S. THOMAE AQUINATIS DOCTORIS ANGELICI IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO Cura et studio P. Fr. RAYMUNDI M. SPIAZZI Ο. P. IN STUDIO GENERALI FF. PRAEDICATORUM TAURINENSI S. THEOLOGIAE ET PHILOSOPHIAE PROFESSORIS t MARIETTI TAURINI 1966 1 , Mt Angel Abbey Library» βϊ. Benedict^ Oregon_97373 ROMAE V. nihil obstat. Taurini, die 5 ianuarii 1951. Fr. Ceslaus Pera, 0. P. Fr. Henricus di Rovasenda, Ο. P. Imprimi potest. Taurini, die 17'ianuarii 1951. P. Raphael Tavano, Ο. P., Prior Provincialis. IMPRIMATUR. + IOSEPH ANGRISANI, Ep. Casalen. Copyright (1966) Marietti Editori Ltd. — Printed in Italy. Ius proprietatis vindicabitur (30-1-1966), INTRODUCTIO EDITORIS Manus admovimus ad hoc Commentarium S. Thomae in Aristotelis Politica edendum, multis iam annis in lucem non prolatum, quod magni momenti nobis opus visum est, praecipue ad mentes et voluntates hominum in rectam viam redigendas ad verum societatis bonum consequendum. Quamquam S. Thomae commentarium ad libros tantum I-III, lect. 6, pertinet, tamen quid de politica sentiat ibi plane videmus, aliis in locis, praesertim in Summa Theologica et in libro De Regno amplius suam mentem pandit; sed, quamquam in hoc commentario Aristotelis textum praecipue explanat, ideoque maxime Stagiritae opinionibus adhaeret, tamen haud difficile est et hic invenire propriam S. Thomae sen­ tentiam politicam. S. Thomae Commentario adjungimus, ut in omnibus antiquis editionibus, com­ mentarium in ceteros libros, quod, ut P. Browne ostendit, a lectione VII libri III in­ cipit et Petro de Alvernia (saec. xm-xiv) tribuitur (1). Hac de causa Nobis visum est etiam in hac nova editione illud referre (etsi non omnia subsidia adiunximus quibus curavimus ut facilius legi ac pervolutari posset Divi Thomae Commentarium), quod in eo etiam S. Thomae sententiae exprimuntur, quasi hereditas quam reliquit postquam in schola expresserat. Principio huius editionis aliqua praemittenda nobis videntur: I quanti momenti, quam nostris temporibus apta haec opera sit; II quae cius origo, quod compositionis tempus, quae authentia; III quae eius materia atque divisio sit: IV quibus criteriis in hac editione usi simus. I. - QUANTI MOMENTI, QUAM NOSTRIS TEMPORIBUS APTA HAEC OPERA SIT Nostris huius temporis hominibus hoc maxime curandum est, ut omnia, quae in ratione humana plurimum valeant, et principia iuris naturae discant atque colant, quae saepius in rebus publicis administrandis neglecta vel inversa fuerunt Catholicae ipsa Ecclesiae doctrina et actio, quae in rerum supernaturalium ordine semper putavit plurimum valere omnia ea quae natura ipsa ponit, satagit ut hominum mentes ad hunc cultum revocentur, probe sciens inde opus salutis oriri. Ratio hu(I) Cfr. « Revue Thomiste » 1918. pp. 78-83 Vide etiam Grabmann M . Phil Jahrbuch 1915. pp 373-378. — Circa Petrum de Alvernia cfr. > Diet. Th Catii. « t XII. coli. 1881-1882. ubi tamen non commemoratur ut jltetor commentarii in Polilica Aristotelis. ,— V — INTRODUCTIO EDITORIS mana ceterum, iuxta novam Encyclicam «Humani Generis », quae Concilii Vaticani voces refert, quamquam « veram et certam cognitionem... naturalis legis a Creatore nostris animis inditae, suis naturalibus viribus ac lumine assequi revera possit, nihil­ ominus non pauca obstant quominus eadem ratio hac sua nativa facultate efficaciter fructuoseque utatur, quae enim ad Deum pertinent et ad rationes spectant, quae inter homines Deumque intercedunt, veritates sunt rerum sensibilium ordinem om­ nino transcendentes, quae, cum in vitae actionem inducuntur eamque informant, sui devotionem suique abnegationem postulant. Humanus autem intellectus in talibus veritatibus acquirendis difficultate laborat tum ob sensuum imaginationisque impulsum, tum ob pravas cupiditates ex peccato originali ortas. Quo fit ut homines in rebus huiusmodi libenter sibi suadeant esse falsa vel saltem dubia, quae ipsi nolint esse vera. Quapropter divina « revelatio » moraliter necessaria dicenda est, ut ea, quae in rebus religionis et morum rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque humani generis condicione, ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint » (2). Hac de causa, Catholica Ecclesia ipsa summam curam sibi sumit ut homines recte ducat, ac disciplina instituat (quod suum officium est) in virtutibus, institutis, vitae actionibus, lumine fidei, quae « stella rectrix » humanae rationis vocari potest, ab alto illustrans. Quod praecipue sex recentioris temporis pontifices fecerunt, magis magisque Pius XII fecit, in illis qui « radiomessaggi sociali » vocantur. Doctores etiam Ecclesiae, Revelationis luce et theologica scientia ducti, sapienter homines dirigere valent in civitatibus informandis atque in vita humanae societatis agenda. Hac de causa nobis visum est valde nostris temporibus aptum, quid Sanctus Tho­ mas de politica sentiat, exponere; propterea quod, in Aristotele explanando agat in hoc opere de naturali i ure et de his omnibus principiis, quae naturalis rationis usu inventa ac elaborata fuerunt, quibus etiam in nova societate Christiana communis ci­ vium vita innitatur oportet. Cum enim gratia non destruat sed perficiat naturam (3), omnes humanae facultates non destruuntur a divinis principiis, etsi et principia prima et finis summus in civitatibus regendis, ab iis, qui vere Christiani esse velint, ab ordine supernaturali sumenda sunt. Sed « Causae exteriores » supernaturales minime ad nihilum redigunt ea omnia quae, natura duce, homines in regendis civitatibus agunt. Quin etiam hoc efficiunt, ut, his omnibus actionibus, divinae leges quasi vehiculo quodam, in hominum coctu ac societate invehantur. Haec est illa synthesis integralis Christianae doctrinae, quae hoc nostro tempore efficienda nobis est. Minime prohibitum est quominus christiani rationali facultate et naturalibus virtutibus utantur; eorum usus contra et imperatur et requiritur, ut totis viribus in eam terrestrem civitatem aedificandam impendant, quae ad regni Dei ad­ ventum magis magisque promovendum apta sit. Maiore studio quam ceteri, chri­ stiani in republica administranda versentur, praeceptis bonae conscientiae inservien­ tes, et ut bona omnia, quae ad aeternam salutem pertineant, consequantur. Ψ * -.S Hoc primum atque instantissimum munus est. ut quid sit et quid valeat verbum ipsum « politicae » definiatur, quod saepe nostris temporibus male interpretatum est. (2) Cone. Vatic. D.B. 1876, Const. De Fide Cath., cap. 2, De revelatione. L’Osservatorç Romano, 21-22 Aur. 1950. Cfr. C. G., I, c. 4; I, q. 1, a. 1; q. 94, aa. 4, 6. (3) I, q. t, a. 2, ad 1; a. 8, ad 2. yj ---. INTRODUCTIO EDITORIS Multi enim putant in hoc tantum contineri politicam, vel in quodam ludo vel cer­ tamine partium, quae ad summam rerum administrandam pervenire cupiunt, vel etiam in his omnibus rebus ac consiliis quibus illi, qui ad summam pervenerint, sive in republica regenda, sive in se cum aliis partibus gerendis, utantur. Sed hac ratione quid politica sit maxime, imminuitur. Praecipue ex hac definitione omnia, quae ad mores pertinent, paene absunt: quin etiam saepe aperta ratione repelluntur, ex quo Grotius ordinem iuris ab ordine morum paene absolute seiunxit, initium faciens aetatis quae a « positivismo iuridico » appellatur. Quam perniciosa haec doctrina fuerit, non solum iurisprudentiae, sed etiam, vel etiam magis communi civium vitae (vel politicae) quae in illa fundamentum posuit, nemo est qui ignoret. Grotius enim, quippe qui iuris peritus tantum, minime philosophus esset, metaphysica et morali scientia plene neglecta, do­ ctrinae iuris, quod positivum dicitur, fundamentum aliquod quaesivit: hoc in «natu­ rali iure » expresso in quadam communi morum doctrina, in qua omnes convenirent, se invenisse arbitratus est. Nihil aliud opus esse; nullam doctrinae morum « ex pro­ fesso » inquisitionem; nullum ad normas obiectivas transcendentes et aeternas re­ spectum; ne stabilem quidem morum doctrinam; satis esse illud « naturale ius » quod ille sic proferret. Quae principia, a Grotio in « Prolegomenis » ad opus De iure belli ac pacis libri tres, expressa (1625), a Pufendorf (1632-1694) amplius pertractata fue­ runt, inde a Thomasio (1655-1728): quorum alter «sociales» appellat actiones quae possunt socialibus sanctionibus subdi, morales quae ab hac sanctione effugiunt: alter morum doctrinam in duas partes distinguit: altera «Ethica» appellatur, altera «na­ turae ius ». Exinde disceptari inceptum est, utrum ius a morum doctrina depen­ deat necne (4). Disciplina illa, quae « positivismus » appellatur, affirmavit nihil omnino esse inter ius et doctrinam morum. Nostrum non est hic plene haec omnia disserere, neque omnes disciplinas expo­ nere, quae politicam omnino a morum legibus rescissam voluerunt (5). Non tantum de disciplinis agitur, sed potius de vitae actione in rebus publicis administrandis! Nos hodie mala omnia adhuc patimur, quae ex illa « amorali politica » orta sunt. Hac enim doctrina, lege aeterna omnino reiecta, hominum generis excellentia, nobilitas, etiam reiciebatur, servitus parabatur, ruinae maximae in hominum societate in­ vehebantur. (4) Cfr. Leclercq .1., Le fondement du droit et la société, Namur-I.ouvain, 3e éd., p. 18 ss. — Cfr. etiam Vialatoux, Morale et politique, Paris (Desclée), 1931. (5) Sufficiat quod memoremur influxum perniciosum hegelianismi in moderna vita politica; illius scilicet systematis, secundum quod « lo Stato è razionale in sè e per sè. Quest’unità sostanziale è fine a se stessa, assoluto, immoto, ncl quale la libertà giunge al suo diritto supremo, cosl come questo scopo finale ha il suo piû alto diritto, di fronte ai singoli, il cui dovere supremo è di essere componenti dello Stato » (Hegel, Elementi di Filosofîa del diritto, trad, it., Bari [Laterzal, p. 211). Et adhuc: « Lo Stato, in quanto spirito di un popolo, è la legge che pcnctra tutti i suoi rapporti, 1’ethos e la coscienza dei suoi individui » (ii>., p. 239); « è il fine assoluto della ragione» (ib., p. 377); immo: « lo Stato è l’ingresso di Dio nel mondo; il suo fondamento è la potenza della ragione che si realizza come volontà. Nell’idea dello Stato non si devono tener present! stati particolari, istituzioni particolari; si deve, anzi, considerare per sè 1’idea, questo Dio rcale » (ib., p. 378). Ex hac theoria facile intelligitur quid circa moralem normam vitae civilis, quid circa fontem auctoritatis conse­ quatur. Ipse Status, qui « ethicus » vocatur, est fons et norma moralitatis. Ipsius voluntas stat pro suprema lege, quin superiori legi subdatur, ita quod, ut B. Croce ait, κ Ponestà politica non è altro che la capacité politica » (Frammenti di Etica, p. 143); « gli Stati sono magnifici animali, poderosi, colossali; ma essi non vogliono altro che vivere, e, per non morire, accettano qualunque modo loro si offra » (ib., p. 152). Eorum di­ gnitas « consiste nell’asserire la forza senz’altro limite che questa forza stessa e il piû conveniente e utile modo di usarla. Onde lo Stato non riconosce mai, in nessun caso, un proprio torto, non trovando ragione a cib, e. tutt’al piit, si rammarica con sc stesso dei propri errori di calcolo » (ib., p. 150). Cfr. Gentile G.. l fondamenti della filosofia dei diritto, Pisa (Mariotti), pp. 46-48. Nihil tam perniciosum fuit reccntiori societati quam hic absolutismus ethicus ct voluntarismus statalis, ex quo persona humana oppressa ct labefacta est, et omnis vita po­ litica concepta et actuate absque relatione ad normam supremam et transcendentem, ex qua accipiatur discrimi­ natio inter itistum et iniustum, bonum ct malum. Sic via pandebatur ad totalitarismum et ad tyrannidem. Sic vis praevalens stabat pro iure. Restat explicandum quod doctor talis erroris, B. Croce, militaverit pro iure personae ad libertatem contra totalitarismum. dum ipse sua doctrina fuerit causa quod mens hominum sic aberraret et talem inordinatam rationem gubernandi induceret. •---- VII ---- I INTRODUCTIO EDITORIS Hoc ipsum, ut diximus, quid politica sit, in lucem proferendum est, atque ad id, quod certe significet, terminus ipse reducendus. Reapse «politica» nomen adiectivum est: quod substantivum ei subiacet? No­ stra sententia, non tantum « ars », « ars politica », cum in ea arte perfectio illa immanens, spiritualis non sit, quae in actione et opera, quae totum hominem com­ plectuntur, requiritur, ut est in « politica »; ars tamen quaedam, et politica habenda est. Nec tantum ut «scientia», politica habenda est: etsi enim aliqua politica scientia revera sit, haec tamen theoria tantum est, abstractio a rebus contingentibus, quae contra in agendo pertractandae sunt. Nec tantum «praxis» vel «actio», politica est: tunc enim in integrali « pragmatisme » incideremus, a principiis ordinis et ab inte­ rioribus regulis omnino absoluto. Re vera « politica » adiectivum est, quod ad mentem Aristotelis et S. Thomae additur « prudentiae » verbo; ita ut ad cardinalium virtutum principem pertineat, quae rationis lumen et conscientiae regulas in vitae actione, non tantum uniuscuiusque nostrum, sed etiam in hominum societates inducit. S. Thomas procul dubio de quadam « politica scientia » agitur, necessaria ad phi­ losophiam perficiendam (cfr. infra, n. 5), quae intra fines practicae ac moralis philo­ sophiae continetur (n. 6), et principalis et architectonica est ex omnibus scientiis practicis (n. 7), rempublicam eiusque rationem gubernandae spectat (n. 8): sed etiam docet, ut quid politica sit vere ac certe definiatur, quod « non dicitur aliquis esse bonus princeps, nisi sit bonus per virtutes morales et prudens. Dictum est enim in sexto Ethicorum quod politia est quaedam pars prudentiae: unde oportet politicum, id est rectorem politiae, esse prudentem, et per consequens bonum virum » (infra, n. 369). In expositione in X libros Ethicorum, postquam docuit politicam partem esse philosophiae moralis, quae operationes civilis multitudinis considerat (ed. Marietti, n. 6), atque principem esse ex practicis scientiis (nn. 3, 1200), quippe quae humanam multitudinem regat (n. 1318), addit prudentiam et politicam inter se partim conve­ nire, partim differre. Nam « prudentia et politica sunt idem habitus secundum sub­ stantiam (quia utraque est recta ratio rerum agibilium circa humana bona vel mala; sed differunt secundum rationem. Nam prudentia est recta ratio agibilium circa unius hominis bona vel mala, id est suiipsius. Politica autem circa bona vel mala totius multitudinis civilis. Ex quo patet quod ita se habet politica ad prudentiam, sicut iustitia legalis ad virtutem, ut supra in quinto habitum est (cfr. n. 906-910) » (edit. Ma­ rietti, n. 1196). Postea S. Thomas etiam amplius politicam, cuius conceptum ab Aristotele sumit, determinat et definit: «Determinat (Philosophus) de politica. Et distinguit eam in duas partes; dicens quod eius habitus qui est circa totam civitatem, una pars est quasi prudentia architectonica, quae dicitur legis positiva. Dicitur enim pars archi­ tectonica quae determinat aliis quid sit agendum. Unde principes imponentes leges suis subditis, ita se habent in civilibus sicut architectores in artificialibus. Et propter hoc ipsa lex positiva, idest ratio recta secundum quam principes leges rectas ponunt, dicitur architectonica prudentia. — Alia autem pars politicae communi nomine vo­ catur politica, quae scilicet consistit circa singula operabilia. Leges enim comparantur ad opera humana, sicut universalia ad particularia, ut de iustis legalibus dictum est in quinto (cfr. nn. 902-903). Et sicut legis positiva est praeceptiva, ita et politica est activa et conservativa eorum quae lege ponuntur » (edit. Marietti, n. 1197). Item: «quamvis politica tam legis positiva quam exeeutiva sit prudentia, tamen maxime videtur esse prudentia quae est circa unum tantum, scilicet circa seipsum. Et talis ratio suiipsius gubernativa retinet sibi commune nomen prudentiae; quia aliae partes prudentiae habent propria nomina, quibus nominantur. Earum enim quaedam — VIII INTRODUCTIO EDITORIS dicitur oeconomica, id est prudentia dispensativa domus; quaedam vero dicitur legis positio, id est prudentia ponendi leges; quaedam vero est politica, id est prudentia exequendi leges...» (n. 1199). « Est etiam considerandum, quod quia totum est principalius parte, et per con­ sequens civitas quam domus, et domus quam unus homo, oportet quod prudentia politica sit principalior quam oeconomica, et haec quam illa quae est suiipsius directiva. Unde et legis positiva est principalior inter partes politicae, et simpliciter prae­ cipua circa agibilia humana » (n. 1201). Quod ad differentiam inter scientiam et prudentiam politicam attinet, dicit: «Pru­ dentia non est in ratione solum, sed habet aliquid in appetitu. Omnia ergo de quibus hic (it mentio, in tantum sunt species prudentiae, inquantum non in ratione sola con­ sistunt, sed habent aliquid in appetitu. Inquantum enim sunt in sola ratione, dicuntur quaedam scientiae practicae, scilicet ethica oeconomica et politica » (n. 1200). Quasi dicat: in alicuius civitatis vita non solum scientia, sed conscientia etiam et praesertim valet; non homo tantum « universalis », homo « theoricus », leges fert atque observat, princeps vel subditus est homo singulus, qualis naturâ est, qui non solum ex intellectu, sed ex voluntate, ex animi motibus efficitur. Ut leges in civitate ferat, atque ad legum nutum vitam agat, eget hic homo, ut naturâ constitutus est, ea virtute quae rationem ad vitae actionem perficit, quae prudentia vocatur. « Poli­ tica » est igitur prudentiae pars quae ad vitam hominum in societate coni unctam per­ tinet: sive in principe qui leges fert (politica architectonica), sive in subditis qui leges observant (simplex politica). In Summa Theologica haec doctrina iterum pertractatur, atque maxima evidentia delinitur: 11-11, q. 47, a. 10: ’’Utrum prudentia se extendat ad regimen multitudinis ”. « Respondeo dicendum quod, sicut Philosophus dicit, in VI Ethicorum (c. 8, n. 4), quidam posuerunt quod prudentia non se extendit ad bonum commune, sed solum ad bonum proprium. Et hoc ideo quia existimabant quod non oportet hominem quae­ rere nisi bonum proprium. Sed haec aestimatio repugnat caritati, quae non quaerit quae sua sunt, ut dicitur 1 ad Cor. 13, [5], Unde et Apostolus de seipso dicit, I ad Cor. 10, [33]: Non quaerens quod mihi utile sit, sed quod multis, ut salvi fiant: Repugnat etiam rationi rectae (6), quae hoc iudicat, quod bonum commune sit me­ lius quam bonum unius. Quia igitur ad prudentiam pertinet recte consiliari, iudicare et praecipere de his per quae pervenitur ad debitum finem, manifestum est quod pru­ dentia non solum se habet ad bonum privatum unius hominis, sed etiam ad bonum commune multitudinis » (cfr. ad 1, 2). a. 11 : ” Utrum prudentia quae est respectu boni proprii sit eadem specie cum ea quae se extendit ad bonum commune ”. « Respondeo dicendum quod ... species habituum di versificantur secundum diver­ sitatem obiccti quae attenditur penes rationem formalem ipsius. Ratio autem formalis omnium quae sunt ad finem attenditur ex parte finis... Et ideo necesse est quod ex relatione ad diversos fines diversificcntur species habitus. Diversi autem fines sunt bonum proprium unius, et bonum familiae, et bonum civitatis et regni. Unde necesse est quod et prudentiae differant specie secundum differentiam horum finium: ut sci­ licet una sit prudentia simpliciter dicta, quae ordinatur ad bonum proprium; alia autem oeconomica, quae ordinatur ad bonum commune domus vel familiae; et tertia poli­ tica, quae ordinatur ad bonum commune civitatis vel regni » (cfr. ad 1, 2, 3). a. 12: ’’Utrum prudentia sit in subditis, an solum in principibus”. « Respondeo dicendum quod prudentia in ratione est. Regere autem et guber­ nare proprie rationis est. Et ideo unusquisque inquantum participat de regimine et (6) Notetur haec convergentia, secundum D. Thomam, exigentiarum chantatis et rectae rationis, in ordine ad socialitatem. IX ---- INTRODUCTIO EDITORIS gubernatione, intantum convenit sibi habere rationem et prudentiam. Manifestum est autem quod subditi inquantum est subditus, et servi inquantum est servus, non est regere et gubernare, sed magis regi et gubernari. Et ideo prudentia non est virtus servi inquantum est servus, nec subditi inquantum est subditus. Sed quia quilibet homo, inquantum est rationalis, participant aliquid de regimine secundum arbitrium rationis, intantum convenit ei prudentiam habere. Unde manifestum est quod pru­ dentia quidem in principe est ad modum artis architectonicae, ut dicitur in VI Ethi­ corum (c. 8, n. 2); in subditis autem ad modum artis manu operantis » (cfr. ad 1, 2, 3). q. 50, a. 1 : ’’Utrum regnativa debeat poni species prudentiae”. « Respondeo dicendum quod ... ad prudentiam pertinet regere et praecipere. Et ideo ubi invenitur specialis ratio regiminis et praecepti in humanis actibus, ibi etiam invenitur specialis ratio prudentiae. Manifestum est autem quod in eo qui non solum seipsum habet regere, sed etiam communitatem perfectam civitatis vel regni, invenitur specialis et perfecta ratio regiminis: tanto enim regimen perfectius est quanto est universalius, ad plura se extendens et ulteriorem finem attingens. Et ideo regi, ad quem pertinet regere civitatem vel regnum, prudentia competit secundum specialem et perfectissimam sui rationem. Et propter hoc regnativa ponitur species prudentiae » (cfr. ad 1, 2. 3). a. 2: ’’Utrum politica convenienter ponatur pars prudentiae”. « Respondeo dicendum quod servus per imperium movetur a domino et subditus a principiante, aliter tamen quam irrationalia et inanimata moveantur a suis motori­ bus. Nam inanimata et irrationalia aguntur solum ab alio, non autem ipsa agunt seipsa: quia non habent dominium sui actus per liberum arbitrium. Et ideo recti­ tudo regiminis ipsorum non est in ipsis, sed solum in motoribus. Sed homines servi, vel quicumque subditi, ita aguntur ab aliis per praeceptum quod tamen agunt seipsos per liberum arbitrium. Et ideo requiritur in eis quaedam rectitudo regiminis per quam seipsos dirigant in obediendo principatibus. Et ad hoc pertinet species prudentiae quae politica vocatur » (cfr. ad 1,2, 3). Voluimus haec ample ex Summa Theologiae referre ut S. Thomae doctrina, quae eadem ac sibi constans in Summa, in Ethicorum et Politicorum commentariis extat, plane resplenderet. Ex quibus conspici potest, quid sit apud Aristotelem et S. Thomam et quid si­ gnificet « politica » : pars quaedam prudentiae est, cum in magistratibus, tum in ci­ vibus: quam ob rem moralibus legibus arcte connectitur atque ex illis pendet; opera est conscientiae ac sapientiae. Per eam conscientia perficitur in omnibus rebus quae ad societatis vitam pertinent; per eam cives, si omnia, quae in omnibus vitae mo­ mentis sibi facienda sint, cum termine ac lege conferant, maxima cura facilitate, ala­ critate, cum gaudio etiam (cum opus sit virtute), et rationis actu uti, et viam atque iter ad vitam agendam invenire possunt. Hac ratione civitatis vita (πόλις, unde « po­ litica ») tota conscientiae legibus regitur ac subiicitur; hoc valet et in eos qui civi­ tatibus moderantur, et in eos qui subditi sunt; qui sane, cum rationis ac libertatis participes sint (ut nos S. Thomas docet), ratione duce aliquam partem in republica administranda sibi vindicare debent. Non enim « authomata » sunt, vclut machinae alicuius partes, nullo suo motu, nullis suis legibus praedita, sed animantes sunt, qui­ bus sua cuique facies, sua vox, suum praetium inest. Ea ratione ergo se gerent, ut « seipsos dirigant in oboediendo principatibus » : quam ob rem poterunt quodam modo reipublicae gubernationis participes fieri, atque maxime cives erunt (infra n. 381). « Politica » ergo apud S. Thomam amplissime patet, maximeque ad totam ho­ minum vitam pertinet: vitam totam civitatis amplectitur (idem ergo est vita politica ac vita civilis), et immanentem hominum perfectionem attinet: qui, libertate ac ra­ INTRODUCTIO EDITORIS tione praediti, etiam in vita politica leges morales observant, conscientiam ducem se­ quuntur, recte sua libertate utuntur. Quae omnia fundamenta sunt omnis ordinis qui; ut hodie dicitur, vere « democraticus » sit. * * # Quod si prudentia politica moderatorum ac civium in vita civitatis agenda, est propria theologorum ac philosophorum est politicam quasi scientiam investigare: numquam tamen iis obliviscendum est hanc doctrinam praecipue ad vitae actionem pertinere, ita ut rebus et casibus singulis vitae adhaereant, neque ea, quae hominibus nulla ratione fieri possint, respiciant! (cfr. Ethicorum., X, lect. 16, η. 2171E Politica, si qualis prudentia consideretur, « consistit circa singula operabilia » (Eth., n. 1197). Si qualis scientia consideretur, requirit ac tradit principia communia, speculativo-practica, quibus vita civitatis, ut ita dicam, ordiatur. Neque pragmatismus tantum, neque theoria tantum habetur, sed rerum agendarum scientia, qua prae­ clara illa vis animi, quae a naturali « synderesis » habitu oritur, augetur atque expli­ catur (cfr. I, q. 79, a. 12). S. Thomas igitur, qui philosophus et theologus est, eam politicam doctrinam ex­ ponit, quae in De Regno et in Summa a Revelatione lumen ac finem acquirit (iam vidimus S. Thomam in Summa, cum agit de bono communi, argumenta non solum ex recta ratione sed etiam a charitate trahere): in Expositione Politicorum contra, solum philosophice procedit, Aristotelem sequens, cuius ex systemate, parum firmo multis in locis, multa, quae digna maxima et perenni aestimatione sunt, ut « valores » perennes, ad synthesim theologicam comparandam accipit. Utile atque opportunum videtur velut primis lineis designare quid sit politica aristotelico-thomistica ac praecipue nonnulla indicare quae S. Thomas ita in bono lumine collocat, ut sint velut prima elementa in doctrina ac disciplina politica ab ipso velut propria certo studio elaborata. Patet quod huius doctrinae ac disciplinae nunc tantum ea, quae maioris mo­ menti sunt et quae S. Thomas declarat atque illustrat in Aristotelis Politica commen­ tario, indicare possumus (7), Ceterum politica doctrina aristotelico-thomistica, ut supra diximus, intelligi non potest nisi pars quaedam moralis doctrinae habeatur: opti­ mum ergo nobis videtur hic summatim exponere morum doctrinam aristotelico-thomisticam, in cuius conclusione S. Thomas iter pandit ad Politicam, ipsa argumen­ torum ac systematis logica dispositione ductus. Si Ethica aditum patefacit ad Politicam, ipsa in Metaphysica innititur, ex qua mutuatur principem illam Ideam Boni Summi, quod idem est ac Forma. Summum Bonum in Ethica ut finis habetur hominum actionis in quantum homines, idest si conscientia ac libertate moveantur. (7) En nonnullae bibliographicae indicationes circa doctrinam politicam S. Thomae: Feugueray, Essai sur les doctrines politiques de Saint Thomas d'Aquin, Paris (Chamerot) 1857; Keesen, La mission de l'Etat d'après la doctrine cl la méthode de Saint Thomas d’Aquin, Louvain (Inst. Sup. de Phil.) 1896; Malagola. Le teorie politiche di San Tommaso d'Aquino, Bologna (tip. Berti) 1912; Burri, Le teorie politiche di San Tommaso e il moderno diritto pubblico, Roma (tip. Soc. Catt. Istruttiva) 1884; Zeiller, L'idée de l’Etat dans Saint Thomas d'Aquin, Paris (Alcan) 1910; Schwalm, La société politique, in 11 vol., « Leçons de Philosophie Sociale », Paris (Blond) 1911; Eschmann, Lectiones oeconomiae politicae (cyclost.), apud Angelicum, Romae; Hugon, L’Etat et l’individu, in « Mélanges Thomistes », pp. 346-360; Lachance, L’humanisme politique de Saint Thomas'. In­ dividu et Etat, Ottawa (éd. du Levrier), Paris (Sorey) 1939, Π vol.; Id.. 'Nationalisme et religion, Ottawa (Col­ lège Dominicain) 1936; Id., Le concept de droit selon Aristote et S. Thomas, (Ottawa (èd. du Levrier) 1948; Lclni. Philosophia moralis et socialis, I-II, Paris 1917-1918; Lallement, La doctrine politique de St. Thomas d'Aqttm, « Rev. de Phil. ». 1937; cfr. ctiam Leclercq, L'Etat ou la Politique, Namur-Louvain 1943 (3° éd.); 01giati, Il concetto di giuridicità e San Tommaso d’Aquino, Milano (Vita c Pensiero), 3" cd. 1949; Cordovani, Spunti di sociologia, Roraa (Bclardetti) 1948; Bender, Philosophia iuris, Romae 1947. Videantur etiam: Pavan, Lo Stato al servizio dell’uomo, Roma 1950; Bussi, La persona umana al centro della vita sociale, 2·1 ed„ Alba 1949; et praesertim Encyclicae « sociales » Pontificum, in quibus doctrina socialis et politica D. Thomae auctoritativc proponitur et quasi « canonizatur ». ---- XI INTRODUCTIO EDITORIS Secundum Aristotelem, est bonum humanum, quod ad effectum perducitur quantum ab hominibus fieri potest; secundum S. Thomam Bonum divinum erit (Ethica theocentrica ac theologica); quod si quis consecutus fuerit, etiam bonum humanum ad effectum perduxerit. Si quis id, quod suum bonum est, plene ad effectum perduxerit, prout sua ipsius forma postulat, quae, cum rationalis anima sit, rationalem virtutem adhibet, felicitatem consequetur (εύδαιμονία). Bonum eius maximum, perfecta beatitudo in ordine rationis habetur: at ce­ tera bona (suo quaeque ordine inclusa) et humanae activitatis formae, dum rationis lumine regantur, nulla ratione removentur. Actio ex potentiis procedit, vel facultatibus, quae, si ad spiritualem ordinem respicitur, intellectus et voluntas sunt, quibus facultatibus et cogitamus et volumus. Sed inter potentias et actus medii sunt habitus, quibus potentiae ad agendum disponuntur; si ad bona perficienda disponunt, virtutes appellantur; si ad mala, vitia. Virtutes, habitus agendo acquiruntur (sed ethica theologica S. Thomae suum locum habebunt etiam supranaturales virtutes, a Deo directe infusae!), quae acqui­ sitae efficiunt ut bona sit quaedam actio: sicque bene agere ex virtute procedit, idemque causa artifex virtutis est. Extant virtutes intellectuales, quae ad recte agendum intellectum disponunt; et virtutes morales, quae ad recte agendum voluntatem disponunt, in quibus maxi­ mum pretium est, et plena ratio virtutis, cum homo in quantum homo bonus per ipsas efficiatur. Iteratis actibus hae virtutes acquiruntur, ita ut ipsa hominis natura per eas perficiatur, et voluntas, homo ipse, impediantur ne in errores vel aberra­ tiones incidant, quibus naturales animorum inclinationes implicari solent. Moralibus virtutibus priores habentur intellectuales virtutes, quae cum illis per prudentiam coniunctae sunt. Prudentia enim efficit ut virtutes omnes in agendo ra­ tionis lumine illustrentur, quo lumine regula agendarum rerum quasi aliqua men­ sura qualitative potius quam quantitative sumpta, definitur, ita ut recte electio ha­ beatur inter opposita, nimis et parum. Maxima moralium virtutum, secundum Aristotelem, est iustitia (patet quod secundum S. Thomam charitas erit — virtus tamen theologica —, quae tamen iustitiae imperium in ea, quae ad morales virtutes pertinent, minime delebit). Iustitia virtutes omnes sibi subiicit, quodam modo omnes complectens atque ad unum redu­ cens, quod saltem ad «politicam iustitiam » attinet (πολιτικόν δίκαιον)· quae ut «iu­ stitia » habenda est si ad id, quod iustum est, non tantum propter positivum, qui dicitur ius, sed propter ipsam naturam respiciet. Iustitia est ordo ad aliorum bonum, ergo includit atque implicat cum bonum ceterorum, tum bonum uniuscuiusque; quod bonum commune est. Eadem ergo est ac dispositio quaedam ad amicitiam, qua no­ stra sponte et ultro, nec tamen officium praetermittentes, amicorum bonum potius quam nostrum requirimus, ordinemque ad aliorum bonum, in quo iustitia exstat, re ipsa perficimus (cfr. Ethicor. lib. VIII-IX). Iustitia efficitur ut quaedam actio per se ipsa sit iusta, remota etiam agentis vo­ luntate: quod « iuris » proprium est, scilicet ut «medium rei» disponatur et compa­ retur; sed tum solum virtus moralis atque immanens perfectio dicenda est, cum etiam in ea voluntas hominum inest atque adhaeret; hoc « medium rationis » vo­ camus, quo maxime libertate consideramus et eligimus id, quod per se iustum sit in officium nos obstringat. Hoc sibi vult Aristoteles cum de πολιτικόν δίκαιον loqui­ tur: id est de iustitia quae in naturali hominum studio societatis innititur, quae, ante positivas leges, naturae hominum immanentibus legibus (et transcendentibus!) con­ gruit. Naturae enim leges imponunt ut « medietas quaedam per se vera, in ratione vitae gerenda, et communis naturae communicatio, quia ad amorem inter se homines XII — INTRODUCTIO EDITORIS pelluntur, rcspiciatur. Homines enim naturâ non solitari, sed civiles sunt (cfr. Politi­ corum n. 34, 35, 36, 37, 39, 40), quod non solum ad vivendum, sed etiam ad bene vivendum attinet (n. 387). In omnibus hominibus est quidam moralis impetus ad communitatem civitatis, sicut ad virtutes. Natura ipsa voluntatem movet (societas ergo ex ipsa hominum na­ tura oritur); cui sequitur « humana industria », usus scilicet et exercitium facultatum et in acquirendis virtutibus et in societate recte constituenda (n. 40). Naturali im­ pulsu et hominum industria formae societatis oriuntur; sive familia, sive civitas, sive quaecumque alia communitas « naturalis ». Sed oportet auctoritatem esse ut homines ad virtutes excolendas et felicitatem ac­ quirendam dirigantur (nn. 31, 59, 389). Neque tamen in tyrannide auctoritas corrum­ penda est: singuli ad totum ordinandi sunt, ut ad bonum totius civitatis et partium partem aliquam habeant (nn. 39, 284). Sed cum singuli ratione ac libertate praediti sint, ipsis libertate ac conscientia agendum est (nn. 353, 390). Sed cum si soli sunt, cupiditatibus moti, facile in errorem perducuntur, legibus egent, quae eos ab bonum agendum et ad libertatem adhibendam colant. Rectores quasi leges viventes esse de­ bent, speciem quamdam legis in se efferentes. Et ipsos virtute praeditos esse, et vir­ tutis causa, non aliis causis eligi oporteret (nn. 160, 369, 370). Sed cum, ut expe­ rientia docet, haud facile vel etiam minime tales viri plene virtutibus informati inve­ niri possint, etiam a principibus legibus optemperandum est nec quidquam contra eas admittendum. Lex ita dirigit atque tuetur, lex est regula ac virtutis tutela, in prin­ cipibus et in civibus (n. 13). Sed multi subiecti, sive deficiente natura, sive adversitatibus, sive casibus vitae, « non possunt regi propria ratione, per quam homo est dominus sui, sed solum ra­ tione alterius » (n. 73). Damnati videntur in perpetuum ad vitam imperfectam, neque eorum condiciones sanari possunt. Cum iis ita agendum est ut cum pupillis (idest, «minoribus») agi solet: docendi atque instituendi sunt ut res in civili communitate iustas faciant, nulla tamen spe ut intus iusti ac virtute praediti fieri possint. Hi servi sunt, qui naturaliter subiicere aliis debent; liberi contra veri cives sunt. Servi paene «totius civitatis» partes sunt: non enim quid civitas sit comprehendere possunt (cf. infra nn. 52, 55, 73, 68, 159); nec tamen instrumenta tantum sunt ina­ nimata sed animata, quod ratione quodam modo communicant; non ut sensum ra­ tionis per se ipsos habeant sed tantum ut sensum rationis recipiant: rationalis na­ turae participes sunt, vel minime: difficile ergo est de eorum deficientia indicium af­ ferre (nn. 69, 73, 156, 164). In fabrilibus operibus adhibentur, quas Aristoteles du­ rius intellectualibus operibus opponit, quasi indigna liberis viris (nn. 92, 144, 373, 380, 381). Ex hoc intelligitur cur ipse Aristoteles artifices et operarios non plene cives habeat, et quodam modo minoris faciat quam ipsos servos (n. 163). Certo certius longe a nobis abest haec sententia atque haec cogitandi ratio! Inter Aristotelem et nostram aetatem duo milia annorum intersunt, quibus Christiana religione societatis ordines inter se coaluerunt, ratio quoque agendarum rerum hisce in terris, quin ipse artificum labor longe alias habiti sunt. Si quis etsi coquus fuerit, non hoc operandi genere minuetur, atque indignus humanitate reddetur: ex quo Christiana religio nos docuit etiam illam operam meritorum originem esse et viam ad caelum, rationem Deo inserviendi eiusque gloriam celebrandi (I Cor., VIII, 31; Col. III, 17). S. Tho­ mas in Summa Theologiae, in Quaestionibus Quodlibetalibus, in Opusculis quibus Religiosorum statum defendebat, primis lineis theologiam fabrilium operum (« teologia dei lavoro ») designabat, quarum, sequens D. N. I. Christum et S. Paulum mo­ ralem et asceticam dignitatem in lucem efferebat. Hac ratione, labore operando et humana dignitas affirmatur et viam redemptionis invenitur (Cf. Ha-IIae q. 187, a. 3; — XIII — INTRODUCTIO EDITORIS Quodl. VIII, q. 7, a. 1, 2; Contra retrah., c. 16; Contra ius pugn., cc. 5-6. Cfr. etiam C. G., 111, c. 135; in Iohann., c. 6, 1. 3). Tria sunt denique civitatum regimina: monarchia, aristocratia, politia (qua nunc democratia appellatur, recte verbo si utimur). Quae tamen corrumpi possunt, in ty­ rannide, in oligarchia, in demagogia (cfr. nn. 392, 393, 394, 395). Monarchia si ad rem ipsam ratio habetur, optima est, dummodo rex virtute praeditus ac sapiens sit: eius corruptio, tyrannis, pessima efficitur. Optima, ad Aristotelis mentem civitas mixta esset, in qua omnes cives partem ali­ quam in republica administranda haberent, ita ut neque causa esset excedendi vel abutendi et leges quam plurimum valerent (cf. infra n. 344, quae ad partem a S. Thoma explanatam attinent). In summa autem rerum publicarum administranda optimi quidem, virtute prae­ diti, sapientes vocandi sunt. In populo potestas et rectores eligendi et eorum errores corrigendi inest (344). * ♦ « En ergo quae S. Thomas accepit (et ab Ethicis et a Politicis) ad propriam do­ ctrinam civitatis efformandam. Homo naturâ animal civile est. Prima societas est domus (nn. 25, 26, 44). Maior est vicus, qui ex multiplicatione prolis constitutus est (nn. 27, 28, 29). Etiam maior est civitas (πόλις), Respublica vel « Status », ut hodie appellatur, quae sola sufficiens sibi societas est, in qua homines bonum, quod suum est, ut bene vivant, non tantum ut vivant, totum consequi possunt (n. 387), auctoritate magistratuum ducti, qui omnes ad finem ac bonum commune, id est ad vitam virtuosam ac beatam, promovet (cfr. nn. 11, 31, 33, 70, 355, 387). Civitas vel Status ex individuis familiisque constat; compositum et concretum quiddam est, ut aliquod totum ex multis partibus conflatum (nn. 7, 11, 31, 43, 167, 180, 181, 212 etc.). Quae tamen partes eo discrimine ad unum in civitate rediguntur ut earum quae propria est natura minime deleatur, quin etiam ad melius redigatur (nn. 180, 181, 368), secundum leges illius qui hodie « pluralismus » appellari solet, et valde laudatur ac commendatur. Sed haec omnia ad hominum « personas » ordi­ nantur; curandum etenim est ut ipsi homines bene vivant (n. 387). Si cives quodam modo ad rempublicam ordinantur, reipublicae contra curae esse debet ut cives recte probeque vivant, quod bonum « personae » hominum est, liberorum saltem, qui soli veri cives habentur (n. 390). Reipublicae enim munus est ut homines in iustitiae ac virtutis ordine inducantur, ut civiles efficiantur (n. 41). Personae humanae notio, quasi nodus ac finis vitae in societate constitutae, im­ plicita est in Aristotele, sed amplius apud S. Thomam pertractatur, in theologica praecipue doctrina. Ut haec notio plene in lucem efferretur ac quid valeret osten­ deretur in omnibus hominibus, non in paucis tantum civibus, opus fuit Christiana re­ velatione omnes homines personaliter immortales esse, fratres omnes et aequales, in uno et solo Patre et in Christo, doceretur. Hoc erit profecto verus « humanismus Christianus », quo homines prout sunt considerantur, nullis mythis vel fabulis de­ cepti : homines singuli, concreti, hic existentes, qui singuli coli et servari possunt at­ que debent. Aristoteles et S. Thomas hoc praecipue contendunt, qua ratione bene institutae civitates a malis distinguantur: quae ratio bonum commune est, quod in singu­ lorum bono resolvitur (n. 387). Civitas ipsa beata esse non potest nisi cives omnes vel quam plurimi, beati sunt (221). In recte institutis civitatibus, rectores regunt pro bono — xiv — INTRODUCTIO EDITORIS communi; in malis, sui ipsius boni causâ, sua auctoritate abutuntur, in cives tyrannice se gerunt, cives non liberos, sed servos habentes (cfr. nn. 640, 154, 242, 374, 389, 390, 392, 394, 395). Tali ratione auctoritate abutuntur, sed in bene instituta republica maxime impe­ rium legis et iustum ius pollere debent; ita ut leges pluris quam factiones habeantur. Ad leges servandas, quae hominum utilitati sunt, reipublicae imperio vis inesse debet (n. 79), ut virtutibus ordo servetur (n. 297), et amicitia inter cives (n. 193), pax in civitate (n. 266), bona conversatio et civium in civitate et civitatis cum civitatibus propinquis (n. 268). In virtutibus excolendis, in legibus observandis — ut ergo maxime optimi mores floreant — est bonum urbis et politicae terminus, ut S. Thomas et Aristoteles do­ cent (8). Quae omnia possunt ad bene vivendum adducere homines, iisque maxima ac optima bona inferre (n. 40). * * * Si quis interroget quaenam « oeconomica structura » aptior sit ad civitatis for­ mam efficientem, firmam, diuturnam, videat quam censuram Aristoteles ac S. Tho­ mas agant in bonorum communitate (praeter mulierum et liberorum: communismus integralis!) quam Plato effinxit, immo quasi in somniis prosecutus est. Quae censura aptissima et nunc est adversus communismum, ut etiam novissime collectum est (9). (8) Cfr. Mazzantini C., La filosofia nel filosofare mano. Storia dei penslero antico, Torino (Marictti) 1949, pp. 181-191. (9) En quae in « Gazzetta del Popolo », die 9 augusti 1950 Marius Missiroli scripsit sub titulo « Che cosa è il Comunismo? » : « La negazione comunista non è una novità dei tempi moderni, ma un'antichissima eresia. E’ all'origine di ogni società costituita e ne segue 1’cvoluzione nella misura stessa in cui si differenzia dando luogo al’c inevitabili disuguaglianzc. Nella sua Politica — libro di sorprendente attualità — Aristotilc dedica un intero capitolo al comunismo. Alia esposizionc dclle tcorie di Falea Calccdonio, che per primo sostenne il concetto del1’eguaglianza di fortuna fra i cittadini, segue una confutazionc, alia quale, anchc oggi, nulla c’è da aggiungcrc. Fra l’altro, il massimo genio dcll’antichità coipi al cuorc 1’utopia comunista con questa semplice osservazione : ” Sarcbbe bene che a quelli che tentano simili costruzioni legislative sfuggisse, come ora sfugge, che, stabilendo un termine per la quantità di ricchezza, dovrcbbero stabilirne uno corrispondcnte pel numero dei figljoli ”. Dal che si vede come la manomissionc della proprietà porti inevitabilmcnte alia manomissionc della famiglia e come Ia pretesa di ritornare ad un presunto stato di natura, colpisca alie radici ciô che vi è di niti ” naturale ” al mondo. « Si supponga — continua Aristotile — l’eguaglianza delle fortune. ” Questa o sarà troppo larga da ge­ nerare il lusso, o troppo angusta da rendere la vita penosa. Ê manifesto, dunque, che non si richiede al le­ gislatore che stabilisca l’uguaglianza délie fortune, ma che procuri ancora di raggiungere le giuste proporzioni. E nemmeno Ia determinazione dei patrimonio medio per tutti riesce di giovamento: convienc piuttosto pareggiare i desideri che le sostanze, c cio non è possibile se non con l’cducazione opportunamente regolata con leggi. Falea potrebbe tuttavia osservare che questo è proprio il suo concetto, opinando che nei consorzi civili vi sia un doppio ordine d’uguaglianza, quclla délia proprietà e quella dell’educazione. Ma occorreva ben dire quale dovesse essere l’cducazione, non essendo opportuno che sia la stessa per tutti: è possibile, infatti, chc sia la stessa per tutti, senza poter impedire che da essa vengano fuori uomini avidi di ricchezze e d onori. o delle une c dcgli altri insicmc. Inoltrc avvengono le rivoluzioni non solo per l’îneguaglianza delle fortune, ma anche per l’îneguaglianza degli onori. La moltitudine si ribella per l’îneguaglianza delle fortune, gli ottimati per la eguaglianza degli onori ”, « Pagina luminosa. La critica mossa al comunismo nei secoli successivi non use! mai da queste premessc aristoteliche, che ripongono il senso della vita nei valori morali. Qualsiasi pareggiamento delle fortune presuppone una totale modificazione dei valori della vita, delle aspirazionl dcgli uomini. Il problema economico si risolve, si dissolve in un problema di ” cducazione In secondo luogo, la soluzione in senso egualitario del problema economico lascia sussistere le ineguaglianze morali, a riprova che t valori supremi della vita non sono di ordine materiale. I. teorici del comunismo — specie quelli che muovono da presupposti religiosi — sembrano avere avvertito questa insanabile contraddizione ed hanno immaginato una società fondata sulla ” rinunzia hanno. cioè. immaginato un radicalissimo spostamento dei valori e dei gusti umani. Tale rovesciamento di valori è conccpibilc solo in una dottrina religiosa, chc ponga il senso della vita nell’al di là c que­ sto spiega I’apparirc del comunismo in quasi tuite le religioni. Ma c facile osservare che a questo modo il pro­ blema, più chc risolto, è abolito. La Chiesa offre un tipico esempio di società comunistica nelle comunità con­ ventual!; ma in queste vige il cclibato. quasi a testimoniare che la rinunzia ad ogni bene materiale comporta la dissoluzione délia famiglia e. da ultimo, l’estinzione della società medesima. « II comunismo non ha mai aderito a questa logica assoluta. perche il comunismo dclle varie scuole non ----- XV ----- INTRODUCTIO EDITORIS Ex tali communitate bonorum, ipsi nos docent, neque respublica magis nna erit, ut Plato arbitrabatur, sed maiores lites, discordiae, dissidia sequerentur, cum ne­ mo contentus esset ea parte bonorum quae sibi contingent (n. 198, 199). Bonorum communitas vellet etiam eam vitae communitatem quae procul dubio causa perturbationum et bellorum esset. Dicit enim « realistice » S. Thomas: «qui enim non frequenter simul conversantur, non frequenter habent turbationem ad in­ vicem » (n. 199). Sed per hanc communitatem possessionis multa bona tollerentur, quibus si quis careret, imperfectione ac tristitia procul dubio afficeretur. Liceat nobis ad verbum referre quae S. Thomas dicit in Aristotelis commentario: cum ipse multa trahat ex rerum gestarum historia et cognitione hominum animorum, nec tamen negligit con­ siderare commoda quae, si respublica forte « communistice » administraretur, se­ querentur. « Ostendit quae bona per praedictam legem tollerentur. Et ponit tres rationes: circa quarum primam dicit [127], quod si ita ordinetur in civitatibus, sicut nunc se habet, quod scilicet possessiones sint civibus divisae, et hoc ordinetur pulchris consuetudinibus et iustis legibus, habebit magnam differentiam in excessu bonitatis et utilitatis respectu eius quod Socrates dicebat. Utrobique enim invenitur aliquid boni: scilicet et in hoc quod ponuntur possessiones propriae, et in hoc quod ponuntur communes. Sed si possessiones sunt propriae, et ordinetur per reclas leges ei consuetudines quod cives sibi invicem communicent de suis bonis, habebit, talis modus vivendi bo­ num, quod est ex utroque: scilicet et ex communitate possessionum et distinctione earum. Oportet enim possessiones simpliciter quidem esse proprias quantum ad pro­ prietatem dominii, sed secundum aliquem modum communes. Ex hoc enim quod sunt propriae possessiones, sequitur quod procurationes pos­ sessionum sunt divisae, dum unusquisque curat de possessione sua. Et ex hoc se­ quuntur duo bona: quorum unum est quod dum unusquisque intromittit se de suo proprio et non de eo quod est alterius, non fiunt litigia inter homines quae solent fieri quando multi habent unam rem procurare, dum uni videtur sic et alii aliter faciendum. Aliud bonum est quod unusquisque magis augebit possessionem suam insistens ei sollicitius tamquam propriae. Et hoc modo erunt possessiones divisae, sed propter virtutem civium, qui erunt in invicem liberales et benefici, erunt communes secundum usum, sicut dicitur in proverbio, quod ea quae sunt amicorum sunt com­ munia. Et ne cui videatur impossibile, subiungit quod in quibusdam civitatibus bene dispositis est hoc statutum quod quaedam sint ipso facto communia quantum ad usum, quaedam autem fiant communia per voluntatem ab ipsis dominis, dum sci­ licet unusquisque habens propriam possessionem, quaedam de bonis suis facit pro­ venire in utilitatem suorum amicorum, et quibusdam de bonis suis utuntur amici sui per seipsos, tamquam rebus communibus. Sicut erat in civitate Lacedaemonia in qua unus poterat uti servo alterius ad suum ministerium ac si esset proprius ser­ vus. Similiter poterant uti equis et canibus et vehiculis aliorum tamquam suis, si indigerent ire ad agros, in eadem tamen regione. Unde manifestum est quod multo melius est quod sint propriae possessiones secundum dominium, sed quod fiant com- ha mai negato i valori délia società di cui meditava Ia distruzione, i valori terreni, i valori ” edonistici ”, La eguaglianza non è invocata in nome della ” rinunzia ma in nome dei ” benessere ”, in nome dcll’etcrno ” egoismo ”. Senonchè Ia società chc i comunisti vogliono distruggerc, è proprio quella che. attraverso i sccoli. si ê formata stimolando 1’egoismo degli uomini, la corsa al piacere. Di modo che la società attuale è precisamente la società costituita dagli uomini come realmente sono e non come dovrcbbero essere. In sede logica. Ia dottrina comunista si risolvc in una interminabile petizione di principio ». XVI INTRODUCTIO EDITORIS munes aliquo modo quantum ad usum. Quomodo autem usus rerum propriarum possit fieri communis, hoc pertinet ad providentiam boni legislatoris. Secundam rationem ponit, ibi [1271], ’’Adhuc autem et ad delectationem etc.”. Et dicit quod non potest de facili enarrari quantum sit delectabile reputare ali­ quid esse sibi proprium. Venit enim haec delectatio ex hoc quod homo amat se­ ipsum; propter hoc enim vult sibi bona. Nec hoc est vanum, quod aliquis habet amicitiam ad seipsum; sed naturale est. Quandoque tamen iuste vituperatur ali­ quis ex hoc quod est amator suiipsius. Sed quando hoc in vituperium dicitur, non est hoc simpliciter amare seipsum, sed magis quam oportet; sicut et amatores pecu­ niarum vituperantur, quas tamen omnes aliquo modo amant: quia amatores pecu­ niarum vituperantur inquantum amant eas magis quam oportet. Hanc autem dele­ ctationem, quae est de rebus propriis habendis aufert lex Socratis. Tertiam rationem ponit, ibi [1272], ” At vero et largiri etc.”. Et dicit quod val­ de delectabile est quod homo donet vel auxilium ferat vel amicis, vel extraneis, vel quibuscumque aliis: quod quidem fit per hoc quod homo habet propriam possessio­ nem: unde etiam hoc bonum tollit lex Socratis auferens proprietatem possessionum. Ultimo autem concludit [127"], quod ista inconvenientia accidunt his qui vo­ lunt nimis unire civitatem introducendo communitatem possessionum, et uxorum, et liliorum. Deinde cum dicit ” et ad hoc” [128], obiicit simul contra utramque positionem, scilicet de communitate uxorum et possessionum. Et inducit etiam ad hoc tres ra­ tiones: quarum prima est [128] quod illi qui volunt sic nimis unire civitatem, ma­ nifeste interimunt opera duarum virtutum: scilicet temperantiae, inquantum est circa mulieres: opus enim temperantiae est abstinere a muliere aliena: quod non habebit locum si omnes mulieres sint communes. Similiter introducens communi­ tatem possessionum, aufert actum liberalitatis. Non enim poterit esse manifestum de aliquo an sit liberalis, nec aliquis poterit actum liberalitatis exercere, ex quo non habet proprias possessiones, in quarum usu consistit opus liberalitatis. Providus (10) homo propria expendit et dat. Quod autem aliquis det communia, non est multum liberalitatis. Secundam rationem ponit, ibi [1281], ’’Bonae faciei quidem igitur etc.”. Et dicit quod lex Socratis praedicta videtur bona in superficie, et videtur quod sit amabilis ab hominibus: et hoc propter duo. Primo propter bonum quod aliquis suspicatur futurum ex tali lege. Quando enim aliquis audit, quod inter cives sint omnia communia, suscipit hoc cum gaudio, reputans amicitiam admirabilem futuram per hoc omnium ad omnes. Secundo propter mala, quae putat tolli per hanc legem. Accusat enim aliquis mala, quae nunc fiunt in civitatibus, sicut disceptationes hominum ad invicem circa contractus, et indicia de testimoniis falsis, et hoc quod pauperes adulantur divitibus, tamquam omnia ista fiant propter hoc quod possessiones non sunt communes. Sed si aliquis recte consideret, nihil horum fit propter hoc quod possessiones non sunt communes, sed propter malitiam hominum. Videmus enim quod illi qui possident aliqua in communi, multo magis dissident adinvicem, quam illi qui habent separatas possessiones. Sed quia pauci sunt illi qui habent possessiones communes respectu illorum qui habent divisas, propter hoc pauciora litigia veniunt ex commu­ nitate possessionum: tamen si omnes haberent communes multo plura litigia essent. Tertiam rationem ponit, ibi [1282], ’’Adhuc autem iustum etc.”. Et dicit quod homo non solum debet considerare quot malis priventur illi qui habent com­ munes possessiones et uxores, sed etiam quot bonis priventur. Debet enim legislator (10) An prodigus? - - XVII — 1 — In Politicorum. INTRODUCTIO EDITORIS sustinere aliqua mala, ne priventur maiora bona: tot autem bona privantur per hanc legem Socratis, quod videtur esse impossibilis talis conversatio vitae, ut patet per inconvenientia supra posita » (nn. 200, 206). Ex his conspici potest quomodo certo ictu attingantur ipsa praecipua capita com­ munistarum doctrinae, item causae psychologicae ex quibus oritur: scilicet exspe­ ctatio futurae amicitiae ac fraternitatis universalis, spes ut mala quibus afficimur, si oeconomicae structurae innoventur, removeantur, et quae bona tollerentur (oecono­ mica ac moralia : praecipue virtutes). Simul breviter significatur qua ratione « socialis quaestio » iuste solvenda sit: ut possessiones propriae ponantur, et simul cives sibi invicem communicent de suis bonis; quod sive civium virtute sive providentiâ legum faciendum sit (« quomodo autem usus rerum propriarum possit fieri communis, hoc pertinet ad providentiam boni legislatoris », n. 201). Reipublicae igitur curae sit ius proprietatis legibus definire, ut divitiae inter cives amplius ac liberius circumeant, bona terrae huius aequabilius distribuantur: ut usque illuc perveniatur (quod a catho­ lica sociologia et ab ipsis Summis Pontificibus proclamatum est), ut omnes facile possint aliquam privatam proprietatem sibi acquirere. Aristotelis et S. Thomae censura prosequitur realistice et objective. Negant so­ cietatem ad maiorem unitatem pervenire posse bonorum communitate. Quin immo omnes in civitate cives ita perlibrarentur, ut vitae civium concordia (quae symphoniae ac consonantiae vocum in aliquo concentu assimilatur), quae naturaliter in civitate evolvenda esset, tolleretur. Quam ob rem «nimia unitate» vera unitas deleretur! «Dicit ergo primo [129], quod causa quare Socrates deviavit a veritate circa legem de communitate possessio­ num, filiorum et uxorum, oportet putare fuisse, quia supponebat quamdam supposi­ tionem non rectam: scilicet quod summum bonum civitatum esset quod ipsa esset maxime una. Haec autem suppositio ideo non est recta, quia ad civitatem et domum, sicut supra dictum est, requiritur aliqua imitas, sed non omnimoda. Unde intantum potest procedere unitas civitatis, quod iam non erit civitas; puta si omnes sint unius artis et cohabitantes in una domo. Intantum autem potest procedere unitas quod erit in propinquo ad hoc quod non sit civitas. Unde sequitur quod sit peior: quia unum­ quodque tanto deterius est, quanto magis appropinquat ad suum non esse; sicut si tollatur aliqua distinctio officiorum, quae sunt necessaria ad bene esse civitatis. Et ponit exemplum, sicut si aliquis faciat concentum univocum, idest omnes can­ tantes in una voce, iam non erit symphonia et consonantia vocum, cui similatur ci­ vitas ex diversis consistens. Similiter si quis faceret versum pedem unum, idest car­ men uno pede tantum numero constare: quia tunc carmen non esset quod ex multis numero pedibus conficitur. Et ita potest in tantum procedere unitas quod tollatur civitas. Sed, sicut supra dictum est, oportet in civitate esse quidem diversorum multitu­ dinem, sed quod civitas fiat una et communis propter quamdam disciplinam legum recte positarum. Sed si aliquis qui erat inducturus disciplinam ad uniendum civitatem putet per hanc legem de communitate filiorum et uxorum fieri civitatem bonam, incon­ veniens est si aestimet quod per tales communitates possit rectificare civitatem, et non magis per bonas consuetudines et leges, et per sapientiam circa talia: sicut dictum est supra, quod Lacedaemones possessiones proprias faciebant communes quantum ad usum; et in Creta etiam fecit legislator esse aliqua communia, ut fierent quaedam convivia publica civibus, secundum aliqua tempora ad hoc instituta, ut inter eos maior familiaritas esset » (nn. 208-209). Praeterea ostendit multo tempore considerandum esse, ut manifestum sit per ex­ perientiam utrum tales leges bene se habeant: quae experientia plane defuit Platoni, XV] n INTRODUCTIO EDITORIS et apud nostri temporis communisticas respublicas, parum vel minime ad effectum pervenisse videtur (cfr. n. 120). Ostendit etiam, Platonis doctrinam strictius persequens, non posse civitatem ali­ quam, ita constitutam, sibi sufficere. Nullum enim discrimen inter cives esset (nn. 212, 213), neque mala, quae nunc exstant, tollerentur (n. 214), fraudes etiam et iniuriae essent eorum, quibus munus distribuendi ac assignandi bona demandatum esset (n. 215). Et multis aliis argumentis concludi poterit talem civitatem nullo modo beatam esse posse! Si singuli cives infelices redduntur, sive auferendo eis proprietatem bonorum, naturâ hominibus insitam, sive vitam omnem et familiam ipsam communicando (quod nunc accidit regionibus illis communistarum iugo submissis, in quibus omnia subi­ guntur communitatis regimini) non haec beata vita dicenda erit! « Ostendit insufficientiam quantum ad communem civitatis felicitatem: dicebat enim Socrates, quod legislator debet ad hoc attendere, quod faciat totam civitatem felicem, et quantum ad opera virtutis, et quantum ad exteriora bona: cum tamen So­ crates per suam legem auferret a singulis civibus felicitatem : quia volebat, quod non haberent aliquid proprium, nec in possessionibus, nec in mulieribus, nec in filiis, quae quidem pertinent ad felicitatem tamquam organice deservientia, ut dicitur in primo Ethicorum. Hoc autem est impossibile, quod tota civitas sit felix, nisi vel omnes, vel plures partes civitatis felicitatem habeant: non enim est felicitas civitatis, sicut nu­ merus par, et alia similia. Partes enim numeri paris quandoque sunt impares, sicut partes senarii sunt duo trinarii » (n. 221). Quae omnia inveniri possunt etiam in civitate quam Faleas Chalcedonius ordi­ navit, qui statuit omnes cives aequales possessiones habere: «voluit enim quod omnes possessiones civium essent aequales: quod quidem dicebat non esse difficile fieri in civitatibus, quando a principio inhabitari incipiebant, quia poterant posses­ siones ex aequo dividi inter cives; sed in civitatibus inhabitatis quarum cives habent inaequales possessiones, hoc difficilius erat: tamen cito posset reduci ad hanc regulam per dotes, ita scilicet quod divites contrahentes cum pauperibus darent dotes et non acciperent, et pauperes non darent, quousque omnium possessiones adaequaren­ tur» (n. 256). Sed de hac ordinatione, sicut et dc alia Platonis, « ostendit in quo omnes huiusmodi deficiebant: latebat enim eos, quoniam ex hoc, quod statuebant aliquid circa multitudinem divitiarum, oportebat etiam quod aliquid ordinarent circa multitudinem filiorum: puta, quod aliquis post certum numerum generationi operam non daret, vel quod postquam pueri erant nati in aliquo numero, quod supercxcrescentes viri mitterentur ad alias civitates constituendas, vel quocumque alio modo. Quia si nu­ merus filiorum qui nascuntur excedat multitudinem divitiarum, quae alicui homini taxantur, necesse est, quod lex de aequalitate possessionum dissolvatur; puta si duorum civium habentium aequales possessiones, unus generet quatuor filios, alius vero unum tantum, ex necessitate sequetur, quod filii eorum non habeant aequales possessiones, et propter hoc, quod solvatur lex. Sequetur etiam aliud malum; scilicet quod multi qui nascuntur ex divitibus, fiant pauperes, dum substantia unius divitis in multos filios dividitur: et hoc est malum, quia opus est ad pacem civitatis, ut filii divitum qui insolescere possunt, non sint pauperes, quia efficerentur latrones. Sed si non taxetur alicui quantitas posses­ sionis, hoc non sequetur; quia secundum quod augetur ei numerus filiorum, studebit aliquis in divitiis crescere. Sic igitur, vel nihil statuendum est circa mensuram posses­ sionum, vel simul cum hoc ordinandum est aliquid circa numerum filiorum » (n. 258). Hac oeconomica constitutione civitas ipsum familiae institutum violaret: et simul (praeter difficultates maximas quae minime desunt in tali regimine instituendo) sanctis­ xix — INTRODUCTIO EDITORIS simum illud hominum ius, libertatem scilicet liberos procreandi ac totam familiae vitam suo iudicio agendi. Aristoteles tamen et S. Thomas non negant utile et iustum fore si civitas ipsa ius proprietatis aliquo modo dirigeret, ut bonum commune requirit. « Approbat praedictam ordinationem quantum ad hoc, quod ordinabat aliquid circa mensuram substantiarum, ne videatur propter praedicta inconvenientia ea re­ probasse. Approbat autem hoc duplici ratione. Primo quidem per auctoritatem antiquorum legislatorum; et dicit, quod quidam antiquorum legislatorum videntur cognovisse, quod regulare substantias civium, habet magnam virtutem ad civilem communitatem bene conservandam: unde etiam Solon, qui fuit unus de septem sapientibus, et statuit leges Atheniensium, posuit pro lege, quod etiam apud alios observatur, ut non posset quis de terra ad possidendum quantum voluerit, sed usque ad aliquem certum terminum. Similiter etiam leges quaedam sunt in aliquibus civitatibus, quae prohibent, ne homines vendant suas possessiones: sicut in civitate Locrorum, quae est in Calabria, lex fuit antiquitus, ut nullus venderet possessionem, nisi monstraret quod accidisset ei aliquod grave infortunium, puta quod esset captus ab hostibus, vel aliud aliquid huiusmodi passus. Similiter etiam leges aliquae sunt ordinantes, quod antiquae sortes civium conserventur illesae: et haec omnia pertinent ad hoc, quod substantiae civium regu­ lentur... » (n. 259). Quae omnia (ut nostri philosophi arbitrantur) solvi possunt, si is oeconomicus ordo instituatur, in quo bonorum possessio non solum magnae pecuniae (ordo capitalisticus) sed pluribus hominibus, immo « humanae personae » inserviatur, ita ut « humanus, vel personalisticus proprietatis ordo », appellari possit. Hac ratione haud multum interesset inter divites et pauperes; medius quidam ordo magnus atque felix esset. Huic ordini potestas reipublicae administrandae committenda esset, multitudine civium assentiente; cives etiam maiore virtute ac peritia praediti in partes admini­ strandae reipublicae vocandi essent, et libertas tenuiorum servanda esset. Minime ut omnes « proletarii » fiant oportet, videntur nostri philosophi admonere, sed ut omnes se ipsi meliores efficiant, atque eam copiam rei familiaris valeant sibi comparare, qua vitam honeste agere possint. «Contingit esse aequalitatem substantiae inter cives: et tamen potest esse vel valde multa, ita quod cives ex ea delitiose vivant, et sic civium mores corrumpantur; vel valde modica, ut vivant cives valde tenaciter, ita quod unus alteri subvenire non possit: et utrumque eorum est nocivum ad bonam disciplinam civium. Unde mani­ festum est, quod non est sufficiens legislator ex hoc, quod solum facit substantias civium aequales; sed oportet quod ipse determinet aliquod medium, ita scilicet quod sit tanta quantitas possessionum, ut neque superflue possint delitiis intendere, neque etiam nimis parce vivere compellantur » (n. 262). Vitanda est nimia fortunarum inaequalitas, ne inde nimius luxus, inde nimia paupertas oriatur. Hoc tamen etiam magis considerandum est, non solum innovando oeconomicum ordinem posse homines vel civitates esse felices, sed felicitatem et pacem ab interiore et exteriore disciplina oriri. Homo novus tantum novum rerum ordinem statuere potest, qui melior etiam in rebus oeconomicis sit, non, ut communistae etiam aiunt, novos rerum ordo novum hominem efficiet. « Dicit quod etiam si aliquis omnibus civibus ordinet moderatam possessionem, adhuc istud non sufficit ad bonam vitam civium: magis enim oportet regulare inte­ riores concupiscentias animae, ut scilicet non immoderata concupiscant, quam exte­ riores substantias, ut scilicet non immoderata habeant. Sed quod concupiscentiae ho­ INTRODUCTIO EDITORIS minum regulentur, hoc non contingit nisi per hoc, quod homines sint sufficienter instructi per debitas leges, quas Phaleas non posuit: unde insufficienter tradidit ea, quae pertinent ad disciplinam civium... Secundo..., excludit responsionem Phaleae: qui forte ad hanc rationem responderet, quod utrumque oportet esse in civitate: scilicet et aequalitatem possessionis, et aequalitatem disciplinae, ut scilicet omnes cives aequali disciplina informentur. Sed contra hoc Aristoteles dicit, quod oportuisset eum dicere quid est ista disciplina, qua oportet omnes cives informare. Non enim sufficit dicere, quod sit una et eadem omnium; sed oportet eam esse talem, per quam cives informentur, ut quidam eorum non velint excedere alios vel in divitiis, vel in honoribus, vel simul in utrisque: unde, cum talem disciplinam Phaleas praetermiserit, insufficiens legislator fuit. Deinde cum dicit ’’adhuc dissident” [158], ostendit, quod praetermisit ea quae pertinent ad pacem civitatis. Et circa hoc ponit tres rationes: quarum prima est, quod cives dissident non solum propter inaequalitatem possessionis, sed etiam propter inae­ qualitatem honorum; sed diversimode tamen. Nam multitudo popularium de hono­ ribus non curat, sed solum de divitiis, et ideo dissident propter inaequalitates divi­ tiarum; sed homines gratiosi qui alios excellunt in operibus virtutum, dissident de honoribus, si aequales eis reddantur, et non maiores quam aliis. Et ideo indiget legis­ lator ordinare aliquid circa honores: ut scilicet aliquis honor determinetur, qui non detur nisi bonis, et aliud honor sit, quo etiam malus, idest deficiens a virtute, uti possit: et sic servabitur pax in civitate. Cum igitur hoc Phaleas praetermiserit, insuffi­ cienter tradidit ea qua pertinent ad pacem civitatis. Secundam rationem ponit, ibi [1581], ”Non solum autem, etc.”. Quae talis est. Homines quidem non solum iniuriantur aliis propter necessaria conquirenda, quod est primum, cuius remedium esse putabat Phaleas, quod substantiae civium essent aequa­ les, et sic omnes necessaria habent, et sic unus homo non spoliat alium propter vitan­ dum frigus aut famem : sed etiam quidam proximo iniuriantur, ut fruantur suis dele­ ctationibus, et ut non concupiscant aliquid, quod statim non habeant: quia si sint aliqui qui habeant maiorem concupiscentiam rerum temporalium necessariis, idest qui plura concupiscant quam sint eis necessaria, propter huiusmodi medelam, idest ut satisfaciant suae concupiscentiae, injuriabuntur auferentes bona aliorum vi vel dolo. Nec solum propter hanc causam homines iniuriantur; sed etiam propter hoc, quod aliqui volunt ita gaudere delectabilibus, quod nullas tristitias patiantur; et ideo iniu­ riantur hominibus, per quos timent sibi posse inferri tristitias, opprimendo eos. Oportet igitur, ad pacem civitatis, quod legislator excogitet remedia contra istas tres causas iniuriandi. Illis enim qui iniuriantur propter necessaria acquirenda, pro remedio sufficit modica possessio, et operatio propria, per quam sibi victus aliquis acquirat. Paucis enim natura contenta est. Sed illis qui iniuriantur propter concupi­ scentias delectationum, remedium est temperantia, quae moderatur in homine dele­ ctationum concupiscentias. Sed contra tertium, scilicet contra eos qui iniuriantur ut non tristentur, remedium adhibet philosophia, quantum ad eos, qui possunt huius­ modi delectationibus frui, quae sunt sine tristitia: quae etiam facit hominem non tristari in infortuniis. Sed in aliis duobus potest homini auxilium ferri per homines: unde cum ista duo secunda remedia Phaleas praetermiserit, solum contra primum re­ medium ferens, videtur insufficienter ordinasse. Tertiam rationem ponit, ibi [1582], ” Iniuriantur autem, etc. ”. Et dicit, quod ho­ mines maxime iniuriantur propter excellentias divitiarum et honorum acquirendas: non autem propter necessaria conquirenda; sicut patet de illis qui exercent tyrannidem. non quidem propter hoc ut non patiantur frigus aut famem, sed propter prae­ dictas excellentias. Et ideo quia isti maxime iniuriantur in civitate, propter hoc, prae­ mium datur magnorum honorum in civitatibus his qui interficiunt tyrannos, non — xxi — INTRODUCTIO EDITORIS autem his qui interficiunt alios fures. Et tamen contra iniurias tyrannorum nullum remedium apposuit Phaleas: unde patet, quod modus ordinationis eius praebet auxi­ lium solum contra modicas iniurias, non autem contra magnas... » (nn. 263-267). « Dicit quod si voluntas hominum quantum ad necessitatem repleri possit, tamen quantum ad malitiam repleti non potest. Primo enim homini qui nihil habet videtur sufficiens quod habeat duos obolos; quos cum acquisiverit vel ex haereditate paterna acceperit, semper videtur quod in­ digeat pluribus, et hoc usque in infinitum. Et hoc ideo est, quia natura concupi­ scentiae est infinita: non enim quaerit sola necessaria vitae, sed omnia quae possunt homini esse delectabilia, quae sunt infinita. Unde, cum plurimi hominum ad hoc con­ tendant ut suam concupiscentiam repleant, sequitur quod eorum desiderium repleri non possit usque in infinitum. Ex hoc autem quod aliqui desiderant ea quae sunt aliorum, oriuntur in civi­ tatibus seditiones. Oportet igitur quod legislator magis regulet principium horum, sci­ licet concupiscentiam, quam etiam possessiones. Sed hoc aliter fit quantum ad bonos et aliter quantum ad malos. Oportet enim quod legislator illos qui sunt naturaliter virtuosi, ita instituat, quod non velint agere avare, idest tollere aliena: quod quidem facere potest assuefaciendo eos ad amorem iustitiae. Sed homines pravos sic debet tractare, ut non possint aliena tollere etiam si velint. Et ad hoc duo sunt necessaria: quorum unum est, ut pravi in civitate sint mi­ nores, idest quod dimittantur in infimo statu, ut aliis nocere non possint. Aliud autem est ut eis iniuriae non irrogentur, ex quibus homines provocantur, ut aliis noceant. Cum igitur huiusmodi disciplinam Phaleas praetermiserit, insufficiens in sua le­ gislatione fuisse videtur... » (nn. 272-273). Praecipue cives ad virtutes efformandi sunt, quod eorum, qui auctoritate prae­ diti sunt, munus est, ut supra diximus. Vitam societatis ethice informari oportet, ut spiritualia omnia floreant, quantum fieri possit; hoc civitatis munus est: neque pu­ tandum est in ordine oeconomico tantum radicem humanae felicitatis esse. Post tot saecula elapsa, post etiam amplius millibus annorum, haec censura communisticae doctrinae suam vim etiam nunc habet! Nemo est qui neget novum rerum ordinem quam citius instaurandum esse, quo radicitus oeconomia renovetur, ita ut divitiae maiore cum iustitia, maiore cum ra­ tione et humanitate distribuantur. Sed numquam obliviscendum est nihil posse in locum bonae morum disciplinae reponi quae ad hominis personam respiciat; solum hac disciplina assuefacimur et adiuvamur ut nostri compotes simus, ut passiones arguamur ut virtutes excolamus, praecipue ut eam « prudentiam politicam » adhibeamus, qua participes sapienter vitae civitatis efficiamur, ad bonum totius civitatis aliquid afferamus. Non si effrenatorum hominum multitudo, nullo rationis ductu, in instituta, quae nunc exstant (etiam imperfecta), impetum faciet, novus ordo in orbem terrarum in­ duci poterit; sed si omnes et singuli sapientia et prudentiâ multa agant, ad recte in civitate vivendum educentur, ad rempublicam regendam partem aliquam habeant, sive in eligendis eorum « deputatis » in curiis, ubi leges feruntur, et in ipsa reipuplicae administratione (cfr. n. 344); sive cum invigilent reipublicae utilitatibus, per or­ gana « publicae opinionis » (praesertim ephemerides), per consociationes politicas, per tribunalia ad hoc instituenda; sive, si opus fuerit, magistratus ipsos corrigentes, qui a communis boni causa defecerint, vel graviter erraverint (cfr. n. 344). Hae res sunt, quibus inniti potest aliqua popularis respublica (« democratia »). Ut iam supra diximus, S. Thomas nobis doctrinam tradit, quae « realismus so­ cialis » appellari potest: ab omni fabula vel mytho ille longe abest, sed societatem <---- XXII ---- INTRODUCTIO EDITORIS et politicam in se ipsas, immo et hominem, ut natura est, considerat; quod si illius naturam respicitur, poterit homo et educari et efformari. Homo enim quadam sua natura, suis facultatibus, suis necessitatibus, suis desi­ deriis praeditus est. Per plurima iam annorum milia, hominis natura se ipsa non­ nullis certis modis ac rationibus exprimit, quae, etsi multa instituta immutentur, multisque in rebus plurimum processum habeatur, una atque eadem semper sunt. Amor sui, bonorum privata possessio, familia, amicitia, patria, religio, haec omnia sunt, etsi huc illuc vario modo habeantur, in quibus homo semper se ipse exprimit, movetur, augetur, alitur. Si quis in haec omnia manus inferre conetur, idem sit ac si obstinate experiri ea velit quae semper maximam ruinam hominibus attulerint. Abstinendum tandem est audacibus inceptis, ratione et scientia duce potius procedendum. E contra saepe pro fabulis relinquimus ea quae facta ipsa nos edocent; maiorem spem in futuris quam in praesentibus ponimus; nos abicimus in commen­ ticiam spem, quam nobis ipsis opinionis errore fingimus, novarum rerum cupidi, neque animadvertimus totis viribus potius in praesentia, quoquo modo se habeant, contendendum esse, ut augeantur, explicentur et meliora fiant, ea lege qua et ab intus moventur et secundum quod rerum historia progreditur, fiunt. Quae tamen re­ quirunt ut omnia iuxta suae naturae leges crescant, per gradus, quodam ordine ser­ vato; non ut vi, proeliis, perturbationibus a praeteritis avellantur. Communistae ipsi, si vera dicere volumus, suam doctrinam solum mente fictamen esse animadvertunt, quamquam « scientia » elaboratam esse dicunt. Quam ob rem « novum quemdam hominem » efficiendum esse affirmant. Hic « novus homo » ex « novo ordine » tantum suum ortum ducet, cum bona omnia in communitatem redacta erunt, cum ipse homo (rebus omnibus despoliatus quibus nunc trahitur, alligatur ad se solum amandum, ad certandum cum ceteris hominibus effertur), vere « socialis » erit, sui ipsius oblitus, omnium frater, liber, denique felix! Somnia haec sunt, quibus poetae, somniatores, ii, qui sibi cogitando res effin­ gunt, iam antea decepti sunt; nunc ea somnia communistae miserrimis hominum iterum proponunt, quos fascinant atque animo rapiunt. Sed vae illis, qui iis con­ fisi fuerint! Haec omnia contra naturam ipsam hominis, qualis pluribus iam annorum mi­ libus exstat, pro certo sunt: haec longe a rebus aberrant. Sed ad res ipsas semper redeundum est, cum semper magis quam somnia pos­ sint. Hoc saepe nobis dolendum plurimum est, quod serius nos, quae minime fieri possint, facere conatos esse, nos aliosque fefellisse, multum temporis amisisse, con­ spiciemus. Ad hominem autem, uti est, considerandum, vitiis ac virtutibus, conscientia ac concupiscentia, libertate ac infirmitate praeditum, nos clara voce provocat S. Thomas, in his scriptis, quae et sapientiae graecorum fructus uberrimos afferunt, et in theo­ logica S. Thomae synthesi lumine christiani verbi refulgent. Nos etiam vocat, ut interiorem hominum perfectionem perficiamus, fundamenta societatis ordinis in ipsis hominum animis iniciamus, neve eodem tempore conatus omnes intermittamus ad meliorem terrenam civitatem erigendam, ad oeconomicum ordinem magis ratione constitutum efficiendum, ad humaniorem vitam hominum reddendam. Haec omnia magni pretii res nos docent, nostris his temporibus aptissimas. Hac de causa commentarium hoc ad Aristotelem, etsi imperfectum, una cum ce­ teris, maximi ponderis est. In eo conspicere possumus quanta cura S. Thomas anti­ quorum philosophorum cogitata, praesertim Aristotelis, revolverit, iuris naturalis et humanae philosophiae bona elementa inquisierit, definiverit, illustraverit, in lucem protulerit, quae omnia ad suam Christianam synthesim efformandam valerent. — XXIII — INTRODUCTIO EDITORIS II. - QUAE EIUS ORIGO, QUOD COMPOSITIONIS TEMPUS, QUAE AUTHENTIA Quae in Aristotele interpretando S. Thomas propria sua arte attulit, si historice considerantur, adscribenda sunt conatibus illis, quibus et tunc temporibus docti viri doctrinam philosophicam nitebantur ad novam christianamque synthesim deducere. In revelatis enucleandis Patres veteresque theologi Platonis plerumque ac Neoplatonicorum schematibus usi sunt: imo in ecclesiastica traditione Aristoteles cum minus religiosus videretur quam Plato, utpote magis naturae addictus et in natura magis clausus, aegre ferebatur ob interpretationem praesertim a commentatoribus arabicis datam. Romani autem Pontifices pluries ne illius opera in scholis theologicis communiter legerentur, vetuerunt; atque pariter ne ab Artium magistris adhiberentur priusquam correcta fuerint. Quae interdictio denuo confirmata est die 19 ian. a. 1263 (11). Quam ob rem Albertus M. et Thomas Aquinas studium Aristotelis in ipsis fon­ tibus aggressi sunt, ut inde ostenderent quantam utilitatem eius philosophia afferre potuerit doctrinae Christianae, utpote quae intrinseca cohaerentia, amplitudine, firmi­ tate ceteris omnibus aptior esset ad illam exponendam atque enucleandam. Acriter oppugnati sunt ab aliis doctoribus, qui traditionem caeco animo sequebantur atque ab illis qui inconsulto metuebant ne ingressu Aristotelis (aliorumque philosophorum) in Christianam philosophiam flagitium quoddam patraretur, proinde ac si « idola » in templum Dei inferrentur. Magna equidem laus illis habenda est eo quod in certamine fortiter restiterunt illudque superaverunt. S. Thomas in suo opere explendo a Guillelmo de Moerbeke de Brabantia, papal i paenitentiario quem divino consilio cognovit in aulis pontificiis amicumque habuit, valde adiutus est. Guillelmus c. a. 1215 natus, Lovanii probabiliter, Ordinem Praedicatorum in­ gressus est. Quodam tempore in Graecia est commoratus, a qua revocatus est ut regnantibus Urbano IV, Clemente IV, Gregorio X in aulis pontificiis adesset ceu paenitentiarius et cappellanus papalis. Factus est posterius archiepiscopus Corinthi (a. 1278) et c. a. 1286 e vita discessit (12). Apud pontifices dum manebat, Guillelmus peropportunus fuit Aquinati; qui, cum iuxta quosdam (13) linguam graecam penitus ignoraret; vel iuxta alios in ea non calleret; occasionem nactus, opera confratris in sermone Eliadis optime callentis, libenter usus est. Rogatus enim a S. Thoma, Guillelmus, praeter sacrum ministerium, textibus Aristotelis aliorumque auctorum, e. g. Procli (liber De causis) vertendis totum se dedit. Itaque Aquinas nova versione usus certiorque factus de doctrina aristotelica, potuit Stagiritam profundiori cognitione quam ipse Albertus M., interpretari atque oppugnantium opiniones refutare, solido se fundamento niti securus (14). (11) Cfr. Potthast A., Regesta pontificum Romanorum ab a. 1198 usque ad a. 1304, I-Il Berolini 1874-75, p. 1429. n. 18471: Van Stcenberghcn. Siger de Brabant d'après les oeuvres inédites, 1-11 Louvain 1931-42. vol. 11, pp. 430-490; Grabmann Μ.. I divieti ecclesiastici di Aristotele sotto Innocenzo TU e Gregorio IX, Roma (Pont. Univ. Gregoriana) 1941: Walz. Son Tommaso d’Aquino, Roma 1945, p. 117 (12) Cfr. Grabmann NT., Guglielmo di Moerbeke O. P., il traduttore delle opere di Aristotele, Roma (Pont. Univ. Gregoriana) 1946; Dondaine. S. Thomas et les traductions latines d’Aristote, in « Bull. Th. ». Notes et communications. 1933, pp. 199-213. (13) Cfr. Merkle S.. Antonio Uccelli u. Thomas Contra errores Graecorum, « Rômischc Quartalschrift » 35 (1927), p. 223 s. (14) Cfr. Glorieux. Répertoire des maîtres en théologie de Paris XIII siècle. I. Paris 1933-34. pp. 119-122. n. 21; Castagnoli, Regesta thomistica, « D. Th. » (PL.) 80 (1927), 32 (1929). p. 447 s.; Altaner, Die Kenntnis ----- XXIV ----- INTRODUCTIO EDITORIS In Italia commorans atque scholasticis occupationibus solutus, otium S. Thomas habere potuit ut animum intenderet ad multa magnae molis perspicienda, inter quae praecipue commentaria. Nostrum nunc non est diversas opiniones circa illorum chronologiam accurate referre. Sufficiat advertere iuxta novissimas inquisitiones a M. Grabmann (15) atque ab A. Walz (16) comparatas, compositionem commentariorum in Aristotelem statui annis 1266-1272: quorum quaedam certe in pontificio comitatu sunt saltem incepta; quaedam Parisiis, dum secundo S. Thomas docebat, perfecta. Quo tempore Com­ mentarium quoque in libros Politicorum I-II, 1. 6, quod nostra nunc interest, perfecit, scilicet a. 1272. -Ceterum, si quis videre unico prospectu desiderat tempora quibus commentaria aristotelica, in comparatione aliorum operum, conscripta sui tabulam sequentem inspiciat, quae, iuxta recentiora studia confecta, in quibusdam corrigit ea quae iam a Mandonnet data fuerant (17), qui hoc Commentarium a. 1269 assignabat. Restat denique dicendum authentiam Commentarii in Libros Politicorum extra controversiam manere; a nullo enim in dubium revocatur neque ex antiquioribus neque ex reccntioribus (18). des Griechischen 445, 478-481; Grabmann, Mittelalterlisches Geistesleben, I-II. Miincbcn 1926-36. II, 413-423; De Wulf, Histoire de la philosophie médiévale, II, Le troisième siècle. 6“ éd. Paris-Louvain 1936, pp. 267-269; Walz, op. cit., p. 117. (15) Cfr. Die Werke des hl. Thomas von Aquin. Einc literhistorische Untcrsuchung u. Einführung, 2 ed., Munster i. W. 1931, p. 262 ss. (16) Op. cit., pp. 118, 141, et app. (17) Cfr. Mandonnet-Destrez, Bibliographie thomiste. Le Saulchoir, Kain. 1921. (18) Cfr. Walz, Ecrits de saint Thomas, in « Diet, de Théol. Cath. » art. Thomas d’Aquin, t. XV. col. 635 ss.; cfr. etiam studium P. Browne, in « Rev. Th. », 1918, pp. 78-83. — Circa Commentaria in Aristotelem, cfr. etiam Grabmann, Les commentaires de St. Thomas d’Aquin sur les ouvrages d’Aristote, in « Annales de l’Inst. Sup. de Phil. », Louvain 1914, pp. 231-281. Opus rursum editum et retractatum in Die Aristoteleskommentare des hl. Thomas von Aquin, in « Mittelalterlisches Geistesleben ». t. I. 1929, pp. 266-313. ---- XXV ---- INTRODUCTIO EDITORIS TABULA CHRONOLOGICA ANNUS COMMENTARIA 1254-57 In IV libros Sent. 1256- 59 In Matth. In Isai. 1257- 58 In Boetium: De hebdomad. De Trinit. Q U AESTION ES Disputatae OPUSCULA etc. De ente et essentia (1250-56) De principiis naturae (1255) Contr. impugnantes Dei cultum et rei (1256) etc. etc. De Veritate (1256-59) C. Gent. L. I (1259) C. Gent. 1259 1261-64 In Dionysium: De div. nomin. 1269-72 In lob 1261-64 Catena super Matth. » super Mc. 1265 » super Lc. 1266 SUMMAE Ouodlibet. (1261-64) L. II-IV Quodl. VII-XI (1265-67) De Potentia (1265-67) S. Th. P. I (1266-68) regim. ludaeor. (1261-72) C. error. Graec. (1261-72). De De Regimine prine. (1265-66) etc. etc. 1269-73 IN III LIBROS DE ANIMA De Spirit. Creat. (1266-68) 1266- 72 In lib. de sensu et SENSATO In lib. de memoria ET REMIN. 1267- 68 Catena sup. Ioan. In Threnos In leremiam In VIII lib. phys. In XII lib. Metaph. In X lib. Ethic. 1267- 68 1268 1268- 72 1269 1269-72 In lib. Meteorol. 1269-72 In loannem In lib. Peri-Herm. In I et II lib. Post. Analyt. 1272 1269-73 1259-72 1272-73 1272-73 In lib. Politic. In lib. de causis In S. Pauli epist. De Anima (post. 1265) 1266-82: De Virt. in Com. Quodl. De Caritate I-VI, XII De UnioneVcrbi (1269-72) De Malo De Virt. Cardin. De Correctione De Spe. S. Th. II-II (1271-72) S. Th. P. III Compend. theol. (1272-73) (1261-69). In psalmos In lib. S. Th. I-II (1269-72) De subst. separat. (1261-69) De perfect, vitae spiritualis (1269) etc. etc. De unitate intellect. (1270) Contra doctrinam retrah. a rcl. (1270) De aetern. mundi (1271). de caelo et MUNDO In lib. de generat. etc. etc. ET CORRUPT. (Nihi difficilius quam dare chronologiam certam operum D. Thomae. Periti de lus rebus inter se non concordant, nec definitivae conclusiones habentur. Hic sumitur recentior chronologia P. Walz Ο. P., cum nonnullis emendationibus quales dantur in vol. introductivo ad traductionem Italicam Summae Theologiae D. Thomae ed. Salani, Florentiae 1949, pp. 25-29)· XXVI INTRODUCTIO EDITORIS III. - QUAE EIUS MATERIA ATQUE DIVISIO SIT S. Thomas, ut supra diximus, libros tantum I-III, 1. 6, commentatus est Politi­ corum Aristotelis. Ab ipso operis initio summa cum evidentia elementa videmus quibus Aristotelis Politica a Platonis politica differat. Plato civitatem illam commenticiam fingit, quae non ex humanis rebus, ut ex­ stant, oritur, sed a priori, velut ex quodam philosophico cogitatu vel somnio. Res­ publica aliquod corpus est, cuius cives sunt partes, cetera collegia sunt eius organa. Ut concordia, nullo amore sui, nullis civilibus bellis inter se cives vivant, Plato familiam et privatam possessionem aufert, velut radices et causas discriminum et inimicitiarum. In eodem errore quo recentiores communistae versantur. Aristoteles, contra, magis res ipsas respiciens, observatione et experientia pro­ cedit. Studii initium facit a prima hominum societate, ceterarum societatum funda­ mentum, a familia. Ad bonum familiae promovendum oportet inesse differentias et ordinem. Alias patri imperandum est uxori, liberis, et « ministris » illis, qui, paene ratione destituti, ad serviendum nati sunt et quasi instrumenta quaedam familiae habebantur, idest « servis ». Aristoteles explanat aperti usque dicit solum inter paucos et certos amicitiam posse et nasci et coli; qua de causa familiam deleri non posse, praesertim cum nemo curam liberortim gereret. Liberos autem, si omnibus eorum cura gerenda esset, re ipsa nemo in curis ac disciplina haberet, sicut nemo communium bonorum curam gereret. Si omnia communia omnibus sunt, sibi quisque persuasum habet se ipsum nimis agere, ceteros contra parum; unde sequitur ut si omnes quam minime possint operentur, communia bona pereant. (Ne saevissimis quidem illius Draconis poenis, neque armatis et crudelissimis custodibus poterit forsitan invigilari atque imperari, ut pro communi omnium bono opera impendatur, sublata singulorum utilitate!). Aristoteles argumentis non moratur ad confirmandum ius privatae possessionis: pro eo legitime bona acquiruntur et possidentur aut vetere occupatione, aut victoria et iure belli, aut agrorum cultu. Ostendit contra mala multa et magna, in ordine oeconomico et in civitate evenienda esse, si privata possessio auferretur, in quadam civitate ad mentem Platonis constituta. Putat etiam atque ostendit hominem natura ad hoc impelli, ut in societate vivat, cum auxilio et opera aliorum hominum egeat, ad se defendendum, ad bonis utendum, ad notiones primas acquirendas, ad perfectam vitam agendam et ad suum ipsius bonum perficiendum, ad cultum humanitatis in­ stituendum. Familiae igitur in vicis congregantur, ex quibus civitates constituuntur, cuius finis bonum omnium commune est: quod bonum non solum ad utilitatem ac dele­ ctationem pertinet, neque tantum ad oeconomicum ordinem, ad artes, sed praecipue honestum bonum est, quod ratione comparatur, atque rationi obtemperat, cum bonum rationalium hominum sit: maxime ergo in virtutibus excolendis, iustitia et aequitate in primis quae necessariae vitae societatis habentur, hoc bonum commune constat. Haec praecipua sunt, quae in primis libris Politicorum exponuntur, et quae S. Thomas summo studio commentatur. Ut iam supra diximus, S. Thomas hic prae­ cipue explanat; sed in Summa Theologica (I-II, q. 94, a. 5, ad 3) quae ipse de servitute sentiat iuste declarabit (cfr. etiam II-II, q. 10, a. 10; q. 104, a. 5). Hic tantum declarat hominem, qui parum compos sui sit, revera oportere a sapientioribus duci, et illis inservire. Quod valet et adservandum videtur in vita civitatis, ut tamen semper ad humanam personam respiciatur, et ad omnium aequalitatem in Deo. — xxvn INTRODUCTIO EDITORIS Τη secundo libro Politicorum S. Thomas, Aristotele duce, quae Plato de his rebus senserit, perscrutatur: examinat ac diiudicat nonnullas graecorum constitutiones, quae vel in civitatibus exstiterunt, vel a sapientibus excogitatae fuerunt. Inductiva ratione utitur, quae maxime in practicis disciplinis adhibetur, quam ab Aristotele sumit et ipse in « De Regno » adhibebit. Praecipue his in lectionibus atque hac ratione fundamenta auctoritatis ponit, quae auctoritas per gradus et formas diversas, a patre in familia, a principibus in civitatibus, a rege in regno exercetur. Item S. Tho­ mas, Aristotelem sequens, distinguit inter bonam et malam civitatem. Potest bona civitas esse et si ab uno solo rectore (monarchia), vel a paucis (aristocratia), vel a plu­ ribus a multitudine delectis (democratia, si cum bona significatione nomen accipimus), regatur. Quae formae, ut iam vidimus, possunt, secundum Aristotelem, in tyrannidem, oligarchiam, demagogiam depravari. Optima civitatis forma, theorice saltem, est monarchia; sed ut preoccupetur tyrannidis periculum, magis proderit formam quandam mixtam instituere, qua partes in administranda republica et nobilibus et popu­ laribus tribuantur. Quod S. Thomas praecipue in I-II, q. 105, a. 1 amplius declarabit. Si tamen monarchia in tyrannidem vertitur, toleranda est ut peiora vitentur. Tn opere de Regno (I, 6) adiunget, si tyrannis amplius toleranda non sit, populum posse suo arbitrio uti, praesertim si monarchia electiva erit; sed nullo modo posse tyrannum occidi (19). Ad Dei indicium sunt omnia potius remittenda, qui praemia ac poenas tribuit sua sapientia infinita iis qui populos regunt. Qua denique una consolatione affici poterimus, postquam bona, mala omnia vitae civitatis, iustitiam et iniustitiam huius terrenae civitatis consideraverimus! Rebus omnibus in se conspectis, omnino nobis desperandum esset, nisi nobis fides in Deum Bonum et lustum esset, nisi oculos ad summam Iustitiam, quae in caelis est, verteremus. Dolendum est S. Thomas non perfecisse commentarium Politicorum Aristotelis; quid de republica sentiret, amplius ad rationem redactum, et elementa a naturali iure desumpta conspiceremus. Etiam in aliis locis tamen de his rebus amplius agit, prae­ sertim in De Regno, ut diximus. Commentarium in Politica prosecutus est Petrus de Alvernia. Nunc synopticam tabulam adicimus, qua conspici potest ordo librorum quos S. Thomas commentatus est. Posito prooemio, in quo manifestat intentionem huius scientiae 9 [1] Accedit ad tradendum scientiam politicam 42 [23]. a) Dicit de quo est intentio 42 [33]. ( / Ostendit rationem et virtutem servi [ 49 [27]· . / Utrum servitus sit na) turalis 56 [30]. I ■ ■ .. < Utrum dominativa sit I op,?,??!?us i idem quod politica ' 5> ! 89 (541 Determinat de combinatione T domini et servi 49 [27]. 1 primas partes ci- \ vitatis 42 [23]. I J b) Exequatur ' propositum \ 49 [27]. . , quantum ad scientiam pecuniativam Determinat consequenter de \ M r6lp i omni possessione 97 [61]; ) quantum ad usum eius 135 [90]. \ Determinat de aliis duabus combinationibus, scilicet viri ad uxorem \ et patris ad filium 151 [101]. B) Determinat de civitate. .(19) Cfr. de hac rc Leclercq. Leçons tie droit naturel. 11. L’État ou la politique, 3' cd.. Naniur-Louvain 1948, pp. 154, ss.( J95, 196, 303. ss. XXVIIJ —- INTRODUCTIO EDITORIS i) Ponens ea quae ab aliis dicta sunt de politica communicatione 169 [115}. L IB E R S E C U N D U S a) Dicit de quo est intentio 169 [115]. ordinate viventibus 297 [178]; quibusdam civitatibus I quae observantur in I Î quae sunt traditae a ) Ostendit qui fuerint, et quales, qui de huiusmodi sapiendbus 173 [117]; j \/ ) [196]; de 'de politia politiaCarthaginensium Cretensi 321 332 [207]. ai Platone, vel Socrate 172 rum 297 [178]; [117]; se intromiserunt 341 [215 J a Phalea 256 [155]; de Hippodamo politia Lacedaemonioab 276 [162]. b) Prosequitu. suam inten donem 17 [117]· L IB E R T E R T IU S 2) Incipiens prosequi de politiis secundum propriam opinionem, manifestat diversitatem politiarum. dicit de quo est intentio 349 [223]; a) Determinat id quod pertinet ad politiam in communi 348 [223]; prosequitur intentum suum 351 [225]; ostendit quid sit civis 351 [425]; ostendit quae sit virtus quae facit bonum civem 365 [233]. ... . politias ... 384 „ r[244]. (j iustas ab 384 [244I; ( distinguit in seips is iniquis 39i [25Ê]; b) Dividit politias 384 [244]; « ostendit quid sit iustum in unaquaque politia 399 [260]; ostendit quae politiarum sit potior 414 [275]. VI. - QUIBUS CRITERIIS IN HAC EDITIONE USI SIMUS Huius excellentis S. Thomae operae novam curavimus editionem, ut in ma­ nibus doctorum ac studentium esset; nunc enim haud facile inveniri potest apud librarios. Minime in animo habuimus criticam editionem proferre; nec ad hanc operam instrumenta necessaria nobis fuissent. Ceterum huic labori intendunt docti Patres Leoninae Commissionis, qui utinam quam cito criticum textum huius et ceterorum S. Thomae operum nobis proferre possint. Ne opus perfectum quidem in suo genere faciendum duximus; multa imper­ fecta omnes conspicient; sive errores praeter nostram voluntatem sive imperfectae refercntiae textum Aristotelis, quas S. Thomas citat. Sed nostram ad excusationem valeat non semper omnia, quae in animo sunt, vel facienda sunt, fieri posse! Editione Parmensi in primis usi sumus, quae textum antiquorum editionum refert; nonnullis in locis cum Piana (Romae, 1570) et cum Veneta (1588), ut iam in Commentario Metaphysicorum et Ethicorum fecimus, collegimus. Textum, quem recognovimus, et correximus, dividendum paragraph's, numeris progredientibus signatis, curavimus, quo facilius legi ac loca citata inveniri possent. Ad textum Aristotelis, quem etiam numeravimus, referenda curavimus loca omnia, quae S. Thomas in commentando citat. Tabulas etiam synopticas comparavimus, ut, qui legunt, cito conspicere possent quae continerent et quomodo dividerentur sin­ gulae lectiones. Hoc in libros tantum 1-111. lect. 6 fecimus, qui ad S. Thomam pertinent; reliquae Commentarii partis, quae a Petro de Alvernia finem habuit, et tamen magni pretii XXIX INTRODUCTIO EDITORIS est. multaque in doctrina politica docet, textum revisimus ac numeravimus tantum. Hanc velut appendicem habemus, minime tamen in dubium referimus illius pon­ dus, quamquam longe abest ab excellentia operis S. Thomae, et ratione scribendi et propter ea quae continet. Indicem etiam analyticum Commentarii S. Thomae com­ pilavimus. Longe ergo absit a nobis ut opus perfectum effecisse praesumamus. Hoc tan­ tum in votis erat, ut quadam facilitate hoc opus Angelici Doctoris legi ac pervolutari posset. Si hoc respicimus, putamus aliquid utilitatis in hoc nostro opere inesse: alii, nobis meliores, melius facient; quod cito fieri posse avemus. Hoc saltem velimus, ut multi ad S. Thomae sententias de politica recogitandas moverentur, atque inde impulsum sumerent in societatem aedificandam. Non inve­ nient forsitan apud S. Thomam « artem », vel « technicam », qua in nostri temporis civitate ac societate quaestiones resolvantur. Sed « civitatis architecturam » optimam invenient. Amplas vias S. Thomas aperit, principia firma ac vera statuit, quibus et regendae civitatis ars, et ratio inter cives communicandi, amplius patet. Personae humanae (quae plurimam habenda est) notio, bonum commune, obiectiva et transcendens agendi regula, justitiae cultus, observantia legum, iustus ac rectus « realismus », interior vitae disciplina, prudentia (quae omnia suo ordine contineat, ac ratione moderetur), haec omnia, multaque alia, principia validissima sunt, qui­ bus spiritualis ac moralis vita in civitate dirigi ac contineri possit. Si hominum civitas regnum erit «politicae prudentiae», si Machiavellicus ille Princeps locum dabit Thomistico Principi, illum diem videbimus, quo novus ac me­ lior ordo in orbe terrarum instituetur. Quod ut ita fiat, pro nobis intercedat Virgo Sanctissima, Mater Boni Consilii, Virgo Prudentissima, Speculum lustitiae; quae non solum sapientissima in rebus di­ vinis contemplandis fuit, sed etiam in rebus hominum regendis, ut patet in sua ipsius vita familiari, civili, religiosa: quod munus est Christianae sapientiae (cfr. II-JI, q. 19, a. 8). Hoc Anno Sancto 1950 in gloria Assumptionis Eius in Caelum Eam saluta­ vimus, quam magisterio suo infallibili Pius Papa XII fidei dogma definivit. In As­ sumptione maxima gloria est rerum humanarum omnium et christianae civilitatis ut scripsimus in « L’Osservatore Romano » diei 9 septembris 1950. Hac luce resplen­ deant oportet civitates nostrae, quae et ipsae ad veram gloriam destinantur, in ani­ mis ac supernatural! vita excolendis. Omnia enim quae etiam corporea, materiae pro­ pria, vel cosmica vocantur, sempiterna erunt, purificata ac renovata, in illa superna­ tural! gratiae et gloriae abundantia, quae ab animis hominum in beatifica visione vi­ ventibus, in totum hominem et in omnia se effundet. Tunc vere humanae personae triumphus habebitur, in Deo, qui Bonum Sum­ mum et Commune est totius civitatis, lerusalem caelestis. Ad hoc Bonum Summum revera ordinatur, saltem indirecte et mediate, ipsa vita politica in civitate terrena. Utinam nostri temporis homines hoc intellegant! Ad hoc eos adiuvet Mater Boni Consilii, efficiatque ut in eis lux fulgidissima sui Cordis — quod est Specu­ lum lustitiae — resplendeat, in viam justitiae eos ducat. Nos autem hanc nostram operam, sicut et ceteras. Ei offerimus, quamquam mo­ desta et imperfecta est: cum Mater nostra sit, pro certo habemus opus nostrum mi­ nime despicere velle. PROOEMIUM S. THOMAE 1. — Sicut Philosophus docet in secundo Physicorum, ars imitatur naturam. Cuius ratio est, quia sicut se habent principia adinvicem, ita proportionabiliter se habent opera­ tiones et effectus. Principium autem eorum quae secundum artem fiunt est intellectus hu­ manus, qui secundum similitudinem quamdam derivatur ab intellectu divino, qui est princi­ pium rerum naturalium. Unde necesse est, quod et operationes artis imitentur operationes naturae; et ea quae sunt secundum artem, imi­ tentur ea quae sunt in natura. Si enim aliquis instructor alicuius artis opus artis efficeret, oporteï'et discipulum, qui ab eo artem suscepis­ set, ad opus illius attendere, ut ad eius simili­ tudinem et ipse operaretur. Et ideo intellectus humanus ad quem intelligibile lumen ab intel­ lectu divino derivatur, necesse habet in his quae facit informari ex inspectione eorum quae sunt naturaliter facta, ut similiter operetur. 2. — Et inde est quod Philosophus dicit, quod si ars faceret ea quae sunt naturae, simi­ liter operaretur sicut et natura : et converso, si natura faceret ea quae sunt artis, similiter fa­ ceret sicut ars facit. Sed natura quidem non perficit ea quae sunt artis, sed solum quaedam principia praeparat, et exemplar operandi quo­ dam modo artificibus praebet. Ars vero inspi­ cere quidem potest ea quae sunt naturae, et eis uti ad opus proprium perficiendum; perfi­ cere vero ea non potest. Ex quo patet quod ratio humana eorum quae sunt secundum na­ turam est cognoscitiva tantum: eorum vero quae sunt secundum artem, est et cognoscitiva et factiva: unde oportet quod scientiae huma­ nae, quae sunt de rebus naturalibus, sint spe­ culativae; quae vero sunt de rebus ab homine factis, sint practicae, sive operativae secundum imitationem naturae. 3. — Procedit autem natura in sua opera­ tione ex simplicibus ad composita; ita quod in eis quae per operationem naturae fiunt, quod est maxime compositum est perfectum et to­ tum et finis aliorum, sicut apparet in omnibus totis respectu suarum partium. Unde et ratio hominis operativa ex simplicibus ad composita procedit tamquam ex imperfectis ad perfecta. 4. — Cum autem ratio humana disponere habeat non solum de his quae in usum hominis veniunt, sed etiam de ipsis hominibus qui ratione reguntur, in utrisque procedit ex sim­ plicibus ad compositum. In illis quidem rebus quae in usum hominis veniunt, sicut cum ex lignis constituit navem et ex lignis et lapi­ dibus domum. In ipsis autem hominibus, si­ cut cum multos homines ordinat in unam quamdam communitatem. Quarum quidem communitatum cum diversi sint gradus et or­ dines, ultima est communitas civitatis ordi­ nata ad per se sufficientia vitae humanae. Un­ de inter omnes communitates humanas ipsa est perfectissima. Et quia ea quae in usum hominis veniunt ordinantur ad hominem sic­ ut ad finem, qui est principalior his quae sunt ad finem, ideo necesse est quod hoc to­ tum quod est civitas sit principalius omnibus totis, quae ratione humana cognosci et con­ stitui possunt. 5. — Ex his igitur quae dicta sunt circa doctrinam politicam, quam Aristoteles in hoc libro tradit, quatuor accipere possumus. Primo quidem necessitatem huius scien­ tiae. Omnium enim quae ratione cognosci pos­ sunt, necesse est aliquam doctrinam tradi ad perfectionem humanae sapientiae quae philo­ sophia vocatur. Cum igitur hoc totum quod est civitas, sit cuidam rationis iudicio subiectum, necesse fuit ad complementum philo­ sophiae de civitate doctrinam tradere quae politica nominatur, idest civilis scientia. 6. — Secundo possumus accipere genus huius scientiae. Cum enim scientiae practicae a speculativis distinguantur in hoc quod spe­ culativae ordinantur solum ad scientiam ve­ ritatis, practicae vero ad opus; necesse est hanc scientiam sub practica philosophia con­ tineri, cum civitas sit quoddam totum, cujus humana ratio non solum est cognoscitiva, sed etiam operativa. Rursumque cum ratio quaedam opere­ I PROOEMIUM tur per modum factionis operatione in exte­ riorem materiam transeunte, quod proprie ad artes pertinet, quae mechanicae vocantur, utpote fabrilis et navifactiva et similes: quae­ dam vero operetur per modum actionis ope­ ratione manente in eo qui operatur, sicut est consiliari, eligere, velle et hujusmodi quae ad moralem scientiam pertinent: manifestum est politicam scientiam, quae de hominum considerat ordinatione, non contineri sub factivis scientiis, quae sunt artes mechanicae, sed sub activis quae sunt scientiae morales. 7. — Tertio possumus accipere dignitatem et ordinem politicae ad omnes alias scientias practicas. Est enim civitas principalissimum eorum quae humana ratione constitui possunt. Nam ad ipsam omnes communitates humanae referuntur. Rursumque omnia tota quae per artes me­ chanicas constituuntur ex rebus in usum ho­ minum venientibus, ad homines ordinantur, sicut ad finem. Si igitur principalior scientia 6-8 est quae est de nobiliori et perfectiori, necesse est politicam inter omnes scientias pra­ cticas esse principaliorem et architectonicam omnium aliarum, utpote considerans ultimum et perfectum bonum in rebus humanis. Et propter hoc Philosophus dicit in fine decimi Ethicorum quod ad politica perficitur philo­ sophia, quae est circa res humanas. 8. — Quarto ex praedictis accipere possu­ mus modum et ordinem huiusmodi scientiae. Sicut enim scientiae speculativae quae de ali­ quo toto considerant, ex consideratione par­ tium et principiorum notitiam de toto per­ ficiunt passiones et operationes totius mani­ festando; sic et haec scientia principia et par­ tes civitatis considerans de ipsa notitiam tra­ dit, partes et passiones et operationes eius manifestans: et quia practica est, manife­ stat insuper quomodo singula perfici possunt: quod est necessarium in omni practica scien­ tia. 2 LIBER PRIMUS SUMMA LIBRI. — CIVITAS ex vicis, vicus ex domibus coaluit, domus autem vel EX VIRO ET UXORE, VEL PATRE ET LIBERIS, VEL EX DOMINO ET SERVIS COMPONITUR. HARUM PRIMA ET SECUNDA NATURALIS EST. TERTIA QUANDOQUE NATURALIS EST, QUANDOQUE NON. SUNT ENIM QUIDAM NATURA SERVI ET DOMINI, QUIDAM LEGIBUS ACQUISITI. ACQUISITIONIS ETIAM SPECIES MULTAE NATURALES, UT CAPTURA, PASTIO. ET AGRICULTURA: ALIAE NON NATURALES UT MERCATURA, FOENUS, ET MERCENARIA. PORRO IN HIS OMNIBUS. QUOD SECUNDUM NATURAM. EXPETENDUM ET PRAEFERENDUM EST; QUOD AUTEM PRAETER NATURAM. POSTPONENDUM, ET' FUGIENDUM. SYNOPSIS (Leet. I-XI; nn. 9-168; textus nn. 1-114). LIB ER BRIM U S Posito prooemio., in quo manifestat intentionem huius scientiae 9 [xj. Accedit ad tradendum scientiam politicam 42 [23]. Dicit de quo est intentio 42 [33]. Determinat ea quae pertinent ad primas , partes civitatis 1 42 [23]. Exequitur propositum 49 [27]· \ 50 L3°J· '· (( et patris ad filium 151 [101]. Determinat ea quae pertinent ad ipsam civitatem (vide Lib. II; nn. 169; [115]). 3 — In Politicorum. 89 [54]· opinionibus Utr,um sit­ rationem et Nominativa virtutem ser \ Determinat consequenter / Ostendit quantum ad )scientiam pecuniativam hnl / 9749 idem vi [27]·quod politica I de omni possessione i [61]; I 97[6i]. ' quantum ad usum eius 135 [90]. wxxxwxxxouxvxx». ' Investigat de 1 Utrum servitus sit nadomini et servi 49 [27]. \ diversis \ scilicet ruralis 56ad[30]. I Determinat de aliis duabus combinationibuSj viri uxorem — 3 — L. 1, i. j IN POLITICORUM LECTIO I. (nn. 9-41; [1-22]). Civitatum origo. Quid civitas sit. Quod homo sit animal civile. Civitatem natura priorem esse suis partibus, vico et domo. Lectio L nn. 9-4 1 [i-22]< SYNOPSIS (Lcct. I.) I) Praemittit quoddam prooemium., in quo manifestat intentionem huius scientiae 9 [1]. A) Ostendit dignitatem civitatis ex eius fine 9 [1]. 1) Civitas ordinatur ad aliquod bonum., sicut ad finem 9 [1]. 2) Et est bonum principalissimum inter humana bona 11 [2]. B) Ostendit comparationem civitatis ad alias communitates 12 [3]. A’) Ponit quorundam falsam opinionem 12 [3]. 1) Ponit falsam opinionem 13 [3]. 2) Inducit eorum rationem 14 [4]. B’) Ostendit quomodo eius falsitas innotescere possit 16 [5]. C’) Ponit veram comparationem aliarum communitatum ad civitatem 17 [6], 1) Agit de aliis communitatibus quae ordinantur ad civitatem 17 [6]. a) Proponit communitatem personae ad personam 17 [6]. a’) Ponit duas communicationes personarum 17 [6]. j) Maris et feminae 17 [6]. jj) Principantis et subiecti 19 [7]. b’) Comparat eas ad invicem 20 [8]. aa) Secundum veritatem 20 [8]. bb) Excludit errorem 22 [9]. j) Illum ponit 22 [9]. jj) Ostendit causam 24 [10]. b) Ponit communitatem domus 25 [11]. j) Ostendit ex quibus consistit 25 [11]. jj) Ostendit ad quid ordinetur 26 [12]. jjj) Ostendit quomodo dominantur qui in hac com­ munitate sunt 26 [12]. c) Ponit communitatem vici 27 [13]. a’) Ostendit ex quibus et propter quid sit 27 [13]. b’) Ostendit quod sit naturalis 28 [14]. aa) Per rationem 28 [14]. bb) Per quaedam signa 29 [15]. j) Secundum ea quae videmus in hominibus 29 [15]. jj) Secundum ea quae dicebantur de diis 30 [16]. 2) Determinat de ipsa communitate civitatis 31 [17]. a) Ostendit qualis sit civitatis communitas 31 [17]. b) Ostendit quod est naturalis 32 [18]. a’) Ostendit 2 rationibus quod civitas est naturalis 32 [18]. b’) Ostendit quod homo est naturaliter animal civile 34 [19]. aa) Ex naturalitate civitatis 34 [19]. j) Ostendit propositum 34 [19]. jj) Excludit dubitationem 35 [19]. bb) Per operationem propriam ipsius 36 [20]. c’) Ostendit quod civitas est prius secundum naturam quam domus, vel homo singularis 38 [21]. c) Agit de institutione civitatis 40 [22].II) II) Accedit ad propositum manifestandum 42 [23], — 4 — IN POLITICORUM L. I, 1. 1 TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1252a - 1253a) 1. Quoniam omnem civitatem videmus com­ munitate quamdam existentem, et omnem communitatem boni alicuius institutam; eius enim quod videtur boni gratia, omnia ope­ rantur omnes: manifestum quod omnis bo­ num aliquod coniecturat. 2. Maxime autem principalissimum omnium maxime principalis, et omnes alias circum­ plectens. Haec autem est quae vocatur ci­ vitas, et communicatio politica. 3. Quicumque igitur quidem existimant po­ liticum et regalem et oeconomicum et despoticum, idem non bene dicunt. 4. Multitudine enim et paucitate putant differre, sed non specie, horum unumquod­ que: puta, siquidem paucorum, patrem fa­ milias; si autem plurium oeconomum. Si au­ tem adhuc plurium, politicum aut regale: tamquam nihil differentem magnam domum et parvam civitatem. Et politicum et regale, quandoquidem ipse praeest, regale; quando autem secundum rationem disciplinae talis secundum partem principans et subiectus, politicum. 5. Haec autem non sunt vera. Manifestum autem erit, quod dicitur, intendentibus se­ cundum subiectam methodum. Sicut enim in aliis compositum usque ad incomposita necesse dividere; hae enim minimae partes to­ tius; sic et civitatem ex quibus componitur. Considerantes videbimus et de iis, quibus quidem differunt ab invicem, et si quid arti­ ficiale contingit accipere circa unumquodque dictorum. Si quis enim ex principio res na­ scentes viderit, quemadmodum et in aliis, et in iis optime utique contemplabitur. 6. Necesse itaque primum combinare sine invicem non possibiles esse, puta feminam et masculum generationis gratia : et hoc non ex electione, sed sicut in aliis animalibus et plantis, naturale appetere quale ipsum, tale derelinquere alterum. 7. Principans autem et subiectum natura propter salutem. Quod quidem enim potest mente praevidere, principans natura et do­ minans natura. Quod autem potest hoc cor­ pore facere, subiectum et natura servum. Propter quod domino et servo idem expedit. 8. Natura quidem igitur distinguuntur fe­ mina et servus: nihil enim natura facit ta­ le, quale aeris figuratores delphicum gla­ dium pauperie, sed unum: sic enim utique perficiet optime organorum unumquodque, non multis operibus, sed uni serviens. 9. Inter barbaros autem femina et servus eumdem habent ordinem. 10. Causa autem quia natura principans non habent, sed fit communicatio ipsorum servae et servi, propter quod dicunt Poetae barbaris quidem Graecos principari congrue, tamquam sit idem natura barbarum et ser­ vum. 11. Ex his quidem igitur duabus commu­ nitatibus domus prima. Et recte Hesiodus dixit poëtizans, domum quidem primum en­ tem mulierem, et bovem aratorem: bos enim pro ministro pauperibus. 12. in omnem quidem igitur diem consti­ tuta communitas secundum naturam domus est, quos silicet Charondas quidem vocat homositios, Epimenides autem Cretensis, homocapnos. 13. Ex pluribus autem domibus, commu­ nicatio prima, usus non diurnalis gratia, vicus. 14. Maxime autem videtur secundum na­ turam vicus vicinia domus esse, quo quidam vocant collactaneos pueros, et puerorum pueros. 15. Propter quod et primum rege rege­ bantur civitates, et nunc adhuc gentes, ex subiectis enim regi. Omnis enim domus re­ gitur a senissimo. Quare et viciniae propter cognationem. Et hoc est, quod dicit Home­ rus: leges statuit unusquisque pueris, et uxoribus : et dispersum enim : et sic anti­ quitus habitabant. 16. Et Deos autem propter hoc omnes di­ cunt regi; quia et ipsi, ii quidem adhuc et nunc, ii autem antiquitus regebantur. Sic au­ tem et species sibiipsis assimilant homines, sic et vitas Deorum. 17. Quare autem ex pluribus vicis com­ munitas perfecta civitas, iam omnis, habens terminum per se sufficientiae, ut consequens est dicere. Facta quidem igitur vivendi gra­ tia, existons autem gratia bene vivendi. 18. Propter quod omnis civitas natura est, siquidem et primae communitates; finis enim ipsa illarum: natura autem finis est. Quale enim unumquodque est generatione perfecta, hanc dicimus naturam esse uniuscuiusque, sicut hominis, equi, domus. Adhuc quod cuius gratia et finis, optimum. Per se suffi­ cientia autem finis, et optimum. 19. Ex iis igitur manifestum, quod eorum quae natura, civitas est, et quod homo na­ tura civile animal est, et qui incivilis pro­ pter naturam, et non propter fortunam, aut pravus est, aut melior quam homo, quem­ admodum et qui ab Homero maledictus, insocialis, illegatus, sceleratus; simul enim na­ tura talis affectator belli, veluti sine iugo existens, sicut in volatilibus. 20. Quod autem civile animal homo, omni ape et omni gregali animali magis, palam. Nihil enim, ut aiunt, frustra natura facit : sermonem autem solus habet homo super animalia. Vox quidem igitur delectabilis et tristabilis est signum, propter quod et aliis existit animalibus: usque ad hoc enim na­ tura eorum pervenit ut habeant sensum tri­ stabilis et delectabilis; et hoc significant in­ vicem. Sermo autem est in ostendendo con­ ferens et nocivum. Quare et iustum et iniustum. Hoc enim ad alia animalia habent, hominibus proprie solum, boni et mali, i usti et iniusti, et aliorum sensum habere. Horum autem communicatio facit domum et civi­ tatem. 21. Et prius itaque civitas quam domus, c' unusquisque nostrum est: totum enim prius necessarium esse per se. Interempto enim toto, nec erit pes neque manus nisi ae- — 5 — L. I, 1. i IN POLITICORUM quivoce, velut si quis dicat lapideam: cor­ rupta enim erit talis. Omnia enim opere de­ finita sunt et virtute. Quare vero iam talia existcntia, non dicendum eadem esse, sed aequivoca. Quod quidem igitur civitas na­ tura prior quam unusquisque, manifestum. Si enim non per se sufficiens unusquisque segregatus, similiter aliis partibus se habebit ad totum. Non potens autem communicare, aut nullo indigens propter per se sufficien­ tiam, nulla pars est civitatis: quare aut be­ stia, aut Deus. 22. Natura quidem igitur impetus in om­ 9-13 nibus ad talem communitatem. Qui autem primus instituit, maximorum bonorum cau­ sa. Sicut enim perfectum, optimum anima­ lium homo est, sic et separatum a lege et iustitia, pessimum omnium. Saevissima enim iniustitia habens arma : homo autem habens arma nascitur, prudentia et virtute, quibus ad contraria est uti maxime, propter quod scelestissimum et sylveslrissimum sine virtute, et ad venerea et voracitatem pessimum: iu­ stitia autem civile. Diki enim civilis communi­ tatis ordo est. Diki autem iusti ludicium. COMMENTARIUM S. THOMAE 9. — His igitur praelibatis, sciendum esi quod Aristoteles in hoc libro praemittit quod­ dam prooemium [1], in quo manifestat in­ tentionem huius scientiae: deinde accedit ad propositum manifestandum, ibi [23], « Quo­ niam autem manifestum ex quibus parti­ bus etc. ». Circa primum duo facit. Primo ostendit di­ gnitatem civitatis, de qua est politica, ex eius fine [1]: secundo ostendit comparationem ci­ vitatis ad alias communitates, ibi [3], « Qui­ cumque igitur quidem etc. ». 10. — Circa primum duo intendit probare. Quorum primum est, quod civitas ordinetur ad aliquod bonum, sicut ad finem [1], Se­ cundo, quod bonum ad quod ordinatur civi­ tas, sit principalissimum inter bona humana, ibi, [2] « Maxime autem principalissimum om­ nium etc. ». Circa primum ponit talem rationem [1]. Omnis communitas est instituta gratia ali­ cuius boni. Sed omnis civitas est communitas quaedam, ut manifeste videmus. Ergo omnis civitas est instituta gratia alicuius boni. Quia igitur minor manifesta est, maiorem sic pro­ bat. Omnes homines omnia quae faciunt ope­ rantur gratia eius quod videtur bonum; sive sit vere bonum, sive non. Sed omnis com­ munitas est instituta aliquo operante. Ergo omnes communitates coniectant aliquod bo­ num, idest intendunt aliquod bonum, sicut finem. 11. — Deinde cum dicit « maxime au­ tem » [2] Ostendit quod illud bonum ad quod ordi­ natur civitas, est principalissimum inter bona humana, tali ratione. Si omnis communitas ordinatur ad bonum, necesse est quod illa communitas quae est maxime principalis, ma­ xime sit coniectatrix boni quod est inter om­ nia humana bona principalissimum. Oportet enim quod proportio eorum quae sunt ad fi­ nem, sit secundum proportionem finium. Quae autem communitas sit maxime prin­ cipalis, manifestat per hoc quod addit. « Et omnes alias circumplectens » [2], Est enim communitas quoddam totum: in omnibus au­ tem totis, talis ordo invenitur quod illud to­ tum quod in se includit aliud totum sit prin­ cipalius: sicut paries est quoddam totum: et quia includitur in hoc toto quod est domus, manifestum est quod domus est principalius totum : et similiter communitas quae includit alias communitates est principalior. Manife­ stum est autem quod civitas includit omnes alias communitates. Nam et domus et vici sub civitate comprehenduntur; et sic ipsa communitas politica est communitas principa­ lissima. Est ergo coniectatrix principalissimi boni inter omnia bona humana : intendit enim bonum commune quod est melius et divinius quam bonum unius, ut dicitur in principio Ethicorum. 12. — Deinde cum dicit « quicumque igi­ tur » [3] Comparat civitatem ad alias communitates: et circa hoc facit tria. Primo ponit quorum­ dam falsam opinionem [3], Secundo ostendit quomodo positae opinionis falsitas innote­ scere possit, ibi [5], « Haec autem vera non sunt etc.». Tertio secundum assignatum modum ponit veram comparationem civitatis ad alias communitates, ibi, [6] « Nccesse ita­ que primum combinare etc. ». Circa primum duo facit. Primo ponit fal­ sam opinionem [3], Secundo inducit eorum rationem, ibi [4], « Multitudine enim et pau­ citate etc. ». 13. — Circa primum [3] considerandum est, quod duplex est communitas omnibus manifesta : scilicet civitatis et domus. Civitas autem duplici regimine regitur: sci­ licet politico et regali. Regale quidem est re­ gimen, quando ille qui civitati praeest habet plenariam potestatem. Politicum autem regi­ men est quando ille qui praeest habet pote­ statem coarctatam secundum aliquas leges ci­ vitatis. Et similiter duplex est regimen domus: sci­ licet oeconomicum et despoticum. Despotes quidem vocatur omnis habens servos. Oeco­ nomus autem vocatur procurator vel dispen­ sator alicuius familiae. Unde despoticum re­ gimen est quo aliquis dominus servis praesi- — 6 — 13-18 IN POLITICORUM det: oeconomicum autem regimen est quo aliquis dispensat ea quae pertinent ad totam familiam, in qua continentur non solum ser­ vi, sed etiam liberi multi. Posuerunt ergo qui­ dam, sed non bene, quod ista regimina non differunt, sed sunt omnino idem. 14. — Deinde cum dicit « multitudinem enim » [4] Ponit rationem eorum; quae talis est. Quae­ cumque differunt solum multitudine et pauci­ tate non differunt specie; quia differentia quae est secundum magis et minus non diversificat speciem. Sed praedicta regimina differunt so­ lum multitudine et paucitate; quod sic mani­ festabant. Si enim communitas, quae regitur, sit pau­ corum, sicut in aliqua parva domo, ille qui praeest dicitur paterfamilias, ad quem perti­ net despoticus principatus. Si autem sit adhuc plurium, ita quod non solum contineat servos, sed etiam multitudi­ nem liberorum, dicitur ille qui praeest, oeco­ nomus. Si autem sit adhuc plurium, puta non so­ lum eorum qui sunt unius domus, sed unius civitatis, tunc dicitur regimen politicum aut regale. 15. — Quod quidam dicebant tamquam ni­ hil differret domus a civitate nisi magnitudine et parvitate; ita quod magna domus sit parva civitas, et e converso; quod ex sequentibus patebit esse falsum. Similiter etiam politicum et regale regimen ponebant differre solum multitudine et paucitate. Quando enim ipse homo praeest simpliciter et secundum omnia, dicitur regimen regale. Quando vero secun­ dum rationem talis scientiae in parte praesi­ det, idest secundum leges positas per discipli­ nam politicam, est regimen politicum; quasi secundum partem principetur, quantum ad ea scilicet quae eius potestatem subsunt; et secundum partem sit subiectus, quantum ad ea in quibus subiicitur legi. Ex quibus omni­ bus concludebant quod omnia praedicta re­ gimina, quorum quaedam pertinent ad civita­ tem quaedam ad domum, non differant specie. 16. — Deinde cum dicit « haec autem » [5] Ostendit modum manifestandi falsitatem praedictae opinionis: et dicit quod ea quae dicta sunt non sunt vera : et hoc erit mani­ festum secundum hanc doctrinam consideran­ tibus, idest secundum artem considerandi (alia quae infra ponentur. Modus autem huius ar­ tis est talis. Quod sicut in aliis rebus ad co­ gnitionem totius necesse est dividere com­ positum usque ad incomposita, idest usque ad indivisibilia quae sunt minimae partes to­ tius (puta ad cognoscendum orationem, ne­ cesse est dividere usque ad literas. et ad co­ gnoscendum corpus naturale mixtum, necesse est dividere usque ad elementa): sic, si con­ sideremus ex quibus civitas componatur, ma­ gis poterimus videre ex praemissis regiminibus quid unumquodque sil secundum se et quid — 7 L. I, 1. i differant adinvicem, et utrum aliquid secun­ dum unumquodque eorum possit artificialiter considerari. In omnibus enim ita videmus quod siquis inspiciat res secundum quod oriuntur ex suo principio, optime poterit in eis contemplari veritatem. Et hoc sicut est verum in aliis rebus, ita etiam est verum in his de quibus intendimus. In his autem verbis Philosophi consideran­ dum est quod ad cognitionem compositorum primo opus est via resolutionis, ut scilicet di­ vidamus compositum usque ad individua. Postmodum vero necessaria est via composi­ tionis, ut ex principiis indivisibilibus iam no­ tis diiudicemus de rebus quae ex principiis causantur. 17. — Deinde cum dicit « necesse ita­ que » [6] Secundum praemissum modum ponit veram comparationem aliarum communitatum ad ci­ vitatem : et circa hoc duo facit. Primo agit de aliis communitatibus quae ordinantur ad ci­ vitatem [6]. Secundo de communitate civita­ tis, ibi [17], « Quae autem ex pluribus pa­ gis etc. ». Circa primum tria facit. Primo proponit communitatem personae ad personam [6], Se­ cundo ponit communitatem domus quae com­ plectitur diversas personarum communicatio­ nes, ibi [11], «Ex his duabus igitur etc.». Tertio ponit communitatem vici, quae est ex pluribus multitudinibus, ibi [13], « Sed quae ex pluribus domibus etc. ». Circa primum duo facit. Primo ponit duas communicationes personales [6]. Secundo com­ parat eas adinvicem, ibi [8], « Natura qui­ dem igitur etc. ». Duarum autem communicationum perso­ nalium, primo ponit [6] eam quae est maris et feminae: et dicit, quod quia oportet nos dividere civitatem usque ad partes minimas, necesse est dicere quod prima combinatio est personarum quae sine se invicem esse non possunt, scilicet maris et feminae. Huiusmodi enim combinatio est propter generationem per quam producuntur et mares et feminae. Et ex hoc patet quod sine se invicem esse non possunt. 18. — Sed qualiter ista combinatio sit pri­ ma, ostendit per hoc quod subdit, « Quod non ex electione » [ib.]. Ubi considerandum est, quod in homine est aliquid quod est pro­ prium eius, scilicet ratio, secundum quam ei competit quod ex consilio et electione agat. Invenitur etiam aliquid in homine quod est commune ei et aliis, et huiusmodi (1) est ge­ nerare. Hoc igitur non competit eis ex ele­ ctione. idest secundum quod habet rationem eligentem, sed competit eis secundum ratio­ nem communem sibi et animalibus et etiam plantis. Omnibus enim his inest naturalis ap­ ti) At. scilicet ratio, secundum quam ci competit quod est commune ci et aliis, et huius est generare. L. I, I. i IN POLITICORUM petitus, ut post se derelinquat alterum tale quale ipsum est; ut sic per generationem con­ servetur in specie quod idem numero conser­ vari non potest. Est quidem igitur huiusmodi naturalis ap­ petitus etiam in omnibus aliis rebus naturali­ bus corruptibilibus. Sed quia et viventia, sci­ licet plantae et animalia (2) habent specia­ lem modum generandi, ut scilicet generent ex seipsis, ideo specialiter de plantis et animali­ bus mentionem facit. Nam etiam in plantis invenitur vis masculina ct feminina, sed coniuncta in eodem individuo, licet in uno abun­ det plus una, in alio altera; ita scilicet, ut imaginemur plantam omni tempore esse ta­ lem qualia sunt mas et femina tempore coitus. 19. — Deinde cum dicit « principans au­ tem » [7] Ponit secundam communicationem persona­ rum, scilicet principantis et subiecti : et haec et etiam communicatio est a natura propter salutem. Natura enim non solum intendit ge­ nerationem, sed etiam quod generata salventur. Et quod hoc quidem contingat in hominibus per communicationem principantis et subiecti, ostendit per hoc quod ille est naturaliter prin­ cipans et dominans qui suo intellectu potest praevidere ea quae congruunt saluti, puta cau­ sando proficua et repellendo nociva : ille au­ tem qui potest per fortitudinem corporis im­ plere opere quod sapiens mente praeviderit, est naturaliter subiectus et servus. Ex quo manifeste patet quod idem expedit (3) utri­ que ad salutem, scilicet quod iste principetur et ille subiiciatur. Ille enim qui propter sapientiam potest mente praevidere, interdum salvari non posset deficientibus viribus corpo­ ris, nisi haberet servum qui exequeretur; nec ille qui abundat viribus corporis, posset sal­ vari, nisi alterius prudentia regeretur. 20. — Deinde cum dicit « natura qui­ dem » [8] Comparat praedictas communicationes adinvicem. Et primo secundum veritatem [8]. Se­ cundo excludit errorem, ibi [19], « Inter bar­ baros autem etc. ». Concludit ergo primo [8] ex praedictis, quod femina et servus naturaliter distinguuntur. Fe­ mina enim naturaliter est disposita ad gene­ randum ex alio; non est autem robusta cor­ pore, quod requiritur in servo. Et sic prae­ dictae duae communicationes abinvicem dif­ ferunt. 21. — Causas autem praemissae distin­ ctionis assignat ex hoc: quod natura non fa­ cit aliquod tale, sicut illi qui fabricant ex aere, idest ex metallo, Delphicum gladium pro ali­ quo paupere. Apud Delphos enim fiebant quidam gladii, quorum munus ad plura mi­ nisteria deputabatur: puta si unus gladius (2) At. ct alia. Ç3> AI. expetit. 18-23 esset ad incidendum, ad limandum et ad ali­ qua alia huiusmodi. Et hoc fiebat propter pauperes qui non poterant plura instrumenta habere. Natura autem sic non facit ut unum or­ dinet ad diversa officia; sed unum deputat ad unum officium. Et propter hoc femina non deputatur a natura ad serviendum, sed ad ge­ nerandum : sic enim optime fient omnia, quando quum instrumentum non deservit multis operibus, sed uni tantum. Sed hoc est intelligendum quando accideret impedimentum in utroque vel altero duorum operum, quibus idem instrumentum attribueretur; ut puta si oporteret utrumque opus frequenter simul ex­ ercere. Si autem per vices diversa opera exerceantur, nullum impedimentum sequitur, si unum instrumentum pluribus operibus ac­ commodetur. Unde et lingua congruit in duo opera naturae; scilicet in gustum et locutio­ nem, ut dicitur in secundo de Partibus ani­ malium. Non enim haec duo opera secundum idem tempus sibiinviceïn coincidunt. 22. — Deinde cum dicit « inter barba­ ros » [9] Excludit errorem contrarium. Et primo po­ nit errorem [9]. Secundo ostendit causam er­ roris, ibi [10], « Causa autem quia etc. ». Dicit ergo primo, quod apud barbaros fe­ mina et servus habentur quasi eiusdem or­ dinis; utuntur enim feminis quasi servis. Po­ test autem hic esse dubium qui dicantur bar­ bari. Dicunt enim quidam omnem hominem barbarum esse ei qui linguam eius non intelligit. Unde et Apostolus dicit (I Cor. xtv, 10): « Si nesciero virtutem vocis, ero ei cui loquar barbarus, et qui loquitur mihi barbarus ». Quibusdam autem videtur illos barbaros dici, qui non habent literalem locutionem in suo vulgari idiomate. Unde et Beda dicitur in linguam Anglicam liberales artes transtulisse, ne Anglici barbari reputarentur. Quibusdam autem videtur barbaros esse eos qui ab ali­ quibus civilibus (4) legibus non reguntur. 23. — Et quidem omnia aliqualiter ad ve­ ritatem accedunt: in nomine enim barbari extraneum aliquod intelligitur. Potest enim aliquis homo extraneus dici vel simpliciter vel quo ad aliquem. Simpliciter quidem extraneus videtur ab hu­ mano genere qui deficit ratione, secundum quam homo dicitur; et ideo simpliciter bar­ bari nominantur illi qui ratione deficiunt vel propter regionem caeli quam intemperatam sortiuntur, ut ex ipsa dispositione regionis hebetes ut plurimum inveniantur: vel etiam propter aliquam malam consuetudinem in ali­ quibus terris existentem; ex qua provenit, ut homines irrationales et quasi brutales red­ dantur. Manifestum est autem quod ex vir­ tute rationis procedit quod homines ratio­ nabili iure regantur, et quod in literis exer·» (4) AI. cuiuslibet, 23-29 IN POLITICORUM L. I, 1. i citentur. Unde barbaries convenienter hoc si­ I mo bove ad exequendum aliquod opus, sicut gno declaratur, quod homines vel non utun­ et ministro. tur legibus vel irrationabilibus utuntur: et si­ 26. — Deinde cum dicit « in omnem » [12] militer quod apud aliquas gentes non sint Ostendit ad quod ordinetur communitas do­ exercitia literarum. mus. Ubi considerandum est quod omnis hu­ Sed quo ad aliquem dicitur esse extra­ mana communicatio est secundum aliquos neus qui cum eo non communicat. Maxime actus. Actuum autem humanorum quidam autem homines nati sunt sibi communicare sunt quotidiani, sicut comedere, calefieri ad per sermonem; et secundum hoc, illi qui ignem, et alia huiusmodi. Quaedam autem suum invicem sermonem non intelligunt, bar­ non sunt quotidiana, sicut mercari, pugnare, bari ad seipsos dici possunt. Philosophus et alia huiusmodi. autem loquitur hic de his qui sunt simpli­ Naturale est autem hominibus, ut in utro­ citer barbari. que genere operum sibi communicent seinvi24 — Deinde cum dicit « causa au­ cem iuvantes. Et ideo dicit quod nihil aliud tem » [10] est domus quam quaedam communitas se­ Assignat causam praedicti erroris. Et dicit cundum naturam constituta in omnem diem, quod causa eius est, quia apud barbaros non idest ad actus, qui occurrunt quotidie agendi. est principatus secundum naturam. Dictum Et hoc manifestat consequenter per nomina. est enim supra, quod principans secundum Quidam enim Charondas nomine nominat eos naturam est, qui potest mente praevidere: qui communicant in domo, homositios, qua­ servus autem qui potest opere exequi. Bar­ si unius pulmenti, quia communicant in cibo. bari autem ut plurimum inveniuntur corpore Quidam autem alius nomine Epimenides, na­ robusti et mente deficientes. Et ideo apud eos tione Cretensis, vocat eos homocapnos quasi non potest esse naturalis ordo principatus et unius fumi, quia sedent ad eumdem ignem. subjectionis. Sed apud ipsos fit quaedam 27. — Deinde cum dicit « ex pluribus » [13] Ponit tertiam communitatem, scilicet vici. communicatio servae et servi; idest commu­ niter utuntur serva, scilicet muliere, et servo. Et primo ostendit ex quibus sit ista commu­ Et quia naturaliter non est principatus in nitas et propter quid [13]. Secundo ostendit barbaris, sed in his qui mente abundant, quod sit naturalis, ibi [14], « Maxime vero propter hoc dicunt poëtae quod congruum secundum naturam etc. ». est quod Graeci qui sapientia praediti erant, Dicit ergo primo [13], quod prima commu­ principentur barbaris: ac si idem sit natura­ nicatio quae est ex pluribus domibus, vocatur liter esse barbarum et esse servum. Cum au­ vicus: et dicitur prima ad differentiam secun­ tem e converso est, sequitur perversio et inor­ dae quae est civitas: haec autem communi­ dinatio in mundo, secundum illud Salomo­ tas non est constituta in diem sicut dicit de nis, Eccl. 10, 7 : « Vidi servos in equis, et domo, sed est instituta gratia usus non diurprincipes ambulantes sicut servos super ter­ nalis. Illi enim qui sunt convicanei, non com­ ram » (5). municant sibi in actibus quotidianis in qui­ 25. — Deinde cum dicit: «ex his qui­ bus communicant sibi illi qui sunt unius do­ dem » [11] mus, sicut est comedere, sedere ad ignem et Determinat de communitate domus quae huiusmodi: sed communicant sibi in aliqui­ constituitur ex pluribus communicationibus bus exterioribus actibus non quotidianis. 28. — Deinde cum dicit « maxime au­ personalibus. Et circa hoc tria facit. Primo tem » [14] ostendit ex quibus consistit ista communi­ Ostendit quod communitas vici sit naturalis. tas [11]. Secundo ostendit ad quid sit, ibi [12], « In omnem etc. ». Tertio ostendit quomodo Et primo ostendit propositum per ratio­ dominantur qui in hac communitate sunt, nem [14]. Secundo per quaedam signa, ibi [15], « Propter quod et primum etc. ». ibi [12], «Quos Charondas etc.». Dicit ergo primo [14], quod vicinia d orno­ Dicit ergo primo [11], quod ex praedictis duabus communitatibus personalibus, quarum rum, quae est vicus, maxime videtur esse se­ una est ad generationem, alia ad salutem, cundum naturam. Nihil enim est magis natu­ rale quam propagatio multorum ex uno in constituitur prima domus. Oportet enim in animalibus; et hoc facit viciniam domorum. domo esse virum et feminam, et dominum et servum. Ideo autem dicitur domus prima, Hos enim qui habent domos vicinas, quidam quia est et alia communicatio personalis quae vocant collactaneos, puerosque, idest filios, et invenitur in domo, scilicet patris et filii, quae puerorum pueros, idest nepotes, ut intelligamus quod huiusmodi vicinia domorum ex hoc ex prima causatur. Unde primae duae sunt primordiales. Et ad hoc inducit verbum He­ primo processit quod filii et nepotes multi­ siodi poëtae, qui dixit quod domus habet plicati instituerunt diversas domos iuxta se liaec tria : dominum qui praeeminet et mulie­ habitantes. Unde cum multiplicatio prolis sit naturalis, sequitur quod communitas vici sit rem et bovem ad arandum. In paupere enim domo bos est loco ministri. Utitur enim honaturalis. 29. — Deinde cum dicit « propter (5) ...super terram quasi servos. quod » [15] 9 — L. T, 1. i IN POLITICORUM Manifestat idem per signa. Et primo se­ cundum ea quae videmus in hominibus 115], Secundo secundum ea quae dicebantur de diis, ibi [16], «Et Deos autem etc.». Dicit ergo primo [15], quod quia ex multi­ plicatione prolis constituta est vicinia, ex hoc processit, quod a principio quaelibet civitas regebatur a rege: et adhuc aliquae gentes habent regem, etsi singulae civitates singulos reges non habeant; et hoc ideo, quod civitates et gentes constituuntur ex his qui sunt suble­ cti regi. Quomodo autem signum hoc respondeat praemissis, ostendit per hoc, quod subditur: Quia omnis domus regitur ab aliquo antiquis­ simo, sicut a patrefamilias reguntur filii. Et exinde contingit, quod etiam tota vicinia, quae erat instituta ex consanguineis, regeba­ tur propter cognationem ab aliquo qui erat principalis in cognatione, sicut civitas regitur a rege. Unde Homerus dixit, quod unusquis­ que uxori et pueris suis instituit leges, sicut rex in civitate. Ideo autem hoc regimen a do­ mibus et vicis processit ad civitates, quia di­ versi vici sunt sicut civitas dispersa in diver­ sas partes; et ideo antiquitus habitabant ho­ mines dispersi per vicos, non tamen congre­ gati in unam civitatem. Sic ergo patet, quod regimen regis super civitatem vel gentem pro­ cessit a regimine antiquioris in domo vel vico. 30. — Deinde cum dicit « et deos au­ tem » [16] Ponit aliud signum per ea quae de diis di­ cebantur. Et dicit, quod propter praemissa omnes gentiles dicebant, quod eorum dii re­ gebantur ab aliquo rege, dicentes fovem esse regem deorum. Et hoc ideo, quia homines adhuc aliqui regibus reguntur, antiquitus au­ tem fere omnes regebantur regibus. Hoc au­ tem fuit primum regimen, ut infra dicetur. Homines autem sicut assimilant sibi species deorum, idest, formas eorum, aestimantes deos esse in figura quorumdam hominum, ita et assimilant sibi vitas deorum idest, conver­ sationes, aestimantes eos conversari secundum quod vident conversari homines. Hic Aristo­ teles nominat more platonicorum substantias separatas a materia, ab uno tantum summo Deo creatas, quibus gentiles erronee et for­ mas et conversationes hominum attribuebant, ut hic Philosophus dicit. 31. — Deinde cum dicit « quae au­ tem » [17] Postquam Philosophus determinavit de com­ munitatibus ordinatis ad civitatem, hic deter­ minat de ipsa communitate civitatis. Et dividitur in partes 1res. Primo ostendit qualis sit civitatis communitas [17], Secundo ostendit, quod est naturalis, ibi [18], « Pro­ pter quod omnis civitas etc. ». Tertio agit de institutione civitatis, ibi [19] « Ex his igitur manifestum etc. ». Circa primum ostendit conditionem civitatis quantum ad tria [17]. Primo ostendit ex qui­ 29-33 bus sit civitas. Quia sicut vicus constituitur ex pluribus domibus, ita civitas ex pluribus vicis. Secundo dicit, quod civitas est communitas perfecta: quod ex hoc probat, quia cum om­ nis communicatio omnium hominum ordine­ tur ad aliquid necessarium vitae, illa erit perfecta communitas, quae ordinatur ad hoc quod homo habeat sufficienter quicquid est necessarium ad vitam: talis autem communi­ tas et civitas. Est enim de ratione civitatis, quod in ea inveniantur omnia quae sufficiunt ad vitam humanam, sicut contingit esse. Et propter hoc componitur ex pluribus vicis, in quorum uno exercetur ars fabrilis, in alio ars textoria, et sic de aliis. Unde manifestum est, quod civitas est communitas perfecta. Tertio ostendit ad quid civitas ordinata sit: est enim primitus facta gratia vivendi, ut sci­ licet homines sufficienter invenirent unde vi­ vere possent: sed ex eius esse provenit, quod homines non solum vivant, sed quod bene vivant, inquantum per leges civitatis ordina­ tur vita hominum ad virtutes. 32. — Deinde cum dicit « propter quod » [18] Ostendit, quod communitas civitatis est na­ turalis. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod civitas est naturalis [18], Secundo, quod homo est naturaliter animal civile, ibi [19], « Ex his igitur patet etc. ». Tertio ostendit, quid sit prius secundum naturam, utrum unus homo, aut domus, vel civitas, ibi [21], « Et certe secundum naturam etc. ». Circa primum ponit duas rationes: quarum prima talis est [18]. Finis rerum naturalium est natura ipsarum. Sed civitas est finis prae­ dictarum communitatum, de quibus ostensum est quod sunt naturales : ergo civitas est na­ turalis. Quod autem natura sit finis rerum natura­ lium, probat, ibi [18], « Quale enim etc. » ta­ li [18] ratione. Illud dicimus esse naturam uniuscuiusque rei, quod convenit ei quando est eius generatio perfecta: sicut natura ho­ minis est, quam habet post perfectionem ge­ nerationis ipsius: et similiter et de equo, et de domo: ut tamen natura domus intelligatur forma ipsius. Sed dispositio rei quam ha­ bet perfecta sua generatione, est finis om­ nium eorum quae sunt ante generationem ipsius : ergo illud quod est finis naturalium principiorum ex quibus aliquid generatur, est natura rei. Et sic cum civitas generetur ex praemissis communitatibus, quae sunt natu­ rales, ipsa erit naturalis. 33. — Secundam rationem ponit, ibi [18], « Insuper cuius gratia etc. ». Quae talis est. Illud quod est optimum in unoquoque, est finis, et cuius gratia aliquid fit: sed habere sufficientiam est optimum : ergo habet ratio­ nem finis. Et sic, cum civitas sit communitas habens per se sufficientiam vitae, ipsa est finis praemissarum communitatum. Unde pa- -— IO —- 34-38 IN POLITICORUM tel, quod haec secunda ratio inducitur ut pro­ batio minoris praecedentis rationis. 34. — Deinde cum dicit « ex iis igi­ tur » [19] Ostendit, quod homo sit naturaliter civile animal. Et primo concludit hoc ex naturalitate civitatis [19], Secundo probat hoc per opera­ tionem propriam ipsius, ibi, « Ex quo patet sociale animal etc. ». Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum [19], Secundo excludit dubitatio­ nem, ibi, « Et qui absque civitate est etc. ». Concludit ergo primo ex praemissis, quod civitas est eorum quae sunt secundum natu­ ram [19], Et cum civitas non sit nisi congre­ gatio hominum, sequitur, quod homo sit ani­ mal naturaliter civile. 35. — Posset autem hoc alicui venire in dubium ex hoc, quod ea quae sunt se'cundum naturam omnibus insunt. Non autem omnes ho­ mines inveniuntur esse habitatores civitatum. Et ideo ad hanc dubitationem excludendam consequenter dicit, quod aliqui sunt non civi­ les propter fortunam, utpote quia sunt expulsi de civitate, vel propter paupertatem necesse habent excolere agros, aut animalia custodire. Et hoc patet quod non est contrarium ei quod dictum est, quod homo sit naturaliter civilis: quia et alia naturalia aliquando deficiunt pro­ pter fortunam: puta, cum alicui amputatur manus, vel cum privatur oculo. Sed si aliquis homo habeat quod non sit civilis, propter na­ turam, aut nequam est, utpote cum hoc con­ tingit ex corruptione naturae humanae; aut est melior quam homo, inquantum scilicet habet naturam perfectiorem aliis hominibus commu­ niter, ita quod per se sibi possit sufficere abs­ que hominum societate; sicut fuit in loanne Baptista, et beato Antonio heremita. Adducit ad hoc dictum Homeri maledicentis quemdam, qui non erat civilis propter pravi­ tatem. Dicit enim de ipso quod erat sine tribu, quia non poterat contineri vinculo amicitiae, el sine jure, quia non poterat contineri sub iugo legis, et sceleratus, quia non poterat con­ tineri sub regula rationis. Qui autem est talis secundum naturam, simul cum hoc oportet quod habeat quod sit cupidus belli, quasi liti­ giosus et sine iugo existens. Sicut videmus quod volatilia, quae non sunt socialia, sunt rapacia. 36. — Deinde cum dicit « quod autem » [20] Probat ex propria operatione hominis quod sit animal civile, magis etiam quam apis, et quam quodcumque gregale animal, tali ratio­ ne. Dicimus enim quod natura nihil facit fru­ stra, quia semper operatur ad finem determi­ natum. Unde, si natura attribuit alicui rei ali­ quid quod est de se ordinatum ad aliquem fi­ nem, sequitur quod ille finis detur illi rei a natura. Videmus enim quod cum quaedam alia animalia habeant vocem, solus homo su­ pra alia animalia habet loquutionem. Nam etsi quaedam animalia loquutionem humanam L. I, L i proferant, non tamen proprie loquuntur, quia non intelligunt quid dicunt, sed ex usu quo­ dam tales voces proferunt. Est autem differentia inter sermonem et sim­ plicem vocem. Nam vox est signum tristitiae et delectationis, et per consequens aliarum passionum, ut irae et timoris, quae omnes ordinantur ad delectationem et tristitiam, ut in secundo Ethicorum dicitur. Et ideo vox da­ tur aliis animalibus, quorum natura usque ad hoc pervenit, quod sentiant suas delectationes et tristitias, et hoc sibiinvicem significent per aliquas naturales voces, sicut leo per rugitum, et canis per latratum, loco quorum nos ha­ bemus interlectiones. 37. — Sed loquutio humana significat quid est utile et quid nocivum. Ex quo sequitur quod significet iustum et iniustum. Consistit enim iustitia et iniustitia ex hoc quod aliqui adaequentur vel non adaequentur in rebus uti­ libus et nocivis. Et ideo loquutio est propria hominibus; quia hoc est proprium eis in com­ paratione ad alia animalia, quod habeant co­ gnitionem boni et mali, ita et iniusti, et alio­ rum huiusmodi, quae sermone significari pos­ sunt. Cum ergo homini datus sit sermo a natura, et sermo ordinetur ad hoc, quod homines si­ biinvicem communicent in utili et nocivo, iusto et iniusto, et aliis huiusmodi; sequitur, ex quo natura nihil facit frustra, quod natuturaliter homines in his sibi communicent. Sed communicatio in istis facit domum et civitatem. Igitur homo est naturaliter animal domesticum et civile. 38. — Deinde cum dicit « et prius ita­ que » [21] Ostendit ex praemissis, quod civitas sit prior secundum naturam quam domus, vel quam unus homo singularis, tali ratione. Necesse est totum esse prius parte, ordine scilicet naturae et perfectionis. Sed hoc intelligendum est de parte materiae, non de parte speciei, ut osten­ ditur in septimo Metaphysicae. Et hoc sic probat: quia destructo toto homine, non re­ manet pes neque manus nisi aequivoce, eo mo­ do quo manus lapidea posset dici manus. Et hoc ideo, quia talis pars corrumpitur corrupto toto. Illud autem, quod est corruptum, non retinet speciem, a qua sumitur ratio definitiva. Unde patet, quod non remanet eadem ratio nominis, et sic nomen aequivoce praedicatur. Et quod pars corrumpatur corrupto toto, ostendit per hoc, quod omnis pars definitur per suam operationem, et per virtutem qua operatur. Sicut definitio pedis est, quod sit membrum organicum habens virtutem ad am­ bulandum. Et ideo, ex quo iam non habet talem virtutem et operationem, non est idem secundum speciem, sed aequivoce dicitur pes. Et eadem ratio est de aliis huiusmodi parti­ bus, quae dicuntur partes materiae, in quarum definitione ponitur totum, sicut et in defini­ tione semicirculi ponitur circulus. Est enim II L. I, 1. i IN POLITICORUM 39-41 autem qui primo instituit civitatem, fuit causa hominibus maximorum bonorum. 41. — Homo enim est optimum animalium si perficiatur in eo virtus, ad quam habet in­ clinationem naturalem. Sed si sit sine lege et iustitia, homo est pessimum omnium animalium. Quod sic probat. Quia iniustitia tanto est sae­ vior (6), quanto plura habeat arma, idest adiumenta ad male faciendum. Homini autem secundum suam naturam con­ venit prudentia et virtus quae de se sunt or­ dinata ad bonum : sed quando homo est ma­ lus, utitur eis quasi quibusdam armis ad male faciendum: sicut per astutiam cogitat diversas fraudes, et per abstinentiam potens fit ad to­ lerandum famem et sitim, ut magis in mali­ tia perseveret, et similiter de aliis; et inde est, quod homo sine virtute quantum ad corru­ ptionem irascibilis est maxime scelestus et sil­ vestris, utpote crudelis et sine affectione. Ei quantum ad corruptionem concupiscibilis est pessimus quantum ad venerea, et quantum ad voracitatem ciborum. Sed homo reducitur ad iustitiam per ordi­ nem civilem : quod patet ex hoc, quod eodem nomine apud graecos nominatur ordo civilis communitatis, et iudicium iustitiae, scilicet diki. Vnde manifestum est, quod ille qui civi­ tatem instituit, abstulit hominibus quod essent pessimi, et reduxit eos ad hoc quod essent optimi secundum iustitiam et virtutes. semicirculus media pars circuli. Secus autem est de partibus speciei, quae ponuntur in defi­ nitione totius, sicut lineae ponuntur in defini­ tione trianguli. 39. — Sic igitur palet, quod lotum est prius naturaliter quam partes materiae, quamvis partes sint priores ordine generationis. Sed sin­ guli homines comparantur ad totam civitatem, sicut partes hominis ad hominem. Quia sicut manus aut pes non potest esse sine homine, ita nec unus homo est per se sibi sufficiens ad vivendum separatus a civitate. Si autem contingat, quod aliquis non possit communicare societate civitatis propter suam pravitatem, est peior quam homo, et quasi be­ stia. Si vero nullo indigeat, et quasi habens per se sufficientiam, et propter hoc non sit pars civitatis, est melior quam homo. Est enim quasi quidam deus. Relinquitur ergo ex praemissis, quod civi­ tas est prius secundum naturam quam unus homo. 40. — Deinde cum dicit « natura qui­ dem » [22] Agit de institutione civitatis; concludens ex praemissis, quod in omnibus hominibus est quidam naturalis impetus ad communitatem civitatis sicut et ad virtutes. Sed tamen, si­ cut virtutes acquiruntur per exercitium huma­ num, ut dicitur in secundo Ethicorum, ita ci­ vitates sunt institutae humana industria. Ille (6) 12 At. severior. IN POLITICORUM L. I, L n LECTIO IL (nn. 42-55; [23-29]). De tribus familiarum generibus: quarum una ex domino et servo, secunda ex viro et uxore, tertia ex patre et liberis constat. SYNOPSIS (Lect. II.) Posito prooemio in quo ostendit conditionem civitatis et partium eius, Hic accedit ad tradendum scientiam politicam. Determinans ea quae pertinent ad primas partes civitatis (Lib. I). I I) Dicit de quo est intentio 42 [23]. A) De quibus intendit determinare 43 [23]. 1) Determinandum de his quae pertinent ad domum 43 [23]. 2) Enumerat ea quae pertinent ad domum 44 [24]. a) Sicut partes, scii, dominum et servum, maritum et uxorem, patrem et filium 44 [24]· b) Sicut necessaria partibus 46 [25]. B) Quo ordine sit agendum 47 [26]. II) Excquitur propositum 48 [27]. A) Determinat de combinatione domini et servi 49 [27]. 1) Narrat opiniones quorundam de dominio et servitute 49 [27]. 2) Determinat veritatem 50 [28]. a) Determinat rationem servitutis 51 [28]. a’) Praemittit quaedam 51 [28]. a) Possessio est quaedam pars domus, et ars possessiva est quae­ dam pars oeconomiae 51 [28]. δ) Instrumenta distinguuntur animata et inanimata 51 [28*]. c) Organa sunt factiva et activa 52 [282]. j) Prima ratio 53 [282]. jj) Secunda ratio 53 [283]. d) Qualiter servus se habet ad dominum 54 [284]. I b’) Concludit ex praemissis definitionem servi 55 [29]. ( b) Determinat de alia parte oeconc m'ae, quae est possessiva (vide Lect. Vlj nn. 97 [61]). B) Determinat de aliis duabus combinationibus (vide Lect. X; nn. 151 [xoi]). TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1253b - 1254al7) 23. Quoniam autem manifestum ex quibus partibus civitas constat, necessarium primum de oeconomia dicere. Omnis enim componi­ tur civitas ex domibus. Domus. autem par­ tes, ex quibus autem rursus instituta do­ mus est. 24. Domus autem perfecta ex servis et li­ beris. Quoniam autem ex minimis primum unumquodque quaerendum, primae autem et minimae partes domus, dominus et servus, et maritus et uxor, et pater et filii; de tribus iis considerandum utique erit, quid unum­ quodque, et quale oportet esse. Haec autem sunt despotica, et nuptialis (innominata enim feminae et viri coniugatio), et tertium technofactiva, et enim haec non est nominata pro­ — J3 prio nomine. Sunt autem tres, quas diximus. 25. Est autem quaedam pars, quae videtur iis quidem esse oeconomia, his autem maxi­ ma pars ipsius: quomodo autem habet se, considerandum. Dico autem de vocata chrematica. 26. Primum autem de despotica et servo dicamus, ut et quae ad necessariam oppor­ tunitatem videamus, et ut utique siquid ad scire de ipsis poterimus accipere, melius nunc opinatis. 27. lis quidem enim videtur scientia quae­ dam esse despotica, et eadem oeconomica et despotica et politica, et regnativa, sicut di­ ximus incipientes: iis autem praeter naturam despotizare. Lege enim, hunc quidem ser- L. I. 1. il IN POLITICORUM vum esse, hunc autem liberum: natura au­ tem nihil differre; propter quod neque iustum, sed violentum. 28. Quoniam igitur possessio pars domus, et possessiva, pars oeconomiae. Sine enim necessariis impossibile est vivere. Quemad­ modum autem determinatis artibus, necessa­ rium utique erit existere convenientia orga­ na, si debeat perfici opus, sic et oeconomico. 28'. Organorum autem haec quidem ina­ nimata, velut gubernatori gubernaculum qui­ dem inanimatum, prorarius autem animatus, minister enim in organi specie artibus. Sic et res possessa organum ad vitam est, et possessio multitudo organorum est, et servus res possessa animata, et sicut organum ante organa omnis minister. Si enim posset unum­ quodque organorum iussum et praesentiens perficere suum opus, quemadmodum quae Daedali aiunt, aut Vulcani tripodas, quos ait Poeta spontaneos, divinum subinduere agonem, sic si pectines pectinarent per se, ei plectra citharizarent, nihil utique opus es­ set architectoribus instrumentorum, nec do­ minis servorum. 42-47 282. Quae quidem dicuntur organa, factiva organa sunt, res possessa autem activum. Ex pectine quidem enim alterum aliquid fit prae­ ter usum ipsius; ex vestitu autem et lecto usus solum. 28·3. Adhuc quoniam differunt factio, spe­ cie, et actio, et indigent ambae organis, necesse et hanc eamdem habere differentiam. Vita autem actio, non factio est: propter quod et servus minister eorum quae ad actionem. 28'. Res possessa autem dicitur quemad­ modum et pars: quae quidem pars non to­ tum alterius est pars, sed et simpliciter al­ terius: similiter autem et res possessa. Pro­ pter quod despotes solum, illius autem non est: servus autem non solum despotis ser­ vus est, sed est omnino illius. 29. Quae quidem igitur natura servus, et quae virtus, ex iis manifestum. Qui enim non suiipsius natura, sed alterius, homo, iste na­ tura servus, alterius autem est homo : qui cum res possessa sit, servus est; res possessa autem organum activum et separatum. COMMENTARIUM S. THOMAE 42. — Posito prooemio in quo ostendit conditionem civitatis et partium eius, hic ac­ cedit ad tradendum scientiam politicam. Et primo secundum praeassignatum modum deter­ minat ea quae pertinent ad primas partes ci­ vitatis [23], Secundo determinat ea quae per­ tinent ad ipsam civitatem, in secundo libro, qui incipit ibi [115], «Quia considerare' vo­ luimus etc. ». Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio [23], Secundo exequitur proposi­ tum, ibi [27], « De his utique etc. ». Circa primum duo facit. Primo dicit de quibus intendit determinare [23]. Secundo quo ordine, ibi [26], « At primum de servo et do­ mino etc. ». Circa primum duo facit. Primo dicit quod est determinandum de his quae pertinent ad domum [23]. Secundo numerat ea quae perti­ nent ad domum, ibi [24], « Domus autem perfe­ cta etc. ». 43. — Dicit ergo primo [23], quod mani­ festum est per praemissa, ex quibus partibus civitas constat : et oportet ad cognoscendum totum praecognoscere partes, ut supra habi­ tum est. Necesse est ergo ut primum dicamus de oeconomia quae est dispensativa vel gubernativa domus, quia omnis civitas compo­ nitur ex domibus sicut ex partibus. 44.— Deinde cum dicit « domus au­ tem » [24] Enumerat ea quae pertinent ad domum. Et primo ea quae pertinent ad ipsam sicut par­ tes [24], Secundo ea quae pertinent sicut ne­ cessaria partibus, ibi [25], « Est autem quae­ dam pars etc. ». Dicit ergo primo [24] quod partes domus “ I4 sunt ex quibus domus constituitur. Omnis au­ tem domus, idest domestica familia, si sit perfecta, constat ex servis et liberis. Dicit au­ tem, perfecta, quia in domo pauperis est bos pro ministro, ut supra dictum est. Et quia unumquodque quod in multis consi­ derari potest, primo quaerendum est in pau­ cioribus et simplicioribus, ut facilior sit do­ ctrina; ideo dicendum est, quod primae et mi­ nimae partes domus sunt hae tres combinationes: scilicet domini et servi, mariti et uxoris, patris et filii : quae quidem tertia ex secunda oritur, et ideo supra eam praetermisit. Et ideo de istis tribus considerandum est quid unum­ quodque sit. 45. — Et consequenter ponit nomina ha­ rum combinationum\ et dicit, quod combinatio domini et servi vocatur despotica, idest dominativa. Combinatio autem viri et feminae non erat nominata suo tempore, sed ipse nominat eam coniugalem. quam nos matrimonium vo­ camus. Similiter et tertia combinatio patris et filii non habebat proprium nomen, sed ipse vocat eam paternam. 46. — Deinde cum dicit « est autem » [25] Ponit quartum quod pertinet ad necessa­ ria domus: et dicit, quod est quaedam alia pars oeconomiae quae vocatur pecunialis, quae quibusdam videtur esse tota oeconomia, quibusdam vero maxima pars eius est, eo quod dispensatio domus maxime consistit in acquisitione et conservatione pecuniae. Et de hac etiam parte considerandum est quomodo se habeat. 47. — Deinde cum dicit « primum au­ tem » [261 Dicit quo ordine de his sit agendum. Et 47-53 IN POLITICORUM dicit quod primo dicendum est de domino et servo: et haec consideratio ad duo erit utilis. Primo quidem ut possimus cognoscere ea quae sunt opportuna in talibus; scilicet ad exercen­ dum dominium in servos. Secundo valet ad scientiam, ut per hoc possimus accipere ali­ quid melius his quae antiqui sunt opinati de dominio et servitute. 48. — Deinde cum dicit « iis quidem » [27] Determinat ea quae proposuit: et dividi­ tur in partes duas. In prima determinat de combinatione domini et servi [27]. In secunda de aliis duabus combinationibus, ibi [101], « Quoniam autem tres partes oeconomiae, etc. ». Prima dividitur in duas. In prima determi­ nat de combinatione domini et servi [27]. Et quia servus est quaedam possessio, ideo in secunda parte determinat de alia parte oeco­ nomiae, quae est pecuniativa vel possessiva, ibi [61], « Totaliter autem de universa posses­ sione etc. ». Circa primum duo facit. Primo narrat opi­ niones quorumdam de dominio et servitu­ te [27], Secundo determinat veritatem de eis, ibi [28], « Quoniam igitur possessio etc. ». 49. — Circa primum ponit duas opiniones : quarum una est [27], quod despotica, idest dominativa, est quaedam scientia, qua aliquis scit dominari servis; et quod est idem cum oeconomia qua aliquis scit gubernare domum, et cum politica et regnativa, qua aliquis scit gubernare civitatem, sicut in prooemio di­ ctum est. Alia opinio est, quod habere servum sit praeter naturam, et quod sola lege sit ordi­ natum quod quidam sunt servi et quidam li­ beri, et quod nulla differentia sit inter eos secundum naturam. Unde ulterius inducunt quod est iniustum esse aliquos servos. Ex quadam enim violentia provenit quod qui­ dam alios sibi subiecerit in servos. 50. — Deinde cum dicit « quoniam igi­ tur » [28] Determinat veritatem de dominio et servi­ tute. Et primo determinat rationem servitu­ tis [28], Secundo inquirit de opinionibus prae­ missis, ibi [30], « Utrum vero sit aliquis na­ tura talis etc. ». Circa primum duo facit. Primo praemittit quaedam necessaria ad cognoscendum ratio­ nem servitutis [28]. Secundo concludit ex prae­ missis definitionem servi, ibi [29], « Quae qui­ dem igitur sit natura etc. ». 51. — Circa primum quatuor ponit·, quo­ rum primum est [28], quod possessio sit quae­ dam pars domus, et quod ars possessiva sit quaedam pars oeconomiae. Et hoc ideo, quia impossibile est vivere in domo sine necessariis ad vitam, quae per possessiones habentur: et hoc probat per similitudinem in artibus. Vi­ demus enim quod unicuique arti necessarium est habere convenientia instrumenta, si de­ beat perficere opus suum; sicut fabro necesse — T5 L. I, 1. π est habere martcllum, si debeat facere cultel­ lum. Et hoc modo gubernatori domus necesse est habere res possessas ad proprium opus si­ cut quaedam instrumenta. 52. — Secundo ibi [281], « Organorum au­ tem etc. ». Ponit unam divisionem instrumen­ torum; dicens, quod instrumentorum quae­ dam sunt animata et quaedam inanimata. Si­ cut gubernatori navis inanimatum instrumen­ tum est gubernaculum, instrumentum autem cius animatum est prorarius, idest ille qui cu­ stodit anteriorem partem navis, quae vocatur prora, et obedit gubernatori. Minister enim in artibus habet rationem instrumenti; quia si­ cut instrumentum movetur ab artifice, ita etiam instrumentum movetur ad imperium praecipientis. Et sicut est in operibus artis duplex in­ strumentum, ita etiam in domo est instrumen­ tum inanimatum ipsa res possessa, puta, le­ ctus vel vestis, quae est instrumentum quod­ dam deserviens vitae humanae. Et multitudo talium instrumentorum est tota possessio do­ mus. Cum autem servus sit quaedam res pos­ sessa animata, sequitur quod sit organum ani­ matum deserviens vitae domesticae. Est au­ tem huiusmodi organum animatum, quod est minister in artibus; et servus in domo est in­ strumentum, quia scilicet ipse utitur aliis in­ strumentis, et movet ea; et ad hoc indigemus ministris et servis. Principales enim artifices, qui architectores dicuntur, non indigerent ministris, neque do­ mini domorum indigerent servis, si unumquod­ que instrumentum inanimatum posset ad im­ perium domini, agnoscens ipsum, perficere opus suum; puta, quod pectines per se pecti­ narent, et plectra per se cytharizarent, sicut dicitur de statua quam fecit Daedalus, quod per ingenium argenti vivi, movebat seipsam. Et similiter quidam Poëta dicit, quod in quo­ dam templo Vulcani, qui dicebatur Deus ignis, tripodes quidam erant sic praeparati, quod per artificium humanum, vel per artem necromantiae, per seipsos, quasi spontanei vi­ debantur subinduere divinum agonem quasi concertando ad serviendum in ministerio tem­ pli. 53. — Tertio ibi [282], « Quae igitur dicun­ tur organa etc. » ponit secundam divisionem organorum. Organa enim artium dicuntur or­ gana factiva; sed res possessa, quae est orga­ num domus, est organum activum. Et hanc divisionem duplici ratione probat. Primo quidem, quia organa factiva dicun­ tur, ex quibus fit aliquid praeter ipsum usum instrumenti. Et hoc videmus in ipsis instru­ mentis artis; sicut ex pectine, quo utuntur textores, fit aliquid alterum praeter usum ip­ sius, scilicet pannus. Sed ex rebus possessis, quae sunt instrumenta domus, non fit aliquid aliud praeter usum ipsius; sicut ex vestitu et lecto, non fit nisi usus eorum. Ergo ista or­ gana non sunt factiva sicut organa artium. L. I, I. π IN POLITICORUM Secundam rationem ponit ibi [283], « Praete­ rea, cum specie differant, etc. ». Quae talis est. Diversorum diversa sunt instrumenta. Sed actio et factio differunt specie: nam factio est operatio, per quam aliquid fit in exterio­ ri materia, sicut secare et urere: actio autem est operatio permanens in operante, et perti­ nens ad vitam ipsius, ut dicitur nono Metaphysicorum. Ambae autem hae operationes indigent instrumentis. Ergo instrumenta carum differunt specie. Sed vita, idest conversatio domestica, non est factio: ergo servus est mi­ nister et organum eorum quae pertinent ad actionem, non autem eorum quae pertinent ad factionem. 54. — Quarto, ibi [284], « Id autem quod possidetur etc. » ostendit qualiter servus se habet ad dominum·, et dicit quod eadem est comparatio rei ad possessorem et partis ad totum, quantum ad hoc quod pars non dici­ tur solum pars totius, sed etiam dicitur sim­ pliciter esse totius, sicut dicimus manum ho­ minis et non solum dicimus quod sit pars ho­ minis: et similiter res possessa, puta vestis, non solum dicitur quod sit possessio hominis, sed quod simpliciter est huiusmodi hominis. Unde cum servus sit quaedam possessio, ser­ vus non solum est servus domini, sed est sim­ pliciter illius. Ille autem non est simpliciter servi, sed solum est dominus eius. 55. — Deinde cum dicit « quae qui­ dem » [29] Concludit ex praemissis definitionem servi : 53-55 et dicit quod manifestum est ex praedictis quae sit natura servi et potestas eius quod est officium ipsius: nam virtus ad actionem re­ fertur, officium autem est congruus actus ali­ cuius. Cum enim servus sit hoc ipsum quod est, alterius, ut dictum est; quicumque homo non est naturaliter suiipsius, sed alterius, ipse est naturaliter servus. Ille autem homo non est naturaliter suiipsius, sed alterius, qui non potest regi nisi ab alio. Hoc autem conver­ titur, scilicet quod quicumque est res pos­ sessa vel servus alterius est homo alterius. De ratione autem rei possessae est quod sit orga­ num activum et separatum. Unde potest talis definitio servi concludi: servus est organum animatum activum separatum alterius homo existens. In qua quidem definitione, organum poni­ tur tamquam genus, et adduntur quinque dif­ ferentiae. Per hoc enim quod dicitur anima­ tum, distinguitur ab instrumentis inanimatis: per hoc autem quod dicitur activum distin­ guitur a ministro artificis, qui est organum animatum factivum: per hoc autem quod di­ citur alterius existens, distinguitur a libero, qui quandoque ministrat in domo, non sicut res possessa, sed sponte vel mercede condu­ ctus. Per hoc autem quod dicitur separatum. distinguitur a parte quae est alterius non se­ parata; sicut manus. Per hoc quod dicitur homo existens, distinguitur a brutis animali­ bus, quae sunt res possessae separatae. l6 — IN POLITICORUM L. 1, 1. m LECTIO III. (nn. 56-74; [30-42]). Quod aliquibus natura servire conveniat, aliquibus autem dominari. SYNOPSIS (Leet. TTI.) Postquam ostendit rationem et virtutem servi, Hic procedit ad investigandum de opinionibus suprapositis. c; I O fG / < \ 1 I) Utrum servitus sit naturalis 56 [30]. A) Movet dubitationem 57 [30]. B) Determinat quaestionem 58 [31]. 1) Proponit modum quo haec ostendenda sunt 58 [31]. 2) Ostendit propositum 58 [311]. a) Ex his quae fiunt 59 [311]. b) Ex ratione 60 [32]. a’) Ad ostendendum quod aliqui sunt naturaliter servi quibus expedit servire 60 [32]. a) Ponit rationem 60 [32]. b) Probat propositum quadrupliciter 62 [33]. j) In rebus inanimatis 62 [33]. jj) In partibus hominis 63 [34]. jjj) In genere animalium 65 [35]. jjjj) In differentia sexuum 66 [36]. c) Concludit propositum 67 [37]. b’) Ostendit qui sunt qui naturaliter principantur et subjiciuntur 68 [38]. a) Quales sunt servi secundum animam 68 [38]. j) Hoc ostendit 68 [38]. jj) Ponit comparationem inter hos homines et bruta ani­ malia 69 [39]. Z>) Quales sunt servi secundum corpus 70 [40]. «’) Proponit quod intendit 70 [40]. (?) Probat quod dixit 72 [41]. j) Quantum ad corpus 72 [41]. jj) Quantum ad animam 73 [42]. c’) Concludit epilogando 74 [42]. C) Ostendit quod etiam contraria opinio est aliqualiter vera (vide Leet. IV; nn. 75 [43]). II Utrum dominativa sit idem quod politica (vide Leet. V; nn. 89 [54]). TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1254al7 - 1255a2) 30. Utrum autem est aliquis natura talis aut non, ct utrum dignius et iustius alicui servire quam non, sed omnis servitus praeter natu­ ram est, post hoc considerandum. 31. Non difficile autem ratione contemplari, et ex his quae fiunt addiscere. 31'. Principari enim et subiici, non solum necessariorum sed etiam expedientium est: et statim ex nativitate quaedam segregata sunt, haec quidem ad subiici, haec autem ad prin­ cipari: et species multae et subiectorum sunt, et principandum. Et semper melior principa­ tus, qui meliorum subiectorum. puta hominis quam bestiae. Quod enim efficitur a melio­ ribus melius opus. Ubi autem hic quidem principatur, hic quidem subiicitur, etiam ali­ quod horum opus. 32. Quandocumque enim ex pluribus con­ stituta sunt, et fiunt unum aliquod commu­ ne, sive ex coniunctis, sive ex divisis, in om­ nibus videtur principans et subiectum. 33. Et hoc ex omnium natura inest anima­ tis: etenim in non participantibus vita est quidem principatus, puta harmoniae. Sed haec quidem forte magis extrinsecae sunt specula­ tionis. 34. Animal autem primum constat ex ani­ ma et corpore; quorum haec quidem princi- L. I, 1. πτ IN POLITICORUM pans est natura, hoc autem subiectum. Opor­ tet autem intendere ex secundum naturam ha­ bentibus, magis quam natura, et non in cor­ ruptis. Propter quod, et optime dispositum et secundum corpus et secundum animam homi­ nem considerandum, in quo haec palam. Pe­ stilentium enim et prave se habentium vide­ bitur principari multoties corpus animae, pro­ pter prave et praeter naturam habere. Est quidem sicut dicimus primum in animali con­ templari et despoticum principatum et poli­ ticum. Anima quidem corpori enim domina­ tur despotico principatu, intellectus enim ap­ petitui politico et regali. In quibus manife­ stum est, quod secundum naturam et expe­ diens corpori regi ab anima, et passibili parti ab intellectu, et parte rationem habente; ex aequo autem aut e contrario, nocivum om­ nibus. 35. Iterum in homine et in aliis animalibus similiter se habet: mansueta quidem enim sylvestribus digniora secundum naturam: his au­ tem omnibus melius regi ab homine adipi­ scuntur enim salutem sic. 36. Adhuc autem et masculinum et femini­ num, natura hoc quidem melius, hoc autem deterius; et hoc autem principans et haec au­ tem principata. 37. Eodem autem modo necessarium esse et in hominibus. 38. Quicumque quidem igitur tantum distant quantum anima a corpore, et homo a bestia, 56-59 (disponuntur autem hoc modo quorumcum­ que est opus corporis usus, et hoc est ab ipsis optimum), isti quidem sunt natura servi, qui­ bus melius est regi hoc principatu, siquidem et dictis creditur. Natura enim servus qui po­ test alterius esse, propter quod et alterius est. 39. Et communicans ratione tantum quan­ tum ad sensum recipere, sed non habere. Alia enim animalia non rationem sentientia, sed passionibus serviunt. Opportunitas variatur modicum: ad necessaria enim corpori auxi­ lium fit ambobus, et a servis, et a domesticis animalibus. 40. Vult quidem igitur natura, et corpora differentia facere, quae liberorum, et servo­ rum: haec quidem fortia ad necessarium usum, haec autem recta et inutilia ad tales operationes, sed utilia ad talem vitam : iste autem sit divisus ad bellicam opportunitatem, et pacificam. Accidit autem multoties, et con­ trarium, hos quidem corpora habere libero­ rum, hos autem animas. 41. Quoniam et hoc manifestum, quod si tantum fiunt differentes corpore solum quan­ tum deorum imagines, subdeficientes omnes dicent utique dignos esse his servire. 42. Si autem in corpore hoc verum, multo iustius in anima definiri. Sed non similiter fa­ cile videre animae, et corporis. Quod quidem igitur sunt natura quidam, hi quidem liberi, ii autem servi, manifestum, quibus et expedit servire, et iustum est. COMMENTARIUM S. THOMAE 56. — Postquam Philosophus ostendit ratio­ nem et virtute'm servi, hic procedit ad investi­ gandum de opinionibus suprapositis. Et primo inquirit, utrum servitus sit naturalis [30]. Se­ cundo utrum dominativa sit idem quod poli­ tica, ibi [54], « Patet autem ex his etc. ». Circa primum tria facit. Primo movet du­ bitationem [30]. Secundo determinat eam ap­ probando unam partem, ibi [31], «Non diffi­ cile etc. ». Tertio ostendit quomodo etiam alia pars dubitationis habet aliqualiter virtu­ tem, ibi [43], « Quod autem et contraria etc. ». 57. — Dicit ergo primo [30], quod post praedicta considerandum est utrum aliquis sit naturaliter servus vel non : et iterum utrum alicui magis sit dignum et iustum quod ser­ viat quam quod non serviat, an non, sed omnis servitus praeter naturam sit. Quod qui­ dem remittit ad duas praemissas quaestio­ nes. Si enim omnis servitus est praeter natu­ ram, tunc nullus est naturaliter servus, et iterum non erit iustum neque dignum quod aliquis serviat: quod enim est praeter natu­ ram non est dignum neque iustum. 58. — Deinde cum dicit « non diffici­ le » [31] Determinat propositam quaestionem, osten­ dens duo : scilicet quod aliquis homo natura­ liter est servus, et quod alicui dignum et ex­ pediens est servire. Et circa hoc duo facit. Primo enim propo­ — i8 nit modum quo haec ostendenda sunt [31]: di­ cens quod non est difficile quod aliquis con­ templetur praedictarum quaestionum veri­ tatem et rationem, et quod etiam veritatem addiscat ex his quae in rebus accidunt. Secunda, ibi [311], « Imperare enim etc. » (1). Secundum duos praemissos modos osten­ dit propositum. Et primo ex his quae fiunt [31’]. Secundo ex ratione, ibi [32], « Nam quaecumque etc. » (2). 59. — Circa primum quatuor propo­ nit [311]. Quorum primum est, quod princi­ pari et subiici non solum est de numero eo­ rum quae ex necessitate vel violentia prove­ niunt, sed etiam est de numero eorum quae expediunt ad salutem hominum : et hoc pertinet ad secundam quaestionem. Quod enim expe­ diens est alicui, videtur esse dignum et iu­ stum ei. Secundum est quod in hominibus ex ipsa nativitate videmus quod est quaedam distin­ ctio: ita quod quidam sunt apti ad hoc ut subiiciantur, quidam vero ad hoc quod principentur: et hoc pertinet ad primam quaestio­ nem. Quod enim ex nativitate confestim inest alicui, videtur esse naturale. Tertium est quod sunt multae species eo(1) Sic in versione recenti. (2) Sic in versione recenti. 59-64 IN POLITICORUM rum qui subiicîuntur et eorum qui princi­ pantur: aliter enim principatur vir feminae, aliter dominus servo, aliter rex regno. Et hoc etiam pertinet ad eamdem quaestionem : nam ea quae naturaliter insunt rebus, secundum eorum diversitatem diversificantur. Quartum est quod semper est melior prin­ cipatus qui est meliorum subiectorum: si­ cut melior est principatus quo quis prin­ cipatur homini quam quo quis principa­ tur bestiae: et hoc probat tali ratione. Omnis principatus et subiectio ad aliquod opus ordinatur obedit enim qui subiicitur principanti in aliquo opere. Sed opus quod fit a melioribus est melius : ergo et principatus melior. Et hoc etiam quartum pertinet ad primam quaestionem : nam quae naturaliter insunt, tanto sunt meliora quanto sunt me­ liorum. 60. — Deinde cum dicit « quandocumque enim » [32] Ostendit propositum ex ratione. Et primo ponit rationem ad ostendendum quod aliqui sunt naturaliter servi quibus expedit servi­ re [32], Secundo ostendit quod sint tales, ibi [38], «Quicumque igitur etc.». Circa primum ponit talem rationem [32], Quaecumque sunt ex pluribus constituta, in his est aliquid principans et aliquid subiectum naturaliter, et hoc expedit. Sed homi­ num multitudo est ex pluribus constituta: er­ go naturale est et expediens quod unus principetur et alius subiiciatur. Huius autem rationis minor manifesta est ex praemissis: in quibus ostensum est quod homo est naturaliter animal politicum, et ita naturale est quod ex multis hominibus con­ stituatur una multitudo. 61. — Unde, ea praetermissa, probat ma­ iorem : et sic in hac ratione tria facit. Primo ponit maiorem [32]. Secundo probat eam. ibi [33], « Et hoc ex omnium natura etc. ». Tertio infert conclusionem, ibi [37], « Eodem modo etc. ». Dicit ergo primo [32], quod quaecumque sunt constituta ex pluribus quod ex eis fiat unum commune, sive in plura sint coniuncta, sicut membra corporis coniunguntur ad consti­ tutionem totius, sive sint divisa sicut ex mul­ tis militibus constituitur unus exercitus, in omnibus his invenitur esse principans et sub­ tectum: et hoc est naturale et expediens, ut per singula patebit exempla. 62. — Deinde cum dicit « et hoc » [33] Probat propositum quadruplici! er. Primo quidem in rebus inanimatis [33], Secundo in partibus hominis, ibi [34], « Animal autem primum etc. ». Tertio in genere animalium, ibi [35], «Rursum in homine etc.». Quarto in differentia sexuum, ibi [36], « Est autem masculus etc. ». Dicit ergo primo [33], quod veritas prae­ missae propositionis invenitur in rebus inani­ matis'. non quia est eis proprium, sed ex eo 4 — In Politicorum. — T9 L. I, 1. m quod est commune toti naturae: quia etiam in his quae non participant vitam, est aliquis principatus, puta harmoniae. Quod potest intelligi dupliciter. Uno modo de harmonia so­ norum; quia semper in vocibus quae conso­ nant aliqua vox praedominatur, secundum quam tota harmonia diiudicatur. Potest etiam intelligi de harmonia elementorum in corpore mixto, in quo semper unum elementorum est praedominans. Sed huiusmodi pertransit, quia sunt extrinseca ab hac consideratione. 63. — Deinde cum dicit « animal au­ tem » [34] Ostendit propositum in partibus hominis, et dicit quod prima compositio animalis est ex anima et corpore. Quae quidem compo­ sitio dicitur prima, non secundum ordinem generationis, sed secundum principalitatem, quia est ex partibus principalissimis : harum autem partium una est naturaliter principans, scilicet anima; alia vero subiecta, scilicet cor­ pus. Posset autem aliquis dicere quod hoc non est naturale, cum non inveniatur in omni­ bus; et ideo ad hoc excludendum subdit quod ad indicandum quid sit naturale, oportet con­ siderare ea quae se habent secundum natu­ ram, non autem ea quae sunt corrupta, quia huiusmodi deficiunt a natura. Et ideo ad iudicandum quae pars in homine naturaliter principetur, oportet considerare aliquem ho­ minem qui sit bene dispositus et secundum animam et secundum corpus in quo est mani­ festum quod anima corpori dominatur. Sed in hominibus pestilentibus et qui male se ha­ bent, multoties corpus principatur animae, quia praeferunt commodum corporis commo­ do animae; et hoc ideo, quia sunt male dis­ positi et praeteï naturam. 64. — Ostendit autem consequenter quod principatus qui est in partibus animalis, ha­ bet quamdam similitudinem exterioris princi­ patus. Possumus enim in animali quod est ho­ mo, considerare duplicem principatum ad par­ tes eius : scilicet despoticum quo dominus prin­ cipatur servis, et politicum quo rector civitatis principatur liberis. Invenitur enim inter par­ tes hominis quod anima dominatur corpori, sed hoc est despotico principatu in quo servus in nullo potest resistere domino, eo quod ser­ vus, id quod est simpliciter est domini, ut supra dictum est; et hoc videmus in membris corporis, scilicet manibus et pedibus, quod statim sine contradictione ad imperium animae applicantur ad opus. Invenimus etiam quod intellectus sed ratio dominatur appetitui, sed principatu politico et regali qui est ad libe­ ros, unde possunt in aliquibus contradicere: et similiter appetitus aliquando non sequitur rationem. Et huiusmodi diversitatis ratio est, quia corpus non potest moveri nisi ab anima, et ideo totaliter subiicitur ei: sed appetitus po­ test moveri non solum a ratione, sed etiam L. I, 1. in TN POLITICORUM a sensu; et ideo non totaliter subiicitur ratio­ ni. In utroque autem regimine manifestum est, quod subtectio est secundum naturam, et expediens. Est enim naturale et expediens corpori, quod regatur ab anima : et similiter est naturale et expediens parti passibili, idest appetitui qui subiicitur passionibus, ut rega­ tur ab intellectu vel ratione: et utrobique es­ set nocivum, si id quod debet subiici haberet ex aequo, vel e contrario ei quod debet prin­ cipari: corpus enim corrumperetur nisi subiiceretur animae, et appetitus esset inordinatus nisi subiiceretur rationi. 65. — Deinde cum dicit « iterum in ho­ mine » [35] Probat idem in genere animalium, dicens quod similiter se habet in homine et aliis ani­ malibus, quod naturale et expediens est ut homo aliis dominelur. Videmus enim quod ani­ malia mansueta quibus homo dominatur, di­ gniora sunt secundum naturam silvestribus, inquantum participant aliqualiter regimine ra­ tionis; sed et omnibus animalibus expedit, quod ab homine regantur, quia sic in multis casibus adipiscuntur salutem corporalem quam per se consequi non possent; sicut patet, cum eis copiosa pabula et remedia sanitatis ab ho­ minibus exhibentur. 66.— Deinde cum dicit « adhuc au­ tem » [36] Probat idem in differentia sexuum : et di­ cit, quod eodem modo etiam se habet mascu­ linum ad femininum, quod naturaliter ma­ sculinum est melius, et femininum deterius; et masculus principans, femina autem subiecta. Est autem attendendum, quod pri­ ma duo exempla sunt de toto integrali, alia duo de toto universali, quod est genus vel spe­ cies: et sic patet quod praedicta propositio in utrisque locum habet. 67. — Deinde cum dicit « eodem au­ tem » [37] Concludit propositum, scilicet quod eodem modo se habet in hominibus sicut in praemis­ sis: scilicet quod naturale et expediens est quod quidam principentur, et quidam subji­ ciantur. 68. — Deinde cum dicit « quicumque qui­ dem » [38] Ostendit qui sunt qui naturaliter principan­ tur et subiiciuntur. Et primo quales sunt se­ cundum animam [38], Secundo quales se­ cundum corpus, ibi [40], « Vult quidem etc. ». Circa primum duo facit. Primo ostendit quales sunt secundum animam qui naturali­ ter principantur et subiiciuntur [38]. Secun­ do ponit comparationem inter homines, qui naturaliter sunt servi, et bruta animalia, quae etiam naturaliter serviunt, ibi [39], « Et com­ municans etc. ». Dicit ergo primo [38], quod cum anima na­ turaliter dominelur corpori, et homo bestiis; quicumque tantum distant ab aliis, sicut ani­ ma a corpore, et homo a bestia, propter emi­ 64-70 nentiam rationis in quibusdam, et defectum in aliis, isti sunt naturaliter domini aliorum, secundum quod etiam Salomon dicit [Prov., XI, 29], quod qui stultus est, serviet sapienti. Disponuntur autem hoc modo, scilicet quod ad eos se habeant aliqui, sicut homo ad bestias vel anima ad corpus, illi quorum opus principale est usus corporis, et quod hoc est optimum quod ab eis haberi potest: sunt enim validi ad exequenda opera corporalia, impoten­ tes autem ad opera rationis : et isti sunt na­ turaliter servi, quibus melius est quod regan­ tur a sapientibus, sive conveniens est quod credatur rationibus supradictis, quia in hoc sortiuntur regimen rationis. Et quod isti sint naturaliter servi, patet per hoc quia ille est naturaliter servus, qui habet aptitudinem na­ turalem ut sit alterius, inquantum scilicet non potest regi propria ratione, per quam homo est dominus sui; sed solum ratione alterius, propter quod naturaliter alterius est quasi ser­ vus. 69. — Deinde cum dicit « et communi­ cans » [39] Comparat secundum convenientiam et diffe­ rentiam hominem naturaliter servum ad ani­ mal brutum : et dicit quod ille qui est ser­ vus naturaliter, communicat ratione solum quantum ad hoc, quod recipit sensum ratio­ nis, sicut edoctus ab alio; sed non quantum ad hoc, quod habeat sensum rationis per seipsum: sed alia animalia serviunt homini non quasi recipientia aliquem sensum ratio­ nis ab homine, inquantum scilicet memoria eorum quae sunt bene vel male passa ab ho­ mine, timore vel amore incitantur ad ser­ viendum. Et sic quantum ad modum servien­ di est differentia, inquantum naturaliter ser­ vus servit ratione, brutum autem animal passione, timoris scilicet vel amoris acquisita per memoriam bene vel male patiendi ab ho­ mine. Sed opportunitas, idest utilitas, quae ex utriusque servitio provenit, modicum varia­ tur: ab eadem enim praebetur nobis auxi­ lium, et a servis, et a domesticis animalibus, scilicet ad necessaria corpori. Non enim na­ turaliter servus, cum deficiat ratione, potest auxiliari per consilium, vel ad aliquod opus rationis: in corporalibus autem pluribus mo­ dis potest servire servus quam animal bru­ tum, propter rationem. 70. — Deinde cum dicit « vult qui­ dem » [40] Ostendit quales sint servi secundum cor­ pus. Et primo proponit quod intendit [40]. Secundo probat propositum, ibi [41], « Nam id quidem etc. ». Dicit ergo primo, [40], quod natura vult, idest habet quemdam impetum sive inclina­ tionem ad hoc ut faciat differentiam inter corpora liberorum et servorum, ita scilicet quod corpora servorum sint fortia ad exercendum usum necessarium, qui eis competit, scilicet — 20 —· 70-74 IN POLITICORUM ad fodiendum in agro, et alia similia mini­ steria exercenda: sed corpora liberorum de­ bent esse recta, idest bene disposita secun­ dum naturam, et inutilia ad tales operationes serviles, quod exigit complexio delicata; sed tamen debent esse utilia ad civilem vitam, in qua liberi homines conversantur. Iste autem qui habet membra utilia ad ci­ vilem vitam, habet dispositionem divisam in bellicam opportunitatem, et pacificam; ut sci­ licet tempore belli habeat membra apta ad pugnandum, et ad alia militaria opera, tem­ pore vero pacis ad exercendum alia civilia opera. Et quamvis natura habeat inclinationem ad praedictam differentiam corporum causan­ dam, tamen quandoque deficit in hoc, sicut etiam in omnibus aliis quae generantur et corrumpuntur, consequitur natura effectum suum ut in pluribus, deficit vero in pauciori­ bus. Quando ergo in hoc natura deficit, ac­ cidit multoties contrarium ei quod dictum est, ut scilicet illi qui habent animas libero­ rum, habeant corpora servorum, vel e con­ verso. 71. — Est autem considerandum, quod Philosophus hic inducit concludens ex prae­ missis, in quibus agebat de dispositione ani­ mae; quia cum corpus sit naturaliter propter animam, natura intendit formare tale corpus quale sit conveniens animae; et ideo intendit his qui habent animas liberorum dare corpora liberorum, et similiter de servis. Et hoc qui­ dem quantum ad interiores dispositiones sem­ per consonat : non enim potest esse quod ali­ quis habeat animam bene dispositam, si or­ gana imaginationis et aliarum virium natura­ lium et sensitivarum sint male disposita: sed in figura, et quantitate exteriori et aliis dispo­ sitionibus exterioribus, potest inveniri disso­ nantia, ut hic dicitur. 21 L. I, 1. in 72. — Deinde cum dicit « quoniam et hoc» [41] Probat quod dixerat. Et primo quantum ad corpus [47], Secundo quantum ad ani­ mam, ibi [42], « Si autem in corpore etc. ». Dicit ergo primo [41], quod naturam in­ clinari ad hoc, quod faciat diversa corpora servorum et liberorum, ex hoc est manife­ stum: si inter aliquos inveniatur tanta diffe­ rentia solummodo ex parte corporis, ut vi­ deatur tantum alios extollere, ac si essent quaedam imagines deorum; sicut solemus communiter dicere, quando videmus aliquos elegantis formae, quod videntur esse sicut angeli: tunc omnes dicerent, quod illi qui deficiunt a tanta elegantia formae corporalis, sunt digni ut serviant eis qui superexcellunt, secundum illud « Species Priami digna est im­ perio ». Et cum hoc sit manifestum in ma­ xima differentia, idem est sciendum quan­ tum ad intentionem naturae, si non fuerit tanta differentia. 73. — Deinde cum dicit « si autem in» [42] Probat idem ex parte animae: et dicit, quod si hoc est verum ex parte corporis, quod illi qui deficiunt sunt digni servire excellen­ tibus, tanto iustius est hoc determinari ex parte animae, quanto anima nobilior est cor­ pore. Sed tamen excellentia pulchritudinis animae, non ita de facili potest cognosci, sicut pulchritudo corporis: et ideo magis vulgariter indicatur, quod aliqui sint digni ad dominandum ex parte corporis quam ex par­ te animae. 74. — Ultimo autem concludit epilogando duas conclusiones intentas in hoc capitulo : scilicet quod quidam sunt naturaliter servi, et quidam naturaliter liberi: et quod his qui sunt naturaliter servi expedit servire, et iustum est quod serviant. L. 1, 1. iv IN POLITICORUM LECTIO IV. inn. 75-88; [43-53]). Circa dominos et servos, ostendit alios esse natura quibus expedit dominos et servos esse, alios autem legibus, quibus contrarium contingit. SYNOPSIS (Leet. IV.) Postquam ostendit quod aliqui naturaliter sunt servi, Hic ostendit quod etiam contraria opinio est secundum aliquam partem vera. Ponit modum servitutis secundum quem negatur a quibusdam servitus esse naturalis et iusta 75 [43]II) Dubitationem movet de ista servitute legali, et solvit 76 [44]. A) Ponit diversas opiniones 76 [44]. B) Assignat rationes diversitatis 77 [45]. 1) Proponit quoddam manifestum 77 [45]. 2) Ostendit quid remaneat sub dubitatione, utrum scii, sit iustum quod propter ex­ cellentiam virtutis aliqui debeant principari 78 [46]. C) Solvit dubitationem 79 [47]. / 1) Ostendit quando sit iustum servire 79 [47]. a) Ponit solutionem 79 [47]. I b) Manifestat eam 81 [48]. a’) Per rationes 81 [48]. j b’) Per ea quae communiter dicuntur 82 [49]. I a) De servitute 82 [49]. j) Proponit dictum commune 82 [49]. jj) Ostendit qualiter intelligatur 83 [50]. 6) De libertate 84 [51]. j) Ponit dictum 84 [51]· \ jj) Ostendit quomodo sit intelligendum 85 [52]. V 2) Ostendit quomodo aliquibus servire sit expediens vel non 88 [53]. / I) ; « TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1255a3 - 1255b15) 43. Quod autem, cl qui contraria dicunt se­ cundum modum aliquem dicunt recte, non difficile videre. Dupliciter enim dicitur servire, et servus: est enim aliquis secundum legem servus et serviens: lex enim promulgatio quae­ dam est, in qua in bello superata praevalen­ tium esse dicuntur. 44. Hoc itaque iustum multi eorum, qui in legibus, quemadmodum rhetora scribunt ini­ quorum, tamquam durum si vim inferre po­ tentis, et secundum potentiam melioris, erit servum et subiectum quod violentiam passum est. Et iis quidem sic videtur, iis autem illo modo, etiam sapientium. 45. Causa autem huius dubitationis, et quod facit verba variari, quia modo aliquo virtus sortita successum, violentiam pati potest maxi­ me, et est semper superans in excessu boni alicuius, ut videatur non sine virtute esse vio­ lentia : 46. Sed de iusto solum esse dubitationem. Propter hoc enim iis quidem benevolentia iustum esse videtur, his autem ipsum hoc iustum, meliorem principari. Quoniam sepo­ sitis seorsum his rationibus, neque forte ni­ hil habent neque probabile alterae rationes, ut non oporteat melius secundum virtutem principari et dominari. 47. Totaliter autem attendentes quidam, ut possibile, ad iustum quoddam (lex enim iu­ stum quoddam), eam quae secundum bel­ lum servitutem ponunt iustam, omnino au­ tem non aiunt. 48. Principium enim contingit non iustum esse bellorum, et indignum servire, nequa­ quam utique dicit aliquis servum esse. Si au­ tem non, accidet eos qui videntur esse opti­ mi generis servos esse, et ex servis, si con­ tingat vendi captos. 49. Propter quod non volunt ipsos dicere servos, sed barbaros. 50. Et quidem cum hoc dicunt, nihil aliud •---- 22 ---- 75-78 IN POLITICORUM quaerunt quam quod natura servum: quod quidem a principio diximus. Necesse enim est dicere aliquos esse, hos quidem a prin­ cipio servos, hos autem nequaquam. 51. Eo autem modo, et de ingenuitate. Ipsos quidem enim, non solum apud ipsos ingenuos, sed etiam ubique putant; barbaros autem domi solum: tamquam sit aliquid, hoc quidem simpliciter ingenuum et liberum, hoc autem non simpliciter, quemadmodum Theodecti Helena inquit: Ex ambabus divi­ nis progenitricibus natam quis utique dignificabit addiscere servam? 52. Cum autem hoc dicant, nihil aliud quam virtus et malitia determinant servum et liberum, et nobiles et ignobiles: dignificant enim, quemadmodum ex homine hominem, et ex bestiis fieri bestiam, sic et ex bonis bonum. Natura autem vult quidem hoc fa­ cere multoties, non tamen potest. L. I. 1. tv 53. Quod quidem igitur habet quamdam rationem dubitatio, et non sint ii quidem natura servi, ii autem liberi, palam : et quod in quibusdam determinatum, quod tale, quo­ rum quidem huic expedit servire, huic au­ tem dominari; et iustum est, et oportet hunc quidem subiici, hunc autem principari, quo nati sunt principatu principari, quare et despotizare. Male autem inutiliter est ambobus: idem enim expedit parti et toti, et corpori, et animae: servus autem pars quaedam do­ mini, velut animatum aliquid corporis, sepa­ rata autem pars corporis. Propter quod et ex­ pediens aliquid est, et amicitia servo et do­ mino ad invicem, iis qui natura tales dignificantur: iis qui autem qui non secundum hunc modum, sed secundum legem et violentiam passis, contrarium. COMMENTARIUM S. THOMAE 75. — Postquam Philosophus ostendit, quod aliqui naturaliter sunt servi quibus ex­ pedit servire et iustum est, hic ostendit, quod etiam contraria opinio est secundum aliquam partem vera. Et circa hoc duo facit. Primo ponit modum servitutis, secundum quem negatur a quibusdam servitus esse na­ turalis et iusta [43], Secundo super hoc du­ bitationem movet et solvit, ibi [44], « Hoc itaque iustum etc. ». Dicit ergo primo [43], quod non difficile est videre, quod illi qui dicunt contrarium his quae determinata sunt, asserendo scilicet nul­ lam servitutem esse naturalem et iustam, se­ cundum modum aliquem recte dicunt. Dupli­ citer enim dicitur servire et servus. Unus qui­ dem modus est secundum aptitudinem natu­ ralem, ut supra dictum est. Alius est secun­ dum quem est aliquis servus vel serviens se­ cundum legem inter homines positam. Posita est enim quaedam promulgatio legis ut illi qui sunt victi in bello, dicantur esse servi eorum, qui contra eos praevaluerunt: et hoc iure quasi omnes gentes utuntur, unde et ius gentium nominatur. 76. — Deinde cum dicit « hoc itaque » [44] Movet dubitationem de ista servitute legali. Et circa hoc tria facit. Primo ponit diversas opiniones [44], Secundo assignat rationes di­ versitatis, ibi [45], « Causa autem etc. ». Ter­ tio solvit dubitationem, ibi [47], -.< Omnino re­ tinentes etc.». Dicit ergo primo [44], quod multi qui in­ tromiserunt se de legibus scribendis, scripse­ runt quod iustum praedictae legis est de nu­ mero iniquorum. Et inducit quemdam qui vocabatur orator, cui durum videbatur, si ille qui est passus violentiam sit servus et subiectus ei qui potuit violentiam inferre, et non est melior, nisi quia est potentior. Unde qui­ — 23 busdam sic videtur, quod scilicet sit iniustum: aliis autem videtur alio modo: et ista diver­ sitas non solum est inter populares, sed etiam inter sapientes. 77.— Deinde cum dicit « causa au­ tem » [45] Assignat causam praedictae diversitatis. Et primo proponit quoddam quod est manife­ stum [45]. Secundo de quo sit dubitatio, ibi [46], « Sed de iusto etc. ». Dicit ergo primo [45], quod causa prae­ missae dubitationis, unde variantur verba sapientum, est ex hoc quod virtus quae est per aliquem modum, idest sive per sapientiam, sive per constantiam, sive per fortitudinem corporalem, sive quocumque alio modo, si sortiatur successum, id est nisi contrarium eveniat per infortunium, potest maxime com­ pati secum quod violentiam inferat: et sic manifestum est quod ille qui superat sem­ per est in excessu alicuius boni, nisi per in­ fortunium aliter accidat: et ex hoc videtur quod violentia nunquam sit sine qualicumque vir­ tute cius qui violentiam infert: et hoc est per se manifestum. 78. — Deinde cum dicit «sed de iusto» [46] Ostendit qui remaneat sub dubitatione: et dicit quod dc hoc solum remanet dubitatio, utrum sit iustum quod propter excellentiam qualiscumque virtutis aliqui debeant principari qui superant. Et ideo circa hoc sunt diversae opiniones. Quidam enim dicunt quod hoc iustum prae­ dictae legis est per benevolentiam, id est in favorem victorum introductum, ut propter hoc homines ad fortiter pugnandum incitarentur. Quibusdam autem videtur quod hoc ipsum quamdam rationem justitiae habet quod ille qui apparet melior, in hoc quod vincit principetur, secundum quod Salomon dicit in Prov. [XII, 24]: Manus fortium dominabitur; L. I,. I. iv IN POLITICORUM 78-84 quae autem remissa est. tributis serviet. Et hoc proprium unius, non est infringendum quod quidem ideo dicunt, quia si huiusmodi ratio­ convenit bono publico, quamvis non conveniat nes operationum removeantur de medio in pri­ alicui privatae personae. mo aspectu apparet quod illae rationes quae 81. — Deinde cum dicit « principium dicunt quod non oportet principari et domi­ enim » [48] nari illum qui est melior secundum virtutem Manifestat solutionem praemissam. Et pri­ quae victorum extitit, non habet aliquid quod mo per rationes [48], Secundo per ea quae sit efficax ad movendum rationem, neque etiam communiter dicuntur, ibi [49], « Propter quod habent aliquam probabilitatem, sed ea quae non etc. ». communiter hominibus videntur. Circa primum ponit duas rationes [48], Pri­ 79 — Deinde cum dicit « totaliter au­ ma est: illud quod provenit ex principio iniutem » [47] sto, non est simpliciter iustum : sed princi­ Solvit praedictam dubitationem. Et primo pium bellorum contingit esse iniustum, puta ostendit quando sit iustum servire [47], Et se­ cum aliquis non habet iustam causam assu­ cundo quomodo sit expediens, ibi [53], « Quod mendi bellum: ergo servitus quae sequitur ex igitur haec etc.». tali bello non est simpliciter iusta. Circa primum duo facit. Primo ponit solu­ Secundam rationem ponit ibi [ib.], « Et tionem [47], Secundo manifestat eam, ibi [48], indignum etc.»: quae talis est. Contingit per «Principium enim etc.». bellum aliquem superari cui indignum est ser­ Dicit ergo primo [47], quod ut totaliter et vire. Sed nullus potest dicere quod ille quem complete veritatem huiusmodi dubitationis de­ indignum est servire, iuste sit servus : ergo non terminemus, dicendum est quod quidam atten­ potest dici quod servitus quae est ex bello dentes ad quoddam iustum, idest ad iustum simpliciter sit iusta. secundum quid quale potest esse in rebus hu­ Minorem autem probat: quia si aliquis di­ manis, quod quidem iustum lex tradit, ponunt ceret iuste servum esse eum quem indignum servitutem quae ex bello provenit esse iustam : est servire, accideret quandoque eos qui sunt non autem dicunt quod omnino, id est sim­ de nobilissimo genere esse servos si caperen­ pliciter, sit iusta. Approbat igitur secundani tur in bello : et si contingeret eos vendi, se­ opinionem, et exponit eam, ostendens quod queretur ulterius quod filii eorum essent servi non loquebatur de iusto simpliciter, sed de ex servis nati; quod videtur esse inconveniens. iusto secundum quid, quale est iustum legis 82. — Deinde cum dicit « propter quod » humanae. [49] Dicitur enim iustum simpliciter quod est iu­ Probat propositum per ea quae communi­ stum secundum suam naturam: iustum autem ter dicuntur. Et primo per ea quae communi­ secundum quid quod refertur ad commodita­ ter dicuntur de servitute [49]. Secundo per ea tem humanam, quam lex intendit, quia propter quae communiter dicuntur de libertate, ibi utilitatem hominum omnes leges positae sunt. [51], « Eodemque modo etc. ». Quia igitur hoc non est iustum secundum Circa primum duo facit. Primo proponit di­ naturam quod quicumque ab hostibus vincun­ ctum commune [49], Secundo ostendit quali­ tur sint servi, cum plerumque contingat sa­ ter intelligatur, ibi [50]. « Et quidem cum pientes ab insipientibus superari, dicit hoc non hoc ». esse simpliciter iustum: est tamen ad commo­ Dicit ergo primo [49], quod propter prae­ dum humanae vitae. dictum inconveniens vitandum non volunt ho­ Est enim hoc utile et illis qui vincuntur, quia mines dicere quod nobiles homines quando propter hoc a victoribus conservantur, ut sal­ capiuntur in bello fiant servi; sed solum bar­ tem subiecti vivant, unde et servi a servando bari cum capiuntur fiunt servi. dicuntur; et etiam illis qui vincunt, quia per 83. — Deinde cum dicit « et quidem » [50] hoc homines incitantur ad fortius pugnandum : Ostendit quomodo intelligatur: et dicit quod illi qui hoc dicunt videntur dicere solum de et quod sint aliqui fortes pugnatores expedit conversationi humanae ad prohibendum mul­ naturali servitute quae est in barbaris propter defectum mentis, non autem est in nobilibus torum malitias. 80. — Si autem potuisset lex humana de­ viris captis in bello : quia, sicut supra dictum est, necesse est, ab ipso principio nativitatis terminare efficaciter qui essent meliores men­ te, illos procul dubio, sequens naturam, do­ esse quosdam naturaliter servos et quosdam minos ordinasse. Sed quia hoc fieri non po­ non. 84. — Deinde cum dicit « eo autem » [51] terat, accepit lex aliud signum praeeminendae, Ponit ea quae dicunt homines de libertate. scilicet ipsam victoriam quae provenit ex ali­ Et primo ponit dictum [51], Secundo ostendit qua excellentia virtutis; et ideo statuit victores quomodo sit intelligendum, ibi [52], « Cum esse dominos eorum qui vincuntur. Et ideo autem hoc dicant etc. ». hoc iustum dicitur esse secundum quid, ut Dicit ergo primo [51], quod secundum eumpossibile fuit legem poni; non tamen est iu­ dem modum loquuntur homines de ingenui­ stum simpliciter. Et tamen servandum est hoc tate, idest de libertate : nam ingenuus est, etiam homini virtuoso secundum mentem : quia qui neque est servus, neque libertus. Dicunt cum bonum commune sit melius quam bonum — 24 84-88 IN POLITICORUM enim quod homines nobiles sunt ingenui non solum cum sunt apud seipsos, idest cum sunt in propria domo et potestate, sed etiam ubi­ que terrarum: sed barbari qui sunt naturaliter servi, propter defectum rationis, solum domi sunt liberi propter defectum et carentiam do­ minantium: tamquam aliqui sint simpliciter liberi vel ingenui, scilicet qui sunt bene dispo­ siti secundum mentem, alii autem secundum quid, sicut barbari. Et inducit ad confirmatio­ nem praemissorum verba Theodecti. Helenam, inquit, ex diis ab utraque stirpe prognatam quisnam appellabit servam? secundum errorem Gentilium, qui magnos principes deos voca­ bant. 85. — Deinde cum dicit « cum autem » [52] Ostendit qualiter id quod dictum est, sit intelligendum. Et dicit quod illi qui hoc di­ cunt, nihil aliud dicere videntur quam quod libertas et servitus, nobilitas et ignobilitas de­ terminantur virtute mentis: ita quod illi qui sunt virtuosi mente sint liberi et nobiles, qui autem sunt vitiosi sunt servi et ignobiles, se­ cundum quod Dominus dicit in libro Regum [I, II, 30] : « Qui contemnunt me erunt igno­ biles·». Et hoc ideo, quia homines reputant dignum, quod sicut ex homine generatur homo et ex bestiis bestia, ita ex bonis viris gene­ retur bonus vir. Et inde processit honor no­ bilitatis, dum filii bonorum honorati sunt tamquam similes patribus in bonitate. 86 — Et verum est quod natura habet inclinationem ad hoc faciendum : provenit enim ex bona corporis complexione et na­ tura quod aliqui inclinantur magis vel minus ad opera virtutum vel vitiorum, sicut aliqui naturaliter sunt iracundi et aliqui mansueti : et haec quidem, scilicet natura corporalis, a patre derivatur ad posteros, ut in pluribus, sicut et aliae dispositiones corporales, puta pulchritudo, fortitudo et alia huiusmodi : sed propter aliquod impedimentum, quandoque deficit. Et ideo ex bonis parentibus nascuntur multoties boni filii; sed propter aliquod im­ pedimentum non potest natura semper hoc facere: et ideo quandoque ex parentibus bene dispositis ad virtutem oriuntur filii male dispositi, sicut ex parentibus pulchris turpes filii, et ex magnis parvi. 87. — Contingit autem quod filii diversificantur a parentibus in bonitate vel malitia non solum propter dispositionem naturalem corporis, sed etiam propter rationem quae non 25 L. 1, 1. iv ex necessitate sequitur naturalem inclinatio­ nem: unde contingit quod homines qui sunt similes parentibus in dispositione naturali, propter aliam instructionem et consuetudinem sunt in moribus dissimiles. Si igitur bonorum parentum filii sint boni, erunt nobiles et se­ cundum opinionem et secundum veritatem: si autem sunt mali, erunt nobiles secundum opinionem, ignobiles autem secundum rei veritatem : e contrario autem est de filiis malorum. 88. — Deinde cum dicit α quod qui­ dem » [53] Ostendit quomodo servire aliquibus sit ex­ pediens vel non: concludens epilogando ex praemissis quod dubitatio, quae supra mota est, habet quamdam rationem: ita quod quaedam libertatis et servitutis distinctio non est secundum naturam, sed secundum legem: sed in quibusdam distinguitur per naturam: et in talibus expedit huic quod serviat et illi quod dominetur, et hoc etiam iustum est. Et hoc probat: quia opportunum est quod unusquisque subiiciatur vel principetur secun­ dum quod habet aptitudinem naturalem : unde et his qui habent aptitudinem naturalem ad hoc, expedit quod dominentur servis: sed si male dominentur ct contra aptitudinem na­ turalem, inutile est ambobus. Quod probat per hoc, quia videmus quod idem expedit parti et toti: scilicet, ut pars contineatur in toto: et similiter corpori et animae, ut sci­ licet corpus regatur ab anima. Quod autem servus comparetur ad dominum sicut corpus ad animam, supra dictum est; sed quod etiam comparetur ad ipsum sicut quaedam pars eius, ac si esset quoddam organum animatum et esset quaedam pars corporis separata : hoc enim distinguit servum a parte, ut dictum est. Et ideo patet ex praemissis, quod servo et domino qui sunt digni esse tales secundum naturam expedit adinvicem quod unus sit do­ minus et alius servus; et ideo potest esse amicitia inter eos, quia communicatio duo­ rum in eo quod expedit utrique est ratio amicitiae. Sed illi qui non sic se habent adin­ vicem secundum naturam, sed solum secun­ dum legem et violentiam, contrario modo se habent, quia non habent amicitiam adinvi­ cem, nec expedit eis quod unus sit dominus et alius servus. L. I, 1. y IN POLITICORUM 89 LECTIO V. inn. 89-96; [54-60]). Diversas esse civitatum administrationes. Item quod tribus modis acquisitio fiat se­ cundum naturam: pastione, agricultura, et venatione. SYNOPSIS (Leet. V.) Postquam inquisivit circa opinionem ponentem servitutem non esse naturalem, Hic accedit ad inquirendum de alia opinione, scii, utrum dominativa sit eadem politicae, et utrum sit scientia quaedam. . i I) Excludit primum modum 89 [54]. i A) Ostendit quod dominative non est idem quod politica 89 [54]. ■j i B) Ostendit quod oeconomica non est idem quod politica 90 [55]. ,*q i II) Excludit secundum modum 91 [56]. \o I A) Ostendit dominativam, vel dispoticam, non esse scientiam 91 [56]. T 1 B) Ostendit quod habet aliquam scientiam adiunctam 92 [57]. 00 / 1) Proponit quod intendit 92 [57]. ri \ 2) Manifestat 92 [57]. 3 a) De scientia servili 92 [571]. ^7 b) Quae sit dispotica scientia 93 [58]. o j) Manifestat propositum 93 [58]. ·§ jj) Ostendit conditionem dispoticae scientiae 94 [59]. o jjj) Agit de quadam scientia affini, scii, acquisitiva servorum 95 [60]. •4 3) Concludit 96 [60]. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1255M6 - 1255b40) 54. Manifestum autem et ex iis, quoniam non idem est dcspotica et politica, nec omnis ad invicem principatus, sicut quidam aiunt; hic quidem enim liberorum natura, hic au­ tem servorum. 55. Et oeconomica quidem monarchia; ab uno enim regitur omnis domus; politica au­ tem liberorum et aequalium principatus. 56. Despotes quidem igitur non dicitur se eundum scientiam, sed eo quod talis sit; si­ militer autem et servus et liber. 57. Scientia autem utique erit et despotica et servilis. 57*. Servilis quidem, qualem quidam qui in Syracusis erudivit : ibi enim accipiens quis pretium, docuit ancillaria ministeria pueros. Erit autem utique et ad plus horum disci­ plina; velut pulmentaria et alia talia genera ministrationis. Sunt enim alia aliis, haec qui­ dem honorabiliora opera, haec autem necessariora; et secundum proverbium, servus, an­ te servum, ut dominus ante dominum. Tales scientiae sunt. 58. Despotica autem scientia est, quae est usiva servorum. Despotes enim, non in pos­ sidendo servos, in utendo servis. 59. Est autem haec scientia nihil magnum habens, neque venerandum: quae enim opor­ tet servum scire facere, illum oportet haec praecipere. Propter quod quibuscumque pote­ stas quod non ipsi malum patiantur, procu­ rator accipit hunc honorem; ipsi autem civi­ liter vivunt, aut philosophantur. 60. Acquisitiva autem, altera ab utrisque iis, velut quae iusti bellica quaedam existens, aut venativa. De servo quidem igitur et do­ mino, determinatum sit hoc modo. COMMENTARIUM S. THOMAE 89. — Postquam Philosophus inquisivit de veritate opinionis ponentis servitutem non esse naturalem, hic accedit ad inquirendum — 26 de alia opinione ponente, quod dominativa est eadem politicae, et quod est scientia quae­ dam. 89-94 IN POLITICORUM Et primo excludit primum modum [54]. Secundo secundum, ibi [56], « Despotes qui­ dem igitur etc. ». Circa primum duo facit. Primo ostendit quod despotica, idesl dominativa, non est idem quod politica [54], Secundo, quod oe­ conomica non est idem quod politica, ibi, [55] «Et oeconomica quidem etc.». Dicit ergo primo [54], quod ex praedictis potest esse manifestum, falsam esse opinio­ nem quorumdam qui dicebant, quod despo­ tica, idest dominativa, et politica et quilibet principatus sunt unum ad invicem : quia po­ litica est principatus eorum qui sunt liberi secundum naturam, despotica autem est prin­ cipatus servorum. Dictum est autem supra, quod subtectorum et principantium est diver­ sitas principativa, ita quod meliorum subte­ ctorum est melior principatus. Non est ergo idem principatus, despotica et politica, sed politica est praeeminentior. 90. — Deinde cum dicit « at oecono­ mica » [55] Ostendit differentiam politicae ad oecono­ micam, sub qua despotica continetur, cum despotica sit principatus servorum, oecono­ mica vero omnium qui habitant in domo, quorum quidam sunt servi et quidam liberi. Differt ergo oeconomica a politica in hoc, quod oeconomica est quaedam monarchia, idest principatus unius; omnis enim domus regitur ab uno qui est paterfamilias: sed po­ litica est principatus liberorum et aequalium: unde commutantur personae principantes et subiectae propter aequalitatem, et constituun­ tur etiam plurcs principatus vel in uno, vel in diversis officiis. Videtur autem haec diffe­ rentia non esse conveniens. Primo quidem, quia non omnis oeconomica videtur esse mo­ narchia, sed solum cum pater domum regit; cum vero vir et uxor dominantur, est aristocratia; cum vero fratres in domo, est democratia vel politica, ut dicitur in octavo Ethi­ corum. Secundo etiam quia monarchia est una politicarum, ut in tertio dicetur. Dicendum autem ad primum, quod Philo­ sophus loquitur hic de domus principatu se­ cundum optimum suum statum qui perseve­ rare potest: quod autem fratres principcntur in domo, hoc non est ad semper, sed quo­ usque haereditatem dividant, et unusquisque domum suam regat. Principatus autem uxoris in domo non est simpliciter, sed secundum quid, cum et ipsa sit subiecta viro; et si ali­ ter accidat, est inordinatio et corruptio do­ mus. Ad secundum dicendum, quod hic lo­ quitur de principatu politicae, secundum quod politicum distinguitur a regali, ut supra ha­ bitum est. 91. — Deinde cum dicit « despotes qui­ dem » [56] Improbat praedictam opinionem quantum ad hoc. quod ponebat despoticam esse scien­ tiam. Ei pruno ostendit, quod non est scien­ L. I, 1. v tia [56]. Secundo, quod habet quamdam scientiam adiunctam, ibi [57], « Scientia au­ tem etc. ». Dicit ergo primo [56], quod despotes non dicitur secundum scientiam, quia scilicet sciat dominari, sed ex eo quod est sic dispositus secundum naturam vel legem; quod similiter dicendum est de servo et libero. Sed despo­ tica est qua aliquis denominatur despotes: ergo despotica non est scientia. 92. — Deinde cum dicit « scientia au­ tem » [57] Ostendit quod despotica habet scientiam adiunctam. Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit [57]; dicens, quod est quaedam scientia despotica, idesl dominativa, et quaedam servilis. Secundo ibi, [ib.], « Servilis quidem etc. », manifestat de utraque. Et primo de ser­ vili [57]. Secundo de despotica, ibi [58], « Despotica autem scientia etc. ». Dicit ergo primo [57], quod servilis scien­ tia est qualem quidam in civitate Syracusa­ norum docuit, qui accepto pretio docuit pue­ ros quaedam ancillaria ministeria, idest do­ cuit eos facere quaedam ministeria, quae an­ cillae facere consueverunt vel alii servi. Et haec scientia ad plus se extendit quam ad praeparanda pulmenta, et alia huiusmodi mi­ nisteria facienda. Quorum tamen ministeriorum differentia attendatur· secundum duo: scilicet secundum dignitatem et necessitatem: quaedam enim sunt honorabiliora, tamen minus necessaria, sicut ministerium de delicatis cibariis praepa­ randis: quaedam autem sunt ministeria magis necessaria, sed minus honorabilia, sicut mini­ sterium de pane faciendo. Unde et prover­ bium inolevit, quod non omnes servi sunt aequales, sed servus praefertur servo, sicut dominus domino. Quia igitur talia ministeria sunt servorum, manifestum est quod omnes tales scientiae sunt serviles: unde ad harum differentiam dicuntur aliquae artes liberales, quae deputantur ad actus liberorum. 93. — Deinde cum dicit « despotica au­ tem » [58] Manifestat quae sit despotica scientia. Et circa hoc tria facit. Primo manifestat propo­ situm [58]. Secundo ostendit conditionem despoticae scientiae, ibi [59], « Est autem haec scientia etc. ». Tertio agit de quadam scien­ tia affini, ibi [60], « Acquisitiva autem altera etc. ». Dicit ergo primo [58], quod despotica scientia dicitur per quam aliquis scit bene uti servis, non autem illa per quam aliquis acquirit servos. Et hoc probat per hoc, quod aliquis dicitur despotes, idest dominus, non in possidendo, idest in acquirendo servos, sed magis in hoc quod utitur ipsis. 94. — Deinde cum dicit « est autem haec » [59] Ostendit conditionem huius scientiae; et di- — 27 — L. I. I. v TN POLITICORUM cit, quod haec scientia non est magnae aesti­ mationis aut venerationis. Et hoc probat pri­ mo per rationem: quia scilicet dominativa scientia in hoc consistit, ut homo sciat uti servis praecipiendo eis: et hoc non est ma­ gnum: eadem enim sunt quae scire oportet servum ad faciendum, et dominum ad prae­ cipiendum: unde patet quod non est magni momenti talis scientia. Secundo manifestat idem per consuetudi­ nem humanam: quia enim haec scientia non reputatur alicuius momenti, ideo quicumque possunt se expedire ut non patiantur hoc malum, idest ut non impediantur circa cu­ ram servorum, ipsi expediunt se et vacant vel vitae politicae, seu civili, vel vitae philo­ sophicae; curam autem servorum committunt alicui procuratori. — 28 94-96 95. — Deinde cum dicit « acquisitiva au­ tem » [60] Quia dixerat, quod despotica scientia non consistit in acquirendo servos, subdit quod quaedam alia scientia est acquisitiva servo­ rum, quae differt a servili et a dominativa : et haec est multiplex. Exemplificat autem de duabus : per quarum unam acquirit homo homines in servos, et haec est scientia per­ agendi iusta bella, in quibus qui capiuntur iure servi efficiuntur (si autem bellum esset iniustum, non esset iusta acquisitio servorum, unde non esset secundum scientiam); alia au­ tem scientia est, per quam homo acquirit bestias in servos, et ista est scientia venandi. 96. — Ultimo autem epilogando conclu­ dit, quod de domino et servo intantum de­ terminatum sit. IN POLITICORUM L. 1, 1. vi LECTIO VI. (nn. 97-110; [61-701). Quomodo secundum naturam divitiae acquirantur. Divitias autem esse multitudinem instrumentorum rei familiaris et publicae. SYNOPSIS (Lect. VI-VIII; nn. 97-134; [61-89]). Postquam determinavit de domino et servo, qui est possessio quaedam, Hic determinat consequenter de omni possessione. Et primo determinat de ea quantum ad scientiam 97 [61]. L e c tio V I , n n . 9 7 -1 1 0 [6 1 -7 0 ]. / ( ' i I L e c tio V IT , rm . III-I2 I [7 1 -8 1 ]. 1 I) Dicit de quo est intentio 97 [61]. II) Movet quasdam dubitationes 98 [62]. A) Movet eas 98 [62]. B) Incipit solvere 100 [63]. A’) Ostendit quod pccuniativa non est eadem oeconomicae 100 [63]. B’) Inquirit utrum pccuniativa sit pars oeconomicae vel aliquid extraneum ab ipsa loi [64]. A”) Movet dubitationem 101 [64]. B”) Prosequitur eam 102 [65]. 1) Ostendit differentiam pecuniativae ad aliam possessivam 102 [65]. a) Movet dubitationem, utrum agricultura sit pars pecuniativae vel aliud genus artis 102 [65]. b) Solvit 103 [66]. a’) Dividit acquisitionem ciborum in multas partes 103 [66]. j) Ostendit diversitatem ciborum in animalibus 103 [66]. jj) Et in hominibus 104 [67]. b’) Ostendit qualis sit praedicta possessiva quae est acquisitiva cibi 105 [68]. j) Ostendit quod est naturalis 105 [68], jj) Quod est pars oeconomicae 107 [69]. jjj) Quod non est infinita 108 [70]. c) Determinat de pccuniativa III [71]. a’) Proponit conditionem ipsius in [71]. b’) Determinat de natura ipsius 112 [72]. aa) Ostendit quomodo commutatio se habeat ad res com­ mutatas 112 [72]. bb) Determinat de commutatione naturali 113 [73]. j) Ostendit quorum sitii3 [73]. jj) Quomodo est introducta 114 [74]. jjj) Quod non est praeter naturam 115 [75]. cc) Determinat de commutatione pecuniaria 116 [76]. d) Ostendit quomodo est per rationem inventam 116 [76]. a’) De eius prima inventione 116 [76]. 6’) Dc quadam commutatione pecuniaria su­ perveniente 117 [77]. c’) De pccuniativa 118 [78]. ad) Quae sit materia et actus huius artis 118 [78]. bb) Determinat quandam dubitationem circa praemissa, scii, utrum sint omnino idem pecuniae et divi­ tiae 119 [79]. j) Proponit quorundam opi­ nionem 119 [79]. jj) Introducit rationes in con­ trarium 120 [80]. jjj) Concludit determinationem, veritatis 121 [81], — 29 — L. I, 1. vi IN POLITICORUM b) Ostendit quomodo est infinita talis acquisitiva ,_ζ pecuniae 122 [82]. «’) Ostendit propositum 122 [82]. Zj aa) Hoc facit 123 [82]. “ i bb} Solvit dubitationem 124 [83]. -t* I j Movet eam 124 [83]. i? 1 jj Solvit 125 [84]. A I b') Assignat causam praemissorum, scii, quod « I dispensatores domorum interdum perse< verant ad augendum pecuniam in infinici j tum 126 [85]. ,_y j 2) Solvit motam superius quaestionem 130 [862]. H J a) Ostendit quod pecuniativa subservit oeconomicae 130 [862]. > f j Solvit quaestionem 131 [862]. .0 J jj Movet aliam dubitationem scii, quare ars medicinalis non est ΰ pars oeconomicae 132 [87]. j 1 jjj Manifestat quoddam quod dixerat, scii, quod natura tradat \ ea quae sunt necessaria 133 [88]. b) Ostendit quod una pecuniativa est laudabilis, alia vituperabilis 134 [89]. Postea determinat quantum ad usum (Vide Leet. IX; nn. 135 [90]). / μ TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1256a - 1256b39) 61. Totaliter autem de omni possessione et 1 domesticis animalibus cibus sine labore fit pecuniaria contemplabimur, secundum subinvacantibus. Cum autem fuerit necessarium ductum modum, quoniam quidem et servus transmigrare pecoribus propter pascua, et possessionis pars quaedam erat. ipsi coguntur coassequi, tamquam agricultu­ 62. Primum quidem igitur dubitabit aliquis, ram viventem colentes. Alii autem ex praeda utrum pecuniativa eadem sit oeconomicae, aut vivunt, et praedas alii alias, puta, ii quidem pars quaedam, aut subministrativa; et si suba latrocinio, ii autem a piscatione quicum­ ministrativa, utrum ut pectinifactiva textili, que circa stagna et paludes et fluvios et mare aut sicut aeraria statuificae: non enim simi­ tale habitant, ii aut ex avibus, aut bestiis sylliter serviunt : sed haec quidem organa exhi­ vestribus: plurimum autem genus hominum bet, haec autem materiam. Dico autem ma­ ex terra vivit, et domesticis fructibus. Vitae teriam quod supponitur, ex quo aliquod per­ quidem igitur fere tot, quicumque quidem ficitur opus; puta textori quidem lana, statuisponte natam habent elaborationem, et non fico autem aes. per commutationem et negotiationem ferunt 63. Quod quidem igitur non eadem oecono­ alimentum, pascualis, furativa, et piscativa, mica pecuniativae, palam: huius quidem et venativa, alii autem et miscentes ex iis, enim est acquirere, huius autem uti. Quid delectabiliter vivunt, consupplentes defectis­ enim erit quod utitur iis quae secundum do­ simam vitam quae fuerit deficiens, ad per se mum, praeter oeconomicam? sufficientem esse: puta hi quidem pascualem 64. Utrum autem pars ipsius sit quaedam, simul et furativam, ii autem agriculturam et aut altera species, habet dubitationem. venativam, similiter autem etiam circa alias, 65. Si enim est pecuniativi videre unde pe­ quomodocumque opportunitas compellat, hoc cuniae et acquisitio erit, possessio autem mul­ modo degunt. 68. laus quidem igitur acquisitio, ab ipsa tas complectitur partes, et divitiae: itaque primum agricultura, utrum pars quaedam pe­ videtur natura data omnibus, sicut secundum cuniativae," aut alterum quoddam genus, et primam generationem, mox sic et secundum universaliter, quae circa cibum cura et acqui­ perfectam. Etenim secundum eam, quam e sitio. principio, generationem, haec quidem anima­ 66. Insuper species multae ciborum; pro­ lium compariant tantum alimentum, ut suffi­ pter quod et multae vitae et animalium et ciens sit quousque utique possit ipsum sibi hominum sunt: non enim possibile est vive­ ipsi acquirere quod generatum est, velut quae­ re sine cibo : quare ciborum differentiae, vi­ cumque vivificant aut ovificant: quaecumque tas fecerunt differentes animalium: bestiarum autem animalificant, progenitis habent cibum enim haec quidem gregalia, haec autem di­ in seipsis ad tempus, vocatam lactis naturam: spersa, utro modo expedit ad cibum ipsis: quare similiter palam quoniam et genitis exi­ propter hoc quaedam esse animaliphaga, haec stimandum, plantas animalium gratia esse, et autem fructiphaga, haec autem omniphaga alia animalia hominum gratia; domestica qui­ ipsorum esse. Itaque ad desidias et electio­ et propter usum, et propter cibum; sylnem horum, natura vitas ipsorum determi­ dem vestrium autem, quamvis non alia omnia, ta­ navit: quoniam autem non idem unicuique men plurima cibi et alterius auxilii gratia, ut delectabile secundum naturam, sed altera al­ ct vestis et alia organa fiant ex ipsis. Si igitur teris, et ipsorum animaliphagorum et fructinatura nihil neque imperfectum agit, neque phagorum vitae ad invicem differunt. frustra, necessarium, hominum gratia, ipsa 67. Similiter autem et hominum : multis omnia fecisse naturam : propter quod et bel­ enim differunt horum vitae. Qui quidem lica natura acquisitiva aliqualiter erit, praeenim otiosissimi, pascuales sunt, qui enim a — 3° 97-101 IN POLITICORUM dativa cnim pars ipsius, qua oportet uti, et ad bestias, et ad homines quicumque nati subiici non volunt, tamquam natura iustum sit hoc praedativum bellum et primum. 69. Una quidem igitur acquirendi species secundum possessivae naturam, oeconomicae pars est; quam oportet, aut existere, aut acquirere ipsam ut existât : quare et thesau­ rizabo rerum ad vitam necessariarum et uti­ lium in communionem civitatis aut domus. 70. Et videntur vere divitiae ex iis esse: L. I, 1. vi possessiones enim talis per se sufficientia ad bonam vitam, non infinita, sicut Solon in­ quit poctizans, divitiarum nullus terminus praefinitus viris ponitur. Ponitur enim quem­ admodum et aliis artibus: nullum enim or­ ganum infinitum nullius est artis, neque mul­ titudine, neque magnitudine: divitiae autem organorum multitudo sunt oeconomico et po­ litico. Quod quidem igitur est quaedam pos­ sessiva secundum naturam oeconomicis et po­ liticis, et propter quam causam, palam. COMMENTARIUM S. THOMAE 97. — Postquam Philosophus determinavit de domino et servo, qui est possessio quae­ dam, hic determinat consequenter de omni possessione. Et dividitur in partes duas. In prima de­ terminat de ea quantum ad scientiam [61]. In secunda quantum ad usum, ibi [90], «Quoniam autem quae ad scientiam etc.». Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio [61]. Secundo movet dubita­ tionem, ibi [62], « Primum quidem igitur du­ bitabit etc. ». Dicit ergo primo [61], quod quia dictum est de servo, quod servus est quaedam pos­ sessio, oportet considerare eo modo, quo tra­ ctavimus de servo, universaliter de omni pos­ sessione, et de arte quae est de pecuniis. 98. — Deinde cum dicit « primum qui­ dem » [62] Movet quasdam dubitationes. Primo movet eas [62], Secundo incipit eas solvere, ibi [63], «Quod quidem igitur etc.». Prima autem dubitatio dividitur in duas [62]; quarum prima est, utrum ars pecuniativa, idest acquirendi pecunias, sit omnino eadem oeconomicae, vel sit potius pars quae­ dam ipsius; aut non sit eadem, neque pars, sed potius subministrativa. Manifestum est enim, quod pecuniativa aliquo modo ad oe­ conomicam pertinet : unde oportet quod ali­ quo istorum modorum se habeat ad eam. Non autem idem est, quod aliqua ars sit pars alterius, et quod sit subministrativa ei; nam ars dicitur esse pars alterius artis, quae considerat partem eius, quam considerat alia ars: sicut ars quae facit cultellum, est ars fabrilis, quia cultellus est quaedam species operum ex ferro factorum. Ars autem sub­ ministrativa dicitur, quae facit aliquid in mi­ nisterium alterius artis, sicut ars quae fundit ferrum, subministrat arti fabrili. Et quia pe­ cunia est in ministerium domus, ideo magis videtur esse subministrativa quam pars. 99. — Et ideo movet secundam dubitatio­ nem. Invenitur cnim, quod una ars ministrat alii dupliciter. Uno modo praeparando ei or­ ganum quo operatur: sicut ars quae facit pectinem cum quo texitur, ministrat arti textili proprium instrumentum. Alio modo, quia exhibet ei materiam qua operatur; sicut ars quae praeparat aes deservit arti quae facit statuam ex aere, et illa quae praeparat lanam deservit textori. Est ergo dubitatio, utrum ars acquirendi pecuniam deserviat oe­ conomicae, sicut praeparans materiam, vel sicut praeparans instrumentum. 100. — Deinde cum dicit « quod qui­ dem » [63] Incipit solvere praedictas dubitationes. Et primo ostendit, quod pecuniativa non est ea­ dem oeconomicae [63]. Secundo inquirit, utrum sit pars eius, aut subministrativa vel potius sit aliquid extraneum ab ea, ibi [64], « Utrum autem pars ipsius etc. ». Primo ergo solvit primam dubitationem [63], ostendens quod pecuniativa non sit om­ nino eadem oeconomicae: quia ad pecuniativam pertinet acquirere pecunias, ad oecono­ micam autem pertinet uti eis. Nulla enim alia ars est, ad quam pertineat uti eis quae sunt utilia domui, nisi oeconomicae. Manifestum est autem etiam in aliis, quod ars quae utitur est alia ab ea quae facit vel acquirit; sicut ars gubernatoria est alia a navifactiva; ergo oeconomica est alia a pecu­ niativa. Ex quo etiam manifestum est, quod pecu­ niativa magis est ministrativa quam pars : semper enim ars factiva deservit arti utenti, sicut quae facit fraenum militari. Ex quo etiam manifestum fit, quod pecu­ niativa magis subministrat per modum prae­ parantis instrumenta, quam per modum prae­ parantis materiam. Pecunia enim et omnes divitiae sunt quaedam instrumenta oeconomi­ cae, ut infra dicetur. 101. — Deinde cum dicit « utrum au­ tem » [64] Inquirit, utrum pecuniativa sit pars oeco­ nomicae vel aliquid extraneum ab ipsa; et di­ viditur in partes duas. In prima movet dubi­ tationem [64], In secunda prosequitur eam, ibi [65], « Si enim est pecuniativi etc. ». Dicit ergo primo [64], quod cum pecunia­ tiva non sit eadem oeconomicae, quae uni­ versaliter utitur divitiis et possessionibus, du­ bitari potest, utrum pecuniativa sit quaedam pars ipsius oeconomicae, aut sit altera spe­ cies ab oeconomica. — 3T — L. I, 1. vi IN POLITICORUM 102. — Deinde cum dicit « si enim est » [65] Prosequitur praedictam dubitationem. Et primo ostendit differentiam pecuniativae ad aliam possessivam [65]. Secundo determinat propositam quaestionem, ibi [86], « Palam autem et quod dubitant etc. ». Circa primum tria facit. Primo movet du­ bitationem de differentia pecuniativae ad alias possessivas [65], Secundo determinat de alia possessiva, ibi [66], « Insuper species multae ciborum etc. ». Tertio determinat de pecuniativa, ibi [71], « Est aliud genus etc. ». Dicit ergo primo [65], quod cum ad pecuniativam pertineat considerare, unde pecuniae acquirantur; multa autem alia possidentur praeter pecuniam, sicut terrae nascentia et alia huiusmodi : quaestio est de agricultura per quam aliquae divitiae acquiruntur, utrum sit quaedam pars pecuniativae, vel aliud ge­ nus artis : et quia agricultura ordinatur ad acquirendum cibum, eadem quaestio potest moveri de arte quae ordinatur ad acquiren­ dum universaliter. 103. — Deinde cum dicit « insuper spe­ cies » [66] Solvit propositam quaestionem. Et primo dividit acquisitionem ciborum in multas par­ tes [66]. Secundo ostendit qualis sit, ibi [68], « Talis quidem igitur acquisitio etc. ». Circa primum duo facit. Primo ostendit di­ versitatem ciborum in animalibus [66], Se­ cundo in hominibus, ibi [67], « Similiter au­ tem et hominum etc. ». Dicit ergo primo, [66], quod multae sunt ciborum species; et ex hoc di versificantur modi vivendi tam in animalibus quam in ho­ minibus: cum enim non sit possibile vivere sine cibo, necesse est quod secundum diffe­ rentiam ciborum differat modus vivendi in animalibus: videmus enim quod quaedam be­ stiae vivunt congregata in multitudine et quaedam vivunt dispersa et separata secun­ dum quod expedit ad cibum ipsorum; quae­ dam enim ipsorum sunt comedentia animalia, quaedam vero comedunt fructus, quaedam vero comedunt indifferenter omnia. Unde non distinxit vitas eorum, sed cibos quos eligunt naturaliter, et secundum quod vivunt in desidia vel in pugna: nam ea quae comedunt alia animalia oportet esse pugnativa et quod dispersa vivant, aliter enim non possent cibum invenire; sed animalia quae comedunt cibum, qui de facili potest inveniri, vivunt simul. Et quia in quolibet dictorum generum diversa sunt delectabilia diversis ani­ malibus; non enim omnia animalia comeden­ tia carnes delectantur in eisdem carnibus, et similiter nec omnia animalia comedentia fru­ ctus delectantur in eisdem fructibus: inde contingit quod etiam animalium quae come­ dunt carnes, sunt diversi modi vivendi, et similiter eorum quae comedunt fructus. — 32 102-105 104. — Deinde cum dicit « similiter au­ tem » [67] Ostendit diversitatem ciborum in homini­ bus: et dicit quod etiam secundum diversita­ tem ciborum in multis differunt vitae homi­ num. Tripliciter enim acquirunt aliqui nutri­ mentum. Quidam acquirunt cibum, et neque labo­ rant neque depraedantur; et isti sunt otiosis­ simi: et isti sunt pascuales, scilicet pastores: quia cibus qui fit a domesticis animalibus, puta ab ovibus, absque labore fit hominibus viventibus in otio; sed habent solum laborem hunc quod cum fuerit necessarium pecoribus propter pascua transire de loco ad locum, tunc et ipsi coguntur sequi tamquam si co­ lerent quemdam agrum qui viveret et move­ retur. Alii vero sumunt nutrimentum ex praeda, vel quam acquirunt ab hominibus, sicut la­ trones, vel quam acquirunt ex aquis stagno­ rum, paludum, fluviorum et in aliis, sicut piscatores; vel ex agris et silvis, sicut vena­ tores avium et bestiarum. Tertium genus vivendi est quod pluribus hominum convenit quod vivunt ex his quae nascuntur in terra et ex domesticis fructibus: et isti habent cibum elaboratum. Hae igitur ut plurimum sunt vitae homi­ num : praeter eos enim qui habent cibum elaboratum et qui vivunt de negotiatione, de qua infra agetur, sunt quatuor vitae simpli­ ces: scilicet pascualis, furativa, piscativa et venativa, ut ex dictis patet: sed cum vita hominum sit deficientissima eo quod mullis indiget, quidam ad hoc quod per se sibi sufficiant, exercent simul et miscent praedictas vitas; et ita delectabiliter vivunt supplentes sibi ex una quod deest sibi ex altera : sicut quidam exercentes simul vitam pascualem et furativam, quidam simul agricultivam et venativam, et similiter alias vitas secundum quod unicuique est opportunum. 105. — Deinde cum dicit « talis qui­ dem » [68] Ostendit qualis sit praedicta possessiva quae est acquisitive cibi. Et primo ostendit quod est naturalis [68], Secundo quod est pars oe­ conomicae, ibi [69], « Una quidem igitur ac­ quirendi species etc. ». Tertio quod non est infinita, ibi [70], « Et videntur verae divitiae etc. ». Circa primum ponit talem rationem [68], Sicut natura providet animalibus statim in prima eorum generatione, ita et postquam eorum generatio fuerit perfecta. Providet au­ tem eis de nutrimento in prima eorum generatione: et hoc patet in diversis anima­ libus: sunt enim quaedam animalia non ge­ nerantia animal perfectum, sed faciunt ova, sicut aves vel vermes quosdam loco ovorum, sicut patet in formicis et in apibus et in aliis huiusmodi : et huiusmodi animalia simul pariunt cum propriis foetibus tantum de nutri·. 105-110 IN POLITICORUM mento quantum sufficere possit, quousque animal generatum perveniat ad perfectum : sicut patet in ovo, cuius rubeum cedit in nu­ trimentum pulli qui generatur ex albo ovi, et hoc quamdiu pullus est intra testam; simile est in vermibus. Quaedam autem animalia sunt quae generant animalia perfecta, sicut equi et alia huiusmodi; et in talibus animalia quae pariunt habent usque ad aliquod tem­ pus cibum in seipsis ab nutrimentum genito­ rum, qui quidem cibus vocatur lac. Et sic patet quod in prima generatione natura pro­ videt animalibus de cibo. Unde manifestum est quod postquam iam animalia sunt perfecta, natura providit eis de cibo: ita quod plantae sunt propter alia ani­ malia, quia ex eis nutriuntur; alia vero ani­ malia sunt propter homines: domestica qui­ dem et propter cibum et propter alias utili­ tates: sylvestria vero, etsi non omnia, tamen plurima eorum cedunt in cibum hominis, vel aliquo alio modo in auxilium eius, inquantum homo ex eis acquirit vestitum, scilicet de pel­ libus eorum; vel etiam alia instrumenta, ut puta de cornibus, ossibus, aut dentibus. Et sic manifestum est quod homo indiget ad suam vitam aliis animalibus et plantis. 106. — Sed natura, neque dimittit aliquid imperfectum, neque facit aliquid frustra; ergo manifestum est quod natura fecit animalia et plantas ad sustentationem hominum. Sed quando aliquis acquirit id quod natura pro­ pter ipsum fecit, est naturalis acquisitio: ergo possessiva qua huiusmodi acquiruntur, quae pertinent ad necessitatem vitae, est naturalis, et pars eius est praedativa, qua oportet uti ad bestias quae naturaliter sunt subiectae ho­ minibus, et ad homines barbaros qui sunt naturaliter servi, ut supra dictum est, ac si hoc sit bellum iustum secundum naturam. Dixit autem praedativam esse partem huius­ modi possessivae, quia alia pars est agricul­ tura, quae acquirit nutrimentum ex plantis. 107. — Deinde cum dicit « una qui­ dem» [69] — 33 L. I, 1. vi Concludit ex praemissis quod quaedam naturalis species possessivae de qua iam di­ ctum est, pars est quaedam oeconomicae, se­ cundum quod pars dicitur esse quae est subministrativa : subministrat enim non solum oeconomicae, sed etiam politicae; et hoc ideo, quia oportet ad actum politici et oeconomici, ut acquirantur illae res quae thesaurizantur ad necessitatem vitae et utilitatem communi­ tatis, tam domus quam civitatis; quia neque domus neque civitas potest gubernari sine necessariis vitae. 108. — Deinde cum dicit « et utun­ tur » [70] Ostendit quod praedicta possessiva non est infinita. Et dicit quod verae divitiae sunt ex huiusmodi rebus quibus subvenitur necessitati naturae. Ideo autem istae sunt verae divitiae, quia possunt tollere indigentiam et facere sufficientiam habenti eas, ut scilicet homo sit sibi sufficiens ad bene vivendum. Sunt autem quaedam aliae divitiae, quarum possessio est infinita, ut infra dicetur; de quibus Solon qui fuit unus de septem sapientibus dicit in suo poemate, quod nullus terminus divitiarum potest praefiniri hominibus : unde tales non sunt verae divitiae, quia non replent hominis appetitum. 109. — Quod autem divitiae quae consi­ stunt ex rebus necessariis ad vitam, sint fini­ tae, probat tali ratione. Nullius actus instru­ mentum est infinitum in multitudine, neque magnitudine: ars enim fabrilis non habet in­ finitos martellos, neque etiam unum aliquem martellum infinitum. Sed praedictae divitiae sunt quaedam organa oeconomici et politici, quia eis utuntur ad gubernationem domus vel civitatis, ut dictum est. Ergo huiusmodi divi­ tiae non sunt infinitae, sed est eis aliquis ter­ minus. 110. — Et ultimo epilogando concludit quod est quaedam naturalis possessiva quae est necessaria et oeconomicis et politicis; et propter quam causam, manifestum est ex dictis. L. I, 1. vu IN POLITICORUM LECTIO VII. (nn. 111-121: [71-81]). De acquisitione per commutationem rerum vendenti inutilium, ementi necessariarum. De nummi inventione, primum rudis, deinde signati, ex quo nata est nummorum conquirendi facultas. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1256b40 - 1257b23) 71. Est autem genus aliud possessivae, quam maxime vocant et iustum est, ipsam vocari pecuniativam : propter quod nullus vi­ detur esse terminus divitiarum et possessionis, quam ut unam et eamdem dictae multi pu­ tant propter vicinitatem: est autem neque eadem dictae, neque longe posita. Est autem hoc quidem natura, hoc autem non natura ipsarum, sed per experientiam quamdam et artem fit magis. 72. Sumamus autem de ipsa principium hinc: uniuscuiusque enim rei duplex usus est: ambo autem secundum se, sed non si­ militer secundum se: sed hic quidem pro­ prius, hic autem non proprius rei, puta cal­ ceamenti calceatio et commutatio : ambo enim calceamenti usus: etenim commutans cum eo qui indiget calceamento pro numi­ smate aut cibo, utitur calceamento secundum quod calceamentum, sed non secundum pro­ prium usum: non enim commutationis gratia factum est: eodem autem modo se habet et de aliis possessis rebus. 73. Est enim permutativa omnium; quae incipit, primo quidem ab eo quod secundum naturam, eo quod hic quidem plura, hic au­ tem pauciora sufficientium habent homines: quare et palam, quod non est secundum na­ turam pecuniativae campsoria : quantum enim sufficiens ipsis, necessarium erat fieri commu­ tationem. 74. In prima quidem igitur communitate (haec quidem est domus) manifestum, quod nullum opus ipsius. Sed iam ampliori com­ munitate existente, ii quidem enim ipsorum commutabant omnibus, ii autem segregati, multis rursum, et aliis, quorum secundum in­ digentias, necessarium fieri retributiones, quem­ admodum adhuc faciunt multae barbararum nationum, secundum commutationem : ipsae enim opportuna ad ipsas commutant, ad plus autem nihil; puta vinum ad triticum dantes et accipientes, et aliorum unumquodque ta­ lium. 75. Talis igitur commutativa quidem, neque praeter naturam, neque pecuniativae est spe­ cies ulla; in suppletionem enim eius, quae secundum naturam, per se sufficientiae erat. — 34 76. Ex hac tamen facta est illa secundum rationem in agendo : peregrino enim facto auxilio per adduci quibus indigebant, ex ne­ cessitate, numismatis acquisitus est usus: non enim facile portabile unicuique secundum na­ turam necessariorum : propter quod ad com­ mutationes tale aliquid composuerunt ad semetipsos dare et accipere, quod utilium per se ens, habebat utilitatem valde expeditam ad vivere, puta ferrum, et argentum, ct si quid tale alterum: primo quidem simpliciter de­ terminantibus magnitudine et pondere: po­ stremo autem, et characterem imprimentibus, ut absolvet a mensuratione ipsos, character enim positus est quantitatis signum. 77. Facto igitur iam numismate ex neces­ saria commutatione, altera species pecuniati­ vae facta est campsoria. Primo quidem igitur simpliciter forte factum; deinde per experien­ tiam iam artificialius, unde et quando nu­ mismatum plurimum faciat lucrum. 78. Propter quod videtur pecuniativa maxi­ me circa numisma esse, et opus ipsius posse considerare unde erit multitudo pecuniarum: factiva enim divitiarum et pecuniarum. 79. Etenim divitias multoties ponunt numi­ smatis multitudinem, propter circa haec esse pecuniativam et campsoriam. 80. Alterum autem rursum deliramentum esse videtur numisma et lex omnino, natura autem nihil; quoniam transpositis utentibus, nullo dignum, neque utile ad aliquid neces­ sariorum: et numismate dives, multoties in­ digebit necessario cibo: quamvis inconve­ niens tales esse divitias, quibus abundans fa­ me perit; quemadmodum et Midam illum fa­ bulose dicunt, propter insatiabilitatem desi­ derii, omnibus sibi exhibitis aureis. 81. Propter quod quaerunt alterum aliquid, divitias et pecuniativam recte quaerentes: est enim altera pecuniativa et divitiae quae se­ cundum naturam, et haec quidem oecono­ mica. Campsoria autem factiva pecuniarum, non omnino, sed per pecuniarum permuta­ tionem. Et videtur circa numisma haec esse; numisma enim elementum et finis commuta­ tionis est. 111-115 IN POLITICORUM L. I, 1. vu COMMENTARIUM S. THOMAE 111. — Postquam Philosophus determina­ vit de una parte possessivae quae est acquisitiva cibi et aliorum necessariorum vitae, hic determinat de alia possessione quae ap­ pellatur pecuniativa. Et circa hoc duo facit. Primo proponit conditionem ipsius [71]. Secundo determinat de ea, ibi [72], « Su­ mamus autem de ipsa principium etc. ». Circa primum tria determinat de hac se­ cunda parte possessivae [71], Primo enim de­ terminat nomen eius; dicens quod vocatur pe­ cuniativa, quia scilicet insistit circa acquisi­ tionem pecuniarum. Secundo dicit de ea, quod quia acquisitio pecuniarum est infinita, propter istam partem possessivae videtur hominibus et quod nullus sit terminus divitiarum et possessionis: multi enim reputant quod haec pars possessivae sit una et eadem cum praemissa, propter vicini­ tatem, quam habet cum ipsa. Tertio proponit comparationem huius pos­ sessivae ad praemissam: et dicit quod neque est eadem cum praedicta, neque tamen longe distat ab ea. Quod autem non sit eadem, ma­ nifestat per hoc quod praedicta pars posses­ sivae, quae est acquisitiva cibi et aliorum ne­ cessariorum vitae, est naturalis; sed haec quae est acquisitiva pecuniae, non est naturalis. Denarii enim non sunt adinventi a natura, sed per quamdam experientiam et artem sunt introducti; ideo autem dixit, quod non longe distant, quia per denarium etiam necessaria vitae haberi possunt et e converso. 112. — Deinde cum dicit « sumamus au­ tem » [72] Incipit determinare naturam pecuniativae. Et quia pecunia est inventa propter commu­ tationes faciendas, ideo circa hoc tria facit. Primo ostendit quomodo commutatio se ha­ beat ad res commutatas [73], Secundo deter­ minat de commutatione naturali, ibi [73], « Est enim permulativa etc. ». Tertio deter­ minat de communicatione pecuniaria, ibi [76], « Ex hac tamen etc. ». Dicit ergo primo [72], quod ad conside­ randum de pecuniativa debemus hinc accipere principium: est enim uniuscuiusque rei duplex usus: et conveniunt in hoc quod uterque est secundum se et non per accidens: differunt autem in hoc quod unus eorum est proprius usus rei, alius autem non est proprius sed communis. Sicut duplex est usus calceamenti: unus quidem proprius, scilicet calceatio; alius communis, scilicet commutatio; ad hunc enim usum non factum est calceamentum, ut homo commutet ipsum; sed tamen homo sic potest uti calceamento ut commutet ipsum vel pro 5 — In Poliiicoruin. — 35 pane, vel pro cibo. Sed quamvis commutatio non sit proprius usus calceamenti, est tamen usus eius per se et non secundum accidens: quia ille qui commutat ipsum, utitur eo se­ cundum valorem suum. Et sicut dictum est de calceamento, ita intelligcndum est de om­ nibus aliis rebus quae ab homine possideri possunt. 113. — Deinde cum dicit « est enim » [73] Determinat de commutatione naturali; et circa hoc tria facit. Primo ostendit quorum sit ista commutatio [73], Secundo quomodo est introducta, ibi [74], « In prima igitur societate etc. ». Tertio quomodo se habet ad naturam, ibi [75], « Talis igitur commutativa etc. ». Dicit ergo primo [73], quod permutatio potest fieri de omnibus rebus. Et prima qui­ dem commutatio incoepit a rebus quae na­ tura ministrat ad necessitatem humanae vitae, eo quod de his quidam homines plura habe­ bant, quidam pauciora, sicut quidam habe­ bant plus de vino, alii plus de pane: unde oportuit quod commutarent : et inlantum fie­ bat commutatio, quousque unusquisque habe­ bat quod sibi sufficiebat. Unde manifestum est quod cum denarii non sint a natura sicut dictum est, nummularia, quae est permutatio denariorum, non est a natura. 114. — Deinde cum dicit « in prima » [74] Ostendit quomodo est introducta talis per­ mutatio: et dicit quod in prima communitate, quae est communitas unius domus, non erat opus aliqua tali commutatione, eo quod om­ nia necessaria vitae erant patrifamilias, qui omnia providebat: sed quando iam facta est amplior communitas, scilicet vici et civitatis, propter hoc quod aliqui hominum commu­ nicabant cum omnibus, inter quos non pote­ rat fieri commutatio; alii vero erant separati et in multis aliis rebus: ideo necessarium fuit illarum rerum, quae divisae erant, fieri com­ mutationes, ut scilicet dum unus acciperet ab alio quod alter habebat ipse retribueret ei quod ipse habebat : quod adhuc servatur apud multas barbaras nationes apud quas non est usus denariorum, quae nihil plus communicant, nisi ea quae sunt eis oppor­ tuna ad vitam, sicut dando et accipiendo vi­ num et triticum et alia huiusmodi. 115. — Deinde cum dicit « talis igi­ tur » [75] Concludit ex praemissis quod talis commu­ tativa non est praeter naturam, quia est de rebus quas ministrat natura; neque est species pecuniativae, quia non fit per denarios. Et quod non sit praeter naturam, probal per L. I, I. vn IN POLITICORUM hoc quod est in supplementum per se suffi­ cientiae, idest ut homo per huiusmodi com­ mutationem habeat ea quae sunt necessaria sufficienter ad sustentationem humanae vitae. 116. —· Deinde cum dicit « ex hac ta­ men » [76] Determinat de commutatione pecuniaria; et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo haec commutatio est per rationem inventa, cum non sit a natura [76]. Secundo ostendit quod sit infinita, ibi [82], « Et infinitae uti­ que divitiae etc. ». Circa primum tria facit. Primo determinat de prima inventione pe­ cuniariae commutationis [76]. Secundo de quadam commutatione pecuniaria superve­ niente, ibi [77], « Facto igitur iam numismate etc. ». Tertio determinat de pecuniativa quae est circa huiusmodi commutationes, ibi [78], « Propter quod videtur etc. ». Dicit ergo primo [76], quod ex prima com­ mutatione quae erat ipsarum rerum necessa­ riarum adinvicem, processit quaedam alia commutatio secundum rationem inventa. Cum enim auxilium hominum adinvicem per com­ mutationes esset factum magis peregrinum, quia scilicet homines non solum ad propin­ quos sed etiam ad remotos coeperunt uti commutatione, adducendo ad se ea quibus indigebant ct mittendo illis ea in quibus ipsi abundabant; propter istam necessitatem in­ ventus est usus denariorum, eo quod non poterant de facili portari ea quae sunt ne­ cessaria secundum naturam ad remotas ter­ ras, puta vinum, aut triticum, aut aliquid huiusmodi. Et ideo ad huiusmodi commuta­ tiones in remotis faciendas ordinaverunt quod aliquid sibiinvicem darent et acciperent, quod de facili et expedite portari posset, et tamen de se haberet aliquam utilitatem: et huius­ modi sunt metalla, puta aes, ferrum et ar­ gentum et alia huiusmodi : haec enim sunt secundum se utilia, inquantum ex eis fiunt vasa vel aliqua instrumenta, et tamen de fa­ cili portari poterant ad remotum locum, quia modicum de istis, propter eorum raritatem, valebat multum de aliis rebus; sicut etiam modo homines qui debent longum iter per­ agere pro suis expensis loco denariorum ae­ reorum, portant argenteos vel aureos propter praedictam necessitatem commutationis ad loca remota. Primo fuit determinatum metallum solo pondere et magnitudine, sicut apud quasdam gentes habentur formae argenti non monetati; sed postea ut homines liberarentur a necessi­ tate mensurandi vel ponderandi impresserunt aliquem characterem quod ponitur in signum quod metallum sit tantae quantitatis: sicut etiam in aliquibus locis imponuntur quaedam signa publica ad mensuram vini vel frumenti. Sic ergo patet quod primo denarii sunt in­ venti pro commutatione rerum necessariarum. 116-120 117. — Deinde cum dicit « facto igi­ tur » [77] Determinat de alia commutatione superve­ niente; et dicit quod postquam iam facti sunt denarii ex praedicta commutatione quae est ex necessitate facta propter res necessarias ex remotis locis habendas, subintroducta est species commutationis pecuniariae secundum quam denarii pro denariis commutantur: et haec vocatur nummularia, qua scilicet utun­ tur campsores denariorum. Et hoc quidem primo factum est simpliciter et quasi a casu; puta quod ex aliquibus terris in alias aliqui denarios transferentes carius eos expenderint quam acceperint: unde postea per experien­ tiam factum est artificiale, ut homo scilicet consideret de quo loco denarii sint transmu­ tat! et quomodo possint facere maximum lu­ crum; ct hoc pertinet ad artem nummulariam. 118. — Deinde cum dicit « propter quod » [78] Determinat de pecuniativa; et circa hoc duo facit. Primo concludit ex praemissis quae sit materia et actus huius artis [78]. Secundo determinat quamdam dubitationem, ibi [79], « Etenim divitias etc. ». Concludit ergo ex praemissis, quod ex quo incoeperunt denarii ad denarios commutari propter lucrum quodam artificiali modo, ars quae est circa denarios vocatur pecuniativa; et actus eius est quod possit conside'rare unde possit provenire homini multitudo pecunia­ rum: ad hoc enim est ordinata, sicut ad fi­ nem, ut faciat multitudinem pecuniarum et divitiarum. 119. — Deinde cum dicit « etenim divi­ tias » [79] Determinat quamdam dubitationem circa praemissa. Quia enim dixerat quod pecunia­ tiva est factiva divitiarum et pecuniarum, posset aliquis dubitare, utrum sint omnino idem pecuniae et divitiae. Circa hoc ergo tria facit. Primo ponit quorumdam opinionem [79], Secundo inducit rationem in contrarium, ibi [80], « Alterum rursus deliramentum etc. ». Tertio concludit determinationem veritatis, ibi [81], « Propter quod quaerunt etc. ». Dicit ergo primo [79], quod multoties ho­ mines opinantur quod divitiae nihil aliud sint quam multitudo pecuniarum, eo quod pecuniativa et campsoria, cuius finis est mul­ tiplicare divitias, tota consistit circa pecu­ nias, sicut circa propriam materiam. 120. — Deinde cum dicit « alterum au­ tem » [80] Ponit opinionem contrariam; dicens quod aliquando videtur fatuitas quaedam dicere quod nihil eorum quae sunt secundum na­ turam sint divitiae, puta triticum et vinum et alia huiusmodi : et quod totae divitiae sint denarii introducti per legem. Et ad hoc in­ troducit duas rationes : quarum prima est, 120-121 IN POLITICORUM quia non sunt verae divitiae illae quae varia­ ta hominum dispositione, nullam dignitatem neque utilitatem habent ad necessitatem vi­ tae: sed transmutata dispositione hominum qui utuntur divitiis denarii nullius sunt pretii, nec aliquid afferunt ad necessitatem vitae; puta si placeat regi vel communitati, ut non valeant. Ergo stultum est dicere quod divi­ tiae totaliter nihil sint nisi multitudo pecunia­ rum. Secundam rationem ponit, ibi [80], « Et nu­ mismate dives etc. » quae talis est. Inconve­ niens est dicere quod ille qui est dives, indi­ geat cibo vel pereat fame: sed multoties potest contingere quod homo abundans in denariis egeat cibo et moriatur fame, sicut dicitur fa­ bulose de quodam Mida nomine, quod is, propter hoc quod habebat insatiabile deside­ rium pecuniae, petiit a deo et impetravit quod omnia quae sibi exhiberentur fierent aurea; et sic peribat fame habens multitudinem auri L. 1, 1. vit omnibus cibis sibi appositis conversis in au­ rum : ergo denarii non sunt verae divitiae. 121. — Deinde cum dicit « propter quod » [81] Concludit determinationem veritatis: et dicit quod illi qui recte sapiunt, propter praedi­ ctas rationes dicunt aliud esse divitias et pe­ cuniam, sive pecuniativam : sunt enim quae­ dam divitiae secundum naturam, scilicet de rebus necessariis ad vitam, sicut supra di­ ctum est; et talis acquisitio divitiarum pro­ prie pertinet ad oeconomicam : sed illa pecuniativa quae est campsoria multiplicat pe­ cunias non omnibus modis, sed solum per denariorum permutationem : unde tota con­ sistit circa denarios: quia denarius est prin­ cipium et finis talis commutationis, dum de­ narius pro denario datur. Patet ergo secun­ dum hoc, quod ditiores sunt qui abundant in rebus necessariis ad vitam vere loquendo, quam illi qui abundant in denariis. — 37 — L. I, 1. vin IN POLITICORUM LECTIO VIII. (nn. 122-134; [82-89]). Acquisitio pecuniarum, quae facit ad procurandum res necessarias vitae humanae, finita est. Quae vero ah hoc fine deviat, infinita et praeter naturam. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1257b23 - 1258b8) 82. Et infinitae utique divitiae, quae ab hac pecuniativa. Sicut enim medicinalis ad sanare infinitum est, et quaelibet artium finis in in­ finitum (quam maxime enim illum volunt fa­ cere), eorum autem quae ad finem, non in infinitum: terminus enim quod finis omnibus: sic et huic pecuniativae non est finis termi­ nus, finis autem tales divitiae et pecuniarum possessio: oeconomicae autem non pecunia­ tivae est terminus; non enim hoc oeconomi­ cae opus. 83. Propter quod, sic quidem videtur om­ nium divitiarum necessarium esse terminum : in his autem quae fiunt, video accidens con­ trarium: omnes enim in infinitum augent pro rebus ad usum habentes numisma. 84. Causa autem propinquitas ipsorum : va­ riat enim usus eiusdem, existens utrique pe­ cuniativae. Et eiusdem enim usus est acqui­ sitio, sed non secundum idem: sed huius quidem alius finis, huius autem augmentatio finis. Quare videtur quibusdam, hoc esse oe­ conomicae opus; et perseverant, vel salvare oportere existimantes, vel augere numismatis substantiam in infinitum. 85. Causa autem huius dispositionis stude­ re circa vivere, sed non circa bene vivere. In infinitum igitur illa concupiscentia existente, et factiva. Infinita desiderant. Quicumque au­ tem ipsius bene vivere adiiciunt, quod ad fruitiones corporales, quaerunt. Itaque quo­ niam et hoc in possessione videtur existere, omnis eorum vita circa acquisitionem pecu­ niarum est. 86. Et altera species pecuniativae, propter hoc venit : in excessu enim non existente fruitione, fruitivi excessus factivam quaerunt. 86 L Et si non pro pecuniativa possint acquirere, per aliam causam hoc attentant, unaquaque priorum utentes non secundum naturam. Fortitudinis enim non pecunias fa­ cere est, sed audaciam: neque militaris et medicinalis : sed huius quidem victoriam, huius autem sanitatem. Hi autem omnes fa­ ciunt pecuniativas tamquam hic finis existât, ad finem autem omnia opportunum occurrere. De non necessaria quidem igitur pecuniativa, et quae, et propter quam causam in indigentia sumus ipsius, dictum est, et de necessaria, quoniam altera quidem ab ipsa; oeconomia autem secundum naturam, quae circa cibum, non sicut ipsa infinita, sed habens terminum. 862. Palam autem et quod dubitabant a principio, utrum oeconomici et politici est pecuniativa aut non. Sed onortet hoc quidem existere: sicut enim et homines non facit po­ litica, sed sumens a natura, utitur ipsis; sic et cibum naturam oportet tradere, terram, aut mare, aut aliud aliquid : ex his autem quo­ modo oporteat ista disponere convenit oeco­ nomo. Non enim est textilis lanas facere, sed uti ipsis, et cognoscere etiam, quale utile et idoneum, vel pravum et ineptum. 87. Etenim dubitabit utique aliquis propter quid pecuniativa quidem pars oeconomiae, medicinalis autem non pars? quamvis oportet sanari eos qui in domo, sicut et vivere aut aliud aliquid necessariorum. Quoniam autem est quidem et oeconomici et principis etiam de sanitate videre, est autem ut non, sed medici; sic et de pecuniis est quidem ut oe­ conomici, est autem ut non, sed subservientis. 88. Maxime autem, quemadmodum dictum est prius, oportet naturae hoc existere : na­ turae enim opus est cibum genito exhibere. Omni enim ex quo fit cibus quod relinquitur est : propter quod secundum naturam est pe­ cuniativa omnibus ex fructibus et animalibus. 89. Duplici autem existente ipsa, quemad­ modum diximus, et hac quidem campsoria, hac autem oeconomica, et hac quidem ne­ cessaria et laudata, hac autem translativa vi­ tuperata iuste, non enim secundum naturam, sed ab invicem est; rationabilissime odio ha­ betur obolostatica. eo quod ab ipso numi­ smate fit acquisitio et non super quo qui­ dem acquisivimus : translationis enim gratia factum est usura: tocos autem seipsum facit amplius. Unde et nomen istud accepit: si­ milia enim parta generantibus ipsa sunt, to­ cos autem fit numisma ex numismate : quare et maxime praeter naturam ista pecuniarum acquisitio est. 122-127 IN POLITICORUM L. 1, l. vi i COMMENTARIUM S. THOMAE 122.— Postquam ostendit Philosophus quomodo pecuniativa commutatio est intro­ ducta per legem, hic ostendit quomodo sit infinita talis acquisitiva pecuniae: et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum [82]. Secundo as­ signat causam praemissorum, ibi [85], « Causa autem huius dispositionis etc. ». Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum [82], Secundo solvit ex hoc quam­ dam dubitationem, ibi [83], « Propter quod sic quidem etc. ». 123. — Dicit ergo primo [82], quod divi­ tiae quae acquiruntur ab hac pecuniativa, sci­ licet campsoria, quae tota est circa denarios, est infinita: et hoc probat tali ratione. Desi­ derium finis in unaquaque arte est in infinitum; desiderium autem eius, quod est ad finem, non est in infinitum, sed habet terminum se­ cundum regulam et mensuram finis: sicut ars medicinalis intendit ad sanandum in infini­ tum, cum inducit sanitatem quantumcumque potest; sed medicinam non dat quantumcum­ que potest, sed secundum mensuram, quae est utilis ad sanandum; et ita est in aliis artibus. Et ratio huius est, quia finis est secundum se appetibilis: quod autem secundum se est tale, si magis fuerit, erit magis tale: sicut si album disgregat visum, magis album, magis disgregat. Sed pecuniae se habent ad pccuniativam campsoriam, sicut finis: haec enim in­ tendit acquirere pecunias. Ad oeconomicam autem non se habent sicut finis, sed sicut or­ dinatum ad finem qui est gubernatio domus; ergo pecuniativa quaerit pecunias absque ter­ mino, oeconomica autem cum aliquo termino. 124. — Deinde cum dicit « propter quod » [83] Solvit dubitationem quamdam ex praemissis. Et circa hoc duo facit. Primo movet eum [83], Secundo solvit, ibi [84], « Causa autem etc. » Dicit ergo primo [83], quod propter prae­ dictam rationem videtur quod necessarium sit esse aliquem terminum divitiarum in oecono­ mica: sed si quis consideret in his quae ac­ cidunt videtur esse contrarium: omnes enim oeconomici augent denarios in infinitum, vo­ lentes habere denarios pro rebus quae sunt ad usum vitae. 125.— Deinde cum dicit « causa au­ tem » [84] Solvit praemissam dubitationem: et dicit quod causa praedictae diversitatis videtur esse propinquitas utriusque pecuniativae; illius sci­ licet quae deservit oeconomicae, quae quaerit pecunias pro commutatione rerum necessa­ riarum, et nummulariae, quae quaerit denarios — 39 propter seipsos: utriusque enim pecuniativae est idem actus, scilicet acquisitio pecuniarum, sed non eodem modo : sed in pecuniativa oe­ conomica hoc ordinatur ad alium finem, sci­ licet ad gubernationem domus; in pecuniativa autem, scilicet nummularia, ipsa augmentatio pecuniae est finis; et ideo propter propinqui­ tatem nummulariae ad oeconomicam videtur quibusdam oeconomis quod sit eorum officium illud quod pertinet ad nummularios, ut scili­ cet instent ad conservandum et multiplican­ dum denarios in infinitum. 126. — Deinde cum dicit « causa autem huius » [85] Assignat causam eius quod dixerat, quod di­ spensatores domorum interdum perse'verant ad augendum pecunias in infinitum. Et quia ex causa, quam assignat, sequuntur quaedam abusiones; ideo haec pars dividitur in tres secundum tres abusiones quas ponit. Secunda pars incipit ibi [86], « Et altera spe­ cies etc. ». Tertia ibi [86], « Et si pro non pe­ cuniativa etc. ». Dicit ergo primo [85], quod causa huius dispositionis, quod scilicet dispensatores do­ morum quaerunt augere pecuniam in infini­ tum, est, quia homines student ad vivendum qualitercumque, non autem ad vivendum be­ ne, quou est vivere secundum virtutem. Si enim intenderent vivere secundum virtutem, essem contenti his quae sufficiunt ad susten­ tationem naturae: sed quia praetermisso hoc studio, student ad vivendum unusquisque se­ cundum suam voluntatem, ideo unusquisque intendit acquirere ea per quae possit suam vo­ luntatem implere: et quia concupiscentia ho­ minum tendit in infinitum; ideo in infinitum desiderant ea per quae possint satisfacere suae concupiscentiae. Quidam etiam sunt qui habent studium, ut bene vivant; sed ei quod est bene vivere, ad­ dunt id quod pertinet ad delectationes corpo­ rales: dicunt enim non esse bonam vitam, nisi cum in talibus delectationibus homo vivat; et ideo quaerunt ea per quae possunt impleri delectationes corporales : et quia hoc videtur hominibus posse evenire per multitudinem di­ vitiarum; ideo omnis cura eorum esse videtur ad acquirendum multas pecunias. Et est considerandum quod assignat causam eorum, quae pertinent ad dispensatorem do­ mus, ex intentione humanae vitae, quia di­ spensator domus habet pro fine bonam vi­ tam eorum quae sunt in domo. Sic igitur prima abusio est, quod homines propter hoc quod non habent rectum studium bonae vi­ tae. intendunt ad acquirendum pecunias in in­ finitum. 127. — Deinde cum dicit « ct altera » [86] L·. 1, 1. VIH IN POLITICORUM Ponit secundam abusionem. Quia enim di­ spensatores domorum student circa acquisitioneïn pecuniarum propter hoc inducitur in cu­ ram domus altera species pecuniativae, scili­ cet nummularia, praeter eam quae est propria oeconomicae, scilicet acquisitio rerum neces­ sariarum ad vitam: sed quia in excessu inten­ dunt frui delectationibus corporalibus, propter hoc quaerunt ea quae possunt facere huiusmodi excessum, scilicet multitudinem divitiarum. Et sic est secunda abusio quod pecuniativa non naturalis, neque necessaria assumitur ad oeconomicam. 128. — Tertio ponit tertiam abusionem, ibi [861], « Et si pro non pecuniativa etc. ». Et dicit quod quia homines non possunt in­ terdum per artem pecuniativam acquirere suf­ ficienter ea per quae satisfaciant excessui de­ lectationum corporalium, attentant acquirere pecunias per alias causas; et abutuntur quali­ bet potentia, idest virtute vel arte, vel officio, non secundum suam naturam. Sicut fortitudo est quaedam virtus, et eius opus proprium non est congregare pecunias, sed facere hominem audacem ad aggrediendum et sustinendum; unde si aliquis fortitudine uta­ tur ad congregandum divitias, utitur ea non secundum naturam. Similiter etiam militaris ars est propter victoriam, et medicinalis pro­ pter sanitatem, neutra tamen est propter pe­ cuniam: sed quidam et militarem artem et medicinalem convertunt ad acquirendum pe­ cuniam, et ita faciunt utramque esse pecunia­ tivam, idest acquisitivam pecuniae, ordinan­ tes huiusmodi artes ad pecuniam, sicut ad fi­ nem ad quem oportet ordinari omnia alia; et ideo dicitur in Eccles. X, 13: « Pecuniae obediunt omnia ». 129. — Concludit ergo epilogando ex prae­ missis, quod dictum est de non necessaria pe­ cuniativa, quae scilicet acquirit pecuniam in infinitum, sicut finem, quae sit ipsa et pro­ pter quam causam homines indigent ipsa, sci­ licet propter concupiscentiam in infinitum: di­ ctum est etiam de necessaria pecuniativa, quae scilicet est altera a praemissa. Acquirit enim pe­ cunias usque ad aliquem terminum propter alium finem, scilicet propter habenda necessa­ ria vitae. Sed proprie' oeconomica est circa ea quae sunt secundum naturam, sicut illa quae pertinent ad cibum: et haec non est infinita, sicut prima pecuniativa, sed habet aliquem terminum. Vel potest intelligi, quod ipsa pecuniativa quae est necessaria, est altera a non ne­ cessaria, sed est oeconomica, et aliam non imi­ tatur. 130. — « Palam autem et quod dubitabant etc. » [862]. Moverat superius quaestionem, utrum pecuniativa sit pars vel subserviens oeconomicae: et distinxit pecuniativam ab alia possessiva: nunc solvit motam superius quaestionem. El circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod — 40 127-132 pecuniativa subservit oeconomica [86-]. Se­ cundo ostendit, quomodo pecuniativa quae­ dam est laudabilis, et quaedam vituperabilis, ibi [89], « Duplici autem existente ipsa etc. ». Circa primum tria facit. Primo solvit supe­ rius motam quaestionem [862]. Secundo movet aliam dubitationem, ibi [87], « Etenim dubi­ tabit aliquis etc. ». Tertio manifestat quod­ dam, quod dixerat, ibi [88], « Maxime autem etc. ». 131. — Dicit ergo primo [86], quod iam ex praemissis potest esse manifestum illud, quod quaerebatur a principio, utrum pecuniativa pertineat ad oeconomicum et politicum, aut non, sed sit omnino extranea. Et veritas est quod non est eadem pecuniativa oeconomi­ cae, ut supra dictum est, sed tamen ei subser­ vit; quia pecunias oportet existere ad hoc, quod domus gubernetur. Et hoc probat, per hoc, quod in domo et civitate oportet esse homines, et ea quae sunt necessaria hominibus. Homines autem non fa­ cit politica, sed accipit cos a natura gene­ ratos, et sic utitur ipsis: similiter ergo poli­ tica vel oeconomica non facit cibum, sed natura tradit ipsum vel ex terra sicut fructus, vel ex mari sicut pisces, aut ex aliqua alia re. Facere igitur vel acquirere huiusmodi ci­ bum non est proprium opus et immediatum politicae vel oeconomicae; sed proprium opus eius est dispensare in domo, sicut oportet. Sicut videmus, quod textoris non est facere lanam, sed uti ipsa, et cognoscere qualis lana sit idonea ad suum opus, qualis etiam sit prava et inepta. Sic igitur oeconomicae deservit et natura, quae generat homines et ci­ bus, iterum pecuniativa, quae acquirit, sicut etiam arti textoriae deservit et natura quae producit lanam, et mercativa quae acquirit eam. 132. — Deinde cum dicit « etenim dubi­ tabit » [87] Movet quamdam quaestionem, et est ista quaestio. Cum illi qui sunt in domo indi­ geant sanitate, sicut indigent his quae sunt necessaria ad vitam, ut cibo et vestitu, quare ars medicinalis non est pars oeconomicae, si­ cut pecuniativa? Et respondendum, quod ad dispensatorem domus et ad principem civitatis pertinet quo­ dammodo considerare de sanitate, scilicet utendo consilio medicorum ad sanitatem su­ blectorum : alio autem modo non pertinet ad eos, sed ad medicos, considerando scilicet ex quibus rebus sanitas conservetur vel re­ stituatur. Similiter etiam ad dispensatorem domus quodammodo pertinet considerare de pecu­ nia. scilicet utendo ea iam acquisita, et uten­ do etiam ministerio eorum qui acquirunt: sed considerare ex quibus rebus pecunia pos­ sit acquiri et quomodo, hoc non pertinet ad oeconomicum, sed ad artem subservientem, scilicet ad pecuniativam, 133-134 IN POLITICORUM 133. — Deinde cum dicit « maxime» au­ tem » [88] Manifestat quod supra dixerat; scilicet quod natura tradat ea quae sunt necessaria: et di­ cit quod sicut dictum est prius, ea quibus utitur oeconomica vel politica, maxime opor­ tet praeexistere a natura, a qua etiam accipiunt subservientes artes. Et hoc probat per hoc quod naturae opus est dare cibum ei quod generatur secundum naturam. Videmus enim quod illud ex quo fit aliquid, quantum ad id quod est residuum generationis, est cibus rei generatae; sicut patet quod animal gene­ ratur ex sanguine menstruo, et id quod est residuum ex hac materia natura convertit in lac et praeparat cibum generato. Et ideo quia homo constitutus est ex rebus quae sunt se­ cundum naturam, aliae res quae sunt, sunt ei cibus. Et ideo omnibus hominibus est natu­ ralis pecuniativa, idest acquisitiva ciborum, vel denariorum pro cibo, ex rebus naturali­ bus, scilicet ex fructibus et animalibus. Quod autem aliquis acquirat pecuniam non ex rebus naturalibus, sed ab ipsis denariis, hoc non est secundum naturam. 134. — Deinde cum dicit « duplici au­ tem » [89] Positis duabus pecuniativis, ostendit, quae earum sit laudabilis, et quae vituperabilis: et dicit, quod duae sunt pecuniativae : qua­ rum una vocatur campsoria, quae scilicet — 41 L. I, 1. vin acquirit pecuniam ex pecuniis et propter ipsas pecunias; alia autem pecuniativa est oecono­ mica, quae scilicet acquirit pecunias ex rebus naturalibus, puta ex fructibus et animalibus, ut dictum est: ista quidem secunda, est neces­ saria ad vitam hominum, unde et laudatur: alia vero, scilicet nummularia, transfertur ab eo quod est necessarium naturae ad id quod requirit concupiscentia, ut supra dictum est, et ideo iuste vituperatur: non enim illa pecuniativa est secundum naturam, quia neque ex rebus naturalibus est, neque ad supplen­ dam necessitatem naturae ordinatur, sed ex denariorum adinvicem commutatione; inquantum scilicet homo denarios per denarios lu­ cratur. Et cum ista pecuniativa, quae est nummu­ laria, iuste vituperetur, quaedam alia acquisi­ tiva pecuniae est, quae rationabilissime vitu­ peratur, et odio habetur: quae dicitur foenus, per quod denarius seipsum adauget, et ideo sic vocatur. Videmus enim quod ea, quae pariuntur secundum naturam, sunt similia gene­ rantibus; unde fit quidam partus cum dena­ rius ex denario crescit. Et ideo etiam ista acquisitio pecuniarum est maxime praeter na­ turam : quia secundum naturam est, ut de­ narii acquirantur ex rebus naturalibus, non autem ex denariis. Sic ergo una pecuniativa est laudabilis, et duae vituperabiles, ut dictum est. L. 1, 1. ιχ IN POLITICORUM LECTIO IX. (nn. 135-150; [90-100]). Quid oporteat acquisitioni studentes cognoscere: deque mercatura, foenore, et mercenaria, earumque inter se comparatione, et Thaletis prudentia. SYNOPSIS (Leet. IX.) Postquam docuit quae sint pecuniativae origo, proprietates et parteSj Hic consequenter determinat ea quae pertinent ad usum eius. â »—< o d u I I) Dicit de quo est intentio 135 [90]. I II) Exequatur propositum 136 [91]. / A) Distinguit partes pecuniativae 137 [91]. 1) Partes pecuniativae necessariae ad vitam humanam 137 [91]. 2) Partes pecuniativae non necessariae 139 [92]. I a) Distinguit partes, quae sunt: mercativa (navigatio, devectio, negotiatio), 1 foeneratio, mercenaria, et alia quasi media 139-142 [92]. I b) Excusat se a diligentiori consideratione 143 [93]. c) Manifestat quaedam quae dixerat de operationibus vilibus et inartificialibus / 144 [94]· \ B) Proponit documenta utilia ad partes praemissas pecuniativae 145 [95]. 1) Docet huiusmodi documenta considerare ex scripturis 145 [95] 2) Proponit documentum de exemplis considerandis 146 [96]. a) Proponit quod intendit 146 [96]. b) Subiungit duo exempla 147 [97]. a’) Primum exemplum (de Thalete Milesio) 147 [97]. j) Illud proponit 147 [97]. jj) Ostendit ad quid est utile pecuniativae 148 [98]. \ b’) Secundum exemplum (de Dionysio Syracusano) 149 [99]. ■ j) Narrat factum 149 [99]. jj) Ostendit quod redit in idem cum primo 150 [100]. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1258b9 - 1259a36) 90. Quoniam autem, quae ad scientiam de­ terminavimus sufficienter, quae ad usum opor­ tet pertransire: omnia enim talia contempla­ tionem liberam habent, experientiam autem necessariam. 91. Sunt autem pecuniativae partes utiles, circa possessibilia expertum esse, qualia pre­ tiosissima, et ubi, et quando; puta equorum possessio, qualis quaedam, aut bovum, aut ovium, similiter autem et caeterorum anima­ lium: oportet enim expertum esse ad in­ vicem, horum quae pretiosissima, et qualia in quibus locis: alia enim in aliis abundant regionibus: deinde de terrae cultura, et huius iam nudae et plantatae, et de apum cultura, et aliorum animalium natatilium et volati­ lium a quibuscumque convenit sortiri auxi­ lium. Propriissimae quidem igitur pecuniati­ vae hae partes et primae. 92. Translativae autem maximum quidem mercatura: et huius partes tres, naucleria, portigia, parastasis: differunt autem horum altera ab alteris, eo quod haec quidem cer­ tiora sunt, haec autem ampliorem acquirunt excrescentiam. Secundum autem tocismos: tertium autem haec quidem banausarum ar­ tium, haec autem inartificialium, et corpori soli utilium. Quarta autem species pecunia­ tivae, intermedia huius et primae, habet enim et eius, quae secundum naturam, aliquam partem, et translativae: quaecumque a terra, et ex a terra genitis infructuosis quidem, uti­ libus autem, puta sylvae incisiva, et omnis metallica: haec autem multa iam complecti­ tur genera; multae enim species ex terra me­ tallorum sunt. 93. De unaquaque horum autem universa­ liter quidem dictum est nunc: particulariter autem diligentius dicere utile quidem ad ope­ rationes, grave autem immorari. 94. Sunt autem maxime artificiales quidem operationum, ubi minimum fortunae; maxi- 42 — 135-138 IN POLITICORUM me autem banauticae, in quibus corpora ma­ culantur maxime Maxime autem serviles ubi corporis plurimi usus. Ignobilissimae autem ubi minimum requiritur virtutis. 95. Quoniam autem a quibusdam scripta sunt de his. puta a Charete Pario, et Apollo­ doro Lemnio de terrae cultura et nudae et plantatae. 96 Similiter autem et ab aliis de aliis: haec quidem ex his considerentur cuicumque est cura Adhuc autem et dicta sparsim per quae adepti sunt quidam pecuniis intenden­ tes oportet colligere. Omnia enim haec pro­ ficua sunt honorantibus pecuniativam. 97 Puta, et quod Thalis Milesii: (haec enim est consideratio quaedam pecuniativa, sed illi quidem propter sapientiam adaptant, contingit autem universale aliquid existens); exprobrantibus enim ipsi propter pauperta­ tem tamquam inutili philosophia existente, aiunt ipsum considerasse olivarum ubertatem futuram ex astrologia, adhuc quoque hieme existente abundantem pecuniis paucis arrha­ bones dedisse olivarum cultoribus, his qui in Mileto et Chio omnibus, modico pro pretio dato, tamquam nullo adiiciente. Quando au­ tem tempus venit, multis quaerentibus simul et subito pretium taxans quomodo volunt, cum multas pecunias collegisset, demonstravit L. 1, L ix quia facile est ditari philosophis si volunt, sed non est hoc circa quod student. Thales quidem igitur hoc modo aiunt ostensionem fecisse sapientiae. 98. Est autem quemadmodum diximus, uni­ versale. quod tale pecuniativum, siquis po­ tuerit monopoliam praeparare sibi: propter quod et civitatum quaedam hoc modo fa­ ciunt divitias cum egeant pecuniis. Monopo­ liam enim venalium faciunt. 99. In Sicilia autem quidam reposito apud se numismate, simul emit omne ferrum de ferri mineris. Post hoc autem, ut venerunt de nundinis mercatores, vendebat solus, non multum faciens excessum pretii; sed tamen in quinquaginta talentis, super assumpsit cen­ tum. Hoc igitur Dionysius sentiens, pecunias quidem iussit asportare, non tamen amplius manere in Syracusis, tamquam divitias inve­ nientem, sui ipsius rebus inconvenientes. 100. Quod vero visum fuit Thali et huic idem est. Utrique enim sibi ipsis studuerunt fieri monopoliam. Utile autem notificare hoc politicis. Multis enim civitatibus opus est pe­ cuniae acquisitione, et talibus divitiis quem­ admodum domibus, magis autem : propter quod, et quidam civiliter conversantium ci­ viliter conversantur per hoc solum. COMMENTARIUM S. THOMAE 135. — Postquam Philosophus docuit co­ gnoscere pecuniativae originem et eius pro­ prietates et partes, hic consequenter determi­ nat ea quae pertinent ad usum ipsius. Et primo dicit de quo est intentio [90]. Se­ cundo e'xequitur propositum, ibi [91], « Sunt autem pecuniativae partes utiles etc. ». Dicit ergo primo [90], quod quia sufficienter determinavimus de pecuniativa in eo quod pertinet ad cognoscendum naturam ipsius, oportet breviter ponere ea quae pertinent ad usum eius, qualiter scilicet sit ea utendum: omnia enim huiusmodi, quae pertinent ad ope­ rationes humanas, habent liberam, idest ex­ peditam contemplationem; quia facile est ea considerare in universali; sed tamen necesse est, quod habeatur experientia circa ipsa, ad hoc quod homo possit perfectum usum eorum habere. 136. — Deinde cum dicit « sunt au­ tem » [91] Determinat ea, quae pertinent ad usum pecuniativae. Et circa hoc duo facit. Primo distinguit partes ipsius [95], Secundo ponit quaedam do­ cumenta utilia pecuniativae, ibi [95], « Quo­ niam autem a quibusdam etc. ». Circa primum duo facit. Primo assignat partes pecuniativae, quae est necessaria ad vi­ tam humanam [91], Secundo partes pecunia­ tivae non necessariae, ibi [92], « Translativae maximum quidem mercatura etc. ». Dixit autem supra, necessariam esse pecu­ — 43 niativam, per quam homo acquirit pecuniam ex rebus quas natura ministrat ad nécessita» tem vitae. Huiusmodi autem ponit duas partes. 137. — Quarum prima est secundum quam homo ex emptione et venditione talium rerum potest pecuniam acquirere. Et circa hanc par­ tem dicit, quod pecuniativae sunt istae par­ tes utiles, idest utilia quaedam documenta, ut homo sit expertus circa bona huiusmodi, quae ab hominibus possidentur, quae eorum sint maximi pretii, et ubi maximo pretio vendan­ tur, et quomodo, puta quo tempore, vel se­ cundum alias conditiones. Et exponit de quorum bonorum possessione dicat: est enim quaedam possessio equorum, et boum, et ovium, et aliorum animalium. Oportet autem eum, qui ex his vult lucrari pe­ cuniam, esse expertum quae eorum sint maxi­ me cara, et in quibus locis; quia alia istorum in aliis regionibus abundant; ut scilicet emat in loco ubi abundant, et vendat in loco ubi sunt cara. 138. — Secunda autem pars huiusmodi pos­ sessivae est, ut homo acquirat copiam harum rerum venalium: quod quidem est per cultu­ ram terrae, sive nudae, hoc est absque arbo­ ribus, sicut sunt campi in quibus seminatur triticum: sive plantatae, sicut sunt vineae, et horti et oliveta. Per huiusmodi enim culturam acquirit homo abundantiam tritici et vini, et aliorum huiusmodi; et oportet etiam esse ho­ minem expertum de cultura apum et aliorum animalium tam natatilium, scilicet piscium, L. I, 1. ix IN POLITICORUM quam volatilium, scilicet avium; a quibuscum­ que enim contingit acquirere auxilium ad vi­ tam humanam; quia per eorum abundantiam potest fieri acquisitio pecuniarum. Sic ergo patet, quod istae sunt primae et propriissimae partes pecuniativae: et dicuntur primae ct propriissimae, quia sic acquiritur pecunia ex rebus naturalibus, propter quas in­ venta est primo pecunia. 139. — Deinde cum dicit « translativae autem » [92] Distinguit partes pecuniativae translativae. Dixit autem supra, pecuniativam translativam esse per quam acquiritur pecunia non ex re­ bus necessariis ad vitam, sed ex quibusdam aliis rebus. Et dicitur translativa, quia pecu­ nia translata est de rebus naturalibus ad hu­ iusmodi. Circa primum tria facit. Primo distinguit partes huiusmodi pecuniativae [92]. Secundo excusat se de diligentiori consideratione harum partium, ibi [93], « De unaquaque horum etc. ». Tertio manifestat quaedam quae dixerat, ibi [94], « Sunt autem maxime etc. ». Circa primum [92] ponit quatuor partes pe­ cuniativae: quarum prima et maxima est mercativa. Mercatores enim maxime pecunias ac­ quirunt. Et hanc primam partem secundo di­ stinguit in tres partes; quarum prima est na­ vigatio, quae scilicet mercationes exercet per mare. Alia autem dicitur devectio, idest onera­ ria, quae scilicet exercet mercationes in terra per deportationem onerum in curribus vel iumentis. Tertia autem vocatur negotiatio, puta cum aliquis non defert merces nec per mare nec per terram, sed assistit mercatoribus per communicationem pecuniae vel rerum : et istae partes differunt adinvicem: quia quaedam eo­ rum sunt certiores, sicut mercationes terrae, quaedam autem faciunt magis excrescere lu­ crum, sicut mercationes maris, quae tamen sunt magis periculosae. 140. — Secunda autem pars principalis hu­ ius translativae pecuniativae est feneratio, quae scilicet per usuras pecuniam acquirit. 141. — Tertia autem pars est mercenaria, sicut eorum qui labores suos locant pro mercede pecuniarium. In hac est quaedam diffe­ rentia: quia quaedam mercenaria fit per artes utiles, sicut est ars coquorum et huiusmodi ministeriorum. Quaedam autem fit per labo­ res non artificiales, et qui sunt utiles soli cor­ pori et in quibus etiam solum corpus est utile; sicut illi qui mercede conducuntur ad fo­ diendum in agio, vel ad aliquid aliud huius­ modi. 142. — Quarta autem pars est media inter translativam et primam quae est necessaria, habens aliquid de utraque illa: quae scilicet acquirit lucrum per incisionem lapidum vel metallorum de terra. Habet enim hoc com­ mune cum prima pecuniativa, quia est a terra et ab his quae generantur ex terra, sicut agri­ cultura circa ea est quae generantur ex terra. — 44 138-146 Cum translativa autem convenit in hoc quod huiusmodi metalla non faciunt aliquem fru­ ctum pertinentem ad necessitatem vitae, sicut faciunt campi et animalia : sunt tamen huius­ modi utilia ad alia, puta ad aedificandas do­ mos vel ..d aliqua instrumenta construenda. Et ista quarta pars complectitur sub se di­ versa genera, secundum diversas species metal­ lorum, quae sunt aurum, argentum, ferrum et huiusmodi. 143. — Deinde cum dicit « de unaqua­ que » [93] Excusat se a perfecta horum determinatio­ ne; et dicit quod dictum est nunc utiliter de istis partibus: esset autem utile ad operationes eorum qui volunt pecuniam acquirere, quod diligentius determinaretur particulariter de sin­ gulis; sed tamen grave est diu morari circa ta­ lia tendentibus ad maiora. 144. — Deinde cum dicit « sunt au­ tem » [94] Exponit quaedam quae dixerat de operatio­ nibus vilibus et inartificialibus; et dicit quod illae operationes sunt maxime artificiales, in quibus minimum operatur fortuna: hoc enim a fortuna fieri dicimus quod fit praeter praevisionem rationis, in qua ars consistit. Unde operationes illae, quarum eventus multum subiacent fortunae, parum sunt artificiales; si­ cut eorum qui piscantur hamo, et aliorum hu­ iusmodi: et e contrario operationes quarum effectus parum subiacent fortunae, sunt ma­ xime artificiales, sicut fabrorum et aliorum artificum. Illae autem operationes sunt maxi­ me abiectae et viles, quibus corpora maxime maculantur, sicut sunt coquorum et eorum qui purgant plateas et aliorum huiusmodi. Illae autem operationes sunt maxime serviles, ubi maior pars usus est ex parte corporis et parum ex parte rationis; sicut eorum qui defe­ runt onera, et cursorum et huiusmodi. Illae autem sunt ignobilissimae inter omnes ad quas requiritur minimum de virtute vel animi vel corporis; sicut in aliquibus praedictarum ap­ paret. 145. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » [95] Proponit documenta utilia ad partes praemis­ sas pecuniativae. Et primo docet huiusmodi documenta con­ siderare ex scripturis [95], Secundo ex exemplis, ibi [96], « Similiter autem et ab aliis etc. ». Dicit ergo primo [95], quod quia quidam sa­ pientes de praemissis scripserunt, sicut quidam Charetes nomine, Parius origine, ct Apollodo­ rus Lemnius scripserunt de cultura terrae tam nudae quam plantatae, velut et apud latinos Palladius, et ab aliis scriptum est de aliis praemissarum partium: quicumque habet cu­ ram plenius praemissa cognoscere consideret ex eorum libri. 146. — Deinde cum dicit « similiter au­ tem » [96] 146-150 IN POLITICORUM Proponit documentum de exemplis conside­ randis. Et primo proponit quod intendit [96]. Se­ cundo subiungit exempla, ibi [97], « Puta ct quod Thalis etc. ». Dicit ergo primo [96], quod non solum opor­ tet considerare libros eorum, qui artes de prae­ dictis partibus construxerunt; sed etiam si quae dicuntur exempla dispersa in diversis narrationibus per quae aliqui acquisiverunt magnam pecuniam, oportet huiusmodi consi­ derare: haec enim erunt utilia his qui inten­ dunt acquirere pecunias. 147. — Deinde cum dicit « puta et quod » [97] Subiungit duo exempla; quorum secundum incipit ibi [99], «In Sicilia etc.». Circa primum duo facit. Primo proponit exemplum [97], Secundo ostendit ad quid est utile, ibi [98], « Est autem etc. ». Sciendum est ergo circa primum [97], quod Thales Milesius fuit unus de septem sapientibus, qui primus incoepit studere in philosophia na­ turali, aliis sex sapientibus circa res humanas occupatis. Cuius factum habet quamdam consi­ derationem utilem ad acquirendum pecunias, quamvis ascribatur non ad cupiditatem pe­ cuniae, sed ad sapientiam : potest tamen ex eius facto sumi quoddam universale documen­ tum acquirendi pecunias. Cum enim exprobra­ retur sibi ab aliquibus quod pauper esset, et quod sic sua philosophia esset sibi inutilis, consideravit per astrologiam, cuius erat peri­ tus, quod in futuro anno, futura esset uber­ tas olivarum praeter consuetudinem: nam in praecedenti anno, etiam fuerat olivarum uber­ tas: ut plurimum autem olivae deficiunt post ubertatem. Cum igitur adhuc in hieme esset abundantia olivarum, dedit cultoribus oliva­ rum in duabus civitatibus, scilicet Mileto et in Chio, paucas pecunias pro arrha fructus futuri anni, qui parum credebantur excrescere. Quan­ do ergo venit tempus olivarum, multis simul L. I, 1. ix et subito quaerentibus emere olivas, taxavit pretium, sicut voluit; et sic colligens multas pecunias, ostendit quod philosophis facile est ditari si volunt, sed non est studium eorum ad hoc: et per hunc modum Thales ostendit suam sapientiam. 148. — Deinde cum dicit « est autem » [98] Ostendit ad quid est utile pecuniativae huius­ modi exemplum : et dicit quod hoc est valde utile ad acquirendum pecunias, si quis possit praeparare singularem venditionem, ut scilicet ipse solus vendat res aliquas in civitate. 149. — Deinde cum dicit « in Sicilia » [99] Ponit secundum exemplum; et primo narrat factum [99]; secundo ostendit quod redit in idem cum primo. Dicit ergo primo, quod cum quidam in Si­ cilia haberet pecuniam apud se reconditam, emit simul omne ferrum de mineris in quibus fundebatur. Unde cum venissent mercatores, ipse solus vendebat, non tamen faciebat ma­ gnum excessum pretii, ut expeditius venderet; tamen lucratus est de quinquaginta talentis centum. Dionysius autem tyrannus Syracusa­ norum, sentiens hunc valde ditatum, mandavit ei quod ulterius non habitaret in Syracusis, permittens tamen ei portare suas secum pecu­ nias. Quod enim aliqui cives multum diten­ tur, reputant sibi tyranni esse inconveniens, ut infra dicetur. 150. — Deinde cum dicit « quod ve­ ro » [100] Ostendit quod illud in idem redit cum pri­ mo; quia et isti siculo et Thaleti philosopho idem visum fuit, ut scilicet exerceret monopoliam: et est etiam utile quod politici consi­ derent, quia multis civitatibus necesse est ac­ quirere pecunias, sicut domibus; et adhuc ma­ gis, quanto civitas pluribus indiget. Et ideo quidam qui student circa regimina civitatum, ad hoc principaliter videntur intendere, ut mul­ tiplicent pecuniam in aerario publico. — 45 — L. I, 1. χ JN POLITICORUM LECTIO X. (nn. 151-161; [101-106]). Prima et secunda species domus excutitur; et servos virtutibus praeditos esse oportere, quibus videlicet bene parere sciant. SYNOPSIS (Leet. X XI; nn. 151-168; [101-114]). Postquam determinavit de coniugatione domini et servi, addito etiam universali tractatu de possessione, Hic determinat de aliis duabus coniugationibus domesticis, scii. viri ad uxorem i et patris ad filium. / I) Determinat quaedam de huiusmodi coniugationibus 151 [101]. / A) Comparat eas aliis principatibus 152 [ιοί], 1) Ponit comparationem 152 [ior]. I 2) Comparationem manifestat 153 [102]. 1 a) Nuptialis principatus ad politicum 153 [102]. b) Paterni ad regalem 154 [103]. / 3) Ostendit quod intentio oeconomici est maxime circa has coniugationes 155 [104]. B) Movet quaestionem de virtute liberorum et servorum 156 [105]. 1) Movet quaestionem 156 [105]. a) Circa dominum et servum 156 [105]. b) Circa alios principatus 157 [106]. 2) Solvit eam 158 [107]. a) Proponit solutionem in generali 158 [107]. i b) Manifestat eam magis in particulari 161 [108]. Ex solutione movet iterum aliam dubitationem 162 [109]. a) Movet dubitationem 162 [109]. b) Solvit eam 163 [no]. c) Infert quoddam corollarium 165 [ili]. II) Excusat se a diligentiori consideratione 166 [112]. 1) Exponit excusationem 166 [112]. 2) Assignat rationem dictorum 167 [113]. 3) Continuat praedicta dicendis 168 [114]. 3) TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1259a37 - 1260a36) 101. Quoniam autem tres partes oeconomi­ cae erant, una quidem despotica de qua di­ ctum prius, una autem paterna, tertia autem nuptialis. Etenim mulieri praeest et natis, tamquam liberis quidem ambobus. Non eo­ dem autem modo principatus; sed mulieri quidem politice, natis autem regaliter. Ma­ sculus enim natura, femella principalior, nisi aliqualiter constet praeter naturam: et se­ nius et perfectum, iuniore, et imperfecto. 102. In politicis quidem igitur principati­ bus, plurimis transmutatur principans, et subiectum. Ex aequali enim vult esse secundum naturam, et differre nihil: attamen cum hic quidem dominetur, hic autem subiiciatur, quaeruni differentiam esse et figuris, et ser­ monibus, et honoribus, quemadmodum Ama­ sis dixit de pedum lotore sermonem. Ma­ sculus autem ad femellam semper hoc modo se habet. 103. Puerorum autem principatus regalis. Quod enim genuit, et secundum amorem prin­ cipans, et secundum senectutem est, quod qui­ dem est regalis species principatus. Propter quod bene Homerus lovem appellavit dicens, Pater virorumque Deorumque, regem horum omnium, patrem dicens. Natura enim regem quidem oportet differre, genere autem esse eumdem : quod quidem passum est senius ad iuvenem, et qui genuit ad natum. 104. Manifestum igitur, quoniam amplior solicitudo oeconomiae circa homines, quam circa inanimatorum possessionem; et circa virtutem horum, quam circa eam quae posses- — 46 — 151-152 IN POLITICORUM sionis, quam vocamus divitias, et liberorum magis quam servorum. 105. Primo igitur quidem de servis dubi­ tabit utique aliquis, utrum esi virtus aliqua servi praeter organicas et ministrativas, alia honorabilior iis, puta temperantia, et forti­ tudo, et iustitia, et aliorum talium habituum; aut non est neque una praeter corporalia servilia. Habet enim dubitationem utrobique: si enim est, quid differat a liberis: et si non est, existeniibus hominibus et ratione com­ municantibus, inconveniens. 106. Fere autem idem est, quod quaestio de muliere et puero, utrum et horum sunt virtutes, et oportet mulierem esse tempera­ tam et fortem, et iustam, et puer est intem­ peratus, et temperatus, aut non. Universa­ liter itaque hoc est considerandum dc subiecto natura, et principante : utrum eadem virtus, aut altera. Si quidem enim oportet ambos participare calocagathia, propter quid hunc quidem principari oportebit utique, hunc autem subiici secundum semel : neque enim per magis et minus possibile est differre: subiici quidem enim et principari specie dif­ ferunt, magis autem et minus nihil. Si au­ tem hunc quidem oportet, hunc autem non, mirabile. Si enim principans non erit sobrius et iustus, quomodo principabitur bene? si ve­ ro subiectus, quomodo subiicietur bene? In­ temperatus enim et formidolosus nihil faciet eorum quae oportet. 107. Manifestum igitur, quia necesse qui­ dem participare utrosque virtute; huiusmodi autem esse differentiae, quemadmodum natu­ ra, et subtectorum, et hoc statim exemplificalur circa animam. In hac enim est natura, hoc quidem principans, hoc autem principa­ tum; quorum alterum dicamus esse virtutem, puta ratione abundantis, et irrationale. Ma­ nifestum igitur, quod eodem modo se habet L. I, 1. x et in aliis. Quare natura quae plura princi­ panda et subiecta : alio enim modo liberum servo principatur, et masculus feminae, et vir puero. Et omnibus insunt differenter. Servus quidem enim omnino non habet, quod consiliativum: femina habet quidem, sed invali­ dum : puer autem habet quidem, sed imper­ fectum : similiter igitur necessarium habere, et circa morales virtutes: existimandum opor­ tere quidem participare omnes, sed non eo­ dem modo: sed quantum unicuique ad sui ipsius opus. Propter quod principem quidem perfectam habere oportet moralem virtutem: opus enim est simpliciter architectonis: ratio autem architecton; aliorum aut unusquisque quantum immittit ipsis. Itaque manifestum, quoniam est moralis virtus et dictorum om­ nium, et non eadem temperantia mulieris et viri, neque fortitudo et iustitia, quemadmo­ dum putavit Socrates; sed haec quidem principativa fortitudo, haec autem subministrativa. Similiter autem se habet et circa alias. 108. Palam autem hoc, et particulariter ma­ gis considerantibus. Universaliter enim dicen­ tes decipiunt seipsos, quia habere bene ani­ mam, virtute aut recte operari aut aliquid talium. Multo enim melius dicunt enumeran­ tes virtutes, sicut Gorgias, quam siquis sic determinat. Propter quod oportet, sicut Poeta dixit de muliere, sic putare de omnibus ha­ bere: mulieri ornatum silentium praestat: sed viro non iara hoc. Quoniam autem puer imperfectus, palam quod huius quidem vir­ tus, non ipsius ad seipsum, sed ad finem et ductorem: similiter autem et servi ad domi­ num. Posuimus autem ad necessaria utilem esse servum : quare palam quod et virtute indiget parva et tanta, ut neque propter in­ temperantiam, neque propter timiditatem de­ ficiat ab operibus. COMMENTARIUM S. THOMAE 151. — Postquam Philosophus determinavit de coniugatione domini et servi, addito etiam universali tractatu de possessione, hic deter­ minat de aliis duabus coniugationibus dome­ sticis, quas supra posuerat; scilicet viri ad uxo­ rem et patris ad filium; et dividitur in partes duas. In prinia determinat quaedam de huiusmodi coniugationibus [101]. In secunda excusat se a diligentiori horum consideratione, ibi [112], «De viri autem et mulieris etc. ». Circa primum duo facit. Primo determinat de praedictis coniugationibus, comparans eas aliis principatibus [101]. Secundo movet quam­ dam quaestionem communem de omnibus, ibi [105], « Primo igitur quidem etc. ». Circa primum tria facit. Primo ponit com­ parationem praedictarum conjugationum ad alios principatus [10], Secundo compara­ tionem praedictam manifestat, ibi [102], «In politicis quidem igitur officiis etc.». Ter­ tio ostendit quod solicit udo oeconomiae ma­ — 47 xime circa huiusmodi coniugationes versatur, ibi [104], «Manifestum igitur etc.». 152. — Dicit ergo primo [101], quod cum prius dictum sit quod tres sint partes oeco­ nomicae. idest gubernativae domus, secundum tres coniugationes praedictas : de una earum iam dictum est, scilicet dc despotica, quae pertinet ad dominum et servum : unde restat dicere de secunda, quae est paterna, pertinens ad patrem et filium; et de tertia quae est nu­ ptialis, pertinens ad virum et uxorem. De qui­ bus tria dicit. Primo quidem, quod in utraque harum coniugationem est quaedam praelatio, sive qui­ dam principatus. Vir enim principatur mulieri, et pater filiis, non quidem sicut servis, sed sicut liberis : in quo differunt hi duo principatus a principatu despotico. Secundum est, quod hi duo principatus non sunt uniusmodi; sed vir principatur mulieri politico principatu, idest sicut aliquis qui eli­ gitur in rectorem civitati praeest : sed pater praeest filiis regali principatu; et hoc ideo, L. 1, 1. x IN POLITICO RUM quia pater habet plenariam potestatem super filios, sicut el rex in regno : sed vir non habet plenariam potestatem super uxorem quantum ad omnia, sed secundum quod exigit lex ma­ trimonii: sicut ct rector civitatis habet potesta­ tem super cives secundum statuta. Tertio autem manifestat hos duos principa­ tus esse secundum naturam; quia semper quod est principalius in natura, principatur, ut su­ pra habitum est. Sed masculus est naturaliter principalior femina, nisi aliquid accidat prae­ ter naturam, sicut in hominibus effeminatis: et similiter pater est naturaliter principalior filio, sicut antiquius iuniore et perfectum imperfe­ cto; ergo naturaliter masculus principatur fe­ minae et pater filiis. 153. — Deinde cum dicit « in politi­ cis » [102] Manifestat comparationes praedictas. Et primo nuptialis principatus ad politi­ cum [102], Secundo paterni ad regalem, ibi [103], « Puerorum autem principatus etc. ». Ostendit ergo primo [102] comparationem quantum ad differentiam : quia in civilibus principatibus transmutantur personae princi­ pautés et subiectae: qui enim sunt in officio principatus uno anno, subditi sunt alio; et hoc ideo quia talem principatum competit esse in­ ter eos qui sunt aequales secundum naturam et in nullo differunt naturaliter, sed tantum tempore, quo unus principatur et alii subiiciuntur. Industria vero humana adinvenit quamdam differentiam et quantum ad figuram quae con­ sistit in exterioribus insigniis, et quantum ad sermones, quia aliter nominantur quam prius, et aliter eos homines alloquuntur; et similiter quantum ad honores, quia scilicet cives quas­ dam reverentias exhibent ei qui est in princi­ patu, quas ante non exhibebant; sicut Amasis poëta dixit de lotore pedum: ille enim qui est lotor pedum, si circumponerentur sibi hu­ iusmodi insignia et alia duo dona sibi exhibe­ rentur, non videretur a principe civitatis dif­ ferre. Sic ergo patet quod politicus principa­ tus permutatur de persona in personam : sed hoc non contingit in principatu maris ad femi­ nam : non enim qui est mas postea fit femina, aut e converso; sed semper manet eodem modo. 154. — Deinde cum dicit « puerorum au­ tem » [103] Comparat principatum paternum ad regalem secundum similitudinem; et dicit quod princi­ patus patris respectu filiorum est regalis. In hoc enim principatu duo attenduntur: scilicet quod pater qui generat principatur secundum amorem, naturaliter enim amat filios: et ite­ rum principatur secundum senectutem, quasi habens quamdam naturalem praerogativam ae­ tatis supra filios: et quantum ad hoc est spe­ cies, idest similitudo principatus regalis. Et inde est quod Homerus appellavit lovem. idest summum Deum, patrem virorum et deo­ 152-156 rum, idest regem omnium, et hominum, et superiorum substantiarum quas Deos vocabat. Oportet enim quod rex qui perpetuo principa­ tur et plenariam habet in omnibus potesta­ tem, differat a subditis secundum naturam in quadam magnitudine bonitatis; et tamen quod sit genere idem eis, ad minus secundum speciem humanam: melius autem erit et si etiam unitate gentis. Et haec etiam est comparatio senioris ad iuniorem et generantis ad genitum, quod sci­ licet habet naturalem praerogativam perfectio­ nis. Ideo autem oportet regem naturaliter dif­ ferre ab aliis: nisi enim esset naturali qua­ dam bonitate melior, non esset iustum quod semper dominaretur plenaria potestate sibi ae­ qualibus, ut infra in tertio dicetur. Sic igitur naturalis differentia separat prin­ cipatum regalem a politico, qui est ad aequale secundum naturam: amor autem separat prin­ cipatum regalem a tyrannico, qui non princi­ patur propter amorem, quem habet ad sub­ ditos, sed propter commodum proprium. 155. — Deinde cum dicit « manifestum igi­ tur » [104] Concludit quod principalis intentio oecono­ mici est circa istas duas coniugationes princi­ palior, quam circa alia. Magis enim intendit circa homines quam circa possessionem inani­ matorum, sicut tritici, et vini et aliorum huius­ modi : et magis debet intendere ad virtutem per quam homines bene vivunt, quam ad vir­ tutem possessionis per quam possessio bene procuratur et multiplicatur, quod signatur no­ mine divitiarum : et similiter etiam magis stu­ det ad virtutem liberorum quam servorum. Et huiusmodi ratio potest assignari, quia princi­ palis intentio cuiuslibet est de fine. Res autem inanimatae quaeruntur propter homines, sicut propter finem, et servi propter liberos ut eis ministrent. 156. — Deinde cum dicit « primo igi­ tur » [105] Quia fecerat mentionem de virtute liberorum et servorum, movet de hoc questionem; et cir­ ca hoc tria facit. Primo movet quaestionem [105]. Secundo solvit eam, ibi [107], « Manifestum igitur etc. ». Tertio ex solutione movet iterum aliam quae­ stionem, ibi [109] « Dubitabit autem utique aliquis etc. ». Circa primum duo facit. Primo movet quaestionem circa dominum et servum [105], Secundo circa alios principatus, ibi [106], « Fere autem idem etc. ». Dicit ergo primo [105], quod de servis po test esse quaedam dubitatio. Manifestum est enim quod servus debet habere quamdam vir­ tutem organicam et ministrativam, per quam scilicet sciat et possit exequi mandatum do­ mini et ei servire, sicut supra dictum est, quod sunt quaedam serviles scientiae. Sed dubitatio est utrum praeter huiusmodi virtutes sit aliqua alia dignior virtus conve- 156-160 IN POLITICORUM niens servo, sicut sunt virtutes morales, ut temperantia, fortitudo, iustitia et alia hujus­ modi; vel nulla virtus competat servo, nisi quae pertinet ad corporalia servitia. Et dicit quod ex utraque parte videtur esse dubitatio: quia si competit servis habere huiusmodi virtutes, sicut et liberis, in nullo vide­ buntur differre a liberis; imo excellentiores vi­ debuntur qui et servorum et liberorum virtuti­ bus polleant. Ex alia parte inconveniens vide­ tur, si, cum sint homines ratione communi­ cantes, non habeant virtutes quibus homines vivunt secundum rationem. 157. — Deinde cum dicit « fere au­ tem » [106] Movet eamdem quaestionem in aliis princi­ patibus', et dicit quod idem quod quaeritur de servo, potest etiam quaeri de muliere et pue­ ro, utrum scilicet oportet esse mulierem tem­ peratam, et fortem et iustam, et similiter pue­ rum, vel non. Et haec etiam quaestio potest moveri universaliter in omni principatu : utrum scilicet sit eadem virtus principantis et subiecti, vel non. Et obiicil ad utramque partem. Quia si oportet et principantem et subiectum participare bonitate virtutis, nulla ratio erit quod unus debeat subiici, et alius principari semper, idest per totam vitam suam: secus autem esset si successive subiicerentur et prin­ ciparentur, sicut accidit in politico principatu. Nec potest dici quod virtus principantis et su­ biecti differant secundum magis et minus : ma­ gis enim et minus non variant speciem: sed principari et subiici differunt specie. Unde non videtur sufficere ad differentiam principantis et subiecti, quod unus habeat plus de virtute quam alius. Ex alia parte si dicatur quod oportet unum habere virtutem, non autem alium, sequitur etiam inconveniens. Quia si ille qui principa­ tur, non erit sobrius et iustus, non poterit be­ ne principari. Si vero subiectus non habeat has virtutes, non poterit bene subiici; quia propter intemperantiam vel timorem frequen­ ter omittet facere ea quae oportet, et tunc non bene subiiceretur. 158. — Deinde cum dicit « manifestum igi­ tur » [107] Solvit propositam dubitationem. Et primo proponit solutionem in generali [107], Secundo in speciali, ibi [108], « Palam autem hoc etc. ». Concludit autem primo [107] ex rationibus inductis ad unam partem, quod necesse est quod tam principans quam subiectus partici­ pent virtute; aliter enim neque unus bene prin­ ciparetur, neque alius bene subiiceretur: sed est quaedam differentia virtutis utriusque. Et hoc manifestat per ea quae subiiciuntur aliis naturaliter: et ponit exemplum in parti­ bus animae, cuius una pars naturaliter princi­ patur, scilicet pars rationalis, et alia naturali­ ter subjicitur, scilicet pars irrationalis, ut irascibilis et concupiscibilis. Ponimus autem utriusque partis esse aliquam virtutem, sed — 49 L. 1, 1. X differentem : nam virtus rationalis partis est prudentia, sed virtus irrationalis partis est tem­ perantia et fortitudo et aliae huiusmodi vir­ tutes. Unde manifestum est quod eodem modo se habet etiam in aliis quae principantur et subiiciuntur secundum naturam. Et quia na­ tura diversificatur in diversis; ideo secundum naturam sunt diversa quae principantur et subiiciuntur. Alio enim modo homo liber prin­ cipatur suo servo, et masculus feminae et vir puero, ut etiam supra habitum est. Omnibus autem his insunt partes animae quae dictae sunt. Unde et virtutes earum omnibus prae­ missis insunt, sed differenter. 159. — Et hoc primo manifestat quantum ad partem rationalem, ad quam pertinet consi­ liari. Servus enim inquantum est servus, non habet consilium de suis actibus. Cuius ratio est, quia consiliamur de his quae sunt in po­ testate nostra; servus autem non habet actus suos in potestate sua, sed sunt actus eius in potestate domini. Unde servus non habet li­ beram potestatem consiliandi. Sed femina cum sit libera, habet potesta­ tem consiliandi, sed consilium eius est invali­ dum. Cuius ratio est, quia propter mollitiem naturae ratio eius infirmiter inhaeret consi­ liatis, sed cito ab eis removetur propter pas­ siones aliquas, puta concupiscentiae, vel irae, vel timoris vel alicuius huiusmodi. Pueri autem habent consilium, sed imperfe­ ctum: cuius ratio est, quia non habent perfe­ ctum usum rationis, ut possint singula discu­ tere quae sunt in consiliis attendenda: et sic diversimode se habet ad id quod est rationis. 160. — Similiter etiam considerandum est et circa morales virtutes: omnes enim partici­ pant ipsas, sed non eodem modo; sed unus­ quisque eas participat quantum est necessa­ rium ad proprium opus. Unde ille qui princi­ patur sive civitati, sive servis, sive mulieri, sive filiis, oportet quod habeat perfectam vir­ tutem moralem, quia opus eius est simpliciter opus architectoris, idest principalis artificis. Sicut enim principalis artifex dirigit et im­ perat ministris artis qui manu operantur, ita princeps dirigit suos subiectos; et ideo habet officium rationis, quae se habet similiter ut principalis artifex ad inferiores partes animae. Et ita oportet quod ille qui principatur habeat rationem perfectam: sed unusquisque aliorum qui subiiciuntur, tantum habet de ratione et de virtute quantum ille qui principatur immittit ipsis, idest tantum oportet quod habeant, quod sufficiant sequi directionem principantis implendo mandata ipsius. Et sic patet quod omnium praedictorum est aliqua moralis virtus, scilicet temperantia, for­ titudo, et iustitia; non tamen eadem est viri et mulieris et aliorum subiectorum, sicut pu­ tavit Socrates: sed fortitudo viri est ad prin­ cipandum, ut scilicet propter nullum timorem praetermittat ordinare quid faciendum sit: sed in muliere et in quolibet subdito oportet quod L. T, 1. x IN POLITICORUM sit fortitudo subministrativa, ut scilicet propter timorem non praetermittat facere proprium ministerium. Sic etiam differt fortitudo in duce exercitus et in milite. Et sicut dictum est de fortitudine, ita dicendum est de omnibus aliis virtutibus; quae in principante quidem sunt principativae, in subiectis autem ministrativae: et per hoc patet quod non diffe­ runt solum secundum magis et minus horum virtutes, sed aliqualiter secundum rationem. 161. — Deinde cum dicit « palam au­ tem » [108] Manifestat quod dixerat magis in particu­ lari: et dicit quod hoc quod dictum est, ma­ gis erit manifestum his qui volunt considerare magis in particulari: quia illi qui de actibus humanis volunt dicere in universali tantum, decipiunt seipsos, quia non possunt plene per­ venire ad veritatem: sicut si aliquis esset contentus ut sciret quod virtus est per quam anima bene se habet, aut per quam homo iuste operatur, vel aliquid aliud talium, et nihil plus vellet scire de virtute, deciperet seipsum, imperfectam et inutilem habens scien­ tiam de virtute. Multo enim melius dicunt illi qui enumerant virtutes in speciali, sicut Gorgias fecit, quam illi qui dicunt solum in generali cuius ratio est: quia actus sunt circa 160-161 | singularia: unde ea quae ad actus pertinent, in particulari sunt consideranda. Et ideo sicut quidam poëta dixit de mulie­ re quiddam particulariter ad eius virtutem per­ tinens, ita etiam est existimandum in omni­ bus. Ad mulieris enim ornatum vel honesta­ tem pertinet quod sit taciturna, hoc enim ex verecundia provenit quae mulieribus debe­ tur: sed hoc ad ornatum viri non pertinet, sed magis quod sicut decet loquatur. Unde et Apostolus monet quod mulieres in ecclesiis taceant, et si quid dicere volunt, domi viros suos interrogent (I Cor., XIV, 34). Sed quia puer est imperfectus, virtus eius non est ad seipsum, idest ut secundum suum sensum re­ ' gatur, sed ut disponatur secundum quod est I conveniens ad finem debitum, et ad obediendum ductori, scilicet paedagogo. Unde in Ec­ clesiastico XXX, 11, sapiens dicit: « Non des (filio tuo) potestatem in mventute, et ne despicias cogitatus illius ». Similiter etiam virtus ' servi est in ordine ad dominum. Dictum est ! enim supra, quod servus est utilis ad neces­ saria vitae: unde indiget quidem virtute, sed , parva; et tanta, ut non deficiat ab his, quae I debet operari, propter intemperantiam concu­ I piscentiae, vel propter timiditatem. | — 50 — 162-163 IN POLITICORUM L. I, 1. xi LECTIO XL inn. 162-168; [109-114]). Artifices cum secundum naturam servi sint, determinatamque servitutem habeant, certis virtutibus ipsos esse praeditos conveniet; sic et mulieres et pueros. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1260a36 - 1260b24) 109. Dubitabit autem utique aliquis de nunc dicto, sj verum, ergo et artifices opor­ tebit habere virtutem; multotiens enim pro­ pter intemperantiam deficiunt ab operibus. 110. Aut differt ab his plurimum. Servus quidem enim particeps vitae, hic tamen re­ motius: et tantum immittit virtutis, quantum et servitutis Banausus enim artifex determi­ natam quamdam habet servitutem : et servus quidem eorum, quae natura; coriarius autem nullus, neque aliorum artificum. 111. Manifestum igitur, quod talis virtutis causam esse oportet servo dominum, sed non doctrinativam habentem, operum dcspoticam. Propter quod dicunt non bene, ratione ser­ vos privantes, et dicentes praecepto utendum solum: monendum enim magis servos, quam pueros: sed de iis quidem determinatum sit isto modo. 112. De mulieris autem, et viri, et natorum et patris, ea quae circa unumquemque ipso­ rum virtute, et ea quae ad seipsos homelia, quid quod bene et non bene, et quomodo oportet, quod quidem bene, persequi, quod autem male, fugere, in iis, quae circa poli­ tias necessarium pervenire. 113. Quoniam enim domus quidem omnis pars civitatis, haec autem domus, ea quae partis ad eam quae totius, oportet videre vir­ tutem; necessarium ad politicam respicientes erudire, et pueros et mulieres. Sed quidem aliquid refert ad civitatem esse studiosam, pueros esse studiosos, et mulieres studiosas: necessarium autem refert. Mulieres quidem enim dimidia pars liberorum, ex pueris au­ tem dispensatores fiunt politicae. 114. Quare, quoniam de iis quidem deter­ minatum est, de reliquis autem in aliis dicen­ dum; dimittentes tamquam finem habentes, eos, qui nunc, sermones, aliud principium fa­ cientes dicamus. Et primo consideremus de praenunciatis de optima politica. COMMENTARIUM S. THOMAE 162. — Soluta praecedenti dubitatione, hic movet quandam aliam dubitationem, quae ex praemissa solutione oritur. Et circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem [109]. Secundo solvit eam, ibi [110], « Aut differt ab his plurimum, etc. ». Tertio inducit quod­ dam corollarium ex solutione posita, ibi [111], «Manifestum igitur, etc.». Est ergo dubitatio [109] de hoc, quod supra dictum est. Si enim verum est, quod oportet servum habere quamdam virtutem, ne pro­ pter intemperantiam aut timorem deficiat ab operibus; pari ratione videbitur, quod artifi­ ces, ad hoc quod sint boni artifices, oporteat habere aliquam virtutem; cum multoties con­ tingat, quod propter intemperantiam, vel alia vitia, defectum faciant in suis operibus, ut­ puta negligenter agentes dum aliis intendunt. 163. — Deinde cum dicit « aut dif­ fert » [110] Solvit propositam dubitationem: et dicit, 6 — In Politicorum, ~ 5l quod magna differentia est inter servum et artificem: et hoc probat per duas rationes. Quarum prima est, quia servus in aliquo est particeps vitae, idest conversationis huma­ nae inquantum est servus. Dictum est enim supra, quod servus est instrumentum in his, quae pertinent ad actionem, idest ad conver­ sationem hominum. Et ideo cum virtutes mo­ rales perficiant hominem in conversatione hu­ mana, oportet quod servus, ad hoc quod sit bonus, participet aliquid de virtute morali. Sed artifex remotius se habet a conversatione humana: non enim operatio artificis, inquantum huiusmodi, est circa agibilia conversatio­ nis humanae, sed circa aliqua artificiata, quae dicuntur factibilia: unde aliquis dicitur bonus artifex, utputa bonus faber, ex hoc, quod sciat, et potest facere bonos cultellos, etiam si male utatur, vel negligenter sua arte: sed tamen intantum immittit de virtute in sua opera­ tione inquantum exhibet de servitute ad con­ L. 1, 1. xi IN POLITICORUM versationem humanam. Sicut videmus, quod aliqui artifices, idest mercenarii, utputa coqui, habent quandam determinatam servitutem, dum deputantur ad quaedam specialia mini­ steria, et serviunt: et secundum hoc indigent virtute morali, ad hoc quod sint boni in mi­ nisterio. 164. — Secundam rationem ponit ibi [ib.], «Et servus est secundum naturam, etc.». Quia servus est de his quae sunt a natura: probatum est enim supra, quod aliqui sunt naturaliter servi : sed nullus est coriarius vel ullius artis artifex a natura; sed omnes artes sunt adinventae per rationem. Virtus autem ad ea se habet, quae sunt nobis a natura. Ha­ bemus enim naturalem quamdam inclinationem ad virtutem, ut dictum est in secundo Ethi­ corum·, unde patet, quod ad hoc quod ali­ quis sit bonus servus, indiget virtute morali; non autem ad hoc, quod sit bonus artife'x. 165. — Deinde cum dicit « manifestum igitur» [111] Infert quoddam corollarium ex dictis. Di­ ctum est enim, quod servus indiget virtute: oportet autem, quod homo, qui habet inclina­ tionem ad virtutem, consequatur virtutem stu­ dio alicuius gubernantis; sicut cives debent fieri virtuosi per legislatorem, ut dicitur in se­ cundo Ethicorum. Unde manifestum est, quod huiusmodi virtutis, quam servus debet habere ad hoc quod sit bonus, dominus eius debet ei esse causa, instruendo eum qualiter agere de­ beat, et puniendo si male facit, et remune­ rando si bene: sed non est dicendum quod ad dominum pertineat quod habeat dominalcm quamdam scientiam quae doceat opera servi­ lia ipsum servum, puta quod doceat ipsum co­ quinare, vel aliqua huiusmodi facere; sed de­ bet eum docere, quomodo sit temperatus, et humilis, et patiens, et alia huiusmodi. Unde non bene dicunt, quod non est ra­ tione utendum ad servos, sed solo praecepto. Magis enim debemus servos monere ad virtu­ tem, quam filios pueros; quia nondum sunt ita capaces monitionis. Et de his quidem sic determinatum sit. 166. — Deinde cum dicit « de mulie­ ris » [112] Excusat se a diligentiori determinatione de duabus aliis coniugationibus. — 52 163-168 Et circa hoc tria facit. Primo exponit excu­ sationem [112], Secundo assignat rationem dictorum, ibi [113], «Quoniam enim domus, etc. ». Tertio continuat praedicta dicendis, ibi [114], «Quare, quoniam de his etc.». Dicit ergo primo [112], quod in his quae dicenda sunt de civitatibus, necessarium est tractare de virtute mulieris et viri, et patris et filiorum, et collocutione vel conversatione eo­ rum adinvicem, quid in hoc sit bene, et quo­ modo illud quod est bonum, sit procurandum, et illud quod sit malum, sit vitandum: et ita ad praesens antequam de politicis dicamus, determinari hic non possunt. 167. — Deinde cum dicit « quoniam enim» [113] Assignat duas rationes, quare praedicta opor­ teat determinari circa politias: quarum prima est, quia dispositionem partis oportet consi­ derare in comparatione ad totum, sicut dispo­ sitionem fundamenti in comparatione ad do­ mum; sed domus est pars civitatis, ad quam primo pertinent istae duae conjugationes, sci­ licet patris et filii, viri et uxoris: unde secun­ dum comparationem ad politiam oportet con­ siderare qualiter sint erudiendi pueri et uxores. Secundam rationem ponit ibi [ib.], « Sed quidem aliquid refert etc. ». Ea enim quo­ rum dispositio facit differentiam circa boni­ tatem civitatis, sunt consideranda in politiis. Sed huiusmodi sunt instructiones puerorum et mulierum, quomodo utrique sint boni, quia mulieres sunt media pars hominum liberorum qui sunt in civitate; ex pueris autem crescunt viri, quos oportet esse dispensatores civitatis: ergo in politiis determinandum est de instru­ ctione filiorum et uxorum. 168. — Deinde cum dicit « quare, quo­ niam » [114] Continuat dicta dicendis: et dicit quod quia determinatum est de praemissis, de reliquis autem dicendum est in aliis, idest sequentibus, quae ad politias pertinent, debemus ad prae­ sens dimittere istos sermones pertinentes ad dispensationem domus, tamquam iam consum­ mationem habentes; et faciemus aliud princi­ pium, considerando ea quae dicta sunt ab aliis de optima politia. Et sic terminatur primus liber. sium 332 [207]. Ostendit qui fuerint, et quales, qui de huiusmodi ’ se intromiserunt 341 [216]. \ 297 [178]; f de politia Carthaginen- LIBER SECUNDUS VARIAE optimarum civitatum administration , tam j quae observantur in & rumes297 [178];verbis /quibusdam civitatibus) de politiaET Cretensi 321 DESCRIPTAE, QUAM USU COMPROBATAE PROPONUNTUR. COMPARANTUR. IN QUIBUS I ordinate viventibus 1 [196]; DEFICIUNT ARGUUNTUR. SUMMA LIBRI. — civitatis 173 [117] de politia Lacedaemonio- ,, SYNOPSIS (Leet. I-XVII; nn. 169-347; textus nn. 115-222). L IB E R S E C U N D U S Determinat de civitate, Ponens ea quae ab aliis dicta sunt de politica communicatione 169 [115]. ! Dicit de quo est intentio 169 [115]. !( Z a Platone, vel Socrate 172 quae sunt traditae a 7 [117]; sapientibus 173 [117];) a Phalea 256 [155]; ' ab Hippodamo 276 [162]; — 53 — L. il, I. i IN POLITICORUM LECTIO L (nn. 169-184; [115-1222]). Quod non oporteat in civitatibus omnia esse communia, ut filios, et mulieres, et facultates, sicut Socrates opinabatur. SYNOPSIS (Leet. I-III; nn. 169-195; [115-1241-*]): Lectio III Lectio II nn. 189-195 [1241- 6]. nn. 185-188 [123*·3]. Lectio I nn. 169-184 [115-122 2], Determinans de civitate, et ponens ea quae ab aliis dicta sunt de politica communicatione, I) Dicit de quo est intentio 169 [115]. Proponit suam intentionem 169 [115]. Excusat eam 171 [116]. II) Prosequitur suam intentionem, ponens diversas ordinationes civitatis traditas a sapientibus, et in primis a Platone, vel Socrate 172 [117]. A) De quadam quaestione, scii, utrum et in quibus cives communicare debeant 173 [117]. A’) Excludit cives in nullo communicare 174 [118]. B’) Dubitat et inquirit de iis in quibus communicant 175 [119]. 1) Ostendit inconvenientiam positionis Platonis de communitate uxorum et possessionum 176 [120]. a) Quantum ad communitatem uxorum et filiorum 176 [120]. a’) Proponit inconvenientiam 171 [120]. b’) Eam prosequitur 178 [121]. aa) Est inconveniens quia assignata propter irrationalem causam 178 [121]. а) Proponit causam 178 [121]. б) Improbat eam 3 rationibus 179 [122]. bb) Per hanc legem civitas non potest consequi unitatem, 4 rationibus 185 [123]. a) Quia haec communitas causât litigia 185 [123]. ά) Quia de communibus cives minus curantur 186 [1231]. c) Quia male est quod destruatur amicitia inter propinquos 187 [1232]. d) Quia propter similitudinem saepe suspicaretur de proprietate filiorum, vel fratrum 188 [1233]. cc) Multae difficultates ex ea consequuntur 189 [124]. а) Ex ira vel odio inter parentes 189 [124]. б) Ex concupiscentia libidinum 190 [1241]. c) Quia impedit amicitiam inter principes et subiectos 192 [1242]. d) Et amicitiam inter cives 193 [1243]. e) Quia induceret magnam turbationem in trans­ latione filiorum 194 [1244]. f) Et per hoc vulnerationes, libidinosos amores, homicidia inter propinquos 195 [1245]. b) Quantum ad communitatem possessionum (vide Leet. II; nn. 196 [125]). c) Quantum ad utramque (vide Leet. IV; nn. 196 [1251]). 2) Ostendit eius insufficientiam (vide Leet. V; nn. 207 [129]). B) De ordinatione quantum ad alia (.vide Lcct. VI; nn. 223 [136]). — 54 — 169 IN POLITICORUM L. 11, 1. i TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1260b27 - 1261bl5) 115. Quia considerare voluimus de com­ munione politica quae sit optima omnium, iis qui possunt vivere quam maxime ad votum, oportet et alias considerare politias, quibus utuntur quidam civitatum earum, quae bene regi legibus dicuntur, et si quae aliae existunt a quibusdam dictae et visae bene se habere, et ut recte habens appareat et utile. 116. Adhuc autem quaerere praeter ipsas alterum non videatur esse omnino sophizare volentium, sed propter non bene se habere has nunc existentes; propter hoc, hanc vi­ deamur inserere methodum. 117. Principium autem primo faciendum, quod quidem natum est esse principium spe­ culationis. Necesse enim aut omnes omnibus communicare cives; aut nullo; aut quibusdam quidem, quibusdam autem non. 118. Nullo quidem igitur communicare, ma­ nifestum quod impossibile. Civitas enim com­ municatio quaedam est: et primum necesse loco communicare. Locus quidem enim unus, quod unius civitatis. 119. Sed utrum quibuscumque contingat communicare, et melius est communicare fu­ turam habitari civitatem, bene, aut quibus­ dam quidem, quibusdam autem non, melius. Contingit enim, et pueris et mulieribus, et pos­ sessionibus communicare cives adinvicem, quem­ admodum in politica Platonis. Ibi enim So­ crates ait oportere communes pueros, et mu­ lieres esse, et possessiones. Hoc itaque utrum, ut nunc, sit melius habere, aut secundum in politia scriptam legem. 120. Habet itaque difficultates alias multas omnium esse mulieres communes: et causa propter quam inquit oportere lege statui hoc modo, Socrates non videtur accipiens ex ra­ tionibus. Adhuc autem ad finem, quem ait oportere existera civitati, ut quidem dictum est nunc impossibile, quomodo autem divi­ dere, nihil determinatum est. 121. Dico autem unam esse civitatem tam­ quam optimum ens, quam maxime omnem. Accipit enim hanc suppositionem Socrates. 122. Quamvis manifestum sit, quod proce­ dens, et facta una magis, neque civitas erit. Multitudo enim quaedam secundum naturam est civitas; factaque una magis, domus qui­ dem ex civitate, homo autem ex domo erit: magis enim unam domum civitate dicemus utique, et unum domo. Quare, si potens quis esset hoc operari, non faciendum: interimit etenim civitatem. Non solum autem plurium hominum civitas, sed et ex specie differen­ tibus: non enim fit civitas ex similibus. Al­ terum enim compugnatio, et civitas, hoc qui­ dem enim quantitate utile, quamvis sit idem specie: auxilii enim gratia compugnatio apta nata est, quemadmodum utique si pondus amplius trahet. Differet autem tali, et civitas a gente, cum non per vicos fuerint segregati multitudine, sed velut Arcades. Ex quibus autem ' oportet unum fieri, specie differunt, propter quod aequale contrapassum, salvat civitates, quemadmodum in Ethicis dictum est prius, quoniam et in liberis et aequalibus necesse hoc esse. 1221. Similiter autem non possibile est om­ nes principari, sed aut secundum annum, aut secundum aliqualem alium ordinem aut tem­ pus. Et accidit utique secundum hunc mo­ dum, ut omnes principentur; quemadmodum utique si transmutarentur coriarii, et fabri, et non semper idem coriarii essent. Quoniam autem melius sic habere, quae circa com­ munitatem politicam, palam, quod eosdem semper melius principari, si possibile. In qui­ bus autem non possibile propter secundum naturam aequales esse omnes, simul autem et iustum, sive bonum sive pravum, princi­ pari omnes ipso participare, hoc autem imi­ tatur, scilicet in parte aequales cedere hoc, tamquam similes sint a principio: ii quidem enim principantur, ii autem subiiciuntur tam­ quam utique alii facti. Et eodem utique mo­ do principantium, alii alios principantur prin­ cipatus. Manifestum igitur ex his, quia non aptum natum est unam sic esse civitatem, ut dicunt quidam, et dictum ut maximum bo­ num in civitatibus, quod civitates interimit, quamvis uniuscuiusque bonum salvet unum­ quodque. 1222. Est autem et per alium modum ma­ nifestum, quoniam valde quaerere unire ci­ vitatem non est melius. Domus quidem enim magis per se sufficiens uno, civitas autem do­ mo, et vult iam tunc esse civitas cum per se sufficientem accidit esse communitatem multitudinis. Siquidem igitur magis eligibile, quod magis per se sufficiens, et minus unum, eo, quod magis, eligibilius. COMMENTARIUM S. THOMAE 169. — Postquam Philosophus determinavit in primo libio de his quae pertinent ad do­ mum, quae sunt elementa quaedam civitatis, hic incipit determinare de ipsa civitate secun­ dum modum quem in fine primi tetigit, et etiam in fine decimi Ethicorum. Primo enim ponit ea quae ab aliis dicta sunt de politica communicatione [115], Se­ cundo incipit determinare de ea secundum propriam sententiam in tertio libro, ibi [223], « Et qui de politica considerat etc. ». Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio [115], Secundo prosequitur suam intentionem, ibi [117], « Principium autem etc. ». Circa primum duo facit. — 55 — L. If, 1. t JN POLITICORUM Primo proponit suam intentionem [115], Se­ cundo excusat eam, ibi [116], « Adhuc autem etc. ». Dicit ergo primo [115], quod intentio nostra principalis est considerare de communicatione politica, ut sciamus quis modus politicae con­ versationis sit optimus, quemadmodum omnia ea secundum quae possunt homines vivere ma­ xime ad votum. Ad hoc consequendum opor­ tet considerare politias, idest ordinationes ci­ vitatis quas alii tradiderunt, sive sint illae qui­ bus quaedam civitatum utuntur quae laudan­ tur de hoc quod bene reguntur legibus: sive etiam sint ab aliquibus philosophis et sapien­ tibus traditae quae videntur bene se habere. Et hoc ideo oportet considerare, ut appareat quid sit rectum et utile in conversatione et re­ gimine civitatis. Ex collatione enim nwltorum magis potest apparere quid sit melius et uti­ lius. 170. — Notandum est autem quod ad opti­ mam politiam pertinere dicit, ut homines vi vant quam maxime ad votum, scilicet secun­ dum hominum voluntatem; quia voluntas ho­ minis principaliter est de fine humanae vitae, ad quem ordinatur tota politica conversatio. Unde secundum quod homines diversimode existimant de fine vitae humanae, secundum hoc diversimode homines existimant de con­ versatione civitatis. Qui enim finem humanae vitae ponunt delectationes vel potentiam aut honores, existimant illam civitatem esse optime dispositam, in qua homines possunt vivere delitiose vel acquirere multas pecunias, aut con­ sequi magnos honores vel multis dominari. Qui vero finem praesentis vitae ponunt in bono quod est praemium virtutis, existimant illam civitatem esse optime dispositam in qua homines maxime pacifice et secundum virtu­ tem vivunt. Unde simpliciter verum est quod optima dispositio civitatis est secundum quorumlibet opinionem, prout in civitate potest vivere ho­ mo ad votum. Ita notandum est quod dicit se consideraturum de politiis communitatum, quae bene dicuntur regi, et de ordinationibus civitatum a sapientibus traditis, qui videntur bene se habere; quia ad inveniendum verita­ tem, non multum prodest consideratio eorum quae sunt manifeste falsa, sed eorum quae probabiliter dicuntur. 171. — Deinde cum dicit « adhuc au­ tem » [116] Excusat propriam intentionem: et dicit quod non oportet alicui videri quod hoc ipsum quod est quaerere aliquid aliud in ordinationibus civitatum, praeter ea quae ab aliis dicta sunt, procedat ex hoc quod ipse intendat suam sa­ pientiam ostentare : sed ideo interserit hanc artem, quia ea quae ab aliis dicta sunt, in multis videntur non bene se habere. 172. — Deinde cum dicit « principium au­ tem » [1171 Prosequitur suam intentionem, prosequendo — 56 169-175 ea quae ab aliis dicta sunt de ordinatione civitatis. Et primo ponit diversas ordinationes civi­ tatum traditas a diversis [117]. Secundo osten­ dit qui fuerunt et quales, qui de huiusmodi se intromiserunt, ibi [216], « Eorum autem qui de republica aliquid etc. ». Prima autem pars dividitur in duas, secun­ dum diversitatem quam in praemissis tetigit. In prima enim ponit ordinationes civitatis quae sunt ab aliquibus sapientibus traditae [117]. In secunda ponit eas quae in quibusdam civitatibus ordinate viventibus observantur, ibi [178], « De ea autem quae Lacedaemonio­ rum republica etc. ». Prima dividitur in tres. Primo ponit ordina­ tionem civitatis, quam tradidit Socrates vel Plato discipulis eius, qui in suis libris Socra­ tem loquentem introducit [117]. In secunda ponit ordinationem civitatis traditam a quo­ dam qui Phaleas dicebatur, ibi [155], «Pro­ pter quod Phaleas etc.». In tertia ponit ordi­ nationem Hyppodami, ibi [162], « Hyppodamus autem etc. ». Circa primum duo facit [162]. Primo per­ tractat quamdam quaestionem de quadam ordinatione, quam Plato dixit esse utilissimam civitati [117], Secundo prosequitur de ordina­ tione ipsius quantum ad alia, ibi [136], « Fe­ re autem etc. ». Circa primum duo facit. Primo movet quae­ stionem [117], Secundo prosequitur eam, ibi [120], « Continet porro etc. ». Circa primum tria facit. Primo movet quam­ dam quaestionem trimembrem [117], Secundo excludit unum membrum ipsius, ibi [118], « Nullo quidem igitur etc. ». Tertio quaerit de aliis duobus, ibi [119], « Sed utrum quibus­ cumque etc. ». 173. — Dicit ergo primo [117], quod prin­ cipium huius considerationis faciendum est ab eo quod primo considerandum occurrit secun­ dum naturam civitatis. Cum enim civitas sit communitas, quaedam necesse est primo con­ siderare: utrum omnes cives debeant communi­ care in omnibus, aut in nullo; aut in quibus­ dam, et in quibusdam non. 174. — Deinde cum dicit « nullo qui­ dem » [118] Excludit unum trium membrorum. Impossi­ bile est enim dicere quod cives in nullo com­ municent : quod probat dupliciter. Primo quidem, quia civitas est quaedam communicatio. Unde contra rationem civitatis esset quod cives in nullo communicarent. Se­ cundo, quia manifestum est quod omnes ci­ ves necesse est communicare, saltem in loco, quia unus est locus unius civitatis. Concives autem dicuntur qui sunt socii in una civitate: unde oportet quod communicent in loco. 175. — Deinde cum dicit «sed utrum» [119] Relinquit duo alia membra sub dubitatione: scilicet utrum melius sit quod civitas quae de­ bet bene conversari communicet in quibus­ 175-180 IN POLITICORUM cumque contingit aliquos communicare; vel in quibusdam eorum communicet et in qui­ busdam non. Quaedam enim sunt in quibus nullo modo contingit communicare; sicut in omnibus personalibus, puta in membris cor­ poris. Sed in filiis et uxoribus et possessionibus contingit cives communicare adinvicem, sicut traditur in politica Platonis: ibi enim dixit Socrates quod oportet ad optimam civitatem, quod sint communes possessiones omnium ci­ vium et communes uxores, ita scilicet quod indifferenter omnes accedant ad omnes; et per consequens sequitur quod filii sint communes propter incertitudinem filiorum: et hoc tangit in principio Timaei. Quaerendum est ergo, utrum melius sic habere conversationem, aut secundum legem quam Socrates in sua politica scripsit. 176. — Deinde cum dicit « habet ita­ que» [129] Inquirit de praedicta quaestione. Et primo ostendit inconvenientiam praedi­ ctae positionis de communitate uxorum et pos­ sessionum [120], Secundo ostendit eius insuf­ ficientiam, ibi [129], « Causa autem deviatio­ nis Socratis etc. ». Circa primum tria facit. Primo improbat le­ gem Socratis quantum ad communitatem uxorom et filiorum [120], Secundo quantum ad communitatem possessionum, ibi [123], « Ha­ bitum autem iis etc. ». Tertio communiter quantum ad utramque, ibi [124], « Adhuc au­ tem et tales difficultates etc. ». Circa primum duo facit. Primo proponit ea secundum quae potest apparere positio So­ cratis de communitate uxorum inconve­ niens [120]. Secundo prosequitur illa, ibi [121], «Dico autem unam esse etc.». 177. —Circa primum [120] ponit quatuor: quorum primum est quod ista ordinatio de communitate mulierum habet multas alias dif­ ficultates, praeter ea inconvenientia quae statim tangentur. Secundum est quod causa pro­ pter quam Socrates dixit, hoc oportere lege ordinari, non videtur esse rationabilis. Tertium est quod per istam legem non posset perve­ niri ad finem et utilitatem civitatis, quam Socrates existimabat. Quartum est quod insufficienter tradidit: cum enim communia non possint singulis applicari nisi secundum cer­ tum modum distribuendi, ipse tamen faciens mulieres communes non docebat modum quo­ modo essent singulis dividendae ad usum. 178. — Deinde cum dicit « dico au­ tem » [121] Prosequitur tria eorum quae dixerat: nam quartum de insufficientia est per se manife­ stum. Primo enim ostendit causam huius ordina­ tionis a Socrate assignatam esse irrationabi­ lem [121], Secundo ostendit quod per hanc le­ gem civitas non posset consequi finem, quem Socrates intendebat, ibi [123], « At vero neque — 57 L. II, 1. ί si etc. ». Tertio ostendit quod haec lex habet multas difficultates, ibt [124], « Adhuc autem et tales etc.». Circa primum duo facit. Primo proponit causam legis quam Socrates assignabat [121 [. Secundo improbat eam, ibi [122], « Quamvis manifestum sit etc. ». Dicit ergo primo [121], quod Socrates sup­ ponebat hoc quasi principium, quod optimum esset civitati quod esset una quantumcumque posset: propter hoc enim volebat omnia esse communia, etiam filios et uxores, ut cives es­ sent maxime ad invicem uniti. 179. — Deinde cum dicit « quamvis mani­ festum » [122] Improbat praedictam causam tribus rationi­ bus: circa quarum primam dicit, manifestum esse quod tantum posset procedere unitas ci­ vitatis magis quam deberet, quod non rema­ neret civitas. Dictum enim est supra quod ci­ vitas est naturaliter quaedam multitudo: mul­ titudo autem opponitur unitati. Unde si civi­ tas fuerit magis una quam deberet, iam non esset civitas, sed ex civitate fieret domus : et iterum si haec domus uniretur plus quam de­ beret, ex domo non remaneret nisi unus ho­ mo. Nullus enim dubitat quin una domus est magis unum quam civitas, et magis unus ho­ mo est unum quam domus. Unde si etiam aliquis posset facere qud in tota civitate esset tanta unitas sicut in una domo, non deberet hoc facere, quia sic destrueretur civitas. 180. — Sed quia posset aliquis dicere quod Socrates non intelligebat de unitate quae ex­ cludit multitudinem personarum, sed de uni­ tate quae excludit dissimilitudinem; ideo subiungit quod civitas non solum debet esse ex pluribus hominibus, sed etiam oportet esse ex differentibus specie, idest ex hominibus diver­ sarum conditionum. Non enim fit civitas ex hominibus qui sunt totaliter similes secundum conditiones. Et hoc manifestat tripliciter. Primo quidem, quia aliud est civitas et aliud est multitudo congregata ad simul pugnandum. Quia multitudo congregata ad simul pugnan­ dum est utilis ex sola quantitate numerali, etiam si omnes sint eiusdem conditionis; quia talis multitudo est adunata propter adiutorium, sicut contingit in illis qui volunt trahere aliquod pondus, quod maior multitudo homi­ num trahit maius pondus; ita etiam maior multitudo militum similium magis auxiliatur ad victoriam. Secundo per hoc quod civitas, in hoc quod ex dissimilibus constituitur, differt ab illa gen­ te in qua multitudo non dividitur per habita­ tionem diversarum civitatum aut vicorum, sed unusquisque separatim habitat per seipsum, sicut accidit apud Arcades. Est autem Arcadia quaedam provincia in Graecia, in qua unus­ quisque per se habitat: et sic sunt quodam­ modo omnes aequales e't similes. Tertio ostendit idem per hoc, quod ea ex quibus oportet unum aliquid perfectum fieri, L. II. 1. i IN POLITICORUM differunt specie: unde omne totum perfectum in rebus naturalibus invenitur esse constitu­ tum ex partibus diversis secundum speciem; ut homo ex carnibus, ossibus et nervis. To­ tum vero quod componitur ex partibus eius­ dem speciei est imperfectum in genere natu­ rae, sicut aër et aqua et alia inanimata cor­ pora. Unde manifestum est quod, cum civitas sit quoddam totum perfectum, oportet quod consistat ex partibus dissimilibus secundum speciem. 181. — Et ideo dictum est in quinto Ethico­ rum quod civitas conservatur per aequale contrapassum; idest per hoc quod alicui proportionaliter retribuitur aequale ei quod fecit, quia hoc necesse est quod sit in liberis et aequali­ bus. Si enim non retribueretur alicui secun­ dum quod fecit, esset quaedam servitus, ut ibidem dictum est. Haec autem retributio quae hic contrapassum dicitur in his qui sunt ae­ quales secundum quantitatem, fit secundum ae­ qualitatem quantitatis, ut quantum aliquis de­ dit, tantum recipiat: quantum fecit, tantum patiatur. In his autem qui non sunt aequales secundum quantitatem, sed secundum propor­ tionem, servetur etiam aequalitas proportionis: utpote quanto ille qui fecit iniuriam est mi­ nor, in eadem proportione plus puniatur. Ma­ ioris enim culpae est quod aliquis percutiat digniorem personam quam inferiorem. Sic igi­ tur patet quod, cum de ratione civitatis sit quod civitas ex dissimilibus construatur, non est contra unum (1) quod Socrates putavit quod oporteat civitatem esse maxime unam; quia si tollatur dissimilitudo civium, iam non erit civitas. Quae quidem dissimilitudo maxi­ me videtur tolii factis communibus possessio­ nibus et mulieribus et filiis. 182. — Secundam rationem ponit, ibi [1221], « Similiter autem non possibile etc. ». Quae etiam inducitur ad ostendendum quod oportet esse aliquam differentiam inter cives. Oportet enim quod quidam eorum principentur et qui­ dam subiiciantur. Non enim est possibile quod omnes simul principentur : sed si hoc fiat, opor­ tet quod hoc sit vicissim, ita quod unusquis­ que in suo anno principetur, aut quocumque alio tempore determinato, puta mense, vel die, vel etiam secundum quemcumque alium ordi­ nem, puta quod sorte principes eligantur: et secundum hunc modum vicissitudinarii princi­ patus accidit, quod omnes diversis tempori­ bus principentur, sicut si in civitate aliqua non semper iidem homines essent coriarii vel fabri, sed vicissim sequeretur quod omnes ci­ ves fierent coriarii et fabri. 183. — Subiungit autem quod melius est quod ita disponatur civitas politica, si possi­ bile sit quod iidem semper principentur. Hoc (1) Lege non est consentaneum rationi, vel quid simile. 180-184 enim dicit esse possibile quando in aliqua ci­ vitate inveniuntur aliqui viri multum aliis ex­ cellentiores per quos optimum erit ut semper civitas regatur: sed quando hoc non est pos­ sibile eo quod omnes cives fere sunt aequales secundum naturalem industriam et virtutem,’ tunc iustum est quod omnes participent prin­ cipatu, sive principari sit quoddam bonum, si­ ve malum; quia et communibus bonis et com­ munibus oneribus iustum est ut aequaliter participent qui sunt aequales in civitate, lustum igitur esset, si esset possibile, quod omnes simul principarentur: sed quia hoc non est possibile, ad huius iusti imitationem observatur quod illi qui sunt aequales in par­ te sibiinvicem cedant, tamquam a principio sint similes: quia dum quidam eorum prin­ cipantur, et quidam subiiciuntur, quodammodo facti sunt dissimiles et diversi per gradum di­ gnitatis. Et ita etiam quaedam diversitas est inter eos quod simul principantur, dum di­ versi in civitate diversos principatus vel offi­ cia gerunt. Et sic palet quod ad civitatem re­ quiritur principantium et subiectorum diver­ sitas, vel simpliciter, vel secundum aliquod tempus. Sic igitur manifestum est ex praedictis, quod civitas non est sic nata esse una, sicut qui­ dam dicunt, ut omnes sint similes. Et illud quod dicitur esse maximum bonum in civita­ tibus, scilicet maxima unitas, destruit civita­ tem. Unde non potest esse bonum civitatis, quia unaquaeque res salvatur per id quod est. sibi bonum. 184. — Tertiam rationem ponit, ibi [1222], « Est autem et per alium modum manife­ stum etc. ». Et procedit ista ratio alio modo a praemissis: nam prima ratio sumebatur ex partibus dissimilibus ex quibus necesse est constitui civitatem: haec vero ratio sumitur ex fine civitatis qui est sufficientia vitae. Et hoc est quod dicit quod per alium modum potest manifestari quod non est melius quod homo quaerat valde unire civitatem; per hoc quod tollitur sufficientia vitae. Manifestum est enim quod una domus vel familia tota magis est sufficiens ad vitam quam unus ho­ mo; et civitas est magis sufficiens quam do­ mus. Tunc enim iam debet esse civitas cum communitas multitudinis est per se sufficiens ad vitam. Si igitur id quod est minus unum est magis per se sufficiens, ut domus homine et civitas domo, manifeste sequitur quod eligibilius est in civitate quod sit minus una quantum ad distinctionem civium, quam quod sit magis una. Tanto enim erit sibi sufficientior, quanto plures diversitates hominum in ea inveniuntur. Unde patet falsum esse quod Socrates di­ xit optimum esse in civitate quod sit maxime una. -58- 185 IN POLITICORUM L. Il, 1. n LECTIO IL (nn. 185-188: [1231-3]). Non posse fieri ut non internoscantur liberi ex quibus parentibus orti sint. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1261M6 - 1262a24) 123. At vero neque si hoc optimum est, scilicet unam quam maxime esse communi­ tatem, nec hoc ostendi videtur per sermonem, si omnes simul dicant meum et non meum. Hoc enim existimat Socrates, signum esse eius, quod civitatem perfecte esse unam. Vox enim Omnes, duplex. Siquidem igitur ut unusquisque, forsitan utique erit magis, quod vult facere Socrates. Unusquisque enim fi­ lium suiipsius dicet euradem et mulierem uti­ que eamdem, et de substantia, et circa unumquodque utique contingentium similiter. Nunc autem non sic dicent communibus utentes uxoribus et pueris; sed omnes qui­ dem, non ut unusquisque autem ipsorum: similiter autem et substantiam quidem, non ut unusquisque autem ipsorum. Quod qui­ dem igitur paralogismus quidem est dicere Omnes, manifestum; vox enim Omnes et Utraque et imparia et paria propter duplicita­ tem et in orationibus litigiosos faciunt syllo­ gismos. Propter quod est Omnes idem dicere, sic quidem bonum, sed non possibile; sic au­ tem nihil consentaneum. 123'. Adhuc autem aliud habet nocumen­ tum quod dicitur. Minime enim curam sorti­ tur, quod plurimorum est commune. De pro­ priis enim maxime curant, de communibus autem minus quam quantum unicuique atti­ net: apud alios enim tamquam altero curan­ te, negliguntur magis; sicut in ministerialibus servitiis, multi servientes quandoque deterius serviunt paucioribus. Fiunt autem unicuique civium mille filii, et isti non ut uniuscuiusque, sed contingentis contingens similiter est fi­ lius: quare omnes similiter negligent. 1233. Adhuc sic unusquisque Meus dicet bene operantem civium aut male quomodo­ cumque contingat secundum numerum exis­ tons; puta meus, aut huius filius, hoc modo dicens secundum unumquemque mille, aut quotcumque civitas est, et hoc dubitans: immanifestum enim cui accidit genuisse filium, et salvatum esse genitum. Equidem utrum sit melius meum dicere unumquemque idem qui­ dem appellantes duorum millium, aut decem millium; aut magis, ut nunc in civitatibus meum dicunt? ii quidem enim filium suum, hic autem fratrem suum appellat eumdem, hic autem nepotem, aut secundum aliam quamdam cognationem, aut a sanguine aut secundum familiaritatem, et curam ipsius pri­ mum, aut eorum qui ipsius: adhuc autem al­ terum fratruelem, aut contribulem: melius enim proprium nepotem esse, quam per mo­ dum istum filium. 1233. Quinimo, sed neque diffugere possi­ bile non quosdam suspicari, sive ipsorum fratres, et pueros et patres, et matres. Secun­ dum similitudines enim quae fiunt pueris ad generantes necessarium accipere de invicem crudelitates. Quod quidem aiunt quidam ac­ cidere terrae periodos describentium : esse enim quibusdam de superiori Lybia commu­ nes uxores; natos tamen pueros, dividi per similitudinem. Sunt autem quaedam etiam femellae, et aliorum animalium, puta equae, et boves, quae valde natae sunt similes red­ dere natos parentibus : quemadmodum quae in Pharsalo, vocata lusta equa. COMMENTARIUM S. THOMAE 185. — Postquam reprobavit causam quam Socrates assignabat, legis ferendae de commu­ nitate mulierum et filiorum, ostendens non esse optimum in civitate quod sit maxime una : hic incipit ostendere quod civitas non consequitur maximam unitatem per legem praemissam. Et ponit ad hoc quatuor rationes. Circa quarum primam dicit [123], quod da­ to, quod hoc esset optimum civitatis, ut esset — 59 maxime una; non tamen hic videtur ostendi quod civitas sit maxime una per hoc quod omnes simul dicant, hoc est meum. Si enim omnia sint communia, nullus posset dicere, hoc est meum. Et hoc putabat Socrates esse signum huius quod est civitatem esse perfecte unam. Videbat enim quod ex hoc oriuntur dissidia in civitate, quod unus curat proprium bonum et alius bonum suum, et sic studia ho­ minum ad diversa feruntur; quia non est idem L. il, 1- Il IN POLITICORUM de quo unusquisque dicit, « hoc est meum ». Sed si omnes dicerent de una et eadem re, « hoc est meum », omnium studia ferrentur in unum; et sic, sicut putabat Socrates, civi­ tas esset maxime una. Sed haec non est cau­ sa: quia cum tu dicis « Omnes dicerent: hoc est meum » : haec propositio est duplex; eo quod ly Omnes possit teneri distributive vei collective. Si distributive, esset sensus quod unusquis­ que per se ipsum posset dicere de tali re, hoc est meum; et tunc forte esset verum quod Socrates dixit : quia unusquisque unum et eumdem diligeret tamquam filium proprium, et similiter mulierem tamquam suam pro­ priam. Et ita est etiam de substantia, idest de possessione. Sed illi qui utuntur commu­ nibus uxoribus et pueris, non dicent « Om­ nes » isto sensu, «hoc est meum», sed omnes quidem dicent collective tamquam pos­ sidentes unam rem communem : ita tamen quod nullus per se ipsum diceret. « hoc est meum » : et idem est etiam si possessio sit communis: nullius enim secundum seipsum erit propria. Sic igitur patet quod quidam sophisticus syllogismus est secundum quem procedebat So­ crates dicens quod dicere omnes, hoc est meum, est signum perfectae unitatis: quia istae dictiones « Omnes » et « Uterque » pro­ pter suam duplicitatem, etiam in orationibus, idest in disputationibus faciunt syllogismos liti­ giosos, idest sophisticos: puta si aliquis di­ cat, propositis tribus ex una parte et tribus ex alia, « Utraque istorum sunt paria » : hoc enim est verum, si collective accipiatur, quia simul iuncta sunt paria : si vero distributive accipiatur, sunt imparia. Unde dicendum est quod in uno sensu di­ cere omnes de eodem quod sit suum, esset bo­ num, scilicet secundum quod ly « Omnes » tenetur distributive : sed non est possibile : implicat enim contradictionem: ex hoc enim ipso quod est proprium huius, non est al­ terius. Si autem non accipiatur sic, sed colle­ ctive, non erit consentaneum, idest incongruum civitati. 186. — Secundam rationem ponit, ibi [1231], « Adhuc autem aliud habet nocumentum ». Per quam ostendit quod dictum Socratis non solum non est utile civitati, sed etiam infert maximum nocumentum. Videmus enim quod de eo quod est commune multorum valde pa­ rum curatur: quia omnes maxime curant de propriis; sed de communibus minus etiam cu­ rant homines quam quantum pertinet ad unumquemque; ita quod ab omnibus simul minus curatur, quam curaretur si esset unius solius. Dum enim unus credit quod alius fa­ ciat, omnes negligunt : sicut accidit in servi­ tiis ministrorum, quod multi servientes quan­ doque peius serviunt, dum unus expectat quod alius faciat. Secundum autem legem Socratis sequitur quod unusquisque civis haberet mille — 6o 185-187 filios vel plures; et sic minus curabit de sin­ gulis quam si haberet unum solum. Et si ad­ damus quod isti mille filii non sunt proprii uniuscuiusque civium, sed incertus est filius in­ certi patris, multo minus curabunt. Unde se­ quitur quod omnes cives similiter negligent curam puerorum, et hoc erit maximum da­ mnum in civitate. 187.—Tertiam rationem ponit, ibi [123-], «Adhuc sic unusquisque meus etc.». Dicens quod isto modo, idest secundum positionem Socratis, unusquisque civium dicet de unoquo­ que civium bene operante, vel male, quotcum­ que contingat eos esse, dicet inquam, « hic est meus », aliquod secundum naturam existens, puta, «hic meus filius», vel «illius». Et hoc modo dicet de unoquoque mille, vel quot con­ tingat esse in civitate: et hoc dicet non quasi pro certo sciat hunc esse suum filium, vel il­ lius, sed cum dubitatione; quia si mulieres sint communes, multis accedentibus ad unam, non potest esse manifestum, ex quo patre con­ tingat esse genitum filium; quia multi sunt qui non generant; et etiam incertum est, cu­ ius filium contingat esse servatum in vita multis morientibus. Est ergo considerandum utrum melius sit, quod per modum istum aliquis appellet ali­ quem suum filium vel nepotem quemlibet de numero duorum millium, aut magis, quod ali­ quis appellet aliquem iuvenem suum proprium, sicut modo in civitatibus faciunt. Videmus enim, quod unum et eundem iuvenem quidam civium vocat filium suum, quidam nepotem, vel secundum quamdam aliam propinquitatem, sive consideretur propinquitas propter consan­ guinitatem, sive propter aliquam familiarita­ tem, sive quonam aliquis a principio habuit curam ipsius, puta, quia fuit tutor eius vel instructor, aut etiam eorum, quae ad ipsum pertinent, et cum unum dicat filium vel ne­ potem, alium dicet esse fratruelem, vel con­ tribulem. Dicuntur autem fratrueles, qui sunt ex duo­ bus fratribus nati. Contribules autem qui sunt ex una tribu, puta ex una societate in civitate. Sic igitur patet, quod non solum secundum legem Socratis multi cives dicent de uno et eodem, hic est meus, sed etiam secundum con­ suetudinem quae nunc in civitatibus observa­ tur. Sed in hoc videtur esse praeeminentia secundum legem Socratis, quod multi dicent hunc esse suum filium. Ex alia vero parte est praeeminentia ex hoc, quod diversi dicent unum et eundem esse suum, non tamquam communem, sed tam­ quam proprium, vel nepotem, vel filium, vel fratrem, vel aliquid huiusmodi. Multo autem melius et efficacius est ad amicitiam et curam impendendam, quod aliquis aestimet esse ali­ quem proprium nepotem, quam cum aestimet eum filium communem per modum quo So­ crates ponit; quia sicut dictum est, propria magis homines amant et procurant quam com- 188 IN POLITICORUM munia. Unde patet, quod lex Socratis magis affert civitati detrimentum quam utilitatem. 188. — Quartam rationem ponit ibi [1233], « Quinimo, sed neque diffugere etc.». Et di­ cit, quod quamvis Socrates putaret per com­ munitatem filiorum et mulierum hoc evitare, ut nullus dicat esse suum proprium filium vel fratrem, sed communiter hoc opinentur, tamen non potest hoc effugere, quin aliqui suspicentur de aliquibus, quod sint fratres eorum, vel filii, vel patres vel matres: et hoc propter similitudinem quae frequenter inve­ nitur inter filios ct patres vel matres. Unde quidam eorum, qui describunt perio­ dum terrae, et quomodo circularitas mundi est habitata, narrant quod in superiori Lybia qui- ' — 01 L. 11, 1. π dam habent communes uxores, sed dividunt filios secundum similitudines, ita quod unus­ quisque virorum accipit sibi pro filio illum qui sibi similatur. Et hoc etiam videmus contin­ gere in feminis aliorum animalium, sicut equae, et vaccae, quae naturaliter habent, quod faciant filios similes patribus. Sicut di­ citur de quadam equa, quae in terra Pharsa­ liae ob hoc vocabatur lusta, quia filios red­ debat similes patribus. Unde manifestum est, quod Socrates per le­ gem quam dicit esse ferendam de communi­ tate uxorum et filiorum, non potest hoc con­ sequi, ut non sint privati affectus inter ho­ mines. L. 11, I. in IN POLITICORUM 189 LECTIO ill. (nn. 189-195; [124'-6]). Quod communitas liberorum reddat cives magis proclives ad iurgia et caedes; quodque reverentiam seniorum tollat, et consanguinitatis benevolentiam. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1262a25 - 1262b36) 124. Adhuc autem, et tales difficultates non facile devitare, hanc construentibus commu­ nitatem; puta vulnerationes, et homicidia in­ voluntaria; haec autem voluntaria, et pugnas, et maledictiones: quorum nullum conveniens est fieri ad patres et matres, et eos qui non longe, quae plus accidere necessarium igno­ rantibus quam scientibus. Et factorum scien­ tibus quidem contingit putatas fieri solutio­ nes, aliis autem neque unam. 1241. Inconveniens autem, et communes facientes filios, coire solum auferre ab aman­ tibus, amare autem non prohibere, neque usus alios, quos patri ad filium esse omnium est indecentissimum, et fratri ad fratrem; quin et amare solum. Inconveniens autem, et coitum auferre propter aliam causam qui­ dem, neque unam, ut valde vehementi dele­ ctatione facta : quia autem hic quidem pa­ ter, aut filius, ii autem fratres adinvicem, ni­ hil putare differre. 1242. Videtur autem magis terrae cultori­ bus esse utile, communes esse uxores, et pueros quam custodibus. Minus enim erit amicitia communibus existentibus pueris et uxoribus. Oportet autem tales esse subiectos ad obedire, et ad non insolescere. 124·’. Totaliter autem accidere necesse pro­ pter talem legem contrarium eorum, quorum convenit recte positas leges causas fieri, et propter quam causam Socrates sic arbitratus est, oportere ordinare quae circa pueros et uxores. Amicitiam quidem enim putamus ma­ ximum esse bonorum civitatibus: sic enim utique minime seditiones faciunt, et unam esse civitatem collaudat maxime Socrates: quod et videtur, et ille esse inquit amicitiae opus; quemadmodum in amativis sermonibus scimus dicentem Aristophanem, quod aman­ tibus propter nimis diligere desiderantibus, natura unum factos esse, et ambos fieri unum ex duobus existentibus. Hic quidem igitur necesse ambos corruptos esse, aut unum. In civitate autem amicitiam necessa­ rium remissam fieri propter communionem talem, et minime dicere meum, aut filium pa­ trem, aut patrem filium. Sicut enim modi­ cum dulce in multam aquam mixtum insen­ sibilem facit mixtionem, sic accidit, et fami­ liaritatem adinvicem eam quae de nominibus his curare, minime necessarium existens in politia tali, aut patrem ut filii, aut filium ut patris, aut ut fratres invicem. Duo enim sunt, quae maxime faciunt sollicite curare homines et diligere: proprium, et dilectum: quorum neutrum possibile est existere his, qui sic ci­ viliter conversantur. 1241. At vero, et de eo, quod est trans­ ferri natos pueros, hos quidem ex cultori­ bus et artificibus ad custodes, hos autem ex his ad illos, multam habet turbationem, quo erit modo, et cognoscere necessarium dantes, et transferentes quibus quos dant. 124®. Adhuc autem, et antiqua dicta ma­ gis in his necessarium accidere, puta vulne­ rationes, amores, homicidia: non adhuc ap­ pellant fratres et pueros, et patres et ma­ tres, qui in alios cives dati custodes, et rur­ sum, qui apud alios cives, ut vereantur ta­ lium aliquid operari propter cognationem. 124e. De ea quidem igitur, quae circa pue­ ros et uxores, communione determinatum sit hoc modo. COMMENTARIUM S. THOMAE 189. — Postquam Philosophus ostendit, quod causa, quam Socrates assignabat, suae legis, non erat rationabilis, scilicet quod opti­ mum esset civitati esse maxime unam, et ite­ rum quod maxima unitas non provenit ex com­ munitate mulierum et filiorum, hic tertio vult ostendere inultas difficultates ed inconvenien­ tia, quae consequantur ex tali lege: et propo­ nit sex rationes. Circa quarum primam dicit [124], quod illis qui constituunt hanc communitatem mulie­ rum et filiorum, non est facile, quod devitent has difficultates, et inconvenientia quae dicen­ tur. 189-193 IN POLITICORUM Primo cnim non potest contingere quin in civitate contingant vulnerationes et homicidia. Quandoque quidem involuntaria, puta cum casu fiunt. Quandoque autem voluntaria, puta cum fiunt ex odio vel ira. Et iterum rixae et maledictiones sive opprobria: quae omnia multo magis inconveniens est quod fiant pa­ rentibus, vel aliquibus propinquis secundum cognationem, quod extraneis et remotis; quan­ to enim naturaliter aliquis magis inclinatur ad amorem alterius, tanto magis inconveniens est, quod ei inierat nocumentum. Et huiusmo­ di nocumenta vel iniuriae multo magis fient ad illos de quibus nescitur pro certo quod sint filii eorum quibus inferunt tales iniurias, quam apud illos de quibus pro certo scitur. Potest etiam cum hoc reputari, quod sit facta aliqua dissolutio propinquitatis; sicut contingit quandoque, quod propinquitas tol­ litur, vel propter longinquam generationem, vel quandoque etiam consanguinei abdicantur propter aliquam offensam. Sed illi qui ne­ sciunt propinquitatem, nullam possunt putare solutionem propinquitatis esse faciam. Unde patet, quod huiusmodi mala, quae in civitatibus proveniunt, erunt magis inconve­ nientia si ponatur communitas mulierum et fi­ liorum; quia scilicet continget, quod frequen­ ter fiant ad propinquos. 190. — Secundani rationem ponit, ibi [1241J, «Inconveniens autem, etc.». Et sumitur haec ratio ex inconvenientibus, quae sequentur ex concupiscentia libidinum, sicut prima sumeba­ tur ex inconvenientibus quae sequuntur ex ira vel odio. Considerandum est ergo, quod apud omnes reputatum fuit inconveniens et inhone­ stum, quod filii coirent cum matribus, aut patres cum filiabus; et hoc oportebat accidere, si ponerentur communes filii : quia contingeret, quod filius cognosceret matrem suam sicut et aliquam aliam mulierem; et similiter contin­ geret, quod pater cognosceret carnaliter fi­ liam suam, sicut et aliquam aliam. Socrates ergo praesentiens hoc inconveniens, voluit ipsum vitare tali statuto, ut per prin­ cipes civitatis impediretur coitus filii cum matre, cum oportebat esse certum ad minus apud principes civitatis, qui filium susciperent nutriendum; et similiter, ut impediretur per eosdem principes coitus patris ad filiam, quan­ do aliqua coniectura posset haberi, quod haec esset filia illius. 191. — Sed hoc statutum Socratis Philoso­ phus impugnat dupliciter. Primo quidem, quia hoc statutum videtur esse insufficiens. Prohi­ bebat enim filio solum coitum matris, non au­ tem prohibebat ei amorem libidinosum, quia non indicabat ei quod haec esset mater eius, neque etiam prohibebat ei alios usus libidino­ sos, puta amplexus et oscula, quae indecentissimum est esse inter propinquos, quia etiam amorem libidinosum inter eos esse est inconveniens. Secundo improbat istud statu­ tum propter causam quam assignat. Dicebat L. II, I. hi enim, quod interdicendus erat coitus matris filio, propter nullam aliam causam, nisi ad vi­ tandum delectationem valde vehementem, quae ex amore naturali matris et filii proveniret, qui superadderetur libidinoso amori. Vehe­ mentiam autem delectationis in coitu, ideo vitari volebat, ne homines nimis allicerentur ad intemperantiam. Dicit ergo Aristoteles, quod inconveniens est dicere, quod propter istam solam causam debeat aliquis abstinere a coitu matris, et non ex solo, quod mater eius est. Et eadem ratio est de aliis propinquis: ex ipsa enim sangui­ nis propinquitate debent sibi cognati quam­ dam reverentiam honestatis, quae tollitur per lasciviam coitus. 192. — Tertiam rationem ponit, ibi [1242], « Videtur autem magis terrae cultoribus, etc. ». Et dicit quo ista lex Socratis de communitate uxorum et filiorum, magis est utilis agricolis et aliis infimae conditionis hominibus, quam custodibus civitatis, idest principibus civitatis, et aliis magnis viris, qui agunt curam de re­ bus communibus civitatis; quia filii agricola­ rum exaltabuntur, et filii magnorum deficien­ tur, si omnes redigantur in commune. Et ex hoc sequitur, quod minus erit amicitia inter magnos et plebeios: conservatur enim amici­ tia inter eos, inquantum agricolae et alii hu­ iusmodi sunt principibus sublecti: quia ut di­ citur in nono Ethicorum, illud quod est proportionabilc unicuique, salvat amicitiam: sub­ rectio autem, conservatur in hoc, quod inferio­ res principibus obediant et non insolescant; quod quidem accidet si aequiparantur maio­ ribus in filiis et mulieribus. Unde patet, quod haec lex Socratis impedit amicitiam civitatis, quae debet esse inter principes et subiectos. 193. —- Quartam rationem ponit, ibi [1243], « Totaliter autem accidere, etc. ». Et dicit, quod ex tali lege omnino accidit contrarium eorum, ad quae intendunt illi qui ponunt re­ ctas leges; et iterum contrarium ei, propter quod Socrates putavit, quod debeat ordinari lex de pueris et uxoribus. Omnes enim communiter putamus, quod amicitia sit maximum bonum in civitatibus; quia si sit amicitia inter cives, minime facient seditiones; et ad hoc intendunt omnes legisla­ tores, ut civitas sit sine seditionibus. Unde omnes, qui ponunt rectas leges, ad hoc ten­ dunt, ut sit amicitia inter omnes cives. So­ crates etiam dixit, quod optimum in civitate erat, quod esset una : unitas autem hominum adinvicem est effectus amicitiae, et sicut com­ muniter videtur omnibus, et etiam sicut So­ crates dixit. Unde etiam Aristophanes dixit in sermonibus quos de amore fecit, quod seinvicem amantes desiderant, quod essent facti I unum per naturam; et quia hoc non potest I esse, desiderant, quod fiant unum quantum possibile est. In hoc igitur casu in quo Ari­ stophanes loquitur, sequeretur quod vel ambo se amantes corrumperentur, dum ex eis ali- L. Il, 1. in IN POLITICORUM quid unum fieret, vel alter corum corrumpe­ retur quasi in alterum conversus. Sed in civitate propter talem communica­ tionem mulierum et filiorum, sequetur quod amicitia diminuatur et minimum habebit de pondere ad amorem quod vel pater dicat de aliquo, iste est meus filius, cum simul dicat hoc de multis aliis in civitate existentibus, aut filius dicat de patre, hic est meus pater, cum etiam ipse hoc de multis aliis dicat. Videmus enim quod si aliquis aliquod mo­ dicum dulce immittat in multam aquam fit insensibilis mixtio, sicut cum parum de meile imponitur in multa aqua, nihil sentitur de dulcedine mellis. Unde familiaritas, quae ex istis nominibus provenit in civitate, qua unus dicit, hic est meus pater, vel filius, aut frater, parum curabitur si quilibet antiquior de quo­ libet iuniore dicat eum esse suum filium, et e converso, quilibet iunior dicat quemlibet antiquiorem esse suum patrem, et omnes coae­ tanei dicant se esse fratres. Et huius ratio est, quia duo sunt quae ma­ xime faciunt homines sollicite curare de aliis et maxime diligere eos: quorum unum est quod sit proprium et singulare eorum. Unde homines magis curant de rebus propriis, quam de communibus, sicut supra habitum est. Aliud est specialis amor, quem quis habet ad aliquem: qui quidem amor magis fit ad eum quem aliquis singulariter diligit quam ad eum quem simul cum multis aliis diligit: sicut videmus quod etiam parentes magis diligunt filios unigenitos, quam si multos habeant; quasi amor diminuatur per communicationem ad multos. Sic igitur patet quod si sit talis ordinatio civitatis qualem Socrates lege ordinavit, dimi­ — 64 193-195 nueretur amicitia civium adinvicem; quod est contra intentionem legislatorum. 194. — Quintam rationem ponit, ibi 1124'], « Al vero et de eo quod est transferri na­ tos etc. ». Et dicit quod secundum ordinatio­ nem Socratis oportebat quod fieret transmu­ tatio filiorum; ut illi scilicet qui essent nati a quibusdam matribus, aliis darentur ad nu­ triendum, ita quod nullus cognosceret pro­ prium filium. Quomodo autem hoc fieti pos­ set, ut scilicet transferrentur filii agriculto­ rum et artificum ad nobiles qui custodiunt ci­ vitatem, aut e converso, non de facili apparet: talis enim translatio magnam turbationem ci­ vibus afferret, et ex alia parte non posset om­ nino tolli opinio de propriis filiis; quia illi qui darent et transferrent pueros, oporteret quod scirent a quibus acciperent et quibus da­ rent. Unde lex Socratis non consequeretur intentum. et cum hoc induceret magnam tur­ bationem. 195. — Sextam rationem ponit, ibi [124·"], « Adhuc autem et antiqua etc. ». Et dicit quod propter huiusmodi translationem puerorum maxime in talibus acciderent ea quae supe­ rius dicta sunt, scilicet vulnerationes, libidi­ nosi amores, et homicidia inter propinquos. Videmus enim quod nunc pueri qui dantur ad custodiam et nutritionem aliorum, non tanta affectione nominant suos propinquos, sicut si apud eos nutriantur; et per consequens non multum verentur in suos propinquos ali­ quod praedictorum committere: multo igitur magis si non cognoscerent suos esse proprios propinquos, nihil talium vererentur facere. Ultimo autem epilogando concludit [124r·], quod hoc modo determinatum est de com­ munione filiorum et uxorum, quam Socrates inducere volebat. IN POLITICORUM L. 11, 1. LECTIO IV. (nn. 196-206; [125-1282]). Quod communis rerum possessio multas excitet in civitate controversias, temperantiaeque et liberalitatis usum aboleat. SYNOPSIS (Leet. IV.) L e c tio I V , n n . 1 9 6 -2 0 6 [X 2 5 -1 2 8 2]. Postquam improbavit legem Socratis quantum ad communitatem mulierum et puerorum, Hic improbat eam quantum ad communitatem possessionum. I) Proponit quod intendit 196 [125]. 1) Continuat se ad praecedentia 196 [125]. , 2) Ostendit quod ista quaestio consideranda est seorsum 196 [1251]. i 3) Distinguit modos quibus possibile est cives communicare in bonis possessis 196 [1252]· I II) Ostendit quid sit verum circa propositam quaestionem 197 [126]. I 1) Ostendit quae mala sequerentur ex communitate possessionum 197 [126]. a) Dissidium in civitate 197 [126]. , b) Plurima litigia inter homines 198 [126*]. I c) Discordia 199 [1262]. \ 2) Ostendit quae bona tollerentur 200 [127]. a) Concordia ct sollicitudo 200 [127]. b) Delectatio de rebus propriis habendis 202 [1271]. c) Socialis cooperatio 203 [1272]. Ill) In fine obiicit contra utramque positionem, scii, de communione uxorum et possessionum 204 [128]. 1) Quia interimuntur opera duarum virtutum, scii, temperantiae et liberalitatis 204 [128]. 2) Quia videtur bona solum in superficie, propter mala quae nunc derivantur a ma­ litia hominum 205 [1281]. 3) Quia per possessionem communem talia mala obvenirent quod redderetur impos­ sibilis talis conversatio vitae 206 [1822]. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1262b37 - 1263b30) 125. Habitum autem iis, est considerare de possessione quomodo oportet constituere fu­ turis conversari secundum optimam politiam, utrum communem, aut non communem opor­ teat esse possessionem. 125'. Hoc autem utique quis considerabit et seorsum extra legis statuta de pueris et uxoribus; 1252. Dico autem, quae circa possessionem: utrum, et si sint illa seorsum secundum mo­ dum secundum quem nunc se habent omnes communes esse possessiones melius et usus: puta campos quidem seorsum, fructus autem in commune ferentes expendere; quod qui­ dem quaedam faciunt nationum : aut contra­ rio modo, terram quidem communem esse et colere communiter, fructus autem dividi ad proprios usus (Dicuntur autem quidam et hoc modo communicare barbarorum): aut et campos et fructus communes. 12G. Alteris quidem igitur existentibus cul­ toribus, alius utique erit modus et facilior: ipsis autem sibi laborantibus quae circa pos­ sessiones, plures utique exhibebunt difficulta­ tes: etenim in fructibus et operibus non fa­ ctis aequalibus, sed inaequalibus, necessarium accusationes fieri ad fruentes, si accipientes quidem multa, pauca autem laborantes, ab iis, qui minus quidem accipiunt, plus autem laborant. 126'. Omnino autem convivere et commu­ nicare humanis omnibus difficile, et maxime talibus, ostendunt comperegrinantium com­ munitates: fere enim plurimi dissidentes, ex iis quae in potibus et ex parvis propulsantes invicem. 1262. Adhuc autem famulantium, iis maxi­ me offendimur quibus plurimum indigemus ad ministrationes ancillares. 1263. Communes quidem igitur esse posses­ siones, has ct alias tales habet difficultates. 127. Eodem autem modo quo nunc se ha­ bet super ornatum consuetudinibus, et ordi­ ne legum rectarum non modicum utique dif­ ferret; habebit enim quod ex ambobus bo­ num. Dico autem quod ex ambobus, quod L. IT, I. iv IN POLITICORUM est communes esse possessiones, et quod esse proprias: oportet enim aliquo modo quidem esse communes, omnino autem proprias. Cau­ sae quidem enim divisae, litigia adinvicem non facient, magis autem addent, ut ad pro­ prium unicuique insistentes. Propter virtutem autem erit ad uti, secundum proverbium, communia quae amicorum. Est autem nunc hoc modo in quibusdam civitatibus sic sub­ scriptum, tamquam non existens impossibile, et maxime in bene dispositis, haec quidem sunt, haec autem fient utique: propriam enim unusquisque possessionem habens haec quidem utilia facit amicis, his autem utitur tamquam communibus; velut etiam in Lace­ daemonia servis utuntur iis, qui adinvicem, ut est dicere, propriis. Adhuc autem equis et canibus, si indigeant pro viaticis in agris per regionem. Manifestum igitur, quod melius es­ set quidem proprias possessiones, usu autem facere communes. Quomodo autem fiant ta­ les, legislatoris hoc opus proprium est. 1271. Adhuc autem, et ad delectationem inenarrabilem, quantum differt putare aliquid proprium: nequaquam enim vane eam quae ad seipsum habet amicitiam unusquisque, sed est hoc naturale. Philauton autem esse vitu­ peratur, et iuste: non est autem hoc amare seipsum, sed magis quam oportet seipsum amare: quemadmodum et amatorem pecunia­ rum; quoniam amant quidem omnes, ut di­ catur, unumquodque talium. 1272. At vero, et largiri, et auxiliari amicis, 196-197 aut extraneis, aut alteris, delectabilissimum, quod fit in possessione propria existente. 1273. Haec itaque accidunt universis, unum facientibus civitatem. 128. Et ad hoc interimunt opera duarum virtutum manifeste: temperantiae quidem cir­ ca mulieres: opus enim bonum ab aliena existente abstinere propter temperantiam: liberalitatis autem circa possessiones. Nec enim manifestus erit liberalis existens, nec opera­ bitur actum liberalem nec unum: in usu enim possessionum liberalitatis opus est. 128'. Bonae faciei quidem igitur talis legis latio, et philanthropos utique esse videbitur: audiens enim gaudens suscipit, putans fore amicitiam quamdam mirabilem omnibus ad omnes, aliterque cum accusat aliquis nunc existentia in politiis mala, tamquam facta propter non communem esse substantiam. Dico autem disceptationes adinvicem, circa contractum et falsorum testimoniorum indi­ cia, et divitum adulationes: quorum nihil fit propter incommunicationem, sed propter ma­ litiam quoniam et omnia possidentes et com­ municantes, multo magis dissidentes videmus, quam separatim substantiam habentes. Sed videmus paucos ex communibus dissidentes, ad multos comparantes, possidentes segregatim possessiones. 1282. Adhuc autem iustum non solum di­ cere quantis privantur malis communicantes, sed et quantis bonis: videtur autem esse om­ nino impossibilis vita. COMMENTARIUM S. THOMAE 196. — Postquam Philosophus improbavit legem Socratis quantum ad communitatem mulierum et puerorum, hic improbat eam quantum ad communitatem possessionum. Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit [125], Secundo ostendit propositum, ibi [126], « Alteris quidem igitur etc. ». Circa primum tria facit. Primo continuat se ad praecedentia [125]; dicens quod consequens ad praemissa est considerare de possessione, utrum oporteat ordinare quod illi qui debent conversari secundum optimam conversationem civilem, habeant possessiones communes vel non communes. Secundo, ibi [1251], «Hoc autem utique quis considerabit seorsum etc. ». Ostendit quod ista quaestio seorsum est consideranda a prae­ missa, quae erat de communitate uxorum; et dicit quod considerandum est seorsum, etiam si nihil esset statutum de communitate fi­ liorum et uxorum: utrum scilicet dato quod filii et uxores non sint communes, sed seorsum quilibet habeat propriam uxorem et filios se­ cundum modum qui nunc observatur, melius sit quod possessiones et usus earum sint com­ munes omnibus, quam quod unusquisque ha­ beat propriam possessionem, sicut nunc est. Tertio, ibi [1252], « Dico autem quae circa etc. ». Distinguit modos quibus possibile est cives communicare in bonis possessis. Et ponit tres modos: quorum primus est quod unusquis­ que habeat seorsum proprium campum, sed omnes fructus camporum deferantur ad com­ mune et distribuantur in omnes: quod obser­ vabatur apud quasdam nationes. Secundus modus est quod e converso terra sit communis et communiter colatur, sed fructus agrorum dividantur inter cives ad proprium usum cu­ iuslibet. Et hic modus apud quosdam barba­ ros observabatur. Tertius modus est, ut et campi et fructus sint communes : quod So­ crates lege statuendum esse dicebat. 197. — Deinde cum dicit « alteris qui­ dem » [126] Ostendit quid sit verum circa propositam quaestionem. Et primo improbat legem Socratis de com­ munitate possessionum, ostendens quae ma­ la ex ea sequerentur [126], Secundo ostendit quae bona per eam tollerentur, ibi [127], « Eo­ dem autem modo etc. ». Circa primum ponit tres rationes: quarum prima est [126], quia si possessiones essent communes omnium civium, oporteret alte­ rum duorum esse: scilicet quod vel agri co­ lerentur per aliquos extraneos, vel per aliquos ex civibus. Et si quidem per alios colerentur, haberet — 66 — 197-202 IN POLITICORUM aliquam difficultatem, quia difficile esset ad­ vocare tot extraneos agricolas : tamen hic mo­ dus esset facilior, quam si aliqui ex civibus la­ borarent: hoc enim exhiberet multas difficul­ tates. Non enim esset possibile quod omnes ci­ ves colerent agros: oporteret enim maiores maioribus negotiis intende're, minores autem agriculturae: et tamen oporteret quod maio­ res, qui minus laborarent circa agriculturam, plus acciperent de fructibus: et sic non ae­ qualiter secundum proportionem corresponderet perceptio fructuum operibus, sive labo­ ribus agriculturae: et propter hoc ex neces­ sitate orirentur accusationes et litigia, dum minores qui plus laborant, murmurarent de maioribus quod parum laborantes multum ac­ ciperent, ipsi autem e contrario minus accipe­ rent plus laborantes. Et sic patet quod ex hac lege non sequeretur unitas civitatis, ut Socrates volebat, sed potius dissidium. 198. — Secundam rationem ponit, ibi [1261], «Omnino autem convivere etc.». Et dicit quod valde difficile est, scilicet quod multi homines simul ducant vitam, quod communi­ cent in quibusdam humanis bonis et praecipue in divitiis. Videmus enim quod illi qui in aliquibus divitiis communicant, multas habent dissensiones adinvicem, ut patet in his qui simul peregrinantur: frequenter enim adinvi­ cem dissentiunt ex his quae expendunt in ci­ bis et potibus computuni faciendo, et ali­ quando pro modico seinvicem propulsant et offendunt verbo vel facto. Unde patet quod si omnes cives haberent communes omnes pos­ sessiones, plurima litigia inter eos existèrent. 199. — Tertiam rationem ponit, ibi [1262], «Adhuc autem famulantium etc.». Et dicit quod homines maxime offenduntur suis famu­ lis quibus multum indigent ad aliqua servilia ministeria; et hoc propter communitatem con­ versationis vitae: qui enim non frequenter simul conversantur, non frequenter habent tur­ bationem ad invicem. Ex quo patet quod com­ municatio inter homines existons est frequen­ ter causa discordiae. Ultimo autem concludit [1263] quod prae­ missae difficultates et aliae similes sequerentur ex communitate possessionum in civitate. 200. — Deinde cum dicit « eodem au­ tem» [127] Ostendit quae bona per praedictam legem tolleremur. Et ponit tres rationes: circa quarum primam dicit [127], quod si ita ordinetur in civitati­ bus, sicut nunc se habet, quod scilicet posses­ siones sint civibus divisae, et hoc ordinetur pulchris consuetudinibus et iustis legibus, ha­ bebit magnam differentiam in excessu bonita­ tis et utilitatis respectu eius quod Socrates di­ cebat. Utrobique enim invenitur aliquid boni : scilicet et in hoc quod ponuntur possessio­ ne* nropriae, et in hoc quod ponuntur com­ munes. — In Politicorum. L. II, 1. iv Sed si possessiones sunt propriae, et ordi­ netur per rectas leges et consuetudines quod cives sibi invicem communicent de suis bonis, habebit talis modus vivendi bonum, quod est ex utroque: scilicet et ex communitate pos­ sessionum et distinctione earum. Oportet enim possessiones simpliciter quidem esse proprias quantum ad proprietatem dominii, sed secun­ dum aliquem modum communes. Ex hoc enim quod sunt propriae possessio­ nes, sequitur quod procurationes possessionum sunt divisae, dum unusquisque curat de pos­ sessione sua. Et ex hoc sequuntur duo bona: quorum unum est quod dum unusquisque in­ tromittit se de suo proprio et non de eo quod est alterius, non fiunt litigia inter homines quae solent fieri quando multi habent unam rem procurare, dum uni videtur sic et alii aliter faciendum. Aliud bonum est quod unusquisque magis augebit possessionem suam insistens ei sollicitius tamquam propriae. Et hoc modo erunt possessiones divisae, sed propter virtu­ tem civium, qui erunt in invicem liberales et benefici, erunt communes secundum usum, si­ cut dicitur in proverbio, quod ea quae sunt amicorum sunt communia. 201. — Et ne cui videatur impossibile, subiungit quod in quibusdam civitatibus bene dispositis est hoc statutum quod quaedam sint ipso facto communia quantum ad usum, quaedam autem fiant communia per volunta­ tem ab ipsis dominis, dum scilicet unusquisque habens propriam possessionem, quaedam de bonis suis facit provenire in utilitatem suo­ rum amicorum, et quibusdam de bonis suis utuntur amici sui per seipsos, tamquam re­ bus communibus. Sicut erat in civitate Lace­ daemonia in qua unus poterat uti servo al­ terius ad suum ministerium ac si esset pro­ prius servus. Similiter poterant uti equis et canibus et vehiculis aliorum tamquam suis, si indigerent ire ad agros, in eadem tamen re­ gione. Unde manifestum est quod multo me­ lius est quod sint propriae possessiones se­ cundum dominium, sed quod fiant communes aliquo modo quantum ad usum. Quomodo au­ tem usus rerum propriarum possit fieri com­ munis, hoc peïtinct ad providentiam boni le­ gislatoris. 202. — Secundam rationem ponit, ibi [ 1271], «Adhuc autem et ad delectationem etc.». Et dicit quod non potest de facili enarrari quan­ tum sit delectabile reputare aliquid esse sibi proprium. Venit enim haec delectatio ex hoc quod homo amat seipsum; propter hoc enim vult sibi bona. Nec hoc est vanum, quod ali­ quis habet amicitiam ad seipsum; sed natu­ rale est. Quandoque tamen iuste vituperatur aliquis ex hoc quod est amator suiipsius. Sed quando hoc in vituperium dicitur, non est hoc simpliciter amare seipsum, sed magis quam oportet; sicut et amatores pecuniarum vitupe­ rantur, quas tamen omnes aliquo modo amant: quia amatores pecuniarum vituperan- L. Π, 1. iv IN POLITICORUM tur inquantum amant eas magis quam oportet. Hanc autem delectationem, quae est de re­ bus propriis habendis aufert lex Socratis. 203. — Tertiam rationem ponit, ibi [127-J, « At vero et largiri etc. ». Et dicit quod val­ de delectabile est quod homo donet vel auxi­ lium ferat vel amicis, vel extraneis vel quibus­ cumque aliis: quod quidem fit per hoc quod homo habet propriam possessionem: unde etiam hoc bonum tollit lex Socratis auferens proprietatem possessionum. Ultima autem concludit [1273], quod ista inconvenientia accidunt his qui volunt nimis unire civitatem introducendo communitatem possessionum, et uxorum, et filiorum. 204. — Deinde cum dicit « et ad hoc » [128] Obiicit simul contra utramque positionem, scilicet de communitate uxorum et possessio­ num. Et inducit etiam ad hoc 1res rationes: qua­ rum prima est [128] quod illi qui volunt sic nimis unire civitatem, manifeste interimunt opera duarum virtutum: scilicet temperan­ tiae, inquantura est circa mulieres: opus enim temperantiae est abstinere a muliere aliena : quod non habebit locum si omnes mulieres sint communes. Similiter introducens com­ munitatem possessionum, aufert actum liberalitatis. Non enim poterit esse manifestum de aliquo an sit liberalis, nec aliquis poterit actum liberalitatis exercere, ex quo non habet pro­ prias possessiones, in quarum usu consistit opus liberalitatis. Providus (1) homo propria expendit et dat. Quod autem aliquis det communia, non est multum liberalitatis. 205. — Secundam rationem ponit ibi [1281], « Bonae faciei quidem igitur etc. ». Et dicit 203-206 quod lex Socratis praedicta videtur bona in superficie, et videtur quod sit amabilis ab ho­ minibus: et hoc propter duo. Primo propter bonum quod aliquis suspica­ tur futurum ex tali lege. Quando enim aliquis audit, quod inter cives sint omnia communia, suscipit hoc cum gaudio, reputans amicitiam admirabilem futuram per hoc omnium ad omnes. Secundo propter mala, quae putat tolli per hanc legem. Accusat enim aliquis mala, quae nunc fiunt in civitatibus, sicut disceptationes hominum ad invicem circa contractus, et in­ dicia de testimoniis falsis, et hoc quod paupe­ res adulantur divitibus, tamquam omnia ista fiant propter hoc quod possessiones non sunt communes. Sed si aliquis recte consideret, nihil horum fit propter hoc quod possessiones non sunt communes, sed propter malitiam hominum. Videmus enim quod illi qui possident aliqua in communi, multo magis dissident adinvicem, quam illi qui habent separatas possessiones. Sed quia pauci sunt illi qui habent possessio­ nes communes respectu illorum qui habent di­ visas, propter hoc pauciora litigia veniunt ex communitate possessionum: tamen si omnes haberent communes multo plura litigia essent. 206. — Tertiam rationem ponit ibi [1282], « Adhuc autem iustum etc. ». Et dicit quod homo non solum debet considerare quot malis priventur illi qui habent communes posses­ siones et uxores, sed etiam quot bonis priven­ tur. Debet enim legislator sustinere aliqua mala, ne priventur maiora bona: tot autem bona privantur per hanc legem Socratis, quod videtur esse impossibilis talis conversatio vi­ tae, ut patet per inconvenientia supra posita. (1) An prodigiis? — 68 — L. 11, 1. Y IN POLITICO RUM LECTIO V. (nn. 207-222; [129-135’]). Quid Socratem deceperit in communione ponenda: et quod non contingit talem civitatem esse felicem. SYNOPSIS (Leet. V.) Postquam impugnavit legem Socratis ostendens eam esse inconvenientem, Hic impugnat ostendens eam esse insufficientem. I) Ostendit quod non habuit sufficiens motivum 207 [129]. 1) Propter falsam suppositionem, scii, quod summum bonum civitatis esset quod ipsa esset maxime una 208 [129]. 2) Propter defectum experientiae quae requiritur in legibus condendis 210 [130]. II) Ostendit quod id quod ponebatur, erat insufficiens 211 [131]. 1) Quantum ad ea de quibus est lex 211 [131]. a) Non poterat per eam sufficienter distingui multitudo civitatis 211 [131]. b) Accusationes et disceptationes et alia mala, quae nine sunt in civitate, essent etiam in civitate habente omnia communia 214 [1311]. c) Agricolae, cui committeretur tota dispositio possessionum, essent graves aliis civibus et defraudarent eos '215 [1312]. 2) Quantum ad alia consequentia 216 [132]. a) In generali 216 [132]. b) In speciali 217 [133]. . j) Quantum ad mulieres 217 [133]. jj) Quantum ad principes 219 [134]. jjj) Quantum ad communem civitatis felicitatem 221 [135]. III) Concludit quod lex Socratis habet tales dubitationes et alias non minores praedictis 222 Γ1351]. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1263b30 - 1264b25) 129. Causa autem deviationis Socrati, opor­ tet putare suppositionem non entem rectam. Oportet quidem enim esse modo aliquo unam, et domum, et civitatem, sed non omnino: est quidem enim ut non erit procedens civi­ tas, est autem ut erit quidem: prope autem existons ut non sil civitas, erit deterior ci­ vitas. Quemadmodum utique siquis sympho­ niam facit homophoniam, aut rhythmon ba­ sin unam. Sed oportet multitudinem existentem quemadmodum dictum est prius, propter disciplinam communem, et unam facere. Et futurum disciplinam inducere, ct putantem per hanc fore civitatem studiosam, inconve­ niens talibus existimare dirigere, sed non consuetudinibus, et philosophia, et legibus, ad modum quem circa possessiones in Lacedae­ monia et Creta pro conviviis legislator com­ municavit. 130. Oportet autem non hoc ipsum igno­ rare, quia oportet attendere multo tempore ct multis annis, in quibus non utique lateat si haec bene se habuerint: omnia enim fere inventa sunt quidem, sed haec quidem non conducta sunt, iis autem non utuntur cogno­ scentes. Maxime autem liet utique manife­ stum, siquis operibus videat talem politiam constructam : non enim poterit, non partiens ipsam et segregans facere civitatem, haec quidem in convivia, haec autem in confraternitates, et tribus. Itaque et nihil aliud acci­ det esse lege statutum praeter non agros co­ lere municipes, quod et nunc Lacedaemonii facere conantur. 131. Quinimmo, sed neque modus totius politiae quis erit communicantibus, neque dixit Socrates, neque facile dicere. Equidem multitudo fere civitatis diversorum civium multitudo, de quibus nihil determinatum est prius. Et agricolis communes esse oportet possessiones, aut secundum unumquemque proprias, adhuc autem uxores et pueros, pro­ prios aut communes. Siquidem enim eodem modo communia omnia omnibus, quid dif­ ferent isti ab illis municipibus, aut quid plus sustinentibus principatum? nisi aliquid sapiant tale, quale Cretenses: illi enim alia haec servis dimittentes, solum negant gym­ L. 11, 1. v IN POLITICORUM nasia, et armorum possessionem. Si autem quemadmodum in aliis civitatibus, et apud illos erunt talia, quis modus erit communi­ tatis? in una enim civitate, duas civitates esse necessarium, et has subcontrarias invicem. Faciunt enim hos quidem municipes vehit custodes, agricolas autem et artifices et alios cives. 131'. Accusationes autem et disceptationes, et quaecumque alia civitatibus existere inquit mala, omnia existent et his: quamvis dicat Socrates, quod non multis indigebunt legali­ bus propter disciplinam: puta legibus circa municipia, et circa forum, et aliis talibus at­ tribuens solum disciplinam municipibus. 1312. Adhuc autem dominos facit rerum possessarum agricolas, oblationem ferentes. Sed multo magis verisimile est graves esse et astutiis plenos, quam a quibusdam obsequia et humiliationes et servitutes. 132. Sed sive necessaria similiter, sive non, nunc nihil determinatum est, et de habitis, quae eorum politia et disciplina, et leges quales : est autem neque invenire facile, ne­ que differens modicum, quales quosdam esse hos, ad salvandum municipum communi­ tatem. 133. At vero si uxores quidem faciet com­ munes, possessiones autem proprias, quis di­ spensabit, quamvis sint communes possessio­ nes et agricolarum uxores, quemadmodum 207-209 quae in agris viri ipsarum? Inconveniens au­ tem et ex bestiis fieri parabolam, quia opor­ tet eadem tractare mulieres viris: quibus oe­ conomiae nihil attinet. 134. Insecurum autem et principes, quomo­ do instituit Socrates: semper enim facit eos­ dem principes, haec autem seditionis causa, et apud nullam dignitatem possidentes: si aliunde utique apud animosos et bellicosos vi­ ros. Quod autem necessarium ipsi facere eos­ dem principes manifestum. Non enim quando­ que quidem aliis, quandoque autem aliis mix­ tum animabus a Deo aurum, sed semper eis; dem. Ait autem iis quidem mox genitis misceri aurum, his autem argentum, aes autem et fer­ rum artificibus futuris, et agricolis. 135. Adhuc autem et felicitatem auferens a municipibus, totam inquit oporte.re felicem facere civitatem legislatorem. Impossibile au­ tem felicem totam, non pluribus, aut non omnibus partibus, aut quibusdam habentibus felicitatem: non enim eorum felicitas, quo­ rum et par. Hoc quidem enim contingit toti inesse, partium autem neutri: felicitati au­ tem impossibile. At vero, si municipes non felices qui alteri? non enim utique artifices, et multitudo banausorum. 135'. Politia quidem igitur, de qua Socra­ tes dicit, has dubitationes habet, et his non minores alteras. COMMENTARIUM S. THOMAE 207. — Postquam Philosophus impugnavit legem Socratis ostendens eam esse inconve­ nientem, hic impugnat eam ostendens esse in­ sufficientem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod non habuit sufficiens motivum [I29], Secundo ostendit quod id quod ponebatur, insufficiens erat, ibi [131], « Quinimmo sed neque mo­ dus etc. ». Circa primum duo facit. Primo ostendit motivum esse insufficiens propter falsam sup­ positionem [129], Secundo propter defectum experientiae quae requiritur in legibus con­ dendis, ibi [130], « Oportet autem non etc. ». 208. — Dicit ergo primo [129], quod causa quare Socrates deviavit a veritate circa legem de communitate possessionum, filiorum et uxorum, oportet putare fuisse, quia suppone­ bat quamdam suppositionem non rectam: sci­ licet quod summum bonum civitatum esset quod ipsa esset maxime una. Haec autem suppositio ideo non est recta, quia ad civitatem et domum, sicut supra di­ ctum est, requiritur aliqua unitas, sed non omnimoda. Unde intantum potest procedere unitas civitatis, quod iam non erit civitas; puta si omnes sint unius artis et cohabitantes in una domo. Intantum autem potest proce­ dere unitas quod erit in propinquo ad hoc quod non sit civitas. Unde sequitur quod sit peior; quia unumquodque tanto deterius est, quanto magis appropinquat ad suum non es­ se; sicut si tollatur aliqua distinctio officiorum, quae sunt necessaria ad be'ne esse civitatis. Et ponit exemplum, sicut si aliquis faciat concentum univocum, idest omnes cantantes in una voce, iam non erit symphonia et conso­ nantia vocum, cui similatur civitas ex diversis consistens. Similiter si quis faceret versum pe­ dem unum, idest carmen uno pede tantum nu­ mero constare: quia tunc carmen non esset quod ex multis numero pedibus conficitur. Et ita potest in tantum procedere unitas quod tollatur civitas. 209. — Sed, sicut supra dictum est, opor­ tet in civitate esse quidem diversorum multi­ tudinem, sed quod civitas fiat una et commu­ nis propter quamdam disciplinam legum recte positarum. Sed si aliquis qui erat inducturus disciplinam ad uniendum civitatem putet per hanc legem de communitate filiorum et uxo­ rum fieri civitatem bonam, inconveniens est si aestimet quod per tales communitates possit rectificate civitatem, et non magis per bonas consuetudines et leges, et per sapientiam circa talia: sicut dictum est supra, quod Lacedaemones possessiones proprias faciebant com­ munes quantum ad usum: et in Creta etiam fecit legislator esse aliqua communia, ut fie­ rent quaedam convivia publica civibus, secun­ dum aliqua tempora ad hoc instituta, ut inter cos maior familiaritas esset. 210-214 IN POLITICORUM 210. — Deinde cum dicit « oportet au­ tem » [ 130] Ostendit insufficientiam motivi propter de­ fectum experientiae: et dicit quod ad hoc quod leges bene ponantur, oportet hoc non igno­ rare, quia debet aliquis multo tempore consi­ derare et multis annis, ut manifestum sit per experientiam, si tales leges vel statuta bene se habeant. Aestimandum est enim quod in longitudine praecedentium temporum fere omnia inventa sunt circa conversationem hu­ manam, quae excogitari possunt : sed quae­ dam eorum non sunt inducta, idest non est usque ad hoc in eis processum quod lege sta­ tuerentur, quia statim eorum inconvenientia apparebat: quaedam vero sunt quidem statu­ ta, sed recesserunt ab usu dum cognoverunt homines quod non erant utilia. Et hoc maxime manifestum fit, si quis per experientiam operis (1) inspiciat talem ordi­ nem civitatis institutum, qualem Socrates di­ xit. Impossibile enim est, quod fiat civitas nisi per aliquam partitionem et segregationem; puta quod de bonis communibus fiat distri­ butio per diversa convivia, vel per diversa ge­ nera, aut per diversas tribus, idest societates civitatis aut regionis. Quia igitur necesse est omnino, quod fiat distributio bonorum communium quantum ad rem, nihil aliud affertur per statutum talis le­ gis de communitate possessionum, nisi quod municipes, idest qui continue morantur in ci­ vitate, non habeant curam de agris colendis, quasi non habentes agros proprios. Sed etiam si non sint agri communes, hoc ipsum fieri potest, sicut Lacedaemonii facere conantur, ut scilicet per alios agri colantur, quamvis sint proprii. 211. — Deinde cum dicit « quinimmo, sed» [131] Ostendit inconvenientiam (2) legis Socrati­ cae quantum ad id quod ponebat. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit insuf­ ficientiam praedictae legis quantum ad ea de. quibus est [131], Secundo quantum ad quae­ dam communia, ibi [132], « Sed sive neces­ saria etc. ». Circa primum inducit tres rationes: quarum prima est [131] per quam ostendit insufficien­ tiam praedictae legis quantum ad hoc, quod non poterat secundum eam sufficienter distin­ gui multitudo civitatis. Et dicit, quod non so­ lum lex Socratis facere videbatur, nisi quod municipes agros non colerent tamquam non proprios existentes, sed neque etiam Socrates dixit quis modus esset totius conversationis politicae instituendae secundum suam legem communicantibus, idest habentibus omnia communia, neque etiam possibile est a quovis alio dici hac lege servata. 212. — Necesse enim est, quod multitudo (1) AI. ordinis. (2) Forte insufficjcntiarn? L. II, 1. v civitatis sit multitudo hominum diversorum secundum diversos status. De quorum diversi­ tate qualiter esse possit, nihil est determina­ tum a Socrate: necesse enim est dicere, quod agricolis sint possessiones communes simul cum aliis civibus, et filii et uxores, aut quod habeant seorsum proprios filios et possessiones et uxores praeter alios cives. Hoc autem se­ cundo modo contingit assignare diversitatem eorum ab aliis civibus, tum propter differen­ tiam eorum in possessionibus, tum etiam pro­ pter parentum originem: sed si eodem modo sint communia omnia praedicta omnibus aliis, nulla differentia invenietur, secundum quam possint diversificari agricolae a custo­ dibus; neque etiam poterit assignari, quid plus consequatur illi qui portant pondus princi­ patus in regendo civitatem, et sic inutiliter laborabunt: nunc autem habent hoc emolu­ mentum, quod attribuuntur eis plures posses­ siones, et filii eorum nobilitantur. Similiter etiam non poterit assignari, quid passi suffe­ runt principatum, idest propter quam eorum conditionem praecedentem ad principatum asconsequantur illi qui portant pondus princi­ patus assumi, qui sunt nobiliores origine vel excellentiores divites: excellentia autem se­ cundum virtutem non semper est ita manife­ sta, quod secundum eam solam sufficienter possint inveniri homines, qui assumantur ad principatus. 213. — Posset autem aliquis dicere, quod illi qui servarent legem Socratis, susciperent tale aliquid observandum, quale observant Cretenses, qui agriculturam et alia huiusmodi artificia dimittunt exercenda per servos, quibus solum interdicunt gymnasia, idest exercitia corporalia, et usum armorum, ut secundum hoc non oporteat distinguere inter agricolas et municipes, quia exercentes agriculturam et artifices secundum hoc non erant cives, sed servi. Sed si in civitate, quam Socrates intendit instituere, erunt huiusmodi ordinata sicut in aliis civitatibus, ut scilicet quidam civium sint agricolae et artifices, non videbitur esse una communitas, quia in una civitate necessarium erat esse quasi duas civitates sibi contrarias: ex una enim parte erunt custodes, qui custo­ diunt civitatem, nihil aliud operantes; et ex alia parte erunt agricolae et artifices operantes, quos oportet esse contrarios adinvicem, ex hoc ipso quod quibusdam laborantibus, alii non laborant, et tamen plura de fructibus reci­ piunt, sicut etiam supra dictum est. Si vero possessiones non sunt communes, non erit ex hoc litigium, quia quilibet procurabit, quod colantur agri sui, vel per alium, vel per seipsum : et dum minores servient maioribus, ab eis aliquod lucrum recipientes, erit una communicatio inter eos. 214. — Secundam rationem ponit, ibi [131 ’], « Accusationes autem, et disceptationes etc. ». Et dicit, quod in civitate habente omnia com- L. Il, 1. v IN POLITICORUM munia, sicut Socrates dixit, invenientur mu­ tuae accusationes et disceptationes, et omnia alia mala, quae Socrates dicit nunc esse in ci­ vitatibus. Disceptabunt enim cives adinvicem de hoc quod non aequaliter laborant, nec ae­ qualiter fructum recipiunt, et de multis etiam aliis; quamvis Socrates putaverit, quod ista mala in civitate, in qua essent omnia com­ munia, non essent. Et propter hoc dicebat, quod propter huiusmodi disciplinam non in­ digeret civitas multis legibus, sed solum qui­ busdam paucis, scilicet circa dubitationem municipii, et circa forum indiciorum, vel etiam circa forum rerum venalium, et circa alia huiusmodi, sine quorum ordinatione civi­ tas esse non potest: ita tamen, et huiusmodi disciplinam legum attribuebat solum custodi­ bus civitatis, non autem agricolis, qui extra civitatem et municipium morabantur. Et sic patet, quod lex Socratis erat insufficiens, quia non poterat a civitate extirpate mala quae tol­ lere conabatur. 215. — Tertiam rationem ponit, ibi [1312], «Adhuc autem dominos etc.». Et dicit quod Socrates committebat secundum suam legem totam dispositionem possessionum agricolis, quibus dicebat esse committendum, quod fru­ ctus agrorum offerrent quibuscumque circa alia vacantibus: et ex hoc putabat, quod agri­ colae propter hanc potestatem efficerentur obsequiosi et humiliter servientes aliis civibus. Sed totum contrarium accideret: multo enim magis est verisimile, quod ex quo haberent omnia in sua potestate, quod essent graves aliis civibus, et adinvenirent astutias ad de­ fraudandum eos, quam quod humiliter cis ser­ virent. Et sic patet, quod lex Socratis de communi­ tate mulierum et possessionum insufficiens erat, quia non poterat implere quod conabatur. 216. — Deinde cum dicit « sed sive » [132] Ostendit insufficientiam legis Socratis quan­ tum ad alia consequentia. Et primo in generali [132], Secundo in spe­ ciali, ibi [133], « At vero si uxores quidem fa­ ciet communes etc. ». Dicit ergo primo [132], quod sive ista quae Socrates posuit de communitatem mulierum et possessionum, sint necessaria civitati, sive non, tamen de consequentibus nihil determi­ navit, scilicet qualis debeat esse ordinatio po­ liticae conversationis, et qualis disciplina, et quales leges propriae eorum, qui sic habent omnia communia: non enim de facili est in­ venire aliquas tales: neque etiam oportet eos parum differre ab aliis, qui praedictam civita­ tem servare possunt: unde quibusdam specia­ libus legibus et speciali disciplina essent im­ buendi. 217. — Deinde cum dicit « at vero » [133] Ostendit insufficientiam in speciali. Et primo quantum ad mulieres [133], Se­ cundo quantum ad principes, ibi [134], « Inse­ cutum autem etc. ». Tertio quantum ad com­ 214-221 munem civitatis felicitatem, ibi [135], « Ad­ huc autem et felicitatem auferens a munici­ pibus etc. ». Quantum ad mulieres autem duo tangit [133], Primo, quod non potest sufficienter ordinari de mulieribus si sint communes custodibus et agricolis, sive possessiones sint propriae et distinctae utrisque, sive sint communes; quia si sini communes, oportet quod agricolae dis­ pensent ea quae sunt in agris, non poterunt simul uti mulieribus in civitate existentibus, et agros colere: sed si facultates sint pro­ priae, mulieres communes, non poterunt in­ tendere rei domesticae, sicut viri poterunt in­ tendere agriculturae, si e contra facultates sint communes, et uxores propriae agricolarum : simul enim poterunt et agros colere et uxori­ bus secum habitantibus operam dare. 218. — Secundo circa mulieres dicit, quod Socrates dicebat, quod mulieres debebant ea­ dem tractare cum viris, ut scilicet colerent agros et pugnarent, et alia huiusmodi face­ rent sicut viri: et accipiebat similitudinem a bestiis, in quibus feminae similia operantur masculis. Sed Aristoteles istud dicit esse in­ conveniens, nec esse' simile: quia bestiae nihil participant de vita oeconomica, in qua qui­ dem vita mulieres habent quaedam propria opera, quibus oportet eas intendere, et absti­ nere semper ab operibus civilibus. 219. — Deinde cum dicit « insecutum au­ tem » [ 134] Ostendit insufficientiam quantum ad prin­ cipes: et dicit, quod non est securum civitati, quod hoc modo instituantur principes civitatis sicut Socrates instituebat : ordinavit enim, quod semper manerent iidem principes: quod quidem semper fuit causa seditionis, etiam apud homines non magni valons, et multo magis apud homines animosos et bellicosos, qui non possunt de facili pati, quod ipsi sem­ per subiiciantur, et alii principentur. 220. — Et subiungit causam quare Socrates instituebat, quod semper essent iidem princi­ pes: dicebant enim, quod sicut in quibusdam mineris terrarum invenitur aurum, in quibus­ dam argentum, in quibusdam vero ferrum, aut aes, ita in animabus quorumdam hominum, qui abundant in sapientia et virtute, est au­ rum, quos iustum est principari; in quibusdam vero argentum, qui sunt secundi gradus; in quibusdam vero qui non sunt perfecti ad sa­ pientiam et virtutem, invenitur quasi aes aut ferrum: et tales secundum ipsum debent fieri agricolae et artifices. Manifestum est autem, quod istud non commutatur, ita quod quan­ doque istis hominibus sil inditum aurum, et quandoque non; sed semper eisdem : unde se­ quitur, quod aliis iidem principentur. 221. — Deinde cum dicit «adhuc au­ tem » [135] Ostendit insufficientiam quantum ad com­ munem civitatis felicitatem: dicebat enim So­ crates, quod legislator debet ad hoc attendere, 221-222 IN POLITICORUM quod faciat totam civitatem felicem, et quan­ tum ad opera virtutis, et quantum ad exte­ riora bona : cum tamen Socrates per suam legem auferret a singulis civibus felicitatem : quia volebat, quod non haberent aliquid pro­ prium, nec in possessionibus, nec in mulie­ ribus, nec in filiis, quae quidem pertinent ad felicitatem tamquam organice deservientia, ut dicitur in primo Ethicorum. Hoc autem est im­ possibile, quod tota civitas sit felix, nisi vel omnes, vel plures partes civitatis felicita­ tem habeant: non enim est felicitas civitatis, sicut numerus par, et alia similia. Partes enim numeri paris quandoque sunt impares, sicut partes senarii sunt duo trinarii. L. 11, 1. v Et praeterea si custodes civitatis non sunt felices, qui alii erunt felices ad hoc quod in eis felicitas civitatis fundari (3) possit? Non enim potest dici quod agricolae et mercenarii sint felices, qui sunt infimi in civitate: non enim felicitas quae est optimum civitatis po­ test salvari in infima eius parte. 222. — Ultimo autem epilogando conclu­ dit [1351], quod conservatio politica civitatis de qua Socrates dixit, habet praedictas dubita­ tiones et quasdam alias non minores prae­ dictis. (3) 73 “ AI. fraudari. L. II, 1. vi IN POLITICORUM LECTIO VI. (nn. 223-241; [136-1433]). Reliquae Socratis leges excutiuntur. SYNOPSIS (Lect. VI-VII; nn. 223-253; [136-152]). Postquam improbavit positionem Socratis de communitate mulierum, puerorum et possessionum, Hic inquirit de aliis consequentibus legibus. , I) Narrat eas 223 [136]. I A) Dicit de quo est intentio 223 [136]. i B) Prosequitur intentum, recitans eas quae Socrates dixit de ordine politiae 224 [137]. 1) Quantum ad partes civitatis 224 [137]. 2) Quantum ad disciplinam civium 225 [138]. a) In communi, de opportunitate disciplinae 225 [138]. b) In quibus conveniebat cum aliis politiis 226 [1381]. c) Quaedam propria quae Socrates ponebat 227 [1382]. II) Disputat contra eas 228 [139]. A) Obiicit contra disciplinam legum 228 [139]. 1) Proponit quod intendit 228 [139]. 2) Manifestat propositum 229 [140]. a) Contra mensuram quam Socrates civitati imponebat 229 [140]. a’) Quantum ad numerum bellatorum 229 [140]. b’) Quantum ad quantitatem possessionis 230 [141]. aa) Improbat mensuram possessionum secundum se 2 rationibus 230 [141]. / bb) Quantum ad hoc quod praetermisit mensuram generationis \ 232 [142]. a) Proponit esse inconveniens id quod Socrates dicebat 232 [142]. N V) Ponit rationem quae movebat Socratem 233 [1421]. c) Ostendit hanc rationem esse insufficientem 234 [1422]. d) Proponit quod oportet determinare multitudinem circa generationem filiorum 235 [1423]. e) Ostendit quid debeat observari in tali determinatione 236 [1424]. /) Ostendit quomodo oportet determinari multitudinem generatorum 237 [1425]. b) Quantum ad distinctionem quam in civitate faciebat 238 [143]. a) Ostendit quomodo in hoc discordabat ab aliis legisla­ toribus 238 [143]. ά) Improbat legem Socratis quantum ad distinctionem principium 239 [1431]. c) Quantum ad distinctionem possessionum 240 [1432]. j d) Quantum ad domos 241 [1433]. B) Obiicit contra ordinem civitatis 242 [144]. i) Quantum ad populum 243-244 [144-145]. 2) Quantum ad principes 245 [146]. a) Ponit positionem Socratis 245 [146]. a’) Proponit quod oportet in civitatibus commisceri diversa regimina (de quibus n. 242 [144]), 245 [146]. b’) Ostendit qualiter Socrates commiscebat suam politiam 247 [147]. b) Improbat eam 247 [1471]. a’) Ostendit hanc ordinationem secundum se indecentem esse 247 [I471]· b’) Ostendit quod ea quae statuebat non erant convenientia huic com­ mixtioni 248 [148]. ( o d — 74 — IN POLITICORUM L. Il, 1. VI aa) Hoc ostendit 248 [148]. α) Proponit quod intendit 248 [148]. b) Manifestat propositum 249 [149J. j) Circa electionem principum 249 [149]. jj) Circa electionem consiliorum 250 [150]. c) Ostendit quod oportet institui rem publicam ex gu­ bernatione plebis et unius principatu 251 [151]. bb) Ostendit quod electio principum quam Socrates instituebat est periculosa 252 [152]. C) Concludit quod ea quae sunt in Legibus circa rem publicam Socratis, habent praedictum modum 253 [152J. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1264b26 - 1265b26) 136. Fere autem similiter, et quae circa le­ ges se habent posterius scriptas. Propter quod et de ea quae hic politia, considerare mo­ dica, melius: etenim in politia de paucis om­ nino determinavit Socrates, de uxorum et puerorum communicatione, quomodo habere oportet, et de possessione, et politiae ordine. 137. Dividitur autem in duas partes multi­ tudo habitantium: haec quidem in agricolas, haec autem in partem, quae ad bellum. Ter­ tium autem ex iis consilians et principale ci­ vitatis. De agricolis autem et artificibus, utrum nullo, aut aliquo participant princi­ patu, et utrum arma oportet possidere, et hos, et compugnare, aut non, de iis nihil deter­ minavit Socrates: sed uxorem quidem existi­ mat oportere simul bellare, et disciplina par­ ticipare eadem municipibus: alia autem ex­ terioribus replevit sermonibus. 138. Et de disciplina, qualem quamdam oportet fieri municipibus. 138L Legum autem plurima quidem pars leges existunt entes: pauca autem de politia dixit. Et hanc volens communiorem facere civitatibus, secundum modicum, circumducit iterum ad alterum politiam. 138-’. Praeter mulierum enim communionem, et possessionis, alia eadem tradit ambabus politiis: etenim disciplinam eamdem, et quod ab operibus necessariis abstinentes vivere, et de convivis similiter: verumtamen in hac in­ quit, oportere esse convivia mulierum: et hanc mille arma possidentium, hanc autem quinque millium. 139. Superfluum quidem igitur habent om­ nes Socratis sermones, et leve, et novum, et quaestionibus plenum : bene autem omnia, forte difficile. 140. Quin nunc dictam multitudinem opor­ tet non latere, quia regione Babylonica, vel aliqua infinita opus erit, tot multitudinem ex qua otiosi quinque millia nutriantur, et prae­ ter hos mulierum et famulorum alia turba multo maior. Oportet quidem igitur supponi ad votum, nihil tamen impossibile. Dicitur autem quod oportet legislatorem ad duo re­ spicientem ponere leges: ad regionem et ho­ mines. Adhuc autem bene se habet apponere et ad vicinorum loca: primum quidem si oportet civitatem vivere vitam politicam, non monasticam. Non enim solum necessarium est, ipsam talibus uti ad bellum armis, quae utilia secundum propriam regionem sunt, sed ad exteriora loca. Si quis autem non talem — 75 acceptat vitam, neque propriam, neque com­ munem civitatis, tamen nihil minus oportet terribiles esse inimicis, non solum venientibus in regionem, sed et discedentibus. 141. Multitudinem autem possessionis vi­ dere oportet, ne forte melius altero modo de­ terminetur plane magis. Tantam enim inquit esse oportere, ut vivatur temperate; quemad­ modum siquis dicat ut vivatur bene; hoc enim utile magis. 1411. Adhuc autem est temperate quidem, misere autem vivere. Sed melior determinatio, temperate, et liberaliter. Separatim enim utrumque, hunc quidem delitiari assequetur : hunc autem laboriose vivere. Quoniam soli ii habitus sunt virtutes circa habitudines sub­ stantiae: puta substantia, mansuete, aut for­ titer uti non est: temperate autem et libe­ raliter est : quare et usus hos necessarium esse circa ipsam. 142. Inconveniens autem, et possessiones adaequantem circa multitudinem civium non constituere; sed sinere puerorum procreatio­ nem infinitam; 1421. Tamquam sufficienter utique respon­ dentem ad eamdem multitudinem, propter sterilitates quantiscumque generatis: quia vi­ detur hoc etiam nunc accidere circa civitates: 1422. Oportet autem hoc non similiter cer­ te habere circa civitates tunc et nunc. Nunc quidem enim nullus dubitat, eo quod partitae sunt substantiae ad quantamcumque multitu­ dinem: tunc autem indivisis existentibus, necesse deiectos nihil habere, sive pauciores sint secundum multitudinem, sive plures. 142·*. Magis autem suspicabitur quis utique oportere determinatam esse puerorum procu­ rationem, quam substantiam, 1421. Ut non numero quodam plures gene­ rentur, hanc autem multitudinem ponere aspi­ cientem ad fortunas, si accidat mori quosdam generatorum, et ad aliorum sterilitatem. 1425. Finem autem quemadmodum in aliis civitatibus paupertatis necessariam causam fieri civibus; penuria autem seditionem effi­ cit, et malignitatem. 143. Phaedon quidem igitur Corinthius, exi­ stons legislator antiquorum, domus aequales opinatus est oportere permanere, et multi­ tudinem civium, et si primo inaequales ha­ buissent fortes omnes secundum magnitudi­ nem : in legibus autem iis contrarium est. Sed de his quidem quomodo utique existi­ mamus melius habere, dicendum posterius, L. Π. 1. vi IN POLITICORUM Derelictus est autem legibus iis, et quae circa principes, quomodo erunt differen­ tes a subiectis: ait enim oportere quemad­ modum ex altero lanae filatum fit, quam lini, sic et principes habere oportet ad subiectos. 1432. Quoniam autem omnem substantiam sinit fieri maiorem usque quincuplum, pro­ 143'. 223-228 pter quid hoc non utique erit in terra, usque aliquid? 1433. Et domiciliorum autem divisionem oportet considerare, ne forte non expediat ad oeconomiam, duo enim domicilia cuilibet di­ stribuebat, dividens seorsum; difficile autem domos duas habitare. COMMENTARIUM S. THOMAE 223. — Postquam Philosophus improbavit positionem Socratis de communitate mulierum et puerorum et possessionum, quod modo po­ nebat quasi principale in sua politica, hic in­ quirit de aliis consequentibus legibus. Et primo narrat eas [136]. Secundo disputat contra eas, ibi [139], « Superfluum quidem igitur etc. ». Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio [136], Secundo prosequitur inten­ tum, ibi [137], « Dividitur autem etc. ». Dicit ergo primo [136], quod sicut habet multas dubitationes lex de communitate mu­ lierum et possessionum, ita etiam et aliae eius consequentes leges; et ideo melius est quod de tota eius politica aliqua pauca hic dicantur; quia de paucis in sua politia determinavit So­ crates, scilicet de communitate uxorum et fi­ liorum et possessionum, quomodo debeant se habere; et super hoc determinavit ordinem politicae conversationis. 224. — Deinde cum dicit « dividitur au­ tem » [ 137] Recitat ea qua Socrates dixit de ordine po­ litiae nam de communitate satis supra dictum est. Et primo quantum ad partes civitatis [137], Secundo quantum ad disciplinam civium, ibi [138], « Et de disciplina qualem quam­ dam etc. ». Circa primum quatuor dicit [137], Quorum primum est quod Socrates totam multitudi­ nem habitantium civitatem dividebat in duas partes: quarum una erat agricolarum et alio­ rum artificum; alia vero erat vivorum bellato­ rum: addebat autem et tertiam partem, scili­ cet consilium et principes civitatis. Secundo dicit quod Socrates omisit dicere de agricolis et artificibus, utrum debeant ali­ quem principatum habere, et utrum etiam de­ beant aliquo modo pugnare vel non. Tertio dicit, quod Socrates existimavit quod oportebat mulieres bellare et alia similia fa­ cere viris. Quarto dicit quod alias quidem partes suae politicae implevit multis sermonibus extraneis qui non pertinebant ad materiam politicae, interponens multa de naturalibus et de aliis scientiis. 225. — Deinde cum dicit « et de discipli­ na » [138] Narrat quod Socrates dixit de disciplina ci­ vitatis. Et circa hoc tria facit. Primo dicit in com­ muni quod Socrates dixit de disciplina civi­ tatis quod oportet aliquam disciplinam habere custodes civitatis [138], 226. — Secundo, ibi [1381], « Legum au­ tem etc. ». Ponit ea in quibus conveniebat cum aliis politiis : et dicit quod magna pars legum, quas Socrates ponebat, sunt leges quae modo in civitatibus observantur. Cum enim ipse dixerit de politia, idest conversatione ci­ vitatis, et induxerit quamdam maiorem com­ munitatem in civitate quam sit consuetum, paulatim instituendo leges deveniebat ad alte­ ram politiam, quae nunc observatur; quia prae­ ter communionem mulierum et possessionis quae erat propria suae politiae, omnia alia tradidit quae possint esse communia ambabus politiis, scilicet et illi quae observat hanc communitatem, et illi quae non observat: eamdem enim disciplinam dixit esse utrorumque : puta quod homines viverent de necessariis ope­ ribus cum quadam moderantia et abstinentia, et quod facerent quaedam convivia in civitate ad maiorem civium familiaritatem, quae etiam apud alias civitates observabantur, quamvis oportuisset quod instituerent multo differen­ tem disciplinam, ut supra dictum est. 227. — Tertio cum dicit, « Praeter mulie­ rum enim communionem etc.» [I382] narrat quaedam propria quae Socrates ponebat: quo­ rum unum erat quod fierent etiam convivia mulierum et non solum virorum: aliud autem erat quod determinabat numerum bellatorum; scilicet quod in civitate essent ad minus mille arma portantes et ad plus quinque milia. 228. — Deinde cum dicit « superfluum qui­ dem » [139] Obiicit contra praedicta alia quae Socrates inducebat. Et primo obiicit contra disciplinam le­ gum [139], Secundo contra ordinem partium civitatis, ibi [144], « Coordinatio autem to­ ta etc. ». Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit [139], Secundo manifestat pro­ positum. ibi [140], « Quin nunc dictam mul­ titudinem etc. ». Dicit ergo primo [139], quod sermones So­ cratis habent aliquid superfluum, inquan­ tum replet suam politiam extraneis sermo­ nibus; et leve, inquantum erant insufficientes rationes, et sine experientia prolatae: et no­ vum, inquantum erat contra communem con- -76-. 229-233 IN POLITICORUM suetudinem et erat quaestionibus plenum per multas difficultates consequentes; et quod in omnibus bene diceret difficile est asserere. 229. — Deinde cum dicit « quin nunc » [140] Munifestal quod dixerat. Et primo improbat dicta Socratis quantum ad mensuram quam civitati imponebat [140], Secundo quantum ad distinctionem, ibi [146]. « Qui quidem igitur dicunt etc. ». Circa primum duo facit. Primo improbat dictum eius quantum ad numerum bellato­ rum [140], Secundo quantum ad quantitatem possessionis quam taxabat, ibi [141], « Mul­ titudinem autem possessionis etc. ». Dicit ergo primo [140], quod si quis con­ sideret praedictam multitudinem bellatorum, quam Socrates instituebat in civitate, mani­ feste apparet quod civitas talis indigebit ma­ xima latitudine camporum, sicut est circa Ba­ byloniam, ad hoc ut nutriantur inde quinque millia bellatorum, qui nihil aliud operentur, et praeter cos multo maior alia turba, et mulierum et famulorum. Et secundum hoc oportet quod ille qui talem civitatem instituit, habeat multitudinem camporum ad votum; quod tamen non est impossibile: sed tamen hoc considerandum quod ille qui vult legem in civitate statuere, non debet statuere le­ gem secundum illud quod cogitat quod sit possibile, sed respiciendo ad ea quae ei existunt; et praecipue quidem ad duo: scilicet ad regionem, ut non constituat maiorem civita­ tem quam regio illa pascere possit, et iterum ad homines ut conveniant leges hominibus se­ cundum eorum conditiones. Tertio autem est apponendum, ut ponat leges respiciendo ad loca vicina: et hoc quidem primo est necessa­ rium si civitas debet habere vitam non soli­ tariam, sed politicam, idest communem cum multis aliis civitatibus, cum quibus societatem habeat non solum in pace, sed etiam in bello : quia talem civitatem non solum necessarium est uti talibus armis ad bellum et in tanto numero secundum quod utile est ad propriam regionem; sed etiam in exterioribus locis, in quibus conversantur vel hostes vel amici. Se­ cundo autem si quis non approbet vitam belli­ cosam, neque ut propriam alicuius hominis, neque ut communem totius civitatis, nihilo­ minus tamen quantum ad hoc oportet cives esse armatos et bellicosos, ut sint terribiles ini­ micis, non solum cum venerint in regionem, sed etiam quando discedunt. 230. — Deinde cum dicit « multitudinem autem» [141] Improbat positionem Socratis, quantum ad mensuram possessionum quam in civitate sta­ tuebat. Et circa hoc duo facit. Primo improbat mensurationem possessionum a Socrate posi­ tam secundum se [141], Secundo quantum ad hoc quod praetermisit mensuram generationis, ibi [142], « Inconveniens autem etc. ». L. Il, 1. VT Circa primum ponit duas rationes. Dicit er­ go primo [141], quod oportet considerare ne forte alio modo possit planius determinari quantitas possessionum quas civitas debet communiter habere, quam Socrates determi­ naverat. Dicit enim Socrates quod tanta debet esse possessio civitatis, ut ex ea possint ci­ ves vivere temperate : sed planius diceretur st quis diceret, quod tanta debet esse pos­ sessio civitatis, ut ex ea vivatur bene: haec enim determinatio est magis utilis, eo quod plura in se comprehendit bene vivere quam temperate vivere. 231. — Secundam rationem ponit, ibi [1411], «Adhuc autem est temperate quidem etc. ». Et dicit quod contingit ali­ quem temperate vivere, qui tamen misere vi­ vit, idest cum magna penuria. Et sic patet quod praedicta determinatio Socratis non suf­ ficit; sed melior determinatio est ut dicatur quod tanta debet esse possessio, ut vivatur temperate et liberaliter. Si enim alterum eo­ rum separatim dicatur, sequetur inconveniens. Ex una enim parte si dicatur quod debeant vivere liberaliter, sequetur quod homo in su­ perfluis delitiis vivat. Ex alia vero parte, si dicatur quod debet vivere temperate, sequetur quod possit homo vivere cum penuria et la­ bore: ideo ad excludendum utrumque incon­ veniens oportet dicere, temperate et liberaliter; et haec determinatio sufficit; quia solae hae duae virtutes faciunt hominem bene se ha­ bere circa usum substantiae, idest possessio­ nis : et hoc patet in aliis virtutibus : non enim potest dici quod aliquis utatur sua possessione mansuete aut fortiter. Mansuetudo enim est circa iras, et fortitu­ do circa timores et audacias: et sic in nullo respiciunt usum possessionum: sed temperan­ tia quae est circa concupiscentias ciborum et venereorum propter quas multi consumunt suam substantiam, et liberalitas quae est circa donationes et acceptiones manifeste respiciunt usum possessionis: unde potest dici quod ali­ quis utatur sua possessione temperate et libe­ raliter: unde cum per utrumque istorum vi­ deatur esse inconveniens circa usum posses­ sionum, necessarium est circa ipsas esse stu­ diosos, scilicet temperantiae et liberalitatis. 232. — Deinde cum dicit « inconveniens autem » [142] Improbat positionem Socratis ex hoc quod determinans quantitatem possessionum non de­ terminabat quantitatem generationis. Et circa hoc sex facit. Primo quidem propo­ nit esse inconveniens id quod Socrates dice­ bat [142] : et dicit quod inconveniens est quod aliquis velit possessiones civitatis adaequare idest ad certam quantitatem reducere, et cum hoc non instituat aliquid ad determinandum multitudinem civium, sed permittat genera­ tionem civium in infinitum fieri, sicut Socra­ tes faciebat. 233. — Secundo, ibi [ 142'], « Tamquam — 77 — L. II. 1. vi IN POLITICORUM sufficienter etc. » Ponit rationem quae move­ bat Socratem: contingit enim in civitate multas mulieres esse steriles: et ita licet aliis mulie­ ribus generantibus multos filios, tamen sem­ per conservabitur eadem multitudo civitatis, sicut nunc videmus in civitatibus evenire. Et propter hoc Socrati non videbatur necessarium quod circa generationem filiorum aliquid ta­ xaretur. 234. — Tertio quidem, ibi [1422]. « Oportet autem etc. » Ostendit Aristoteles hanc ratio­ nem esse insufficientem, quia nunc in civita­ tibus, propter hoc quod possessiones sunt di­ visae, unoquoque habente propriam possessio­ nem, nulla dubitatio potest provenire ad quantamcumque multitudinem proveniat generatio filiorum, quia unusquisque filiis suis studet aliquo modo providere; sed tunc cum posses­ siones non essent divisae inter cives secundum ordinationem Socratis, sequetur quod illi qui essem ignobiliores nihil perciperent de fru­ ctibus possessionum, sive mutiplicare'ntur, sive diminuerentur; dum scilicet potentes civitatis primo sibi et suis filiis necessaria sumerent si eorum multitudo excresceret. 235. — Quarto ibi [1423], « Magis autem suspicabitur etc. ». Proponit quod oportet de­ terminare multitudinem circa generationem fi­ liorum; et dicit quod aliquis potest existimare quod magis oportet determinari generationem filiorum quam etiam multitudinem substantiae; ita scilicet quod non generentur plures cives ab aliquo numero determinato, cui sufficiant civitatis possessiones. 236. — Quinto ibi [1424], « Ut non nume­ ro quodam etc. » Ostendit quid debeat obser­ vari in tali determinatione; et dicit quod opor­ tet determinare multitudinem filiorum gene­ randorum respiciendo ad casus fortuitos, pu­ ta ad mortes eorum qui nascuntur, et ad ste­ rilitatem mulierum quae non concipiunt, ut sci­ licet tantum permittatur ex alia parte superexcrescere generatorum numerus, ut huiusmodi defectus fortuiti suppleantur. 237. — Sexto, ibi [1425], « Praetermittere autem etc. » Ostendit quomodo oportet deter­ minari multitudinem generatorum: et dicit quod hoc ideo necessarium est, quia si permit­ tatur quod in infinitum homines generent abs­ que aliquo determinato numero, sicut commu­ niter fit in civitatibus, ex necessitate sequitur quod ex hoc proveniat causa paupertatis civi­ bus: multi enim filii pauperes erunt habentes id solum quod eorum pater dives habebat: ex paupertate autem civium, sequitur quod sint seditiosi et maligni; quia dum non habent necessaria vitae, student ea acquirere fraudi­ bus et rapinis. 233-241 238. — Deinde cum dicit « Phaedon qui­ dem » [143] Improbat disciplinam legum Socratis quan­ tum ad distinctionem quam in civitate faciebat. Et circa hoc quatuor facit. Primo ostendit quomodo circa distinctionem discordabat ab aliis legislatoribus [143]. Et dicit quod qui­ dam legislator Corinthius, Phaedon nomine, duo dixit esse observanda in civitate: quorum unum est, ut domus ipsorummet civium per­ manerent aequales adinvicem in divitiis et di­ gnitate, etiam si a principio inaequales sortes habuissent: (quomodo autem reduci possunt ad aequalitatem infra dicetur): aliud est ut multitudo civium semper aequalis remaneat. Sed in legibus Socratis contrarium invenitur: quia neque ordinat quomodo aequalitas multi­ tudinis civium conservetur, neque etiam sta­ tuit quod sint aequales divitiae civium; sed permittit quod quidam habeant maiores divi­ tias aliis, ut postea dicetur: sed de hoc quid melius sit, utrum scilicet quod omnes cives habeant divitias aequales, vel non, postea de­ terminabitur. 239. — Secundo, ibi [1431] « Derelictus est autem legibus etc. » Improbat legem Socratis quantum ad distinctionem principii m. Et dicit quod per leges Socratis non fuit determinatum quomodo deberent distingui principes a subdi­ tis, cum tamen ipse diceret quod oporteret aliquam distinctionem esse inter eos, ut sicut ex alia materia fit filum lanae quam filum lini, ita ex alia conditione oporteret aliquos assumi in principatum et remanere aliquos in sublectione: non enim poterat eos distin­ guere per originem generis ex quo ponebat pueros et uxores communes. 240. — Tertio, ibi [1432], « Quoniam au­ tem omnem substantiam etc. » Improbat po­ sitionem Socratis quantum ad distinctionem possessionum; et dicit quod Socrates permitte­ bat quod in rebus mobilibus divitiae unius multiplicarentur supra divitias alterius in quin­ cuplum; et pari ratione poterat permittere idem in possessione terrae, ut non faceret omnes agros communes. 241. — Quarto, ibi [1433], « Et domicilio­ rum autem divisionem etc. » Improbat dis­ tinctionem Socratis quantum ad domos. Et di­ cit quod oportet considerare ne forte distin­ ctio domorum, quam introducebat Socrates, non sit utilis oeconomicae. Dicebat enim quod quilibet civis debebat habere duo domicilia, forte propter separationem filiorum: sed hoc est difficile quod aliquis habeat tantam fa­ miliam quod possit inhabitare duas domos; et etiam damnosum oeconomicae, ut unus homo faciat duas expensas in duabus familiis. 242 IN POLITICORUM L. II, 1. yn LECTIO VIL (nn. 242-253; [144-152]). Socratis respublica improbatur quant uni est merito magistrat taira. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker I265b26 - 1266a30) 144. Coordinatio autem tota, vult quidem neque democratia, neque oligarchia, media autem harum, quam vocant politiam; ex utentibus enim armis est. 145. Siquidem igitur communissimam hanc constituit civitatibus aliarum politiarum, be­ ne dixit forte: si autem ut optima, post pri­ mam politiam, non bene: forsitan enim eam, quae Laconorum; aliquis utique laudabit ma­ gis, vel etiam aliam aliquam magis aristocraticam. 146. Qui quidem igitur dicunt, quod opor­ tet optimam politiam ex omnibus esse civibus mixtam, propter quod et Lacedaemoniorum laudant, esse enim ipsam ii quidem ex oli­ garchia et monarchia et democratia aiunt, di­ centes, regnum quidem monarchiam, senio­ rum autem principatum, oligarchiam, demo­ cratic autem principari secundum plebciorum principatum, propter ex populo esse Ephoros. Alii autem ephoriam quidem esse tyrannidcm. Dcmocratice autem principari se­ cundum convivia, et aliam vitam quotidia­ nam. 147. In legibus autem iis est dictum quod opportunum componi optimam politiam ex democratia et tyrannide. 1471. Quas aut omnino, non utique ali­ quis ponet politias, aut pessimas omnibus. Melius igitur dicunt, qui plures commiscent: ex pluribus enim composita politia melior. 148. Deinde, neque iis videtur monarchicum nullum, sed oligarchica, et democratica; magis autem determinare vult ad oligarchiam. 149. Palam autem ex principandum institu­ tione, quod quidem enim ex electis sortiales, commune est amborum: quod autem abundantioribus necessarium sit convocare, et ferre principes, aut facere aliquid aliud poli­ ticorum, hos autem dimittere, hoc oligarchicum. 150. Et tentare plures ex abundantibus esse principes, ct maximos, et maximis honorabilitatibus. Oligarchiam autem facit et con­ silii electionem. Eligunt quidem enim omnes necessario, sed ex prima honorabilitate, deinde rursum aequales ex secunda, deinde ex tertiis. Verumtamcn non omnibus erat necessarium his qui ex tertiis aut quartis. Ex quarto autem quartorum, necessarium solis primis et secun­ dis. Deinde ex his ex qualibet honorabilitate, ait oportere ostendere aequalem numerum. Erunt autem plures qui ex maximis honorabilitatibus et meliores, propter quosdam popu­ larium non eligere, quia non necessarium. 151. Quomodo quidem igitur ex democra­ tia et monarchia oportet constare talem po­ litiam, ex his manifestum, et ex posterius di­ cendis, cum inciderit de tali politia conside­ ratio. 152. Habet autem, et circa electionem principum, scilicet quod ex electis eligibiles, pe­ riculosum, si cum aliqui institui velint, et mediocres multitudine, semper ad horum eli­ guntur voluntatem. Quae quidem igitur circa politiam, quae in Legibus, hunc habent mo­ dum. COMMENTARIUM S. THOMAE 242. — Postquam Aristoteles improbavit positionem Socratis quantum ad disciplinas legum, hic improbat eam quantum ad ordinem civitatis. Et primo quantum ad populum [144]. Se­ cundo quantum ad principes, ibi [146], « Qui quidem igitur etc. ». Ad evidentiam autem eorum quae hic dicun­ tur, considerandum est, quod sex sunt species ordinationis civitatum, ut in tertio dicetur. Omnis enim civitas, aut regitur ab uno, aut a paucis, aut a multis. Si ab uno; aut ille unus est rex, aut tyran­ — 79 nus. Rex quidem, si sit virtuosus tenens com­ munem utilitatem subditorum. Tyrannus au­ tem, si sit malus omnia retorquens ad suum commodum, utilitate subditorum contempta. Si vero regatur civitas a paucis; aut illi eli­ gentur propter virtutem qui bonum multitu­ dinis procurent: et tale regimen dicitur pote­ stas optimatum. Aut eligentur aliqui pauci propter potentiam, aut divitias, et non pro­ pter virtutem, qui omnia quae sunt multitudi­ nis ad suam propriam utilitatem retorquebunt; et tale regimen dicitur principatus paucorum. Si vero civitas regitur a multis, similiter, si- L. II, I. vu IN POLITICORUM quidem regatur a multis virtuosis, tale regi­ men vocabitur communi nomine Politia. Non autem contingit multos inveniri virtuosos in civitate, nisi forte secundum bellicam virtutem : et ideo hoc regimen est quando viri bellato­ res in civitate dominantur. Si vero tota multitudo populi dominari velit, vocatur plebeius status. 243. —- Dicit ergo primo [144], quod secun­ dum legem Socratis tota coordinatio multitu­ dinis, scilicet civitatis, neque est plebeius sta­ tus, neque principatus paucorum, sed est me dia horum, quam communi nomine nominant aliqui politiam; et consistit ex his qui utuntur armis. Cum enim Socrates multitudinem civi­ tatis divideret in duas partes, quarum una erat pugnatorum, alia artificum et agricolarum (agricolas autem oportet in agris manere) re­ linquitur quod quasi multitudo habitantium civitatem esset virorum bellatorum. 244. — Deinde cum dicit « siquidem igi­ tur » [145] Et dicit quod si ipse instituit talem ordina­ tionem tamquam communissimam inter alias politias, forte bene dixit. Nam oligarchia est solum magnorum : democratia vero est solum infirmorum: haec vero politia est ex his qui sunt medii inter utrosque: unde communior est, utpote cum utriusque participans. Sed si ipse instituit talem ordinationem quasi optimam post primam, non bene dixit. Primam autem ordinationem dicit regnum, vel quia est prima a tempore (a principio enim omnes civitates regibus regebantur), vel quia est optima dummodo rex sit bonus. Post hanc autem primam politiam non potest dici quod politia virorum bellantium sit optima: multo enim melior est principatus virtuoso­ rum, per quem modum regebantur Lacedaemo­ nii vel si qui alii cives optimatum potestate reguntur. 245.— Deinde cum dicit « qui qui­ dem » [146] Improbat ordinem quem Socrates in civitate statuebat quantum ad principes. Et circa hoc duo facit. Primo ponit posi­ tionem eius [146], Secundo improbat eam, ibi [1471], « Quas aut omnino etc. ». Circa primum duo facit. Primo proponit quod expedit in civitatibus commisceri prae­ dicta regimina [146], Secundo ostendit qualiter Socrates commiscebat, ibi [147], « In legibus autem iis etc.». Dicit ergo primo [146], quod quidam dicunt quod optimum regimen civitatis est quod est quasi commixtum ex omnibus praedictis re­ giminibus. Et huius ratio est, quia unum re­ gimen temperatur ex admixtione alterius, et minus datur seditionis materia, si omnes ha­ beant partem in principatu civitatis; puta si in aliquo dominetur populus, in aliquo po­ tentes, in aliquo rex: et secundum hoc maxime laudabitur ordinatio civitatis Lacedaemonio­ rum: de qua tamen erant duae opiniones. •— 8o 242-248 Quidam enim dicebant eam componi ex tri­ bus civitatibus: paucorum potestate, uno prin­ cipe, et populari statu. Habebant enim in ci­ vitate regem, quod pertinebat ad monarchiam ; etiam habebant seniores quosdam ex maiori­ bus civitatis assumptos, quod perlinebat ad oligarchiam: habebant etiam quosdam prin­ cipes qui eligebantur ex populo, et vocabantur Ephori, idest provisores, et hoc pertinebat ad democratism. Aliorum autem opinio fuit quod principatus Ephororum pertineret ad tyrannidem, quia pro voluntate dominabantur; sed erant in civitate alii principatus qui disponebant de conviviis communibus et de aliis pertinentibus ad quo­ tidianam vitam civitatis, puta de victualibus et aliis rebus venalibus; et id dicebant perti­ nere ad democratiam. 246. — Deinde cum dicit «in legibus» [147] Ostendit quomodo Socrates commiscebat suam politiam: et dicit, quod in legibus Socratis dictum est, quod optima politia debet com­ poni ex tyrannide et plcbeio statu; forte pro­ pter hoc, ut potentia populi refrenaretur per potentiam tyranni, et iterum potentia tyranni refrenaretur per potentiam populi. 247. — Deinde cum dicit « quas aut » [1471]. Improbat quantum ad hoc Socratis dictum. Et primo ostendit hanc ordinationem secun­ dum se indecentem esse [1471]. Secundo ostendit, quod ea, quae statuebat, non erant convenientia huic commixtioni, ibi [148], «Deinde neque iis etc.». Dicit ergo primo [147], quod praedictae duae politiae, scilicet tyrannis ct plebeius sta­ tus, vel non sunt dicendae politiae, quia non sequuntur ordinem rationis, sed impetum vo­ luntatis: vel sunt dicendae pessimae inter omnes : unde inconveniens est, quod ex pes­ simis politiis componatur optima politia. Mul­ to igitur melius faciunt illi, qui ex pluribus politis commiscent ordinationem civitatis: quanto enim est ex pluribus commixta, tanto melior est, quia plures habent partem in do­ minio civitatis. 248. — Deinde cum dicit « deinde, ne­ que » [148] Improbat dictum Socratis quantum ad hoc, quod ea quae instituebat, non conveniebant commixtioni praedictae. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod ea quae statuebat Socrates, non conve­ niebant praedictae commixtioni [148], Secundo, quod erat secundum se periculosa, ibi [152], « Habet autem, et circa etc. ». Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit [148], Secundo manifestat pro­ positum, ibi [149], « Palam autem etc. ». Tertio ostendit quomodo praedicta commixtio fieri posset, ibi [151], « Quomodo quidem igi­ tur ». Dicit ergo primo [148], quod cum Socrates vellet commiscere politiam ex plebeio statu et 248-253 IN POLITICORUM tyrannide, quae est monarchia quaedam, siquis consideret ea, quae ipse statuit, nihil est ibi pertinens ad principatum unius : sed omnia sunt pertinentia ad oligarchiam, idest poten­ tes, et democratiam, idest ad populum; sed magis declinat sua ordinatio ad paucorum po­ testatem. 249. —· Deinde cum dicit « palam au­ tem » [149] Ostendit propositum. Et primo circa electionem principum [149], Secundo circa electionem consiliorum, ibi [150], «Et tentare plures etc.». Dicit ergo primo [149], quod hoc quod di­ ctum est, manifestum est ex institutione prin­ cipum, quam Socrates determinat: dicit enim quod debebant aliqui eligi ex quibus per sortem assumerentur principes: et hoc commune erat et plebeio statui et potentiae paucorum, quia isti electi erant et de populo et de maioribus. Sed quaedam alia instituebat pertinentia ad potentiam paucorum: scilicet quod ad divites civitatis pertineret convocare multitudinem, et quod ipsi deferrent principes electos ad popu­ lum; et omnia huiusmodi, quae pertinebant ad communitatem civitatis volebat fieri per di­ visiones, et in his alios admittebat : similiter etiam potentia paucorum erat, quod volebat plures principes fieri ex divitibus, et in maio­ ribus officiis constitutos. 250. — Deinde cum dicit «et tentare» [150] Dicit quomodo in electione consiliariorum declinabat ad potestatem paucorum: et dicit, quod secundum Socratem cives distingueban­ tur per quatuor gradus, et ex omnibus gradi­ bus aliqui erant, qui eligebant consiliarios: sed omnes, qui erant de primo censu, ex ne­ cessitate cogebantur ad eligendum: illi vero qui erant ex secundo, non omnes eligebant, sed aliqui aequales numero primis; et tamen isti etiam ex necessitate cogebantur eligere. L. Il, 1. vu Deinde ex tertio gradu eligebantur aliqui ae­ quales, et similiter ex quartis : sed tamen non erat necessarium, quod omnes qui eligebantur ex tertiis vel quartis eligerent; sed ex quarto gradu qui erat quartorum, nullus poterat eli­ gere consiliarios, nisi illi qui erant de primo et secundo gradu: et ita dicebat Socrates, quod aequalis numerus proveniebat de quoli­ bet gradu civitatis. Sed hoc non est necessa­ rium: quinimo semper erunt plures et melio­ res ex maximis censibus, eo quod populares non omnes eligent, cum non habeant necessi­ tatem eligendi. 251. — Deinde cum dicit «quomodo qui­ dem» [151] Dicit, quod ex his quae dicta sunt, potest esse manifestum qualiter oporteat institui rempublicam ex gubernatione plebis ac unius prin­ cipatu: et iterum ex his, quae dicentur poste­ rius, quando incidet consideratio de republica sic commixta. 252. — Deinde cum dicit « habet au­ tem » [152] Ostendit, quod electio principum quam So­ crates instituebat, est periculosa. Et dicit, quod periculosum est civitati, quod Socrates insti­ tuebat circa electionem principum, ut scilicet ex aliquibus electis, alii electi eligerentur. Illi enim primi electi ex quibus eliguntur princi­ pes, sunt pauci respectu totius multitudinis civitatis, et ideo facilius erit eos pervertere quam totam multitudinem : unde si sint ali­ qui qui velint semper institui in principatu, etiam si sint mediocres in multitudine, semper ad horum voluntatem eligent principes, quia mutuo se eligent, et mutuo sibi succedent in principatibus. 253. — Ultimo epilogando concludit [ib.], quod ea quae sunt in Legibus, circa rempublicam Socratis habent hunc praedictum modum. b) L. 11, 1. vin Ostendit quid circa hoc Phaleas ordinavit 256 [155]. IN POLITICORUM LECTIO VIII. (nn. 254-268; [153-159]). Legum a Phalea carthaginensi institutarum consideratio et earum reprobatio. a) Ostendit ad quid plurimi legislatores intenderent, id est ordinare de possessionibus SYNOPSIS civium 255 [154]. (Lect. VIII-IX; nn. 254-275; [153-161]). Postquam disputavit de politia Socratis, sive Platonis, hic prosequitur de politia cuiusdam qui Phaleas dicebatur. I) Narrat eius ordinationem 254 [153]. 1) Comparat istam politiam et sequentes ad ordinationem Socratis 254 [153]. 2) Enarrat huius politiae ordinationem 255 [154]. I TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1266a31 - 1267a21) 153. Sunt autem quaedam politiae et aliae; hae quidem idiotarum, hae autem philoso­ phorum et civilium, omnes autem constitu­ tarum, et secundum quas politice vivunt, ma­ gis propinqui sunt iis ambabus: nullus enim neque eam, quae circa pueros communitatem, et uxores, alius adinvenit, neque circa convi­ via mulierum; sed a necessariis inchoant magis. 154. Videtur enim quibusdam quod circa substantias esse necessarium maximum ordi­ nari bene; de iis enim fieri aiunt seditiones omnes. 155. Propter quod Phaleas Chalcedonius hanc intulit primus: ait enim oportere ae­ quales esse possessiones civium : hoc autem eas quae habitari incipiebant civitates quidem confestim non difficile existimabat facere: eas autem quae iam habitabantur laboriosius qui­ dem, tamen celerrime utique regulari per do­ tes divites dare quidem, accipere autem non; pauperes autem non dare quidem, accipere nutem. 1551. Plato autem leges scribens usque ad aliquid quidem putabat oportere, plus autem quam quintuplum esse minimae possessionis nulli civium potestatem esse possidere, quem­ admodum dictum est et prius. 1552. Oportet autem neque hoc latere sic leges ferentes, quod latet nunc; quoniam sub­ stantiae statuentes multitudinem convenit et multitudinem filiorum ordinare: si enim ex­ cedat substantiae multitudinem puerorum nu­ merus, necesse legem solyi, et sine solutione pravum multos ex divitibus fieri pauperes: opus enim non insolescentes esse tales. 156. Quia quidem igitur habet quamdam partem ad politicam communitatem substan­ tiae regularitas, etiam antiquorum quidam vi­ dentur cognovisse; velut et Solon lege sta- — 82 — 254-256 IN POLITICORUM luit; et apud alios est lex, quae prohibet possidere terram quantamcumque voluerit quis : similiter autem, et substantiam vende­ re, leges prohibent: sicut in Locris, lex est non vendere, nisi manifestum infortunium ostendatur accidisse. Adhuc autem antiquas sortes conservare: 1561. Hoc autem solutum et circa Leu­ cadem demoticam valde fecit politiam eo­ rum: non enim adhuc contingebat a deter­ minatis dignitatibus ad principatus procedere. 157. Sed est aequalitatem quidem esse sub­ stantiae: hanc autem vel valde multam esse, ut delitiose vivatur; aut valde modicam, ut vivatur tenaciter. Palam igitur quod non suf­ ficiens substantias aequales facere erit legi­ slator secundum medium conjecturandi. 1571. Adhuc autem si quis mediocrem or­ dinaverit substantiam omnibus, nihil prodest. Magis enim oportet concupiscentias regulare quam substantias: hoc autem non est, non eruditis sufficienter a legibus. 1572. Sed forte utique dicet Phaleas, quod hoc ipse dicit: putat enim duorum horum aequalitatem oportere exislere civitatibus, pos­ sessionis et disciplinae. Secundum disciplinam quidem, quae erit, oportet dicere. Et unam esse et eamdem nihil utile. Est enim eamdem quidem esse et unam; sed hanc esse talem ex qua erunt electivi supergrediendi, aut pe­ cuniis, aut honore, aut simul utrisque. 158. Adhuc dissident non solum propter inaequalitatem possessionis, sed etiam pro­ L. II, I. vm pter honorum inaequalitatem. E contrario au­ tem circa utrumque: multi quidem enim pro­ pter inaequale circa possessiones: gratiosi autem de honoribus si aequales: unde et in­ digent honore, hic quidem malus, hic autem bonus. Non solum autem homines propter neces­ saria iniuriantur, quorum remedium esse pu­ tat aequalitatem substantiae, ut non spolient propter rigere, aut esurire; sed ut gaudeant et non concupiscant. Si enim maiorem ha­ beant concupiscentiam necessariorum, pro­ pter huius medicinam iniuriabuntur. Non igi­ tur propter hanc solum, sed et si desiderent ut gaudeant sine tristitiis delectationibus. Quod igitur remedium horum trium? iis qui­ dem substantia modica et operatio: iis au­ tem temperantia : tertium autem si aliqui possunt per ipsa gaudere, non utique quae­ rent nisi a philosophia remedium : aliae enim hominibus indigent ut gaudeant sine tristitiis, delectationibus. 1582. Iniuriantur autem maxime propter excellentias, sed non propter necessaria : puta tyrannides exercent, non ut non rigeant. Pro­ pter quod et honores magni si interficiat quis, non furem sed tyrannum. Itaque ad modicas iniurias auxiliativus solum modus Phaleae. 159. Adhuc multa opus est constitui, ex quibus ad se ipsos conversentur bene: opor­ tet autem ad vicinos et ad extraneos omnes. Necessarium igitur politiam constitui ad bel­ licum robur, de qua ipse nihil dixit. COMMENTARIUM S. THOMAE ne n; re id m iis n- ic fa­ ct x- ute s: m n- Ίa- 254. — Postquam Philosophus disputavit de politia Socratis sive Platonis, hic prosequi­ tur de politia cuiusdam qui Phaleas dicebatur. Et circa hoc tria facit. Primo narrat eius ordinationem [153], Secundo approbat eam quantum ad id quod bene dicebat, ibi [156], «Quia quidem igitur etc.». Tertio improbat eam quantum ad id in quo deficiebat, ibi [157], «Sed est aequalitatem etc.». Circa primum duo facit. Primo comparat istam politiam et sequens ad praecedentem ordinationem Socratis vel Platonis [153], Se­ cundo enarrat huius politiae ordinationem, ibi [154], «Videtur e'nim quibusdam etc.». Dicit ergo primo [153], quod praeter prae­ dictas politias Socratis vel Platonis sunt etiam quaedam aliae politiae, idest ordinationes ci­ vitatum, quarum quaedam sunt ab idiotis et illiteratis inventae, quaedam vero sunt adinventae a philosophis et a quibusdam homini­ bus, qui fuerunt prudentes et experti in civili conversatione; et earum quaedam sunt consti­ tutae tantum a suis auctoribus, ita tamen, quod in nulla civitate observantur; quaedam vero sunt secundum quas aliqui civiliter con­ versantur. Omnes autem huiusmodi politiae propin­ quius se habent ad invicem, et ad id quod est conveniens civitati, quam ambae praedi­ ctae politiae Socratis vel Platonis, quarum 8 — In Politicorum. prima supra posita est de communitate mulie­ rum, et filiorum et possessionum: alia vero posterius de legibus ab eo scriptis. Nullus enim alius legislator adinvenit, neque com­ munitatem filiorum et uxorum, quod pertinet ad primam politiam Socratis, neque ordinavit aliquid circa convivia mulierum, quod pertinet ad secundam, ut ex praedictis palet; sed inci­ piunt ordinare civitatem ab his quae sunt ma­ gis necessaria. 255. —■ Deinde cum dicit « videtur enim » [154] Narrat politiam quam Phaleas ordinavit. Et circa hoc quatuor facit. Primo ostendit ad quid plurimi legislatores intenderent. Et di­ cit, quod quibusdam legislatoribus visum est maxime necessarium esse, quod bene ordinetur de substantiis, idest de possessionibus civium; quia ex his praecipue oriuntur omnes seditio­ nes civitatum, quas principaliter legislatores removere intendunt. 256. — Deinde cum dicit « propter quod » [155] Ostendit quid circa hoc Phaleas ordinavit. Et dicit, quod ipse primus circa hoc aliquid statuit. Voluit enim quod omnes possessiones civium essent aequales: quod quidem dicebat non esse difficile fieri in civitatibus, quando a principio inhabitari incipiebant, quia poterant possessiones ex aequo dividi inter cives; sed L. II, 1. νπι IN POLITICORUM in civitatibus inhabitatis quarum cives habent inaequales possessiones, hoc difficilius erat: tamen cito posset reduci ad hanc regulam per dotes, ita scilicet quod divites contrahentes cum pauperibus darent dotes et non accipe­ rent, et pauperes non darent, quousque omnium possessiones adaequarentur. 257. — Secundo ibi [ 1551], « Plato autem etc. » Ostendit quomodo diversimode circa hoc Plato ordinavit: dixit enim, quod nulli civium debebat dari potestas, ut haberet divi­ tias plusquam in quincuplum supra cum qui minimum haberet: sed hoc est intelligendum quantum ad divitias rerum mobilium, quia res immobiles communes faciebat. 258. — Tertio ibi [1552], « Oportet autem etc. ». Ostendit in quo omnes huiusmodi de­ ficiebant: latebat enim eos, quoniam ex hoc, quod statuebant aliquid circa multitudinem divitiarum, oportebat etiam, quod aliquid or­ dinarent circa multitudinem filiorum: puta, quod aliquis post certum numerum, generatio­ ni operam non daret, vel quod postquam pue­ ri erant nati in aliquo numero, quod superexcrescentes viri mitterentur ad alias civitates constituendas, vel quocumque alio modo. Quia si numerus filiorum qui nascuntur excedat multitudinem divitiarum, quae alicui homini taxantur, netesse est, quod lex de aequalitate possessionum dissolvatur; puta si duorum ci­ vium habentium equates possessiones, unus generet quatuor lilios, alius vero unum tan­ tum, ex necessitate sequetur, quod filii eorum non habeant aequales possessiones, et pro­ pter hoc, quod solvatur lex. Sequetur etiam aliud malum; scilicet, quod multi qui nascuntur ex divitibus fiant pauperes, dum substantia unius divitis in multos filios dividitur: et hoc est malum, quia opus est ad pacem civitatis, ut filii divitum qui inso­ lescere possunt, non sint pauperes, quia effi­ cerentur latrones. Sed si non taxetur alicui quantitas possessionis, hoc non sequetur; quia secundum quod augetur ei numerus filiorum, studebit aliquis in divitiis crescere: sic igitur, vel nihil statuendum est circa mensuram pos­ sessionum, vel simul cum hoc ordinandum est aliquid circa numerum filiorum. 259. — Deinde cum dicit « quia qui­ dem » [156] Approbat praedictam ordinationem quantum ad hoc, quod ordinabat aliquid circa mensu­ ram substantiarum, ne videatur propter prae­ dicta inconvenientia ea reprobasse. Approbat autem hoc duplici ratione. Pri­ mo quidem per auctoritatem antiquorum le­ gislatorum; e't dicit, quod quidam antiquorum legislatorum videntur cognovisse, quod regu­ lare substantias civium, habet magnam vir­ tutem ad civilem communitatem bene conser­ vandam: unde etiam Solon, qui fuit unus de septem sapientibus, et statuit teges Athenien­ sium posuit pro tege, quod etiam apud alios ob­ servatur, ut non posset quis de terra ad possi­ 256-263 dendum quantum voluerit, sud usque ad ali­ quem certum terminum: similiter etiam teges quaedam sunt in aliquibus civitatibus, quae prohibent, ne homines vendant suas posses­ siones: sicut in civitate Locrorum, quae est in Calabria, lex fuit antiquitus, ut nullus vende­ ret possessionem, nisi monstraret quod acci­ disset ei aliquod grave infortunium, puta quod esset captus ab hostibus, vel aliud ali­ quid huiusmodi passus. Similiter etiam teges aliquae sunt ordinantes, quod antiquae sortes civium conserventur illesae : et haec omnia per­ tinent ad hoc, quod substantiae civium regu­ lentur. 260. — Secundo ibi [156‘], « Quod subla­ tum (1) etc. » Ostendit idem per inconvenien­ tia quae sequuntur: et dicit, quod quia hoc fuit permissum in quadam civitate, consecu­ tum est quod eorum respublica esset multum popularis; quia cum indifferenter cuilibet lice­ ret possessiones emere, factum est quod multi popularium sunt exaltati, et maiores depressi: et ita sequebatur, quod non eligerentur homi­ nes ad principatus ex aliquibus determinatis dignitatibus civium, propter confusionem su­ pervenientem in conditionibus civium. 261. — Deinde cum dicit « sed est aequa­ litatem » [157] Improbat praedictam ordinationem. Et primo quantum ad hoc, quod aliqua praetermisit [157], Secundo quantum ad hoc, quod substantias non convenienter regulavit, ibi [160], « Similiter autem etc. ». Tertio, quantum ad hoc, quod de artificibus inconve­ nienter assignavit, ibi [161], « Videtur autem etc. ». Circa primum tria facit. Primo ostendit, quod praetermisit ea quae pertinent ad disci­ plinam civium [157], Secundo, quod praeter­ misit ea quae pertinent ad pacem civitatis, ibi [158], « Adhuc dissidet etc. ». Tertio ex hoc, quod praetermisit ea, quae pertinent ad civilem conversationem, ibi [159], « Adhuc multa etc. ». 262. — Circa primum ponit duas rationes: quarum, prima est [157], quod contingit esse aequalitatem substantiae inter cives: et tamen potest esse vel valde multa, ita quod cives ex ea delitiose vivant, et sic civium mores cor­ rumpantur: vel valde modica, ut vivant cives valde tenaciter, ita quod unus alteri subvenire non possit: et utrumque eorum est nocivum ad bonam disciplinam civium; unde manife­ stum est, quod non est sufficiens legislator ex hoc, quod solum facit substantias civium aequales; sed oportet quod ipse determinet ali­ quod medium, ita scilicet quod sit tama quan­ titas possessionum, ut neque superflue possint delitiis intendere, neque etiam nimis parce vi­ vere compellantur. 263. — Secundam rationem ponit, ibi [157'], « Adhuc autem si quis etc. ». Et circa hoc duo (1) Sic habetur in versionc recenti. 263-268 IN POLITICORUM facit. Primo ponit rationem; et dicit, quod etiam si aliquis omnibus civibus ordinet mo­ deratam possessionem, adhuc istud non suf­ ficit ad bonam vitam civium: magis enim oportet regulare interiores concupiscentias ani­ mae, ut scilicet non immoderata concupiscant, quam exteriores substantias, ut scilicet non im­ moderata habeant. Sed quod concupiscentiae horni.nim regulentur, hoc non contingit nisi per hoc, quod homines sint sufficienter instructi per debitas leges, quas Phaleas non posuit: unde insufficienter tradidit ea, quae pertinent ad disciplinam civium. 264. — Secundo ibi [1572], « Sed forsan etc. » Excludit responsionem Phaleae: qui for­ te ad hanc rationem responderet, quod utrum­ que oportet esse in civitate; scilicet et aequali­ tatem possessionis, et aequalitatem disciplinae, ut scilicet omnes cive's aequali disciplina in­ formentur. Sed contra hoc Aristoteles dicit, quod oportuisset eum dicere quid est ista di­ sciplina, qua oportet omnes cives informare. Non enim sufficit dicere, quod sit una et ea­ dem omnium; sed oportet eam esse talem, per quam cives informentur, ut quidam eorum non velint excedere' alios vel in divitiis, vel in honoribus, vel simul in utrisque: unde, cum talem disciplinam Phaleas praetermiserit, insufficiens legislator fuit. 265. — Deinde cum dicit « adhuc dissi­ dent [158] Ostendit, quod praetermisit ea quae perti­ nent ad pacem civitatis. Et circa hoc ponit tres rationes", quarum prima est, quod cives dissident non solum propter inaequalitatem possessionis, sed etiam propter inaequalitatem honorum; sed diversimode tamen. Nam mul­ titudo popularium de honoribus non curat, sed solum de divitiis, et ideo dissident propter inaequalitates divitiarum; sed homines gratiosi qui alios excellunt in operibus virtutum, dis­ sident de honoribus, si aequales eis reddantur, et non maiores quam aliis. Et ideo indiget le­ gislator ordinare aliquid circa honores: ut sci­ licet aliquis honor determinetur, qui non de­ tur nisi bonis, et alius honor sit, quo etiam malus, idest deficiens a virtute, uti possit: et sic servabitur pax in civitate. Cum igitur hoc Phaleas praetermiserit, insufficienter tradidit ea qua pertinent ad pacem civitatis. 266. — Secundam rationem ponit, ibi [1581], « Non solum autem, etc. ». Quae talis est. Homines quidem non solum iniuriantur aliis propter necessaria conquirenda, quod est pri­ mum, cuius remedium esse putabat Phaleas, quod substantiae civium essent aequales, et sic omnes necessaria habent, et sic unus homo non spoliat alium propter vitandum frigus aut famem: sed etiam quidam proximo iniurian­ tur, ut fruantur suis delectationibus, et ut non concupiscant aliquid, quod statim non habeant: quia si sint aliqui qui habeant maiorem concupiscentiam rerum temporalium necessa­ L. II, I. vin riis, idest qui plura concupiscant quam sint eis necessaria, propter huiusmodi medelam, idest ut satisfaciant suae concupiscentiae, iniuriabuntur auferentes bona aliorum vi vel dolo. Nec solum propter hanc causam homines iniuriantur; sed etiam propter hoc, quod ali­ qui volunt ita gaudere delectabilibus, quod nullas tristitias patiantur; et ideo iniuriantur hominibus, per quos timent sibi posse inferri tristitias, opprimendo eos. Oportet igitur, ad pacem civitatis, quod le­ gislator excogitet remedia contra istas tres cau­ sas iniuriandi. Illis enim qui iniuriantur pro­ pter necessaria acquirenda, pro remedio suf­ ficit modica possessio, et operatio propria, per quam sibi victus aliquis acquirat. Paucis enim natura contenta est. Sed illis qui iniuriantur propter concupiscentias delectationum, reme­ dium est temperantia, quae moderatur in ho­ mine delectationum concupiscentias. Sed con­ tra tertium, scilicet contra eos qui iniurian­ tur ut non tristentur, remedium adhibet philo­ sophia, quantum ad eos, qui possunt huius­ modi delectationibus frui, quae sunt sine tri­ stitia: quae etiam facit hominem non tristari in infortuniis. Sed in aliis duobus potest ho­ mini auxilium ferri per homines: unde cum ista duo secunda remedia Phaleas praetermi­ serit, solum contra primum remedium ferens, videtur insufficienter ordinasse. 267. — Tertiam rationem ponit, ibi [1582], « Iniuriantur autem, etc. ». Et dicit, quod ho­ mines maxime iniuriantur propter excellentias divitiarum et honorum acquire'ndas : non au­ tem propter necessaria conquirenda; sicut pa­ tet de illis qui exercent tyrannidem, non qui­ dem propter hoc ut non patiantur frigus aut famem, sed propter praedictas excellentias. Et ideo quia isti maxime iniuriantur in civitate, propter hoc, praemium datur magnorum ho­ norum in civitatibus his qui interficiunt ty­ rannos, non autem his qui interficiunt alios fures. Et tamen contra iniurias tyrannorum nullum remedium apposuit Phaleas: unde pa­ tet, quod modus ordinationis eius praebet au­ xilium solum contra modicas iniurias, non au­ tem contra magnas. 268. — Deinde cum dicit « adhuc mul­ ta » [159] Ostendit, quod ordinatio Phaleae insufficiens erat quantum ad civium conversationem; quia oportet in civitate multa constitui, ex quibus cives bene conversentur adinvicem. Oportet etiam aliqua constitui, per quae bene conver­ sentur ad vicinos, et ad quoscumque extraneos. Et quia inter vicinos et extraneos quidam etiam sunt hostes, cum quibus est bellandum; ideo necesse est etiam ponere in civitate ali­ quam ordinationem in comparatione ad belli­ cam fortitudinem. Quae omnia praedictus le­ gislator praetermisit : unde manifestum est, quod insufficienter civitatem ordinavit. -85- L. II. 1. ix IN POLITICORUM 269 LECTIO IX. (nn. 269-275; [160-161]). Phaleam reprehendit, quod cum fundos et domos exaequasset, de servis et pecuniis tacuit. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1267a21 - 1267621) 160. Similiter autem et de possessione : oportet autem non solum ad politicos usus sufficientem existere, sed et ad extrinseca pe­ ricula. Propter quod quidem neque tantam oportet multitudinem existere, quam proximi et meliores concupiscant, habentes autem suf­ ferre non possint molestantes: neque sic mo­ dicam, ut non possint bellum sufferre inae­ qualium et similium. Ille quidem igitur nihil determinavit. Oportet autem hoc non latere, quod confert multitudo substantiae. Forte igitur optimus terminus, ut non partem ha­ beat melioribus propter abundantiam bellum inferre, sed sic ut utique est non habentibus tantam substantiam: velut Eubulus Autophradati volenti Acarneam obsidere, praece­ pit ipsum considerantem in quanto tempore capiet locum, ratiocinari temporis huius ex­ pensam : debere enim minus hoc sumentes derelinquere ita Acarneam : hoc autem cum dixisset, fecit Autophradatem consentientem factum, cessare ab obsidione. 160 k Est quidem igitur aliquid expedien­ tium substantias esse aequales civibus, ad non seditiones fieri adinvicem, at tamen magnum nihil, ut est dicere: etenim gratiosi utique indignabuntur, ut non aequalium existentes digni : propter quod, et videntur frequenter molesti, et seditiones moventes. 160-. Adhuc autem malitia hominum inreplebilis: et primum quidem sufficiens duo oboli solum: cum autem iam hoc fuerit pa­ trium, semper indigerent pluribus quousque in infinitum veniant. Infinita enim concupi­ scentiae natura, ad cuius utique repletionem multi vivunt; talium igitur principum magis quam substantias regulari. Epiiches quidem natura tales constituere ut non velint avare agere; pravos autem, ut non possint. Hoc au­ tem, si minores sint, et non iusta patiantur. 1603. Non bene autem, neque aequalitatem substantiae dixit. Circa terrae enim posses­ sionem adaequat solum: sunt autem et ser­ vorum, et pecorum divitiae, et numismatis, et praeparatio multa eorum, quae supellectilia vocantur: aut igitur omnium horum aequalitatem quaerendum, aut ordinem quem­ dam moderatum, aut omnia dimittenda. 161. Videtur autem ex legislatione con­ struens civitatem modicam; siquidem artifices omnes publici erunt, et non supplementum aliquod exhibebunt civitatis. Sed si quidem oportet publicos esse communia operantes, oportet sicut in Epidamnio et sicut Diophan­ tus aliquando constituit in Athenis, et hunc naoere modum. De Phaleae quidem igitur po­ litia fere ex his utique quis speculabitur, si quid bene dixit, aut non bene. COMMENTARIUM S. THOM XE 269. — Postquam Philosophus improbavit politiam Phaleae quantum ad ca quae prae­ termisit, quantum ad disciplinam civium, pa­ cem civitatis, et communem conversationem; hic improbat eam quantum ad hoc, quod insufjicienter de substantia ordinavit. Et circa hoc ponit quatuor rationes: circa quarum primam dicit [160], quod etiam de possessione non sufficienter determinavit. Quamvis enim posuerit quamdam possessio­ nis regulam inter cives adinvicem, ut scilicet omnium possessiones essent aequales, non ta­ men determinavit quanta deberet esse posses­ sio totius civitatis: cuius mensuram oportet accipere, non solum in comparatione ad suf­ ficientiam civilium usuum qui pertinent ad vi­ — 86 ctum et vestitum civium et alia huiusmodi, sed etiam per comparationem ad pericula quae possunt ab exterioribus imminere. Et ideo duo sunt consideranda circa quantitatem posses­ sionis civitatis: quorum unum est quod non sit tam magna quod vicini potentiores afficiantur ad eam concupiscendam, ita quod cives non possint sustinere eorum molestias; aliud est quod non sit tam parva, ut non sufficiat ad praeparationem belli per quod cives resistant sibi aequalibus et similibus. Oportet ergo scire, quod multitudo posses­ sionis prodest civitati: quia per hoc erunt ci­ ves sufficientes non solum ad expensas vitae civilis, sed etiam ad exercitia bellica: sed ta­ men optimus terminus esse videtur multitu- 269-275 IN POLITICORUM dinis substantiae, ut non sit tanta, ut propter abundantiam cives de levi praesumant inferre bellum suis potentioribus; sed ita ut possint secure inferre bellum his qui non habent tan­ tam substantiam, per quam eis possint resistere. Vel potest aliter intelligi, ut talis terminus possessioni civium statuatur, ut potentiores non dc facili moveantur bellum civitati inferre allecti ex abundantia possessionis eorum; sed ita se habeant ad eos sicut ad illos qui non habent tot divitias propter quas diripiendas debeant potentiores discrimen belli subire. 270. — Et huic consonat exemplum, quod subdit. Cum enim quidam princeps Autophradates nomine, vellet obsidere quamdam civita­ tem quae Acarnea dicebatur, quidam sapiens Eubolus nomine veluti bonus consiliarius indu­ xit eum, ut consideraret in quanto tempore pos­ set capere civitatem, et cum etiam hoc com­ putaret tanti temporis expensas: et si inveni­ ret quod minus lucraretur capiendo civitatem quam expenderet obsidendo, derelinqueret ipsam. Cui consilio prince'ps ille consentiens cessavit ab obsidione: non autem cessasset si maiores divitias habuisset. Unde praedictus possessionis terminus videtur esse utilis civi­ tati: quem cum Phaleas praetermiserit, vide­ tur insufficienter de possessione civitatis ordi­ nasse. 271. — Secundam rationem ponit, ibi [ 1601], •j Est quidem igitur etc.». Et dicit quod in aliquo expedit civitati quod substantiae ci­ vium sint aequales ad hoc quod non fiant se­ ditiones adinvicem inter cives: sed, ut ita li­ ceat dicere, hoc non est aliquid magnum: quia per hoc cessant seditiones inter parvos cives, remanet autem materia seditionis maioribus civitatis. Illi enim qui sunt in civitate gratiosi, utpote nobiles et virtuosi existentes indignabuntur si aequalia recipiant cum sint digni maioribus. Sicut enim contra iustitiam esse videtur, ut aequales inaequalia habeant, ita iniustitia est, ut inaequales aequalia habeant. Et ex hac cau­ sa frequenter maiores sunt aliis molesti et se­ ditiones movent. Per iustitiam enim conserva­ tur pax civitatis, transgressio vero justitiae est seditionis causa. Sic igitur insufficienter dc possessionibus statuit Phaleas. 272. — Tertiam rationem ponit, ibi [1602], « Adhuc autem malitia etc. ». Et dicit quod si voluntas hominum quantum ad necessita­ tem repleri possit tamen quantum ad malitiam repleri non potest. Primo enim homini qui nihil habet videtur sufficiens quod habeat duos obolos: quos cum acquisiverit vel ex haereditate paterna accepe­ rit, sempei videtur quod indigeat pluribus, et hoc usque in infinitum. Et hoc ideo est, quia natura concupiscentiae est infinita: non enim quaerit sola necessaria vitae, sed omnia quae possunt homini esse delectabilia, quae sunt In­ finita. Unde, cum plurimi hominum ad hoc L. ΤΙ. 1. ik contendant ut suam concupiscentiam repleant, sequitur quod eorum desiderium repleri non possit usque in infinitum. Ex hoc autem quod aliqui desiderant ea quae sunt aliorum, oriuntur in civitatibus se­ ditiones. Oportet igitur quod legislator ma­ gis regulet principium horum, scilicet concu­ piscentiam, quam etiam possessiones. 273. — Sed hoc aliter fit quantum ad bo­ nos et aliter quantum ad malos. Oportet enim quod legislator illos qui sunt naturaliter vir­ tuosi, ita instituat, quod non velint agere ava­ re, idest tollere aliena: quod quidem facere potest assuefaciendo eos ad amorem justitiae. Sed homines pravos sic debet tractare, ut non possint aliena tollere etiam si velint. Et ad hoc duo sunt necessaria: quorum unum est, ut pravi in civitate sint minores, idest quod dimittantur in infimo statu, ut aliis nocere non possint. Aliud autem est ut eis iniuriae non irrogentur, ex quibus homines provocan­ tur, ut aliis noceant. Cum igitur huiusmodi disciplinam Phaleas praetermiserit, insufficiens in sua le'gislatione fuisse videtur. 274. — Quartam rationem ponit, ibi [1603], « Non bene autem etc. ». Et dicit quod Pha­ leas non sufficienter dixit de aequitate sub­ stantiae; quia adaequavit substantias civium solum quantum ad bona immobilia, scilicet quantum ad possessionem terrae. Sunt autem quaedam aliae divitiae, puta servorum, anima­ lium, denariorum et aliorum quae praeparan­ tur ad usum vitae, quae supellectilia dicun­ tur: de quorum aequalitate nihil dixit. Opor­ tet autem quod omnium tam mobilium quam immobilium aequalitas statuatur, aut secun­ dum aliquem alium modum ordinetur de eis, aut quod omnia praetermittantur : eadem enim ratio est de mobilibus et immobilibus, quia ex utrisque seditiones oriuntur. 275. — Deinde cum dicit « videtur au­ tem » [161] Improbat ordinationem Phaleae quantum ad artifices: et dicit quod propter legem quam Phaleas circa artifices tulit sequebatur quod civitas modica constitueretur; volebat enim quod omnes artifices in communi operare'ntur et eorum opera distribuerentur civibus secun­ dum eorum necessitates; et secundum hoc ar­ tifices essent quasi servi communitatis et non facerent aliquod supplementum ad multitudi­ nem civitatis : unde relinquebatur quod civi­ tas esset parva; cum videamus nunc non mo­ dicam partem civitatis ex artificibus esse. Opor­ tet tamen esse in civitate aliquos publicos ope­ rarios qui operentur opera communia civitatis, sicut servatur in civitate Epidamni et sicut quidam legislator nomine Diophantus ali­ quando statuit Athenis. Ultimo autem epilogando concludit [ib.], quod ex praemissis, potest aliquis considerare circa politiam Phaleae quid bene vel non bene dixerit. — 87 — L. II, 1. X IN POLITICORUM LECTIO X. (nn. 276-280; [162-166s]). Hippodami Milesii respublica qualis fuerit, et in quibus deficiat. SYNOPSIS (Lect. X-XII; nn. 276-296; [162-177]). Postquam prosecutus est de politia Phaleac, Hic agit de politia Hippodami. $7·/ I) Exponit conditionem legislatoris 276 [162]. II) Enarrat ordinem politiae ipsius 277 [163]. 7*1 A) Quantum ad divisiones quas adinvenit 277 [163]. >4 1 i) Quomodo divisit civium multitudinem 277 [163]. 2) Quomodo divisit civitatis possessiones 278 [164]. ΰόολ S) Quantum ad indicia 279 [165]. S 7j 1) Putavit leges iudiciorum esse solummodo tres 279 [165]. J 2) Instituit curiam cui per appellationem causae iam iudicatae referrentur 279 I I2 1 o l—J 1 il 1 Ü ttû] ο'-ο/ 'g γ ] Jq®'/ dl C) Quantum ad disciplinam quam ordinavit 289 [173]. 1) Improbat statutum, scii, quod qui invenirent aliquid utile civitati, honorem conse­ querentur 289 [173]. 2) Movet quasdam quaestiones 290 [174]. a) Utrum oporteat leges mutare 290 [174]. a) Rationes 4 ad ostendendum quod oportet mutare 290 [174]. &) Rationes ad contrarium 294 [175]. j) Ostendit veritatem quaestionis 294 [175]. jj) Solvit quandam inductarum rationum 295 [176]. b) Si sunt mutandae, a quibus et quomodo: hic movet quaestionem tantum 296 [177]· TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1267b22 - 1268al5) 162. Hippodamus autem Euriphontis Mile­ sius, qui et civitatum divisionem invenit, et suburbia incidit, factus circa aliam vitam ma­ gis superfluus propter honoris amorem, sic, ut videatur quibusdam vivere curiosius ca­ pillorum multitudine et comae: adhuc autem vestitus, vilis quidem, sed calidi, non in hieme solum, sed et circa aestiva tempora. Ratiocinatus autem et circa totam naturam esse volens, primus non politice viventium conatus est aliquod de politia dicere optima. 163. Construxit autem civitatem multitudi­ ne etiam quidem decem milium virorum, in tres autem partes divisam. Fecit enim unam quidem partem artifices, unam autem agrico­ las, tertiam autem propugnans et arma habens. 164. Dividebat autem in tres partes regio­ nem: hanc quidem sacram, hanc autem pu­ blicam, hanc autem propriam. Unde quidem deputata faciant ad Deos, sacram; a quibus autem propugnantes vivant, communem; agri­ colarum autem propriam. — 88 — 276-279 IN POLITICORUM 165. Putavit autem, et species legum esse tres solum. De quibus autem disceptationes fiunt, tria haec esse numero: iniuriam, nocu­ mentum, mortem. 165'. Lege autem statuit praetorium unum principale, ad quod omnes reduci oportet cau­ sas, quae non bene iudicatae esse videntur: hoc autem construxit ex quibusdam senibus electis. 165-, Indicia enim in praetoriis, non sen­ tentiae collatione putabat fieri oportere, sed ferre unumquemque pugillarem in quo scri­ batur, si condemnetur simpliciter; si autem absolvatur, simpliciter vacuus. Si autem hoc quidem, hoc autem non, hoc determinare: nunc enim non putabat lege statutum esse L. 11. 1. x bene: cogere enim deierare hic vel hic disce­ ptantes. 166. Adhuc autem legem posuit de inve­ nientibus aliquid civitati expediens quatenus adipiscantur honorem. 166L Et pueris eorum qui in bello moriun­ tur, de publico fieri cibum, tamquam non­ dum hoc apud alios lege statutum. Est au­ tem, et in Athenis ista lex nunc, et in al­ teris civitatum. 166'-’. Principes autem a populo eligi om­ nes. Populum autem faciebat tres partes civi­ tatis. 1663. Electos autem curare de communibus et peregrinis et orphanis. Plurima quidem igitur, eï quae maxime verbo digna Hippo­ dami ordinationis, haec sunt. COMMENTARIUM S. THOMAE 276. — Postquam Philosophus prosecutus est de politia Phaleae, hic incipit agere de po­ litia Hippodami. Et circa hoc tria facit. Primo exponit con­ ditionem legislatoris [162]. Secundo narrat politiam ipsius, quam ipse instituit, ibi [163], «Construxit autem etc. ». Tertio improbat eam quantum ad aliqua, ibi [167], « Dubitabit au­ tem utique etc.». Circa primum tria facit. Primo dicit [162] quod in arte politica Hippodamus adinvenil; et dicit quod adinvenil distinctionem civitatis quantum ad diversos ordines civium: et ite­ rum divisit suburbia; adinvenil enim quomo­ do territorium civitatis per diversa suburbia distingui deberet. Fuit autem Euriphontis fi­ lius, Milesius autem natione. Secundo exponit conversationem ipsius; et dicit quod quia erat honoris cupidus, quae­ dam superflua observabat in propria vita pri­ vata quae est alia a civili: videbatur enim es­ se curiosus in multitudine capillorum et co­ mae, et iterum in utilitate vestitus; volebat tamen habere calida vestimenta non solum in hieme, sed etiam in aestate. Tertio exponit studium ipsius: voluit enim ratiocinari de tota natura rerum, et primus in­ ter philosophos, qui non agunt civilem vitam, sed contemplativam, conatus est determinare quae sit optima politia. 277. — Deinde cum dicit « construxit au­ tem » [163] Enarrat ordinem politiae ipsius. Et primo quantum ad divisiones quas adinvenit [163], Secundo quantum ad indicia, ibi [165], « Putavit autem etc. ». Tertio quan­ tum ad civium disciplinam, ibi [166], « Ad­ huc autem legdm etc. ». Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo divisit civium multitudinem [163], Secundo quomodo divisit civitatis possessiones, ibi [164], « Dividebat autem etc. «. Dicit ergo primo [163], quod Hippodamus determinabat optimam quantitatem multitudi­ nis in civitate, ut sit decem millium virorum : et hanc multitudinem dividebat in tres partes: quarum una artificum, alia agricolarum, ter­ tia pugnatorum. 278. — Deinde cum dicit « dividebat au­ tem » [164] Ostendit quomodo dividebat possessionem civitatis; et dicit quod totam regionem, idest territorium civitatis dividebat in tres partes : quarum unam volebat esse sacram, de qua sci­ licet fierent ea quae homines reputant fieri propter cultum divinum; aliam volebat esse publicam vel communem de qua viverent bel­ latores : tertiam volebat esse propriam quae distribueretur inter agricolas. 279. — Deinde cum dicit « putavit au­ tem [165] Narrat ordinem politiae ipsius quantum ad indicia. Et circa hoc tria facit. Primo dicit quod pu­ tavit leges iudiciorum esse solummodo tres, secundum tria de quibus homines in iudiciis disceptant: quae sunt iniuria, damnum, et mors: ut iniuria referatur ad ea quae fiunt in vituperium hominis, nocumentum autem ad ea quae fiunt in damnum rerum, sub morte autem comprehendantur omnia quae fiunt in nocumentum personae. Secundo ibi [1651], «Ponebat quoque etc.» Dicit quod Hippodamus instituit quamdam principalem curiam ad quam reducerentur, quasi per appellationem, omnes causae quae non viderentur esse bene iudicatae: et vo­ lebat quod hoc iudicium committeretur qui­ busdam senibus ad hoc electis qui et discretio­ ne et virtute essent probati. Tertio ibi [1652], « Indicia enim in praeto­ riis etc. » Ponit modum quem in iudicando volebat observari. Cum enim esset aliqua sen­ tentia ferenda a multis indicibus, putabat non oportere, quod iudices conferrent adinvicem de sententia ferenda; sed quod unusquisque solitarius cogitaret de sententia ferenda, et il­ lud quod cogitaret deferret scriptum in pu- L. Π, 1. x IN POLITICORUM gillari; ita scilicet quod si sibi videretur quod aliquis accusatus esset condemnandus, simpli­ citer condemnationem ibi describeret: si ve­ ro sibi videretur quod esset simpliciter ab­ solvendus, deferret pugillare vacuum. Si au­ tem sibi videretur quod quantum ad ali­ quid esset condemnandus, et quantum ad ali­ quid absolvendus, hoc etiam determinaret per scripturam: et sic ex omnibus scripturis eli­ geretur quod pluribus videretur. Non autem pu­ tabat bonum esse hoc, quod nunc est lege statutum, ut indices adinvicem conferant an­ tequam unusquisque sententiam proferat: cum enim sint iurati dicere quod eis videtur, per huiusmodi disceptationes quae in tali ioco, et circa talia fiunt, coguntur quodammodo pcierare, dum aliquis non audet dicere quod sibi videtur multis contradicentibus. 280. — Deinde cum dicit « adhuc au­ tem » [166] Narrat ordinationem eius circa disciplinam civium. Et ponit eius quatuor leges: quarum prima est quod illi qui invenirent aliquid ordi­ 279-280 nandum in civitate quod esset civitati expe­ diens, obtinerent aliquem honorem. Secundam legem ponit, ibi [1661], « Et pue­ ris eorum etc. ». Ut scilicet filii eorum qui moriuntur in bello pro civitate nutrirentur de aerario publico; quod quidem nondum erat statutum in civitatibus; nunc autem ista lex observatur Athenis et in quibusdam aliis civi­ tatibus. Tertiam legem ponit, ibi [1662], «Principes autem a populo etc. ». Et haec est de electione principum, ut scilicet totus populus principes eligat. Dicebat autem esse populum tres prae­ dictas partes civitatis; scilicet agricolas, arti­ fices et bellatores. Quartam legem ponit de officio magistra­ tuum, ibi [1663], « Electos autem etc. ». Ut scilicet illi qui eliguntur in magistratus, ha­ beant curam de rebus communibus civitatis et de peregrinis et de orphanis et aliis impo­ tentibus personis. Et ultimo concludit [ib.], quod plurima et digne recitanda de his quae Hippodamus or­ dinavit, sunt ea quae dicta sunt. — 90 — 281-282 IN POLITICORUM L. Π, 1. xi LECTIO XL ίηη. 281-288; [167-172]). Reprehensio reipublicae Hippodami. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1268al6 - 1268b22) 167. Dubitabit autem utique aliquis, pri­ mum quidem circa divisiones multitudinis ci­ vium. Artifices enim, et agricolae et arma habentes, communicant politia omnes. Agri­ colae quidem non habentes arma, artifices au­ tem neque terram neque arma : quare fiunt fere servi arma possidentium. Participare qui­ dem igitur omnibus honoribus, impossibile: necesse enim ex arma habentibus institui, et duces exercitus et civium rectores, et princi­ palissimos principatus dicere. Non participan­ tes autem politia, quomodo possibile est amicabiliter se habere ad politiam? 168. Sed oportet et meliores esse ad arma possidentes ambabus partibus. Hoc autem non facile non multos existentes. Si autem hoc erit, quid oportet alios participare politia, et diversos esse constitutionis principum? 169. Adhuc agricolae quam utiles civitati? artifices quidem enim necessarium esse: om­ nis enim indiget civitas artificibus; et possunt procedere, quemadmodum in aliis civitatibus, ab arte. Agricolae enim, acquirentes quidem arma possidentibus cibum, rationabiliter uti­ que essent aliqua pars civitatis: nunc autem propriam habent, et hanc propriam colent. 170. Adhuc autem communem a quo pro­ pugnantes habebunt cibum, si quidem ipsi colent, non utique erit pugnans alterum et agros colens: vult autem legislator alterum esse. Si autem alteri quidem erunt ab iis qui propria colunt bellantibus, quarta igitur pars erit huius civitatis nullo participans, sed alie­ na a politia. At vero siquis eosdem ponat eos qui propriam et qui communem colant, tunc multitudo deficiens erit fructuum, ex quibus unusquisque ministrabat duas domos. Et cuius gratia non statim ex terra et eisdem sortibus sibiipsis cibum sument, et viris praelii exhi­ bebunt? haec itaque omnia multam habent turbationem. 171. Non bene autem, nec de iudicio habet lex iudicare, significans dividentes causa sim­ pliciter scripta et fieri judicem disquisitorem. Hoc autem in disquisitione quidem et pluri­ bus contingit : colloquuntur enim ad invicem de iudicio: in praetoriis autem non esse, sed contrarium huius legislatorum multi statuunt, ut indices non colloquantur adinvicem. 171'. Deinde quomodo non erit plenum tur­ batione indicium, cum debere iudex quidem existimaverit, non tamen quantum litigans? Litigans quidem viginti minas, iudex autem indicat decem minas; aut hic quidem plus, hic autem minus, alius autem quinque, hic autem quatuor: et hoc itaque modo palam quia par­ tientur: ii quidem omnia condemnabunt, ii autem non. Quis igitur modus erit disputa­ tionis sententiarum? 172. Adhuc nullus deierare cogit simpliciter abiudicantem, aut si quidem accusatio scripta est iuste. Non enim nihil debere abiudicans indicat, sed viginti minas. Secundum illud deierat condemnatus, non computans debere viginti minas. COMMENTARIUM S. THOMAE 281. — Posita politia Hippodami, hic im­ probat ipsam Et primo quantum ad divisionem quam in­ stituit [167], Secundo quantum ad ea quae de iudicio dixit, ibi [171], « Non bene autem nec de iudicio etc. ». Tertio quantum ad ea quae instituit de disciplina civium, ibi [173], « De eo autem etc. ». Circa primum duo facit. Primo improbat divisionem institutam ab Hippodamo quan­ tum ad partes civitatis [167]. Secundo quan­ tum ad possessiones, ibi [170], « Adhuc au­ tem communem etc. ». — 91 Circa primum tria facit. Primo improbat divisionem partium civitatis quantum ad arti­ fices [167]. Secundo quantum ad bellatores, ibi [168], « Sed oportet etc. ». Tertio quantum ad agricolas, ibi [169], « Adhuc agricolae etc. ». 282. — Dicit ergo primo [167], quod pri­ ma dubitatio in politia Hippodami, accidit circa divisionem multitudinis civium. Voluit enim quod tam artifices quam agricolae et quam viri armati, omnes communicarent in ordine civitatis : ita tamen quod agricolae non haberent arma, sed haberent terram: artifices autem neque haberent terram, neque arma. L. II, 1. xi IN POLITICORUM Ex qua ordinatione sequitur, quod artifices fe­ re sunt servi eorum qui possident arma, quia nullam propriam possessionem habentes. Quod videtur ad eorum vilitaieïn pertinere, insistunt enim operibus in ministerium civitatis, et prae­ cipue bellatorum, quos oportet maiorem par­ tem in honoribus civitatis obtinere. Non enim est possibile quod artifices habeant partem in omnibus honoribus, quia duces exercitus et rectores civium et alii maiores principatus in­ decens est quod instituantur ex artificibus, sed solum ex viris bellatoribus, qui sunt ad hoc magis idonei. Non est autem possibile quod, ex quo non habent partem in regimine civitatis, quod ipsi ament talem ordinationem civitatis: unde relinquitur seditionis materia: non igitur convenienter ordinavit de artificibus. 283. — Deinde cum dicit « sed opor­ tet » [168] Improbat praedictam ordinationem quan­ tum ad viros bellatores. Oportet enim eos esse meliores, idest potentiores ambabus aliis par­ tibus, scilicet et agricolis et artificibus. Et hoc ideo quia ad viros bellatores pertinet, ut po­ testatem civitatis defendant non solum contra impugnationem hostium, sed etiam contra se­ ditiones civium, quos non possent reprimere nisi potentiores essent: quod quidem non est facile, nisi sint multi. Si autem viri bellatores excedant et multi­ tudine et virtute et dignitate, nulla necessitas fuit, quod artifices et agricolae partem habe­ rent in regimine civitatis, et quod ad eos per­ tineret institutio principum, quia semper hoc fiet ad arbitrium virorum bellatorum. Super­ flue igitur aliis committitur: unde patet quod non convenienter divisit viros bellatores ab aliis. 284. — Deinde eum dicit « adhuc agri­ colae » [169] Improbat praedictam distinctionem quantum ad agricolas: de quibus non est manifestum secundum praedictam ordinationem, quomodo sint utiles civitati. De artificibus enim manife­ stum est quod sunt in civitate necessarii pro­ pter variam supellectilem praeparandam : et vita civium poterit bene procedere per ea quae praeparantur ab arte, sicut accidit in aliis ci­ vitatibus. Vel potest intelligi quod ipsi artifi­ ces possunt procedere, idest nutriri de sua ar­ te, unde non indigent agricolis ut ab eis su­ stententur; sed viri bellatores, quasi ab aliis distinguantur, non possunt de suo officio su­ stentari: unde indigent ut ab aliis sustententur. Si igitur agricolae instituerentur ad hoc quod acquirerent cibum viris bellatoribus, rationabi­ liter ponerentur esse pars civitatis. Oportet enim quod pars totius coadiuvet ad bonum aliarum partium. Sed secundum praedictam operationem (1) habebunt proprias possessio­ nes et eas colent et ita aliis in nullo utiles (1) Vorte ordinationem. *— p2 282-286 erunt, sed sibiipsis tantum. Non ergo ponun­ tur agricolae convenienter pars civitatis. 285. — Deinde cum dicit « adhuc au­ tem » [170] Improbat divisionem possessionum. Ponebat enim Hippodamus unam partem possessionum civitatis communem ex qua viri bellatores nu­ trirentur. Est ergo considerandum quis colet istam terram communem. Oportet autem quod aliquo trium modorum colatur: quorum pri­ mus est ut ipsimet bellatores colant terram communem, et sic quidem erunt pugnantes et agricolae: sed legislator voluit eos distin­ guere, inutilis ergo fuit distinctio. Secundus modus, ut quidam alii inter pu­ gnatores et agricolas colentes possessiones proprias, colant terram communem: ex quo sequitur quod erit quaedam quarta pars civi­ tatis in nullo participans regimine civitatis, sed omnino ab hoc aliena : non enim admit­ tebat ad electionem principum, nisi tres par­ tes praedictas. Tertius modus esse potest, ut ipsi agricolae qui colunt possessiones proprias colant et communes: sed tunc sequetur quod non sit copia fructuum terrae in civitate, non enim erit facile quod unus agricola sufficienter exco­ lat tot terras, unde fructus necessarios duabus familiis administret. Si etiam iste tertius mo­ dus ponatur, videtur fuisse superflua posses­ sionum divisio in tre partes: potuisset enim fieri, ut a principio tota terra daretur agricolis: ut scilicet unusquisque agricola ex terra, quae ei veniret in sortem, sumeret cibum suae fa­ miliae et aliquibus viris bellatoribus. Ea igitur quae Hippodamus dixit circa hu­ iusmodi divisiones, inducunt magnam turba­ tionem. 286. — Deinde cum dicit « non bene » [171] Improbat praedictam politiam quantum ad iudicium; scilicet quantum ad hoc quod sta­ tuit iudicia in praetoriis fieri, non per senten­ tiae collationem. Et circa hoc duo facit. Primo improbat sta­ tutum [171], Secundo rationem statuti, ibi [172], « Adhuc nullus etc. ». Circa primum ponit duas rationes : circa quarum primam [171] dicit quod lex quam ipse posuit de iudicio, non bene se habet, per quam reputavit quod aliqui judicarent divi­ dentes se abinvicem, ita quod quilibet per seipsum conscriberet in quod sibi de causa vi­ deretur. Et secundum hoc volebat quod iudex per seipsum disquireret quid esset iudicandum. Sed in tali disquisitione singulari contingebat etiam a pluribus simul disquiri, quia iudices poterant sibiinvicem colloqui de iudicio feren­ do in domibus propriis, ita tamen quod in praetoriis, idest in loco publico indiciorum non colloquerentur adinvicem ad conferendum de sententia: et hoc erat magis periculosum, quia facilius poterat contingere quod unus iu­ dex perverteret alium ad ferendum sententiam aliter quam sibi videretur privatim cum eo 286 288 IN POLITICORUM conferens, quam in praetorio publico omnibus audientibus: unde esse contrarium huius mul­ ti legum latores statuerentur, ut scilicet judi­ ces non colloquantur adinvicem, in privato vi­ delicet, sed solum in praetoriis adinvicem con­ ferrent. Videtur igitur quod praedicta lex pe­ riculosa fuerit et aliorum legibus contraria. 287. —Secundam rationem ponit, ibi [1711], s Deinde quomodo non erit etc. ». Et dicit quod non poterit indicium absque turbatione fieri per modum praedictum. Potest enim con­ tingere quod iudici non videbitur seorsum considerandum, ut reus tantum condemnetur quantum actor qui litigat petit, sed forte actor petit quod reus condemnetur viginti minas, index autem indicabit quod condemne­ tur ad decem minas: aut forte unus iudicum condemnabit eum ad plus, aliud autem ad mi­ nus; puta unus ad quinque, alius ad quatuor; et per hunc modum oportet quod indices idem patiantur, idest ut conferant adinvicem post sententias scriptas, sicut si sententias singula­ riter non conscripsissent quia forte quidam L. II, 1. xi iudicum condemnabunt reum quantum ad omnia quae petit actor, quidam autem non. Quis ergo modus erit disputandi de senten­ tiis diversis iudicum, nisi scilicet conferendo? quod sic praedicta lex non poterit vitare quod intendebat, scilicet collationem iudicum: unde patet quod superflua fuit. 288. — Deinde cum dicit « adhuc nul­ lus » [172] Improbat causam statuti, quae erat vitatio periurii; et dicit quod si fiat collatio iudicum de condemnatione alicuius, nullus cogit pro­ pter hoc, quod periurium committatur ab eo qui judicare debet, etiam si accusatio actoris sit iuste scripta et iudex eam non admittat: non enim indicabit iudex quod reus nihil de­ beat, sed forte indicabit quod nonaginta mi­ nas debeat, cum actor plus petit; sed magis reus, qui condemnatur, peierarc videtur, qui non putat etiam se debere viginti minas. Et ita propter talem causam non oportebat hanc legem poni. 93 — L. 11, 1. χπ IN POLITICORUM 289 LECTIO XII. (nn. 289-296; [173-177]). Quod leges, etiam minus bonae, non sint facile immutandae. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1268b22 - 1269a28) 173. De eo autem quod invenientibus cum aliquod civitati utile oporteat fieri quemdam honorem non est securum legem ferre, sed boni aspectus audire solum, habet enim ca­ lumnias et motus, si eveniat, politiae: incidit autem in aliud problema et considerationem alteram. Dubitant enim quidam, utrum noci­ vum, aut expediens civitatibus amovere pa­ trias leges, si sit aliqua alia melior. Propter quod quidem non facile dicto velociter con­ sentire, siquidem non expedit £ movere: con­ tingit autem inducere quasdam legum solutio­ nes, aut politiae, ut commune bonum. 174. Quoniam autem fecimus memoriam, modicum amplius de ipso dilatare, melius. Etenim habet, quemadmodum diximus, dubi­ tationem: et videbitur utique melius esse amovere: in aliis enim scientiis hoc contulit: puta medicinali mota extra paterna, et gym­ nastica, et totaliter artes omnes et virtutes. Quare, quoniam unam harum ponendum etiam politicam, palam, quia et circa hunc necessa­ rium similiter habere. 174L Signum autem utique fieri dicet aliquis in ipsis operibus: antiquas enim leges valde simplices esse et barbaricas; ferrum enim por­ tabant tunc Graeci et uxores emebant ad in­ vicem. Quaecumque autem reliqua antiquo­ rum sunt, alicubi legalium stulta omnino sunt: puta in Cuma circa homicidia lex est, si multitudo quidem testium astiterit perse­ quens homicidam, qui suorum esset cognato­ rum reum esse homicidii fugientem. Quaerunt autem totaliter, non quod patrium, sed quod bonum, omnes. 174-, Verisimile, quia prius, sive terrigenae erant, sive ex corruptione quadam salvati sunt, similiter esse contingentes et insensatos, quemadmodum et dicitur de terrigenis. Quare inconveniens manere in horum dogmatibus. 1743. Adhuc autem, neque scriptas si im­ mobiles, melius: sicut enim et circa alias artes et circa politicum ordinem impossibile diligenter omnia scripta esse, universaliter enim necessarium scribere, actus autem de particularibus sunt, ex iis quidem igitur vi­ detur quia amovendae et quaedam et quan­ doque legum sunt. 175. Alio autem modo considerantibus reve­ rentiae utique videbitur esse multae. Cum enim fuerit quod quidem melius modicum, assuescere autem facile, solvere legem pra­ vum, manifestum quod sinendum quaedam peccata et legislatoribus et principibus: non enim tantum proderit qui mutaverit, quantum nocebit principibus rebellare assuescens. 17S. Mendax quoque exemplum quod ab artibus: non enim simile movere artem et legem : lex enim robur nullum habet ad per­ suaderi praeter consuetudinem; hoc autem non fit nisi per temporis multitudinem. Itaque fa­ cile mutare existentibus legibus, ad alteras leges novas, facere est debilem legis virtutem. 177. Adhuc autem, si mutandae, utrum om­ nes et in omni politia, aut non, et utrum quocumque aut quibus? haec enim habent magnam differentiam. Propter quod nunc qui­ dem dimittamus hanc considerationem, alio­ rum enim est temporum. COMMENTARIUM S. THOMAE 289. — Postquam improbavit politiam Hip­ podami quantum ad divisionem et iudicia, hic improbat eam quantum ad disciplinam quam ordinavit, quantum ad hoc. scilicet, quod sta­ tuit quod qui invenirent aliquid utile civitati, honorem consequerentur. Et circa hoc duo facit. Primo improbat sta­ tutum [173], Secundo movet quasdam quae­ stiones, ibi [174], « Quoniam autem fecimus memoriam etc. ». Dicit ergo primo [173], quod non est secu­ — 94 rum civitati quod praedicta lex statuatur; sed solum in primo aspectu, cum auditur, appa­ ret bona. Si enim eveniat quod talis lex sta­ tuatur, habebit multas calumnias, dum aliqui arbitrabuntur esse utile illud adinventum et aliqui non. Habebit etiam transmutationes politiarum. Una enim lege transmutata, quan­ doque totus status civitatis mutatur. Sed istud statutum facit nos incidere in aliam quaestionem et in aliam consideratio­ nem: est enim dubium apud quosdam utrum 19 289-293 IN POLITICORUM sit expediens vel nocivum civitati, ut removeat patrias leges, si aliqua melior adinveniatur; et ideo huic dicto non facile est quod homo ve­ lociter consentiat, ut scilicet inventores novo­ rum honorentur, et hoc si non expedit civita­ tibus quod leges primae amoveantur. Contin­ get autem per hoc statutum, quod dum provo­ cantur ad novorum inventionem, ut adipiscan­ tur honorem, inducant dissolutionem legum et totius politiae sub specie communis boni: quod quidem est valde periculosum : non ergo illud statutum est conveniens. 290. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » [ 174] Movet quasdam dubitationes. Et primo, utrum oportet leges mutare [174]. Secundo si sunt mutandae, a quibus et quo­ modo, ibi [177], « Adhuc autem si mutan­ dae etc. ». Circa primum duo facit. Primo inducit ra­ tiones ad ostendendum quod oportet muta­ re [174], Secundo inducit ad contrarium, ibi [175], «Alio autem modo». Circa primum ponit quatuor rationes. Circa quarum primam dicit quod quia fe­ cimus modicam mentionem de mutatione le­ gum, melius est quod parum amplius super hoc nos dilatemus; quia, ut dictum est, hoc habet dubitationem: et quibusdam videtur, quod melius sit leges antiquas amovere, si ali­ qua melior inveniatur. Videmus enim quod hoc multum profuit in aliis scientiis, quod scilicet aliqua sunt mutata de his quae a patri­ bus observabantur secundum medicinam. Nam posteriores medici multa adinvenerunt mutan­ tes ea quae primi observabant. Et idem etiam est in gymnastica, idest in exercitativa. Dice­ bantur enim gymnasia, quaedam loca in qui­ bus homines nudi se exercebant, a gymnos, quod est nudum. Et ita etiam videmus in omnibus aliis artibus et operatoriis potentiis, de quarum numero est politica, quae est regitiva civitatis. Ergo etiam in regimine civi­ tatis oportet mutare ea quae a patribus sunt observata, dummodo meliora occurrant. 291. — Secundam rationem ponit, ibi [1741], «Signum autem utique etc.». Et dicit, quod signum huius quod leges sint mutandae, po­ test aliquis accipere ab ipsis operibus, idest ab his quae contingunt: videmus enim quod antiquae leges fuerunt valde simplices et bar­ baricae, idest irrationabiles et extraneae, sicut hoc quod ab antiquo erat lex apud Graecos quod emebant uxores adinvicem portantes ad talem emptionem ferrum, quia forte alia me­ talla non erant in usu. Et similiter videmus quod si quae leges adhuc remanent de anti­ quis, sunt omnia stulta, sicut apud Cumas erat talis lex circa homicidia quod si aliquis de cognatis occisoris inducatur testis adver­ sus eum, censeretur reus homicidii: et hoc est omnino irrationale. Homines autem in legibus ponendis non debent quaerere, quid fuerit a patribus observatum, sed quid sit bonum ob­ L. Il, I. xu servandum; et ita conveniens est antiquas le­ ges mutari, si occurrant meliores. 292. — Tertiam rationem ponit, ibi [1742[, « Verisimile quia prius etc. ». Ad cuius intel­ lectum considerandum est, quod Aristoteles opinatus fuit mundum ab aeterno fuisse, ut patet in octavo Physicorum et in primo de Caelo: et tamen manifestum est per antiquas historias, quod ab aliquo certo tempore incoeperunt regiones habitari : quod videtur contrariari aeternitati mundi. Sed ad hoc solvendum inducebat Aristo­ teles quod multoties factae sunt desolationes generales terrarum per aliqua diluvia vel per quascumque corruptiones; quibus cessantibus incoeperunt de novo regiones habitari. Quod quidem potuit contingere dupliciter. Uno modo ita quod homines generarentur ex terra. Posuerunt enim quidam quod ex terra aliquo modo proportionata naturaliter generaretur homo, sicut et murem certum est generari ex terra. Sed hoc non videtur conve­ niens: quia natura ex determinatis principiis et per determinata media procedit in suos ef­ fectus: unde animalia perfecta nunquam pos­ sunt generari nisi ex semine: unde non cre­ dimus quod ex te'rra possit homo fieri natu­ raliter, sed solum virtute divina. Alio modo potuit contingere quod in ge­ nerali corruptione aliqui homines conservaren­ tur vel in montibus vel per aliquem alium modum; sicut nos ponimus quod Noë fuit conservatus in Arca, tempore diluvii genera­ lis, et Deucalion fuit conservatus in montibus in diluvio, quod accidit tempore Ogygis re­ gis in terra Graecorum. Sed quocumque horum modorum contige­ rit, videtur quod primi homines fuerint im­ prudentes et ignari, idest non excellentes, si­ cut fabulose dicitur de illis qui dicuntur fuisse producti de terra, tempore Deucalionis: unde inconveniens videtur quod aliquis permaneat in legibus et statutis ipsorum. 293. — Quartam rationem ponit, ibi [174"], « Adhuc autem neque scriptas etc. ». Posset enim aliquis dicere quod consuetudines anti­ quorum insensatorum opportunum fuit muta­ re; sed leges quae sunt scriptae a viris sapien­ tibus non debent mutari. Sed ad hoc excluden­ dum ipse obiiciendo dicit quod non est me­ lius, si etiam leges scriptae permaneant immo­ biles. Videmus enim quod impossibile est om­ nia diligenter et perfecte esse scripta circa ordinationem civitatis, etiam a quibuscumque sapientibus viris; sicut etiam est hoc impossi­ bile circa alias artes: quia sapientes scribunt legem in universali, et non possunt considerare omnia particularia : actus vero sunt circa par­ ticularia: unde non potuerunt omnia perfecte scribere quae pertinent ad directionem actuum; et sic melius est quod immutentur quando ali­ quid melius invenitur. Sic ergo per huiusmodi rationes videtur quod quaedam leges aliquando sunt mutandae. — 95 — L. 11. I. xii IN POLITICORUM 294. — Deinde cum dicit « alio au­ tem » [175] Procedit ad contrarium. Et primo ostendit veritatem quaestionis [175]. Secundo solvit quamdam inductarum ratio­ num, ibi [176], « Mendax quoque etc. ». Dicit ergo primo [175], quod si aliquis se­ cundum alium modum consideret, videbitur esse multum verendum, mutare antiquas le­ ges etiam pro melioribus: potest enimcontin gere quod sit modicum melius illud, quod adinvenietur : consuescere autem ad dissolven­ dum leges est valde pravum. Unde manifestum est quod sustinendi sunt quidam modici de­ fectus et errores qui contingunt principibus et sapientibus in legibus ferendis; quia ille qui vult mutare propter aliquid melius, non tan­ tum proficiet mutando, quantum nocebit, dum consuescunt cives ad non observandum statu­ ta praecepta principum. 295. — Deinde cum dicit « mendax quo­ que » [176] Solvit unam inductarum rationum in con­ trarium. Et dicit quod illud exemplum, quod 294-296 sumebatur de artibus in quibus profuit multa mutasse, inducit nos ad mendacium, quod non est simile de mutatione artis et legis : quia ea quae sunt habent efficaciam ex ratione; sed lex nullum habet robur ad hoc quod persua­ deatur subditis, quod sit bona, nisi per con­ suetudinem; quae quidem non lit nisi per mul­ tum tempus. Unde qui facile mutat legem, quantum est de se, debilitat legis virtutem. Ad alias autem rationes patet solutio; quia non concludunt quod leges sint de facili mu­ tandae; sed quod aliquae leges, scilicet malae, sint aliquando mutandae, quod verum est. 296. — Deinde cum dicit « adhuc au­ tem » [177] Movet aliam quaestionem; et dicit, quod si leges sint aliquando mutandae, quaerendum est, utrum omnes sint mutandae, et utrum in qualibet politia vel non; et utrum sint mutan­ dae a quocumque, vel ab aliquibus determina­ tis. Multum enim differt quid circa hoc verius sit. Et ideo haec consideratio dimittitur ad praesens et reservatur in posterum. — 96 — IN POLITICORUM L II, 1. χπι LECTIO XIII. (nn. 297-308: [178-187]). Examinat Lacedaemoniorum rempublicam, quae caeteris praestare diu visa est, ipsamque reprehendit in servis, mulieribus, agrorum possessione. SYNOPSIS (Lcct. XTII-XIV; nn. 297-320; [178-195]). Postquam posuit politias institutas a sapientibus, Nunc agit de politiis quae in civitatibus observantur. Et primo de politia Lacedaemoniorum. / I) Ponit modum considerationis necessariae circa has politias 297 [178]. II) Agit de politia Lacedaemoniorum 298 [179]. A) Quantum ad ea quae habentur a civibus 298 [179]. 1) Prosequitur ea quae pertinent ad servos 298 [179]. 2) Quae pertinent ad mulieres 301 [180]. a) Necessarium est quod mulieres in civitate bene disciplinen«m· 301 [180]. b) Quid circa hoc observabatur apud Lacedaemonios 302 [181]. c) Quae inconvenientia sequebantur 303 [182]. d) Ostendit causam praedictae observantiae 304 [183]. 3) Quae pertinent ad possessiones 305 [184]. a) Improbat politiam, ostendens eam esse normam civitati 305 [184], j) Erat apud eos irregularitas possessionum 305 [184]. jj) Unde hoc provenerit 306 [185]. jjj) Nocumentum quod ex hoc est secutum 307 [186]. b) Ostendit eam esse contrariam intentioni legislatoris 308 [187]. B) Quantum ad ipsos cives 309 [188]. 1) Quantum ad principes 309 [188]. a) Quantum ad provisores, quorum principatum improbat quantum ad quinque 309-313 [188]. b) Quantum ad seniores 314 [189]. j) Quantum ad potestatem ipsorum 314 [189]. jj) Quantum ad eorum electionem 2 rationibus 315 [190]. c) Quantum ad principatum regium 316 [191]. 2) Quantum ad ea quae pertinent ad populum 317 [192]. 3) Quantum ad bellatores 318 [193]. a) Quantum ad bellatores belli navalis 318 [193]. b) Communiter quantum ad omnes bellatores 319 [194]. c) Quantum ad stipendia militum 320 [195J. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1269a29 - 1270b6) 178 De ea autem quae Lacedaemoniorum politia, Iere autem de aliis politiis, duae sunt considerationes. Una quidem, siquid bene vel non bene ad virtutis ordinem lege statutum est. Altera autem, siquid ad modum et ad suppositionem contrariae propositae ipsis po­ litiae. 179. Quod quidem igitur oportet futurae bene politicae vivere necessariorum existere scholam, confessum est. Quo autem modo existere, non facile accipere. Thessalorum enim inopes molesti fuerunt multotiens Thes­ — 97 salis. Similiter autem Laconibus servi: quasi enim insidiantes in infortuniis perseverant. Circa Cretenses autem nihil unquam tale ac­ cidit. Causa autem forte vicinas civitates quamvis pugnantes adinvicem, neque unam esse compugnantem distantibus propter non expedire, etiam ipsis possidentibus praedia circa domos. Laconibus autem vicini inimici omnes erant Argivi et Messenii, et Arcades, quoniam et a Thessalis a principio discede­ bant propter bellare. Adhuc cum Achaicis vicinis et Perrebiis, et Magnesibus. Videtur L. 11, 1. χπι IN POLITICORUM autem et si nihil alterum, sed quod curae quidem operosum esse, quo oporteat ad ipsos colloqui modo. Remissi quidem iniuriantur et aequalibus dignificant seipsos dominis; et male ferendo viventes, insidiantur et odiunt. Palam igitur quod non ex invenientibus optimum modum, quibus hoc accidit, circa servitutem. 180. Adhuc autem ad mulieres remissio et ad electionem politiae nociva, et ad felicita­ tem civitatis: quemadmodum enim domus pars vir et mulier, palam quia et civitatem prope ei quod est in duo dividi oportet pu­ tare, ut ad virorum multitudinem et mulie­ rum. Itaque in quibuscumque politiis prave habet quod circa mulieres, medium civitatis oportet putare esse inordinatum lege. 181. Quod quidem ibi accidit. Totam enim civitatem legislator esse volens perseverativam, secundum viros quidem talis est, in mu­ lieribus autem neglexit: vivunt enim voluptuose ad omnem intemperantiam et delitiose. 182. Itaque necessarium in tali politia ho­ norari divitias. 182'. Aliterque et si existant a mulieribus continentes, quemadmodum multa militarium et bellicorum generum, vel etiam siquidem alteri honoraverunt eum qui ad masculos coi­ tum: videtur, is enim qui fabulose loquutus est primus non irrationabiliter coniunxisse martem ad venerem, aut enim ad eam quae masculorum collocutionem, aut ad eam quae mulierum videntur inhiantes omnes tales, pro­ pter quod apud Lacones extitit. 1823. Et multa dispensabantur a mulieribus in principatu ipsorum, quamvis quid differt mulieres principari, aut principes sub mulie­ ribus regi? Idem enim accidit. 182··'·. Utili enim existente audacia ad nihil circularium nisi ad bellum : maxime nocivae etiam ad hoc, quae Laconum erant. Osten­ derunt autem in eo qui Thebaeorum con­ gressu: utiles quidem enim nihil erant, quem­ admodum in aliis civitatibus. Tumultum au­ tem exhibebant plusquam inimici. 183. A principio quidem igitur videtur acci­ disse Laconibus rationabiliter mulierum re­ missio : extra domum enim propter militias peregrinabantur multo tempore, pugnantes ad Argos bellum, et rursum ad Arcades, et Mes­ senios: vacantes autem se exhibebant legisla­ tori praeparatos factos propter militarem vi­ tam: multas enim habet partes virtutis. Mu­ lieres autem aiunt quidem conatum fuisse Ly­ 297 curgum ducere ad leges: ut autem resiste­ bant, discere rursum. Causae quidem igitur sunt haec factorum; quia palam, quia et huius peccati. Sed nos hoc non consideramus cui oporteat veniam habere aut non habere; sed de eo quod recte aut non recte. Quae autem circa mulieres habentia non bene, sicut di­ ctum est et prius, non solum indecentiam quamdam facere politiae ipsius secundum se, sed addere aliquid ad amorem pecuniae. 184. Post ea enim quae nunc dicta sunt, eos qui circa irregularitatem possessionis in­ crepabit utique aliquis: iis quidem enim ip­ sorum accidit possidere multam valde sub­ stantiam, iis autem omnino modicam : propter quod quidem ad paucos venit regio. 185. Hoc autem etiam per leges ordinatum est prave. Emere quidem enim aut vendere existentem fecit non bonum, recte faciens: dare autem et derelinquere potestatem dedit volentibus; quamvis idem accidere necessarium illo modo et isto. Sunt autem mulierum fere omnis regionis quinque partium duae, hae­ redibus multis factis, et propter dotes dare magnas, quamvis melius nullam, aut modi­ cam, aut mensuratam institutam esse. Nunc autem licet dare haereditariam cuicumque voluerit; et si moritur non disponens quem utique derelinquat haeredem, iste cuicumquc voluerit dat. 186. Igitur cum possit regio mille equites mittere, et quingentos, et viros ad arma tri­ ginta millia, neque mille multitudine erant. Factum est autem per opera ipsorum, mani­ festum quia prave ipsis habebant quae circa institutionem hanc: nullam enim plagam pertulit civitas, sed periit propter hominum paucitatem. Dicunt autem, quod sub priori­ bus regibus adiiciebant politiam ut non fieri tunc hominum paucitas et bellantibus multo tempore: et aiunt fuisse aliquando Spartiatas, et decem millia. Attamen sive sint vera ista, sive non, melius per possessionem regulatam replere viris civitatem. 187. Contraria autem et quae circa filiorum procurationem lex ad hanc directionem. Vo­ lens enim legislator ut plures sint Spartiates, provocat cives quia plures faciant pueros. Est autem ipsis lex, cum qui genuerit tres filios, aphuron esse; eum autem qui quatuor, sine vectigali omnium. Quamvis manifestum quod multis factis, regione autem sic divisa, necessarium multos fieri pauperes. COMMENTARIUM S. THOMAE 297. — Postquam Philosophus posuit poli­ tias institutas a sapientibus, nunc agit de poli­ tiis. quae in civitatibus observantur. Et primo de politia Lacedaemoniorum [178]. Secundo de politia Cretensium, ibi [196], « Cre­ tensium quidem etc. ». Tertio de politia Carthaginensium, ibi [207], « Politizarc autem vi­ dentes et Carchedoni etc. ». Harum enim ci­ vitatum politiae commendabantur. Circa primum duo facit. Primo ponit mo­ dum considerationis necessariae circa has po­ litias [I78]. Secundo agit de politia Lacedae­ - 98 moniorum, ibi [I79], «Quod quidem igitur etc ». Dicit ergo primo [178], quod duae conside­ rationes incidunt circa politias Lacedaemonio­ rum et alias politias: quarum una est ut consi­ deretur, utrum illud quod in eis lege est statu­ tum, sit conveniens ordini virtutis. Hoc enim est finis omnis legis. Unde si lex non sit proportionata ad virtutem, non erit lex. Alia con­ sideratio est. utrum in politia sit aliquid or­ dinatum, quod sit conveniens secundum sup­ positionem et modum, contrariae politiae ei 297-303 IN POLITICORUM quae proponitur: puta si aliquis intendat in­ stituere politiam status popularis, et ponat leges convenientes politiae potentioris, quae est contraria. Sic etiam et in scientiis aliquid reprobatur, aut quia non convenit veritati, aut quia non convenit positioni. 298. — Deinde cum dicit « quod qui­ dem [179] Agit de politia Lacedaemoniorum. Et primo quantum ad ea quae habentur a civibus [179]. Secundo quantum ad ordinem ipsorum civium, ibi [188], « At vero et quae etc. ». Circa primum tria facit. Primo prosequitur ea quae pertinent ad servos [179]. Secundo ea quae pertinent ad mulieres, ibi [180], «Ad­ huc autem etc. ». Tertio ea quae pertinent ad possessiones, ibi [184], « Post ea enim quae etc. ». Haec enim tria a civibus habentur. Dicit ergo primo [179], quod omnes confi­ tentur hoc: quod opportunum est civitati, quae debet bene vivere politice, quod in ea existât institutio necessariorum, idest servo­ rum, vel quorumcumque qui sunt necessarii ad ministrandum, ut scilicet ipsi recta disciplina potiantur. Sed quomodo fiat non potest de fa­ cili accipi. 299. — Quod autem hoc sit necessarium, manifestat consequenter per inconvenientia, quae ex eis sequuntur, quando non sunt bene disciplinati. Multoties enim contingit, quod pauperes in Thessalia molesti fuerunt diviti­ bus: et similiter Lacedaemoniis servi eorum frequenter fuerunt infesti: insidiabantur enim eis quando aliqua infortunia cis contingebant, ita ut non possent eos reprimere, et in talibus infortuniis eos molestabant. Sed Cretensibus nihil tale accidit: et forte huius causa est, quia quamvis civitates, quae sunt vicinae, pugnent adinvicem, nulla tamen est civitas quae pugnet contra aliquos cives distantes, eo quod non expediat eis, propter hoc quod praedia possident prope civitatem et domos suas; et sic si longinquum bellum susciperent, non possent suorum praediorum curam habere. Et quia Cretenses non habe­ bant vicinos, qui contra eos pugnarent, puta in insula maris existentes, non frequenter im­ minebant eis infortunia, in quibus servi vel inopes possent eis insidiari. Sed Lacedaemoniis omnes vicini insidiaban­ tur. Erant enim totaliter dediti rebus militari­ bus, ut Vegetius dicit in libro de Re militari, sicut et Athenienses philosophiae. Inimicaban­ tur enim Argivi et Messenii et etiam Arcades, et a principio etiam discordabant a Thessalis. Habuerunt etiam bella cum Achaeis vicinis eo­ rum, et Perrebis et Magnesiis. Et ideo multo­ ties infortunia cis imminebant, quibus eorum servi insidiabantur. 300. — Sic igitur patet, quod necessarium est, ut servi et alii necessarii disciplinentur. Sed quod hoc non sit facile, ostendit conse­ quenter. 9 — In Politicorum, — 99 L. 11, 1. χΐίΐ Et dicit, quod si nihil alterum esset, istud videtur operosum esse quantum ad curam, quam oportet habere de servis, quomodo opor­ teat ad eos colloqui, vel qualitercumque con­ versari. Quia ex una parte, si homo benigne se habeat ad cos, insolescunt et efficiuntur iniuriosi, et reputant se aequales dominis suis. Ex alia vero parte si ipsi vivant, semper mala sustinendo a dominis suis, odiunt eos et insi­ diantur eis: unde difficile est videre qualiter sint tractandi. Oportet enim medio modo se ad eos habere, ut non iniuste affligantur, nec tamen eis nimia familiaritas ostendatur. Ex istis ergo concludit, quod Lacedaemonii, quibus hoc accidit, ut a servis suis molesta­ rentur, non sunt ex illis, qui optimum mo­ dum invenerunt circa gubernationem servorum. 301. — Deinde cum dicit « adhuc au­ tem » [180] Agit de politia Lacedaemoniorum quantum ad mulieres. Et circa hoc quatuor facit. Primo ostendit, necessarium esse, quod mulieres in civitate Ire­ ne disciplinentur [180], Secundo ostendit quid circa hoc Lacedaemonii observarent, ibi [181], « Quod quidem ibi, etc. ». Tertio ostendit, quae inconvenientia ex hac observantia seque­ rentur, ibi [182], «Itaque necessarium etc.». Quarto ostendit, quae fuerit causa huius ob­ servantiae, ibi [183], « A principio quidem igi­ tur etc. ». Dicit ergo primo [180], quod remissio le­ gum circa mulieres, ut scilicet absque conve­ nienti disciplina in civitate vivant, ad duo est nociva. Primo quidem ad electionem politiae; quia per earum inordinationem totam poli­ tiam contingit immutari, ut dicetur. Secundo ad felicitatem civitatis; quia propter earum inordinationem multa inconvenientia possunt in civitate sequi. Et hoc manifestat per hoc, quod sicut partes domus sunt vir et mulier, ut in primo dictum est, ita oportet quasi to­ tam civitatem quae ex domibus constituitur, in duo dividi, considerata multitudine virorum et mulierum. Unde sequitur, quod in quibus­ cumque civitatibus male se habet ordinatio mulierum, reputandum est, quod medietas ci­ vitatis non sit bene ordinata secundum leges. 302. — Deinde cum dicit « itaque neces­ sarium » [181] (1) Ostendit quid circa hoc obsevabatur apud Lacedaemonios. Ibi enim accidebat praedicta inordinatio mulierum. Cum enim de intentio­ ne legislatoris esset, quod tota civitas esset po­ tens sustinere et abstinere a delitiis, hoc qui­ dem bene observabatur quantum ad viros; sed mulieribus hoc instituere legislator negle­ xit. Vivunt enim ibi mulieres voluptuose se­ cundum omne genus intemperantiae, et etiam delitiose. 303. — Deinde cum dicit « itaque necessa­ rium » [182] (1) Legendum·. « Quod quidem ibi, etc. ». L. ΤΙ. 1. χιπ IN POLITICORUM Ostendit quae inconvenientia sequebantur. Et ponit quatuor: quorum primum est, quod necessarium est in tali politia, in qua mulieres sic delitiosc vivunt, quod viri multum appre­ tient divitias, et concupiscant eas, ut ex his sa­ tisfacere possint delitiis mulierum, quae sine magnis sumptibus esse non possunt. Hoc au­ tem multum facit ad hoc, quod mores cor­ rumpantur in civitate et multum curent de di­ vitiis. Ex hoc enim sequitur, quod omnia in civitate sint venalia; quod corrumpit statum civitatis. Secundum inconveniens ponit, ibi [1821], « Aliterque et si existentens, etc. ». Et dicit, quod si cogatur multitudo civium, ut nimis abstineat a mulieribus, sequitur quod laban­ tur ad turpe vitium, scilicet ad coitum ma­ sculorum; sicut accidit multis militantibus et bellicosis viris, et quibuscumque similibus. Qui enim primo fabulose induxit, quod Mars fuit maritus Veneris, non irrationabiliter est locutus; quia viri bellicosi, qui sunt martiales, luxuriosi sunt, et inhiant vel ad coitum ma­ sculorum vel mulierum. Dicitur enim in libro de Problematibus, quod equitantes continue, luxuriosi magis fiunt, quia propter caliditatem et motum, hoc patiuntur, quod accidit in coitu. Hoc etiam quod frequenter vacant a ne­ gotiis, eos luxuriosos facit. Et hoc etiam acci­ dit Lacedaemoniis, propter hoc quod ad ni­ miam continentiam mulierum legislator eos in­ duxit. Tertio inconveniens ponit, ibi [1822], «Et multa dispensabantur etc. ». Et dicit, quod mulieres in Lacedaemonia, propter hoc quod delitiose vivebant, praesumptuosae reddebantur, et volebant se de omnibus intromittere; ita quod etiam in principatibus civitatis, multa dispensabantur per mulieres : et tamen nihil differt, utrum ipsae mulieres principentur, vel ipsi principes sub mulieribus regantur, quod eis subiecti sunt propter insolentiam mulie­ rum. Idem enim accidit utroque modo, ut sci­ licet civitas male regatur, quia mulieres defi­ ciunt ratione. Quartum inconveniens ponit, ibi [1823], « Utili enim existente audacia ad nihil etc. ». Mulieres enim Lacedaemoniorum propter delitias insolentes et audaces reddebantur. Audacia autem in civitate ad nihil circumadiacentium negotiorum utilis esse potest, nisi ad bellum : et tamen ad hoc etiam audacia illarum mu­ lierum erat nocua. Quod quidem manifestum fuit in bello quod habuerunt cum Thebanis; in quo mulieres ad nihil utiles erant, nolentes facere ministeria, quae in aliis civitatibus mu­ lieres faciunt. Sed viris pugnantibus, maiorem tumultum inferebant, quam etiam inimici, volentes forte de omnibus se intromittere. Un­ de ex his patet remissionem mulierum nocuam fuisse. 304. — Deinde cum dicit « a princi­ pio » [183] Ostendit causam praedictae observantiae. Et 303-306 dicit quod rationabiliter Lacedaemoniis accidit a principio remissio disciplinae circa mulieres; quia propter militiam, cui totaliter dedita erat civitas, multo tempore peregrinabantur extra domum, pugnantes contra Argos et Arcades et Messenos. Et ideo mulieres quae remanebant domi absque viris, ad libitum viventes nullam disciplinam a viris habentes. Et ex hac etiam causa contingit quod viri facti sunt virtuosi in multis. Vacantes enim rebus bellicis se ex­ hibebant promptos ad obediendum legisla­ tori propter consuetudinem militaris vitae, quae multas in se continet partes virtutis. Re­ quirit enim talis vita maximam obedientiam et abstinentiam a delitiis, et perseverantiam in laboribus et rebus dolorosis. Postmodum Ly­ curgus legislator Lacedaemoniorum conatus fuit mulieres reducere ad rectam disciplinam legum. Sed mulieres omnino restiterunt propter pra­ vam consuetudinem; et ideo oportuit quod le­ gislator desisteret ab incepto. Hae sunt igitur causae eorum quae fiebant apud Lacedaemones, et potestatis mulierum, quae apud eos erat: et quamvis ex rationabili causa hoc acciderit absque eorum culpa, et sic sint excusandi, tamen eos non consideramus modo, quibus oporteat dare veniam vel non dare. Non enim intendimus eos laudare vel vituperare, sed ostendere qui recte se habeat vel non recte. Manifestum est enim quod ea quae non bene se habebant circa mulieres, apud eos non solum erant indecentia secun­ dum se politiae eorum, sed etiam in animis civium aliquid addebant ad amorem pecuniae, ut dictum est. 305. — Deinde cum dicit « post ea » [184] Agit de politia Lacedaemoniorum quantum ad possessiones. Et primo improbat politiam ipsorum circa possessiones, ostendens eam esse nocuam ci­ vitati [184], Secundo ostendens eam esse con­ trariam legislatoris intentioni, ibi [187], « Con­ traria autem etc. ». Circa primum tria facit. Primo proponit quod apud eos erat irregularitas possessio­ num [184], Secundo ostendit unde provenerit, ibi, [185], « Hoc autem etiam etc. ». Tertio ostendit nocumentum quod ex hoc est secu­ tum, ibi [186], « Igitur cum possit regio etc. ». Dicit ergo primo [184], quod post praedicta quae reprobanda sunt in hac politia circa ser­ vos et mulieres, potest etiam eos aliquis in­ crepare, quia circa irregularitatem possessionis delinquebant. Accidebat enim apud ipsos quod aliqui habebant valde' magnas possessiones, alii vero habebant valde modicas, ita quod qua­ si tota regio ad dominium paucorum pervene­ rat. 306. — Deinde cum dicit « hoc au­ tem » [185] Ostendit, unde haec irregularitas processerit. Et dicit quod hoc processit ex prava ordina­ tione legis. Statuit enim legislator apud eos — IOO — 306-308 IN POLITICORUM quod civis non esset dominus vendendi et emendi, ut scilicet posset possessionem suam vendere aut emere aliquam quacumque ex causa. Et hoc quidem bonum fecit ad regu­ landas possessiones; non tamen recte, quia non sufficienter. Dedit enim potestatem civibus, ut quibus­ cumque vellent darent inter vivos vel etiam derelinquerent in testamento bona sua; ex quo etiam accidebat irregularitas possessionum, si­ cut ex emptione et venditione: ita quod si to­ tum eorum territorium divideretur in quinque partes, duae illarum partium iam pervenerant ad mulieres. Tum quia multae earum erant in­ stitutae haeredes a viris morientibus; tum etiam quia quando nubebant accipiebant ma­ gnas doles, cum tamen multo melius sit, quod vel nulla dos detur, vel modica vel moderata. Sed apud Lacedaemonios licebat cuilibet in testamento dimittere haeredem bonorum suo­ rum quemcumque voluerit; et si in sua morte non velit dimittere haeredem, potest distri­ buere bona sua cuicumque voluerit. 307. — Deinde cum dicit « igitur cum » [186] Ostendit quod nocumentum sit inde secu­ tum. Et dicit quod cum tanta sit eorum regio, idest territorium, quod posset nutrire mille quingentos equites, et super hoc triginta mil­ lia bellatorum peditum, ad tantam paucita­ tem devenerant, possessionibus devenientibus ad paucos, quod non erant nisi mille bellato­ res in civitate. Et sic per opera eorum ma­ nifestum est quod praedicta institutio mala L. II, 1. xiii erat; quia civitas illa ex hoc deperiit cum nul­ lam gravem hostilem plagam sustinuerit. Dicitur autem quod in antiquis temporibus extendebant politiam suam quantum poterant, ut haberent multitudinem bellatorum; ita quod aliquando (ut dicitur) Lacedaemones habue­ runt in exercitu suo decem millia armatorum. Sed sive ista sint vera, sive non, tamen oppor­ tunum est quod per regulatas possessiones civitas viris repleatur, quod aliter fieri non potest. Quia si possessiones ad paucos devol­ vantur, alii propter paupertatem desererent civitatem. 308. — Deinde cum dicit « contraria au­ tem » [187] Ostendit quod praedicta irregularitas pos­ sessionum erat contraria intentioni legislatoris, qui proposuerat quamdam legem circa filiorum generationem contrariam praedictae institutioni, ex qua procedebat irregularitas possessionum. Intendens enim legislator ad hoc quod essent plures cives in civitate, provocavit eos ad hoc quod generarent multos filios, quibusdam im­ munitatibus: erat enim statutum lege apud eos, quod ille qui genuisset tres filios, esset sine custodia, quia scilicet non tenebatur ire ad custodiam civitatis : qui autem genuerat quatuor filios erat immunis ab omnibus vecti­ galibus et tributis. Et tamen manifestum est quod si observetur praedicta regularitas in di­ visione possessionum, necesse erit, si generen­ tur plures filii, quod sint multi pauperes in ci­ vitate, quod est nocuum civitati, ut supra di­ ctum est. — 101 L. II, 1. xiv JN POLITICORUM LECTIO XIV. (nn. 309-320; [188-195]). Quod Lycurgus in Ephoris, Phiditiis, et tributis constituendis, plurimum a rectitudine aberravit. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1270b6 - 1271bl9) 188. At vero, et quae circa Ephoriam, prave se habent. Principatus enim dominus quidem maximorum ipsius est; fiunt autem ex populo omnes; ut et multotiens incidat homines valde pauperes in locum principum, qui propter pe nuriam venales erant. Ostenderant autem mul­ totiens, et prius, et nunc autem in Andriis, corrupti enim argento quidam, quantum in ipsis, totam civitatem perdiderunt. 188'. Et propter principatum esse valde ma­ gnum et aequi tyrannicum, regere populum seipsos cogebant reges, ut et sic simul lae­ datur politia. Dcmocratia autem ex Aristocratia accidebat. Continet quidem igitur po­ litiam principatus hic: quiescit enim populus eo quod participet maximo principatu. Itaque sive propter legislatorem, sive propter fortu­ nam hoc evenerit, utiliter habet rebus. Opor­ tet enim politiam salvandam omnes velle par­ tes civitatis esse, et permanere has. Reges quidem igitur propter ipsius honorem sic ha­ bent. Boni autem propter senatum: primum enim principatus iste virtutis est: populus autem propter Ephoriam; constituitur enim ex omnibus. 1882. Sed eligibilem oportebat principatum esse hunc ex omnibus quidem, non autem isto modo quo nunc: puerilis enim est valde. 1883. Adhuc autem et indiciorum magno­ rum sunt domini existentes quicumque: propter quod quidem non propria sententia melius iudicare, sed secunduni litteras et leges. 1881. Est autem et diaeta Ephororum non consona voluntati civitatis: haec quidem enim remissa valde, in aliis autem magis excedit ad durum, ut non possint perseverare, sed latenter legem transgredientes fruantur cor­ poralibus delectationibus. 189. Habent autem et quae circa seniorum principatum, non bene ipsis. Placidis enim exi­ stentibus et eruditis sufficienter ad andragathiam idest ad virilem bonitatem : forsitan uti­ que dicet aliquis expedire civitati, quamvis per vitam dominos esse iudiciorum magnorum, formidabile sit. Est enim quemadmodum et corporis, et mentis senectus. Modo autem isto eruditis, ut et legislator ipse diffidat ut non bonis viris, non securum. Videntur autem et velle videri dativi et inutiliter tribuentes multa communium qui participes fuerunt principa­ tus istius: propter quod melius est ipsos 102 non sine correctione esse: nunc autem sunt: videbitur autem utique Ephororum principa­ tus omnes corrigere principatus. Hoc autem Ephoriae magnum valde donum, et modo non hoc dicimus oportere dare correctiones. 190. Adhuc autem et electionem quam fa­ ciunt seniorum secundum iudicium, est pue­ rilis: et ipsum petere qui principatu dignificabitur, non recte habet. Oportet enim et volentem et non volentem principari, qui di­ gnus est principatu. Nunc autem quod et circa aliam politiam legislator videtur faciens; ama­ tores enim honoris consituens cives, his usus est ad electionem senum. Nullus enim utique principari quaeret non amator honoris existens, quamvis injustitiarum voluntariarum plu­ rima quidem accidant fere propter amorem honoris et amorem pecuniarum hominibus. 191. De regno autem siquidem melius existere civitatibus, aut non melius, aliud sit sermo : sed et si melius, non sicut nunc, sed per ipsius vitam unumquemque iudicare re­ gum. Quod autem legislator neque ipse putat posse facere optimos, manifestum: diffidit enim ut non existentibus sufficienter bonis viris: propter quod quidem emittebant simul legatos inimicos et salutem putabant civitati esse dissidere reges. 192. Non bene autem neque circa convivia vocata lege statutum est ab eo qui instituit primum. Oportebat enim de communi magis esse, quemadmodum in Creta : apud Lacedaemonas autem oportet ferre etiam valde pau­ peribus quibusdam existentibus, et hoc con­ sumpto non potentium expendere: quare ac­ cidit contrarium legislatoris voluntati. Vult quidem enim democraticum esse praeparatio­ nem conviviorum, fit autem minime democra­ ticum sic lege statutum: participare quidem enim non facile valde pauperibus. Determi­ natio autem politiae ista est ipsis patria, non potentem hoc tributum ferre non participare ipsa. 193. Eam autem quae circa navigii principes legem et alteri quidem increpuerunt recte in­ crepantes; seditionis enim fit causa : sub re­ gibus enim existentibus militaribus sempiternis navarchia fere alterum regnum. 194. Et hoc autem suppositionem legislato­ ris increpabit utique aliquis: quod quidem et Plato in legibus increpuit: ad partem enim virtutis omnis ordinatio legum est, scilicet et 309-313 IN POLITICORUM bellicam: haec enim utilis ad dominari. Igitur salvabantur quidem bellantes, peribant autem principantes propter nescire vacare, neque ad virtutem exercitari nulla exercitatione altera principaliori quam bellica. Hoc autem pec­ catum non modicum : putant enim fieri bona, quae circa res bellicas, per virtutem magis quam per malitiam: et hoc quidem bene: quod tamen haec meliora virtute suspicantur, non bene. 195. Prave autem habet et circa communes L. Il, 1. xiv pecunias Spartiatis : neque enim in communi civitatis est nihil, bella magna coactis am­ pliari; inferuntque male: eo enim quod Sparliatarum est plurima terra, non requirunt ab invicem illationes : accidit autem contrarium legislatori quam expediebat. Civitatem quidem enim fecit sine pecuniis, idiotas autem ama­ tores pecuniarum. De Lacedaemoniorum qui­ dem igitur politia in tantum dictum sit : haec enim sunt, quae maxime utique quis incre­ pabit. COMMENTARIUM S. THOMAE 309. — Postquam Philosophus prosecutus est de politia Lacedaemoniorum, quantum ad ea quae habentur a civibus, scilicet servos, mulieres et possessiones, hic prosequitur de eadem politia quantum ad ipsos cives. Et primo quantum ad principes [188], Se­ cundo quantum ad populum, ibi [192], « Non bene autem etc. ». Tertio quantum ad bella­ tores viros, ibi [191], « De regno autem etc. ». Erant autem tres principatus apud Lacedaemones, ut etiam supra tactum est : scilicet Ephori, idest provisores, et de his primo tra­ ctat [188]. Et iterum seniores quidam, et de his tractat secundo, ibi [190], « Adhuc autem et electionem etc. ». Erant etiam rex in civi­ tate, et de hoc tractat tertio, ibi [191], « De rege autem etc. ». Circa primum improbat principatum Epho­ rorum quantum ad quinque. Primo quidem quantum ad conditionem per­ sonarum quae in hoc principatu constitueban­ tur [188], Et dicit quod ea quae erant circa hunc principatum prave se habebant: hic enim principatus habebat dominium et pote­ statem super ea quae erant maxima in civi­ tate: puta circa indicenda bella vel facien­ dam pacem, et circa electiones militum et alia similia. Et tamen ad istum principatum omnes eligebantur ex populo; ita quod quandoque accidebat quod homines valde pauperes assu­ mebantur ad talem principatum, qui propter penuriam venales erant, et facile poterant cor­ rumpi muneribus. Quod quidem prius multoties ostenderant, sed nuper ostenderunt in quo­ dam negotio quod habebant cum Andriis: corrupti enim fuerunt ab eis argento, ita quod quantum in ipsis fuit, totam civitatem peri­ culo exposuerunt. 310. — Secundo ibi [1881], « Et propter principatum esse valde magnum etc. » Impro­ bat praedictum principatum quantum ad ma­ gnam potestatem quam habebat. Et dicit quod quia iste principatus erat valde magnus et qua­ si aequalis tyrannidi, ita attenuabat potestatem regiam quod eum cogebat, ut permitteret quod populus seipsum regeret parum obediens legi. Et sic corrumpebatur tota politia ipsorum, quia ex optimate degenerabat in popularem Statum. Et tamen iste principatus quantum ad aliquid erat utilis, quia continebat civitatem in pace: quiescebat enim populus a seditione propter hoc quod habebant partem in magno principatu. Et haec utilitas sequebatur per ex­ perimentum in ipsis rebus; sive hoc fuerit ex intentione legislatoris, sive fortuito acciderit. Oportet enim, ad hoc quod politia conser­ vetur, quod omnes partes civitatis velint eam esse, et quod cuilibet parti civitatis sufficiat quod permaneat in suo statu : et hoc ibi con­ tingebat. Nam reges acceptabant propter ho­ norem quem ibi habebant; praestantes autem, idest virtuosi viri, acceptabant propter sena­ tum. Iste enim principatus erat virtutis prae­ mium, ita quod nullus ad eum assumebatur nisi virtuosus. Populus autem acceptabat pro­ pter principatum Ephororum, qui communi­ cabatur omnibus. 311. — Tertio ibi [1882], «Sed eligibilem oportebat etc. » Improbat praedictum prin­ cipatum quantum ad electionem. Erat enim commendabile quod ad illum principatum as­ sumerentur ex omnibus per electionem : sed modus eligendi erat valde puerilis: quia forte per sortes vel alio inconvenienti modo elige­ bant, ita quod iste deveniebat quandoque ad inopes, sicut dictum est. 312. — Quarto, ibi [1883], « Adhuc autem et iudiciorum etc. » Improbat praedictum prin­ cipatum quantum ad arbitrium quod habebat. Et dicit, quod hoc erat improbabile, quod quicumque essent Ephori, habebant in sua po­ testate arbitrium indicandi de rebus magnis. Melius enim erat, quod non indicarent se­ cundum proprium arbitrium, sed secundum aliquas scripturas et leges. 313. — Quinto ibi [188*1, « Est autem etc. » Improbat praedictum principatum quan­ tum ad eorum conversationem. Et dicit, quod eorum disciplina in cibis et vestibus et potibus, et aliis huiusmodi, non consonabat voluntati civitatis; quia in quibusdam erant valde re­ missa, puta forte in vestibus vel in otio; in aliis autem, puta forte in cibis et venereis, imponebatur eis dura lex, forte propter hoc, ut non emollescerent, ita quod non poterant eam sustinere; sed occulte transgrediebantur le­ gem sibi positam fruentes corporalibus delc- L. IT, 1. xiv IN POLITICORUM elationibus. Et sic eorum conversatio erat con­ tra intentionem civitatis. 314. — Deinde cum dicit « habent au­ tem » [189] Improbat politiam praedictam quantum ad principatum seniorum. Et primo quantum ad potestatem ipso­ rum [189], Secundo quantum ad electionem eorum, ibi [190], « Insuper creatio, etc. ». Dicit ergo primo [189], quod apud Lacedaemones non bene se habent ea quae pertinent ad principatum seniorum: manebant enim perpetuo in principatu. Si enim huius­ modi seniores possent inveniri, qui essent virtuosi, et sufficienter instructi ad virilem bo­ nitatem, posset forte aliquis dicere, quod expe­ diens esset civitati, quod perpetuo manerent in principatu. Quamvis etiam si essent per­ fecte virtuosi, formidabile esset civitati, quod aliqui essent habentes dominium et potestatem super magna iudicia civitatis, et hoc per to­ tam vitam suam. Quia sicut virtus corporis senectute debilitatur, ita etiam plerumque vir­ tus mentis : quia postquam senescunt homines, non habent nec illud robur animi, nec illam vivacitatem ingenii, quam habebant in iuventute, propter debilitatem virtutum sensitivarum deservientium parti intellectivae. Multo plus igitur formidandum est aliquos principari per totam vitam, si sunt isto modo instructi ad bonum, sicut erant apud Lacedaemones, ita quod etiam legislator non confide­ bat de eis omnino, sicut de bonis viris, quia non omnia committit eis. Frequenter autem ta­ les volunt videri liberales in plebem, ut ca­ ptent sibi favorem populi, et sic absque utili­ tate civitatis dispergunt bona communia. Un­ de melius est, quod habeant quamdam corre­ ctionem, talem scilicet, ut si deficientes inve­ niantur, possint amoveri: nunc autem sunt absque tali correctione. Habebant tamen aliquam correctionem, quia principatus Ephororum poterat corrigere omnes principatus, impediendo scilicet ne sententiae eorum procederent, sed videntur (1) male fa­ cere, et haec erat maxima dignitas Ephoro­ rum. Sed nos intelligimus de alia correctione, ut scilicet possint amoveri; quod Ephori facere non poterant. 315. — Deinde cum dicit « adhuc au­ tem » [ 190] Improbat praedictum principatum quantum ad electionem ipsorum: ed hoc duplici ra­ tione. Circa quarum primam dicit, quod ele­ ctio seniorum, quae fiebat apud eos, erat val­ de puerilis. Erat enim apud eos ordinatum, ut illi qui digni viderentur tali principatu, pe­ terent ipsum: quod non recte se habet: quia secundum hoc nullus assumeretur ad princi­ patum nisi volens. Oportet autem aliquem, qui dignus est principatu, assumi ad principatum, (1) Lege si viderentur. 314-317 sive velit sive non velit; quia utilitas com­ munis est praeferenda propriae voluntati ipsius. Secundam rationem ponit, ibi [190], « Quod autem legislator etc. ». Et dicit, quod per hanc ordinationem circa electionem senum, legisla­ tor videtur facere cives amatores honoris, si­ cut et circa aliquam partem politiae, idest circa electionem Ephororum, vel etiam circa quaecumque alia, quae faciebant cives honoris amatores. Et quod hoc facerent in electione senum, patet. Nullus enim peteret principatum, nisi principari volens, quod est amare hono­ rem. Si ergo nullus haberet principatum nisi petens, sequeretur quod soli amantes hono­ rem principarentur; et ita omnes provocaren­ tur ad amandum honorem: et hoc est valde periculosum civitati: quia maior pars injusti­ tiarum, quae in civitate accidunt ex voluntate hominum, sicut sunt violentiae, rapinae et huiusmodi, fiunt propter amorem honoris et pecuniae. Unde patet, quod talis ordinatio est periculosa civitati. 316. — Deinde cum dicit « de regno » [191] Improbat praedictam politiam quantum ad principatum regium. Et dicit, quod utrum ex­ pediat civitati habere regem vel non, tracta­ bitur inferius, scilicet in tertio : sed supposito quod melius sit habere regem, non est hoc melius, sicut erat apud Lacedaemones, quod non per totam vitam regnabant; sed melius est quod unusquisque habeat indicium regium per totam vitam suam, quia rex est utilis ci­ vitati, ut sua potestate efficaciter conservet statum civitatis. Quod fieri non potest nisi per vitam regnaverit; quia et ipse timebit alios offendere, et alii minus eum timebunt. Secus autem est de senioribus, qui ad consilia vel ad iudicia quae’dam eligebantur. Causa au­ tem quare legislator apud Lacedaemones insti­ tuit non esse reges perpetuos, est ista: quia reputavit quod non posset facere cives aliquos perfecte bonos. Unde diffidit de civibus qua­ si de non perfecte bonis existentibus. Et pro­ pter hoc quando mittebant aliquos legatos seu nuncios, eligebant aliquos inimicos vel dis­ sentientes, ut unus alium impediret, si vellet facere contra bonum civitatis. Et similiter pu­ tabant esse salutem civitatis, si reges dissenti­ rent, qui sibi invicem succederent; qui unus emendabat, quod alius malefecit. 317. — Deinde cum dicit « non bene » [192] Improbat praedictam politiam quantum ad ea quae pertinent ad populum, scilicet quantum ad convivia publica quae erant in civitate: et dicit, quod lex non bene ordinaverat de hu­ iusmodi conviviis; quia melius esset, quod hu­ iusmodi congregatio convivii fieret de expen­ sis communibus civitatis, sicut fiebat apud Cretenses, quam quod fieret de his quae a singulis afferrentur, sicut fiebat apud Lace­ daemones, apud quos etiam et valde pauperes oportebat aliquid ferre ad huiusmodi sumpius; et hoc erat destructio pauperum, qui non po­ terant expendere. Unde circa hoc accidebat 104 — 317-320 IN POLITICORUM contrarium intentioni legislatoris qui insti­ tuit huiusmodi convivia quasi aliquid in fa­ vorem populi, ut scilicet populus aliquam re­ creationem haberet in huiusmodi conviviis; sed secundum hanc legem conviviorum seque­ batur quod essent huiusmodi convivia in ma­ gnum detrimentum populi, quia secundum hoc populares non de facili poterant principari; erat enim lex apud eos, quod qui non pone­ rent aliquid ad huiusmodi sumptus, non ha­ berent partem in politia ipsorum; quia nec poterant fieri principes, nec habebant vocem in electione principum. 318. — Deinde cum dicit « eam au­ tem » [193] Improbat praedictam politiam quantum ad viros bellatores. Et primo quantum ad bellatores belli nava­ lis [193], Secundo communiter quantum ad omnes, ibi (194], « Et hoc autem suppositio­ nem etc. ». Tertio quantum ad ipsorum sti­ pendia, ibi [195], « Prave autem habet etc. ». Dicit ergo primo [193], quod quidam alii recte increpaverunt legem Lacedaemoniorum, quae erat circa principes navigii, eo quod erat causa seditionis. Cum enim haberent reges quasi sempiternos, qui praeerant terrestri mi­ litiae, principatus navigiorum fiebat quasi al­ terum regnum: et ita habebant quasi duos re­ ges, quod poterat esse materia dissensionis. 319. — Deinde cum dicit « et hoc au­ tem » [194] Improbat praedictam politiam communiter quantum ad omnes viros bellatores: et dicit, quod aliquis recte potest increpare suppositio­ nem legislatoris, idest illud quod supponebat tamquam finem, ad quem totam politiam ordi­ nabat: et hoc etiam Plato in suis legibus in­ crepabat, quod omnes leges eorum ordinaban­ tur ad unam partem virtutis, scilicet ad belli­ cam. propter hoc, quod erat utilis ad domi­ nandum aliis. Et ideo, quia bene se habebant in his, quae pertinent ad bellum, male autem in his quae pertinent ad status politici guber­ L IL I. xiv nationem : sequebatur, quod in bellis conser­ vabantur: sed quando iam adepti erant prin­ cipatum, imminebant eis multa pericula, quia nesciebant vivere in pace, neque erant exerci­ tati aliqua alia meliori exercitatione quam bel­ lica: quod non erat parvum peccatum. In hoc enim bene opinabantur quod puta­ bant res bellicas melius tractari per virtutem hominum, quam etiam per malitiam, quia ut dicitur in tertio Ethicorum, homines virtuosi non parcunt vitae, ubi bonum est persistere: milites vero quando supercrescunt pericula, de­ ficiunt, non enim confidunt ulterius posse libe­ rari per experientiam et industriam armorum. Sed non bene opinabantur quantum ad hoc quod putabant virtutem, qua homo bene se ha­ bet in bellis, esse optimam: cum aliae virtutes, scilicet prudentia et iustitia, sint digniores for­ titudine; et ipsum etiam bellum est propter pacem, non autem e converso. 320. — Deinde cum dicit « prave au­ tem » [195] Improbat praedictam politiam quantum ad stipendia militum vel circa aerarium publicum: et dicit quod apud Lacedaemones non erat be­ ne ordinatum de communibus pecuniis. Nihil enim habebat civitas in communi, cum ta­ men frequenter cogeretur magna bella agere: et iterum singuli cives male ministrabant ne­ cessaria ad tales sumptus; non enim requireba­ tur a singulis auctoritate alicuius potestatis pu­ blicae, sed committebatur voluntati cuiuslibet, ut daret quod vellet. Quod ideo statuit legis­ lator, quia cives habebant multas possessio­ nes, et poterant sine aliquo gravamine multa dare: sed accidit contra utilitatem, quam le­ gislator intendebat; quia ipse reddidit civita­ tem sine pecuniis publicis; et privatas perso­ nas et viles fecit amatores pecuniarum, dum conarentur tantum lucrari quod possent et si­ bi et communitati providere. Ultimo autem epilogando concludit [ib.] quod ea quae dicta sunt, videntur improba­ bilia in politica Lacedaemoniorum. — 105 — L. II, 1. xv IN POLITICORUM LECTIO XV. (nn. 321-331 bis; [196-206]). Cretensem rempuhlicam Spartanae comparat; et quibus in rebus deficere videtur, ostendit, SYNOPSIS (Leet. XV.) Postquam prosecutus est de politia Laccdaemonica, hic prosequitur de politia Cretensi. r-A ο S' di « S m 7* o I i I 1 1 / g , > X .2 y U ' I) Comparat hanc politiam ad praecedentem 321 [196]. A) Ponit in communi comparationem istarum politiarum 321 [196]. B) Assignat rationem positae comparationis 322 [197]. i) Ex eo quod Lacedaemonica sumpta est a Cretensi 322 [197]. 2) Quare Cretensis fuit prior 323 [198]. C) Explicat in speciali hanc comparationem 324 [199]. 1) Ostendit in quibus conveniunt ambae politiae 324 [199]. 2) In quibus politia Cretensis habet melius 325 [200]. 3) In quibus habet peius 326 [201]. II) Improbat praedictam politiam 327 [202]. A) Quantum ad statuta quae ponebant 327 [202]. 1) Improbat statuta 327 [202]. 2) Excludit quamdam responsionem 328 [203]. B) Quantum ad remedia quae adhibebant contra pericula 229 Γ204Ι. i) Ponit ea 329 [204]. a) Contra personas male principantium 329 [204]. b) Contra ipsum principatum 330 [205]. 2) Improbat illa remedia 331 [206]. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1271b20 - 1272b23) 196. Cretensium quidem autem politia pro­ xima quidem est huic: habet autem modica quidem non deterius, plurimum autem minus plane. Etenim videtur 197. Et dicitur quidem in plurimis imitari Creticam politiam, quae Lacedaemoniorum. Plurima autem antiquorum minus dearticulata sunt iunioribus. Aiunt enim Lycurgum cum procurationem Charyllae regis derelinquens peregrinatus est, plurimo tempore conversa­ tum esse circa Cretam propter cognationem. Domestici enim Cretenses Lacedaemonibus erant. Susceperunt autem qui ad familiarita­ tem venerant institutionem legum existentem in tunc habitantibus: propter quod et nunc incolae eodem modo utuntur ipsis, ut instituit Minos primus ordinem legum. 198. Videtur autem insula et ad principatum Graecorum apta esse, et poni bene: toti enim supponitur mari fere, Graecis collocatis circa mare omnibus. Distat quidem enim a Pelopis insula modicum versus Asiam ab eo loco qui circa Triopium et a Rhodo: propter quod et maris principatum obtinuit Minos, et in­ sulas has quidem subegit, has autem habitari fecit, finaliter autem appositus Siciliae vitam consummavit ibi circa Camerinam. 199. Habet autem proportionaliter Creten­ sium institutio ad Lacedaemoniacam; agricul­ turae enim opus faciunt, iis quidem servi, Cretensibus autem incolae; et convivia apud ambos sunt, et antiquitus vocabant Lacedaemones non Phidicia, sed Andria, quemadmo­ dum Cretenses: ex quo et manifestum, quia inde venit. Adhuc autem politiae ordo: Ephori quidem enim habent eamdem poten­ tiam, iis qui in Creta vocantur Cosmi: verumtamen Ephori, quidem quinque numero; Cosmi autem decem sunt. Seniores autem se­ nioribus quos vocant Cretenses consilio ae­ quales. Regimen autem primo quidem fuit, deinde dissolverunt Cretenses et ducatum Cosmi eum qui ad bellum habent. Ecclesia autem participant omnes, dominatio autem nullius est nisi sententiandi ea quae videntur senioribus et Cosmis. 200. Quod quidem igitur conviviorum ha­ bent, melius Cretensibus quam Lacedaemoni- — 106 — 321-323 IN POLITICORUM bus. In Lacedaemonia quidem enim secundum caput unusquisque infert constitutum; si autem non, participare lex prohibet politia, quemad­ modum dictum est et prius. In Creta autem communius: ab omnibus enim natis fructibus et pecoribus ex publicis et oblationibus, quas ferunt incolae, constituta est pars, haec quidem ad Deos et communia sacrificia, haec autem ad convivia, ut et de communi nutriantur omnes et mulieres et pueri. Ad modicum autem ci­ bum, ut proficuum multa philosophatus est le­ gislator, et ad disiunctionem mulierum, ut non multos pueros faciant, eam quae ad masculos facit collocutionem: de qua si prave aut non prave, alias erit considerandi tempus. Quod autem quae circa convivia melius ordinata sunt Cretensibus, quam Lacedaemonibus, manife­ stum. 201. Quae autem circa Cosmos adhuc dete­ rius quam qui Ephororum principatus existit et iis: fiunt enim quicumque. Quod autem ibi expedit ad politiam, hic non est: ibi quidem enim propter electionem ex omnibus esse par­ ticipans populus maximi principatus vult ma­ nere politiam: hic autem non ex omnibus eli­ gunt Cosmos, sed ex quibusdam senibus, et senes ex quibusdam qui fuerunt Cosmi. 202. De quibus eosdem utique dicit aliquis sermones, et de iis, quae in Lacedaemonia fiunt: quod enim sine correctione et quod per vitam maior senectus est dignitate ipsis, et non secundum literas principari, sed autognomonas, insecurum. 203. Quiescere autem non principantem po­ pulum, nullum signum eius quod est ordina­ L. II, I. xv tam esse bene: neque enim sumptionis aliquid Cosmis sicut Ephoris : longe enim peregrinan­ tur in insula differentium. 204. Quam autem faciunt peccati huius me­ dicinam inconveniens et non politica, sed oppressiva; multoties enim eiiciunt convenientes quidam Cosmos aut comprincipantium ipso­ rum, aut idiotarum. Licet autem et intermedie Cosmis abnegare principatum. Haec utique omnia melius fieri secundum legem, quam se­ cundum hominum voluntatem: non enim se­ cure canon. 205. Omnium autem pessimum id quod Acosmiae quam constituunt frequenter, cum non sententias velint dare potentum. 206. Aut et palam quod habet aliquid poli­ tiae institutio, sed non politia est, sed poten­ tatus magis. Consueverunt autem assumentes populum et amicos Monarchiam facere, et se­ ditiones movere et pugnare adinvicem. Equi­ dem quid differt quod tale aut quod post quoddam tempus non iam civitatem esse ta­ lem, sed solutam politicam communionem? est autem periculosa valde sic habens civitas, vo­ lentibus invadere et potentibus. Sed, quemad­ modum dictum est, salvatur propter locum, ab expulsione enim quod longe facit. Propter quod et incolatum manet Cretensibus, mini­ stri autem recedunt frequenter. Neque enim extrinseco principatu participant Cretenses: nuperque bellum peregrinum transivit ad in­ sulam, quod fecit manifestam infirmitatem earum quae ibi legum. De hac quidem igitur politia, tantum nobis dictum sit. COMMENTARIUM S. THOMAE 321. — Postquam superius auctor prosecu­ tus est de politia Lacedaemonica, hic prose­ quitur de politia Cretensi. Et primo comparat hanc politiam ad prae­ cedentem [196], Secundo improbat eam, ibi [202], « De quibus etc. ». Circa primum tria facit. Primo ponit in communi comparationem istarum politia­ rum [196]. Secundo assignat rationem positae comparationis, ibi [197], « Et dicitur quidem etc.». Tertio explicat praedictam comparatio­ nem in speciali, ibi [199], « Habet autem proportionaliter etc. ». Dicit ergo primo [196], quod politia Cre­ tensium est propinqua politiae Lacedaemonicae in quibusdam; tamen differt in aliquibus, in quorum paucis non se habet deterius quam politia Lacedaemonica, sed melius; sed in plu­ ribus se habet minus nitide, idest minus expe­ dite et convenienter ad bonum statum civitatis. 322. — Deinde cum dicit « et dicitur » [197] Assignat causam praemissae comparationis. Et primo ostendit huius causam fuisse ex hoc quod Lacedaemonica sumpta est a Creten­ si [197], Secundo assignat causam quare Cre­ tensis fuit prior, ibi [198], « Videtur autem in­ sula etc. ». Dicit ergo primo quod causa praedictorum est, quia politia Lacedaemonica in pluribus imi­ tatur politiam Cretensium tamquam antiquio­ rem; et ideo politia Cretensis in pluribus peius se habet; quia videmus quod plurima de his quae sunt ab antiquis inventa, sunt minus dearticulata, idest diligenter distincta quam ea quae sunt inventa a iunioribus. Dicunt enim quod Lycurgus qui instituit politiam Lacedaemoniacam dimittens regnum Charylli regis Lacedaemoniorum, multo tempore conversatus est apud Cretam propter amicitiam et affinita­ tem quam habebant Laccdaemones ad Creten­ ses. Et ideo Lacedaemones, qui venerant Cre­ tam causa familiaritatis, susceperunt instituta legum, quae tunc erant apud habitantes in Creta. Unde videmus quod incolae Cretenses eodem modo utuntur legibus sicut et Lacedae­ mones; et hoc est secundum institutionem Mi­ nois regis Cretensium. 323. — Deinde cum dicit « videtur au­ tem » [198] Assignat causam quare leges inter Graecos primo inventae sunt apud Cretam. Dicit enim quod insula Cretensis videtur secundum situm terrae optime disposita ad principandum Grae­ cis, qui fere omnes habitant circa mare. In­ sula autem illa quasi adiacet toti litori Graeciae; et distat modicum a quadam pe- — 107 — L. II, 1. xv IN POLITICORUM 323-327 ninsula quae vocatur Peloponnesus, quae nunc quam de pecoribus et de redditibus, quos red­ dicitur Achaia: et similiter versus Asiam pro­ debant incolae qui colebant terras, erat insti­ pinqua est loco qui dicitur Tropium et insulae tuta quaedam pars quae expenderetur in sa­ quae dicitur Rhodus; et ideo Minos qui fuit crificia, et quaedam pars quae expendebatur rex Cretensis obtinuit principatum in toto in convivia, ut in talibus conviviis homines et mari Graeciae, et insulas quasdam prius habi­ mulieres et pueri et viri nutrirentur de com­ tatas per violentiam subegit, quasdam autem muni. de novo habitari etiam fecit singulis suas le­ Hoc erat autem et aliud proprium politiae ges imponens. Ultimo autem transivit in insu­ Cretensium, quod legislator eorum multa phi­ lam Siciliae, et ibi mortuus est circa Cameri­ losophice induxit ad hoc, quod modicum co­ nam, idest circa montem Vulcani vel Ethnae mederent; quasi hoc sit valde proficuum et sin­ ex quibus ignis eructat. gulis et communitati. Volens etiam quod non 324. — Deinde cum dicit « habet au­ procrearent multos pueros, ne multitudo homi­ num excederet quantitatem possessionis, vo­ tem » [199] Explicat in speciali comparationem supra po­ luit, quod viri non multum commiscerentur sitam. mulieribus, et ad hoc concessit turpem ma­ Et primo ostendit in quibus conveniunt am­ sculorum coitum: sed utrum in hoc bene fe­ bae politiae [199], Secundo in quibus politia cerit vel male, posterius considerabitur: ta­ Cretensis habet melius, ibi [200], « Quod qui­ men hoc manifestum est, quod or.dinatio con­ dem igitur etc. ». Tertio in quibus habet pe­ viviorum melior erat apud Cretenses quam ius, ibi [201], « Quae autem circa Cosmos apud Lacedaemones. etc. ». 326. — Deinde cum dicit « quae au­ Ostendit autem primo [199], quod hae duae tem » [201] politiae proportionaliter se habent adinvicem Ostendit in quo peior erat Cretensis politia. in tribus convenientes. Primo quidem in agri­ Et dicit, quod peior erat ordinatio apud Cre­ tenses de Cosmis quam apud Lacedaemones cultura, quam habent Lacedaemones quam de Ephoris. Unum enim est malum et commu­ exercent Ilotae servi, apud Cretenses autem Perioeci, idest mystici servi, scilicet habitantes ne utrisque, quia scilicet apud utrosque assu­ muntur ad huiusmodi principatum quicum­ in insula. Secundo quantum ad convivia publica quae que, idest homines tam probi quam non pro­ apud utrosque fiunt: quae quidem nunc apud bi. Sed tamen apud Lacedaemones erat unum Lacedaemones vocantur Phiditia, sed antiqui­ bonum, quia poterant eligi de qualibet condi­ tus vocabantur apud eos Andria, sic etiam tione hominum : et ideo populus, quasi habens vocantur nunc apud Cretenses. Unde mani­ partem in maximo principatu, bene volebat, festum est quod Lacedaemones assumpserunt quam conservaretur talis politia. Sed apud Cre­ tenses non eligebantur Cosmi ex qualibet a Cretensibus. hominum conditione, sed solum ex aliquibus Tertio quantum ad ordinem politiae, quia qui erant vel fuerant de numero Seniorum; et Ephori apud Lacedaemones habebant eamdem potestatem, quam apud Cretas quidam qui di­ similiter Seniores eligebantur ex quibusdam qui fuerant Cosmi quibus licebat dimittere cebantur Cosmi, idest ornatores, solo numero differentes: nam Ephori apud Lacedaemones suum principatum, ut infra dicetur. Et sic po­ erant quinque, Cosmi vero Cretensium erant pulus in principatu Cosmorum non habebat decem. Similiter et seniores apud Lacedaemo­ partem. 327. — Deinde cum dicit « de quibus » [202] nes erant aequales et numero et potestate se­ Improbat praedictam politiam. nioribus Cretensium, quos vocabant consi­ lium. Regnum autem primo fuit apud Creten­ Et primo quantum ad statuta quae pone­ bant [202], Secundo quantum ad remedia quae ses, sicut et apud Lacedaemones: sed postmodum dissolverunt regnum, et commiserunt adhibebant, ibi [204], « Quam autem faciunt Cosmis ducatum bellorum: utrique etiam ha­ etc. ». Circa primum duo facit. Primo improbat bent concionem, idest adunationem populi, quae nullius rei habet potestatem, nisi appro­ eorum statuta [202], Secundo excludit quam­ dam responsionem, ibi [203], « Quiescere etc. ». bandi sententias Seniorum et Cosmorum. Improbat autem [202] politiam istam quan­ 325. — Deinde cum dicit « quod qui­ tum ad duo, quae etiam improbavit in politia dem » [200] Ostendit in quibus melior erat politia Cre­ Lacedaemonica : quorum unum est, quod Cosmi et seniores principabantur per totam tensis. Et dicit quod ordinatio conviviorum melior erat apud Cretenses quam apud Lace­ vitam suam sine correctione, idest sine hoc daemones; quia in Lacedaemonia unusquisque quod possent amoveri propter aliquam cul­ pam; et sic principatus erant maiores quam di­ qui accedebat ad convivium, oportebat, quod aliquid exhiberet secundum captum suum, | gnum esset. Secundum autem est, quia non principabantur secundum aliquas leges scriptas, alioqui non poterat participare politia, sicut sed per se sententiantes vel arbitrantes; et hoc prius dictum est : sed apud Cretenses erat non erat securum civitati: quia eorum indi­ observatio magis pertinens ad commune, quia cium poterat perverti amore vel odio, de rebus publicis, tam de fructibus terrae, Ιθ8 — 328-331bis IN POLITICORUM 328. — Deinde cum dicit « quiescere au­ tem » [203] Excludit quamdam responsionem qua pos­ sent se defendere, inducentes pro signo bonae ordinationis, quod semper absque seditione vixerint. Sed ipse dicit, quod hoc, quod popu­ lus quieverit apud eos a seditionibus non par­ ticipans principatu, non est signum demon­ strans quod eorum politia sit bene ordinata: hoc enim contingebat quia Cretenses longe pe­ regrinabantur ab aliis hominibus insulam quam­ dam habitantes, et distantes etiam ab aliis: et sic non habebant bella cum finitimis, sicut supra dictum est, et sic Cosmi apud Creten­ ses non habebant aliqua recipere vel expen­ dere propter bella, sicut Ephori apud Lacedaemones: unde populus non multum curabat tali principatu participare. 329.— Deinde cum dicit «quam au­ tem » [204] Improbat remedia, quae apud Cretenses con­ tra pericula erant. Et primo ponit ea [204], Secundo improbat, ibi [206], «Aut et palam etc.». Circa primum duo facit. Primo ponit re­ media, quae erant contra personas male principantium [204], Secundo remedium, quod erat contra ipsum principatum, ibi [205], «Omnium pessimum (1) etc.». Dicit ergo primo [204], quod illa medicina, quam faciunt Cretenses contra praedictum pec­ catum de incorrigibilitate principum, non est conveniens, nec est politica quasi sapiens com­ munem ordinem civitatis, sed magis est oppressiva et tyrannica; quod non est secundum rationem, sed per violentiam. Multoties enim apud eos conveniebant aliqui vel de principibus vel de privatis personis, et eliciebant Cosmos per violentiam. Erat autem et aliud remedium: quia Cosmi poterant abrenunciare principatui in vita sua. Sed melius erat, quod ista duo ordinarentur per legem : ut scilicet aliqua lex esset certa secundum quam Cosmi deberent expelli, vel cedere principatui, quam quod hoc fieret secundum voluntatem hominum, quae non est certa regula, cum frequenter voluntas humana sit irrationabilis et iniusta. 330. — Deinde cum dicit « omnium au­ tem » [205] Ponit reliquum quod habebant contra ipsum officium; et dicit, quod illud erat pessimum in­ ter omnia remedia, quod quando Cosmi vole­ bant dare sententias contra aliquos potentes, (l) AI. causam pessimam. L. Π, 1. χν frequenter inter eos instituebatur cessatio prin­ cipatus Cosmorum : interdicebant enim ad tempus omnino talem principatum: hoc au­ tem dicit esse pessimum, quia non solum erat contra personas, sed contra totum officium vel principatum, ex quo proveniebat multa utili­ tas civitati. 331. — Deinde cum dicit « aut et pa­ lam » [206] Improbat praedicta remedia. Et dicit quod ista institutio ultima de vacatione Cosmorum habet aliquid politiae inquantum fit de com­ muni consensu populi, sed tamen non est vera politia, sed magis oppressio quaedam per po­ tentiam populi, et via quaedam ad tyrannidem. Consueverunt enim aliqui habentes odio Cosmos, colligantes sibi populum et alios ami­ cos suos facere monarchiam, ut scilicet ali­ quis eorum dominetur in civitate loco omnium; et quando hoc non possunt statim facere, movent seditiones et pugnant cives adinvicem. Nihil autem hoc differt, quam quod post ali­ quod tempus iam non sit civitas, sed sol­ vatur tota communio politica. 331 b>s. — Non enim potest esse civitas, soluta concordia civium; et sic per seipsam dissolvitur. Sed etiam antequam per seipsam dissolvatur imminet ei periculum ab hostibus, qui volunt et valent invadere civitatem; quia dum cives adinvicem pugnant, non possunt unanimiter resistere hostibus; ct quandoque una pars introducit hostes in sui auxilium. Sed, sicut dictum est, ab huiusmodi peri­ culis hostium liberata fuit politia Cretensium propter locum, quia habitabant in insula lon­ ge ab aliis civitatibus; et sic ipsa longinquitas fecit eos securos ab expulsione, idest quod non expellerentur de proprio loco ab hostibus. Et huius ponit duo signa : quorum unum est, quod status incolarum petseverat apud Cre­ tenses propter consuetudinem conversationis. Sed illi qui adveniunt aliunde ad ministran­ dum, non possent cum eis diu commorari, quia nullum principatum possunt apud eos habere. Non enim volebant Cretenses habere principes extraneos. Secundum signum est, quia nuper transierat ad insulam Cretensium bellum ab extraneis invadentibus insulam: ex quo manifestum est, quod leges eorum non erant sufficienter virtuosae ad conservandum eorum politiam; sed con­ servabantur, quia non habebant inimicos con­ tra se bellantes. Ultimo autem epilogando concludit [ib.], quod intantum dictum est de politia Creten­ sium. — 109 — L. H, L xvi JN POLITICORUM LECTIO XVI. (nn. 332-340; [207-215]). Carihagine nsis reipublicae considerationem facit et eam superioribus duabus comparat atque redarguit. SYNOPSIS (Leet. XVI.) Postquam prosecutus est de politia Lacedaemoniorum et Cretensium, Prosequitur de politia Carthaginensium. Commendat huiusmodi politiam simul cum praemissis 332 [207]. II) Ostendit convenientiam huius politiae ad praemissas 333 [208]. III) Improbat eam secundum duos modos iam supra positos 334 [209]. A) Quantum ad hoc, quod non erat apud eos bene statutum 334 [209]. B) Quantum ad hoc, quod non concordabat intentioni legislatoris 335 [210]. 1) In quibusdam divertebat ad plebeium statum, in quibusdam ad paucorum po tentiam 335 [210]. 2) Sed magis declinabat ad paucorum potentiam 336 [211]. a) In quo declinabat 336 [211]. b) Improbat eam 337 [212]. d) Improbat rationem qua movebantur 337 [212]. b) Improbat ipsam ordinationem 338 [213]. j) Ostendit eam esse periculosam 338 [213]. jj) Quia praetermittit convenientius remedium 338 [2131]. 3) In quo declinabat ad statum paucorum 339 [214]. C) Quantum ad remedium quod circa praedictam declinationem habebant 340 [215]. I) TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1272b24 - 1273b26) 207. Politizare autem videntur et Carchedoni bene et in multis abundantius ad alios, maxime autem quaedam propinqua Lacedaemonibus. Hae enim politiae tres adinvicem propinquae aliqualiter sunt, et ab aliis mul­ tum differunt, quae Cretensium, et Lacedaemonica, et tertia ab iis quae Carchedonio­ rum. Et multa institutorum se habent apud ipsos bene. Signum autem politiae coordinatae populum habentem permanere et insti­ tutione politiae, et neque seditionem, quod dignum dici, fieri, neque tyrannum. 208. Habet autem similia Lacedaemonum politiae, convivia quidem societatum, Phidi­ tiorum, eum autem qui centum et quatuor principatum Ephoris, verumtamen non dete­ rius: ii quidem enim ex contingentibus fiunt; hunc autem eligunt principatum virtuosum: reges autem et Gerusiam proportionata iis, quae regibus et senibus etiam. 209. Melius autem reges neque per se esse genus, neque hoc quod contingens, sed quod differens ex iis eligibiles magis quam secun­ dum aetatem. Magnorum enim domini con­ stituti, si viles fuerint, multum laedunt et lae­ serunt iam civitatem Carchedoniorum. Pluri­ ma quidem igitur increpatorum utique pro­ pter transgressiones contraria existunt entia omnibus dictis politiis. 210. Eorum autem quae ad suppositionem aristocratiae et politiae, haec quidem ad po­ pulum declinant magis, haec autem ad oligarchiam. Eius quidem enim quod est hoc quidem adducere, hoc autem non adducere ad populum, reges domini cum senioribus, si consenserint omnes: si autem non, et horum populus. Quaecumque autem intulerint, non audire solum attribuunt populo quae statuta a principibus, sed domini de iudicando sunt, et volenti illatis contradicere, licet : quod qui­ dem in aliis politiis non est. Pentarchias au­ tem dominos exist en tes multorum et magno­ rum, ab ipsis eligibiles esse, et eum qui cen­ tum, hos eligere maximum principatum; adhuc autem, hos ampliori principari tempore aliis, etenim praeteriti principantur, et futuri, oligarchicum. Quod autem sine pretio et non sortiales, aristocraticum ponendum, et si quid tale alterum; et sententias a principibus iudicari omnes, et non alias ab aliis, quemadmo­ dum in Lacedaemonia. 211. Transgreditur autem aristocratiae in­ stitutio Carchedoniorum maxime ad oligarchiam, secundum quemdam intellectum ut vi­ IIO — 332-334 in politicorum detur multis: non enim solum virtuosum, sed divitem putant oportere eligi principem: im­ possibile enim egentem bene principari, et vacare Siquidem igitur eligere divitem, oligarchicum, secundum virtutem autem aristocraticum : iste quidem igitur erit ordo tertius secundum quem quidem ordinata sunt et apud Carchedonas quae circa politiam: eligunt enim ad duo haec respicientes, et maxime maximos reges, et duces exercitus. 212. Oportet autem putare, peccatum legis­ latoris esse transgressionem hanc aristocratiae: a principio enim videre hoc, necessariissimum est, qualiter optimi possim vacare; ct nihil dehonestari non solum principes, sed neque singulariter viventes. 213. Si autem oportet aspicere et ad abun­ dantiam, gratia vacationis, pravum, maximos principatuum venales esse, regnum scilicet et ducatum exercitus: lex enim ista divitias facit pretiosas magis virtute, et civitatem totam amativam pecuniarum. Quodcumque autem existimat pretiosum esse quod principale, necesse et aliarum politiarum opinionem assequi iis. Ubi autem non maxime virtus honoratur, hanc politiam non est possibile firmiter se­ cundum virtutem principari. Rationabile au­ tem assuescere lucrum hoc ementes, quando cum expenderint principentur. Inconveniens quidem, si pauper quidem existens, epiiches autem, volet lucrari, deterior autem utique non volet, cum expenderit. Propter quod l. ii, i. xvi oportet eos, qui possunt aristocratizare, hos principari. 2131. Dignius autem, si et praeferret penu­ riam epiichorum legislator, sed et principantium curaret de vacatione. 214. Pravum autem utique videbitur esse, et plures principatus principari eumdem, quod quidem acceptatur apud Carchedones: unum enim opus ab uno optime perficitur. Oportet autem hoc qualiter fiat, videre legislatorem, et non praecipere eumdem fistulare et coria incidere. Quare ubi non parva civitas, magis politicum est, plures participare principatibus, et magis demolicum. Commodius enim, sicut diximus, et pulchrius unumquodque perficitur ab eisdem et velocius: palam autem hoc in bellicis et nauticis. In iis enim ambobus per omnes, ut est dicere, extenditur principari et subiici. 215. Oligarchia autem existente politia, opti­ me effugiunt in ditando semper aliquam po­ puli partem emittentes super civitatem : hoc enim faciunt et servant mansuram politiam, sed hoc est fortunae opus. Oportet autem inseditionales esse propter legislatorem. Nunc autem si infortunium aliquod eveniat, et mul­ titudo abscesserit subiectorum, nullum est re­ medium quietis per leges. De Lacedaemonio­ rum quidem igitur politia, et Cretensium et Carchedoniorum, quae merito attentantur, hoc habet modo. COMMENTARIUM S. THOMAE 332. — Postquam Philosophus prosecutus est de politia Lacedaemoniorum et Cretensium, prosequitur de politia Carthaginensiuni. Et circa hoc tria facit. Primo commendat huiusmodi politiam simul cum praemissis [207], Secundo ostendit convenientiam huius politiae ad praemissas, ibi [208], « Habet autem etc. ». Tertio improbat quaedam circa ipsam, ibi [209], « Melius autem etc. ». Dicit ergo primo [207], quod Carthaginenses bene videbantur vivere politice, et quantum ad multa melius aliis, et maxime in illis in qui­ bus appropinquabant ad politiam Laccdaemonicam. Istae enim tres politiae erant adinvicem propinquae, multum ab aliis differentes, scilicet Cretensis, Lacedaemonica et Carthaginensis; et mulla erant bene statuta, apud eos. Signum autem quod politia eorum esset bene ordinata, est quod populus permanebat quietus in tali ordinatione, et non fiebat ibi seditio populi quae esset alicuius ponderis, neque etiam degeneravit eorum politia ad tyrannidem. 333.— Deinde cum dicit « habet au­ tem » [208] Ostendit convenientiam (I) huius politiae ad Lacedaemonicam. Et primo quidem quantum ad hoc, quod apud ipsos fiebant convivia societatum quae Lacedaemones vocabant Phiditia. Secundo (!) AI. inconvenientiam. quantum ad regnum civitatis; quia apud Car­ thaginenses erat principatus centum et qua­ tuor virorum similis principatui Ephororum qui erat apud Lacedaemones : tamen quantum ad hoc non deterius sed melius se habebant Carthaginenses; quia Lacedaemonii institue­ bant Ephoros ex contingentibus, idem ex qui­ buscumque personis, et etiam non approbatis in virtute. Sed Carthaginenses eligebant ad hunc principatum solum homines virtuosos. Similiter etiam Carthaginenses habebant reges sicut Lacedaemones, et habebant dignitatem quamdam vel honorabilitatem correspondentem senioribus qui erant apud Lacedaemones. 334. — Deinde cum dicit « melius au­ tem » [209] Improbat praedictam politiam secundum duos modos supra positos. Et primo quidem quantum ad hoc, quod non erat apud eos bene statutum [209], Se­ cundo quantum ad hoc, quod non concorda­ bat intentioni legislatoris, ibi [210], « Eorum autem etc. ». Dicit ergo primo [209], quod melius esset, quod reges non acciperentur ex uno solo ge­ nere, sed ex quibuscumque virtuosis: et si de­ berent ex uno genere accipi, non deberet es­ se illud genus qualccumque, sed tale, ex quo ut in pluribus boni prodirent. Et iterum si eligatur aliquod genus differens bonitate ab aliis, cx quo assumantur reges, melius esset, .— TII .— L. II, 1. xvi IN POLITICORUM quod ex ilio genere aliqui eligerentur ad re­ gnum per electionem quam per aetatem; puta, quod primogeniti dominentur: quod dum aliter fit, frequenter contingit quod homines viles pervenerunt ad regnum: et hoc est valde pe­ riculosum, si homines viles constituantur ad habendum potestatem de rebus magnis. Mul­ tum enim hoc laedit civitates: et tales viles reges in multis laeserunt civitatem Carthaginensium. Concludit etiam ex praedictis, quod cum tres istae politiae sint similes, communia sunt omnibus ea quae sunt in eis increpatione di­ gna. Et ideo quae dicta sunt in aliis, sunt etiam hic intelligenda. 335. —· Deinde cum dicit « eorum au­ tem » [210] Improbat hanc politiam quantum ad hoc. quod recedebat a proposita intentione. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod in quibusdam divertebat ad plebeium statum, in quibusdam ad paucorum potentiam [210], Secundo ostendit, quod magis divertebat ad paucorum potentiam, ibi [221], « Transgre­ ditur autem etc. ». Tertio improbat remedium, quod contra hoc apponebat, ibi [215] « Oligarchia aute'm etc. ». Dicit ergo primo [210], quod cum ista esset supposita intentio legislatoris apud Carthaginenses ut institueret politiam vel statum opti­ matum, quaedam statuta eius declinabant ad popularem statum, quaedam ad paucorum po­ tentiam. Erat enim apud eos statutum, quod reges cum senioribus haberent in sua pote­ state aliqua deferre ad populum, quae non de­ ferrent quando omnes consentirent: si autem non omnes consentirent, populus habebat in hoc iudicium quid fieri deberet. Similiter au­ tem quando de communi consensu aliqua re­ ferebant ad populum, non solum populus ha­ bebat audire quod dicebatur et approbare, sed habebat potestatem diiudicandi an esset bo­ num vel non: et si volebat populus, poterat contradicere: quod non fiebat in aliis prae­ missis politiis: et sic populus statuebat prin­ cipibus quid esset faciendum : et hoc erat sta­ tus plebeius. Ex alia parte erat apud eos quidam princi­ patus quinque virorum, qui habebant se intro­ mittere de multis et magnis negociis civitatis: et isti eligebantur per solos principes. Simili­ ter etiam per eos solos eligebantur illi cen tum et quatuor viri, de quibus supra dictum est. Similiter etiam maiores civitatis maiori tempore principabantur quam alii : quia illi qui praecesserant in principatu, erant socii in principatu eorum qui succedebant, et sic du­ plicabatur eis tempus principatus, quod non fiebat aliis minoribus: et hoc erat potentiae paucorum. Erat etiam apud eos aliquid perti­ nens ad statum optimatum; quod principes eligebantur absque pretio dato ab eis. Et ite­ rum non eligebantur per sortem, sed propter virtutem, et quaedam alia huiusmodi. Et sic -— IT2 334-338 non in omnibus recedebant ab optimatum sta­ tu. Habebant etiam aliud potentiae paucorum: scilicet, quod maximi principes iudicabam de omnibus senteniiis. Non autem erant diversi, qui ex diversis iudicarenl, sicut fiebat in La­ cedaemonia. 336. — Deinde cum dicit « transgreditur autem» [211] Ostendit, quod ista politia magis declinabat ad paucorum potentiam. Et hoc quantum ad duo, quorum secundum ponit ibi [214], « Pravum autem etc. ». Circa primum duo facit. Primo ostendit in quo declinabat ad paucorum potentiam [211], Secundo improbat, ibi [212], « Oportet autem putare etc. ». Dicit ergo primo [211], quod institutio poli­ tiae Carthaginensis quam volebant esse opti­ matum, maxime declinabat ad paucorum po­ tentiam, sicut multis videtur. Putabant enim, quod oportet eligi principes non solum vir­ tuosos, sed etiam divites : et movebantur hac ratione: quia impossibile erat, quod aliquis pauper bene principaretur et vacaret negotiis civitatis. Non enim habebant eorum principes salarium de communi. Unde oportebat, si pau­ peres virtuosi eligerentur in principes, quod praetermissis negotiis civitatis intenderent ad quaerendum sibi victum. Quia autem eligere principem divitem est status paucorum, elige­ re autem virtuosum est status optimatum, ma­ nifestum est, quod eligere divitem virtuosum erit iam tertius ordo, qui observabatur apud Carthaginenses. Eligebant enim maximos prin­ cipes reges et duces exercitus, respicientes si­ mul ad divitias et virtutes. 337. — Deinde cum dicit « oportet au­ tem » [212] Improbat praedictam ordinationem. Et primo rationem qua movebantur [212]. Secundo ipsam ordinationem, ibi [213], « Si autem oportet aspicere, etc. ». Dicit ergo primo [212], quod iste recessus a statu optimatum est imputandus legisla­ tori : hoc enim fuit maxime necessarium vi­ dere a principio, qualiter homines optimi in virtute, possent vacare operibus virtutum, absque hoc quod dehonestarentur vacando rusticanis operibus: et hoc non solum quando principarentur, seu etiam quando agerent pri­ vatam vitam; instituendo scilicet aliqua prae­ mia virtutum, ex quibus nutrirentur virtuosi. 338. — Deinde cum dicit « si autem » [213] Improbat ipsam ordinationem dupliciter. Primo quidem ostendens eam esse periculo­ sam. Si enim oportet in eligendis principibus aspicere ad divitias, ad hoc quod possint va­ care absque operibus, quibus lucrentur victum, valde malum erit quod maximi principatus, scilicet regnum et ducatus exercitus, sint ve­ nales, ita scilicet, quod pro abundantia pecu­ niarum dentur. Ita etiam dicit esse pravum, quia ex hac lege sequitur, quod tota civitas sit amativa pecuniae, etiam magis quam virtu- 338-340 IN POLITICORUM tis. Quia cives quicquid viderint esse pretio­ sum in principibus, consequenter opinantur pretiosum esse. Et in quacumque civitate vir­ tus non maxime honoratur, ut scilicet soli vir­ tuti honor principatus deferatur, unde (1) est impossibile, quod in tali civitate homines se­ cundum virtutem infallibiliter principentur. Et ex quo propter divitias principatus datur, quo­ dammodo divitiis emptus, probabile est, quod cives consuescant inhiare ad lucra pecuniae; quam cum expenderint, assequi poterunt prin­ cipatum. Valde enim inconveniens est. si dicatur, quod ille qui est pauper et virtuosus, velit lucrari in officio constitutus, ille autem qui est deterior, non velit lucrari, postquam multa expenderit ad principatum acquirendum. Hoc enim est omnino improbabile. Et ideo non oportet requirere, an sint divites illi qui sint instituendi ad principatum: sed sive sint di­ vites, sive pauperes, illi debent institui qui possunt principari secundum virtutem. Secuudo, ibi [2131], « Dignius autem, si etc.». Improbat praedictam legem ex hoc, quod praetermittit convenientius remedium quod possit adhiberi. Dignius enim esset si legislator praeeligeret ad principatum pauper­ tatem virtuosorum, non respiciens ad divitias; et cum hoc curam aliquam apponeret, ut sal­ tem in principatu existentes possent vacare. 339. — Deinde cum dicit « pravum au­ tem » [214] Ponit secundo, in quo declinabat ista posi­ tio ad statum paucorum, et dicit hic esse pra­ vum id quod observabatur apud Carthaginenses, ut idem obtineret plures principatus sive plura officia: quia unum opus optime perfi­ citur ab uno homine. Si autem unus homo debeat plura opera exercere, necesse est, quod L. Π, I. xvi impediatur in altero, vel in utroque. Unde legislatorem oportet attendere, ut non imponat plura opera uni homini : puta, quod non prae­ cipiat eidem tibicinem esse et sutorem. Et ideo, nisi parvitas civitatis impediat, magis videtur esse populare, ut plures participent principatibus diversis, non autem unus ha­ beat plures principatus : quia hoc est poten­ tiae paucorum. Ideo autem illud est melius, quia unumquodque, sicut praedictum est, et pulchrius et velocius perficitur ab uno : ita quod unus non cogatur multa facere. Et hoc videmus in exercitu et in navi. Utrobique enim propter distinctionem officiorum quo­ dammodo ad omnes extenditur principari et subiici; dum scilicet quidam subiecti sunt, qui­ busdam aliis praeferuntur usque ad infimos. 340. — Deinde cum dicit « oligarchia au­ tem » [215] Improbat, quod circa praedictam declinatio­ nem habebant. Et dicit, quod cum politia eorum esset potentia paucorum, optimum mo­ dum adinvenerunt ad effugiendum seditionem populi, quia semper aliquos de populo mitte­ bant ad regimina civitatum sibi subiectarum ut sic ditarentur, et per hoc quodammodo sal­ vabant et faciebant permanere suam politiam; sed hoc erat a fortuna; quia scilicet civitates eis subiectae non rebellaverant. Oportet au­ tem, ut cives sint absque seditione, non pro­ pter fortunam, sed propter providentiam legis­ latoris. Nunc autem si' aliquod infortunium Carthaginensibus eveniat, ut magna pars subiectorum discedat ab eorum dominio, nullum erit remedium contra seditiones propter leges ab eis latas. Ultimo autem epilogando concludit [ib.], quod ea quae praedicta sunt, merito possunt acceptari circa politiam Lacedaemonum, et Cretensium, et Carthaginensium. (!) Lege omnino. — IT3 — L. II, 1. xvii IN POLITICORUM LECTIO XVII. Cnn. 341-347; [216-222]). Solonis et aliorum quorumdam leges commemorat, ne quid omissum fuisse videatur, quod ad hanc cognitionem facit. SYNOPSIS (Leet. XVII.) Postquam prosecutus est de diversis politiis, Hic prosequitur de institutoribus politiarum et legum. I) Determinat eorum differentiam ad invicem 341 [216]. 1) Ponit duas differentias eorum, scii, secundum diversitatem vitae [ib.1 2) et secundum ea quae tradiderunt [ib.]. II) Prosequitur de instituentibus politias, et praesertim de Solone 342 [217]. 1) Ostendit quid Solon instituit 342 [217]. 2) Quomodo a quibusdam reprehendebatur 343 [218]. 3) Excusat ipsum 344 [219]. III) Determinat de institutoribus legum 345 [220]. 1) Qui fuerint, et quibus leges imposuerint 345 [220]. a) De quibusdam in Italia 345 [220]. b) De legislatoribus Graeciae 346 [221]. 2) Quid proprium unusquisque legislator instituit 347 [222]. IV) Concludit. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1273b27 - 1274b28) 216. Eorum autem qui pronunciaverunt de politia quidem qui non communicaverunt a communibus politicis nullis, sed perseverave­ runt singulari vita viventes, de quibus siquid sermone dignum, dictum est fere de omnibus. Quidam autem legislatores fuerunt, ii quidem propriis civitatibus, ii autem et quibusdam extraneorum politice conversati ipsi : et horum quidem ii fuerunt conditores legum, ii autem et politiae, puta Lycurgus et Solon. Isti enim et leges et politias instituerunt. De ea quidem igitur quae Lacedaemoniorum dictum est. 217. Solonem autem aliqui quidem putant fuisse legislatorem studiosum. Oligarchiam enim dissolvisse valde intemperatam existentem, et servientem populum liberasse, et democratiam patriam instituisse miscuisseque bene politiam: fuisse enim quod in Ariopago consilium, oligarchicum : quod autem princi­ patus eligibiles, aristocraticum; praetorium autem, demoticum. Videtur autem Solon illa quidem existentia prius, non dissolvisse, con­ silium scilicet et principatuum electionem; populum autem instituisse praetoria faciens ex omnibus. 218. Propter quod et quidam accusant ip­ sum, solvere vero alleram, cum fecerit prae­ torium dominum omnium cum sit sortiale. Cum enim hoc invaluit, sicut tyranno populo largientes, politiam in eam quae nunc demo- cratiam instituti sunt. Et id quidem quod in Ariopago consilium Ephialtes prohibuit et Pericles, et hoc itaque modo unusquisque re­ ctorum populi augens produxit in eam quae nunc democratiam. 219. Videtur autem hoc non secundum So­ lonis voluntatem factum fuisse, sed magis ab accidente Navarchiae enim in Medis populus factus causa astute concepit, et rectores po­ puli accepit pravos, pro politice conversanti­ bus epicheis. Quoniam et Solon videtur ne­ cessariam maxime potentiam attribuere po­ pulo, scilicet principatus eligere et corrigere. Neque enim huius populus existens dominus, servus utique esset, et adversarius. Principa­ tus autem ex insignibus et abundantibus in­ stituit omnes ex quingentis Medimnis et Ju­ gariis, et tertio fine vocato equestri: quartum autem quod mercenarium; quibus nullus prin­ cipatus attinebat. 220. Legislatores autem fuerunt Zaleucus Locrensis occidentalibus, et Charondas Cataneus suis civibus, et aliis Chalcidiae civitati­ bus circa Italiam et Siciliam. Volunt autem quidam colligere qualiter Onomacritus fuit primus industrius circa legislationem, exerci­ tatum autem fuisse in Creta cum esset Locrus, et praefectum populo secundum artem: huius autem fuisse socium Thaletem, Thaletis autem auditorem Lycurgum et Zaleucum, Za- — 114 — 341-343 IN POLITICORUM L. IL 1. xvii placentiorum et his qui nunc legislatoribus, leuci autem Charondam: sed hoc quidem di­ Philolai autem proprium est substantiarum cunt inconsideratius tempore dicentes. irregularitas; Platonis autem mulierum et 221. Fuit autem et Philolaus Corinthius le­ puerorum et substantiae communitas et con­ gislator Thebeis. Erat autem Philolaus de ge­ vivia mulierum. Adhuc autem lex circa ebrie­ nere quidem Bacchidarum, amator autem fa­ tatem, scilicet sobrios symposiarchizare, et ctus Dioclis qui vicit Olympiadem, ut ille exercitium in bellicis, quatenus ambidexteri civitatem reliquit recordatus amorem matris fiant, per studium, ut opportunum est, non Alcyones, abiit Thebas, et ibi vitam finierunt hac quidem manuum utile esse, hac autem ambo, et nunc adhuc ostendunt sepulcra inutile. Draconis autem leges sunt, politicae ipsorum, invicem quidem facile conspecti biautem existenti leges posuit. Proprium autem lia existentia: ad regionem autem Corinthio­ in legibus nihil est quod sit memoria dignum rum, hoc quidem conspectibili hoc autem non nisi saevitia propter magnitudinem damni. conspectibili. Fabulantur enim ipsos sic ordi­ Fuit autem et Pittacus legum conditor, sed nasse sepulturam. Dioclea quidem propter non politiae: lex autem propria ipsius, ebrios abstinentiam passionis, quatenus non visibilis si percusserint amplius damni ferre quam so­ sit Corinthia a pulvere, Philolaum autem qua­ brios. Quia pluries iniuriantur ebrii quam so­ tenus visibilis. Habitaverunt quidem igitur propter talem causam apud Thcbaeos. Legis­ brii, non ad veniam respexit, quia oportet ebrios habere magis, sed ad conferens magis. lator autem fuit ipsis Philolaus. Fuit autem et Androdamas Rheginus legisla­ 222. De aliis quibusdam et de puerorum tor Chalcidibus qui in Thracia. Cuius circa procreatione, quas vocant illi leges positi­ homicidialia et haereditationes est. Attamen vas. Et hoc est singulariter ab illo lege sta­ proprium ipsius nihil utique habebit dicere tutum, quatenus numerus salvetur sortium. Charondae autem nihil est proprium nisi vin- . aliquis. Quae quidem igitur circa politias principales, et circa dictas politias ab aliqui­ dictae falsorum testium: primus enim fecit considerationem. Diligentia autem est legum I bus, sint considerata hoc modo. COMMENTARIUM S. THOMAE 341. — Postquam Philosophus prosecutus est de diversis politiis, hic prosequitur de insti­ tutoribus politiarum et legum. Et circa hoc tria facit. Primo determinat eorum differentiam adinvicem [216]. Secundo determinat de quibusdam qui instituerunt po­ litias, ibi [217], «Solonem autem etc.». In tertia determinat de quibusdam, qui fuerunt legislatores, ibi [220], « Legislatores autem etc. ». Ponit ergo primo [216], duas differentias eo­ rum, qui de politiis vel legibus tractaverunt; quarum prima est secundum diversitatem vitae. Quidam enim eorum vixerunt in vita privata, in nullo communicantes politicis actionibus, quia non fuerunt gubernatores aliquarum civi­ tatum, sicut Plato, Phaleas et Hippodamus, de quibus supra dictum est, si quid fuit dignum circa eos dicendum. Alii autem vixerunt vita politica, instituentes leges aliquibus civitati­ bus. vel propriis vel extraneis. Secunda differentia est secundum ea quae tradiderunt. Quidam enim fuerunt conditores aliquarum legum, sine hoc, quod ordinarent aliquam politiam. Quidam vero etiam institue­ runt politiam, quae est ordinatio regiminis ci­ vitatis, et posuerunt quasdam leges, sicut Ly­ curgus, qui instituit Lacedaemonicam politiam, et Solon qui instituit Atheniensem. 342. — Deinde cum dicit « Solonem au­ tem » [217] Prosequitur de instituentibus politias. Et quia de politia Lacedaemonica. quam Lycurgus in­ stituit, supra dictum est: restat dicendum de politia Atheniensium, quam instituit Solon. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quid Solon instituit [217], Secundo quomodo a qui­ busdam reprehendebatur, ibi [218], « Propter quod etc. ». Tertio excusat ipsum, ibi [219]. « Videtur autem etc. ». Dicit ergo primo [217], quod aliqui reputa­ bant Solonem fuisse bonum legislatorem, quia dissolvit paucorum statum, qui erat valde in­ temperatus et immoderatus apud Athenas, et liberavit populum qui servitute opprimebatur ex immoderato regimine divitum, et instituit popularem statum in patria sua, et miscuit bene politiam civitatis, dans aliquam partem populo in ea. Erat enim in Ariopago, idest in vico Martis, qui erat locus solemnis apud Athenas, institutum concilium civitatis, scili­ cet quod erat paucorum, quia consiliarii civita­ tis erant ex divitibus et potentibus. Sed quod principes eligerentur, hoc erat optimatum. Prae­ torium autem, idest potestatem iudiciariam in­ stituit ex popularibus, quod erat populare. Et sic Solon videtur non dissolvisse illa, quae prius erant, scilicet concilium paucorum et ele­ ctionem populi, quae erat optimatum. Sed de novo instituit popularem quemdam principa­ tum, dum fecit praetoria, idest indices ex omnibus civibus. 343. — Deinde cum dicit « propter quod » [218] Ostendit quomodo Solon a quibusdam repre­ hendebatur. Accusabant enim quidam ipsum, quod ipse dissolverat alteram politiam, quae prius erat, quando instituit iudicium, et quod postea habuerit potestatem super omnia, cum tamen illud officium esset sortiale, quia scili­ cet sorte eligebantur aliqui ex populo ad hoc officium. Ideo autem dicunt eum per hoc dis­ 10 — In Politicorum. — iT5 — L. 11, 1. xvii IN POLITICORUM solvisse priorem politiam, quia cum invaluit istud officium in civitate, praetores illi instituti ex populo, transtulerunt totum regimen civi­ tatis in populum qui tyrannide opprimebat maiores; et ita deventum est ad inordinatum statum popularem, qui erat apud Athenas. Primo enim Ephialtes et Pericles qui fuerunt praetores populares, destruxerunt consilium quod ex antiquo erat in Ariopago, et continen­ ter unusquisque de rectoribus populi auxit po­ testatem populi, quousque perducta est politia ad popularem statum qui tunc erat. 344. — Deinde cum dicit « videtur au­ tem » [219] Excusat Solonem; et dicit, quod iste defe­ ctus videtur accidisse non ex intentione Solo­ nis, sed ex quodam accidente. Cum enim rex Medorum invaderet Athenienses, illi cogitan­ tes, quod neque fines suos tueri poterant ne­ que obsidionem civitatis sustinere, collocatis pueris et mulieribus et rebus quas habebant, in aliis Graeciae civitatibus, dimissa civitate, transtulerunt bellum de terra ad mare. Et ita congregatus est populus tempore Medorum causa huius principatus navalis, et astute con­ cepit ut totam sibi potestatem usurparet: et accidit, quod loco virtuosorum rectorum, po­ pulus habuit pravos rectores, qui intentionem populi sunt prosecuti. Quod autem Solon hoc non intendit, patet per hoc, quia Solon non dedit potestatem po­ pulo, nisi illam quae est maxime necessaria, ut scilicet eligeret principes et corrigeret eorum errores. Hanc autem potestatem populi dicit esse necessariam, quia sine hoc populus esset servus, si sine sua voluntate principes acci­ perentur, et non posset emendare mala quae principes facerent; et cum servitutem ferre non posset fieret adversarius principibus. Sed omnes principatus instituit primo ex insignibus, idest nobilibus et divitibus. Et secundario in­ stituit ex censu quingentorum medimnorum, idest qui haberent in bonis quingentos medi­ mnos, et iugerum totidem. Et tertio institue­ bat principes ex equitibus, qui erat tertius or­ do. Quartus autem ordo erat mercenariorum, qui erant infima pars populi: ad quos nullus principatus pertinebat. Et sic patet, quod in principatibus maiorem partem addidit maioribus quam populo. Unde non fuit eius intentio instituere statum popu­ larem; sed consecuta est praeter eius intentio­ nem. 345. — Deinde cum dicit « legislatores au­ tem » [220] Determinat de institutoribus legum. Et primo ostendit qui fuerint, et quibus le­ ges imposuerint [220], Secundo, quas leges tu­ lerint, ibi [222], « De aliis quibusdam etc. ». Circa primum duo facit. Primo agit de qui­ busdam legislatoribus in Italia: quae quondam magna Graecia vocabatur [220]. Secundo de quibusdam legislatoribus Graeciae, ibi [221], « Fuit autem Philolaus etc. ». 343-347 Dicit ergo primo [220], quod legislatores fuerunt quidam Zaleucus nomine, qui impo­ suit leges Locris occidentalibus et est quaedam civitas Calabriae, quae est ad occidentem Grae­ ciae. Fuit etiam quidam legislator Charon­ das Catinensis qui tulit leges suis civibus et quibusdam aliis civitatibus Chalcidicis, circa Italiam et Siciliam. Ostendit autem, unde isti fuerint eruditi in legislatione; et dicit quod quidam volunt col­ ligere quod in terris illis primus instructus in­ dustrius in legislatione fuit quidam Onomacritus nomine, qui cum esset civis Locrensis, exercitatus fuit circa legislationem in Creta, et postea praefectus fuit populo artificialiter re­ gens ipsum: et huius socium dicunt fuisse quaedam Thaletem, cuius auditores dicunt fuisse Lycurgum Lacedaemonium et Zaleucum Locrium. Zaleuci autem dicunt auditorem fuisse Charondam Cataniensem. Sed ista di­ cunt non considerantes bene tempus ipso­ rum, quod non erat conveniens huic narrationi. 346. — Deinde cum dicit «fuit autem» [221] Narrat de legislatoribus Graeciae. Et dicit, quod quidam Philolaus civis Corinthius tulit leges Thebanis. Et assignat causam quare de Corintho transivit Thebas. Et dicit, quod cum esset de genere Bacchidarum, idest eorum qui trahebant originem a Baccho, factus est ami­ cus cuiusdam Dioclis, qui habuerat quamdam victoriam in Olympia. Postquam igitur Diodes reliquit civitatem, forte expulsus inde per ali­ quam iniuriam, Philolaus habens in memo­ riam amorem matris Dioclis, quae vocabatur Alcyone, quae forte' nutriverat eum, simul cum eo abiit Thebas, et ibi ambo finiverunt vitam, quod usque nunc eorum sepulcra osten­ dunt, quae mutuo se respiciebant, et ex uno poterat conspici aliud. Sed ita erant disposita versus regionem Corinthiorum, ut unum pos­ set inde videri, aliud non. Narrant autem, quod ideo fuerunt sic ordinata eorum sepul­ cra, ut Diodes non videretur a Corinthiis, quasi volens ab eis abstinere propter ea quae ab eis fuerat passus : Philolaus autem videri poterat, qui nihil ab eis fuerat passus. Ista igitur fuit causa, quare apud Thebanos habi­ taverunt, et eis leges tulerunt. 347. — Deinde cum dicit « de aliis » [222] Ostendit, quid proprium unusquisque legisla­ tor instituit. Et dicit, quod Philolaus tulit le­ ges Thebanis de quibusdam aliis, sed specia­ liter de filiorum procreatione, ut scilicet non insisterent operi generationis, postquam cer­ tum numerum filiorum haberent. Et has leges Philolai, Thebani vocant leges proletarias. Hoc autem de procreatione filiorum solus ipse instituit ad hoc, quod conservetur numerus sortium, idest, quod non oporteat unam par­ tem possessionis unius hominis dividi in plu­ ies; sed tot pueri generentur, quod semper idem numerus civium conservetur. Charondas autem nihil statuit ipse solus, nisi vindictas de falsis testimoniis, quod ipse — Il6 — 347 IN POLITICORUM primus consideravit : sed magis placuit propter hoc, quod cum diligentia explicavit ea quae necessaria erant in legibus prae aliis legislato­ ribus, quam de hoc quod aliquid singulariter statueret. Sed Philolaus instituit aliquid pro­ prium, scilicet, ut tolleretur irregularitas pos­ sessionum. Plato autem quatuor propria instituit in suis legibus: quorum unum est, quod mulieres et pueri et possessiones sint communes. Secundum est, quod fierent convivia mulierum sicut in aliis civitatibus fiunt convivia virorum. Tertium est, quod instituit legem contra ebrietatem, ut scilicet soli sobrii possint esse principes con­ viviorum. Quartum autem statuit in re militari, ut scilicet homines per exercitium et studium fierent ambidexteri, ut scilicet utraque manus fieret eis utilis ad bellandum. Consequenter dicit, quod inveniuntur quae­ dam leges Draconis, qui politiae praeexistenti imposuit quasdam leges, sed in legibus suis nihil fuit proprium quod sit memoria dignum. L· II, I. xvi t nisi quod severior poena daretur quando ma­ ius damnum sequebatur ex culpa. Fuit etiam quidam Pittacus legislator, qui non instituit politiam : cuius lex quaedam propria fuit, ut ebrii si percuterent, plus puni­ rentur quam sobrii, quia pluries ebrii faciunt iniurias quam sobrii: unde magis respexit ad utilitatem, ut scilicet cohiberentur iniuriae ebriorum, quam ad veniam, quam oportet habere de ebriis, qui non sunt sui compotes. Fuit etiam alius legislator Androdamas civis Rheginus, qui instituit quasdam leges circa poenas homicidiorum, et circa successiones haereditatum, sed tamen quasi nihil proprium ipsius dici potest. Ultimo autem epilogando concludit [ib.], quod hoc modo sunt considerata eadem, quae oportuit considerari circa optimas politias, pu­ ta Lacedaemonensium, Cretensium, et Carthaginensium, et circa politias a quibusdam aliis ordinatas. Et sic terminatur secundus liber Politicorum. 117 — LIBER TERTIUS SUMMA LIBRI. — expositis iam quaecumque ab illustribus viris, ad suam usqub AETATEM, VEL USU COMPROBATA. VEL SCRIPTIS PROPOSITA FUERANT; DEINCEPS SENTENTIAM SUAM DE ADMINISTRATIONE CIVITATUM EXORDITUR. ET PRIMO QUIS APPELLANDUS SIT CIVIS DOCET, QUAEVE CIVITAS VOCANDA. INDE EX CIVITATIS FINE. ET NUMERO PRAESIDENTIUM, VARIAS AC DIVERSAS CIVITATUM FORMAS ELICIT, QUARUM ALIAE QUIETAE SUNT ET IUSTAE, IN QUIBUS AUT REGES. AUT OPTIMATES, AUT POPULI AD COMMUNEM OMNIUM SALUTEM ET UTILITATEM GUBERNANT; ALIAE SEDITIOSAE ET INIUSTAE. IN QUIBUS VEL TYRANNI. VEL OPULENTI. VEL EGENI PRO COMMODO SUO PUBLICAS RATIONES DILANIANT. SYNOPSIS (Leet. I-VI; nn. 348-398; textus nn. 223-259. Appendicis: Leet. VII-XVI; nn. 399-529; textus nn. 260-388). L IB E R T E R T IU S Incipiens prosequi de politiis secundum propriam opinionem, Manifestat diversitatem politiarum. / dicit de quo est intentio 349 [223]· Determinat id quod pertinet ad ) politiam in communi 348 [223]; \ , ostendit quid sit civis Γ22Ο· / prosequitur intentum suum ) h .. ' . ( I-j-xl- ) ostendit quae sit virtus quae facit " L ' bonum civem 365 [233]. Dividit politias 384 [244]; (, ' J \ ,. . . politias .... „ r[244]Ί (J iustas abis iniquis 384] /Γ244Ι, distinguit 384 in seips 39I [252 44h ostendit quid sit iustum in unaquaque politia 399 [260]; ostendit quae politiarum sit potior 414 [275]. ----- IIQ ----- L. Hl, 1. i IN POLITICORUM LECTIO I. (nn. 348-356; [223-229]). Quis sit appellandus civis, et quae civitas dici debeat. SYNOPSIS (Lect. I.) Incipiens prosequi de politiis secundum propriam opinionem, Manifestat diversitatem politiarum Et distinguit politias. α « I) Determinat id quod pertinet ad politiam in communi 348 [223]. A) Dicit de quo est intentio 349 [223]. 1) Ad tractandum de politiis, necesse est primo considerare de civitate 349 [223]. 2) Ad tractandum de civitate, necesse est considerare quid sit civis 350 [224]. B) Prosequitur intentum suum 351 [225]. 1) Ostendit quid sit civis 351 [225]. a) Determinat quid sit civis 351 [225]. a’) Ostendit quid sit civis secundum virtutem 352 [225]. a) Ponit aliquos modos secundum quos aliqui sunt cives secun­ dum quid, et non simpliciter 352 [225]. b~) Ostendit quid sit civis simpliciter 353 [226]. j) Ponit quandam determinationem civis 353 [226]. jj) Ostendit eam non esse communem in qualibet po­ litia 354 [227]. jjj) Ostendit quomodo possit corrigi 355 [228]. b’) Excludit quandam determinationem 356 [229]. b) Movet circa hoc aliquas dubitationes (vide Lect. seq., nn. 357 [230]'. 2) Ostendit quae sit virtus, quae facit bonum civem (vide Lect. III; nn. 365 [233]). II) Dividit politias (vide Lect. V; nn. 384 [244]). TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1274b32 - 1275b34) 223. Ei qui de politia considerat, quid sit unaquaeque, et qualis, quasi prima est consi­ deratio de civitate videre quid quidem sit civitas. Nunc enim dubitant; ii quidem dicen­ tes civitatem egisse actionem, ii autem non civitatem, sed oligarchiam, vel tyrannum. Po­ litici autem et legislatoris videmus omne ne­ gotium existens circa civitatem. Politia autem est ordo quidam habitantium civitatem. 224. Quoniam autem civitas est composito­ rum, sicut aliud aliquod totorum quidem et constantium ex multis partibus, palam quod prius civis est inquirendus: civitas enim ci­ vium quaedam multitudo est. Quare quem oporteat vocare civem, et quis sit civis, con­ siderandum: etenim civis dubitatur saepe: non enim eumdem confitentur omnes esse ci­ vem: est enim aliquis qui in Democratia civis existens, in Oligarchia saepe non est civis. 225. Eos quidem igitur qui aliter qualiter sor­ tiuntur hanc appellationem, velut poëtales cives dimittendi. Civis autem non per habitare ali­ cubi civis est: etenim adventitii et servi com­ municant habitatione: neque iustorum parti­ cipes, ita ut et sententiam obtineant, et indi­ centur. Hoc enim inest, et iis qui a contra­ ctibus communicant. In multis quidem neque iis perfecte adventitii participant, sed necesse tribuere astitorem. Quare imperfecte aliqua­ liter participant tali communione. Sed sicut et pueros, qui nondum propter aetatem inscripti sunt, et senes dimissos, dicendum esse ali­ qualiter quidem cives, non simpliciter, aut valde, sed apponentes hos quidem imperfe­ ctos, hos autem ultra provectos, vel aliquod tale alterum; nihil enim differt; palam enim quod dicitur. 226. Quaerimus enim simpliciter civem et nullam talem habentem adiectionem opportu­ nam directioni. Quoniam et de vilibus et pro­ fugis est talia et dubitare et solvere. Civis autem simpliciter nullo aliorum determinatur magis, quam per participare iudicio et prin­ cipatu. Principatuum autem ii quidem sunt — 120 — 348-350 IN POLITICORUM divisi pro tempore, ut et quibusdam omnino non liceat eumdem bis principare, vel per aliqua determinata tempora: alius autem in­ determinatus, velut praetor et concionator. Forte quidem igitur diceret utique quis neque principes esse tales, neque participare propter hoc principatu. Sed differat nihil, de nomine enim ratio, innominatum enim quod commu­ ne in praetore et concionatore, quid oporteat haec ambo vocare. Sit itaque, determinationis gratia, indeterminatus principatus. Ponimus itaque cives eos, qui sic participant. Qui qui­ dem igitur maxime congruit utique civis ad omnes qui dicuntur cives, fere talis est. 227. Oportet autem non latere quia rerum in quibus supposita differunt specie, et hoc quidem ipsorum est primum, hoc autem se­ cundum, aliud autem habitum, aut omnino nihil est, secundum quod talia, quod com­ mune, aut vix. Politias autem videmus spe­ cie differentes ab invicem, et has quidem po­ steriores, has autem priores existentes. Vitia­ tas enim ut transgressas necessarium poste­ riores esse non vitiatis. Transgressas autem quomodo dicimus, posterius erit manifestum. Quare, et cives necessarium alterum esse eum qui secundum unamquamque politiam. Pro­ pter quod quidem dictus in Democratia qui­ dem maxime est civis: in aliis autem contin­ git quidem, non tamen necessarium. Quibus­ dam enim non est populus, neque ecclesiam putant, sed convocatos, et sententias iudicant secundum partem: velut in Lacedaemonia, eas quae contractuum iudicat Ephororum alius L. Ill, 1. J alias. Senes autem homicidiales: forte autem alius principatus, alias. Eodem autem modo et circa Carchedonem : omnes enim senten­ tias principatus aliqui iudicant. 228. Sed habet directionem civis definitio. In aliis enim politiis non qui indeterminatus princeps, est concionator et praetor, sed qui secundum principatum determinatus: horum enim, aut omnibus aut quibusdam attribuitur consiliari et iudicare, vel de omnibus, vel de aliquibus. Quis quidem igitur sit civis ex iis manifestum, cui enim potestas communicandi principatu consiliativo vel indicativo, civem iam dicimus esse huius civitatis. Civitatem autem talium multitudinem sufficientem ad autarchiam vitae, ut simpliciter est dicere. 229. Determinant etiam secundum usum ci­ vem, eum qui ex ambobus civibus, et non ex altero solum, puta patre vel matre. Alii au­ tem, et hoc ad plus requirunt, puta ad avos duos vel tres, vel plures. Sic autem determi­ natis politice, et celeriter, dubitant quidam tertium hunc, vel etiam quartum, quomodo erit civis. Gorgias quidem igitur Leontinus, hoc quidem forte dubitans, hoc autem ironice loquens, ait sicut mortariola esse ea, quae a mortariolificis facta sunt, sic et Larissaeos eos, qui a condentibus facti sunt: esse enim quosdam Larisso-factivos. Est autem simplex. Si enim participabant secundum dictam defi­ nitionem politia, erant cives. Neque enim possibile est adaptare, quod ex cive mare aut femina ad primos qui habitaverunt vel aedi­ ficaverunt. COMMENTARIUM S. THOMAE 348. — Postquam Philosophus in secundo libro inquisivit de politiis secundum traditionem aliorum, hic incipit prosequi de eis secundum propriam opinionem. Et dividitur in partes duas. In prima mani­ festat diversitatem politiarum [223], In secun­ da docet qualiter optima politia sil instituen­ da, in principio septimi libri, ibi [892], « De optima republica, etc. ». Prima autem pars dividitur in duas. In pri­ ma distinguit politias [223], In secunda deter­ minat de singulis earum, in quarto libro, ibi [389], « In cunctis artibus etc. ». Prima autem pars dividitur in duas. In pri­ ma parte determinat id, quod pertinet ad poli­ tiam in communi [223], In secunda dividit politias, ibi [244], « Quoniam autem haec de­ terminata, etc. ». Prima pars dividitur in duas. In prima dicit de quo est intentio [223], In secunda prose­ quitur propositum, ibi [225], « Eos quidem igitur qui etc. ». Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod ad tractandum de politiis, necesse est primo considerare de civitate [222], Secundo ostendit, quod ad tractandum de civitate, ne­ cesse est considerare quid sit civis, ibi [224], «Quoniam autem civitas, etc.». 349. — Dicit ergo primo [223], quod ille qui vult considerare de politia, quae unaquae­ que sit secundum propriam rationem et qualis sit, utrum scilicet bona vel mala, iusta vel iniusta, necesse est, quod primo consideret quid sit civitas. Et hoc probat duplici ratione: quarum prima est, quia de hoc potest esse dubitatio. Dubi­ tant enim aliqui circa aliqua negotia, utrum sint facta a civitate, puta cum sint facta a ty­ ranno, vel a divitibus civitatis. In quo casu aliqui dicunt, quod civitas hoc fecit: aliqui autem dicunt, quod non fecit hoc civitas, sed divites principantes, vel etiam tyrannus: et sic videtur in dubium verti, utrum soli divites principantes sint civitas. Et quia dubium est; oportet quod determinetur. Secunda ratio est, quia tota intentio eorum, qui tractant de politiis et legislatione, nego­ tiatur circa civitatem, quia politia nihil aliud est quam ordo inhabitantium civitatem. 350. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » [224] Ostendit, quod necessarium est determinare de cive, duplici ratione: quarum prima talis est. In omnibus illis quae sunt composita ex multis partibus, necesse est prius considerare partes. Civitas autem est quoddam totum con­ stitutum ex civibus sicut ex partibus, cum ci­ vitas nihil aliud sit, quam quaedam civium L. ΙΠ. 1. i IN POLITICORUM multitudo. Ergo ad cognoscendum civitatem, oportet considerare quid sit civis. Secunda ratio est, quod de hoc etiam con­ tingit dubitationem esse: non enim omnes concorditer confitentur, quod idem sit civis. Aliquis enim popularis, qui est civis in statu populari secundum quem populus principatur, non reputatur quandoque civis in statu pau­ corum, secundum quem divites principantur : quia frequenter talis est, quod populus nullam habet ibi partem. Quare manifestum est, quod controversia est de cive, quis sit civis, et qua­ lem oportet dicere civem. 351. — Deinde cum dicit « eos qui­ dem » [225] Prosequitur intentum suum. Et dividitur in partes duas. In prima osten­ dit quid sit civis [225], In secunda ostendit quae sit virtus, quae facit bonum civem, ibi [233], « His autem quae dicta sunt etc. ». Circa primum duo facit. Primo determinat quid sit civis [225]. Secundo movet circa hoc quasdam dubitationes, ibi [230], « Sed forte de eo, etc. ». Circa primum duo facit. Primo ostendit, quid sit civis secundum virtutem [225], Secun­ do excludit quandam falsam determinationem, ibi [229], « Consueverunt, etc. ». Circa primum duo facit. Primo ponit quos­ dam modos secundum quos aliqui sunt cives secundum quid et non simpliciter [225], Se­ cundo ostendit quid sit civis simpliciter, ibi [226], « Civis simpliciter etc. ». 352. — Dicit ergo primo [225], quod debe­ mus ad praesens dimittere illos qui dicuntur cives secundum aliquem modum, idest secun­ dum metaphoram vel similitudinem; quia isti non sunt vere cives. Et primus quidem modus est secundum ha­ bitationem. Non autem dicuntur vere cives aliqui ex hoc quod civitatem inhabitant: quia advenae et servi habitant in civitate, nec ta­ men sunt simpliciter cives. Secundus modus est, quod aliqui possint dici cives, quia subduntur jurisdictioni civita­ tis, ut scilicet participent iustitia civitatis in hoc, quod quandoque obtineant sententiam pro se, et quandoque iudicentur, idest conde­ mnentur: quia hoc etiam convenit illis qui ha­ bent aliquos contractus inter se, qui tamen non sunt unius civitatis cives. Et tamen in quibusdam civitatibus extranei non partici­ pant perfecte huiusmodi iustitia sicut cives: sed necesse est, quod si volunt iudicio conten­ dere, quod dent patronum, idest fideiussorem de parendo iuri. Unde patet, quod adventitii imperfecte participant communione iustitiae: et ita secundum hoc non sunt simpliciter cives, sed possunt dici cives secundum quid. Sicut etiam tertio modo dicimus pueros ci­ ves, qui nondum conscripti sunt in numero civium. Et sicut dicimus senes cives, qui iam emissi sunt a numero civium, cum non pos­ sunt amplius exequi opera civium: utrosque 350-354 enim non dicimus simpliciter cives, sed cum aliqua adiectione. Pueros quidem tamquam imperfectos. Senes autem ultra provectos, quam requirit conditio civium. Vel si etiam aliud aliquid tale apponatur, nihil differt. Manifestum est enim illud quod intendimus dicere: inquirimus enim nunc quid sit sim­ pliciter civis absque aliqua additione, quae sil necessaria ad dirigendum vel exponendum no­ men civis. Est autem et quartus modus, in quo est eadem dubitatio et solutio : scilicet circa pro­ fugos et infames personas; quia scilicet tales sunt cives secundum quid, et non simpliciter. 353. — Deinde cum dicit « quaerimus enim » [226] Ostendit quis est civis simpliciter. Et circa hoc tria facit. Primo ponit quam­ dam determinationem civis [226], Secundo ostendit quod illa determinatio non est com­ munis in qualibet politia, ibi [227], « Oportet autem non latere etc. ». Tertio ostendit quo­ modo possit corrigi ut sit communis, ibi [228], « Sed habet directionem etc. ». Dicit ergo primo [226], quod per nihil aliud melius potest determinari civis simpliciter, quam per hoc, quod participet in civitate iu­ dicio, ut scilicet possit de aliquo iudicare ex potestate, ut scilicet afiquam habeat potesta­ tem in negotiis civitatis. Sed sciehdum, quod principatuum sunt duo genera. Quidam enim sunt determinati ad cer­ tum tempus, ita quod apud quasdam civitates non liceat, quod idem homo bis obtineat eumdem principatum, vel quod obtineat per deter­ minata tempora, puta quod exerceat aliquod officium ad annum, et postea non possit insti­ tui in eodem officio usque ad tres vel quatuor annos. Alius autem principatus est qui non determinatur secundum aliquod tempus, sed quocumque tempore potest homo illud officium exercere: sicut praetor, qui scilicet habet pote­ statem iudicandi de aliquibus causis, et concionator qui habet potestatem dicendi suam sententiam in concione civitatis. Potest autem contingere quod aliqui huiusmodi indices vel concionatores non nominentur principes, et quod dicatur quod non habent propter hoc aliquem principatum quod possint concionari vel iudicare. Sed hoc nihil ad propositum re­ fert, quia ista dubitatio non est nisi in no­ mine : non enim invenimus aliquod nomen commune iudici et contionatori : et ideo im­ ponatur eis hoc nomen, ut dicatur indeter­ minatus. Sic igitur ponimus eos qui partici­ pant huiusmodi principatu, esse cives: et ista videtur esse melior determinatio civis simpli­ citer. 354. — Deinde cum dicit « oportet au­ tem » [227] Ostendit quod huiusmodi determinatio civis non est communis in omnibus politiis. Et dicit quod oportet hoc manifestum esse quod in omnibus rebus in quibus supposita differunt 122 — 354-356 IN POLITICORUM specie, et unum eorum est naturaliter pri­ mum, aliud secundum, aliud consequenter se habens, vel nihil simpliciter est commune eis quatenus talia sunt, sicut in aequivocis, vel vix et obscure est aliquid commune, idest secun­ dum aliquid modicum. Politiae autem, ut in­ fra dicetur, differunt secundum speciem, et quaedam eorum sunt priores et quaedam po­ steriores; quia illae quae sunt ordinatae se­ cundum rectam rationem priores sunt aliis; quae veto sunt vitiatae et transgrediuntur re­ ctum ordinem politiae, sunt posteriores natu­ raliter politiis non vitiatis, sicut in quolibet genere perfectum est naturaliter prius corrupto. Quomodo autem aliquae politiae transgre­ diuntur rectum ordinem, infra erit manifestum. Unde oportet quod altera sit ratio civis in diversis politiis. Unde praedicta determinatio civis maxime convenit statui populari in quo quilibet de populo habet potestatem iudicandi de aliquo et concionandi. In aliis autem po­ litiis quandoque contingit, quod quilibet civis habet hanc potestatem; non tamen est hoc ne­ cessarium, quia in quibusdam non est populus habens aliquam potestatem, neque aliquid re­ putant congregationem populi, sed solum alios specialiter convocatos, et isti soli per partes iudicant aliquas sententias, sicut in Lacedae­ monia Ephori iudicant sententias concivium, alii tamen alias sententias dabant, diversique diversas. Senes autem iudicant de homicidis, et alii principatus alios casus indicabant. Et ita etiam est apud Carthaginenses, quia omnes sententiae indicantur per aliquos principes, et sic populares cives non participant iudicio : unde praedicta determinatio civis in talibus politiis non convenit. 355. — Deinde cum dicit « sed habet » [228] Corrigit praedictam definitionem civis; et di­ cit quod praedicta definitio potest dirigi ad hoc quod sit communis, quia in aliis politiis a populari statu concionator et praetor non habet determinatum principatum, sed haec duo pertinent solum ad eos qui habent deter­ minatos principatus, quia quibusdam horum, aut etiam omnibus, convenit indicare et con­ siliari, vel de quibusdam, vel de omnibus. Et ex hoc potest esse manifestum quid sit civis: non enim ille qui participat iudicio et concione, sed ille qui potest constitui in prin­ cipatu consiliativo vel indicativo. Illi enim qui non possunt assumi ad talia officia, in nullo videntur participare politia, unde non videntur esse cives. L. Ill, 1. 1 Ultimo autem ex hoc concludit [ib.] quod civitas nihil est aliud, quam multitudo talium, qui sic dicuntur cives, ut per se sufficienter vivere possim simpliciter. Est enim civitas com­ munitas per se sufficiens, ut in primo dictum est. 356. — Deinde cum dicit « determinant etiam » [229] Excludit quamdam determinationem civis, qua quidam definiunt civem. Et dicit, quod quidam secundum consuetudinem suam deter­ minant eum esse civem, qui natus est ex am­ bobus parentibus civibus, et non ex altero so­ lum, scilicet patre vel matre. Quidam autem amplius requirunt ad hoc quod aliquis sit ci­ vis, scilicet quod deducatur eius genera lio ad cives avos usque ad secundum gradum, vel ter­ tium, vel ultra. Et si sic determinetur civis civiliter, idest secundum consuetudinem qua­ rumdam civitatum et succincte, et ante debi­ tam disquisitionem, consurgit dubitatio, quo­ modo iste tertius vel quartus avus fuit civis. Secundum enim praedictam determinationem non poterit dici fuisse civis, nisi et eius ge­ neratio reducatur ad tertium vel quartum avum civem: et ita erit procedere in infini­ tum: sed hoc est inconveniens, quia politia non procedit in infinitum: quare manifestum est, quod est devenire ad tales cives, qui nati non sunt ex civibus. Circa hoc autem ponit dictum Gorgiae siculi Leontini qui quaedam verba spectantia (1) ad praedictas determinationes dixit, sive quia non erat certus de veritate, sive quia ironice loquebatur. Dixit enim quod sicut mortaria sunt illa quae fiunt ab artificibus mortariorum, ita et cives sunt Larissaei qui sunt facti, idest geniti ab aliis civibus Larissaeis, qui sunt factivi civium Larissaeorum. Hoc autem dictum est simpliciter et sine ratione: quia si aliqui participant politia se­ cundum definitionem praedictam a nobis, oportet dicere, quod sint cives etiam si non sint progeniti ex civibus: alioqui ista determi­ natio quam isti dant non potest adaptari pri­ mis, qui aedificaverunt, aut inhabitaverunt ci­ vitatem; de quibus constat quod non fuerunt nati ex civibus illius civitatis : unde sequere­ tur, quod non fuerunt cives; et per conse­ quens nec alii, qui ab eis derivantur; quod est inconveniens. (1) AI. sapientia. I23 — L. Ill, 1. η IN POLITICORUM LECTIO IL (nn. 357-364; [230-232]). Quod illi qui donati civitate nuper fuere, cives sint, et quo modo civitas una permaneat. SYNOPSIS (Lect. TT.) Postquam determinavit quid sit civis simpliciter, Manifestat quasdam dubitationes circa praedicta, et determinat eas. Et ponit quatuor dubitationes se invicem consequentes. De his qui facta mutatione politiae assumuntur ad communicationem politiae 357 [230]. II) Utrum ille qui non est iuste civis, sit civis 358 [2301]. III) Quomodo quis iuste civis, vel non 359 2]. B) Dividit eas sit in duas si partes 360sit [230 4]. [230 1) Circa locum: civitas semper eadem, si locus manet idem etiam mutantibus IV) Quomodo civitatem oporteat dicere vel 3non eamdem 360 [2303]. A) Ponit hanc dubitationem in generali 360 [230 ]. m3 \ hominibus 360 [230 4]. eamdem, S jt, i 2) Circa homines: iisdem hominibus habitantibus eumdem locum, quando sit una civitas, et quando non 361 [2305]. a) Excludit quod ratio unitatis accipiatur propter muros eosdem 361 [230®]. gI b) Inquirit de alia ratione unitatis, scii, propter idem genus habitantium 363 [231]. c) Solvit dubitationem et ostendit veram rationem unitatis civitatis, quae su\ mitur ex ordine politiae 364 [232]. I) I TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1275B34 - 1276B15) 230. Sed forte illi magis habent dubitatio­ nem quicumque participant transmutatione facta politiae, vehit Athenis fecit Clisthenes post tyrannorum eiectionem: multos enim ad tribus applicuit extraneos, et servos adventitios. Dubitatio autem ad hos est, non quia civis, sed utrum iniuste, vel iuste. 230'. Equidem et cum hoc adhuc aliquis dubitabit, utrum is non iuste civis, non civis, tamquam idem potente iniuste et falso. Quo­ niam autem videtur, et principautés quosdam iniuste quos principari quidem dicemus, sed non iuste: civis autem principatu quodam determinatus est : qui enim communicat tali principatu, civis est, ut dicimus: palam, quia cives quidem esse faciendum et hos. 2302. De eo autem, quod est iuste vel non iuste, copulatur ad dictam prius dubitatio­ nem: dubitant enim quidem quando civitas egit, et quando non civitas, puta quando ex oligarchia vel tyrannide fiat democratia : tunc enim neque conventiones volunt quidem dis­ solvere, tamquam non civitas, sed tyrannus accepit, neque alia multa talium tamquam quaedam politiarum sint in obtinendo, sed non propter communiter expediens. Siquidem igitur in democratiam versi fuerant quidam secundum hunc modum, similiter dicendum civitatis huius esse eas, quae huius politiae actiones, et eas quae ex oligarchia et tyran­ nide. 2303. Videtur autem sermo proprius esse dubitationis huius, qualiter quidem oporteat dicere civitatem esse eamdem, aut non eam­ dem, sed alteram. 2304. Superficialis quidem igitur inquisitio dubitationis circa locum et homines est: con­ tingit enim disiungi locum et homines: et hos quidem alterum, hos autem alterum habitare locum. Hanc quidem igitur minorem ponen­ dum dubitationem : multipliciter enim civitate dicta, est aliqualiter alleviatio talis inquisi­ tionis. 230·’, Similiter autem et hominum eumdem locum habitantium quando oportet unam esse civitatem? 230G. Non enim utique muris: erit enim utique Peloponneso circumponere unum mu­ rum : talis autem forte est et Babylon, et omnis quae habet circumscriptionem magis gentis quam civitatis: qua quidem capta aiunt tertio die non sensisse quamdam partem civi­ 1'24 — 357-361 IN POLITICORUM tatis. Sed de hac quidem dubitatione in aliud temporis opportuna speculatio : de magnitu­ dine enim civitatis scilicet quantum et utrum gens una vel plures expediant, oportet non latere politicum. 231. Sed eisdem habitantibus eumdem lo­ cum, utrum donec utique sit genus idem ha­ bitantium dicendum eamdem esse civitatem, quamvis semper iis quidem corruptis, iis au­ tem generatis? sicut et fluvios consuevimus dicere eosdem et fontes eosdem, quamvis semper hoc quidem superveniente fluxu, hoc autem recedente. 232. An homines quidem dicendum esse eosdem propter talem causam, civitatem au­ tem alteram? siquidem est communicatio quaedam civitas, est autem communicatio ci­ vium politica; facta altera specie et differente L. Ill, I. π politica, necessarium esse videbitur et civita­ tem esse non eamdem, sicut et chorum quan­ doque quidem comicum, quandoque autem tragicum alterum esse dicimus eisdem saepe hominibus existentibus. Similiter autem, et omnem aliam communionem et compositio­ nem alteram, si species altera compositionis sit, velut harmoniam eorumdem sonorum al­ teram esse dicemus, si quandoque quidem sit Doria, quandoque autem Phrygia. Si itaque hunc habet modum, manifestum, quod maxi­ me dicendum eamdem civitatem ad politiam respicientes: nomine autem vocare altero, vel eodem utique, et eisdem habitantibus ipsam, et omnino alteris hominibus. Si autem iustum dissolvere vel non dissolvere, quando ad al­ teram politiam transmutatur civitas, ratio al­ tera. COMMENTARIUM S. THOMAE 357. — Postquam Philosophus determinavit quid sit civis simpliciter, hic manifestat quas­ dam dubitationes circa praedicta, et determinat eas. Et ponit quatuor dubitationes se invicem consequentes. Est autem prima dubitatio [230] de his qui facta mutatione politiae assumuntur ad com­ municationem politiae, sicut quidam sapiens Clisthenes nomine fecit apud Athenas tyran­ nis defectis. Adiunxit enim societatibus civi­ tatis multos extraneos, et etiam quosdam servos adventitios, ut multiplicato populo, di­ vites non possent tyrannice opprimere ipsum. Ad hanc autem dubitationem solvendam di­ cit quod circa hos dubitatio non est, an sint cives; quia ex quo sunt facti cives, cives sunt: sed est dubitatio, utrum sint iuste vel iniuste: et hoc videtur Philosophus intendere quod isti qui sunt instituti ab illo, qui transmutat politiam, sint cives. 358. — Secundam dubitationem movet, ibi [2301], « Equidem et cum hoc adhuc etc. ». Potest enim aliquis dubitare, utrum ille qui non est iuste civis, sit civis; ac si tantum valeat circa hoc iniustum quantum falsum : manifestum enim est quod falsus civis non est civis. Et ad hoc solvit quod cum aliqui qui prin­ cipantur iniuste, principes tamen habeantur, eadem ratione et illi qui sunt iniuste cives, di­ cendi sunt cives, quia civis dicitur ex hoc quod participat aliquo principatu, ut supra di­ ctum est. 359. — Tertiam dubitationem ponit, ibi [2302], « De eo autem quod iuste etc. ». Et dicit quod an aliquis sit iuste civis vel non, iuste videtur esse coniunctum praece­ denti dubitationi, quae in principio huius li­ bri tertii mota est. In transmutationibus poli­ tiarum circa aliquam civitatem dubitari solet, quando id quod fit. sit factum civitatis, et quando non, sicut contingit quandoque quod politia civitatis mutatur de tyrannide vel po­ tentia divitum in potentiam popularem, ct tunc populus potestatem politiae accipiens, non vult adimplere conventiones quae sunt fa­ ctae vel per tyrannum vel per divites prius dominantes : dicunt enim quod si qua sunt data tyranno vel divitibus civitatis, non acce­ pit ea civitas : et ita est in multis talibus, quia in quibusdam politiis, illi qui praesident, obtinent aliqua ab aliis, non propter commu­ nem utilitatem civitatis, sed propter proprium commodum. Solvit autem hanc dubitationem: quod si civitas maneat eadem facta transmutatione politiae, sicut est factum huius civitatis, illud quod fit ex populari statu, ita illud quod fit ex paucorum potentia vel tyrannide: quia si­ cut tunc habebat in civitate potestatem ty­ rannus vel divites, ita etiam in populari statu populus. 360. — Quartam dubitationem ponit, ibi [2303], « Videtur autem sermo etc. ». Et primo ponit hanc dubitationem in gene­ rali: et dicit quod proprius sermo ad solven­ dum tertiam dubitationem est, quomodo opor­ teat civitatem dicere eamdem vel non eamdem. Secundo ibi [2301], « Superficialis igitur etc. » Dividit praedictam dubitationem in duas partes: et dicit quod huiusmodi quaestio in ipsa superficie apparet, quod est circa duo: scilicet circa locum civitatis, et circa homines inhabitantes civitatem. Contingit enim quandoque aliter separari homines a loco : puta cum omnes cives expel­ luntur de civitate, et quidam ducuntur ad unum locum, et quidam ad alium. Potest igi­ tur esse dubitatio si superinducantur alii ha­ bitatores, utrum sit eadem civitas vel non: et haec quidem dubitatio levior est, idest facilior. Civitas enim multipliciter dicitur. Uno modo ipse locus civitatis: et sic civitas est eadem: alio modo populus civitatis, et sic civitas non est eadem. 361. — Sed tunc remanet alia dubitatio, — I25 — L. III. 1. n IN POLITICORUM quam tangit ibi [2305], « Similiter quoque etc. ». Si enim semper iidem homines habitent eumdem locum, potest esse dubium quando sit una civitas, et quando non. Et primo excludit unam rationem unitatis, cum dicit [2306], « Non enim utique muris etc. ». Et dicit quod non potest dici, quod homines inhabitantes civitatem conservent identitatem civitatis propter muros eosdem. Posset enim contingere quod toti uni regioni, puta Peloponneso, circumduceretur unus mu­ rus, et tamen non esset eadem civitas, et ita fuit de Babylone vel de quacumque alia ma­ xima civitate, in qua magis comprehenditur una gens, quam una civitas. Dicitur enim de Babylone quod quando fuit capta una pars civitatis, usque ad tertium diem non sensit alia pars civitatis propter murorum amplitu­ dinem. , 362. — Et interponit quod de hac dubita­ tione, scilicet utrum expediat esse ita ma­ gnam civitatem, considerandum erit alibi, idest in septimo. Pertinet enim ad politicum cogno­ scere quanta debeat esse magnitudo civitatis, et utrum debeat continere homines unius gen­ tis vel plurium: nam civitatis magnitudo tanta esse debet, ut et fertilitas regionis sufficiat, et ut hostes insanos repellere possit. Constare etiam debet ex una gente potius, quia gens una, unius moris et unius consuetudinis e'st quae amicitiam propter similitudinem inter cives conciliat: unde civitates quae constitutae sunt ex diversis gentibus, propter dissensiones quas habuerunt propter diversitatem morum destructae fuerunt, quia una pars adiungebat se inimicis propter odium alterius partis. 363. — Deinde cum dicit « sed eis­ dem » [231] inquirit de alia ratione unitatis: utrum sci­ licet hominibus remanentibus in eodem loco, sit dicenda civitas eadem propter idem genus inhabitantium, quia scilicet quidam succedunt quibusdam, quamvis non sint iidem homines numero: sed sicut dicimus fontes vel fluvios 361-364 esse eosdem propter successionem aquarum, quamvis quaedam effluat, et quaedam adve­ niat, ita dicimus eamdem civitatem, quamvis alii corrumpantur alii generentur, quamdiu manet idem genus hominum. 364. — Deinde cum dicit « an homi­ nes » [232] Solvens hanc dubitationem ostendit veram rationem unitatis civitatis. Et dicit quod pro­ pter praedictam successionem hominum unius generis potest aliqualiter dici eadem multi­ tudo hominum; non tamen potest dici eadem civitas, si mutetur ordo politiae. Cum enim communicatio civium, quae po­ litia dicitur, sit de ratione civitatis, manifestum est quod mutata politia non remanet eadem civitas, sicut videmus in illis qui dicunt can­ tiones in choris quod non est idem chorus, si quandoque sit comicus, idest dicens cantio­ nes comicas de factis infimarum personarum, quandoque autem tragicus, idest dicens tra­ gicas cantiones de gestis principum : et ita etiam videmus in omnibus aliis quae consi­ stunt in quadam compositione vel communio­ ne, quod quandocumque alia est species com­ positionis non remanet identitas: sicut non est eadem harmonia, si quandoque sit dorica, idest septimi vel octavi toni, quandoque autem phrygia idest tertii vel quarti. Cum igitur omnia talia habeant hunc modum, manifestum est quod civitas est di­ cenda eadem respiciendo ad ordinem politiae; ita quod mutato ordine politiae, licet remaneat idem locus et iidem homines, non est eadem civitas, quamvis materialiter sit eadem. Potest autem civitas sic mutata vocari, vel eodem vel altero nomine, sive sint iidem, sive alii: sed si est eadem nomine, erit aequivoce di­ ctum. Utrum autem propter hoc quod non remanet eadem civitas facta transmutatione politiae, sit iustum, quod conventiones prioris politiae adimpleantur, vel non, pertinet ad aliam considerationem, quae in sequentibus determinabitur. -— 126 — IN POLITICORUM L. Ill, i. in LECTIO III. (nn. 365-377; [233-238]). Non esse idem bonum civem, et bonum virum esse, cum is bonus civis sit qui et apte parere et imperare commode sciat, bonus autem vir absolute dicatur. SYNOPSIS (Lect. ITT.) Postquam ostendit quid civis, et solvit quasdam dubitationes, Hic inquirit de virtute civis, secundum quam determinatur. I) Ostendit quod non est simpliciter eadem virtus civis, et virtus boni viri 365 [233]. A) Ostendit quod non est simpliciter eadem virtus studiosi civis, et boni viri 365 [233]. 1) Dicit de quo est intentio 365 [233]. 2) Ostendit propositum, 3 rationibus 366 [233]. B) Ostendit quod alicuius civis, scii, principis, est eadem virtus, quae et boni viri 369 [234]. 1) Ostendit propositum 369 [234]. 2) Ex hoc concludit idem quod probaverat in praemissis, scii, quod non sit eadem simpliciter virtus boni civis, et boni viri 370 [235]. j II) Movet dubitationem circa praemissa 371 [236]. A) Obiicit contra praemissa 371 [236]. B) Solvit praedictam dubitationem 372 [237]. 1) Ostendit quomodo sit eadem disciplina principis et subiecti, et quomodo non 372 [237]. a) Proponit quod intendit 372 [237]. b) Agit de principatu dominativo 373 [2371]. c) Agit dc principatu politico 374 [237s]. 2) Quomodo sit eadem vel diversa virtus utriusque 375 [238]. 1 C) Concludit 377 [ib.]. TEXTUS ARISTOTELIS (Bckkcr 1276bl6 - 1277b32) 233. His autem quae dicta sunt, habitum est considerare, utrum eamdem virtutem boni viri et civis studiosi, vel non eamdem. At vero, siquidem hoc oportet sortiri inquisitio­ ne, eam quae civis, typo quodam primo su­ mendum. Sicut igitur nauta unus aliquis com­ munium est, ita et civem dicimus. 2331. Nautarum autem quamvis dissimilium existentium potentia, hic quidem enim est remigator, hic autem gubernator, hic autem prorarius, hic autem aliam quamdam talem habens denominationem, palam quia diligentissima uniuscuiusque ratio propria virtutis erit: similiter autem, ct communis quaedam congruit omnibus. Salus enim navigationis opus est ipsorum omnium : hoc enim desi­ derat unusquisque nautarum. Similiter igitur civium quamvis dissimilium existentium, opus est salus communitatis: communitas autem est politia: propter quod quidem necessarium est esse civis virtutem ad politiam. Siquidem igitur sunt plures politiae species, palam quod non contingit studiosi civis unam esse virtu­ tem perfectam. Bonum autem virum dicimus esse secundum virtutem perfectam. Quod quidem igitur contingit civem existentem stu­ diosum non possidere virtutem secundum quam est studiosus vir, manifestum. 2332. Quinimmo, et secundum alium mo­ dum est, dubitantes venire ad eamdem ratio­ nem de optima politia. Si enim impossibile ex omnibus studiosis existentibus esse civita­ tem, oportet autem unumquemque quod se­ cundum ipsum opus bene facere, hoc autem virtute; quoniam impossibile similes esse om­ nes cives, non utique erit virtus una civis et boni viri. Eam quidem enim quae studiosi civis oportet omnibus inesse : sic enim opti­ mam necessarium esse civitatem : eam autem quae viri boni, impossibile, si non omnes ne­ cessarium bonos esse eos qui in studiosa ci­ vitate cives. 233·’. Adhuc enim ex dissimilibus est civi­ tas, sicut animal mox est ex anima et corpore et anima ex ratione et appetitu, et domus ex viro et muliere, et possessio ex domino et servo. Eodem modo et civitas ex omnibus iis, et adhuc ex aliis dissimilibus speciebus con- — 127 — IN POLITICORUM L. Ill, 1. m sistit; necesse non unam esse civium, omnium virtutem, sicut neque chorizantium summi et astantis. Quod quidem igitur non eadem, ma­ nifestum ex iis. 234. Sed forte erit alicuius eadem virtus civis boni et viri studiosi? Dicimus utique principem studiosum, esse bonum et prudentem: politi­ cum autem, necessarium esse prudentem. 235. Et disciplinam autem mox alteram esse dicunt quidam principis, sicut et videntur re­ gum filii equestrem et bellicam erudiri, ut Euripides ait : Non mihi quae vana altera, sed quorum civitati opus est : tamquam sit quaedam principis disciplina. Si itaque eadem principis boni et viri boni, civis autem est et qui subditus; non eadem utique erit simpli­ citer civis et viri, alicuius tamen, scilicet po­ tentis principari. Solius civis non enim eadem principis. Et propter hoc Iason ait : Esurire quando non tyrannizat, tamquam nesciens idiota esse. 236. At vero laudatur posse principari, et subiici, et probati civis virtus esse posse prin­ cipari et subiici bene. Si igitur eam quidem quae boni viri ponimus principativam, eam autem quae civis ambo, non utique erunt ambo laudabilia similiter. 237. Quoniam igitur aliquando videtur utra­ que, et non eadem oportere principem discere et subditum, civem autem ambo scire, et par­ ticipare ambobus; et hinc utique considerabit aliquis. 2371. Est enim principatus despoticus: hunc autem quae circa necessaria dicta scire facere principem, non necessarium, sed uti magis: alterum autem servile: dico autem alterum posse et servire ministerialibus actionibus. Servi autem species plures dicimus: opera­ tiones enim plures, quarum unam partem te­ nent manuales, isti autem sunt, sicut et no­ men significat ipsos, qui vivunt de manibus in quibus banausus artifex est. Propter quod apud quosdam non participabant principatus 365-366 antiquitus artifices, antequam fuisset populus devius extremis. Opera quidem subditorum sic non oportet bonum neque politicum, ne­ que civem bonum addiscere, nisi quandoque gratia opportunitatis sibi ad seipsum. Non enim adhuc accidit fieri hunc quidem despotum, hunc autem servum. 2372. Sed est quidam principatus secundum quem principatur similibus genere, et liberis: hunc enim dicimus esse civilem principatum quem oportet principem subditum addiscere, velut equestribus principari eum, qui inter illos subditus fuit, et exercitum ducere in exercitu ductum, et qui ordini praefuit, et insidias disposuit. Propter quod dicitur et hic bene, quod non est bene principari eum, qui non sub principe fuit. 238. Horum autem virtus quidem altera. Oportet autem civem bonum scire et posse principari, et subiici : et haec virtus civis, scire principatum liberorum ad utraque. Et boni etiam viri ambo, etsi altera species tem­ perantiae et iustitiae principativae. Etenim subiecti quidem, liberi autem, boni, palam quia non una utique erit virtus, puta iu­ stitia; sed habens species secundum quas prin­ cipabitur et subiicietur. Sicut enim viri et mulieris alia temperantia et fortitudo; vide­ bitur enim utique timidus vir esse, et si sic fortis fuerit, sicut mulier fortis; et mulier loquax, si sic ornata fuerit, sicut vir bonus. Quoniam et oeconomia altera viri et mulie­ ris: huius quidem enim acquirere, huius au­ tem servare opus est. Prudentia autem prin­ cipis propria virtus sola, alias enim videtur necessarium esse vel conveniens subditorum et principum. Subditi autem non est virtus prudentia, sed opinio vera. Sicut enim fistu­ larum factor subiectus, princeps autem fistu­ lator quia utitur. Utrum quidem igitur eadem virtus viri boni, et civis studiosi vel altera, et quomodo eadem et quomodo altera, ma­ nifestum ex iis. COMMENTARIUM S. THOMAE 365. — Postquam Philosophus ostendit quid sit civis, et solvit quasdam dubitationes; hic inquirit de virtute civis, secundum quam determinatur. Et dividitur in partes duas. In prima osten­ dit, quod non est simpliciter eadem virtus ci­ vis, et virtus boni viri [233], In secunda par­ te movet circa hoc quasdam dubitationes, ibi [236], « His autem quae dicta sunt etc.» (1). Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod non est eadem simpliciter virtus studiosi civis, et boni viri [233]. In secunda ostendit, quod alicuius civis est eadem virtus, quae et boni viri, ibi [234], « Sed forte etc. ». Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio [233] : quia post praedicta est con­ sequens considerare, utrum debeamus ponere eamdem virtutem boni viri, vel non : quod est quaerere, utrum ab eodem dicatur aliquis bo­ il) Noii sic; sed: «at vero laudatur». ■— 128 nus vir, et bonus civis: nam virtus est, quae bonum facit habentem. Ad hoc autem, quod ista quaestio debitam inquisitionem accipiat, oportet primo ostendere, quae sit virtus ci­ vis, sub quadam figura et similitudine. 366. — Secundo, ibi [2331], «Nautarum autem etc. » Ostendit, quod non sit eadem vir­ tus civis et boni viri, tribus rationibus. In quarum prima praemittit similitudinem, ad ostendendum, quae sit virtus boni civis: et dicit, quod sicut nauta significat aliquid commune multis, ita et civis. Quod autem nauta sit communis multis, manifestat. Quia cum multi dissimiles in potentia, idest arte et officio, dicantur nautae, quidam eorum est re­ migator, qui movet navem remis, quidam gu­ bernator, qui dirigit motum navis gubernacu­ lo, quidam autem est prorarius, idest custos prorae, quae est anterior pars navis, et alii ha­ bent alia nomina et alia officia. Manifestum est autem, quod unicuique horum convenit 366-370 IN POLITICORUM aliquid secundum propriam virtutem, et ali­ quid secundum communem. Ad propriam enim virtutem uniuscuiusque perlinet, quod habeat diligentem rationem et curam de proprio officio, sicut gubernator de gubernatione, et sic de aliis. Communis autem virtus est quaedam, quae convenit omnibus: omnium enim eorum opus ad hoc tendit, ut navigatio sit salva : ad hoc enim tendit desi­ derium et intentio cuiuslibet nautae; et ad hoc ordinatur virtus communis nautarum, quae est virtus nautae inquantum est nauta. Ita etiam cum sint diversi cives habentes dissimilia officia, et status dissimiles per quos exetcent proprias operationes in civitate, opus commune omnium est salus communita­ tis: quae quidem communitas consistit in or­ dine politiae. Unde patet, quod virtus eius inquantum est civis, consideratur in ordine ad politiam; ut scilicet ille sil bonus civis, qui bene opera­ tur ad conservationem politiae. Sunt autem plures species politiae, ut infra dicetur, et ex superioribus aliqualiter est ma­ nifestum: ad diversas autem politias ordinan­ tur homines bene, secundum diversas virtu­ tes. Alio enim modo conservatur status popu­ laris, et alio modo potentia paucorum, aut ty­ rannis. Unde manifestum est quod non est virtus perfecta secundum quam civis possit simpliciter dici bonus; sed aliquis dicitur virtuosus secundum unam virtutem perfectam, scilicet secundum prudentiam, ex qua omnes virtutes morales dependent. Contingit igitur aliquem esse bonum civem, qui tamen non habet virtutem secundum quam aliquis est bonus vir; et hoc in politiis, quae sunt praeter optimam politiam. 367. — Secundam rationem ponit, ibi [2332], «Quinimmo et secundum alium modum etc. ». Et dicit, quod per alium modum possumus in­ quirendo sive obiiciendo pervenire ad eamdem rationem, et circa optimam politiam, sci­ licet quod non sit eadem virtus boni civis et boni viri: quia impossibile est, quantumcumque sit bona politia, quod omnes cives sint virtuosi: sed tamen oportet, quod unusquis­ que faciat opus suum quod ad civitatem per­ tinet, bene: quod quidem fit secundum vir­ tutem civis, inquantum est civis. Et ideo dico, quod non possunt esse omnes cives similes, ut idem opus ad omnes pertineat. Et ex hoc sequitur, quod non sit una virtus boni civis et boni viri. Quam quidem consequentiam sic manife­ stat. Quia in optima politia, oportet quod quilibet civis habeat virtutem boni civis. Per hunc enim modum civitas erit optima: sed virtutem boni viri, impossibile est quod omnes habeant, quia non omnes sunt vir­ tuosi in una civitate, ut dictum est. 368. — Tertiam rationem ponit, ibi [2333], «Adhuc enim etc.». Et dicit, quod omnis civitas constat ex dissimilibus rebus, sicut L. ΠΙ, I. in animal. Animal enim componitur statim ex dissimilibus, scilicet ex anima et corpore, et similiter anima humana constat dissimilibus, scilicet ex vi rationabili et appetitiva, et ite­ rum domestica societas consistit ex dissimi­ libus, scilicet ex viro et muliere, et acquisitio etiam constat ex domino et servo. Civitas au­ tem constat ex omnibus istis diversitatibus, et ex multis aliis. Dictum est autem in primo, quod non est eadem virtus principantis et subiecti, neque in anima, neque etiam in aliis: unde relinquitur, quod non sit una et eadem virtus omnium civium: sicut videmus, quod in choro non est eadem virtus supremi, idest illius qui ducit chorum, et astantis, idest il­ lius qui assistit. Manifestum est autem, quod una et eadem est virtus boni viri: relinquitur ergo, quod non sit eadem virtus boni civis et boni viri. 369. — Deinde cum dicit « sed forte » [234] Ostendit, quod alicuius civis est eadem vir­ tus, quae et boni viri. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit pro­ positum [234], Secundo ex hoc concludit con­ clusionem probatam in praemissis, ibi [235], «Et disciplinam autem etc.». Tertio movet quamdam dubitationem circa praemissa, et solvit, ibi [236], « At vero laudatur etc. ». Dicit ergo primo [234], quod forte poterit dici, quod alicuius civis, ad hoc quod sit bo­ nus, requiritur eadem virtus, quae est boni viri. Non enim dicitur aliquis esse bonus prin­ ceps, nisi sit bonus per virtutes morales et pru­ dens. Dictum est enim in sexto Ethicorum quod politia est quaedam pars prudentiae: unde oportet politicum, idest rectorem poli­ tiae, esse prudentem, et per consequens bo­ num virum. 370. — Deinde cum dicit « et discipli­ nam » [235] Concludit ex hoc, quod non sit eadem virtus boni civis simpliciter, et boni viri. Et ad hoc probandum primo inducit, quod quidam di­ cunt aliam esse disciplinam principis, qua est instruendus ad virtutem, et disciplinam civis, ut apparet ex hoc quod filii regum erudiuntur in equestrem et bellicam disciplinam. Unde, et Euripides dixit loquens ex persona princi­ pis: Non ad me pertinet scire quae sunt spe­ ciosa, et alta, quae scilicet philosophi conside­ rant, sed ea quorum opus est ad regimen ci­ vitatis. Et hoc dixit ad significandum, quod est quaedam propria disciplina principis. Et quo concludit, quod si eadem sit disci­ plina et virtus boni principis et boni viri, non autem omnis civis est princeps, sed etiam subditi sunt cives; sequitur, quod non sit sim­ pliciter eadem virtus civis, et viri boni, nisi forte alicuius civis, illius scilicet, qui potest esse princeps. Et hoc ideo, quia non est eadem virtus principis et civis. Propter quod Iason dixit, quod graviter ferebat quando non tyrannizabat, ac si nesciret vivere sicut privatu persona. — 129 —n L. Ill, 1. in IN POLITICORUM 371. — Deinde cum dicit « at vero » [236] Movel dubitationem circa praemissa. Et circa hoc duo facit. Primo obiicit con­ tra praemissa [2361. Secundo solvit, ibi [237], « Quoniam igitur etc. ». Dicit ergo primo [236], quod quandoque laudatur civis ex hoc, quod potest bene prin­ cipari et subiici. Si ergo virtus boni viri est, quae est virtus boni principis; virtus autem boni civis est, quae se habet ad utrumque, scilicet ad principandum et subiiciendum : se­ quitur, quod non sunt ambo similiter lauda­ bilia, scilicet esse bonum civem et bonum vi­ rum; sed esse bonum civem sit multo melius. 372. — Deinde cum dicit « quoniam igi­ tur » [237] Solvit praedictam dubitationem. Et primo ostendit, quomodo est eadem di­ sciplina principis et subiecti, et quomodo non [237], Secundo ostendit, quomodo sit eadem virtus utriusque, ibi [238] « Horum autem virtus etc. ». Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit [237] : et dicit, quod quia, sicut praedictum est, aliquando utrumque horum videtur, scilicet quod non oporteat eamdem di­ sciplinam discere principem et subditum; et iterum, quod bonus civis debet scire utrumque, scilicet principari et subiici: quomodo utrum­ que sit verum, oportet considerare ex sequen­ tibus. 373. — Secundo, ibi [2371], « Est enim prin­ cipatus etc. ». Ponit unum modum principatus, in quo verificatur unum eorum, quae dicta sunt: scilicet quod alia est disciplina principis et subditi. Et dicit, quod est quidam principatus dominativus, in quo princeps est dominus subditorum; et talem principem non oportet quod sciat facere ea quae pertinent ad mini­ steria necessaria vitae, sed magis quod sciat uti eis: alterum autem, scilicet posse servire in his quae perlinent ad actiones ministerio­ rum, non videtur esse principativum vel dominativum, sed magis servile. Sunt autem diversae species servorum se­ cundum diversas operationes ministrantium: inter quos unam partem tenent illi qui mani­ bus operantur, sicut artifices, coquinarii, et similes. Isti autem vivunt de operibus ma­ nuum, sicut ex nomine eorum significatur: et inter tales computantur viles artifices, idest qui opere suae artis maculant corpus, ut in pri­ mo dictum est. Et quia operationes horum ar­ tificum non sunt principativae, sed magis ser­ viles, ideo antiquitus apud quosdam artifices non habebant aliquam partem in principatu civitatis; et hoc dico antequam fuisset popu­ lus extremus, idest antequam infimi de populo acciperent potestatem in civitatibus. Sic igitur patet, quod huiusmodi opera sub­ ditorum non oportet addiscere neque bonum politicum, idest gubernatorem civitatis, neque etiam bonum civem, nisi quandoque propter aliquam utilitatem ad seipsum; non quod in 371-376 hoc serviat aliis, quia ita non esset distinctio inter dominum et servum, si huiusmodi ser­ vilia opera domini exercerent. 374. — Tertio ibi [2372], « Sed est quidam principatus etc. ». Ponit alium principatum in quo alia pars verificatur: scilicet quod eadem debet addiscere et princeps et subditus. Et dicit, quod est quidam principatus secundum quem aliquis principatur, non sicut dominus servis, sed sicut liberis, et sibi aequalibus. Et hic est civilis principatus, secundum quem in civitatibus nunc hi, nunc alii assumuntur ad principandum. Et huiusmodi principem oportet subiectum addiscere qualiter debet principari; sicut principari equitibus addiscit aliquis per hoc quod inter equites subiectus fuit, et esse dux exercitus addiscit aliquis per hoc quod fuit sub duce exercitus, et qui alicui particu­ lari ordini praefuit, puta uni centuriae vel uni cohorti, et qui insidias disposuit ad mandatum ducis. Magnum enim principatum exercere ad­ discit homo, et per subiectionem et per exer­ citium in minoribus officiis. Et quantum ad hoc bene dicitur in proverbio, quod non potest bene principari, qui non fuit sub principe. 375. — Deinde cum dicit « horum au­ tem » [238] Ostendit, quomodo sit eadem virtus, vel di­ versa principis et aliorum. Et dicit, quod etiam in hoc principatu est altera virtus principis et subiecti: sed tamen oportet, quod ille qui est simpliciter bonus civis, sciat et principari, et subiici principatui; scilicet non dominativo, qui est servorum, sed politico, qui est libero­ rum. Et haec est virtus civis, ut ad utrum­ que bene se habeat: et simpliciter boni viri sunt ambo, scilicet, et bene principari, et bene subiici. Et sic boni civis, inquantum est po­ tens principari, est eadem virtus quae et boni viri; sed inquantum est subiectus, est alia vir­ tus principis et boni viri, a virtute boni civis: puta altera species est temperantiae et iustitiae principis, et temperantiae et iustitiae sub ditorum. Subiectus enim qui est liber et bonus, non habet unam tantum virtutem, puta iustitiam; sed iustitia eius habet duas species; se­ cundum unam quarum potest bene principari, et secundum aliam bene subiici: et ita etiam de aliis virtutibus. 376. — Et manifestat hoc per exemplum: quia alia est temperantia et fortitudo viri et mulieris: quia vir reputabitur timidus, si non sit magis fortis quam fortis mulier; et mulier quam decet taciturnitas, reputabitur loquax, si sit facunda sicut bonus vir. Et hoc ideo, quia etiam in dispensatione domus, aliud pertinet ad virum, aliud ad mulierem. Ad virum enim pertinet acquirere divitias, ad mulierem autem conservare. Et sic etiam se habet in civitate circa prin­ cipem et subiectum. Nam proprie virtus prin­ cipis est prudentia, quae est regitiva et gubernativa. Aliae vero virtutes morales, quarum ratio consistit in gubernari et subiici, sunt — 13° — 376-377 IN POLITICORUM communes (1) et subditorum et principum : sed tamen aliquid prudentiae participant sub­ diti, ut scilicet habeant opinionem veram de agendis, per quam possint seipsos gubernare in propriis actibus secundum gubernationem principis. Et ponit exemplum de illo qui facit fistu­ las, qui se habet ad fistulatorem, qui utitur fistulis, sicut subiectus ad principem: operatur enim recte faciendo fistulas, si habeat opi­ nionem regulatam secundum mandatum fistu­ latoris: et ita est in civitate de subiecto et principe. Loquitur autem hic de virtute sub­ diti, non inquantum est bonus vir, qui sic in­ diget habere prudentiam, sed loquitur de eo inquantum est bonus subditus: ad hoc enim non requiritur nisi quod habeat opinionem veram de his quae ei mandantur. 377. — Ultimo autem epilogando conclu­ dit [ib.], manifestum esse ex praemissis, an sit eadem vel altera virtus boni viri et boni ci­ vis; et iterum, quomodo sit eadem et quomodo altera, quia est eadem inquantum potest bene principari, alia autem inquantum potest bene subiici. (1) AI. secundum constitutiones 11 — In Politicorum. L. Ill, I. in T3r — L. Ill, 1. IV IN POLITICORUM LECTIO IV. (nn. 378-383; [239-243]). Quinam cives sim appellandi: et quad plures sim civium species. SYNOPSIS (Lect. IV.) Postquam ostendit quae sit virtus studiosi civis, et utrum sit eadem cum virtute boni viri, Hic movet quandam dubitationem circa praedeterminata. Movet dubitationem, utrum scii, ille solus sit civis, qui potest communicare in principatu ci­ vitatis 378 [239]. Solvit dubitationem, quia etiam in civitate optime disposita, non possent esse artifices cives 379 [240]. III) Manifestat solutionem 381 [241]. ►4 cSf A) Ostendit quomodo aliquis diversimode in diversis politiis est civis 381 [241]. C [ B) Quod maxime civis in qualibet politia est qui potest participare principatu 382 [24i1-242]. \ C) Colligit epilogando quae dixerat 383 [243]. I) I II) TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1277b33 - 1278b5) 239. Circa civem autem adhuc restat quae­ dam dubitationum, revera enim utrum civis est cui licet communicare principatu, aut banausos cives ponendum. Siquidem igitur et hos ponendum quibus non interest principa­ tuum, non est possibile omnis civis esse ta­ lem virtutem. Ipse enim civis. Si autem nullus talium civis, in qua parte ponendus unusquisque? neque enim advena, neque pe­ regrinus. Aut propter hanc quidem rationem nullum dicemus accidere inconveniens? neque enim servi dictorum nullum, neque libertini. Hoc enim verum, quod non omnes ponen­ dum cives, sine quibus non utique erit civi­ tas: quoniam neque similiter cives pueri et viri : sed ii quidem simpliciter, ii autem ex suppositione; cives quidem enim sunt, sed imperfecti. In antiquis quidem igitur tempo­ ribus apud quosdam erat servum, quod ba­ nausum vel peregrinum. 240. Propter quod multi tales et nunc. Optima autem civitas non faciet banausum civem. Si autem et hic civis; sed civis virtu­ tem quam diximus, dicendum non omnis uti­ que liberi solum, sed quicumque operibus ne­ cessariis sunt dimissi. Necessariorum autem, qui quidem uni ministrantes talia, servi; qui autem communiter, banausi et mercenarii. 241. Manifestum autem hinc parum consi­ derantibus, quando habet de ipsis: ipsum enim apparens, quod dictum est facit evidens. Quoniam enim plures sunt politiae, 241'. Et species civis necessarium esse plu­ res, et maxime subditi civis. Quare in aliqua quidem politia necessarium esse banausum et mercenarium cives; in aliquibus autem im­ possibile; puta si qua est, quam vocant ari- stocratiam, et in qua secundum virtutem dantur honores, et secundum dignitatem: ne­ que enim possibile est exhibere, quae virtu­ tis, viventem vita banausia vel mercenaria. In oligarchiis autem mercenarium quidem non contingit esse civem; ab honorabilitatibus enim longis participationes principatuum: ba­ nausum autem contingit. Ditantur enim mulli artificum. In Thebis autem lex erat, eum qui decem annorum non abstinuisset a foro, non participare virtute. In multis autem politiis contrahitur et peregrinorum lex. Qui enim ex matre cive, in quibusdam democratiis civis est. Eodem autem modo habent, et quae circa spurios apud multos. Attamen quoniam pro­ pter indigentiam legitimorum civium, faciunt cives tales : propter paucitatem enim homi­ num sic utuntur legibus, defectum habentes turbae: paulatim eligunt eos, qui ex servo primum vel serva. Deinde eos, qui ex mulie­ ribus; tandem autem solum eos, qui ex am­ bobus ipsis, cives faciunt. Quod quidem igitur species plures civis, manifestum ex iis. 242. Et quod dicitur maxime civis, qui par­ ticipat honoribus, sicut et Homerus poëtizavit, ac si quemdam inhonoratum post exsur­ gentem. Sed ubi quod tale occultum est, gra­ tia deceptionis cohabitantium est. Sicut ad­ vena enim est, qui honoribus non participat. 243. Utrum quidem igitur alteram, vel eam­ dem, ponendum, secundum quam vir bonus est, et civis studiosus, palam: quia alicuius quidem civitatis idem: alicuius autem alius: et ille autem non omnis, sed qui civis, et dominus, et potens esse dominus, vel secun­ dum se, vel cum aliis curae communium. — 132 ~’ 378-381 IN POLITICORUM L. Ill, 1. iv COMMENTARIUM S. THOMAE 378. — Postquam Philosophus ostendit, quae sit virtus studiosi civis, et utrum sit eadem cum virtute boni viri, hic movet quamdam dubitationem circa praedeterminata. Et circa hoc tria facit. Primo movet dubita­ tionem [239], Secundo solvit eam, ibi [240], « Propter quod etc. ». Tertio solutionem ma­ nifestat, ibi [241], « Manifestum autem etc. ». Dicit ergo primo [239], quod circa civem adhuc remanet quaedam dubitatio: utrum scilicet ille solus sit civis, qui potest commu­ nicare in principatu civitatis; an etiam viles artifices sint ponendi cives, quos non contin­ git communicare in principatu. Et obiicit ad utramque partem: quia si mercenarii dicantur cives, ad quos nihil per­ tinet de civitatibus, sequetur, quod virtus quam diximus esse boni civis, ut scilicet possit bene principari et subiici, non pertineat ad omnem civem, quia iste civis ponitur, qui tamen non potest principari: scilicet ut dicatur, quod nullus talium sil civis: remanebit dubium, in quo genere sint ponendi mercenarii. Non enim potest dici quod sint advenae, quasi aliunde venientes ad habitandum in civitate; neque quod sint peregrini, sicut viatores, qui propter aliquod negotium ad civitatem veniunt, non causa manendi. Huiusmodi enim artifices, et mansionem in civitate habent, et in civitate sunt nati, non advenientes aliunde. 379. — Solvit praedictam dubitatio­ nem [240], et dicit, quod propter hanc ulti­ mam rationem dubitatur in qua parte ponendi sunt artifices, si non cives sunt, non sequitur aliquod inconveniens. Isti enim sunt, qui non sunt cives, et tamen non sunt advenae neque peregrini; sicut patet de servis et libertinis, qui sunt ex servitute libertati restituti. Ve­ rum est enim quod non omnes sunt cives, qui sunt necessarii ad complementum civitatis, sine quibus civitas esse non potest; quia non solum de servis, sed etiam de pueris videmus, quod non sunt perfecti cives sicut et viri. Viri enim sunt simpliciter cives, quasi poten­ tes operari ea quae sunt civium : sed pueri sunt cives ex suppositione, idest cum aliqua determinatione diminuente. Sunt enim cives imperfecti: ct sicut servi et pueri sunt qui­ dem aliqualiter cives, sed non perfecte, ita etiam est et de artificibus. Unde in antiquis temporibus viles artifices, et etiam peregrini, apud quasdam civitates erant servi, sic etiam ct modo multi sunt tales. 380. — Deinde cum dicit « propter quod » [240] Manifestat praedictam solutionem: quia etiam in civitate optime disposita non possent esse opifices cives. Et si dicatur, quod opifex est civis aliquo modo; tunc dicendum est, quod virtus civis, quam determinavimus, ut scilicet possit bene principari et subiici, non est civis, licet civis sit quomodocumque di­ ctus: sed oportet, ad hoc quod ad eos perti­ neat huiusmodi virtus, quod non solum sint liberi, sed etiam sint dimissi, idest absoluti ab operibus necessariis vitae. Illi enim qui sunt deputati talibus necessariis operibus, siquidem in his ministrent uni tantum, hoc est proprie servorum : consueverunt enim servi huiusmodi ministeria exhibere dominis suis. Si autem haec ministeria exhibeant communiter quibuscum­ que, hoc pertinet ad mercenarios et sordidas personas, quae serviunt quibuscumque pro pecunia. 381. — Deinde cum dicit «manifestum au­ tem » [241] Manifestat propositam solutionem. Et circa hoc facit tria. Primo ostendit, quomodo aliquis diversimode in diversis poli­ tiis est civis [241], Secundo ostendit, quod ma­ xime civis est in qualibet politia, qui potest participare principatu, ibi [2411], « Et species civis necessarium, etc. ». Tertio epilogando col­ ligit ea quae dicta sunt de virtute civis [ib.]. Dicit ergo primo [241], quod manifestum erit, quomodo se habeat veritas circa prae­ missa, ex parva consideratione eorum quae sequuntur. Si enim aliquis perfecte videat id quod dicetur, fiet ei evidens quod dictum est: cum enim sint plures politiae specie differen­ tes, et civis dicatur in ordine ad politiam, ut dictum est; necesse est etiam, quod civis ha­ beat plures species. Et maxime ista differentia attenditur quan­ tum ad cives subditos, qui in diversis politiis diversimode se habent ad principatum. Illi au­ tem qui praesident in qualibet politia princi­ pantur. Unde propter diversitatem politiarum, ct per consequens civium, necesse est, quod in aliqua politia, scilicet in populari statu, in qua quaeritur solum libertas, mercenarii sint cives: poterunt enim ad principatum promo­ veri, cum sint liberi. Sed in aliquibus politiis est hoc impossibile, sicut maxime contingit in optimatum statu, in quo dantur honores dignis secundum eorum virtutem, illi qui vi­ vunt vita mercenaria non possunt civitati ex­ hibere in suo regimine ea quae pertinent ad virtutem, quia non sunt in talibus exercitati. Sed in statu paucorum mercenarii quidem non possunt esse cives, quia in huiusmodi politiis assumuntur aliqui ad principatus propter diu­ turnos honores praecedentes et divitias. Unde non de facili potest contingere, quod merce­ narii ad honores assumantur, qui vix per to­ tam vitam suam tantum possunt congregare, I33 — L. Ill, I. iv IN POLITICORUM unde divites fiant. Sed artifices in talibus po­ litiis possunt esse cives el principes, quia multi artifices cito ditantur, et ita possunt propter divitias in statu paucorum assumi ad princi­ patus, cum per aliquod tempus ab artificiis se abstinentes, postquam fuerint ditati, honora­ bilem duxerunt vitam : unde apud Thebas erat statutum, quod ille qui abstinuisset a foro venalium rerum decem annis, posset par­ ticipare virtute, scilicet principativa. 381 bis. — Sed quamvis peregrini, advenae, et abiectae personae non possint esse cives, quasi potentes principari in civitatibus bene institutis, tamen in multis politiis, scilicet po­ pularibus, restringitur lex de peregrinis et ad­ venis ut non sint cives; quia in quibusdam ci­ vitatibus, ille qui est natus ex matre cive, re­ putatur civis, licet pater (1) sit advena vel pe­ regrinus. Et ita etiam est lex de spuriis apud multos, ut scilicet sint cives: sed hoc faciunt propter indigentiam bonorum civium, et pro­ pter paucitatem hominum habentes defectum turbae, in qua consistit potestas status popu­ laris, utuntur talibus legibus, ut primo eligant eos in cives, qui sunt nati ex servo vel ex serva, dummodo alter parentum sit liber; deinde crescente multitudine, excludunt omnes filios servorum, sed reputant cives eos, qui sunt nati ex mulieribus civibus, quamvis patres sint advenae; tandem autem diriguntur ad hoc, quod indicant cives illos, qui sunt nati ex ambabus liberis et civibus. Sic igitur ma­ nifestum est, quod sunt diversae species ci­ vium, secundum diversitatem politiarum. 382. — Deinde cum dicit « et quod » [242] 381-383 Ostendit, quis sit maxime civis. Et dicit quod maxime ille dicitur civis in qualibet po­ litia, qui participat honoribus civitatis. Unde Homerus dixit poetice de quodam quod post alios surrexit, puta ad loquendum, sicut qui­ dam inhonoratus idest sicut quidam advena, qui non erat civis. Sed ista ratio civis, occultatur: dicipiuntur enim ex eo, quod simul habitant, existimantes propterea omnes, qui in civitate cohabitant, cives esse. Sed hoc non est con­ veniens; quia ille qui non participat honoribus civitatis, est sicut advena in civitate. 383. — Deinde cum dicit « utrum qui­ dem » [243] Colligit epilogando quae dixerat: et dicit quod circa hanc quaestionem qua quaereba­ tur, utrum sit eadem virtus boni viri et studio­ si civis, ostensum est quod in aliqua civitate, scilicet optimatum, idem est bonus vir et bo­ nus civis, in qua principatus dantur secun­ dum virtutem quae est boni viri. In aliquibus autem alius est bonus civis, scilicet in corruptis politiis in quibus principatus dantur non se­ cundum virtutem. Et ille qui est idem cum bono viro, non est quicumque civis, sed ille qui est rector civitatis et dominus vel potens esse dominus eorum quae pertinent ad curam communitatis, vel solus vel etiam cum aliis. Dictum enim est supra quod eadem est virtus principis et boni viri. Unde si civis accipiatur, qui est princeps vel qui potest esse, eadem est virtus eius et boni viri. Si autem accipitur civis, scilicet imperfectus qui non potest esse princeps, non erit eadem virtus boni civis et boni viri, ut ex praedictis patet. (1) AI. pene. — T34 — IN POLITICORUM L. Ill, 1. V LECTIO V. (nn. 384-390; [244-251]). Quod civitas sit liberorum hominum societas, cuius finis es utilitas communis, in quam omnis administratio publica tendere debet. SYNOPSIS (Leet. V-VI: nn. 384-398; [244-259]). Postquam determinavit de cive, Hic consequenter intendit distinguere politiam in suas species. hJ, £l > •2 o< ο Sî 4 4| ωΙ c-| «! \ I) Distinguit politias 384 [244]. A) Dicit de quo est intentio 384 [244]. B) Ostendit quid sit politia 385 [245]. C) Distinguit politias 386 [246]. I) Dicit quomodo distinguuntur rectae politiae ab iniustis 386 [24ÛJ. a) Ostendit ad quid sit civitas ordinata 386 [246]. j) Dicit de quo est intentio 386 [246]. jj) Incipit exequi propositum 387 [247]. b) Distinguit species principatus 388 [249]. j) In oeconomicis 388 [249]. jj) In politicis 389 [250], c) Concludit differentiam rectarum politiarum et iniquarum, ex ordine ad communem utilitatem, vel non 390 [251]. 2) Dicit quomodo distinguantur illae politiae in seipsis 391 [252]. a) Dicit de quo est intentio 391 [252]. b) Exequatur propositum 392 [253]. a’) Ostendit secundum quid sit accipienda politiarum distinctio 392 [253]. b’) Distinguit utrasque politias per propria nomina 393 [254]. j) Rectas 393 [254]. jj) Vitiosas 394 [255]. c’) Obiicit contra praedicta 395 [256]. a) Dicit de quo est intentio 395 [256]. b) Ponit dubitationem 396 [257]. j) Eam ponit 396 [257]. jj) Excludit quamdam responsionem 397 [258]. c) Concludit ex praemissis solutionem dubitationis 398 [259]. II) Ostendit quid sit iustum in unaquaque politia (vide Leet. VII; n. 399 [260J). III) Ostendit quae politiarum sit potior (vide Leet. VIII; nn. 414 [275]). TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1278b6 - 1279a21) 244. Quoniam autem haec determinata sunt, quod post haec considerandum, utrum unam ponendum politiam, vel plures: et si plures, quae, et quot, et differentiae quae sunt ipsa­ rum. 245. Est autem politia ordo civitatis alio­ rum principatuum, et maxime dominantis omnium. Dominans quidem enim ubique est politeuma civitatis: politeuma autem est po­ litia: dico autem, puta in democraticis qui­ dem dominans populus, pauci autem e con­ trario in oligarchies. Dicimus et politiam al­ teram esse eorum : eumdem autem hunc ser­ monem dicemus de aliis. 246. Supponendum itaque primo, cuius gra­ tia constructa est civitas, et principatus spe­ cies quot, eius qui circa hominem et circa communionem vitae. 247. Dictum est autem in primis sermoni­ bus, in quibus de oeconomia determinatum est, et de despotica, et quod natura quidem est homo animal civile: propter quod et nullo indigentes eius, quae ab invicem po­ litiae, appetunt convivere. Quinimmo, et com- “ ‘35 — L. Ill, 1. v IN POLITICORUM muniter conferens colligit inquantum adiacet ei unicuique pars, ut vivatur bene. 248. Maxime quidem igitur hoc est finis et communiter omnibus et sigillatim. Conve­ niunt autem et adin vicem gratia ipsius et continet politicam communionem: forte enim inest aliqua boni particula, et secundum ip­ sum vivere solum, si non diris secundum vi­ tam excedatur valde. Palam autem quod per­ severant multa mala sustinentes multi homi­ num inviscati ad vivere, tamquam existente quodam solatio in ipso, et dulcedine natu­ rali. 249. At vero principatus dictos modos fa­ cile dividere: etenim in extrinsecis sermoni­ bus determinamus de ipsis saepe. Despotia quidem enim quamvis sit idem conferens se­ cundum veritatem ei qui natura servus, et ei qui natura despotes, tamen principatur ad conferens despotis nihilominus; ad id autem quod servi secundum accidens. Non enim contingit corrupto servo salvari despotiam. Principatus autem puerorum et mulieris, et totius domus, quem utique vocamus oecono­ micum, vel subiectorum gratia est, vel ali­ cuius communis amborum. Secundum se qui­ dem subiectorum: ut videmus et alias artes, puta medicinalem et exercitativam: secundum accidens autem et utique ipsorum erunt : nihil enim prohibet exercitia docentem pueros ali­ 384-387 quando esse et ipsum eorum qui exercitantur, sicut gubernator est semper unus nautarum. Puerorum quidem igitur exercitator vel guber­ nator considerat subiectorum bonum : quando autem unus horum fuerit et ipse, secundum accidens participat utilitatis: hic quidem enim nauta, hic autem fit unus eorum qui exerci­ tantur, cum sit puerorum exercitator. 250. Propter quod et politicos principatus quando fuerint secundum aequalitatem civium constituti et secundum similitudinem, secun­ dum partem dignificant principari, prius qui­ dem qua aptum natum erat dignificantes in parte ministrare, et considerare aliqua rur­ sum quod ipsius bonum, sicut ipse principans considerabat quod illius conferens. Nunc au­ tem propter utilitates quae a communibus, ut eas quae ex principatu, volunt continue prin­ cipari, veluti si accideret sanos esse semper principautés cum essent aegrotativi: etenim sic forte utique persequerentur principatus. 251. Manifestum ergo, quod quaecumque quidem politiae intendunt quod communiter conferens, ipsae quidem rectae existunt entes secundum id quod simpliciter iustum. Quae­ cumque autem conferens principum solum, vitiatae, et omnes sunt transgressiones recta­ rum politiarum. Despoticae enim. Civitas au­ tem communitas liberorum est. COMMENTARIUM S. THOMAE 384. — Postquam Philosophus determina­ vit de cive, ex cuius notitia cognosci potest quid sit civitas, hic consequenter intendit di­ stinguere politiam in suas species. Et dividitur in partes tres. In prima distin­ guit politias [244], In secunda ostendit quid sit iustum in unaquaque politia, ibi [260], « Sumendum autem prius etc. ». Tertio osten­ dit quae politiarum sit potior, ibi [275], « Ha­ bet autem etc. ». Circa primum tria facit. Primo dicit de quo est intentio [244]. Secundo ostendit quid sit politia, ibi [245], « Est autem politia etc. ». Tertio dividit politias, ibi [246], « Supponen­ dum est itaque etc.». Dicit ergo primo [244], quod determinatis praedictis restat considerare, utrum sit una politia tantum vel plures; et si sint plures, quot et quae omnes sint, et quomodo adinvicem differant. 385. — Deinde cum dicit «est autem» [245] Ostendit quod sit respublica. Et dicit quod respublica nihil est aliud quam ordinatio ci­ vitatis quantum ad omnes principatus qui sunt in civitate, sed praecipue quantum ad maxi­ mum principatum, qui dominatur omnibus aliis principatibus. Et hoc ideo, quia impo­ sitio ordinis in civitate, tota consistit in eo qui dominatur civitati; et talis impositio ordinis est ipsa respublica. Unde praecipue respublica consistit in ordine summi principatus secun­ dum cuius diversitatem respublicae diversifi- cantur: sicut in statu populari dominatur po­ pulus, in statu paucorum pauci divites: et ex hoc est diversitas harum, politiarum. Et eodem modo dicendum est de aliis politiis. 386. — Deinde cum dicit « supponendum itaque » [246] Distinguit politias. Et primo dicit quomodo distinguuntur re­ ctae politiae ab iniustis [246], Secundo quo­ modo distinguantur verae politiae in seipsis, ibi [252], « Determinatis autem his etc. ». Circa primum tria facit. Primo ostendit ad quid sit civitas ordinata [246], Secundo osten­ dit quomodo distinguuntur principatus adinvicem [249]. Tertio concludit differentiam re­ ctarum politiarum et iniquarum, ibi [251], « Manifestum ergo etc. ». Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio [246]. Secundo incipit exequi pro­ positum, ibi [247], « Dictum est autem in pri­ mis etc. ». Dicit ergo primo [246], quod cum oporteat distinguere politias adinvicem, oportet primo duo praemittere; quorum primum est propter quid civitas sit instituta. Secundum est, quod sunt differentiae principatuum, qui sunt circa omnia quae veniunt in communionem vitae. Ex his enim duobus poterit accipi differentia iustae et iniustae politiae. 387. — Deinde cum dicit «dictum est» [247] Ostendit quid sit finis civitatis vel politiae. Et dicit quod dictum est in primo libro, in 388-390 IN POLITICORUM quo determinatum est de oeconomica et do­ minica, quod homo naturaliter est animal ci­ vile; et ideo homines appetunt adinvicem vi­ vere et non esse solitarii, etiam si in nullo unus alio indigeret ad hoc quod ducerent vi­ tam civilem: sed tamen magna utilitas est communis in communione vitae socialis. Et hoc quantum ad duo. Primo quidem quantum ad bene vivere: ad quod unusquisque affert suam partem, sicut videmus in qualibet communitate, quod unus servit communitati de uno officio, alius de alio, et sic omnes communiter bene vivunt. Hoc igitur, scilicet bene vivere, maxime est finis civitatis vel politiae et communiter quantum ad omnes et sigillatim quantum ad unum­ quemque. Secundo utilis est vita communis etiam propter ipsum vivere, dum unus in communi­ tate vitae existentium alii subvenit ad susten­ tationem vitae et pericula mortis. Et propter hoc homines ad invicem conveniunt et con­ servant politicam communionem, quia etiam ipsum vivere secundum se consideratum abs­ que aliis quae faciunt ad bene vivendum est quoddam bonum et diligibile, nisi forte homo in vita sua patiatur aliqua valde gravia et crudelia. Et hoc patet ex hoc quod homines etiam si multa mala sustineant, tamen perse­ verant in allectu vivendi quadam naturali dul­ cedine illecti ad desiderium vitae, ac si ipsa habeat in se quoddam solatium et dulcedinem naturalem [248]. 388. — Deinde cum dicit « at vero » [249] Distinguit species principatus. Et primo in oeconomicis [249], Secundo in politicis, ibi [250], « Propter quod et politi­ cos etc. ». Dicit ergo [249], quod facile est distin­ guere modos principatus qui dicuntur, quia a se etiam facta est mentio in externis ser­ monibus praeter principalem intentionem de ipsis, sicut in octavo Ethicorum, et supra etiam in secundo. Est autem in domesticis duplex principatus. Unus qui idem est domini ad servos, qui vo­ catur dominatio: et quamvis idem sit secun­ dum rei veritatem utile ei qui est naturaliter servus, et ei qui est naturaliter dominus, ut scilicet iste ab illo regatur, tamen dominus principatur servo ad utilitatem domini, non au­ tem ad utilitatem servi, nisi forte per acci­ dens, inquantum scilicet corrupto servo cessat dominium. Alius autem est principatus ad liberos, sic­ ut ad filios et uxorem et totam familiam, qui vocatur principatus oeconomicus. In quo quidem principatu intenditur utilitas subdito­ rum, vel etiam communis utrorumque. Per se quidem et principaliter, utilitas subditorum, sicut videmus in aliis artibus, sicut ars medicinae intendit principaliter utilitatem eo­ rum qui medicantur, et ars exercitativa inten­ dit principaliter utilitatem eorum qui exer­ — L. III. 1. v citantur: sed per accidens contingit, quod etiam utilitas redundat in ipsos qui ha­ bent artem. Ille enim qui exercitat pue­ ros etiam ipse simul exercitatur; aliquando etiam est de numero eorum qui exercitantur, sicut gubernator unus est nautarum, qui navi vehuntur. Sic igitur exercitator puerorum et gubernator navis considerat per se sublecto­ rum utilitatem: sed quia ipse est unus de nu­ mero eorum qui exercentur et vehuntur, ideo uterque per accidens participat utilitate com­ muni quam procurat. Et similiter pater parti­ cipat utilitate domus quam procurat. 389. — Deinde cum dicit « propter quod » [250] Distinguit secundum praemissa principatus politicos. Et dicit quod quia principatus qui est supra liberos ordinatur principaliter ad utilitatem subditorum; ideo dignum reputatur quod particulariter principentur cives secun­ dum principatus politicos, quando fuerint in­ stituti secundum aequalitatem et similitudinem civium. Tunc enim dignum videtur quod in una parte temporis quidam principentur, in alia vero alii. Secus autem esset, si quidam civium multum excederent alios in bonitate: tunc enim dignum esset, ut illi semper princi­ parentur; sicut infra dicetur. Sed circa istud dignum variatur aestimatio hominum secundum temporum diversitatem. A principio enim ipsi qui principabantur qua­ si aliis servientes reputabant dignum, sicut et erat, ut ipsi in parte ministrarent aliis in­ tendentes utilitati aliorum, et iterum alio tem­ pore si aliquis alius principaretur qui inten­ deret ad bonum sui ipsius, sicut ipse prius in­ tendebat ad bonum aliorum: sed postea ho­ mines, propter utilitates quae veniunt ex bo­ nis communibus quae sibi principantes usur­ pant et quae veniunt etiam ex ipso iure prin­ cipatus, volunt semper principari, ac si prin­ cipari esset sanum esse, et non principari, es­ set infirmum esse. Sic enim videntur homines appetere principatum, sicut infirmi appetunt sanitatem. 390. — Deinde cum dicit « manifestum er­ go » [251] Concludit ex dictis distinctionem rectarum politiarum ab iniustis. Cum enim ita sit quod principatus liberorum sit ordinatus ad utilita­ tem subditorum, manifestum est quod in qui­ buscumque politiis principes intendunt com­ munem utilitatem, illae sunt rectae politiae secundum iustitiam absolutam: in quibuscum­ que vero politiis intenditur sola utilitas prin­ cipandum, illae sunt vitiatae et corruptiones quaedam rectarum politiarum: non enim in eis est iustum simpliciter, sed iustum secun­ dum quid, ut infra dicetur. Principantur enim dominativae civitati utentes civibus sicut ser­ vis, scilicet ad suam utilitatem : et hoc est contra iustitiam, quia civitas est communitas liberorum: servus enim non est civis, ut supra dictum est. — L. HI, 1. VI IN POLITICORUM LECTIO VL (ηη. 391-398; [252-259]). Ex fine societatis civilis, et numero praesidentium, formas regendi civitates colligit, et earum oppositas labes. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1279a22 - 1280a6) 252. Determinatis autem iis, habitum est politias considerare quot numero, et quae sint : et prius rectas ipsarum : etenim trans­ gressiones erunt manifestae iis determinatis. 253. Quoniam autem politia quidem et politeuma significant idem, politeuma autem est, quod dominans civitatum, necesse autem esse dominans aut unum aut paucos aut mul­ tos, quandoquidem unus vel pauci vel multi ad commune conferens principantur; has qui­ dem rectas necessarium esse politias; eas au­ tem, quae ad proprium vel unius vel pauco­ rum vel multitudinis, transgressiones : aut enim non cives dicendum esse participantes, aut oportet communicare conferente. 254. Vocare autem consuevimus monarchia­ rum quidem eam quae ad commune confe­ rens respicit, regnum; eam autem quae pau­ corum quidem, plurium autem uno, aristocratiam, aut propter optimos principari, aut propterea quod ad optimum civitati, et com­ municantibus ipsa. Quando autem multitudo ad commune conferens vivit, vocatur com­ muni nomine omnium politiarum politia. Accidit autem rationabiliter. Unum quidem igitur differre secundum virtutem, vel pau­ cos, contingit: plures autem iam ad summum omnis virtutis pervenisse difficile, et maxime ad bellicam, hoc enim in multitudine fit : propter quod quidem secundum hanc politiam principalissimum quod propugnativum, et par­ ticipant ipsa qui possident arma. 255. Transgressiones autem dictarum tyran­ nis quidem regni, oligarchia autem aristocratiae, democratia autem politiae. Tyrannis qui­ dem igitur est monarchia ad conferens monarchiantis. Oligarchia autem ad id quod abundantium. Democratia autem ad conferens egenorum. Ad id autem quod expedit com­ muni, nulla ipsarum. 256. Oportet autem paulo per longiora di­ cere quae sit unaquaeque harum politiarum. Etenim habet quasdam dubitationes : ei au­ tem qui circa unamquamque methodum phi­ losophatur et non solum aspicit ad agendum, conveniens est non despicere, neque praeter­ mittere, sed declarare circa unumquodque veritatem. Est autem tyrannis quidem monar­ chia sicut dictum est, despotica politicae com­ munitatis. Oligarchia autem quando fuerint domini politiae qui substantias habent. De­ mocratia autem e contrario, quando qui non possident multitudinem substantiae, sed egeni. 257. Prima autem dubitatio ad definitionem est. Si enim fuerint qui plures existentes di­ vites domini civitatis, democratia autem est quando fuerit domina multitudo : similiter autem rursum utique si alicubi accidit egenos pauciores quidem esse divitibus, meliores au­ tem existentes dominos esse politiae; ubi au­ tem pauca multitudo domina, oligarchiam esse aiunt; non videbitur utique bene definitum esse de politiis. 258. At vero si quis connectens abundantiae quidem paucitatem, penuriae autem et multi­ tudinem sic appellet politias, oligarchiam qui­ dem in qua principatus habent qui divites pauci multitudine existentes, democratiam au­ tem in qua qui egeni multi existentes multi­ tudine, aliam habet dubitationem. Quas enim dicemus modo dictas politias eam in qua plu­ res opulenti, et in qua pauciores egeni, do­ mini autem utrique politiarum? siquidem nulla alia politia est praeter dictas. 259. Videtur igitur ratio facere palam quod paucos quidem vel multos esse dominos ac­ cidens est, hoc quidem oligarchiis, hoc autem democratiis, propterea quod opulenti quidem pauci, egeni autem multi sunt ubique. Propter quod etiam non accidit dictas causas fieri differentiae. Quo autem differunt democratia et oligarchia abinvicem, penuria et divitiae sunt: et necessarium quidem, ubicumque principantur propter divitias, sive pauciores sive plures, hanc esse oligarchiam: ubi au­ tem egeni, democratiam. Sed accidit, sicut diximus, hos quidem paucos esse, hos autem multos : abundant enim pauci, libertate au­ tem participant omnes, propter quas alter­ cantur utique de politia. 391-396 IN POLITICORUM L. Ill, 1. vi COMMENTARIUM S. THOMAE 391. — Postquam Philosophus distinxit politias rectas ab iniustis, hic intendit distin­ guere utrasque abinvicem. Et circa hoc duo facit. Primo dicit de quo est intentio [252], Secundo exequatur propo­ situm, ibi [253], «Quoniam autem etc.». Dicit ergo primo [252], quod postquam praedicta determinata sunt, consequens est determinare de politiis quot sint numero et quae sint; et hoc ordine, ut primo considere­ mus de politiis rectis, secundo de iniustis. 392. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » [253] Distinguit politias. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit se­ cundum quid accipienda sit politiarum distin­ ctio [253], Secundo distinguit politias, ibi [254], «Vocare autem etc.». Tertio obiicit contra praedicta, ibi [256], « Oportet autem paulo per longiora dicere etc. ». Dicit ergo primo [253], quod politia nihil est aliud quam ordo dominantium in civitate. Necesse est enim quod distinguantur politiae secundum diversitatem dominantium. Aut enim in civitate dominatur unus, aut pauci, aut multi. Et quodlibet horum trium fuerit, potest dupliciter contingere. Uno modo quan­ do principantur ad utilitatem communem, et tunc erunt rectae politiae. Alio modo quando principantur ad propriam utilitatem eorum qui dominantur, sive sit unus, sive pauci, sive plures; et tunc sunt transgressiones politiarum; quia oportet dicere quod vel subiecti non sint cives, vel quod in aliquo communicent uti­ litate civitatis. 393. — Deinde cum dicit « vocare au­ tem » [254] Distinguit utrasque politias per propria no­ mina. Et primo rectas [254], Secundo vitiosas, ibi [255], «Transgressiones autem etc.». Dicit ergo primo [254], quod si sit princi­ patus unius, vocatur regia potestas consueto nomine si intendat utilitatem communem. Illa vero politia in qua pauci principantur propter bonum commune, plures tamen uno, vocatur status optimatum; vel quia optimi principan­ tur, scilicet virtuosi; vel quia ordinatur talis politia ad id quod est optimum civitatis et omnium civium. Sed quando multitudo prin­ cipatur intendens ad utilitatem communem, vocatur respublica, quod est nomen commune omnibus politiis. Et hoc quod ista politia vocetur tali nomi­ ne, rationabiliter accidit: de facili enim con­ tingit quod in civitate inveniatur unus ve! pauci qui multum excedant alios in virtute: sed valde difficile est quod multi inveniantur qui perveniant ad perfectionem virtutis; sed maxime hoc contingit circa bellicam virtutem, ut scilicet multi in ea sint perfecti. Et ideo in hac politia principantur viri bellatores et illi qui habent arma. 394. — Deinde cum dicit « transgressiones autem » [255] Distinguit corruptiones dictarum politiarum per nomina. Et dicit quod dictarum politiarum sunt istae transgressiones. Tyrannis quidem fit ex rege. Paucorum potentia ex optimatibus. Popularis status ex republica. Ex quo conclu­ dit, quod tyrannis est principatus unius inten­ dens utilitatem propriam. Paucorum status ve­ ro est intendens ad utilitatem divitum. Popu­ laris status vero ad utilitatem pauperum: nul­ la vero earum intendit ad utilitatem commu­ nem. 395. — Deinde cum dicit « oportet au­ tem » [256] Obiicit contra praedicta. Et circa hoc tria facit. Primo dicit de quo est intentio : et repetit quae praedicta sunt [256]. Secundo ponit dubitationem, ibi [259], « Prima autem dubitatio etc. ». Ter­ tio ponit solutionem, ibi [259], « Videtur igi­ tur ratio etc. ». Dicit ergo primo [256], quod oportet ali­ quantulum a remotiori discutere quae sit una­ quaeque politiarum praedictarum cum habeat quasdam dubitationes. Ille qui philosophatur in unaquaque arte, quasi considerans verita­ tem, non solum respicit ad id quod est utile ad agendum, et nihil debet despicere vel prae­ termittere, sed in singulis declarare verita­ tem. Dictum est autem quod tyrannis est quae­ dam monarchia dominativa politicae commu­ nitatis, quia scilicet utitur civibus ut servis. Paucorum vero status est quando dominan­ tur politiae illi qui abundant in divitiis. Popu­ laris vero status est quando dominantur po­ litiae non illi qui possident multitudinem di­ vitiarum, sed magis pauperes. 396. — Deinde cum dicit « prima au­ tem » [257] Movet dubitationem. Et primo ponit dubitationem [257], Secundo excludit quamdam responsionem, ibi [258], « At vero siquis etc. ». Dicit ergo primo [257], quod prima dubitaHo est contra definitionem, scilicet popularis poten­ tiae et paucorum. Ponatur ergo quod in aliqua civitate sint plures divites quam pauperes, et divites sint domini civitatis: videtur, secundum hoc, quod ibi sit status multorum. Similiter autem si aliter contingat quod pauperes sint pauciores, sed sint meliores et fortiores et dominentur civitati, sequetur, secundum hoc, quod sit ibi status paucorum. Non ergo vi­ detur quod sit bene definitum de politiis cum — *39 — L. Ill, 1. vi IN POLITICORUM dictum sit quod status multorum est dominium pauperum, status paucorum dominium divitum. 397. Deinde cum dicit « at vero » [258] Excludit quamdam responsionem. Posset enim aliquis dicere, quod in definitione pau­ corum potentiae est coniungenda paucitas divi­ tiis; et in definitione potentiae multorum est contingenda multitudo paupertati; ita scilicet quod sit paucorum potentia in qua pauci di­ vites principantur, multorum vero in qua mul­ ti pauperes. Sed hoc iterum habet aliam dubi­ tationem: -i enim sufficienter divisae sunt po­ litiae, ita scilicet quod nulla sit alia politia praeter praedictas, non erit dare sub qua poli­ tia comprehendantur duae praedictae politiae: scilicet quando principantur vel multi divites, vel pauci pauperes. 398. — Deinde cum dicit « videtur igi­ tur » [259] Concludit ex praemissis solutionem dubita­ tionis. Et dicit quod ratio praemissae dubita­ tionis videtur manifestare, quod principes esse multos, per accidens se habeat ad regimen 397-398 multorum : et eos esse paucos per accidens se habeat ad regimen paucorum, eo quod ubique inveniuntur plures pauperes quam divi­ tes; et secundum hoc nomina sunt posita prout in pluribus invenitur. Sed quia id per accidens est, non est differentia specifica; ideo paucorum potentiae non distinguuntur a mul­ titudinis potentia per se loquendo secundum multitudinem et paucitatem: sed id quo per se differunt sunt paupertas et divitia: alia enim est ratio regiminis quod ordinatur ad opulen­ tiam et eius quod ordinatur ad libertatem quae est finis potentiae multorum. Et ideo neces­ se est quod ubicumque aliqui dominantur propter divitias, sive sint plures, sive' pauciores, quod ibi sit status paucorum; et ubicumque dominantur pauperes, ibi sit status multorum: sed per accidens est, quod hi sint multi, et illi pauci. Pauci enim sunt, qui abundant di­ vitiis, sed omnes participant libertate; et pro­ pter haec duo altercantur sibi invicem; dum pauci volunt praeessc propter excessum divi­ tiarum, et multi volunt praevalere paucis, quasi aequivalentes eis propter libertatem. ANIMADVERTENDA Hic explicit expositio S. Thomae in Aristotelis libros Politicorum. Hinc deinceps expositio a Petro de Al vernia perficitur. — 140 — IN POLITICORUM L. Ill, 1. vri LECTIO VIL (nn. 399-413: [260-274]). Non iniuriae cautio, non mercium commutatio, non propinqua habitatio, non bel­ lorum propulsatio, non magistratuum participatio, sed bene beateque vivendi ratio, homines in urbibus congregavit. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1280a7 - 1281al0) 260. Sumendum autem prius quos terminos dicunt oligarchiae et democratiae : et quidem quod iustum est oligarchicum existens, et democraticum. 261. Omnes enim tangunt iustum quoddam: sed usque ad aliquid procedunt, et dicunt non omne quod proprie iustum: puta videtur aequale esse, quod iustum est, et est, sed non omnibus, sed aequalibus. Et videtur inae­ quale esse quod iustum est, et est, sed non omnibus, sed inaequalibus. Ii autem hoc au­ ferunt, scilicet quibus, et judicant male. 262. Causa autem, quia de seipsis indi­ cium: fere autem plurimi sunt iudices pravi de propriis. Quare, quoniam quod iustum aliquibus, et iustum est eodem modo in re­ bus et quibus, sicut dictum est prius in Ethi­ cis; rei quidem aequalitatem confitentur, eam autem quae quibus dubitant, maxime quidem propter dictum modum, quia iudicant de se ipsis male. 263. Deinde autem, et quia dicere usquequo utrosque iustum aliquid, putant iustum dicere simpliciter. Hi quidem enim si secun­ dum aliquid inaequales sint, puta secundum pecunias, totaliter putant inaequales esse: ii autem si secundum aliquid aequales, puta secundum libertatem, totaliter aequales. 264. Quod autem principalissimum non di­ cunt. Siquidem enim possessionum gratia communicassem et convenissent, tantum par­ ticipant civitate, quantum et possessione. Quare oligarchicorum sermo videbitur uti­ que invalescere: non enim esse iustum, ae­ quum participare centum minas unum qui intulit minam unam, cum eo qui dedit resi­ duum totum. 265. Neque iis, qui a principio, neque post acquisitis. Si autem neque ipsius vivere gra­ tia solum, sed magis ipsius bene vivere, ete­ nim servorum utique et aliorum animalium esset civitas, nunc autem non, quia non par­ ticipant felicitatem, neque ipso vivere secun­ dum electionem. 266. Neque compugnationis gratia quatenus a nullo injustitiam patiantur, neque' propter commutationes, ut eum usum qui ad invicem. 267. Etenim utique Tyrrheni, et Carche­ donii, et omnes quibus sunt contractus adinvicem, et unius utique civitatis cives es­ sent: sum enim ipsis pacta de introductibilibus, et conventiones de non iniustitia fa­ cienda, et scripturae de compugnatione. 268. Sed neque principatus omnibus com­ munes in iis constituti sunt, sed alii apud utrosque. 269. Neque quales quosdam esse oporteat alteros alteri curant, neque quando nullus erit iniustus eorum qui sub pactis, neque quando malitiam nullam habeant, sed solum quando nihil iniuste agant invicem. De vir­ tute autem et malitia ministrant, quicumque curant bonam legislationem. Quare manife­ stum, quod oportet de virtute sollicitam esse ei, quae tamquam vere nominatur civitas non sermonis gratia. Fit enim communicatio et compugnatio de aliis loco differens solum ab iis, qui de longe compugnant. Et lex pactum, sicut ait Lycophron sophista, fideiussor in­ vicem iustorum, sed non qualis faciat bonos et iustos cives. 270. Quod autem hoc modo se habeat, ma­ nifestum. Si enim aliquis, et copulet loca in unum, ut se tangant Megareorum civitas et Corinthiorum muris, tamen non una civitas, neque si ad invicem connubia fecerint, quam­ vis hoc propriarum communicationum civi­ tatibus sit. Similiter autem, neque si qui ha­ bitarent separatim quidem, non tamen tan­ tum de longe ut non communicarent, sed si essent ipsis leges, ut non seipsos iniuste molestarent circa mutuas dationes, puta si hic quidem esset faber, hic autem agricola, alius autem coriarius, alius vero aliud ali­ quid tale, et multitudine essent decem millia, non tamen communicarent in alio nullo, quam in talibus, puta communicatione et compugnatione, neque sic quidem civitas : propter quam itaque causam? non enim uti­ que propter non propinquum communitatis. Si enim sic, et convenirent sic communican­ tes, unusquisque tamen uteretur propria do­ mo tamquam civitate, et sibi ipsis auxiliantes sicut pugna existente ad iniuriantes so­ lum, neque sic utique videbitur esse civitas diligenter considerantibus. Siquidem similiter colloquerentur congregati, et sigillatim. 271. Manifestum igitur, quod non est ci­ vitas communio loci, et eius quod non est iniusta agere ad seipsos, et mutuae dationis — I4I — L. Ill, 1. vu IN POLITICORUM gratia; sed hoc quidem necessarium existere si erit civitas. Attamen neque existentibus omnibus iis, est iam civitas. 272. Sed ipsius bene vivere communicatio et domibus et generibus gratia vitae perfectae et per se sufficientis. Non erit tamen hoc non unum et eumdem locum habitantium, et utentium connubiis: propter quod affectiones factae sunt in civitatibus et fraternitates, et immolationes, et deductiones ipsius con­ vivere. Quod autem tale, amicitiae opus; con­ vivendi enim electio amicitia est. 273. Finis quidem igitur civitatis bene vi­ vere, haec autem finis gratia. Civitas autem generum et vicorum communitas vitae perfe­ 399-401 ctae et per se sufficientis. Hoc autem est, ut dicimus, vivere feliciter et bene: bona­ rum ergo actionum gratia ponendum esse politicam communionem, sed non ipsius con­ vivere. 274. Propter quod quidem quicumque adiiciunt plurimum ad talem communionem, iis civitatis attinet plusquam aequalibus secun­ dum libertatem et genus, vel maioribus, se­ cundum politicam autem virtutem inaequali­ bus; vel excedentibus secundum divitias, se­ cundum virtutem autem excessis. Quod qui­ dem igitur omnes qui de politiis altercantur partem quamdam iustt dicant, manifestum est ex dictis. COMMENTARIUM 399. — Postquam Philosophus declaravit per quid distinguuntur popularis status et pau­ corum, in parte ista ostendit per quid antiqui istas politias determinaverunt. Et quia deter­ minaverunt huiusmodi politias per iustum quoddam, ideo determinat in parte ista de in­ sto paucorum potentia, et multorum, et quo­ modo verum dixerunt, et quomodo non: et dividitur in partes duas. In prima praemittit intentum suum. Secundo prosequitur, ibi, «Omnes enim tangunt, etc.». In prima dicit, quod postquam determina­ tum est, quid est paucorum status, et multo­ rum, et quod distinguuntur per divitias et pe­ nuriam, primo accipiendum definitiones, quas antiqui assignaverunt de ipsis. Definiunt au­ tem ista per iustum, quia politia est ordo in­ habitantium in civitate, et iste ordo attenditur secundum aliquam iustitiam; ideo huiusmodi politias definiverunt per iustum: propter quod videndum est, quid sit iustum multorum. 400. — Deinde cum dicit « omnes enim » Prosequitur intentum suum. Et quia anti­ qui, ut dictum est, istas politias distinxerunt per iustum, vult determinare, quod huiusmodi iustum sit iustum secundum quid, non sim­ pliciter. Et primo ostendit, quod sit iustum secun­ dum quid. Secundo specialiter, quod non sit iustum simpliciter, ibi, « Quod autem princi­ palissimum, etc. ». Adhuc prima in duas : quoniam primo de­ clarat, quod isti tetigerunt iustum secundum quid, non simpliciter. Secundo assignat cau­ sam cuiusdam dicti, ibi, « Causa autem, quia etc. ». In prima dicit, quod omnes antiqui determi­ nantes de paucorum statu, et de multorum, tangunt iustum secundum quid, non simpli­ citer, procedentes usque ad aliquid: et di­ cunt non omne illud quod est proprie iustum et simpliciter iustum, sed illud quod est im­ proprie et secundum quid iustum. Et hoc ap­ paret, quia iustum attenditur secundum ali­ quam proportionem, et secundum aliquam di­ gnitatem, saltem in iustitia distributiva. Et ideo ubi est iustum secundum proportionem, quae est secundum dignitatem, respectu boni simpliciter, ibi est bonum simpliciter: ubi au­ tem non est respectu boni simpliciter, sed se­ cundum quid, ibi iustum non est simpliciter, sed secundum quid. Hoc autem est in statu multorum, et paucorum. In statu enim paucorum attenditur iustum penes divitias, in statu vero multorum penes libertatem. Et manifestum est, quod ista non sunt bona simpliciter: bona enim simpliciter sunt bona virtutis : quare manifestum est, quod isti tetigerunt iustum secundum quid, non simpliciter. Iterum hoc apparet. Iustum enim aequale videtur esse vel consistere in qua­ dam aequalitate secundum proportionem; quae non solum attenditur ex parte rerum, quae di­ stribui debent, sed ex parte suppositorum, qui­ bus debet fieri distributio. In iustitia enim fa­ cienda etiam attenditur aequalitas proportionis ex parte personarum, quibus debet fieri iustitia secundum aliquam dignitatem: et eamdem oportet esse proportionem rerum quae distri­ buuntur; ut si sint aequales secundum virtu­ tes, aequaliter distribuatur eis de bonis. Si au­ tem inaequales secundum virtutem, distribua­ tur eis aequaliter secundum proportionem, ut quanto excedit unus alium in virtute, tanto plus distribuatur ei de bonis communibus. Si­ militer etiam si quantum ad aliquid attendatur dignitas. Et antiqui decertantes de iusto pau­ corum potentiae et multorum, concesserunt bene aequalitatem ex parte rerum et tetige­ runt; aequalitatem autem suppositorum prae­ termiserunt, et male quantum ad hoc indica­ verunt. Quare manifestum est, quod non teti­ gerunt iustum simpliciter; quare, male ipsum indicaverunt. 401. Deinde cum dicit « causam autem » Assignat causam cuiusdam dicti. Dixit enim, quod male iudicaverunt de iusto, et assignat causam huiusmodi: et dividitur in duas, se­ cundum quod dupliciter assignat. Secunda, ibi, « Deinde autem etc. ». In prima dicit, quod causa quare male iudi- — 142 — 401-405 IN POLITICORUM L. Ill, 1. vu caverunt de iusto, non considerantes aequa­ et convenissent propter eas, tantum participa­ litatem personarum sed rerum, haec fuit, quia rent civitate quantum divitiis. Et tunc veri­ de seipsis iudicaverunt : fere autem plures pra­ tatem haberet sermo eorum, qui de statu paucorum scribunt, ut qui aequales essent in vum iudicium dant de seipsis; et ratio huius divitiis, aequaliter reciperent de communi : si est, quia ad iudicium requiritur prudentia. vero non, non. Non enim videtur eis esse iu­ Prudentia autem pracsupponit appetitum re­ stum, si communitas habeat in bonis centum ctum per virtutem moralem: quod ergo per­ talenta, quod tantum recipiat de centum ta­ vertit appetitum, pervertit iudicium rationis. Iudicium autem de seipso pervertit appetitus lentis, qui ad commune non apposuit nisi unam minam, idest aliquam parvam mensu­ malus et perversus. ram, sicut ille qui totum residuum dedit. Ite­ Homo autem habet ut in pluribus perver­ rum non videtur esse iustum, quod ille qui sum appetitum respectu suiipsius, quia unus­ minus apposuit ad commune, tantum recipiat quisque nimis afficitur ad seipsum. Et ideo propter nimiam dilectionem et affectionem de illis quae habuit communitas a principio, quam habet ad seipsum, voluntas pervertitur nec de illis quae postmodum acquisita sunt. Nunc autem civitas non est instituta propter a fine recto: et ideo iudicantes de seipsis pra­ ve indicant. Et dicit « Fere autem etc. » quia divitias finaliter, cum divitiae ad aliquid ordi­ sapientes non male iudicant de seipsis: ha­ nentur: quare manifestum est, quod isti qui bent enim prudentiam et appetitum rectum, et statui paucorum favent, non tetigerunt iustum cognoscunt se sicut sunt, et ideo non inordi­ simpliciter. nate afficiuntur ad seipsos; propter quod recte 404. — Deinde cum dicit « neque compu­ iudicant de seipsis sicut de aliis. Cum ergo gna tionis » iustum sit aequale eodem modo et ex parte Ostendit universaliter, quod nec isti nec rerum, et ex parte personarum, sicut dictum alii tetigerunt iustum simpliciter. Et quia iu­ est in Ethicis, ipsis vero antiqui erant perso­ stum attenditur in ordine ad finem civitatis, in nae, quibus fiebat distributio, et indicabant operationibus quae sunt ad alterum, ideo de seipsis: concesserunt aequalitatem ex parte Philosophus declarat finem civitatis, ut ex hoc rerum, non personarum: quare manifestum appareat quid sit iustum simpliciter, et quid est, quod male iudicaverunt de iusto. iustum secundum quid. 402. — Deinde cum dicit « deinde autem » Et dividitur in partes duas. Primo osten­ Hoc idem probat secunda ratione: et dicit, dit, gratia cuius finis civitas sit instituta. Se­ quod iterum manifestum est, quod hi qui fa­ cundo infert corollarium, ex quo apparet il­ vent statui paucorum et multorum, male iudi­ lud quod intendit principaliter, ibi, « Quapro­ caverunt de iusto, et propter causam dictam, pter etc. ». et quia tangentes iustum secundum quid, pu­ Prima in duas. Primo ostendit, quod civitas taverunt tetigisse iustum simpliciter: sed non non est instituta gratia alicuius boni parti­ tetigerunt, quia dixerunt fautores status pau­ cularis, et secundum quid. Secundo ostendit corum, quod si aliqui sunt inaequales secun­ gratia cuius est instituta, ibi, « Sed ipsius be­ dum quid, sunt inaequales simpliciter: videli­ ne vivere etc. ». cet si sunt inaequales secundum divitias, ut Adhuc prima in duas. Primo ostendit, quod unus sit ditior alio, sint inaequales simpliciter. non est instituta gratia ipsius vivere absolute. Et ideo non tantum debet distribui de bonis Secundo, quod nec gratia commutationis, aut communibus uni quantum alteri. Fautores sta­ compugnationis, ibi, « Neque compugnationis tus multorum dixerunt, quod si aliqui essent gratia etc. ». aequales in libertate, essent aequales simpli­ In prima dicit, quod si civitas non sit insti­ citer, et aequaliter debebant recipere de bonis tuta finaliter propter divitias, nec instituta est communibus. Si autem inaequales in libertate, gratia ipsius vivere solum, ita quod ipsum vi­ inaequales simpliciter et inaequaliter deberent vere secundum se sit finis ultimus civitatis, recipere. Et sic manifestum est, quod non sed magis ipsum vivere bene: si enim vivere tangunt iustum simpliciter, sed secundum quid. absolute esset finis civitatis, quicquid attinge­ Arguunt enim a secundum quid ad simplici­ ret ad vivere, attingeret ad finem civitatis : ter: est aequalis secundum divitias, ergo ae­ sed servi et bruta animalia attingunt ad vivere qualis: et: est aequalis in libertate, ergo ae­ absolute, quare attingerent ad finem civitatis: qualis simpliciter. sed non attingunt, quia felicitas, finis est civi­ 403. — Deinde cum dicit « quod autem » tatis: ipsa autem non participant felicitatem Probat specialiter, quod isti non intenderunt nec attingunt ad ipsum vivere secundum eleiustum simpliciter. Et primo quantum ad statum paucorum, iI ctionem: quare manifestum est, quod civitas non est instituta gratia ipsius vivere absolute. Secundo quantum ad omnes, ibi, « Neque iis, 405. — Deinde cum dicit « neque compu­ qui a principio etc. ». gnationis » In prima dicit, quod isti dimittunt principa­ Ostendit, quod nec gratia compugnationis, lissimum iustum. Si enim ita esset, quod ci­ et commutationis eorum adinvicem. vitas esset instituta finaliter propter divitias Et dividitur in duas, secundum quod hoc ct possessiones, et homines communicassent — T43 — L. Ill, L vu IN POLITICORUM dupliciter probat. Secunda, ibi, « Quod autem hoc modo etc. ». Adhuc prima in duas. In prima ponit con­ clusionem rationis quam intendit. In secunda probat eam, ibi, « Etenim utique Tyrrheni etc. ». In prima dicit quod civitas non est insti­ tuta gratia compugnationis ad inimicos, ut a nullo possint pati iniustitiam; nec gratia commutationis faciendae; nec propter aliquos contractus, vel usus, qui possunt fieri inter homines ad invicem. 406. — Deinde cum dicit « etenim utique » Probat; et dicit quod si civitas esset insti­ tuta propter ista, quae dicta sunt, tunc Tusci et Carthaginenses, qui habent aliquos contra­ ctus adinvicem, essent sub una civitate: sed hoc est falsum: quare civitas non est instituta gratia alicuius commutationis, nec compugna­ tionis. Circa istam rationem sic procedit. Primo probat consequentiam. Secundo destruit con­ sequens, ibi, « Sed neque magistratus ». In prima dicit, quod si civitas esset instituta, gratia compugnationis et commutationis et contractuum, qui possunt fieri adinvicem, tunc Tusci et Carthaginenses, et omnes inter quos sunt et fiunt aliqui contractus, essent sub una civitate: sunt enim istis pacta de introductibilibus, sive de rebus apportabilibus adinvicem, ut res unius civitatis possint apportari ad aliam civitatem, et commutari. Iterum conven­ tiones habent, quod non faciant sibi adinvi­ cem iniustitiam de compugnatione : quare isti essent sub una civitate contra inimicos iuvando se adinvicem. 407. — Deinde cum dicit « sed neque » Destruit consequens, probando ipsum esse falsum. Et dividitur in duas, secundum quod dupli­ citer probat. Secunda ibi, « Neque quales quos­ dam etc. ». In prima dicit, quod manifestum est, quod non sit una civitas, quia civitas una unum principatum habet : sed cives Tusci, et Cartha­ ginenses, et alii quibus sunt contractus adinvicem, non sunt sub uno principatu, sed sub diversis principatibus. Alius est enim princi­ patus Tuscorum, et Carthaginensium : quare, manifestum est, quod isti non sunt sub una civitate. 408. — Deinde cum dicit « neque quales » Ponit secundam rationem ad destruendum consequens. Et dicit quod manifestum est quod isti non sunt sub una civitate, quia isti Tusci non curant quales debent esse se­ cundum virtutem Carthaginenses, nec e con­ verso; nec curant quomodo nullus eorum iniustus sit, nec qualiter nullus habeat mali­ tiam, nec ad hoc laborant, nec ad hoc coo­ perantur: sed solum intendunt quod non fa­ ciant sibi adinvicem iniustitiam. Sed quicum­ que curant de bona legislatione considerant de virtute et malitia, ut malitiam repellant a 405-409 civibus et faciant eos virtuosos : hoc enim intendit bonus legislator: quare manifestum est quod bona et vera civitas et non secun­ dum sermonem tantum, debet esse sollicita de virtute, ut faciat cives virtuosos. Quamvis tamen isti non curent adinvicem quales sint secundum virtutem, nec ad hoc laborent, ha­ bent tamen aliquam communicationem; nam iuvant se in pugnando contra inimicos, et communicant in commutationibus et in con­ tractibus, et sic de aliis. Similiter dicendum est ita, quod si sint duae civitates remotae secundum situm, quandoque tamen in commutationibus et aliis contra­ ctibus communicant et iuvant se adinvicem in compugnando contra inimicos, differentes tantum in hoc a propinquis secundum locum, quia istae propinquae, illae remotae. Et pa­ ctum est eis lex, quod non faciant sibi adinvi­ cem iniustitiam non quod faciant se bonos ci­ ves: sicut proverbialiter dixit Lycophron so­ phista quod pactum inter aliquos habitum fideiussor est, quod non faciant sibi adinvicem iniustitiam; non quod bonos seinvicem fa­ ciant, nec et quales sint secundum virtutem, scilicet boni vel iusti. 409. — Deinde cum dicit « quod autem » Ponit secundam rationem ad probandum quod civitas non est instituta gratia compu­ gnationis et commutationis et aliorum con­ tractuum. Posset enim aliquis dicere quod si Tusci et Carthaginenses essent propinqui et commorarentur simul in uno loco et commu­ nicarent in communicationibus et contractibus aliis, essent una civitas. Hoc removet per istam rationem. Et dividitur in duas. In prima ponit ratio­ nem quasi procedens narrative. Secundo con­ cludit conclusionem principaliter intentam, ibi, «Ex quo patet etc.». In prima dicit, palam esse ex dictis, quod hoc modo se habeat, sicut dictum est, quod civitas non instituta sit gratia compugnatio­ nis, nec commutationis, nec aliorum contra­ ctuum. Si enim duae civitates distinctae, si­ cut Megarensium et Corinthiorum, essent pro­ pinquae secundum situm, ita quod se tange­ rent et circumvolverentur uno muro, adhuc non esset una civitas, quia posset continge­ re quod haberent diversos principatus et di­ versas politias, et manifestum est quod tunc non esset una civitas, etiam dato quod com­ municarent sibi adinvicem secundum connubia, ut aliqui civium Megarensium contrahe­ rent cum aliquibus Corinthiorum; quamvis ista communicatio sit una de propriis com­ municationibus quae fiunt in civitatibus. Ho­ mines enim unius civitatis frequenter contra­ hunt cum aliis eiusdem civitatis. Adhuc ta­ men non esset una civitas, quia istud pos­ sent facere diversae civitates. Eodem modo si aliqui separati essent secundum locum et ha­ berent diversas habitationes, non tamen tan­ tum distarent quod non possent adinvicem — 144 — 409-413 IN POLITICORUM communicare, sed haberent leges quod in com­ mutationibus faciendis adinvicem non infer­ rent iniuste sibi molestias, ut si aliquis esset faber, alius coriarius, alius agricola, alius ha­ beret aliquam artem aliam, et essem in aliqua magna multitudine, sicut si essent decem mil­ lia, et in nullo alio communicarent adinvi­ cem, quam in commutatione rerum et in com­ pugnando contra inimicos, adhuc non esset una civitas; quia ista possunt contingere habi­ tantibus in diversis civitatibus. Quae igitur est causa propter quam non est civitas una? Non est dicendum quod pro­ pter hoc non sunt propinquae secundum si­ tum cum non sint sub una civitate, ita quod non esse propinquos secundum situm faciat civitatem non esse unam et esse propin­ quum faciat civitatem esse unam: quia si ali­ qui sic conveniret quod essent propinqui se­ cundum situm et communicarent adinvicem, si tamen quilibet haberet domum suam et uteretur ea sicut civitate, quae communis est pluribus, et iuvarent se adinvicem contra ini­ micos iniuriantes eis, sed in nullo alio com­ municarent, non esset civitas una. Et hoc manifestum est diligenter consideranti; quia possibile est quod sint sub diversis principa­ tibus et politiis, et tunc manifestum est quod non sunt sub una civitate. Iterum dato quod sic essent congregati, ut adinvicem colloque­ rentur et divisim de contractibus faciendis, ad­ huc non esset civitas una, quia possibile esset quod haberent diversas politias et principatus. 410. — Deinde cum dicit « manifestum igi­ tur » Concludit conclusionem principalem. Et di­ cit quod manifestum est quod civitas non est communicatio loci, nec civitas finaliter insti­ tuta est ut adinvicem non faciant iniusta, nec gratia commutationis: tamen si debeat esse civitas: oportet ista existere, aliter enim non esset civitas: tamen istis solum existen­ tibus non est primo. 411. — Deinde cum dicit « sed ipsis » Ostendit gratia cuius instituta est. Et dividitur in duas. In prima ostendit quid est civitas simpliciter. In secunda osten­ dit quis est finis civitatis gratia cuius insti­ tuta est, ibi, « Finis est etc. ». In prima dicit quod bene dictum est quod communicatio loci non est civitas, sed com­ municatio bene vivendi composita ex domibus et diversis generibus gratia vitae perfectae, et per se sufficientis, est civitas. Et per hoc quod dicit, communicatio bene vivendi, innuit cau­ sam formalem: per hoc quod dicit composita ex domibus, tangit causam materialem propin­ quam: per hoc quod dicit ex diversis generi­ bus, tangit causas materiales remotas: per hoc quod dicit gratia vitae perfectae etc. (an­ git causam finalem. Sed haec non contingunt esse nisi habitantibus eumdem locum et nisi coniungantur secundum connubia. Et propter hoc in civitate fiunt affectiones amicitiae fa- L. HI. 1. vir ctivae et conservativae, et confraternitates, quae sunt communicationes adinvicem in co­ mestionibus et potibus vel in aliis. Similiter fiunt sacra et conversationes et solatia propter ipsum convivere: et ratio huius est, quia ami­ citia multum necessaria est in civitate. Ami­ citia enim eligitur propter convivere, sine au­ tem convivere non est civitas: quare amicitia necessaria est ad civitatem : sed ista quae dicta sunt, necessaria sunt ad amicitiam; et ideo ista ordinata sunt in civitate. 412. — Deinde cum dicit « finis quidem » Ostendit gratia cuius finis instituta est civi­ tas. Et dicit quod finis civitatis propter quod civitas instituta est, est ipsum bene vivere. Civitas autem et illa quae ordinantur ad ci­ vitatem, sunt propter finem. Civitas enim est communicatio bene vivendi composita ex ge­ neribus diversis et gratia vitae perfectae et per se sufficientis. Hoc autem est vivere fe­ liciter: bene autem vel feliciter vivere in po­ liticis, est operari secundum optimam virtu­ tem practice. Et propter hoc manifestum est quod communicatio politica consistit in com­ municatione bonarum actionum, et consistit in ipso vivere absolute. Apparet igitur quod finis propter quem instituta est civitas bene ordinata, est secundum virtutem perfectam vivere vel operari, et non ipsum convivere. 413. — Deinde cum dicit « propter quod » Infert corollarium ex quo apparet principale intentum. Et dicit quod, cum finis civitatis sit feliciter vivere practice, feliciter autem vive­ re sit operari secundum optimam virtutem practicam, quae est prudentia, et communica­ tio politica consistit in huiusmodi actionibus; manifestum est quod illi qui plus addunt ad talem communionem plus addunt ad civili­ tatem, et plus civitatis pertinet ad istos quam ad illos qui sunt aequales in libertate vel ge­ nere, et quam ad illos qui sunt maiores in genere, tamen minores et inaequales secun­ dum virtutem politicam. Iterum plus attinet illis de eis quae pertinent ad civitatem, quam illis qui excedunt alios in divitiis, sed excedun­ tur ab aliis in virtutibus. Ex quo apparet, quod si iustum est aequale aliquarum rerum aliqui­ bus personis secundum dignitatem in ordine ad finem, quod in politia illa in qua ponitur re­ ctus finis, est iustum simpliciter. Iustum enim, ut dictum est, attenditur secundum di­ gnitatem in ordine ad finem, sicut in regno et politiis rectis universaliter. In politia au­ tem in qua ponitur finis non rectus, non est iustum simpliciter. Tales autem sunt status popularis et paucorum; et ideo in talibus non est iustum simpliciter. Quod erat principale in­ tentum, gratia cuius induxit totam inquisitio­ nem de fine civitatis. Nunc récapitulai, et di­ cit quod manifestum est ex determinatis, quod omnes illi qui adversantur de iusto non teti­ gerunt iustum simpliciter, sed iustum secun­ dum quid tantum. — 145 — L. Ill, 1. vin IN POLITICORUM 414 LECTIO VIII. Cnn. 414-426; [275-287]). Utrum unum an plures dominari conveniat; et si plures, num optimates, an divites, an multitudo. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1281al 1 - 1281620 275. Habet autem dubitationem quid opor­ tet esse dominativum civitatis: aut enim mul­ titudinem, aut divites, aut epiiches, aut opti­ mum virum omnium, aut tyrannum. 276. Sed haec omnia videntur habere diffi­ cultatem. Quid enim si pauperes quia plures sunt, diripient ea quae divitum, hoc non in­ justum est? Videbatur enim utique per lovcm dominatio iuste. Injustitiam igitur quid opor­ tet dicere extremam? 277. Rursumque omnibus acceptis, qui plu­ res ea quae paucorum si diripiant, manife­ stum quod corrumpunt civitatem. At vero non quidem virtus corrumpet, quod ipsam habet, neque iustum civitatis corruptivum. Quare palam quod et legem hanc non est possibile esse iustam. 278. Adhuc et actiones quascumque tyran­ nus egit, necessarium esse omnes iustas. Vim enim infert potentior existens, sicut et mul­ titudo divitibus. 279. Ergo ne pauciores principari iustum et divites? si igitur et illi hoc faciant, et di­ ripiant, et possessiones auferant multitudinis, hoc est iustum? Alterum ergo. Hoc quidem igitur quod sint prava omnia et non studiosa, manifestum. 280. Sed epiiches principari oportet et do­ minos esse omnium : igitur necesse alios om­ nes inhonoratos esse, qui non honorantur po­ liticis principalibus: principantibus autem semper eisdem, necessarium esse alios inho­ noratos. 281. Sed unum studiosissimum principari melius. Sed adhuc hoc magis oligarchicum. Qui enim inhonorati plures. 282. Sed forte dicet utique aliquis domi­ nativum totaliter hominem esse habentem ac­ cidentes passiones circa animam, sed non le­ gem pravum. 283. Si igitur sit lex quidem, oligarchia au­ tem vel democratia, quid differret de dubi­ tatis? accident enim similiter dicta prius. 284. De aliis quidem igitur altera sit ali­ qua ratio. Quod autem oportet dominans esse magis multitudinem, quam optimos qui­ dem, paucos autem, videbitur utique solvi et alicuius habere dubitationem, forte autem uti­ que veritatem. 285. Multos enim quorum unusquisque est non studiosus vir tamen contingit, cum con­ venerint, esse meliores illis, non ut singulum, sed ut simul omnes; veluti comportare coenam, iis quae ex una expensa elargitae sunt. Multis enim existentibus, unumquodque par­ tem habere virtutis et prudentiae, et fieri congregatorum quasi unum hominem multi­ tudinem multorum pedum et multarum ma­ nuum et multos sensus habentem sic et quae circa mores et circa intellectum: propter quod et melius qui multi, et quae musicae opera et quae poetarum. Alii enim aliam par­ ticulam aliquam, omnia autem omnes. 286. Sed hoc differunt studiosi virorum ab unoquoque multorum, sicut a non bonis bo­ nos aiunt, et picta per artem a veris, eo quod collecta sint dispersa seorsum in unum, quo­ niam separatum quidem pulchrius habere pi­ cto, hoc quidem oculum, aliquo autem al­ tero alteram particulam. 287. Siquidem igitur circa totum populum et circa totam multitudinem, contingit hanc esse differentiam multorum ad paucos stu­ diosos, immanifestum. Forte autem per lovem, palam quod de quibusdam impossibile, eadem enim utique ratio et in bestiis con­ gruet : equidem quid differunt quidam a be­ stiis? ut consequens est dicere. Sed circa ali­ quam multitudinem nihil prohibet quod di­ ctum est, esse verum. COMMENTARIUM 414. — Postquam Philosophus distinxit po­ litias secundum distinctionem principatuum, et declaravit cuius gratia civitas est instituta, in parte ista inquirit quem oportet esse principantem in civitate. Et quia principatus debet distribui secundum excessum alicuius boni, inquirit secundum cuius excessum debeant di­ stribui. Et secundum hoc dividitur ista pars in duas partes. In prima inquirit quem oportet esse 414-420 IN POLITICORUM pnncipantem in civitate. Secundo inquirit se­ cundum cuius excessum debeat distribui, ibi. « Quoniam autem etc. b. Prima in duas. In prima movet dubitatio­ nem, tangens quasi solutionem. Secundo ar­ guit contra solutionem, ibi, « Sed haec etc. » In prima dicit quod postquam determinatum est ad quod politiae debent distingui secundum distinctionem principatuum, sequitur dubitatio, scilicet quem oportet dominantem esse in ci­ vitate. Cum autem oporteat aliquem esse do­ minantem: aut dominabitur rhultitudo, sic­ ut in politia quae est status popularis: aut divites ut in statu paucorum; aut virtuosi, sicut in statu optimatum; aut unus optimus, sicut in regno; aut unus pessimus, sicut in tyrannide. 415. — Deinde cum dicit «sed haec omnia» Arguit contra ista singula, et ad minus con­ tra plura. Et dividitur in duas. In prima facit quod dictum est. Secundo specialiter inquirit, utrum magis expediat multitudinem dominari aut paucos virtuosos, ibi, « De his etc. ». Prima adhuc in duas. Primo arguit quod non expedit dominari multitudinem, aut di­ vites. Secundo quod nec unum studiosum, ibi, « Sed unum etc. ». Adhuc prima in duas. Primo ostendit quod non expedit multitudinem dominari. Secundo, quod nec paucos divites, ibi, « Ergo ne pau­ ciores etc. ». Prima in tres, secundum quod probat per 1res rationes quod non expedit multitudinem dominari. Secunda, ibi, « Rursumque etc. ». Tertia, ibi, «Adhuc et actiones etc.». In prima dicit quod omnia ista videntur habere difficultatem. Si enim dicatur quod ex­ pedit multitudinem pauperum dominari, cum huiusmodi multitudo potentiam habeat et sine virtute, sic sequetur quod diripient propter in­ digentiam et potentiam bona divitum. Sed est ne hoc iniustum? quasi diceret, sic. Secun­ dum enim virtutem civitas debet habere domi­ nium iustum. Quare manifestum est quod iniustitia extrema est haec, idest pessima. 416. — Deinde cum dicit « rursumque om­ nibus » Ponit secundam rationem. Et dicit quod, si dicatur quod expedit multitudinem dominari, sequetur sicut prius, quod diripient bona divi­ tum et paucorum, sicut virtuosorum. Sed hoc est destruere civitatem. Sed virtus non de­ struit illud cuius est, quod habet eam, nec quod iustum est corrumpit civitatem : quare manifestum est quod illa lex quae praecipit multitudinem dominari, non est iusta: non igitur expedit multitudinem dominari. 417. — Deinde cum dicit « adhuc et » Ponit tertiam rationem. Et dicit quod omnes operationes, quas facit tyrannus, ut tyrannus est, iniustae sunt, quia tyrannus per poten­ tiam suam violentiam facit et accipit bona subditorum: talis autem operatio iniusta est. 12 — In Politicorum, L. ΙΠ, 1. vin Sed ubi multitudo dominatur, facit violen­ tiam divitibus ad modum tyranni diripiendo bona eorum; et ideo manifestum est quod multitudo est sicut tyrannus: quare opera­ tiones multitudinis sunt iniustae, ergo non ex­ pedit multitudinem dominari. 418. — Deinde cum dicit « ergo ne » Ostendit quod non est iustum dominari pau­ cos divites. Et dividitur in duas. In prima ostendit quod non expedit paucos divites dominari. Secundo quod nec virtuosos, sive paucos sive plures, ibi, « Sed epiiches etc. ». In prima dicit quasi interrogando: est ne iustum pauciores divites dominari in civitate? quasi dicat: non est iustum pauciores domi­ nari, quia per potentiam suam diripient bo­ na pauperum et possessiones; sicut e contra­ rio multitudo si dominaretur; et sic iustum esset divites diripere bona multitudinis et c contrario iustum esset multitudinem diripere bona divitum. Sed hoc est iniustum, ut visum est: quare manifestum est quod pravum et iniustum est et non studiosum divites paucos dominari. 419. — Deinde cum dicit « sed epiiches » Ostendit quod non est iustum dominari vir­ tuosos, sive plures, sive paucos. Aliquis enim diceret quod verum est quod non expedit dominari nec paucos divites, nec multitudi­ nem; sed bene expedit et iustum est virtuo­ sos dominari et esse dominos inter omnes. Sed istud videtur esse falsum: quia si soli virtuosi principentur, omnes alii erunt inhonorati, quia non attingunt ad honorem principatus, quia principatus honores sunt. Sunt enim prae­ mium virtutis, et hoc est honor, sicut dicitur primo et quarto Ethicorum. Ergo qui non at­ tingit ad principatum, non attingit ad hono­ rem. Principantibus igitur virtuosis alii rema­ nent inhonorati : sed hoc est inconveniens. Est enim hoc causa dissensionis: omnes enim ap­ petunt honorem naturaliter, propter quod ap­ petunt honorari a bonis et sapientibus qui melius et rectius possent iudicare. Si ergo au­ feratur eis honor, sequitur dissensio et multa mala in civitate: quare non est iustum virtuo­ sos dominari. 420. — Deinde cum dicit « sed unum » Ostendit quod non est iustum dominari unum virtuosum. Et dividitur in partes duas. In prima facit quod dictum est. In secunda, quia posset ali­ quis dicere quod non expedit hominem prin­ cipari, sed hominem per legem ostendit con­ trarium, ibi, « Sed forte dicet etc. ». In prima dicit quod non expedit unum vir­ tuosum valde principari; quia si unus valde virtuosus dominetur, plures erunt inhonorati honore principatus: sed hoc est inconveniens. Ex hoc enim sequuntur dissensiones in civi­ tate et perturbationes, sicut dictum est. Ite­ rum videbitur politia peior esse quam status paucorum, quia in principatu paucorum plu­ — H7 — L. Ill, 1. νπι IN POLITICORUM ribus impenduntur, in ista autem uni. Hoc autem peius videtur esse, quia malum quanto magis divisum est, tanto minus existit et tole­ rabilius est: quare manifestum est quod non expedit unum virtuosum dominari. 421. — Deinde cum dicit « sed forte » Quia diceret aliquis, quod lex debet domi­ nari non homo, arguit contra hoc. Et primo ponit rationem per quam videtur quod lex debet dominari. Secundo arguit in contrarium, ibi, « Si igitur etc. ». In prima dicit quod pravum et iniustum est hominem principari et non legem, quia ho­ mo habet passiones sibi coniunctas. Passiones autem distrahunt voluntatem et faciunt deviare a recto fine, et per consequens pervertunt in­ dicium rationis. Lex autem nullas habet pas­ siones : quare per legem non contingit de­ viare e recto indicio rationis. Cum igitur me­ lius et iustius sit illum principari qui non potest deviare a recto fine, quam illum qui potest, et homo potest deviare a recto fine, lex vero non; manifestum est quod iustum est legem dominari, non hominem. 422. — Deinde cum dicit « si igitur » Arguit in contrarium; et dicit quod non vi­ detur esse verum quod legem sit iustum do­ minari universaliter; quia contingit leges esse pertinentes ad potentiam paucorum vel multo­ rum; et tales leges datae et ordinatae sunt in ordine ad finem illarum. In illis autem non supponitur rectus finis simpliciter, sicut prae­ dictum est: ergo nec leges istae sunt iustae simpliciter. Quare manifestum est quod non differt quid dicatur, sive legem, sive aliud ali­ quid aliorum principari; quia semper idem accidit inconveniens, sicut prius ostensum est de omnibus. 423. — Deinde cum dicit « de aliis » Omissis aliis, specialiter descendit ad in­ quirendum utrum magis expediat multitudi­ nem, aut paucos virtuosos dominari. Et dividitur in duas. In prima praemittit quod omissis aliis, de quibus non est argutum, quia altera ratio est (manifestum est enim quod unum pessimum non expedit dominari, quia hoc est per se manifestum), altera ratio de hoc et de aliis, quia de aliis est dubium, sed de hoc non: ideo Philosophus non ar­ guit ad istud. Sed inquirendum est, utrum multitudinem magis expediat dominari, quam virtuosos, paucos tamen. Hoc enim videtur habere dubium et solutionem qua dissolvi­ tur ratio, quae in oppositum adducebatur prius; et magis videtur esse verum et expe­ diens multitudinem principari debere quam paucos virtuosos. 424. — Deinde cum dicit « multos enim » Prosequitur; et primo ostendit quod magis expediat multitudinem dominari quam paucos virtuosos. Secundo solvit dubitationem, et quamdam aliam annexam illi, ibi, « Quapro­ pter etc. ». Prima in duas. Primo declarat unam propo­ 420-425 sitionem. Secundo arguit ex illa, ibi, « Si igi­ tur etc. ». Adhuc prima in duas. Primo manifestat il­ lam propositionem. Secundo ponit differen­ tiam inter aliqua de quibus erat mentio facta, ibi, « Multos enim etc. ». In prima dicit, quod si sint multi non vir­ tuosi simpliciter, cum convenient in aliquod unum, facient unum aliquod studiosum, non sic quidem, ut quilibet faciat aliquid studio­ sum per se, et aliquid melius, sed omnes si­ mul faciant unum aliquid studiosum, et sunt aliquid melius quam quilibet divisim acce­ ptus. Et hoc declaravit per simile; et dicit, quod sicut illi qui faciunt coenam ad com­ munes expensas et quilibet modicum appor­ tat, quod autem collectum est ex omnibus ap­ portatis magnae quantitatis est, sic est in pro­ posito, si sint multi et quilibet aliquid ha­ beat virtutis et prudentiae, cum convenerint in unum facient unum aliquid magnum et virtuosum. In quo enim unus deficit, contin­ git alterum abundare; ut si unus non incli­ netur ad fortitudinem alter inclinabitur; et si alius non inclinetur ad temperantiam, alter inclinabitur : et ubi unus non poterit praevi­ dere bene, alter poterit: et sic cum conve­ nerit, facient quasi unum hominem virtuo­ sum et perfectum : hominem dico habentem multitudinem sensuum, per quos discernere possit, et multitudinem manuum et pedum per quae possit moveri ad operationem et ope­ rari. Similiter etiam quantum ad mores et quan­ tum ad intellectum se habet. Ex omnibus enim, cum convenerint, efficietur quasi unus homo perfectus secundum intellectum, quan­ tum ad virtutes intellectuales, et secundum appetitum quantum ad morales. Et adducit aliud simile: dicens, quod propter hoc quod multi sunt aliquid melius simul iuncti, quam quilibet illorum, contingit quod opera musicalia, et opera poetarum melius facta sunt et ducta ad perfectionem per plures quam per unum. Sic enim inventae fuerunt artes et scien­ tiae; quia primo unus invenit aliquid et illud tradidit et forte inordinate: alius post hoc accepit illud et addidit et totum tradidit et magis ordinate; et sic consequenter donec perfecte artes et scientiae inventae sunt: et manifestum est quod aliqui aliqua invenerunt, sed omnes simul omnia: et manifestum est quod plus est et perfectius illud quod omnes invenerunt quam illud quod quilibet per se. 425. — Deinde cum dicit « sed hoc diffe­ runt » Ponit differentiam inter unum virum studio­ sum simpliciter, et quemlibet illorum, ex qui­ bus cum convenerint in unum, factum est ali­ quid studiosum. Et dicit quod viri studiosi, sive virtuosi, differunt a quolibet illorum multorum ex quibus cum convenerint in ali­ quod unum, fit aliquid virtuosum, sicut bonus differt a non bono; quoniam viri virtuosi boni — 148 — 425-426 IN POLITICORUM simpliciter sunt; sed quilibet istorum secun­ dum se acceptus non est bonus, quia non est virtuosus perlecte. Iterum differunt viri stu­ diosi ab istis divisim acceptis, sicut picta per artem differunt a veris. Circa quod intclligo quod pictor volens ali­ quid pingere per artem, sicut imaginem ho­ minis, considerat bonam dispositionem ocu­ lorum in isto dimittens malas dispositiones aliorum membrorum; similiter considerat bo­ nam dispositionem manus in alio dimittens malas dispositiones ' aliorum membrorum; et sic considerat meliores dispositiones aliorum membrorum in diversis et dimittit turpes: tunc ex omnibus istis collectis facit imaginem pul­ chriorem quam sit quilibet illorum ex quibus aliquid accepit. Et manifestum est quod qui­ libet illorum ex quibus aliquid accepit aliquid pulchritudinis habet, sed non simpliciter; illud autem quod acceptum est ex istis, simpliciter pulchrum est. Sic similiter in proposito, quilibet istorum multorum aliquid habet virtutis, sed non est simpliciter virtuosus: id autem quod simplici­ ter collectum est ex ipsis, simpliciter virtuosum est. Et hoc est quod intendit, cum dicit «artificiose», eo quod illa vera simpliciter accepta sunt collecta in unum, et imago illa quae componitur simul ex partibus bene dispositis in diversis existentibus, pul­ chrior est quam unumquodque illorum, in quo­ rum uno invenitur pulcher oculus, in alio autem pulchra manus: convenit (1) enim bene invenire seorsum unum habentem oculum pulchriorem quam sit pictus quamvis in aliis deficiat; similiter aliquem habentem pulchram (1) Lege contingit L. Ill, 1. vin manum, quam sit picta, quamvis in aliis de­ ficiat; similiter in aliis particulis. Similiter in proposito, differt vir studiosus ab unoquoque illorum qui dicti sunt; quia omnes bonas di­ spositiones secundum animam habent coniunctim, et in uno supposito unusquisque illo­ rum unam aut (2) in qua forte poterit ex­ cedere virtuosum, simpliciter tamen excedetur ab eo. 426. — Deinde cum dicit « siquidem igi­ tur » Ex ista propositione declarata arguit dicens, quod immanifestum est utrum huiusmodi dif­ ferentiam contingat esse circa multitudinem, et circa populum totum ad paucos virtuosos, quod scilicet tota multitudo melior sit quam illi pauci virtuosi. Tamen secundum virtutem in quibusdam est impossibile: hoc est enim quaedam multitudo bestialis, cuius homines inclinantur ad actus bestiales, et parum ra­ tionis habent. Et in tali multitudine non est verum, quod ex illis hominibus possit fieri ali­ quid virtuosum, si conveniant in unum. Alia est multitudo in qua quisque habet aliquid virtutis et prudentiae, et inclinantur ad actum virtutis: et in tali verum est, quod illud quod fit ex istis, cum conveniunt in unum, est ali­ quid virtuosum. Et hoc est quod dicit Philo­ sophus quod in aliqua multitudine non est verum, quod illa multitudo faciat aliquid vir­ tuosum, sed in aliqua multitudine potest ha­ bere veritatem. Ex quo potest formari ratio sic. Melius est principari quod melius et stu­ diosius est; sed contingit aliquam multitudi­ nem esse meliorem et magis studiosam paucis virtuosis, ut probatum est, ergo etc. (2) Lege una tantum. — T49 — L. Ill, 1. IX IN POLITICORUM LECTIO IX. (nn. 427-440; [288-301]). Multitudini committendam esse electionem magistratuum et administratarum rerum examen; magistratus autem legibus obtemperare debere, et solum in his quae lex cavere non valuit arbitrium habere. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1281b21 - 1282bl3) 288. Propter quod et prius dictam dubita­ tionem solvet utique quis per hoc et habi­ tam ipsi, quorum oportet dominos esse li­ beros et multitudinem civium; tales autem sunt quicumque neque dignitatem habent vir­ tutis nullam. 289. Participare quidem enim ipsos prin­ cipatibus maximis, non securum; propter iniustitiam enim et propter imprudentiam, hoc quidem iniuste agere utique, hoc autem pec­ care ipsos. 290. Non tradere autem neque participare, terribile. Cum enim inhonorati multi et pau­ peres extiterint, necessarium civitatem hanc esse plenam seditionibus. 291. Restat utique eo quod est consiliari et iudicare participare ipsos. 292. Propter quod quidem et Solon et alio­ rum legislatorum aliqui, statuunt fieri ele­ ctiones principatuum et correctiones principum; principari autem singulariter, non per­ mittunt. Omnes quidem enim habent congre­ gati sufficientem sensum, et admixti, melio­ ribus civitatibus prosunt, sicut non purum alimentum cum puro totum facit utilius pau­ co, sigillatim autem unusquisque circa iudi­ care imperfectus est. 293. Habet autem ordinatio haec politiae, dubitationem : primum quidem, quia videbi­ tur utique eiusdem esse iudicare quis recte medicatus est, cuius quidem et medicari et facere sanum laborantem ab aegritudine prae­ sente. Iste autem est medicus. Similiter autem et hoc et circa alias experientias et artes; sic­ ut enim medicum oportet dare correctiones in medicinis, ita et alios in similibus: me­ dicus autem et qui operator et qui archite­ ctonicus et tertius qui eruditus circa artem. Sunt enim aliqui tales circa omnes, ut est dicere, artes: attribuimus autem iudicare ni­ hil minus eruditis quam scientibus. 294. Deinde circa electionem eodem utique modo videbitur habere: etenim eligere recte scientium opus est, veluti geometram geo­ metricorum, et gubernatorem gubernativorum : etenim si de quibusdam operibus et artibus participant etiam idiotarum aliqui, sed non quidem scientibus magis. 295. Quare secundum hanc quidem ratio­ nem non utique erit faciendum multitudi­ nem dominorum, neque electionum principa­ tuum, neque correctionum. 296. Sed forte non omnia haec dicuntur bene, propter eam quae olim rationem, si sit multitudo non nimis vilis : erit enim unus­ quisque quidem deterior iudex scientibus, omnes autem congregati meliores, aut non deteriores. 297. Et quia de quibusdam neque solus qui fecit, neque optime utique indicabit, quo­ rumcumque opera cognoscunt : et qui non habent artem, puta domum, non solum est cognoscere eius qui fecit, immo melius qui utitur ipsa, iudicat: utitur autem oeconomus. Et gubernaculum gubernator carpentario, el cibum epulans sed non coquus. Hanc qui­ dem igitur dubitationem forte videbitur utique aliquis sic solvere sufficienter. 298. Alia autem est habita huic: videtur enim inconveniens esse maiorum esse domi­ nos pravos quam epiiches. Correctiones au­ tem et principatuum electiones sunt maxime quas in quibusdam politiis, sicut dictum, et populus attribuunt : ecclesia enim talium om­ nium domina est: equidem ecclesiae quidem participant et consiliantur et judicant a par­ vis honorabilitatibus et cuiuscumque aetatis: praesunt autem operibus et exercitus ducunt, et maximis principantibus principantur a ma­ ioribus. 299. Similiter itaque solvet utique aliquis, et hanc dubitationem: forte enim habet et hoc recte: neque enim iudex, neque consi­ liator, neque concionator, princeps est; sed praetorium, et consilium, et populus. Dicto­ rum autem unusquisque pars est horum : di­ co autem partem, consiliarium, et contiona­ torem et iudicem. Quare iuste dominans maior multitudo: ex multis enim populus et consilium, et praetorium. Honorabilitas au­ tem amplior horum omnium quam eorum quae secundum unum, et secundum paucos principantium magnis principatibus. Haec quidem igitur determinata sint hoc modo. 300. Prima autem dicta dubitatio facit ma­ nifestum nihil sic alterum, quomodo quia oportet leges recte positas esse dominans; principem autem, sive unus, sive plures sint, et de iis esse dominos de quibuscumque, non possunt leges dicere certitudinaliler, proptcrea quod non facile sit universaliter deter­ minare de omnibus. 301. Quales tamen quasdam oportet esse recte positas leges, nondum palam, sed adhuc — 150 — 427-431 IN POLITICORUM manet olim dubitatum: sed si simul politiis necesse, et leges pravas vel studiosas esse, et iustas vel iniustas. Verumtamen, hoc mani­ festum quod oportet ad politiam poni leges. L. Ill, 1. ix At vero si hoc, palam quod eas quidem quae secundum leges rectas politias, necessarium esse iustas: eas aut quae secundum trans­ gressas non iustas. COMMENTARIUM ir it 5- η is )η >t ii :t le r e t t Ϊ t 1 > I alios, eis iniuriando et molestando : hoc au­ 427. — Postquam Philosophus movit du­ tem est periculosum; ergo tales participare bitationem, utrum magis expediat multitudi­ principatu inconveniens est maximum. nem dominari quam virtuosos, in parte ista 429. — Deinde cum dicit « non tradere » solvit eam, et quamdam annexam illi: et ha­ Ostendit, quod terribile videtur esse, eos bet duo. nullo modo participare honoribus : et quod Primo infert solutionem quaestionis ex de­ si nullo modo concedatur eis principatus, nec terminatis, et ponit quaestionem annexam. Se­ cundo solvit illam, ibi, « Participare etc. » attingant ad ipsum, inconveniens et terribile videtur, quia reputabunt se inhonoratos; et In prima dicit, quod propter ea quae dicta sunt, potest solvi dubitatio, qua quaeritur: cum sint multi et pauperes, sequetur seditio utrum magis expediat dominari multitudinem, et turbatio in civitate: sed istud est terribile. quam paucos virtuosos: apparet enim ex di­ 430. — Deinde cum dicit « restat utique » ctis, quod duplex est multitudo. Una quidem ; Concludit tertium. Et dicit quod ex quo se­ bestialis, in qua nullus habet rationem vel mo­ quuntur multa mala in civitate, si nullo modo dicam, sed inclinatur ad bestiales actus; et attigant ad principatum, relinquitur, quod manifestum est, quod istam non expediat do­ participare debent principatu aliquo modo, saltem quantum ad consiliativum et judica­ minari aliquo modo, quia sine ratione est et coniunctim et divisim. Alia est multitudo tivum. 431. — Deinde cum dicit « propter quod » ubi omnes aliquid habent rationis et inclinan­ Confirmat solutionem per leges et ordina­ tur ad prudentiam, et bene suasibiles sunt a tiones antiquorum; et dividitur in partes duas. ratione: et talem expedit magis dominari, In prima facit quod dictum est. In secunda quam paucos virtuosos: quamvis enim quili­ arguit contra ordinationes illorum, ibi « Ha­ bet non sit virtuosus, tamen quod fit ex omni­ bus cum conveniunt, est virtuosum. Et sic bet autem ordinatio etc. ». In prima dicit, quod quia dictum est, si apparet solutio quaestionis; quia ubi est talis multitudo nullo modo participet principatu, multitudo, expedit eam magis dominari quam sequentur multa mala, sicut seditio et turba­ virtuosos: ubi non est talis, sed bestialis, nul­ tio in civitate. Solon legislator Atheniensium, lo modo expedit. Poterit etiam per hoc solvi et quidam alii legislatores statuerunt multi­ quaestio alia consequenter se habens ad il­ lam; scilicet utrum oporteat multitudinem et tudinem in eligendo et corrigendo principes; tamen noluerunt quod quilibet sigillatim ha­ liberos dominos eligere, et eos corrigere, et berent potestatem in eligendo et corrigendo; et quorum expedit eos esse dominos, si expediat. hoc rationabiliter; quia quilibet secundum se Et qui sunt illi, de quibus movet quaestionem, virtutem non habet : et ideo deficeret in eli­ exponit: huiusmodi enim sunt qui non habent aliquam dignitatem sive bonum virtutis. gendo et corrigendo. Et dicimus, quod isti no­ luerunt quod quilibet haberet potestatem in 428. — Deinde cum dicit « participare quidem » eligendo et corrigendo principantem propter Solvit quaestionem. causam dictam, sed omnes insimul. Et primo solvit eam. Secundo solutionem Et ratio huius est, quia quamvis quilibet non habeat virtutem perfectam, unde recte se confirmat per leges antiquorum, ibi, « Quapro­ pter etc. i. Prima in tres. possit habere in principatu, tamen tota multi­ In primo ostendit quod inconveniens et tudo sufficienter virtutem habet, et discretio­ non securum est multitudinem principari. Se­ nem in eligendo et corrigendo: in ista enim cundo, quod terribile est eos nullo modo par­ multitudine sunt sapientes et virtuosi aliqui, ticipare principatum, ibi, «Non tradere». et aliqui non; et plus valet quod sumantur isti Tertio, quod expedit aliquo modo, ibi, « Re­ omnes simul, quam si sumerentur virtuosi et stat utique etc. ». sapientes solum: sic enim est hic, sicut est In prima dicit, quod liberos et multitudi­ de alimento : alimentum enim impurum sum­ nem attingere ad principatum, maximum et ptum cum puro, plus proficit quam alimen­ primum periculum est: isti enim iniustitiam et tum impurum, si per se assumatur: impuri imprudentiam habent, et propter impruden­ enim alimenti malitia et improbitas per purum tiam deficerent a recte iudicando, et propter sibi permixtum corrigitur, et ex eis commixtis iniustitiam inclinabuntur ad opera iniusta : et fit bonum alimentum, et impurum ad aequali­ ideo sequetur quod multa mala facient quan­ tatem redigitur: sic in republica insipientes tum ad seipsos, et multa iuniusta quantum ad in consulendo et decernendo quodammodo — I5I — L. Ill, 1. ïx IN POLITICORUM reclificantur a sapientibus, ut possint aliquo modo reipublicae prodesse. 432. — Deinde cum dicit « habet autem » Obiicit contra istam ordinationem antiquo­ rum: et dividitur in duas secundum quod du­ pliciter obiicit. Secunda, ibi, « Alia autem est habita etc. ». Prima in duas. In prima tangit obiectionem. Secundo solvit, ibi, « Sed forte etc. ». Adhuc prima in duas. Primo praemittit duas propositiones. Secundo arguit ex illis, ibi, « Quare secundum etc. ». Prima in duas, secundum quod duas propo­ sitiones proponit. Secunda, ibi, « Deinde circa electionem etc.». In prima dicit: ita dictum est quod Solon et quidam alii legislatores ordinaverunt, quod multitudo haberet potestatem in eligendo, et corrigendo principatum. Videtur quod haec ordinatio habet dubitationem. Et ad declara­ tionem praemittit istam propositionem. Cuius est aliquem medicari et sanare ab aegritudine praesente, eius est indicare quis recte sana­ tus est: hoc autem facit medicus. Et ratio propositionis est, quia cuius est aliquid facere per deductionem ex causis et principiis, eius est resolvere ipsum usque ad primas causas, considerando ex quibus et qualibus causis est et habet esse: hoc autem est iudicare; ergo eiusdem est aliquid constituere, et iudicare de ipso : similiter est in aliis artibus : sicut enim medicus in medicinalibus iudicat et cor­ rigit, similiter et alii in suis artibus. Ulterius dicit quod medicus triplex est : unus quidem est qui non novit artem, sed ordinata ab aliis aliqualiter scit applicare ad opus. Alius est artifex principalis, qui novit simpliciter omnes causas et principia medici­ nae; et tertius est expertus qui aliqua novit, sed non simpliciter. Cum igitur dicimus me­ dicum iudicare de eo quem sanat, intelligimus de medico secundo et tertio modo. Et sicut circa medicinam est considerare triplicem medicum, scilicet practicum, scien­ tem et expertum, sic circa omnes alias artes fere: in omnibus autem ipsis indicium re­ ctum, de his quae sub ipsis sunt, attribuimus non minus, idest parum minus expertis quam ipsis scientibus. Dicit autem non minus, quia scientes simpliciter in omnibus melius indi­ cant. 433. — Deinde cum dicit « deinde circa » Proponit secundam propositionem; et dicit, quod sicut est circa iudicium, sic est circa ele­ ctionem, quod scientis est recte eligere, et hoc est opus eius, sicut geometra iudicat recte de geometricis, et gubernator de gubernativis, et sic de aliis. Et ratio huius est. Electio enim est appetitus praeconsiliantis, consilium au­ tem est ratiocinatio de eis quae sunt ad finem, ratiocinari autem recte de his quae sunt ad finem scientis est. Quare manifestum est, quod opus scientis est iudicare, et recte eli­ gere. Et si idiotae aliqua recte eligant, non ta- 432-436 men sicut scientes, nec magis ipsis; quia si recte eligant, vel indicent, hoc est a casu; non sic autem sapientes. 434. — Deinde cum dicit « quare secun­ dum » Ex istis duobus arguit, quod non expedit populum habere potestatem in eligendo et corrigendo principatum; dicens, quod manife­ stum est ex dictis, quod non expedit multi­ tudinem habere dominium in electione et cor­ rectione principum, quia sicut dictum est, scientis est eligere, et corrigere prudentis; sed multitudo et ignorans et imprudens est; quare non expedit multitudinem dominari in eli­ gendo et corrigendo. 435. — Deinde cum dicit « sed forte » Solvit istam dubitationem: et dividitur in duas, secundum quod dupliciter removet ipsam. Secunda ibi, « Et quia de quibusdam etc. ». In prima dicit, quod forte omnia ista non habent veritatem, nec bene dicta sunt; et hoc propter rationem superius dictam. Si enim sit multitudo non vilis, sive bestialis, sed aliquid habens rationis et virtutis, bene etiam suasibilis, habens sapientes a quibus recte suadea­ tur, talem multitudinem simul sumptam bene expedit habere potestatem in eligendo et cor­ rigendo principem, et si unusquisque illorum non habeat sufficienter rationem et virtutem, per quam possit recte eligere et corrigere, ta­ men omnes simul habent, et constitutum ex omnibus cum conveniunt, virtuosum est sim­ pliciter. Ex quo apparet, quod Philosophus respondet per interemptionem minoris cum dicebatur quod multitudo est imprudens et ignorans: verum est si fuerit talis, sicut di­ ctum est. Et dicit « forsan » quia in aliqua politia non expedit multitudinem habere po­ testatem in eligendo et corrigendo, sicut in regno. In regno enim si unus sit simpliciter prudens et alii regantur quasi dominativo prin­ cipatu, ut inferiores obediunt superiori, non expedit multitudinem habere potestatem; sed in politica, ubi multitudo est aequalis expedit. 436. — Deinde cum dicit « et quia de » Secundo removet obiectionem quasi interi­ mendo maiorem; et dicit quod istud quod ac­ cipiebatur quod scientis solum secundum unam­ quamque artem est iudicare de opere suo, non habet veritatem, puta si sint aliqui qui fece­ runt aliqua opera, et tamen non utantur illis, non est verum quod illi bene iudicent; sed illi qui utuntur recte iudicant; sicut non so­ lum aedificator iudicat domum, immo melius iudicat ille qui ea facta utitur, sicut pater­ familias: similiter nauta gubernaculum acci­ pit a carpentario, et melius iudicat de ipso quam carpentarius; sic et conviva de epulis melius iudicat quam coquus. Haec ergo dubi­ tatio isto modo videtur esse dissoluta sufficien­ ter. Similiter etiam est in proposito quod me­ lius iudicat qui utitur principatu: hoc autem est multitudo. Et est intelligendum quod tres sunt artes — 152 — 436-439 IN POLITICORUM se habentes per ordinem. Una quidem est quae versatur circa materiam, sicut est illa quae praeparat materiam, sicut est lignorum dolativa et praeparativa. Alia est quae in ma­ teria dispositiva introducit formam, sicut navifactiva. Tertia est usualis quae utitur nave facta. Et istae sic se habent: quod prima ra­ tionem operandi habet a secunda, et est pro­ pter ipsam: disponit enim sic ligna, quia talis forma quam considerat debet introduci in materiam talem; et tamen ipsa secundum se, formam illam non novit. Similiter secunda ra­ tionem operandi habet ex tertia et est propter ipsam; talem enim formam inducit in lignis, cui competit talis finis qui consideratur a ter­ tia quae dicitur usualis; ct ideo etiam conside­ rat causam omnium aliarum primam. Per re­ solutionem autem ad primam causam indica­ tur de re certius; et ideo usualis rectius iudicat quam ille qui formam inducit in materia. Si autem sit aliqua scientia quae aliquid con­ stituat in esse et eo utatur, ista melius indi­ cat et certius omnibus. 437. — Deinde cum dicit « alia autem » Ponit secundam obiectionem contra illam ordinationem; et dividitur in duas. In prima ponit obiectionem. In secunda solvit, ibi, « Similiter itaque etc. ». In prima dicit quod alia est dubitatio con­ tra illam ordinationem se habens ad pri­ mam: inconveniens enim est pravis et impru­ dentibus committere maxima; sed electio et correctio principum maxima sunt in civitate; ergo committere ista pravis inconveniens est : sed multitudo prava et imprudens est; ergo inconveniens est multitudinem habere potesta­ tem in corrigendo et eligendo super principes et virtuosos. Sed sicut dictum est, in quibus­ dam politiis ista commissa sunt populo; mul­ titudo enim in illis dominium habet et in eli­ gendo et corrigendo, quia in aliqua civitate populares et inferiores attingunt ad principa­ tum et ad indicativum et consiliativum, etiam de parvis honoribus indicant et praesunt diviti­ bus et ducunt exercitus et principantur maxi­ mis principatibus et magis quam maiores: quare manifestum est quod ordinationes isto­ rum inconvenientes sunt. 438. — Deinde cum dicit « similiter ita­ que » Solvit dubitationem. Et primo facit hoc. Secundo ostendit quid ex dictis potest esse manifestum et quid immanifestum, ibi, « Prima autem dicta dubi­ tatio etc. ». In prima dicit quod eodem modo ista dubi­ tatio potest solvi, sicut prima. Forte veritatem habet quod expedit aliquam multitudinem ha­ bere potestatem in electione et correctione principum: in aliqua enim multitudine, nec index, nec consiliator, nec praetor, neque con­ sanator unus per se est index de principatu et dominus in electione, sed totum aggregatum ex praetorio consilio et populo; et unusquisque L. Ill, 1. ix illorum pars est aggregata, scilicet consiliarius et condonator et iudex. Et manifestum est quod expedit magis dominari totam multitu­ dinem quam aliquos, quia tota multitudo stu­ diosa magis est quam aliqui pauci. Est enim multitudo ex sapientibus mediocribus et in­ ferioribus: est enim ibi populus et consilium et praetor. Et manifestum est quod honorabi­ lior est tota multitudo quam aliquis unus se­ cundum se acceptus vel aliqui pauci. Et ex his manifestum est, quod obiectio praedicta non valet. Quod enim dicebatur quod multitudo prava est et imprudens, dicendum quod non est verum: quamvis enim aliqui sint tales, non omnes tamen. Sed si esset talis multitudo vilis in qua nullus esset sapiens nec prudens, non expediret talem habere potestatem in eli­ gendo et corrigendo principes. Et ex his ap­ paret quod Philosophus intendit quod ma­ gis expedit totam multitudinem habere po­ testatem in eligendo et corrigendo quam pau­ cos: et vocat hic multitudinem aggregatam ex sapientibus maioribus et prudentibus et me­ diocribus et populo : istam totam multitudinem talem magis expedit dominari quam paucos, vilem tamen multitudinem non expedit. Et di­ cit « forsan », quia in politia, in qua est unus excellens in virtute, et alii nati sibi obedire, non expedit multitudinem attingere ad ista; quia duo exiguntur in regimine politiae. Unum est ratio recta; hoc autem habet ista multi­ tudo per illos sapientes. Aliud est potentia, ut possit coercere et punire malos: hoc au­ tem habet per populum. 439. — Deinde cum dicit « prima autem » Ostendit quid est manifestum et quid immanifestum ex praedicta dubitationem. Et primo ostendit quid est manifestum. Secundo quid est immanifestum, ibi, « Quales tamen quasdam etc. ». Ista litera dupliciter potest exponi. Primo, ut referamus istam literam ad dubitationem, qua quaerebatur prius, utrum magis expediret multitudinem dominari quam paucos virtuo­ sos, ut dicamus sic. Dubitatio prima, scilicet ista quae iam dicta est, nihil aliud mani­ festat, nisi qualiter lex dominetur in civitate et qualiter princeps, sive sit unus, sive plurcs: legem enim oportet esse dominam et principativam omnium eorum de quibus leges deter­ minare possunt: principem autem oportet esse dominum de omnibus illis quae per leges non possunt cum certitudine determinari. Lex enim fertur in universali; et ideo in aliquo parti­ culari quandoque habet instantiam: non enim potest legislator praevidere omnia particularia in quibus lex potest deficere: et ideo quan­ doque deficit. In isto autem casu princeps dominatur. Istud vero manifestum est ex prae­ dicta dubitatione et solutione. Oportet enim in civitate principem habere regulam per quam dirigatur in operationibus suis et dirigat alios et per quam indicet: hoc autem potest facere per legem. Quare oportet r53 — L. Ill, 1. ix IN POLITICORUM 439-440 legem principari: et quia quandoque non po­ quia dictum est superius quod leges quaedam test per legem iudicare, quia lex deficit in sunt rectae, hoc autem (1) quae sint leges aliquo casu, non apparet quid in illo casu rectae et quae non, adhuc non est manifestum, oportet principem corrigere; et ideo expedit sed adhuc est dubitatio de hoc, de quo simiquod in isto casu princeps dominetur. Aliter . liter prius dubitatum est. Sed de legibus di­ potest exponi, ut referatur litera ad illud quod cendum est sicut de politiis: sicut enim quae­ dictum est prius: dicebatur enim quod non dam politiae sunt pravae et iniustae, et quae­ oportet hominem principari secundum legem, dam studiosae et iustac; sic sunt leges quae­ quia passiones habet coniunctas quae perver­ dam iustae et studiosae, quaedam pravae et tunt iudicium rationis. In contrarium argueba­ iniustae, quia leges dantur de conferentibus tur, quia contingit legem esse pravam et ta­ ad finem politiae: ergo si finis politiae rectus simpliciter, et politia recta et lex data de lem non expedit principari. Ex hoc oritur dubitatio, quem expedit magis his quae fiunt ad talem finem recta est: si principari : vel legem vel hominem : et tunc finis politiae non sit rectus, nec politia recta, legatur sic. Dubitatio prima, hoc est prius nec lex data de conferentibus ad finem talis politiae recta erit: et si hoc, manifestum est dicta, aliud non quaerit, nisi quando opor­ quod leges dantur in habitudine ad politiam tet legem principari et quando principem sive et ad finem eius, et manifestum est quod le­ sil unus, sive plures. Et sicut prius dictum est, quod legem expedit principari in illis, ges quae dantur secundum politias rectas sunt rectae: quae secundum transgressiones non in quibus potest cum certitudine terminare, in aliis in quibus non potest, expedit prin­ rectae sunt. cipem dominari. (1) AI. dicit et. 440. — Deinde cum dicit « quales tamen » Ostendit quid est manifestum ex dictis : — 154 — 441 IN POLITICORUM L. Ill, 1. X LECTIO X. (π η. 441-448; [302-308]). Magistratus non esse distribuendos secundum excessum cuiuslibet bom. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1282bl4 - 1283al4) 302. Quoniam autem in omnibus quidem scientiis et artibus bonum, finis: maximum itaque et maxime in principalissima omnium: haec autem est politica potentia: est autem politicum bonum quod iustum, hoc autem est quod communiter conferens. 303. Videtur autem omnibus aequale ali­ quid esse quod iustum et usque ad aliquid quidem consentiunt iis qui secundum philo­ sophiam sermonibus, in quibus determinatum est de moralibus, quod enim ct quibus; nam quod iustum, et oportet aequalibus aequales esse, aiunt. Qualium autem aequalitas est, et qualium inaequalitas est, oportet non latere: habet enim hoc dubitationem, et philoso­ phiam politicam. 304. Forte enim utique dicet aliquis secun­ dum omnis boni excessum oportet inaequa­ liter distribui principatus, si omnia reliqua nihil differant, sed similes acciderit esse. Dif­ ferentibus enim alterum esse quod iustum, et secundum quod dignitatem. 305. At vero si hoc verum erit, et secun­ dum colorem et secundum magnitudinem et secundum quodeumque bonorum, superabun­ dantia quaedam politicorum iustorum exce­ dentibus. Aut hoc superficiale falsum, mani­ festum autem in aliis scientiis et potentiis. Similiter enim fistulatoribus secundum artem non dandam superabundantiam fistularum nobilioribus; neque enim fistulabunt melius; oportet autem ei qui secundum opus excedit dare et organorum excessum. 306. Si autem nondum palam quod dici­ tur, adhuc magis ipsum procedentibus erit manifestum. Si enim sit aliquis excedens qui­ dem secundum fistulativam, multum autem deficiens secundum nobilitatem vel pulchritu­ dinem, et si unumquodque bonorum illorum sit magis fistulativa (dico autem nobilitatem et pulchritudinem), et secundum analogiam excedant plus fistulativam quam ille secun­ dum fistulativam; tamen huic dandum diffe­ rentes fistularum. Oportet enim ad opus com­ parari excessum, et divitiis et nobilitati com­ parantur nihil. 307. Adhuc secundum hanc rationem omne bonum ad omne utique erit comparabile. Si enim magis aliqua magnitudo et totaliter ma­ gnitudo utique adaequabilis erit, et ad di­ vitias et ad libertatem. Quare, si plus hic differat secundum magnitudinem quam hic secundum virtutem, et ampliorem virtutis magnitudo totaliter excedit, erunt utique comparabilia omnia; tanta enim magnitudo si melior, valentior tanta, palam quod ae­ qualis. 308. Quoniam autem hoc impossibile, pa­ lam quod in politiis rationabiliter non se­ cundum omnem aequalitatem altercantur de principatibus. Si enim ii quidam tardi, ii au­ tem veloces, nihil propter hoc oportet hos quidem plus, hos autem minus habere; sed in exercitativis agonibus horum differentia accipit honorem. COMMENTARIUM 441. — Postquam Philosophus declaravit quis debet esse dominans et principans in ci­ vitate, ostendit in parte ista secundum cuius boni excessum debeant distribui principatus; et dividitur in duas. In prima praemittit intentum suum et cau­ sam intenti. Secundo prosequitur, ibi « Forte enim etc. ». Prima in duas. In prima ostendit quod finis politiae recte ordinatae est bonum communiter conferens. Secundo dat intentum suum et cau­ sam intenti, ibi, « Videtur autem omnibus etc. ». In prima dicit quod in omnibus artibus et scientiis, scilicet operativis, finis est aliquid bonum, quia omnis doctrina et ars, similiter autem actus et operatio bonum quoddam ap­ petere videtur, sicut primo Ethicorum dicitur. Si autem cuiuslibet artis et scientiae finis est aliquod bonum, principalissimae est finis opti­ mum et principalissimum; quia in his quae sunt per se, sicut simpliciter ad simpliciter, ita magis ad magis, et maxime ad maxime. Sed inter omnes scientias praeficas activas politica et principalissima, ut ostensum est in primo huius: quare finis eius debet esse prin- — I55 — L. Ill, 1. x IN POLITICORUM cipalissimum quid et optimum. Sed bonum intentum in politica est illud quod iustum est simpliciter, idest in ordine ad quod atten­ ditur iustum simpliciter, et tale est bonum conferens communiter: ergo bonum commu­ niter conferens est finis in politia. 442. — Deinde cum dicit « videtur autem » Dat intentionem suam cum causa; et dicit quod omnibus apparet quod iustum est ae­ quale; quod consonat ei quod dictum est, ubi determinatum est de sermonibus morali­ bus, scilicet in Ethicis: ibi enim dictum est quod iustum est aequale in rebus, quae de­ bent distribui secundum dignitatem et aliqui­ bus et aequalibus personis quibus debet fieri distributio. In huiusmodi vero distributione oportet esse aliquam mensuram secundum quam dirigantur in distributione: huiusmodi autem mensurae finis est, ita quod secundum quod aliquis plus accedit vel minus ad finem, secundum hoc plus vel minus debet ei distri­ bui de communibus bonis; ita et qui aequali­ ter attingunt ad huiusmodi dignitatem in or­ dine ad finem, aequaliter debent recipere. Quid autem est illud bonum respectu cuius vel quo­ rum est aequalitas vel inaequalitas, non debet esse immanifestum; hoc enim habet dubita­ tionem, quam determinare pertinet ad politi­ cum. 443. — Deinde cum dicit « forte enim » Prosequitur. Et primo improbat opinionem quorumdam circa hoc. Secundo inquirit veri­ tatem secundum intentionem suam, ibi « Sed ex quibus etc. » Prima in duas. Primo ponit opinionem il­ lorum. Secundo reprobat, ibi, « At non si hoc etc. ». In prima ponit opinionem; et dicit quod cum aliquis posset dicere, quod principatus debet distribui secundum dignitatem vel exces­ sum cuiuslibet boni, sive sit bonum secundum animam, sive sit secundum corpus. Si enim aliqui duo in aliquo bono differant secundum excessum, ita quod unus excedat alium in il­ lo, et in omnibus aliis sint similes et non dif­ ferant, principatus debet distribui secundum excessum illius boni, ita quod ille qui excedit plus debet habere principatum : qui enim dif­ ferunt in aliquo bono quocumque, differunt secundum dignitatem, ad quam inspiciendum est in distribuendo honores communes : differen­ tibus enim in aliquo bono non est idem iu­ stum, nec est idem secundum dignitatem, sed diversum et alterum; ita quod quae est pro­ portio dignitatis alicuius, sive boni, ad digni­ tatem alterius, sive ad bonum, eadem est pro­ portio eius quod debet distribui uni ad illud quod debet distribui alteri; ita quod quan­ tum bonum unius excedit bonum alterius, et principatus unius principatum alterius. 444. — Deinde cum dicit « at vero » Reprobat istam opinionem: et dividitur in partes tres, secundum quod reprobat eam per tres rationes. Secunda ibi, « Si autem non 441-445 etc. ». Tertia ibi, « Adhuc secundum hanc etc. ». In prima dicit, quod si istud verum est, quod principatus debet inaequaliter distribui secundum excessum cuiuslibet boni; manife­ stum est, quod secundum excessum coloris et magnitudinis, et secundum excessum cuiuslibet alterius boni, plus debet distribui de princi­ patu politico. Sed istud statim apparet esse falsum, et hoc manifestum est in aliis scien­ tiis et potentiis. Si enim sint duo habentes aequaliter ar­ tem fistulandi, si unus excedat alium in nobi­ litate, manifestum quod non propter hoc de­ bent dari plures fistulae vel meliores ei qui excedit in nobilitate: et ratio huius est, quia fistulae non dantur nisi propter opus fistulan­ di: ergo non debent dari nisi ei qui aptus natus est ad Ustulandum : quare plures et meliores debent dari ei qui magis est aptus, et melius scit fistulare: ergo propter excessum illius non debent plures distribui, per quod homo non est magis aptus ad fistulandum, nec melius scit fistulare: quare manifestum est, quod per excessum in nobilitate non de­ bent plures fistulae distribui. Similiter si sint duo aequales in virtute, unus tamen excedat alium in pulchritudine, vel in aliquo alio bono, cum hoc sit accidens in ordine ad principatum, manifestum est quod propter istum excessum non debet plus attri­ bui de principatu uni quam alteri. 445. — Deinde cum dicit « si autem » Ponit secundam rationem: et dicit, quod si ex ista ratione non sit manifestum, quod secundum excessum cuiuslibet boni non debet fieri distributio principatus, volentibus ulterius producere rationem praedictam, magis erit manifestum. Si enim sit aliquis qui multum excedit alium in arte fistulandi, excedatur tamen ab alio in nobilitate et pulchritudine, supposito quod quodlibet iliorum sit melius quam ars fistulativa, sicut pulchritudo et nobilitas, et se­ cundum aliquam proportionem, excedant plus illa bona artem fistulandi quam alius secun­ dum artem fistulandi illa bona, nihilominus plures fistulae et differentes in bonitate de­ bent dari ei qui excedit in arte fistulandi, quam aliis. Et ratio huius est, quia distri­ butio fistularum secundum excessum debet fieri in ordine ad opus, quia fistulae non dan­ tur nisi propter opus: ergo ei qui melius scit artem fistulandi, plures et meliores fistulae de­ bent distribui: sed per divitias et voluptates non est magis aptus ad fistulandum. Similiter si sit aliquis melius dispositus se­ cundum virtutem, et magis aptus ad princi­ pandum quam alius, exceditur tamen ab alio in nobilitate et pulchritudine, distributio prin­ cipatus magis debet fieri virtuoso, quam alii; et ratio huius est, quia distributio principa­ tus secundum excessum, non debet fieri nisi ei qui magis est aptus ad principandum; hic 446-448 IN POLITICORUM L. Ill, I. X est, quod erit aequalis. Et ex hoc manifestum autem est ille qui excedit in virtute. Quare est, quod si isti duo sic se habeant, quod manifestum est, quod distributio principatus magnitudo boni unius plus excedat virtutem non debet fieri secundum excessum cuiusli­ alterius, quam alius secundum virtutem, si bet boni. addamus virtutem ampliorem, manifestum est, 446. — Deinde cum dicit « adhuc secun­ quod iste excedet in virtute: quare manife­ dum » stum est, quod omnia bona ad omnia sunt Ponit tertiam rationem, et est ducens ad comparabilia, et secundum magis, et secun­ impossibile: et dividitur in duas. dum minus et secundum aequale: si enim In prima ponit rationem. Secundo destruit tanta magnitudo sit maior altera, a moto illo consequens quod sequitur, ibi, « Quoniam au­ in quo excedit, residuum erit aequale. tem etc. ». In prima dicit, quod si distributio princi­ 448. — Deinde cum dicit « quoniam autem » patus fiat secundum excessum cuiuslibet bo­ Destruit consequens: et dicit, quod hoc ni, tunc omne bonum erit ad omne bonum est impossibile; scilicet, quod omnia bona comparabile, et secundum magis et minus, et sint comparabilia secundum aequale, et magis secundum aequale: sed hoc est falsum, quare et minus. Et ratio huius est quia comparabilia et primum. Quod autem ita sit, declarat Phi­ oportet esse unius speciei, sicut dicitur septi­ losophus, quod omne bonum sit ad omne com­ mo Physicorum·, sed omnia bona non sunt parabile secundum magis et minus; et si di­ unius speciei, nec etiam unius generis: quare stributio principatus fiat secundum excessum omnia bona adinvicem non sunt comparabilia: cuiuslibet boni, hoc manifestum est; et ideo et si hoc est impossibile, manifestum est, Philosophus hoc non declarat: sed quod sit | quod hypothesis est impossibilis; scilicet, quod comparabile secundum aequale, sic probari secundum excessum cuiuslibet boni vel quali­ potest. tatis, distribuatur principatus. Et adiungit ad Si enim sint duo, et unus excedat alium declarationem huiusmodi; dicens, quod si isti in nobilitate et pulchritudine, manifestum est, sunt tardi, et alii sunt veloces, isti veloces quod sunt comparabilia secundum magis et non plus debent participare principatu; quia minus: similiter secundum aequale: quia si secundum aliquod istorum non magis attingit ab eo quod excedit alium, auferatur illud in ad finem principatus per se, quia propter aliud quo excedit, manifestum est, quod residuum istorum non est magis virtuosus : tamen in erit aequale: si enim aliqua magnitudo sit agonibus exercitatis, huiusmodi diversitas con­ maior altera, si auferatur ab ea in quo ex­ sideranda est: in tali enim exercitio secun­ cedit alteram, totaliter erit aequalis ei. dum excessum velocitatis est distributio ho­ 447. — Eodem modo est consideratio ad noris; ita quod ille qui velocior ct agilior est, divitias et ad libertatem : si enim aliquis exce­ plus recipit de honore. In principatu vero po­ dat alium in nobilitate et divitiis et libertate, litico secundum excessum istorum non debet si amoveatur illud in quo excedit, manifestum fieri distributio principatus. — 157 - L. Ill, 1. xi IN POLITICORUM LECTIO XI. (nn. 449-459; [309-319]). Utrum nobilibus, an opulentis, an virtute praeditis, an potentioribus, attribuendi sint magistratus. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1283al4 - 1283635) 309. Sed ex quibus civitas consistit, in iis necessarium fieri altercationem; propter quod quidem rationabiliter praeparantur honori no­ biles et divites et liberi. Oportet enim liberos esse et honorabilitatem ferentes : non enim utique erit ex egenis omnibus civitas, sicut neque ex servis. At vero si opus est horum, palam quia et justitiae, et bellicae virtutis: neque enim sine iis habitari civitatem possi­ bile est. Sed sine prioribus quidem impossi­ bile esse civitatem: sine iis autem habitari bene. 310. Ad civitatem quidem igitur esse vi­ debuntur utique vel omnia vel quaedam ho­ rum recte dubitari, ad vitam vero bonam di­ sciplina et virtus maxime iuste utique dubi­ tarentur, quemadmodum dictum est prius. 311. Quoniam autem neque omnium ae­ quale oportet habere aequales secundum unum aliquid solum existentes, neque inaequale inaequales secundum unum, necesse omnes tales politias esse transgressiones. Dictum est quidem igitur et prius, quod altercantur modo quodam iuste omnes; simpliciter au­ tem non omnes iuste. Divites quidem quia plus regionis attinet ipsis, regio autem com­ mune. Adhuc ad conventiones, fideles magis ut in pluribus. 312. Liberi autem et ingenui tamquam pro­ pe invicem. Cives enim magis qui generosi iis qui non generosi. Ingenuitas autem apud quoscumquc habetur honorabilis. Adhuc quia meliores verisimile eos qui ex melioribus, in­ genuitas autem est virtus generis. 313. Similiter autem dicemus iuste, et vir­ tutem altercari. Communicativam enim virtu­ tem dicimus esse iustitiam, cui necessarium omnes alias assequi. 314. At vero et plures ad pauciores. Ete­ nim valentiores et ditiores et meliores sunt, ut acceptis pluribus ad pauciores. 315. Ergo, si omnes sunt in una civitate, dico autem puta boni et divites et ingenui, adhuc autem multitudo alia politica, utrum altercatio erit, quos oporteat principari, aut non erit? secundum unamquamque quidem igitur politicam dictarum indubitatum indi­ cium quos oporteat principari. Dominanti­ bus enim differunt abinvicem : puta haec quidem eo quod per studiosos viros sit, et aliarum unaquaeque eodem modo. Attamen consideramus, quando circa idem tempus haec existunt, quomodo determinandum. Si itaque sint numero pauco valde qui virtutem habent, quo oportet dividere modo? vel hoc quod pauci, ad opus oportet considerare, si possit habitari civitas? vel quod tanti multi­ tudine ut sit civitas ex ' ipsis? 316. Est autem dubitatio quaedam ad om­ nes altercantes de politicis honoribus. Vide­ buntur enim nihil dicere justum qui propter divitias volunt principari, similiter autem et qui secundum genus. Palam enim rursus quod siquis unus ditior omnibus est, palam quod secundum idem iustum oportebit hunc unum principari omnibus. Similiter autem et diffe­ rentem ingenuitate altercantibus propter liber­ tatem. 317. Idem autem iis accidet et circa aristocratias de virtute. Sj enim aliquis unus sit melior vir aliis, qui sunt in politeumate, stu­ diosis existentibus, hunc oportet esse domi­ num secundum idem iustum. 318. Igitur si et multitudo oportet esse do­ minans quia valentiores sunt paucis, et si unus vel plures quidem uno, pauciores au­ tem multis, valentiores sunt aliis, hos utique oportebit dominos esse magis quam multitu­ dinem. 319. Omnia itaque haec videntur facere manifestum, quod horum terminorum nullus rectus sit secundum quem volunt ipsi quidem principari, alios autem omnes sub se subiici. Etenim utique ad eos qui secundum virtutem volunt domini esse politeumatis, similiter au­ tem et ad eos qui secundum divitias, habe­ bunt utique dicere multitudines rationem quamdam iustam : nihil enim prohibet ali­ quando multitudinem esse meliorem paucis, et ditiorem, non ut secundum singulum, sed ut simul omnes. ™ 158 —- 449-451 IN POLITICORUM L. Ill, 1. χι COMMENTARIUM 449. — Postquam Philosophus reprobavit 451. — Deinde cum dicit « quoniam au­ opinionem antiquorum volentium, quod secun­ tem » dum excessum cuiuslibet boni debeant distri­ Inquirit utrum secundum excessum alicu­ bui principatus, inquirit secundum intentio­ ius istorum debeat distribui principatus: et nem suam, secundum cuius boni excessum de­ dividitur in duas. beat fieri: sunt enim quaedam bona quae or­ In prima ponit rationes ad utramque par­ dinantur ad civitatem propter finem ipsius; tem. Secundo solvit dubitationem, ibi, « Om­ et de talibus inquirit, utrum secundum exces­ nia itaque haec etc. ». sum alicuius istorum quae ordinantur ad civi­ Prima in duas. In prima ostendit quod se­ tatem debeat fieri: rationabile enim videtur, cundum dignitatem alicuius istorum debeat quod secundum excessum alicuius illorum quae distribui principatus. Secundo arguit in con­ ordinantur ad civitatem debeat fieri; et divi­ trarium, ibi, « Est autem dubitatio etc. ». ditur in duas. Adhuc prima in duas. In prima facit quod In prima ostendit quae sunt illa, ex quibus dictum est. Secundo inducit quamdam quae­ est civitas; proponens quod non irrationabili­ stionem, ibi, « Ergo si omnes sunt etc. ». ter dubitabit aliquis de istis. In secunda inqui­ Prima in quatuor. Primo ostendit quod se­ rit, utrum secundum excessum illorum debeat cundum excessum divitiarum debeat fieri di­ fieri, ibi, «Quoniam autem etc.». stributio principatus. Secundo, quod secundum Prima in duas. Primo proponit quod de dignitatem libertatis, ibi, « Liberi autem et bonis illis, quae ordinantur ad civitatem, ra­ ingenui etc. ». Tertio, quod secundum digni­ tionabiliter aliquis dubitabit. Secundo conclu­ tatem virtutis, ibi, « Similiter autem dicemus dit intentum suum, ibi, « Ad civitatem qui­ etc. ». Quarto, quod secundum dignitatem dem etc. ». multitudinis, ibi, « At qui etc. ». In prima dicit, ita dictum est, quod incon­ In prima igitur vult ponere rationes, per veniens est, ut secundum excessum cuiuslibet quas videtur quod secundum divitias magis boni fiat distributio principatus : sed de illis debeat distribui; et primo dicit quod mani­ quae ordinantur ad civitatem non dubitabit festum est quod non oportet quod si aliqui aliquis irrationabiliter: sunt autem ista quae sint secundum aliquid aequales, quod aequa­ ordinantur ad civitatem : divitiae, nobilitas et liter debeant recipere; quia possibile est quod libertas: et propter hoc divites honorantur in sint aequales in parvo bono et inaequales in civitate, et nobiles, et liberi: liberos enim maiori. Non autem expedit quod isti aequa­ oportet in civitate honorari. Quod autem ista liter recipiant, immo iniustum est. Similiter requirantur ad civitatem, hinc apparet: nam si aliqui sint secundum aliquid inaequales, non civitas non debet esse ex egenis, quia si es­ oportet quod inaequaliter recipiant, quia pos­ set ex omnibus egenis, nihil posset tribuere sibile est quod sint inaequales in minori ad commune, quod tamen est necessarium : bono et quod sint aequales in maiori bono: aliter non possent repelli inimici: nec de­ tales autem recipere inaequaliter iniustum est. bet esse ex servis, quia non esset civitas: ser­ Quare manifestum est quod illae politiae, vus enim non potest habere principatum, quia in quibus ita sit quod aequales secundum ali­ non potest praevidere de agibilibus; ergo opor­ quid aequaliter recipiant et inaequales secun­ tet civitatem esse ex divitibus et liberis. Si dum aliquid inaequaliter, transgressiones sunt, autem ista sunt necessaria ad civitatem, mul­ secundum quod dictum est. Omnes etiam ta­ to magis iustitia et virtus bellica; nam sine les altercantur considerantes secundum quid istis non contingit inhabitari bene civitatem; iustum et aliquo modo, sed non simpliciter sed differenter sunt necessaria ad civitatem iustum; sicut divites dicunt se plus debere re­ ista: et primo, quia prima sic sunt necessaria, cipere de principatu, quia ille qui plus habet quod sine ipsis non potest esse civitas; sed in regione plus debet participare principatu, sine iustitia et bellica virtute potest quidem quia regio communis est. Divites vero plus esse, sed non bene. participant regione: habent enim magnas pos­ 450. — Deinde cum dicit « ad civitatem » sessiones. pauperes vero aut parvas aut nul­ Concludit intentum suum. Et dicit, quod las. Iterum illi qui fideliores sunt civitati et manifestum est, quod omnia ista vel quaedam magis conservam politiam et conventiones horum conferunt et ordinantur ad civitatem: politiae plus debent participare principatu : sed ad bonam vitam disciplina, et maxime vir­ sed divites sunt fideliores pauperibus et me­ tus; propter quod manifestum est, quod ra­ lius servant politiam et conventiones, quia tionabiliter dubitabit aliquis, utrum secundum pauperes propter penuriam coguntur infrin­ excessum istorum vel alicuius eorum debeat gere pacta, et sic infideles sunt, divites vero fieri distributio principatus. non, quia divitias habent, et iterum propter — 159 — L. ΠΙ, 1. xi IN POLITICORUM 452-455 defectum divitiarum non tradent regionem in parentibus et illi ex aliis, et sic secundum manu alterius; et ideo fideliorës sunt quam quamdam antiquitatem; si autem proveniat ex pauperes in pluribus, ad minus ut videtur. quacumque causa, facit liberum. 452. — Deinde cum dicit « liberi autem » 453. — Deinde cum dicit « similiter autem » Ostendit quod secundum dignitatem liberta­ Ostendit quod secundum dignitatem virtu­ tis ed ingenuitatis debeat distribui : et dicit tis debeat distribui principatus; et dicit quod quod liberi et ingenui tamquam sint propin­ eodem modo rationabiliter altercantur virtuo­ qui adinvicem, invicem altercantur de prin­ si de principatu, dicentes se debere principari cipatu: liber autem dicitur qui mente potest et non alios, quoniam secundum dignitatem praevidere quae agenda sunt et inclinatur ad illius debet distribui principatus quod est ma­ virtutem: similiter ingenuus: sed differunt, gis salvativum civitatis: sed hoc est virtus: quia ingenuus dicitur qui habet huiusmodi in­ quod apparet, quia iustitia est maxime salvaclinationem secundum virtutem profectam a tiva civitatis. Est enim iustitia habitus, per parentibus et illi ab aliis, et sic secundum quem sumus operativi iustorum et volumus quamdam antiquitatem: liber autem qui ha­ operari iusta : hoc autem contingit in agere bet undecumque. Isti igitur altercantur dicen­ I et contra pati aequale. Hoc autem maxime tes se debere participare principatu, alios non : j salvativum est civitatis, ut dicitur quinto Ethi­ et hoc dupliciter. corum: ipsam enim consequitur omnis alia Primo, quia illis magis debetur principatus virtus. Quod potest dupliciter exponi. qui magis attingunt ad civitatem; sed liberi Uno modo sic quod omnes aliae sibi conse­ et ingenui tales sunt, quia generosi magis quuntur pro tanto, quia qui habet unam vir­ sunt cives quam alii non generosi, quia ma­ tutem perfecte habet omnes: iustitia est vir­ gis videntur virtuosi. Et huiusmodi signum est, tus perfecta: ergo qui habet iustitiam habet quia apud quoscumque nobiles sive generosi omnes. Aliter sic: quia duplex est iustitia: honorabiliores sunt, quare liberis et genero­ una particularis, per quam aliquis bene se ha­ bet in operatione quae est ad alterum vel in sis magis debetur principatus quam aliis. Secundo, quia illis magis debetur principa­ his quae ordinantur in bonum alterius: alia tus qui meliores sunt: sed liberi et generosi vero iustitia est universalis, per quam aliquis meliores sunt. Generosi quidem, quia verisi­ bene se habet in opere quod est ad alterum mile est quod qui generati sunt ex melioribus in ordine ad bonum commune. Unde per iustitiam universalem aliquis recte meliores sint; generosi autem sunt ex melio­ utitur omni virtute et actu cuiusque virtutis ribus; est enim generositas virtus generis, haec est inclinatio ad virtutem. in ordine ad bonum commune, et sic inclu­ Sed intelligendum circa hoc quod dicit, dit omnem virtutem: tale vero quod inclu­ dit omnem virtutem maxime salvativum est quod meliores ex melioribus generantur, quod civitatis; et sic videtur quod secundum di­ bonus dicitur dupliciter: uno modo secundum actum perfectum : et sic bonus non generat gnitatem virtutis debeat distribui principatus. bonum, quia bonus est secundum intellectum 454. — Deinde cum dicit « at vero et » et secundum electionem et exercitationem : Arguit quod secundum dignitatem multitu­ dinis debeat distribui: et dicit quod plures non ergo fit bonus aliquis secundum actum sive multitudo altercantur cum paucioribus perfectum a parentibus. Alio modo dicitur bo­ nus secundum inclinationem ad virtutem per­ rationabiliter de distributione principatus; di­ centes se debere principari, quia secundum di­ fectam, et sic bonus vult bonum generare, quia virtus in semine existens intendit per gnitatem istorum debet distribui principatus qui meliores et ditiores et valentiores sunt: nunc se generare simile ei a quo est ipsum semen autem multitudo valentior, melior et ditior secundum omnes dispositiones ad quas potest est quam aliqui particulares quicumque, quia attingere virtus generativa. multitudo includit istos et alios, et pauci non. Attingit autem ad omnes dispositiones mate­ Quare manifestum est quod secundum digni­ riales quae inclinant ad dispositiones volunta­ tatem multitudinis debet distribui principatus. tis et intellectus; et ideo intendit generare sibi 455. — Deinde cum dicit « ergo si omnes » simile secundum omnes dispositiones inclinan­ inducit quamdam dubitationem: et dicit tes sive in bonum sive in malum : propter quod inclinatio ad virtutem aliqualiter est ex quod si isti omnes, divites scilicet, liberi, inge­ nui et virtuosi, sint in civitate, iterum multi­ parentibus. Bonus igitur isto modo generat, tudo civilis, dubitabit aliquis utrum inter istos ut in pluribus, bonum: si autem quandoque sit altercatio de principatu aut non. Et solvit accidit contrarium, hoc est per accidens. quod sic: quoniam in unaquaque politia de­ De hoc autem quod dicit quod ingenuitas terminatum est quis debet esse dominans; si­ est virtus, intelligendum quod virtus duplici­ cut in statu populari populus, in statu pauco­ ter dicitur: uno modo secundum actum per­ rum divites, in statu optimatum virtuosi, et sic fectum: et sic mobilitas non est virtus, sed de aliis : politiae enim differunt secundum di­ in ordine ad ipsam dicitur: alio modo dici­ versitatem principatuum: et ideo erit alterca­ tur virtus inchoatio quaedam et dispositio tio de principatu. Dicent enim divites se de­ sive inclinatio ad virtutem perfectam. Isto bere principari, similiter virtuosi: quare alter’ modo dicitur virtus nobilitas, si proveniat ex — JOQ — 455-459 IN POLITICORUM catio erit quis debet esse principans: sed si sint omnes in civitate et eodem tempore, considerandum esi in universali secundum cu­ ius dignitatem magis et simpliciter debet di­ stribui principatus; utrum secundum divitias vel ingenuitatem, et sic de aliis. Adhuc etiam magis considerandum est in speciali, si in civitate sint valde pauci viri virtuosi, dato quod principatus debeat distri­ bui secundum dignitatem virtutis, consideran­ dum est quomodo illi pauci determinari de­ bent. Et solvit dicens quod in determinatione ista oportet considerare ad opus. Manifestum est enim quod ratio principatus ex fine sumi­ tur. Finis vero politiae rectae est feliciter vi­ vere; ideo ex hoc debet sumi ratio principatus; ideo tot sunt necessarii virtuosi in civitate, quot sunt necessarii ad dirigendum et regu­ landum civitatem ut possit feliciter vivere: iterum tot virtuosi debent principari, ut pos­ sint per prudentiam suam constituere civita­ tem. Sed quantam oportet esse multitudinem omnium habitantium in civitate? Dicendum quod tanta debet esse quanta potest vivere per se sufficienter, et quanta potest repellere inimicos, sicut inferius ostendetur in septimo huius. 456. — Deinde cum dicit « est autem » Arguit in contrarium: et dividitur in tres. In prima arguit, quod secundum dignitatem divitiarum et ingenuitatis non debet fieri di­ stributio principatus. Secundo, quod nec se­ cundum dignitatem virtutis, ibi, « Idem au­ tem iis accidet etc. ». Tertio, quod nec se­ cundum dignitatem multitudinis, ibi, « Igitur si et multitudo etc. ». In prima dicit quod ad omnes altercantes dc distributione principatus est dubitatio alia in contrarium. Primo enim illi qui dicunt quod secundum dignitatem divitiarum debent prin­ cipatus distribui, similiter et illi qui dicunt quod debet fieri secundum generositatem, non ve­ rum dicunt nec iustum: si enim secundum dignitatem divitiarum distribuantur, si contin­ gat unum ditiorem esse omnibus aliis, mani­ festum est, quod secundum hoc iustum quod ipsi dicunt oportebit istum principari; hoc au­ tem est inconveniens, quia ille propter divi­ tias, cum non habeat virtutem, iniuriabitur aliis. Erit enim elatus et superbus. Quare manifestum est quod secundum di­ gnitatem divitiarum non debet distribui prin­ cipatus: similiter accidet illis, qui altercan­ tur propter libertatem et ingenuitatem : quia si sit unus generosior omnibus aliis, secun­ dum istud iustum oportebit istum dominari: hoc autem est inconveniens; quia cum non ha­ beat virtutem, sed solum inclinationem ad ipsam, potest esse quod habeat malitiam, et tunc faciet iniurias aliis: quare' manifestum est quod secundum dignitatem ingenuitatis non debet fieri distributio principatus. Eodem mo­ do potest argui de libertate. 457. — Deinde cum dicit « idem autem » L. Ill, 1. xi Ostendit quod non debeat fieri distributio secundum dignitatem virtutis; et dicit quod istud idem accidit circa politiam optimatum in qua distribuitur principatus propter digni­ tatem virtutis; quia si contingat unum esse meliorem secundum virtutem omnibus aliis studiosis qui sunt in civitate, ipse principabi­ tur et dominabitur: hoc autem est inconve­ niens, quia sequitur quod alii erunt inhono­ rati; et tunc sequuntur seditiones et turbatio­ nes in civitate. Quare manifestum est quod non debet fieri distributio principatus secun­ dum dignitatem virtutis. 458. — Deinde cum dicit « igitur si et » Arguit contra altercantes de multitudine, quod secundum dignitatem multitudinis non debeat fieri distributio principatus : quia si propter causam istam multitudo debet domi­ nari, quia ditior et melior, tunc si unus sit ditior omnibus aliis, vel plures vel pauciores, tunc manifestum est quod istum vel istos paucos magis expediret dominari quam totam multitudinem. Sed tunc sequitur, sicut prius, quod omnes alii erunt inhonorati; et ex hoc sequuntur seditiones et turbationes in civitate. Ista autem corrumpunt eam. Quare manife­ stum est, quod secundum dignitatem multi­ tudinis non debet distribui principatus. 459. — Deinde cum dicit « omnia itaque » Solvit dubitationem. Et primo ponit solutionem. Secundo indu­ cit quaedam ad declarationem eius, ibi, « Ex quo ad quaestionem illam quam afferunt per hunc modum etc.». In prima Philosophus videtur colligere solu­ tionem suam ex tactis rationibus ad utram­ que partem; haec enim est consuetudo philoso­ phi, cum arguit ad aliquam dubitationem ad utramque partem; quod rationes utraeque ali­ quid veri concludunt; et sic ex omnibus ratio­ nibus colligit solutionem. Dicit ergo, quod omnia ista quae arguta sunt, faciunt manife­ stum, quod nullum istorum per se determi­ nate sit illud, secundum cuius dignitatem debet distribui principatus nec divitiae, nec libertas, nec virtus, et sic de aliis; quia contra illos qui volunt principari propter divitias et virtutes arguet multitudo volens principari; et hoc iuste et rationabiliter; quia meliorem et di­ tiorem oportet principari in civitate : sed multi­ tudinem contingit esse meliorem et ditiorem quam paucos; non quod quilibet de multitu­ dine sit melior et ditior divisim, sed omnes insimul contingit esse meliores et ditiores. Possibile enim est in multitudine esse ali­ quos viros sapientes et prudentes, et aliquos valde divites; ipsos autem et alios populares bene suasibiles a ratione et obedibiles. Talem autem multitudinem melius est principari quam paucos; quia ad principandum duo requiruntur; scilicet recte regere, et potentia : sed in mul­ titudine tali ista duo reperiuntur (1), quia (1) AI. --- l6l --- requiruntur. L. Ill, 1. XI IN POLITICORUM sapientes habet et prudentes; scit et regere, quia multitudo est; et habet potentiam coer­ cendi et repellendi inimicos; quare rationabi­ liter arguit multitudo contra illos, quod me­ lius est eam principari; aggregat enim mul­ titudo et divites et nobiles et virtuosos et po­ puli potentiam; et ideo videtur rationabilius totam multitudinem quae aggregat omnia ista 459 debere principari, ubi possibile erit invenire talem multitudinem: sed non multitudinem vi­ lem (2) et non persuasibilem; et propter hoc in electione principatus oportet ad multa in­ spicere non ad unum, et hoc dixit Philoso­ phus prius. (2) AI. utiion. ----- 102 ----- IN POLITICORUM L. Ill, 1. xii LECTIO XII. (nn. 460-473; [320-333]). Post longam discussionem concludit excellentem probitate virum ceteris praeferendum, cum natura talis sit cui debeant omnes subesse. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1283b35 - 1284b34) 320. Propter quod et ad dubitationem, qua quaerunt et praemittunt quidam, contingit hoc modo obviare. Dubitant enim quidam, utrum legislatori volenti ponere rectissimas leges sil ponendum leges ad conferens me­ liorum, vel ad id quod plurium: cum acci­ derit quod dictum est. Quod autem rectum sumendum forte. 321. Rectum autem forte ad conferens to­ tius civitatis et ad commune civium; civis autem communiter quidem est qui participat eo quod est principari et subiici, secundum unamquamque politiam, alter. Ad optimam autem qui potest et elegit subiici et principari ad vitam quae secundum virtutem. 322. Si autem est aliquis intantum differens secundum excessum virtutis, vel plures qui­ dem uno, non tamen possibile complemen­ tum exhiberi civitatis, ut non sit comparabilis aliorum omnium virtus, neque potentia ipso­ rum politica, ad eam quae illorum, sive plu­ res sive unus, eam quae illis solam, non adhuc ponendum partem huius civitatis. 323. Injuriabuntur enim digniiicati aequa­ libus, inaequales tamen existentes secundum virtutem, et secundum politicam potentiam; sicut enim Deum inter homines verisimile esse talem. 324. Unde palam, quia et legislationem ne­ cessariam esse circa aequales et genere et po­ tentia. De talibus autem non est lex; etenim deridendus utique erit aliquis leges statuere tentans de ipsis. 325. Dicentur enim utique forte quae qui­ dem Antisthenes ait, leones contendentibus lepusculis, et aequale volentibus omnes ha­ bere. 326. Propter quod et ponunt relegationem democratizatae civitates propter talem cau­ sam. Hae enim utique persequuntur aequali­ tatem maxime omnium. Quare cos qui viden­ tur excedere potentia, propter divitias, vel multos amicos, vel propter aliquam aliam po­ liticam potentiam, relegabant, et transtulerunt extra civitatem temporibus determinatis. 327. Fabulantur autem et Argonautas Her­ culem dereliquisse propter talem causam; non enim voluisse ipsum ducere Argo, idest na­ vem cum aliis, tamquam excedentem multum nautas. 328. Propter quod et vituperantes tyrannidem, et Periandri Thrasybulo consilium, non simpliciter existimandum recte increpare: aiunt enim Periandrum dixisse quidem nihil ad missum praeconem de consilio, sed aufe­ rentem excedentes spicarum planasse aream. Unde ignorante quidem praecone, eius quod fiebat causam, proferente autem quod conti­ git, intellexisse Thrasybulum, quod oportet excellentes viros perimere. Hoc enim non so­ lum expedit tyrannis, neque solum tyranni faciunt, sed similiter habet et circa oligarchias et circa democratias. Relegatio enim eamdem habet potentiam, modo quodam, sci­ licet prohibere excellentes et fugare. 329. Idem autem circa civitates et gentes faciunt qui domini potentiae; velut Athenien­ ses quidem circa Samios, et Chios, et Lesbios. Cum enim magis imperialitcr haberent princi­ patum, humiliaverunt ipsos praeter pacta. Persarum autem rex Medos, et Babylonios, et aliorum sagaces factos, quia fuerant ali­ quando in principatu, dispersit saepe. Proble­ ma autem universaliter est circa omnes poli­ tias etiam rectas; transgressae quidem enim ad id, quod proprium, respicientes, hoc agunt non solum, sed cura commune bonum inten­ dentes eodem habent modo. 330. Palam autem hoc et in aliis artibus et scientiis. Neque enim pictor sinet utique aliter habere pedem excedentem commensurationem neque si differat pulchritudine: neque pro­ ram navis factor, vel aliarum partium navis, neque utique magister chori eum, qui altius et pulchrius toto choro cantat, sinet simul chorum agere. Quare propter hoc quidem ni­ hil prohibet monarchias concordare civitati­ bus, si proprio principatu proficuo civitatibus existente, hoc agunt. 331. Propter quod secundum excessus excel­ lentias habet aliquod civile iustum, sermo qui circa relegationem. 332. Melius quidem igitur legislatorem a principio sic instruere politiam, ut non indi­ geat tali medicina; secundo autem inordinatio si evenerit tentare dirigere tali aliqua dire­ ctione, quod quidem non faciebant circa ci­ vitates: non enim respiciebant ad conferens propriae politiae, sed seditiose utebantur re­ legationibus. 333. In transgressis quidem igitur, quid qui­ dem singulariter expediat et iustum sit, mani­ festum. Forte autem et quod non simpliciter iustum, et hoc manifestum. Sed in optima 163 — 13 — In Politicorum. L. Ill, 1. xii IN POLITICORUM politia habet multam dubitationem, non secun­ dum aliorum bonorum excessum, puta roboris et divitiarum et multitudinis amicorum, sed siquis fuerit differens secundum virtutem, quid oporteat facere. Non enim dicet utique oportere eiicere et transferre talem, at vero I 460-463 neque principari talem. Simile enim, et uti­ que si lovem principari velimus partientes principatus. Relinquitur igitur, quod etiam vi­ detur aptum natum esse tali obedire omnes laetanter, ut reges sint tales perpetui in civitalibus. COMMENTARIUM 460. — Postquam Philosophus declaravit, quod in distributione principatus non est in­ spiciendum ad unum, sed multa; inducit quae­ dam ad declarationem dictorum; et dividitur in duas. In prima praemittit dubitationem quamdam. Secundo declarat quiddam, cuius contrarium videtur opponi cuidam dictorum, ibi, « Si au­ tem est aliquis intantum etc. ». Prima in duas. In prima praemittit dubi­ tationem. Secundo solvit eam, ibi, « Rectum autem forte ad conferens etc. ». In prima dicit: dictum est, quod expedii multitudinem aliquam magis principari quam paucos aliquos vel unum; et quod in distribu­ tione principatus non debet considerari ad unum solum, sed plura. Propter hoc ad dubi­ tationem quam quaesierunt aliqui et dimise­ runt insolutam, isto modo potest solvi, vel obviari ad ipsam. Dubitaverunt enim utrum legislator volens ponere rectas leges, debeat eas ponere ad conferens vel bonum totius multitudinis, vel meliorem aliquorum, vel se­ cundum divitias, vel secundum virtutem, sup­ posito quod sit multitudo habens sapientes et divites, et alios suasibiles et obedibiles rationi. 461. — Deinde cum dicit « rectum autem » Solvit istam dubitationem. Et dicit, quod il­ lud quod rectum est et melius, hoc est acci­ piendum : melius autem et magis rectum est, quod leges ferantur ad bonum totius civitatis et communitatis et civium: nam leges ferun­ tur de conferentibus ad finem civitatis: finis vero civitatis est bonum communiter confe­ rens; ergo leges debent ferri in ordine ad commune bonum totius civitatis et civium. Civis autem dicitur ille qui virtutem habet, per quam recte potest subiici et principari in diversis te'mporibus : sed alius et alius est se­ cundum suppositum et rationem, et in diver­ sis politiis: nam in statu multitudinis popu­ lus eligit dominari propter libertatem, in sta­ tu paucorum propter divitias: sed in optima politia ille dicitur civis qui eligit, et potest subiici et principari propter vitam virtuosam. 462. — Deinde cum dicit « si autem » Declarat quiddam cuius contrarium videtur opponi cuidam dictorum prius : dictum est enim, quod magis expedit multitudinem do­ minari quam unum vel plures: et ideo inten­ dit inquirere si inveniretur unus vel plures in civitate, qui excederent omnes alios in vir­ tute, utrum expediret istum vel istos domi­ nari: si enim expediat, non est verum quod determinatum est iam. Et circa hoc duo facit. Primo enim de­ clarat, quod iste non sit civis. Secundo de­ clarat qualiter se debeat habere ad civitatem et civitas ad ipsum, ibi, « In transgressis qui­ dem igitur etc. ». Prima in duas. In prima proponit conclu­ sionem suam. Secundo arguit ad eam, ibi, « Iniuriabuntur enim dignificati etc.». In prima dicit, quod si in aliqua civitate unus inveniatur qui excedat omnes alios in virtute, vel plures virtuosi excedentes alios, non tamen tot quot ex ipsis civitas possit compleri vel fieri, et intantum iste vel isti excedant alios, quod virtus omnium aliorum et potentia ipsa civilis non possit aequari se­ cundum aequalitatem virtuti et potentiae illo­ rum plurium, nec virtuti et potentiae illius unius si non sit nisi unus solus, talis iste non erit pars civitatis, nec illi plures si sint plu­ res virtuosi. 463. — Deinde cum dicit « iniuriabuntur enim » Probat quod dictum est. Et primo arguit quod iste vel isti non sint pars civitatis. Secundo respondet ad obiectionem, quam posset fieri, ibi « Propter quod secundum etc. ». Tertio corrigit quoddam di­ ctum, ibi, «Melius quidem igitur etc.». Adhuc prima in tres; quia primo probat, quod iste non sit pars civitatis per rationes politicas. Secundo per facta et dicta aliorum, ibi, « Dicentur autem utique etc. ». Tertio per simile, ibi, « Patet hoc autem in aliis etc. ». Adhuc prima in duas, secundum quod pro­ bat per duas rationes. Secunda, ibi, « Unde palam, quia etc.». Prima ratio consistit in hoc: iustum sim­ pliciter est, ut qui sunt aequales in virtute, recipiant et attingant ad principatum aequali­ ter: qui vero inaequales sunt, inaequaliter re­ cipiant: sed iste vel isti excedit vel ex­ cedunt omnes alios in virtute; ergo plus debet recipere ille unus vel isti plures, quam omnes alii : sed omnes alii propter multitudi­ nem credunt se plus debere recipere quam ille vel isti pauci: quare, si excedentes secundum virtutem et potentiam plus recipiant quam omnes alii, videbuntur iniuriari aliis; et tunc sequitur dissensio et turbatio in civitate et corrumpetur proportio civitatis: hoc autem est inconveniens: quare nec iste nec illi, si ■— 164 — 463-469 IN POLITICORUM sint plures excedentes in civitate, erunt cives; et propter talem unum excedentem omnes alios in virtute, verisimile est esse quasi Deum. Circa quod intelligendum est, quod aliquis potest attingere ad virtutem perfectam et actum ipsius dupliciter: uno modo secundum sta­ tum communem humanum: alio modo ultra communem modum vel statum umanum: hoc autem fit per virtutem heroicam. Est autem virtus heroica secundum quam aliquis per vir­ tutem moralem et intellectualem attingit ad operationem cuiuslibet virtutis supra com­ munem modum hominum : hoc autem est ali­ quod esse divinum, quod fit per aliquod di­ vinum in homine exislens, quod est intelle­ ctus: sic loquitur hic Philosophus; talem enim hominem, et sic excedentem omnes alios, dicit esse sicut Deum. 464. — Deinde cum dicit « unde palam » Ponit secundam rationem, quae est haec: lex quae datur in civitate est necessaria omni­ bus aequalibus potentia et genere: et hoc pa­ tet, quia lex est de conferentibus ad finem po­ litiae. In his autem non omnes sunt sufficien­ tes se dirigere ex se, et ideo indigent lege dirigente eos in agibilibus; unde datur lex eis qui sunt aequales genere et potentia isto mo­ do: quia non sunt sufficientes dirigere se in actionibus, et isti dicuntur cives: sed talibus, qui sic excedunt alios in virtute, non datur lex; ipsi enim sunt sibi lex: et hoc patet, quia lex est ordinatio quaedam secundum rationem de conferentibus ad finem politiae: isti enim or­ dinationem habent in seipsis, ideo sunt sibi leges. Deridendus igitur esset ille, qui vellet dare legem istis virtuosis, cum in eis non sit causa, propter quam lex fertur. Igitur isti sic excellentes, cives non erunt. 465. — Deinde cum dicit « dicentur enim v Probat quod iste qui sic excedit omnes alios, non sit civis respectu aliorum: et divi­ ditur in quinque, secundum quod probat per quinque. Secunda, ibi, « Propter quod ponunt etc.». Tertia, ibi, «Tradunt etiam etc.». Quarta, ibi, « Propter quod et vituperantes etc.». Quinta, ibi, «Idem autem circa civi­ tates etc. ». In prima dicit, quod de isto virtuoso vel de talibus fortassis recte poterit dici quod dixit Antisthenes de leonibus: dixit enim quod lepusculis volentibus habere aequale, sive vo­ lentibus esse aequales, non est bonum habere leones cum dentibus in socios: quia leones propter potentiam eorum devorarent eos: sic in civitate non est bonum civibus volentibus esse aequales habere istum virtuosum vel plu­ res concives, quia propter potentiam suam et virtutem opprimerent cos. 466. — Deinde cum dicit « propter quod » Declarat secundum. Et dicit quod manife­ stum est. quod isti vel iste sic excedentes alios non debent esse cives; propter hoc enim ci­ vitates populares statuerunt oslracismum, idest relegationem contra tales: huiusmodi enim ci­ L. ΙΠ, 1. xil vitates volunt habere aequalitatem; domina­ tur enim in tali republica populus propter li­ bertatem: omnes autem aequaliter attingunt ad libertatem: et propter hoc illos, qui exce­ debant communiter cives vel in divitiis, vel in amicis, vel in potentia aliqua civili, rele­ gabant a civitate, et transtulerunt aliquos extra civitatem aliquibus temporibus determinatis. Quare manifestum est secundum istos, quod non expedit sic excedentes cives esse et rema­ nere in civitate. 467. — Deinde cum dicit « fabulantur au­ tem » Declarat hoc idem per tertium. Et dicit quod narratur, quod quidam nautae dicti Argonau­ tae ab Argo navi, noluerunt recipere Hercu­ lem propter consimilem causam. Hercules enim multum excedebat eos virtute et potentia: timentes, ergo, quod quia excedebat eos mul­ tum, vellet dominari, dereliquerunt eum, et noluerunt quod conduceret cum eis navem suam. Quare videtur, quod iste excedens alios in virtute et potentia, non debeat remanere in civitate, ne alios opprimat. 468. — Deinde cum dicit « propter quod » Ponit quartum ad declarationem illius eius­ dem. Et dicit, quod propter hoc, quod non expedit tales excedentes alios, remanere in ci­ vitate, sed vel relegare, vel interimere omnino, quidam volentes increpare tyrannidem, non se­ cundum rationem vituperaverunt consilium Pe­ riandri ad Thrasybulum : misso enim nun­ cio a Thrasybulo ad Periandrum, quid facien­ dum sibi esset contra potentes et divites et universaliter excellentes turbantes civitatis do­ minium; dicunt enim, quod nolens manifestare intentum suum Periander expresse nuncio mis­ so, sub parabola dixit ei quid faciendum erat, dicens quod auferens excedentes spicas ae­ quabat segetes: cum autem nuncius igno­ raret causam eius quod fiebat, et nunciaret quod ei dictum erat Thrasybulo, statim intellexit Thrasybulus, quod oportebat viros excellentes in virtute et potentia po­ litica interficere. Et dico quod non ra­ tionabiliter increpuerunt consilium huiusmodi, quia istud non solum expedit tyrannis, nec solum hoc ipsi faciunt, immo consimiliter fie­ bat in politia paucorum et populari; in illis enim ordinata fuit relegatio ad prohibendum ne aliquis fieret ita excellens; et si contingeret esse aliquem talem, quod relegaretur a civi­ tate. Sic igitur manifestum est ex hoc, quod tales viri non debent remanere in civitate. 469. — Deinde cum dicit « idem autem » Ponit quintum ad declarationem illius eius­ dem. Et dicit quod idem in quibusdam civita­ tibus fecerunt aliqui habentes dominium et potentiam super illas, sicut Athenienses subiugantes sibi Samios et Chios et Lesbios qui­ busdam pactis intervenientibus, cum illos Athenienses excederent, et principarentur, ma­ gis quantum ad aliqua humiliaverunt eos, op­ primendo eos praetermissis pactis praehabitis: — 165 — L. III. I. xii IN POLITICORUM eodcm modo fecit rex Persarum cum subiugasset sibi Medos et Babylonicos, prudentiores et magis sagaces inter ipsos dispersit saepe: videns enim quod isti prudentes et sagaces erant, quia fuerant in principatu, et civiliter vixerant, timens quod si simul manerent, per sapientiam possent invenire vias per quas di­ scuterent se a iugo illius, dispersit eos, et sic isti excellentes propter eorum sapientiam trans­ lati sunt ad altas regiones. Sic igitur huius­ modi problema universaliter est circa omnes politias; quod scilicet illi qui excedunt alios in potentia et virtute, cives non sunt. Istud au­ tem in transgressis politiis observatur, nam principantes in illis intendentes bonum pro­ prium, illos qui excedunt alios in potentia vel virtute, relegant a civitate; et non solum intendentes bonum proprium, sed commune hoc faciunt. 470. — Deinde cum dicit « palam autem » Declarat idem per simile in artibus. Et di­ cit, talem qui excedit alios, non debere esse civem nec manere in civitate, manifestum est per simile in aliis artibus: videmus enim quod pictor si pingat imaginem, non pinget pedem excedentem alias partes secundum pro­ portionem, dato etiam quod sit pulchrior aliis; quinimmo si pinxerit, delet et pinget pedem minorem magis proportionatum; similiter ille qui facit navem non facit proram, partem scilicet anteriorem navis, maiorem aliis prae­ ter proportionem, dato, quod illa pars sit opti­ me facta; et si fecerit abiicit et facit mino­ rem : similiter magister chori, si unus can­ tat altius omnibus aliis praeter proportionem, dato quod pulchrius et delectabilius cantet, non permittet eum cantare cum aliis: quare similiter legislator si sit aliquis in civitate ex­ cellentior omnibus aliis in virtute et potentia, quamvis secundum se sit bonus, quia tamen improportionalis est aliis, ipsum debet rele­ gare a civitate. 471. — Deinde cum dicit « propter quod » Respondet cuidam obiectioni, quae posset fieri. Aliquis enim posset dicere, quod si ille qui excedit alios omnes in civitate, deberet expelli propter excessum, cum monarcha in aliqua monarchia excellat omnes alios, talis deberet expelli et non principari. Solvit di­ cens, quod quamvis monarcha excellat alios in potestate, tamen nihil prohibet ipsum con­ cordare cum aliis si principetur propter bo­ num commune: tunc enim concordabit cum aliis: si autem monarcha non principaretur propter bonum commune, tunc ibi laborandum esset ad expulsionem eius. 472. — Deinde cum dicit « melius quidem » Docet corrigere quoddam dictum prius : di ­ ctum est enim et declaratum, quod excellentes omnes alios debeant a civitate relegari, et hoc durum valde: ideo volens hoc corri­ gere dicit Philosophus, quod sermo de re­ legatione facienda eius qui excedit omnes alios in potentia vel virtute aliquod iustum 469-473 habet, sed non simpliciter iustum: ideo me­ lius fuit a principio sic ordinare politiam, quod non esset necessarium uti ipsa relegatio­ ne, quia relegatio ista periculosa est, quia non relegantur nisi potentes, isti autem nocere pos­ sunt civitati. Et ideo melius fuisset sic ordi­ nasse civitatem, ut non oporteret uti ea; ita, quod a principio fuisset ordinatum, quod non liceret alicui excedere determinatum gradum divitiarum, nec excedere alios secundum quem­ cumque gradum, nec recipere excedentes sed aequales; et si contingeret aliquem excedere, corrigeretur et dirigeretur aliqualiter; secundo loco, idest si secundario defecerit, corrigeretur tali relegatione; tunc enim esset utendum rele­ gatione. Sic autem non fiebat in quibusdam civitati­ bus: quia relegantes huiusmodi excedentes non respiciebant ad bonum commune politiae, sed propter commodum proprium, et malitiose et seditiose, et propter malam affectionem, quam habebant ad illos. 473. — Deinde cum dicit « in transgressis » Declarat qualiter iste, qui excedit omnes alios in civitate, se debeat habere in civitate, et civitas ad ipsum : et dicit, quod in politiis non recte ordinatis sed transgressis tantum ex­ pedit talem sic excedentem relegare a civitate, et iustum sit non simpliciter, sed secundum quid est iustum, sicut in populari statu: in ipso enim intenditur aequalitas civium; et ideo contra finem illius politiae est talis excessus, propter quod iustum est in ea taliter relegari. Iterum in statu paucorum non expedit talem esse civem, quia per suam potentiam conver­ teret politiam illam ad voluntatem suam; nec in tyrannide expedit talem esse; quia talis ni­ mis tyrannizare vellet : quare manifestum est, quod in transgressis iustum est talem relegare; non simpliciter iustum, sed secundum quid, quia in istis politiis non est iustum simplici­ ter, sed secundum quid, ut dictum est prius. Sed in optima politia magna dubitatio est, qualiter se habendum sit circa talem. Non est autem dubitatio de illo qui excedit omnes alios vel in fortitudine corporali, vel in divitiis, vel in multitudine amicorum : sed de illo, qui excellat omnes alios in virtute sive in bonis secundum animam, quid oportet fa­ cere de isto : non enim dicendum est, quod debeat expelli a civitate, et transferri ad alium locum: hoc enim est contra rationem, ex quo est optimus; quare nullo modo est repellendus. Iterum non est assumendus ad principatum sicut alii, ut quandoque principetur, quando­ que non. Simile enim esset ac si vellemus prin­ cipari lovem aliquando et aliquando non, hoc enim derisorium est. Et ideo relinquitur, quod cum talis sit optimus, quod dignum et iustum est quod omnes sibi laetanter obediant, et ut sit rex; vel si sint tales plures, quod sint re­ ges, et principantes, non aliquando sic ali­ quando non, sed semper. Sed est considerandum, quod Philosophus »— l66 — 473 IN POLITICORUM videtur sibi contrarian : dixit enim prius, quod melius est multitudinem aliquam prin­ cipari quam paucos: dixit etiam, quod si unus principaretur, alii essent inhonorati, quod est inconveniens: in ista parte dicit, quod iste qui sic excedit omnes alios non est civis: sed ille qui non est civis non debet princi­ pari: quare iste non debet principari: cuius contrarium dicit hic. Ad hoc dicendum, quod si unus inveniatur, qui excedat omnes alios in virtute, iste debet principari. Et ratio huius est, quia illum opor­ tet magis principari qui accedit magis ad prin­ cipatum naturalem, et ad principatum univer­ si: sed iste qui sic excedit omnes alios in vir­ tute est huiusmodi: ergo expedit ipsum so­ lum principari. Maior propositio apparet in animali: pars enim quae principatur cor est, cor autem unum est et principale, a quo de­ rivatur virtus ad singulas partes corporis. Ite­ rum in universo est unus princeps : principatus autem universi unus et optimus est: quare ille in civitate qui magis unus et melior est accedit magis ad similitudinem principatus universi et naturalis: ergo ille principatus erit melior, in quo erit unus princeps; et illum magis expedit principari, qui unus existons optimus est: talis est ille, qui excedit omnes alios in virtute: ergo manifestum est, quod L. Ill, I. xii istum expedit magis principari quam alium. Nec valet, quod primo obiicitur, quod su­ perius dixit, quod magis expedit multitudinem dominari: quia illud intelligendum est ubi est politia aequalium et similium, et virtus unius non excedat virtutem omnium aliorum, quod in proposito non contingit. Nec valet quod secundo obiiciebatur, si unus vel plures principarentur, quod omnes alii essent inhonorati; quia in politia recte or­ dinata quilibet diligit statum et gradum pro­ prium ct gradum alterius, et ideo vult hono­ rem sibi secundum gradum suum, et vult alii honorem secundum gradum illius, nec vult sibi honorem alterius. Et ideo si sit unus excellens omnes in virtute, omnes volunt sibi honorem qui debetur ei; ct ideo non sunt inhonorati, quia quilibet habet honorem qui debetur ei. Nec valet quod obiiciebatur tertio de hoc quod dicit, quod iste non est civis: verum enim est, quia sicut ille, qui principatur pro­ pter excellentiam virtutis, non est civis, sed supra civem, eodem enim modo est aliquis civis, sicut se habet ad legem : sed cum assu­ mitur, quod non debet dominari nisi civis, non habet veritatem in politia regali et optima simpliciter, qualis est illa, in qua dominatur qui dictus est. — t67 — L. Hi, 1. xiii IN POLI I ICOR U Μ LECTIO XIII. (nn. 474-488; [334-348]). Quinque regum species proponit et de qua disputaturus sit eligit. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1284b35 - 1286a7) 334. Forte autem bene habet post determi­ natas rationes transire, et considerare de re­ gno hoc. Dicimus enim rectarum politiarum unam esse hanc. Considerandum autem, utrum expediat bene habente habitari civitati et regioni, rege regi, aut non : sed alia aliqua politia magis: vel aliquibus quidem expedit, aliquibus autem non expedit. Oportet itaque primo dividere, utrum unum aliquod genus est ipsius, vel plures habet differentias. 335. Facile itaque hoc addiscere, quod plu­ ra genera continet et principatus modus est non imus omnium. Qui enim in Laconica po­ litia, videtur quidem esse regnum maxime eo­ rum quae secundum legem: non est autem dominans omnium, sed quando exierit regio­ nem, dux est eorum, quae ad bellum. Adhuc autem, quae ad Deos, attributa sunt regibus. Hoc quidem igitur regnum velut ducatus qui­ dam exercitus imperialis et perpetuus est. Oc­ cidendi enim non dominus, nisi in aliquo re­ gno, quemadmodum sub antiquis; in bellicis exercitibus promptus potens lege. 336. Significat autem Homerus. Agamem­ non enim male quidem audiens deprimebatur in congregationibus: egressis autem et inter­ ficiendi dominus erat: dicit enim: quem ego videro fugientem e praelio, non sufficiens erit sibi fugere canes vel vultures, apud me enim est mors. Una quidem igitur species huius re­ gni ducatus exercitus per vitam. Horum au­ tem ii quidem secundum genus sunt, ii autem eligibiles. 337. Praeter hanc autem alia monarchiae species, qualia erant regna apud quosdam Barbarorum. 338. Habent autem haec omnia potentiam similem tyrannis, sunt tamen secundum le­ gem et paterna. Quia enim magis serviles mo­ ribus sunt natura barbari quidem graecis. Qui autem circa Asiam iis qui circa Europam sufferunt despoticum principatum nihil contri­ stati : tyranni quidem igitur propter tale sunt. 339. Secura autem, quia patria, et secundum legem sunt. Et custodia autem regalis et non tyrannica propter talem causam. Cives enim custodiunt armis reges, tyrannos autem extra­ nei: ii quidem enim secundum legem et vo­ luntariis, ii autem involuntariis principantur. Quare ii quidem et civibus ii autem super cives habent custodiam. Duae quidem igitur species hae monarchiae. 340. Altera autem, quae quidem erat in an­ tiquis Graecis quos vocant Esymnetas. Est au­ tem haec, ut simpliciter est dicere, electa ty­ rannis. Differens autem a barbarica, non eo quod non secundum legem, sed eo quod non patria sit solum: principabantur autem ii qui­ dem per vitam principatu hoc, ii autem uti­ que ad quaedam determinata tempora vel actiones. 341. Qualem elegerunt quandoque Mytile­ naei Pittacum adversus profugas, quibus prae­ erant Antimenides et Alcaeus poeta. Significat autem Alcaeus quod elegerunt Pittacum ty­ rannum in quodam scoliorum versuum: in­ crepat enim, quia malum patriae Pittacum praefecerunt civitati sine felle et gravis feli­ citatis tyrannum quidem laudantes simul col­ lecti. Hae quidem sunt et erant; quia enim tyrannicae erant, despoticae, quia autem ele­ ctae et voluntariorum, regales. 342. Quarta autem species monarchiae re­ galis, quae secundum Heroica tempora, vo­ luntariae et patriae factae secundum legem, quia primi fuerunt benefactores multitudinis secundum artes aut bellum, aut quia college­ runt aut emerunt regionem, facti fuerunt re­ ges voluntariorum, et successive sumentibus, patrii. 343. Domini autem erant praesulatus secun­ dum bellum et substantiarum quaecumque non sacerdotales, et cum iis sententias indi­ cabant. Hoc autem faciebant ii quidem non iurantes, ii autem iurantes. luramentum au­ tem erat sceptri elevatio. 344. Qui quidem igitur in antiquis tempo­ ribus et super ea quae penes civitatem, et quae popularia, et quae circa confinia, con­ tinue principabantur. Posterius autem hoc quidem permittentibus ipsis regibus, hoc au­ tem turbis occupantibus, in aliis quidem ci­ vitatibus patriae substantiae remanserunt re­ gibus solum; ubi autem dignum est dicere regnum in confiniis bellicorum, ducatum so­ lum habebant. 345. Regni quidem species hae quatuor nu­ mero; una quidem quae circa Heroica tem­ pora; haec autem erat voluntariorum quidem, in quibusdam autem determinatis; dux enim exercitus et iudex, erat rex, et eorum quae ad Deos dominus. Secunda autem quae bar­ barica; haec autem ex genere principatus despoticus secundum legem. Tertia autem quam Aesymneticam appellant; haec autem est ele­ cta tyrannis. Quarta autem quae Laconica horum : haec autem est (ut simpliciter est di­ cere) ducatus exercitus secundum genus per­ — i68 — 474-476 IN POLITICORUM petuus. Hae quidem igitur hoc modo differunt abin vicem. 346. Quinta autem species regni quando fuerit omnium dominus existens, sicut una­ quaeque gens et civitas unaquaeque commu­ nium, ordinata secundum oeconomiam: sicut enim oeconomia regnum quoddam domus est, ita regnum civitatis et gentis unius vel plu­ rium oeconomia. 347. Fere itaque duae sunt (ut est dicere), species regni, de quibus considerandum; haec, et quod est Laconica. Aliarum enim multae intermediae harum sunt; pauciorum quidem enim domini quam regnum, plurium autem L. Ill, 1. xiu sunt quam Laconicus. Quare consideratio fe­ re de duobus est : unum quidem, utrum ex­ pediat civitatibus ducem exercitus perpetuum esse, et hunc, vel secundum genus, vel secun­ dum partem; aut non expedit. Unum autem, utrum quidem unum expedit dominum esse omnium, vel non expedit. 348. De tali quidem igitur ducatu exercitus considerare, habet magis legum speciem, quam politiae. In omnibus enim politiis con­ tingit, hoc fieri. Quare dimittatur primum. Re­ liquus autem modus regni politiae species est : quare de hac oportet considerare, et dubita­ tiones quae insunt transcurrere. COMMENTARIUM 474. — Postquam distinxit Philosophus po­ litias secundum distinctiones principatuum, hic prosequitur de unaquaque ipsarum: et habet partes duas. Primo enim determinat dc unaquaque ipsa­ rum. Secundo ostendit ex quibus corrumpun­ tur et salvantur, in principio quinti libri, ibi, «De aliis quidem etc.». Prima dividitur in duas. In prima determi­ nat de optima politia, scilicet de regno. In secunda determinat de aliis, in principio quar­ ti libri, ibi, « In omnibus artibus etc. ». Adhuc prima in duas. In prima praemittit intentum suum. Secundo prosequitur, ibi, «Facile itaque etc.». In prima dicit, quod post praedictas inqui­ sitiones de politiis forte bene se habet trans­ ire ad considerationem de regno: et ratio huius est, quia inter politias rectas regnum est optima et rectissima politiarum; et ideo regula et mensura aliarum: optimum enim perfectissimum est in unoquoque genere, et mensura est omnium aliorum : propter quod primo dicendum est de regno. Est autem con­ siderandum de regno, utrum civitati et regio­ ni quae debet inhabitari expediat regi a rege vel non, sed magis expediat regi civitatem et regionem ab aliqua multitudine, vel aliquibus paucis viris. Primo autem videndum est, utrum sunt monarchiae regalis plures modi et diffe­ rentiae, aut unus modus solum. 475. — Deinde cum dicit « facile itaque » Prosequitur intentum suum; et habet partes duas. Primo distinguit modos monarchiae regalis. Secundo prosequitur de principali modo, ibi, «Principium autem etc.». Prima in duas. Primo ponit diversos modos huius monarchiae. Secundo reducit istos ad duos modos, ibi, « Fere itaque duae etc. ». Prima adhuc in duas. Primo, ponit quatuor modos. Secundo recolligendo illos addit quin­ tum qui est principalis, ibi, « Regni quidem etc. ». Prima in quatuor, secundum quod ponit quatuor modos. Secunda ibi, « Praeter hanc autem etc.». Tertia ibi, «Altera autem etc.». Quarta ibi, « Quarta autem species etc. ». Adhuc prima in duas : in prima ponit pri­ mum modum, in secunda declarat quoddam dictum per dictum Homeri, ibi, « Significat autem Homerus etc. ». In prima dicit quod parum considerantibus in politia regali, facile potest apparere quod principatus regalis plura et diversa genera continet; et istiusmodi principatus non est unus modus, sed plures. Est autem unus mo­ dus ipsius qui fuit in Laconica regione: in isto enim regno et rex principabatur secundum le­ gem, et non erat dominus omnium, quia non ferebat sententias, nec puniebat secundum suam voluntatem; tamen quando exibat regio­ nem ad pracliandum, tunc principabatur quan­ tum ad omnia, quae pertinebant ad praelium: iterum dominus erat omnium eorum quae per­ tinebant ad cultum divinum. Istud autem re­ gnum erat sicut quidam ducatus exercitus im­ perialis; quia iste rex universale imperium ha­ bebat quantum ad ea quae sunt exercitus. Ite­ rum istud regnum perpetuum erat, ita quod rex non quandoque regnabat, quandoque non, sed non erat dominus omnium in civitate, quia non indicabat homicidam; non enim erat, dominus ad puniendum homicidium, nisi quando exibat ad praelia: poterat enim tunc dare leges et punire universaliter. 476. — Deinde cum dicit « significat au­ tem » Declarat quod dictum est per dictum Ho­ meri. Dixit enim quod in isto regno princeps est dominus omnium: et dicit quod hoc signi­ ficavit Homerus dicens quod Agamemnon cum esset in civitate et veniret ad congregationem civium, multoties opprimebatur quod non es­ set dominus omnium; cum autem regrederetur ad praelium, dominus erat in omnibus et in­ terficiendi et dandi legem, quantum ad ea quae erant exercitus : dicebat enim : quem videro fugientem ex praelio, taliter tractabo ipsum quod non poterit fugere canes nec aves: apud me enim est mors, idest in potestate mea est interficere. Est ergo una species monarchiae — 169 — L. Ill, 1. xiii IN POLITICORUM regalis quae ducatus exercitus est, qui princi­ patus durat per totam vitam hominis. Isto­ rum autem qui principantur in isto regno, quidam regnant per successionem generis, qui­ dam autem ex electione quia ad hoc eliguntur. 477. — Deinde cum dicit « praeter hanc » Ponit secundam speciem huius monarchiae; et dividitur in duas. In prima ponit speciem illam. In secunda declarat qualis est. Secunda ibi, « Habent au­ tem haec etc. ». In prima dicit quod praeter speciem monar­ chiae, de qua dictum est, est alia species se­ cundum quam aliqui regnant apud barbaros Dicuntur autem barbari qui deficiunt a ra­ tione: barbari enim quasi extranei dicuntur. Et quia homo utitur ratione, quicumque defi­ ciunt a ratione barbari dicuntur, sicut appa­ ruit in primo. 478. — Deinde cum dicit « habent au­ tem » Ostendit qualis est: et primo quod est vo­ luntaria. Secundo quod est secura, ibi, « Se­ cura autem, quia etc. ». In prima dicit quod huiusmodi regna secun­ dum quae principantur aliqui barbari, sunt sicut tyrannides monarchiae; et qui principan­ tur in istis, principantur secundum legem et secundum leges patrias. Dicuntur autem leges patriae consuetudines, quae descendunt a pa­ rentibus in filios: isti autem secundum tales leges principantur. Et quia barbari naturaliter sunt magis serviles quam Graeci, et hi qui sunt, circa Asiam sunt magis serviles quam qui circa Europam, quia Europa est media in­ ter Africam et Asiam, et sicut media est secun­ dum locum, sic homines medio modo se ha­ bent in aliis dispositionibus; et ideo isti bar­ bari sustinent principatum dominativum sine tristitia, quia inclinationem habent ad susti­ nendum ipsum. Quod autem est secundum in­ clinationem, naturale est et voluntarium. Qua­ re manifestum est, quod tales voluntarie su­ stinent talem principatum dominantium qui est domini ad servum. Quare manifestum est quod principantes in tali regno, propter hoc assimilantur tyrannidi. 479. — Deinde cum dicit « secura autem » Ostendit quod est secura; et dicit quod hu­ iusmodi monarchiae species secura est. Et ra­ tio huius est, quia principatus in tali regno principatur et secundum genus, et secundum leges patrias, idest consuetudines quae descen­ dunt a parentibus. Et quia secundum genus dominatur voluntate; regnante enim patre ali­ quo modo assuescunt subditi filio; et ideo postmodum regnante filio voluntarie subiiciuntur, quia consueti sunt. Iterum principatur secundum consuetudinem et secundum leges; quae autem insunt secundum consuetudinem delectabilia sunt; est ideo minus odiunt eos. Et quod sit secura, signum est, quia isti bar­ bari custodiunt regem suum, quia diligunt eum et libenter subjiciuntur ei. Tyrannum autem 476-481 custodiunt alieni et cives reges suos custodiunt cum armis, quia secundum legem, et volunta­ rie subiiciuntur eis: tyranni autem principan­ tur subditis involuntariis, et propter hoc ty­ ranni super cives habent custodiam, diffidunt enim de subditis. Sic igitur apparet quod hae sunt duae species monarchiae regalis. 480. — Deinde cum dicit « altera autem » Ponit tertiam speciem; et primo ponit eam. Secundo declarat quoddam dictum per exem­ plum, ibi, « Qualem elegerunt quandoque etc. ». In prima dicit quod alia est species monar­ chiae regalis, quae erat apud antiquos Grae­ cos qui dicebantur Aesymnetae. Est autem huiusmodi monarchia, ut simpliciter est dice­ re, tyrannis secundum electionem : et dicit « ut simpliciter dicamus » quia tyrannis quae eligitur, simpliciter non est tyrannis. Differt autem ista a barbarica tyrannide de qua di­ ctum est, non eo quod in ista, quae est se­ cundum electionem, non principetur princeps secundum legem, in illa autem principetur: sed in hoc solum differunt quod ista non est patria, idest princeps non principatur secun­ dum successionem generis; vel non est sic assueta, sicut sunt ea quae sunt patria, sed per electionem. In isto vero principatu qui­ dam principantur per totam vitam suam, et eliguntur ad vitam suam, alii principantur usque ad aliqua tempora determinata, quia sic eliguntur; alii principantur quantum ad ali­ quas actiones. 481. — Deinde cum dicit « qualem elege­ runt » Declarat quod dictum est, per exemplum. Dictum est enim quod in isto principatu, prin­ cipatur tyrannus per electionem, qualis fuit ille quem elegerunt quidam dicti Mytilenaei : cum enim quidam essent profugi a civitate il­ lorum, elegerunt quemdam Pittacum nomine contra profugos illos, ut fugaret illos atque extirparet; tunc autem principabantur istis My­ tilenaeis duo, quorum unus erat Antimenides, alius Alcaeus poeta. Dixit autem iste Alcaeus hoc in quodam loco suorum carminum; dixit inquam quod isti elegerunt sibi Pittacum ty­ rannum; et increpabat eos quod malum pa­ triae praefecerunt. Iterum praefecerunt civitati hominem sine felle. Fel autem dicitur com­ movere ad iram, ira autem valet ad fortitudi­ nem virtutis : unde dicitur tertio Ethicorum: Virtutem immitte furori et virtutem erige fu­ rore. Volebat igitur dicere quod cum deberet esse fortis contra inimicos civitatis non move­ batur; erat enim timidus nec potens eos op­ primere. Iterum, quia elegerunt hominem gra­ vis felicitatis, quia felicitatem suam ponit in voluptatibus, et gravabat subditos, ut posset exercere voluptates suas. Iterum increpabat eos, qui cum convenissent et fuissent congre­ gati, approbaverunt eum eligentes. Istae au­ tem monarchiae erant regales et tyrannicae. Tyrannicae quidem, quia principantes in eis principabantur principatu dominativo. Et quia I/O — 482-487 IN POLITICORUM principabantur voluntarie et per electionem, erant regales. 482. — Deinde cum dicit « quarta autem » Ponit quartam speciem: et dividitur in tres. In prima ponit illam speciem. Secundo osten­ dit quorum erant domini principantes in isto regno, ibi, «Domini autem etc.». Tertio ostendit quomodo huiusmodi monarchia augmentata fuit, ibi, « Qui quidem igitur in antiquis etc. ». In prima dicit quod quarta species monar­ chiae regalis, est secundum quod aliqui prin­ cipantur aliquibus secundum virtutem heroi­ cam. Et principantes dicebantur heroes, idest attingentes ad virtutem perfectam et actum eius ultra communem statum hominum; et fuit ista temporibus eiusmodi heroum. Isti autem voluntarie principabantur secundum legem. Pri­ mi autem principantes isto principatu assumpti fuerunt ad istum principatum, propter benclicium quod contulerant multitudini, aut quia invenerunt artem aliquam utilem regioni, si­ cut Saturnus in Italia primus docuit artem se­ minandi triticum, propter quod reputatus fuit Deus apud ipsos; aut quia primo praeliati fue­ runt contra inimicos multitudinis; aut quia primo congregaverunt homines regionis indu­ centes eos ad vitam civilem; aut quia eme­ runt regionem: et ideo facti fuerunt reges propter huiusmodi beneficia, et hoc volen­ tibus subditis voluntarie eos assuescentibus, principantes secundum successionem generis: et erant quasi principantes patrie, idest prin­ cipantes secundum leges descendentes a pa­ rentibus in ipsos. 483. — Deinde cum dicit « domini autem » Ostendit quorum erant domini : et dicit quod isti domini erant omnium quae pertine­ bant ad bellum: iterum omnium possessionum et substantiarum quae non erant sacerdotales, sive pertinentes al cultum divinum, sicut erant possessiones sacerdotum; et cum hoc ferebant sententias et judicabant. Ista autem faciebant ita quod quidam eorum non jurabant quod fi­ deliter huiusmodi exercerent, quidam autem iurabant. lutamentum autem ipsorum erat ele­ vatio sceptri, scilicet baculi regalis. 484. — Deinde cum dicit « qui quidem » Declarat quomodo huiusmodi monarchia augmentata fuit; et dicit quod in temporibus antiquis primo principali fuerunt in aliqua ci­ vitate, et in eis quae circa civitatem, sicut sunt castra; deinde gentibus; deinde princi­ pali fuerunt civitatibus circumvicinis : post haec autem regibus permittentibus et indul­ gentibus, vel multitudine civili cogente vel usurpante, substantiae paternae regum reman­ serunt in civitatibus principantibus, ipsis re­ gibus habentibus ducatum vel dominium circa exteriora et in remotis a civitate, ubi exempta civitate principali et immuni facta a tributo regali, rex quasi in exterioribus principabatur. 485. — Deinde cum dicit « regni quidem » Recolligit istos modos et addit quintum; et L. Ill, 1. χπι primo recolligit istos quatuor. Secundo addit etiam quintum, ibi, « Quinta autem species etc. ». In prima dicit quod monarchiae regalis sunt quatuor species numero. Una species in qua principabantur aliqui secundum virtutem he­ roicam, secundum aliqua tempora. In ista ve­ ro monarchia principabatur princeps volen­ tibus subditis. Erat autem dominus in quibus­ dam determinatis, non in omnibus. Rex enim erat dux exercitus et ferebat sententias et eo­ rum quae pertinebant ad cultum divinum dominus erat, sicut electionis sacerdotis, puni­ tionis et talium, sed non possessionum. Se­ cunda species est, secundum quam aliqui principabantur barbaris; et in isto principatu principabatur rex secundum successionem ge­ neris et secundum legem, et est principatus dominativus. Tertia species est quae dicitur Aesymnetica et dicitur ista monarchia tyran­ nis secundum electionem. Quarta species est Laconica, in qua princeps dominabatur secun­ dum legem. Huiusmodi monarchia dicebatur ducatus exercitus ad praelium, ut simpliciter est dicere: quod dicit, quia non omnium dominus erat, sed eorum quae pertinebant ad praelium: iste autem ducatus erat secundum successionem generis et perpetuus. Istae igitur species isto modo ad invicem differunt. 486. — Deinde cum dicit « quinta autem » Addit quintam speciem; et dicit quod quinta species monarchiae regalis est, in qua domi­ nus est omnium principans: sic namque gens et civitas ordinata sunt secundum quod gu­ bernatio domus ordinatur. In gubernatione enim domus, unus principatur ad utilitatem subditorum et dominus est omnium qui sunt in domo: ita etiam est in regno unus qui principatur ad utilitatem subditorum : et ideo sicut gubernatio patris familias est quaedam regia potestas, ita regia potestas est quaedam domestica gubernatio civitatis et gentis; sive sit una civitas et una gens, sive plures civi­ tates et gentes. 487. — Deinde cum dicit « fere itaque » Reducit istos modos ad pauciores; scilicet ad duos. Et primo facit hoc. Secundo ostendit de quo istorum dicendum est nunc, ibi, « De tali qui­ dem igitur etc. ». In prima dicit quod fere duae sunt consi­ derandae species monarchiae regalis ad quas aliae aliquo modo reducantur. Et dicit « fere », quia distinguendo eas per proprias rationes plu­ res sunt; sed considerando eas inquantum reducuntur ad duas, duae sunt. Una est Laconica, in qua principatur aliquis se­ cundum legem. Alia est regnum. Laconica au­ tem differt a regno, quia in Laconica rex prin­ cipatur secundum legem, iterum non est do­ minus omnium. Sed in regno principatur se­ cundum virtutem et est dominus omnium. Aliae autem sunt mediae inter istas vel privationes ipsarum: quia in aliquis principantes plurium I7I — L. Ill, 1. xiiï IN POLITICORUM sunt domini quam in Laconica monarchia, sed pauciorum quam in regno; sicut monarchia in qua principatur aliquis secundum virtutem he­ roicam: et etiam illa est quae dicitur electa tyrannis. Manifestum igitur ex istis quod de duobus restat considerare. Primo quidem de ducatu exercitus, utrum magis expediat esse ducem exercitus et perpetuum vel non; et utrum ma­ gis expediat quod iste assumatur, vel per ge­ neris successionem. De regno etiam restat considerare, utrum expediat unum esse prin­ 487-488 cipem omnium; vel non expediat esse unum, sed plures magis. 488. — Deinde cum dicit « de tali quidem » Ostendit de quo istorum est dicendum. Et dicit quod de ducatu exercitus considerare per­ tinet ad legislatorem magis quam ad politi­ cum. In omnibus enim politiis fit ducatus exercitus; et ideo considerare de ipso dimitta­ tur ad praesens. Sed monarchia regalis spe­ cies est politiae, propter hoc de ista conside­ randum et transcurrendae sunt dubitationes quae possunt circa ipsam accidere. - 172 — IN POLITICORUM L. HI, 1. χτν LECTIO XIV. (nn. 489-506; [349-366]). Utrum a legibus an ab optimo rege melius sil civitatem gubernari; et de eius successione et custodia. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1286a7 - 1286b40) 349. Principium autem inquisitionis est hoc, utrum expedit magis ab optimo viro regi, vel ab optimis legibus. 350. Videtur itaque putantibus expedire a rege regi, universale solum leges dicere, sed non ordinare ad ea quae eveniunt: quare in quacumque arte principari secundum litteras miserum. Et quidem in Aegypto, post tertium diem movere licet medicis; si autem prius, in suo periculo. Manifestum igitur, quod non est, quae secundum litteras et leges, optima politia propter eamdem causam. 351. At vero, et illum sermonem universa­ lem oportet existere principibus, valentius au­ tem cui non adest quod passionale omnino, quam cui connaturale. Lege quidem igitur hoc non inest, humanam autem animam ne­ cesse hoc habere omnem. 352. Sed forte dicet utique aliquis, ut con­ tra hoc consiliabitur de singularibus melius. 353. Quod quidem igitur necesse ipsum esse legislatorem, palam, et ponere leges, sed non dominos qua transgrediuntur, quoniam de aliis oportet esse dominos : quaecumque vero non possibile legem indicare, vel omnino, vel bene, utrum unum oportet optimum princi­ pari, vel omnes. 354.Etenim nunc convenientes disceptant et consiliantur, et judicant: haec autem sunt indicia omnia de singularibus. Secundum unum quidem igitur comparatus quicumque forte deterior; sed est civitas ex multis, sicut convivatio comportata pulchrior una et sim­ plici: propter hoc et indicat melius turba multa quam unus quicumque. 355. Adhuc magis indifferens quod multum; quemadmodum aqua amplior, sic et multi­ tudo paucis magis indifferens. Uno autem ab ira obtento, vel ab alia aliqua passione tali, necessarium corrumpi iudicium. Ibi autem habent difficile simul omnes impetu ferri et peccare. Sit autem multitudo qui liberi nihil praeter legem agentes, nisi de quibus neces­ sarium deficere ipsam. 356. Si autem non hoc facile in multis, sed si plures sint boni viri, et cives, utrum unus magis incorruptibilis princeps, vel magis plu­ res quidem numero, boni autem viri? 357. An palam quod plures? sed ii quidem divisiones facient, unus autem sine seditione. Sed ad hoc contraponendum forte quod stu­ diosi secundum animam sicut et ille unus. 358. Si itaque plurium principatum, bono­ rum autem virorum omnium, aristocratiam ponendum, eum autem qui unius, regnum, eligibilior utique erit civitatibus aristocratia, quam regnum, et cum potentia, et sine po­ tentia existente principatus, si sit accipere plures similiter. 359. Et propter hoc forte rege regebantur prius, qua rarum erat invenire viros multos differentes secundum virtutem. Alterum et tunc parvas habitabant civitates. Adhuc au­ tem a beneficio instituebant reges, quod qui­ dem est opus bonorum virorum. 360. Quando autem evenit fieri multos si­ miles ad virtutem, non adhuc sufferebant, sed quaerebant commune aliquid, et politiam in­ stituerunt. 361. Quando autem deteriores facti, opu­ lenti facti sunt, a communibus hinc rationa­ bile factas esse oligarchias, honorabiles enim fecerunt divitias. 362. Ex iis autem primo in tyrannides trans­ mutabantur. 363. Ex tyrannidibus autem in democratiam: semper enim ad pauciores ducentes propter turpe lucrum fortiorem ipsam multi­ tudinem fecerunt, ut insurgerent, et fierent democratiae quoniam autem, et maiores ac­ cidit esse civitates, forte neque facile iam fieri politiam aliam praeter democratiam. 364. Si vero aliquis ponat optimum civita­ tibus a rege regi, quomodo se habebunt quae de natis? utrum et genus oportet regnare? sed genitorum quales quidem contingunt, noci­ vum. Sed non tradet dominus existens natis. Sed non facile adhuc hoc credere. Difficile enim, et maioris virtutis, quam secundum hu­ manam naturam. 365. Habet autem dubitationem et de po­ tentia, utrum oportet habere regnaturum ro­ bur aliquod circa ipsum quo possit cogere non volentes obedire, aut qualiter contingit principatum dispensare. Si enim secundum legem sit dominus nihil agens secundum suam voluntatem praeter legem, tamen necessarium existere ipsi potentiam quae custodiat leges. 366. Forte quidem igitur quae circa regem talem non difficile determinare. Oportet enim ipsum quidem habere potentiam; esse autem L. ΠΙ, 1. xiv IN POLITICORUM tantam potentiam, ut sit ea quae singulorum, ei unius, et simul plurium maior; ea autem quae multitudinis minor. Quemadmodum an­ tiqui custodias dederunt, quando praefecerunt 489-493 civitati quemdam, quem vocabant aesymnetem vel tyrannum; et Dionysio, quando pe­ tebat custodias, consuluit quidam Syracusanis dare tot custodias. COMMENTARIUM 489. — Postquam Philosophus distinxit mo­ i ante tertium diem non poterat bene videri narchiam regalem et posuit quinque modos ! natura morbi, et si moveret ante tertium diem ipsius, prosequitur de primo modo et princi­ ' in periculo suo erat: hoc autem observare in omnibus non erat bonum : in aliquibus enim paliter dicto, scilicet de regno. Et primo prosequitur quasdam dubitationes citius, in aliquibus tardius, hoc expedit se­ cundum diversitatem medicinae et morbi fa­ ex quibus apparet natura regni. Secundo osten­ cere. dit quod eadem est virtus regis optimi et Similiter est in politia quod non expedit optimi viri, in fine huius tertii, ibi, « De semper per scriptum vel per legem regi, quia rege etc. ». Prima in duas. Primo inquirit, utrum ma­ lex quandoque deficit in aliquo particulari, et tunc indiget aliquo dirigente. Quare manife­ gis expediat civitatem regi ab optimis legi­ stum est quod melius est regnum regi ab opti­ bus vel ab optimis hominibus. Secundo utrum mo viro quam ab optimis legibus. ab uno optimo viro vel pluribus, ibi, « Quo­ 491. — Deinde cum dicit « at vero » niam autem tres etc. ». Arguit quod melius est civitatem regi ab Adhuc prima in duas. Primo inquirit an optimis legibus. melius sit civitatem regi ab optimis legibus Et primo facit hoc. Secundo obiicit in con­ an ab optimis viris. Secundo movet alias du­ trarium, ibi, « Sed forte etc. ». bitationes, ibi, « Si vero aliquis etc. ». In prima dicit quod principantibus oportet Adhuc prima in duas. Primo praemittit du­ inesse universalem rationem; ideo melius est bitationem. Secundo prosequitur, ibi, « Vide­ civitatem regi ab eo, qui non habet passiones tur itaque putantibus etc. ». coniunctas, quam ab eo qui naturaliter habet In prima igitur dicit quod primo inquiren­ eas; quia passiones pervertunt iudicium ra­ dum est de regno, utrum magis expediat civi­ tionis. Est enim passio motus appetitus sub tatem regi ab optimo viro, an ab optimis phantasia boni vel mali : sed lex non habet legibus. passiones coniunctas, homo autem habet; qua­ 490. — Deinde cum dicit « videtur itaque » re melius est civitatem regi ab optimis legi­ Prosequitur. Et primo arguit quod melius bus, quam ab optimo viro. est regnum regi ab optimo viro. Secundo ar­ 492. — Deinde cum dicit « sed forte » guit in contrarium, ibi, « At qui etc. ». Obiicit in contrarium, et ponit obiectionem. Quod melius sit regnum regi ab optimo vi­ Secundo removet eam, ibi, « Quod quidem ro quam ab optimis legibus, ostendit ratione igitur etc. ». et exemplo : et dicit quod quidam opinantur In prima dicit, quod dicet aliquis quasi in quod civitati expedit magis regi ab optimo contrarium, quod quamvis homo habeat pas­ viro; quia ab eo melius est civitatem regi, qui siones sibi naturaliter coniunctas, tamen bo­ potest terminare casus omnes emergentes: sed nus homo consiliabitur de singularibus, et se­ hoc non potest lex, quia lex non dicit nisi cundum deliberationem habitam ipse recte in­ universale, nihil autem de particulari. Parti­ dicabit; quare adhuc melius est civitatem regi cularia autem infinita sunt et non possunt ab optimo viro, quam ab optima lege. apprehendi. Iterum lex non ordinat quod di­ 493. — Deinde cum dicit « quod quidem » cit ad ea quae de novo emergunt; sed hoc Removet istam obiectionem, inducendo potest facere optimus vir per prudentiam quamdam aliam dubitationem, ex cuius dis­ suam: habet enim rectum indicium de agibilibus et appetitum rectum per virtutem mo­ solutione apparet solutio istius obiectionis. Et dividitur in duas. In prima facit quod ralem. dictum est. Secundo infert quaedam corolla­ Et tunc interponit exemplum antequam con­ ria, ibi, « Si itaque etc. ». cludat conclusionem : et dicit quod sic vi­ Adhuc prima in duas. Primo ponit dubita­ demus in artibus aliis, quod non est semper tionem. Secundo solvit probando alteram par­ bonum agere secundum artem scriptam; quia tem, ibi, « Etenim nunc etc. ». aliqua sunt scripta secundum quae si agerent In prima dicit, quod manifestum est, quod esset nocumentum alicui, sicut apparet in me­ principantem in civitate oportet scire leges et dicina. Non enim medicus in omnibus consi­ ponere eas; non oportet tamen, quod sit do­ derat ea quae scripta sunt in medicina, quia minus omnium: ex quo enim dominatur se­ multa sunt dimissa prudentiae medici: sicut cundum legem, non oportet quod in omnibus apud Aegyptios scriptum fuit, quod medicis dominetur; sed oportet quod dominetur in il­ post tertium diem liceret movere, hoc est age­ lis quae non possunt per legem terminari, vel re per medicinam ad expulsionem morbi, quia — 174 — )3 eis ri n n n 493-499 IN POLITICORUM simpliciter, vel non bene. Et tunc est dubi­ tatio, utrum in isto casu magis oporteat unum principari in iudicando de particulari­ bus, de quibus non potest lex bene determi­ nare, vel multos. 494. — Deinde cum dicit « etenim nunc » Solvit probando alteram partem : et divi­ ditur in tres, secundum quod probat, quod melius sit in isto casu iudicare per plures. per tres rationes. Secunda, ibi, « Adhuc ma­ gis etc.». Tertia, ibi, «Si autem etc.». In prima dicit, quod quando emergit ca­ sus particularis, qui non potest terminari per legem, tunc conveniunt plures et disceptant de illo adinvicem, et inquirunt per consilium de illo, et post consilium iudicant: et talia sunt omnia iudicia de particularibus, de qui­ bus lex non potest terminare. Sic autem pos­ sunt facere plures et non unus; quia plures consiliantes super aliquo plura possunt vi­ dere quam unus. Ergo manifestum est, quod unus comparatus ad plures, deterior est in iudicando, et iudicium eius comparatum ad iudicium plurium deterius est: sicut enim ci­ vitas ex multis pulchrior est quam ex paucis, et iudicium multorum melius est quam unius, sicut coena comparata ex multis ferculis, idest sicut coena, in qua sunt plura fercula, pul­ chrior est quam coena simplex, ubi non est nisi unum ferculum. Manifestum igitur propter hoc, quod melius et certius indicabit multa turba, sive plures quam unusquisque de turba. Et breviter ratio Philosophi in hoc consistit. Per illum debet fieri iudicium in casu non determinato per legem, qui certius potest iudicare: sed in tali casu melius et certius possunt iudicare plu­ res; ergo in tali casu debet fieri iudicium per plures. Minorem huius rationis declarat. 495. — Deinde cum dicit « adhuc magis » Ponit secundam rationem ad idem. Et dicit, quod manifestum est, quod plures magis sunt indifferentes respectu passionum turbantium, et pervertentium iudicium rectum, quam unus si­ ne pauci; sicut aqua maior et amplior magis est indifferens ut fluat ad multa loca quam parva. Parva enim aqua cito fluit ad unam partem; et ideo unus potest magis occupari passionibus quam plures. Cum autem unus fue­ rit occupatus ab aliqua alia passione, corrumpi­ tur iudicium. Ubi autem sunt plures, difficile est corrumpi iudicium propter impetus pas­ sionum: quia si aliqui sunt passionati, tunc reprimentur passiones eorum per rationem aliorum; et ideo difficile erit eos peccare: et maxime si sit multitudo non vilis, sed sit eorum, qui liberi sunt secundum virtutem: tales enim nihil agent praeter legem, nisi ubi lex deficit. Consistit autem ratio Philosophi in hoc. Per illum debet fieri iudicium in tali ca­ su qui non terminatur per legem, qui magis indifferens est respectu passionum : sed plu­ res sunt magis indifferentes respectu passio- L. Ill, 1. xiv num quam unus: quare melius debet fieri iu­ dicium per plures quam per unum. 496. — Deinde cum dicit « si autem » Ponit tertiam rationem. Et primo ponit eam. Secundo obiicit in contrarium, ibi, «An palam, quod etc.». In prima dicit, quod si dicatur, quod non est facile quod plures bene indicent in tali casu, si fuerint quicumque indifferenter; si ta­ men fuerint boni viri, et cives, adhuc quae­ rendum est, si sic dicatur, utrum unus prin­ ceps difficilius possit perverti et corrumpi quam plures numero boni viri. Et manife­ stum est, quod plures boni viri difficilius per­ vertentur et corrumpentur, quam unus bonus: et per illum melius est fieri iudicium, qui difficilius potest corrumpi et perverti: sed plures difficilius possunt corrumpi et perverti quam unus: quare melius est, quod fiat iu­ dicium per plures, quam per unum. 497. — Deinde cum dicit « an palam » Obiicit in contrarium. Et dicit, quod aliquis dicet, quod melius est quod fiat iudicium per unum, quam per plures; quia plures facient dissensiones adinvicem secundum seditiones; unus autem sibi non potest dissentire; quare melius est fieri iudicium per unum, quam per plures. Et solvit hoc dicens, quod contra hoc dicendum est, quod isti plures studiosi sunt sicut ille unus. Et manifestum est, quod stu­ diosos non est possibile adinvicem dissentire, secundum quod huiusmodi. 498. — Deinde cum dicit « si itaque » Infert duo corollaria: et habet duas partes secundum quod duo infert. Secunda, ibi, « Et propter hoc forte etc. ». In prima concludit praeeminentiam status optimatum ad regnum. Et dicit, quod si ita sit, ut declaratum est, quod melius sit plu­ res bonos iudicare quam unum, et illa politia in qua principantur plures sapientes, sit sta­ tus optimatum, illa in qua unus solus sapiens sit regnum; manifestum est, quod status opti­ matum melior est, quam regnum. 499. — Deinde cum dicit « et propter » Ponit secundum corollarium; et est de ordi­ ne introductionis politiarum. Et dividitur in partes quinque. Primo enim concludit qualiter monarchia regalis primo fuit introducta. Secundo qualiter status opti­ matum, ibi, « Quoniam autem evenit etc. ». Tertio qualiter paucorum potentia, ibi, « Quo­ niam autem deteriores etc.». Quarto qualiter tyrannis, ibi, « Ex his etc. ». Quinto qualiter status popularis, ibi, « Ex tyrannidibus etc. ». In prima dicit, quod propter hoc, quod melius est civitatem regi et iudicia dari per plures quam per unum, civitates primo rege­ bantur uno rege, quia in principatu facilius fuit invenire unum sapientem quam plures: et ideo primo principatus regalis fuit concessus uni. Iterum in principio, civitates parvae fue­ runt, et ideo sufficiebat unus ad regendum. Iterum praefecerunt sibi aliquem in regem — *75 — L. JH, 1. xiv IN POLITICORUM propter beneficium eis ab illo collatum; vel quia pugnavit contra inimicos pro illis, vel invenit artem aliquam eis necessariam : hoc autem est opus boni viri; et ideo talem tam­ quam bonum et virtuosum fecerunt sibi regem. 500. — Deinde cum dicit « quoniam autem evenit » Declarat qualiter postmodum introductus fuit status optimatum. Et dicit, quod postmodum accidit, quod plures exercitabant se in operi­ bus virtutum, quia plures facti sunt virtuosi; similiter et tunc quaerebant principatum plu­ rium similium in virtute, nec sustinuerunt principatum regalem, instituentes principatum aequalium in virtute: iste autem est status optimatum: post igitur regnum venit status optimatum. 501. — Deinde cum dicit « quoniam autem deteriores » Declarat qualiter post venit status paucorum. Et dicit, quod postmodum contigit, quod isti principantes facti sunt divites de bonis com­ munibus, et inclinabantur ad voluptates defi­ cientes a ratione, et principabantur propter divitias; et sic conversus fuit status optima­ tum in statum paucorum. Fecerunt enim divi­ tias honorabiles, et debere principari propter ipsas. 502. — Deinde cum dicit « ex iis autem » Declarat de tyrannide. Et dicit, quod post­ modum contigit quod unus factus fuit ditior aliis, et potentior in amicis, et subiugavit alios; et sic convertit statum paucorum in tyrannidem, principans propter commodum suum. 503. — Deinde cum dicit « ex tyrannidibus » Declarat qualiter introductus fuit status multorum. Et dicit, quod post tyrannidem factus fuit status multorum. Cum enim tyran­ nus opprimeret divites propter turpe lucrum, cives ducentes politiam ad pauciores extor­ siones, fugientes turpe lucrum tyranni, indu­ xerunt multitudinem fortiorem, et fecerunt eam ut insurgeret contra tyrannum; et con­ tigit quod populus insurrexit et expulsus est tyrannus et remansit potestas penes populum, et tunc fuit politia popularis. Et haec est causa, quare in pluribus civitatibus dominatur populus, quia populus multus est; et ideo po­ testatem habet: verumtamen ubi populus do­ minatur, aliquid accipitur ab aliis politiis. Fa­ ciunt enim aliquos capitaneos et unum supra illos. Ulterius dicit, quod quia contingit fieri ma­ iores civitates, fortassis non contingit de fa­ cili fieri aliam politiam praeter popularem. Ex dictis autem apparet solutio obiectionis prius factae ad probandum, quod unus debeat iudi­ care, quamvis habeat passiones sibi naturali­ ter coniunctas, quia consiliabitur de singulari­ bus et sic recte iudicabit. Est enim dicendum, quod melius poterant consiliari plures quam unus, et sic melius iudicare; quare adhuc me­ 499-505 lius est civitatem regi per plures quam per unum. 504. — Deinde cum dicit « si vero aliquis « Inducit alias dubitationes; et dividitur in duas, secundum quod ponit duas. Secunda, ibi, « Habet autem dubitationem etc. ». In prima dicit, quod si quis dicat, quod optimum est civitatem regi ab uno, dubitatio erit de illo qualiter sit assumendus, utrum per electionem, vel per generis successionem. Et quod non debeat assumi per generis succes­ sionem, ostendit, quia dubium est de filiis succedentibus quales futuri sint: et potest contingere, quod malus sit filius: si ergo as­ sumatur ille unus per generis successionem, continget assumi malum ad principatum: hoc autem est inconveniens; ergo non est assumen­ dus per successionem. Sed quia forte aliquis diceret, quod pater bonus existens videns malum filium non tra­ det filio regnum, sed alii, ipse istud removet; et dicit, quod istud difficile est credere, pa­ trem scilicet dimittere filium et tradere alii principatum. Hoc enim est supra communem facultatem hominum. Oportet enim quod di­ mittat principatum magis dilecto; et magis dilectum secundum naturam est propinquius secundum naturam: filius autem est sicut al­ ter pater; et ideo sicut pater plus diligit se quam quemcumque alium, sic post se natu­ raliter plus diligit naturalem filium quam quem­ libet alium; quare citius dimittet sibi regnum quam alicui alii. Et est intelligendum quod per se semper melius est assumi regem per ele­ ctionem quam per successionem: sed per suc­ cessionem melius per accidens. Primum patet sic. Melius est assumi principantem illo modo, quo per se contingit ipsum accipi meliorem; sed per electionem contin­ git assumi meliorem quam per successionem generis, quia melior ut in pluribus invenitur in tota multitudine quam sit unus. Et electio per se est appetitus ratione determinatus. Ta­ men per accidens est melius assumere principantem per generis successionem, quia in electione contingit esse dissensionem inter eligentes. Iterum quandoque eligentes mali sunt; et ideo contingit quod eligant malum. Utrumque au­ tem istorum malum est in civitate. Iterum consuetudo dominandi multum facit ad hoc quod aliquis subiiciatur alteri; et ideo re­ gnante patre assuescunt filii subiici, quia pa­ tri ideo inclinantur ad hoc ut subiiciantur ei. Iterum valde durum et extraneum est, quod ille qui est hodie aequalis alicui cras dominetur et sit princeps illi; et ideo per accidens melius est principantem assumi per successio­ nem generis quam per electionem. 505. — Deinde cum dicit « habet autem » Movet secundam dubitationem; et dividitur in duas partes. In prima movet dubitationem. In secunda solvit, ibi, « Forte quidem etc. ». In prima dicit quod de potentia principantis *— 176 — 505-506 IN POLITICORUM in monarchia regali est dubitatio, utrum opor­ teat ipsum habere potentiam per quam pos­ sit cogere et punire rebelles nolentes obedire sibi; vel qualiter oportet principatum agere et dispensare. Et quod oporteat ipsum habere potentiam ad puniendum rebelles, apparet; quia videmus quod principans secundum le­ gem nihil agens secundum voluntatem ultra legem, oportet quod habeat potentiam, per quam puniat nolentes obedire legi vel com­ mittentes contra legem: quare similiter oportet principantem secundum suam voluntatem, qua­ lis est in monarchia regali, habere potentiam ad puniendum nolentes obedire sibi. 506. — Deinde cum dicit « forte quidem » Solvit istam dubitationem; et dicit quod forte solvere dubitationem circa regem non est difficile. Manifestum est enim quod oportet ipsum habere potentiam et maiorem potentiam quam sit potentia unius; quia si non haberet maiorem non posset illum vel illos punire, si L. Ill, 1. xiv nollent ei obedire. Iterum et maiorem oportet ipsum habere potentiam, quam plurium simul; aliter non posset illos punire: minorem tamen quam sit potentia totius civitatis respectu mul­ titudinis; quia si haberet maiorem potentiam quam civitas, opprimeret eam et converteret principatum in tyrannidem. Sicut fecerunt qui­ dam antiqui quando praefecerunt quemdam in regem, quem dicebant Aesymnetem, dederunt sibi custodias maioris potentiae quam unius vel plurium insimul, minores tamen quam ci­ vitatis totius. Similiter cum quidam alius, Dio­ nysius nomine, peteret custodias a Syracusanis, consuluit quidam illis quod darent tot custo­ dias quae non excederent potentiam civitatis vel multitudinis, ne opprimeret eam; maiorem tamen custodiam quam unius vel plurium in­ simul. Sic igitur manifestum est quod princi­ pantem secundum legem oportet habere po­ tentiam ad puniendum rebelles. — J77 — L. Ill, 1. xv IN POLITICORUM LECTIO XV. (nn. 507-520; [367-379]). Obiectiones continet quae adversus regiam potestatem adduci possunt. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1287al - 1287b36) 367. De rege autem qui secundum suam voluntatem omnia agat sermo instat nunc, et faciendum considerationem: qui quidem enim secundum legem rex, non est species regni, sicut dicimus. In omnibus enim contingit esse ducatum exercitus perpetuum, puta in democratia et aristocratia, et multi faciunt unum dominum dispensationis : talis enim quidam principatus est et circa Epidamnum et circa Opunta. Opunta autem circa aliquam partem minor est. 368. De vocato autem omnimode rege, hoc autem est in quo rex principatur omnibus secundum suam voluntatem, dicendum. Vide­ tur autem quibusdam, neque secundum natu­ ram esse quod dominus sit communium ci­ vium unus, ubi consistit ex similibus civitas. 369. Similibus enim natura idem iustum, necessarium, et eamdem dignitatem secundum naturam esse. Quare siquidem inaequales ae­ quale alimentum habere vel vestimentum no­ civum corporibus, sic habent et quae circa honores. Similiter et inaequale aequales. 3691. Propter quod quidem nihil magis principari, quam subiici, iustum est: et vicissim igitur eodem modo. Hoc autem iam lex, ordo enim lex. Legem ergo principari eligibilius magis, quam civium unum aliquem. 370. Secundum eamdem autem rationem hanc, utique, si aliquos principari melius, hos instituendum servatores legis, et ministros legum. Necessarium enim esse quosdam prin­ cipatus: sed non hunc unum esse aiunt iu­ stum, similibus existentibus omnibus. 371. At vero quaecumque non videtur posse determinare lex, neque homo utique poterit nota facere. Sed universale lex instituit; re­ liqua iustissima sententia iudicare, et disponere principes. Adhuc autem omnia dirigere dant quodeumque videbitur tentantibus melius esse positis. 372. Qui quidem intellectum iubet principari, videtur iubere principari Deum et leges: qui autem hominem iubet, apponit et bestiam: quando enim concupiscentia tale, et furor principatum habuerit, tandem ct optimos vi­ ros interimet. Propter quod quidem sine appe­ titu intellectus, lex. 373. Exemplum autem artium videtur esse falsum, quod secundum litteras medicari sil pravum, sed et eligibilius uti habentes artes. Ii quidem enim propter amicitias nihil prae­ ter rationem faciunt, sed accipiunt mercedem aegrotos curantes: ii autem in politicis princi­ patibus multa ad affectum et gratiam consue­ verunt agere: quoniam et medicos quando su­ spicantur persuasos ab inimicis perimere pro­ pter lucrum, tunc eam quae ex litteris curam quaerent utique magis. 374. At vero medici aegrotantes inducunt ad seipsos alios medicos. Et exercitatores puero­ rum cum sint in exercitio inducunt exercitato­ res disciplinae; tamquam non potentes iudicare quod verum, quia indicarent de propriis et in passione existentes. Quare palam quod iustum quaerentes, medium quaerunt; lex enim ipsum medium. 375. Adhuc principaliores et de principalio­ ribus quam hae secundum litteras leges sunt quae secundum consuetudines. Quare si iis quae secundum litteras homo princeps est se­ curior, sed non iis quae secundum consuetu­ dinem. 376. At vero neque facile prospicere multa unum. Oportebit igitur multos esse sub ipso constituto principe. Quare quid distet hoc a principio mox existera, vel unum consistere hoc modo? 377. Adhuc, quod et prius dictum est, si quidem vir studiosus quia melior principari dignius, uno autem duo boni meliores, hoc autem est, quod dicitur: simul duobus venien­ tibus : et oratio Agamemnonis : tales mihi so­ dales: ut non iam principari iustum. 378. Sunt autem et nunc de quibusdam prin­ cipatus dominantes iudicio, sicut iudex, de qui­ bus lex non potest determinare: quoniam de quibus potuit, nullus dubitat de iis, tamquam non utique optime lex praeceperit, iudicabit: sed quoniam haec quidem contingit compre­ hendi legibus, haec autem impossibilia. Haec sunt quae faciunt dubitare, et quaerere, utrum optimam legem principari eligibilius, quam optimum virum. De quibus enim consiliantur sunt impossibilium lege constituta esse. Non igitur hoc contradicunt, tamquam non neces­ sarium esse hominem indicantem de talibus; sed quod non unum solum, sed multos. Indi­ cat enim unusquisque princeps eruditus a lege bene. 379. Inconveniensque forte utique esse vide­ bitur, si melius percipiat quis, duobus oculis, et duabus auribus indicans, et agens duobus pedibus et manibus, quam multi multis. Quo­ niam et nunc oculos multos monarchae fa- -— 178 — 507-510 IN POLITICORUM ciunt sibi, et aures et manus et pedes. Eos enim qui principatui, et ipsius sunt amici, facium comprincipes. Non amici quidem igitur existentes non faciunt secundum monarchae vo­ luntatem: si autem amici, et illius principatus L. Ill, I. xv quoque amicos forte et similes. Quare si hos existimat oportere principari aequales, et simi­ les principari existimat oportere similiter. Quod quidem igitur dicunt dubitantes adversus re­ gnum, fere haec sunt. COMMENTARIUM Secundo infert ex dictis quod melius est civi­ 507. — Postquam Philosophus inquisivit tatem regi lege quam viro, ibi, « Propter quod utrum magis expediat civitatem regi optimis etc. ». legibus an optimo viro, in parte ista inquirit In prima dicit quod similibus secundum utrum magis expediat ipsam regi uno viro dispositionem naturalem et secundum virtutem optimo an pluribus. idem est iustum et eadem virtus. Dicimus Et dividitur in partes duas. In prima dat enim quod iustum est aequale: ergo quorum intentionem suam et causam intentionis. In est eadem virtus et dispositio naturalis, idem secunda prosequitur, ibi, « De vocato autem est iustum et dignitas; quia dignitas attenditur etc. ». secundum virtutem; et quorum non est eadem In prima dicit quod post praedicta restat virtus, nec dignitas eadem, nec iustum idem. dicendum de rege simpliciter, qui in omnibus Si igitur ponamus quod aliqui sint similes secundum suam voluntatem non secundum le­ in virtute eorum erit eadem dignitas et iu­ gem agit et regit, et non secundum quod mo­ stum: quare non expedit aliquem unum do­ vetur ab alio: et de isto facienda est con­ minari secundum voluntatem istis, quia non sideratio. Et causa huius est, quia ille qui inesset eis eadem dignitas. Et sicut videmus principatur secundum legem non est rex sim­ in naturalibus quod non expedit inaequales pliciter; nec principatus suus est species re­ habere par alimentum, aut eamdem vestem; gni, sicut dictum fuit superius. Et quod non quia quod proficuum est uni nocivum est alii. sil species regni, apparet: quia ille princi­ patus qui est ducatus exercitus, reperitur in ' Sunt enim aliqui calidi, aliqui frigidi. Et manifestum est quod isti indigent diversis omnibus politiis, sicut in statu multorum et alimentis. optimatum. In istis enim faciunt unum do­ Eodem modo est circa honores. Si enim minum ad regendum et dispensandum, et multi alii unum faciunt ducem. Non ergo iste inaequales secundum virtutem aequale reci­ ducatus est species regni. Talis autem fuit piant, iniustum est: et si aequales inaequales, principatus qui fuit circa Dyrrachium et Si­ similiter iniustum est. Si autem aliqui sint si­ pontum, licet apud Sipontinos sit paulo con­ miles in virtute et dispositione naturali, et strictior minore existente quam primo. unus principetur secundum suam voluntatem 508. — Deinde cum dicit « de vocato » aliis, manifestum est quod aequales inaequale Prosequitur: et dividitur in partes tres. recipiunt: hoc ergo est inaequale et iniustum: In prima proponit dubitationem. Secundo quare manifestum est quod non expedit unum arguit ad ipsam, ibi, « Similibus enim etc. ». dominari secundum virtutem aequalibus et Tertio determinat veritatem, ibi, « Sed forte dispositione naturali. haec etc. ». 510. — Deinde cum dicit « propter quod » In prima resumens intentionem suam, dicit Infert ex dictis, quod melius est optimam quod de regno simpliciter in quo aliquis do­ legem principari, quam optimum virum. minatur omnibus secundum suam voluntatem, Et primo facit hoc. Secundo adducit ratio­ et non secundum legem, est nunc dicendum. nem ad probationem huius, ibi, « At vero Quod quibusdam apparet quod non est secun­ quaecumque etc. ». dum naturam, nec ex inclinatione naturali, nec Prima in duas. In prima facit quod dictum consonum rationi quod unus sit dominus om­ est. In secunda ex eodem infert quod melius nium secundum voluntatem, ubi civitas con­ est legem principari quam plures optimos, ibi, stet ex similibus secundum virtutem, id est se­ «Secundum eamdem etc.». cundum dispositionem naturalem. In prima dicit, sicut dictum est : iustum 509. — Deinde cum dicit « similibus enim » est aequales secundum virtutem et dispositio­ Arguit ad quaestionem: et ostendit quod nem naturalem habere aequale: propter quod non est naturale unum dominari pluribus si­ manifestum est quod si sint plures aequales milibus illi secundum virtutem et dispositionem vel similes secundum virtutem et dispositio­ naturalem. nem naturalem, quod unus non est magis Et dividitur in partes quatuor, secundum natus principari vel subiici quam alius; et ideo quod adducit quatuor rationes ad probationem unus non debet magis principari quam alius. huius. Secunda ibi, « At vero etc. ». Tertia Et quia necesse est aliquem principari, iu­ ibi, « Adhuc melior etc. ». Quarta ibi, « Instum est quod vicissim et secundum quemdam convcniensque forte etc.». ordinem principentur omnes et eodem modo. Prima in duas. Primo ponit rationem illam. Principari autem eos secundum ordinem et vi14 — In Politicorum. — I7.9 - L. Ill, 1. xv IN POLITICORUM 510-514 cissim, lex quaedam est. Est enim lex ordo ι liorem, vel per se, vel de consensu multitudi­ nis; et ordinet per legem. quidam. Quare manifestum est quod melius est et eligibilius legem principari quam unum ali­ 513. — Deinde eum dicit « qui quidem » quem civem. Adducit rationem ad probandum quod me­ 511. — Deinde cum dicit « secundum eam­ lius est legem principari quam optimum vi­ dem » rum secundum propriam voluntatem. Et est Ex eodem infert quod melius est legem prin­ intelligendum quod unumquodque maxime di­ cipari quam plures, paucos tamen. Et dicit citur illud vel secundum illud quod est prin­ quod secundum eamdem rationem, si melius cipale in eo, sicut dicitur in decimo Ethico­ est plures principari quam unum, illos tamen rum, Principale vero in homine est intellectus. melius est principari secundum legem quam Et ideo maxime homo dicitur intellectus vel secundum voluntates proprias et institui ad secundum intellectum: et tunc dicitur homo servandum legem et ministros esse legis : sic­ maxime operari cum operatur secundum intel ut enim dictum est prius quod aequalibus se­ lectum. Contingit autem quod homo aliquando cundum virtutem debetur aequalis honor et di­ operatur secundum intellectum, ita quod non gnitas; ergo si civitas sit ex aequalibus se­ impeditur a sensu omnino, nec sensu utitur cundum virtutem, aequalis honor debetur il­ nisi quantum sibi necessarius est: et tunc di­ lis : ergo non expedit aliquos ex illis semper citur homo simpliciter operari, quia operatur principari, sed necessarium est esse diversos secundum id quod simplicius est in eo. Sed principatus, ita ut isti modo principentur, quia indiget sensu, contingit aliquando opera­ alii alias secundum quemdam ordinem: qua­ tioni intellectus coniungi appetitum sensitivum, re oportet eos principari secundum quemdam et tunc dicitur homo compositus. Et cum ho­ ordinem: sed hoc est lex quaedam: quare mo operatur secundum intellectum, nec impe­ manifestum est quod melius est plures secun­ ditur a sensu, tunc operatur maxime secun­ dum legem principari quam secundum pro­ dum intellectum et rationem, et secundum di­ prias voluntates, si plures sit melius princi­ vinum aliquid inexistens: tum quia intellectus pari quam unum. divinum aliquid in eo est, tum quia operatur 512. — Deinde cum dicit « at vero » supra communem modum hominum. Adducit rationem ad probandum quod me­ Dicit igitur quod ille qui praecipit intelle­ lius sit legem principari, vel hominem secun­ ctui principari vel hominem secundum intel­ dum legem, quam virum bonum secundum lectum, ita quod non coniungatur appetitus sen­ propriam voluntatem. sitivus aliqualiter retrahens, prae'eipit velut Et dividitur in duas. In prima facit quod Deum, hoc est hominem secundum aliquid di­ dictum est. In secunda solvit rationem addu­ vinum principari et legem: qui autem vult ho­ ctam prius per simile, ad probandum quod minem principari eum comitante appetitu sen­ sitivo, apponit bestiam, idest apponit aliquid melius sit hominem principari quam legem, ibi, « Exemplum autem etc. ». per quod assimilatur homo bestiis, scilicet ap­ Adhuc prima in duas. Primo ostendit de petitum sensitivum. Sed melius est principari aliquid divinum quam coniunctum bestiae. quibus fertur lex, et quae oportet dimittere principi. Secundo ponit rationem ad proban­ Quia si principetur homo secundum intelle­ dum quod melius est legem principari quam ctum cum appetitu sensitivo, cum in appetitu sint passiones pervertentes ipsum, et per con­ hominem, ibi, «Qui quidem etc.». In prima dicit quod illa quaecumque non sequens iudicium rationis, continget tandem quod principans existens in passione concupi­ possint terminari per legem, nec homo secun­ scentiae et furoris, quod bonos viros et vir­ dum se potest facere nota et manifesta, nisi per prudentiam multam et longam experien­ tuosos interficiet. Hoc autem est inconveniens: quare melius est hominem per intellectum ab­ tiam: lex vero de particularibus nihil ordinat solute principari, quam per intellectum co­ secundum se, sed tantum in universali. Est niunctum appetitui sensitivo. enim enunciatio universalis; et ideo dictum est ipsam deficere in aliquo particulari, et talia Cum igitur lex sit sine passione et sit se­ dimitti principi, qua oportet ipsum disponere cundum rationem, relinquitur ipsam esse in­ et iudicare secundum rectam sententiam. Ite­ tellectum sine appetitu sensitivo: quare me­ lius est legem principari quam hominem. rum si aliquid inveniatur secundum rationem 514. — Deinde cum dicit « exemplum au­ melius quam lex posita determinet, istud dimit­ tem » tendum est principi ut ipse ordinet pro lege. Dissolvit rationem quae prius adducebatur Ita quod duo dimittuntur principi: unum est ex simili in artibus operativis ad probandum iudicare et disponere recte particularia per le­ quod melius sit hominem principari quam le­ gem, ubi possibile est hoc fieri per legem: gem. secundum est quod ubi lex scripta deficit in Et primo per interemptionem assumpti. Se­ aliquo casu particulari, dirigat, et hoc est per cundo interimendo similitudinem, ibi, « Adhuc virtutem ipsius propriam : vel si lex posita principaliores etc. » non sit bene ordinata secundum rationem, di­ Prima in duas; secundum quod dupliciter mittitur principi, ut illa dimissa inveniat me­ — i8o — 514-518 IN POLITICORUM probat quod non est verum quod assumebatur. Secunda ibi, « At vero medici etc. ». In prima dicit: quod assumebatur prius ex simili in artibus non videtur esse verum sed falsum. Assumebatur enim quod non est bo­ num operari per artem, immo pravum sit: nec in politicis est bonum principari per le­ gem. Istud autem non est verum : immo me­ lius est, quod habentes artem operentur per eam quam alio aliquo modo. Et ratio huius est, quia operantes per artem secundum quod huiusmodi, non habent pas­ siones nec affectiones sibi coniunctas; et ideo propter amicitiam nihil operantur praeter ra­ tionem ex quo operantur per artem. Operantes enim per artem curant aegrotos mercedem re­ cusantes per gratiam solum; sed qui operantur per prudentiam propriam possunt habere pas­ siones coniunctas pervertentes appetitum sen­ sitivum, et per consequens Judicium rationis; multa faciunt sequentes passiones dimittentes rationem; sicut principantes in politicis per passiones et affectiones multa faciunt per gra­ tiam dimittentes rationem rectam. Et propter hoc quandoque amici aegroti ali­ cuius suspicantur quod medici volunt illum interficere propter lucrum quod recipiunt ab aliquo, tunc nolunt quod operentur circa ae­ grotum, nec curent cum secundum industriam, sed volunt quod operentur per artem: quare manifestum est, quod melius est operari per artem, quam per industriam propriam: non igi­ tur pravum est operari per artem quemadmo­ dum accipiebatur prius. 515. — Deinde cum dicit « at vero » Declarat secundo assumptum esse falsum; et dicit quod melius est operari per illud per quod certius operari potest et rectius: sed per artem certius et rectius potest operari, quam per rationem: quia operantem per rationem contingit habere passiones pervertentes judi­ cium. Et propter hoc medici aegrotantes ad seipsos vocant sanandos alios medicos, pro­ pter hoc scilicet, quod sunt in passione, quam­ vis habeant habitum artis, et turbati a pas­ sione non possunt recte indicare. Similiter illi qui sunt magistri palaestrae cum se exercent vocant alios magistros, ut vi­ deant si bene operentur, tamquam non potentes recte indicare de propriis: qui ut in pluribus non bene iudicant nec vere de seipsis: quare manifestum est quod per passiones turbatur indicium rationis. Operans autem per artem passiones non habet secundum quod huiusmodi: quare certius et melius potest indicare quam per rationem. Et tunc infert quamdam conclusionem, quae sequitur non ex immediate dictis, sed ex prius dictis: et sequitur sic. Dictum est quod non est iustum unum principari aliquibus simi­ libus et aequalibus secundum virtutem et na­ turalem dispositionem, sed iustum est eos vicissim et secundum ordinem principari, et hoc est principari secundum legem; ergo iustum L. Ill, 1. χν est principari secundum legem et operam ergo cum lex sit mediam, palam quod quaerentes iustum quaerunt medium. 516. — Deinde cum dicit « adhuc princi­ paliores » Solvit rationem per interemptionem simili­ tudinis; et dicit, quod ratio adhuc in alio de­ ficit, non enim est simile in artibus et in po­ litiis: et hoc apparet, quia leges politiarum quae confirmatae sunt per consuetudinem, quia homines secundum illam vivere assueti sunt, sunt principaliores et de principalioribus quam leges operativarum artium : quia leges poli­ tiarum sunt de agibilibus in ordine ad finem politiae, et de his per quae perficitur anima: sed leges artis, sive ea quae sunt secundum artem, sunt de his per quae corpus perficitur, sicut medicina. Sicut ergo anima est melior quam corpus et principalior, sic leges quae sunt dc his per quae perficitur anima princi­ paliores et meliores sunt quam illae quae sunt de dispositionibus et de conferentibus ad cor­ pus: quare manifestum est, quod quamvis homo secundum autem iudicet secure et cum certitudine, tamen non certius per leges quae sunt secundum consuetudinem, non secundum artem, cum istae sint principaliores. 517. — Deinde cum dicit « at vero » Ponit secundam rationem ad principale, scilicet ad probandum quod non est naturale unum dominari pluribus similibus secundum virtutem : et dicit, quod adhuc manifestum est, quod non expedit unum principari simili­ bus secundum virtutem, sed magis plures: quia principantem oportet ad multa inspicere, sed unus non potest bene inspicere: quare manifestum est quod oportet quod sint alii multi principantes, sub ipso: ergo si a prin­ cipio fuissent multi principantes, non videren­ tur in aliquo differre, sed melius fuisset ordi­ natum quam sint multi sub ipso. Si ergo unus non potest principari, nisi habeat sub se ali­ quos principantes: ubi autem omnes sunt si­ miles et aequales secundum virtutem nullus naturaliter sub alio est: manifestum est quod non est naturale unum principari similibus, et aequalibus secundum virtutem. 518. — Deinde cum dicit « adhuc quod » Ponit tertiam rationem. Et primo ponit eam. Secundo regreditur ad solvendum rationem prius adductam ad pro­ bandum, quod melius sit bonum virum princi­ pari quam bonam legem, ibi, « Sunt autem etc. ». In prima dicit, quod ex hoc quod prius dictum est manifestum est, quod non est na­ turale unum dominari pluribus, sed plures, quia secundum quod dictum est, virtuosis prin­ cipari debet qui melior est. Cum ergo duo sint meliores uno in similibus, manifestum quod melius est plures dominari, quam unum; et hoc est, quod dicit Homerus: Duo simul euntes. Non plus ponit, sed supplendum est quod societas erit melior, quia unus iuvabit — i8i — L. ni., i. χν IN POLITICORUM alium. Et hoc est quod Agamemnon petiit in oratione sua, quod haberet tales consultores quod non esset iustum ipsum eis principari, sed quod illi essent comprincipantes cum illo. Manifestum igitur est. quod melius est plures principari, quam unum : non est ergo secun­ dum naturam, quod unus principetur pluri­ bus similibus secundum virtutem. 519. — Deinde cum dicit « sunt autem » Regreditur ad dissolvendum rationem prius adductam ad probandum quod melius est principari bonum virum quam legem; et dicit quod in actionibus politicis sunt quaedam quae oportet dimitti iudicio principantis, sic­ ut sunt illa de quibus lex non potest deter­ minare. In illis autem de quibus potest lex determinare, manifestum est quod nullus du­ bitat, utrum bene ordinata sit; nec intromittet se aliquis ad indicandum de ipsis tamquam lex non bene ordinaverit, propter quod in istis melius est legem principari (cum lex sit sine passionibus, per quas pervertitur appeti­ tus, per consequens indicium rationis), quam principem: sed quia lex datur in universali, aliqua possunt comprehendi per legem, alia vero comprehendi est impossibile. Ex istis oritur dubitatio: utrum melius est principari optimam legem vel optimum virum. Illa vero de quibus principes consiliantur non possunt esse ordinata per legem; quoniam si essent, non inquirerent de istis per consilium; et ideo in talibus iudicabit princeps; in aliis vero de quibus determinavit lex, non iudica­ bit. Et sic manifestum est, quod ista non contradicunt legem principari in universali, et principem in particulari. Non enim recte potest dici quod non sit expediens hominem bonum iudicare de talibus per legem non de­ terminatis: sed dici potest quod non expedit unum solum, sed magis plures; tunc enim plures iudicabunt optime, maxime si sint in­ structi secundum legem. 520. — Deinde cum dicit « inconveniensque forte » Ponit quartam rationem; et dicit quod in­ conveniens est dicere, quod unus duobus ocu­ lis et duabus auribus melius percipiat quam multi multis auribus et multis oculis. Et in­ conveniens est dicere, quod unus melius ope­ 518-520 retur duabus manibus et duobus pedibus quam multi multis pedibus et multis manibus. Si­ militer inconveniens est quod unus melius in­ dicet per suam prudentiam quam multi; et ideo videmus quod principes faciunt sibi mul­ los oculos et multas manus et pedes, quia fa­ ciunt sibi multos comprincipantes: hos enim vocat pedes et manus et oculos, quia per hos discernunt et operantur. Faciunt autem comprincipes illos, qui sunt amici sui et principa­ tus; quia si non essent amici utriusque, sed alterius, sicut principatus, non curarent de bono principis, sed principatus. Iterum si non diligerent principatum, sed principem, non cu­ rarent de bono principatus. Oportet autem comprincipantes curare de bono principis et principatus. Et ideo faciunt comprincipantes amicos sui et principatus, quia amici non fa­ ciunt nisi quod rectum est et honestum : et si sunt amici principis et principatus, procurant bonum utriusque. Modo ita est quod amicos oportet esse similes. Quare si istos oportet esse comprincipantes illi, manifestum est, quod similes et aequales secundum virtutem opor­ tet similiter principari. Non igitur naturale est unum secundum suam voluntatem principari aliquibus similibus et aequalibus ei secundum virtutem. Et adiungit recapitulando, dicens, quod ista sunt quae faciunt dubitare de regno. Et est intelligendum circa id quod dictum est, quod assumit princeps sibi comprincipantes amicos sui et principatus, quod ratio principis sumi­ tur a ratione principatus; et ideo bonum prin­ cipis est in ordine ad principatus bonum: et ideo qui diligit principem secundum quod princeps est, diligit principatum. Sed ille qui principatur, duobus modis potest considerari: vel secundum quod princeps, vel secundum quod homo talis; et ideo potest aliquis dili­ gere ipsum, vel secundum quod princeps, vel secundum quod talis homo. Si diligat ipsum secundum quod princeps, diligit principatum; et procurando bona unius, procurat bona al­ terius. Si diligat ipsum secundum quod talis vel talis, non oportet quod diligat principa­ tum: et tunc procurat secundum quod talis vel talis, non procurando de bono principatus. — 182 — 521 IN POLITICORUM L. Ill, 1. xvi LECTIO XVI. (nn. 521-529; [380-388]). Declarat quibus civitatibus regem creare conveniat, et quibus optimatum administrationem. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1287B36 - 1288b6) 380. Sed forte haec in aliquibus quidem ha­ bent hoc modo, in aliquibus autem non sic. est enim aliquid natura despoticum, et aliud politicum, et iustum, et conferens: tyrannicum autem non est secundum naturam, neque alia­ rum politiarum quaecumque transgressiones sunt; haec enim fiunt, quia praeter naturam. 381. Sed ex dictis manifestum, quod in simi­ libus quidem et aequalibus, neque expediens est, neque iustum, unum dominum esse omnium, neque non existentibus legibus, sed ipsum tamquam sit lex; neque legibus existen­ tibus; neque bonum bonis, neque non bonis non bonum, neque si secundum virtutem me­ lior sil, nisi modo quodam. 382. Quis autem modus, dicendum. Dictum est autem aliqualiter et prius. Primo autem de­ terminandum quid sit regnabile, et quid sit aristocralicum, et quid politicum. 383. Regnabile quidem igitur talis est multi­ tudo quae nata est ferre genus superexcellens secundum virtutem ad praesulatum politicum. Aristocratia autem multitudo, quae nata est ferre multitudinem potentem regi principatu liberorum ab iis, qui secundum virtutem praesidibus ad politicum principatum. Politica au­ tem multitudo in quo nata est fieri multitudo politica, potens principari et subiici secundum legem distribuentem principatus secundum di­ gnitatem opulentis. 384. Cum igitur vel genus totum, vel alio­ rum unum acciderit esse differentes secundum virtutem tantum, ut excedat quae illius, eam quae aliorum omnium, tunc iustum est genus hoc esse regale et dominans omnium, et re­ gem unum hunc. Sicut enim dictum prius, non sohim sic habet secundum iustum quod proferre consueverunt qui politias instituerint, et qui aristocratias et qui oligarchias, et ite­ rum qui democratias : penitus enim secundum excessum volunt, sed excessum non eumdem, immo secundum quod prius dictum est. Neque enim occidere, vel fugare, neque relegare uti­ que talem decens est, neque ullo subiici se­ cundum partem; non enim nata est pars excel­ lere ipsum omne. Ei autem qui tantam excel­ lentiam habet, hoc accidit. Quare relinquitur solum obedire tali et dominum esse, non se­ cundum partem sed simpliciter. 385. De regno quidem igitur quas habet dif­ ferentias, et utrum non expediat civitatibus, aut expediat, et quibus, et quomodo, determi­ natum sic hoc modo. 386. Quoniam autem tres dicimus esse rectas politias, horum autem necessarium optimam esse eam quae ab optimis dispensatur, talis autem est in qua accidit vel unum aliquem simul omnium, vel genus totum, vel multitu­ dinem excedentem esse secundum virtutem, iis quidem subiici potentibus, iis autem principari ad delectissimam vitam. In primis autem ser­ monibus ostensum est, quod eadem necessarium viri virtutem esse et civis optimae civitatis : manifestumque eodem modo, et per eadem fit vir studiosus, et civitatem instituet utique quis aristocratizatam et regno gubernatam. 387. Quare erunt et disciplina et assuetudines eaedem fere quae faciunt studiosum virum, et quae faciunt politicum et regale. 388. Determinatis autem iis, de politica opti­ ma, iam lentandum dicere quo nata sit fieri modo, et institui quomodo, necesse utique fa­ cturum de ipsa convenientem speculationem. COMMENTARIUM 521. — Postquam Philosophus posuit ra­ tiones ad ostendendum, quod non est naturale unum principari pluribus secundum virtutem, in parte ista determinat veritatem : et dividi­ tur in duas. In prima proponit intentionem suam cum quadam distinctione. In secunda manifestat eam. ibi, « Sed ex dictis etc. ». In prima dicit; ita dictum est quod non ex­ pedit unum dominari multis similibus: sed forte in aliquibus expedit, in aliquibus autem non expedit. Unde est intelligendum quod ali­ quid est iustum et conferens secundum na­ turam in ordine ed dominativam, aliud est iustum et conferens in ordine ad politiam : et manifestum est quod ista non sunt unum et idem. Et hoc apparet, qui principatus dominativus L. HI, 1. xvi IN POLITICORUM est, in quo aliquis principatur alteri qui natus est subiici, sicut est servus; et principatur primo et principaliter ad bonum proprium. Principatus autem politicus in quo principatur aliquis liberis et aequalibus secundum virtutem et ad bonum subditorum. Sicut ergo principa­ tus isti sunt diversi, sic iustum quod est in ordine ad unum, non est idem quod iustum in ordine ad alium principatum; et ideo ma­ nifestum est quod non sunt idem iustum dominativum et iustum politicum. In tyrannide autem et in aliis transgressis non est iustum simpliciter: quia in illis politiis in quibus est finis praeter naturam non est iustum sim­ pliciter: sed in transgressis politiis est finis praeter naturam. Sunt enim huiusmodi poli­ tiae praeter naturam. Ergo in ipsis non est iustum simpliciter vel secundum naturam. 522. — Deinde cum dicit « sed ex dictis » Declarat solutionem in speciali. Et primo declarat quod in similibus secun­ dum naturam et aequaliter se habentibus ad virtutem non est iustum esse unum dominum nisi aliquo modo. Secundo declarat quis est ille modus, ibi, « Quis autem etc. ». In prima dicit quod patet ex dictis, quod non est secundum naturam, nec expedit, nec iustum est, unum principari similibus et ae­ qualibus secundum virtutem, sive non principetur secundum legem, sed secundum volun­ tatem suam, tamquam sit ipse lex; sive non principetur secundum suam propriam volun­ tatem, sed secundum legem; sive etiam prin­ ceps sit bonus et subditi boni; sive ipse sit malus et ipsi mali; sive sit melior et excel­ lentior omnibus aliis in virtute, nisi aliquo modo. Apparet autem hoc ex dictis. Sicut enim dictum est, iustum est quod similibus secundum virtutem, sit eadem dignitas: si au­ tem similibus secundum virtutem unus prin­ ciparetur, non esset eis eadem dignitas. Ite­ rum dictum est prius quod plures plura pos­ sunt videre et rectius iudicant quam unus: ex istis manifestum est, quod non est iustum similibus existentibus secundum virtutem, unum ex illis principari. 523. — Deinde cum dicit « quis autem » Declarat quis est modus ille quo expedit unum principari pluribus. Et primo praemittit intentum suum. Secun­ do prosequitur, ibi, « Regnabile quidem etc. ». In prima dicit quod dicendum est quis est modus ille quo expedit unum principari plu­ ribus, et qualiter. Aliqualiter autem dictum est prius quis est modus ille; scilicet ubi quae­ sivit, utrum excedens omnes alios virtute es­ set civis. Sed antequam dicamus quis est mo­ dus ille, dicendum est quid sit regius status et optimatum et politicus. Et ratio huius est, quia ista sunt obiecta politiarum, et ex ra­ tione istorum aliqualiter apparebit propositum. 524. — Deinde cum dicit « regnabile qui­ dem » Prosequitur; et primo declarat quid est 521-525 unumquodque istorum. Secundo declarat mo­ dum illum, ibi, « Cum igitur etc. ». In prima dicit quod regius status est cui subiicitur multitudo quae nata est subiici se­ cundum inclinationem naturalem alicui superexcellenti in virtute ad principatum politicum vel regalem. Status optimatum vero est cui subiicitur multitudo quae nata est sustinere dominium multitudinis studiosorum; quae sci­ licet multitudo studiosorum nata est regi prin­ cipatu optimatum et liberorum ab his qui prin­ cipantur secundum virtutem in ordine ad po­ liticum principatum: politicus autem est mul­ titudo quae nata est subiici et principari quan­ doque secundum legem, secundum quam di­ stribuitur principatus vel dignitates tenuiori­ bus. Aliqui textus legunt opulentis; et ideo intelligendum e'st opulentis vel egenis, utris­ que tamen virtuosis. 525. — Deinde cum dicit « cum igitur » Declarat quis est ille modus, secundum quem expedit unum principari pluribus, et qualiter. Et primo facit hoc. Secundo récapitulât, ibi, « De regno quidem etc. ». In prima dicit, quod si contingat unum to­ tum genus vel unum inter alios sic differre in genere ab aliis secundum virtutem, ut virtus eius excedat virtutem omnium aliorum, iustum est hoc genus esse regale, vel illum si sit unus, et regnum et dominium esse unum omnium: hoc enim est secundum naturam, quod ille qui excedit secundum virtutem sit dominus aliorum. Ergo si virtus alicuius ex­ cedat virtutem aliorum, naturale est quod iste sit rex et dominus. Nec solum propter hoc iustum est illum esse regem, quia excedit absolute, sicut est prius dictum quod omnes illi qui instituerunt politias dixerunt quod iustum est principari illum qui excedit, sicut et qui optimatum et qui paucorum potentum et qui popularem sta­ tum instituerunt. Omnes enim considerantes ad excessum, dixerunt illum qui excedit de­ bere principari: quamvis non eumdem exces­ sum ponerent : sed quidam secundum virtu­ tem, quidam secundum divitias, alii secundum libertatem : sed expedit istum principari qui excedit alios secundum virtutem: nec expedit interimere, vel relegare, vel fugare: hoc enim esset tollere regulam vivendi a civitate vel regione. Iterum non expedit istum principari secun­ dum partem, sed omnibus; nec secundum ali­ quod tempus, sed semper; quia pars non est nata excedere suum totum : sed iste in vir­ tute excedit omnes alios: ergo alii sunt pars respectu istius: ergo non sunt nati excedere ipsum, sed semper excedens magis secundum virtutem debet principari. Quare relinquitur istum debere principari omnibus et semper, et dominum esse, et omnes illi tali obedire qua­ si ex inclinatione naturali. Sed est intelligendum quod quamvis multi - t84 - 525-529 IN POLITICORUM conveniant in virtute et disciplina, oportet ta­ men quandoque unum principari principatu regali. Est enim aliqua multitudo virtuosorum, et haec dignitatem habet, et dicitur multitudo politica. Alia est quae deficit a ratione mul­ tum, et haec dicitur dominaliva. Utramque expedit regi principatu regali: pri­ mam, inquantum est unus qui excedit omnes alios in virtute; aliam autem expedit regi uno, inquantum est aliquis qui excedit omnes alios in virtute. Sed ditlert: quia in prima principatus po­ liticus mullum distat a dominativo principatu : in secunda autem multum appropinquat, quia multitudo ista a ratione deficit, prima autem non. Item differt, quia secundum regnum diu­ turnius est quam primum, quia ad secundum minus de virtute sufficit quam ad primum; et ideo facilius potest inveniri unus qui exce­ dat alios, in primo non. In prima enim mul­ titudine, quia omnes attingunt ad rationem, contingit esse aliquos qui possunt invenire di­ versas vias et modos ad expellendum princi­ pem. Non sic est in secunda, quia in secunda deficiunt a ratione; et ideo non possunt in­ venire vias et cautelas contra principantem; et ideo secundus principatus plus durat quam primus. 526. — Deinde cum dicit « de regno » Récapitulai; et dicit quod de monarchia re­ gali quas habet differentias et modos, et quae sunt, et utrum non expediat unum principari, et quibus expediat, et quomodo, dictum est. 527. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Declarat quod eadem est virtus optimi regis et viri studiosi; et adiungit etiam statum opti­ matum. Et primo hoc declarat. Secundo continuat se ad dicenda, ibi, « Determinatis autem iis etc. ». Prima in duas. Primo ostendit quod eadem est virtus, per quam aliquis instituit rempublicam optimatum et regnum optimum, et viri studiosi. Secundo ex dictis infert unam esse disciplinam, et per consequens unam virtutem regis optimi et politici, et optimi viri, ibi, «Quare erunt etc.». L. Ill, 1. xvi In prima dicit, quod cum sint tres politiae recte ordinatae, secundum quod dictum est prius, illa inter alia optima est, quae regitur et dispensatur ab optimo viro vel ab opti­ mis viris, quia ad optimum finem ordinatur: semper enim quod fit ab optimo agente, ad optimum finem ordinatur per se. Illa igitur quae ab optimo viro vel optimis viris dispen­ satur optima est. Talis autem est politia illa in qua principatur unus vel totum unum ge­ nus, vel in qua multitudo excellens secundum virtutem principatur, in qua quidam possunt subiici et principari ad electissimam et per­ fectissimam vitam, scilicet quae est secundum virtutem perfectissimam. Ostensum autem fuit quod aliquo modo eadem est virtus optimi viri et optimi civis, quare manifestum est quod eodem modo et per eamdem virtutem per quam aliquis est vir studiosus, instituit has politias, scilicet regnum et optimatum statum. 528. — Deinde cum dicit « quare erunt » Ex dictis infert unam esse disciplinam, et per consequens virtutem unam regis optimi, et politici, et optimi viri. Et dicit, quod si eadem est virtus per quam instituitur politia optimi viri, et viri studiosi, manifestum est, quod eadem erit disciplina, et eaedem consue­ tudines, quae faciunt virum studiosum, et quae faciunt civem politicum, et regales viros. Ratio autem huius consequentiae est, quia per illam virtutem per quam aliqua causa per se et primo instituit aliquem effectum, per eam­ dem est et determinatur; per idem enim est aliquid et operatur. Sed per virtutem boni et studiosi viri instituit rex politiam regalem, et institutor status optimatum, statum optima­ tum, ut probatum est prius. Ergo per eamdem sunt, hic autem est rex, hic autem est insti­ tutor status optimatum. 529. — Deinde cum dicit « determinatis autem » Continuat se ad dicenda. Et dicit quod his determinatis, considerandum est qualiter et quomodo sit instituenda optima respublica, et quomodo necesse est eum, qui debet de ea facere speculationem convenientem, prius in universali de ea considerare. - 185 - LIBER QUARTUS SUMMA LIBRI. — cum regum, optimatum, et populi rectam administrationem et EARUM VITIA IN TERTIO PROPOSUISSET, IN HOC QUARTO SINGULAS IN SUA MEMBRA DIGERIT UT OPTIMAM OMNIUM REMPUBLICAM DOCEAT; TRIA DEINDE CIVITATIBUS OMNIBUS NECESSARIA PERPENDIT, CONSILIA. MAGISTRATUS ET IUDICIA. LECTIO I. (nn. 530-543; [389-402]). Quod ad virum politicum pertineat scire quae sit respublica prorsus optima, quae ut secunda ab ea; et cum multae sint species rerumpublicarum, omnes omnibus non convenire; deinde commemorat quid dixerit, quidve dicendum sit, proponit. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker I288bl0 - 1289b26) 389. In omnibus artibus, et scientiis iis, quae non secundum particulam fiunt, sed circa ge­ nus unum aliquod, perfectis existentibus, unius est considerare quod congruit circa unumquod­ que genus, puta exercitatio corpori qualis quali expediat, et quae optima; ei enim qui optime aptus natus et proportionatus, optimam ne­ cessarium congruere. Et quae plurimis una omnibus. Etenim haec exercitativae opus est. Adhuc autem siquis non attinentem desideret, nec habitum, nec scientiam eorum, quae circa agoniam, nihil minus exercitatoris disciplinae et gymnastici est praeparare et hanc adhuc potentiam. Similiter autem, hoc et circa medicativam, et navificam, et circa vestitum, et circa omnem aliam artem, videmus accidens. 390. Quare palam, quia eiusdem scientiae est politiam optimam considerare, quae est, et qualis quaedam utique existens, maxime erit secundum votum, nullo impediente extrinsecorum, et quae quibus congruens. Multis enim valde forte impossibile sortiri optimam. 391. Quare optimam simpliciter, et eam quae ex suppositis optimam, non oportet latuisse bonum legislatorem, et eum qui est, ut vere politicus. Adhuc autem tertiam eam, quae ex suppositione: oportet enim et datam posse considerare, et a principio quomodo utique fiet, et facta quo utique modo salvabitur plu­ rimo tempore. Dico autem, puta si alicui civi­ tati accidit neque optima politia disponi, non abundantemque esse etiam necessariis, neque ea quae contingent ex existentibus, sed qua­ dam peiori. Praeter omnia autem haec, eam quae maxime in omnibus civitatibus congruit, oportet cognoscere. 392. Quo plurimi pronuntiantium de politia, et si alia dicant bene, tamen in optimis pec­ cant; non enim solum optimam oportet consi­ derare, sed etiam possibilem. Similiter autem et faciliorem, et communiorem omnibus. Nunc autem ii quidem summam et indigentem mul­ tis copiis quaerunt solum, ii autem magis communem quamdam dicentes, eas quae sunt interimentes politias, scilicet Laconicam, vel quam aliam laudamus. 393. Oportet autem talem induci ordinem ad quem facile existentibus persuadeantur, et possint prosequi; tamquam non sit minus opus corrigere politiam, quam instruere a principio, sicut et post addiscere a principio. 394. Propter quod cum dictis oportet et exi­ stentibus politiis posse auxiliari politicum, si­ cut dictum est et prius. Hoc autem impossibile, - 187- L. IV. 1. r IN POLITICORUM 530 ignorantem quot sunt species politiae. Nunc | quae: necesse enim eam quidem quae primae enim unam democratiam putant quidam esse, et divinissimae transgressionem, esse pessimam. Regnum autem, necessarium, aut nomen so­ et unam oligarchiam. Non est autem hoc ve­ lum habere non existens, aut propter multam rum. Quare oportet, differentias politiarum excellentiam regis esse:: et tyrannidem, pes­ non latere quot, et quot modis componantur. simam existentem. plurimum distare a politia: 395. Cum eadem autem hac prudentia, et le­ secundo autem, oligarchiam; aristocratia enim ges optimas videre, et eas quae unicuique po­ distat multum ab hac politia. Mensuratissimam litiarum congruunt. Ad politias enim leges oportet poni, et ponuntur omnes: sed non po­ autem, democratiam. 399. Iam quidem igitur pronunciavit et qui­ litias ad leges. Politia quidem enim est civi­ tatis ordo, qui circa principatus quo modo di­ dam priorum sic non tamen in idem nobis aspiciens. Ille quidem indicavit omnibus qui­ stribuantur, et quid dominans politiae, et quid dem existentibus Epiicheis, puta oligarchia quod linis est communionis singulis. Leges au­ bona et aliis, pessimam democratiam. prava­ tem separatae significantium politiam secun­ dum quas oportet principes principari, et ob­ rum autem optimam. Nos autem totaliter has vitiatas esse dicimus; et meliorem quidem oli­ servare transgredientes ipsas. Quare palam garchiam, aliam alia, non bene habet dicere, quod differentias, et numerum necessarium minus autem pravam. Sed de tali quidem ju­ habere politiae uniuscuiusque ct ad legum po­ dicio dimittatur nunc. sitiones. Non enim possibile est easdem leges 400. Nobis autem primo dividendum est, conferre oligarchiis neque democratiis omni­ quod sunt differentiae politiarum; siquidem bus: siquidem plures, et non una democratia, sunt species plures democratiae et oligarchiae. neque oligarchia solum est. 401. Deinde, quae communissima et quae eli396. Quoniam autem in prima methodo, po­ gibilissima post optimam politiam, et utique si litiarum divisimus tres quidem rectas politias, qua alia contigerit aristocratia, et consistens regnum, aristocratiam, politicam: Tres autem harum transgressiones, tyrannidem quidem re­ bene, sed pluribus congruens civitatibus quae gni: oligarchiam autem aristocratiae, demo­ sit. 402. Deinde et aliarum, quae quibus elicratiam autem politiae: et de aristocratia au­ gibilis. Forte enim iis quidem necessaria de­ tem quidem et regno dictum est (de optima mocratia magis quam oligarchia; iis autem enim politia considerare idem, et de iis est haec, magis quam illa. Post, hoc autem quo­ dicere hominibus: vult enim utrumque consi­ modo oportet instituere volentem has politias: stere secundum virtutem diffusam); adhuc au­ tem quid differant invicem aristocratia et re­ dico autem democratias secundum unamquamgnum. et quando oportet regnum putare, de- [I que speciem, et iterum oligarchias. Tandem autem post haec omnia quando fecerimus terminatum est prius: breviter, contingentem memoriam tentandum 397. Reliquum de politia percurrere ea, quae communi nomine appellatur; et de aliis poli­ supervenire quae corruptiones et quae salva­ tiones politiarum, et communiter et sigillatim tiis, oligarchia et democratia, et tyrannide. uniuscuiusque, et propter quas causas haec 398. Manifestum quidem igitur et harum maxime fieri nata sunt. transgressionum quae pessima, et secunda COMMENTARIUM 530. — Postquam Philosophus determina­ vit de politia optima, puta de regno, et distin­ xit eius modos, et dissolvit quasdam dubita­ tiones ex quibus apparet natura ipsius, scili­ cet monarchiae, idest potestatis regalis, pro­ sequitur de aliis politiis. Et dividitur in duas. In prima ostendit de quibus et quo ordine considerandum est in hac scientia, et quae sunt considerata, et quae restant consideranda. Secundo prosequitur de illis, ibi, « Ut igitur etc. ». Prima in tres. In prima ostendit, quae sunt consideranda in hac scientia. Secundo osten­ dit, quae sunt considerata, et qui restant con­ sideranda, ibi, « Quoniam autem in prima etc. ». In tertia ostendit quo ordine conside­ randum est. ibi, « Nobis autem etc. ». Adhuc prima in duas. In prima ostendit, quod istius scientiae est considerare de poli­ tia optima, quae et qualis sit, et quibus et qualibus congruit. Secundo ostendit quae sunt illa universaliter quae pertinent ad conside­ rationem huius scientiae, ibi, « Quam optima simpliciter etc. ». In prima intendit istam rationem, in omni­ bus artibus factivis, et in omnibus scientiis activis, quae non versantur circa aliquam na­ turam particularem, sed circa aliquod unum commune, et quae perfecte considerant ali­ quod unum commune, unius est considerare qualis dispositio convenit unicuique illorum, quae sunt sub communi, et qualis est optima, quae competit illi communi et primo: sed po­ litica est scientia activa considerativa alicuius unius communis, non particularis, et perfecte considerat illud: quare ipsius est considerare quae politia est optima, et quae politia qui­ bus convenit. Circa istam rationem sic procedit. Suppo­ sita minore. Primo probat minorem, et eam ponit. Secundo concludit conclusionem, ibi, «Quare manifestum etc.». Circa primum intelligendum est, quod scien­ tiae omnes aliquod subtectum considerant, sed in quibusdam contingit esse illud univocum, in aliis autem non univocum, sed analogum, dictum de pluribus per attributionem ad ali­ quod prius inter illa. Et sicut est in specula- — i88 — 530-533 IN POLITICORUM tivis, sic etiam est in activis et factivis, quae sunt quaedam scientiae activae et factivae considerantes aliquod unum dictum de pluri­ bus per attributionem ad aliquod primum. Et in talibus proponit propositionem suam maio­ rem. Et dicit quod in omnibus artibus factivis et scientiis activis, quae non considerant particu­ lare aliquod, sed considerant aliquod unum commune pluribus secundum analogiam per­ fecte considerantibus, illud commune unius est considerare quae et qualis est dispositio uniuscuiusque illorum habentium attributionem ad primum, et qualis est dispositio uniuscu­ iusque illorum habentium attributionem ad pri­ mum, et qualis est optima dispositio, quae competit illi primo, ad quod alia habent attri­ butionem. Et declarat istam proportionem, quia ars exercitativa considerat qui et qualis exercita­ tio, cui et quali corpori conveniat. Conside­ rat etiam qui est exercitatio optima, quae opti­ me disposito corpori convenit. Optima enim exercitatio convenit ei qui est optime dispo­ situs et proportionatus secundum naturam, et illa exercitatio, quae competit pluribus haben­ tibus attributionem ad aliquid unum, illa una omnibus competit secundum attributionem. Ista enim est consideratio exercitativae artis. Et si aliquis obiiciat quod exercitativa non debet considerare dispositionem illam opti­ mam, quia nullus attingit ad eam. Hoc remo­ vens dicit, quod si aliquis non desideret dis­ positionem optimam, vel quae sibi possibilis est, nec scientiam, vel habitum eorum, quae circa exercitationem illam sunt, tamen ars exercitativa de istis debet considerare. Iterum ars exercitativa debet disponere potentiam exercitati ad hanc, similiter medicina conside­ rat sanitatem, et quae et qualis, cui et quali corpori conveniat. Considerat etiam dispositionem corporum, puta complexiones, et quae complexio optima, et quae sanitas optime complexionato con­ gruit. Similiter est circa artem faciendi ve­ stes, ct circa omnes alias artes, et ratio hu­ ius est, quoniam si aliqua scientia considerat aliquam naturam, considerat passiones illius, considerat etiam omnia, quae attributionem habent ad illam naturam. Iterum passiones illorum attributorum, sed passio primi in scientia est dispositio eius optima. Passiones eorum quae attribuuntur sunt quales illis con­ gruunt, et ideo eiusdem scientiae est conside­ rare, et optimam dispositionem, et quae quali congruit. 531. — Deinde cum dicit «quare palam » Concludit conclusionem. Et dicit, quod ex istis manifestum est, quod scientiae eiusdem, scilicet politicae, est considerare quae est opti­ ma politia. Haec autem est quae maxime desideratur, et est secundum voluntatem, si non sit impedimentum per aliquod extrinsecum. Contingit enim per aliquod impediens L. IV. I. i quod aliquis non appetit optimam politiam, iterum politica scientia considerat, quae politii quibus convenit. Sunt enim multi qui non possunt attingere ad optimam, quae illis com­ petat, sed ad illam quae illis congruit. 532. — Deinde cum dicit « quare optimam » Ostendit quae pertinent ad considerationem universaliter huius scientiae. Et primo ostendit de quibus considerat per se et primo. Secundo ostendit de quibus ex consequenti; puta de differentiis legum et poli­ tiarum, ibi, « Propter quod etc. ». Prima in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda tangit defectus quorumdam circa praedicta, ibi, « Quo plurimi etc. ». In prima dicit, quod manifestum est ex dictis, quod politicus considerat politiam sim­ pliciter. Sicut enim dictum est, considerans aliquam naturam, considerat quae est optima dispositio eius; et ideo considerans politiam considerat eam quae est optima. Sed politicus de politia considerat: quare manifestum est, quod politicus et legislator considerant de opti­ ma politia. Iterum ad ipsum pertinet conside­ rare quae est politia optima ex suppositione. Si enim in civitate aliqua sint plures vir­ tuosi excedentes alios in virtute, et populus inclinetur ad virtutem, his suppositis opti­ ma politia reguntur isti. Iterum ad poli­ ticum pertinet considerare politiam quae ex suppositione, non ex suppositione simpliciter, sed ex suppositione alicuius quod non est bonum simpliciter. Si enim ista sit politia, oportet considerare in principio qualiter pote­ rit fieri, et qualiter poterit conservari in multo tempore. Si enim aliqua civitas non regeretur optima politia simpliciter, nec etiam sufficienti in per se necessariis, nec etiam optima ex sup­ positione, quae ei contingere potest, sed qua­ dam alia politia peiori ista ex suppositione non simpliciter, sed alicuius, quod non est simpliciter bonum. Item praeter omnia ista considerat politicus, quae politia cui civitati congruit. 533. — Deinde cum dicit « quo plurimi » Tangit defectum quorumdam circa praedi­ cta. Et dividitur in duas, secundum quod dupli­ citer eos reprobat. Secunda, ibi, « Oportet au­ tem etc. ». In prima dicit: dictum est, quod politicus debet considerare politiam optimam simplici­ ter, et ex suppositione, quae pluribus civita­ tibus congruit. Sicut medicus non solum con­ siderat sanitatem simpliciter, sed sanitatem quae competit isti. In hoc autem multi loquentium de politia defecerunt. Et si in ali­ quibus dicant bene, tamen in politiis, quae non sunt optimae, opportunae tamen aliquibus civitatibus, defecerunt, quia politicus non so­ lum habet considerare politiam simpliciter optimam, sed ex suppositione, et quae cuique congruit, et quae possibilis. Similiter debet po­ liticus considerare politiam faciliorem ct com- L. IV, 1. i IN POLITICORUM 533-538 runtur vel ferri debent secundum quod com­ muniorem omnibus. Isti autem solum de opti­ ma politia determinaverunt, quae multis in­ petit politiae per se, et non e converso poli­ tias ordinare secundum quod competit legi­ diget, ad quam pauci pertingere possunt. Et bus. Politia enim est ordo principatuum in ci­ ideo solum de illa quae vix aut nunquam esse vitate, secundum quem distribuuntur ipsi prin­ potest, consideraverunt. Alii consideraverunt cipatus secundum rationem; et secundum quem politiam magis communem, et nihil de opti­ attenditur, quem oportet esse dominantem in ma dixerunt: unde reprobabant quasdam po­ civitate, et quis etiam sit finis communicatio­ litias, sicut politias Laconicorum, et si qua nis civium. Ista autem determinantur per leges. alia est, quae approbanda est, et quam lau­ damus. Et ideo manifestum est, quod errave­ Leges enim separatae, scilicet seorsum ac­ runt. ceptae, sunt cnunciationes de agibilibus signi­ ficantes praedictum ordinem, scilicet quot 534. — Deinde cum dicit « oportet autem >· oportet esse differentias, et quis finis civitatis, Secundo improbat illos. Reprobat autem et qualiter et quomodo oportet dominari, et eos in hoc, quod voluerunt alias politias cor­ qualiter oportet observare transgredientes rigere, in quo erraverunt. Et dicit, quod vo ipsas. Igitur manifestum, quod necesse est po­ lentem corrigere aliquam politiam, oportet ta­ liticum considerare leges, et differentias et nu­ lem modum et ordinem invenire, ad quem merum ipsarum, et differentias, quae sum se­ possunt cives suaderi, et prosequi faciliter. cundum differentias et numerum politiarum, Non enim minus difficile videtur corrigere po­ quia non est possibile easdem leges conferre litiam aliquam quam instituere eam a prin­ statui populari et paucorum : leges enim dif­ cipio; sicut non videtur minus esse difficile ad­ ferunt secundum diversitatem finium: status discere, postquam aliquis oblitus est, et a prin­ autem popularis et paucorum non est idem cipio. Sic autem isti non fecerunt; oportebat finis. autem. Oportet enim qui vult corrigere ali­ Nec etiam eaedem leges competunt omni­ quam politiam, prius amovere inordinationes, bus modis statui populari; similiter nec omni­ quae sunt in illa politia, et deinde inducere novum ordinem. Sicut si aliquis vult calefa­ bus modis statui paucorum; si non suppona­ mus quod non sit popularis una tantum, nec cere frigidum, oportet, quod prius natura abiipaucorum una tantum, sed multae. Si enim ciat formam frigiditatis, et postmodum indu­ sunt mullae, aliqualiter diversos fines habent; cat formam caliditatis: sic in proposito. Non leges vero diversificantur secundum diversita­ sic autem fecerunt isti; et ideo erraverunt in tem finium. corrigendo. 537. — Consequenter cum dicit « quoniam 535. — Deinde cum dicit « propter quod » autem » Declarat, quod oportet politicum conside­ Declarat, quae de praedictis considerata rare, quae sunt differentiae politiarum. sunt, et quae restant consideranda. Et primo facit hoc. Secundo dicit, quod ad Et dividitur in duas. Quoniam primo decla­ ipsum pertinet considerare differentias legum, rat quae sunt considerata. Secundo cum dicit, ibi, «Cum eadem autem etc.». In prima dicit, quod praeter ea quae dicta « Reliquum de politia etc. » declarat quae sunt, oportet politicum considerare per quae restant consideranda. et quomodo contingit auxiliari politiis exiPrimo igitur dicit, quod in praecedenti me­ stentibus, cum fuerit error in illis, sicut prae­ thodo distinximus politias in rectas et trans­ tactum fuit in praecedentibus. Hoc autem non gressas. Rectas quidem, ut sunt regnum, quod potest fieri, nisi manifestum sit, quae sint dif­ est optimum, et optimatum, et ea quae dicitur ferentiae et species politiarum; quia non est communi nomine politia. Transgressae autem possibile aliquem auxiliari per se in eo quod sunt tyrannis quae a regno transgreditur, et non novit. Aliqui enim dicunt popularem esse propter hoc est pessima; et paucorum quae unum tantum, similiter etiam et paucorum; i transgreditur ab optimatum; et popularis, nunc autem istud non est verum : sunt enim I quae a politia. Adhuc autem consideratum plures species utriusque istarum. Oportet igi­ I est in praecedentibus de regno et de statu tur politicum, si debeat auxiliari politiis exioptimatum. Idem enim est considerare de his quae significantur per ista nomina, et de opti­ stentibus et dirigere differentias ipsarum, non latere quot sunt, et qualiter etiam componan­ ma politia: utraque enim istarum duarum in­ tendit principaliter in finem, qui est secundum tur ex principiis suis. virtutem, et ad ipsam virtutem multam et per­ 536. — Consequenter cum dicit « cum ea­ fectam existentis. Iterum consideratum est in dem » quo differunt regnum et respublica optimatum, Declarat, quod oportet ipsum considerare de differentiis legum; dicens, quod cum conside­ et quando etiam oportet regnum esse, et qui­ bus oportet vivere sub regno. ratione praedictorum oportet considerare de 538. — Deinde cum dicit « reliquum dc legibus; puta quae sint optimae simpliciter, politia » idest quae sint optimae secundum unam­ Declarat quae restant considerare. quamque politiam, et quae et quales unicuique illarum conveniunt. Et circa hoc duo facit. Primo tangit hoc Cuius ratio est, quoniam leges omnes fe­ quod dictum est. Secundo, quia fecerat men·. — 190 — 538-543 IN POLITICORUM tionem de transgressis politiis, declarat, quae illarum est magis, et quae minus mala, ibi, «Manifestum quidem igitur etc.». Circa primum dicit, quod post ea quae de­ terminata sunt, relinquitur nobis consideran­ dum de ea quae appellatur communi nomine politia recta existente, et de his quae trans­ grediuntur rectis, sicut de populari et pauco­ rum et tyrannide. 539. — Deinde cum dicit « manifestum quidem » Declarat, quae istorum est magis et minus mala. Et primo facit hoc. Secundo tangit defe­ ctum cuiusdam, ibi, « Iam quidem igitur etc. ». Primo igitur dicit, quod ex dicendis pote­ rit esse manifestum, quae politiarum trans­ gressarum est pessima et quae minus mala post illam, et quae minime. Illa enim quae transgreditur ab optima et divinissima politia quae est maxime secundum rationem rectam, necessarium est esse pessimam, sicut ex se manifestum. Regnum autem est optima poli­ tia, ex maxime secundum rationem. Regem enim, aut solum nomen regis oportet habere, et aequivoce, aut talem esse propter excellen­ tiam virtutis et boni universaliter. Dicitur enim in octavo Ethicorum quod non est rex, qui non est per sc sufficiens et omnibus bonis superexcellens. Quare tyrannis erit pessima omnium, et propter hoc. pluri­ mum distat ab optima. Deinde autem post ipsam mala est gubernatio paucorum; trans­ greditur enim ab optimatum, quae optima est post regnum. Ergo ipsa pessima est post tyrannidem. Minus autem mala, et magis commensurata inter transgressas est popularis, quia transgreditur a politia, quae minus recta est inter rectas: ergo ista est minime mala inter transgressas: quod enim a minus bono trans­ greditur, necesse est esse minus malum. 540. — Deinde cum dicit « iam quidem » Tangit defectum Platonis circa praedicta; dicens, quod quidam priorum philosophandum, scilicet Plato, de istis pronuntiavit, non ta­ men in idem ferens intentionem nobiscum. Ipse enim iudicavit omnes politias bonas es­ se, sicut regnum et paucorum et alias: sed popularem dixit esse pessimam respectu re­ ctarum simpliciter. Dixit tamen esse optimam respectu earum quae inordinatae sunt. Nos autem e contrario dicimus, has tres politias totaliter transgressas esse, popularem scilicet et paucorum et tyrannidem: et quod non convenienter dicitur gubernationem pau­ corum unam meliorem alia: quae enim ra­ L. IV, 1. 1 tionem boni non habent omnino, non sunt comparabilia secundum bonitatem: sed verius potest dici unam esse minus pravam alia : quae enim prava sunt contingunt comparari unum alii secundum pravitatem. Sed quia in­ dicium de talibus non multum facit ad propo­ situm, dimittatur ad praesens. 541. — Deinde cum dicit « nobis autem » Dat ordinem considerandi de istis. Et primo quantum ad ea, quae consideranda sunt in quarto. 542. — Deinde cum dicit « deinde quae » Quantum ad quaedam quae consideranda sunt consequenter. Dicit igitur primo, quod post praedicta primo est considerandum a nobis quot sunt differentiae politiarum dicta­ rum prius, puta popularis, et paucorum, et optimatum, si ita sit, quod sint plures spe­ cies ipsarum. Postea considerabimus, quae po­ litia sit communissima quantum ad omnes conditiones multitudinis, et quae maxime eligibilis in ordine ad finem post optimas poli­ tias, quae sunt regnum, et optimatum sim­ pliciter. Et iterum si contingit esse aliquam speciem optimatum praeter simplicem, quae sit bene mansiva, et conveniens multis civitatibus, quae sit illa. Post haec vero considerandum erit, quae vel qualis, quibus vel qualibus sit magis eligibilis, et magis congruens. Possi­ bile enim est, quod quibusdam magis con­ gruat popularis quam paucorum, quibusdam autem magis ista quam illa. 543. — Deinde cum dicit « deinde et alia­ rum » Dat ordinem considerandi quantum ad con­ sideranda consequenter; dicens, quod deinde post determinationem dictorum consideran­ dum erit, quomodo instituendae sint a prin­ cipio huiusmodi politiae, et ex quibus: puta quomodo instituendae sunt et ex quibus respu­ blica popularis et paucorum secundum omnes species earum, et quomodo optima sit insti­ tuenda. Deinde autem posterius secundum intentio­ nem, quamvis prius secundum exeeutionem, puta in libro sequenti, considerandum est quae sunt principia corruptiva et salvativa huius­ modi politiarum, et in universali, et secun­ dum unamquamque aliarum, et quae sunt cau­ sae propter quas maxime natae sunt corrumpi et salvari. Est autem intelligcndum, quod prius considerat de corrumpentibus et salvantibus eas, puta in quinto istius; posterius et dein­ ceps de institutione earum: quamvis prius es­ set in intentione de institutione, quam de sal­ vatione et corruptione. — 191 — L. IV, 1. π IN POLITICORUM LECTIO IL (nn. 544-556; [403-415]). Causa investigatur ut plures sint species rerumpublicarum; reiiciturque illa divisio quae per multos et paucos fiebat a quibusdam. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1289b27 - 1290b20) 403. Eius quidem igitur, quod esse plures po­ litias, causa, quia omnis civitatis sunt partes plures numero. 404. Primo quidem enim ex domibus compo­ sitas videmus omnes civitates: deinde rursus huius multitudinis, hos quidem opulentos ne­ cessarium esse, hos autem egenos, alios autem medios : et opulentorum autem et egenorum hic quidem arma exercens, hic autem sine armis. 405. Et hunc quidem populum videmus, agricultores esse; hunc autem circa forum oc­ cupatos, hunc autem banausium. 406. Et insignium sunt differentiae, et secun­ dum divitias, et magnitudines substantiae: puta secundum nutritiones equorum: hoc enim non facile non divites facere. Propter quod qui­ dem abutii quis temporibus, quibuscumque ci­ vitatibus, in equis potentia erat, oligarchiae apud istos erant: utebantur autem ad bella equis ad vicinos : velut Eretrii, et Chalcidii, et Magnetes, qui sub Meandro, et aliorum multi circa Asiam. 407. Adhuc cum iis, quae penes divites, dif­ ferentiis sunt, haec quidem secundum genus, haec autem secundum virtutem, et si quid uti­ que tale alterum dictum est esse civitatis pars, in iis quae circa aristocratiam. Ibi enim divi­ simus ex quot partibus necessariis est omnis civitas. 408. Harum enim partium aliquando quidem omnes participant politia, aliquando autem pauciores, aliquando autem plures. 409. Manifestum igitur quod plures necessa­ rium est esse politias specie differentes ab in­ vicem; etenim hae partes differunt specie a seipsis. Politia quidem enim principatuum or­ do est : hunc autem distribuunt omnes vel se­ cundum potentiam principantium, vel secun­ dum quamdam ipsorum communem aequali­ tatem : dico autem, puta egenorum vel opulen­ torum, vel communem quamdam ambarum. Necessarium ergo politias esse tot, quot qui­ dem ordines secundum excellentiam sunt, et secundum differentias partium. 410. Maxime autem videntur esse duae, quem­ admodum de ventis dicitur, ii quidem Au­ strales, ii quidem Boreales, reliqui autem ho­ rum praetergressiones, sic et politiarum duae, populus et oligarchia; aristocratiam enim pomint speciem oligarchiae tamquam existentem quamdam oligarchiam. et eam quae vocatur politia, democratiae; sicut in ventis Zephyrum I | , I ' quidem Boreae, Austrium autem Eurum. Si­ militer autem habet et circa harmonias, ut aiunt quidam; etenim ibi ponunt duas species, Doricam et Phrygiam: alias autem coordina­ tiones has quidem doricas, has autem phrygias vocant. 411. Maxime quidem igitur consueverunt ita existimare de politiis. Verius autem et melius, ut nos divisimus, duarum, aut unius existentis bene institutae, alias esse transgressiones, has quidem bene contemperatae harmoniae, has autem optimae politiae; oligarchias quidem eas quam duriores et magis despoticae, remissas autem et molles demoticas. 412. Non oportet autem poni democratiam. sicut consueverunt quidam nunc simpliciter ita, ubi dominans multitudo: etenim in oligarchiis et ubique amplior pars dominans: ne­ que oligarchiam ubi domini politiae pauci. Si enim essent qui omnes mille et trecenti, et horum ipsi mille divites, et non traderent de principatu ipsis trecentis et pauperibus liberis existentibus, et quantum ad alia similibus, nul­ lus utique diceret democratizare istos. Simi­ liter autem et si pauperes quidem pauci essent, valentiores autem divitibus pluribus existenti­ bus, nullus utique oligarchiam appellaret; ne­ que talem, si aliis existentibus divitibus non attribuet honorem. 413. Magis igitur dicendum quod demos qui­ dem est quando liberi fuerint domini, oligar­ chia autem quando divites: sed accidit hos quidem plures esse, hos autem paucos: liberi quidem enim multi, divites autem pauci. 414. Etenim utique si secundum magnitudi­ nem distribuetur principatus, sicut in Aethiopia aiunt quidam, vel secundum pulchritudinem, oligarchia utique esset : pauca enim multitudo et pulchrorum et magnorum. 415. Sed neque iis solum sufficienter habet determinare politias has. Sed quoniam partes plures et populi, et oligarchiae sunt, adhuc di­ stinguendum, tamquam neque si liberi pauci existentes pluribus et non liberis principentur, demos, velut in Apollonia quae in Ionio, et in Thera. In utraque enim harum civitatum in honoribus erant qui differebant secundum in­ genuitatem, et primi obtinentes vicinias pauci existentes mullorum. Neque utique divites pro­ pter excedere secundum multitudinem demos, velut in Colophone, antiquitus ibi non possidebant magnam substantiam qui plures antequam fieret bellum adversus Lydos. Sed est demo- -— 192 — 544-550 IN POLITICORUM L. IV 1. n cratia quidem, quando liberi et egeni plures i pauci existentes. Quod quidem igitur politiae existentes domini fuerint, principamur. Olisunt plures, et propter quam causam, dictum garchia autem quando divites et nobiliores, I est. COMMENTARIUM 544. Postquam Philosophus declaravit de quibus considerat scientia ista et quae dicen­ da, et secundum quem ordinem, in parte ista prosequitur. Et dividitur in partes duas: quia primo fa­ cit quod dictum est; secundo determinat de quibusdam partibus principalibus politiae, ibi, «Quae autem sit etc.». Prima in duas. In prima distinguit politias. In secunda prosequitur de illis, de quibus non est dictum prius, ibi, « Reliquum autem est etc. ». Adhuc prima in duas. In prima ostendit esse plures politias. In secunda distinguit spe­ cies ipsarum magis in speciali, ibi, « Quod autem etc. ». Prima in duas, secundum quod primo pro­ bat politias esse plures, et quot sunt aliquo modo; secundo quod sunt plures dictis, cum dicit, «Quod autem et plures etc.». Adhuc prima in duas. In prima dicit quod sunt plures: in secunda quot sunt, ibi, « Ma­ xime autem etc. ». Adhuc prima in duas. Primo praemittit cau­ sam propter quam sunt plures. Secundo mani­ festat, ibi, « Primo quidem enim etc. ». In prima dicit quod causa quare politiae sunt plures est, quia cuiuslibet civitatis plures sunt partes differentes secundum rationem. Et quamvis distinctio formae non sit propter di­ stinctionem materiae, tamen ad distinctionem materiae sequitur distinctio formae. 545. — Deinde cum dicit « primo quidem » Propositam causam manifestat. Et primo ostendit qua sunt partis civitatis, et quam habent similitudinem ad politiam. In secunda ex hoc concludit quod sunt plures politiae, subinducens causam ex dictis pro­ pter quam sunt plures politiae, ibi, « Mani­ festum igitur etc. ». Prima in duas. Primo distinguit partes civi­ tatis. Secundo ostendit quam habitudinem ha­ bent ad politiam, ibi, « Harum enim etc. ». Adhuc prima in duas. Primo distinguit par­ tes civitatis. Secundo subdividit, ibi, « Et hunc quidem etc.». In prima dicit quod manifestum est quod primo civitas componatur ex domibus; et ideo quaecumque sunt partes domus, sunt partes civitatis radicaliter. Item in multitudine civi­ tatis quidam sunt divites et opulenti, quidam pauperes, paucam aut nullam habentes sub­ stantiam; quidam medii. Iterum divitum et egenonim quidam habent exercitum armorum, quidam non habent. 546. — Deinde cum dicit « et hunc qui­ dem » Subdividit partes civitatis. Et primo subdivi­ dit egenos. Secundo divites, ibi, « Et insi­ gnium etc.». Tertio subdividit medios, ibi, « Adhuc cum etc. ». In prima dicit quod egenorum multi sunt modi: quidam enim sunt agricultores qui ver­ santur circa culturam agrorum, alii sunt qui vacant circa commutationes venalium rerum, alii sunt dediti sordidis ministeriis qui fa­ ciendo opera sua maculant corpus, sicut sunt mercenarii. Istorum sunt multi modi; qui­ dam coriarii, quidam pellium curatores et hu­ iusmodi. 547. — Deinde cum dicit « et insignium » Subdividit opulentos; et dicit quod modi opulentorum sunt secundum diversitatem divi­ tiarum et excessum earum. Quidam enim sunt divites eo quod vacant circa nutritionem equo­ rum et aliorum animalium: tales enim non est difficile fieri divites: illud enim munus non possunt ferre nisi divites; et ideo antiquitus in illis civitatibus quarum potentia erat in equis et animalibus, erat politia paucorum: isti enim utebantur equis quos nutriebant con­ tra adversarios, sicut contra vicinos; sicut quidam dicti Eretrienses et Chalcidenses et Magnesii, qui sunt super Meandro, et aliae plures civitates Asiae. 548. — Deinde cum dicit « adhuc cum » Subdividit medios; et dicit quod praeter dif­ ferentias istorum divitum sunt aliae differen­ tiae mediorum: quorum quidam excedunt se­ cundum genus et nobilitatem, alii excedunt secundum virtutem. Similiter si aliud aliquid sit tale quod sit necessarium et utile civitati, et dicitur pars civitatis. Et hoc dictum fuit, ubi dicebatur de statu optimatum. Ibi enim dictum fuit, ex quot partibus necessariis est quaelibet civitas : puta in secundo huius, ubi posuit politiam Platonis quam forte dixit esse optimatum. Ibi enim numeravit partes civi­ tatis. Vel forte in tractatu separato, ubi de republica optimatum dixit. 549. — Deinde cum dicit « harum enim » Declarat quam habitudinem habent istae partes ad politiam; et dicit quod istarum par­ tium aliquando omnes attingunt ad politiam, sicut in populari in qua populus dominatur, omnes attingunt ad eam, etiam infimi. Ali­ quando pauci, sicut in paucorum statu in qua divites principantur. Aliquando plures, sicut in statu optimatum, in qua principantur plures virtuosi. 550. — Deinde cum dicit « manifestum igi­ tur » Concludit causam propter quam sunt plu­ res politiae. Et videtur concludere duas cau- — 193 — L. IV, 1. π IN POLITICORUM sas; et dicit quod manifestum est quod ne­ cesse est esse plures politias differentes adinvicem secundum speciem; quia distinctio po­ litiarum secundum speciem est secundum di­ stinctionem partium principalium. Quamvis enim diversitas secundum speciem non sit propter diversitatem partium materialium, ta­ men ad diversitatem partium materialium se­ quitur diversitas formae. Sed partium civitatis quaedam differunt specie adinvicem etiam per­ tinentium ad speciem : plures igitur erunt po­ litiae. Et est intelligendum ad evidentiam dicti, quod sicut partium animalis quaedam sunt quae non pertinent ad speciem, sicut haec ca­ ro, haec ossa, quaedam quae pertinent ad ipsam, sicut caro et ossa absolute: et sicut sunt quaedam quae non attingunt ad formam rei, sicut pili et ungues, quaedam quae attin­ gunt, sicut cor et hepar: et secundum distin­ ctionem istorum secundum speciem diversificantur animalia secundum speciem, non autem secundum primarum distinctionem quae non attingunt ad formam, nec pertinent ad spe­ ciem: sic civitatis sunt quaedam partes quae non attingunt ad civilitatem, nec pertinent ad formam eius; aliae sunt partes principales ipsius; et secundum distinctionem istarum di­ stinguuntur politiae; cuiusmodi sunt illae se­ cundum quas distinguuntur principatus. Aliam causam tangit; et dicit, quod politia est ordo principatuum: ergo secundum di­ stinctionem principatuum est distinctio poli­ tiarum. Sed distinctio principatuum est se­ cundum distinctionem huiusmodi partium. In quibusdam enim politiis principatus distri­ buuntur secundum potentiam eorum qui pos­ sunt attingere ad principatum; in aliis secun­ dum aequalitatem quamdam; sicut divites pro­ pter excessum divitiarum, et egeni principantur propter libertatem, in aliis plures propter vir­ tutem; et isti sunt medii inter istos. Quare manifestum est, cum istae partes sint plures differentes species, quod erunt plures politiae differentes secundum speciem; et tot erunt politiae, quot sunt gradus secundum excessum aliquem. 551. — Deinde cum dicit « maxime autem » Ostendit quot sunt politiae. Et primo facit hoc. Secundo removet erro­ rem quorumdam, ibi, « Non oportet autem etc. ». Prima in duas. In prima dicit quot sunt se­ cundum opinionem aliorum. In secunda quot secundum opinionem suam, ibi « Maxime qui­ dem etc. ». In prima dicit, quod secundum intentionem aliorum, duae videntur maxime esse politiae, sicut duo sunt venti principales, scilicet Au­ stralis et Borealis, et quod alii omnes sunt praetergressiones istorum duorum et quod ab eis deficientes reducuntur ad ipsos. Una est paucorum, alia popularis. Optimatum autem dicunt esse sub paucorum et reduci ad eam et 550-554 politiam dicunt esse popularem quamdam, si­ cut accidit in ventis: ad illos enim duos omnes alios reducunt; sicut Zephyrum ad Bo­ ream, Eurum autem ad Austrum. Eodem mo­ do accidit in proportionibus musicalibus. Sunt enim duae harmoniae principales, quibus omnes aliae coordinantur; scilicet dorica et phrygia. Dorica dicitur harmonia primi toni. Phrygia vero tertii. Et istis alias coordinant; quasdam reducentes ad doricam, quasdam ad phrygjam. Similiter in proposito duas posue­ runt principales; scilicet politias popularem et paucorum; et istis duabus alias coordinaverunt. 552. — Deinde cum dicit « maxime qui­ dem » Declarat quot sunt secundum suam opi­ nionem; et dicit, quod antiqui sic consueve­ runt dividere politias. Melius tamen est quod dividamus eas secundum quod superius di­ ctum fuit: scilicet quod quaedam sunt poli­ tiae rectae, quaedam quae sunt transgressiones; ita quod unius politiae bene ordinatae vel duarum, aliae sunt transgressiones : puta quae­ dam transgressiones sunt bene commensuratae, sicut est illa quae communi nomine nomina­ tur respublica; aliae vero sunt transgressiones. 553. — Deinde cum dicit « non oportet » Removet errorem quemdam circa distin­ ctionem status paucorum et popularium. Et primo probat quod non distinguuntur, sicut ipsi posuerunt eas distingui, proponendo intentum suum. Secundo ostendit qualiter di­ stinguuntur, ibi, «Magis igitur». In prima dicit quod non oportet quod de­ terminetur status popularis, sicut quidam con­ sueverunt ponere et determinare ipsum sim­ pliciter, ita quod status popularis sit politia in qua multitudo principatur: quia contingit quod in statu paucorum multi divites dominentur, et tamen tunc non erit status popula­ ris. Non ergo debet status popularis deter­ minari per hoc quod pauci dominentur. Quo­ niam si essent in aliqua civitate mille trecenti, et mille essent divites et principarentur aliis trecentis pauperibus et liberis existentibus et non concederent eis aliquid de principatu, sed tantum subjicerentur eis, nullus diceret eos principari principatu populari; et tamen mul­ titudo dominaretur. Non ergo per hoc deter­ minatur popularis status, quia multi princi­ pantur. Similiter si illi trecenti pauperes et pauci respectu aliorum existentes essent meliores di­ vitibus et principarentur, divites autem non principarentur, sed subiicerentur illis, talem politiam nullus diceret statum paucorum; et tamen pauci sunt principantes. Quare mani­ festum est quod status paucorum non debet determinari per hoc quod pauci dominentur. 554. — Deinde cum dicit « magis igitur » Declarat quomodo determinandae sunt res­ publica paucorum et populares; et habet partes duas. — 194 — 554-556 IN POLITICORUM In prima proponit quod per se determinan­ tur libertate et divitiis, et per accidens multi­ tudine et paucitate. In secunda probat, ibi, « Etenim utique etc. ». In prima dicit quod magis dicendum quod status popularis sit, quando liberi existentes principantur; paucorum quando divites. Sed accidit liberos esse plures, divites vero paucos; et ideo per accidens determinantur paucitate et multitudine. 555. — Deinde cum dicit « etenim utique » Probat illud quod dictum est. Et primo probat quod multitudine et pauci­ tate per se non distinguuntur nec determi­ nantur. Secundo, quod solum determinantur per se per divitias et paupertatem; sed opor­ tet adiungere multum et paucum, licet per ac­ cidens, ibi, « Sed neque iis ». In prima dicit: ita dictum est quod pauper­ tate et divitiis per se determinantur popularis et paucorum, sed per accidens multitudine et paucitate. Quia si per se distribuerentur prin­ cipatus secundum magnitudinem, sicut dicunt quidam fieri in Aethiopia, vel secundum pul­ chritudinem, ita quod ille qui esset maior et pulchrior principaretur, cum pauci sint pulchri et magni, esset tunc paucorum; hoc autem fal­ sum est. Status enim paucorum tantum est cum divites principantur. Quare manifestum est quod per se non determinantur paucitate et multitudine. 556. — Deinde cum dicit « sed neque » Declarat quod paucitate et multitudine di­ stinguuntur, sed per accidens; et quod opor­ tet ista adiungere; et dicit, quod status pauco­ rum et status popularis non sufficienter ha­ bent terminari his differentiis solum, scilicet paupertate et divitiis: sed cum sint plures par­ tes popularis et paucorum, oportet adiungere aliqua ad determinationem eorum, saltem per accidens; quoniam si pauci liberi existentes principentur pluribus non liberis, non dicemus quod sit principatus popularis; sicut accidit in Apollonia quae est in Ionio et in Thera, in istis enim urbibus principabantur excellentes secundum ingenuitatem et pauci existentes erant ad alios collati, et iam non erat status popularis. Similiter si multi secundum divitias exce­ dentes principarentur, non diceremus popula­ rem, sicut accidit antiquitus in quadam civitate quae dicitur Colophon. In illa enim civitate erant plures divites antequam fiet et bellum in­ ter ipsos et Lydos, et principabantur: attamen non erat popularis. Sed sic debet determinari popularis, ut dicatur quod status popularis est, in quo plures existentes liberi et pauperes principantur: et status paucorum est, quando divites pauci existentes vel nobiles dominantur. Et tunc concludit, quod sunt plures politiae: dicens quod manifestum est quod politici sunt plures, et propter quam causam sunt plures. a t s :t d 'S i- :i ln n it i5t » it — 195 — 15 — In Politicorum. L. IV, 1. n .L, IV, L ni IN POLITICORUM LECTIO III. fnn. 557-570; [416-429]). Ex quibus partibus hoc est personis respublicae constent: et quae partes necessariae sint, quaeve adiunctae: quaeque sibi cohaerere possint, et quae non. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1290521 - 129 Ibi 5) 416. Quod autem et plures dictis et quae, et propter quid, dicamus, principium sumentes dictum prius. Confitemur enim non unam partem, sed plures habere omnem civitatem. 417. Sicut igitur si animalis vellemus acci­ pere species, primo quidem utique segregare­ mus, quod quidem necessarium habere omne animal, velut quiddam sensitivorum, et quod alimenti elaboralivum et susceptivum : puta os et ventrem. Adhuc autem quibus movetur partibus, unumquodque ipsorum. Si itaque, tot species, solum autem horum essent diffe­ rentiae, dico autem puta oris, quaedam plura genera, et ventris, et sensitivorum, adhuc au­ tem et motivarum partium; numerus coniugalionis horum, ex necessitate faciet plura genera animalium. Non enim possibile est idem ani­ mal habere plures oris differentias, similiter autem neque aurium. Quare quando acceptae fuerint horum omnes contingentes combinationes, faciet species animalis; et tot species animalis quot quidem conjugationes necessa­ riarum partium sunt. 418. Eodem autem modo et dictarum poli­ tiarum: etenim civitates non ex una, sed ex multis partibus componuntur, sicut dictum est saepe. 419. Una quidem igitur est quae circa ali­ mentum multitudo, quae vocatur agricolae; se­ cunda autem quae vocatur banausa; est au­ tem haec quae circa has artes sine quibus ci­ vitatem impossibile est habitari. Harum au­ tem artium has quidem ex necessitate oportet existere, has autem ad delitias, vel bene vivere. Tertia autem quae circa forum; dico autem foralem quae circa venditiones et emptiones et negotiationes et campsorias demoratur. Quarta autem quod mercenarium. 420. Quintum autem genus quod propu­ gnans; quod iis nihil minus necessarium est existere, si debeant non servire invadentibus. Nihil enim minus impossibilium quam di­ gnum esse vocare civitatem natura servam; per se sufficiens enim est civitas : quod autem servum, non per se sufficiens. 421. Propter quod quidem in politia leviter haec, non sufficienter autem dictum est. Ait enim Socrates e quatuor necessariissimis com­ poni civitatem; dicit autem hos textorem, agri­ colam, coriarium, aedificatorem. Rursum au­ tem apponit tamquam non necessariis iis, ae­ rarium et eos qui supra necessaria pecora; adhuc autem negotiatorem et campsorem. Et haec omnia sunt complementum primae civi­ tatis, tamquam gratia necessariorum omnis civitas sit constituta, sed non boni qui magis, aequalibusque indigeat aerariis et agricolis. 422. Partem autem propugnantem non prius attribuit antequam regione crescente, ac tan­ gente vicinos, ad bellum instituantur. 423. At vero et inter quatuor et quotcumque communicantes necessarium esse aliquid red­ dentem et indicantem quod iustum. Siquidem igitur et animam ponat utique quis magis par­ tem animalis quam corpus, et civitatum magis talia ponendum quam ea quae ad necessarium usum tendunt; scilicet bellicum et quod parti­ cipant iustitia disceptativa. 424. Adhuc autem quod consiliatur, quod quidem est intellectus politici opus; et haec sive separatim existant aliquibus sive eisdem; nihil enim differt ad rationem: ditari et agros colere accidit eisdem saepe. Quare siquidem et haec et illa sunt ponenda partes civitatis, manifestum quod et qui ad arma necessaria civitatis pars est. 425. Septima autem quae substantiis mini­ strat, quam vocamus opulentos. 426. Octava autem demiurgica si populi institutiva et quae circa principatus, administra­ tiva : si quidem, sine principatibus impossi­ bile esse civitatem. Necessarium igitur esse ali­ quos potentes principari et administrantes vel continue, vel secundum partem civitati, hac administratione. 427. Reliqua autem, de quibus determina­ vimus perfecte, quod consiliabitur, et convin­ cat altercantibus de iustis. Siquidem igitur haec oportet fieri in civitatibus, et bene fieri et iuste, necessarium et aliquos politicorum esse principantes virtute. 428. Alias quidem igitur potentias videtur multis contingere existere eisdem; puta eosdem esse propugnantes et agricolas, et artifices; ad­ huc autem consiliantes et iudicantes. Informan­ tur autem et virtute omnes, et plurimis princi­ patibus principari putant posse: sed pauperes esse et divites eosdem impossibile est. Propter quod hae partes maxime esse videntur civita­ tis divites et egeni. 429. Adhuc autem propterea quod ut in plu­ ribus ii quidem pauci sunt, ii autem multi, hae videntur contrariae partes, partium civi­ tatis, ut et politiae secundum excessus harum consistant; et duae politiae videntur esse democratia et oligarchia. Quod quidem igitur sint politiae plures et propter quas causas, dictum est prius. — 196 — 557-559 IN POLITICORUM L. IV, 1. ni COMMENTARIUM 557. — Postquam Philosophus declaravit, quod plures sunt politiae et propter quam causam et quot sunt aliquo modo, in parte ista declarat quod sunt plures politiae quam quae dictae sunt: et ostendit hoc quasi ex virtute cuiusdam medii per quod ostendebat prius quod sint plures; et dividitur in duas. In prima ostendit quod sunt plures quam quae dictae sunt. In secunda ostendit quae sunt principales inter illas secundum alios, ibi, « Alias quidem ». Adhuc prima in duas. In prima praemittit intentum suum proponendo principium ad pr bandum hoc. In secunda prosequitur, ibi, «Sicut igitur». In prima dicit: sic dictum est, quod sunt plures politiae: quaedam enim sunt rectae; et istae sunt tres: regnum, optimatum status, et respublica. Et sunt tres non rectae: tyran­ nis, paucorum, et popularis. Modo dicendum est, quod sunt plures politiae quam quae di­ ctae sunt et quae sunt illae et propter quam causam sunt plures; accipiendo principium ad hoc probandum quod prius assumptum fuit ad probandum quod essent plures; scilicet quod omnis civitas plures partes habet et non unam solum: ex isto enim eodem probabitur quod sint plures quam quae dictae sunt. 558. — Deinde cum dicit « sicut igitur » Probat accipiendo simile in his quae sunt secundum naturam; quia politia assimilatur eis. Est enim politia secundum rationem : ea autem quae secundum rationem sunt, sunt posteriora his quae sunt secundum naturam et ortum habent ex illis; et ideo assumit si­ mile in his ad probandum intentum suum: et habet partes duas. Primo assumit simile. Secundo adaptat ad propositum, ibi, « Eodem autem modo ». Circa primum intelligendum est, quod sicut dictum est prius, partium materialium quae­ dam sunt quae perlinent ad speciem, quae­ dam autem non. Partes pertinentes ad ipsam sunt sine quibus species non potest esse: si­ cut caro et os pertinent ad speciem hominis, quia sine his non potest esse’ homo. Partes materiales non pertinentes ad speciem sunt, sine quibus species potest reperiri; sicut ista ossa et istae carnes non pertinent ad speciem humanam, quia sine istis potest esse homo. Secundum igitur distinctionem partium perti­ nentium ad speciem distinguitur forma; quam­ vis distinctio formae non sit propter distin­ ctionem materiae. De talibus vero partibus secundum quarum distinctionem distinguuntur formae et species, loquitur hic Philosophus; et dicit quod si ali­ quis velit accipere species animalis, oportet quod distinguantur partes materiales anima­ lis, sine quibus non potest esse forma anima­ lis, non autem sine quibus animal potest es­ se: ut dicatur quod partium animalis materia­ lium, aliud est sensitivum, aliud nutritivum, aliud digestivum : animal enim determinatur sensu; et ideo oportet esse unam partem sen­ sitivam organicam : et cum animal nutriatur, oportet quod recipiat alimentum et quod di­ gerat: ista autem fiunt per diversas partes: quare animalis est quaedam pars receptiva alimenti sicut os, alia digestiva sicut venter. Tertiam non adiungit hic quae necessaria est, per quam scilicet emittit impurum et super­ fluum; sed in libro de Morte et Vita adiungit illam. Iterum cum animal moveatur vel de loco ad locum, sicut animalia quae moventur motu progressionis vel motu dilatationis et constrictionis, sicut quaedam imperfecta, opor­ tet quod habeat partes aliquas opportunas ad motum. Si ergo sint tot partes animalis, et istarum partium sint plura genera differentia secundum speciem, sicut sunt plura genera oris et ven­ tris quae differunt secundum speciem; simi­ liter et plura sensitiva differentia secundum speciem et plures partes opportunae ad mo­ tum: manifestum est quod secundum distin­ ctionem istarum partium est distinctio specie­ rum animalium : quia non est possibile quod idem animal secundum speciem habeat plures ventres differentes secundum speciem et plu­ res aures et plures differentias oris: quia si animal sit unius speciei, oportet quod partes sint unius speciei, quia per formam ipsius partes eius determinantur. Ergo illae quae ter­ minantur per formam unam, sunt unius spe­ ciei. Non ergo possibile est unius animalis esse plures differentias specificas oris, et sic de aliis. Quare manifestum est quod si acci­ piantur omnes combinaliones quae possibiles sunt istarum partium animalium quae diffe­ runt secundum species, quod erunt diversae species animalis, et tot quot sunt tales combinationes. 559. — Deinde cum dicit « eodem autem » Applicat ad propositum; et intendit istam rationem. Secundum distinctionem partium pertinentium ad speciem distinguitur species: sed plures sunt partes pertinentes ad rationem politiae, et plures quam quae dictae sunt: ergo plures erunt politiae et plures quam quae dictae sunt. Circa istam rationem duo facit. Primo ap­ plicando simile ad propositum, ponit mino­ rem. Secundo probat, ibi, « Una quidem etc. ». In prima dicit, quod sicut secundum distin­ ctionem partium animalis pertinentium ad speciem est distinctio specierum animalis, et plures sint species animalis cum sint plures — 197 —, L. IV, 1. ni IN POLITICORUM tales partes, eodem modo sunt plures poli­ tiae, quia diversae sunt partes civitatis diffe­ rentes secundum speciem : non enim civitas ex una parte componitur, sed ex multis, si­ cut frequenter dictum est superius. 560. — Deinde cum dicit « una quidem » Probat quod sunt plures partes civitatis. Sunt autem tres gradus in ea; infimus, me­ dius et supremus; et secundum hoc dividitur in tres partes. In prima enumerat partes populi qui est in gradu infimo. Secundo enumerat partes me­ dias, ibi, « Quintum autem ». Tertio partes su­ premas, ibi, « Reliqua ». In prima dicit: bene dictum est quod sunt plures partes civitatis. Una enim est multi­ tudo quae administrativa est alimenti, sicut sint agricolae et ista est prima pars et neces­ saria, alimentum enim necessarium est in ci­ vitate, et ideo necessarii sunt illi qui admini­ strant ipsum. Secunda pars civitatis quantum al gradum inferiorem, sunt viles mercenarii : et dicuntur viles mercenarii qui in operibus suis maculant corpus, sicut sunt fullones, et coriarii, et alii huiusmodi artifices, sine qui­ bus non potest civitas inhabitari. Et istarum artium multa sunt genera. Quaedam enim est, quae est ad necessitatem civitatis, sicut textiva et coriaria; sine enim istis non est civitas. Alia est propter delectationem et bene vivere, sicut musica. Et quaedam quae ordinantur ad superfluas delectationes, sicut musica quae­ dam. Et quaedam quae nocuae sunt civitati, sicut taxillaria et aleativa. Tertia pars civi­ tatis est forensis, quae est circa venditiones et emptiones et negotiationes et nummularios. Quarta pars civitatis est mercenaria: et di­ cuntur mercenarii qui locant opera sua. Sic igitur sunt quatuor partes civitatis quantum ad inferiorem gradum ipsius. 561. — Deinde cum dicit « quintum autem » Enumerat partes medias civitatis. Et dicun­ tur mediae, quia medio modo se habent in­ ter primum principans, ct populum qui tenet inferiorem gradum. Et dividitur in partes quinque. In prima probat quod propugnativum sit pars civitatis. In secunda, quod indicativum, ibi, « At vero etc. ». Et in tertia, quod consiliativum, ibi, « Adhuc autem quod consiliatur etc. ». In quarta, quod divites, ibi, « Septima etc. ». In quinta, quod directivum populi, ibi, « Octa­ va etc. ». Prima istarum dividitur in duas. In prima probat, quod propugnativum sit pars civitatis. Secundo removet errorem quorumdam, ibi, « Quapropter etc. ». In prima dicit, quod quinta pars civitatis computando quatuor primas partes, et prima inter medias, est quod propugnativum est : quae pars (1) non est minus necessaria quam aliqua praedictarum, si non debeat civitas es(1) Al. pars quae. 559-563 se serva; manifestum enim est, et inconve­ niens, et contra rationem civitatis ipsam esse naturaliter servam. Et ratio huius est, quia ci­ vitas est per se sufficiens: sed illud quod ser­ vum est, non est per se sufficiens; quia omnes operationes eius ad alterum ordinan­ tur. Illud autem cuius operationes ad al­ terum sunt, non est per se sufficiens. Quare manifestum est, quod civitas non debet esse serva. Sed si civitas non haberet pugnantes contra adversarios, subjugaretur aliis et esset serva. Quare manifestum est, quod necessa­ rium est in civitate esse propugnativum. 562. — Deinde cum dicit « propter quod » Removet errorem Platonis: et dividitur in duas. In prima ostendit, quod insufficienter dixit de partibus civitatis. Secundo tangit quod di­ xit Plato de propugnativo, ibi, « Partem autem propugnantem etc. ». In prima dicit : ita dictum est, quod qua­ tuor sunt partes civitatis necessariae circa gra­ dum infimum civitatis, et est alia pars non minus necessaria quae dicitur propugnativum: propter quod manifestum est, quod quidam, sicut Plato, leviter, hoc est, sine inquisitione et non sufficienter dixit de partibus civitatis. Dixit enim Socrates (et vocat Platonem Socra­ tem, quia Plato intitulavit politiam nomine Socratis magistri sui), quod quatuor sunt par­ tes valde necessariae, et sine quibus non po­ test esse civitas. Dixit autem illas partes esse, agricolam curantem de alimento: et manife­ stum est, quod ista est necessaria, quia sine alimento non potest esse civitas: aliam dixit textorem et coriarium : sine istis enim non po­ test esse similiter civitas: aliam dixit aedifi­ catorem, civitas enim ex domibus est: ideo oportet, quod sint aedificatores in civitate. Istas quatuor posuit necessarias civitati. Ite­ rum posuit alias, quas dixit non necessarias; scilicet fabrum ferrarium; et dicitur ferrarius qui operatur ferro. Iterum pastores, qui cu­ ram habent de animalibus. Iterum negotiato­ rem et nummularium. Et istas dixit esse com­ plementum primae civitatis. Vocabat autem primam civitatem ut est ex primis partibus composita. Sic autem posuit, ac si civitas esset gratia ipsius vivere absolute, et non propter bene vivere, ac si civitas tan­ tum primo et per se sit ex aequalibus, sicut sunt coriarii et agricolae. Non autem est ita: non enim civitas est gratia ipsius vivere ab­ solute, sed gratia ipsius bene vivere: et pro­ pter hoc multae aliae partes sunt necessariae in ipsa quas ille non posuit. Iterum civitas non tantum indiget aequalibus, immo inae­ qualibus: et ideo dicendum est, quod erravit. 563. — Deinde cum dicit « partem autem » Tangit quod dixit de propugnatione: et di­ cit, quod de propugnantibus similiter non bene dixit, quod in principio cum civitas aedifica­ retur, non fuerunt necessarii; sed postea cum civitas augmentatur et extenditur ad fines, vel — 198 — 564-570 IN POLITICORUM ad terminos alterius civitatis, ex quibus saepe causatur dissensio ad reprimendum violentiam adversariorum. 564. — Deinde cum dicit « at vero » Ostendit, quod indicativum sit pars civita­ tis. Et dicit, quod iterum inter quatuor par­ tes, vel quotquot ponantur, necessarium est esse in civitate partem, quae determinet et de­ finiat accusationes et disceptationes quae sunt in ea, et faciat iustum : et hoc probat, quia sicut anima se habet ad corpus, sic iudex se habet ad civitatem. Nam sicut anima vel in­ tellectus inquirit et consiliatur et iudicat de inventis, sic iudex inquirit et consiliatur de conferentibus ad finem politiae et iudicat. Sed anima necessaria pars est animalis et hominis magis quam corpus: ergo similiter iudex est pars necessaria in civitate magis quam (2) propugnativum et magis quam illa quae or­ dinatur ad usum corporis. Probat autem Philo­ sophus de istis, quod sint partes, magis quam de aliis, quia de istis minus videbatur quod essent necessariae; et praecipue minus videre­ tur si civitas esset instituta, gratia ipsius vi­ vere absolute. 565. — Deinde cum dicit « adhuc autem » Ostendit, quod consiliativum sit pars civi­ tatis. Et dicit quod consiliativum est pars ci­ vitatis. Et ratio huius est, quia consiliari est opus politici: habet enim politicus consiliari de conferentibus ad finem civitatis : quare ma­ nifestum est, quod ad politicum pertinet con­ siliari. Sed quae pertinent ad politicum, se­ cundum quod huiusmodi, sunt de necessitate civitatis: quare consiliativum est pars civitatis. Ista autem, scilicet consiliativum et indicati­ vum, utrum separatim existant, ut alius sit ille qui iudicat, alius sit qui consiliatur, alius qui in armis est, alius qui colit agros, sive non separatim existant, sed unus et idem sit qui iudicat et consiliatur, nihil differt ad proposi­ tum: hoc enim possibile est: videmus enim quod idem potest esse miles et agricola : si­ militer idem potest esse indicans et consilians. Si igitur miles ct agricola sint partes civita­ tis, manifestum, quod et ista et illa quae or­ dinatur ad bella, pars erit ipsius. 566. — Deinde cum dicit « septima autem » Ostendit quod divites sunt partes civitatis. Et dicit, quod septima pars civitatis compu­ tando omnes praecedentes, est illa quae mi­ nistrat divitias, quam partem dicimus opulen­ tos. Cum enim civitas debeat esse per se suf­ ficiens, oportet quod habeat divitias, aliter non esset; et ideo illi sunt necessarii in civitate, qui habent huiusmodi divitias. 567. — Deinde cum dicit « octava autem » Ostendit, quod directivum populi sit pars civitatis. Et dicit, quod octava pars civitatis est illa quae magistratus gerat, idest dircctiva sit populi. Ista autem est necessaria, quia (2) /ii. ct quam. L. IV, 1. ni populus est sine ratione; et ideo indiget ali­ quo directivo, ne praeter rationem moveatur. 568. — Deinde cum dicit « reliqua autem » Ostendit, quod suprema pars civitatis est necessaria. Et dicit quod pars quae admini­ strativa est in civitate circa principatus, neces­ saria est in civitate, quia civitas non potest esse sine principibus. Cuius probatio est, quia politia est ordo principatuum et maxime pri­ mi: ergo manifestum est, quod necesse est ali­ quos esse in civitate potentes principari, vel semper, vel aliquando, ita quod aliquando unus principetur, aliquando alius. Similiter alia, de quibus dictum est, scilicet de consiliatione et de illo qui determinat disceptatio­ nem inter aliquos altercantes de iusto, oportet esse in civitate. Si igitur haec in civitate fieri possunt bene et juste, et iniuste et male: oportet autem hoc fieri bene, hoc autem non potest esse sine virtute dirigente, manifestum quod necesse est aliquos viros politicos prin­ cipari in civitate secundum virtutem. Sic igi­ tur apparet, quod sunt plures partes civitatis differentes secundum speciem et rationem: quare erunt plures politiae. Si autem aliquis dicat quod superius dictum est, quod sunt sex, tres rectae, et tres transgressae, et non plures; dicendum quod superius dixit, quod sunt sex genera politiae et non plures: quae­ dam tamen ipsarum habent species sub se contentas, et sic hic loquitur: unde vult pro­ bare quod sunt plures politiae secundum spe­ cies. 569. — Deinde cum dicit « alias quidem » Ostendit quae sunt principales inter istas secundum intentionem aliorum. Et dividitur in duas, secundum quod per duas rationes ostendit, quod iidem possunt es­ se consiliantes et iudicantes, quae sunt prin cipales. Secunda ibi, « Adhuc autem etc. ». In prima dicit, quod cum sint multae par­ tes civitatis; duae tamen videntur esse princi­ pales, et maxime oppositae; scilicet divites et egeni. Alias enim partes contingit multis eis­ dem existere simul: verbi gratia, iidem pos­ sunt esse propugnantes et agricolae et artifices. Iterum iidem possunt esse consiliantes et iu­ dicantes. Iterum cum his possunt esse virtuosi. Sed impossibile est unum et eumdem simul esse divitem et pauperem. Propter quod mani­ festum est quod divites et egeni videntur esse maxime principales partes civitatis, et maxime differentes. Propter quod duae maxime viden­ tur partes civitatis esse, in quibus divites vel pauperes principantur. 570. — Deinde cum dicit « adhuc autem » Ponit secundam rationem. Et dicit, quod iterum divites et egeni videntur duae partes esse civitatis maxime contrariae, quia ut in pluribus divites sunt pauci et pauperes multi. Quare manifestum est quod politiae quae de­ terminantur secundum excessus istarum par­ tium erunt duae politiae maxime contrariae et diversae. Ex quo manifestum est quod po- — 199 — L. IV, 1. ni IN POLITICORUM pularis et paucorum sunt duae politiae diver­ sae et distinctae, quamvis autem dives secun­ dum quod dives et pauper secundum quod huiusmodi, maxime différant, ne unus et idem simul possit esse dives et pauper, tamen non maxime differunt secundum rationem bonitatis 570 et malitiae. Et ideo considerando secundum rationem boni el mali non maxime differunt, sed sunt aliae quae plus differunt. Ulterius concludit quod dictum est prius quod sunt plures politiae quam quae dictae sunt et pro­ pter quam causam. 200 — IN POLITICORUM L. IV. 1. iv LECTIO IV. (nn. 571-588; [430-446]). Popularis administrationss quinque modi enumerantur, et paucorum status quatuor: quorum ultimi non legibus sed decretis regnant, persimiles sunt tyranno. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 129Ibi5 - 1292b11) 430. Quod autem sint et democratiae species plures et oligarchiae, dicamus; manifestum autem hoc et ex dictis. 431. Species enim plures populi et dictorum insignium sunt: puta populi quidem species, una quidem agricolae, altera autem quae circa artes. Alia autem foralis, quae circa emptio­ nem et venditionem versatur. Alia autem quae circa mare: et haec quidem bellica, haec au­ tem pecuniativa, haec autem vectiva, haec au­ tem piscativa. In multis enim locis singula, horum multae turbae; puta piscatores qui­ dem in Tarento et Byzantio. Trierale autem Athenis, negotiativum autem in Aegina et Chio, transvectivum autem in Tenedo. Adhuc autem quod manuale, et quod modicam habet sub­ stantiam, ut non possit vacare. Adhuc quod quidem ex ambobus civibus liberum; et utique si qua talis alterius multitudinis species. 432. Insignium autem, divitiae, nobilitas, vir­ tus, disciplina, et iis similia, dicta secundum eamdem differentiam. 433. Democratia igitur est prima quidem quae dicitur maxime secundum aequale: ae­ quale enim ait lex talis democratiae nihil ma­ gis existere egenis vel divitibus, neque domi­ nos esse utroscumque sed similes ambos. Si­ quidem enim libertas maxime est in democralia, sicut existimant quidem, et aequalitas; sic utique erit maxime communicantibus om­ nibus maxime politia similiter. Quoniam au­ tem amplior populus, dominans autem quod visum fuerit pluribus; necesse democratiam esse hanc. Una quidem igitur species democratiac haec. 433'. Alia autem quod principatus sint ab honorabilitatibus et brevibus existentibus iis. Oportet autem ei qui possidet potestatem esse participandi, et carentem non participare. 434. Altera species democratiae, omnes qui­ dem esse principantium, si solum sit civis, principari autem legem. 435. Altera autem species democratiae, alia quidem esse eadem, dominans autem esse mul­ titudinem et non legem. 436. Haec autem fit quando sententiae fue­ rint dominae, sed non lex. 437. Accidit autem hoc propter demagogos. In quibus quidem enim quae secundum legem democratizant, non fit demagogus, sed optimi civium sunt in praeeminentia. Ubi autem le----- 201 ges non dominantur, hic fiunt demagogi. Mo­ narchiis enim fit populus compositus unus ex mullis. Ipsi enim multi sunt domini, non ut unusquisque sed omnis. Quale autem dicat Homerus non bonam esse multi-dominationem, utrum hanc vel quando plures sunt qui prin­ cipantur ut unusquisque, incertum. Talis igitur populus veluti monarchiis existens, quaerit monarchizare, quia non subiicitur sub lege, et fit despoticus. Quare et adulatores honorati: et est populus iste proportionaliter tyrannidi monarchiarum. Propter quod et mos idem et ambo despotica meliorum; et sententiae sicut ibi praecepta. 438. Et demagogus et adulator idem et pro­ portionaliter: et maxime autem utrique apud utrosque valent. Adulatores quidem apud ty­ rannos. Demagogi autem apud populos tales. 439. Sunt autem iis causa, ut sententiae sint dominae, sed non leges, omnia reducentes ad populum. Accidit enim ipsis fieri magnos pro­ pter populum quidem esse dominum omnium, opinionis autem populi hos; suadetur enim multitudo iis. 440. Adhuc autem qui principatus accusant, aiunt oportere populum iudicare, hic autem gaudenter recipit advocationem. Quare dissol­ vuntur omnes principatus. 441. Rationabiliter autem utique videbitur increpare qui dicit talem esse democratiam, non politiam; ubi enim non principantur leges, non est politia. Oportet enim legem quidem principari omnium. De singularibus autem principatus et politiam iudicare. 442. Quare siquidem est democratia una po­ litiarum, manifestum, quod talis institutio in qua sententiae omnia dispensant, neque demo­ cratia proprie; nullam enim sententiam con­ tingit esse universalem. Species quidem igitur democratiae determinatae sint in hoc modo. 443. Oligarchiae autem species, una quidem esse principatus ab honorabilitatibus tantis, ut egeni non participent cum sint plures, licere autem possidenti participare politia. 444. Alia autem quando ab honorabilitatibus immensis sunt principatus, et eligunt ipsi eos qui deficiunt. Siquidem igitur ex omnibus iis hoc faciant, videtur hoc esse magis aristocraticum. Si autem ex aliquibus determinatis, oligarchicum. L. IV. I. iv IN POLITICORUM 445. Altera species oligarchiae est quando puer pro patre unus fit. 446. Quarta autem quando exstiterit quod nunc dictum est, et principetur non lex, sed princeps; et est convertibilis hoc in oligarchies, 571-574 sicut tyrannus in monarchiis, et de qua dixi­ mus ultima democratia in democratiis. Et vo­ cant et valem oligarchiam potentatum. Oli­ garchiae quidem igitur species tot et democraliae. COMMENTARIUM 571. — Postquam Philosophus ostendit plu­ res esse politias in generali, ostendit in speciali esse plures, distinguendo quaedam genera ipsa­ rum, sicut popularem et paucorum. Et dividitur in duas. In prima praemittit intentum suum. Secundo prosequitur, ibi, «Species enim etc.». In prima dicit, quod postquam dictum est quod sint plures species politiae in generali, dicendum est quod plures sunt species popu­ laris et paucorum; et hoc manifestum erit ex eodem principio ex quo probatum fuit in ge­ nerali quod sunt plures species politiae. 572. — Deinde cum dicit « species enim » Prosequitur; et primo ostendit quod sunt plures politiae populares et plures paucorum. Et primo in generali. Secundo in speciali et divisim, ibi, « Democratia igitur ». In prima intendit istam rationem. Secun­ dum distinctionem partium pertinentium ad speciem, distinguitur species. Sed partes ma­ teriales populi pertinentes ad rationem status popularis, et partes divitum pertinentes ad ra­ tionem potentiae paucorum sunt plures : qua­ re sunt plures species popularis et paucorum. Huius rationis declarat minorem. Et primo, quod sunt plures parte populi. Secundo quod sunt plures partes divitum, ibi, «Insignium autem etc.». In prima dicit quod plures sunt partes po­ puli, differentes secundum speciem; et divitum similiter. Una quidem species vel pars populi est agricultura : alia circa artes, sicut opera­ tores; alia quae versatur circa emptionem et venditionem; alia quae circa mare; et ista mul­ tas habet sub se species. Quaedam enim est quae ordinatur ad bellicas operationes: alia quae ad pecunias acquirendas; alia est nauti­ ca solum quae merces vehit; alia ad piscan­ dum. In diversis autem locis multi sunt ope­ rantes secundum singula istorum, sicut in Tare'nto et Byzantio multi sunt piscatores: Athe­ nis sunt multi nautae. In Aegina vero et Chio sunt multi negotiantes in mari. Et in Tenedo multi sunt transportantes per mare. Ulterius est alia pars populi quae dicitur manualis, quae laborat manibus. Hoc autem est, quia modicam habent substantiam tales, unde possunt vivere; et ideo non possunt vaca­ re speculationi vel actibus bellicis. Ulterius est alia species populi : scilicet si aliquis ho­ mo (1) natus sit ex duobus civibus liber, pars (1) Lege contingit. populi est. Iterum si sit aliqua alia species multitudinis, pars populi est. 573. — Deinde cum dicit « insignium au­ tem » Ostendit quod sunt plures partes divitum. Et dicit, quod insignium plures sunt partes. Quidam enim sunt divites, quia divitias ha­ bent. Alii nobiles, alii virtuosi et disciplinati; et quicumque alii similes istis, secundum eumdem modum partes sunt insignium. 574. — Deinde cum dicit « democratia igi­ tur » Prosequitur modos popularis et paucorum in speciali et divisim. Et dividitur in duas : quoniam in prima par­ te ponit modos popularis et paucorum. Secun­ do cum dicit, « Adhuc autem etc. » ponit mo­ dos status optimatum. Adhuc prima dividitur in duas. Quoniam in prima ponit modos istarum politiarum. Secundo assignat rationem istorum. Secunda ibi, « Non oportet autem etc. » Adhuc prima in duas. In prima enumerat modos popularis. In secunda modos pauco­ rum, ibi, « Quare siquidem etc. ». Prima in quinque, secundum quod enumerat quinque modos popularis: quorum tamen pri­ mus et ultimus in unum incidunt, ut videbi­ tur. Secunda ibi, « Alia autem etc. ». Tertia ibi, « Altera species ». Quarta ibi, « Alia spe­ cies ». Quinta ibi, «Altera species etc.». In prima dicit, quod prima species popu­ laris, quae maxime dicitur popularis, est in qua principantur secundum omnimodam ae­ qualitatem. Et hoc apparet; quia lex fuit in tali politia, quod de honoribus non plus distri­ bueretur divitibus quam egenis vel virtuosis quam non virtuosis; sed aequaliter istis et il­ lis. Iterum dicebat lex, quod isti non magis deberent dominari quam illi nec e converso, sed isti et illi indifferenter, quia sunt similes vel aequales. Et ideo quia aequalitatem ha­ bent in libertate, aequaliter debent dominari et recipere de honoribus, non plus unus quam alter. Si enim libertas maxime sit in populari, ut dicunt plures, in ista autem sunt omnes ae­ quales, manifestum est, quod maxime erit po­ litia et aequalitas secundum ipsam, si omnes communicent in omnibus aequaliter. Et quod ista species sit popularis, probat sic. In ista enim specie politiae dominatur populus sive multitudo; quia omnes sunt aequales secun­ dum libertatem et principatus distribuitur se- ----- 202 — 575-579 IN POLITICORUM eundum ipsam. Et ideo multitudo tota domi­ natur: sed ubi multitudo dominatur popularis est: haec igitur est una species popularis. 575. — Deinde cum dicit « alia autem » Ponit secundam speciem. Et dicit quod se­ cunda species popularis est in qua assumitur aliquis ad principatum propter aliquem termi­ num divitiarum parvum quidem. Et adiungit parvum, ad hoc, ut plures possint regere. Si enim non assumerentur nisi qui magnum possiderent censum, esset admodum pauco­ rum, et sic non esset popularis. 576. — Deinde cum dicit « altera species » Ponit tertiam speciem. Et dicit, quod tertia species popularis est, in qua omnes habiles sunt ad magistratus gerendos, dummodo non sint obnoxii ex aliqua causa; puta quia ex aliquo crimine civilitatem amiserint, ut contin­ git capite diminutis, aut quia servi sint vel aliquo alio modo civilitate careant. Et in isto principatu principans principatur secundum le­ gem. Cum enim quilibet assumatur ct quili­ bet ex se non potest esse sufficiens dirigere, oportet quod sit dirigibilis et a lege dirigatur. Iterum non etiam possunt vacare; ideo opor­ tet quod secundum legem principentur. 577. — Deinde cum dicit « altera autem » Ponit quartam speciem. Et dicit quod quarta species popularis est, in qua aliqui assumun­ tur ad principatum, sive sint servi, sive liberi, dum tamen sint in civilitate. Et quia non omnes tales possunt vacare ad principatum, oportet quod principentur secundum legem, sicut prius. 578. — Deinde cum dicit « haec autem » Ponit quintam speciem: et videtur eadem esse cum prima, nisi quod in ista repetit magis determinate quod dixit in prima. Et dividitur in duas. In prima ponit speciem istam. In secunda ostendit, quod non est vere politia nec status popularis, ibi, « Rationabi­ liter autem etc. ». Adhuc prima in duas. In prima ponit spe­ ciem istam. In secunda ostendit propter quam causam accidit, ibi, «Accidit autem etc.». In prima dicit quod quinta species quae videtur esse eadem cum prima, est quando multitudo principatur non secundum legem, sed secundum decretum. Et est intelligendum quod decretum intelligitur dupliciter. Uno modo dicitur enunciatio quaedam universalis de particularibus operabilibus, sicut dicit Phi­ losophus secundo rhetoricae suae. Alio modo dicitur indicium aliquod de aliquo operabili; et sic sumitur hic decretum. Et differt a lege; quia lex est de universali et obligat ad fu­ turum, decretum vero isto modo sumptum est de particulari operabili et obligat ad prae­ sens tantum. 579. — Deinde cum dicit « accidit autem » Declarat propter quam causam iste modus accidit. Et dividitur in duas. In prima proponit quod accidit propter doctores populi et suasores. L. IV, 1. iv Et assignat causam quare isti introducti sunt. In secunda assignat causam popularis reipublicae praedictae ex dictis, ibi, « Sunt autem iis ». Prima in duas. In prima ostendit quare do­ ctores sunt introducti. Secundo comparat eos ad adulatores, ibi, « Demagogus ». Dicit igitur quod accidit populum dominari non secundum legem, sed secundum senten­ tiam populi propter praepotentes. Et hoc ap­ paret; quia in his popularibus in quibus principatus est secundum legem, non oportet quod sit ductor, sed sunt viri optimi in prae­ eminentia. Tunc enim populus non ducitur sesundum solam voluntatem alicuius, sed secun­ dum legem. Praepotens autem ducit populum secundum suam voluntatem, non secundum legem. Sed ubi non est principatus secundum legem, ibi est ductor et suasor, quia populus deficit a ratione. Et ideo indiget aliquo du­ ctore; et cum non ducatur secundum legem, oportet quod secundum rationem vel volun­ tatem alicuius. Talis vero est praepotens et suasor; et cum totus populus compositus ex multis dominatur, est sicut monarcha et prin­ ceps unus. Omnes enim principantur non divisim, sed coniunctim. De quo dixit Homerus quod non est bonus principatus ubi multitudo princi­ patur. Sed incertum est, utrum intellexit Ho­ merus quod quando tota multitudo domina­ tur, sicut unus monarcha coniunctim, non sit per se bonus principatus, vel quando populus dominatur, ita quod unusquisque dominetur. Sed quando huiusmodi populus qui est sicut monarcha quidam vult regere civitatem monarchice, et quia hoc non facit ad utilitatem omnium, sed sui et contra voluntatem insi­ gnium, oportet quod dominative principetur, idest principatu domini ad servum, propter quod accidit quod adulatores acceptantur et honorantur a talibus, quia acceptantur et ho­ norantur a tyrannis. Cuius ratio est, quia adulator est qui dicit et operatur ea quae opinatur placere, in nullo volens contristari. Unusquisque au­ tem diligit suam excellentiam et vult esse cer­ tus de ipsa: et ideo libenter audit ipsam et illum qui testatur de ea. Sed adulator dicit excellentiam alterius affirmando, ut sibi pla­ ceat, et ideo honoratur. Et quia in ista po­ litia sunt aliqui qui dicunt excellentiam po­ puli, cum dicunt quod omnia debent referri in populum, et quod unus non debet magis dominari quam alius, et quod sunt omnes aequales, ideo in tali politia adulatores, sive ductores, honorantur vel acceptantur. Populus etiam iste qui sic principatur, proportionabiliter se habet tyrannis in monarchiis in quibus unus principatur. Et ideo eadem consuetudo et idem mos in utroque: in utro­ que enim opprimuntur meliores: est enim principatus eorum dominativus respectu me­ liorum, quia opprimunt ipsos, et non inten­ 2Ü3 — L. IV, 1. iv IN POLITICORUM dunt bonum eorum per se. Iterum in princi­ patu istorum sunt decreta, sicut in tyran­ nide sunt praecepta ad opprimendum meliores. 580. — Deinde cum dicit « et demagogus » Comparat ductorem ad adulatorem; dicens quod ductor et adulator sunt idem, et proportionantur. Uterque enim vult dicere vel fa­ cere quod placeat aliis. Sed differunt, quia ductor dicit ea quae placent populo : sed adu­ lator dicit ea quae placent tyranno, quia ty­ rannus et populus habent magnam potesta­ tem. Manifestum est, quod uterque habet ma­ gnam potestatem: sed ductor apud populum, adulator apud tyrannum. 581. — Deinde cum dicit « sunt autem » Declarat propter quid accidit talis politia. Et dividitur in duas. Primo assignat cau­ sam propter quam sit principatus in ista po­ litia secundum decretum non secundum le­ gem. Secundo assignat causam quare totus populus dominatur, ibi, « Adhuc autem etc. ». In prima dicit quod ductores sunt causa quare populus dominatur secundum senten­ tiam suam, non secundum leges. Dicunt enim ductores et praepotentes omnia debere referri in populum; et quod unus non debet magis dominari quam alius, et quod omnes sunt ae­ quales. Haec autem placent populo; ideo do­ minatur secundum sententiam; et quia popu­ lus principatur omnibus, contingit quod isti sunt magni et magnam potentiam habent. Isti enim tenent opinionem populi : sunt enim tria quae faciunt ad bene persuadendum secundum Aristotelem secundo Rhetoricae: scilicet pru­ dentia, virtus et benevolentia. Et propter istud tertium doctores de facili suadent populo; sunt enim eis benivoli. 582. — Deinde cum dicit « adhuc autem » Declarat quare totus populus principatur. Et dicit quod isti ductores accusantes princi­ patus, in quibus unus vel pauci principantur, dicunt quod tota multitudo debet dominari et iudicare quae fiunt per alios magistratus. Omnia enim debent referri ad populum; et melius est totum principari quam partem. Populus autem gratanter recipit hanc allega­ tionem; omnes enim faciliter exaudiunt pro­ ponentes pro eis ad quae inclinantur; sicut in­ temperatus pro actu intemperantiae. Propter quod cum potestatem habeant principantur, destruentes alios principatus. 583. — Deinde cum dicit « rationabiliter autem » Declarat, quod huiusmodi politia in qua principatur populus non secundum legem, sed secundum sententiam, non est proprie po­ litia, nec status popularis. Et primo declarat, quod non est proprie politia. Secundo, quod proprie non est popu­ laris, ibi, « Quarum quidem etc. ». In prima dicit, quod rationabiliter videtur dicere ille qui dicit, quod huiusmodi popu­ laris non est proprie politia. Et ratio huius est, quia ubi non principantur leges, non est 580-585 politia, quia oportet in politia legem princi­ pari in omnibus. Oportet enim principatum et politiam iudicare de singularibus. Iudicant autem secundum leges, ubi leges provident; ubi vero non, tunc magistratus supplent et decernunt. Et ideo ubi est politia, leges prin­ cipantur. Sed in tali populari statu non princi­ pantur leges, sed sententia populi : ergo talis popularis status non est politia proprie. Sed aliquis argueret contra illud quod di­ cit, quod ubi leges non praevalent, non est respublica: quia monarchia regalis politia est, tamen non est principatus secundum legem, sed secundum voluntatem et rationem principantis. Ad hoc posset aliquis dicere brevi­ ter, quod quaedam est politia monarchica in qua unus dominatur. Alia est politia poliarchica in qua plures principantur. In politia poliarchica non corrupta, principatus est se­ cundum leges, et de tali loquitur hic Aristo­ teles; in alia non. Aliter dicendum est et me­ lius, quod in omni politia recta principans dominatur secundum leges, quia in omni po­ litia principatur aliquis secundum aliquam regulam, quam dicimus legem. Sed in quibus­ dam illa regula est interior existens in volun­ tate et ratione, in quibusdam est extra in scripto. In monarchia regali, monarcha habet istam regulam quae est in voluntate et ra­ tione eius; in politia poliarchica est extra in scripto. Quod ergo dicebatur, quod ubi est politia ibi est principatus secundum legem, verum est: vel intrinsecam, vel scriptam. Hic autem intelligit de scripta; et ideo non multum differt a prima, sed eam declarat. 584. — Deinde cum dicit « quare siqui­ dem » Ostendit quod non est proprie popularis. Et dicit quod popularis est politia quaedam: sed talis popularis in qua sententiae princi­ pantur non leges, non est politia: quia po­ litia est secundum leges, quae sunt de univer­ salibus: sed sententiae sunt de particularibus non universalibus : nulla enim sententia est universalis secundum quod hic intendimus de ipsa, ut dictum est prius; quare manifestum est, quod talis popularis non est proprie po­ pularis. Ulterius concludit quod species popu­ laris determinantur hoc modo. 585. — Deinde cum dicit « oligarchiae au­ tem » Enumerat modos paucorum : et dividitur in quatuor secundum quod ponit quatuor. Se­ cunda ibi, « Altera species etc. ». Tertia ibi, «Alia autem quando etc.». Quarta ibi, « Quarta species etc. ». In prima dicit, quod una species paucorum est, in qua distribuuntur principatus secundum quamdam honorabilitatem, puta divitiarum vel generis, ita quod egeni non attingant ad ipsos quamvis sint plures. In paucorum au­ tem ista licitum est principanti attingere ad eamdem rempublicam, scilicet quantum ad con­ silium et deliberationes communes et tractatus. 204 '—’ 586-588 IN POLITICORUM 586. — Deinde cum dîcit n Argo et Athenis. Quamvis melius a principio, qualiter non viderunt tan­ tum excedentes, quam postquam permiserunt fieri, sanare posterius. 591. Propter timorem autem seditiones mo­ vent, et qui iniusta fecerunt, timentes ne dent vindictam, et qui iniusta passuri, volentes praevenire antequam iniusta patiantur; sicut in Rhodo convenerunt insignes contra populum propter sententias quae superferebantur. 592. Propter despectionem et seditiones mo­ vent et insurgunt, velut in oligarchiis. quando plures fuerint qui non participant politia; valentiores enim putant esse; et in democratiis opulenti contemnentes eos qui sine ordine et sine principatu; velut in Thebis post eam quae in Oenophytis pugnam male politizantibus democratia corrupta est, et quae Megareorum propter victorum inordinationem et defectum principatus. Et in Syracusis ante tyrannidem Gelonis, et in Rhodo populus ante insurrectionem. 593. Fiunt autem et propter excrescentiam quae praeter proportionem, transmutationes po­ litiarum. Sicut enim corpus ex partibus com­ ponitur, et oportet augeri proportionaliter, ut maneat commensuratio : si autem non, cor­ rumpitur, quando pes quidem quatuor cubi­ torum, aliud autem corpus duorum palmorum, aliquando autem utique et in alterius animalis formam transmutabitur, si non solum secun­ dum quantitatem sed et secundum quale cre­ scat praeter proportionem : sic et civitas com­ ponitur ex partibus, quarum saepe latet ali­ qua excrescens, velut egenorum multitudo in democratiis et politiis. 594. Accidit autem aliquando hoc et propter fortunas, velut in Tarento victis et pereuntibus multis insignibus ab Iapygis paulo posterius a Medis, democratia facta est ex politia; et in Argo iis qui in septima pereuntibus a Cleo­ mene Lacedaemone, compulsi admittere ver­ naculorum aliquos. Et in Athenis infortunatis in campo insignes pauciores facti sunt, quia militabat supputati sub Laconico bello. Ac­ cidit autem hoc et in democratiis, mimis au­ — 250 — 727-728 IN POLITICORUM tem; pluribus enim egenis factis, vel substan­ tiis augmentâtes transmutantur in oligarchias et potentatus. 595. Transmutantur autem et politiae, et sine seditione propter verecundiam, sicut in Ilerea. Ex eligibilibus enim propter hoc fece­ runt sortiales, quia eligebant verecundiam passos. 596. Et propter parvipensionem, quando permittunt principatus intrare non amicos po­ litiae, sicut in Horco dissoluta fuit oligarchia principum facto Heracleodoro, qui ex oligar­ chia politiam et democratiam instituit. 597. Adhuc propter id quod penes parvum, dico autem penes parvum, quia saepe latet magna facta transgressio legitimorum quando negligunt quod parvum; sicut in Ambracia, parvum erat honorabilitas, tamdcm autem nul­ lius principabantur; tamquam propinquum sit vel nihil differens ab eo quod nihil id quod parvum. 598. Seditionale autem, et quod non eiusdem tribus, donec utique simul spiraverunt. Sicut enim neque ex quacumque multitudine civitas fit, ita neque in quocumque tempore. 599. Propter quod quicumque iam cohabitatores susceperint, vel supervenientes, plurimi seditione divisi sunt; velut cum Troezeniis Achaei cohabitaverunt Sybarim, deinde Achaici plures facti eiecerunt Troezenios. Unde odium accidit Sybaritis. Et in Thuriis Sybaritae iis, qui ibi cohabitaverunt: exigentes enim plus L. V, 1. π habere tamquam sua regione, exciderunt. Et Byzantinis advenae insidiantes depraedati exci­ derunt per pugnam. Et Antisaei, profugos de Chio proiicientes per pugnam eiecerunt. Zan­ claei autem Samios suscipientes exciderunt ipsi. Et Apolloniatae qui in Euxino Ponto advenas superinducentes, seditiones passi sunt. Et Sy­ racusani post tyrannica extraneos et merces portantes cives cum fecissent, seditiones passi sunt, et ad pugnam devenerunt. Et Amphipo­ litae suscipientes Chalcideorum expulsos, exci­ derunt ab iis plurimi ipsorum. 600. Seditiones autem movent in oligarchiis quidem qui multi, tamquam iniusta sustinen­ tes, quia non participant aequalibus, sicut dictum est prius, aequales existentes; in democratiis autem qui insignes, quia participant aequalibus non aequales existentes. 601. Seditiones autem sustinent aliquando civitates, et propter loca, quando non bene apte habet regio ad hoc quod sit una civitas, velut in Clazomeniis qui in Chytro ad eos qui in insula; et Colophonii et Notii. Et Athenis non similiter sunt, sed magis dcmotici sunt qui inhabitant suburbium quam qui mu­ nicipium. Sicut enim in bellis penetrationes aperturarum etiam valde parvarum distrahunt acies, ita videtur omnis diversitatis facere dissidionem. Maximum quidem igitur forte dis­ sidentia virtus et malitia. Deinde divitiae et paupertas: et sic utique altera magis quam altera: quarum una est, quae dicta est. COMMENTARIUM S. THOMAE 727. — Postquam Philosophus posuit pri­ mam radicem et primum principium corru­ ptionis rerumpubiicarum, et modos quibus transmutantur, determinat causas universaliter huius corruptionis et transmutationis; et divi­ ditur in duas. In prima determinat causas corruptionis rerumpubiicarum in universali, non descen­ dendo ad aliquam rempublicam. In secunda determinat causas corruptionis secundum unamquamque rempublicam, ibi, « Secundum unamquamque etc. ». Prima dividitur in tres. In prima determinat causas transmutationis rerumpubiicarum. Se­ cundo declarat terminum huius transmutationis, declarando quae respublica in quam transmu­ tatur, ibi, « Sunt enim etc. ». In tertia de­ clarat qualiter maxime fiat huiusmodi trans­ mutatio, ibi, « Movetur quoque etc. ». Prima in duas. In prima praemittit inten­ tum suum. In secunda prosequitur, ibi, « Eius quidem etc. ». In prima dicit: quoniam intentio nostra est considerare ex quibus fiunt seditiones et trans­ mutationes rerumpubiicarum, accipienda sum primo in universali principia et causae trans­ mutationis et corruptionis rerumpubiicarum Sunt autem tres causae et tria principia fere, ut est dicere, transmutationis ipsarum, de qui­ bus considerare oportet succincte. Primo ergo oportet considerare qualiter homines se ha­ bentes movent seditiones et transmutant res­ — 251 publicas. Secundo propter quem finem hoc faciant. Tertio quae sint principia per quae disponuntur ad movendum dissensiones et se­ ditiones in republica. 728. — Deinde cum dicit « eius quidem » Prosequitur; et dividitur in tres. In prima ostendit qualiter se habentes mo­ vent seditiones et turbationes. Secundo pro­ pter quem finem hoc faciunt, ibi, « De qui­ bus autem etc. ». Tertio quae sunt causae et principia, et quot, et per quae disponunur ad faciendum seditiones, ibi, « Causae autem etc. ». In prima dicit, quod causa eius quod est homines aliqualiter se habere ad faciendum seditionem et turbationem, est illa, de qua dictum est prius: quod aliqui homines, ex hoc quod appetunt aequale, si non credant se habere aequale sed minus, cum tamen sint aequales, vel existiment se aequales esse illis qui plus receperunt, movent seditionem. Alii autem volunt habere inaequale et plus, existi­ mantes se inaequales aliis esse et excedere alios. Si autem existiment se habere non plus, sed aequale vel minus, movent seditionem. Qualiter igitur se habentes movent seditiones existimantes se minus habere quam credant se debere habere. Sed contingit ista, scilicet plus et aequale, appetere iuste et iniuste. Si enim dignus est habere aequale habens in se bonum virtutis et simpliciter aequale aliis, iuste potest appetere. Si autem non est di- L. V, 1. ii IN POLITICORUM 728-731 crum et fugere damnum. Propter inhonora­ gnus, iniuste appetit. Similiter potest aliquis appetere plus et inaequale, iuste et iniuste. tionem, quia eiusdem rationis est appetere ho­ Iuste, siquidem excellat alios in his, quae sunt norem et fugere suum oppositum. Sed quia bona simpliciter. Si autem non excellat, iniu­ amicus est vehit alter, ideo adiungit quod ste appetit: quia illi qui minus recipiunt, ut faciunt seditionem propter honorem proprium sint aliis aequales in recipiendo seditiones fa­ et damnum proprium vel amicorum suorum. ciunt; et illi qui sunt aequales in accipiendo, 730. — Deinde cum dicit « causae autem » ut plus accipiant, dissensiones faciunt. Hoc Declarat, quae sunt principia, per quae dis­ autem est iniustum. Et tunc concludit dicens, ponuntur ad faciendum dissensionem et sedi­ quod qualiter se habentes faciunt seditiones tionem: et dividitur in duas. dictum est. Primo declarat causas per quas disponuntur Et est intelligendum, quod illa aequalitas ad seditionem. In secunda declarat qualiter attenditur secundum dignitatem eius quod est inchoatae exinde de facili invalescunt, ibi, bonum hominis secundum quod homo. Bo­ « Fiunt quidem igitur etc. ». num autem hominis duplex est. Quoddam Prima in duas. Primo enumerat causas il­ enim est bonum hominis intrinsecum : et las. Secundo prosequitur, ibi, « Horum au­ istud dividitur, quia quoddam bonum secun­ tem etc. ». dum partem inferiorem, sicut sanitas, robur. In prima dicit, quod principia et causae Aliud secundum partem superiorem, sicut transmutationum rerumpublicarum per quas scientia, virtus, et huiusmodi. Et ista sunt disponuntur ad faciendam seditionem, et de bona simpliciter. Alia sunt bona hominis ex­ dictis, idest propter dicta, scilicet lucrum et teriora, sicut divitiae et honor; ista vero sunt honorem, sunt septem numero, uno modo: bona secundum quid. Et ideo dignitas homi­ alio modo plures. Si enim enumerentur cau­ nis simpliciter non debet attendi secundum sae, quae disponunt ad occultam dissensio­ dignitatem istorum bonorum, sed secundum nem, cuiusmodi est seditio (est enim seditio dignitatem bonorum simpliciter. Et ideo, quia occulta dissensio), sic sunt septem numero. Si in paucorum statu attenditur aequalitas se­ autem istae enumerentur, et illae quae dispo­ cundum ista bona secundum quid, non consi­ nunt ad manifestam dissensionem, sic sunt deratur iustum simpliciter, sed secundum quid; plures. Prima vero principia dispositiva ad se­ et ideo propter ista non movetur iuste seditio, ditionem sunt duo praedicta, honor et lu­ si non recipiat plus qui excedit in istis. Sed crum; sed non sicut dictum est prius. Honor ille qui non recipit aequale secundum digni­ enim et lucrum possunt considerari dupliciter. tatem boni simpliciter, si sit bonus, iuste po­ Uno modo secundum quod intenduntur ab test movere. aliquo, et sic habent rationem finis: et sic In populari vero statu consideratur libertas; dicebat prius, quod ea propter quae finaliter ut scilicet non serviat aliquis aliis secundum faciunt seditionem, sunt honor et lucrum et corpus, vel in rebus. Ista autem non est bo­ opposita istorum. Alio modo possunt considenum simpliciter, sed secundum quid; et ideo I rari secundum quod aliquis videt ista in alio: quia in ista republica attenditur aequalitas et tunc, quia videt lucrum et honorem, et secundum libertatem istam per quam non unum habere iuste, alium non, tristatur: non consideratur iniustum simpliciter, sed secun­ quia velint habere, sed quia iniuste de eis dum quid. Qualiter igitur se habentes homi­ habet aliquis plus quam deberet. nes, idest qualiter dispositi movent seditiones, Sunt igitur duo principia per quae movent dictum est. seditionem; scilicet honor et lucrum. Sunt 729. — Deinde cum dicit « de quibus au­ alia etiam, scilicet iniuria, timor, excessus, contemptus, excellentia praeter proportionem. tem » Propter ista disponuntur ad manifestam dis­ Declarat propter quem finem faciunt dis­ sensionem : scilicet verecundiam, parvipensio­ sensionem. Et est intelligendum, quod quidam nem, pusillanimitatem, imparitatem, vel negliest finis secundum veritatem, sicut est bonum gentiam. Propter enim ista movent seditiones. animae. Alius finis est secundum apparentiam, 731. — Deinde' cum dicit «horum autem» sicut est bonum corporis. Decet igitur ho­ Prosequitur de istis, declarans qualiter ista minem in operatione sua intendere finem sim­ disponunt ad seditionem. pliciter vel secundum apparentiam. Et bonum Et primo prosequitur de illis quae dispo­ corporis est lucrum; bonum autem animae est nunt indifferenter ad occultam et manifestam honor. Dicit igitur, quod illa pro quibus, hoc dissensionem. Secundo de illis quae disponunt est propter quae faciunt dissensionem, sunt ad manifestam principaliter, ibi, « Transmu­ duo: scilicet lucrum: ut sub lucro omnia tantur autem etc. ». bona secundum quid, sive corporis, conti­ Prima in duas. Primo declarat qualiter iniu­ neantur. Aliud est honor, ut sub honore ria et lucrum disponunt ad seditionem. Se­ omnia bona simpliciter, quae sunt bona ani­ cundo declarat de aliis, ibi, « Palam autem mae, comprehendantur. Faciunt similiter se­ et honor etc. ». ditionem propter contraria istorum, ut pro­ In prima dicit : quam potentiam habeant, pter damnum et inhonorationem. Propter dam­ et qualiter sunt causa seditionis honor et lunum, quia eiusdem rationis est appetere lu­ — 252 — 731-736 IN POLITICORUM erum, fere manifestum est. Contingit enim principautés iniuriari civibus, et excellere eos­ dem honoribus vel lucro : propter quod cives movent seditionem et contra principem, et contra rempublicam. Contra principem, quia iniuriam fecit et excellit iniuste. Contra rempublicam, quia per rempublicam potestatem habet. Et quod sic dominativa moveant sedi­ tionem, manifestum est; quia cum princeps accipit bona subditorum, voluntatem habet ad accipiendum. Alii habent contrarias vo­ luntates, ergo dissident voluntate : sed dis­ sensio voluntatum radix est seditionis. Pro­ pter iniuriam igitur et lucra movent seditiones. Et dicit ulterius, quod principes possunt plus accipere quam oportet, vel de bonis commu­ nibus, vel de bonis propriis subditorum; et utroque modo faciunt iniuriam subditis. Et est intelligendum, quod lucrum et iniuria, quandoque idem sunt subiecto et differunt ra­ tione: nam illud idem quod est lucrum re­ spectu unius qui plus accepit, iniuria est re­ spectu alterius, scilicet a quo accepit. 732. — Deinde cum dicit « palam autem » Declarat de aliis: et dividitur in quinque. Primo declarat de honore qualiter disponit ad seditionem. Secundo de excessu, ibi, « Pro­ pter excessum autem etc. ». Tertio de timore, ibi, «Propter timorem autem etc.». Quarto de contemptu, ibi, « Propter despectionem enim ad seditiones etc. ». Quinto de excrescen­ tia praeter proportionem, ibi, « Fiunt autem et propter excrescentiam etc. ». In prima dicit quod manifestum est quam potentiam habeat, et qualiter est causa sedi­ tionis honor. Cum enim aliqui non honoran­ tur videntes alios honoratos, faciunt seditio­ nes; tunc enim dissident voluntates. Hoc au­ tem est radix seditionis. Potest autem hono­ rari aliquis et iuste et iniuste, et appetere ho­ norem similiter iuste et iniuste. Si enim aliqui honorentur praeter dignitatem vel inhonoren­ tur, iniustum est : et si appetit honorem praeter dignitatem, iniuste appetit: si autem hoc fiat secundum dignitatem, iustum est. 733. — Deinde cum dicit « propter exces­ sum » Declarat, qualiter propter excessum faciunt seditionem. Et dicit, quod aliquando propter excessum faciunt seditionem : quando enim aliquis maior est in potentia, sive unus, sive plures potentiam habeant in civitate vel in republica, faciunt seditionem. Ex talibus enim contingit quandoque fieri monarchiam: quod patet, quia unusquisque inclinatur ad sui ex­ cellentiam. Cum ergo est aliquis talis, qui ex­ cellit alios in potentia, vel in amicis vel divitiis, conatur rempublicam mutare in monarchiam; aut si non fiat monarchia, fit quandoque po(entatus, in quo dominantur divites valde et potentes, non secundum legem, sed secundum suas voluntates. Et propter hoc in quibusdam civitatibus relegabant tales excellentes, sicut fiebat in Argis et Athenis. Et tamen melius L. V, 1. Ji fuisset a principio ordinasse, quod nullus es­ set in civitate qui tantum excederet, et usque ad quem terminum posset excedere, quam postquam dimiserunt, relegare: sicut in medi­ cinalibus, melius est a principio praevidere, ne morbus aliquis excrescat, quam postquam excesserit vel excreverit, ipsum expellere et curare. 734. — Deinde cum dicit « propter timo­ rem » Declarat qualiter propter timorem fit sedi­ tio in civitate. Et dicit, quod propter timo­ rem faciunt seditiones. Quando enim aliqui fecerunt iniurias timentes quod puniantur et vindicta fiat de eis, movent seditionem, ut per seditionem motam possint evadere, ut non puniantur. Similiter si aliqui sint passuri iniusta, vel timeant se passuros propter aliquam causam, antequam patiantur volentes praeve­ nire, movent seditionem et turbant rempubli­ cam, antequam sustineant iniurias; sicut con­ tigit fieri in Rhodo insula. Divites enim con­ venerunt contra populum, timentes sententias, quae debebant dari contra eos, et turbaverunt rempublicam. 735. — Deinde cum dicit « propter despe­ ctionem » Declarat, qualiter propter contemptum dis­ ponuntur ad seditionem: et dicit, quod pro­ pter contemptum faciunt seditionem et insur­ gunt. Manifestum est enim, quod quilibet vult aliquid reputari: et ideo si contemnatur movet seditionem, sicut fit in paucorum et populari potentia. Quia in paucorum, in qua plures sunt, qui non participant principatu, illi qui sunt divites et tenent principatum contemnunt alios qui non principantur, et ideo incitant alios ad dissensiones; propter quod faciunt seditio­ nes contra divites et permutant rempublicam. Similiter est in populari statu, illi qui sunt ditiores contemnunt minores qui sunt vel vi­ dentur esse sine ratione et ordine, sicut indi­ gnos principatu, propter quod ipsi incitantur ad dissolvendum; sicut accidit in Thebis post praelium quod habuerunt in Oenophytis, cum dominaretur populus, excessit et male guber­ nabat, fecerunt divites seditionem et muta­ verunt popularem illum statum. Similiter in civitate Megarensium cum exissent ad prae­ lium, contigit, quod populus principabatur inordinate; ct ideo fecerunt divites seditionem. Similiter accidit in Syracusis antequam tyrannizaret Gelo, et in Rhodo insula populus do­ minabatur antequam insurgerent divites, et quia divites contemnebant eos, insurrexerunt et fecerunt seditionem, et mutaverunt rempu­ blicam. 736. — Deinde cum dicit « fiunt autem » Declarat qualiter propter excrescentiam praeter proportionem faciunt seditionem; et dividitur in duas partes. In prima facit quod dictum est. Tn secunda declarat, quod haec excrescentia sit a fortia 253 — L. V, 1. u IN POLITICORUM na quandoque, ibi, « Accidit autem aliquando etc. ». In prima dicit, quod propter excrescentium quae praeter proportionem fit, fiunt quando­ que seditiones et corruptiones rerumpublicarum, ut si divites superexcrescant, vel vir­ tuosi, vel pauperes, contingit fieri transmuta­ tionem ipsarum. Et hoc apparet: quia sicut corpus componitur ex partibus pluribus, sic civitas composita ex partibus. Nunc ita est, quod oportet corpus animalis compositum augeri secundum proportionem, ut maneat recta proportio membrorum et commensuratio. Si autem non augeantur partes proportionaliter, corrumpitur animal. Si enim pes tan­ tum augeatur quod sit quatuor cubitorum, et residuum sit duorum palmorum, corrum­ pitur proportio debita. Si autem animal cre­ scat improportionabiliter et secundum quanti­ tatem et secundum virtutem vel qualitatem, transmutabitur in formam alterius animalis. Similiter accidit in civitate: componitur enim ex partibus; et ideo si debeat salvari, oportet eam componi ex partibus commensuratis adinvicem. Aliquando autem excedit multitudo, sicut in populari statu et in repu­ blica; et tunc corrumpitur paucorum status et fit popularis vel respublica. Aliquando est excrescentia non secundum quantitatem, sed secundum qualitatem, sicut quando sunt ali­ qui divites valde excellentes in potentia; et tunc corrumpitur popularis status et fit pau­ corum. 737. — Deinde cum dicit « accidit autem » Declarat, quod haec excrescentia fit ali­ quando a fortuna; et dicit, quod huiusmodi excrescentia accidit quandoque a fortuna, si­ cut in Tarento. Cum enim illi exissent ad praelium et multi nobiles et divites fuissent interfecti ab lapygensibus, facta e’st ex popu­ lari statu paucorum potentia, et sic a for­ tuna propter intentionem excrevit populus et mutavit rempublicam. Idem etiam accidit Ar­ givis : cum enim fuissent interfecti illi qui erant in civitate Eudoma a Cleomene Spartia­ ta, compulsi sunt propter paucitatem inhabi­ tantium in civitatem recipere aliquos inqui­ linos ad rempublicam suam; qui postmodum excreverunt et facta fuit respublica popularis. Similiter accidit Athenis, cum divites fuis­ sent infortunati et occubuissent multi in prae­ lio, pauci fuerunt divites, quia mortui fue­ runt. Similiter accidit in popularibus, ed mi­ nus quam in gubernatione paucorum. Cum enim sint plures egeni, contingit, quod plu­ res ditentur; et tunc augmentatis divitiis trans­ mutant popularem statum in paucorum gu­ bernationem, et potentatus in quibus plures divites principantur non secundum legem. 738. — Deinde cum dicit « transmutantur autem » Declarat quae sunt causae transmutationis reipublicae sine seditione occulta. Et dividitur in partes quatuor. In prima ' 736-741 declarat qualiter propter verecundiam fit se­ ditio et transmutatio reipublicae. Secundo qua­ liter propter parvipensionem, ibi, « Et pro­ pter parvipensionem etc. ». Tertio qualiter propter contemptum eius quod est parvum, ibi, «Adhuc propter etc.». Quarto, qualiter propter dissensionem, ibi, « Seditionale au­ tem etc. ». In prima dicit, quod respublicae aliquando transmutantur sine seditione, hoc est sine oc­ culta dissensione; et hoc propter verecun­ diam, sicut accidit in Herea civitate. Conti­ git enim in illa civitate quod aliqui qui commiserant aliqua turpia, unde passi fuerant verecundiam, eligebantur ad principatum ab aliquibus. Alii vero nolentes sustinere quod isti infames principarentur, seditionem fece­ runt et instituerunt quod principatus qui prius fiebant per sortem fierent per electionem: et sic propter verecundiam, quam aliqui passi fuerant, fuit facta seditio et transmutatio rei­ publicae. 739. — Deinde cum dicit «et propter». Ostendit quomodo propter parvipensionem fit seditio et transmutatio reipublicae. Et dicit, quod propter parvipensionem, quandoque fit mutatio reipublicae et seditio, ut quando as­ sumitur aliquis ad principatum principalem, qui non diligit ipsum, sed parvipendit. Tunc enim accidit, quod iste qui parvipendit prin­ cipatum mutat rempublicam. Sicut in Horeo civitate contingit quod elegerunt Heracleodorum in principem. Iste autem non diligebat rempublicam eorum; et ideo mutavit statum paucorum qui erat in illa civitate, et insti­ tuit rempublicam et popularem statum. 740. — Deinde cum dicit « adhuc propter » Declarat, quod propter contemptum eius quod est penes pusillitatem mutatur respubli­ ca. Et exponit quid vocat pusillitatem; et dicit, quod penes pusillitatem est quando aliqua parva transgressio negligitur, similiter et alia. Contingit enim ex omnibus istis fieri magnam transgressionem quae a principio non erat manifesta; et propter talem magnam trans­ gressionem quae ex multis parvis neglectis causata est, contingit mutari rempublicam, sicut dicit accidisse apud Ambraciotas. Apud eos enim una honorabilitas parum reputaba­ tur, et multae parvae negligebantur quasi parum vel nihil differrent, aut essent propin­ qua; et ideo accidit tandem in illa civitate quod nulli principabantur secundum honorabilitatem aliquam; et tunc paucorum status, in quo principabantur insignes at honorabiles, mutatus est in statum popularem. 741. — Deinde cum dicit « seditionale au­ tem » Declarat qualiter propter dissimilitudinem mutatur respublica. Et dividitur in 1res. In prima ostendit qua­ liter propter dissimilitudinem disponuntur ad seditionem. Secundo accidentaliter declarat qui movent seditiones in populari statu et — 254 — 741-744 IN POLITICORUM L. V, 1. ii Tunc ponit ultimum exemplum; et dicit, paucorum maxime ex dicta causa, ibi, « Se­ ditionem autem movent etc. ». Tertio ponit ] quod Amphipolitae cum recepissent Chalci­ densium colonos, seditione facta inter eos causam accidentalem magis seditionis, ibi, plurimi Amphipolitarum mortui sunt, et ex­ «Seditiones autem sustinent etc.». pulsi ab aliis. Ex omnibus istis non plus vult Prima in duas. In prima ponit qualiter habere, nisi quod dissimilitudo causa est se­ disponuntur ad seditionem, per similitudinem. ditionis et destructionis reipublicae. Secundo manifestat per exempla, ibi, « Pro­ 743. — Deinde cum dicit « seditiones au­ pter quod etc. ». In prima dicit, quod alia causa seditionis tem » est dissimilitudo: cum enim inhabitaverint ci­ Declarat, qui movent seditiones in popula­ ri statu et paucorum ex dicta causa. Et dicit vitatem illi qui non habent eosdem mores quod in paucorum potentia facit seditiones nec consuetudines, movent seditiones, nisi mul­ to tempore conspiraverint vel vixerint simul. populus. Populus enim credit se debere reci­ pere aequale, quia omnes sunt aequales in li­ Primo apparet; quia illi qui habent diversos bertate. Divites autem totum habent vel mores inclinantur ad diversos fines. Ex hoc autem sequitur divisio voluntatis: hoc autem plus: et ideo populus existimans se iniusta est causa dissensionis: quare manifestum est, sustinere, movet seditiones. In statu autem populari seditiones movent divites, quia in quod dissimilitudo causa est seditionis. Se­ statu populari recipiunt aequale. Existimant cundum apparet, quia si illi qui habent di­ autem plus se debere recipere, cum sint excel­ versos mores simul vixerint, contingit quod lentiores, et ideo movent seditiones contra unus trahit alium et in fine habent eosdem mores et inclinantur ad eumdem finem, et populum. tunc non mutant rempublicam. Est igitur ma­ 744. — Deinde cum dicit « seditiones au­ nifestum quod donec simul vixerint multo tem » Tangit causam seditionis accidentalem ma­ tempore, movebunt seditiones illi qui habent diversos mores. Sicut enim civitas non fit ex gis. Et dicit quod in aliquibus civitatibus quibuscumque, sed ex similibus, ita non fit in fiunt seditiones propter dispositionem loci. quocumque tempore, sed quando vixerint cives Contingit enim quod regio non est bene dis­ simul et iam inclinantur ad eosdem mores. posita, ad hoc quod civitas sit una, sed ma­ 742. — Deinde cum dicit « propter quod » gis et alia. Unitas autem ordinis in finem fa­ Manifestat quod dictum est per septem cit civitatem unam; et ideo illud quod dispo­ nit ad hoc requiritur ad unitatem civitatis. exempla; et dicit, quod quia dissimilitudo cau­ sa est seditionis, accidit, quod illae civitates Facit autem ad hoc bona dispositio loci. Si quae extraneos indifferenter receperunt, plu­ igitur locus non est bene dispositus, ad hoc quod sit civitas una, fit seditio, sicut accidit res passae sunt seditiones et divisiones; sic­ ut accidit in quadam civitate quam vocant Clazomeniis. Illi enim qui inhabitabant in Sybarim. In illa enim civitate habitabant Chytro, quae est una pars civitatis, erant con­ Troezenii : isti vero receperunt Achaeos : cum tra illos qui habitabant in insula, scilicet in autem essent augmentât! eiecerunt Troezenios, alia parte civitatis; et volebant facere diver­ et ex hoc tunc fuit odium inter Sybaritas qui sas respublicas, et civitatem principalem in sua parte. Similiter Colophonii, et Notii ad eiecti fuerant et Thurios qui eos receperant: invicem passi sunt seditiones propter malam cum enim plus exigerent eo quod regio esset dispositionem loci. Similiter Athenis non sunt sua, eiecti fuerunt a Sybaritis. Ponit secundum exemplum; et dicit, quod bene dispositi ad unam rempublicam; quia illi similiter accidit Byzantiis. Cum enim isti re­ qui sunt in suburbio, videlicet in Pyraeo extra cepissent extraneos, isti insidiati sunt Byzan­ muros civitatis populares sunt magis quam illi, qui habitant in urbe, quae est locus ma­ tiis et depraedaverunt eos: qui Byzantii, re cognita, eos praelio et armis expulerunt. gis munitus ubi sunt fortililia. Ponit tertium exemplum; et dicit, quod si­ Sic igitur manifestum est, quod diversitas militer accidit in alia civitate quod Antis­ facit ad divisionem et seditionem in civitate. saei profugos et extraneos ex Chio receperunt Sicut enim in bello parvus fossarum transitus, in sua civitate, et tandem facta fuit seditio et quaecumque modica apertura distrahit exer­ citum vel aciem, et ordinem eius interrumpit, inter ipsos et eiecti sunt extranei. Tunc ponit quartum exemplum: et dicit, ita omnis diversitas et dissimilitudo in civi­ quod Zanclaei receperunt Samios in civitate, tate facit seditiones. Sed considerandum est, et postmodum facta seditione inter ipsos, quod dissimilitudo quae maxime causât sedi­ ipsi expulsi fuerunt a civitate. Tunc ponit tionem, est dissimilitudo virtutis et malitiae, quintum exemplum; et dicit, quod Apolloniaquia inclinant statim in diversos fines. Post tae civitatem inhabitantes iuxta Pontum, cum haec autem divitiae et paupertas: et sic ulte­ recepissent extraneos, passi sunt seditionem rius alia dissimilitudo secundum alia aliqua, Tunc ponit sextum exemplum; et dicit, quod quae potest attendi inter multa. Sed haec Syracusani cum expulissent tyrannos a civi- J est differentia, quod quaedam magis, quaedam minus faciunt seditiones. Sub ipso vero mem­ tate, receperunt extraneos, et eos qui portant merces, et fecerunt eos cives, seditio facta bro continetur causa, quae iam dicta est. fuit eis et venerunt ad pugnam. — 255 — L. V, 1. HI IN POLITICORUM LECTIO III. (nn. 745-762; [602-619]). Enumeratio causarum seditionum in urbibus existentium. TEXTUS ARISTOTELIS fBekker 1302b17 - 1304b18) 602. Fiunt quidem igitur seditiones non de parvis, sed ex parvis; seditiones autem faciunt de magnis. Maxime autem et parvae invale­ scunt, quando inter dominos fiunt, velut ac­ cidit in Syracusis in antiquis temporibus : transmutata enim fuit politia ex duobus iuvenibus dissidentibus in principatibus qui erant circa amorosam causam: altero enim absente, leno quidam existens amicum ipsius finxit. Rursum autem ille huic indignatus est uxorem ipsius persuasit tamquam ipsum venire. Unde coassumentes eos qui in pofiteumate, diviserunt omnes. 603. Propter quod quidem subditos vereri oportet talia, et dissolvere praesidum et potentum dissensiones: in principio enim fit pec­ catum, principium autem dicitur esse dimi­ dium totius. Quare et quod in principio par­ vum peccatum, proportionale est ad ea quae in aliis partibus. 604. Totaliter autem insignium dissensiones coassumere faciunt et totam civitatem. 605. Velut in Hestiaea accidit post Medica, duobus fratribus de paterna haereditate dissi­ dentibus, pauperior quidem enim tamquam non proferente alio substantiam, neque thesau­ rum, quem invenit pater, adduxit populares. Alius autem habens substantiam multam, opu­ lentos. 606. Et in Delphis, differentia quae facta est ex cura, fuit principium omnium seditionum posteriorum. Hic quidem enim auguratus quod­ dam symptoma, ut venit ad sponsam, non accipiens, abscessit : hi autem tamquam iniuriam passi iniecerunt sacrarum rerum sacri­ ficatorem, et deinde tamquam sacrorum vio­ latorem interfecerunt. 607. Circa Mytilenem autem ex haereditatibus dissensione facta, multorum fuit princi­ pium malorum, et belli quod adversus Athe­ nienses, in quo Pachus cepit civitatem ipsorum. Tymophane enim egenorum quodam relinquen­ te duas filias, Doxander coartatus, et non acci­ piens, filiis suis incoepit seditionem, et Athe­ nienses exacerbavit advena existens civitatis. 608. Et Phoceis ex haereditatione facta sedi­ tione circa Mnaseam patrem Mnesonis et cir­ ca Euthycratem Onomarchi, seditio haec prin­ cipium fuit sacri belli Phoceis. 609. Fuit autem transmutata et in Epidamno politia ex nuptialibus. Cum desponsasset enim quidam filiam, et laesisset ipsum, desponsati pater factus principandum, alter comprehen­ dit eos qui extra politiam, tamquam delusus. 610. Transmutantur autem et in oligarchiam, çt in demum, et in politiam, ex eo quod est approbari aliquid vel augeri, vel principatum, vel partem civitatis. 611. Velut in Ariopago consilium bene com­ placens in Medicis videbatur fortiorem facere politiam. 612. Et rursus navalis turba facta causa vi­ ctoriae circa Salaminam, et per hanc praesu­ latus propter eam quae in mari potentiam, democratiam fortiorem fecit. 613. Et in Argo insignes acceptati circa eam quae in Mantinea pugnam ad Lacedaemonios, conati sunt dissolvere demum. 614. Et in Syracusis populum cum esset cau­ sa victoriae belli, quod ad Athenienses, ex po­ litia in democratiam transmutatio facta est. 615. Et in Chalcide populus cum insignibus Foxum tyrannum perimens, statim habebat politiam. 616. Et in Ambracia rursum similiter, po­ pulus conficiens Periandrum tyrannum iis in­ festi erant, in scipso constituit politiam. 617. Et universaliter etiam oportet hoc non latere, quod qui potentiae causa facti, et idio­ tae et principatus et tribus, et totaliter pars, et qualiscumque multitudo seditionem movent. Aut enim qui iis honoratis invident inchoant seditionem, aut isti propter excessum non vo­ lunt manere in aequalibus. 618. Moventur autem politiae, et quando quae videntur esse contrariae partes civitatis aequantur invicem, velut divites et populus, medium autem sit nullum, aut valde parvum: si enim multum excedat alterutra partium ad manifeste valentius, reliqua non vult pericli­ tari: propter quod, et qui secundum virtutem differunt, non faciunt seditionem, ut est di­ cere, pauci enim fiunt ad multos. Universaliter quidem igitur circa omnes politias principia et causae seditionum et transmutationum hunc modum habent. 619. Movent autem politias quandoque qui­ dem per violentiam, quandoque autem per fal­ laciam. Per violentiam quidem aut mox a prin­ cipio. aut posterius cogentes. Etenim fallacia duplex. Qui quidem enim sum acceperint pri­ mo voluntariorum transmutant politiam. Dein­ de posterius violentia detinent involuntario­ rum : velut in trecentis qui populum decepe­ runt dicentes regem daturum pecunias ad bel­ lum adversum Lacedaemonios, et cum men­ titi fuisset, conabantur retinere politiam. Ali­ quando autem a principio cum persuaserint, et posterius iterum persuasis ipsis voluntariis principantur. Similiter quidem igitur circa omnes politias ex dictis accidit fieri transmu­ tationes. — ?56 745-750 IN POLITICORUM L. V, I. in COMMENTARIUM 745. — Postquam Philosophus declaravit qualiter se habentes faciunt seditiones, et quae sunt disponentia, declarat qualiter seditiones inchoatae a parvis invalescunt mullum. Et dividitur in duas secundum quod tangit duas causas huius. Secunda, ibi, « Totaliter autem etc. ». Prima in duas. In prima tangit causam il­ lam. In secunda dat remedium contra illam, ibi, «Propter quod etc.». In prima dicit, quod seditiones non fiunt de parvis, sed de magnis; fiunt autem ex parvis, quia incipiunt ex parvis. Parvae autem seditiones et dissensiones invalescunt citius, quando fiunt inter dominos habentes potesta­ tem in civitate, sicut accidit antiquitus in ci­ vitate Syracusanorum. Contigit enim, quod respublica illorum fuit mutata propter dissen­ sionem duorum invenum, qui principautés dissiderunt propter amoris causam. Accidit enim, cum unus esset extra civitatem, quod alter puerum quem amabat sibi conciliavit. Cum autem alter venisset, indignatus est, et stu­ duit habere uxorem alterius. Cum autem ille istud sciret, mota est dissensio inter illos, et coassociantes sibi cives, diviserunt omnes in duas partes. Sic igitur manifestum est, quod parva dissensio multum invalescit, quando fit inter divites habentes potestatem in civitate. 746. — Deinde cum dicit « propter quod » Tangit remedium contra hoc. Et dicit, quod propter hoc quod parva dissensio inter do­ minos multum invalescit, oportet quod subdi­ ti talia timeant multum, et quod dissensiones inter divites dissolvant et trahant ad concor­ diam, quia dissensio quae accidit inter ma­ iores et principautés est peccatum in princi­ pio. Principium autem est dimidium totius; quia principium continet se ct principatum virtute; et ideo resistendum est peccato in principio. Nam peccatum in principio proportionaliter se habet ad ea peccata, quae fiunt in partibus principalibus animalium. Videmus autem quod modica facta diversitate in par­ te principali in animali, scilicet in corde, magna fit diversitas in aliis partibus. Simi­ liter modica existente diversitate in semine, fit magna diversitas in eo quod fit ex semine; quia ex modica differentia calidi et frigidi causatur differentia maris et feminae. Simi­ liter facta modica transpositione in guber­ naculo navis, lota navis transmutatur. Quare' sic erat in republica quod parvum peccatum in principio et parva dissensio multum in­ valescit. 747. — Deinde cum dicit « totaliter au­ tem » Tangit secundam causam; et declarat, quod dissensiones insignium multum invalescunt. Et primo proponit. Secundo manifestat per , ' exempla, ibi, « Velut in Hestiaea etc. ». In prima dicit, quod non solum dissensio­ nes principantium multum et cito invalescunt, ; immo universaliter dissensiones divitum; ex [ quo enim divites sunt, potentiam habent. Et manifestum est, quod indignantur si non fiat eis secundum quod existimant se excellere alios, et faciunt dissensiones et totam civi­ tatem ponunt in dissensione. 748. — Deinde cum dicit « velut in » Declarat per exempla. Et dividitur in quinque, secundum quod declarat per quinque exempla. Secunda ibi, «Et in Delphis etc.». Tertia ibi, «Circa Mytilenem autem etc.». Quarta ibi, «Et Pho­ ceis etc. ». Quinta ibi, « Fuit autem transmutata etc. ». In prima dicit; ita dictum est, quod dissen­ siones divitum multum invalescunt: sicut ac­ cidit in Hestiaea civitate. Contigit enim quod duo fratres dissiderent de paterna haereditate, cum unus non haberet de divitiis et de thesauro, quem acquisivit pater, coassumpsit sibi populares, alius divites. Et fuit divisa ci­ vitas in duas partes, et facta fuit magna dis­ sensio. 749. — Deinde cum dicit « et in Delphis * Ponit secundum exemplum: et dicit: simi­ liter accidit in Delphis, quod quidam habuit quamdam puellam in cura sua, quae cura fuit principium omnium dissensionum, quae post­ modum contigerunt. Unus enim desponsavit illam, postmodum consuluit quemdam sacer­ dotem augurem, utrum expediret ei accipere eam in uxorem: qui consuluit quod non ac­ ciperet: tunc iste timens propter dictum auguris, scilicet infortunium aliquod, cum veni­ ret ad sponsam, non accepit, sed recessit. Amici vero videntes hoc, sicut illi quibus fa­ cta fuerat iniuria, eo sacrificante, sacrum ali­ quid clam iniecerunt. Deinde accusaverunt eum quod male sacra tractasset : unde tam­ quam sacrilegum capite damnari fecerunt. 750. — Deinde cum dicit « circa Mytile­ nem » Ponit tertium exemplum : et dicit, quod circa Mytilenem civitatem facta fuit dissen­ sio inter aliquos propter divisionem haereditatum, quae fuit principium multorum ma­ lorum quae postmodum contigerunt. Et fuit principium belli quod fuit inter ipsos et Athe­ nienses, in quo praelio quidam dux, nomine Pachetes, accepit civitatem ipsorum Athenien­ sium. Accidit enim, quod Timophanes opu­ lentus vita functus, reliquit duas filias super­ stites. Quidam autem Doxandrus eas dari concupivit filiis suis in uxores : quod cum as­ sequi non potuisset, persuasit Atheniensibus, — 257 — L. V, 1. in IN POLITICORUM apud quos hospes publice erat, ut bellum su­ sciperent contra Mytilenas. 751. — Deinde cum dicit « et Phoceis » Ponit quartum exemplum: et dicit, quod apud Phocenses quidam fuerunt exhaereditati. ex quo facta fuit seditio inter Mnaseam pa­ trem Mnesonis, et Euthycratem patrem Onomarchi. Haec autem dissensio fuit principium belli Phocensibus, illius inquam belli, quod sacrum appellaverunt. 752. — Deinde cum dicit « fuit autem » Ponit quintum exemplum: et dicit, quod in Epidamno civitate transmutata fuit respu­ blica propter dissensionem, quae fuit facta propter nuptias quasdam. Cum enim quidam desponsasset quamdam, quidam fecerunt sibi iniuriam, et facta fuit dissensio. Postmodum contingit, quod pater desponsati factus fuit unus de principibus, et tunc accepit alios qui erant extra rempublicam et infensi statui, et coniungens eos sibi, transmutavil rempublicam. 753. — Deinde cum dicit « transmutatur autem » Cum declaravit, quod respublicae transmu­ tentur, declarat in quid transmutantur. Et primo proponit. Secundo manifestat, ibi, « Ut apud etc. ». In prima dicit, quod respublicae transmu­ tantur in paucorum statum et popularem ex eo quod aliquod collegium vel aliqua pars ci­ vitatis famam vel augmentum maiorem in mo­ dum consecuta est. Ob hanc enim causam contingit quod si regebat quod intendatur magis et fortior fiat eius status, et sic mu­ tatur a debiliori ad fortiorem. Si vero non regebat, contingit, quod iusta fama et poten­ tia regere incipiat, et ab una republica ad aliam fit transmutatio. 754. — Deinde cum dicit « velut in Ariopago » Manifestat per exempla; et ponit sex, in quibus declaratur qualiter respublica mutata est in rempublicam aliam, vel in eamdem ma­ gis vel minus intensam; et dicit, quod bene dictum est quod sit mutatio reipublicae in rempublicam. sicut accidit Athenis. Cum enim consilium Atheniensium quod erat in Ariopago quae est pars excellentior civitatis illius, tempore belli Persarum, famam consecutum fuisset, formam reipublicae' auxit et fuit facta respublica eorum fortior. 755. — Deinde cum dicit « et rursus » Ponit secundum exemplum; dicens quod multitudo navalis Athenis cum fuisset causa cuiusdam victoriae circa Salaminam fortiter pugnando, et fuisset causa salvationis princi­ patus et ob eam victoriam acquisivisset po­ tentiam maris civitati, fecit statum populi magis fortem. 756. — Deinde cum dicit « et in Argo » Ponit tertium exemplum, in quo declara­ tur quod respublica mutatur in rempublicam: ei dicit, quod in Argo contigit quod insignes et potentes cum eligerentur ad praelium con­ i j i I 751-761 tra Lacedaemonios, commisso praelio apud Mantineam urbem, magnam famam consecu­ ti sunt, et ob hanc causam conati fuerunt destruere popularem statum et convertere in paucorum potentiam, et sic respublica muta­ batur in aliam rempublicam. 757. — Deinde cum dicit « et in Syracu­ sis » Ponit quartum exemplum in quo idem pro­ batur; et dicit, quod in civitate Syracusano­ rum cum factum fuisset praelium inter eos et Athenienses et obtinuissent, cuius victo­ riae causa, populus fuit, rempublicam muta­ vit in statum popularem. 758. — Deinde cum dicit « et in Chalcide » Ponit quintum exemplum; et dicit, quod cum in Chalcide civitate populus una cum divitibus quemdam tyrannum interfecisset, statim adhaesit reipublicae dimittens priorem rempublicam. 759. — Deinde cum dicit « et in Ambra­ cia » Ponit sextum exemplum; et dicit, quod in Ambracia cum populus eiecisset Periandrum qui tyrannizabat apud eos simul cum aliis divitibus qui contrarii erant ipsi in populo, in­ stituit rempublicam sibi convenientem, scili­ cet statum popularem, dimittens priorem. 760. — Deinde cum dicit « et universali­ ter » Concludit unam regulam universalem; di­ cens quod universaliter hoc debet esse mani­ festum et non debet latere, quod quicumque propter potentiam aliquid praeclarum fece­ runt, sive sint idiotae, sive principes, sive sint tribus aliquae, sive tota una pars, sive qualiscumque multitudo, movet seditionem. Aut enim qui invident eis qui honorantur in ci­ vitate movent et faciunt seditionem; aut illi qui excellunt et magnum aliquid fecerunt, propter potentiam, nolunt manere cum aequa­ libus et eis conformari. Ex hoc enim quod magnum fecerunt, inclinantur ad magna, quibus reputant se dignos. Ideo nolunt rema­ nere cum aequalibus. Unde si potentiam ha­ beant, seditionem faciunt. 761. — Deinde cum dicit « moventur au­ tem » Declarat quando maxime moventur respu­ blicae; et dicit, quod tunc maxime transmu­ tantur respublicae quando duae partes quae videntur esse contrariae, sicut divites et popu­ lus, aequantur in potentia vel fere, medii autem nulli sunt, aut valde pauci : quia tunc quaelibet pars reputat se fortiorem alia et nititur repellere aliam. Et si contingit unam partem superare aliam, instituit rempublicam quae sibi videtur. Si autem una pars quae­ cumque sit, illa, excedat aliam in multo, manifeste illa pars quae exceditur, nolens perire, subiicitur parti quae valentior est, nec movet seditionem contra illam. Et propter hoc manifestum est, quod illi qui excedunt alios in virtute, non movent seditionem, quia pau- — 258 — 761-762 IN POLITICORUM ci sunt respectu multitudinis. Et tunc conclu­ dit, quod universaliter principia et causae se­ ditionum rerumpublicarum secundum hunc modum fiunt. 762. — Deinde cum dicit « movent au­ tem » Declarat, quomodo et qualiter dissidentes movent respublicas; et dicit, quod quandoque movent respublicas et transmutant per vio­ lentiam, quandoque per fallaciam, et astu­ tiam. Per violentiam dupliciter. Uno modo in principio, scilicet inferendo violentiam quod rempublicam quam instituunt teneant. Alio modo cogendo posterius non in princi­ pio: quandoque enim in principio suadent per astutiam talem vel talem rempublicam, et decipientes cives transmutant rempublicam illis nolentibus. Et item in fine si nolunt re­ silire, faciunt eis violentiam et cogunt eos tenere rempublicam iam institutam, sicut ac­ cidit in quadringentis qui deceperunt populum dicentes ei quod rex daret pecuniam ad praeliandum contra Lacedaemonios, et populus hoc audito noluit, et instituit rempublicam quam isti instituerunt. Postmodum videns quod men­ titi fuerunt, volens contradicere illi, conati fuerunt tenere eamdem et observare facien­ tes violentiam populo. Aliquando autem con­ tingit, quod in principio suadent et recipiunt rempublicam, et postmodum quod eam ob­ servant et suadent, illis persuasis principantur illis volentibus. Et tunc récapitulât quod sim­ pliciter, hoc est universaliter, secundum dicta contingit fieri mutationes omnium rerumpu­ blicarum. — 259 19 — In Politicorum. L. V, 1. ni L. V, 1. iv IN POLITICORUM 763 LECTIO IV. (nn. 763-776; [620-633]). Quomodo status popularis labatur ad tyrannidem, et cur minus nunc quam prius. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1304bl9 - 13O5a36) 620. Secundum unamquamque autem speciem politiae ex iis partientes, accidentia considerare oportet. 621. Democratiae quidem igitur maxime transmutantur propter demagogorum impu­ dentiam : ii quidem enim seorsum calomnian­ tes habentes substantias, coadunant ipsos : con­ gregat enim et separatissimos communis timor. Hi autem communiter multitudinem inducen­ tes. 622. Et hoc in multis videbit utique aliquis factum. Etenim in Coo dcmocratia transmutata fuit demagogis factis malis. Insignes enim coadunati sunt. 623. Et in Rhodo demagogi tractantes sti­ pendia, acquisierunt, et prohibebant reddere quae debebantur trierarchis. Ii autem propter illatas iniurias coacti sunt coadunati dissolvere demum. 624. Dissoluti est autem et in Heraclea de­ mus post migrationem mox, propter demagogos. Insignes enim iniuste passi ad ipsis se­ cesserunt. Deinde coadunati qui secesserant, et supervenientes, dissolverunt demum. 625. Consimiliter autem et in Megaris dis­ soluta est democratia. Demagogi enim ut pe­ cunias haberent de populari, eiecerunt multos insignium, donec multos facerent fugientes. Ii autem descendentes oppugnantes populum vi­ cerunt, et instituerunt oligarchiam. 626. Evenit autem idem et circa Cumam in domocratia quam dissolvit Thrasimachus. 627. Fere autem et in aliis videbit utique aliquis considerans transmutationes hoc modo se habentes. Quandoque quidem enim, ut do­ na habeant, iniusta facientes, insignes coadu­ nant, vel substantias aeque partiales facientes, vel redditus sacrificiis. Quandoque autem cri­ minantes, ut habeant de populari possessiones divitum. 628. In antiquis autem quando erat idem demagogus, erat et dux exercitus, in tyrannidem fiebat transmutatio: fere enim plurimi anti­ quorum tyrannorum ex demagogis facti sunt. 629. Causa autem quare tunc quidem fiebat, nunc autem non, quia quidem demagogi erant ex militantibus. Nondum enim erant diserti loqui. Nunc autem, rhetorica augmentata, qui possunt loqui, fiunt demagogi; propter inexperientiam autem bellicorum non super­ ponuntur, nisi alicubi aliquid breve fiat tale. 630. Fiebant autem tyrannides prius magis quam nunc, et quia magni principatus commit­ tebantur aliquibus, sicut in Mileto ex Pryta­ nea; multorum enim et magnorum erat domi­ nus prytanus. 631. Adhuc autem, quia non magnae erant tunc civitates, sed in agris habitabat populus, occupatus existens operibus, optimates populi, quando bellicosi erant, tyrannide praeficieban­ tur. Omnes autem hoc faciebant crediti a vul­ go. Persuasio autem erat inimicitia ad divites; velut Athenis Pisistratus seditionem movit ad­ versus Pediacos, et Theagenes in Megaris di­ vitum pecora occidens, capiens iuxta fluvium pascentes; et Dionysius accusans Daphnaeum et divites dignificatus est tyrannide propter inimicitiam creditus tamquam popularis exi­ stens. 632. Transmutantur autem et ex prima de­ mocratia in maxime novam : ubi enim eligibiles quidem principatus, non autem ab honorabilitatibus, eligit autem populus, demagogi qui student principari, ad hoc insistunt, ut popu­ lus, sit dominus legum. 633. Remedium autem, ut non fiat vel ut minus fiat, tribus ferre principes, sed non omnem populum. Democratiarum quidem igi­ tur transmutationes omnes fere fiunt propter has causas. 763. — Postquam Philosophus declaravit causas et principia seditionis et transmutationis rerumpublicarum in universali, in quibus plu­ res principantur, in parte ista incipit deter­ minare in speciali causas et principia seditio­ nis et transmutationis ipsarum. Et dividitur in partes tres. In prima deter­ minat causas seditionis et transmutationis status popularis. Secundo paucorum, ibi, «Oligarchiae autem etc.». Tertio status opti­ matum, ibi, «In aristocratiis autem etc.». Prima in duas. In prima proponit intentum suum. In secunda prosequitur, ibi, « Democra­ tiae quidem igitur etc.». In prima dicit, quod postquam determina­ tum est de causis et principiis seditionis et transmutationis rerumpublicarum in universali, considerandum est in speciali quae sunt acci­ dentia secundum quae fit transmutatio et se­ ditio secundum unamquamque speciem reipu­ blicae pertinentes, et considerantes secundum unamquamque in speciali. — 200 — 764-770 IN POLITICORUM L. V, 1. iv fuit iransmutatus propter malitiam ipsorum : 764. — Deinde cum dicit « democraliae divites enim coadunati fuerunt et insurrexe­ quidem » runt contra multitudinem, et transmutaverunt Prosequitur; et dividitur in duas. rempublicam. In prima tangit causam propter quam po­ 766. — Deinde cum dicit « et in Rhodo » pularis status transmutatur absolute. In secun­ Ponit secundum exemplum. Et dicit quod da tangit causam vel modum transmutationis, in Rhodo insula duces populi qui ordinati ibi, «Transmutantur ex prima etc.». étant ad tractandum dc stipendiis exsolven­ Prima in duas. In prima facit quod dictum dis, quibus debebantur, prohibuerant ne red­ est.‘In secunda ostendit in quam rempubliderentur huiusmodi stipendia militibus clas­ cam antiquitus magis fiebat transmutatio, ibi, sis, cum eis deberentur: ipsi autem coniuncti « In antiquis autem etc. ». insimul propter metum iudicii, et iniurias Prima in tres. In prima ponit causam trans­ praedictas, compulsi sunt dissolvere popu­ mutationis popularis status. In secunda ma­ larem statum eorum. nifestat per exempla, ibi, « Et hoc in mul­ tis etc.». In tertia reddit causam cuiusdam, 767. — Deinde cum dicit « dissolutus est » ibi, «Et in Rhodo etc.». Ponit tertium exemplum. Et dicit quod in civitate quae dicitur Heraclea, status popula­ In prima dicit, quod populares status ma­ ris fuit corruptus post recessum ipsorum di­ xime transmutantur et patiuntur seditiones vitum propter ipsos duces populi, quia divi­ propter malitiam eorum qui duces sunt in tes propter iniurias illatas recesserunt a civi­ populo. Isti enim propter malitiam vel im­ tate, deinde coadunaverunt se, et coadunati potentiam coadunant divites. Hoc autem po­ supervenientes, destruxerunt statum popula­ test fieri dupliciter. Uno modo calumniando eos. Est autem calumnia falsi criminis impo­ rem et instituerunt aliam rempublicam. sitio. Et quandoque dicitur alienae rei usur­ 768. — Deinde cum dicit « consimiliter au­ patio propter falsi criminis impositionem. tem » Quando igitur isti duces imponunt falsa cri­ Ponit quartum exemplum. Et dicit quod in mina divitibus, divites coadunantur inter se; civitate Megareorum, popularis status fuit et quamvis divites essent separati et fortassis corruptus propter malitiam ducum populi : inimici, propter tamen calumniam coadunan­ quia duces volentes habere pecunias a divitibus, tur, quia timor communis congregat et adu- j per bonorum publicationem, eiecerunt multos nat eos qui valde sunt separati. Et ratio hu- ; divites, et hoc donec fuerunt multi exules ius est, quia timor est tristitia vel turbatio facti. Divites autem postmodum coadunati propter phantasiam futuri mali; et ideo ille fuerunt, et venientes contra civitatem impu­ qui timet inquirit vias per quas possit vitare gnaverunt eam et devicerunt, et tunc corrum­ malum opinatum futurum: si ergo aestimet pentes popularem, instituerunt paucorum sta­ quod hoc faciet si coniungat se cum inimico, tum. coniungit se cum illo. 769. — Deinde cum dicit « evenit autem » Ponit quintum exemplum. Et dicit, quod Est tamen intelligendum quod si motus ti­ istud idem accidit apud Cumas. Ab illa enim moris fuerit quam motus inimicitiae, non con­ civitate fuit expulsus quidam nomine Thrasy­ jungetur cum inimico : si autem maior, con­ machus a ducibus populi; postmodum iste in­ jungetur cum eo ad repellendum: semper surrexit contra multitudinem, et devicit et enim sequitur motum maiorem. Quare mani­ mutavit rempublicam. festum est quod divites coniungunt seinvicem, et adunati et coniuncti insurgunt contra mul­ 770. — Deinde cum dicit « fere autem » titudinem et opprimunt eam et transmutant Assignat causam cuiusdam dicti. Dixit enim rempublicam. Alio modo coadunant duces po­ quod duces populi movent multitudinem con­ puli divites, procurando quod multitudo gra­ tra divites: declarat propter quam causam hoc vetur a divitibus, ut multitudo gravata ab faciunt. Et dicit quod fere in omnibus aliis ipsis inducta ducibus, insurgat contra divites; apparebit, si aliquis consideret, quod trans­ et tunc divites timentes opprimi a multitudine mutatur popularis status, hoc modo, scilicet coadunantur et insurgunt contra multitudinem propter malitiam ducum populi : illi enim et transmutant rempublicam. movent multitudinem contra divites, vel ut 765. — Deinde cum dicit « et hoc in » dona habeant a divitibus propter iniustitiam, ut scilicet divites propter iniuriam moveantur Manifestat per exempla. ad redimendum vexationem suam, vel a mul­ Et dividitur in quinque, secundum quod manifestat per quinque exempla. Secunda ibi. titudine odiente ipsos divites; et tunc contin­ « Et in Rhodo etc. ». Tertia ibi, « Dissolutus git, quod divites propter istam iniuriam coa­ est autem et in Heraclea etc.». Quarta ibi, dunentur. Quandoque autem hoc faciunt, ut possessiones sint aequales, ut per hoc de pos­ «Nec multo dissimiliter etc.». Quinta ibi, sessionibus divitum possint aliquid habere, vel « Evenit autem idem et circa Cumam etc. ». In prima dicit, quod si aliquis consideret, ut eorum redditus muneribus publicis subiividebit in mullis quod popularis status trans­ ciantur. Quandoque autem imponunt crimina mutatur propter malitiam ducum populi : nam divitibus, ut per hoc relegentur a civitate, et in civitate quae dicitur Cous popularis status [ a populo confiscentur possessiones ipsorum. ---- 201 ------ L. V, 1. iv IN POLITICORUM 770-776 tur tyrannice. Tyrannizabant autem, quia cre­ Sicut enim dictum fuit superius, isti duces debatur eis a vulgo; et causa huius erat, populi adulatores sunt, et ideo faciunt ea quia persuadebant pauperibus contra divites. quae placent multitudini, propter quod mul­ Efficax autem persuasio erat inimicitia, quam tum lucrum afferunt. praetendebant contra ipsos divites. Odio enim 771. — Deinde cum dicit « in antiquis » habere inimicum alicuius, facit ipsum bene Declarat in quam rempublicam magis an­ credibilem illi; sicut accidit Athenis, quod tiquitus fiebat transmutatio popularis status, quidam nomine Pisistratus fecit seditiones quam in tyrannidem. contra Pediacos. Et Megaris Theagenes sic Et primo proponit. Secundo probat cum nominatus a genere, qui occidit iuxta quem­ dicit, « Causa autem etc. ». In prima dicit, quod in antiquis temporibus ί dam fluvium pecora divitum Megareorum, et cepit illos qui pascebant pecora illa, et ex quando dux populi erat dux exercitus, popu­ hoc benivolus fuit populo. Similiter Diony­ laris status transmutabatur in tyrannidem, ut sius accusavit quemdam nomine Daphnaeum, frequentius; quia fere plurimi antiquorum qui et similiter divites; et ex hoc reputatus est di­ fuerant tyranni, ex ducibus populi facti sunt. gnus principari principatu tyrannico, factus 772. — Deinde cum dicit « causa autem » credibilis populo et reputatus fidelis, tum Assignat tres rationes eius quod proposi­ quia popularis erat, tum quia videbatur ini­ tum est. Et secundum hoc dividitur in tres. micitiam habere ad divites. Secunda ibi, « Fiebant autem tyrannides etc. ». 775.— Deinde cum dicit « transmutan­ Tertia ibi, « Adhuc autem etc. ». tur autem » In prima dicit, quod causa quare antiquitus Declarat, quomodo ex una specie popularis transmutabantur in tyrannidem et modo non, status fiat transmutatio in aliam. est, quia antiquitus duces populi assumeban­ Et primo tangit modum. Secundo remedium, tur ex militantibus; isti enim erant magis di­ ibi, « Remedium autem etc. ». serti et facundi quam alii, quia exercitati, et In prima dicit, quod ex populari statu pri­ quia rhetoricam habebant. Homines autem mo in quo principantur antiqui liberi, trans­ non erant communiter potentes loqui, quia mutatio fit in popularem statum novum, in nec communiter habebatur rhetorica. Et ideo quo tota multitudo dominatur secundum sen­ illum qui magis erat facundus et disertus, et tentiam, non secundum leges, et non princi­ exercitatus in bello eligebant in principem. patur aliquis secundum aliquam honorabilitaIlle autem solus principans postmodum tyrannizabat; et sic mutabatur popularis status ί tem. Fit autem transmutatio isto modo. Cum enim populus in tali republica potestatem ha­ in tyrannidem. Sed modo non sic est; quia beat in electione, duces populi qui principari rhetorica augmentata est, et multi noverunt intendunt, sua decreta proponunt, quod mul­ eam, et ideo quicumque possunt loqui et diserti sunt, fiunt duces populi; sed quia non I titudo debeat principari, quia melior est quam aliqui de multitudine; et ideo melius est prin­ exercitati sunt in bellicis, non audent inva­ cipari totam multitudinem, quam aliquos. dere principatum, ita ut aliquis solus princi­ Populus autem libenter audit istam allegatio­ petur; nisi accidat, quod sit aliquis disertus et nem; et ideo instituit, quod tota multitudo facundus prae aliis et exercitatus in bellicis. principetur secundum legem; et dicitur iste 773. — Deinde cum dicit « fiebant autem » popularis status novus. Ponit secundam rationem. Et dicit, quod 776. — Deinde cum dicit « remedium au­ antiquitus plures erant tyrannides quam modo. tem » Et ratio erat, quia magni principatus com­ Tangit remedium contra istum modum mittebantur uni; ille autem trahebat dominium transmutandi popularem statum: quia ista spe­ ad se, et principabatur solus tyrannizans; sic­ cies in quam fit tab’s transmutatio, pessima est. ut accidit in Mileto civitate, quod cuidam fuit Et dicit quod remedium ne fiat huiusmodi po­ commissus pincipatus qui multorum et ma­ pularis status vel ut minus fiat, est sustinere gnorum dominium habebat, postmodum solus et procurare, quod una tribus eligat, ita quod principans tyrannizavit. Quia igitur plures una tribus modo eligat, deinde alia, et sic erant antiquitus tyrannides quam modo, et res­ deinceps, et non tota multitudo. Minor enim publica transmutabatur in illam, quae et plu­ est una tribus quam tota multitudo; et ideo ries accidebat, ideo et popularis status trans­ melius est eligere tribus quam totam multitu­ mutabatur in tyrannidem. dinem. Dicebat enim superius Philosophus 774. — Deinde cum dicit « adhuc autem » quod totam multitudinem eligere contingit du­ Ponit tertiam rationem. Et dicit, quod ite­ pliciter. Uno modo divisim, ut modo una rum manifestum est, quod antiquitus transmu­ tribus, deinde alia, ita quod omnes partes ob­ tabatur popularis status in tyrannidem, quia tineant electionem divisim. Alio modo concivitates non erant multum magnae, immo iunctim: et quia primum potest haberi, acci­ populus habitabat in agris occupatus circa piendum est magis. Et concludit quod propter agriculturam; et ideo parum curabat de bono istas causas fere fiunt omnes transmutationes communi. Unde illos qui erant magis sagaces status popularis. et meliores in populo, quoniam bellicosi existebant, populus praeficiebat, et principaban­ •— 202 — IN POLITICORUM L. V, 1. v LECTIO V. (nn. 777-792; [634-649]). De immutatione status paucorum vel in seipsum, vel ad statum multitudinis vel in tyrannidem. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1305a37 - 1306521) 634. Oligarchiae autem transmutantur, ma­ xime propter duos modos manifestissimos. 635. Unum quidem si iniusta agant in mul­ titudinem. Omnis enim fit praeses sufficiens. Maxime autem quando ex ipsa oligarchia ac­ cidit fieri praesidem, sicut in Naxo Lygdamus, qui et posterius tyrannizavit super Naxios. 636. Habet autem et qui ex aliis principatus seditionis differentias. Quandoque quidem enim ex ipsis divitibus non existentibus autem in principatibus fit dissolutio, quando pauci valde fiunt qui in honoribus, velut in Massalia et in Istro, et in Heraclea, et in aliis civitatibus ac­ cidit. Qui enim non participabant principa­ tibus, evacuabant, donec transmutarent senio­ res prius fratrum, posterius autem minores iterum. Non enim principantur alicubi qui­ dem simul pater et filius. Alicubi autem senior et iunior frater. Et in eo quidem magis poli­ tica facta fuit oligarchia: in Istro autem ad demum remissa fuit. In Heraclea autem ex paucioribus ad sexcentos venit. 637. Transmutata autem fuit et in Gnido oligarchia ipsis insignibus seditionem facien­ tibus ad seipsos propter paucos participare, et sicut dictum est, si pater filium non partici­ paret, neque si plures fratres sed aut senissi­ mum. Insurgens enim populus seditionem agen­ tibus, et accipiens praesidem ex insignibus, in­ valescens obtinuit. Debile enim quod sedi­ tione divisum. Et in Erythres autem in oligar­ chia regiarum in antiquis temporibus, quam­ vis bene curam habentibus iis qui in politia, tamen propter a paucis regi, indignatus po­ pulus, transmutavit politiam. 638. Moventur autem oligarchiae ex ipsis et propter contentionem demagogizantium. 639. Est enim demagogia dupliciter. Haec quidem inter ipsos paucos. Insit enim dema­ gogue et si omnino pauci sunt : velut in tri­ ginta Athenis qui circa Chariclea habuerunt triginta demagogizantes, et in trecentis qui circa Phrynicum eodem modo. Aut quando turbam demagogizant, qui in oligarchia sunt : velut in Larissa civium custodes propter eli­ gere ipsos vulgus demagogizabant : et in qui­ buscumque oligarchy's non isti eligunt princi­ patus ex quibus principes sunt, sed principa­ tus quidem ex honorabilitatibus magnis sunt ac in societatibus, eligunt autem qui ad arma, vel populus: quod quidem in Abydo accidit. Et ubi praetoria non ex politeumate sint, dema­ gogizantes autem adversus indicia transmu­ tant politiam: quod quidem, et in Heraclea, quae in Ponto, factum fuit. 640. Adhuc autem, quando aliqui ad pau­ ciores trahunt oligarchiam. Qui enim quae­ runt quod aequale, coguntur inducere popu­ lum adiutorem. 641. Fiunt autem transmutationes oligarchiae, et cum consumpserit propria viventes impudi­ ce. Etenim qui tales innovare quaerunt, et aut tyrannide praeferuntur ipsi, aut disponunt alium, sicut Hipparinus Dionysium in Syracu­ sis, et in Amphipoli cui nomen erat Cleotinus advenas Chalcideorum induxit, et cum venis­ sent, seditiose movit ipsos adversus divites : et in Aegina, qui actionem ad Charetem egit co­ natus est transmutare politiam propter talem causam. Quandoque quidem igitur mox co­ nantur movere aliquid, quandoque autem fu­ rantur communia : unde ad ipsos seditiones agunt, qui isti, aut qui pugnant adversus istos fures: quod quidem accidit in Apollonia, ca quae in Ponto. 642. Concors autem oligarchia non facile corruptibilis ex se ipsa: signum autem, quae in Pharsalo politia. Illi enim pauci existentes multorum domini sunt, quia utuntur se ipsis bene. 643. Dissolvuntur autem, et quando in oli­ garchia alteram oligarchiam inducunt: haec autem est quando toto politeumate pauco existente, maximis principatibus non participant qui pauci omnes : quod quidem in Elide ac­ cidit aliquando : politia enim per paucos existente senum, pauci omnino fiebant, propter perpetuos esse nonaginta existentes et propter electionem potestativam esse et similem ei quae in Lacedaemonia senum. 644. Fit autem transmutatio oligarchiarum et in bello et in pace. In bello quidem pro­ pter discredentiam ad populum, militibus coa­ ctis uti : cuicumque enim manus iniecerunt, iste saepe fit tyrannus, sicut in Corintho Timophanes: si autem plures, isti amplius acqui­ runt potentatum : qui autem hoc formidant tradunt multitudini politiam, quia compellun­ tur populo uti. 645. In pace autem propter discredentiam adinvicem immittunt custodiam militibus et principanta medio qui aliquando fit dominus amborum: quod quidem accidit in Larissa in principatu Aloadorum circa Samum et in Abvdo in sodalitatibus quarum una erat quae Iphiadae. L. V, 1. v IN POLITICORUM 646. Fiunt autem et seditiones et ex circum­ veniri alios ab aliis ipsorum qui in oligarchia, et ex dissidere penes nuptias vel sententias : puta ex nuptiali quidem causa, quae prius dictae. Et oligarchiam quae in Eretria eque­ strium Diagoras dissolvit iniusta passus circa nuptias. Ex indicio autem praetorii quae in Heraclea seditio facta fuit, et in Thebis ex causa adulterii, iuste quidem, seditionaliter au­ tem facientibus punitionem, iis quidem in He­ raclea contra Eurytionem, iis autem qui in Thebis contra Archiam: vicerunt enim ipsos inimici, quare exceperunt in foro cyphone. 647. Multae autem et propter valde despoticas esse oligarchies ab iis qui in politia con­ tristatis dissolutae sunt: sicut quae in Gnido, et quae in Chio oligarchia. 648. Fiunt autem et ab eventu transmutatio­ nes, et vocatae politiae, et oligarchiarum, in I I I J 777-780 quibuscumque ab honorabilitate consiliantur, et iudicant, et principatibus principantur. Saepe enim primo statuta honorabilités ad praesentia tempora, ut participent in oligarchia quidem pauci, in politia autem medii facilitate facta propter pacem vel propter aliam aliquam bonam fortunam accidit easdem possessiones fieri dignas multiplicata honorabilitate, ut omnes omnibus participent, quandoque qui­ dem paulatim, et secundum modicum facta transmutatione, et latenter; quandoque autem et celerius. 649. Oligarchiae quidem igitur transmutan­ tur, et seditiones sustinent propter tales cau­ sas. Totaliter autem, et democratiae ct oli­ garchiae transeunt, aliquando non in contrarias politias sed in eas quae in eodem genere: puta ex legibus democraticis et oligarchicis in eas quae dominae, et ex iis in illas. COMMENTARIUM 777. — Postquam determinavit Philoso- j Secunda ibi, « Transmutata autem fuit etc. ». Tertia, ibi, « Moventur autem oligarchiae etc. ». phus causas seditionis et transmutationis sta­ Quarta, ibi, « Adhuc autem etc. ». Quinta, ibi, tus popularis; in parte ista determinat causas transmutationis et seditionis status paucorum « Dissolvuntur autem etc. ». Sexta, ibi, « Fiunt in particulari. etiam etc. ». Septima, ibi, « Multae autem Et dividitur in partes duas. In prima tan­ etc. ». git modos, quibus transmutatur status pau­ In prima dicit, quod principatus pauco­ corum. In secunda récapitulât, ibi, « Oligar­ rum potentiae patitur seditionem ab aliis di­ chiae quidem igitur etc. ». vitibus. Contingit enim quandoque quod illi divites qui non sunt in principatu corrumpant Prima in duas. In prima ponit modos per se, quibus transmutatur status paucorum. In rempublicam. Et hoc accidit quando illi quod secunda ponit unum modum accidentalem, principantur sunt pauci; sicut accidit in Mas­ salia, et in Istro, et in Heraclea et in qui­ ibi, « Fiunt autem etc. ». Prima in duas. In prima proponit, quod busdam aliis civitatibus. Contingit enim in il­ duo sunt modi quibus transmutatur. In se­ lis quod illi divites qui non principabantur cunda prosequitur, ibi, « Unum quidem si exiverunt civitatem, vel propter iniuriam il­ latam eis vel propter invidiam, et erant extra iniusta etc. ». civitatem donec possent transmutare antiquio­ In prima dicit quod status paucorum trans­ mutantur secundum duos modos qui sunt val­ res fratrum principantes et postmodum iuniores. Similiter enim pater et filius non princi­ de manifesti : transmutantur enim propter dis­ sensiones divitum inter se, et propter dis­ pabantur, sed pater tantum vel filius tantum; sensionem pauperum ad divites. nec duo fratres simul, sed unus tantum, vide­ 778. — Deinde cum dicit « unum quidem » licet antiquior: ct maxime accidebat in illis Prosequitur: et primo primum. Secundo civitatibus, in quibus paucorum patritia illu­ secundum, ibi, « Habet autem etc. ». strior erat; et sic accidit in Istro, ubi pro­ In prima dicit, quod propter unum trans­ pter dissensionem divitum ex praedictis cau­ mutatur status paucorum: scilicet si divites sis exortam mutatus est status paucorum in principantes opprimant multitudinem iniusta popularem; et similiter in Heraclea a paucio­ ribus ad sexcentos propter eamdem causam faciendo. Cum enim gravatur multitudo, in­ surgit contra divites et expellit eos, et sic transmu talus est. corrumpit statum paucorum. Qtiaecumque 780. — Deinde cum dicit « transmutata autem » enim sit multitudo, si praesens et unanimis sit, sufficiens est ad expulsionem divitum et Ponit secundum modum: et dicit, quod in corruptionem status paucorum: et maxime Gnido civitate transmutata fuit paucorum po­ si populus unum ex paucorum numero eligat tentia, propter hoc, quod divites inter se fe­ et ducem faciat, sicut factum fuit in Naxo; cerunt dissensionem. Cum enim pauci essent ubi Lygdamus assumptus fuit in Praesidem principantes et plures divites, non principan­ ex paucorum statu qui postmodum tyrannizates fecerunt seditionem. Cum enim pater vit super illos Naxios. principaretur et filius non posset, movebat se­ 779. — Deinde cum dicit « habet autem » ditionem filius contra patrem : iterum cum Prosequitur alium modum qui est propter plures fratres non possint principari, sed se­ solutionem divitum inter se; et dividitur in nior, minor movit seditionem adversus fra­ septem secundum quod sunt septem modi. trem seniorem. Ipsis autem dissentientibus, 780-785 IN POLITICORUM multitudo gravata propter eorum seditionem insurrexit contra illos et obtinuit et assum­ psit sibi in principem unum ex illis: cum enim divites sint divisi, non possunt oblinere contra multitudinem; nam quod divisum est propter seditionem debile est: omnis enim virtus divisa minor est seipsa unita. Similiter cl apud Erithrienses cum esset status pauco­ rum regiarum urbium antiquitus, quamvis principantes bene regerent illos qui erant in republica, tamen quia pauci erant, populus indignatus insurrexit et transmutavit rempu­ blicam paucorum. 781. — Deinde cum dicit « moventur au­ tem » Ponit tertium modum. Et primo ponit ipsum. Secundo manifestat ipsum, ibi, « Est enim demagogia dupliciter etc. ». In prima dicit, quod iterum transmutantur paucorum status quasi ex seipsis a principio intrinseco, scilicet propter dissensionem et con­ tentionem ipsorum, qui et plus posse volunt. 782. — Deinde cum dicit « est enim » Distinguit duos modos, quibus praepotentes mutant suum regimem, idest paucorum po­ tentiam. In prima dicit, quod hoc quod di­ ctum est, quod scilicet potentes propter factio­ nes mutent gubernationem paucorum, duobus modis fit. Uno modo quando praedicti poten­ tes adiungunt sibi alios ex ipso numero pau­ corum, quia sic per huiusmodi divisionem mutant rempublicam, sicut Charicles Athenis fecit, cum essent triginta potentes, et Phrynicus cum essent quadringenti : sic enim eos dividens mutavit eorum statum. Alio modo quando pauci praepotentes conciliant sibi ple­ bem, sicut contigit in Larissa civitate. In illa enim principabantur habentes custodiam civium, quia eligebantur a populo et colendo plebem regebant ipsam. Similiter in aliis gubernationibus paucorum in quibus ipsi potentes qui possunt gerere magistratum non eligunt seipsos ad magistra­ tus; sed permittitur civibus electio vel plebi: ita tamen quod secundum magnos census vel ex determinato alio genere fiat electio, ut Abydis: et similiter ipsi qui rempublicam gu­ bernant, non iudicant: sed hoc permittunt plebi eam colendo. Ut igitur eorum suffragia promereri possent, cum et electio et indicia ad plebem spectent, nimium faventes populo rem­ publicam mutabant : videlicet ex paucorum potentia in popularem, ut apud Heracleam contigit quae est in Ponto. 783. — Deinde cum dicit « adhuc autem » Ponit quartum modum; et dividitur in tres In prima ponit modum illum. In secunda ostendit quando maxime corrumpitur pauco­ rum status, ibi, « Fiunt etiam etc. ». Tertio quae paucorum potentia non de facili cor­ rumpitur, ibi, «Concors autem etc.». In prima dicit, quod paucorum status con­ tingit corrumpi ex se, quando sunt aliqui di­ L. V, 1. v vites principantes et principatus reducitur ad pauciores, ita quod pauciores principentur quam prius: tunc enim divites qui expellun­ tur a principatu, videntes se contemni, volentes magis aequale et proportionale quam quod aliis sint subiecti, convocant populum in au­ xilium, et tunc transmutant rempublicam. 784. — Deinde cum dicit « fiunt autem » Ostendit quando maxime corrumpitur sta­ tus; et dicit, quod contingit statum pauco­ rum transmutari maxime, scilicet quando di­ vites consumpserunt bona sua vivendo impu­ dice et inhoneste. Cum enim assueverunt vi­ vere delitiose consumentes propria, non ha­ bentes divitias, appetunt undecumque habere eas, ut possint continuare delitias assuetas. Credunt autem se posse habere divitias, si turbent rempublicam; et ideo quaerunt et pro­ curant innovare rempublicam, et tunc contin­ git quod isti praeferantur et principentur tyrannizantes: quia enim consumpserunt bona sua vivendo voluptuose cum aliis, contingit quod habeant amicos: amantur enim maxi­ me liberales vivendo et expendendo. Et ideo contingit cum turbant rempublicam quod habeant amicos fautores et praeficiun­ tur: si autem non possint praefici in tyran­ num, procurant et disponunt quod alius sit princeps, ut per hoc acquirentes amicitiam illius possint habere quid expendant: sicut ac­ cidit in civitate Syracusanorum. Hipparinus enim cum consumpsisset bona sua et non pos­ set praefici in principem, procuravit quod Dionysius tyrannizaret. Et in civitate quae di­ citur Amphipolis quidam cui nomen erat Cleotinus, Chalcidenses advenas induxit et movit seditionem contra divites : similiter in Aegina civitate cum quidam movisset causam contra Charetem, cum consumpsisset bona sua, conatus est transmutare rempublicam propter eamdem causam, ut scilicet posset habere di­ vitias ex quibus delitiose viveret. Conantur ergo isti transmutare rempublicam, secundum hunc modum, ut mox possint : et si non possunt praefici in tyrannos, nec pro­ curare aliquem alium, furantur et rapiunt bo­ na communia; et ideo faciunt seditiones, vel isti, vel illi qui pugnant contra illos fures et raptores: ex quo contingit mutare rempu­ blicam; sicut accidit in Apollonia, quae est in Ponto : ibi enim cum quidam consumpsis­ set bona sua et non posset praefici in tyran­ num, nec procurare quod alius esset, incepit rapere et furari bona communia, et tunc mo­ ta fuit seditio in civitate. 785. — Deinde cum dicit « concors autem » Ostendit qui paucorum status non de facili corrumpitur; et dicit, quod ille status pauco­ rum non de facili corrumpitur, in quo divites sunt concordes ex se et bene utuntur omnibus quae sunt reipublicae unoquoque secundum gradum suum. Signum autem dicit esse rem­ publicam quae erat in civitate quae dicebatur Pharsalum: illi enim qui ibi dominabantur, — 265 — L. V. 1. v IN POLITICORUM pauci erant et multorum erant domini: unde bene utentes seipsis, unicuique attribuebant quod proportionabile erat, quia tales uniuntur in voluntate finis, et in voluntate eorum quae sunt ad finem, et unum fidem intendunt, et ea quae sunt ad illum finem. Rempublicam autem talium non est facile corrumpere. Et dicit « ex seipsa », quia ab exteriori agente potest corrumpi. 786. — Deinde cum dicit « dissolvuntur autem » Ponit quintum modum; et dividitur in duas. In prima ponit modum illum. In secunda declarat quando fit transmutatio paucorum po­ tentiae secundum hunc modum et alios ma­ gis, ibi, « Fit autem transmutatio ». In prima dicit, quod contingit aliquando paucorum statum transmutari quando fit trans­ mutatio a statu paucorum assueto ad alium magis communem et paucorum. Hoc autem contingit quando sunt pauci principantes et sint alii viri divites et insignes qui non parti­ cipant principatibus. Videntes enim quod non attingunt ad principatum; reputant se con­ temptos; et ideo movent seditionem et redu­ cunt illum paucorum statum ad communio­ nem magis in quo plures divites quam prius principantur; sicut accidit in Elide civitate: respublica enim ipsorum regebatur per paucos. Cuius ratio poterat esse, quia ilii qui erant principaliores in reipublicae regimine erant tantum nonaginta et principatus eorum perpe­ tuus erat. Et iterum aliquo decende alii ha­ bebant potestatem alium eligendi. Unde fre­ quentius eligebant amicos et notos; sicut fie­ bat in republica Lacedaemoniorum, de qua dictum est in secundo huius, propter quod alii videntes se contemptos moverunt seditionem et mutaverunt rempublicam in magis commu­ nem statum paucorum. 787. — Deinde cum dicit « fit autem » Declarat quando fit magis transmutatio. Et primo declarat quod fit tempore belli. Secundo quod fit tempore pacis, ibi, « In pace autem ». In prima dicit, quod transmutatur pauco­ rum status tempore belli et tempore pacis : et tempore belli propter hoc quod divites dif­ fidunt de multitudine. Multitudo enim invidet divitibus, et reputat se contemni propter hoc quod non reputatur ab eis. Ipsi autem con­ tempti odiunt eos. Unde rationabiliter hoc praesentientes diffidunt de eis: et tamen opor­ tet quod ipsi militantes contra adversarios utan­ tur multitudine habente potentiam. Cogitant etiam quod quemcumque multitudo elevave­ rit in principem sibi, dans potestatem eidem, ille principabitur: sicut accidit in Corintho quod multitudo insurrexit et assumpsit sibi unum tyrannum cui nomen erat Timophanes, et iste fuit princeps illorum. Si autem plures assumpserit, isti magis erunt domini et faci­ lius maiorem habentes potestatem. Et quia divites timent ista, tradunt dominium reipu- 785-790 blicae multitudini, ne totum amittant; pro­ pter enim bellum oportet eos uti multitudine: posset enim contingere quod adversarii prae­ valerent et quod amitterent possessiones suas. 788. — Deinde cum dicit « in pace » Declarat qualiter corrumpitur tempore pa­ cis; et dicit, quod tempore pacis corrumpitur paucorum status propter diffidentiam divitum adinvicem: quia enim divites diffidunt de se invicem, muniunt se ponendo custodiam mul­ tam in munitionibus contra invicem; et tunc contingit quod populus gravatus propter dis­ sensionem ipsorum insurgit contra ipsos; et contingit quod assumit unum et ille fit prin­ ceps et dominus divitum et populi, sicut in Larissa civitate accidit in principatu Alevadensium: et circa Abydum societatem in civi­ tatibus, quarum una fuit eorum qui dicuntur Iphiadi dicti a loco illo vel regione, dissen­ tientibus divitibus, insurrexit populus et fecit unum praesidem. 789. — Deinde cum dicit « fiunt autem » Ponit sextum modum. Et dicit, quod fiunt seditiones et transmutationes paucorum poten­ tiae propter hoc quod illi qui principantur circumveniunt alios: cum enim populus videt se deceptum a divitibus, indignatur et mo­ vetur contra ipsos faciens seditionem; et con­ tingit quod transmutet rempublicam illam. Similiter fit transmutatio propter dissensiones quae fiunt propter nuptias vel iudicia: pro­ pter dissensiones quidem quae in nuptiis fiunt, de quibus dictum est prius, quod cum quidam desponsasset quamdam nolens eam accipere ductus consilio cuiusdam, contingit quod se­ ditio facta fuit. Similiter paucorum potentiam quae erat in Eretria civitate. Diagoras prin­ ceps equestrium dissolvit propter iniuriam si­ bi illatam circa nuptias. Similiter in civitate Heraclea facta fuit seditio propter sententiam datam a indicé contra quemdam. Similiter Thebis fuit seditio propter quoddam indicium adulterii. Et quamvis isti iuste moverentur, tamen movebantur seditionaliter per seditio­ nem faciendo violentiam, sicut et in Heraclea civitate quidam moti fuerunt contra quem­ dam cui nomen erat Evectio. Et quamvis iuste moverentur, tamen seditionaliter movebantur. Similiter in Thebis civitate quidam moti fue­ runt circa Archiam quemdam: contendebant enim cum inimicis, et volebant inimici ipsorum quod ligaretur in foro; et quamvis isti mo­ verentur iuste, tamen movebantur seditiona­ liter. 790. — Deinde cum dicit « multae autem » Ponit septimum modum. Et dicit, quod ali­ quando corrumpitur status paucorum, quia valde dominativus est, et principantes domini : quia enim volunt uti subditis sicut servis, contingit eos contristari et insurgunt contra eos et assumentes sibi unum ex illis expellunt alios et corrumpunt paucorum potentiam, sic­ ut corrupta fuit paucorum potentia quae fuit in Gnido et illa quae erat in Chio, quia prin- — 266 — 791-792 IN POLITICORUM cipantes volebant uti eis sicut servis, propter quod insurrexerunt et mutaverunt rempubli­ cam. 791. — Deinde cum dicit «fiunt autem» Declarat qualiter corrumpitur status pauco­ rum per accidens. Et dicit, quod status pau­ corum et respublica transmutantur quandoque ab eventu, et secundum accidens. Et hoc con­ tingit quando illi qui principantur principatu consiliativo vel iudicativo, secundam aliquam honorabilitatem determinatam principantur: puta cum determinatur quantitas divitiarum quam habentes licitum est attingere ad prin­ cipatum. Contingit enim aliquando ubi deter­ minata est et statuta honorabilitas secundum quam principantur et in statu paucorum pauci et in republica medii, postmodum multos vel omnes venire ad illam honorabilitatem, et hoc existente felicitate, vel propter pacem, vel pro­ pter aliam bonam fortunam, ita ut omnes di­ gni sint omnibus principatibus. Omnibus au­ L. V, 1. v tem principantibus fit status popularis; quare transmutatur status paucorum in popularem ab eventu. Similiter est de republica. Haec autem transmutatio quandoque fit paulatim et latenter, quandoque autem celeriter. 792. — Deinde cum dicit « oligarchiae qui­ dem » Récapitulai; et dicit, quod propter istas cau­ sas quae dictae sunt, paucorum status trans­ mutantur et sustinent seditiones. Ulterius dicit, quod status popularis transmutantur in statum paucorum, quandoque vero e contrario. Ali­ quando vero non est transmutatio reipublicae in aliam rempublicam secundum genus, sed secundum speciem aliam vel modum illius: ve­ lut quando status popularis in quo dominatur aliquis secundum leges transmutatur in illum in quo dominatur tota multitudo vel aliqui secundum sententias et voluntates, non secun­ dum leges. Similiter se habet de paucorum potentia. ■— 267 —· L. V, 1. vi IN POLITICORUM LECTIO VI. (nn. 793-806; [650-663]). De lapsu status optimatum in popularem, et reipublicae ad statum paucorum. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1306b22 - 1307b25) 650. In aristocratiis autem fiunt seditiones hae quidem propter paucos participare hono­ ribus, quod quidem dictum est movere et oligarchias, propter aristocratiam esse aliqualiter oligarchiam. In ambabus enim pauci qui prin­ cipantur, non tamen propter idem pauci: quoniam videtur propter hoc et aristocratia oligarchia esse. Maxime autem hoc accidere necessarium quando fuerit multitudo astutorum tamquam similis secundum virtutem; velut in Lacedaemonia, qui dicebantur Partheniae, ex similibus erant; quos depraedantes cum insi­ diati fuissent, emiserunt Tarentum inhabitare. 651. Aut quando aliqui inhonorantur magni existentes et nullo minores secundum virtutem ad aliquibus honoratioribus, velut Lysander a regibus. 652. Aut quando virilis aliquis existens non participat honoribus, velut Cynadon qui sub Agesilao statuit insurrectionem jn Spartiatas. 653. Adhuc quando ii quidem egent valde, ii autem abundant; et maxime hoc fit in bel­ lis. Accidit autem hoc et in Lacedaemonia sub Messenico bello. Palam autem hoc ex Tyr­ taei poësi vocata Eunomia. Tribulati enim qui­ dem propter bellum voluerunt aeque partia­ lem facere regionem. 654. Adhuc si quis magnus fuerit, et potens adhuc maior esse ut monarchizet, sicut in La­ cedaemonia videtur Pausanias qui fuerat dux exercitus in medio bello, et in Carchedone Annon. 655. Solvuntur autem maxime politiae et aristocratiae, propter eam quae in ipsa politia iusti transgressionem. 656. Principium enim id quod est, non esse mixta bene, in politia quidem democratiam et oligarchiam, in aristocratia autem haec et virtutem, maxime autem ipsa duo. Dico autem duo demum et oligarchiam, haec autem politiae tentant misceri, et multae vocatarum aristocratiarum : differunt enim a nominatis politiis aristocratiae hoc; et propter hoc sunt hae quidem minus, hae autem magis mansivae ipsarum. Declinantes enim magis ad oli­ garchiam aristocratias vocant; eas autem quae ad multitudinem, politias. Propter quod qui­ dem securiores tales aliis sunt. Valentius enim quod plus; et magis amant aequale habentes. Qui autem in abundantiis, si politia det exces­ sum. injuriari quaerunt, et supergredi. 657. Totaliter autem ad quodcumque utique declinaverit politia ad haec transit, utrisque quod suum augentibus: velut politia quidem ad demum, aristocratia autem ad oligarchiam : vel ad contraria, velut aristocratia quidem ad demum: tamquam enim iniusta patientes tra­ hunt in contrarium, qui magis egent, politiae autem ad oligarchiam. Solum enim mansivum. quod secundum dignitatem aequale, et id quod est habere quae ipsorum. 658. Accidit autem, quod dictum est, in Thuriis. Quia quidem enim ad ampliori honorabilitate erant principatus, ad minus transi­ vit, et ad principativa plura. Quia quidem enim regionem totam insignes possidebant prae­ ter legem, politia enim magis oligarchia erat, quare poterant supergredi, populus autem exer­ citatus in bello, factus fuit valentior donec dimi.terent regionem quicumque plus erant ha­ bentes. 659. Adhuc, quia omnes aristocraticae poli­ tiae sunt oligarchicae, magis plus occupant qui insignes, velut in Lacedaemonia ad paucos substantiae deveniunt, et licet facere quodcum­ que voluerint insignibus magis, et curare de quocumque volunt. 660. Propter quod, et Locrorum civitas periit ex ea, quae ad Dionysium cura singulari, quod in democratia non utique fieret, neque utique in aristocratia bene mixta. 661. Maxime autem latent aristocratiae trans­ mutantes eo quod solvantur paulatim: quod quidem dictum est in prioribus universaliter de omnibus politiis, quod causa transmutatio­ num est et quod modicum. Quando enim se­ cundum aliquid eorum quae ad politiam prolabuntur, post haec et aliud paulo maius faci­ lius movent, donec utique moveant totum mun­ dum. 662. Accidit autem hoc et in politia Thurio­ rum: lege enim existente per quinque annos ducatum exercitus obtinere, quidam virorum bellicosi facti et apud multitudinem custodia­ rum accepti, despicientes ea quae in rebus, et putantes facile obtinere, hanc legem solvere conati sunt, primo, ut liceret continue eosdem ducatum exercitus obtinere, videntes populum ordinantem ipsos prompte. Qui autem super hoc instituti erant principum vocati consiliarii, cum impetum fecissent primo ad contrariandum, persuasi sunt, existimantes, cum hanc movissent legem, sinere aliam politiam. Po­ sterius autem volentes prohibere, aliis motis, non adhuc plus faciebant aliquid, sed transmutatus est ordo totus politiae ad potentatum eorum qui conati fuerant insolescere. 663.Omnes autem solvuntur quandoque quidem ex se ipsis, quandoque autem ab extrinseco, quando contraria politia fuerit vel prope vel longe quidem, habens autem po­ tentiam. Quod quidem accidit in Atheniensibus et Lacedaemoniis : Athenienses quidem enim ubique oligarchias, Lacedaemonii autem demos dissipabant. Unde quidem igitur transmuta­ tiones fiunt politiarum et seditiones, dictum est fere. — 268 — 793-798 IN POLITICORUM L. V, L vi commentarium 793. — Postquam Philosophus determinavit I enim movent seditionem: sicut Lysander cum causas seditionis et transmutationis status po­ esset magnus et non minor quam alii princi­ pularis et paucorum, nunc determinat causas pantes, cum inhonoraretur a regnantibus, mo­ seditionis et transmutationis optimatum et vit seditionem. reipublicae distinctae contra alias. 795. — Deinde cum dicit « adhuc quando » Et dividitur in duas. In prima facit quod Ponit tertium modum. Et dicit, quod iterum dictum est. In secunda concludit quiddam iit seditio in statu optimatum et transmutatio commune omnibus, ibi, « Solvuntur etc. ». Ad­ quando est aliquis virilis et prudens, qui se­ cundum suam aestimationem non participat huc prima in duas. principatu. Talis enim reputans se contem­ In prima assignat causas huiusmodi trans­ mutationis. In secunda declarat propter quam ptum, movet seditionem; sicut Cynadon, qui causam quandoque latent huiusmodi trans­ cum esset subditus Agesilao, virilis existens, mutationes, ibi, « Maxime autem latent etc. ». ordinavit quod insurrectio fieret contra SparPrima in duas: quia duo erant modi opti­ tiatas, et hoc modo eos opprimere lentavit. matum: unus simplex, alter minus. Primo de­ 796. — Deinde cum dicit « adhuc quando » clarat causas et principia seditionis et trans­ Ponit quartum modum; dicens, quod ali­ mutationis simplicis status optimatum. Secun­ quando fit seditio in statu optimatum quando do mixti, et cum hoc reipublicae, ibi, « Sol­ aliqui sunt valde pauperes, alii valde divites. vitur autem maxime etc. ». Tunc enim contingit quod pauperes inviden­ Prima in quinque, secundum quod ponit tes divitibus movent seditionem contra illos; quinque modos quibus fit seditio et transmu­ et hoc maxime fit tempore belli: propter quod contingit fieri ut frequentius seditionem; sic­ tatio simplicis status optimatum. Secunda ibi, « Aut quandoque aliqui etc. ». Tertia ibi, ut accidit in Lacedaemonia sub bello contra « Aut quandoque virilis etc. ». Quarta ibi, Messenienses. Pauperes enim tribulati, pro­ pter paupertatem ex bello contingentem mo­ «Adhuc autem quandoque». Quinta ibi, « Adhuc si quis magnus etc. ». verunt seditionem contra divites, et voluerunt regionem facere aequalem. Hoc autem dicit In prima dicit, quod in statu optimatum esse manifestum ex dicto Tyrtaei poëtae, qui fiunt seditiones, quandoque quia pauci sunt hoc dixit in poesi dicta Bona divisio. honorati et principautés principatu: quod quidem movebat seditionem, ut dictum est, 797. — Deinde cum dicit « adhuc si quis » Ponit quintum modum. Et dicit quod si sit in statu paucorum, quia status optimatum ali­ aliquis magnus, vel secundum genus, vel se­ qualiter est status paucorum. Est autem sta­ tus paucorum, quia in utra que pauci princi­ cundum divitias, vel virtutem, et possit, et adhuc aptus sit fieri maior, et non habeat pantur: non tamen propter eamdem dignita­ monarchiam, movet seditionem. Cum enim tem pauci sunt principautés in utraque. Quia in paucorum statu propter hoc pauci sunt iste sit magnus et potens et reputet se maiorem aliis, si non principetur, reputat se contem­ principautés : quia principantur propter divi­ ptum, ct tunc movet seditionem, sicut acci­ tias, pauci autem sunt divites. In statu opti­ dit in Lacedaemonia. Pausanias enim qui matum autem principantur propter virtutem: pauci autem virtuosi sunt; ideo utrobique pau­ fuerat dux belli adversus Medos, et Hanno apud Carthaginenses cum essent magni, et ci sunt principantes. non principarentur, moverunt seditionem. Contingit autem maxime huiusmodi fieri 798. — Deinde cum dicit « solvuntur au­ seditiones quando sunt multi astuti et quasi tem » similes virtuosis: quia enim astuti sunt, pos­ Determinat causas et principia seditionis et sunt invenire diversas vias ad malum finem, transmutationis optimatum, reipublicae mix­ propter quod sciunt et possunt movere sedi­ tiones; sicut accidit in Lacedaemonia. Quidam tae et cum hoc reipublicae. Et dividitur in duas, secundum quod assi­ enim dicti Partheniae, idet honesti, similes existentes virtuosi propter apparentiam tempe­ gnat duos modos. Secunda ibi, « Adhuc au­ rantiae, quia non participabant principatu, tem etc. ». Prima in duas. In prima tangit modum il­ procuraverunt seditionem: quod aliis adver­ lum. In secunda ostendit in quam rempublitentes, eos comprehendentes relegaverunt a cam maxime fit huiusmodi transmutatio, ibi, civitate, mittentes eos in coloniam Tarentum, « Totaliter autem etc. ». et ibi inhabitarunt. Adhuc prima in duas. In prima tangit cau­ 794. — Deinde cum dicit « aut quando » Ponit secundum modum; dicens, quod ali­ sam secundum quam habet fieri seditio secun­ dum istum modum. Secundo manifestat illam, quando contingit fieri seditionem, quando ali­ ibi, « principium enim etc. ». qui magni et non minus virtuosi quam princi­ In prima dicit, quod corrumpuntur respu­ pales inhonorantur a principantibus aliis in­ blica et etiam optimatum status propter trans­ honorationibus non decentibus eos. Indignati — 269 — L. V, 1. vi IN POLITICORUM 798-801 gressionem iustitiae, quae est in republica. Et | quale; et ideo amant plus homines communiter ratio huius est, quia respublica salvatur pro- i rempublicam quam alias: ex quo sequitur, pter mutuam communicationem, secundum quod plus conservatur, et securior est quam aliquam proportionem. Huiusmodi autem com­ aliae. Si autem aliqui abundent, vel in divi­ municatio secundum proportionem iustitia est: tiis, vel in aliis, si respublica ad excessum quare respublica salvatur iustitia existente. Si inclinet, sicut status paucorum ad excessum ergo fiat transgressio, corrumpitur. divitiarum, et status optimatum aliqui ad ex­ 799. — Deinde cum dicit « principium cessum generositatis, tunc sequentes motum enim » istius excessus faciliter iniuriabuntur, volen­ Manifestat causam istam. Et dicit, quod tes superare alios; et tunc fit transgressio iucausa et principium quare fit transgressio iusti; quod erat probandum. sti in optimatum statum, et in rempublicam, 800. — Deinde cum dicit « totaliter au­ tem. » est quia non bene mixtae sunt ex illis, ex qui­ bus natae sunt misceri; puta respublica non Ostendit, in quas respublicas fit transmutatio est bene mixta ex potentia paucorum et po­ earumdem magis. pulari ex quibus componitur. Optimatum vero Et dividitur in duas. In prima facit quod non est bene mixta ex praedictis, scilicet pau­ dictum est. In secunda manifestat dictum per corum statu et populari, et cum hoc ex vir­ exemplum, ibi, «Accidit autem etc.». tute. Maxime autem declinant a iusto quando In prima dicit, quod respublica totaliter ali­ non bene mixtae et proportionatae sunt quan­ quando transmutatur in illam ad quam de­ tum ad duo istorum. Dico autem ista duo, clinat magis, utrisque augentibus quod suum paucorum et popularem : respublicae enim est; hoc est, impetu volentium transmutare sunt maxime ex istis duabus mixtae, similiter rempublicam augente inclinationem reipublicae et multae optimatum. In hoc enim differunt et inclinatione reipublicae augente impetum respublicae ab optimatum statu, quia respu­ volentium transmutare. Sicut respublica decli­ blicae sunt mixtae tantum ex duobus praedi­ nat ad statum popularem, et quandoque in il­ lum transmutatur. ctis, optimatum status autem ex eisdem, et ex virtute, quamvis quaedam magis ex illis duo­ Similiter status optimatum ad paucorum bus. statum declinat, et in illum transmutatur. Si Et propter hoc, quod respublica et opti­ enim in statu optimatum mixto divites exce­ matum gubernationes sunt mixtae ex istis, et dant, et fiat distributio secundum excellen­ magis inclinantur ad unum quam ad aliud, tiam divitiarum, fit status paucorum. Quan­ manifestum quod quaedam sunt mansivae doque vero transmutatur in contrarium; sicut magis quaedam minus. Illae enim quae melius status optimatum ad popularem, et respublica mixtae sunt, magis continuari possunt quam ad statum paucorum. Cum enim status opti­ quae minus. Sicut enim in naturalibus mix­ matum declinet ad statum paucorum, si divi­ tum ex aliquibus, quanto melius mixtum est, tes excedant, tunc pauperes videntes se grava­ tanto plus conservatur in esse, et quanto pe­ tos, et iniusta sustinentes, insurgunt contra ius mixtum est, et magis inclinatur ad alte­ eosdem, et transmutant statum optimatum rum miscibilium, tanto minus, sic est in re­ in statum popularem trahentes ad se. buspublicis. Illae enim quae bene mixtae sunt, Similiter respublica transmutatur in statum mansivae sunt magis, et quae male, minus. paucorum, quandoque vero in statum popula­ Illas autem respublicas quae declinant ad rem. Sola enim illa bene' mansiva est, in qua statum paucorum, vocant aliqui optimatum observatur aequale secundum dignitatem, et statum, quia in utraque fit distributio princi­ traditur unicuique quod suum est. Si igitur in patus secundum excellentiam et dignitatem ali­ republica communi nomine dicta, plus attri­ quam virtutis et nobilitatis, et quia in utris­ buatur pauperibus quam divitibus, et divitibus que pauci principantur. Et ideo illae, quae non attribuatur secundum suam dignitatem, inclinant ad statum paucorum, dicuntur sta­ insurgunt divites contra rempublicam, et trans­ tus optimatum, illae respublicae quae decli­ mutant eam in statum paucorum. nant ad multitudinem, respublicae communi 801. — Deinde cum dicit « accidit autem » nomine dicuntur. Manifestat quoddam dictum per exemplum, Ex quo manifestum est, quod respublica quod scilicet respublica transeat ad rempubli­ communi nomine nominata securior est quam cam ad quam declinat. Et dicit, quod illud status paucorum, et quam status optimatum. quod dictum est accidit in Thuriis civitate. In Et assignat duplicem rationem, una est, quia illa enim fiebat distributio principatus secun­ in republica multitudo dominatur, sed in sta­ dum quamdam honorabilitatem generis vel di­ tu paucorum et optimatum, pauci : plus autem vitiarum magnam, ita quod pauci attingebant potest multitudo quam pauci, et fortior est: ad ipsum, et postmodum contigit quod mu­ et ideo magis possunt conservari quam aliae. tata fuit, et plures erant principantes, et quod Alia ratio est, quia in republica magis fit non fiebat distributio principatus secundum distributio bonorum et principatuum secundum tantam honorabilitatem, et secundum minorem. aequalitatem quam in aliis. In aliis enim fit Cum insignes et divites principarentur, res­ distributio secundum excellentiam quamdam. publica erat magis paucorum, et ideo poterat facere excessum. Postmodum cum populus esHomines autem communiter plus appetunt ae­ — 270 — 801-806 IN POLITICORUM set exercitatus in bello, factus fuit potentior et valentior, et insurrexit contra illos insignes et principantes, et maiores habens divitias, et compellens eos dimittere regionem, mutavit rempublicam in statum popularem. 802. — Deinde cum dicit « adhuc quia » Ponit secundum modum seditionis et trans­ mutationis status optimatum. Et primo ponit illum modum. Secundo manifestat per quoddam exemplum, ibi, « Pro­ pter quod et Locrorum etc.». In prima dicit, quod iterum fit seditio et transmutatio in statu optimatum, quia omnis status optimatum mixtus, magis est status pau­ corum; et ideo divites plus habent de bonis communibus quam pauperes. Causa autem quare in statu optimatum plus attribuatur divitibus, est, quia in statu optimatum distri­ butio bonorum, secundum dignitatem virtutis fit; ita quod qui plus participant virtute plus recipiunt de bonis communibus. Sed divites plus attingunt ad virtutem, vel videntur attin­ gere, quam pauperes. Habent enim illud per cuius defectum egeni iniuriantur, scilicet divi­ tias. Et ideo in statu optimatum plus recipiunt divites quam pauperes. Sicut accidit in Lacedaemonia. In illa enim civitate pauci fuerunt divites et habentes sub­ stantias et attingentes ad principatum. In re­ publica etiam illa licet facere insignibus quicquid volunt, et curare de quocumque volue­ runt. Ex hoc enim quod egeni vident divi­ tes plus recipere de bonis communibus quam ipsi recipiunt, invident, et contristantur, et in­ surgunt contra eos; et contingit quod mutent rempublicam, et sic status optimatum mixtus mutatur in statum popularem. 803. — Deinde cum dicit « propter quod » Manifestat per quoddam exemplum. Et di­ cit quod proptet hoc contigit quod civitas Locrorum destructa fuit. In civitate enim ipso­ rum divites plus recipiebant quam pauperes, et ex hoc mota fuit seditio in civitate, et in­ surrexit multitudo contra divites, et assumens sibi in principem Dionysium transmutavit sta­ tum optimatum. Postmodum ille tyrannizavit, ex quo civitas illa destructa fuit. Hoc autem non contingeret in statu populari et optima­ tum bene mixto. Quare manifestum est quod status optimatum mixtus ex hoc corrumpitur quod divites plus recipiunt quam pauperes. 804. — Deinde cum dicit « maxime autem » Declarat propter quam causam latent trans­ mutationes status optimatum et reipublicae. Et primo ponit rationes. Secundo manife­ stat per exemplum, ibi, « Accidit autem hoc ». In prima dicit, quod transmutationes status optimatum, vel ipsi status optimatum cum transmutantur maxime latent, quia paulatim et secundum modica corrumpitur; quod fuit dictum prius, ubi dictum fuit de causa trans­ mutationis cuiuslibet reipublicae universaliter. Transgressio enim eius quod est modicum causa est transmutationis; quia quando fit transgressio secundum modicum ad eo quod L. V, 1. vr exigitur ad rempublicam, quia modicum est, non curatur. Item cum transgressio secundum aliud modicum fit, negligitur. Sic autem pro­ cedendo paulatim permittitur maiores motus negligendo quousque moveant totam rempu­ blicam. Sicut enim videmus in actibus moralibus quod unus actus inclinat ad consimilem actum, et exercitium inducit inclinationem ad consi­ miles actus, sic est in rebuspublicis quod quando praetermittitur illud quod est neces­ sarium ad rempublicam, iste defectus inclinat ad consimilem actum. Et sic tamdem per processum continuum inducitur tanta incli­ natio ad contrarium reipublicae, quod cor­ rumpitur. Quia igitur secundum modica fit ista corruptio et paulatim, non apparet. 805. — Deinde cum dicit « accidit autem » Manifestat quod dictum est per exemplum. Et dicit, quod respublica Thuriorum per hunc modum destructa fuit, paulatim scilicet et se­ cundum modica. Nam cum ibi esset lex quod nullus posset tenere praeturam nisi per quin­ que annos, contigit quod quidam facti fue­ runt bellicosi et fortes et benivoli multitudini deputatae ad custodiam : contemnentes au­ tem utilitates civitatis et credentes quod pos­ sent cum multitudine obtinere quod volebant, conati sunt destruere istam legem et suaserunt multitudini quod iidem possent tenere ducatum exercitus per totam vitam. Consiliarii autem principantes habentes potestatem super insti­ tutione legum et destructione cum moveren­ tur ad contradicendum, finaliter tamen per­ suasi sunt istud concedere, et consideraverunt quod circa alias partes reipublicae de cetero nihil immutarent. Postmodum conati isti fue­ runt destruere aliam legem, et persuaserunt mul­ titudini cui erant benivoli. Cum autem princi­ pantes vellent resistere, non potuerunt, immo totus ordo reipublicae paulatim et secundum modica corruptus est et transmutatus in po­ tentatum paucorum et dominium eorum qui conati fuerunt insolescere a republica inexistente prius et destruere ipsam. 806. — Deinde cum dicit « omnes autem » Concludit quiddam universale quantum ad omnes respublicas. Et dicit, quod omnes res­ publicae corrumpuntur vel ex seipsis propter dissensionem civium, vel ab aliqua causa extrinseca. Quando enim est respublica contra­ ria extra vel prope civitatem vel longe, quae potentiam habet supra civitatem illam, cor­ rumpit istam propter contrarietatem. Unum enim contrarium natum est dissolvere aliud. Sicut accidit apud Athenienses et Lacedae­ monios. Cum enim Athenienses haberent rem­ publicam popularem, ubique destruebant sta­ tum paucorum, et mutabant in statum popu­ larem. Et Lacedaemonii cum statum pauco­ rum haberent, ubique corrumpebant statum popularem, et mutabant in statum paucorum. Et tunc récapitulât dicens, quod unde fiunt transmutationes et corruptiones rerumpublica­ rum fere dictum est. — 271 — L. V, 1. vit IN POLITICORUM LECTIO VIL (nn. 807-842; [664-699]). De conservatione status popularis, paucorum, optimatum et reipublicae. TEXTUS ARIS iOTELIS (Bekker 1307b26 - 1310a38) 664. De salvatione autem communiter et sin- i propter longe esse a corrumpentibus, sed ali­ gillatim uniuscuiusque politiae, habitum est di- I quando, et quia prope: timentes enim per ma­ cere. nus habent magis politiam. Quare oportet eos, 665. Primo quidem igitur palam, quod siqui­ qui de politia sollicitantur, timores praeparare, dem habemus per quae corrumpuntur politiae, j ut conservent, et non dissolvant : quemadmo­ habemus et per quae salvantur contrariorum dum nocturnam custodiam politiae observa­ enim contraria sunt factiva. Corruptio autem, tionem, et quod longe, propter facere. salvationi contrarium. 671. Adhuc insignium contentiones et sedi­ 666. In bene autem temperatis quidem igitur tiones, et per leges oportet tentare cavere, et politiis, sicut aliud aliquid oportet observare, eos, qui extra contentionem sunt antequam ut nihil praevaricentur, et maxime quod par­ comprehendantur et ipsi; tamquam quod in vum serpere, latet enim subintrans praevari­ principio sit malum cognoscere, sit in cuius­ catio, sicut substantias parvae expensae con­ cumque, sed politici viri. sumunt saepe factae. Latet autem seditio quia 672. Ad eam autem, quae per honorabilinon simul tota fit: paralogizatur enim omnes tatem fit transmutationem ex oligarchia et po­ ab ipsis, sicut sophistica oratio: si unumquod­ litia, cum acciderit hoc, manentibus quidem que parvum, et omnia. Hoc autem est quidem eisdem honorabilitatibus, abundantia autem ut sic, est autem, ut non : totum enim et honorabilitatis facta excedit honorabilitatis omnia, non parvum, sed componitur ex parvis. communis multitudinem, considerare ad prae­ Unam quidem igitur custodiam, ad hoc prin­ teriens. In quibuscumque quidem civitatibus cipium oportet facere. honorantur secundum annum, secundum hoc 667. Deinde non credere iis, qui sophismatis tempus: in maioribus autem per triennium aut gratia ad multitudinem applicantur: arguuntur quinquennium: et si sit multiplex vel submul­ enim ab operibus. Qualia autem dicimus po­ tiplex prioris in quo honorationes institutae litiarum sophismata, prius dictum est. fuerunt politiae, legem et honorabilitates in­ 668. Adhuc autem videre, quia quaedam tendere vel remittere: siquidem excedant, in­ manent non solum aristocratiae, sed oltgartendentes secundum multiplicationem; si autem chiae; non propterea, quod firmae sunt poli­ deficiant, remittentes, et minorem facientes tiae; sed quia bene utuntur ii, qui in princi­ honorationem. patibus fiunt, et iis quae extra politiam, et 673. Oligarchiis enim et politiis non facien­ iis quae in politeumate, non iniusta facientes tibus quidem sic, hic quidem oligarchiam, hic in eos quidem qui non participant, et intro­ autem potentatum fieri accidit. Illo autem mo­ do ex politia quidem democratiam, ex oligar­ ducendo principales eorum ipsorum in poli­ chia autem politiam vel demum. tiam, et amatores quidem honoris non iniuriando in inhonoratione, et multos in lucro; 674. Commune autem et in democratia et in ad se ipsos autem, et ad principantes in oligarchia, et in monarchia, et in omni poli­ utendo invicem demotice. Quod enim in mul­ tia, neque crescere valde multum praeter comtitudine quaerunt aequale qui demotici, hoc mensurationem, sed magis tentare parvos et in similibus, non solum iustum, sed expe­ multi temporis dare honores quam breviter magnos. Corrumpuntur enim; et non omnis diens est. viri ferre bonam fortunam : si autem non, ne­ 669. Propter quod si plures sint in politeu­ que cum simul multos totos dederint, auferre mate, multa expediunt demoticorum lege sta­ rursus simul totos, sed gradatim. tutorum; velut sex mensium principatus esse; 675. Et maxime quidem tentare legibus sic ut omnes, qui similes, participent. Est enim ordinare, ut nullum fiat multum excedens sicut demus iam qui similes. Propter quod, potentia, neque amicorum neque pecuniarum: et in iis fiunt demagogi saepe, sicut dictum si autem non, sequestratas facere stationes est prius. Deinde minus in potentatus incidunt ipsorum. oligarchiae et aristocratiae: non enim similiter 676. Quoniam autem et propter proprias vi­ facile malignari pauco tempore principantes, et tas insolescunt, oportet facere principatum multo. Quoniam propter hoc in oligarchiis et quemdam qui consideret viventes nocive ad democratiis fiunt tyrannides. Aut enim qui ma­ politiam, in democratia quidem ad democra­ ximi in utraque praeferuntur tyrannide, ii tiam, in oligarchia autem ad oligarchiam: si­ quidem demagogi, ii autem potentes; aut qui militer autem et in unaquaque aliarum poli­ quando maximos habent principatus, multo tiarum. temnore principantur. 677. Et quod ineundum autem civitatis si670. Salvantur autem politiae non solum -— 2b2 — IN POLITICORUM L. V, 1. vu gillatim observare propter easdem causas: hu­ quidem aliquis fuerit, nequam autem, et non ius autem remedium super oppositis partibus politiae amicus; alius autem iustus et amicus, firmare actiones et principatus. Dico autem qualiter oportet fieri electionem. opponi epiiches multitudini, egenos autem opu­ 688. Videtur autem quod oportet respicere lentis, et tentare commiscere egenorum mul­ ad duo: quo plus participant omnes, et quo titudinem, et eam quae divitum, vel quod me­ minus: propter quod in militia quidem ad ex­ dium augere. Hoc enim dissolvit eas quae pro­ perientiam magis virtute: minus enim militia pter inaequalitatem seditiones. participant, epiichia autem plus. In custodia 678. Maximum autem et in omni politia et autem et cameratione contrarium : ampliori legibus, et alia provisione sic ordinari, ut non enim virtute indiget quam qualem multi ha­ sit principatus lucrari. bent. Scientia autem communis omnibus. 679. Hoc autem maxime in oligarchiis opor­ 689. Dubitabit autem utique aliquis si po­ tet servare: non enim sic indignantur coerciti tentia exstiterit politiae, et amor, quid opus ab eo, quod est principari, multi. Immo gau­ est virtute? facient enim, quae expediunt, per dent, siquis sinit circa propria vacare. Quare ipsa duo. 690. Aut quia contingit eos qui haec duo ha­ si putaverint principantes furari communia, tunc ambo contristantur, scilicet honoribus bent incontinentes esse, quare quemadmodum, non participare, et lucris. et ipsis non serviunt scientes, et amantes ipsas, 680. Singulariter autem contingit simul esse sic et ad commune nihil prohibet quosdam democratiam et aristocratiam si hoc institue­ se habere. 691. Simpliciter autem quaecumque in legi­ rit aliquis: contingit enim ct insignes et mul­ titudinem utrosque habere quae volunt. Licere bus, ut conferentia dicimus politiis, omnia quidem enim scilicet omnibus principari, de­ haec salvant politias. mocraticum. Insignes autem esse in principa­ 692. Et quod saepe dictum est maximum libus, aristocraticum. Hoc autem erit cum elementum, ut valentior sit multitudo quae vult non sit lucrari principatibus. Egeni enim non politiam quam quae non vult. 693. Praeter autem omnia haec, oportet non volent principari, eo quod nullum sit lucrum, sed circa propria esse magis; opulenti autem latere quod utique latet transgressas politias poterunt, propter nullo communium indigere. quod medium. 681. Quare accidet egenis quidem fieri opu­ 694. Midta enim eorum quae videntur delentos propter immorari circa opera, insigni­ motica solvunt democratias et oligarchicorum oligarchias. Qui autem putant hanc esse unam bus autem, non subiici quibuscumque 682. Et ut non furentur quae communia, virtutem, trahunt ad excessum, ignorantes quemadmodum naris est transgressa quidem traditio fiat pecuniarum praesentibus omnibus rectitudinem eam quae pulcherrima ad aquili­ civibus, et rescripta penes fraternitates et con­ num vel simum, sed tamen adhuc pulchra et tubernia, et tribus reponantur. Eius autem gratiam habens ad aspectum, non tamen si in­ quod est sine lucro principari oportet esse tendat aliquis adhuc magis ad excessum: pri­ honores lege statutos, lege approbatis. 683. Oportet autem in democratiis quidem mo quidem abiiciet mediocritatem partis, fiopulentis parcere non solum in non faciendo naliter autem ita quod neque narem faciei possessiones aeque partiales, sed neque fru­ apparere propter excellentiam et defectum con­ ctus: quod in quibusdam politiarum latet fa­ trariorum. Eodem autem modo habet et de ctum. Melius autem et prohibere volentes obla­ aliis partibus. Accidit itaque hoc et circa alias politias. Etenim oligarchiam et democratiam tiones facere sumptuosas quidem non utiles, est, ut habetur sufficienter non ex existente puta chorigias quidem, et lampadarchias et optimo ordine: si autem aliquis intendat ma­ quaecumque aliae tales. gis utramque ipsarum, primo quidem deterio­ 684. Tn oligarchia autem egenorum facere rem faciet politiam, tandem autem neque poli­ curam multam, et principatus a quibus rece­ tiam. ptiones iis tribuere, et siquis opulentorum iniu695. Propter hoc oportet non ignorare legis­ riatus fuerit istis, maiores increpationes esse, latorem et politicum qualia salvant demotiquam si sibiipsis. Et haereditates non secun­ cum et qualia corrumpunt democratiam ct dum dationem esse, sed secundum genus, ne­ qualia oligarchiam; neutrum enim ipsarum con­ que plures quam unam eamdem haereditare; tinget esse et permanere sine divitibus et sine sic enim utique aequaliores substantiae erunt, multitudine: sed quando aequalitas facta fue­ et egenorum utique plures ad abundantiam rit substantiae, aliam necesse esse hanc poli­ pertingent. tiam. Quare corrumpentes iis quae secundum 685. Expedit autem et in democratia et in excessum legibus, corrumpunt politiam. oligarchia aliorum, vel aequalitatem, vel pos­ 696. Peccant autem in democratiis et in oli­ sessionem dare iis qui minus communicant garchiis. Et in democratiis quidem demagogi politia hac; in democratia quidem opulentis, uti multitudo domina legum: dominos enim in oligarchia autem egenis; excepto, quicum­ faciunt super civitatem pugnantes cum diviti­ que principatus sunt domini politiae. Hoc au­ bus: oportet autem contrarium semper videri tem iis qui ex politia committere solis vel dicere pro divitibus, in oligarchiis autem pro pluribus. populo oligarchicos. Et iurare contra quam 686. Tria autem quaedam oportet habere fu­ nunc iurent oligarchicos. Nunc quidem in qui­ turos principari principales principatus: pri­ mo quidem amorem ad consistentem politiam, busdam iurant : et populo malignus ero, et consulam quodeumque habebo malum : opor­ deinde potentiam maximorum operum princi­ patus, tertio autem virtutem ct iustitiam in tet autem et existimare et simulare contrarium unaquaque politia eam quae ad politiam: si insinuantes in iuramentis quod non iniuste agat in populum. enim non idem iustum secundum omnes poli­ tias. necesse et iustitiae esse differentias. 697. Maximum autem omnium dictorum ad 687. Habet autem dubitationem, quando non I permanendum politias, quod nunc negligunt acciderit haec omnia circa eumdem. quomodo . omnes, scilicet erudiri ad politias. Profectus oportet facere divisionem: puta si militaris ' enim nullus altilissimarum legum, et conglori— 273 — L. V, 1. vu IN POLITICORUM ficatarum ab omnibus politizahtibus, si non erunt assueti et eruditi in politia : siquidem leges demoticae, demoticaliter : si autem oligarchicae, oligarchicaliter. Quod quidem est in viro incontinentia, est et in civitate. Est autem erudiri ad politiam non haec facere quibus gaudent oligarchizantes, et democratiam volentes; sed quibus poterunt, ii quidem oligarchizare, ii autem democratizare, nunc autem in oligarchiis quidem principandum filii deliciantur: qui autem egenorum, fiunt exerci­ tati et laboriosi. Quare, et volunt magis et possunt insolescere. 698. In democratiis autem, quae maxime vi­ dentur esse democraticae, contrarium conferen­ tis consistit. Causa autem huius, quia male 807-809 definiunt quod liberum. Duo enim sunt qui­ bus videtur democratia definita esse; in id. quod populum esse dominum, et libertate. Quod quidem enim iuste, aequale videtur esse: aequale autem quodeumque videatur multitu­ dini, hoc esse dominans: liberum autem et aequale quodeumque voluit quis facere. Quare vivere in talibus democratiis unusquisque ut vult, et ad quod abundat, ut ait Euripides. 699. Hoc autem pravum: non enim oportet putare servitutem esse vivere ad politiam, sed salutem. Ex quibus quidem ergo politiae trans­ mutantur et corrumpuntur, et per quae sal­ vantur et permanent, ut simpliciter est dicere, tot sunt. COMMENTARIUM 807. — Postquam Philosophus declaravit causas et principia corruptionis et transmuta­ tionis rerumpublicarum et in universali, et in particulari, determinat in universali et in par­ ticulari causas et elementa per quae salvantur. Et primo dat intentum suum. Secundo pro­ sequitur, ibi, « Primo quidem igitur etc. ». Est autem intelligendum, quod in dando elementa, per quae' salvantur respublicae, non procedit sicut processit superius in dando cau­ sas destructionis earum: quia superius primo dedit causas corruptionis et transmutationis rerumpublicarum in universali, secundo in par­ ticulari secundum unamquamque rempublicam divisim. Sed hic sic non facit : sed simul dat elementa per quae salvatur unaquaeque res­ publica in generali et in particulari. Dans igitur intentionem suam dicit, quod postquam determinatum est de causis et principiis trans­ mutationis uniuscuiusque reipublicae in uni­ versali et particulari, consequenter determinan­ dum est de salvatione uniuscuiusque reipu­ blicae, determinando quae sunt elementa, et in universali et in particulari, per quae sal­ vantur. 808. — Deinde cum dicit « primo quidem » Prosequitur. Et dividitur in duas. In prima ostendit un­ de possunt accipi elementa per quae salvan­ tur respublicae. Secundo accipit ipsa, ibi, « In bene autem temperatis etc. ». In prima dicit, quod primo istud manifestum est, quod si habemus, quae sunt causae et principia per quae corrumpuntur respublicae, habemus quae sunt causae et principia per quae salvantur. Et ratio huius est, quia con­ trariorum contraria sunt principia. Sed cor­ ruptio et salvatio sunt contraria; ergo habent contraria principia. Si ergo habemus quae sunt principia transmutationis et corruptionis rerumpublicarum habemus quae sunt principia salvationis, quoniam contraria. 809. — Deinde cum dicit « in bene autem » Accipit huiusmodi principia. Et est intelli­ gendum, quod respublica potest corrumpi vel destrui corruptione propinqua, vel remota. Et secundum hoc dividitur in duas. In pri­ ma dat elementa quae praeservant rempubli­ cam a corruptione remota magis. Secundo dat elementa quae praeservant eam a corruptione propinqua magis, ibi, « Salvantur autem etc. ». Circa primam intelligendum, quod' respubli­ ca potest corrumpi corruptione remota tripli­ citer. Primo propter negligentiam eius quod parvum est. Secundo propter persuasionem adulatorum. Tertio propter malum modum ordinis reipublicae. Et secundum hoc dividitur pars ista in tres. In prima dat elementa per quae salvatur a corruptione quae est per negligentiam eius quod est parvum. Secundo illa per quae sal­ vatur a corruptione quae est per adulationem. Tertio illa per quae salvatur ab ea quae est propter malum ordinem. Et incipit secunda ibi, «Deinde non credere etc.». Tertia ibi, « Adhuc autem videre etc. ». In prima dicit, quod in omnibus rebuspu­ blicis bene mixtis hoc oportet observari, quod non fiat transgressio in aliquo; et maxime quod non fiat secundum hoc quod est modi­ cum. Aliquando enim contingit, quod subin­ trat talis seditio, quae fit secundum modica, et latet propter eius paucitatem, vel non cu­ ratur. Et si negliguntur huiusmodi praevarica­ tiones, facient unam magnam praevaricatio­ nem, quae corrumpet rempublicam. Sicut enim parvae expensae frequenter fa­ ctae corrumpunt totam substantiam alicuius, sic parvae et modicae praevaricationes fre­ quenter factae corrumpunt totam rempubli­ cam. Huiusmodi autem corruptio latet saepe, quia non fit simul et secundum magna, sed fit paulatim et secundum modica. Mens enim quandoque paralogizatur, huiusmodi enim par­ vae praevaricationes paralogizantur ipsam, sic­ ut quaedam oratio sophistica. Arguit enim sic penes seipsum. Si unaquaque praevaricatio parva est, et omnes parvae sunt: sed istud verum est uno modo, alio modo non est ve­ rum : quia totum et omnia simul sumpta, non sunt parva, sed divisim sumpta parva sunt. Dicendum est igitur, quod ly omnes potest teneri collective vel divisive: si divisive, vera est : omnes enim praevaricationes divisim sum- — 274 — 809-814 IN POLITICORUM L. V, 1. vu ptae parvae sunt: si collective, falsum est; I plioris: et istud accipiendum est, si sint plures omnes enim coniunctae non sunt parvum quid, : similes in republica. Et rationem eius dupli­ cem assignat. sed magnum. Et tunc concludit quod unum Prima est, quod ubi sunt similes, oportet elementum est, ut caveatur ne fiat aliqua trans­ aequaliter recipere; ergo ut omnes possint at­ gressio vel praevaricatio. tingere ad principatum, oportet accipere le­ 810. — Deinde cum dicit « deinde non » gem illam: sic enim omnes poterunt attingere Ponit documentum quod praeservat a cor­ ad principatum; quia ex quo non durabit ruptione quae fit per persuasionem adulato­ principatus nisi per sex menses, multi pote­ rum. Adulatores enim suadent multitudini runt succedere in eo. Hoc autem quod simi­ quae placent illi; et non suadent propter bo­ les aequaliter recipiunt, populare est; et ideo num multitudinis, sed propter bonum suum. in republica in qua sunt plures similes, aliqua Unde contingit quod talia quandoque sua­ popularia ordinanda sunt: propter quod in dent ex quibus corrumpitur respublica; et ideo talibus, in quibus sunt multi similes, fiunt du­ dicit Philosophus, quod deinde cavendum est ces populi, sicut dictum est prius. ne aliquis credat adulatoribus qui coniungunt Alia ratio est, quia si statuatur quod prin­ se multitudini gratia sophismatis, hoc est ut cipatus non duret nisi per sex menses, tunc decipiant. Quod autem istis non sit creden­ status paucorum et optimatum minus incident dum, apparet, nam ex operibus possunt argui. in potentiam, idest in aliam speciem status Secundum autem quod dicit Philosophus de­ paucorum, in quo valde pauci principantur, cimo Ethicorum, dc his quae sunt in passio­ divites valde, et non secundum legem. Et ra­ nibus et actionibus sermones minus sunt cre­ tio est, quia non est facile aliquem consimi­ dibiles operibus. Et ideo si suadeant aliquid liter malignari in pauco tempore et in multo, et faciunt contrarium, magis credendum est quoniam in statu paucorum et populi, pro­ operibus ipsorum quam persuasionibus. Quae pter hoc fiunt tyrannides. Quia aut in utra­ autem et qualia sunt per quae apparenter adu­ que assumuntur illi qui excellunt alios tyranlatores decipiunt, dictum est prius. nizantes; sicut in statu populari, duces po­ 811. — Deinde cum dicit « adhuc autem » puli; in statu paucorum, potentes valde: aut Ponit tertium elementum quod praeservat a quia illi, qui habent principatus excellentes, corruptione quae est propter inordinationem multo tempore principantur. vel in seipsis, vel in aliis. 813. — Deinde cum dicit « salvantur au­ Et primo proponit quoddam manifestum tem » contingens in multis. Secundo ex illo concludit Ponit principia per quae salvantur respu­ elementum suum, ibi, « Propter quod si plu­ blicae a corruptione propinqua. res etc. ». Et primo ponit unum commune. Secundo In prima dicit, quod iterum manifestum est ponit plura specialia, ibi, « Adhuc insignium et potest videri quod quaedam respublicae contentiones etc. ». mansivae sunt, non quia sint recte ordinatae, In prima dicit, quod non solum salvantur sicut status optimatum simplex; sed quia prin­ respublicae quia sunt remotae a principiis cipautés bene utuntur, et his quae sunt in re­ corrumpentibus ipsas; sed etiam quandoque publica, et his quae sunt extra. His autem salvantur, quia sunt prope; et hoc, quia qui quae sunt sub republica, non faciendo inju­ timent de transmutatione reipublicae tenent stitiam contra illos qui sunt extra rempubli­ eam quantum possunt. Et ideo principantes cam et in vocando ad rempublicam eos qui curam habent de republica oportet ordi­ qui sunt principaliores et meliores in mul­ nare et praeparare timores, ut possint conser­ titudine, et non faciendo iniuriam quae est vare rempublicam et nihil corrumpatur eorum per dehonorationem his qui sunt ambitiosi quae ad rempublicam ordinantur: sicut de­ honoris; vocando etiam populares ad officia bent ordinare propter conservationem reipu­ et actus, in quibus possint lucrari; et in bene blicae ut civitas custodiatur de nocte, et praese habendo adinvicem et populariter, ita quod fingere quod illud quod longe est, sit prope, principantes aequaliter inter se recipiunt. Sic­ ut quod inimici sint prope; et debet praeci­ ut enim populares quaerunt quod aequale et pere quod sint parati ad arma; quia cives et iustum est in republica illa, sic non solum etiam populares videntes talia timebunt, et iustum, sed expediens est, principantes in sta­ observabunt melius rempublicam. tu paucorum aequaliter recipere; et quando 814. — Deinde cum dicit « adhuc insi­ ista contingunt, dato quod respublica non sit gnium » recte ordinata, mansiva est multum. Ponit documenta specialia. Et est intelli­ 812. — Deinde cum dicit « propter quod » gendum quod respublica corrumpitur aliquan­ Concludit elementum suum. Et dicit, quod do propter honores, vel inhonorationes, ali­ propter hoc, quod similes debent aequaliter quando propter insolentias civium, aliquando recipere, si plures sint similes et aequales in propter lucrum vel damnum, aliquando pro­ republica, plura sunt introducenda, quae in pter impotentiam, aliquando corrumpitur pro­ statu populari statuta sunt et ordinata. Verbi pter ineruditionem et inassuefactionem. gratia, lege statutum est in statu populari, Et secundum hoc ista pars dividitur in quin­ quod principatus sint breves, puta sex men­ que. In prima ponit documenta quae praesersium, vel alicuius parvi temporis, et non am20 — !n Politicorum, 275 ““ L. V, 1. vix IN POLITICORUM vant a corruptione quae fit propter honores vel inhonorationes. In secunda ponit docu­ mentum quod praeservat a corruptione quae fit propter insolentias civium, ibi, « Quoniam autem et propter proprias ». In tertia ponit documentum per quod praeservatur respubli­ ca a corruptione quae fit propter damnum et lucrum, ibi, «Maximum autem». In quarta ponit documentum quod praeservat a corru­ ptione quae est propter impotentia, ibi, « Et quod saepe dictum est». Quinto ponit docu­ mentum quod praeservat a corruptione quae accidit propter ineruditionem et inassuefactionem, ibi, «Et maxime quidem tentare». Prima in tres: quia respublica potest tri­ pliciter corrumpi propter honores et inhono­ rationes. Primo propter contentionem eorum qui sunt honorabiles in civitate. Secundo pro­ pter distributionem honorum. Tertio propter intentum honoris praeter proportionem. Et secundum hoc dividitur in tres. In prima ponit documentum quod praeser­ vat a corruptione quae fit propter contentio­ nem eorum qui sunt honorabiles in civitate. Secundo ponit documentum quod praeservat a corruptione quae fit propter distributionem honorum, ibi, « Ad eam autem ». Tertio ponit documentum quod praeservat a corruptione quae fit propter incrementum honoris praeter proportionem, ibi, «Commune». In prima dicit quod cum respublica aliquan­ do corrumpatur propter contentionem insi­ gnium, et eorum qui sunt honorabiles, caven­ dum est per leges et per alia statuta ne acci­ dant tales contentiones; et si acciderint, cu­ randum est qualiter possint sedari. Similiter cavendum est, quod illi qui non sunt in con­ tentione, non ponantur in ipsa. Ista enim est principium multorum magnorum malorum. Ad civem autem pertinet cognoscere malum in principio, non ad quemcumque alium: et ideo in principio cives debent obviare huic contentioni : quia secundum quod dictum est superius, contentiones divitum valde de facili invalescunt. 815. — Deinde cum dicit « ad eam au­ tem » Ponit secundum documentum quod praeser­ vat a corruptione quae fit propter distribu­ tionem honorum : et dividitur in duas. In prima ponit elementum. In secunda tan­ git inconveniens quod accidit propter defe­ ctum huius, ex quo apparet ratio dicti, ibi, « In oligarchiis enim ». In prima intelligendum, quod respublica omnis in principio instituta fuit in aliquo or­ dine, ut quod principatus duret per annum vel biennium, et quod habentes tantas divi­ tias, vel tantum honorati, attingant ad prin­ cipatum, vel aliud huiusmodi. Contingit autem recedere ab isto ordine vel secundum exces­ sum, vel secundum defectum : remanente ta­ men illa republica. Dicit igitur quod, cum in republica aliquando fiat transmutatio propter honorabilitatem, sicut in statu paucorum et 814-817 republica secundum intentionem et remissio­ nem, et hoc manente eadem republica, expedit considerare ordinem, qui nunc est in civitate, conferendo ad statum in quo respublica fuit instituta a principio: puta si in aliqua fuit in­ stitutum in principio, quod principatus dura­ ret per annum, considerare ad istud tempus; in maioribus autem ad triennium vel ad quin­ que annos. Et tunc considerandum est, si ex­ cessus ab illo quod fuit a principio institutus sit multiplex, ct si defectus sit submultiplex. Et si quidem recessus sit multiplex, remitten­ dus est : et si sit defectus, intendendus est se­ cundum proportionem debitam secundum pri­ mam institutionem, lege posita quod liceat intendere ct remittere honorabililates quando videbitur faciendum. 816. — Deinde cum dicit « in oligarchiis » Ostendit inconveniens quod accidit propter defectum huiusmodi. Et dicit quod ubi ita fiat sicut dictum est in statu paucorum et respublica, continget rempublicam transmu­ tari in paucorum potentiam; et paucorum po­ tentiam magis remissam in speciem illam quae dicitur potentatus, in qua principantur valde divites et secundum sententias proprias, non secundum legem quae pessima est: et hoc, si fiat excessus secundum superabundantiam; si autem fiat remissio, ex republica fiet status popularis; ex paucorum vero, respublica vel popularis status. 817. — Deinde cum dicit « commune au­ tem » Ponit elementum quod praeservat a corru­ ptione quae est propter incrementum honoris praeter proportionem : et dividitur in duas. In prima ponit documentum. In secunda adiungit aliud secundum documentum, quod praeservat a corruptione quae est propter ex­ cessum potentiae, ibi, « Et maxime quidem ». In prima dicit quod istud est commune in statu populari et paucorum, et universaliter in omni republica ad salvationem, quod non permittatur aliquis crescere secundum aliquam dignitatem praeter proportionem vel dignita­ tem; sed dandi sunt parvi honores secundum multum temporis magis, quia magni valde et secundum breve tempus. Et ratio huius est : quia civitates propter huiusmodi excellentias praeter proportionem, corrumpuntur. Iterum non omnes possunt ferre bonam fortunam: hoc enim est virtuosi: sicut enim dicit Philosophus in quarto Ethi­ corum, sine virtute non est facile ferre mo­ derate bonas fortunas. Et ideo si dentur alicui non virtuoso honores praeter proportionem ad alios, et ad dignitatem ipsius, gravabit eos, et destruet civitatem. Si autem non fiat ita semper, sed dentur alicui a casu, vel pro­ pter aliquam causam tales honores, et simul non simul auferendi sunt omnes: sed paulatim, et secundum modica: paulatim enim adimentes nihil videbitur sibi adimere; mo­ dica enim parum reputantur. — 2/0 — 818-822 IN POLITICORUM L. V, 1. νπ excedere, alia pars cum mediis reprimet eam : 818. — Deinde cum dicit « et maxime » per hoc enim destruuntur seditiones, quae Ponit documentum, quod praeservat a cor­ fiunt propter inaequalitatem: quia si divites ruptione, quae est propter excessum potentiae, velint excedere, egeni turbantur contristantes, propter similitudinem ad praecedens. Et dicit, et seditionem procurant; per medios autem quod maxime ordinandum est a legibus, vel alio quocumque convenienti, quod nullus fiat istud saepe sedatur. 821. — Deinde cum dicit « maximum au­ multum excellens praeter proportionem in po­ tentia, nec amicorum, nec pecuniarum: tales tem » Tangit elementum quod praeservat a corru­ enim potentiae de facili, sicut dictum est in tertio huius, possent corrumpere civitatem: si ptione quae est propter damnum et lucrum: autem non sic ordinetur semper, sed contin­ et dividitur in duas partes. gat aliquem vel aliquos excedere alios in po­ In prima ponit elementa specialia praeser­ tentia, tunc ordinandum est, quod habeat vantia a corruptione, quae est propter dam­ mansionem divisam a civitate, quia tunc mi­ num et lucrum. In secunda ponit documen­ tum magis generale, ibi, « Simpliciter autem nus poterit gravare civitatem. 819. — Deinde cum dicit « quoniam au­ quaecumque in legibus etc. ». Prima in duas. In prima facit quod di­ tem » ctum est. In secunda ostendit quod exiguntur Tangit documentum, quod praeservat a cor­ ruptione, quae fit propter insolentias civitatis. ad perfectionem principatus ratione cuiusdam Et quia exuitatio et elatio propinquae sunt in­ dicti, ibi, « Tria autem quaedam oportet ». solentiae, quae est ab elatione, adiungit ele­ Prima in duas. In prima ponit elementum mentum contra exultationem et elationem, ibi, generale quantum ad omnes respublicas. In se­ cunda ponit elementa particularia quantum ad « Et quod iucundum ». quasdam determinate, ibi, « Oportet autem in In prima intelligendum est, quod vita uno modo dicitur anima, quae est principium ope­ democrat!is ». rationis, secundum quod dicimus, anima et Prima in duas. In prima ponit documentum. In secunda manifestat, ibi, « Hoc autem ma­ vita sunt idem: alio modo dicitur vita ope­ ratio, cuius anima est per se principium. ' xime in oligarchies etc. ». Tertio modo dicitur conversatio in qua ali- I In prima dicit, quod documentum maxi­ quis assuetus est, et quae delectat ipsum : | mum in omni republica ad salvandum ipsam et sic accipit hic Philosophus vitam: et dicit, est ordinare et videre, ne principatus sit lu­ cum cives insolescant et declinent a republica crativus: quod potest exponi dupliciter. Uno modo, quod principatus non vendatur; quia propter proprias vitas, oportet ordinare quem­ si venderetur, tunc qui plus haberet in pecu­ dam principatum, qui consideret quis insolen­ niis, plus haberet de principatu, quod est in­ ter vivit in civitate, et nocivus est ad rempubli­ conveniens. Alio modo potest sic exponi, quod cam; sicut sunt illi, qui multum expendunt in principatus non sit lucrativus, hoc est quod civitate et nescitur unde habeant: ut puta principans ex principatu non lucretur. in statu populari, qui nocui sint: similiter 822. — Deinde cum dicit « hoc autem » etiam in statu paucorum, et sic de aliis reManifestat ex utilitate quae sequitur in pau­ buspublicis. Si enim tales dimittantur, erit corum et populari statu. Et ideo primo osten­ detrimentum civitatis. Cum enim nimis ex­ dit quod huiusmodi documentum sit utile. Se­ pendant cum substantia eorum finita sit, cundo qualiter potest fieri quod principatus oportebit eos iniuriari et accipere ab aliis. non sit lucrativus, ibi, « Et ubi non furentur ». 820. — Deinde cum dicit « et quod » Prima in duas. Primo manifestat ex uti­ Adiungit aliud documentum contra exul­ litate quae sequitur in paucorum statu. Se­ tationem et elationem. Et dicit, quod cum cundo ex utilitate quae sequitur in populari per exultationem et elationem accidant dis­ et optimatum statu, ibi, « Singulariter autem sensiones in civitate, et insolentiae, diligenti remedio providendum divisim, et sigillatim ob­ est ». In prima dicit, quod istud documentum servandum est. Si enim dimittantur qualiter­ maxime expedit in paucorum statu; quia si cumque se habere, ut voluerint, in huiusmo­ divites principantur, et nihil lucrentur pro­ di ludis et exultationibus, fient ad reipu­ pter principatum, tunc populares si excludan­ blicae bonum cives insolentes, et bona sua tur a principatu, non indignabuntur nec tri­ expendent secundum quod non oportet. Un­ stabuntur, immo gaudebunt si permittantur de accidet, quod oportebit accipere unde­ vacare circa propria negotia. Si autem cre­ cumque: et propter hoc cavendum est qua­ liter fiant. Est autem remedium ad hoc, dant quod ex principatu lucrentur aliqua furantes bona, tristabuntur propter duo. Primo, quod semper in huiusmodi actionibus et ela­ quia non participabunt principatu, et tunc tionibus accipiantur partes oppositae, et vir­ reputabunt se inhonoratos. Secundo, quia non tuosi ponantur cum multitudine, ut per vir­ habebunt lucrum sicut alii, et tunc movebunt tutem multitudinis excessus reprimatur. Si­ seditiones contra divites. Quare manifestum militer ponendi sunt pauperes cum divitibus, est, quod expedit multum in paucorum statu ut excessus eorum adinvicem reprimatur. ordinare principantes ex principatu nihil lu­ Et si multitudo misceatur cum divitibus, crari. adiungendi sunt medii. Et si una pars vellet — 277 — L. V, 1. vu IN POLITICORUM 823. — Deinde cum dicit « singulariter au­ tem » Manifestat ex utilitate quae sequitur in optimatum et populari statu: et dividitur in duas secundum duas utilitates quas ponit. Se­ cunda ibi, «Quare accidit etc.». In prima dicit, quod si istud statuatur, sci­ licet quod principantes nihil lucrentur ex principatu, contingit eamdem rempublicam si­ mul esse optimatum et popularem: si enim hoc statutum fuerit, et insignes et divites et populares habebunt ea quae volunt habere: hoc autem pertinet ad popularem statum, sci­ licet quod omnibus liceat principari. Quod autem insignes principentur, pertinet ad opti­ matum statum. Ista autem contingent si ni­ hil lucrentur ex principatu: quia pauperibus licebit principari: sed nolunt eo quod non est lucrum: sed magis volunt vacare circa propria negotia. Sed divites poterunt princi­ pari, quia non indigent bonis communibus, nec propter curam propriam poterunt impe­ diri. Quare manifestum est, quod utrique ha­ bebunt quae volunt: his autem sic se ha­ bentibus, bene simul salvantur popularis et optimatum status. Quare manifestum est, quod expedit ordinare, quod principantes ni­ hil lucrentur ex principatu. 824. — Deinde cum dicit « quare accidet » Ponit secundam utilitatem. Et dicit, quod si ita ordinetur quod nihil lucrentur divites ex principatu, accidet, quod egeni erunt di­ vites, quia poterunt curare de propriis. In­ signes autem non subiicienlur deterioribus. Hoc autem maxime appetunt isti, scilicet non subiici, illi vero divites fieri: quare erit pax et concordia in civitate: haec autem sunt cau­ sa salutis civitatis : quare manifestum est, quod expedit sic ordinari, quod nihil lucren­ tur ex ipso principatu. 825. — Deinde cum dicit « et ubi non » Declarat qualiter contingit fieri principatus non lucrativos, per duo documenta. Et dicit quod ne principantes furentur bona commu­ nia, ordinandum est, quod communis pecunia tradatur in praesentia omnium civium, et quod habeantur rescripta, sive literae super his quae reponentur apud societates, vel contu­ bernia, vel aliquas tribus: sic enim non po­ terunt furari de bonis communibus. Secundum documentum est, quod loco lucri ordinentur honores qui fiant eis, et reverentiae: puta si veniat ad civitatem, quod recipiatur cum ma­ gna reverentia et solemnitate: et alia huius­ modi : sic enim minus appetent bona com­ munia. 826. — Deinde cum dicit « oportet autem » Ponit elementa particularia, per quae sal­ vantur popularis et paucorum status a cor­ ruptione quae est a divitibus et propter dam­ num. Et primo ponit illa documenta. Secundo de­ clarat quod expedit utrisque, scilicet populari et paucorum statui, ibi, «Expedit autem». Prima in duas. Primo ponit documentum 823-829 quantum ad popularem statum. Secundo quan­ tum ad paucorum, ibi, « In oligarchia au­ tem ». In prima dicit, quod ut salvetur popularis status, oportet non solum quod possessiones non sint aequales, sed plus habeant divites quam pauperes: immo etiam de fructibus oportet quod non sint aequales, sed quod plus participent divites; quia aliter divites mo­ vebunt sedilionem, et contingere poterit quod corrumpetur respublica : quod patet in qui­ busdam rebuspublicis. Sed istud magis est or­ dinandum quod nullus faciat expensas et obla­ tiones sumptuosas et non utiles, puta choreas et ludos, et aliae tales expensae debent prohi­ beri in civitate et consimiles, quia non sunt utiles, immo sunt nocivae. 827. — Deinde cum dicit « in oligarchia » Ponit documentum quantum ad paucorum statum: et ostendit quid oportet facere ne pauperes moveantur contra divites. Et dicit, quod in paucorum statu oportet principantes habere multam curam de pauperibus, et est expediens ut dentur eis principatus, ex qui­ bus possint aliqua habere. Et si aliquis dives iniuriatus fuerit alicui pauperi, magis puniatur quam si alicui diviti: sic enim non facient pauperes seditiones contra divites. Iterum oportet ordinare, quod haereditates perpetuo distribuantur, et secundum genus, non secun­ dum dominationem, et ad tempus. Et oportet ordinare, quod unus non habeat plures haere­ ditates quam unam. Et ratio huius est, quia sic possessiones erunt magis aequales (quod appetunt populares) et plures pauperes pote­ runt ad abundantiam necessariorum pertin­ gere; et si sic fiat, salvabitur magis paucorum status. 828. — Deinde cum dicit « expedit autem » Ostendit quid expedit communiter in utra­ que republica: et dicit, quod hoc expedit in populari et paucorum statu, quod si bona ali­ quorum per sententiam alicuius magistratus in communi distribui debent,' distribuantur illa plus illis qui non attingunt ad rempublicam; in populari statu quidem divitibus, in pauco­ rum vero statu pauperibus. Verumtamen si magistratus sint in quibus sit plurimum au­ ctoritatis, non debent distribui illis qui non attingunt ad principatum in populari statu, scilicet divitibus; sed debent attribui divitibus in paucorum, multitudini in populari. Sed in omnibus aliis istud habet veritatem, quod quae veniunt ad commune, debent distribui his qui attingunt ad rempublicam: sic enim optime salvabitur utraque respublica. 829. — Deinde cum dicit « tria autem » Declarat quae requiruntur ad perfectionem principantis in principali principatu. Et primo facit hoc. Secundo movet quas­ dam dubitationes, ibi, « Habet autem dubita­ tionem ». In prima dicit, quod debentem perfecte principari principali principatu, tria oportet habere. — 278 — 829-833 IN POLITICORUM Primum est amor principatus : oportet enim, si perfecte debeat principari, quod di­ ligat principatum. Et ratio huius est, quia perfecte principans debet habere prudentiam; quia prudentia est recta ratio agibilium. Prin­ ceps autem cum habet regere alios, oportet quod habeat rectam rationem de agibilibus. Quare oportet quod habeat prudentiam per­ fectam. Sed prudentiam non potest habere, nisi habeat appetitum rectum ad finem; hoc autem non potest esse, nisi diligat finem, et ea quae sunt ad finem, secundum quod huius­ modi principatus principium est eorum quae ordinantur ad finem reipublicae. Quare mani­ festum est, quod bene principantem oportet habere amorem ad principatum et rempu­ blicam. Secundo oportet, quod habeat potentiam respectu operum principantis, quae maxima sunt. Et hoc patet: princeps enim habet diri­ gere in finem reipublicae subditos. Inter au­ tem subditos, quidam aut bene persuasibiles ratione; et quantum ad tales non est opus coactione: alii autem sunt, quibus non de facili suadetur a ratione, sed sunt inobedientes et insolentes; et pro talibus indiget potentia coactiva: coercere autem et punire non po­ test, nisi habeat potentiam: quare manifestum est, quod oportet quod habeat potentiam. Tertio oportet quod habeat virtutem : et hoc apparet ex dictis: oportet enim princi­ pantem habere prudentiam: hoc autem non est, nisi habeat appetitum rectum. Sed recti­ tudo appetitus est per virtutem moralem. Quare oportet, quod habeat virtutem et iusti­ tiam secundum quamlibet rempublicam. In qualibet enim republica intenditur aequale se­ cundum aliquam dignitatem propriam ei: et ideo in unaquaque republica oportet esse iu­ stitiam secundum illam rempublicam. Et dico secundum illam rempublicam: quia non est eadem iustitia secundum unamquamque. Et hoc apparet: ratio enim habitus ex obiecto sumitur: obiectum vero iustitiae iustum est: ergo ratio iustitiae sumitur ex ratione iusti. Sed iustum non est idem secundum unam­ quamque politiam, sed sunt diversae differen­ tiae eius: ergo iustitia non erit eadem secun­ dum unamquamque rempublicam, sed erunt diversae differentiae illius. 830. — Deinde cum dicit « habet autem » Movet dubitationes; et dividitur in duas, secundum quod movet duas. Secunda ibi, «Dubitabit autem utique etc. ». Prima in duas. In prima movet dubitatio­ nem. In secunda solvit, ibi, « Videtur autem oportere etc. ». In prima dicit, quod dubitationem habet, si unus et idem non habeat ista omnia; sed unus habeat unum tantum, alius aliud; cui attri­ buetur principatus? Verbi gratia si sit unus qui habeat potentiam militarem, sed sit sine virtute, nequam et reipublicae inimicus; alius autem qui sit virtuosus, et diligat rempubli­ cam: impotens autem, cui attribuetur princi­ L. V. L vn patus? utrum ei qui habet potentiam milita­ rem, sed est sine virtute et nequitiosus, et non diligat principatum; aut ei qui virtutem habet et diligit principatum, sed non est mi­ litaris? 831. — Deinde cum dicit « videtur au­ tem » Solvit istam dubitationem; et dicit, quod in electione principis oportet considerare ad duo: scilicet ad illud quo plus possunt cives attin­ gere ad finem principatus, et ad illud quo minus. Et ratio huius est, quia principatus rationem sumit ex fine; et ea quae sunt ad finem rationem sumunt e*x fine. Et ideo ille est assumendus in principem, qui habet illud secundum quod possunt magis pertingere ad finem reipublicae. Et propter hoc in militia sive ducatu exercitus magis considerandum est ad experientiam quam ad virtutem. Quia per experientiam in armis, possunt magis per­ tingere ad finem reipublicae quam per virtu­ tem. Virtuosi autem minus experti sunt, ut frequenter, in talibus, sunt tamen meliores multum. Et ideo ad talem principatum magis debet eligi ille qui habet experientiam cum sola prudentia imperfecta, quam ille qui ha­ bet virtutem perfectam et non habet experien­ tiam. Sed in custodia sive in regimine civi­ tatis et in administratione aerarii, debet eligi ille qui habet virtutem; quia in tali princi­ patu requiritur magis virtus quam experientia quam multi habent. Scientia autem est com­ munis omnibus: oportet enim quod habeant scientiam principes et in ducatu exercitus, et in regimine civitatis: aliter enim non possunt dirigere in finem intentum ea quae sunt ad finem. 832. — Deinde cum dicit « dubitabit au­ tem » Movet secundam dubitationem. Et primo movet eam. Secundo solvit, ibi, « An quia etc. ». In prima dicit, quod dubitabit aliquis, siquis diligat rempublicam et potentiam habeat, ad quid necessaria est virtus? Non enim vi­ detur quod sit necessaria; quia per alia duo, scilicet potentiam et amorem, videtur quod possint fieri ea quaecumque expediunt ad principatum. 833. — Deinde cum dicit « aut quia » Solvit dubitationem; et dicit, quod cum po­ tentia et amore ad principatum requiritur vir­ tus si debeat bene et perfecte regi : quia ha­ bentes potentiam civilem et amorem reipubli­ cae, contingit esse sicut incontinentes, hoc est sic esse dispositos ad rempublicam, sicut in­ continens est ad seipsum; ergo sicut erat de incontinente, sic est de istis. Nunc autem sic est quod incontinens; quamvis habeat rectum iudicium et scientiam de agibilibus et amorem sui, nihilominus tamen prosequitur concupi­ scentias et motus passionum. Et sic non pro­ ficit ei scientia quam habet de agibilibus. Sic igitur erit de istis, quod quamvis diligant principatum et habeant potentiam, quia ta- — 279 — L. V, 1. vu IN POLITICORUM men non habent virtutem, per quam regulent suas operationes, deficient et male se habebunt in principatu. 834. — Deinde cum dicit « simpliciter au­ tem » Dat unum documentum generale. Et dicit, quod simpliciter illa de quibus sunt leges quae conferunt ad rempublicam salvant rcmpublicam. Leges enim sunt de conferentibus ad rempublicam : talia vero salvant eam; et ideo de quibuscumque sunt leges salvant rempu­ blicam. 835. — Deinde cum dicit « et quod » Postquam Philosophus posuit elementum per quod salvatur respublica a corruptione quae est propter lucrum, nunc ponit elemen­ tum per quod salvatur a corruptione quae est propter impotentiam. Et primo ponit elementum. Secundo adiungit aliud circa hoc propter convenientiam, ibi, « Praeter haec etc. ». In prima dicit, quod maximum et efficacissimum documentum ad salvandam rempubli­ cam est procurare, ut pars illa quae diligit ct vult salvationem reipublicae sit valentior et potentior quam alia quae non vult nec di­ ligit: sic enim vel quam maxime durabit res­ publica. 836. — Deinde cum dicit « praeter au­ tem » Adiungil circa hoc aliud documentum con­ tra excessum a medio. Circa quod duo facit. Primo ponit elemen­ tum. Secundo ex hoc concludit aliud quod speciale est in populari statu, ibi, « Peccant autem etc. ». Prima in tres. In prima ponit documentum. Secundo assignat rationem, cum dicit, « Mul­ ta enim etc. ». Tertio cum dicit, « Propter hoc etc. » concludit elementum declaratum. In prima dicit, quod praeter omnia elementa quae dicta sunt, oportet non latere, scilicet quid est medium et proportionale, per quod salvatur respublica, ut conservetur et non fiat transgressio ab eo : excessus enim ab huius­ modi medio causa est transgressionis factae in pluribus. 837. — Deinde cum dicit « multa enim » Assignat rationem documenti; et dicit, quod bene oportet salvare medium, quia videmus quod multa quae apparent esse popularia, cor­ rumpunt popularem statum propter hoc quod recedunt a medio. Similiter multa sunt quae corrumpunt paucorum statum, quae videntur esse paucorum. Qui autem credunt esse vir­ tutis opus intendere quantumcumque ea quae videntur salvare unamquamque rempublicam, puta credentes opus virtutis popularis esse quantumcumque intendere popularia, et pau­ corum statui intendere facientia ad statum paucorum omnia quantumcumque, declinant a medio secundum excessum et corrumpunt volentes salvare. Sicut enim est in partibus corporis, sic est in republica. Sic autem est in partibus cor­ 834-839 poris, quod est aliqua determinata commensuratio partium secundum quam partes pul­ cherrime se habent. Sicut naris; quae si pa­ rum transgressa est ad simum vel aquilinum, adhuc pulchra est et gratiosa in aspectu; si tamen plus declinet ad excessum vel defectum, primo contingit declinare a media ratione in qua manet forma naris. Finaliter autem tan­ tum contingit declinare, quod non contingit remanere formam naris propter excellentiam vel defectum. Eodem modo se habet in aliis partibus corporis. Similiter se habet circa alias respublicas: contingit enjm popularem et pau­ corum statum esse in ordine optimo secun­ dum illas respublicas: si autem aliquis decli­ net, vel secundum intensionem, vel secundum remissionem, faciet rempublicam peiorem. Tantum autem poterit intendere vel remittere quod corrumpet ipsam omnino. Et sic mani­ festum est quod ad salvationem reipublicae oportet considerare quid est medium in quo salvatur respublica. 838. ·— Deinde cum dicit « propter hoc » Concludit elementum iam declaratum; et dicit : propter hoc, quod quaedam popularia corrumpunt statum popularem, et quaedam ad statum paucorum pertinentia corrumpunt pau­ corum statum, oportet legislatorem et civem non ignorare quae et qualia pertinentia ad sta­ tum paucorum, evertant statum paucorum et popularia popularem. Nulla enim istarum po­ test esse sine divitibus et sine pauperibus. Sunt enim de integritate reipublicae multitudo et divitiae: propter quod si aliquis voluerit ad­ aequare substantias omnino, et ita omnes ae­ qualiter esse divites, non remanebit eadem respublica, sed corrumpetur. Et sic manife­ stum est, quod illi qui procedunt excedendo legibus ad hoc ducentibus, transmutant et corrumpunt rempublicam. 839. — Deinde cum dicit « peccant autem » Ponit elementum speciale ad salvandum po­ pularem et paucorum statum; et dicit, quod adhuc manifestum est quod in paucorum et populari statu est error. In populari quidem peccant ductores populi in statu populari, sci­ licet in quo tota multitudo vehit monarchia quadam dominatur, non secundum legem : ductores enim pugnantes contra divites divi­ dunt civitatem in duo: adulantes enim multi­ tudini movent eam contra divites: hoc autem non est faciendum si debeat popularis status salvari: sed multitudo pro divitibus debet vi­ deri facere quod volunt. Sic enim salvari po­ terunt. In paucorum statu similiter peccat paucorum potentia opprimens multitudinem; ex quo contingit corruptio paucorum status. Et ideo si debeat salvari, oportet paucorum potentiam videri facere pro populo: et fa­ cere juramenta contraria eis quae faciunt: consueverunt enim paucorum status potentiae cum instituuntur in principatibus iurando di­ cere: luro quod populum odio habebo, et consilio annitar, ut male habeat. Similiter in populari statu, iurat populus: malignus ero — 280 — 839-842 IN POLITICORUM divitibus et consulam quae illi mala esse sciam. Hoc autem non est faciendum. Sed oportet opinari contrarium esse faciendum, et insinuare in iuramcnto quod potentes pauco­ rum non facient iniustum populo. Et populus debet jurare quod non iniuste aget contra divites. 840. — Deinde cum dicit « maximum au­ tem » Ponit elementum quod universaliter salvat rempublicam a corruptione quae est propter ineruditionem et inassuefactionem. Et primo facit hoc. Secundo reprobat quod­ dam observatum in populari statu, ibi, « In democratiis autem etc. ». In prima dicit, quod inter omnia elementa maximum et efficacissimum ad salvandam rempublicam quod modo omnes eligunt, est, scilicet erudiri in legibus et in eis quae ordi­ nantur ad rempublicam, et assuefieri in illis. Ratio autem quare oportet assuefieri in illis, est, quia illa in quibus homines sunt assueti delectabilia sunt eis, et magis placent et ma­ gis diliguntur. Quae autem magis diliguntur, magis salvantur. Si igitur assueti fuerint ho­ mines in his quae sunt reipublicae, plus dili­ gent et delectabuntur in illis, et sic conserva­ bunt eam. Si autem non assueti et eruditi fuerint in republica et in legibus significanti­ bus ordinem reipublicae, puta si degentes in paucorum statu non fuerint assueti et eruditi legibus paucorum, et populares legibus status popularis, nulla utilitas erit eis ex legibus bo­ nis et gloriosis existentibus. Sic enim continget esse in tali civitate, in qua sunt leges optimae, et tamen cives non sunt assuefacti in illis, sicut est in inconti­ nente. Sic autem est in incontinente, quod quamvis habeat rectum indicium rationis ali­ quo modo; quia tamen sequitur impetum pas­ sionum, non proficit sibi rectitudo rationis. Similiter in proposito, quamvis civitas habeat bonas leges, si tamen non sunt cives assueti et eruditi in illis, non proficient in eis, quia non operabuntur secundum illas. Sunt autem erudiendi et assuefacere debent non in illis ad quae si possunt pertingere delectabuntur tam pauci potentes quam populares; sed in illis in quibus eruditi poterunt observare rempubli­ cam; ut populares illis per quae poterunt vi­ vere populares et servare popularem statum. Paucorum potentes in illis per quae poterunt observare paucorum statum, et vivere secun­ dum illum. Nunc autem in civitatibus accidit contrarium: quia in paucorum statu, filii divitum nutriti sunt in deliciis, et inclinantur ad L. V, 1. νπ eas, et in illis delectantur: pauperes autem as­ sueti sunt in laboriosis. Propter quod mani­ festum est quod filii divitum et pauperum vo­ lunt et possunt et magis vivere insolenter quantum ad rempublicam. Propter quod ma­ nifestum est quod in talibus non sunt eru­ diendi. 841. — Deinde cum dicit « in democratiis » Removet errorem specialiter accidentem in populari statu. Et dividitur in duas. In prima proponit ipsum et tangit rationem eius. In secunda re­ movet, ibi, « Hoc autem parvum etc. ». In prima dicit, quod in populari statu ob­ servatur aliquod quod videtur populare: sci­ licet quod contrarium est ei quod confert ad rempublicam, quod unusquisque vivat secun­ dum quod voluerit. Et ratio huius est, quia male definiunt liberum. Sunt enim duo secun­ dum quae definitus est popularis status: sci­ licet potestas et libertas; ut scilicet multitudo dominetur, et secundum libertatem. Illud enim iustum dicitur quod est aequale. Aequale au­ tem videtur illud in statu populari esse quod videtur multitudini. Liberum autem dicunt quod aliquis faciat quicquid voluerit. Propter quod in populari statu quilibet vivit secundum quod vult, et secundum quod possibile est ei, et secundum quod plus abundat, ut dixit Eu­ ripides. 842. — Deinde cum dicit « hoc autem » Removet istum errorem; et dicit, quod non est opinandum servitutem esse vivere secun­ dum rempublicam: immo libertatem et salu­ tem. Et ratio huius est, quia secundum quod vult Philosophus, liberum est quod est causa sui vel in genere causae agentis vel finalis. Unumquodque autem maxime dicitur illud quod est principale in eo. In homine vero principale est intellectus. Et ideo homo est maxime intellectus vel operatur secundum in­ tellectum; ergo homo maxime dicitur liber cum operatur secundum intellectum et ratio­ nem, et ad bonum sui secundum intellectum et rationem. Cum autem vivit secundum rem­ publicam operatur secundum rationem; ergo vivere secundum rempublicam non est esse in servitute, sed libertate magis. Et tunc récapi­ tulât; et dicit, quod principia ex quibus cor­ rumpuntur et transmutantur respublicae et principia ex quibus salvantur et mansivae sunt, tot sunt quot dicta sunt simpliciter, ut est dicere: quod dicit propter principia sal­ vantia et corrumpentia monarchias de quibus dicetur ;am. 281 — L. V, 1. vin IN POLITICORUM 843 LECTIO VIII. (nn. 843-853; [700-710]). Regni et tyrannidis origo. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1310a39 - 1311a22) 700. Restat autem supervenire de monar­ chia, ex quibus corrumpitur, et per quae sal­ vari nata est. Fere autem consimilia dictis circa politias, sunt et quae accidunt circa re­ gna et tyrannides: regnum enim secundum aristocratiam est, tyrannis autem ex oligarchia extrema componitur, et democratia : propter quod utique et maxime nociva subditis est, veluti ex duabus malis composita, et transgres­ siones et peccata habens quae ab ambabus po­ litiis. 701. Existit autem generatio mox ex contra­ riis utrique monarchiarum. Regnum quidem enim ad auxilium quod a populo epiichis factum est, et instituitur rex unus epiichorum secundum excessum virtutis, vel actionum quae a virtute, vel secundum excessum talis generis. 702. Tyrannus autem ex populo et multitu­ dine ad insignes, quatenus populus nihil mo­ lestetur ab ipsis. Manifestum autem ex iis, quae acciderunt: fere enim plurimi tyranno­ rum facti fuerunt ex demagogis, uti est dice­ re credibiles facti ex contrarian insignibus. Haec quidem enim hoc modo constituerunt tyrannides iam civitatibus augmentatis. 703. Quae autem ante istas, ex regibus transgredientibus patria magis despoticum princi­ patum appetentibus. Hae autem ex electis ad principales principatus: antiquitus enim populi instituerunt multi temporis conditores populi et prospectores. Hae autem ex oligarchiis eli­ gentibus unum aliquem dominum ad maximos principatus. 704. Omnibus enim inerat modis iis ad effi­ cere de facili, si solum voluissent, propter po­ tentiam praeexistere: iis quidem regalis prin­ cipatus, iis autem eam quae honoris. Phidon quidem circa Argum et alii tyranni constite­ runt regno existente: qui autem circa Ioniam, et Phalaris ex honoribus. Panaetius autem in Leontinis et Cypselus in Corintho, et Pisistra­ tus Athenis, et Dionysius in Syracusis, et alii eodem modo ex demagogis. 705. Sicut diximus enim, regnum institutum fuit secundum aristocratiam: secundum digni­ tatem enim est; vel secundum genus, vel se­ cundum beneficium, vel secundum haec et po­ tentiam. Omnes enim cum bénéficiassent, vel potentes beneficiare civitates vel gentes, adepti sunt honorem hunc: ii quidem secundum bel­ lum prohibentes servire: sicut Codrus: ii autem liberantes, sicut Cyrus; vel cum insti­ tuissent regionem, sicut Lacedaemoniorum re­ ges, et Macedonum, et Molossorum. 706. Vult enim rex esse custos, ut quidem qui possident substantias nihil iniustum pa­ tiatur populus autem nullam sustineat iniuriam. 707. Tyrannus autem, sicut dictum est, sae­ pe autem nihil commune respicit nisi propriae utilitatis gratia. Est autem intentio tyrannica quidem, quod delectabile; regalis autem, quod bonum. 708. Propter quod et supergressionum, quae quidem pecuniarum, tyrannicae; quae autem ad honorem, regales magis. Et custodia rega­ lis quidem, civilis; tyrannica autem per ex­ traneos. 709. Quod autem tyrannis habeat mala, et quae democratiae et quae oligarchiae manife­ stum. Ex oligarchia quidem, eo quod finis sit divitiae; sic enim solum et permanere neces­ sarium custodiam et delitias: et multitudini nihil credere: propter quod et ablationem fa­ ciunt armorum. Et suspectam habere turbam, et a munitione repellere, et demorari in domo commune est ambarum et oligarchiae et ty­ rannidis. 710. Ex democratia autem, et oppugnare in­ signes et corrumpere occulte et manifeste, et fugare, tamquam contra machinantes et impe­ ditores adversus principatus; ex iis enim accidit fieri et insidias, iis quidem principari volen­ tibus: unde et Periandri ad Thrasybulum con­ silium fuit, excedentium spicarum evulsio, quasi opportunum sit semper excedentes pe­ rimere. COMMENTARIUM 843. — Postquam Philosophus determinavit causas et principia corruptionis et salvationis rerumpublicarum in quibus plures dominantur, determinat causas et principia corruptionis et salvationis, in quibus unus dominatur, sicut sunt monarchiae. Et dividitur in duas. In prima determinat quae sunt causae et principia corruptionis et salvationis rerumpublicarum monarchiarum. Tn secunda ostendit quae illarum est minoris durationis, ibi, « Atqui omnium etc. ». Prima in duas. In prima praemittit intentum suum. In secunda prosequitur, ibi, « Existit autem generatio etc. ». In prima dicit, quod postquam determina­ tum est quae sunt principia salvationis et — 282 — 843-848 IN POLITICORUM corruptionis rerumpubiicarum in quibus plures dominantur, restat consequenter consideran­ dum de monarchia, quae scilicet sunt causae et principia ex quibus corrumpitur, et quae sunt principia et causae ex quibus nata est salvari. Illa autem quae accidunt circa monar­ chiam regalem et tyrannidem, sunt similia eis quae dicta sunt de aliis rebuspublicis. Nam regnum congruit statui optimatum. Sicut enim assumitur princeps secundum virtutem in sta­ tu optimatum, sic in regno. Tyrannis autem componitur ex statu paucorum ultimo, qui est pessimus inter omnes paucorum status, et po­ pulari statu ultimo, qui similiter pessimus est inter omnes populares status: propter quod tyrannis ipsa multum nociva est subditis, cum sit composita ex duobus malis, et habeat pec­ cata et transgressiones utriusque illarum. 844. — Deinde cum dicit « existit autem » Prosequitur; et dividitur in duas. In prima praemittit quiddam de istis mo­ narchiis, quarum quaedam dicta sunt prius. In secunda prosequitur de causis corruptionis et salvationis ipsarum cum dicit, « Sicut igitur etc. ». Circa primum duo facit. Primo ostendit ex quibus componitur utraque monarchia. Se­ cundo declarat quoddam dictum de, tyrannide, ibi, «Quod autem tyrannis etc.». Prima in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda ostendit quid intenditur in utraque, cum dicit: «Tyrannis autem etc.». Adhuc prima in duas. In prima declarat ex quibus componitur utraque monarchia, ut appareat ex quibus corrumpitur et salvatur. In secunda declarat quoddam dictum, ibi, « Sicut autem diximus etc. ». Adhuc prima in duas. In prima ostendit ex quibus componitur regnum. In secunda ex quibus tyrannis, ibi, «Tyrannis vero etc. ». In prima dicit quod utraque monarchia ex contrariis generatur. Regnum enim factum est propter auxilium bonorum contra multitudi­ nem, ne multitudo gravaret ipsos studiosos; et assumitur rex ex virtuosis excedens secundum virtutem vel in opere virtutis; vel assumitur secundum nobilitatem generis ne isti graventur a multitudine. 845. — Deinde cum dicit « tyrannus au­ tem » Ostendit ex quibus generatur tyrannis. Et primo ex quibus nunc generatur. Secun­ do ex quibus generabatur, ibi, « Quae autem ante etc. ». Dicit igitur quod tyrannus assumptus est a populo, et ex populo et multitudine contra divites et insignes, ne populus molestetur a divitibus: hoc autem manifestum est ex his quae contigerunt. Plures enim tyranni, ut est dicere, facti sunt ex his qui erant ductores populi, quibus multum credebat populus eo quod libenter imponebant crimina divitibus calumniantes eosdem: huiusmodi autem ty­ rannides augmentatis civitatibus factae fuerunt. — 28 L. V, 1. viti 846. — Deinde cum dicit « quae autem » Ostendit ex quibus generabatur prius. Et primo facit hoc. Secundo facilem mo­ dum generationis ipsius ex praedictis tangit, ibi, « Omnibus enim inerat modis etc. ». In prima dicit, quod antiquitus tyrannides quae factae fuerunt ante istas, quaedam factae fuerunt ex regibus qui leges et consuetudines paternas in quibus nutriti fuerant transgredie­ bantur; et qui magis volebant principari prin­ cipatu dominativo, qui est domini ad servum, volentes uti subditis tamquam servis. Conti­ git enim quod aliquis secundum hunc mo­ dum existens incepit tyrannizare et opprimere subditos, et sic ex rege factus fuit tyrannus. Aliquando autem fuit facta tyrannis ex eis qui electi fuerant ad principatus excellentiores et potentiores. Antiquitus enim populus insti­ tuit multos principantes et perspectores po­ puli sive rectores. Et istis autem contingebat aliquos magis perversos trahere ad se domi­ nium civitatis et tyrannizare. Aliquando etiam facta fuit tyrannis ex paucorum potentia, viris eligentibus unum potentem ad principatus maximos, qui postmodum tyrannizabat. Omni­ bus istis modis fiebat antiquitus tyrannis. 847. — Deinde cum dicit « omnibus enim » Tangit facilem modum generationis ipsius tyrannidis. Et dicit, quod huiusmodi tyranni­ des de facili poterant fieri ex praedictis, quia potentiam habebant. Quidam enim principa­ bantur principatu regali. Et manifestum est quod tales potentiam habebant, propter quod de facili poterant fieri tyranni. Alii autem principabantur principatu qui est secundum aliquam honorabilitatem. Tales etiam poten­ tiam habebant; ideo de facili poterant tyran­ nizare. Et exemplificat. Quidam enim qui di­ cebatur Phidon apud Argum fuit tyrannus, et quidam alii similiter principantes ex princi­ patu regali. Ilii autem qui tyrannizaverunt cir­ ca Ioniam et Phalaris assumpti fuerunt ex statu paucorum principatibus honorabilibus. Sed Panaetius qui tyrannizavit in Leontinis et Cypselus qui in Corintho et Pisistratus qui Athenis et Dionysius qui Syracusis et alii qui eodem modo fuerunt tyranni, fuerunt prius duces ex favore populorum. Isti enim poten­ tiam habebant. Quare manifestum est, quod facile fuit istos esse tyrannos propter poten­ tiam quam habebant. 848. — Deinde cum dicit « sicut diximus » Probat quoddam dictum. Dixerat enim quod regnum est institutum secundum statum opti­ matum : hoc probatur. Et primo facit hoc. Secundo ostendit quod est officium regis, ibi, «Vult enim rex etc.». In prima dicit, quod sicut dictum est prius, regnum est institutum secundum statum opti­ matum. Et hoc apparet, quia institutum est secundum dignitatem vel virtutis, vel generis, vel propter beneficium impensum regioni, vel propter ista simul et potentiam. Et hoc ap­ paret, quia omnes antiqui reges, ut ita dica­ tur, cum fecissent aliquod beneficium civi- L·. V, 1. vin IN POLITICORUM lati vel genti regionis, vel qui potentes fuerant beneficiare, istum honorem receperunt quod assumpti fuerunt in regem : quidam enim, sic­ ut Codrus qui praeliatus fuit contra adversa­ rios civitatis et prohibuit ne servi essent illis, factus fuit rex. Alii autem quia liberaverunt a servitute; sicut Cyrus factus fuit rex Per­ sarum, quia liberavit a servitute regis Chaldaerorum. Alii quia civitatem constituerunt; alii quia acquisierunt regionem, sicut reges Lacedaemoniorum, et Macedonum, et Molosorum. 849. — Deinde cum dicit « vult enim » Ostendit quod est ollicium regis. Et dicit, quod officium regis est esse custodem iustitiae. Et vult custos esse iusti. Et ideo recur­ rere ad regem est recurrere ad iustum ani­ matum. Et hoc apparet, quia rex intendit bo­ num commune custodire et servare. Haec au­ tem non potest nisi sit custos iusti. Et ideo officium suum est, ut sit custos iusti; ita quod habentes possessiones et divitias nullam iniu­ stitiam patiantur a non habentibus, nec po­ pulus sustineat aliquam iniuriam a divitibus. 850. — Deinde cum dicit « tyrannus au­ tem » Ostendit quis est finis in utraque monar­ chia : ex quo apparet una differentia inter ipsas. Et primo ostendit quid utraque intendit. Se­ cundo manifestat per effectus, ibi, « Propter quod supergressionum etc. ». In prima dicit, quod tyrannus non intendit bonum commune, sed intendit proprium. Et ratio huius est, quia tyrannus intendit dele­ ctationem secundum sensum; et ideo appetit illud per quod existimat se habere eam: hoc autem est superexcessus pecuniarum: propter quod intendit pecunias acquirere, credit enim per pecunias habere omnia : rex autem in­ tendit bonum commune. Illum enim dicimus regem qui principatur propter bonum multitu­ dinis. Talem autem oportet esse virtuosum, et ita nolle iniuriari subditis. Oportet ipsum esse divitem, ne aliquid iniuste accipere a subditis compellatur. 851. — Deinde cum dicit « propter quod » Manifestat quod dictum est, per effectus. Et dicit, quod propter hoc quod tyrannus ap­ petit delectationes propter quas appetit pe­ cunias, manifestum est quod excessus insuper accipiendo pecunias, tyrannici sunt. Intendunt enim tyranni bonum proprium non commune. Sed supergressiones honorum regales sunt ma­ gis. Et ratio huius est, quia rex debet esse excellens secundum virtutem, excellentiae vero virtutis debetur excellentia honoris. Et ideo ad regem pertinet habere excellentes honores; et magis supergressionem honorum quam pecu­ niarum. E contrario autem est in tyranno. Et propter hoc idem etiam custodia regalis est civilis, sed tyrannica est per extraneos. Et ratio huius est, quia rex dominatur sub­ ditis illis volentibus. Et ideo confidit de ipsis, propter quod custoditur ab eis; tyrannus au­ 848-853 tem cum opprimat eos, dominatur eis illis no­ lentibus; et ideo non confidit in eis, propter quod custoditur ab extraneis. Posset etiam ali­ ter introduci illa pars « Tyrannus autem » ut diceret quod intendit assignare differentias in­ ter regnum et tyrannidem; et dividitur in tres propter tres differentias quas ponit. 852. — Deinde cum dicit « quod autem » Manifestat quoddam dictum de tyrannide. Prius enim dictum fuit quod componitur ex duobus malis: hoc declarat. Et primo declarat quae mala habet ex statu paucorum. Secundo quae mala habet ex statu populari, ibi, « Ex democratia autem etc. ». In prima dicit, quod manifestum est quod tyrannis accipit mala quae sunt in statu pau­ corum et multitudinis. Ex statu paucorum mala haec habet: quia sicut finis status pau­ corum sunt divitiae, sic etiam in tyrannide. Sicut enim dominans in statu paucorum finaliter intendit divitias, sic tyrannus. Item ty­ rannus est sicut solus sine amicis, sicut do­ minans in statu paucorum. Isti enim, quia opprimunt multitudinem odio habentur; et ideo sunt soli sine amicis; sic tyrannus solus est, quia non habet amicos. Item sicut opor­ tet dominantes in paucis habere custodiam, quia multos inimicos habent, et sunt sine ami­ cis, sic oportet tyrannum custodiam habere: et quia hoc non potest sine divitiis: ideo in­ tendit divitias. Item oportet ipsum non cre­ dere multitudini sicut potentatus paucorum : cum enim odio habeatur a multitudine, non confidit in ipsa; et ideo non credit eidem; et propter hoc prohibet multitudinem non habere arma, sicut potentes paucorum, ne possit in­ surgere contra ipsum. Item habet turbam su­ spectam; et ideo expellit eos a munitionibus et ponit extraneos in eisdem. Item compellit eos morari in domo et non habere societatem adinvicem, ne possint machinari aliquid contra ipsum. Ista igitur omnis mala communia sunt potentiae paucorum et tyrannidis. 853. — Consequenter cum dicit « ex de­ mocratia » Ostendit quae mala habet ex populari statu; et dicit, quod ex populari statu habet ista mala: scilicet impugnare divites et insignes interficere: et hoc manifeste et occulte: utro­ que enim modo tyrannus persequitur insignes. Et habet ex statu populari pugnare et rele­ gare eos tamquam illos qui machinantur et insidias praeparant contra principatum. A di­ vitibus enim et insignibus fiunt machinationes et procurantur dissensiones, quandoque a qui­ busdam, quia volunt principari; a quibusdam vero, quia procurant forte aliquos principari, non volentes sibi obtinere principatum. Unde tyranni, multum quandoque eos persequuntur. Unde Periander dedit consilium Thrasybulo tyranno qualiter principatus suus duraret: ha­ buit enim consilio ab eodem, sicut dictum fuit in tertio huius, opportunum esse excedentes spicas evellere: per quod innuebatur quod di­ vites et insignes oportet interimere. — 284 — IN POLITICORUM L. V. L ix LECTIO IX. (nn. 854-873; [711-730]). Quibus ex causis tyrannides et regna dissolvantur. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1311a22 - 1312a20) 711. Sicut igitur fere dictum est, transmuta­ tionum ipsa principia oportet putare circa po­ litias esse et circa monarchias. Propter inju­ stitiam enim et propter timorem et propter contemptum multi subditorum insurgunt ad­ versus monarchias. Iniustitiae autem maxime propter iniuriam, aliquando autem et propter propriorum spoliationem. Sunt autem et lines iidem, quemadmodum ibi et circa tyrannides, et circa regna. Magnitudo enim divitiarum et honoris exislit monarchis quae desiderant omnes. 712. Insurrectionum autem, hae quidem ad corpus fiunt principantium, hae autem ad principatum. Quae quidem igitur propter con­ tumeliam, ad corpus. Contumelia autem existente multarum partium, quaelibet ipsarum fit causa irae. Iratorum autem fere plurimi pu­ nitionis gratia insurgunt, sed non excellentiae. 713. Velut Pisistratidarum quidem propter propulsasse Armodii sororem, ct illusisse Armodio. Armodius quidem enim propter soro­ rem, Aristogiton autem propter Armodium. 714. Insidiati sunt autem Periandro ei, qui in Ambracia, tyranno, quia simul bibens ipse cum pueris interrogavit ipse, si iam ex ipso praegnantes sunt. 715. Quae autem Philippi a Pausania, quia permisit contumeliam pati ipsum sub Attalo. 716. Et quae Amyntae parvi Hypoderda, quia insultavit ad staturam ipsius. 717. Et quae Eunuchi Evagorae Cyprio : quia enim mulier recusavit filium ipsius, occidit tam­ quam contumeliam passus. 718. Multae autem insurrectiones factae sunt et propterea quod aliqui monarcharum in cor­ pus verecundiam fecerunt. 719. Velut et quae Crataci ad Archelaum, semper enim graviter se habebat ad colloqui­ um: quare sufficiens et minor fuit occasio propterea, quod filiarum nullam dedit cum promisisset ipsi, sed priorem quidem detinens a bello adversus Syriam et Arabeum dedit re­ gi Elibeae, iuniorem autem filio Amintae, existimans sic utique illum nihil differre, et eum qui ex Cleopatra; sed abalienationis prin­ cipium extitit graviter ferre ad veneream gra­ tiam. 720. Cum insurrexit autem et Hellanocrates Larissaeus propter eandem causam : tamquam enim utens statura ipsius non deduxit spon­ dens, propter contumeliam, et non propter amativam concupiscentiam, putavit esse factam colloquutionem. 721. Pharon autem et Heraclides Aenii Cotyn peremerunt, supplicium inferentes. 722. Adamas autem discessit a Cotyo, quia puer existens excisus fuit ab ipso, tamquam iniuriam passus. 723. Multi autem et propterea quod in cor­ pus afflicti fuerunt percussionibus, irati, ii quidem destruxerunt, hi autem aggressi sunt tamquam iniuriam passi, et ea quae circa principatus et regales potentatus. 724. Velut in Mytilcne Pentalidas circum­ stantes et verberantes Megicles insurgens cum amicis peremit. 725. Et posterius Smerdes Penthilum, cum plagas accepisset, et ab uxore extractus, pe­ remit. 726. Et insurrectionis Archelai Decamnichus dux fuit, exacerbans insurgentes primus: cau­ sa autem irae, quia ipsum tradidit flagellan­ dum Euripidi poëtae. Euripides autem infremuit cum dixisset ipse aliquid adversus foetorem oris. Et alii autem multi propter tales causas, ii quidem perempti sunt, ii autem in­ sidias passi sunt. 727.Similiter autem, et propter timorem : unum enim aliquid erat hoc causarum, sicut politias et monarchias: velut Xerxen Artabanes timens criminationem, quae circa Darium, quia suspendit cum non iussisset Xerses, sed putans indulged tamquam non memorantem propter coenam. 728. Hoc autem propter contemptum, sicut Sardanapalum videns quidam percutientem se cum mulieribus, si vere hoc fabulantes dicunt; si autem non de illo, sed de alio erit utique hoc verum. Et Dionysio posteriori Dion insur­ rexit propter despectionem, videns cives sic se habentes, et ipsum semper ebrium. 729. Et amicorum autem quidam insurgunt propter despectionem, propter confidere enim contemnunt, tamquam oblituri. Et putantes posse obtinere principatum, modo quodam propter contemnere insurgunt; tamquam po­ tentes enim et contemnentes periculum propter potentiam invadunt de facili, sicut ducentes exercitus monarchis, sicut Cyrus Astyagi, et vitam contemnens et potentiam, propter po­ tentiam quidem inoperosam fuisse, ipsum au­ tem delitiari. Et Seuthes thrax Amadoco exi­ stens dux exercitus. Ii autem et propter plura horum insurgunt, ut et despicientes, et pro­ pter lucrum, sicut Ariobarzani Mithridates. 730. Maxime autem propter hanc causam invadunt, qui quidem natura audaces et ho­ norem habent bellicum a monarchis: virilitas enim potentiam habens audax est: propter quas ambas tamquam de facili praevalituri faciunt insurrectiones. '5 ~ L. V, 1. lx IN POLITICORUM 854-858 COMMENTARIUM 854. — Postquam Philosophus praemisit quaedam de monarchia; prosequitur de cau­ sis et principiis corrumpentibus et salvantibus ipsas. Et primo de corrumpentibus. Secundo de salvantibus, ibi, « Salvantur autem etc. ». Prima in duas. In prima determinat de principiis corrumpentibus ipsas in universali. Secundo determinat de principiis corrumpen­ tibus in speciali, ibi, « Corrumpuntur autem etc. ». Prima in duas. In prima proponit principia corruptionis in universali. Secundo prosequi­ tur in speciali magis, ibi, « Insurrectionum au­ tem etc. ». In prima dicit, quod sicut dictum est prius, principia fere transmutationis et corruptionis rerumpublicarum eadem sunt cum principiis transmutationis et corruptionis monarchiarum : nam regnum est secundum statum optimatum; et ideo quae sunt principia corruptionis sta­ tus optimatum, sunt principia corruptionis monarchiae regalis. Tyrannis enim est secun­ dum statum paucorum et popularem ultimum; et ideo quae corrumpunt illos, corrumpunt tyrannidem. Principia autem corrumpentia mo­ narchias sunt tria: contumelia, metus et con­ temptus. Propter enim contumeliam et timo­ rem et contemptum insurgunt subditi contra monarchias. Sunt autem aliquando contume­ liae propter iniuriam, quae scilicet est in per­ sona; aliquando vero sunt per subtractionem bonorum propriorum. Item monarchiarum et rerumpublicarum praedictarum prius sunt iidem fines. Sicut enim intenduntur divitiarum multitudo et magnitudo in illis, sic intenditur magnitudo divitiarum in tyrannide et magni­ tudo honoris in regno. Ista autem omnes ap­ petunt; et ideo aliquando fit iniuria propter corruptionem. 855. — Deinde cum dicit « insurrectionum autem » Prosequitur de istis causis et principiis cor­ ruptionis monarchiarum. Et primo prosequitur de illis quae sunt principia corruptionis per se. Secundo adiungit unum principium per accidens, ibi, « Eorum autem etc. ». Prima in duas. In prima determinat causas insurrectionis. In secunda ostendit qui maxi­ me insurgunt propter tales causas, ibi, « Ma­ xime autem etc. ». Prima in tres. In prima declarat qualiter aliquando fiunt insurrectiones contra monarchas propter injustitiam. Secundo qualiter propter timorem, ibi, « Similiter autem etc. ». Tertio qualiter propter contemptum, ibi, « Hoc autem propter ». Prima in duas. Primo enim declarat quod aliquando fit insurrectio contra monarchiam propter iniuriam quae est contumelia. Secun­ do quod propter afflictionem corporis, ibi, « Multi autem propter ». Prima in duas. In prima proponens distin­ ctionem insurrectionis, assignat rationem, quare contumelia affecti insurgunt in corpus. In secunda declarat per exempla, ibi, « Velut Pisistratidarum ». In prima dicit, quod aliquando insurre­ ctiones fiunt in monarchiis in corpus princi­ pantium, aliquando contra principatum: et quae fiunt propter contumeliam fiunt con­ tra corpus. Et hoc patet: quia cum sint multae partes contumeliae, quaelibet est inductiva irae, ut apparet secundo Rhetoricae. Irati autem fere moventur propter pu­ nitionem personalem magis quam propter de­ positionem a principatu; et ideo manifestum est, quod insifrrectiones quae fiunt per con­ tumeliam, sunt in corpus, non contra prin­ cipatum. 856. — Deinde cum dicit « velut Pisistra­ tidarum » Manifestat per exempla. Et primo de contumelia in personam coniunctam qualiter sit causa insurrectionis in corpus monarchae. Secundo de contumelia in personam propriam, ibi, « Multae autem». Primum declarat per quinque exempla, et secundum hoc habet quinque partes. Secun­ da ibi, « Insidiati autem sunt Periandro ». Ter­ tia ibi, « Quae autem Philippi ». Quarta ibi, «Et quae Amyntae». Quinta ibi, «Et quae Eunuchi etc. ». In prima dicit : ita dictum est, quod fit insurrectio contra personam coniunctam mo­ narchiae: sicut fuit insurrectio contra filios Pisistrati : nam cum contumeliam intulissent sorori Armodii, et ulterius ipsum Armodium compellassent, Armodius propter sororis con­ tumeliam et Aristogiton propter Armodium contra illos insurrexerunt. Et sic patet quod facta fuit insurrectio propter contumeliam in personam coniunctam. 857. —- Deinde cum dicit « insidiati sunt » Ponit secundum exemplum; et dicit, quod quidam qui habitabant in Ambracia insidiati sunt cuidam qui dicebatur Periander: quia iste Periander cum quadam vice biberet cum filiis illorum, dixit illis pueris, si erant prae­ gnantes ex ipso: ipse enim forte abutebatur eis; et ideo innuebat quod illis pueris fuisset abusus; et ideo quaerebat si ex ipso erant praegnantes: tunc alii moti propter contume­ liam puerorum insurrexerunt contra Perian­ drum. 858. — Deinde cum dicit « quae autem » Ponit tertium exemplum; et dicit, quod in­ surrectio quae fuit contra Philippum regem Macedoniae, facta a quodam qui dicebatur — 286 — 858-870 IN POLITICORUM Pausanias, facta fuit, quia Philippus permisit Pausaniam contumeliam pati a quodam Attalo qui erat coni unctus eidem Philippo vel con­ sanguinitate vel officio. Fuit autem iste Phi­ lippus rex Macedoniae, pater Alexandri Magni. 859. — Deinde cum dicit « et quae Amyntae » Ponit quartum exemplum; et dicit, quod Amyntas occisus est a Darda, quia iactaret se in illius aetatem et statum eius irrideret quod erat passus. 860. — Deinde cum dicit « et quae Eu­ nuchi » Ponit quintum exemplum; et dicit, quod Evagoras Cyprius insurrexit contra Eunuchum regem, quia eius filiam in concubinam ele­ gerat, et interfecit illum. Sic igitur apparet ex istis, quod contumelia facta in personam coniunctam causa est insurrectionis contra personam monarchae. 861. — Deinde cum dicit « multae autem » Declarat quod contumelia facta in perso­ nam propriam causa est insurrectionis contra personam monarchae. Et primo proponit. Secundo probat per exempla, ibi, «Velut et quae Crataei etc.». Adhuc secunda dividitur in quatuor, secun­ dum quod declarat per quatuor exempla. Se­ cunda ibi, « Cum insurrexit autem etc. ». Ter­ tia ibi, «Pharon autem». Quarta ibi, «Ada­ mas autem ». In prima dicit, quod multae insurrectiones factae sunt contra monarchas, quia faciebant contra contumeliam vel verecundiam in per­ sonam alicuius. 862. — Deinde cum dicit « velut et quae » Declarat; et dicit: ita dictum est, propter contumeliam factam in personam propriam fiunt insurrectiones; sicut fuit facta insurrectio Crataei contra Archelaum. Iste enim Ar­ chelaus graviter se habebat ad Crataeum col­ loquendo ct conversando. Causa enim quam praetendebat, etsi ut sufficiens proponebatur, minor tamen fuit et occasionalis magis: sci­ licet quia Archelaus cum promisisset Crataeo dare unam de filiabus suis, nullam voluit da­ re, sed filiam primogenitam post bellum quod habuit contra Syriam et Arabiam, dedit cui­ dam regi qui dicebatur Elibeas, filiam mino­ rem dedit filio Amyntae: credens quod cum ille esset filius Cleopatrae, non esset adversa­ turus. Ista enim causa insurrectionis praeten­ debatur: sed causa principalis et principium inimicitiae et separationis ab eo fuit, quia volebat eum ad concubitum inducere. 863. — Deinde cum dicit « cum insurrexit » Ponit secundum exemplum; et dicit quod Hellanocrates Larissaeus insurrexit contra eumdem Archelaum propter causam eamdem. Cum enim sicut promiserat, eum non dedu­ ceret et abuteretur aetate ipsius, credidit quod hoc faceret propter contumeliam et non pro­ pter amicitiam; et ideo insurrexit contra eumdem. L. V, L ix 864. — Deinde cum dicit « Pharon au­ tem » Ponit tertium exemplum; et dicit, quod Pharon et Heraclides insurrexerunt contra Aenii Cotyn et inferentes supplicium patri in­ terfecerunt eum. Et hoc fuit propter contu­ meliam eis factam a filio illius. 865. — Deinde cum dicit « Adamas au­ tem » Ponit quartum exemplum; et dicit, quod Adamas recessit a Cotyo monarcha, quia cum esset puer ille Cotys castravit eum, et tunc Adamas propter iniuriam, quam passus fue­ rat, insurrexit contra illum. 866. — Deinde cum dicit « multi autem » Ostendit quod quandoque fit insurrectio propter afflictionem in corpore; et dividitur in partes duas. In prima proponit. In secunda manifestat cum dicit, « Ut Megacles etc. ». In prima dicit, quod multi qui afflicti fue­ rant in corporibus sustinentes percussiones vel vulnera insurgentes contra ipsum monarcham destruxerunt sive interfecerunt. Alii passi iniu­ riam propter talem afflictionem, invaserunt principatum et potentatum. 867. — Deinde cum dicit « velut Me­ gacles » Manifestat quod dixit: et dividitur in tres: secundum quod manifestat per tria exempla. Secunda ibi, «Et posterius etc.». Tertia ibi, « Et insurrectionis Archelai etc. ». In prima dicit, ita dictum est quod fiunt insurrectiones propter afflictionem. Sicut enim in Mytilene insula Megacles insurrexit contra quosdam convicinos suos et circumstantes, propter hoc quod manus iniecerunt in eum. clavis pulsantes et verberantes eumdem, pro­ pter quod cum amicis suis interficit eos. 868. — Deinde cum dicit « et posterius » Ponit secundum exemplum; et dicit, quod postmodum cum Smerdes a Penthilo fuisset verberatus et caesus ab uxore eius evasisset, insurrexit contra illum et interfecit eum. 869. — Deinde cum dicit « et insuirectionis » Ponit tertium exemplum; et dicit, quod Dccamnichus fuit dux et causa principalis insur­ rectionis, quae fuit facta contra Archelaum, et fuit primus exacerbans et commovens illos qui insurrexerunt in ipsum. Causa autem irae quare alii insurrexerunt et ipse insurrexit, fuit, quia Archelaus tradidit eum flagellandum Eu­ ripidi poëtae, qui contra ipsum iratus infremuit, quia Decamnichus dixit quod os habe­ bat foetidum: propter hoc motus Euripides flagellavit Decamnichum; quod fuit causa irae. Propter quod insurrexit ipse contra Archelaum. Sic igitur multi insurrexerunt propter tales causas; et quidam ipsorum interfecti sunt, alii graves insidias et turbationes passi sunt. 870. — Deinde cum dicit « similiter au­ tem » Declarat quod aliquando fit insurrectio pro­ pter timorem; et dicit, quod sicut fit insur- — 287 — L. V, I. ix IN POLITICORUM rectio propter iniuriam, sic aliquando fit pro­ pter timorem. Timor enim est una de nu­ mero causarum insurrectionis, sicut iniuria contra monarchas: sicut Artabanes voluit re­ pellere Xerxen a principatu monarchico, quia timebat ipsum propter crimen quod commi­ serat contra Darium, quia suspenderat quem­ dam notum eius, quamvis Xerses non praece­ pisset, sed credebat quod indulgeret eidem non memorans factum post comestionem, sed cum recoluisset et voluisset punire ipsum, ti­ mens punitionem insurrexit contra eum. 871. — Deinde cum dicit « hoc autem » Declarat, quod aliquando fit insurrectio propter contemptum. Et primo facit hoc in universali. Secundo ostendit quod amici etiam quandoque propter contemptum insurgunt, ibi, « Amicorum au­ tem quidam etc. ». Dicit igitur primo, quod fiunt jnsurrectiones aliquando propter contemptum, sicut qui­ dam videns Sardanapalum deditum volupta­ tibus et comessationibus, semper ludentem cum mulieribus in palatio, nunquam exeun­ tem ad praelia, nec exercentem se in venatio­ nibus (si verum est hoc de ipso, sicut dicunt fabulantes; si autem non est verum de illo, tamen de aliquo alio poterit esse hoc verum), insurrexit contra illum. Similiter Dion insur­ rexit contra Dionysium qui posterius tyrannizavit, quia despexit eum videns ipsum semper ebrium et voluptuosum, et videns quod cives ipsum contemnebant. 872. — Deinde cum dicit « et amicorum » Declarat quod amici propter despectum ali­ 870-873 quando insurgunt contra amicos, quia con­ temnunt eos: quia enim confidunt de ipsis et familiares sunt eis, contemnunt eos quando­ que credentes quod obliviscantur iniuriae illa­ tae propter amicitiam. Nimia enim familiari­ tas parit contemptum. Et quia credunt posse obtinere principatum, et quia contemnunt, in­ surgunt contemnentes periculum : unde de fa­ cili invadunt: tum quia sperant obtinere: tum quia potentiam habent, non timentes pe­ riculum, tum quia contemnunt: sicut duces exercitus aliquando monarchas invadunt pro­ pter causam istam : sicut Cyrus contemnens modum vivendi Astyagis turpem et inhone­ stum et potentiam quae inutilis erat ad prae­ lia, videns ipsum deliliose vivere et praeter rationem, insurrexit contra ipsum. Similiter autem et Seuthes dux exercitus de Thracia provincia recessit ab Amadoco propter eamdem causam, et insurrexit contra ipsum. Sunt etiam alii qui propter plura istorum insur­ gunt: et quia contemnunt et propter lucrum: sicut Ariobarzanem Mithridates. 873. — Deinde cum dicit « Maxime au­ tem » Declarat qui maxime insurgunt propter ta­ les causas: et dicit, quod maxime qui natu­ raliter audaces sunt, sicut illi in quibus est abundantia caloris et spiritus et potentiam ha­ bent et facti sunt duces exercitus a monar­ chie. Inclinatio enim ad opera virilia, sive ad audaciam et potentiam, reddunt hominem au­ dacem in actu; et propter ista duo quasi exi­ stimantes se praevalere, insurgunt. — 288 — IN POLITICORUM L. V, 1. x LECTIO X. (nn. 874-885; [731-742]). Honor, odium et contemptus tyrannidem evertit; regnum domestica seditio. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1312a21 - 1313al7) 731. Eorum autem qui propter amorem ho­ noris insurgunt, est alius modus causae prae­ ter dictos prius. Non enim sicut quidam ty­ rannos invadunt videntes lucra magna et ho­ nores magnos existentes ipsis, sic et eorum qui propter amorem honoris insurgunt unus­ quisque praeelegit periclitari: sed ilii quidem propter dictam causam; ii autem ac si uti­ que aliqua alia fieret actio singularis et pro­ pter quam nominati fierent et noti; sic et monarchas invadunt non possidere volentes mo­ narchiam sed gloriam. 732. Sed tamen paucissimi numero sunt propter hanc causam impetum facientes: sup­ poni enim oportet nihil curare de eo quo est salvari, si non debeat praevalere in actione: quibus assequi quidem oportet Dionis existi­ mationem, non facile autem ipsam adesse multis. Ille enim cum paucis militavit adver­ sus Dionysium, sic habere dicens, quod ubi­ cumque possit procedere, sufficiens sibi tan­ tum participare actionis; veluti, sicut modicum invasisset terrae, mox accideret mori, huic, bene habere sibi mortem. 733. Corrumpitur autem tyrannis, uno qui­ dem modo sicut aliarum politiarum unaquae­ que ab extrinseco, si contraria aliqua sit po­ litia valentior: consiliari quidem enim palam quod existit propter contrarietatem electionis. Quae autem volunt potentes, agunt omnes. Contrariae autem politiae, demos quidem ty­ rannidi secundum Hesiodum, sicut figulus fi­ gulo. Etenim democratia ultima tyrannis est: regnum autem et aristocratia propter contra­ rietatem politiae: propter quod Lacedaemonii plurimas dissolverunt tyrannides et Syracusani pro tempore quo politizabant bene. 734. Aliquando autem ex se ipsa, quando qui participant seditiones fecerunt; sicut qui circa Gelonem, et nunc quae eorum quae cir­ ca Dionysium. Quae quidem Gelonis Thra­ sybulo Hieronis fratre filium Gelonis abdu­ cente, et ad delectationes excitante, ut ipse principaretur, familiaribus autem congregatis, ne tyrannis omnino dissolveretur, sed Thra­ sybulus: congregati autem ipsorum tamquam tempus habentes, eiecerunt omnes ipsos. Dio­ nysium autem Dion aggressus curator existens et assumens populum, illum ejiciens peremit. 735. Duabus autem existentibus causis pro­ pter quas maxime insurgunt contra tyranni­ des, scilicet, odio et contemptu, alterum qui­ dem horum oportet existere tyrannis, scilicet odium: ex contemptu autem fiunt mullae dis­ solutionum. Signum autem. Eorum quidem enim qui acquisierunt plurimi conservaverunt principatus; qui autem susceperunt mox, ut est dicere, perempti omnes. Fruitive enim vi­ ventes facile contemptivi fiunt, et multas op­ portunitates dant insurgentibus. 736. Partem autem quamdam irae et odii oportet ponere; modo enim quodam earumdem actionum causa fiat. 737. Saepe autem et magis operosa quam odium: robustius enim insurgunt, propterea quod non utitur ratiocinatione passio. Maxi­ me autem significat furoribus assequi propter iniuriam: propter quam causam Pisistratida­ rum destructa est tyrannis, et multae alia­ rum: sed magis odium: ira quidem enim cum tristitia adest, quare non facile ratioci­ nari: inimicitia autem sine tristitia. 738. Ut autem in summa est dicere, quot­ cumque causas diximus oligarchiae intempe­ ratae et ultimae, et democratiae extremae, tot et tyrannidis ponendum: etenim hae exi­ stant entes divisibiles tyrannides. 739. Regnum autem ab extrinsecis quidem minime corrumpitur; propter quod et multi temporis est; ex se ipso autem plurimae cor­ ruptiones accidunt. 740.Corrumpitur autem secundum duos modos: uno quidem seditionem facientibus iis, qui participant regno; alio autem modo magis tyrannice lentantibus gubernare, quan­ do exegerunt esse domini plurium et praeter legem. 741. Non fiunt autem regna nunc; sed si fiant, monarchiae et tyrannides magis; pro­ pter regnum quidem esse voluntarium prin­ cipatum, dominium autem maiorum, et pro­ pter multos esse similes, et nullum differen­ tem tantum ut correspondent ad magnitudi­ nem et dignitatem principatus. Quare propter hoc quidem non permanent voluntarii: si au­ tem per fraudem principatur aliquis vel per violentiam, iam hic videtur tyrannis esse. 742. In iis autem quae secundum genus re­ gnis ponere oportet causam corruptionis cum iis quae dicta sunt, et quod est fieri multos contemptibiles facile, et hoc quod est po­ tentiam non possidentes tyrannicam sed re­ galem honorem iniuriari : facilis enim fieri dissolutio; non volentibus enim mox non erit rex; sed tyrannus non volentium. Corrumpun­ tur ergo monarchiae popter has et alias ta­ les causas. -- 289 — L. V, 1. x JN POLITICORUM 874-877 COMMENTARIUM 874. — Postquam Philosophus posuit prin­ cipia per se corruptionis monarchiarum, con­ sequenter adiungit unum principium eius per accidens. Et primo ponit causam istam sive princi­ pium. Secundo ostendit quod pauci insurgunt propter illam, ibi, « Sed tamen paucissimi ». In prima dicit, quod aliqui uno modo in­ surgunt propter appetitum honoris. Alio mo­ do insurgunt quandoque quam sint modi prius dicti secundum quos aliqui insurgunt. Sunt enim aliqui qui propter amorem honoris qualibuscumque insurgunt facientes seditio­ nem, non sicut alii qui invadunt eos ut obti­ neant divitias et honores magnos, quos vident eos habere: conveniunt tamen in hoc hi et illi quod exponunt se periculo et eligunt peri­ clitari: sed propter aliam et aliam causam. Quidam scilicet propter hoc ut obtineant di­ vitias aut utrumque; alii autem ut faciant ali­ quam actionem singularem et notabilem, pro­ pter quam nominati sint apud alios, non cu­ rantes nec principatum nec divitias. 875. — Deinde cum dicit « sed tamen » Ostendit quod paucissimi insurgunt propter talem causam: et dicit, quod quam quamvis aliqui insurgant contra monarchiam propter appetitum huiusmodi honoris, paucissimi ta­ men sunt; quoniam talis qui impetum facit contra monarchiam, si debeat praevalere, oportet quod non timeat mortem: et sic exi­ stimet sicut existimabat Dion cum insurrexit contra Dionysium: sed hoc non est facile multis. Ille enim Dion cum paucis militibus invasit et insurrexit contra Dionysium : et di­ cebat, quod quomodocumque posset procede­ re contra illum, hoc sufficiebat sibi, si tan­ tum faceret quod terram invaderet et Diony­ sium: et si postmodum mors sibi accideret, bene erat sibi; non curans nec timens de ipsa. Sed istud difficile est: et pauci sunt sic né­ gligentes vitam propriam et contemnentes mortem. Propter quod manifestum est, quod pauci sunt qui invadant monarchiam propter appetitum huiusmodi honoris. 876. — Deinde cum dicit « corrumpitur autem » Determinat causas et principia corruptionis monarchiarum in speciali. Et primo tyrannidis. Secundo regni, ibi, « Regnum autem etc. ». Prima in duas. In prima tangit modos quibus corrumpitur. In secunda tangit causas propter quas maxi­ me corrumpitur, ibi, « Duabus autem etc. ». Prima in duas, secundum quod tangit duos modos corruptionis tyrannidis. Primus modus est a causa extrinseca, secundus ab intrinseca. Secundus ibi, « Aliquando autem ex seipsa etc. ». In prima dicit, quod tyrannis uno modo corrumpitur, sicut quaelibet alia respublica a causa extrinseca, ut si fuerit aliqua respublica potentior contraria propinqua illi; tunc enim illa valentior, quia contraria est isti, ipsam corrumpet. Non enim potest dici, quod per consilium poterii praecavere ne corrumpatur: quia ad bene consiliandum requiritur appeti­ tus recti finis. Consiliari enim est de his quae sunt ad finem; et recte consiliari de his quae sunt ad rectum finem. Sed tyrannus non ha­ bet rectum finem, nec appetitum rectum: immo electio sive appetitus ipsius est contra­ rius recto fini; et ideo non poterit resistere alteri reipublicae propter consilium, cum alia sit potentior. Omnes enim volentes aliquid agere, si ha­ beant poteniiam, agunt quae volunt; et ideo alia respublica contraria et valentior corrum­ pet istam. Tyrannidi autem contrahatur popu­ laris status, sicut dixit Hesiodus, per acci­ dens, sicut figulus contrarius est figulo. Non enim est figulus per se contrarius figulo; immo est sibi similis; sed per accidens, inquan­ tum unus impedit bonum alterius, scilicet lu­ crum : sic popularis status contrarius est ty­ rannidi, non per se, sed inquantum una im­ pedit aliam: ultima enim species eius pessima est, quae est quaedam tyrannis, sicut patet ex quarto huius. Sed regnum et optimatum sta­ tus per se contrarii sunt; intendunt enim di­ versos fines, quia unus corrumpit alium. Pro­ pter quod contigit quod Lacedaemonii multas tyrannides corruperunt, quia potentiores erant; similiter Syracusani quamdiu habuerunt bo­ nam rempublicam, habebant enim optimatum. 877. — Deinde cum dicit « aliquando au­ tem » Tangit secundum modum corruptionis; et dicit, quod aliquando corrumpitur tyrannis non a causa extrinseca, sed intrinseca; con­ tingit enim quod tyrannus habeat quandoque aliquos familiares qui attingunt aliquo modo ad principatum et participant honoribus. Quando igitur tales faciunt seditionem, con­ tingit quod corrumpitur tyrannis; sicut con­ tigit circa tyrannidem Gelonis prius, poste­ rius autem circa eam quae Dionysii. Fami­ liares enim Gelonis insurrexerunt contra ipsum et expulerunt eum. Similiter et quidam con­ tra Dionysium. Seditio autem quae fuit facta contra Gelonem fuit facta a Thrasybulo qui frater fuit Hieronis, qui filium Gelonis abdu­ cens ab eo quod est secundum rationem, tra­ ducebat per illecebras et voluptates, ut sic contemptibilis fieret populo quod repelleretur a principatu, et ipse Thrasybulus principa­ retur. Cum igitur congregasset familiares et amicos, cavens ne dissolveretur tyrannis, sed — 2ÇO — 877-883 IN POLITICORUM ipse tyrannizaret, considerantes tempus conve­ niens, ipsum Gelonem et omnes amicos ipsius expulerunt, et remansit Thrasybulus solus. Contra Dionysium insurrexit Dion, qui cu­ ram habebat de republics : erat enim fami­ liaris eidem; et assumens sibi populum in au­ xilium insurrexit contra ipsum et expulit eum et interfectus est. 878. — Deinde cum dicit « duabus au­ tem » Tangit causas propter quas maxime corrum­ pitur. Et primo tangit causas istas secundum se et absolute. Secundo concludit causas corru­ ptionis eiusdem in comparatione ad respubli­ cas intentas, scilicet paucorum et popularis status, ibi, « Ut autem in summa etc. ». In prima tangit illas causas. In secunda tangit quamdam aliam quae reducitur ad unam illarum, ibi, « Partem autem quamdam etc. ». In prima dicit, quod cum sint duae causae propter quas aliqui maxime insurgunt contra tyrannum, scilicet odium et contemptus, odium debetur tyranno magis per se. Et ratio huius est, quia principatur melioribus se, et praeter utilitatem ipsorum; et cum hoc inten­ dit bonum proprium solum, odio habetur ab illis; talis est tyrannus. Principatur enim ty­ rannus melioribus se, quia virtuosis; et non intendit nisi bonum proprium; et ideo tyranno debetur odium. De contemptu autem adiungit, quod propter contemptum multoties cor­ rumpitur tyrannis. Et huius signum est, quia illi qui acquisie­ runt principatum per virtutem ct industriam propriam, magis conservaverunt principatum, quia tales qui acquisierunt bellicosi fuerunt; tales autem non sunt contemptibiles. Sed illi qui receperunt tyrannidem ab alio, statim amiserunt, et propter principatum mortui sunt: quia enim vivebant delectabiliter va­ cantes comessationibus et venereis, contem­ ptibiles erant : et quia vacabant delitiis, dabant multas opportunitates ct occasiones insurgen­ di aliis: tum quia oportet quod ponant se quandoque in potestate mulierum, tum quia inebriati sunt saepe, et per consequens, impo­ tentes facti. 879. — Deinde cum dicit « partem au­ tem » Tangit aliam causam quam reducit ad odium; et est illa causa ira; et habet duas partes. In prima reducit iram ad odium. In se­ cunda assignat duas differentias inter iram et odium, ibi, « Saepe autem etc. ». Dicit igitur primo, quod ira pars est odii: hoc est corruptio quae fit propter iram, aliquo modo fit propter odium, ut non oporteat ipsam ponere causam distinctam. Est enim ira appetitus recontristationis; et ideo manifestum est quod iratus vult malum alii: hoc autem pertinet ad odium. Unde ira aliquo modo est causa earumdem actionum quarum est causa odium. 880. — Deinde cum dicit « saepe autem » Assignat duas differentias inter iram ct odium; et dicit, quod frequenter ira est ma­ gis operosa, hoc est plus operatur, quam odium. Irati enim cum maiori impetu ct ro­ bustius insurgunt quam habentes odium. Et ratio huius est, quia passio irae est sine ra­ tiocinatione. Iratus enim, et si audiat aliqua­ liter rationem, imperfecte tamen audit. Bene enim audit iratus quod vindicta est accipien­ da, sed qualiter accipienda non audit. Unde similis est famulo qui imperfecte audit man­ datum domini, propter quod contingit quod male exequatur quandoque. Similiter est de irato. Imperfecte enim audit rationem; et ideo male exequitur vindictam. Unde furiosus vi­ detur propter iniuriam; ct quamvis ira sit ma­ gis operosa, tamen odium magis nocet. Se­ cunda differentia est, quod ira est cum tri­ stitia; et ideo non de facili iratus potest ra­ tiocinari: propter enim motum passionis non potest: sed odium est sine tristitia; et ideo est cum ratiocinatione. 881. — Deinde cum dicit « ut autem » Concludit causas corruptionis tyrannidis in comparatione ad respublicas intentas, scilicet paucorum et popularis status. Et dicit, quod ut in summa dicamus, quot diximus principia et causas corruptionis paucorum status intem­ peratae, quae est ultima species ipsius, et po­ pularis status ultimae, tot sunt causae et prin­ cipia tyrannidis: quia istae respublicae, scili­ cet paucorum ultima et popularis sunt tyran­ nides quaedam, differentes tantum secundum hoc quod in his tyrannizant plures, in illa au­ tem unus. 882. — Deinde cum dicit « regnum au­ tem » Determinat causas et principia corruptionis regni. Et primo regni absolute et secundum se. Secundo regni quod procedit secundum ge­ nus, ibi, « Regnum autem etc. ». Prima in duas. In prima tangit ex quibus minime corrumpitur regnum. In secunda ostendit quibus modis corrumpitur, ibi, « Cor­ rumpitur etc. »-. In prima dicit, quod regnum ab extrinsecis non corrumpitur. Et ratio huius est, quia rex principatur bonis et secundum virtutem, sub­ ditis volentibus. Talis autem respublica non corrumpitur ab extrinsecis. Et propter hoc re­ gnum multo tempore durat. Ex se autem multis modis corrumpitur. 883. — Deinde cum dicit « corrumpitur autem » Ostendit quibus modis corrumpatur ex se. Et primo facit hoc. Secundo ostendit quare nunc non fiunt multa regna, ibi, « Non fiunt etc. ». In prima dicit, quod regnum ab extrinseco duobus modis corrumpitur. Uno modo quan­ --- 2ÇI --21 — In Politicorum. L. V. 1. x L. V, 1. x IN POLITICORUM do illi qui attingunt ad principatum et sunt principes regni, faciunt seditionem. Contin­ git enim, talibus facientibus seditionem, quod propter potentiam quam habent expellant re­ gem a principatu et mutent monarchiam in aliam rempublicam. Alio modo corrumpitur quando rex vult principari tyrannice, sicut quando vult esse dominus plurium quam de­ beat esse, ipsis nolentibus et praeter legem. Tunc enim contingit, quod subditi insurgunt contra eumdem et ipsum expellant et mutent rempublicam in aliam. 884. — Deinde cum dicit « non fiunt » Ostendit quare non fiunt modo plura regna. Et dicit, quod modo non fiunt plura regna, et si fiant sunt magis monarchiae tyrannicae quam regna. Et huius assignat duplicem ra­ tionem. Prima est, quod regnum debet esse principatus voluntarius; principatur enim sub­ ditis nolentibus qui principatur in principatu regio, et regem oportet esse dominum maio­ rum in civitate vel regno. Difficile est autem unum invenire qui volentibus pluribus principetur, et qui sit dignus dominus esse maio­ rum. Et ideo non sunt plura regna. Secunda ratio est, quia quae est proportio dignitatis et honoris regis ad dignitatem et honorem subditorum, eadem debet esse proportio vir­ tutis principantis ad virtutem subditorum. Nunc autem dignitas et honor regalis multum excellit dignitatem subditorum. Igitur virtus 883-885 regis debet excedere virtutem omnium vel plu­ rium : talem autem invenire non est possi­ bile, vel nimis est difficile. Et ideo si aliquis assumatur in regem, non principabitur volen­ tibus subditis; ergo non multo tempore princi­ pabitur. Si autem aliquis per fraudem vel vio­ lenter principetur, non est rex, sed tyrannus, quia non principatur subditis volentibus. 885. — Deinde cum dicit « in iis autem » Assignat causam corruptionis regnorum se­ cundum genus; et dicit, quod regnorum secun­ dum genus causae et principia corruptionis sunt eadem cum his quae dicta sunt superius, et quae iam dicentur. Prima est, quia multi de facili fiunt contemptibiles. Contingit enim quod post patrem sequitur filius, qui omnibus contemptibilis est propter inhonestatem vitae. Ex hoc autem insurgunt subditi et expellunt eum et mutant rempublicam. Secunda causa est, quia non habet rex tantam potentiam, quanta est potentia tyrannica sufficiens ad puniendum malos; sed contingit ipsum regem pati iniuriam. Ubi autem ista contingunt, de facili corrumpitur regnum, quia subditis no­ lentibus ipsum principari statim non est rex, sed tyrannus. Tyrannus enim dominus est subditorum nolentium ipsum esse dominum. Et nunc récapitulai; et dicit, quod monarchiae propter istas causas et alias similes corrum­ puntur. 292 IN POLII ICOR UM L. V, 1. xi LECTIO XI. (nn. 886-905; [743-762]). Primus modus conservandi tyrannidem per incrementum administrationis tyrannicae. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1313al8 - 1314a30) 743. Salvantur autem palam, ut simpliciter quidem est dicere, ex contrariis. 744. Ut autem secundum unumquodque eo quod est regna quidem ducere ad modera­ tius: quanto enim pauciorum fuerint domini, ampliori tempore necessarium manere omnium principatum: ipsi enim, et fiunt minus despo­ tic!, et moribus aequi magis, et a subditis in­ videtur eis minus. 745. Propter haec enim et circa Molossos multo tempore regnum permansit, et quod Lacedaemoniorum, propterca quod a princi­ pio in duas partes divisus fuit principatus et rursum Theopompo moderante, et in aliis, et instituente ephororum principatum : a pote­ state enim auferens auxit tempore regnum: quare modo quodam fecit non minus, sed maius ipsum: quod quidem, et ad uxorem respondisse dicunt ipsum, quae dixerat si ni­ hil verecundatur minus regnum tradens filiis quam a patre accepit: non oportet hoc di­ cere: trado enim diuturnius. 746. Tyrannides autem salvantur secundum duos modos contrariissimos: quorum alter est qui traditus est, et secundum quae dispen­ sant plurimi tyrannorum principatum. Horum autem multa aiunt instituisse Periandrum Corinthium: mulla enim talia est accipere et a principatu Persarum. Sunt autem, et olim dicta ad salvationem, ut possibile est, ty­ rannidis excellentes perimere, et sapientes de­ struere, et neque communicationes sinere, ne­ que sodalitatem, neque disciplinam, neque aliud nihil tale, sed omnia cavere, unde con­ sueverunt fieri duo, sapientia et persuasio, et neque scholas, neque alias collectiones per­ mittere fieri vacativas. 747. Et omnia facere ex quibus quam ma­ xime ignoti invicem erunt omnes : notitia enim fidem facit magis ad invicem. 748. Et praefectos populi semper palam es­ se, commorari circa ianuas; sic enim mini­ me latebit quid agunt. 749. Et deprehendere si assuefiant modi­ cum semper servientes: et illa quaecumque talia Persica et barbara tyrannica sunt : om­ nia enim idem possunt. 750. Et tentare non latere quaecumque extiterit quis dicens vel agens subditorum, sed esse attentos, velut circa Syracusanos vocati podagogides, et auribus audientes, quos mi­ sit Hieron ubi fuerit aliqua congregatio et collectio: confident enim minus timentes ta­ les; et si confidant, latebunt minus. 751. Et criminari invicem et turbare, et amicos cum amicis, et populum cum insigni­ bus, et divites cum seipsis. 752. Et pauperes facere subditos tyranni­ cum, quatenus neque custodia alatur. 753. Et occupati circa quotidiana non va­ cantes sint ad machinandum. Exemplum au­ tem huius, pyramides quae circa Aegyptum, et anathemata Cypsellidarum, et Olympii aedi­ ficatio a Pisistratidibus, et eorum quae de Samo opera multi imperii. 754. Omnia enim haec possunt idem, sci­ licet non vacationem et penuriam subdito­ rum, et illatio vectigalium, velut in Syracu­ sis, in quinque enim annis sub Dionysio sub­ stantiam omnem inferri accidit. 755. Adhuc autem et bellorum procurator tyrannus, ut utique sine vacatione sint et permaneant in indigentia praesidis existentes. 756. Regnum quidem salvatur per amicos; tyrannicum autem maxime diffidere amicis, tamquam volentibus quidem omnibus, poten­ tibus autem iis maxime. 757. Et adhuc quae circa democratiam fiunt ultimam tyrannica sunt omnia. Et Ginoecocratia circa domos ut enuntient contra vi­ ros, et servorum remissio propter eamdem causam : neque enim machinant servi et mu­ lieres contra tyrannos, gaudentes quia neces­ sarium benivolos esse et tyrannidibus et democratiis. 758. Etenim demus vult esse monarchia, propter quod et adulator apud utrasque esse honoratus: est enim demagogus demi adu­ lator: apud tyrannos autem quia humiliter colloquuntur, quod quidem est opus adula­ tionis. Etenim propter hoc ponirophilon, id­ est malorum amicus est tyrannus: adulatio­ nem enim recipientes gaudent. Hoc autem nullus utique faciet sensum habens liberum, sed amant qui epiiches si non adulentur. Op­ portuni maligni ad maligna, clavo enim cla­ vus, sicut proverbium. 759. Et nullo gaudere venerabili, neque li­ bero tyrannicum : ipsum enim esse solum vult tyrannus, qui autem contra venerabilis et li­ beralis aufert excellentiam, et quod despoticum tyrannidis. Odiunt igitur quemadmo­ dum dissolventes principatum. Et uti con­ viviis. 760. Et condiuturnari extraneis magis quam civilibus, tyrannicum, tamquam hos quidem adversarios, hos autem non contrariantes. Haec et talia tirannica quidem, et salvativa — 293 — L. V, 1. xi IN POLITICORUM principatus: nihil autem deficit magis mali­ gnitatis. 761. Sunt autem, ut est dicere, omnia haec comprehensa tribus speciebus. Coniecturat enim tyrannus tria : unum quidem ut modica sapiant subditi, nulli enim utique pusillanimus insidia­ bitur; secundum autem ut discredant invicem, non dissolvitur enim prius tyrannus, antequam credant aliqui sibiipsis: propter quod et epiicheis adversantur tamquam nocivis ad princi­ patum, non solum propterea quod non volunt subiici despotice, sed et quia fideles sunt si­ 886-889 biipsis et aliis, et quia non produnt neque seipsos neque alios. Tertium autem negotiorum impossibilitas: nullus enim manum mittit ad impossibilia: quare neque tyrannidem dissol­ vere non existente potentia. 762. Ad quos quidem igitur reducuntur vo­ lita tyrannorum isti tres existunt entes: omnes enim utique reducet quis tyrannica ad has hy­ potheses, hoc quidem ut non credant invi­ cem, hoc autem ut non possint, hoc ut parum sapiant. Unus quidem igitur modus per quem fit salvatio tyrannidibus, talis sit. COMMENTARIUM cipio enim diviserunt principatum in duas 886. — Postquam Philosophus determinavit de principiis corrumpentibus monarchias, de­ partes, et sic moderaverunt eum: similiter Theopompus qui posterius ibi regnavit, con­ terminat de principiis salvantibus ipsas. Et primo in generali. Secundo in speciali, sequenter moderavit principatum. Cum enim ibi, « Ut autem secundum unumquodque esset dominus omnium, instituit principatum Ephororum, tradens ipsum aliis quasi aufe­ etc. ». In prima dicit, quod monarchiae, ut sim­ rens a sua potestate. Ex quo fecit regnum suum aliquo modo maius et durabilius multo. pliciter est dicere, salvantur ex contrariis qui­ bus corrumpuntur. Contrariorum enim extra­ Propter quod respondisse dicitur uxori suae, nea sunt principia. Corruptio et salvatio rcicum argueret eum dicens, si non verecunda­ publicae sunt contraria; ergo ex contrariis batur quod regnum minus traderet filiis suis quam recepisset a progenitoribus, dixit, quod principiis fiunt. 887. — Deinde cum dicit « ut autem » hoc non debebat dicere; quia quamvis non Determinat in speciali de principiis salvan­ traderet eis aequalem secundum potestatem, tradebat tamen diutius, quod videtur esse tibus ipsas. Et primo de salvantibus monarchiam rega­ melius. lem. Secundo de salvantibus tyrannidem, ibi, 889. — Deinde cum dicit « tyrannides au­ «Tyrannides autem etc.». tem » In prima intelligendum quod regnum est Determinat de principiis salvantibus tyran­ optima respublica et optime ordinata. Et ideo nidem. Tyrannis enim, quia de ratione sua ex ratione sua maxime salvabilis est. Propter inordinata est, de facili est corruptibilis. Et quod Philosophus non tangit nisi unum mo­ ideo dat elementa plura quibus salvari potest. dum salvandi regnum. Et primo tangit ipsum. Salvatur autem duobus modis. Uno modo in­ Secundo manifestat, ibi, « Propter hoc enim tendendo ipsam. Secundo remittendo. etc. ». Et secundum hoc dividitur in duas. In pri­ Dicit igitur quod regnum salvatur per hoc, ma prosequitur modum secundum quem sal­ quod principatus trahitur ad mediocritatem vatur per intensionem. Secundo modum, qui secundum unumquodque quod pertinet ad est per remissionem, ibi, « Alter autem etc. ». ipsum : ut si aliquid pertineat ad regem qui Prima in duas. In prima ponit unum modum dominus est omnium, et in omnibus princi­ ‘ secundum quem salvatur intendendo absolute, patur, in quo videantur gravari subditi quod multum illis displiceat, illud temperare, aut i Secundo in comparatione ad regnum, ibi, | « Regnum quidem etc. ». illis remittere. Prima in tres, quia tyrannis tripliciter in­ Quanto enim pauciorum erit dominus, tan­ tenditur. Uno modo faciendo subditos igno­ to durabilior erit principatus; quia quanto rantes. Secundo incognitos. Tertio pauperes. erit pauciorum dominus, tanto minus doEt ideo dividitur in tres. In prima ponit minative principabitur, et sic de paucio­ modos secundum quos fiunt ignorantes. Se­ ribus indicabit et plures attingent ad prin­ cundo, modos per quos fiunt incogniti, ibi, cipatum, et habebunt quod competit eis «Et omnia facere etc.». Tertio, modos qui­ secundum dignitatem, et tunc videbitur esse bus fiunt pauperes, ibi, « Et pauperes facere aequalis subditis. Sic autem rege se habente, etc. ». minus ei subditi invidebunt, et sic se haben­ In prima dicit, quod tyrannis duobus modis tibus, principabitur subditis volentibus; hoc valde contrariis salvatur. Quorum unus est se­ autem facit principatum durabiliorem. cundum intensionem, alius secundum remissio­ 888. — Deinde cum dicit « propter haec » nem. Et alter istorum dictus est prius, secun­ Manifestat quod dictum est per exemplum. dum quem tyranni dispensant, ut communi­ Et dicit, quod propter istam causam circa ter, sive regunt principatum tyrannicum. Pe­ Molossos regnum multum duravit. Similiter riander autem, ut dicitur, multa talia instituit autem et regnum Lacedaemoniorum : a prin­ — 294 889-897 IN POLITICORUM L. V, 1. xi ex quibus intenditur tyrannis, et multa talia 893. — Deinde cum dicit « et tentare » possunt accipi a Persis. Ponit quartum modum. Et dicit quod tenFuerunt autem et aliqua data antiquitus ad tandum est ut non lateant quaecumque di­ salvationem tyrannidis. Quorum unum fuit ex­ cunt et faciunt subditi; sed diligenter atten­ cellentes in potentia vel divitiis interimere, dere quaecumque, et sic facere sicut fecerunt quia tales per potentiam quam habent possunt circa Syracusanos tyranni. Ordinaverunt enim insurgere contra tyrannum. Iterum interficere quosdam qui dicebantur deductores quos mi­ sapientes : tales enim per sapientiam suam sit Hieron, qui audirent quae dicerent et fa­ possunt invenire vias ad expellendum tyranni­ cerent subditi: sic similiter ordinandi sunt ali­ dem, iterum ad salvationem tyrannidis expedit qui qui ubi fuerit aliqua congregatio audiant non permittere communicationes, nec sodali­ quae dicuntur ibi ct fiunt. Sic enim illi qui tatem sive societatem, ne inter se uniantur per congregabuntur propter timorem minus con­ amicitiam. Ex hoc enim facilius possent in­ fident de seipsis, et per consequens nihil ma­ surgere contra tyrannum. Iterum non permit­ chinabuntur, aut si confidant de se, minus po­ tere disciplinam, et quaecumque possunt in­ terunt latere, et ulterius poterit magis caveri. ducere sapientiam; sed omnia vitare, quia ta­ 894. — Deinde cum dicit « et criminari » les possunt invenire vias diversas ad insur­ Ponit quintum modum. Et dicit, quod ad gendum contra ipsum, et expellendum eum : salvandam tyrannidem oportet quod tyrannus propter quod cavenda sunt omnia illa ex qui­ procuret, quod subditi imponant sibi invicem bus fiunt sapientes, vel sapientia activa, vel crimina et turbent scipsos, ut amicus amicum, speculativa, vel etiam illa ex quibus fit per­ et populus contra divites, et divites inter se suasio, et ipsi persuasivi. Et ideo nec scholas dissentiant: sic enim minus poterunt insur­ nec alias collectiones, per quas contingit va­ gere propter eorum divisionem. Omnis enim care circa sapientiam permittendum est; sa­ virtus divisa minor est. pientes enim ad magna inclinantur; et ideo 895. — Deinde cum dicit « et pauperes » magnanimi sunt, et tales de facili insurgunt. Ponit modos quibus fiunt pauperes. Et dividitur in quatuor, secundum quod po­ 890. — Deinde cum dicit « et omnia » Tangit modos, quibus fiunt incogniti. nit quatuor modos. Secunda ibi, « Et occu­ pati etc. ». Tertia ibi, « Omnia enim haec Et dividitur in quinque, secundum quod tangit quinque. Secunda, ibi, « Et perfectos etc.». Quarta ibi, «Adhuc autem etc.». etc.». Tertia, ibi, «Et deprehendere etc.». In prima dicit quod ad salvationem tyran­ Quarta, ibi, « Et ne lateant etc. ». Quinta, ibi, nidis, oportet facere subditos pauperes; sic «Et criminari invicem etc.». enim minus poterunt insurgere contra tyran­ In prima dicit, quod ad salvandum tyrannum. Facere autem pauperes subditos, etsi contingit multipliciter, contingit tamen ad nidem oportet ordinare et facere ex quibus subditi maxime inter se adinvicem erunt igno­ praesens quadrupliciter. Primo non dando ex­ pensas custodibus civitatis de bonis commu­ ti, quia notitia facit quod magis credunt sibi adinvicem. Ex hoc autem quod credunt sibi nibus, sed eos compellere ad solvendum ex adinvicem, facilius uniuntur et potentius in­ toto. surgunt. Et ideo ordinanda sunt talia per 896. — Deinde cum dicit « et occupati » Ponit secundum modum. Et dicit, quod or­ quae maxime sint ignoti. dinandum est, quod subditi sint occupati cir­ 891. — Deinde cum dicit « et praefectos » Ponit secundum modum. Et dicit, quod se­ ca opera quotidiana, ut sic occupati non pos­ cundo ad salvationem tyrannidis expedit fa­ sint machinari, vel non sint vacantes ad ma­ chinandum aliquid contra tyrannum. Sicut cere quod praepositi et servientes sint mani­ habemus exemplum de tyrannidibus quae festi in locis in quibus debent subditi con­ fuerunt circa Aegyptum, ubi subditi compel­ gregari, et circa ianuas civitatis vel subdito­ lebantur occupari circa opera quotidiana. Sic­ rum, ut videant et sentiant quod dicunt vel agunt subditi. Sic enim magis erit manife­ ut apparet de filiis Israël, quos occupabant stum quid faciunt, et minus poterunt machi­ circa lutum et lateres. Similiter donaria Cypsellidarum, similiter aedificatio Olympii quae nari contra tyrannum minus invicem cre­ fuit facta a Pisistratide, similiter opera eo­ dentes. rum quae erant de Samo insula quae erant 892. — Deinde cum dicit « et deprehen­ magnifica. Omnia enim ista possunt idem fa­ dere » cere; scilicet, quod subditi non possunt va­ Ponit tertium modum. Et dicit, quod opor­ care ad machinandum aliquid contra tyran­ tet ad salvationem tyrannidis ordinare quod num. Ex quo enim sunt occupati circa opera si subditi aliqua malefaciant, aut in aliquo in­ talia, non possunt tractare qualiter expellant solescant et divient ab eo quod est ordinatum tyrannum. Item possunt facere penuriam et a tyranno, etiam modicum, deprehendere eos a servientibus ordinatis ad hoc, similiter or­ 1 paupertatem subditorum : ex quo enim com­ pelluntur apponere ad aedificia facienda, et dinare alia quaecumque et barbara et persica occupari circa talia, oportet depauperari. sunt tyrannica. Omnia enim talia possunt 897. — Deinde cum dicit « omnia enim » idem, scilicet salvare tyrannidem. Ex hoc enim Ponit tertium modum. Et dicit, quod proquod subditi erunt occupati in aliquibus, ti­ mentes magis, minus poterunt insurgere. I curanda sunt vectigalia, hoc est exactiones *— 295 — L. V, I. xi IN POLITICORUM multae et magnae: sic enim cito poterunt depauperari subditi, sicut facium fuit in Syra­ cusis. Ibi enim Dionysius qui principabatur, tantas procuravit exactiones, quod omnes di­ vitiae subditorum venerunt ad ipsum in quin­ que annis. 898. — Deinde cum dicit « adhuc autem » Ponit quartum modum. Et dicit, quod ad salvationem tyrannidis tyrannus debet procu­ rare bella inter subditos, vel etiam ad extra­ neos, ita quod non possint vacare ad aliquid tractandum contra tyrannum, et magis timen­ tes. Sic etiam erunt indigentes praeside, et tunc plura poterit exigere ab eisdem. 899. — Deinde cum dicit « regnum qui­ dem » Ponit alium modum per quem salvatur in comparatione ad alias respublicas et ad alia quaedam. Et dividitur in quatuor. In prima ponit mo­ dum per quem salvatur in comparatione ad regnum. In secunda ponit modum per quem salvatur in comparatione ad popularem sta­ tum, ibi, « Et adhuc quae fiunt etc. ». In ter­ tia ponit alium modum in comparatione ad liberum et venerabilem, ibi, « Et nullo gau­ dere etc. ». In quarto ponit alium modum in comparatione ad cives et extraneos, ibi, « Et condiuturnari etc. ». In prima dicit, quod regnum salvatur per amicos. Subditi enim diligunt regem et volunt eum principari; hoc autem salvat regnum. Et ideo salvatur regnum per amicos: tyrannus autem ad salvandum tyrannidem, non debet confidere in amicis. Et ratio huius est, quia amici potentes sunt: ex hoc enfin, quod ami­ ci sunt aliqui principis, potentes sunt. Item inclinantur et volunt principari omnibus. Et ideo non debet confidere in eis si debeat sal­ vare tyrannidem. 900. — Deinde cum dicit « et adhuc » Ponit alium modum in comparatione ad statum popularem. Et primo ponit ipsum. Secundo assignat rationem cuiusdam dicti, ibi, « Etenim demus vult etc. ». In prima dicit, quod ad salvandum tyran­ nidem, tyrannus debet ordinare ea quae sunt circa popularem statum ultimum qui pessi­ mus est omnium. Omnia enim illa tyrannica sunt, ut mulierum potentiae coram populo coram quo permissum est ei proponere con­ tra viros quae voluerint. Et manumissio ser­ vorum contra cives. Mulieres enim quasi sunt medietas civitatis. Ipsae autem et servi non machinantur aliquid contra tyrannum. Nam gaudent servi de manumissione, mulieres vero super libertate praedicta. Oportet enim eos esse benivolos et tyrannidibus et popularibus. Et propter hoc non insurgunt de facili. 901. — Deinde cum dicit « etenim de­ mus » Reddit causam cuiusdam dicti. Dixerat enim quod in tyrannide ordinanda sunt illa quae fiunt in populari statu ultimo. Huius reddit 897-904 causam. Et dicit quod propter hoc debet ty­ rannus ordinare quae sunt in populari statu ultimo, quia popularis status ultimus est sicut monarchia, totus populus dominatur sicut unus monarcha. Unde adulatores inveniuntur et in populari statu ultimo, et apud tyrannos, et honorantur ab eis. In populari statu quidem, populares ductores populi. Ductor enim, adulator in populari statu est, quia dicit quae placent populo. Apud tyrannos autem honorantur, quia humiliter loquuntur. Hoc autem pertinet ad adulatores: humiliter enim loquendo et deficiendo se credunt placere. Propter hoc etiam tyrannus est amicus malo­ rum, quia recipit adulatores, et congaudet iisdem : tales autem secundum se mali sunt. Sed nullus qui habet sensum liberum, hoc est qui inclinationem habet ad virtutem, hoc faciet: sed diligit virtuosos, et eos qui non adulantur, qui secundum se boni existentes opportunitatem quamdam habent ad repri­ mendum malignitatem adulatoris, qui secun­ dum quod huiusmodi malignus est; quoniam, sicut in proverbio dicitur, Clavus clavo re­ tunditur. Diligunt igitur bonos odientes adu­ latores, ut per eos reprimant malitiam adu­ latorum. 902. — Deinde cum dicit « et nullo » Ponit alium modum in comparatione ad li­ berum et venerabilem. Et dicit, quod tyran­ nus non debet congaudere libero et venera­ bili sive virtuoso, quia tyrannus vult esse so­ lus dominus. Venerabilis enim et liber con­ trarii sunt illi, nec possunt sustinere excel­ lentiam quam habet praeter rationem, nec ty­ rannidem quam exercet principando dominative. Propter quod odiunt tyranni liberos et venerabiles tamquam dissolventes eorum prin­ cipatum. 903. — Deinde cum dicit « et condiutur­ nari » Ponit alium modum in comparatione ad ci­ ves et extraneos. Et dicit, quod tyrannus ma­ gis debet convivere et assuescere diuturnis comessationibus cum extraneis quam cum civi­ bus, tamquam cives sint adversarii, extranei vero non. Ista igitur et similia sunt tyrannica, et salvant principatum. Nec aliquid maligni­ tatis deficit in talibus; sed omnem malignita­ tem et iniquitatem continent, sicut mala se­ cundum se ipsa, bona tamen ad salvationem tyrannidis. In quo innuit, quod non sunt fa­ cienda simpliciter homini, sed ei qui voluerit salvare tyrannidem quae secundum se mala est. 904. — Deinde cum dicit « sunt autem » Reducit istos modos omnes ad tres. Et primo facit hoc. Secundo recolligit il­ los, ibi, « Ad quos etc. ». In prima dicit, quod omnia ista sub tribus speciebus, ut est dicere, comprehenduntur: quia tyrannus tria considerat ad salvandum principatum suum. Primum est ut subditi sint ignorantes, et pauca scientes. Cuius ratio est, quia nullus pusillanimis insidiatur alicui. Et ideo ne subditi insidientur ei, considerat qua­ -— 296 — 904-905 IN POLITICORUM liter subditi sint ignorantes. Ignorantia enim pusillanimes facit. Magnanimum enim opor­ tet habere scientiam magnorum et arduorum: est enim virtus qua aliquis inclinatur ad ma­ gna et ardua simpliciter decentia ipsum. Se­ cundum est, quod ignoti sint sibi invicem subditi. Et ratio huius est, quia tyrannis non prius dissolvitur quam credant sibi invicem. Et pro­ pter hoc tyrannus contrarius est virtuosis, quia nocivi sunt ad principatum tyrannicum, non solum quia nolunt subiici tyranno dominative, sed quia sunt sibiipsis fideles, et aliis concivibus, nec manifestant ea quae volunt facere vel ipsi vel alii concives eorum contra tyrannos. Tertium est, quod reddat eos impo­ L. V, 1. xi tentes faciendo eos pauperes. Et ratio huius est, quia nullus manum mittit ad illa quae credit esse impossibilia; et ideo manifestum est, quod non dissolvetur tyrannis si subditi non habeant potentiam. 905. — Deinde cum dicit « ad quos » Recolligit modos istos. Et d.icit quod isti sunt tres modi ad quos reducuntur omnia quae placent, et volunt tyranni. Si enim ali­ quis consideret, reducet omnia tyrannica ad istas tres hypotheses. Quarum una est, ut non credant sibi invicem; alia ut sint impotentes; alia ut parum sciant subditi. Unus igitur mo­ dus per quem salvatur tyrannis est iste, qui est intendendo tyrannidem. — 297 — L, V, 1. ΧΠ IN POLITICORUM LECTIO XII. (nn. 906-932; [763-789]). Secundus modus conservandae tyrannidis per appropinquationem ad regnum. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1314a31 - 1315b41) 763. Alius autem ut ex contrario dictis habet curam. Est autem accipere ipsum ex corruptio­ ne regnorum. Sicut enim unus modus corru­ ptionis regni facere magis tyrannicum princi­ patum, sic tyrannidis salvatio facere ipsum ma­ gis regalem, unius servantem solum poten­ tiam, ut principetur non solum volentibus, sed et nolentibus; praetendens enim et hoc, praetendit et tyrannizare. Sed haec quidem sicut suppositionem oportet manere; alia autem haec quidem facere, haec autem vi­ deri simulantem quod regale bene. 764. Primo quidem, ut videatur curare com­ munia, neque expendat gratuita talia, in qui­ bus multitudines moleste ferant, quando ab ipsis quidem accipiunt operantibus et labo­ rantibus assidue, dant autem meretricibus et extraneis et artificibus copiose. 765. Rationemque reddat acceptorum et expensarum, quod quidem iam fecerunt qui­ dam tyrannorum: sic enim utique quod di­ spensans, oeconomus, sed non tyrannus esse videbitur. 766. Non oportet autem timere, ne forte deficiat pecuniis, dominus existens civitatis; sed extorribus tyrannis a domo, et expedit hoc magis, quam relinquere cum congrega­ verit. Minus enim utique qui servant insi­ lient rebus. Sunt autem tyrannorum, qui ser­ vant terribiliores egredientibus a populo quam civibus: ii quidem enim peregrinantur, hi au­ tem subsistunt. 767. Deinde introitus oportet videre colli­ gere dispensationis gratia, et si aliquando op­ portunum fuerit uti ad bellicas opportunitates. Universaliter autem exhibere se ipsum custo­ dem et camerarium, tamquam communium, sed non tamquam propriorum. 768. Et videri non saevus, sed reverendus. Adhuc autem talem, ut non timeant occur­ rentes, sed magis verecundentur : hoc tamen adipisci non facile, non existentem facile con­ temptibilem. Propter quod oportet, et si non aliarum virtutum curam habeat, tamen poli­ ticae: et opinionem efficere de se ipso talem. 769. Adhuc autem non solum ipsum videri, nullum subditorum iniuriantem, neque iuve­ nem, neque iuvenculam, sed neque alium ul­ lum eorum qui circa ipsum. 770. Similiter autem et habere uxores fami­ liares ad eas quae aliorum, tamquam et pro­ pter uxorum iniurias multae tyrannides pe­ rierunt. 771. Et circa fruitiones corporales contra­ rium facere, quam nunc quidam tyrannorum faciunt; non solum enim mox diluculo hoc faciunt, et continue multis diebus, sed etiam videri aliis volunt hoc operantes, ut tam­ quam felices et beatos admirentur: sed ma­ xime quidem moderatos esse talibus; si au­ tem non, tamen videri aliis diffugere: neque enim facile invasibilis neque facile contem­ ptibilis qui sobrius, sed qui ebrius; neque qui vigil, sed dormiens. 772. Contrariumque faciendum olim dictis fere omnibus: praeparare enim oportet et ornare civitatem, tamquam procuratorem exi­ stentem, et non tyrannum. 773. Adhuc autem quae ad Deos videri semper in studio habentem differenter: mi­ nus enim timent pati aliquid iniquum a tali­ bus, si deicolam putant esse principem et curare de diis; et machinantur minus, tam­ quam habeant propugnatores etiam Deos. 774. Oportet autem sine insipientia videri talem, bonosque circa aliquid factos hono­ rare, ita ut putentur nunquam honorari ma­ gis a civibus suae legis existentibus. 775. Et tales quidem honores distribuere ipsum. Supplicia autem per alios principes, et praetoria. 776. Communis autem custodia omnis mo­ narchiae, nullum virum facere magnum; sed siquidem, plures, servabunt enim invicem. 777. Si aliquid forte oporteat facere ma­ gnum, nequaquam secundum morem auda­ cem; maxime enim invasivas talis mos penes omnes actiones. 778. Et si a potentatu aliquem videatur di­ mittere, gradatim hoc agere, et non totam si­ mul auferre potestatem. 779. Adhuc autem omnem quidem iniuriam cohibere, praecipue autem duas; eam scilicet quae in corpus flagellationem, et eam quae in aetatem. Maxime autem hanc faciendum reverentiam, circa amatores honoris: eam quidem enim quae ad pecunias minorationem amatores pecuniarum ferunt graviter: eam autem quae ad inhonorationem, amatores ho­ noris, et epiiches hominum. Propter quod quidem non uti oportet talibus, aut supplicia videri facientem patriae, et non propter par­ vipensionem. Eas autem quae ad aetatem col­ locutiones propter amativas causas, sed non propter potestatem : totaliter enim reputatas inhonorationes redimere maioribus honoribus. 780. Invadentium autem, ad corporis diffe­ rentiam, hi maxime terribiles, et indigent am­ pliori custodia, quicumque non eligunt acqui­ rere vivere cum peremerint. Propter quod ma- — 298 — 906-907 IN politicorum xime vereri oportet putantes iniuriam pati, aut ipsos, aut eos, quorum curantes existunt; non parcunt enim sibi ipsis qui propter fu­ rorem invadunt, sicut et Heraclitus dixit, di­ cens, difficile esse cum furore pugnare; ani­ mae enim pretium fieri. 781. Quoniam autem civitates ex duabus partibus constitutae sunt, ex egenis homini­ bus et opulentis, maxime quidem utrosque oportet existimare salvari, propter principa­ tum et alios ab aliis iniustum pati nihil. Qui­ cumque autem fuerint valentiores, hos pro­ prios facere maxime principatus; quod si hoc extiterit rebus, neque servorum liberationem facere tyrannum, neque armorum ablationem; sufficiens enim altera pars apposita ad poten­ tiam ut valentiores sint insurgentibus. 782. Superfluum autem dicere per singula talium. Intentio enim manifesta, quia opor­ tet non tyrannicum, sed oeconomum et re­ galem videri esse subditis, et non suum cu­ rantem, sed procuratore et mediocritates vi­ tae persequi non excellentias. 783. Adhuc autem insignes quidem affari, multos autem demagogizare. Ex his enim ne­ cessarium non solum principatum esse pul­ chriorem ct magis zelabilem, quam quod me­ liores principentur, et non humilem, neque odio habitum, et timore perseverare, sed et principatum esse durabiliorem. 784. Adhuc autem ipsum disponere secun­ dum morem, vel bene ad virtutem, vel semibonum existentem, et non malignum, sed semimalignum. 785. Equidem omnibus malis politiis, pau­ cioris temporis sunt oligarchia, et tyrannis. 786. Plurimo enim tempore fuit, quae circa Sicyonem tyrannis, quae Orthagori puerorum, et ipsius Orthagori; permansit enim ipsa an­ l. v, i. xn nis centum: huius autem causa, quia subdi­ tis utebantur moderate, et multis legibus ser­ viebant, et quia bellicosus fuit Clisthenes, non fuit facile contemptibilis, et quantum ad mul­ ta, curis demagogizabat. Dicitur igitur Clisthe­ nes, respondentem de victoria, ipsum quomo­ do coronavit. Quidam autem aiunt, esse ima­ ginem cius qui indicavit sic, statuam quae in foro sedet. Aiunt autem et Pisistratum ali­ quando sustinuisse sententiam, cum esset vo­ catus ad Ariopagum. 787. Secundo autem circa Corinthum quae Cypselidorum; etenim haec perseveravit annis septuaginta tribus, et mensibus sex. Cypsellus quidem tyrannizavit annis triginta, Periander autem quadragintaquatuor, Psammiticus au­ tem qui Gordiae annis tribus. Causae autem eaedem, et huius; Cypsellus quidem enim de­ magogue erat, et a principio permansit sine armorum custodia. Periander autem fuit qui­ dem tyrannicus, sed bellicosus. 788. Tertia autem quae Pisistraticorum Athenis; non fuit vero continua; bis enim fuit Pisistratus tyrannizans, ita ut et in annis triginta tribus, decem et septem annis tyran­ nizavit, pueri autem decem et octo; quare omnes anni fuerunt triginta et quinque. 789. Reliquarum autem, quae circa Hiero­ nem et Gelonem, circa Syracusas; non autem permansit ipsa multis annis, sed omnes duo­ bus deficientibus de viginti. Gelon quidem enim septem annis tyrannizavit, octavo vitam finivit, decem autem Hieron. Thrasybulus au­ tem undecimo mense excidit. Multae autem tyrannides, pauci temporis fuerunt omnes pe­ nitus. Quae quidem igitur circa politias, et quae circa monarchias, ex quibus corrum­ puntur et iterum salvantur, fere dictum est de omnibus. COMMENTARIUM 906. — Postquam Philosophus posuit unum modum salvationis tyrannidis qui est per intensionem, ponit alium modum, qui est per remissionem. Et primo in generali ostendit quomodo per huiusmodi remissionem salvatur. Secundo in particulari, ibi, « Primum enim etc. ». In prima dicit, quod alius est modus sal­ vandi tyrannidem contrarius modis dictis prius; nam modi dicti prius salvant tyranni­ dem intendendo ipsam, iste autem modus per remissionem. Istum autem modum contin­ git accipere per similitudinem ad corruptio­ nem regnorum: quia sicut uno modo regnum corrumpitur per hoc quod accedit ad tyrannidera declinando a rectitudine rationis, sic salvatur tyrannis per hoc quod accedit ad regnum, et ad illud quod est secundum ra­ tionem. Ex se enim regnum salvabile est; et ideo expedit ad salvandum tyrannidem remit­ tere ipsam, et accedere ad regnum servando, et retinendo principatum unius; scilicet ut ipse solus principetur non quidem ipsis volentibus sed nolentibus, sicut plures faciunt, et non praetendat velle principari ipsis volentibus. Nam hoc praetendere, est praetendere quod ipse velit tyrannizare. Et istud, quod scilicet solus sit princeps et tyrannus, accipiendum et sicut suppositio aliorum. Haec quidem facien­ da sunt secundum veritatem ad salvandum tyrannidem; alia autem simulanda ut videan­ tur saltem regalia quamvis non sint. 907. — Deinde cum dicit « primo qui­ dem » Ostendit in particulari qualiter salvatur per remissionem. Et primo facit hoc. Secundo recolligit quae­ dam dicta, excusando se ab ulteriori consi­ deratione, ibi, « Superfluum etc. ». Prima in duas. In prima ostendit qualiter tyrannis salvatur per remissionem, cum ci­ vitas non est divisa. In secunda cum est divisa, ibi, « Quoniam autem etc. ». Prima in quatuor. In prima declarat qua­ liter salvatur per remissionem etc. Primo quo ad pecunias. Secundo qualiter quo ad con­ versationes, ibi, «Et oportet autem etc.». Tertio qualiter quo ad honores, ibi, « Verumtamen etc. ». Quarto qualiter quo ad de­ missionem a principatu, ibi, « Si vero etc. ». 299 “ L. V, 1. xii IN POLITICORUM Circa pecunias est considerare tria : scili­ cet consumptionem, ratiocinationem, receptio­ nem: et secundum hoc dividitur in tres. In prima declarat quid observandum est quo ad expensas rationabiles. Secundo quo ad ratio­ cinationem, cum dicit, « rationem etc. ». Ter­ tio ostendit quid circa receptionem, ibi, « Deinde redditur ». In prima dicit, quod ad salvandum rem­ publicam tyrannicam, oportet, quod tyrannus sic se habeat ut videatur habere curam de communi, et quod non expendat ea quae accipit a subditis gratis et in superfluis, ut in talibus quae contristant subditos, ut quan­ do accipiunt a subditis laborantibus et ope­ rantibus assidue, et postmodum abundant de meretricibus et extraneis, et quos habent si­ bi saepe familiares, artificibus et histrioni­ bus: quando enim sic facit tyrannus, odio habetur a subditis, et facilius insurgunt con­ tra ipsum : et ideo cavendum est, quod non expendat bona, quae accipit a subditis, in illis quae molestant ipsos. 908. — Deinde cura dicit « rationemque reddat » Ostendit quid observandum est quantum ad ratiocinationem. Et primo facit hoc. Secundo removet du­ bium, ibi, « Nec erit ei, etc. ». In prima dicit, quod ad hoc quod salvet tyrannidem et videatur habere curam de communi bono, oportet ipsum reddere ratio­ nem de acceptis et expensis factis; quod fe­ cerunt quidam tyranni; unde diuturniorem fe­ cerunt principatum suum. Et ratio huius est, quia ille qui sic dispensabit et reget rem­ publicam videbitur esse oeconomus quidam, idest dispensator: videbitur enim laborare propter bonum commune et non videbitur tyrannus. 909. — Deinde cum dicit « non oportet » Removet dubium, sive respondet obiectioni. Diceret enim aliquis quod si tyrannus red­ dat rationem de expensis, deficiet ei pecunia. Removet hoc; et dicit, quod non oportet tyrannum timere, ne pecuniae et divitiae de­ ficiant; omnia enim quae sunt in civitate, ad usus et utilitates communes, sunt eius, cum sit dominus civitatis. Cuius ratio est, quia bona exteriora sunt propter bona animae et corporis, et bona corporis propter bona ani­ mae, et ista omnia sunt propter bonum com­ mune civitatis: et ideo illius sunt quodam­ modo bona subditorum, cuius est ordinare omne jn finem civitatis: sed eius qui dominus est civitatis est ordinare bona exteriora in fi­ nem civitatis; propter quod eius sunt omnia. Et ideo non est timendum tyranno, quod de­ ficiat sibi pecunia; quia poterit accipere a sub­ ditis, secundum tamen quod ordinari habet in finem civitatis; sed illi timendum est ma­ gis qui accipit a domibus subditorum praeter rationem. Ex hoc enim odio habetur a sub­ ditis; ct ideo timere debet, quod insurgant contra ipsum. 907-911 Unde magis expedit ipsis, scilicet dimittere divitias in domibus subditorum, et uti eis ad bonum commune cum necesse fuerit, quam omnino amittere eas congregatas in domo propria, quod fiet si insurgant in eum. Cum enim apud cives fuerit pecunia, et non extor­ serit eam tyrannus, minus insilient contra ipsum tunc: tyranni etiam quia accipiunt a subditis et servant penes se, magis timentur ab illis qui egrediuntur cum eis, et commili­ tant eis quasi propinqui eis quam civibus, quia primi comperegrinantur ei extra civita­ tem, cives autem magis resident in ea; et ideo magis possunt insurgere et diripere thesau­ rum. 910. — Consequenter cum dicit « deinde introitus » Tangit quid observandum est circa receptio­ nem pecuniarum. Et dicit, quod tyrannus de­ bet redditus et oblationes gratis factas fideli­ ter colligere ut dispenset illa; et si aliquando opportunum fuerit, expendere illa in praelia: et universaliter debet se exhibere tamquam custodem et camerariun civitatis et bonorum communium, non sicut propriorum: sic enim minus odio habebitur, et erunt magis contenti. 911. — Deinde cum dicit «et videri» Ostendit qualiter tyrannis salvatur in com­ paratione. Et primo in comparatione ad cives. Secun­ do cum dicit, « Contrarium faciendum », in comparatione ad totam civitatem et divina. Adhuc circa primum duo facit. Primo ostendit qualiter salvatur per comparationem bene se habens quantum ad actus exteriores. Secundo cum dicit, « Et circa voluptates » qualiter quantum ad delectationes. Circa primum adhuc duo facit. Primo facit quod dictum est quantum ad personam pro­ priam. Secundo cum dicit, « Eodemque mo­ do » quantum ad coniunctam. Adhuc primo ostendit quid observandum est ad tyrannidis salvationem quantum ad gestus exteriores. Secundo cum dicit, « Insu­ per non », quantum ad actus exteriores in quibus est iustitia vel iniustitia. In prima parte duo tangit. Primum est quod expedit tyranno ad salvandum tyrannidem quod non appareat subditis saevus, sive cru­ delis: et ratio huius est, quia ex hoc quod apparet subditis saevus, reddit se odiosum eis, ex hoc autem facilius insurgunt in eum: sed debet se reddere reverendum propter excel­ lentiam alicuius bonis excellentis; reverentia enim debetur bono excellenti: et si non ha­ beat illud bonum excellens, debet simulare se habere illud. Secundum est quod tangit, et sequitur ex primo, quod debet se reddere ta­ lem quod si subditi obvient ei, quod non ti­ meant cum timore servili, sed magis reverean­ tur. Non timeant quidem : quia si timerent eum haberent cum odio: revereantur autem: est enim reverentia tristitia propter apparen­ tem ingloriationem : ex hoc enim quod ali­ quis obviat alicui et ille habet bonum in quo - - 300 011-919 IN POLITICORUM deficit, reveretur, quia non habet illud, aut non illo modo. Et ideo tyrannus debet se red­ dere talem quod videatur subditis ipsos excel­ lere in aliquo bono excellenti, in quo ipsi deficiunt, ex quo revereatur. Tamen talem se sic reddere, non est facile, quin sequitur con­ temptus si quidem non reddit se timendum. De facili enim contemnitur qui non time­ tur; et ideo si velit non terribilis videri, et cum hoc non contemni, debet laborare ad virtutes, et opera ipsa quae reddunt hominem non contemptibilem propter excellentiam suam: et si non potest habere omnes virtutes et actus earum, saltem laboret ad virtutem civilem quae videtur praecipua; et si non ha­ beat eam secundum veritatem, faciat quod opinentur ipsum habere eam: quamvis enim hoc non sit in se bonum, ad hoc tamen bo­ num est, ut non sit facile contemptibilis. 912. — Deinde cum dicit « adhuc autem » Ostendit quid observandum est quantum ad actus exteriores in quibus est iustitia et iniu­ stitia; et dicit, quod tyrannus sic se debet habere quod non videatur alicui inferre iniu­ riam, nec inveni, nec iuvenculae; et quod non solum ipse in persona propria, sed quod nul­ lus qui est circa ipsum, iniurietur aliis. 913. — Deinde cum dicit « similiter au­ tem » Ostendit quid observandum est quantum ad personam coniunctam; et dicit, quod tyrannus sic debet facere quod uxor sua sit familiaris uxoribus subditorum, quia propter iniuriam illatam uxoribus multae tyrannides destructae sunt; et ideo debet procurare, quod uxor sua sit amica familiaris uxoribus subditorum: sic enim habebit quasi medietatem civitatis, quia mulieres cum pueris fere sunt medietas eius, sicut dixit in secundo. 914. — Deinde cum dicit « et circa » Ostendit quid observandum est ei quantum ad delectationes corporales; et dicit, quod circa delectationes corporales debet contra­ rium facere quam faciant nunc quidam ty­ ranni. Sunt enim quidam qui non solum vo­ lunt prosequi huiusmodi delectationes etiam multis diebus, sed volunt videri ab aliis pro­ sequi easdem, tamquam sint beati et felices propter ipsas et reputentur ab aliis tales, et ex hoc habeantur in admiratione apud eos: sed debet magis, aut moderatus esse circa eas, aut si non sic, tamen debet se talem exhi­ bere quod videatur fugere eas; quia ille qui sobrius est in persequendo huiusmodi, non de facili invaditur nec contemnitur; sed ille qui est ebriosus invasibilis est de facili, et de facili contemnitur. Ille etiam qui vigilat circa actus virtutum non de facili invaditur, nec contemptibilis est; sed ille qui dormit, hoc est qui non operatur secundum virtutem, de facili invaditur et contemnitur. Qui enim ope­ ratur secundum virtutem, reputatur aliquid magnum propter virtutem quam omnes repu­ tant et boni et mali, quamvis secundum maius et minus. Qui autem reputatur magnus, is L. V, 1. xii non invaditur de facili nec contemnitur: nul­ lus enim contemnit quem reputat: qui autem inordinate operatur, e contrario se habet. 915. — Deinde cum dicit « contrariumque faciendum » Ostendit quid observandum est in compa­ ratione ad totam civitatem et divina. Et primo quid in comparatione ad totam civitatem. Secundo cum dicit, « Videri etiam oportet etc. » quid in comparatione ad di­ vina. In prima dicit, quod ad salvandum tyran­ nidem faciendum est contrarium eis quae di­ cta sunt prius: scilicet quod tyrannus debet praeparare et ornare civitatem, scilicet facien­ do turres et muros, et aedes, et habitacula, et alia huiusmodi communia, et ordinando ci­ ves tamquam sit procurator civitatis, et non tyrannus; sic enim benivolus apparebit et non tyrannus. 916. — Deinde cum dicit « adhuc autem » Ostendit quid observandum est in ordine ad Deum; et dicit, quod ad salvationem ty­ rannidis tyrannus in his quae ad religionem et cultum divinum pertinent studiose et reve­ renter se debet habere; et tanto magis diffe­ renter ab aliis quanto magis excellit. Cuius ratio est, quia si subditi existiment principantem religiosum et deicolam esse, non time­ bunt male pati ab ipso. A divino enim nullus expectat malum per se; et minus inclinabun­ tur insidiantes, opinantes ipsum Deum esse sibi propitium et propugnatorem pro eo con­ tra machinantes in eum. 917. — Deinde cum dicit « oportet au­ tem » Ostendit quid observandum est quantum ad distributionem honoris; et dividitur in qua­ tuor, secundum quod quatuor tangit. Secun­ da ibi, « Et tales quidem ». Tertia ibi, « Com­ munis autem». Quarta ibi, «Si aliquid». In prima dicit, quod oportet tyrannum esse sapientem, ut sciat considerare finem et di­ gnitatem hominis; vel saltem, ut videatur esse probus et sine improbitate: et oportet quod bonos et virtuosos cives quantum ad actus aliquarum virtutum honoret, et sic ut putent se magis honorari ab eo quam a concivibus propriis; quia sic maxime erit benivolus sub­ ditis. 918. — Deinde cum dicit « et tales » Tangit secundum; et dicit, quod ad benivolentiam maiorem honores debent distribui per ipsum, sed supplicia debent infligi per alios principes et iudicia. 919. — Deinde cum dicit « communis au­ tem » Tangit tertium, dicens, quod ad custodiam communem omnis monarchiae multum expe­ diens est nullum virum facere magnum valde aut in potentia aut divitiis. Magnus enim exi­ stons in potentia aut in divitiis facilius insur­ get. Si autem oportet facere, magis expedit facere plures. Vix enim erunt unanimes, et unus iuvabit contra alterum. — 301 —- L. V, I. χιί IN POLITICORUM 920. — Deinde cum dicit « si aliquid » Tangit quartum; et dicit, quod si oportet facere aliquem magnum secundum potentiam, non debet facere illum qui audax est secun­ dum morem et inclinatur ad audaciam; quia talis est maxime invasivus secundum omnes actiones; et ideo quia inclinatur ad magna, cum haberet potentiam, de facili insurgeret. 921. — Deinde cum dicit « et si a poten­ tatu » Ostendit quid observandum est in dimissio­ ne a principatu vel honore; et dicit, quod si oporteat aliquem dimittere a potentatu, gradatim debet deponi, ut non primo auferatur ei potestals tota, sed pars aliqua, deinde alia, usque quo lotam amiserit; quia minus con­ tristabit illum, et per consequens minus in­ surget et poterit minus insurgere auferens se­ cundum parvum; quia quod parvum est, re­ putatur ut nihil. Si autem totum simul vellet auferre, multum contristaretur et posset in­ surgere. 922. — Deinde cum dicit « adhuc autem » Ostendit quid maxime observandum quan­ tum ad iniurias. Et primo quod omnes iniuriae sunt caven­ dae. Secundo cum dicit, « Invadentium au­ tem » quorum sunt maxime cavendae. In prima dicit, quod tyrannus volens sal­ vare tyrannidem, omnem iniuriam debet pro­ hibere et nullam facere. Praecipue autem duas rebel vitare ne faciat eas. Prima est flagellatio corporis; et alia est iniuria quae est secun­ dum aetatem, scilicet inhonoratio. Flagellatio­ nem quidem corporis, quia ista servilis est; cives autem liberi volunt esse; et ideo si in­ juriaretur eis flagellando, possent insurgere. Iniuriam quae est secundum aetatem non de­ bet facere, sed exhibere maximam reverentiam senibus secundum virtutem et amatoribus ho­ norum, quia unusquisque graviter fert iniu­ riam circa illud quod multum diligit : quia amatores pecuniarum graviter ferunt quod pecunia ipsorum diminuatur; et amatores ho­ noris graviter ferunt si inhonorentur vel si non reddantur eis honores debiti; et virtuosi eodem modo. Propter quod similiter oportet quod ipse honoret virtuosos et amatores honoris; aut si inferat eis supplicia et inhonorationem, opor­ tet quod videatur hoc facere propter bonum pacis et non propter parvipensionem; et cor­ reptiones per verba vel increpationes quae so­ lent fieri ad aliquos facere ad virtuosos et senes secundum aetatem, non propter osten­ sionem potestatis, sed propter amorem, ut vi­ deatur eos diligere: et si alicui fierent aliquae inhonorationes huiusmodi, debet postmodum ei exhibere maiores honores ad mitigationem ipsorum. 923. — Deinde cum dicit « invadentium autem » Ostendit quorum iniuriae sunt maxime ca­ vendae; et dicit quod iniuriae illorum, qui inclinantur ad invadendum personam princi­ 920-927 pis, maxime sunt cavendae: nam isti sunt maxime terribiles, et contra ipsos oportet ex­ hibere maiorem custodiam, qui non curant de vita sua si possint principem interficere. Et ideo maxime erunt cavendi ne iniuria fiat eis, vel illis quorum curam gerunt. Si enim fiat eis aliqua exacerbatio, non parcunt invadentes per furorem. Sicut enim dixit Heraclitus, dif­ ficile est pugnare contra furiosum, quia talis pro pretio parvo ponit animam, sive vitam. 924. ■— Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Ostendit quid faciendum est si civitas fue­ rit divisa. Et dicit, quod cum civitas consti­ tuta sit ex duobus, scilicet ex pauperibus et divitibus, oportet istos et illos salvari propter principatum: ita quod tyrannus nec istis nec illis iniuriam faciat. Et debet cavere ne in­ vicem iniurientur. Meliores autem debet assu­ mere ad principatum. Si enim ita fieret, non oportet tyrannum manumittere servos, nec auferre arma a subditis. Si enim una pars velit insurgere contra ipsum, alia pars cum principe sufficiens erit ad repellendum ipsam si fuerint divisi. 925. — Deinde cum dicit « superfluum au­ tem » Recolligit quaedam dicta excusans se ab ul­ teriori consideratione. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, « Praeterea egregios viros per familiaritatem sibi etc. » adiungit quaedam. In prima dicit quod discurrere per singula quae faciunt ad salvationem tyrannidis, su­ perfluum est, sed aliquis per rationem poterit discurrere. Est enim manifestum, quod opor­ tet, principatum non esse tyrannicum, sed tamquam patrem familiae. Et quod videatur regalis subditis, et non gratia sui ipsius prin­ cipari civitati, et potius ostendere se procura­ torem et tenere statum mediocrium non ex­ cellentium. 926. — Deinde cum dicit « adhuc autem insignes » Adiungit quaedam. Et primo adiungit unum quantum ad insi­ gnes. Secundo cum dicit « Adhuc autem ipsum », quantum ad ipsum tyrannum. Tn prima dicit quod debet tyrannus esse affabilis insignibus et magnis viris in civitate, multitudinem autem debet retinere in obsequio per gratiam : sic enim principatus non solum erit pulchrior et magis amabilis, scilicet, si melioribus principetur et non humilibus, nec odio habebitur princeps, nec perseverabit in timore; immo principatus erit durabilior. 927. — Deinde cum dicit « adhuc autem ipsum » Adiungit aliud quantum ad tyrannum. Et dicit quod tyrannum ad salvationem tyranni­ dis seipsum debet disponere bene principari secundum mores et secundum virtutem, et magis debet seipsum facere semi bonum quam malignum, et semimalignum quam malignum, etsi non secundum virtutem, tamen secundum 302 — 927-932 IN POLITICORUM apparentiam. Quanto enim erit minus malus vel secundum virtutem vel secundum appa­ rentiam, tanto minus odient ipsum. 928. — Deinde cum dicit « equidem om­ nibus » Declarat quae istarum rerumpublicarum sunt brevis durationis per se, et quae non. Et primo proponit. Secundo probat, ibi, «Plurimo enim tempore». In prima dicit, quod inter respublicas mi­ noris per se durationis sunt paucorum status secundum ultimam speciem, et tyrannis. Et ratio huius est, quia plus recedunt a regno quod per se diuturnius est, et sunt praeter vo­ luntates subditorum. Tales autem respublicae minoris temporis sunt quam aliae. 929. — Deinde cum dicit « plurimo enim » Probat. Et primo ostendit quod quaedam istarum sunt durationis longae propter dictas causas. Secundo ostendit propositum, scilicet quod quaedam sunt brevis durationis, ibi, « Reliquarum autem ». Prima in tres, secundum quod inducit in tribus quae fuerunt longae durationis propter dictas causas. Secunda, ibi, « Secunda autem etc.». Tertia ibi, «Tertia autem etc.». In prima dicit, quod tyrannis quae fuit cir­ ca Sicyonem civitatem multo tempore duravit, ubi tyrannizavit Orthagoras et filii cius. Du­ ravit enim centum annis. Et ratio huius fuit, quia moderate se habuerunt ad subditos, et se­ cundum aliquas leges disponebant tyrannidem, et serviebant subditis. Clisthenes enim qui fuit filius Orthagorae, quia fuit bellicosus, non fuit contemptibilis et ducebat populum cum favore in multis. Et ideo quia iste moderate utebatur subditis, diu tyrannizavit; et in tan­ tum moderavit tyrannidem utens legibus qui­ busdam et ordinatione sapientum, quod quan­ doque de propriis factis subibat indicium se­ niorum sicut et alii, ct sustinebat sententias; et ideo dicunt adhuc in civitate illa, quomodo Clisthenes coronavit indicem qui victoriae eius contradixit quia cum requireretur in indicio de victoria, respondit sicut quicumque alius de subditis non velut tyrannus. Dixerunt au­ tem quidam statuam, quae est in foro, esse imaginem istius indicis, qui indicavit, quem coronandum judicavit. Dicitur etiam quod Pi­ L. V, 1. xiî sistratus, cum tyrannizaret, cum vocaretur ad Ariopagum, ubi reddebantur sententiae, sen­ tentiam sustinuit, et ideo tyrannizavit longo tempore. 930. — Deinde cum dicit « tertia autem » Tangit secundam. Et dicit quod secunda tyrannis quae multum duravit, fuit circa Co­ rinthum quae fuit Cypsellidarum sic dicto­ rum a genere. Ista enim duravit septuagintatribus annis, et sex mensibus, quia Cypsellus tyrannizavit triginta annis, Periander quadra­ ginta quatuor, imperfectis tamen. Psammetius qui dicitur Gordii filius, tribus annis similiter imperfectis. Et est intelligendum quod sex menses pro uno anno accipiebat. Causae au­ tem, quare tantum duravit, eaedem sunt cum praedictis. Cypsellus enim ductor populi erat, et in principio non fecit custodiam armorum. Periander autem fuit tyrannus, sed fuit valde bellicosus; et ideo non fuit contemptibilis. 931. — Deinde cum dicit « tertia autem » Tangit tertiam. Et dicit quod tertia tyrannis quae multum duravit, fuit Pisistratidarum Athenis. Ista autem non fuit continua, quia Pisistratus bis tyrannizavit ibidem. Ex triginta tribus enim annis ipse septem et decem primo tyrannizavit. Filii vero eius consequenter tyrannizaverunt decem et octo; et sic sunt in universo quinque et triginta anni, quibus du­ ravit illa tyrannis. 932. — Deinde cum dicit « reliquarum au­ tem » Ostendit propositum principale; scilicet quae respublicae tyrannicae fuerunt minoris dura­ tionis. Et dicit, quod illa tyrannis qua Hieron et Gelon tyrannizaverunt in Syracusis non luit multum diuturna; non enim duraverunt nisi in octodecim annis; quia Gelon septem annis tyrannizavit, in octavo mortuus est. Hieron vero decem annis solum. Thrasybulus nono mense mortuus est. Multae etiam aliae tyran­ nides pauci temporis fuerunt, quia tyrannis contra naturam est; quae autem contra na­ turam sunt, per se brevis durationis sunt. Et tunc récapitulât; et dicit quod quae sint prin­ cipia et causae quibus corrumpantur respu­ blicae et monarchiae, et iterum quae sint prin­ cipia ex quibus salventur, fere dictum est. — 3°3 — L. V, L xiii IN POLITICORUM LECTIO XIII. (nn. 933-945; [790-799]). Discussio de interitu rerumpublicarum a Platone in octavo de Republica assignato. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1316al - 1316b27) 790. In politia autem dicitur quidem de transmutationibus a Socrate, non tamen di­ citur bene. Optimae enim politiae et primae existentis non dicit transmutationem proprie: ait enim causam esse id quod est, non ma­ nere aliquid, sed in aliqua periodo transmu­ tari; principium autem esse horum, quorum epitritus fundus quinario coniugatus, duas harmonias exhibet; dicens, quando numerus diagrammatis huius solidus fuerit. 791. Tamquam natura quandoque produ­ cente et meliores et peiores disciplina, hoc ipsum dicens forte non male. Contingit enim esse aliquos, quos disciplinari et fieri studio­ sos viros impossibile est. 792. Sed haec quidem utique erit propria transmutatio eius quae ab illo dicitur optima politia, magis quam aliarum omnium, et eo­ rum quae fiunt omnium. Et per tempus, per quod dicit omnia transmutari, et quae non simul incoeperunt fieri, simul transmutantur; velut si die priori ante tropicum facta fue­ runt, simul transmutatur. 793. Adhuc autem propter quam causam ex hac in eam quae Lacedaemoniorum fit transmutatio? saepius enim in contrariam transmutantur omnes politiae quam in eam quae prope. Eadem autem ratio et de aliis transmutationibus; ex Lacedaemoniensi enim, ait, transmutantur in oligarchiam. Ex hac au­ tem in democratia, in tyrannidem autem ex democratia. Et quidem etiam e contrario trans­ mutantur; puta ex demo in oligarchiam, et. magis quam in monarchiam. 794. Adhuc autem tyrannidis non dicit, ne­ que si erit transmutatio, neque si non erit, propter quam causam, et in qualem politiam. Huius autem causa, quia non facile utique habet dicere; indeterminatum enim. Quoniam et secundum illum oportet, et in primam et optimam; sic enim utique fieret continuum et circulus. Sed transmutatur et in tyrannidem tyrannis: sicut quae Sicyonis, ex ea quae Myronis, in eam quae Clisthenis: et in oli­ garchiam, sicut quae in Chalcide, quae Antileontis; et in democratiam, sicut quae Ge­ lonis in Syracusis; et in aristocratiam, sicut quae Carilai, in Lacedaemonia, et in Car- chedone. Et in tyrannidem transmutatio fit ex oligarchia; sicut in Sicilia, fere plurimae antiquarum in Leontinis in tyrannidem Pa­ naetii, et in Gela, eam quae Cleandri, et in Rhegio jn eam quae Anaxilai, et in aliis civi­ tatibus multis similiter. 795. Inconveniens autem et putare in oli­ garchiam propter hoc transmutari, quia ama­ tores pecuniarum, et pecuniosi, qui in prin­ cipatibus, sed non quia quod multum exce­ dunt in substantiis, non iustum putant aequa­ lem participare per civitatem eos qui nihil possident cum his qui possident. 796. In multisque oligarchiis non licet pe­ cuniosum fieri, sed leges sunt prohibentes. In Carchedone autem democratizantes pecuniosi sunt, et sic transmutatae fuerunt. 797. Inconveniens enim est dicere, duas ci­ vitates esse eam quae oligarchia divitum et pauperum. Quid enim haec magis quam Lacedacmonica passa est vel quaecumque alia, ubi non omnes possident aequalia, vel non omnes similiter erunt boni viri, nullo autem pauperiori facto quam prius, nihil minus transmutantur in demum ex oligarchia, si fiant plures qui egeni, et ex demo in oligarchiam, si valentius fuit quod opulentum quam mul­ titudo, et ii quidem non curent, ii autem ad­ hibeant intellectum. 798. Multisque existentibus causis per quae fiunt transmutationes, non dicit, sed unam, quia prodigi facti usurarii fiunt pauperes, ut a principio divitibus existentibus omnibus aut plurimis: hoc autem est falsum. Sed quando quidam praesidum perdiderunt substantias, innovant; quando autem aliorum, nihil fit di­ rum, et transmutantur nihil magis nunquam in demum quam in aliam politiam. Adhuc autem, et si honoribus non participant, et si iniusta patiantur, vel iniurias, seditiones fa­ ciunt, et transmutant politias, etsi non con­ sumpserint substantiam, propter licere sibi quodeumque voluerunt facere; cuius causam, eam quae valde libera, esse dicit. 799. Pluribus autem existentibus oligarchiis et democratiis, tamquam una existente utra­ que, dicit transmutationes Socrates. — 304 —· 933-935 IN POLITICORUM L. V, 1. χπι COMMENTARIUM 933. — Postquam Philosophus determina­ vit de salvatione et corruptione rerumpublicarum secundum intentionem propriam, hic in­ tendit reprobare opinionem Platonis de cor­ ruptione earumdem. Et circa hoc primo praemittens intentio­ nem suam, innuit opinionem eius. Secundo cum dicit « Tamquam natura » approbat eam in quodam bene dicto. Tertio cum dicit, « Sed haec quidem etc. » improbat in male dictis. Circa primum est intelligendum, quod opi­ nio Platonis dc corruptione rerumpublicarum non est bene cognita a nobis. Tum quia non venit ad nos per libros eiusdem nec exposi­ torum eius. Tum quia dicta Aristotelis hic de ea obscura sunt valde propter brevitatem ipso­ rum. Unde magis videtur eam supponere quasi manifestam tempore suo quam expresse ponere; exceptis quibusdam paucis. Sed ex suppositionibus quibusdam Platonis in aliis, et ex illis brevibus, quae hic ponit Aristoteles et obscuris, et ex ipsa reprobatio­ ne poterit aliqualiter videri opinio praedicta ipsius. Posuit autem Plato, sicut ex aliis ap­ paret, quod ipsum unum sit substantia eorum quae dicuntur; non distinguens inter unum quod est principium numeri, et unum quod est substantiale. Et quia replicatione unius quod est principium numeri causatur numerus, concessit quod ex replicatione unius substan­ tialis causetur numerus. Ex replicatione autem substantiae non generantur nisi substantia; et ideo concessit substantiam eorum quae ex plu­ ribus sunt, esse numerum quemdam, et for­ mas eorum substantiales esse numeros quos­ dam; sicut formam hominis, leonis, caeli et etiam animae. In numeris autem primo invenitur proportio quae est certa habitudo unius quantitatis ad aliam. Proportionum autem numeralium quae­ dam sunt temperatae magis, in quibus extrema magis accedunt ad naturam unius; quaedam autem intemperatae magis, sicut sesquialtera magis temperata est quam sesquisexta vel sesquiseptima, vel dupla, vel tripla; et ideo sub­ stantias entium compositorum posuit consi­ stere in quadam proportione numerali prin­ cipiorum ex quibus sunt; sed quorumdam in temperata magis, quorumdam autem in intem­ perata, quorumdam autem in mediis. Et quia respublica ex pluribus componitur, sicut ex materia, est enim ordo inhabitantium civita­ tem ad per se sufficientiam vitae; ideo po­ suit rationem eius consistere in proportione aliqua : cuiusdam quidem in ea quae maxime temperata est, quam dixit esse optimam et maxime unam ut apparuit ex secundo huius: alterius autem in intemperata valde, quam di­ xit esse pessimam : mediarum autem in me­ diis; quarum quae magis accedunt ad tern- I peratam primam meliores sunt; quae autem ad intemperatam, peiores. 934. — Secundo aliud principium posuit, quod in entibus compositis ex pluribus, illud quod magis unum est, minus ex se est cor­ ruptibile; tum quia magis accedit ad secun­ dum se unum separatum, quod est ex seipso, et incorruptibile; tum quia etiam quod magis est unum, magis est ens in actu secundum quod huiusmodi, quia unum est ens conver­ tuntur; et quod magis est ens in actu, minus est ens in potentia ex se; et quod minus est in potentia ex se, minus est corruptibile : propter quod rempublicam primam et opti­ mam quae maxime una est, posuit minime corruptibilem ex seipsa. 935. — Tertio posuit quod omnia quae fiunt hic secundum naturam reducuntur in superioribus in aliquam figuram caelestem; ita quod cum incipit sensibilis generatio figurae in caelo per motum stellarum, incipit transmu­ tatio ad substantiam generandam hic; et cum generata est figura praedicta, generatum est ens naturale ab illa; et cum incipit recessus stellarum a praedicta figura, similiter incipit hic declinatio sequentis figuram illam disposi­ tione naturali. Et cum corrupta est figura, corruptum est et illud; ita ut profectus ct de­ fectus rei naturalis mensuratur secundum quantitatem accessus stellarum ad figuram de­ terminatam et recessus ab eadem. Et quanti­ tas istius motus caelestis in ordine ad rem naturalem dicitur periodus eius naturalis. Et quia tempus accessus et recessus stellarum se­ cundum naturam sunt aequalia, quia uniformi­ ter moventur; ideo tempus profectus seu gene­ rationis rei est aequale tempori defectus seu corruptionis eiusdem, quamvis multoties in maiori accidit corrumpi quam generari, vel e contrario, propter inaequalitatem materiae, sicut Aristoteles dicit secundo de Generatione. Corruptio autem rei quae accidit secundum declinationem a praedicta figura caelesti di­ citur corruptio secundum tempus a Philoso­ pho. Quia igitur respublica est aliquid causa­ tum, hic dixit eam causari ab aliqua figura caelesti, et corrumpi per recessum ab ea in quodam periodo temporis determinato. Et sic posuit optimam rempublicam corrumpi in eam quae Lacedaemoniorum, quae fuit quaedam species status optimatum, non in aliam. De tyrannide autem non dixit si corrumpi­ tur, an non; nec si corrumpitur, quomodo corrumpatur: nec potuit rationabiliter dicere. Posuit etiam quod in statu paucorum fiebat transmutatio ex optimatum statu seu populari vel aliis huiusmodi, quia principantes erant amatores pecuniarum. Et pecuniosi facti prin­ cipantur aliis propter pecuniam, cogentes eos servire ad utilitatem propriam. 3°5 — L. V, l. χιπ IN POLITICORUM 936-939 936. — Haec igitur, ut videtur, est opinio necesse est dicere, quamvis necessitatem non imponat in his quae operantur secundum in­ Platonis in summa, quam recitat et reprobat tellectum. Philosophus dicens, quod de transmutationibus rerumpubiicarum dictum est a Socrate, idest a 938. — Deinde cum dicit « sed haec » Platone introducente Socratem loquentem in Reprobat eam in male dictis. Republica sua, non tamen se'cundum rationem Et primo quantum ad ea quae dixit de cor­ et bene. Dixit enim quod cum multae respu­ ruptione optimae reipublicae. Secundo quan­ tum ad ea quae de corruptione quarumdam blicae essent et altera earum esset optima, il­ aliarum, cum dicit, « Adhuc autem tyrannidis lius optimae et primae simpliciter secundum naturam non esse transmutationem proprie, etc. ». idest ex se minime esse corruptibilem, quia Circa primum primo reprobat eam quan­ tum ad hoc, quod dixit ipsius non esse trans­ prima et optima respublica maxime est una secundum ipsum; illud autem quod maxime mutationem proprie. Secundo cum dicit, « Ad­ unum est, minime ex se est corruptibile, sicut huc autem etc. » quantum ad terminum trans­ dictum est prius. Dixit tamen corruptionem mutationis. eius esse per accidens et ab alio: cuius cau­ In prima parte dicit, quod non bene dixit sam dicit esse, quia nihil eorum quae sunt non eius esse transmutationem proprie, sed hic composita ex pluribus ex se natum est ma­ per transmutationem figurae caelestis in perio­ nere continue, sed neccsse est transmutari in do determinata. Haec enim transmutatio cau­ aliqua periodo determinata, hoc est in aliqua sata est a motu caeli quae est omnium eorum quae fiunt natura et per tempus saltem se­ quantitate motus caelestis mensurantis duracundum accidens, inquantum tempus est men­ tionem ipsius, sicut dictum est prius. Principium esse et permanentiae illarum re­ sura motus, qui facit distare quod est, ut di­ rumpubiicarum quarum fundus, idest substan­ citur quarto Physicorum. Propter quod dicit tia super quam fundantur omnia accidentia, omnia quae fiunt hic naturaliter transmutari; et illa quae simul incoeperunt transmutari, et est epitritus, idest numerus continens propor­ tionem sesquitertiam quae invenitur primo in­ illa quae non, simul corrumpi. Sicut si aliqua facta fuerunt in die praecedente tropicum, hoc ter quatuor et tria quae aggregata faciunt se­ ptem, coniunctus quinario qui continent pro- ; est conversionem solis a signis meridionalibus portionem sesquialteram quae reperitur inter ad septentrionalia vel e contrario, simul termi­ nantur et finiuntur, magis est propria optimae tria ed duo; ex quibus aggregatum, puta ex reipublicae quam aliarum. Istud enim quod septem et quinque, scilicet duodecim, continet simpliciter generatur, simpliciter corrumpitur duas praedictas harmonias, sesquialteram et et quod secundum quid generatur, secundum sesquitertiam, dixit esse causam per se quia quid corrumpitur, sicut apparet ex primo de numerus huiusmodi diagrammatis, idest figu­ Generatione. Unde substantiae, cuius est ge­ rationis, solidus est. Constat enim ex ductu neratio simpliciter, est corruptio simpliciter. unius sesquialteris in alterum, puta tria in Et accidentis, cuius est generatio secundum quatuor. Entia autem illa quorum substantia quid. est numerus aliquis solidus, sunt maioris duReipublicae autem optimae primae est sim­ rationis. Et non vult aliud dicere, ut videtur, pliciter generatio: quia cum generatio sit una nisi quod respublica illa cuius substantia est in esse, eius magis erit generatio quae magis duodenarius numerus continens proportionem est ens, in generabilibus dico. Optima autem et sesquialteram et sesquitertiam quae magis ad prima in genere rerumpubiicarum maxime est unitatem videntur accedere, solidus existens, ens. Ergo ipsius erit corruptio et magis quam est maioris durationis, quia numerus iste soli­ aliarum. Sed istud quod concludit ratio ista, dus est. stat cum dicto Platonis, qui dixit, quod res­ 937. — Deinde cum dicit « tamquam na­ publica optima et prima ex se, minime est tura » Approbat ipsam in quodam bene dicto; di­ corruptibilis: quia maxime una et actu incor­ ruptibilis est, et corrumpitur ab alio; et illa cens, quod Plato dixit quasdam respublicas corruptio eius est corruptio simpliciter, quia esse maioris durationis propter causam prae­ entis simpliciter, quod concludit ratio Aristo­ dictam; ac si natura producens eas in esse telis. Et ideo secundum rem non reprobat produceret quasdam pravas et quasdam melio­ ipsum, sed ad illos qui intelligerent, Platonem res secundum disciplinam, hoc ipsum dicens dixisse reipublicae primae non esse corruptio­ forte non male. Contingit enim esse aliquos nem, simpliciter decipi per aequivocationem gubernantes quos ex nativitate et figura cae­ huius termini. Proprie: quod uno modo signi­ lesti in hora nativitatis impossibile, hoc est ficat illud quod simpliciter est, alio autem difficile, est fieri studiosos et bonos. Sunt modo illud quod est ex se, in qua significatio­ enim aliqui ex dispositione naturali quam ne hic utebatur ipse. acquirunt ex figura caelesti in principio incli­ 939. — Deinde cum dicit « adhuc autem nantur ad turpia, et ea quae praeter ratio­ propter » nem sunt. Alii autem qui ex dispositione na­ Reprobat eam quantum ad terminum trans­ turali inclinantur ad honesta, et ea quae se­ cundum rationem. Talem enim inclinationem mutationis; dicens, quod adhuc quaerendum est a Platone, propter quam causam ex optima read honesta vel turpia causari ex figura caelesti •— 306 —- 939-943 IN POLITICORUM publica fit transmutatio secundum eum in eam quae Lacedaemoniorum, quae fuit quaedam species status optimatum, sicut apparuit ex quarto, propinqua optimae. Nos enim videmus ad sensum quod saepius transmutatio fit in contrariam rempublicam quam in propinquam, sicut a regno in tyrannidem. Eadem autem ra­ tio est de transmutationibus aliarum conse­ quentium secundum ipsum. Dixit enim quod ex republica Lacedaemo­ niorum fit transmutatio in paucorum poten­ tiam, sicut in propinquiorem ei, et ex dicta in popularem, ex qua in tyrannidem, sicut in pessimam et ultimam; et tamen nos videmus e contrario fieri saepius transmutationem ex statu populari in paucorum quam in tyranni­ dem. Et est intelligendum, quod si Plato intel­ lexit optimam rempublicam corrumpi in eam quae propinqua est ei natura, et similiter con­ sequentes in propinquiores eis solum, falsum intellexit, et procedit dictum Aristotelis contra eum. Si autem non intellexit solum, sed quod facilius, verum dixit, nec Aristoteles hoc im­ probat, immo dicit in secundo de Generatione, quod in habentibus symbolum facilius est transitus. 940. — Deinde cum dicit « adhuc autem tyrannidis » Reprobat quantum ad alias. Et primo, quia non dixit nec potuit bene dicere de corruptione tyrannidis. Secundo cum dicit, « Inconveniens autem », quia non dixit de transmutatione paucorum potentiae in alias vel aliarum in ipsum. In prima parte dicit quod adhuc Socrates seu Plato non determinavit si tyrannidis est aliqua transmutatio vel non est. Et si est, propter quam causam et in quam rempubli­ cam est. Et causa huius est, quia non facile posset illud dicere secundum rationem, quia non est determinatum, nec determinatur ab eo bene, suppositis dictis ipsius; quoniam secun­ dum ipsum si corrumpatur tyrannis, oportet eam corrumpi naturaliter in primam et opti­ mam. Quia sic erit circulus quidam in cor­ ruptionibus ipsarum: puta si optima corrum­ patur in statum optimatum; et haec in rem­ publicam quae in statu paucorum; et ista in statum popularem, quae in tyrannidem, et ty­ rannis in optimam perconsequcns. Sed nos videmus quod non sic transmutatur tyrannis in optimam semper, sed transmutatur quando­ que tyrannis in tyrannidem, sicut illa quae est apud Sicyonios ex Myronis in eam quae est Clisthenis. Transmutatur etiam quandoque in paucorum potentiam, sicut in Chalcide ty­ rannis quae Antileontis transmutata fuit in eam. Item in statum popularem, sicut illa quae fuit Gelonis in Syracusis. Et in optimatum, si­ cut illa quae fuit Charilai apud Lacedaemo­ nios. Et e contrario ex paucorum potentia transmutatio facta in tyrannidem, sicut in Si­ cilia plurimae antiquae paucorum gubernationes transmutatae sunt, sicut in Leontinis in tyran­ nidem Panaetii. Et in civitate quae dicitur 22 — In Politicorum. L. V, 1. χιπ Gela in illam quae Cleandri. Et in Rhegio, quae est civitas Calabriae, in eam quae Anaxilai. Similiter autem se habet in aliis civi­ tatibus multis. 941. — Deinde cum dicit « inconveniens autem » Reprobat opinionem eius quantum ad hoc quod dixit de transmutatione paucorum po­ tentiae, in paucorum potentiam. Et primo reprobat causam ipsam transmuta­ tionis quam posuit. Secundo cum dicit, « In multisque oligarchiis etc. » propter insufficien­ tiam. Causam autem improbat per tres rationes: quarum secundam ponit cum dicit, « In mul­ tisque ». Tertiam cum dicit, « Inconveniens enim est dicere etc. ». In prima parte dicit, quod inconveniens est credere et dicere, quod transmutatio fiat in paucorum potentiam ex aliis, puta ex statu populari, vel optimatum, vel huiusmodi, quia principantes sunt amatores pecuniarum, et ideo acquirentes undecumque et qualitercumque pe­ cuniosi fiunt, pecuniosi autem facti, aestiman­ tes quasi se habere omnia, et praecellere om­ nes, faciunt se dominos per potentiam pecu­ niarum: et non magis propter hoc, quia exce­ dentes in substantiis, puta divites, existimant non iustum esse, seipsos, et pauperes qui ni­ hil possident habere aequale de honoribus et bonis communibus; sed ipsos debere plus ha­ bere secundum praeeminendam divitiarum propriarum ad eas quae pauperum. Et est in­ telligendum quod causa quam assignat Ari­ stoteles huius transmutationis, puta non aesti­ mare eos et pauperes non habere aequale, est causa proxima ipsius. Causa autem quam as­ signavit Socrates, est magis causa remota et prima. Ex abundantia enim divitiarum conci­ piunt aestimationem praedictam, ad quam se­ quitur voluntas transmutationis reipublicae. 942. — Deinde cum dicit « in multisque » Ponit secundam rationem; dicens, quod ad­ huc multae sunt potentiae paucorum, in qui­ bus non licet superexcedentem acquirere pe­ cuniam, sed sunt leges aliquae prohibentes ex­ cedere quantitatem determinatam, et tamen transmutatio ad eas fuit facta; ergo non per acquisitionem pecuniae: et hoc est intelligen­ dum cum transmutatur unus paucorum status in alium. Item in Carthagine regnantes in po­ pulari statu, efficiuntur multi pecuniosi, et ta­ men non transmutantur in paucorum statum, sed in aliam rempublicam magis; ergo abun­ dantia pecuniae non fuit proxima causa et per se transmutationis in paucorum statum. 943. — Deinde cum dicit « inconveniens enim » Ponit tertiam rationem; dicens, quod irra­ tionabile est civitatem quae regitur secundum paucorum potentiam habere duas civitates, hoc est duas communicationes civium, unam vide­ licet divitum. et aliam pauperum quae sibiinvicem contrariantur; non enim est ratio, qua­ re hoc magis inveniatur in ista quam in La- ~ 3°7 — L. V, 1. χιπ IN POLITICORUM cedacmonia, quae fuit optimatum potentia quaedam, vel in quacumque alia republica, ubi non omnes habent aequales possessiones seu divitias, vel ubi omnes non sunt aequa­ liter boni viri; et ideo si in una non est prin­ cipium corruptionis, nec in aliis. Videmus au­ tem, quod nullo facto pauperiore, quam prius esset, ex paucorum statu fit transmutatio in statum popularem, si pauperes sint plures et potentiores. Et e contrario nullo facto ditiori fit transmutatio ex populari republica in pau­ corum, si opulenti sint potentiores quam mul­ titudo egenorum, et adhibeant curam ad trans­ mutandum rempublicam, alii autem negligant. Quare proxima causa transmutationis in pau­ corum statum ex populari, non est ob hoc ipsum, quod principantes sint facti magis pe cuniosi. 944. — Deinde cum dicit « multisque existcntibus » Reprobat ipsum propter insufficientiam cau­ sae. Et primo ex hoc, quod cum sint multae causae praedictae transmutationis, unam tan­ tum assignavit. Secundo cum dicit, « Pluribus autem etc. » quia cum plures sint paucorum status et populares, tantum assignavit unam causam omnium. In prima parte dicit, quod adhuc cum mul­ tae existant causae et principia transmutatio­ nis popularis status in paucorum potentiam, et e contrario, non dixit nisi unam tantum; quia videlicet usurarii, hoc est divites praeter ra­ tionem secundum prodigalitatem expendentes propria, efficiuntur pauperes, et deinde volen­ tes ditari, corrumpunt rempublicam. Hoc au­ tem dicit ac si omnes vel plures essent aequa­ 943-945 liter divites a principio. Hoc autem falsum est; sed magis videtur esse causa una, quod quando aliqui magni et praesidentes in civi­ tate perdunt substantias, et volunt eas innova­ re, trahunt ad se rempublicam transmutantes, ut ex hoc ditentur. Et tunc fit transmutatio non magis in popularem rempublicam quam in quamcumque aliam. Quando autem aliqui communium et popularium ditantur, nihil fit durum per quod respublica transmutetur, ut frequentius, quia non sunt ita magnanimi. Adhuc autem, et si reputent se dignos hono­ ribus, et non participent ipsis, et si iniustum reputent se pati in rebus, vel iniurias in perso­ nis, seditiones movent in civitate, et transmu­ tant rempublicam, sicut dictum est prius. Item quamvis non consumpserint substantiam, seu divitias, aliquando transmutant ipsam propter hoc, quod reputant sibi licere facere quodeum­ que voluerint. Cuius causam dixit Plato esse eam, quae libera est, hoc est ipsam Ubertatem. Insufficicnter enim assignavit causam transmu­ tationis praedictarum rerumpublicarum. 945. — Deinde cum dicit « pluribus autem » Reprobat ex eo, quod cum sint multae, as­ signavit causam sicut unius tantum, dicens, quod insufficicnter dixit Socrates, quia pluri­ bus existentibus speciebus status popularis et paucorum, sicut dictum est prius in quarto, assignavit causas earum tamquam utraque ea­ rum esset una secundum speciem, et species earum adinvicem non differrent: hoc autem falsum est. Hae enim diversae sunt et species diversas habent, quare et causas diversas. Di­ versorum enim oportet esse diversas causas proprias aliquo modo. Et in hoc terminatur intentio Aristotelis in hoc quinto. — 300 — LIBER SEXTUS LIBRI. — quibus observationibus popularis status conservari queat, et paucorum gubernatio tractari, ne ad aliud genus transeat, ac postremo SUMMA DE MAGISTRATIBUS IN URBE REGENDA NECESSARIIS. LECTIO L (nn. 946-954; [800-808]). Popularis status varietas non solum pendet a diversitate operationum, sed etiam ab institutis in eumdem finem minus tendentibus. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1316631 - 1317a39) 800. Quot quidem igitur differentiae, et quae eius quod consiliativum, et dominans politiae, et eius qui circa principatus ordinis, et de praetoriis, et qualia ad qualem politiam coordinata sunt; adhuc autem de corruptione et salvatione politiarum, ex qualibus sit, et pro­ pter quas causas, dictum est prius. 801. Quoniam autem fuerunt species plures democratiae existentes, et aliarum similiter po­ litiarum, simulquc de illis, siquid residuum, non deterius considerare, et modum con­ gruum et conferentem assignare ad unam­ quamque. Adhuc autem et collectiones ipso­ rum dictorum omnimodorum considerandum. 802. Haec enim combinata faciunt politias variari, ut aristocratiae sint oligarchiae, et po­ litiae sint magis democratiae. Dico autem combinationes quas oportet quidem conside­ rare, non sunt autem consideratae nunc: pu­ ta si quod quidem consilians et quod circa electionem principatum oligarchice fuerit in­ stitutum; quae autem circa praetoria, aristo­ cratice, aut hoc quidem, et quod circa con­ silians oligarchice, aristocratice autem, quod circa electiones principatuum, aut. secundum aliquem alium modum non omnia compo­ nantur quae politiae convenientia. 803. Qualis quidem igitur democratia ad qualem congruit civitatem, similiter autem, et qualis oligarchiarum. quali multitudini, et re­ liquarum autem politiarum quid quibus ex­ pediat, dictum est prius. 804. Attamen oportet fieri palam, non so­ lum qualis harum politiarum sit optima civi­ tatibus, sed et qualiter oportet instituere, ct has et alias, pertractemus breviter. 805. Et primo dc democratia dicamus: si­ mul enim, et de opposita politia manifestum: haec autem est, quam quidam vocant oligar­ chiam. 806. Sumendum autem ad hanc methodum, quia quae demotica, et quae videntur democratiis assequi. 807. Ex his enim compositis democratiae species fieri accidit, et democratias plures una esse, et differentes. Duae enim sunt causae, propter quas democratiae sunt plures: primo quidem, quae dicta est prius, quia diversi populi: sit enim haec quidem agricola mul­ titudo, haec autem banausum et mercenarium, quorum primo assumpto cum secundo, et ter­ tio rursum cum ambobus, non solum differt in fieri meliorem et deteriorem democratiam, sed ex eo, quod non eamdem. Secunda au­ tem de qua nunc dicimus. Quae enim democratiis assequuntur, et videntur esse pro­ pria politiae huius, simul posita, faciunt de­ mocratias alias: huic quidem enim pauciora huic autem assequuntur plura, huic autem omnia haec. 808. Opportunum autem unumquodque ipso­ rum cognoscere ad instituendum, quamcumque ipsarum aliquis extiterit volens, et ad di­ rectiones. Quaerunt quidem enim qui poli­ tias instituunt, omnia convenientia ad hypothesim congregare: peccant autem hoc fa­ cientes, quemadmodum in iis quae circa cor­ ruptiones et salvationes politiarum dictum est prius. Nunc autem exigentias et mores, ct quae appetunt dicamus. — 3°9 — L. VI, 1. ί IN POLITICORUM 946-948 COMMENTARIUM 946. — Postquam Philosophus determina­ vit de principiis et causis corrumpentibus et salvantibus respublicas et in universali et in particulari, intendit nunc ostendere ex quibus et quomodo sunt instituendae. Et primo declarat ex quibus et quomodo instituendae sunt respublicae transgressae. Ei in secunda parte ex quibus et quomodo respu­ blica optima et recta in principio septimi, ibi, « De politia optima ». Respublicae autem transgressae erant tres. Paucorum, popularis ct tyrannis: inter quas tyrannis pessima est, nec alicui expedit sim­ pliciter, quia nihil malignitatis ei deficit, sic­ ut dicebatur in quinto. Et ideo de ipsa non de­ terminat ex quibus et quomodo sit instituen­ da. Unde tantum in isto sexto intendit de­ terminare, qualiter aliae duae sint instituen­ dae. Et dividitur in duas; quoniam in prima parte praemittit intentionem suam, et ordinem considerandi. In secunda cum dicit, « Hypo­ thesis quidem igitur », prosequitur. Circa primum duo facit: quoniam primo dat intentionem suam. Secundo dat ordinem considerandi cum dicit, « Et primo de democratia ». Circa primum duo facit. Primo enim con­ tinuans se quaedam dicta recolligendo, dat intentionem suam in universali. Secundo cum dicit, «Qualis quidem igitur democratia», in particulari. Circa primum duo facit. Primo recolli­ gi: quaedam determinata prius. Secundo cum dicit, « Quoniam autem fuerunt », tangit quae restant consideranda in universali. In prima dicit: In praecedentibus, puta in fine quinti huius, determinatum est, quae et quot species differentiae sunt eius quod consiliatur in republica, et etiam eius quod dominatur simpliciter, et etiam ipsorum prin­ cipantium universaliter, et etiam indiciorum, quae reddunt sententias disceptantibus. Ite­ rum etiam dictum est, quae istarum cui rei­ publicae conveniunt principaliter, quia non omnia omnibus competunt. Iterum etiam di­ ctum est ex quibus et qualibus causis et prin­ cipiis, ct quomodo se habentibus contingit salvari et corrumpi respublicas et in univer­ sali et in particulari. 947. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Tangit in universali quaedam quae restant consideranda; et dividitur in duas. In prima tangit illa. In secunda reddit causam cuiusdam dicti, cum dicit, « Haec enim combinata ». In prima dicit, quod quia plures sunt spe­ cies reipublicae sicut dictum est prius, puta popularis, et paucorum, et sic de aliis: adhuc etiam plures sunt species popularis, et plures etiam aliarum rerumpublicarum de quibus ali­ qua considerata sunt prius, si aliquid reman­ serit de illis non consideratum et non declara­ tum, et quod minus expediens est cognoscere, considerandum est nunc de illo, puta de insti­ tutione secundum unamquamque speciem. Item considerandus est modus, qui congruit unicui­ que illarum, et confert ad consequutionem fi­ nis uniuscuiusque; adhuc autem et commixtio­ nes modorum rerumpublicarum. 948. — Deinde cum dicit « haec enim » Reddit causam cuiusdam dicti immediate. Ad cuius intellectum sciendum, quod sunt quaedam partes materiales in habentibus ma­ teriam, quae non pertinent ad speciem; sicut au.’um vel cuprum non pertinent ad speciem circuli. Alia autem sunt quae pertinent ad ipsam, sicut carnes et ossa ad speciem animalis vel hominis. Et quia tales partes ad speciem pertinent, ideo secundum diversitatem istarum accidit diversificari speciem. In republica sunt quaedam partes sic non pertinentes ad rempu­ blicam, sicut iste homo vel ille, vel hoc offi­ cium vel illud : quaedam autem secundum spe­ ciem, sicut principans et consiliativum et in­ dicium, et sic de aliis; et ideo secundum di­ stinctionem istorum diversificantur species rei­ publicae. Contingit autem commixtiones vel combinationes istarum fieri, puta quod accipiatur con­ siliativum unius et indicium alterius, et sic de aliis; et secundum hoc contingit diversimode misceri respublicas. Et hoc est, quod ipse di­ cit, quod considerandae sunt combinationes partium pertinentium ad speciem diversarum rerumpublicarum. Istae enim partes diversimo­ de combinatae faciunt diversitatem rerumpu­ blicarum, ita quod istae quae sunt optimatum secundum aliquid videntur esse paucorum se­ cundum aliquid quidem; et illae quae sunt respublicae secundum aliquid, videantur popu­ lares secundum aliud. Dico autem exponendo praedictas combina­ tiones quae restant considerandae, et ab aliis sunt omissae; ut si aliqua republica vel in aliqua civitate consilium et ea quae pertinent ad electionem principum accipiantur ex pau­ corum statu, id autem quod pertinet ad iudicia ex optimatum statu, aut ea quae sunt cir­ ca iudicia aut etiam circa consilium ex pau­ corum statu, ea vero quae ad electionem per­ tinent ex optimatum, aut secundum aliquem alium modum talem quo nunc accipiuntur omnia quae conveniunt uni reipublicae non ex propriis eius, sed ex his quae conveniunt aliis vel aliis. Secundum enim diversitatem — 310 — 949-954 IN POLITICORUM istorum contingit diversimode misceri res­ publicas. 949. — Deinde cum dicit « qualis quidem » In speciali magis dat intentionem. Et primo recolligit iterum quaedam deter­ minata prius. Secundo cum dicit, « Attamen oportet », declarat quae restant determinanda nunc in speciali. Primo igitur dicit, quod in praecedentibus, puta in quarto, dictum est qualis species sta­ tus popularis, quali multitudini conveniat; et qualis species paucorum, quali multitudini in­ signium conveniat; et similiter de reliquis rebuspublicis dictum est quae cui vel qualibus conveniat; non enim quaelibet cuilibet expedit, sicut nec quodlibet genus fistulae cuilibet fi­ stulatori, sed determinatum determinato. 950. — Deinde cum dicit « attamen opor­ tet » Tangit quae sunt consideranda nunc; dicens, quod quamvis ista considerata sint, tamen oportet manifestari non solum qualis respubli­ ca cui multitudini conveniat, sed etiam quali­ ter et ex quibus et quomodo unaquaeque illa­ rum sit instituenda; et ideo de hac pertractan­ dum est nunc breviter. 951. — Consequenter cum dicit « et primo » Dat ordinem considerandi; et dividitur in duo. Quoniam primo tangit quod de populari statu primo est considerandum. Secundo cum dicit, « Sumendum autem », ostendit quo or­ dine sit considerandum de ea. In prima dicit, quod primo considerandum est ex quibus et quomodo instituendus sit po­ pularis status. Simul enim quantum ad unita­ tem tractatus consequenter manifestum erit de republica quae opponitur illi, quam vocant paucorum potentiam. Post haec autem in se­ quenti tractatu dicemus de optima. 952. — Deinde cum dicit « sumendum au­ tem » Tangit ordinem considerandi de populari statu; quod facit primo. Secundo cum dicit, «Ex his enim», assignat rationem ordinis. In prima dicit, quod est considerandum ex quibus et qualibus instituenda sunt illa quae sunt sicut principia et hypotheses, et omnia quae assequuntur sicut proprietates vel acci­ dentia ipsi; deinde determinandum est, ex qui­ bus et qualibus instituatur. 953. — Deinde cum dicit « ex his enim » Assignat rationem propositi ordinis; et di­ viditur in duas, secundum quod duas ratio­ nes assignat, et incipit secunda ibi, « Oppor­ tunum autem ». In prima dicit, quod bene dictum est, quod L. VI, L t prius considerandum est proprietates et acci­ dentia popularis status, quoniam ex diversa compositione istorum contingit fieri plures mo­ dos popularis reipublicae differenter a seinvicem, et etiam species plures : propter enim duas causas contingit esse plures species ipsius. Quarum una dicta est prius, scilicet diversi­ tas multitudinis: respublicae enim diversificantur secundum diversitatem eius quod princi­ patur in eis, multitudo autem in populari re­ publica principatur; et ideo secundum diversi­ tatem multitudinis contingit eam diversificari. Est enim quaedam multitudo agricolarum, alia autem opificum, et tertia ministrorum quae mercedem accipit pro labore; in quibus si agricolarum multitudo accipitur cum secunda, puta cum opificibus seorsum; et iterum tertia multitudo, puta ministrorum cum duabus aliis seorsum, facient populares status differentes, non tantum secundum melius et deterius, sed etiam secundum speciem; quoniam ista combinatio et illa diversum ordinem multitudinis ad finem faciunt, et diversitas multitudinis in ordine ad finem diversitatem inducit secun­ dum speciem popularis reipublicae. Alia autem causa est, de qua diximus nunc, quoniam in popularibus potentiis sunt quae­ dam hypothese's et accidentia propria diversa, quae diversimode composita diversas respubli­ cas populares inducunt; puta si in aliqua ac­ cipiantur plura, in alia autem pauciora, in alia autem omnia; ista enim diversificant eas, sicut apparebit consequenter. 954. — Deinde cum dicit « opportunum au­ tem » Assignat secundam rationem; dicens, quod expediens est considerare principia et proprie­ tates popularis status ad instituendam unam­ quamque speciem ipsius ad votum, et ad hoc ut aliquid dirigatur in ea: cognoscere enim principia et proprietates alicuius operabilis principium est ad operandum illud et dirigen­ dum in eo. Illi autem qui respublicas quae­ runt instituere volentes congregare omnia con­ venientia reipublicae ad instituendum unam­ quamque, peccant, sicut dictum est in quinto huius, ubi dictum est quae sunt salvantia et corrumpentia respublicas. Quaedam enim res­ publicae congregant omnia convenientia ad suppositiones, quaedam autem vel plura, quae­ dam pauciora, sicut iam dictum est prius. Nunc autem consequenter dicamus exigentias vel proprietates convenientes et consuetudines, et ea quae appetunt sicut fines vel ea quae sunt ad fines popularis status. — 3TI — L. VI, 1. il IN POLITICORUM 955 LECTIO IL (nn. 955-966; [809-820]). De fine popularis status, et aliis quibusdam in ipsum tendentibus. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1317a40 - 1318al0) 809. Hypothesis quidem igitur democraticae politiae libertas : hoc enim dicere consueve­ runt, tamquam in sola hac politia partici­ pantes libertate; hoc enim coniectare aiunt omnem democratiam. 810. Libertatis autem unum quidem in par­ te subiici, et principari. Etenim iustum demo­ craticum est, habere aequale secundum nu­ merum, sed non secundum dignitatem. Huius autem existentis iustj multitudinem necessa­ rium esse dominans, et quodcumque videatur pluribus, hunc esse finem, et hoc est quod iustum. Aiunt enim oportere aequale habere unumquemque civium. Quare in dcmociatiis accidit magis esse dominos egenos divitibus, plures enim sunt. Dominans autem quod plu­ ribus visum. 811. Unum quidem igitur libertatis signum, hoc quod terminum politiae ponunt omnes, qui demotici. Unum autem vivere ut vult quis. Hoc enim opus libertatis esse aiunt, si­ quidem servientis ipsum vivere non ut vult. Et democratiae quidem igitur terminus iste secundus. 812. Hinc autem venit id, quod est non subiici, maxime autem sub nullo; si autem non, secundum partem; et facit hac ad liber­ tatem eam, quae secundum aequale. 813. Talibus autem suppositis, et tali existente principatu, talia demotica: scilicet eli­ gere principatus omnes ex omnibus, princi­ pari omnes quidem super unumquemque, unumquemque autem in parte super omnes: sortiales esse principatus, vel omnes, vel qui­ cumque non indigent experientia et arte; non ab honorabilitate aliqua esse principatus, aut quam parvissima. 814. Non bis eumdem principari, aut raro, aut paucis, exceptis iis quae penes bellum, pauci, exceptis iis, quae penes bellum, pauci temporis esse principatus iis quae penes, vel omnes, vel quoscumque contingit. ludicare omnes, vel ex omnibus, et de omnibus, vel de plurimis et de maximis et de principalis­ simis, puta de correctionibus, et de politia, et de propriis commutationibus. 815. Congregationem esse dominam om­ nium (principatum autem nullum nullius, aut quam paucissimorum), aut maximorum do­ minam. 816. Principatuum autem, maxime demoticum consilium, ubi non mercedes de factis omnibus: ii enim auferunt et huius princi­ patus potentiam: ad seipsum enim reducit iudicia omnia populus abundans pretio, sicut dictum fuit prius in methodo, quae ante hanc. 817. Deinde praemiare maxime quidem om­ nes, congregationem praetoria, et principatus; si autem non, principatus, et praetoria et con­ silia, et congregationes praecipuas; aut prin­ cipatuum necesse convivari cum invicem. 818. Adhuc autem, quoniam oligarchia, et genere, et divitiis, et disciplina determinatur; quae demotica, videtur contraria horum esse, ignobilitate, paupertate, banausia. 819. In principatibus autem, nullum per­ petuum esse; si autem aliquis deficiat ex an­ tiqua transmutatione, tunc circumtollere po­ tentiam ipsius et ex eligibilibus sortiales fa­ cere. 820. Communia quidem democratiae haec sunt. Accidit autem ex iusto confesso esse democratico (hoc autem esse aequale habere omnes secundum numerum), quae maxime vi­ detur esse democratia, et demus. Aequale enim nihil magis principari egenos quam di­ vites; neque dominos esse solos, sed omnes ex aequo secundum numerum. Sic enim uti­ que putabunt existere aequalitatem civitati, ct libertatem. COMMENTARIUM 955. — Postquam Philosophus praemisit intentionem suam, prosequitur intentum. Et circa hoc duo facit. Quoniam primo ostendit ex quibus et quomodo instituantur popularis status et paucorum. In secunda cum dicit, « Consequens autem est etc. » determi­ nat de principatibus pertinentibus ad huius­ modi respublicas. Circa primum duo facit. Primo ostendit ex quibus et quomodo instituatur status popu­ laris. Secundo cum dicit, « Fere autem etc. » ex quibus paucorum status sibi oppositus. — 312 — 955-959 IN POLITICORUM L. VI, 1. π Circa primum duo facit. Primo praemittit Cum autem cuiuslibet iusti oporteat esse ali­ quem institutorem et conservatorem, et hoc suppositiones et conditiones populares status. sit illud quod principale est in multitudine Secundo cum dicit, « Democratiis autem etc. » civili, cum multitudo popularis sit principa­ determinat ex quibus et quomodo est insti­ lis in populari statu, necesse est in ea multi­ tuenda. tudinem esse dominam huius iusti popularis. Circa primum, primo facit quod dictum est. Ut quia finis in multitudine civili est illud, Secundo cum dicit, « Quod maxime videtur quod intendit principans, et iustum quod con­ etc. » movet dubitationem. siderat in ordine ad finem, manifestum est quod Circa primum duo facit. Quoniam in prima necesse est illud esse finem populari statu, et praemittit quasdam suppositiones status popu­ iustum, quod videtur multitudini. laris. Secundo cum dicit, « Talibus autem Dictum autem est prius, omnes debere ha­ praesuppositis etc. » concludit multas condi­ bere aequale secundum quantitatem : et quia tiones ipsius. multitudo est domina iusti et simpliciter prin­ Circa primum duo facit. Quoniam primo praemittit unam suppositionem primam et prin­ cipatur in ea, et ipsa est maior egenorum quam divitum, accidit egenos magis principari in cipalem. Secundo cum dicit, « Libertatis au­ tali republica quam divites, quia dominans est tem etc. », subdividit eam in duas. quod videtur pluribus. Egeni autem sunt pluIn prima igitur dicit, quod una et princi­ rcs quam divites: quia igitur necesse est ali­ palis suppositio status popularis est libertas: quod probat ex communi dicto aliorum; quia quos principari, non possunt autem omnes si­ mul principari, necesse est omnes in parte sicut omnes consueverunt dicere, ac si solum principari et subiici. Unus igitur effectus vel in ista republica cives participarent libertate. signum libertatis est quod dictum est, quem Dicunt enim quod omnes in statu populari in­ omnes in populari statu ponunt, sicut termi­ tendunt libertatem aliqualiter. Si igitur di­ num et finem in ea. ctum commune veritatem habet, oportet liber­ 957. — Deinde cum dicit « unum quidem » tatem esse suppositionem in ipsa. Ponit secundum effectum vel signum. Et est intelligendum quod libertas dicitur Et primo ponit ipsum. Secundo cum dicit, qua aliquid potest ex propria voluntate movere « Hinc autem venit etc. ». Infert primum ex se et ad finem sibi positum: qùod apparet, isto. quia liber est, secundum Philosophum, qui est In prima dicit, quod aliud signum vel ef­ suiipsius causa, vel in ratione moventis, infectus libertatis est vivere secundum volunta­ quantum ex propria voluntate movetur et ex tem, ita quod unusquisque operetur secun­ propria ratione, vel etiam inquantum movetur dum motum propriae voluntatis non coactus vel agit gratia finis proprii non ad finem al­ ab aliquo, nec determinatus ad aliud determi­ terius. Accipitur etiam libertas pro ipsa ope­ nate operandum. Hoc enim est secundum, ratione vel actu quo aliquis dicitur a se mo­ quod dicunt, opus libertatis: quod apparet veri vel agi ad finem proprium. Hoc autem, quia opus servitutis est vivere, vel operari, sive illo, sive hoc modo sumatur, aliqui ha­ non secundum voluntatem propriam sed secun­ bent ex naturali dispositione; et tales sunt li­ dum alterius libitum vel votum, non ad fi­ beri natura, sicut dicebatur in primo huius. nem proprium, sed ad finem alterius : ergo Aliqui autem habent hoc ex ordine reipubli­ per oppositum opus libertatis est operari se­ cae quod non aguntur ab alio, quam a se, cundum voluntatem, et ad finem proprium. nec ad finem alterius, sed ex se et ad finem Iste igitur est secundus terminus, quem po­ reipublicae. Et sic appropriant sibi popularis nunt populares in sua republica. status fautores libertatem. 958. — Deinde cum dicit « hinc autem » 956. — Consequenter cum dicit « libertatis Infert primum ex secundo; dicens, quod ex autem » isto effectu, qui est operari ut vult aliquis, Subdividit; ct ponit quosdam effectus ipsius. sequitur primus effectus, scilicet non velle su­ Et dividitur in duas, secundum duos effectus biici, aut simpliciter sub nullo esse, si pos­ quos ponit, vel secundum duo membra in sibile esset. Sed quia hoc non est possibile, quae dividit. Secunda ibi, « Unum quidem subiici scilicet, et principari omnes simpliciter, igitur etc. ». expedit subiici et principari secundum partem, In prima dicit, quod una pars libertatis et subiici et principari facit ad libertatem, vel unus effectus in populari statu est nullum quae attenditur in hoc, vel quantum ad hoc, simpliciter subiici vel principari, sed omnes secundum partem; ita quod quilibet secun­ i quod omnes sunt aequales. 959. — Deinde cum dicit « talibus autem » dum aliquod tempus subiiciatur, secundum Concludit ex praedictis multas proprietates aliud principetur, aut principetur uno princi­ popularis status. patu particulari et subiiciatur alii. Ratio au­ Et dividitur in duas. In prima ponit eas. tem huius est quoniam iustum populare est In secunda recolligit cum dicit, « Communia omnes habere de honoribus vel bonis com­ quidem etc. ». munibus secundum aequalitatem quantitatis, Circa primum tria facit. Quoniam primo non secundum dignitatem personae vel aequa­ ponit conditiones, vel proprietates, quae atten­ litatem proportionis: sed tantum pauper quan­ duntur circa assumptionem principatus, et eotum dives, tantum idiota quantum studiosus. — 3T3 — L. VI, I. π IN POLITICORUM 959-964 rum qui principantur, et ex quibus et quando. ter omnes, vel illos saltem, qui habent indi­ Secundo cum dicit, « Deinde praemiare' etc. » care de omnibus casibus, quantum ad omnes illas quae attenduntur quantum ad remuneracives, vel saltem de pluribus, vel de maxi­ tionem principantium. Tertio cum dicit, mis et principalissimis, sicut de correctione « Praeterea etc. », quae attenduntur quantum principatuum aliorum, et de ordine reipubli­ ad conditiones eorum qui sunt in hac repu­ cae et commutationibus regulandis secundum blica. legem iustitiae. Expedit autem principatus esse Circa primum facit duo. Quoniam primo brevis temporis, si possibile sit, ut plures at­ tangit conditiones pertinentes ad assumptio­ tingere possint ad eos, et principari secundum nem principatus, scilicet tempus et potesta­ partem. Maxime autem hoc expedit in ma­ tem. Secundo cum dicit, « Principatuum autem gnis, ne nimis ditati insurgant contra multi­ etc. », tangit qui debet esse maximum princi­ tudinem tyrannizantes. patus in hac republica. 961. — Deinde cum dicit « congregatio­ Circa primum primo tangit eas quae per­ nem esse » tinent ad assumptionem principatus. Secundo Tangit conditionem pertinentem ad poten­ cum dicit, « Non bis eumdem etc. » eas quae tiam. Dicens quod expediens est in huius­ pertinent ad durationem principatus. Tertio modi republica congregationem multitudinis cum dicit, « Congregationem esse dominam esse dominam simpliciter omnium in hac re­ etc. », eam quae pertinet ad potentiam eius. publica. Principatus autem expedit habere nul­ Circa primum tangit quatuor conditiones. lius dominium si possibile sit, aut saltem pau­ Dicens primo, quod praedictis suppositis in corum, et nullo modo maximorum. Sic enim populari statu, et multitudine principante in magis salvabitur aequalitas multitudinis: si eodem, necesse est has conditiones, quae se­ enim principatus dominarentur simpliciter, aut quuntur, observari in ea. in magnis, excederent alios praeter proportio­ Primo quidem, omnes principatus tam ma­ nem et aequalitatem, quae in ipsa intenditur. iores quam minores eligere, idest accipere ex 962. — Deinde cum dicit « principatuum omnibus indifferenter, non considerando ad autem » dignitatem aliquam : sic enim omnes magis Manifestat quis principatus magis necessa­ habebunt quoddam aequale quod est iustum rius est in ipsa. Dicens quod principatus ma­ in eo. xime necessarius in populari statu est illud Secundo omnes principari super unumquem­ J quod vocatur consilium, quod habet potesta­ que, hoc est omnes coniunctim, super unum­ tem deliberandi de magnis et arduis. Cuius quemque divisim; et iterum unumquemque diratio est, quia multitudo popularis, quae in visim, cum acceptus fuerit in alio et alio ipsa dominatur, ut in pluribus, imprudens est principatu, divisim super omnes. Sic enim et sine virtute; et ideo sequitur impetum vo­ omnes principabuntur et subiicientur secun­ luntatis in operationibus suis: quare si de­ dum partem; id autem est effectus libertatis beat recte agere, oportet habere dirigens et primus. regulans: hoc autem est consilium: et ideo Tertio principatus eligi per sortem, vel uni­ consilium maxime necessarium est in statu po­ versaliter omnes, vel saltem illos, in quibus pulari, praeterquam in illa, in qua laborantes non indigetur multa sapientia et prudentia, in communibus, praemium accipiunt magnum. puta ducatum exercitus, vel consilium. Tales Haec enim multitudo removet potentiam hu­ enim non expedit eligi sorte. Contingeret enim ius principatus, et reducit ad se omnia iudi­ ad tales principatus assumi idiotam quem­ cia et deliberationes propter pretium, sicut cumque, quod esset periculosum reipublicae. dictum fuit in praecedentibus in quarto huius. Quarto principatus assumi, non ab aliqua ex­ 963. — Deinde cum dicit « deinde prae­ miare » cellentia vel dignitate virtutis vel divitiarum, aut saltem a minima: quod dicit propter pri­ Ponit conditionem quae pertinet ad retri­ mam speciem popularis status, in qua assu­ butionem : dicens quod post ea quae dicta muntur ad principatum ab aliqua dignitate di­ sunt, expediens est remunerari omnes venien­ vitiarum, vel virtutis, sicut apparuit in quar­ tes ad congregationes, ut libentius veniant, et to: sic enim magis aequales erunt, et minus ad iudicia ut plures iudicent, et firmior sit subiicientur. sententia, et principatus, ut fidelius et magis 960. — Deinde cum dicit « non bis » laborent: et hoc dicunt si possibile est civi­ Ponit conditiones duas pertinentes ad ra­ tati. Si autem non est possibile omnes remu­ tionem principatus; dicens primo, quod in re­ nerari, saltem oportet praemiare principatus et publica hac expediens est, eumdem bis non iudicia, et consilia, et congregationes maximas principari in aliquo principatu, vel raro et et praecipuas et principatus cum quibus necesse paucis principari; sic enim plures poterunt at­ est alios plures civitatis convivere. Tales enim tingere ad principatum, praeterquam in du­ principatus nullus acciperet propter magnitu­ dinem expensarum, nisi bene praemiaretur, sic­ catu exercitus, in quo periculosa est mutatio frequens, propter experientiam longam, quae ut est dux exercitus. exigitur in illo. 964. — Deinde cum dicit « adhuc autem » Ponit proprietatem, quae pertinet ad condi­ Secundo expedit statuere in eadem, et bre­ vis durationis esse principatus, vel simplici­ tionem gubernantium. — 3T4 — 964-966 IN POLITICORUM Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, « In principatibus autem etc. » resumit quamdam conditionem dictam prius de principatu, ut aliquid addat. In prima dicit: quoniam status paucorum, et popularis sunt respublicae adinvicem con­ trariae quodammodo, et contrariorum sunt contrariae proprietates, oportet eas proprie­ tates habere contrarias. Cum igitur in pauco­ rum statu gubernantes determinentur per no­ bilitatem generis, et per divitias et per virtu­ tem, necessc est, quod gubernantes in popu­ lari statu determinentur per contraria; puta per ignobilitatem generis, paupertatem et igno­ rantiam, seu per sordidum opificium, ita quod sicut in paucorum statu sunt principantes no­ biles et divites et virtuosi, sic in statu popu­ lari viles et pauperes et inordinati. 965. — Deinde cum dicit « in principati­ bus » Resumit quamdam proprietatem dictam prius de principatu, et adiungit alias; dicens primo, quod expedit in populari statu nullum esse principatum durationis perpetuae. Si enim esset aliquis perpetuus, pauciores possent attingere ad ipsum, et habere aequale et populare, et iterum possent ditari improportionabiliter, et per divitias et potentiam tyrannizare. Adiungit autem, quod si aliquis principatus deviet vel L. VI, 1. π declinet ab eo quod ordinatum est in antiqua lege ipsorum, amoveatur ab eo potentia vel principatus secundum legis ordinationem: ite­ rum si fuerint aliqui principatus eligibiles, ex­ pedit mutare modum assumptionis eorum, et facere quod accipiantur sorte: sic enim ma­ gis aussumentur ex quibuscumque. Sed hoc est intelligendum de illis principatibus in quibus non indigetur prudentia magna et experientia, sicut est consilium et ducatus exercitus; tales enim oportet eligere considerando ad digni­ tates praedictas, sicut prius dixit Philosophus. 966. — Deinde cum dicit « communia qui­ dem » Recolligit dicta addendo causam; dicens quod ea quae dicta sunt, sunt quaedam com­ munes proprietates popularis status. Omnes autem huiusmodi proprietates qui videhtur esse popularis status, et ordinatio populi in ipso, sequuntur ex definitione iusti popularis prius posita, quae est omnes habere aequale secundum quantitatem, non secundum digni­ tatem aliquam, aequale enim secundum quan­ titatem est non magis principari divites, quam pauperes, nec virtuosos, quam idiotas, nec ali­ quos solitarios esse dominos, sed omnes ae­ qualiter secundum numerum; si enim hoc mo­ do se habeant, existimabunt se habere secun­ dum aequalitatem et etiam libertatem. ~ 3T5 — L. VI, 1. m IM POLITICORUM 967 LECTIO III. (nn. 967-972; [821-826]). Quomodo in populari statu quippiam iuste decernatur. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1318aΠ - 1318b5) 821. Quod autem post hoc dubitatur, quo­ modo habebunt quod aequale: utrum opor­ tet honorabilitates dividere ipsis mille, eas quae quingentorum et ipsos mille aequale posse quingentis? aut non sic oportet poni iis aequalitatem: sed dividere quidem sic: deinde ex quingentis aequales accipientem, et ex mille, hos dominos esse divisionum et prae­ toriorum. Utrum igitur haec quae secundum multitudinem honorabilitatum politia, iustissima secundum demoticum iustum, aut magis quae secundum multitudinem? 822. Aiunt enim demotici, hoc iustum quodcumque videatur pluribus; oligarchic! autem quodcumque videatur ampliori substantiae; secundum multitudinem enim substantiae aiunt oportere judicari. 823. Habent autem ambo inaequalitatem et iniustitiam. Si quidem enim quodcumque qui pauci, tyrannis: etenim si unus habeat plura aliis divitibus, secundum oligarchicum iustum, principari solum iustum. 824. Si autem quodcumque qui plures se­ cundum numerum, iniusta agent depopulantes quae divftum et paucorum, sicut dictum est prius. 825.Quae igitur utique erit aequalitas, quam confitentur utrique, considerandum ex quibus iustis determinant. Dicunt enim quod quodcumque videbitur pluribus civium, hoc oportet esse dominans. Sit itaque haec, non causa tamen omnino: sed quoniam duae par­ tes existunt, ex quibus civitas, divites et pau­ peres, quodcumque utrisque videatur, vel plu­ ribus, hoc sit quod dominans: si autem con­ traria videantur, quodcumque qui plures, et quorum honorabilitas amplior. Puta si ii qui­ dem decem, ii autem viginti; videbatur au­ tem divitum quidem ipsis sex, pauperiorum autem ipsis quindecim, adiungantur autem pauperibus quidem divitum quatuor, divitibus autem pauperum quinque: quorumcumque igitur honorabilitas excedit, simul numeratis utrisque, hoc dominans utrisque. Si autem aequales evenerint, communem hanc putan­ dum esse dubitationem, sicut nunc si divisa in duo congregatio fiat, vel praetorium: aut enim sortiendum, aut aliquid aliud tale fa­ ciendum. 826. Sed de aequali quidem, et iusto, quam­ vis sit valde difficile invenire veritatem, de ipsis tamen facilius fortiori, quam permittere potentes supergredi : semper enim quaerunt quod iustum et quod aequale qui minores, praeeminentes autem nihil curant. COMMENTARIUM 967. — Postquam Philosophus praemisit suppositiones et conditiones populari status, in parte ista movet quamdam dubitationem. Et circa hoc tria facit. Primo enim movet eam. Secundo, circa eius dissolutionem tan­ git opinionem quorumdam, et reprobat, ibi, « Aiunt enim demotici etc. ». In tertia cum dicit, « Quae igitur utique », solvit eam secun­ dum intentionem suam. In prima igitur movet dubitationem, quae oritur ex praecedentibus. Dixerat enim, quod si omnes aequaliter principentur, non magis dives quam pauper in popuiari statu habebunt secundum aequalitatem et libertatem. Dicit igitur, quod illud quod dubitationem habet ex praecedentibus est hoc, quomodo sci­ licet. cum in qualibet civitate vel republica, etiam populari statu, sint divites et pauperes, habebunt tam hi quam illi illud quod est ae­ quale et iustum : utrum scilicet in distribuen­ dis honoribus tantum oporteat distribuere vel dare mille pauperibus, quantum quingentis di­ vitibus; et ipsos mille tantam habere pote­ statem in tractatibus communibus, quantam habent quingenti divites Aut non secundum hunc modum, sed accipiendo mille pauperes ex una parte et quingentos ex alia, dividendo secundum modum praedictum, ulterius ex quin­ gentis divitibus accipere aliquos paucos per electionem, deinde ex mille pauperibus aliquos similiter paucos qui in eadem proportione se habeant ad ipsos mille de quibus eliguntur, sicut illi pauci qui accipiuntur ex istis quin­ gentis ad illos quingentos; et isti simul con­ gregati sunt domini in dividendo bona com­ munia, in iudicando et eligendo. Est igitur du­ -— 316 — 967-972 IN POLITICORUM bitatio, utrum aliquod istorum iustum et ae- t quale in republica populari, aut nulla isto- j rum: sed magis omnia attribuere maiori multi- ! tudini, ita quod multitudo maior sit omnium domina. 968. — Deinde cum dicit « aiunt enim » Tangit quorumdam opinionem primo. Se­ cundo cum dicit, « Habent autem ambo etc. », reprobat utramque. In prima dicit, quod de ista dubitatione ali- ' ter dominantibus in paucis. Populares enim dicunt illud esse iustum et aequale simpliciter quod videtur pluribus: multitudo enim prin­ cipatur in tali republica; et ideo iustum at­ tenditur per comparationem ad ipsam, sicut dicebatur prius; in paucorum potentia autem illud dicunt esse iustum simpliciter quod vide­ tur habentibus ampliores divitias. Dicunt enim debere omnia determinari secundum habitudi­ nem ad divitias quae sunt principale in ea. 969. — Deinde cum dicit « habent autem » Reprobat utramque. Et primo secundum. Secundo cum dicit, « Si autem quodeumque etc. » primum. In prima dicit, quod utraque istorum quae dicta sunt inaequalitatem quamdam habent in re et iniustitiam in comparatione ad finem. Si enim illud est iustum fieri in civitate quod videtur divitibus paucis existentibus, tunc se­ quitur rempublicam converti in tyrannidem. Cuius ratio est, quoniam si illud quod est iu­ stum videtur ditioribus, et oportet omnia se­ cundum quantitatem divitiarum determinari, tunc si unus habeat ampliorem substantiam quam alii, iustum erit quod videtur huic soli, et omnia oportet determinari secundum volun­ tatem eius, et per consequens ipsum solum principari secundum voluntatem eius. Hoc au­ tem est tyrannis: si igitur omnia oporteat de­ terminari secundum iudicium divitum, respu­ blica convertetur in tyrannidem. 970. — Deinde cum dicit « si autem » Improbat primum : dicens, quod si illud es­ set iustum quod videtur pluribus, et oportet sequi iudicium plurium; cum plures habeant potentiam maiorem, et etiam sequantur im­ petum voluntatis in indicando, convertentur ad opera iniustitiae diripientes ea quae sunt divitum paucorum existentium, sicut dictum est in quarto prius. 971. — Deinde cum dicit « quae igitur » Dissolvit eam secundum intentionem suam primo. Secundo cum dicit, « Sed de aequali etc.», removet obiectionem quae posset fieri. In prima dicit resumendo dubitationem et dando intentum in determinando eam, dicens quod ex definitione vel determinatione iusti sive aequalis quam ponunt utrique accipien­ dum est quae sit aequalitas sive iustitia quam intendunt, secundum quam oportet distribue­ re singula. Conveniunt enim in hoc utrique. quod iustum est esse illud dominans et princi- L. VI, 1. ni pans in republica quod videtur pluribus par­ tibus reipublicae. Hoc enim supponatur, non tamen simpliciter, sed cum determinatione quadam. Duae enim sunt partes ex quibus civitas de necessitate componitur; scilicet divites et pauperes. Quod igitur videbitur istis et illis simul consentientibus ut pluribus, non dico totius multitudinis, sed pluribus de divitibus et pluribus de pauperibus, hoc sit principans et fiat in tota republica. Si autem contingat, quod contrarientur adinvicem, ita quod non omnibus divitibus idem videatur, sed quibus­ dam unum, quibusdam aliud, similiter non omnibus pauperibus, sed quibusdam unum quibusdam aliud: verbi gratia, si ponamus quod sint decem divites et viginti pauperes, unum autem videatur faciendum sex divitibus, et quinque pauperibus adiunctis eis, opposi­ tum autem videatur quindecim pauperibus et quatuor divitibus, tunc iustum determinandum erit non secundum praedictum modum, sed se­ cundum aliquam excellentiam aliam, vel virtu­ tis, vel desiderii ad bonum commune. Et tunc illud quod videbitur parti, quae excellit secun­ dum illud, collatione facta, iustum erit. Si au­ tem aequales inveniantur, puta in virtute, tunc remanet dubitatio eadem si debentes iudicare in iudicio sint divisi in duas partes, ita quod non inveniatur excellentia, quorum senten­ tiae standum erit? et tunc in utroque istorum aut determinandum est sorte cui illorum sit, aut aliquo alio accidente simili sorti. 972. — Deinde cum dicit « sed de aequali » Removet obiectionem quae posset fieri. Di­ ceret enim aliquis quod electio principatus et distributio honorum communium maxime sunt in civitate: maxima autem committere sorti et viae per quam contingit accipi deteriorem, in­ conveniens est : ergo inconveniens videtur quod dictum est, quod ubi non invenitur praeemi­ nentia sit sortiendum. Hoc intendens removere, dicit, quod cum difficillimum sit invenire aequalitatem quid sit iustum et aequale in casibus praedictis; et de­ terminare secundum rationem rectam, tamen melius est per sortetn dirimere controversias, quam permittere quod soli divites principentur : semper enim de duobus malis minus malum praeeligendum est : malum est autem sorti com­ mittere et solos divites principari: minus au­ tem malum est sorti committere, quam divites principari: quia pauperes, quos quandoque contingit per sortem principari, magis volunt communiter iustitiam et aequalitatem quam divites. Divites enim ex ipsa abundantia di­ vitiarum inclinantur ad contumeliam et ela­ tionem, et ad alia iniuriosa; et ideo nihil cu­ rant de iustitia: propter quod si oporteat al­ terum ipsorum eligi, magis est eligendum com­ mittere sorti, quam permittere divites solos principari in statu populari. — 3T7 — L. VI, 1. IV IN POLITICORUM LECTIO IV. (nn. 973-989; [827-843]). Quibus institutis optimus popularis status conservetur, TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1318b6 - 1319a38) 827. Democratiis autem existentibus qua­ tuor, optima quidem quae prima ordine, quemadmodum dictum est in sermonibus qui ante hos. Est autem et antiquissima omnium haec. Dico autem primam, sicut siquis di­ stinguat populos; optimus enim populus, qui terrae cuitivus est. 828. Quare et facere contingit democra­ tiam, ubi vivit multitudo ab agricultura, vel pascuis. 829. Propter quidem enim quod non mul­ tam substantiam habet, neque vacans, ut non saepe congregationes faciat. Propterea autem quod non habent necessaria, circa opera im­ morantur, et aliena non concupiscunt, sed delectabilius est ipsis laborare quam politizare et principari ubicumque non fuerint acceptio­ nes magnae a principantibus. Qui multi enim magis appetunt lucrum quam honorem. Si­ gnum autem etenim antiquas tyrannides su­ stinuerunt, et oligarchias sustinent, siquis ipsos operari non prohibeat, neque auferat aliquis. Celeriter enim ii quidem ditantur ipso­ rum, ii autem non egent. 830. Adhuc autem, quod domini sunt eli­ gendi et corrigendi, supplet indigentiam si quid ambitionis habent; quoniam apud quos­ dam demos, quamvis non participent electio­ ne principatuum, sed quidam eligibiles secun­ dum partem ex omnibus, sicut et in Manti­ nea, eius autem quod est consiliari domini sint, sufficienter hoc multis : et oportet pu­ tare, etiam hoc schema esse quoddam demo­ cratiae, sicut in Mantinea aliquando erat. 831. Propter quod utique et expediens est prius dictae democratiae, et existere consuevit eligere quidem principatus, et corrigere, et iudicare omnes, principari autem maximis ele­ ctos, et ab honorabilitatibus maioribus, a ma­ ioribus autem ab honor·bilitatibus quidem nullum, sed eos qui possunt. 832. Necesse autem pomizantes sic politi­ zare bene: principatus enim semper meliores erunt populo consulente, et epiicheis non in­ vidente, et epiicheis et insignibus sufficere hunc ordinem : 'subjicientur enim non sub aliis deterioribus, et principabuntur iuste, propter quod correctionum sint alii domini: suspen­ dere enim et non omne licere facere quodcumque videatur, expediens: potestas enim agendi quodeumque voluerit aliquis non po­ test servare quod in unoquoque hominum tribuale. 833. Quare necessarium accidere, quod qui­ dem est maximi profectus in politiis, princi­ pari epiiches impeccabiles existentes nihil mi­ norata multitudine. 834. Quod quidem igitur haec democratiarum sit optima, manifestum, et propter quam causam, quia propter qualem quemdam esse populum. 835. Ad instituendum autem populum agri­ colam, aliquae legum apud antiquos posita­ rum antiquitus, utiles omnes, aut totaliter non licere possidere ampliorem terram mensura quadam, aut ab aliquo loco ad municipium et civitatem. 836. Erat autem antiquitus in multis civi­ tatibus lege statutum neque licere vendere primas sortes. 837. Est autem, et quam dicunt Oxyli legem esse tale aliquid potens non mutuare ad ali­ quam partem terrae existentis unicuique. 838. Nunc autem oportet dirigere, te lege Aphytalorum; ad id enim quod dicimus, est utile. Illi enim quidem existentes multi, pos­ sidentes autem terram paucam, tamen omnes terram colunt; appretiantur enim non totas possessiones, sed secundum tantas partes di­ videntes, ut habeant excedere pretio etiam pauperes. 839. Post agricolarum autem multitudinem optimus populus est, ubi pastores sunt, et vivunt ex pecoribus. Multa enim habet consi­ militer agriculturae, et actionibus ad bellica maxime isti exercitati sunt secundum habi­ tus, et utiles secundum corpora, et potentes venari. 840. Aliae artem omnes multitudines fere ex quibus reliquae democratiae consistunt, multo deteriores iis; vita enim prava et nul­ lum opus cum virtute eorum quae tractat multitudo et quae banausorum, et quae fo­ rensium hominum, et quae mercenaria. 841. Adhuc autem, propterea quod circa fo­ rum et circa municipium conversantur, omne tale genus, ut est dicere, facile congregatio­ nes facit. Qui autem terrae cultores, propte­ rea quod dispersi sunt per regionem, neque concurrunt, neque similiter indigent syno­ do hac. 842. Ubi autem et accidit regionem posi­ tionem habere talem, ut regio multum a ci­ vitate semota sit, facile, et democratiam fa­ cere bonam, et politiam. Cogitur enim mul­ titudo in agris facere habitacula. M3. Quare oportet, et si haec turba foren­ sis sit, non facere in democraticis congrega­ tionibus sine multitudine quae per regionem, ~ 3*8 - 973-975 IN POLITICORUM L. VI, 1. iv COMMENTARIUM' 973. — Postquam Philosophus praemisit hypotheses et proprietates status popularis; in­ tendit hic determinare ex quibus ct quomodo species ipsius instituantur. Et dividitur in duas; quoniam in prima par­ te ostendit ex quibus et quomodo instituitur optima respublica popularis. In secunda cum dicit. « Quomodo ergo etc. », ex quibus et quomodo aliae. Prima in duas. Quoniam primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, « Ubi autem et accidit etc. », ostendit ubi facile est eam instituere. Prima dividitur in partes tres. Quoniam in prima parte dicit ex quibus est optima respu­ blica popularis. In secunda cum dicit, « Ad instituendum autem etc. », declarat quibus le­ gibus firmanda et instituenda. In tertia cum dicit, « Post agricolarum autem etc. », declarat qualiter aliae multitudines populares se habent ad illam, ex qua instituitur optima respublica popularis. In prima duo facit. Quoniam in prima parte declarat ex quibus est optima respublica popu­ laris. In secunda cum dicit, « Propter quidem enim etc. », probat quoddam suppositum. In prima primo facit quod dictum est. In secunda cum dicit, « Quare et facere etc. », concludit corollarium. In prima dicit, cum sint quatuor species status popularis, optima est quae est prima se­ cundum ordinem inter illas, sicut dictum est prius. Optima enim respublica simpliciter re­ gnum est in qua unus principatur; deinde sta­ tus optimatum in quo pauci virtuosi. Deinde autem respublica in qua adhuc plures bellicosi. Deinde autem haec species popularis status in qua plures agriculturam colentes princi­ pantur. Deinde autem aliae species ipsius plus et plus deficientes ab ea, sicut dictum est in quarto huius. Ista autem est antiquissima omnium statuum popularium, et antiquior multitudo et magis naturalis est agricultiva. Dixit autem ipsam primam esse, quia est ex prima multitudine et optimo populo, cuiusmodi est terrae cultivus, siquis supponat di­ stinctionem multitudinis popularis in terrae cultivant et non terrae cultivam. Et consistit virtus rationis suae in hoc. Optima ct prima respublica popularis est ex optima et prima multitudine populari : optima autem et prima multitudo est terrae cultiva; ergo prima et opti­ ma est respublica popularis ex multitudine agricultivae. 974. — Deinde cum dicit « quare et fa­ cere » Concludit corollarium; dicens, quod quia optimus populus est agricultivus; ideo de facili contingit fieri optimam rempublicam popula­ rem, ubi est talis populi multitudo : ex opti­ ma enim materia bene disposita contingit fieri optimum compositum, et in his quae fiunt natura, et in his quae fiunt arte. 975. — Deinde cum dicit « propter qui­ dem » Probat quod supposuit; scilicet quod multi­ tudo agricultiva sit optimus populus. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, « Quod quidem igitur etc. », concludit conclu­ sionem principaliter intentam. Primum probat ex tribus: et secundum hoc potest dividi in tres partes. Primum enim pro­ bat quod agricultiva multitudo est optima, quia non est machinativa. Secundo cum dicit, « Propterea autem etc. ». Quia non est concupiscitiva. Tertio cum dicit, « Adhuc autem quod domini sunt etc. » quia non est ambi­ tiosa. In prima parte dicit, quod multitudo agri­ cultiva, quia non habet divitias multas, non multum potest vacare ab operationibus exte­ rioribus; sed necesse est intendere ad culturam terrae ex qua sustentatur, et ad alia necessaria; et quia non potest vacare ab exterioribus, non appetit facere congregationes; et ideo minus machinari potest. Solent enim in con­ gregationibus propter mutuam collocutionem et adinvicem confidentiam machinari invenien­ do vias et modos insurgendi contra divites aut principantes. Et quia minus machinativa est, melior est ad politizandum. Secundo cum dicit, « Cum enim laborandum sit illis circa necessaria etc. » probat quod est optima, quia non est concupiscitiva; dicens quod huiusmodi multitudo, propter hoc quod non habet necessaria ad bene vivendum, ne­ cesse habet intendere circa exteriora opera exterius in regione; et quia operationibus ex­ terioribus intendunt, minus concupiscunt alie­ na. Habitantes enim exterius in regione, inten­ dentes propriis operibus, non percipiunt divi­ tias et bona principantium; et quia non adver­ tunt, minus concupiscunt. Imo magis dele­ ctabile est eis intendere negotiationi circa pro­ pria, quam intromittere se de republica aut principatu, etiam ubi tunc non contingit mul­ tum lucrari in principatu vel republica; mul­ titudo enim popularis magis intendit et ap­ petit lucrum proprium quam honorem. Hoc enim est eis magis necessarium. Et signum eius quod dictum est, est quo­ niam multi tales antiquitus tyrannides crude­ les sustinuerunt et status paucorum poten­ tatus, et adhuc etiam multi sustinent, cum non prohibentur ab operibus propriis, nec mul­ tum aufertur de substantia eorum: sic enim intendentes propriis operibus, quidam eorum faciliter fiunt divites, alii vero non egentes; — 3T9 — L. VI, 1. iv IN POLITICORUM et quia sic aliena non concupiscunt, meliores sunt ad gubernandum, quia minus insurgunt et minus rapiunt aut furantur : hoc enim erat una causa corruptionis rerumpubiicarum de­ terminata in quinto huius. 976. — Deinde cum dicit « adhuc autem » Probat idem propter hoc, quod non est am­ bitiosa. Et primo facit hoc. Secundo concludit co­ rollarium cum dicit, « Quapropter utile est ». In prima parte dicit, quod si huiusmodi mul­ titudo habeat aliquem appetitum honoris, quod necesse est, quia homines naturaliter honorem appetunt, ut apparet secundo Rhetoricae, ap­ petitui eorum satis fit per hoc quod in qui­ busdam rebuspublicis popularibus dominium habet in eligendo et corrigendo principatus, quod est maximum. In aliis autem popula­ ribus statibus, quamvis non attingant ad ele­ ctionem principatuum, cum principatus per partes eligibiles sunt ex omnibus indifferen­ ter, sicut in Mantinea, ubi hoc servabatur, in aliis autem potestatem habet huiusmodi multitudo super consilium reipublicae quod ordinat de omnibus, et hoc ipsum quod dominium habet super ipsum consilium multis est sufficiens ad supplendum appe­ titum praedictum. Et est opinandum, quod ista quae dicta sunt, scilicet multitudinem habere potestatem in eligendo et corrigen­ do principatus, et ipsos attingere ad aliquos principatus minores: et habere dominium su­ per consilium, est sicut quidam ornatus et bona dispositio status popularis, sicut fuit in civitate Mantinea praedicta. 977. — Deinde cum dicit « propter quod » Concludit ad manifestationem eius quod di­ ctum est, quoddam corollarium primo. Secun­ do cum dicit, « Necesse autem politizantes etc. » assignat rationem eius. Primo ergo dicit, quod quia ea quae dicta sunt, sunt ornatus quidam status popularis, et bona dispositio, dispositio expediens est in praedicta specie status popularis, et consuevit observari in ea, agricultivam multitudinem habere potestatem super electione principatus et correctione, et iudicare cum erraverint, et principatus maiores eligi ab ea ex eis, qui ha­ bent honorabilitates maiores, vel virtutum vel divitiarum, vel ex maioribus secundum nobili­ tatem; aut non eligi per eos qui habent tales honorabilitates magnas, sed eos qui possunt intendere, non coacti propter indigentiam circa necessaria vacare. 978. — Deinde cum dicit « necesse autem » Assignat rationem huius dicti primo. Secun­ do cum dicit, « Itaque necesse est » infert corollarium ex ipsa. In prima parte dicit, quod si hoc observe­ tur, quod dictum est, necesse erit in tali republica optime gubernare; ex hoc enim mul­ tae utilitates contingent in republica. Primo quidem ex parte principis; sic enim magistra­ tus per meliores regentur, cum assumuntur ab aliqua honorabilitate : iterum ex parte po­ ! i I I I i I I I I I I 975-982 puli contingit populum consistere, et non in­ surgere, nec etiam invidere excellentibus viris et insignibus sufficiet haec ordinatio. Si enim principatus assumantur ab honorabilibus, non subiicientur deterioribus ipsis, si quidem eos non contingat principari; iterum principantes magis iuste principabuntur, considerantes quod sunt alii in republica qui possunt corrigere eorum delicta si iniuste egerint. Hoc enim expediens est jn tali statu populari corrigere et suspendere delictum principantium, ita quod non liceat eis facere quodeumque videbitur ipsis. Habens enim potestatem agendi quodcumque videtur ei, non habet potentiam observandi secundum rationem excessus qui sunt in unoquoque hominum. 979. — Deinde cum dicit « quare necessarium » Ex istis concludit corollarium; dicens quod ex his, quae dicta sunt, si observentur, neces­ sarium est accidere in republica maxime perfectum, scilicet bonos et iustos principari, et non delinquere, timentes punitionem et correctionem; et multitudinem nihil minus habere quam debet, est enim domina maiorum. 980. — Deinde cum dicit « quod quidem » Concludit conclusionem principaliter inten­ tam; dicens quod manifestum est ex dictis, quod haec species status popularis quae dicta est, optima est; et propter quam causam; quo­ niam propter hoc, quod populus ex quo con­ stituitur, optimus est. 981. — Deinde cum dicit « ad instituen­ dum » Declarat quibus legibus utendum est ad consistentiam ipsius; et dividitur in partes qua­ tuor, secundum quatuor leges, quas dicit ex­ pedire ad consistentiam ipsius. Secunda ibi, « Erat et quem dicunt antiquitus etc. ». Tertia cum dicit, « Est autem etc. ». Quarta ibi, « Hunc autem oportet etc. ». In prima dicit, quod ad instituendum po­ pulum agricultivum in populari statu praedi­ cto, sunt utiles quaedam leges apud antiquos quosdam positae. Prima quidem est, non lice­ re possidere aliquem in civitate quantamcumque quantitatem terrae, sed secundum mensu­ ram determinatam : nam si liceret possidere quantumcumque possent acquirere, et ditaren­ tur nimis, et non remaneret populus agri­ cola. Aut si permittatur habere quantumcum­ que mensuram terrae, non tamen in loco pro­ pinquo municipio civitatis, sed in remoto ma­ gis; hoc enim modo necesse haberet magis ha­ bitare in loco remoto a civitate quam in ipsa, et minus posset machinari et nocere. 982. — Deinde cum dicit « erat autem » Ponit secundam legem. Et dicit, quod anti­ quitus statutum fuit in multis civitatibus, et lege ordinatum, quod aliquid quod ad propo­ situm expedit, scilicet, non licere vendere vel alienare primas sortes quas acceperunt a pro­ genitoribus. sicut filiis Israël non licebat se­ cundum legem alienare simpliciter haereditates, sed tantum obligare ad tempus; sic enim — 320 — 983-989 » iit >ïl >tn IN POLITICORUM L. VI. 1. iv per alienationem possessionum aliqui non ef­ circa forum venalium et vilium personarum, ficiebantur pauperes nec alii per acquisitionem quae locat opera sua mercede, sunt multo de­ ditiores praeter proportionem. teriores his quae dictae sunt; parum'enim par­ 983. — Deinde cum dicit « est autem » ticipant de vita, quae est secundum rationem; Ponit tertiam; dicens, quod est quaedam alia et nullae operationes eorum secundum quod huiusmodi, sunt exercitantes ad virtutem. Con­ lex quam dicunt fuisse Oxyli legislatoris, quae trarium autem invenitur in praedictis multi­ eamdem potentiam habet cum praecedenti; tudinibus; quare istae sunt multo deteriores scilicet non mutuare aliquid super portionem terrae quam aliquis habet, nec etiam ipsam illis. 987. — Deinde cum dicit « adhuc autem » posse obligare: et est eadem ratio istius legis Ponit secundam rationem; dicens, quod prae­ et praecedentis, nisi quod ista magis restrin­ ter illud quod dictum est, multitudo forensis git quam illa. Illa enim prohibet alienationem et mercenaria, quae circa mancipium civitatis terrae simpliciter in qua transfertur dominium, moratur, ut in pluribus volunt facere congre­ ista autem obligationem retento dominio etiam. 984. — Deinde cum dicit « nunc autem » ' gationes, in quibus colligationes et conspira­ Ponit quartam; dicens, quod adhuc oportet : tiones faciunt contra principem, et etiam per­ populum agricolam dirigere secundum legem verse sentenliant, propter hoc quod ab ipsis congregationibus lucrum recipiunt. Ista autem et statuta Aphytalorum, idest illius gentis; sunt corruptiva reipublicae; et ideo peiores ipsa enim utilis est ad hoc; illi enim quamvis sunt ad gubernandum. Terrae cultores autem multi existèrent, et haberent paucam terram, qui habitacula habent dispersa per regiones omnes erant agricultores: illi enim si haberent iuxta terras quas excolunt, non conveniunt terras vel possessiones ultra determinatam libenter ad huiusmodi congregationes, quia mensuram in lege, dabant ad pretium vel ad per hoc retardarentur ab operibus necessariis, censum pauperibus vel minus habentibus, non nec indigent similiter hac congregatione, pro­ totam, sed dividentes eas secundum aliquas partes; et retinebant sibi quantum determina­ pter hoc quod magis habent ad vitam neces­ saria curare. tum erat a lege, residuum tradentes secun­ 988. — Deinde cum dicit « ubi autem » dum dictum modum, ut sic etiam pauperes Concludit ex praecedentibus, ubi contingit per terram acceptam ad censum aliqualiter fieri bonam rempublicam popularem. venirent ad aliquem excessum divitiarum. Et primo facit hoc. Secundo concludit do­ 985. — Deinde cum dicit « post agricola­ cumentum cum dicit, « Quare oportet ». rum » Dicit igitur primo, quod si in aliquo loco Declarat qualiter multitudines populares regio sic sit disposita, aut terra cultiva mul­ aliae se habent ad istam; et dividitur in duas. tum remota sit a municipio civitatis, facile In prima declarat, quod multitudo pasto­ est in illa civitate bonum statum popularem fa­ ralis melior est post istam. In secunda cum cere et instituere. Cuius ratio est, quia mul­ dicit, « Aliae autem omnes etc. » declarat titudo agricolarum cogitat aedificare in locis quod omnes aliae deteriores sunt ipsa. magis remotis a civitate et habitare in illis pro­ In prima parte dicit quod optima multitudo pter quod raro venient ad congregationes; et popularis post agricultivam est illa, quae est ideo contra principantes non machinabuntur, ex pastoribus viventibus ex pecoribus. In mul­ et ipsi principantes in pace principabuntur. tis enim consimiliter se habet ad agricultivam; 989. — Deinde cum dicit « quare oportet » sicut enim illa necesse habet immorari extra Concludit documentum, quasi ad remotio­ civitatem circa agricultivam, sic ista circa cu­ nem obie'etionis quae posset fieri. Diceret stodiam et procurationem animalium. Item ista enim aliquis quod quamvis agricolae non mul­ multitudo est magis exercitata in actionibus tum curent venire ad congregationes propter bellicis secundum habitus; sunt enim exercitati causam praedictam, forensis tamen multitudo in custodiendo a lupis et latronibus. Item cor­ et mercenaria volent frequenter facere congre­ pora habent bene disposita, et sunt fortes se­ gationes; et incidet inconveniens contra prae­ cundum corpus, assuefacti frigoribus, et exer­ dicta. Quasi ad huius remotionem dicit quod citati circa venationes : tales autem bene dis­ si turba forensis et mercenaria saepe velit con­ positi sunt ad actus bellicos: unde Vegetius, gregari, expedit ordinari per legem vel tenere in libro De re militari, dicit meliores milites per consuetudinem non facere congregationes eligendos esse ex venatoribus et carnificibus et aliquas in quibus habeant potestatem de ma­ fabris malleatoribus. gnis, non vocatis illis, qui habitant extra civi­ 986. — Deinde cum dicit « aliae autem » tatem in regione: ex hoc enim sequuntur duo Declarat quod aliae multitudines deteriores sunt multo. Ista autem dividitur in duas, se­ commoda. Primum, quod pauciores erunt con­ gregationes : illi enim non saepe convenire cundum quod hoc probat per duas rationes. possunt propter remotionem et necessaria. Se­ Quarum secundam ponit cum dicit, « Adhuc cundo, quia isti minus malitiosi sunt et me­ autem ». In prima dicit quod omnes aliae multitu­ liores, ut frequentius reprimunt aliqualiter malitiam et astutiam forensis multitudinis. dines popularis status, puta mercenariorum in suis operationibus, et forensis quae negotiatur L. VL, 1. V IN POLITICORUM LECTIO V. (nn. 990-1007; [844-861]). Quo pacto sit administrandus popularis status qui omnes indifferenter admittit. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1319a38 - 1320M7) 844. Quomodo quidem igitur oportet insti­ tuere optimam et primam democratiam, di­ ctum est. Manifestum autem, et quomodo alias. Consequenter enim oportet transgredi et deteriorem semper multitudinem separare. 845. Ultimam autem, propterea quod om­ nes communicant, neque ferre est omnis ci­ vitatis, neque facile permanere non bene com­ positam legibus et consuetudinibus. Quae au­ tem accidit corrumpere, et hanc et alias po­ litias, dicta sunt prius plurima fere. 846. Ad firmandum autem hanc democra­ tiam, et faciendum populum potentem, con­ sueverunt praesides assumere quam plurimos, et facere cives non solum legitimos, sed spu­ rios, et eos qui ex utrocumque cive. Dico au­ tem puta ex patre vel matre. Omne enim conveniens magis tali populo. 847. Consueverunt quidem igitur demagogi instituere sic: oportet tamen assumere donec utique excedat multitudo insigniorum et me­ diorum, et non ultra hoc procedere. Exce­ dentes enim inordinatiorem faciunt politiam, et insignes exacerbant magis ad graviter suf­ ferre democratiam. Quod quidem evenit fieri causam seditionis circa Cyrenem. Paucum qui­ dem enim malum negligitur, multum autem factum magis in oculis est. 848. Adhuc autem, et talia instituta sunt opportuna ad democratiam talem, velut Cli­ sthenes Athenis usus fuit volens augere de­ mocratiam, et circa Cyrenem, qui demum in­ stituebant. Tribus enim aliae faciendae plures, et fraternitates, et in propriis sacris colligen­ dum in pauca et communia, et omnia sophisticandum, ut utique quam maxime permi­ sceantur omnes invicem. Consuetudines autem disiungantur quae priores. 849? Adhuc autem, et tyrannica instituta, demotica videntur omnia; dico autem, puta anarchia servorum. Haec autem utique erit usque ad aliquid expediens et mulierum et puerorum. 850. Et vivere, ut quis vult, dissimulare. Multum enim erit politiae tali auxilians: de­ lectabilius enim multis vivere inordinate, quam temperate. 851. Est autem opus legislatoris, et volen­ tium consistere talem quamdam politiam, non instituere maximum opus, neque solum unum, sed ut salvetur magis. Uno enim aut duobus aut tribus diebus non difficile manere politizantes qualitercumque. Propter quod oportet de quibus consideratum est prius, quae sal­ vationes et correctiones politiarum, ex iis len­ tare facere firmitatem verentes quidem cor­ rumpentia, ponentes autem tales leges, et non scriptas et scriptas, quae comprehendent ma­ xime salvantia politias; et non putare hoc esse demoticum, neque oligarchicum, quod faciet civitatem quam maxime democratizari neque oligarchizari; sed quod plurimo tem­ pore. 852. Qui autem demagogi gratiosi populis multa dcmocratizant per praetoria, propter quod oportet, ad haec contra agere eos qui cordi habent politiam, lege statuentes nihil esse publicum, eorum quae condemnantur, et feruntur ad commune, sed sacrum. Qui qui­ dem enim iniusta agunt, nihil minus verentes erunt, damnificabuntur enim similiter: turba autem minus corrumpet sententias de iis qui indicantur, cum nihil debeat accipere. 853. Adhuc autem eas, quae fiunt, publicas vindictas, quam paucissimas semper facere, magis damnis prohibentes eos, qui vane scri­ bunt; non enim populares, sed insignes con­ sueverunt inducere. Oportet autem politiae, omnes cives maxime quidem benivolos esse; si autem non, nunquam ut adversarios pu­ tare dominos. 854. Quoniam autem ultimae democratiae multorum hominum sunt, et difficile congre­ gari sine mercede, hoc autem ubi redditus non existunt entes, adversarium insignibus, ab il­ latione enim et depopulatione necessarium fieri, et praetoria malorum, quae multas iam democratias everterunt: ubi quidem igitur red­ ditus non existunt entes, oportet facere con­ gregationes paucas et praetoria, multorum quidem paucis autem diebus: hoc enim fa­ cit, et ad non timere divites expensas, si di­ vites quidem non accipiant praetoriale, pau­ peres autem. Facit autem, et ad iudicare sen­ tentias multo melius. Divites enim multis qui­ dem diebus non volunt a propriis abesse, bre­ vi autem tempore volunt. 855. Ubi autem sunt redditus, non facere quod nunc demagogi faciunt; obvenientia enim distribuunt, accipiunt autem simul et rursum indigent eisdem; perforata enim lage­ na est tale auxilium pauperibus. 856. Sed oportet vere demoticum providere, qualiter multitudo non valde egens sit: haec enim causa eius, quod est pravam esse de­ mocratiam. 857. Artificiandum igitur, qualiter abun­ dantia fiat diuturna. Quoniam autem expedit 322 —‘ 990-993 IN POLITICORUM hoc etiam divitibus, quae quidem a redditi­ bus fiunt congregantes simul tota oportet di­ stribuere pauperibus. 858. Maxime autem si quis potest tantum congregans quantum ad fundiculi acquisitio­ nem; si autem non, ad occasionem negotia­ tionis, et agriculturae. 859. Et si non omnibus possibile, saltem secundum tribus, vel secundum partem ali­ quam alteram in partem distribuere. In hoc au­ tem ad necessarios synodos divites inferre mercedem, respuentes vanas oblationes. 860. Tali autem quodam modo Carchedonii politizantes, amicum acquisiverunt populum. Semper enim aliquos de populo emittentes ad negotia domus, faciunt divites. Gratiosorum L. VI, L v autem et intellectum habentium insignium est, et assumentes pauperes, occasiones qui­ dem dantes, provocare ad operationes. 861. Bene habet autem imitari et Tarenti­ norum principatum: illi enim communia fa­ cientes possessa pauperibus ad usum, benivolam instituunt multitudinem. Adhuc autem principatus omnes duplices fecerunt; hos qui­ dem eligibiles, hos autem sortiales : sortiales quidem ut populus ipsis participet, eligibiles autem, ut politizarent melius. Est autem hoc facere et de eodem principatu, partientes, hos quidem sortiales, hos autem eligibiles. Quo­ modo quidem igitur oportet democratias in­ stituere, dictum est. COMMENTARIUM 990. — Postquam Philosophus declaravit cundum quod ei videtur. Nunc autem huius­ modi multitudo quantum ad maiorem sui ex quibus et quomodo instituenda est optima partem imprudens est et inordinata et in ope­ respublica popularis, declarat ex quibus et ribus suis sequitur impetum magis quam ra­ quomodo sunt instituendae aliae species ipsius tionem : propter quod opprimunt maiores et deteriores vel inordinatiores; et circa hoc duo corrumpunt iudicia, ex quo contingit corru­ facit. ptio reipublicae. Quae autem sunt quae pos­ Primo enim breviter tangit ex quibus et sunt corrumpere hanc rempublicam et etiam quomodo instituantur praedictae species. In alias respublicas in universali et in particulari secunda cum dicit, « Ultimam autem etc. » insistit circa ultimam et inordinatissimam. In dicta sunt prius pro maiori parte fere. Dicit prima parte dicit, quod ex praedictis manife­ autem «fere», quia possunt esse aliqua, quae prius non tangebantur. stum est, quomodo instituenda sit optima res­ 992. — Deinde cum dicit « ad firmandum » publica popularis, quantum ad bonam ordina­ Ostendit per quae contingit firmare huius­ tionem, et primam secundum naturam. Ex quo potest esse manifestum quomodo aliae species ■ modi rempublicam. Et dividitur in partes duas. Quoniam primo ipsius sint instituendae. Si enim optima respublica popularis ex mul- 1 docet per quae contingit eam firmare inten­ dendo ipsam. Secundo cum dicit, « Est autem titudine optima instituenda est, et secundum opus», per quae contingit eam firmari remit­ ordinationem optimam sibi convenientem, cum tendo. aliae deficiant ab ipsa, quaedam minus et quae­ Circa primum ponit quatuor observanda dam plus, manifestum est quod oportet trans­ per quae contingit eam firmare intendendo. grediendo et a bona multitudine deteriorem accipiendo multitudinem et a recta ordinatione Et secundum ponit cum dicit, « Adhuc autem et talia». Tertium cum dicit, «Adhuc autem permittendo maiorem inordinationem secundum tyrannica». Quartum cum dicit, «Et vivere ut plus et minus, ita quod minus inordinata res­ publica popularis post primam sit ex multitu­ quis vult etc. ». Circa primum ponit primo documentum il­ dine minus inordinata et magis inordinata ex lud. Secundo cum dicit, « Consueverunt qui­ magis inordinata; et maxime inordinata, puta dem igitur etc. » docet ipsum moderari. ultima, ex maxime inordinata: sic enim dif­ ferunt species status popularis secundum quod In prima dicit, quod principes in hac re­ publica populari ad faciendum eam firmiorem apparuit in quarto huius. et ad faciendum multitudinem popularem val­ 991. — Deinde cum dicit « ultimam autem » de potentem, consueverunt adiungere pluri­ Insistit circa ultimam. Et primo tangit quod non est bene mansimos extraneos, et aliquando aliquos qui non va de se. Secundo cum dicit, « Ad firmandum sunt legitimi cives, sed spurii qui sunt ex al­ terutro cive patre vel matre: hoc enim con­ autem etc. » declarat ex quibus maxime con­ veniens est huic reipublicae: pluribus enim tingit eam firmare. In prima dicit, quod ultima species popu­ adiunctis reipublicae fortior est multitudo, laris status non potest bene sustineri a tota fortior autem existens magis potest reprimere civitate, puta a divitibus et pauperibus nobili­ excessus divitum et volentium tyrannizare. 993. — Deinde cum dicit « consueverunt bus et ignobilibus, nisi sit bene ordinata legi­ quidem » bus et consuetudinibus convenientibus ei. Declarat qualiter moderandum est istud do­ Et ratio huius est, quia in hac republica cumentum, quia non quocumque modo obser­ populari tota multitudo, quaecumque sit, in vatum expedit: dicens, quod ductores populi civitate principatur, sicut aliquis unus, et se­ — 323 23 — In Politicorum. L. VI, 1. v IN POLITICORUM 993-997 consueverunt facere sicut dictum est : hoc ta­ I Ponit tertium; dicens, quod cum his statuta men aliqualiter expedit, aliqualiter autem non; ! tyrannorum videntur esse utilia ad statum po­ quamdiu enim potestas divitum et nobilium pularem huiusmodi; quia iste status est sicut et mediorum inter divites et pauperes excedit quaedam tyrannis, sicut licentia servorum, hoc potestatem ipsius multitudinis, expedit adiunest principatus super servos, similiter principa­ tus super mulieres et super pueros, coram qui­ gere extraneos usquequo potentia multitudi­ nis excedat; sed ultra hoc notabiliter adiungere bus competat actio, servis contra dominos et quamplurimos, non simpliciter expedit, propter mulieribus contra viros et pueris contra pa­ rentes: ista enim instituunt tyranni, ut per duo. Primo, quia si numerus advenarum excedat hoc magis habeant benevolentiam puerorum, multum, accidit rempublicam magis inordina­ mulierum et servorum quae sunt magna pars tam esse, quia extranei adiuncti, aut impru­ I civitatis; et per eamdem rationem hoc expe­ diens est in praedicta populari republica. dentes sunt et sine virtute, ut in pluribus, aut Sed intelligendum, quod hoc utile est usque non assuefacti in ordine reipublicae; et ideo ad aliquid, non autem quantum ad omnia: ipsis habitis additur quidem ad potentiam et instituere enim principatus praedictos coram ad indiscretionem. Excessus autem potentiae quibus competat actio mulieribus, servis et sine discretione rempublicam corrumpit. pueris, quantum ad omnia quae possent pro­ Secundo, quia cum multi extranei adiunponere contra viros, dominos et parentes in­ guntur, turbantur nobiles, et insignes, et ma­ conveniens est, et dividere civitatem. Tamen gis graviter sustinent rempublicam, propter hoc quod deteriores ipsis assumuntur ad do­ instituere aliquos principatus coram quibus minium reipublicae. Et haec fuit causa sedi­ competat actio contra praedictos, tamen quan­ tum ad pauca et magna, non est inconveniens tionis factae in republica Cyrenensium, scili­ in ista republica, quamvis simpliciter inconve­ cet notabilis multitudo assumptorum ad rem­ niens sit et malum. publicam: si enim pauci adiuncti fuissent, non 996. — Deinde cum dicit « et vivere » essent ita notabiles, nec ita curarent. Parvum Ponit quartum; dicens, quod adhuc ad fir­ enim malum negligilur, quia illud quod est mandum statum popularem talem utile est, parvum reputatur quasi nihil, quia proprium inest ei, aut quia omnino non cognoscitur; ma­ quod principautés ea dissimulent vivere subdi­ torum, ut volunt, non puniendo malas actiones gnum autem magis est manifestum, propter omnes voluntarias: hoc enfin multum auxilia­ quod magis curatur. 994. — Deinde cum dicit « adhuc autem » tur tali reipublicae: quia multis delectabilius est inordinate vivere quam temperate et secun­ Ponit secundum documentum; dicens, quod dum virtutem. Homines enim ut in pluribus a praeter haec instituta vel statuta, quae Clisthe­ ratione recta deficiunt. Ad defectionem autem nes instituit Atheniensibus ad agendum vel fortificandum statum popularem ipsorum, sunt rationis sequitur vivere praeter rationem et convenientia ad firmandum praedictam rem­ ordinem. Pauci autem sequuntur rationem re­ publicam similiter et illa quae instituerunt po­ ctam; et ideo pauci temperate assuescunt vi­ vere, multi autem inordinate; et ideo delecta­ pularis reipublicae conditores circa Cyrenem. Unum quidem eorum est, quod aliquae tri­ bilius est pluribus inordinate vivere, quia ma­ bus de novo faciendae sunt in civitate per ali­ gis assueeunt; et ideo magis diligunt rempu­ quorum eiusdem generis receptionem, et ineblicam in qua permittuntur in delectationibus xistentes augmentandae sunt per coniugia. Se­ vivere. cundum vero, quod fraternitates et societates Et est notandum quod non dicit Philosophus circa aliqua particularia et propria plures exi­ quod praecipiendum sit in ista republica, quanstentes reducendae sunt in paucas et commu­ lumcumque sit male ordinata, vivere ut quis nes magis, ita ut sint pauciores secundum nu­ voluerit, nec etiam permittendum cum scitum merum societates, plurium autem hominum: et fuerit; sed dissimulandum quod minus est. In nulla enim societate hominum si debet ma­ sic omnia sunt excogitanda, ut omnes adinvi­ nere, praecipiendum est hoc, nec permitten­ cem in civitate sint permixti vel secundum tri­ dum usquequaque et passim, sed dissimulan­ bus, quod fit per coniugia, vel per sodalitates, quod fit, vel per conversationes, vel congrega­ dum quandoque propter qualitatem personae tiones communes: sic enim magis adinvicem vel alicuius alterius circumstantiarum; et ideo rationabiliter dixit Commentator super sexto erunt uniti per dilectionem, et per consequens Ethicorum, illum non esse verum legisla­ fortiores, quia omnis virtus coniuncta fortior torem, sed corruptorem magis, qui tales de­ est seipsa divisa. Tamen hoc faciendo obser­ vandum est quod eaedem leges et consuetu­ lectationes sequendas lege statuit vel permisit dines observentur nunc et prius. Si enim mu­ passim, sicut fecit Machometus : propter quod in brevi tempore adhaeserunt legi ipsius multi, tatis tribubus et sodalitatibus mutarentur leges quia delectabilius fuit eis vivere inordinate et consuetudines, necesse esset rempublicam mutari, quia leges et consuetudines in repu­ quam secundum ordinem. blica instituendae sunt secundum ordinem ad 997. — Deinde cum dicit « est autem » rempublicam, sicut dicebatur prius in tertio Docet ex quibus firmanda est per remissio­ libro. nem magis; et circa hoc primo tangit praeemi­ 995. — Deinde cum dicit « adhuc autem » nendam huius viae ad praecedentem. Secundo — 324 — 997-1000 IN POLITICORUM L. VI, 1. v cum dicit, « Qui autem demagogi » ponit do- 1 Ponit documentum, quod sumitur ex his cumenta. quae observanda sunt circa publicas vindictas. In prima dicit, quod ad legislatorem, et ad i Circa quod est intelligendum, quod cum poe­ eos qui volunt permanere rempublicam istam nae quantitas debeat respondere quantitati de­ talem qualem, pertinet non multum laborare licti secundum legem iustitiae, delictorum au­ tem quaedam sunt occulta, quaedam autem instituendo magnum opus, neque solum, idest multum intendendo eam, sed magis pertinet manifesta et publica, oportet poenam aliquan­ do esse occultam, aliquando autem manife­ ad eos laborare, ut salvetur plurimo tempore: non enim difficile est rempublicam qualiter­ stam; occultorum scilicet occultam, et publi­ cumque ordinatam permanere pauco tempore, corum publicam. Homines autem naturaliter magis verentur publicam. uno vel paucis diebus; sed difficillimum est Contingit autem quandoque, quod in statu ipsam manere multo tempore; et ideo oportet reducere ad memoriam, quae sunt salvantia populari multitudo pro minori et occulto de­ licto inducit publicam poenam, ex quo con­ et corrumpentia respublicas, de quibus consi­ tingit inimicitias fieri inter cives, et quod pro­ deratum est in quinto, et per ea tentare quo­ hibet Philosophus in hoc documento, dicens modo salvetur respublica, fugientes ea quae quod expedit ad salvationem reipublicae vin­ corrumpunt ipsam, et instruentes leges, et dictas cavere, puta fustigationem et eiectionem consuetudines non scriptas, in quibus compre­ a republica; vel ad minus valde paucas fa­ henduntur illa, quae salvent eamdem. cere, prohibendo eos qui tales faciunt vel scri­ Et non debet aliquis credere, quod illud bunt timore magni damni : tales enim vindi­ statutum sit magis populare, vel paucorum ctas publicas magis assueverunt populares in­ potentiae, quod magis facit civitatem popu­ dicere contra insignes quam contra populares: lariter vivere, vel secundum statum paucorum; propter quod periculosiores sunt. sed illa quae faciunt eam permanere plurimo Unde dicit Philosophus quia sunt principia tempore; sicut Philosophus scripsit prius in magnae dissensionis : quia secundum Philoso­ quinto; ubi dixit: multa eorum, quae videntur phum in quinto huius, totaliter insignium dis­ popularia, solvunt populares status, et pau­ sensiones consumere faciunt et totam civita­ corum. Si igitur illa expeditiora sunt per quae tem: et prius, dixerat de dissensione domino­ magis contingit salvari statum popularem; ta­ rum loquens, quod oportet subditos vereri, et lia autem sunt remittentia vel quae attendun­ dissolvere praesidia, et potentum dissensiones; tur secundum remissionem. expedit enim in republica cives omnes, si pos­ 998. — Deinde cum dicit « qui autem » sibile est, benivolos esse; si autem non est Ponit documenta, quae attenduntur penes possibile, ad minus cavere quod nunquam sint remissionem ipsius. adversarii illis qui debent dominari subditis. Et circa hoc primo ponit documentum sum­ Facere autem tales publicas vindictas multas ptum ex distributione communium acceptorum principium est malivolentiae, et ideo vitandae ex condemnatione. Secundo cum dicit, « Adhuc sunt. autem eas », ponit documentum aliud sum­ 1000. — Deinde cum dicit « quoniam au­ ptum ex his quae sunt attendenda circa pu­ tem » blicas vindictas. Tertio cum dicit, « Quoniam autem ultimae etc. » ponit alia, quae acci­ Ponit documenta sumpta ex his quae acci­ piuntur ex his, quae circa congregationes et dunt circa congregationes et iudicia. indicia sunt servanda. Et circa hoc primo facit quod dictum est. In prima dicit, quod illi qui sunt ductores Secundo cum dicit, « Tali autem quodam mo­ populi qui intenduntur habere gratiam ipsius, do etc. » inducit exempla ad manifestationem quorumdam dictorum. multa instituunt in statu populari, faciendo in iudiciis ad utilitatem pauperum apparentem, et Circa primum declarat primo qualiter se ha­ damnum divitum: puta quod illa quae obve­ bendum est quantum ad congregationem et iu­ niunt ex condemnatione aliquorum distribuan­ dicia, ubi non existunt redditus. Secundo cum tur multitudini pauperum : propter quod con­ dicit, « Ubi autem sunt redditus, non facere tingit multitudinem male quandoque sentenetc. ». Qualiter se habendum est ubi existunt. tiare propter dilectionem pecuniae; et ideo In prima parte ipse dicit, quod ultima spe­ oportet illum, qui habet cordi salvationem po­ cies popularis status, de qua nunc est sermo, pularis status, obviando contrarium intendere, est multorum hominum, quoniam ipsi omnes et ordinare lege vel statuto, quod nihil eorum communicant, ct difficile est omnes congregari quae confiscantur ex bonis condemnatorum, sine mercede : multos enim et pauperes con­ distribuatur multitudini, sed dedicetur Deo, et gregari sine mercede difficile est: mercedem fiat sacrum. Ex hoc enim continget, quod autem dare omnibus, ubi redditus non sunt, iniusta volentes agere, non minus dubitabunt, non potest esse sine praeiudicio divitum. Ne­ quam si deberent distribui multitudini: aequa­ cesse est enim mercedem tribuere ex his quae lia enim amittent modo utroque: et iterum inferuntur ab illis, vel quae accipiuntur ab multitudo minus corrumpet indicia et sen­ eis depauperando eos, et ex hoc fiunt mala tentias circa ea quae judicatura est, non spe­ iudicia malorum : propter quae destructae sunt multae respublicae populares: unde oportet in rans inde lucrum aliquod accipere. populari statu, in quo non sunt redditus com­ 999. — Deinde cum dicit « adhuc autem » — 325 — L. VI, 1. v IN POLITICORUM munes, quam paucissimas, et tantum necessa­ rias facere congregationes, et iudicia fieri qui­ dem ex multis, sed paucis diebus. Et istud quidem e"xpedit propter duo : si enim fiunt paucae congregationes, pauciora expendentur in ipsis, et divites non timebunt paucas expensas, quamvis ipsi non accipiant, sed pauperes tantum. Secundo quia multo melius si conveniant multi et insignes et pau­ peres, iudicabunt secundum legem iustitiae. Plures autem poterunt convenire si paucae fiant congregationes et pauca iudicia : divites enim ubi non lucrentur, nec honorem repor­ tant, nolunt dimittere proprias multis diebus vel saepe; pauco autem tempore magis su­ stinent. 1001. — Deinde cum dicit «ubi autem » Declarat quomodo se habendum est, ubi redditus existunt. Et primo quid cavendum est. Secundo cum dicit, « Sed oportet eum », quid sit observan­ dum. In prima dicit, quod in statu populari, ubi redditus sunt, cavendum est ne fiat illud quod ductores populi vel procuratores in ea consue­ verunt facere. Illa enim quae obveniunt di­ versis temporibus, cum obvenerint, distribuunt multitudini per partes; et ipsi sic accipientes de facili consumunt, et statim indigent: hoc enim tale auxilium est istis, sicut lagena per­ forata pauperibus: quidquid enim paulatim immittitur ex una parte, effunditur ex alia, nec unquam hoc modo contingit eam repleri. 1002. — Deinde cum dicit « sed oportet » Tangit quid est observandum magis. Et primo facit hoc. Secundo tangit vias per quas contingit devenire ad illud, cum dicit, « Artificiandum igitur etc. ». In prima dicit, quod ita dictum est, quod non oportet facere sicut ductores populi faciunt; sed oportet, cum quis habet curam popularis status, providere qualiter multitudo popularis pauperum abundet, vel non egeat: egestas enim ipsius facit eam esse pravam : difficile est enim indigentem existentem operari bene, sic­ ut dicitur primo Ethicorum: et ideo laboran­ dum est multum, qualiter sint abundantes con­ tinue. 1003. — Deinde cum dicit « artificiandum igitur » Tangit vias aliquas per quas contingit eos fieri divites. Et dividitur secundum tres vias quas tangit : et incipit secunda pars, ibi, « Maxime autem etc. ». Tertia ibi, « Et si non omnibus » et cetera. In prima dicit, quod expediens est ad vi­ tandum indigentiam in statu populari, congre­ gare in aliqua quantitate notabili ea quae ob­ veniunt ex redditibus communibus; et tunc simul pauperibus distribuere secundum aliquas magnas partes simul, ut unusquisque de mul­ titudine, si potest fieri, tantum accipiat simul, quod possit sibi acquirere fundiculum aliquem. 1000-1007 hoc est parvam mensuram terrae ex qua ul­ terius lucrari possit: hoc enim expedit divi­ tibus, quia non gravantur per hoc; et etiam pauperibus magis quam si secundum parvas partes et saepe reciperent: quod nunc obser­ vant ductores populi secundum quod dictum est prius. 1004. — Deinde cum dicit « maxime au­ tem » Ponit secundam; dicens quod si hoc non potest fieri commode, saltem dandae sunt eis occasiones inducentes eos ad negotiationes et agriculturam, ut sic ex utroque ditentur. 1005. — Deinde cum dicit « et si non » Ponit tertiam; dicens, quod si non est pos­ sibile singulis divitibus aliquid inferre ad di­ stribuendum pauperibus, saltem expedit ipsos immittere aliquam quantitatem pecuniae, vel secundum tribus vel secundum fraternitates, vel secundum aliquam aliam talem collectio­ nem, ad distribuendum pauperibus in congre­ gationibus necessariis. Et ut liberius haec fa­ ciant, tollendae sunt expensae supervacuae, quas solent facere divites; puta expensae con­ viviorum, et oblationum vanarum. 1006. — Deinde cum dicit « tali autem » Manifestat per exemplum praedicta. Et primo per exemplum Carthaginensium. Secundo cum dicit, « Bene autem habet etc. ». Per exemplum Tarentinorum. In prima parte dicit, quod Cartilagineuses bene politizantes acquisiverunt amicitiam po­ puli secundum modum praedictum : semper enim insignes et divites accipiebant aliquos de pauperibus destinantes eos ad negotia do­ muum suarum procuranda, et mercedem dan­ tes faciebant eos divites. Iterum insignes ma­ gis gratiosi, et magis secundum intellectum agentes, assumebant pauperes, dantes eis oc­ casiones aliquas, per quas provocabantur ad operationes, ex quibus ditabantur. 1007. — Deinde cum dicit « bene habet » Ponit secundum exemplum: dicens, quod ad­ huc expedit ad salvandum statum popularem imitari Tarentinos. Principantes enim inter eos divites existentes iumenta et fructum possessio­ num suarum faciebant communem multitudini dominium retinentes per actum liberalitatis; et secundum hoc fecerunt multitudinem paupe­ rum benivolam sibi. Iterum omnes principa­ tus duplices instituebant; alteros assignatos per electiones, alteros autem per sortem. Per sor­ tem quidem aliquos, ut pauperes participarent; per electionem autem ut meliores possent ac­ cipere qui melius regerent rempublicam. Con­ tinget autem hoc facere et de diversis princi­ patibus unum accipere sorte, reliquum ele­ ctione; et etiam in eodem, unum principatum sic, alium autem illo modo. Et tunc récapitu­ lai dicens, quod quomodo oportet instituere statum popularem, et ex quibus et qualiter firmare maxime infirmum circa illas, dictum est. 326 — IN POLITICORUM L·. VI, 1. vi LECTIO VI. (nn. 1008-1020; [862-874]). Paucorum status administrationem continet. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1320M8 - 1321b3) 862. Fere autem et circa oligarchias, quo­ I sequentem oligarchiam; quod enim armatimodo oportet, manifestum ex iis: ex con­ vum est, divitum magis quam egenorum. trariis enim unamquamque oligarchiam opor­ 869. Nuda autem potentia et nautica po­ tet colligere, ad contrariam democratiam. pularis omnino haec quidem. Nunc quidem 863. Reputantem bene temperatam quidem igitur ubi est talis magna multitudo cum dismaxime oligarchiarum, et primam, haec au­ I senserint agonizant deterius. Oportet autem tem est quae propinqua vocatae politiae, qua ad hoc remedium accipere a ducibus exercitus oportet, honorabilitates dividere, has quidem bellicis, qui combinent ad equestrem poten­ minores, has autem maiores facientes. Mino­ tiam et armativam eam quae congruit nudo­ res quidem a quibus participabunt necessariis rum. Hac autem praevalent in dissensionibus divitibus populares; nudi enim existentes et principatibus. Maiores autem a quibus prin­ cipalioribus, habentique honorabilitatem licere ad equestrem et armatam agonizant facile. Ex participare politia, tantam populi multitudi­ iis quidem igitur constituere hanc potentiam, nem introducentes per honorabilitatem cum sibi ipsis est constituere. 870. Oportet autem divisa aetate, et iis qui­ qua valentiores erunt iis qui non participant. Semper autem oportet assumere ex meliori dem existentibus senioribus, iis autem juveni­ populo communicantes. bus, adhuc existentes iuvenes ipsorum filios 864. Similiter autem et consequentem oli­ doceri leves et nudas operationes, sequestra­ tos autem ex pueris athletas esse ipsos garchiam intendentes oportet parum insti­ operum. tuere. 865. Oppositae ultimae democratiae ei quae 871. Appositionem autem fieri multitudini politeumatis, vel quemadmodum dictum est maxime potestativa et maxime tyrannica oli­ prius, iis qui honorabilitatem habent, vel sic­ garchiarum, quando quidem pessima, tanto ut Thebanis, abstinentibus per tempus aliquod ampliori cautela opus est. a banausis operibus, vel sicut in Massilia di­ 866. Sicut enim corpora, quae bene dispo­ scretionem facientes digniorum qui in polinuntur ad sanitatem et naves quae bene se teumate, et eorum, qui extra civitatem. habent nautis ad navigationem, sustinent plu­ 872. Adhuc autem, et principatibus prae­ ra peccata ut non corrumpantur propter ipsa, cipuis, quos oportet eos, qui in politia, obti­ quae autem aegrotantia se habent corporum nere, opus est apponere oblationes, ut volun­ et navium resolutae et nautas pravos sortitae, tarius populus non participet, et compassio­ neque prava possunt ferre peccata; ita et po­ nem habeat ad principes tamquam principan­ litiarum pessimae plurima indigent cautela. tes, multum pretium dantes principatus. 867. Democratias quidem igitur totaliter 873. Congruit autem sacrificia immittentes multitudo hominum salvat; haec enim oppo­ facere magnifica, et praeparare aliquid com­ nitur ad iustum id, quod secundum dignita­ munium ut iis, quae circa convivationes, par­ tem; oligarchiam autem palam quod e con­ ticipet populus, et civitatem videns ornatam, trario a bona ordinatione oportet sortiri sal­ haec quidem sursum suspensis, haec autem vationem. aedificiis, gaudens videat manentem politiam. 868. Quoniam autem quatuor quidem sunt Accidet autem, et insignibus esse memorialia maxime partes multitudinis, agricultiva, baexpensarum. nausa, forensis, mercenaria, quatuor autem 874. Sed hoc nunc, qui circa oligarchias. quae opportuna ad bellum, equestre, armatinon faciunt, sed contrarium : acceptiones enim vum, nudum, nauticum: ubi enim accidit re­ quaerunt non minus quam honorem : propter gionem equitabilem esse, hic quidem bene quod quidem bene habet dicere has esse de­ apte habet instituere oligarchiam fortem, sa­ mocratias parvas. Quomodo quidem igitur lus enim habitantibus per hanc potentiam est, oportet firmare democratias et oligarchias, de­ nutriturae autem equorum magnas substantias terminatum sit hoc modo. possidentium sunt; ubi autem armativam, con­ 327 " L. VI, 1. vi IN POLITICORUM 1008-1012 COMMENTARIUM 1008. — Postquam Philosophus ostendit ex quibus et quomodo instituenda est respublica popularis, nunc ostendit ex quibus et quomodo instituenda est respublica paucorum. Et primo circa hoc dans intentionem, dicit, quod ostenso ex quibus et quomodo instituen­ da est respublica popularis, manifestum est fere quomodo instituendae sunt respublicae paucorum. « Fere » autem dicit propter aliqua quae sunt propria reipublicae paucorum. Cum enim species status paucorum quodammodo contrarietur speciebus status popularis; et con­ traria ex contrariis instituuntur et contrario modo, oportet unamquamque speciem status paucorum ex his institui quae contrariantur illis ex quibus componitur contraria respubli­ ca popularis et modo contrario illi. 1009. — Deinde cum dicit « reputantem bene » Prosequitur. Et primo declarat ex quibus <4 quomodo optima respublica paucorum est in­ stituenda. Deinde cum dicit. « Similiter autem etc. », ex quibus et quomodo species conse­ quentes. In prima parte dicit, quod species status paucorum quae reputatur maxime temperata, instituenda est modo consequenter, hae'e autem species status paucorum est propinqua ei quae vocatur respublica nomine communi, in qua principantur habentes arma et dignitatem ali­ quam divitiarum, sicut dictum est in quarto etiam et in qua honorabililates quae attendun­ tur penes divitias distinguuntur in maiores et minores : sunt enim quidam habentes maio­ res divitias, quidam minores. Similiter prin­ cipatuum sunt quidam magis necessarii et mi­ nores, quidam autem principaliores et maio­ res; et minores autem habentes divitias inter ipsos participant principatibus magis neces­ sariis et maiores principalioribus; et licitum est in ipsa omnes habentes aliquam dignita­ tem divitiarum attingere ad rempublicam. Ad instituendum igitur istam oportet indu­ cere tantam multitudinem habentium honora­ bilitatem divitiarum determinatam, ut cum ipsa sint potentiores his qui non participant repu­ blica; et universaliter oportet istam multitudi­ nem assumi ex meliori populo; melior enim status paucorum ex meliori populo habente divitias instituitur, sicut in omnibus aliis ex melioribus fit melius. 1010. — Deinde cum dicit « similiter au­ tem » Declarat et qualiter et quomodo instituuntur aliae. Et primo tangit modum instituendi omnes in universali. Secundo cum dicit. « Oppositae ultimae etc. » insistit circa ultimam et pessi­ me ordinatam. In prima parte est intelligendum quod spe­ cies status paucorum quatuor consequenter se habent secundum ordinem. Prima enim est ex ampliori multitudine et minori honorabilitate divitiarum et magis se­ cundum rationem et legem ordinatam, sequens autem ex pauciori multitudine et maiori abun­ dantia divitiarum et minus utens legibus. Ter­ tia autem adhuc ex minori et ampliori multi­ tudine divitiarum. Ultima autem et pessima ex quam paucissima multitudine et maxima ho­ norabilitate; et ideo non recta legibus, sed vo­ luntate principantium; ideo consequens semper attenditur respectu antecedentis. Dicit igitur quod similiter speciem reipubli­ cae paucorum consequentem post primam et consequentem post illam usque ad ultimam oportet sustinere per intensionem eius quod observatur in institutione praecedentis : ut verbi gratia si prima ex multitudine magna et parva honorabilitate divitiarum instituitur, se­ quens ex minori multitudine et maiori hono­ rabilitate; et sic usque ad ultimam inclusive, quae instituitur ex quam paucissima multitu­ dine paucorum et maxima honorabilitate divi­ tiarum. 1011. — Deinde cum dicit « oppositae ul­ timae » Insistit circa ultimam et pessimam. Et circa hoc primo ostendit quod indiget multa cautela. Secundo cum dicit, « Democratias quidem igitur etc. », ostendit quomodo contingit ipsam firmari melius. Circa primum primo proponit. Secundo cum dicit, « Sicut enim corpora etc. » probat. In prima parte dicit, quod illa species sta­ tus paucorum opponitur ultimae speciei status popularis, quae maxime est potestativa et etiam tyrannica; quia in ipsa, totus populus, tota multitudo velut unus tyrannus principatur; tanto indiget ampliori cautela quanto ipsa est pessima omnium. 1012. — Consequenter cum dicit « sicut enim » Declarat hoc per simile, et in his quae fiunt arte, et in his quae fiunt natura, quae sunt nobis magis nota : dicens, quod sicut cor­ pora animalium quae bene disposita sunt ad sanitatem propter bonam adinvicem primorum compositionem vel proportionem et naves quae bene compaginatae sunt in ordine ad naviga­ tionem possunt sustinere plures errores, ut pu­ ta ictus vel passiones ab extrinsecis, ita ut non de facili corrumpantur propter illa; illa autem corpora animalium quae male disposita sunt propter malam dispositionem humorum, et naves non bene compaginatae, sed quasi re­ solutae habentes pravos nautas, non possunt etiam sustinere modicos errores: immo corpora — 328 — 1012-1016 IN POLITICORUM animalium talium a modicis passionibus cor­ rumpuntur, naves vero huiusmodi ad modicum impulsum venti, vel undae, vel ictum rupis franguntur, ita est et de rebuspublicis. Illae quae optime ordinatae sunt secundum rationem multos impulsus et magnos sustinere possunt. Male autem ordinatae a modicis corrumpun­ tur; et ideo maiori indigent cautela. Civitatem enim oportet intelligere compositam ex pluri­ bus adinvicem ordinatis, sicut animal ex plu­ ribus membris et navem ex pluribus lignis. 1013. — Deinde cum dicit « democratias quidem » Docet ex quibus contingit eam firmari me­ lius. Et primo in generali. Secundo cum dicit, «Quoniam autem etc.», in speciali. In prima parte dicit, quod respublicae po­ pulares tyrannice ct pessime ordinatae salvan­ tur propter multitudinem hominum gubernan­ tium in eis; talis enim multitudo potentiam quamdam habet; propter enim multitudinem istam opponitur iusto secundum dignitatem, ita ut per potentiam eius suppeditetur huius­ modi iustum secundum rationem in ipsa. Sta­ tus autem paucorum ei oppositi qui potenta­ tus dicuntur et sunt tyrannicae, non salvantur per potentiam multitudinis, quia talem non habent; et ideo oportet quod e contrario sal­ ventur propter bonam ordinationem secundum rationem et justi salvationem. 1014. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Docet in speciali ex quibus firmatur. Et primo declarat ex quibus contingit fieri fortem paucorum statum et minus fortem. Se­ cundo cum dicit, « Appositionem autem fieri etc. » ponit elementa ad firmandum ipsam. Adhuc circa primum duo facit. Quoniam primo declarat ex quibus contingit constituere magis fortem statum paucorum et consequen­ tem. Secundo cum dicit, « Nuda autem poten­ tia etc. » ponit ex quibus minus fortem et ma­ gis inordinatam. In prima parte ad declarandum intentum praemittit distinctionem multitudinis in civi­ tate; et dicit, quod quamvis sint plures partes multitudinis, sicut tactum est prius, maxime inveniuntur quatuor ad quas aliae reducuntur; puta agricultiva ad quam reducit pascualis: navalis, et illa quae circa forum negotiatur, et mercenaria ad quam reducuntur viles arti­ fices. Iterum quatuor sunt modi hominum qui bene dispositi sunt ad bellum; puta equites qui pugnant in equis; et pedites qui bene armati pugnant; ct nautae qui in navibus pugnant; et expediti leves armaturas habentes. Ubi igitur accidit esse regionem in qua sunt multi bel­ lantes in equis secundum artem, contingit for­ tem statum paucorum facere, maxime si fue­ rint unanimes inter se. Cuius ratio est, quia statui paucorum insi­ diatur potentia multitudinis; ab ipsa autem potest salvari per potentiam equestrem quae praevalet in armis. Et iterum nutriturae equo­ L. VI, 1. vi rum sunt factivae divitiarum; et ideo pertinent ad eos qui habent substantias magnas: cuius modi sunt in statu paucorum. Ubi autem est multitudo utentium armis ad pedes ct ad de­ fensionem et ad impugnationem, contingit fa­ cere fortem statum paucorum post primam quae dicta est: habere enim multitudinem ta­ lium armorum et usum eorum magis perti­ net ad divites quam ad egenos, quia divites dominantur in statu paucorum. 1015. — Deinde cum dicit « nuda autem » Declarat quae est multitudo ea qua non contingit fieri fortem statum paucorum. Et primo facit hoc. Secundo tangit reme­ dia per quae contingit illam melius ordinari ad fortem statum paucorum cum dicit, « Opor­ tet autem etc. ». In prima dicit, quod potentia multitudinis, quae non utitur armis, sed ordinatur ad leves operationes, puta ad cursum, ad ascensum mu­ rorum; et navalis, quae in aqua pugnat, omni­ no sunt populares non paucorum : tales au­ tem propter defectum virtutis et rationis se­ quuntur impetum; et ideo ubi est multa mul­ titudo talium, si dissensionem habeant ad su­ periores, pugnant, contendentes deterius contra eosdem; et ideo non bene ordinabiles sunt ad statum paucorum. Secundo cum dicit, « Oportet autem etc. », tangit remedia. Primo unum. Secundo cum di­ cit, « Oportet autem etc. », aliud. In prima dicit, quod cpntra inordinationem et malitiam praedictae multitudinis oportet duces exercitus adducere remedium, videlicet adiungendo ad equestrem multitudinem, et etiam ad pedestrem, utentem tamen armis, tantum de multitudine expeditorum quantum eis congruit, et non plus; ut videlicet ad tan­ tam multitudinem equestrium apponatur tanta multitudo expeditorum quanta est eis necessa­ ria ad finem, sic tamen quod non praevaleat in potentia, et non sit maior. Similiter autem et ad armativam. Ratio autem quare expedit talem multitu­ dinem ordinari bene in exercitu, est, quia nos videmus, quod popularis multitudo quando dissentit a divitibus praevalet contra eos pro­ pter virtutem expeditorum, quia expediti fa­ ciles existentes, faciliter insurgunt contra eque­ stres, et etiam contra pedestres armatos, quia ipsi divites sunt et oppressivi suipsius; et ideo expedit paucorum potentiae divitibus retinere sibiipsis hanc potentiam expeditorum contra populares, et eos constituere et ordinare sic, ut per benivolentiam et bonam ordinationem cum eisdem expeditis praevaleant contra eos. 1016. — Deinde cum dicit « oportet au­ tem » Ponit secundum remedium, quod etiam est ad declarationem dicti; dicens quod adhuc ex­ pedit paucorum statui ad bonam ordinationem expeditorum distinguere secundum aetates, vi­ delicet in iuniores et seniores ipsorum, et iuniores filios ipsorum exercere ad cursum, sal­ tum, ascensum; ulterius autem magis provectos — 329 — L. VI, 1. vi IN POLITICORUM 1016-1020 puos et honorabiliores principatus in tali re­ et fortiores constituere athletas ad opera fa­ publica facere oblationes donariorum magno­ cienda, puta vel ad onera portanda, vel ad duellum, vel ad aliquod aliud tale. Et ex rum vel deo, vel communitati. Ex hoc enim sequuntur duae utilitates: una quod populares hoc sequuntur duo. Primo quod benivolentiam non affectabunt principatus propter magnitu­ expeditorum habebunt, quasi habentes curam er sollicitudinem de bona ordinatione ipso­ dinem donariorum, et ideo magis quieti erunt : alia quia multum compatientur principantibus rum : aliud autem, quia ipsi iuvenes magis videntes eos multa expendere in eis: pauperes exercitati erunt in eis, quae expediunt statui paucorum. enim divitias maximum bonum reputant, ex quo sequitur maior quietatio ipsorum. 1017. — Deinde cum dicit « appositionem autem » 1019. — Deinde cum dicit « congruit au­ tem » Ponit elementa ad salvandum potentatum paucorum. Ponit tertium; dicens, quod adhuc expedit assumendos ad principatum sacrificia magni­ Et primo ponit huiusmodi elementa. Secun­ do cum dicit, « Sed hoc etc. » tangit dicta fica facere, et magnitudinem expensarum, et facere aliquod convivium magnum toti civi­ non observari nunc in paucorum statibus. tati, ut sic populus participans convivio, et vi­ In prima ponit unum elementum. Secundo dens civitatem bene dispositam et ornatam, et cum dicit, « Adhuc autem etc. » ponit secun­ secundum aedificia communia et propria, et dum. Tertio cum dicit, « Congruit autem sa­ etiam multa seorsum posita, et dedicata ad crificia etc. » ponit aliud. honorem dei, gaudeat, et per consequens velit In prima dicit, quod ad salvandum poten­ manere rempublicam; et iterum magnitudo ex­ tatum paucorum expedit aliquos de popularibus apponi reipublicae, utputa de his qui aliquam pensarum expediens est insignibus sicut me­ moriale, et ad diffusionem famae: sicut enim honorabilitatem habent divitiarum, vel sicut fiebat Thebis, puta, quod nullus accipiebatur ; dicit Aristoteles in quarto Ethicorum, amantur ad rempublicam ipsorum qui non abstinuisset maxime liberales omnium aliorum qui aliis a foro venalium per decennium, sicut dicebatur praestant virtutibus; utiles enim sunt et pro­ prius in quarto, vel sicut observabant in Mas­ sunt dando; propter quod magis diffunditur silia quadam alia civitate, qui distinguebant fama hominis per actum dationis liberalis. 1020. — Consequenter cum dicit « sed hoc inter dignitatem eorum qui attingebant ad rem­ publicam, et eorum qui non participabant; et nunc » si inveniebant aliquos non participantes di­ Tangit contrarium esse in consuetudine mo­ gniores vel aeque dignos quibusdam qui par­ dernorum; dicens, quod ea quae dicta sunt ticipabant, assumebant ipsos, vel aliquos ex non observant moderni, qui regunt in pauco­ eis: per talem enim appositionem popularium rum republica vel insignes; non enim quae­ runt bonam famam magis, aut etiam honores, ipsi reipublicae magis diligunt ipsam, et ideo magis nituntur eam salvare. Hoc tamen est sed magis extorsiones pecuniarum calumnio­ observandum, sicut dicebatur prius, quod non se, seu qualitercumque: propter hoc modernae respublicae paucorum sunt pravae respublicae assumatur magna multitudo talium; possunt enim inordinationem facere paucorum poten­ populares, in quibus quaeritur magis extorsio tiam; sed tanta, ut cum ipsa valentiores sint pecuniae, quam honor. Et tunc récapitulai di­ reliqua multitudine regionis. cens, quod ex quibus et quomodo contingit 1018. — Deinde cum dicit « adhuc autem * bene firmare status populares et paucorum Ponit secundum elementum; dicens, quod male ordinatos intantum est determinatum. expediens est eos qui assumuntur ad praeci­ — 330 — IN POLITICORUM L. VI, 1. vu LECTIO VIL (nn. 1021-1046; [875-900]). De magistratibus a quibus civitates administrandae sunt. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1321b4 - 1323al0) 875. Consequens autem dictis est, dividere bene quae circa principatus quot, et qui, et quorum, sicut dictum est et prius. 876. Sine necessariis quidem enim principa­ tibus impossibile est esse civitatem; sine iis autem qui ad bonum ordinem et ornatum, impossibile habitari bene. 877. Adhuc autem necessarium in parvis quidem pauciores esse principatus, in magnis autem plures, sicut extitit prius dictum. Qua­ les igitur congruit simul ducere, et quales separare, oportet non latere. 878. Primo quidem igitur cura necessario­ rum, quae circa forum, cui oportet quemdam principatum praeesse aspicientem circa con­ tractus, et bonum ornatum: fere enim neces­ sarium omnibus civitatibus, hunc quidem eme­ re, hunc autem vendere, ad eam quae ad in­ vicem necessariam utilitatem; et hoc est ac­ commodatissimum ad autarchiam, propter quam videntur in unam politiam convenisse. 879. Altera autem cura huic habita, et pro­ pinqua, quae eorum quae circa municipium publicorum et propriorum, qualiter bonus or­ natus sit et cadentium aedificiorum et viarum salvatio et directio, et confinium ad invicem, qualiter sine querela se habeant, et curae aliae quaecumque iis similis modi. Vocant autem plurim astynomiam talem principatum; habet autem partes plures numero, quarum ad alias alios instituunt in civitatibus magis populo­ sis, velut murorum factores; et fontium cura­ tores, et portus custodes. 880.Alia autem necessaria et consimilis huic. De eisdem quidem enim, sed circa re­ gionem est, et de eo quod extra oppidum. Vocant autem principes hos, ii quidem agro­ nomes ii autem hylores. Hae quidem igitur curae horum sunt tres. 881. Alius autem principatus ad quem red­ ditus communium referuntur, a quibus custo­ dientibus patiuntur ad unamquamque dispensa­ tionem. Vocant autem receptores hos et ca­ merarios. 882. Alius autem principatus ad quem re­ scribi oportet proprios contractus et iudicia ex praetoriis : apud eosdem autem istos, et scripturas sententiarum fieri oportet, et indu­ ctiones. Alicubi quidem igitur partiuntur et hunc in plures: est autem unus principalis horum omnium: vocantur autem Hieromnimones et praesides, et aliis iis nominibus propinquis. 883. Post hunc autem consequens quidem, necessariissimus autem fere, et maxime diffi­ cilis principatuum est, qui circa actiones con­ demnatorum et praepositorum scriptionibus, et circa custodias corporum. 884. Gravis quidem igitur est, propter mul­ tam habere inimicitiam; ita ut ubi non est magna lucrari, neque principari sustinent ipso, neque qui sustinent volunt agere secundum leges. 885. Necessarius autem est, quia nullus pro­ fectus est fieri quidem sententias de iustis, has autem non accipere finem. Quare si factis non communicare invicem impossibile, et executionibus non factis. 886. Propter quod, melius non unum esse hunc principatum, sed alios ex aliis praetoriis, et circa praepositiones eorum quae rescripta sunt eodem modo tentare dividere. Adhuc au­ tem quaedam agere, et ipsos principatus, aliosque et novorum magis novos, et eos qui in­ stantium, cum alter condemnaverit, alterum esse exequentem, velut asty nomus eos qui agoranomon; eos autem qui ab iis, alios. 887. Quanto enim utique minor inimicitia infuerit exequentibus, tanto magis accipient finem exeeutiones. Eosdem quidem igitur esse condemnantes et exequentes inimicitiam ha­ bet duplicem : de omnibus autem eosdem, adversarios omnibus. 888. In multis autem locis divisi sunt qui custodit, ad eum qui exequitur; velut Athe­ nis vocatorum undecim; propter quod melius et hunc separare, et sophisma quaerere etiam circa hunc: necessarius quidem enim non minus dicto. 889. Accidit autem epiiches quidem fugere maxime hunc principatum, pravos autem non securum facere dominos. Ipsi enim indigent custodia aliorum, magis quam possint alios custodire. 890. Propter quod oportet, non unum re­ positum principatum esse apud ipsos, neque continue eodem, sed iuvenum, ubi aliquis epheborum vel custodiarum est ordo. Et prin­ cipatuum oportet secundum partes facere cu­ ram alios. Hos quidem igitur principatus, tamquam necessariissimos ponendum esse primos. 891. Post hos autem necessarios quidem nihil minus, in maiori autem schemate or­ dinatos. Etenim experientia et fide indigent multa, tales autem erunt utique qui circa cu­ stodiam civitatis, et quicumque ordinantur ad bellicas opportunitates. Oportet autem et in — 331 L. VI, 1. vu IN POLITICORUM pace et in bello, portarum et murorum cu stodiae similiter curatores esse, exquisitionis et coordinationis civium. 892. Hic quidem igitur in omnibus iis prin­ cipatus plures sunt, hic autem pauciores, ve­ lut in parvis civitatibus unus in omnibus. Vocant autem duces exercitus et principes belli tales. Adhuc autem et si sint equites, aut nudi, aut sagittarii, aut nautici, et su­ per horum unumquemque aliquando con­ stituuntur principatus vocati navarchiae, et equiarchiae, et ordinum archiae, et particu­ lariter autem quod sub iis hierarchiae, in­ sidiarum dispositiones, et phylarchiae, et quaecumque partes horum: quod autem om­ ne una quaedam horum est species curae bellicorum. Circa hunc quidem igitur prin­ cipatum habet hoc modo. 893. Quoniam autem principatuum quidam etsi non omnes tractant multa communium, necessarium alium esse sumentem rationem, et emendantem ipsum, nihil aliud tractan­ tem. Vocant autem hos, ii quidem correcto­ res, ii autem ratiocinatores, ii autem exquisi­ tores, ii vero synigores. 894. Praeter omnes autem hos principatus qui maxime dominans est omnium. Idem enim saepe habet finem, et ephoriam quae praesidet multitudini, ubi dominans est po­ pulus : oportet enim esse congregans, quod dominans politiae. Vocantur autem hic qui­ dem praeconsules propter praeconsiliari; ubi autem multitudo est consilium magis. Poli­ tici quidem igitur principatuum tot quidem sunt. 895. Alia autem species curae quae circa Deos, velut sacerdotes et curatores eorum quae circa sacra, ut serventur existentia, et erigantur decidentia aedificiorum, et aliorum quaecumque ordinata sunt ad Deos. 896. Accidit autem, curam hanc alicubi qui­ 1021-1023 dem esse unam, velut in parvis civitatibus, alicubi autem multas et separatas sanctitatis, puta sacrorum factores et templorum custo­ des et camerarios sacrarum pecuniarum. Ha­ bitus autem huic qui determinatus ad immo­ lationes communes omnes quascumque non assignat lex sacerdotibus, sed a communi mensa habent honorem. Vocant autem qui­ dem principes hos, ii autem reges ii vero prytanes. 897. Necessariae quidem igitur curae sint de iis, ut est dicere summatim, circa daemo­ nia et bellica, et circa redditus, et ea quae expenduntur, et circa forum, et circa muni­ cipium, et portus, et regionem. Adhuc quae circa praetoria, et commutationes, scripturas et exeeutiones et custodias, et circa ratiocina­ tiones; et exquisitiones, et correctiones prin­ cipatuum, et finaliter quae circa consilians sunt communium. Proprii autem civitatibus, quae magis vacant et magis gaudent. 898. Adhuc autem so liciti de bono ornatu, de gyneconomia, de custodia legum, de lege puerorum, de principatu exercitiorum. Adhuc autem cura circa agones gymnasticos et dionysiales, et utique si quas tales alteras acci­ dit fieri theorias. 899. Horum autem manifeste quidam sunt non demotici principatuum, puta gyneconomia et paedonomia: egenis enim necesse uti mu­ lieribus et pueris tamquam consequentibus propter inservilitatem. 900. Tribus autem existentibus principati­ bus secundum quos eligunt quidem principa­ tus principales, scilicet custodibus legum, praeconsulibus, consilio : qui quidem legum cu­ stodes, aristocraticum, oligarchicum autem qui praeconsules, consilium vero demoticum. De principatibus quidem igitur in typo fere di­ ctum est de omnibus. COMMENTARIUM 1021. — Postquam Philosophus declaravit ex quibus et qualiter instituantur respublicae minus rectae, determinat nunc de principatibus carumdem, supplendo quod in fine quarti omiserat. Et circa hoc primo dat intentionem et ra­ tionem eius. Secundo cum dicit, « Primo qui­ dem etc. » prosequitur. Circa primum primo dat intentionem suam; dicens, quod post ea quae dicta sunt, oportet determinare ea quae pertinent ad principatus: puta quot sunt principatus necessarii in huius­ modi rebuspublicis, et qui secundum speciem, et quorum sint domini, sicut dicebatur prius in fine quarti. 1022. — Deinde cum dicit « sine necessa­ riis » Dat necessitatem huius considerationis; et dividitur in duo. Primo enim assignat rationem unam. Se­ cundo cum dicit, « Adhuc autem etc. » aliam. In prima parte intendit rationem hanc. De illis sine quibus, aut impossibile est esse civi­ tatem, aut bene habitari, et consequenter, opor­ tet determinare vel considerare rempublicam: sed sine principibus, aut non est possibile civi­ tatem, aut non bene habitari: ergo etc. Ma­ iorem supponit sicut manifestam, minorem subiungens, dicens quod sine principatibus ne­ cessariis, puta sine principatu principali, et ducatu exercitus, et etiam iudicio, et aliis hu­ iusmodi, non potest esse civitas: sine princi­ patibus autem qui curant de bono ornatu ci­ vium quantum ad exteriora vel accidentia ma­ gis, non potest bene habitari. 1023. — Deinde cum dicit « adhuc autem » Ponit secundam rationem; dicens, quod praeterea in civitatibus parvis necesse est pau­ ciores principatus, et plures in unum coniungi; tum quia pauciores sufficiunt, tum quia non plures inveniuntur esse sufficientes. In ma­ gnis autem civitatibus, oportet plures esse, et unum dividi in plures propter oppositas cau­ sas, sicut dictum fuit in quarto huius. Opor­ tet igitur civem non ignorare quales principatus convenit coniungere in unum, et quales divi­ dere in plures: hoc autem non contingit nisi sciatur qui et quot sunt, et quorum domini, et — 332 — 1024-1028 IN POLITICORUM quam habitudinem habent adinvicem, et qui propinquiores et qui remotiores secundum na­ turam: ergo necesse est ista praeconsidcrare. 1024. — Deinde cum dicit « primo qui­ dem » Prosequitur: et est intelligendum, quod si­ mul determinat qui et quorum et quot. Et dividitur in partes duas. Quia primo facit quod dictum est. In secunda cum dicit, « Ho­ rum autem etc. », ad quam rempublicam per­ tineant quidam illorum magis. Adhuc circa primum primo declarat dc ne­ cessariis magis. Secundo cum dicit, « Adhuc autem solicit! etc. », de his quae ad bonum ornatum. Adhuc primo facit quod dictum est. Secun­ do cum dicit, « Necessariae quidem igitur etc. » recolligit. Circa primum adhuc primo determinat de principantibus rebuspublicis. Secundo cum di­ cit, « Alia autem specie etc. » de his qui cu­ rant de divinis. Circa primum adhuc primo determinat de principantibus minoribus particularibus. Secun­ do cum dicit, « Praeter omnes autem hos etc. » de universali et summo. Adhuc prima in duas. Primo facit quod di­ ctum est. Secundo cum dicit, « Quoniam au­ tem etc. » de eo, qui habet curam super cor­ rectione et emendatione ipsorum. Circa primum adhuc primo determinat de principantibus, qui habent curam super rebus exterioribus. Secundo de his qui habent curam de personis civium, cum dicit, « Post hunc autem etc. ». Circa primum duo facit. Quoniam primo determinat de his qui habent curam super re­ bus exterioribus. Deinde cum dicit « altera autem cura, etc. » de eo, qui habet curam de rescriptis super praedictis et accessoriis. Prima dividitur in tres. Primo determinat de eo qui habet curam de his quae circa forum. Secundo cum dicit, « Alia autem necessaria etc. » de his quae circa aedificia et immobilia. Tertio cum dicit, « Alius autem principatus etc. » de eo qui habet curam super redditibus communibus. In prima parte dicit, quod primo oportet esse quemdam principatum circa forum eorum quae sunt necessaria civitati, qui aspiciat, quod contractus talium iuste et legitime fiant, et etiam aedificia circa forum bene ordinata sint: puta in quibus fiunt huiusmodi contractus. Cuius ratio est, quia in omnibus civitatibus fere necesse est aliqua recipere per emptionem, et aliqua emittere per venditionem, et quan­ tum ad totam civitatem et respectu aliorum, et quantum ad cives inter se. « Fere » autem dicit, quia contingit esse aliquam civitatem per se sufficientem, in qua hoc non est necessa­ rium. Et hoc est convenientissimum ad per se sufficientiam : est enim civitas communitas per­ fecta omnis per se sufficientiae terminum ha­ bens, ut dicebatur in primo, propter quam convenerunt in unam civitatem. L. VI, 1. vu Quia enim una domus non est sibi suffi­ ciens, ideo conjungitur alii in vico: et quia unus vicus nec pauci sufficiunt sibi omnino, ideo plures coniunguntur in civitate una quae per se sufficiens est: per se autem sufficiens non potest esse, nisi per commutationes mu­ tuas, quae fiunt per emptionem et venditio­ nem, vel inter se, vel ad alios legitime factas: hoc autem non essent nisi esset aliquis diri­ gens, et reducens inaequale ad aequalitatem pei sapientiam et publicam potestatem: hoc autem est principatus: est igitur necessarius principatus quidam circa contractus. 1025. — Deinde cum dicit « altera autem » Determinat de principatibus, qui curant de aedificiis publicis et propriis. Et primo dc his qui curant de his quae in civitate. Secundo cum dicit, « Alia autem etc. » de his quae extra. In prima parte dicit, quod alius est princi­ patus consequenter se habens ad istum, et propinquus eidem, qui habet curam de aedifi­ ciis communibus et propriis, et stratis, et aquae ductibus, et aliis huiusmodi qualiter fiant ut expedit, et bene disposita sint, secundum quod expedit civitati, et qualiter ruinosa aedificia reparentur et qualiter confinia aedificiorum sic determinentur, ut sint sine querela, et de aliis huiusmodi quae sunt similia huic curae. Qui­ dam autem vocant hunc principatum aedilita­ tem. Praedictus autem principatus plures par­ tes habet secundum modum; quarum aliae et aliae ad alia et alia ordinantur in civitatibus magnis; puta factores murorum et curatores fontium et custodes portus et fortalitiorum ci­ vitatis. 1026. — Deinde cum dicit « alia autem » Determinat de his quae in regione; dicens, quod alius principatus est necessarius consi­ milis praedicto: de illis enim eisdem de qui­ bus curat praedictus est iste extra civitatem in regione; puta ille qui curat de castris et aedi­ ficiis et aquaeductibus et confinibus agrorum et aliorum quae sunt extra civitatem. Appel­ lant autem quidam istos definitores, alii cu­ stodes agrorum. Isti igitur sunt tres principatus necessarii. 1027. — Deinde cum dicit « alius autem... redditus » Determinat de eo qui habet curam circa redditus communes; dicens, quod alius est principatus qui habet curam circa communes redditus: ad quem tria pertinent: scilicet re­ cipere ipsos a differentibus et custodire rece­ ptos et distribuere quod necessarium est in unaquaque dispensatione secundum ordinatio­ nem civitatis vel superiorum: et vocantur a quibusdam receptores, a recipiendo; a qui­ busdam autem quaestores. 1028. — Deinde cum dicit « alius autem... rescribi » Determinat de eo, coram quo fiunt rescripta de contractibus et iudiciis; dicens, quod alius est principatus ad quem referuntur omnia re­ scripta contractus et iudicia, ut habeant au­ — 333 — L. VI, 1. vu IN POLITICORUM 1028-1033 cens, quod necessarius quidem est huiusmodi ctoritatem, scilicet per signi eius appositio­ principatus, quia nihil proficuum est recte se­ nem; apud quos etiam oportet manere regicundum iustitiam sententiare de actionibus, et strum cum rescripto contractuum et senten­ sententias rectas non deducere ad finem per tiarum, et etiam eorum qui inducuntur in ci­ exeeutionem. In operabilibus enim iudicium vitate. Iste vero principatus in civitatibus ma­ rectum est propter operationem sicut propter ioribus distinguitur in plures, sed unum opor­ finem : agere autem aliquid eorum quae sunt tet esse principalem omnium, sicut nunc vi­ ad finem per se et non deducere ad finem vel demus in curiis magnatum aliquem concellaattingere, non est proficuum, propter quod rium principalem et alios plures esse sub eo, si impossibile est communicationem civium puta notarios et registrarios et huiusmodi; et invicem salvari non factis sententiis rectis de vocantur a quibusdam praefecti vel memoria­ controversiis suborientibus inter ipsos, impos­ les, quia apud eos debet remanere memoria sibile est eamdem communicationem civium magnorum quae fiunt in civitate. Ab aliis au­ adinvicem salvari, nisi sententiae latae recte tem aliis nominibus propinquis. execution! demandentur. Si igitur necessarium 1029. — Deinde cum dicit « post hunc » est in civitate communicationem salvari neces­ Determinat de eo qui principatur super sitate quae est in ordine ad finem, necessa­ ipsa substantia civium. rium est eadem necessitate iustas sententias Et primo de eo qui habet curam super demandare execution! : hoc autem principa­ actionibus condemnandorum et proscribendo­ liter fit per huiusmodi principatum : quare hu­ rum. Secundo cum dicit, « Post hoc autem iusmodi principatus necessarius est si debeat etc. » de eo qui habet curam super custodia salvari communicatio. civium. 1032. — Deinde cum dicit « propter Circa primum, primo ostendit quod princi­ quod » patus talis gravis et necessarius est. Secundo cum dicit, « Contingitquc », tangit quoddam Tangit quaedam expedientia circa ipsum; et accidens circa ipsum. dividitur in partes duas. Circa primum primo facit quod dictum est. Primo tangit quaedam documenta et ratio­ Secundo cum dicit, « Praeterea melius est nem assignat. Secundo cum dicit, « In multis etc. » tangit quaedam expedientia ad moven­ autem locis etc. » adiungit aliud. dum gravitatem ipsius. Circa primum primo tangit documenta. Se­ Circa primum primo proponit. Secundo cundo cum dicit, « Quanto enim etc. » assi­ cum dicit, « Gravis quidem igitur etc. » gnat rationem. probat. In prima dicit, quod quia huiusmodi prin­ cipatus est necessarius et gravis et expedit In prima dicit, quod post praecedentem istum principatum non esse unum tantum, principatum qui maxime necessarius est, sicut sed distingui in plures, et alios ex aliis iudiprimum principium in unoquoque genere, et ciis accipere, ut puta quod alius sit qui au­ est maxime difficilis inter omnes, puta ille qui diat accusationem, alius qui inquirat, alius curat de exactionibus condemnandorum ad autem qui sententiet: et similiter eos qui circa mortem, et relegandorum secundum accusa­ rescripta intendunt, oportet tentare dividere, tiones inscriptas, et circa custodiam corporum puta ut unus scribat accusationem, alius in­ ipsorum antequam condemnentur aut proscri­ quisitionem, alius sententiam. bantur. Iterum expedit quosdam de istis agere ali1030. — Deinde cum dicit « gravis qui­ j I qua et quosdam alia, puta eos qui magis fue­ dem » runt in principatu iudicare minus periculosa, Probat vel assignat rationem istorum. novos autem nova, et veteres magis pericu­ Et primo gravitatis ipsius. Secundo cum di­ losa, et iterum negotiorum instantium si aliter cit, « Necessarius autem etc. » assignat ratio­ condemnaverit alterum exequi; verbi gratia, nem necessitatis. eos quos principantes intra civitatem condem­ In prima dicit, quod principatus praedictus naverint principantes extra civitatem magis gravis est valde propter multas inimicitias puniant exequendo, et e contrario. multorum : amici enim condemnandorum et proscribendorum habent ad ipsum odium ut 1033. — Deinde cum dicit « quanto enim » in pluribus, siquidem ille vel illi qui diligunt Assignat rationem; dicens, quod ista obser­ aliquos sunt inimici inimicorum illorum: et vanda sunt, quoniam quanto minor erit ini­ tanta est inimicitia ad ipsum, quod ubi non micitia huiusmodi principantibus, tanto sen­ contingit multum lucrari, pauci aut nulli su­ tentiae et exeeutiones magis de fine accipient. stinerent praeesse in isto principatu; et si sint Eosdem autem esse condemnantes et exequenaliqui qui sustinent, nolunt procedere in ipso tes inimicitiam habet propter duo: tum quia secundum rigorem, timentes inimicitias vel of­ condemnat, tum quia exequitur; eos autem fensionem : timor enim et amor saepe solent omnia tractare quae pertinent ad dictum prin­ pervertere iudicium principantis. cipatum inimicitiam habet quantum ad omnia. Si autem dividantur, ita quod alteT sit con­ 1031. — Deinde cum dicit « necessarius demnans et alter sit exequens; et diversa di­ autem » versis attribuantur, dividetur inimicitia: quare Probat vel assignat causam necessitatis; di­ — 334 — 1034-1040 IN POLITICORUM minor erit ad singulos: et sententiae et executiones magis finem accipient; quod est expedientius. 1034. — Deinde cum dicit « in multis » Adiungit aliud; dicens, quod in multis civi­ tatibus divisi sunt, ille qui custodit illos qui condemnandi sunt et ille qui exequitur sen­ tentiam, sicut Athenis illi qui vocabantur un­ decim viri; et ideo expedientius est et illos se­ parare et alia sophismata et adumbrationes circa hoc facere per quae contingat minorem esse inimicitiam, et per consequens minus gra­ vem principatum; necessarius enim est non minor praedicto. 1035. — Deinde cum dicit « accidit au­ tem » Tangit accidens inducens impedimentum circa ipsum. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, « Propter quod etc. » tangit remedia. In prima dicit, quod propter difficultatem quae est in isto principatu, viri boni fugiunt huiusmodi principatum, malos autem non est securum apponere in ipso, mali enim magis indigent regula et custodia aliorum quam possint alios regere vel etiam custodire: re­ gulans enim alium in se oportet esse regulalum prius. 1036. — Deinde cum dicit « propter quod » Tangit remedia; dicens, quod quia boni fu­ giunt principatum istum propter causam prae­ dictam, expediens est non esse tantum unum principantem in huiusmodi negotio, nec etiam continue eosdem principari, sed modo hos modo alios; quia etiam nos videmus quod ubi est aliquis ordo iuniorum, vel ubi est or­ do custodiarum civium et principatuum, opor­ tet istorum curam facere particulariter, nunc quidem hos, nunc autem illos. Isti autem principatus qui dicti sunt, ponendi sunt ne­ cessarii et primi respectu praedictorum prius. 1037. — Deinde cum dicit « post hos » Inquirit vel prosequitur de eo qui habet curam super custodiam civium. Et circa hoc primo dat necessitatem ipsius. Secundo cum dicit, « Hic quidem igitur etc. » tangit eius divisionem. In prima ipse dicit, quod post praedictos principatus necesse est ponere alios non mi­ nus necessarios si debeat salvari commutatio civilis, ordinatos tamen in excellentiori gradu dignitatis, quoniam indigent ad exeeutionem principatus prudentia multa, quae habetur per experientiam longi temporis, et multa fide, id­ est multa fidelitate. Isti autem sunt qui cu­ stodiunt civitatem, et ordinantur ad opportu­ nitates bellicas contra inimicos civitatis. Ex­ pedit enim, si debeat salvari, esse curatores ipsius, et in tempore pacis, et in tempore belli. Tales etiam sunt illi ad quos pertinet custodire portas et muros; similiter illi qui habent curam exquirendi insidias, et de or­ dinatione civium adinvicem pacifica. Tales au­ tem ad recte operandum indigent prudentia L. VI, 1. vir multa et fidelitate, quia indiscretio et infide­ litas ipsorum de facili induceret corruptionem civitatis. 1038. — Deinde cum dicit « hic quidem » Tangit divisionem ipsius; dicens, quod ista cura in quibusdam civitatibus continet princi­ patus plures, sicut in magnis et magis ordi­ natis ad bellum. In aliis autem pauciores, sic­ ut in parvis civitatibus contingit aliquem unum de civibus praefici in tota cura, vel ali­ quos paucos. Et aliqui vocant istos principa­ tus, ducatus exercitus, alii principes belli. Ite­ rum si in civitate inveniantur equites multi, aut pedites, sicut expositum est prius, aut sa­ gittarii, qui ordinantur ad pugnam sagittando, vel nautici, qui pugnant in navibus, aut ali­ qui alii tales, super unumquodque istorum in maioribus civitatibus ordinantur aliqui princi­ pautés, ex hoc nominationem habentes; sicut praefecti navales, et equitum, et legionum. Et adhuc magis particulatim sub unoquo­ que istorum sunt multi principatus particu­ lares, puta in nauticis praefectis triremium, similiter et ille qui habet curam super dispo­ sitione insidiarum, et illi qui dicuntur prae­ fecti cohortium ct tribuni militum, et quicum­ que alii tales diversitatem talem habent. Om­ nia tamen ista habent unam speciem curae communem, quae dicitur cura belli; et per consequens unum principatum supremum ad quem omnes alii ordinantur. Hoc ergo modo se habent circa principatum. 1039. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Prosequitur de eo, cuius est corrigere alios quosdam principatus, dicens : quoniam qui­ dem principantes in civitate, quamvis non omnes, habent tractare bona communia, sci­ licet colligendo et dispensando; difficile autem est huiusmodi bona tractare sine aliqua in­ quisitione vel appropriatione, eo quod omnes habent appetitum huiusmodi bonorum, si non sint studiosi et fidelissimi viri, necessarium est esse aliquem principatum super istos, cuius sit sumere rationem super receptis et expensis, et corrigere ubi invenerit delinquentes. Aliter enim contingeret distractio in bonis commu­ nibus civitatis et iniustitia. Expedit autem, quod ille principatus super nullo alio habeat curam, ut diligentius possit curare de prae­ dictis. Vocantur autem isti principatus a qui­ busdam correctores, eo quod corrigere habent delinquentes; a quibusdam vero rationales, eo quod debent audire rationes; a quibusdam scrutatores, eo quod habent exquirere diligen­ ter; ab aliis procuratores. 1040. — Deinde cum dicit « praeter om­ nes » Determinat de maximo principatu; dicens, quod praeter praedictos principatus est alius necessarius, ille scilicet qui habet dominium super omnibus, et ad quem omnes alii ordi­ nantur, a quo accipientes rationem operandi diriguntur in eis quae subsunt curae ipsorum, et ad quem finaliter reducuntur omnes ope­ — 335 — L. VI, 1. vit J N POLITICORUM rationes civitatis. Oportet autem id quod co­ git summam habere in republica auctoritatem. Appellant autem quibusdam in locis praeconsultores, ex eo quia ante deliberant: ubi vero multitudo est, consilium dicitur. 1041. — Deinde cum dicit « alia autem » Determinat de principatu qui dirigit in his quae ad Deum pertinent. Et circa hoc duo facit. Primo enim prae­ mittit opportunitatem ipsorum. Secundo cum dicit, « Accidit autem etc. » ponit distinctio­ nem istius principatus vel unionem in diversis civitatibus. In prima dicit, quod alia est species prin­ cipatus necessaria in civitate; puta eorum quae ad divina pertinent, cuius sunt sacer­ dotes sacra tractantes, et eorum qui curant de aediliciis sacrarum domuum, qualiter salvae maneant, et si aliqua decidant erigantur; et etiam aliorum quorumcumque, quae ad cul­ tum divinum ordinantur. 1042. — Deinde cum dicit « accidit au­ tem » Ponit divisionem et unionem eius in rebus­ publicis diversis, dicens, quod iste principatus alicubi est unus tantum curans de omnibus quae pertinent ad praedictum cultum, sicut in civitatibus parvis; alicubi autem sunt multi et separati principatus, puta sacrificia offe­ rentes et custodes templorum et aerarii sa­ crarum pecuniarum Deo dedicatarum, conse­ quenter autem ille qui ordinatur ad dispen­ sandas immolationes communes quas non as­ signavit lex ipsis sacerdotibus, sed recipiunt ipsas a mensa communi. Erant enim apud gentiles quaedam quae immolabantur, quae sacerdotes accipiebant de propriis; quaedam autem quae ministrabantur eis a communi; et isti a quibusdam vocabantur reges, a quibus­ dam vero pontifices maximi. 1043. — Deinde cum dicit « necessariae quidem » Recolligit praedictos principatus dicens quod principatus necessarii, ut contingit di­ cere in summa sunt de his et circa hoc: puta principatus circa rem divinam, et principatus circa bellica, et ille qui curam habet super acceptione reddituum et dispensatione eorum, et ille qui habet dominium circa forum quan­ tum ad commutationes, et ille qui circa mu­ nicipium civitatis, et exterius circa portum et regionem subtectam civitati; iterum ille qui circa iudicia et circa scripturas commutatio­ num et circa exeeutiones sententiarum, et ille qui habet curam super custodia civitatis et regionis, et ille qui habet audire compositum 1040-1046 et corrigere delinquentes, et finaliter circa consilia. In civitatibus autem, quae magis vacant ab exterioribus bellis, et intendunt speculationi, et magis delectantur circa talia, sunt alii pro­ prii principatus, de quibus nunc dictum non est, nec de republica talium civitatum, sed tantum dictum est de principatibus pertinen­ tibus ad statum paucorum et popularem, de quibus erat prius determinatum; quamvis quaedam istorum pertineant etiam ad prae­ dictas civitates. 1044. — Deinde cum dicit « adhuc au­ tem » Determinat de principatibus non necessa­ riis magis; dicens, quod adhuc praeter prin­ cipatus praedictos et necessarios sunt alii prin­ cipatus curantes de bono ornatu civitatis et civium, de mulierum disciplina et de custo­ dia legum, ita quod nullus transgrediatur, et de lege puerorum puta disciplina et cura ipso­ rum, de gymnasiorum gubernatione, iterum de ludis gymnasticis, in quibus homines exerce­ bant se nudi, et de musicis, et aliis huiusmodi spectaculis. 1045. — Deinde cum dicit « horum au­ tem » Declarat ad quas respublicas pertineat qui­ dam horum principatuum. Et primo declarat hoc, de quibus minus principalibus. Secundo cum dicit, « Tribus autem existentibus etc. » de principalibus. In prima dicit, quod quidam istorum prin­ cipatuum non competunt statui populari, pu­ ta principatus mulierum, puerorum lex vel principatus. Et ratio huius est, quia in popu­ lari statu est multitudo egenorum, egeni au­ tem necesse habent uti mulieribus et pueris tamquam quibusdam consequentibus de ne­ cessitate, ad operationes necessarias et servi­ les propter carentiam servorum; hi enim quia servos non habent, utuntur mulieribus et pue­ ris sicut servis. 1046. — Deinde cum dicit « tribus autem » Declarat hoc idem de quibusdam principa­ tibus; dicens, quod, cum sint tres principatus secundum quos eligunt alios principales prin­ cipatus, scilicet conservatores legum, praeconsultores et consilium; legum conservatores pertinent ad statum optimatum, quia legum conservatores prudentia indigent, et virtute, quae sunt principalia in statu optimatum. Praeconsultores autem pertinent ad paucorum statum. Consilium vero ad popularem. Sic igitur in typo et figuraliter dictum est fere de omnibus magistratibus. — 336 — LIBER SEPTIMUS SUMMA LIBRI. — OPTIMAM ABSOLUTE civitatem ostendit, tum felicitatis habita RATIONE QUAM PER OPTIMUM VIRUM CONSEQUIMUR. TUM EORUM QUAE AD FELICI­ TATEM DUCUNT: MODERATA CIVIUM MULTITUDINE. SUFFICIENTI REGIONIS UBERTATE, ACCOMMODATO URBIS SITU, EXIMIA MAGISTRATUUM MODERATIONE. PROMPTO TAM IN BELLO QUAM IN PACE SUBDITORUM MINISTERIO. CONVENIENTI FEMINARUM OBSERVA­ TIONE. ET APTA LIBERORUM EDUCATIONE. LECTIO L (nn. 1047-1058; [901-911]). Quod optima vita, et privatim unicuique, et publice civitatibus, est ad virtutem vivere, reliquis bonis ad id adiuvantibus. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1323al4 - 1324a4) 901. De politia optima facturum conve­ nientem inquisitionem, necesse determinare prius quae sit eligibilissima vita. Immanifesto enim existente hoc, et optimam politiam necessarium esse immanifestam. Optime enim agere convenit eos qui optime politizant exi­ stentibus sibi, nisi aliquid fiat praeter ratio­ nem. Propter quod oportet prius confessum esse quae sit quae omnibus (ut est dicere) eli­ gibilissima vita; post haec, utrum communi­ ter et seorsum eadem, vel altera. 902. Putantes igitur sufficienter multa dice­ re, et eorum quae extrinsecis sermonibus de optima vita, et nunc utendum ipsis. Ut vere enim ad unam divisionem nullus dubitabit utique, quoniam tribus existentibus partitioni­ bus eorum quae extrinsecus, et eorum quae in corpore, et eorum quae in anima, omnia haec existere beatis oportet. 903. Nullus enim utique dicet beatura eum qui nullam partem habet fortitudinis, neque temperantiae neque iustitiae, neque pruden­ tiae, sed formidantem quidem volantes mu­ scas, abstinentem autem a nullo extremorum, si appetat comedere vel bibere, gratia qua­ drantis perimentem amicissimos amicos, simi­ liter autem et quae circa prudentiam, sicut imprudentem et mendacem, sicut quidam pue­ rulus, vel insensatus. 904. Sed haec quidem dicta, ut omnes uti­ que concedent, differunt autem in quanto et excessibus. Virtutis quidem enim quantamcumque habere sufficiens esse putant. Divitia­ rum autem, et pecuniarum, et potentiae, et gloriae, et omnium talium infinitum quaerunt excessum. 905. Nos autem ipsis dicemus, quod facile quidem de iis, et per opera provenire fidem, videntes quia acquirant et conservant non virtutes extrinsecis, sed illa iis. Et vivendo fe­ liciter, sive in gaudere est, sive in virtute om­ nibus. sive in ambobus, quia magis existit ornatis moribus quidem et intellectu ad ex­ cessum, circa extrinsecam autem possessionem bonorum mediocribus quam iis qui illa qui­ dem possident ampliora optimis, in iis autem deficiunt. 906. Quinimmo, et secundum rationem con­ siderantibus facile conspicabile est. Quae qui­ dem enim extra, habent terminum sicut or­ ganum quoddam. Omne autem quod utile est, eorum excessum aut nocere necessarium, aut nihil proficuum esse habentibus. Bonorum au­ tem quae circa animam unumquodque quanto quidem utique excedit, tanto magis utile esse, si oportet et in iis dicere non solum quod bonum, sed et quod utile. 907. Totaliterque palam quod assequi dice­ mus dispositionem optimam uniuscuiusque rei ad invicem secundum excessum quem distan- — 337 — L. Vil, 1. i IN POLITICORUM tia quidem sortita est, quantum dicimus esse, ipsas has dispositiones. Quare siquidem est anima pretiosior et possessione et corpore et simpliciter et nobis, necesse et dispositionem optimam uniuscuiusque proportionaliter iis habere. 908. Adhuc autem, et animae gratia eligibilia nata sunt haec, et oportet omnes eli­ gere bene prudentes, sed non illorum gratia animam. 909. Quod quidem igitur unicuique felici­ tatis adiacet tantum quantum quidem virtutis et prudentiae, et eius quod est agere secun­ dum has, sit confessum nobis teste Deo uten­ tibus, qui felix quidem est et beatus, propter nullum autem extrinsecorum bonorum, sed propter seipsum ipse, et propterea quod qua­ lis quis est secundum naturam. Quoniam et bonam fortunam a felicitate, propter hoc ne­ cessarium esse alteram. Bonorum quidem enim quae extra animam causa casus et for­ tuna : iustus autem nullus neque temperatus a fortuna, neque propter fortunam est. 1047-1048 910. Habitum autem est et eisdem ratio­ nibus opportunum et civitatem felicem esse eam quae optima et agentem bene. Impos­ sibile autem bene agere iis qui non bona agunt. Nullum autem bonum opus, neque viri neque civitatis, sine virtute ct prudentia. For­ titudo autem civitatis et iustitia et prudentia eamdem habet potentiam et formam, quibus participans unusquisque hominum dicitur iu­ stus, et prudens et temperatus. 911. Sed haec quidem in tantum sint prooemialiter dicta sermone: neque enim non at­ tingere ipsa possibile, neque omnes conve­ nientes rationes contingit dicere, alterius enim studii opus sunt haec. Nunc autem suppo­ nantur tantum, quod vita quidem optima et seorsum uniuscuiusque, et communiter civita­ tibus, quae cum virtute redundante, in tan­ tum, ut sit participare iis, quae secundum virtutem, actionibus. Ad dubitantes autem di­ mittentes jn praesenti methodo consideran­ dum posterius, siquis dictis existit non per­ suasus. COMMENTARIUM 1047. — Postquam Aristoteles declaravit ex quibus et qualibus et quomodo instituenda est respublica minus recte ordinata, intendit nunc declarare quomodo et ex quibus insti­ tuenda est simpliciter optima, sive sit respu­ blica communi nomine nominata, sive respu­ blica optimatum, sive regnum. Et circa hoc praemittit quaedam pertinentia ad declarationem intenti sui. Cum dicit, « De republica autem ipsa etc. » ostendit ex qui­ bus et qualibus est instituenda. Ad instituen­ dum autem rempublicam optimam oportet praecognoscere quaedam ex parte formae ipsius reipublicae quae sumitur ex ratione ipsius finis. Quaedam autem ex parte ma­ teriae quae sunt cives ipsi, et locus, et ha­ bitatio. Et secundum hoc circa primum duo facit. Quoniam primo inquirit de fine ipsius reipu­ blicae. Secundo cum dicit, « De reliquis di­ cendum etc. » inquirit de materia. Circa primum, adhuc primo praemittit in­ tentionem suam. Et secundo cum dicit, « Pu­ tantes etc. » prosequitur. Circa primum dat intentionem suam respe­ ctu duorum; dicens primo, quod qui vult fa­ cere inquisitionem certam et convenientem materiae subiectae de republica optima sim­ pliciter non ex suppositione, necesse habet prius considerationem facere, quae vita sit eligibilissima simpliciter, idest quae sit actio optima simpliciter. Dicitur enim vita uno mo­ do de hoc quod est principium motus ex se. Sicut dicitur quod anima et vita sunt idem. Consequenter autem dicitur de operatione procedente ab huiusmodi principio intrinseco; sicut dicimus, quod sentire ct intelligere sunt vitae quaedam: et secundum hoc eligibilissimum hominis est vita optima vel actio eius secundum excellentiorem animae potentiam. Et rationem huiusmodi assignat : quoniam si non fuerit manifestum quae sit optima ope­ ratio hominis simpliciter, non erit manifestum quae sit optima respublica simpliciter; quo­ niam optime versantes in republica necessa­ rium est attingere ad optimam vitam, seu actionem hominis, aut simpliciter, aut secun­ dum exigentiam dispositionum inexistentium, secundum quarum diversitatem necessarium est actionem seu finem diversificari, sicut actio­ nem artificis optimam necesse est diversificari propter diversitatem materiae ex qua opera­ tur. Dico autem quod optime versantes in re­ publica oportet attingere ad optimam opera­ tionem, nisi fuerit aliquid quod accidet prae­ ter rationem; puta vel defectus naturae vel alicuius exteriorum quae necessario exiguntur ad optimam actionem. 1048. — Igitur volentem considerare de optima republica oportet primo praeaccipi, sicut manifestum est, quae sit vita optima vel etiam actio eligibilissima omnibus hominibus, ut est dicere: quod adiungit propter hoc, quod quidam sunt male nati vel in malis con­ suetudinibus nutriti, qui vix aut nunquam possunt attingere ad optimam vitam, seu actionem hominis. Consistit autem virtus ra­ tionis eius in hoc, quia ad cognitionem cuius­ cumque oportet praecognoscere ea, ex quibus per se sumitur ratio. Per hanc enim cogno­ scitur unumquodque. Ratio autem optimae reipublicae sumitur ex optimo fine hominis, sicut universaliter ratio operabilium ex ratio­ ne finis. 'Finis autem optimae reipublicae est optimus finis hônu’nis, quia respublica non est aliud quam ordo civitatis, sicut dicitur tertio huius. Ratio autem ordinis sumitur ex fine; et ideo ad cognitionem optimae reipu­ blicae oportet praecognoscere quis sit optimus finis hominis seu actio. Deinde dat intentio­ 1048-1052 IN POLITICORUM L. Vil, 1. i geret ad aliquam partem virtutis, puta forti­ nem suam respectu alterius; dicens, quod tudinis, vel temperantiae, vel iustitiae, vel pru­ post hoc erit considerandum utrum eadem sit optima vita vel actio uniuscuiusque seorsum dentiae, quae sunt quatuor virtutes princi­ pales. viventis civis et totius civitatis, an alia et alia Nullus enim diceret illum felicem esse, qui huiusmodi et illius. 1049. — Deinde cum dicit « putantes igi­ non aggrederetur aliqua terribilia vel formi­ daret muscas volantes et paveret ad sonum tur » Prosequitur; et primo inquirit quae sit opti­ folii vel ad apparitionem umbrae: nec etiam ma vita hominis vel optimus finis. Secundo illum qui in uso ciborum vel venereorum non cum dicit, « Unum autem etc. »; utrum eadem abstinet ab aliquo extremorum, sed appeteret unius et totius civitatis, optima autem vita comedere vel bibere quodeumque vel quomo­ documque, et uteretur venereis quomodocum­ seu actio est felicitas. que vel quantumcumque. Similiter autem nec Primo igitur inquirit quae sit felicitas ho­ minis. Secundo quae ipsius civitatis, cum di­ illum qui nullam habens aequitatem iustitiae, sed gratia quadrantis (quae est quarta pars cit, « Habitum autem est etc. ». Circa primum primo praemittit suppositio­ denarii) habendi quomodocumque vellet peri­ nem praedictam. Secundo cum dicit, « Nemo mere amicos dilectissimos. Similiter autem se enim dicere etc. » manifestat eam quantum ad habet in his quae circa prudentiam. Nullus enim diceret illum esse beatum, qui sit im­ alteram partem. Circa primum intelligendum est, quod bo­ prudens et sine discretione et mendax est, sic­ ut puer aliquis sensum non habens, nec usum num hominis est esse perfectum ipsius homi­ rationis. Hoc autem non esset nisi ad beatinis, quia bonitas perfectio quaedam est. Ho­ mo autem compositus est ex corpore, sicut tudinem pertinerent operationes virtutis. 1051. — Deinde cum dicit « sed haec » ex materia, et ex anima, sicut ex forma; et Inquirit, hoc supposito, in quo istorum ideo quoddam est esse eius perfectum quo principaliter consistat felicitas. ad corpus, quoddam autem secundum ani­ Et primo tangit errorem quorumdam. Se­ mam. Et adhuc quia ad perfectionem animae cundo cum dicit, « At enim nos etc. » repro­ et corporis indiget quibusdam exterioribus, sicut organis, puta nutrimento et aliis et hu­ bat: ex quo apparet intentum suum. In prima parte dicit, quod omnia praedicta iusmodi, est aliud esse perfectum hominis bona pertinere ad felicitatem concedant ut quantum ad ista bona exterius. Et ideo est omnes: quod dicit propter aliquos sylvestres, triplex bonum hominis: scilicet bonum secun­ qui etiam nihil sciunt de felicitate. Differen­ dum animam et secundum corpus, et exte­ ter tamen dicunt ista pertinere ad ipsam seriora bona. Felicitas autem cum sit bonum perfectissimum ipsius hominis, aggregat om­ I eundum quantitatem et excessum virtutis vel aliorum. Quidam enim dicunt sufficere ad fe­ nia ista. licitatem perfectam quantumcumque virtutis Et hoc est quod dicit, quod nos putamus etiam modicum, divitiarum autem et pecunia­ multa sufficienter dixisse de ultimo fine ho­ rum quae sunt divitiae accidentales, et poten­ minis, in his quae sunt dicta in extrinsecis ser­ tiae, et gloriae, et famae et omnium talium, monibus, hoc est in libro Ethicorum qui est dicunt pertinere ad excessum infinitum; et extrinsecus ab Iris quae considerantur in hoc ideo ipsam dicunt consistere principaliter in libro per se: et nunc utamur eis ad proposi­ bonis exterioribus. Sed quidam in divitiis, qui­ tum. Et ut ad unam divisionem reducamus, dam in gloria, quidam etiam in bonis cor­ nulli dubium est, quin bonis hominis distin­ poris, puta in voluptate vel in aliquo huius­ ctis in tres partes, videlicet in ea quae exte­ modi principaliter, per posterius autem in vir­ rius, puta divitias et amicos, et in ea quae tute, scilicet secundum quod ordinantur ad secundum corpus, puta sanitatem et vivaci­ illa. tatem sensuum et huiusmodi, et in ea quae 1052. — Deinde cum dicit « nos autem » secundum animam, quia omnia ista necesse Reprobat opinionem istam, ostendens con­ sit inesse beatis. trarium, scilicet ipsam principaliter consistere Beatitudo enim est perfectissimum bonum in virtute. hominis. Si ergo omnia ista sunt bona ho­ Et circa hoc primo ponit rationes hoc osten­ minis, necesse est omnia ista in eo existere. dentes. Secundo cum dicit, « Quod igitur fe­ Si enim aliquod istorum deficeret, ex illa par­ licitatis etc. », inducit conclusionem, subiunte contingeret imperfectio. Ex hoc est quod gendo quasdam persuasiones. Boetius dicit tertio de Consolatione, quod fe­ Circa primum ponit quatuor rationes, βε­ licitas est status aggregatione omnium bono­ ι eundo ibi, « Quin etiam etc. ». Tertia ibi, rum perfectus. « Omninoque patet etc. ». Quarta ibi, « Insu­ 1050. — Deinde cum dicit « nullus enim » per animi gratia etc. ». Probat quantum ad alteram partem, scilicet Circa primum dicit, quod nos reprobantes quantum ad ea quae sunt secundum animam, dictum istorum dicemus quod est facile fa­ ex quodam quod omnes concedunt; dicens, cere fidem ex ipsis operationibus nobis magis quod hoc manifestum est de bonis secundum manifestis de his quod felicitas, sive consistat animam, quia nullus bene dispositus diceret in operatione virtutis, sive in delectatione, illum simpliciter esse felicem qui non attin­ 24 — In Potificorum. “ 339 — L. VII, 1. i IN POLITICORUM 1552-1056 sive in utroque, magis existit et principalius bet rationem boni et non utilis, puta ultimus in moribus, idest in consuetudinalibus opera­ finis qui non est propter aliud; utile autem tionibus ordinatis secundum rationem et in dicimus quod ordinatur in finem alium. Hoc excellentia operationis perfectae intellectualis, autem non esset nisi appetitus bonorum se­ cum mediocri possessione bonorum exterio­ cundum animam infinitus esset, et quaere­ rum, quam in abundantia praeter opportunum rentur sine termino. Sic igitur patet, quod huiusmodi bonorum exteriorum et deficientia bona exteriora terminum quemdam habent. virtutis vel intellectualis operationis. Illa autem quae sunt secundum animam nul­ In illo enim bono principalius felicitas con­ lum in ordine ad appetitum. Et haec fuit mi­ sistit quo acquiruntur et conservantur et bene nor propositio. ordinantur alia, quam in illis quae acquirun­ 1054. — Deinde cum dicit « totaliterque tur, conservantur et diriguntur per alia. Illud palam » enim quo aliquid dirigitur e't mensuratur, Ponit tertiam rationem; dicens, quod uni­ principalius videtur. Sed nos videmus ad sen­ versaliter manifestum est, quod optimam di­ sum quod bona exteriora et quaedam corpo­ spositionem cuiuslibet ad invicem respectu ris acquiruntur, conservantur et dispensantur alterius dicimus attendi secundum excessum, secundum rationem rectam per operationem quem habet dispositio respectu dispositionis virtutis et intellectus, et non e contrario. Un­ alterius, quam sortitur per distantiam illarum de dicitur in quarto Ethicorum, quod sine rerum, quarum dicimus esse illam dispositio­ virtute non est facile bene sustinere bonas nem et aliam. Et per hoc totum nihil aliud fortunas. Divitiarum enim abundantia secun­ intendit, ut videtur, nisi quod illa dispositio dum se inclinat ad id quod praeter rationem in unoquoque est optima, quae consequitur est. Unde secundo Rhetoricae dicitur, quod naturam optimam. Si igitur anima melior et excellentior est quam possessiones exteriores, divites contumeliosi et elati, et iactatores sunt et quam ipsum corpus, et simpliciter secun­ patientes aliquid a possessione divitiarum. dum rem, et quo ad nos; necesse est dispo­ Ergo principalius consistit felicitas in excel­ sitionem animae ad dispositionem corporis et lentia virtutis et operatione intellectus quam possessionis exterioris proportionabiliter se ha­ bonorum exteriorum. 1053. — Deinde cum dicit « quinimmo et bere: et ideo sicut anima est optima pars ho­ minis, necesse est dispositionem eius secun­ secundum » dum se esse optimam. Quare si optima dispo­ Ponit secundam rationem : dicens, quod in­ sitio hominis est felicitas ipsius, necesse est super facile potest videri volentibus conside­ felicitatem ipsius consistere in aliquo bono rare secundum rationem quod felicitas con­ animae. sistit per se et principalius in actione aliqua 1055. — Deinde cum dicit « adhuc autem » secundum virtutem. In illo enim bono per Ponit quartam rationem, dicens. Felicitas se et principalius consistit felicitas cuius ap­ consistit principaliter in illo bono, cuius gra­ petitus nullum terminum habet, quam in eo tia quaeruntur alia, et non contrario. Hoc quod habet appetitum determinatum. Sicut enim dicimus finem ultimum, sicut dicitur enim dicitur in primo huius, finis medicinalis primo Ethicorum. Sed bona corporis et exte­ est ad sanare in infinitum, et cuiuslibet artium riora eliguntur gratia ipsius animae, et tan­ finis est in infinitum : quam maxime enim tum quaeruntur inquantum sunt utilia ad illum volunt facere. Eorum autem quae ad actionem et opus. Et hoc videmus omnes et finem, non infinitum. Sed appetitus bonorum bene prudentes eligere, et non e contrario ani­ exteriorum terminum habent, appetitus autem mam et bona ipsius quaerere gratia istorum. eorum quae circa animam non habent: ergo In bonis igitur animae principalius consistit principalius consistit in bonis animae quam in felicitas. exterioribus. 1056. — Deinde cum dicit « quod qui­ Minorem istius rationis probat sic; dicens, dem » quod bona exteriora terminum quemdam ha­ Inducit conclusionem principaliter intentam bent in ordine ad appetitum: quaeruntur cum quibusdam persuasionibus, dicens, quod enim sicut organum quoddam necessarium ad sic igitur propter praedictas rationes tantum operationem. Omne autem quod rationem or­ unicuique adiacere felicitatis practicae quan­ gani et utilis habet, si excedat ab eo quod tum virtus moralis, et prudentiae, et virtutis est secundum rationem, necessarium est esse intellectualis, et actionum quae sunt secun­ nocivum aut nihil proficere; sicut de fistula dum has virtutes, sit nobis concessum et ma­ apparet, quoniam si sint maiores aut plures nifestum invocantibus Deum in testem qui quam possint moveri a Ustulante, nocent, aut beatus est simpliciter. Attingit enim ad opti­ non proficiunt : ergo de necessitate terminum mum suum non propter aliquod extrinsecum quemdam habent usque ad quem quaeruntur, sibi, sed propter seipsum: quoniam si feliciet non ulterius. Bona autem secundum ani­ taretur propter aliquod extrinsecum, cum femam quanto magis excedunt, tanto utiliora sunt, si oportet ista non solum bona dicere, i licitas sit finis, haberet aliquem finem divisum a seipso, et esset aliquid melius ipso. sed etiam utilia. Finis enim melior est eis quae sunt ad fi­ Quod adiungit, quia secundum veritatem in nem, quod est nefas dicere. Et ideo felix est bonis secundum animam est aliquid quod ha­ ~ 34° — IN POLITICORUM propter ipsam naturam suam, ita quod feli­ citas eius sit ipsa natura eius differens ratione tantum. Si enim non esset ipsa natura eius, sed aliquid additum ei, sequeretur in eo esse compositionem, et quod esset aliquid prius eo, quod esset principium compositionis, et aliquid melius eo, sicut dictum est : quae val­ de absurda sunt, et ideo felix: est secundum naturam suam ct non per aliquod extrinsecum. Et propter hoc, scilicet quia felicitas non consistit in exterioribus bonis, sed in his quae sunt secundum animam, dicimus bonam for­ tunam esse diversam a felicitate. Bonorum enim qui sunt extra animam fortuna et casus sunt causa, unde et dicuntur bona fortunae. Virtuosus autem, puta iustus aut temperatus nullus est nec a fortuna, nec propter fortu­ nam, sed propter consuetudinem et rationem rectam. Et ideo huiusmodi bona animae altera sunt a bonis fortunae. 1057. — Deinde cum dicit « habitum au­ tem » Ostendit, quae sit felicitas, seu vita optima civitatis. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, « Sed haec quidem tantum etc. » excusat se a certiori consideratione de istis. In prima parte dicit, quod consequenter opportunum est ostendere, et per virtutem rationum earumdem, de felicitate civitatis, quae est. Illam enim civitatem dicimus esse fe­ licem, et etiam optimam, quae optima ope­ ratur. Felicitas enim supponatur esse optima operatio ex primo Ethicorum. Impossibile au­ tem est optime operari illos, qui non optima operantur: bonum enim in operatione sequi­ tur bonitatem obiecti, sive operati. Sed nul­ lum bonum opus est, neque unius viri secun­ dum seipsum, neque civitatis, sine virtute mo­ rali, et prudentia intellectuali: ergo impos­ sibile est civitatem esse felicem et optimam simpliciter sine virtute morali et intellectuali. Consistit igitur felicitas in aliquo pertinente ad virtutem. Sed quia aliquis posset dicere, quod forti­ tudo et iustitia et aliae virtutes morales non sunt unius naturae, et ideo non oportet quod L. VII, 1. ! si felicitas unius hominis consistat in actio­ nibus istarum, quod propter hoc felicitas civi­ tatis consistat in actionibus earumdem, quasi hoc volens removere, dicit quod fortitudo ci­ vitatis et iustitia, et prudentia, et aliae vir­ tutes eamdem habent potentiam in ordine ad operationem et formam quantum ad naturam ipsam in se cum fortitudine, et iustitia, et prudentia, et aliis virtutibus, quibus informa­ tur unusquisque homo secundum seipsum, et dicitur iustus, prudens, temperatus. Et est intelligendum, quod virtus totius ci­ vitatis et virtus uniuscuiusque est eiusdem naturae in se, et in ordine ad operationem; non differens nisi sicut totum a parte et am­ plius a minori. Virtus enim moralis civitatis aggregatur ex virtutibus partialibus civium: et ideo sicut unius naturae est risibilitas in uno homine, et in centum, ita eadem est virtus in uno, et in tota civitate. 1058. — Deinde cum dicit « sed haec » Excusat se a certiori consideratione de istis; dicens, quod de felicitate unius hominis et totius civitatis tantum dictum sit ratione per modum prooemii, respectu sequentium. Non enim declaratione dictorum de ipsa possibile est intelligentem effugere omnem rationem : sunt enim quaedam manifesta ex se, ex qui­ bus declarantur praedicta. Nec etiam possi­ bile est pertransire omnes rationes, quae pos­ sent adduci, propter multitudinem earum et brevitatem tractatus. Omnia enim ista dicere alterius studii est opus. Istae enim pertra­ ctatae sunt in primo et in decimo Ethicorum de felicitate, quae est secundum unum. Nunc vero supponatur ad propositam in­ tentionem, quod vita optima et felicitas, et uniuscuiusque secundum seipsum, et totius civitatis, est perfectio quae est cum virtute, non secundum quod habitus quidam est, sic enim in potentia est ad ulteriorem perfectio­ nem; sed secundum quod redundat in opus, intantum unumquemque vel civitatem contin­ gat participare actionibus virtutis, dimittentes in praesenti consideratione alia quae consi­ derari possunt, considerantes ipsa posterius, si aliquis non credat rationibus praedictis. — 341 — ·Η ·Η Η η ΐ·η α ···Β ·ΙΙ 1056-1058 L. Vil, L H IN POLITICORUM LECTIO IL Cnn. 1059-1085; [912-936]). De felicitate cuiusque et civitatis, deque vita contemplativa, activa et dominante TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1324->5 - 1325032) 912. Utrum autem felicitatem eamdem esse dicendum uniuscuiusque hominum et civitatis, vel non eamdem, reliquum est dicere. 913. Manifestum autem et hoc: omnes enim utique confitebuntur esse eamdem. Qui­ cumque enim in divitiis vivere bene ponunt in uno, isti, et civitatem totam si fuerit dives, beatificant. Et quicumque tyrannicam vitam maxime appretiantur, isti et civitatem pluri­ mis principantem felicissimam esse dicent uti­ que. Si etiam aliquis unum propter virtutem recipit, et civitatem feliciorem dicet eam quae studiosorum. 914. Sed iam duo haec sunt, quae conside­ ratione egent. Unum quidem, utrum eligibilior vita, quae per simul politizare, et com­ municare civitate, vel magis quae peregrina, et a politica communione absoluta. Adhuc au­ tem quam politiam ponendum et qualem di­ spositionem civitatis optimam, sive omnibus existente eligibili communicare civitate, sive et quibusdam quidem non, plurimis autem. 915. Quoniam autem et politici intellectus et theoriae hoc est opus, sed non circa unum­ quodque eligibile, nos autem nunc hanc eli­ gimus speculationem. Id quidem accessorium utique erit, hoc autem opus methodi huius. 916. Quod quidem igitur necessarium esse politiam optimam hanc, secundum quem or­ dinem, et quicumque utique optime aget et vivet beate, manifestum est. 917. Dubitatur autem ab ipsis qui confi­ tentur vitam cum virtute esse eligibilissimam, utrum politica et activa vita eligibilis vel magis absoluta ab omnibus exterioribus velut contem­ plativa quaedam quam solam quidam aiunt esse philosophicam. Fere enim has duas vitas hominum honoratissimi ad virtutem videntur praeeligentes; et priorum, et eorum qui nunc; dico autem duas, politicam et philosophicam. Differt autem non modicum, utro modo se habeat veritas: necesse enim prudentem de meliorem coordinare intentionem et hominum unicuique et communi politiae. 918. Putant autem ii quidem proximis prin­ cipari, despotice quidem factum cum iniustitia esse maxime, politice autem quod quidem iniustum non habere; impedimentum autem habere ei quae circa seipsum iucunditati. 919. Iis autem ex contrario alii existunt opinantes, viri enim solam vitam activam esse et politicam; in unaquaque enim virtute non esse actiones magis solitariis quam iis qui communia agunt et politizantibus. Ii quidem igitur sic existimant. 920. Ii autem despoticum et tyrannicum mo­ dum politiae aiunt solum esse felicem : apud quosdam autem iste et legum et politiae ter­ minus quatenus despotizent vicinis. Propter quod et plurimorum legalium dispersim, ut est dicere, positorum apud plurimos, tamen si alicubi ad aliquid unum leges respiciunt, ut imperent coniecturant omnes, sicut in La­ cedaemonia et Creta ad adversarios coordinata sunt fere disciplina, et legum multitudo. 921. Adhuc autem in gentibus omnibus po­ tentibus supergredi talis potentia honorata es­ set, velut inter Scythas et Celtas. 922. In aliquibus enim et leges quaedam sunt provocantes ad virtutem hanc, sicut in Carchedone aiunt ornatum ex liliis accipere quotcumque militiis militaverunt. Erat autem aliquando et circa Macedoniam lex, eum qui nullum occidisset inimicorum virum circum­ cingi capistro. Inter Scythas autem non lice­ bat bibere in festo quodam scyphum circumportatum ei, qui nullum inimicum occidisset. Inter Iberos autem qui sunt gens bellicosa, tot numero obeliscos commassant circa se­ pulcrum, quot utique peremerint inimico­ rum : et alia multa utique apud alios sunt talia : haec quidem legibus comprehensa, haec autem consuetudinibus. 923. Quamvis videbitur utique valde incon­ veniens esse forte volentibus considerare, si hoc est opus politici posse speculari qualiter principetur et despotizet vicinis et volentibus et non volentibus. Qualiter enim utique erit hoc politicum, aut lege feribile, quod neque legale est? non legale autem, non iuste solum, sed et iniuste principari. Imperare autem est et non iuste. Neque enim medici, neque gu­ bernatoris opus est suasisse aut sanasse, huius quidem eos qui curantur, huius autem nautas. Sed videntur multi despoticam putare esse politicam: et quod quidem singuli sibi non aiunt esse iustum neque expediens, hoc non verecundantur ad alios studentes. Isti quidem enim apud se iuste principari quaerunt, ad alios autem nihil curant iustorum. 924. Inconveniens autem si non natura hic quidem despotizans est, hic autem non despotizans. Quare si quidem habet hoc modo, non oportet omnibus tentare despotizare, sed despotibus, sicut neque venari ad salsiciam vel hostiam homines, sed id quod est ad hoc venabile. Est autem venabile quodeumque syl­ vestre fuerit esibile animal. 925. Aut non erit utique et secundum sei­ psum una civitas felix quae politizat, videlicet — 342 — 1059-1060 IN POLITICORUM bene. Siquidem contingit civitatem habitari alicubi secundum se ipsam legibus utentem studiosis, cuius coordinatio politiae non ad bellum, neque ad imperandum erit adversariis. Nihil enim existit tale. 928. Palam ergo, quia omnes quae ad bel­ lum curas, bonas quidem ponendum; non au­ tem tamquam finem omnium summam, sed il­ lius gratia has. Studiosi autem legislatoris est considerare civitatem, et genus hominum, et omnem aliam communionem, vita bona qua­ liter participabunt, et contingente sibi felici­ tate. Different tamen statutorum quaedam le­ galium. Ex haec legislativae est videre si ali­ qui extiterint vicini, quali ad quales studen­ dum, aut qualiter devenientibus ad quoscum­ que utendum. Sed hoc quidem posterius uti­ que sortietur congrua consideratione, ad quem finem oportet optimam politiam tendere. 927. Ad eos autem qui confitentur quidem vitam quae cum virtute esse eligibilissimam, differentes autem de usu ipsius, dicendum nobis ad utrosque ipsos. Ii quidem enim re­ probant politicos principatus, putantes vitam liberi alteram quamdam esse a politica, et omnium eligibilissimam: ii autem hanc opti­ mam. Impossibile enim nihil agentem agere bene. Bonam autem actionem et felicitatem esse idem. 928. Quia haec quidem utrique dicunt recte, hac autem non recte. Ii quidem, quod liberi vita melior quam despotica: hoc enim verum: neque enim servo inquantum servus uti vene­ rabile; iussio enim quae de necessariis nullo participat honestorum. 929. Putare vero omnem principatum esse despotiam, non rectum : non enim minus di­ stat liberorum principatus ab eo qui servorum quam rursum quod natura liberum a natura servo. Determinatum est autem de ipsis suffi­ cienter in primis sermonibus. 930. Magis autem laudare sine actione esse quam agere, non verum; felicitas enim actio est. Adhuc autem multorum, et pulchrorum, finem habent, quae iustorum et temperatorum actiones. 931. Et quidem forte utique existimabit ali­ quis, iis ita determinatis, quod dominans esse omnium optimum: sic enim utique plurima­ rum et pulcherrimarum dominus erit actionum. Quare non oportet potentem principari par­ cere proximo, sed magis auferre; et neque L. VIT, I. ii patrem pueros, neque pueros patrem, neque totaliter amicum, amicum nullum reputare, neque ad hoc curare. Quod enim optimum, eligibilissimum: bene autem agere optimum. 932. Hoc quidem igitur vere dicunt forte, siquidem existit privantibus et vim inferen­ tibus, quod entium eligibilissimum. Sed forte non est possibile existere, sed supponunt hoc. Non enim adhuc bonas actiones contingit esse ei, qui non differt tantum, quantum vir a muliere, aut pater a natis, aut despotes a servis. Quare qui transgreditur, nihil utique tantum dirigere posterius quantum iam trans­ gressus est virtutem. Similibus enim bonum et iustum in parte, hoc enim aequale et si­ mile: non aequale autem aequalibus, et non simile similibus, praeter naturam : nullum au­ tem eorum quae praeter naturam, bonum. 933. Propter quod, et si aliquis alius fuerit melior secundum virtutem et secundum po­ tentiam activam optimis, huic bonum asse­ qui, et huic obedire, iustum: oportet autem non solum virtutem, sed etiam potentiam exi­ stere secundum quam erit activus. 934. Sed si haec dicimus bene, et felicita­ tem bonam operationem ponendum, et com­ muniter omnis civitatis utique erit et secun­ dum unumquemque optima vita quae activa: sed activam non necessarium esse ad alteros, sicut putant quidam, neque meditationes so­ las has esse activas eas quae convenientium gratia fiunt ex agere; sed multo magis eas quae ipsarum gratia theorias et meditationes. Bona enim actio finis: quare actio aliqua. Maxime autem agere dicimus, et dominos extrinsecarum actionum architectores intelligentibus. 935. At vero neque sine actione esse neces­ sarium civitates secundum se locatas, et ita vivere eligentes : contingit enim secundum partes et hoc accidere. Multae enim commu­ nicationes ad invicem partibus civitatis sunt. Similiter autem et hoc existit circa unum­ quemque hominum. Vacationem enim utique Deus habebit bene, et totus mundus quibus non sunt extrinsecae actiones praeter proprias quae ipsorum. 936. Quod quidem igitur eamdem vitam ne­ cessarium esse optimam unicuique hominum, et communiter civitatibus et hominibus, ma­ nifestum est. COMMENTARIUM 1059. — Postquam Philosophus ostendit, quae sit optima vita unius, et quae optima civitatis, vult inquirere nunc, utrum eadem sit unius secundum seipsum et totius civitatis. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, « Sed haec iam duo etc. » movet quasdam dubitationes. Et circa primum praemittit intentionem suam. Secundo cum dicit, « Manifestum au­ tem etc. », prosequitur. In prima dicit, quod post praedicta relin­ quitur considerandum, utrum felicitas unius­ cuiusque hominis secundum se, et civitatis I communiter, sit eadem secundum rationem, vel altera. Hoc enim fuit secundum proposi­ torum prius. 1060. — Deinde cum dicit « manifestum autem » Declarat ipsam esse eamdem quasi ex com­ muni opinione omnium; dicens, quod mani­ feste apparet felicitatem unius hominis et ci­ vitatis esse eamdem et unius rationis, quo­ niam omnes loquentes de felicitate, hoc vi­ dentur dicere. Quicumque enim ponunt feli­ citatem hominis in divitiis consistere, isti etiam dicunt civitatem beatam esse si fuerit abun- — 343 ” L. Vil, 1. n IN POLITICORUM dans divitiis. Qui autem vitam tyrannicam qua aliquis vivit principans tyrannice aliis, dicunt esse excellentissimam, isti civitatem felicissi­ mam esse dicunt, quae plurimis civitatibus et regionibus principatur tyrannice. Si etiam ali­ quis dicit aliquem unum felicem esse propter operationem virtutis, ille dicet civitatem esse optimam quae magis studiosa et magis par­ ticipat actionibus virtutis, et sic dc aliis. Per quodeumque enim dicit aliquis aliquem felicitari, per illud idem dicit et totam civitatem. Omnes igitur confitentur unam esse felicita­ tem uniuscuiusque hominis seorsum et civita­ tis. Et hoc rationabiliter contingit: quoniam quorum est una natura, eorum est unus ulti­ mus finis. Unus autem homo et omnes cives civitatis sunt unius speciei: ergo unius et om­ nium civium est unus ultimus finis. 1061. — Deinde cum dicit «sed iam» Movet duas dubitationes ad declarationem dictorum. Et primo movet eas. Secundo cum dicit, « Quod igitur necessarium sit etc. » prosequi­ tur eas. Et circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, « Quoniam autem et politici etc. » manifestat modum considerandi de eis. Tn prima dicit, quod circa praedicta inci­ dunt duae dubitationes, quae sunt dignae con­ sideratione, ad evidentiam dictorum et dicen­ dorum consequenter. Quarum una est: cum sint duae vitae ho­ minis magis principales, scilicet practica et speculativa, quae istarum sit cligibilior: utrum illa quae consistit in communicatione civili in simul vivendo civiliter, scilicet activa, vel illa quae peregrina est et absoluta ab huiusmodi communicatione civili, scilicet contemplativa. Vocat autem vitam contemplativam absolutam et peregrinam, quia principaliter consistit in applicatione hominis secundum intellectum ad primum obiectum eius et optimum, quae non potest esse sine sedatione (1) motuum et per­ turbationum sine quibus non est vita civilis : et ideo oportet ipsam esse absolutam a com­ municatione civili; et per consequens peregri­ nam. Peregrinum enim dicitur quod longe ab habitudine consueta est. Magis autem con­ sueta vita communiter est vita civilis. Et pro­ pter hoc dicit Eustratius supra primum Ethi­ corum, quod speculativus separatus est a cor­ pore et sensibilibus secundum electionem, quamvis non secundum rem. Secunda dubitatio est, quae sit optima res­ publica simpliciter, et quae optima ordinatio civitatis, supposito quod sit magis eligibilis vita civilis vel omnibus hominibus, vel si non omnibus, tamen pluribus, etsi omnes homines non eligant vivere civiliter. Sunt enim qui­ dam qui aut non possunt communicare civi­ liter propter defectum naturae vel consuetu­ dinis, sicut bestiales homines, aut quia repu­ tant se per se sufficientes, non eligunt vitam 1060-1064 civilem, sicut homines divini, sicut dicitur in primo huius; plures tamen eligunt ipsam. 1062. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Dat modum considerandi de istis dubita­ tionibus; dicens, quoniam considerare de hoc quod est eligibile omnibus, aut etiam pluri­ mis, est opus intellectus civilis et pertinet ad speculationem eius; non autem considerare illud quod est eligibile huic vel illi; quoniam considerat bonum commune per se, bonum autem huius vel illius non nisi in ordine ad bonum commune. Ideo nos intendimus hunc modum speculationis circa praedictas dubita­ tiones considerando eas secundum quod refe­ runtur ad totam civitatem et non secundum quod referuntur ad hunc vel ad illum civem. Hoc enim modo considerare de ipsis est ac­ cessorium. Primo autem modo principalis in­ tentionis est : ita quod intendit Philosophus, ut videtur quantum ad primam dubitationem, utrum vita speculativa totius civitatis non mi­ nus sit eligibilior quam respublica. Et quan­ tum ad secundam, quae sit optima dispositio civitatis non huius vel illius. 1063. — Deinde cum dicit « quod qui­ dem » Prosequitur istas dubitationes. Et primo praemittit quamdam suppositio­ nem; dicens, quod ex se manifestum est quod illa respublica et ille ordo civitatis optimus est secundum quem quilibet vel plurimi operan­ tur optime et vivunt feliciter. Optima enim operatio et felicitas finis sunt optimae reipu­ blicae; et ideo ex hoc habet rationem civi­ tatis. 1064. — Deinde cum dicit « dubitatur au­ tem » Prosequitur. Et primo prosequitur eas ratiocinando. Se­ cundo cum dicit, « Ad eos autem etc. », de­ terminando. Prima adhuc in duas : quoniam primo ar­ guit ad primam. Secundo cum dicit, « Ii qui­ dem igitur etc. » arguit ad secundam. Prima adhuc dividitur in partes duas. Pri­ mo enim adhuc resumit dubitationem. Se­ cundo cum dicit, « Putant autem ii quidem etc. » arguit ad ipsam. In prima parte dicit, quod ab illis qui di­ cunt optimam vitam hominis esse in optima operatione virtutis, dubitatur, utrum vita ci­ vilis quae consistit in communicatione civili et activa quae consistit in directione vel or­ dine operationum quae sunt ad alterum, sit eligibilior, vel illa quae est absoluta a turba­ tione civili et actionibus exterioribus magis, quam dicimus contemplativam, quam solam intendimus philosophos intendere. Has enim duas vitas homines excellentes qui honoratis­ simi sunt propter virtutem et qui nunc sunt et qui nos processerunt, videntur fere praeeli­ gere, sicut praecellentes. « Fere » autem apponit, quia sunt quidam homines bestiales rectum usum rationis non — 344 — 1064-1069 IN POLITICORUM habentes, qui vitam pecudum eligunt, puta voluptuosam, non aliquam praedictarum dua­ rum. Dico autem duas vitas, scilicet civilem et philosophicam, sive contemplativam. Nec refert parum scire quae istarum eligibilior sit, et quomodo veritas se habeat. Necesse enim est sapientem et optimum virum, et civitatem optimam ad meliorem ipsarum dirigere inten­ tionem suam : non potest autem ad meliorem intentionem dirigere, nisi sciatur quae sit me­ lior; et ideo necesse est sapientem cognoscere, quomodo se habeat veritas circa praedictam dubitationem. 1065. — Deinde cum dicit « putant au­ tem » Arguit. Et primo quod absoluta sit melior. Secundo cum dicit, « Iis autem ex contrario etc. » quod civilis. In prima parte arguit dupliciter quod con­ templativa sit melior; dicens, quod quidam opinantur quod principari dominative hoc est principatu domini ad servum, et alios civiles actus exercere, non potest esse sine iniustitia magna. Optima autem vita huiusmodi iniustitiam, quae magis accidit in civili communi­ catione; non habet, quia optima vita nihil praeter rationem habet: igitur optima vita non est civilis, sed absoluta magis. Secundo hoc idem arguit. Illa vita quae praestat im­ pedimentum delectationi quae circa ipsum, non est optima: optimam enim vitam oportet habere maximam delectationem: sed vita ci­ vilis impedimentum praestat huic delectationi; non est igitur optima, sed magis absoluta. 1066. — Deinde cum dicit « iis autem » Ponit rationem in oppositum; dicens, quod alii e contrario opinentur dicentes, quod ad virum optimum pertinet sola vita activa ci­ vilis. Illa enim vita pertinet ad optimum vi­ rum in qua sunt plures actiones et excellen­ tiores virtutes : nunc autem plures actiones se­ cundum unamquamque virtutem non sunt du­ centibus vitam solitariam quam his qui du­ cunt civilem et tractantes communia. Isti enim exercent opera fortitudinis et liberalitatis quae non multum pertinent ducentibus vitam solitarium, sed magis e contrario; ergo civilis vita magis pertinet ad optimum virum : erit igitur optima. Hi quidem igitur habent hanc opinionem. 1067. — Deinde cum dicit « ii autem » Videtur arguere ad secundam dubitationem. Fuerunt enim quidam qui dixerunt optimam civitatem et optimam dispositionem civitatis esse vitam dominativam et tyrannicam, qua quis principatur pluribus tyrannice. De hoc igitur intendit inquirere hic. Et primo arguit quod talis dispositio rei­ publicae sit optima. Secundo cum dicit, « Quamvis videbitur utique etc. » arguit in op­ positum. Tertio cum dicit, « Palam igitur etc. », ex rationibus concludit veritatem. Prima pars dividitur in tres partes. Primo enim adducit rationem sumptam ex termino legis et reipublicae. Secundo cum dicit, « Ad­ L. VIT, 1. π huc autem jn gentibus etc. ». Ex honoratione dominantium. Tertio cum dicit, « In aliquibus enim et leges etc. » ponit rationem sumptam ex provocatione quae per leges est. In prima parte dicit, quod quidam fuerunt qui dixerunt ordinem reipublicae tyrannicum et dominativum quo aliquis principatur prin­ cipatu dominativo, solum felicem esse et ma­ xime homini eligibilem. Quorum una ratio videtur, quoniam ille videtur optimus modus reipublicae et optimus finis, ad quod ordinantur leges et respublica; lex enim et respublica rationem sumunt ex fine. Nunc autem videmus quod apud quos­ dam leges et respublica ad hoc ordinantur finaliter quatenus pluribus principcntur domi­ native: propter quod quamvis legalia pluribus sint diversa, (ut est dicere) et non ordinata ad unum finem, sed quaedam ad unum, quae­ dam ad alium, si tamen alicubi ordinantur ad unum, videmus quod omnes intendunt finaliter hoc, ut principcntur vicinis pluribus: sic­ ut apparet in legibus Lacedaemoniorum et Cretensium; tota enim disciplina iuventutis et legum multitudo ad hoc coordinata sunt fere, ut plures eis subiiciantur, et ipsi pluribus principcntur tyrannice ad utilitatem ipsorum, non subditorum; ergo talis modus reipublicae est optimus. 1068. — Deinde cum dicit « adhuc au­ tem » Ponit secundam rationem, quae videtur esse. Ille modus reipublicae optimus videtur pro­ pter quem homines maxime honorantur. Ex­ cellentiae enim boni debetur honor. Sed nos videmus quod in omnibus gentibus quae pos­ sunt alios supergredi principando talis poten­ tia supergrediendi vel dominandi honorata est, sicut apud Scythas et apud Persas et Thraces et Gallos; ergo talis modus reipu­ blicae optimus est. 1069. — Deinde cum dicit « in aliquibus enim » Ponit tertiam rationem cuius virtus est. Ille modus reipublicae optimus est ad quem leges maxime intendunt provocare; legis enim lato­ ris est cives quales quosdam facere, quoniam boni operatores provocando per remunerationem bene operantur: sed ad talem modum reipublicae plures leges provocant; ergo talis modus reipublicae optimus est. Minorem propositionem ipse declarat quasi in quatuor legibus observatis apud diversos: dicens primo quod apud aliquos sunt aliquae leges provocantes ad virtutem, qua aliquis potest supergredi pluribus: sicut dicitur quam­ dam legem fuisse apud Carthaginenses tot or­ natus ex annulis accipere quot militiis milita­ verit vincens adversarium. Fuit etiam lex in Macedonia, militem qui nullum inimicum oc­ cidisset circumcingi capistro in vituperium. Item apud Scythas non licebat secundum le­ gem et consuetudinem in quodam festo pa­ teram circumlatam exhibere ei qui non inter­ fecisset aliquem inimicorum in vituperium; ei — 345 — L. VII, 1. π IN POLITICORUM autem qui interfecerat licebat ad laudem et ad honorem ipsius. Inter Iberos quoque, quae sunt gentes bellicosae multum, tot obeliscos numero apponunt circa sepulcrum alicuius militis, quot interfecerit inimicos: et alia ta­ lia multa apud alios diversos, quorum quae­ dam ordinata sunt legibus alia sola consuetu­ dine observantur. 1070. — Deinde cum dicit « quamvis vide­ bitur » Ponit rationes tres in contrarium : quarum secundam cum dicit, « Inconveniens autem etc. ». Et tertiam cum dicit, « Aut non erit utique etc. ». In prima parte dicit ita. Quidam dixerunt quod modus reipublicae tyrannicus est opti­ mus, quamvis videatur valde inconveniens et praeter rationem esse, si aliqui voluerunt con­ siderare hoc esse opus ad civem pertinens, posse considerare qualiter principetur princi­ patu dominativo quocumque, sive volentibus sive nolentibus: hoc enim non videtur. Illud enim quod illegale est, vel illegitimum, non est civile, aut lege ordinabile: leges enim or­ dinantur de legitimis et legalibus. Principari autem vicinis non solum iuste, sed etiam in­ iuste, manifestum est quod legale non est nec legitimum; et principari contingit non solum iuste, sed etiam non iuste; ergo principari quocumque modo non est civile, aut ordina­ bile secundum legem. Et iterum, sicut est in aliis artibus operativis, ita in republica et legislativa. In aliis autem sic est; puta in medicina opus medi­ corum est non suadere aegroto ut sanetur, sed ipsum sanare. Similiter in gubernativa, opus est gubernantis non curare nautas ab infirmitate, sed dirigere ad gubernandum na­ vem. Ergo similiter in republica et legisla­ tiva opus erit civilia et legalia ordinare, non illegalia; et principari eis, qui nati sunt et debent subiici. Adiungit autem increpationem contra con­ trarium opinantes; dicens, quod quamvis ita sit, sicut conclusum est prius secundum veri­ tatem, tamen plures videntur opinari modum reipublicae dominativum optimum esse, non verecundantes ordinare sicut iustum et expe­ diens, quod sibi ipsis non credunt iustum esse et expediens ad finem; ipsi enim volunt sibiipsis iuste principari et fieri quae sunt expe­ dienda; quod autem aliis principentur iniuste, non curant: et hoc valde verecundum est. Si­ quidem verecundia est de turpi. Turpe autem est homini praeter rationem rectam agere. Re­ cta autem ratio dicit non facere alii quod sibi non vult fieri. 1071. — Deinde cum dicit « inconveniens autem » Ponit secundam rationem, et est. Inconve­ niens est et irrationabile illis principari dominative, qui non sunt nati subiici dominativa subiectione. Hoc enim contra naturam videtur, et pel· consequens violentum, et violen­ tum praeter rationem est. Quidam autem sunt, 1069-1073 qui non sunt nati subiici tali subiectione. In­ conveniens enim est si sint aliqui nati subiici tali subiectione, et alii non nati nec dispositi ad hoc; sicut inconveniens est aliquem non esse servum et aliquem liberum naturaliter, sed omnes servos: ergo irrationabile est prin­ cipari omnibus dominative. Quare si veritas hoc modo se habet, non oportet secundum rationem tentare velle dominari omnibus, sed illis qui nati sunt; sicut nec optimum est ho­ mines venari ad mensam vel sacrificium quodcumque animal, sed illud quod ad hoc con­ veniens est, puta esibile et mundum : unde venabile animal dicimus quodeumque sylve­ stre fuerit aptum ad generandum nutri­ mentum. 1072. — Deinde cum dicit « aut non » Ponit tertiam rationem; dicens, quod adhuc possibile est esse aliquam civitatem secundum seipsam, ab aliis separatam, unam bene gu­ bernantem, et felicem existentem; puta si con­ tingat aliquam esse talem civitatem remotam secundum silum ab aliis, quae regatur legi­ bus rectis ordinabilibus in finem rectum, et tamen ordo reipublicae illius, et leges hanc signantes, non ordinantur ad bellum, neque ad subiiciendum vicinos, neque ad dominan­ dum adversantibus qualitercumque. Suppona­ tur enim, quod non sint aliqui propinqui, quibus possint et velint dominari, sed habet bonum suum in seipsa. Hoc autem non esset si optimus modus reipublicae esset principari aliis qualitercumque, iuste vel iniuste. Non est igitur optimus ordo reipublicae domina­ tive principari vicinis. 1073. — Deinde cum dicit « palam ergo » Ex rationibus praedictis concludit veritatem. Ad cuius evidentiam est intelligendum quod actiones bellicae in civilibus per se ordinantur ad duo; scilicet ad repellendum insurgentes et injuriantes, ne serviant iniuste, et ad compel­ lendum servire illos qui nati sunt et debent servire; et cum ordinantur ad alterum istorum duorum, bonae sunt et eligibiles secundum ra­ tionem rectam. Per accidens autem contingit, quod ordinentur ad repellendum eos, quibus nati sunt servire, vel ad impugnandum non natos servire, et sic nec bonae nec secundum rationem eligibiles. Et ideo actiones bellicae et praeparatio curae earum absolute, nec bo­ nae nec eligibiles sunt, sed tantum secundum primum modum; et adhuc tunc non sunt quaerendae sicut ultimus finis, vel sicut illud quod ordinatur in finem, scilicet in pacem et tranquillitatem civitatis. Et hoc est quod intendit concludere primo; dicens, quod manifestum est ex rationibus praedictis, quod omnes curae et praeparatio­ nes eorum quae ad bellum, ad repellendum violentias, vel ad impugnandum alios secun­ dum rationem rectam, bonae quidem sunt et eligibiles, sicut dictum est prius; non tamen in hoc consistit optimum reipublicae vel civi­ tatis. Non enim gratia huius quaeruntur alia, et ipsum non propter aliud; sed ipsum gratia — 346 — 1073-1075 IN POLITICORUM alterius finis. Nullus enim eligit bellare eius quod est bellare gratia, neque praeparare bel­ lum. Videtur enim quis occisor violentus esse, si amicos oppugnatores faceret, ut pugnae et occisiones fierent, sicut dicitur in decimo Ethi­ corum. Et ideo ad legislatorem, cuius est bo­ num civitatis procurare, pertinet considerare ipsam civitatem, et quantum ad fortitudinem, quae est ex situ, et quantum ad ordinationem reipublicae, et etiam modum hominum, quem habent ex naturali inclinatione, et aliam com­ municationem eorum adinvicem, et alios, sci­ licet ad quam vitam ordinabiles sunt ex na­ tura, omnibus istis pensatis, sive sit optima simpliciter, sive optima his : et tunc ordinare leges et statuta, per quae poterunt attingere ad hanc optimam vitam, et felicitatem conve­ nientem sibi. Differentiam tamen quamdam oportet esse huiusmodi statutorum legalium. Primo quidem secundum diversitatem finium et vitae: ad alium et ad alium enim finem, alias et alias oportet ordinare leges. Secundo, quia quae­ dam sunt de his quae immediate ordinantur in finem, quaedam autem de his quae ordi­ nantur ad aliud eorum quam ad finem, quae­ dam autem ad removendum prohibentia. Iterum ad legislatorem pertinet considerare si aliqui sint vicini civitatis, quales sunt eo­ rum dispositiones, si fortes vel effeminati, si liberi naturaliter vel servi; et tunc conferendo conditiones civium et civitatis aliorum ad con­ ditionem civitatis propriae, considerare quali­ ter se habendum ad illos, et qualiter utendum ad quoscumque ex contingentibus; puta si sint servi natura, et effeminati, debellandum eos, siquidem cives sint contrariae dispositionis. Si autem viriles et liberi secundum naturam, ci­ vibus e contrario se habentibus, aut servien­ dum eis sicut natura inclinat, aut pacem ha­ bendum. Sed de istis erit conveniens consi­ derationem in sequentibus facere, ad quem fi­ nem oportet tendere rempublicam optimam, et qualiter ordinanda sunt ea quae ad finem talem. 1074. — Deinde cum dicit « ad eos » Intendit solvere praedictas dubitationes. Sed est intelligendum, quod dissolutio secundae pendet ex dissolutione primae. Si enim decla­ ratum fuerit quae sit eligibilissima vita sim­ pliciter, statim ostensum erit, quae sit optima respublica et optimus ordo eius. Illam enim rempublicam et illum ordinem eius oportet esse optimum secundum se, quae unitur opti­ mae, et in quibus intenditur optima vita. Et ideo tantum solvit principaliter primam. Sed quia circa primam dubitationem fue­ runt opiniones subcontrariae, primo declarat, quod utraque illarum quantum ad aliquid re­ cte, et quantum ad aliquid non recte dicit. Secundo cum dicit, « Quod si haec etc. » dis­ solvit eamdem. Circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, « Quinimmo respondebit etc. » removet obviationem, quae posset fieri. L. VII, 1. ii Et circa primum primo proponit. Secundo cum dicit, « Utrique eorum etc. » manifestat. In prima parte dicit, quod ad illos qui opi­ nantur vitam, quae consistit cum virtute, esse optimam et eligibilissimam, differunt tamen in usu cuius virtutis existât, dicendum ad utros­ que, quoniam utrique in aliquo dicunt recte, in aliquo autem non recte. Quidam enim ipsorum reprobantes civiles principatus tamquam praeter rationem exi­ stentes, putant vitam liberi, hoc est absolu­ tam et contemplativam, alteram esse, vel di­ versam omnino a civili, et esse optimam et eligibilissimam inter omnes. Alii autem e contrario, vitam civilem optimam dicunt esse, rationem adducentes, quoniam vita contempla­ tiva in vacatione, et in vacando videtur con­ sistere. Nunc autem impossibile est eum, qui nihil agit, bene agere. Bona autem actio et felicitas sunt idem: hoc enim dicimus felici­ tatem: ergo impossibile est ducentem vitam contemplativam, habere felicitatem simpliciter. Civilis autem vita multas actiones bonas et pulchras habet; ergo videtur, quod ista vita sit eligibilior alia. 1075. — Deinde cum dicit « quia haec » Manifestat in quo dicentes vitam contem­ plativam optimam, bene et male dixerunt: ex quo apparet in quo alia opinio male dixit quodammodo per oppositum. Et primo in quo bene. Secundo cum dicit, « Putare vero omnium etc. » in quo male. Ad evidentiam primi, et quorumdam poste­ rius dicendorum, intelligendum est, quod sicut Philosophus dicit in primo Metaphysicae, li­ ber est qui est suiipsius causa. Quod non po­ test intelligi sic, quod aliquis sit causa suiipsius primo: nihil enim est causa sui: sed est in­ telligendum, quod liber sit ille, qui secun­ dum aliquid proprium sibi est causa sibi ope­ randi. Et tunc veritatem habet, quod liber est suiipsius causa in duplici genere causae : et in ratione agentis, et ratione finis. In ratione agentis, inquantum per aliquod principium quod est principale in eo operatur. In ratio­ ne autem finis, inquantum operatur ad finem sibi debitum secundum principium illud. Et quia homo maxime in esse constituitur per intellectum, est enim intellectus, vel ma­ xime secundum intellectum secundum Aristo­ telem in decimo Ethicorum, et ideo homo li­ ber dicitur, qui per virtutem intellectualem existentem in eo operatur non accipiens ab alio rationem operandi, nec impedimentum habens ex parte materiae; et qui operatur ad finem qui debetur ei secundum naturam prae­ dictam. Et quanto magis natus est operari secundum illud quod perfectius est in intel­ lectu in eo, et ad finem excellentiorem secun­ dum idipsum, tanto liberior est. Et ideo qui simpliciter operatur secundum virtutem intel­ lectualem, et ad finem secundum intellectum, perfectissime liber est. E contrario autem, homo servus dicitur, qui non est natus operari secundum virtutem in- “ 347 — L. VII. 1. π IN POLITICORUM tellectus proprii, sed virtutem et rationem operandi accipiens ab alio, obediens, opera­ tur. Et quia finis corresponde! agenti, servus etiam est qui operatur principaliter ad finem alterius; et ideo sicut liber homo est qui est suiipsius causa, et in ratione finis et agentis; ita servus qui neutro istorum modorum prin­ cipatur sibi, et hoc propter imperfectionem intellectus in eo secundum se, vel ex disposi­ tione materiae. Et ita vita liberi dicitur vita secundum ra­ tionem propriam, servi autem secundum ra­ tionem alienam. Dicitur igitur, quod opinantes vitam con­ templativam esse optimam, rationabiliter di­ cunt in hoc, quod dicunt, quod vita liberi est operatio secundum rationem propriam, melior est quam vita dominativa, hoc est servilis. Semper enim in unoquoque genere illud quod est per se, melius est eo quod est per acci­ dens. Istud enim simpliciter verum est, quo­ niam servus secundum quod servus, deficiens est. Bonum autem honorabile est bonum ex­ cellens. lussio enim passive, quae est de his quae sunt necessaria ad vitam, quae fit ei a domino, non est aliquid secundum se hone­ stum, quia honestum est quod secundum se quaeritur, ut in secundo Rhetoricae dicitur; iussionem autem passivam nullus bene dispo­ situs eligeret. 1076. — Deinde cum dicit « putare vero» Declarat in quo male: et dividitur in duas, secundum quod declarat in duobus, in quo male dixerunt. Secunda ibi, « Magis autem laudare etc. ». In prima parte ipse dicit, quod ulterius in hoc, quod acceperunt omnem principatum universaliter esse dominativum, idest principa­ tum domini ad servum, non recte dixerunt. Est enim quidam principatus liberorum, et quidam servorum; et differunt isti principatus adinvicem, non minus quam naturaliter Ube­ rum et naturaliter servum. Oportet enim prin­ cipatus differre adinvicem secundum differen­ tiam subditorum. Principatus enim ad subdi­ tum dicitur. Natura autem liberum et natura servum differunt secundum rationem; et de hoc dictum est sufficienter in primo tractatu libri istius; ergo principatus liberorum et ser­ vorum secundum rationem differunt. Non igi­ tur omnis principatus est dominium vel ser­ vitus. 1077. — Deinde cum dicit « magis au­ tem » Declarat in quo male dixerunt secundo; di­ cens quod ulterius in eo quod dixerunt lau­ dabiliorem vitam illam quae est sine actione quam illam quae est cum actione, non recte dixerunt. Felicitas enim actio quaedam est, et felicitas optima est optima vita. Ergo opti­ ma vita est actio, non privatio actionis. Ad­ huc operationes quae sunt secundum habitum iustitiae et temperantiae finem habent mul­ torum bonorum et bene ordinatorum, ita quod actio aliqua iustitiae finis est eorum quae se­ 1075-1079 cundum iustitiam proximius, et actio aliqua secundum temperantiam finis est propinquus eorum quae secundum temperantiam: et si­ militer se habet de his quae sunt secundum alios habitus virtutum. Ulterius tamen istae actiones ad alium finem ulteriorem ordinan­ tur quae est actio quaedam; et ideo tam finis proximus agibilium quam finis remotus actio quaedam est. Finis autem actionis vita est optima. Ergo optima vita est actio et non privatio actionis. 1078. — Deinde cum dicit « et quidem » Tangit obviationem, quam primo ponit. Se­ cundo cum dicit, « Hoc isti forsan etc. » re­ movet eam. In prima parte dicit, quod forte aliquis po­ terit opinari per ea quae determinata sunt de optima vita, scilicet quod ipsa est actio, quod optimum sit esse dominium omnium qualiter­ cumque. Optimum enim est attingere ad opti­ mam vitam: optima autem vita videtur esse secundum praedicta, secundum quam princi­ patur omnibus. Optima enim vita est optima actio, dominans autem omnium dominus est plurimarum actionum et pulcherrimarum; et ideo optimum videtur principari omnibus. Propter quod, si verum est optimum virum potentem aliis principari, non expedit parcere cuicumque quantumcumque proximo, quin principetur eidem, sicut patet: neque patrem reputare filios, neque filios patrem, neque universaliter amicus amicum ut non principe­ tur eisdem, nec curare quantumcumque sint coniuncti, vel boni, vel qualiter aliter se ha­ bentes. Universaliter enim id quod est opti­ mum eligibilissimum est: optime autem agere optimum videtur esse; ergo est eligibilissimum. Si igitur principari qualitercumque et quibus­ cumque est optime agere, est eligibilissimum. 1079. — Deinde cum dicit « hoc quidem » Removet obviationem; quod primo facit. Secundo cum dicit, « Propter quod et si ali­ quis », removet obiectioncm quamdam. Primo igitur removet obviationem praedi­ ctam, declarans non esse optimum principari omnibus qualitercumque; dicens, quod hoc quod dictum est, vere dictum est, forsitan, si quidem ita esset quod principantibus privan­ do alios iure suo et inclinatione naturali et inferendo violentiam inesset illud quod est eligibilissimum homini. Sed hoc forte est im­ possibile: quod adiungit, quia magni opina­ bantur contrarium; ipsi tamen hoc supponunt, sicut secundum se manifestum. Sed hoc est impossibile; quoniam actiones principantis non contingit esse optimas, nisi idem princi­ pans tantum differat ab eis quibus principa­ tur in dispositione naturali et acquisita quan­ tum distat vir a muliere, aut pater a filiis, aut dominus a servis: actiones enim diversificatur secundum diversitatem agentium, ut agentia sunt. Si igitur aliquis transgrediatur volens domi­ nari aliquibus non habens hanc differentiam ad illos quam vir habet ad mulierem vel pater — 348 — 1079-1083 IN POLITICORUM ad natum vel dominus ad servum, non optime operabitur principando, nec etiam poterii tan­ tum recte agere in posterioribus quantum transgressus est in principio volens principari non dispositus ad hoc: parvus enim error in principio magnus est in principiatis. Et iterum eos qui sunt similes et aequales, et secundum naturam et secundum virtutem,' bonum est et iustum omnes principari non simpliciter, sed secundum partem; puta unum in uno tempore, alium in alio; vel unum in uno principatu alium in alio. Iustum enim est similes et aequales, simile et aequale ha­ bere; non aequales autem, neque secundum virtutem, neque secundum naturam, habere aequale, vel e contrario aequales habere inae­ quale et non similes habere simile, hoc est praeter naturam : similes enim et aequales ad aequalia et similia inclinantur secundum na­ turam; sed nullum eorum quae sunt praeter naturam bonum est, quoniam quod est prae­ ter naturam est violentum et nullum violen­ tum est bonum; ergo aliquem principari qui­ buscumque et qualitercumque non est bonum. 1080. — Deinde cum dicit « propter quod » Removet obiectionem quae posset fieri. Cre­ deret enim aliquis propter praedicta, quod non expediret aliquem unum principari om­ nibus aliquo modo, sed esset praeter natu­ ram, quod est contra regni rationem quod est optima respublica. Hoc intendens removere, dicit, quasi con­ cludendo ex dictis, quod propter hoc, quia similes et aequales iustum est habere simile et aequale in principando secundum partem, si aliquis inveniatur in civitate qui fuerit melior aliis etiam bonis existentibus secun­ dum virtutem et secundum potentiam activam in regendo per quam possit coercere ma­ los, huic bonum est subiici; quia naturale est quod deliciens supponatur perfecto in unoquoque genere, et etiam iustum est obedire sibi uni soli principanti. Iustum est enim unumquemque secundum dignitatem propriae virtutis habere: talis au­ tem ponitur esse melior aliis secundum vir­ tutem et secundum potentiam. Expedit au­ tem debentem bene principari habere non solum virtutem per quam inclinetur in bo­ num et sciat dirigere actiones subditorum, sed etiam oportet ipsum habere potentiam per quam possit sic agere coercendo declinan­ tes a rectitudine rationis. 1081. — Deinde cum dicit « sed si haec » Dissolvit primam dubitationem ex cuius dissolutione apparet dissolutio alterius. Et primo dissolvit eam. Secundo cum dicit, « At vero neque sine actione etc. » respondet rationi adductae in oppositum. Circa primum est intelligendum quod fe­ licitas est operatio hominis secundum in­ tellectum. In intellectu autem est considerare speculativum, cuius (inis est cognitio verita­ tis, ct practicum cuius finis est operatio. L. VII. 1. n Et secundum hoc duplex felicitas assigna­ tur hominis. Una speculativa quae est ope­ ratio hominis secundum virtutem perfectam contemplativam quae est sapientia. Alia au­ tem practica quae est perfectio hominis se­ cundum perfectam virtutem hominis practicam quae est prudentia. Est autem quaedam operatio secundum prudentiam et speculatio secundum sapientiam hominis secundum seipsum solum. Et est quaedam operatio prudentiae et speculatio totius civitatis; et ideo est quaedam felici­ tas practica et speculativa quaedam hominis secundum seipsum, et est quaedam felicitas practica totius civitatis et quaedam contem­ plativa totius civitatis. 1082. — Felicitas autem speculativa secun­ dum unum hominem melior est practica quae est secundum unum hominem, sicut evidenter docet Aristoteles in decimo Ethico­ rum; quoniam illa perfectio intellectus eligibilior est quae est respectu obiecti magis intelligibiiis, quia ratio perfectionis sumitur ex obiecto; talis autem est speculativa. Feli­ citas enim est perfectio intellectus respectu primi et maxime intelligibiiis. Felicitas autem practica est perfectio intellectus respectu agibilis ab homine, quod multo deficit a ratione intelligibiiis primi; ergo felicitas contempla­ tiva unius eligibilior est quam felicitas pra­ ctica; et iterum magis est continua et suffi­ ciens ct delectabilis haec quam illa. Et eadem ratione contemplativa totius civitatis eligibi­ lior est quam politica seu civilis, ct contem­ plativa totius civitatis simpliciter eligibilior est contemplativa quae est secundum unum; si­ militer civilis practica quae est secundum unum. Et hoc est quod intendebat dicere Ari­ stoteles primo Ethicorum: si idem est uni et civitati, maiusque et perfectius quod civitati videtur et suscipere et salvare. Amabile enim et uni; melius vero et divinius genti et civi­ tati. Et ratio huius potest esse, quia contem­ plativa et civilis civitatis comparantur ad con­ templativam secundum unum, sicut totum ad partem: totum autem rationem magis perfe­ cti et maioris boni habet quam pars; et ideo ista quam illa. 1083. — Hoc supposito dicit Aristoteles, quod si ea quae dicta sunt prius bene dicta sunt, et felicitas est optima operatio hominis secundum virtutem perfectam, vita autem per­ fecta est operatio optima et perfecta, necesse est optimam vitam et totius civitatis et secun­ dum unumquemque, esse activam et in ope­ ratione consistere. Sed optima vita activa non existit in directione operationum quae sunt ad alium in principando ct communicando qua­ litercumque secundum quod quidam credunt. Nec etiam illae solae meditationes intellectus activae sunt quae sunt de operabilibus vel gratia operabilium contingentium; sed multo magis illae considerationes et meditationes optimae sunt quae secundum se perfectae sunt — 349 — L. Vil, 1. n IN POLITICORUM et secundum se quaeruntur non propter ali­ quid aliud. Et ratio huius est, quoniam optimus finis hominis et civitatis est bona actio. Non pos­ sunt autem duae vel plures actiones differen­ tes specie optimae esse. Quare optimus finis hominis est aliqua actio hominis, et illa se­ cundum quam maxime agere dicitur. Maxime autem agere dicitur secundum intellectum spe­ culativum: maxime enim dicimus agere illos qui secundum quod huiusmodi dominium ha­ bent extrinsecarum actionum omnium; tales enim sunt sicut architectonici. Speculativi autem maxime dominium ha­ bent operationum extrinsecarum, sicut ratio­ nem imponentes, et sicut architectores. Intel­ lectus enim practicus qui dirigit in operatio­ nibus exterioribus supponit, sicut principium, rectum appetitum finis. Et rectus appetitus finis non est sine rectitudine voluntatis. Recti­ tudo vero voluntatis supponit rectitudinem in­ tellectus bonum vel finem ostendentis. Si qui­ dem voluntas nihil vult quod non sit intel­ lectum prius, sicut dicitur primo Rhetoricae. Iste autem intellectus est intellectus non pra­ cticus, sed speculativus, si practicus per se dependet a voluntate, iste autem non: quare prima regula agendi universaliter est intelle­ ctus speculativus; secundum ipsum (1) agere dicimus; quare optima actio hominis est spe­ culatio, et per consequens ultimus finis eius. Non igitur meditatio de agibilibus est optima operatio hominis, sed consideratio vel specu­ latio speculativa; et maxime illa quae est de primis, aut de primo simpliciter. 1084. — Deinde cum dicit « at vero » Respondet ad rationem in oppositum : quod primo facit. Secundo cum dicit, « Quod (1) Supple enim 1083-1085 quidem igitur etc. » inducit conclusionem principaliter intentam. Fuit autem ratio quod optima vita hominis est vita activa; sed contemplativa vita sive ab­ soluta sine actione est; igitur etc. Ad quam respondet concedendo maiorem per interem­ ptionem minoris; dicens quod civitates secun­ dum se locatae non principantes exterioribus civibus et ita vivere eligentes inter se invicem communicantibus, et etiam spéculantes, non sunt sine actione omnino, sed habent mullas et pulchras actiones: quamvis enim non ha­ beant actiones ad extrinsecos in principando vel subiiciendo aliis, inter se tamen habent unam partem respectu alterius, quoniam mul­ tas habent communicationes partes civitatis adinvicem: similiter hoc se habet et circa unumquemque hominem secundum seipsum: quamvis enim non habeat actiones ad alte­ rum, nihilominus tamen contingit ipsum ha­ bere actiones perfectas in speculando secun­ dum seipsum. Talem enim vacationem quae est in operationibus speculativis, Deus qui est maxime perfectus habet optime: et totum etiam universum operationes habet: et tamen Deus non habet operationem extrinsecam quae sit alia ab operatione sua, nec etiam mundus habet operationes in aliquid extrinsecum prae­ ter illas quae sunt partium adinvicem. Non igitur est verum quod homo sive civitas du­ cens vitam speculativam sit sine actione. 1085. — Deinde cum dicit « quod qui­ dem » Inducit conclusionem principaliter intentam prius; dicens, quod ex his quae dicta sunt est manifestum quod optimam vitam uniuscuius­ que hominis secundum seipsum et totius civi­ tatis necesse est esse unam et eamdem secun­ dum rationem, quia speculationem; differunt tamen differentia partis ad totum. — 35° — IN POLITICORUM L. VU, L m LECTIO III. (nn. 1086-1101; [937-952]). Quod tanta debeat esse in civitate multitudo, ut sibi satis sit ad vitam optime degendam. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1325633 - 1326625) 937.Quoniam autem prooemialiter dicta dentur politizare bene, nullam videmus exisunt, quae nunc dicta sunt de ipsis, et circa stentium remissam ad multitudinem. Hoc au­ tem palam est per suasionem rationum. Lex alias politias nobis consideratum est prius, principium reliquorum dicere, primo quales enim ordo quidam est, et bonam legislatio­ nem necessariam bonam ordinationem esse : quasdam suppositiones oportet esse de futura consistere ad votum civitate. valde autem excedens numerus non potest 938. Non enim possibile est politiam fore participare ordine. Divinae enim utique po­ optimam sine moderata abundantia; propter tentiae opus hoc, quae et hoc omne continet. 945. Quoniam quod bonum in multitudine quod oportet multa praesupponi, quemadmo­ et magnitudine consuevit fieri: propter quod dum optantes esse, tamen nihil horum impos­ et civitatem, cuius cum magnitudine dictus sibile; dico autem, puta de multitudine ci­ terminus existit, hanc esse optimam, neces­ vium, et regionis. sarium. 939. Sicut enim et aliis conditoribus, puta 946. Sed est magnitudinis civitatis quaedam textori et navifico, oportet materiam existere mensura, sicut et aliorum omnium animalium, idoneam existentem ad operationem (quanto plantarum organorum. Etenim horum unum­ enim haec extiterit praeparata melius, necesse quodque neque valde parvum, neque secun­ et quod fit ab arte esse melius), ita et poli­ dum magnitudinem excedens habebit suam tico et legislatori oportet convenientem ma­ potentiam; sed aliquando quidem totaliter erit teriam existere idonee se habentem. privatum natura, aliquando autem prave ha­ 940. Est autem politici successus, primum bens : puta navis palmi quidem non erit navis multitudo hominum, quos, quot, et quales omnino, nec duorum stadiorum : ad aliquam quosdam existere oportet natura; et secun­ autem magnitudinem veniens quandoque qui­ dum regionem similiter, quantam esse, et qua­ dam propter parvitatem, pravam faciet navi­ lem quamdam hanc. gationem, quandoque autem propter excessum. 941. Putant quidem igitur plurimi congrue­ 947. Similiter autem, et civitas, quae qui­ re magnam esse felicem civitatem : si autem dem ex paucis valde, non per se sufficiens; hoc verum, ignorant qualis magna, et qualis civitas autem per se sufficiens. Quae autem ex parva civitas; secundum numerum enim mul­ multis valde, in necessariis quidem per se titudinem inhabitantium iudicant magnam. sufficiens sicut gens, sed non civitas; politiam 942. Oportet autem magis non ad multitu­ dinem, sed ad potentiam aspicere: est enim | enim non facile existere. Quis enim dux exerquoddam et civitatis opus : quare potentem ‘ citus erit valde excedentis multitudinis, aut quis praeco non magnae vocis? maxime hoc efficere, hanc esse maximam: 948. Propter quod primam quidem civita­ velut Hippocratem non hominem, sed me­ tem necessarium esse eam quae ex tanta dicum, dicet utique aliquis esse maiorem dif­ multitudine, quae prima multitudo causa per ferente secundum magnitudinem corporis. se sufficiens est ad vivendum bene, secun­ 943. Non solum, sed et si oportet iudicare dum politiae communionem. respicientes ad multitudinem, non secundum 949. Contingit autem, et eam quae excedit contingentem multitudinem hoc putandum. secundum multitudinem esse maiorem civita­ Necessarium enim forte in civitatibus existere tem. Sed hoc non est, sicut diximus, infini­ et multorum servorum numerum, et advena­ tum. Quis autem sit excessus terminus, ex rum et extraneorum. Sed quicumquc sunt pars operibus videre facile est. civitatis, et ex quibus constat civitas propriis 950. Sunt enim actiones civitatis, horum partibus: horum enim excessus multitudinis | quidem principantium horum autem subdi­ magnae civitatis signum: ex qua autem batorum : principantis autem opus est iussio et nausi quidem multi numero egrediuntur, ar­ iudicium. Ad iudicandum autem de iustis et morum autem viri pauci, hanc impossibile es­ ad distribuendum principatus secundum digni­ se magnam; non enim idem magna civitas et tatem necessarium cognoscere invicem cives multorum hominum. quales quidem sunt; tamquam ubi hoc non 944. Non solum, sed et hoc ex operibus accidit fieri, prave necesse fieri quae circa manifestum, quia difficile, forte autem im­ principatus et iudicia. Circa utraque enim non possibile bene regi legibus eam quae valde iustum proprio impetu agere; quod quidem in multorum hominum. Earum enim quae vi­ — 35I — L. Vil, 1. ni IN POLITICORUM ea quae valde multorum hominum, existit manifeste. 951. Adhuc autem extraneis et advenis fa­ cile transumere politiam; non enim difficile latere propter excessum multitudinis. 1086-1090 952. Palam igitur quod iste est civitatis ter­ minus optimus, multitudinis maximus exces­ sus ad autarchiam vitae facile conspirabilis. De magnitudine quidem igitur civitatis deter­ minatum sit hoc modo. COMMENTARIUM 1086. — Postquam Philosophus inquisivit quae secundum artem est melior et conveniende his quae supponenda sunt ad futuram tior est; ergo similiter civili viro et legislatori optimam rempublicam ex parte finis, inquirit ad ordinationem civium et civitatis convenien­ nunc de his quae supponenda sunt ex parte tem, oportet praeexistere materiam et organa idonea. linis ipsius. Et circa hoc primo praemittit intentionem 1089. — Deinde cum dicit «est autem» suam, ct ordinem considerandi. Secundo cum Tangit quae sunt illa quae sunt supponen­ dicit, « Putant plerique ctc. », prosequitur. da; dicens quod ad successum civilem perti­ Circa primo dat intentionem suam. Secun­ net primo et praeexigitur multitudo hominum, do cum dicit, « Neque enim fieri etc. » pro­ sicut materia; scilicet, qui et quot, et quales bat quod oportet aliqua supponi consideran­ I secundum dispositionem naturalem debeant tem de republica optima ex parte materiae. esse vel oporteat eos existere. Et secundo ad Tertio cum dicit, « Est autem civilis etc. » ipsum pertinet regio; scilicet, quantam opor­ tangit quae sunt illa. teat esse secundum quantitatem, et qualem In prima parte dicit, quoniam ea quae di­ secundum dispositionem ad bonam ordinatio­ cta sunt prius de fine optimae reipublicae nem futuram. introducta sunt sicut quoddam prooemium 1090. — Deinde cum dicit « putant qui­ ad evidentiam dicendorum, et de rebuspublidem » cis minus bene ordinatis, puta de statu pau­ Prosequitur. Et dividitur in partes duas. corum et multitudinis, determinatum est in Quia primo inquirit de his quae supponenda praecedenti libro ex quibus et quomodo sunt sunt ex parte materiae remotae reipublicae, instituendae, relinquitur nobis considerandum scilicet civium et regionis. Secundo cum dicit, nunc quales suppositiones ex parte materiae « Cum vero » inquirit de illis quae supporeipublicae oportet supponere ad optimam or­ j nenda sunt ex parte materiae propinquae, dinationem futuram secundum votum ipsius I quae sunt consiliativum, bellicum, agricolae, reipublicae; puta ex parte civium, et regionis, loca munita et aedificia. et quae sunt sicut materia ipsius. Circa primum adhuc primo inquirit de ma­ 1087. — Deinde cum dicit « non enim » gnitudine et multitudine civium regionis. Se­ Probat, quod oportet aliqua supponi, per cundo cum dicit, « Nunc quales autem etc. » duas rationes, quarum secundam ponit cum de dispositione naturali ipsorum. dicit, « Ut enim etc. ». Circa primum adhuc primo inquirit de ma­ In prima parte intendit rationem hanc. Ad gnitudine civitatis quantum ad multitudinem optimam rempublicam futuram oportet sup­ civium. Secundo cum dicit, « De regione au­ ponere omnia illa, sine quibus non potest in­ tem etc. » de ea quae regionis. stitui vel esse, sicut ex se est manifestum. Circa primum inquirendo primo ponit opi­ Sed non est possibile esse optimam rempu­ nionem quorumdam de magnitudine civitatis, blicam sine abundantia multorum moderata, et reprobat eam. Secundo cum dicit, « Cum tamen oportet multa supponi si debeat insti­ et bonum etc. » determinat de ea secundum tui optima respublica quasi optantibus illa, intentionem suam. quamvis non oblinentibus; non tamen impos­ Circa primum ponit opinionem aliorum. sibilia haberi. Dico autem multa oportet sup­ Secundo cum dicit, « Sed oportet etc. » arguit poni quantum ad multitudinem civium et re­ in contrarium. gionis. Circa primam partem dicit quod multi an­ 1088. — Deinde cum dicit « sicut enim » tiquorum opinati sunt civitatem illam felicem Ponit secundam rationem et est. Sicut est esse quae magna est. Quamvis hoc veritatem de aliis conditoribus, hoc est artificibus, ita habeat, scilicet civitatem felicem magnam es­ est de civili. De aliis autem artificibus, puta se, ipsi tamen non bene determinant cuiustextore, et naviculario, et quocumque alio modi civitas magna, et cuiusmodi parva sit; tali, sic videmus, quod si debeant recte ope­ nec bene accipiunt magnitudinem ipsius. Opi­ rari secundum artem, oportet praeexistere ma­ nantur enim magnitudinem civitatis debere teriam convenientem existentem, et organa attendi simpliciter secundum multitudinem ci­ convenientia, sicut textori fila, naviculario li­ vium sine aliqua determinatione; sicut si ma­ gna, et serram bene dispositam. Videmus gnum exercitum diceremus simpliciter qui est etiam, quod quanto huiusmodi organa et ma­ ex pluribus bellatoribus, teria melius disposita sunt, tanto operatio 352 — 1091-1094 IN POLITICORUM 1091. — Deinde cum dicit « oportet au­ tem » Ponit rationes jn contrarium; per quas pro­ batur quod magnitudo civitatis non consistit in multitudine civium absolute, sed cum de­ terminatione aliqua: et sunt 1res. Quarum secundam ponit cum dicit, « Non solum, sed et si etc. ». Tertiam « Non solum, sed et hoc etc. ». Circa primum est intelligendum, quod om­ nis res est propter suam operationem per se. Haec enim est ultima eius perfectio. Omnes autem dispositiones rei, puta quantitas, qua­ litas sunt propter ipsam rem; et ideo tam res quam dispositiones eius sunt propter ope­ rationem. Et quia ratio eorum quae sunt pro­ pter aliquid sumitur ex eo propter quod sunt, necesse est rationem rei et omnium disposi­ tionum cius sumi ex ratione operationis. Se­ cundum rationem autem operationis est ratio potentiae, quae est principium immediatum ipsius. Hoc igitur supposito, dicit quod in de­ terminando magnitudinem civitatis, non opor­ tet respicere ad multitudinem civium secun­ dum quod huiusmodi, sed magis ad potentiam ipsius, per quam potest in operationem suam. Civitatis enim est aliqua propria operatio; puta illa quae est secundum virtutem princi­ palem. Si igitur ratio magnitudinis sumatur ex ipsa operatione quae est sicut finis, illam civitatem oportet dicere magnam simpliciter, quae po­ tes in operationem sibi debitam perfecte; sic­ ut Hippocratem non dicimus esse maiorem hominem aliquo excedente ipsum secundum magnitudinem corporis, sed dicimus eum maiorem medicum illo, quoniam excedit ipsum in arte medicinae, quamvis excedatur ab illo magnitudine corporis. 1092. — Deinde cum dicit « non solum, sed et si » Ponit secundam rationem. Et quia in eo quod componitur ex pluribus partibus, necesse est magnitudinem includere multitudinem quamdam partium; dicit, quod non solum oportet magnitudinem civitatis attendi secun­ dum rationem operationis; sed si oportet con­ siderare ad multitudinem civium ex quibus componitur, non tamen ad quorumcumque multitudinem vel quamcumque contingentem; quoniam in civitatibus est quaedam multitudo servorum et quaedam advenarum et extra­ neorum confluentium ad ipsam : tales autem non sunt per se pars civitatis, sicut conse­ quenter ostendet; et ideo magnitudo civitatis non est accipienda secundum multitudinem istorum. Sed quoniam magnitudo rei attenditur se­ cundum multitudinem partium, ex quibus componitur secundum aliquem modum, ma­ gnitudo civitatis debet attendi secundum mul­ titudinem partium per se, cuiusmodi sunt li­ beri, et bellici, et consiliantes. Excessus enim multitudinis istorum signum est magnitudinis civitatis. Illam autem impossibile est magnam L. VII, I. in esse simpliciter, ex qua possunt egredi multi numero mercenarii aut servi, viri autem bel­ lici pauci, aut consiliantes pauci; isti enim sunt per se pars, illi autem non. Non enim dicimus, idem esse civitatem magnam et mul­ torum hominum; quia magnitudo civitatis at­ tenditur secundum multitudinem partium per sc ipsius, et non omnes homines inhabitantes eam sunt per se partes eius. 1093. — Deinde cum dicit « non solum, sed et hoc » Ponit tertiam rationem; dicens, quod non solum ex dictis manifestum est quod magni­ tudo civitatis non attendatur secundum mul­ titudinem hominum quantamcumque; sed etiam ex operibus accidentibus potest hoc vi­ deri. Videmus enim, quod difficile est, vel etiam impossibile, civitatem, quae est multo­ rum hominum, valde bene legibus et consue­ tudinibus bene regi : difficile quidem si sint multi prudentes, impossibile autem si pauci. In republica autem omnes vel plures idio­ tae sunt. Nulla etiam illarum civitatum quae bene gubernatur remittitur ad recipiendum quantamcumque multitudinem. Et iterum per rationem potest hoc idem apparere. Lex enim secundum quam regitur civitas, ordo quidam est; et bona legislatio, bona quaedam ordi­ natio; et ideo quod non est facile aut non possibile ordinari, non est facile aut non pos­ sibile bene legibus, egi. Nunc autem excel­ lens multitudo hominum non potest partici­ pare ordinem. Excedentem enim multitudinem ordinare est opus divinae virtutis, quae totum hoc universum continet et ordinat; ergo dif­ ficile, aut non possibile est multitudinem ex­ cedentem hominum bene legibus regi. Sed haec est operatio civitatis regi legibus rectis: ergo civitas non debet esse quantaecumque multitudinis excedentis hominum. 1094. — Deinde cum dicit « quoniam quod » Inquirit de magnitudine civitatis. Et primo declarat, quod magnitudo civitatis consistit in quadam multitudine determinata. In se'cunda cum dicit, « Propter quod etc. » concludit quae sunt illa. Prima in duas: quia primo concludit hoc ex praecedentibus. Secundo cum dicit, « Sed est magnitudinis civitatis quaedam etc. » pro­ bat hoc per simile in naturalibus. In prima parte dicit, quod in omnibus ha­ bentibus per se magnitudinem et multitudi­ nem, bonitas consistit aliqualiter in multitu­ dine partium ad seinvicem ordinatarum, ei ad finem; et in magnitudine aggregata ex multi­ tudine, quam consequitur virtus, per quam potest in finem; et hoc secundum aliquam rationem. Civitas autem habet per se multitudinem quamdam et magnitudinem: ergo civitatem illam dicemus optimam, quae habet magnitu­ dinem et multitudinem secundum dictum ter­ minum, qui anteceditur secundum tria, quae apparent ex tribus rationibus praecedentibus: L. VII, 1. ni IN POLITICORUM scilicet secundum ordinem ad finem et opera- 1 tionem, quod accipiebatur in prima, et secun- i dum paries principales, quod accipiebatur in secunda, et secundum quod bene regibilis le­ gibus rectis, quod in tertia: ita quod secun­ dum illam civitatem dicimus magnam simpli­ citer, quae habet multitudinem tantam par­ tium per se, quod bene potest legibus regi, et attingere ad operationem per se ipsius. 1095. — Deinde cum dicit « sed est ma­ gnitudinis » Probat idem per simile in naturalibus. Et primo proponit similitudinem. Secundo cum dicit, « Similiter autem et civitas etc. » applicat eam ad propositum. In prima parte dicit, quod magnitudinis ci­ vitatis est aliqua determinata mensura et ad maius et etiam ad minus, quam non contin­ git transgredi secundum rationem, sicut ma­ gnitudinis rerum naturalium. Naturalium enim, puta animalium et plantarum, est ter­ minus quidam determinatus ad plus, et etiam ad minus, quem non est transgredi secundum naturam. Omnia enim naturalia habent for­ mas determinatas per se, ad quas consequun­ tur quantitates et passiones determinate. Et hoc est quod Aristoteles dicit secundo de Ani­ ma: omnium natura constantium positus est terminus et ratio magnitudinis et augmenti. Et hoc quidem contingit videre ad sensum: quoniam unumquodque istorum si deficiat a magnitudine sibi determinata ad minus, vel si excedat magnitudinem determinatam ad maius, non habet propriam virtutem per quam de­ terminatur. Sed aliquando quidem deficit a natura speciei propriae, puta cum multum deficit aut excedit; aliquando autem etsi attin­ gat ad naturam speciei, prave tamen attingit quantum ad dispositiones, puta cum parum deficit aut excedit, sicut navis. Si fuerit unius palmi speciem navis non habebit omnino; si­ militer nec si sit duorum stadiorum. Si au­ tem habeat aliquam magnitudinem parum de­ ficientem, aut parum excedentem magnitudi­ nem sibi naturalem, male se habebit ad ope­ rationem eius quae est navigatio, aut propter parvitatem, aut propter excessum. 1096. — Deinde cum dicit « similiter au­ tem » Applicat simile ad propositum dicens quod similiter civitas cum sit a natura inclinante et ratione perficiente quae imitatur eam, ha­ bet magnitudinem determinatam ad minus et etiam ad maius. Illa enim quae componitur ex paucis civibus non est per se sufficiens, sicut nec vicus. Civitas autem est communitas per se sufficiens, sicut dictum est prius; ergo illa quae est ex paucis civibus valde, ratio­ nem civitatis non habet. Illa autem quae est ex multitudine superabundant!, per se suffi­ ciens est sibi in necessariis ad vitam, sicut regio aliqua, sed non sicut civitas. Civitatem enim oportet habere ordinem quemdam civilem. Multitudinem autem super- 1095-1099 abundantem habere ordinem civilem aut dif­ ficile est valde aut impossibile; et ideo illa quae ex multitudine superabundant! est, pro­ prie rationem civitatis non habet. Sic ergo illa quae deficit a multitudine determinata, et illa quae excedit, proprie civitates non sunt. Nul­ lus enim dux exercitus potest principari mul­ titudini excellenti ad maius, sed determinatae, nec aliquis est praeco qui non habet aliquam magnitudinem vocis, sicut fuit quidam no­ mine Stentor. 1097. — Deinde cum dicit « propter quod » Concludit quis est terminus magnitudinis civitatis. Et primo quis est terminus eius ad minus. Secundo cum dicit, « Contingit autem etc. » quis est ad maius. In prima parte dicit, quod propter hoc, quia civitatem oportet esse per se sufficientem, et per se sufficiens non est ex paucis existens, primam civitatem secundum viam generationis qua minor rationem civitatis non habet, ne­ cessarium est esse illam quae ex tanta multi­ tudine componitur quae est per se sibi suf­ ficiens ad bene vivendum secundum commu­ nicationem civilem propter diversitatem offi­ ciorum et artificiorum, qua minor non esset per se sufficiens. 1098. — Deinde cum dicit « contingit au­ tem » Declarat quis est terminus eius ad maius. Et circa hoc primo proponit. Secundo cum dicit, « Sunt enim etc. » probat. Tertio cum dicit, « Patet igitur etc. » concludit intentum recapitulando. In prima parte dicit, quod contingit civi­ tatem quae excedit eam quae dicta est secun­ dum multitudinem, esse maiorem civitatem; sed non contingit excessum esse in infinitum ita ut quae magis excedit magis sit civitas. Quis autem sit terminus talis excessus ultra quem non est civitas, facile est considerare ex operationibus. 1099. — Deinde cum dicit « sunt enim » Manifestat hoc ex duobus. Secundo ibi, « Adhuc autem etc. ». In prima parte est intclligendum, quod sic­ ut dicitur in primo huius, omnia quaecumque secundum naturam et artem sunt, definita sunt virtute quadam et operatione, in quam cum possunt dicuntur, cum autem non pos­ sunt non dicuntur nisi aequivoce. Civitas vero est aliquid eorum quae secundum aliquid est a natura et secundum aliquid ab arte; et ideo operationem determinatam habet, in quam cum potest dicitur civitas, cum autem non potest, non dicitur. Operatio autem principalis civitatis atten­ ditur secundum partem principaliorem in ea, quae est ipse principans. Operatio autem prin­ cipalis principantis est dirigere subditos secun­ dum rationem praecipiendo et distribuendo bona communia et iudicando recte; ad quae — 354 _ 1099-1101 IN POLITICORUM praeexigitur cognitio civium. Dicit igitur quod civitatis sunt aliquae operationes: quaedam quae exercet per principantes, quaedam autem quas per subditos. Operatio autem principan­ tis est iudicare et praecipere recte, et distri­ buere recte principatus: quia istae competunt sibi per virtutem quae est prudentia, quae est propria ei. Ad hoc autem quod recte iudicet de justis et quod recte distribuat principatus et bona communia ipsis civibus, necessarium est ipsum cognoscere cives quales quidem sunt secundum virtutem et quam differen­ tiam habent invicem secundum virtutem, ut secundum exigentiam dignitatis virtutis distri­ buat principatus et iudicet et differenter se­ cundum differentiam dignitatis eorum, aut sic ubi non sit secundum hunc modum, oporteat distributionem bonorum communium et iudicia prave se habere. Circa enim ista operari non secundum ra­ tionem rectam, sed secundum proprium impe­ tum, periculosum est et iniustum : et tamen hoc necesse est accidere in civitate quae est superabundantis multitudinis. Non enim om­ nes cives a principante bene possunt cognosci. Tantam igitur oportet esse multitudinem ci­ vium ad plus in civitate, quae recte debet ope­ rari, quanta potest a principante cognosci. 1100. — Deinde cum dicit « adhuc au­ tem » Probat idem ex secundo sic. In civitate su­ perabundantis multitudinis contingit esse mul­ tos extraneos et advenas et alios non dili­ gentes rempublicam. Extraneis autem et ad­ venis ct non diligentibus rempublicam facile est rempublicam transmutare propter multitu­ dinem ipsorum. Non enim difficile est latere eorum machinationem propter excessum mul­ titudinis. Magis enim latent male operantes in maiori multitudine quam minori. Hoc au­ tem est malum civitati et contra naturam eius: ergo malum et contra naturam civitatis est ipsam esse superabundantis multitudinis. 1101. — Deinde cum dicit « palam igitur » Inducit conclusionem intentam, dicens: Ma­ nifestum est igitur ex his quae dicta sunt, quod optimus terminus civitatis est excessus multitudinis maximus, qui est sufficiens ad per se sufficientiam vitae, et est facile auxiliabilis et ordinabilis secundum rationem re­ ctam; ita quod terminus civitatis ad minus accipitur a ratione per se sufficiente, ad ma­ ius autem a ratione bonae ordinationis. Sic igitur determinatum sit de magnitudine ci­ vitatis. — 355 ~ 25 — In Politicorum. L. VII, 1. in L. Vil. 1. iv IN POLITICORUM LECTIO IV. (nn. 1102-1116; [953-967]). JJe modo agri, urbis situ, nundinatione et nautica turba. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1326b26 - 1327M8) 953. Consimiliter autem, et quae de regio­ ne habent. De eo quidem enim, quod est qua­ lem quamdam, palam quia per se sufficientissimam omnis quicumque laudabit utique: ta­ lem autem necessarium esse omnia ferentem: omnia enim existere et nullo indigere au­ tarches. 954. Multitudine autem et magnitudine tan­ tum, ut possint habitantes vivere vacantes li­ bere simul et temperate. Hunc autem termi­ num, si bene vel non bene dicimus, consi­ derandum posterius diligentius, quando tota­ liter de possessione, et de ea quae circa sub­ stantiam abundantia, accidet facere mentio­ nem qualiter oportet habere, et quomodo ipsam ad usum: multae enim circa consi­ derationem hanc sunt dubitationes propter trahentes ad utrumque excessum vitae, hos quidem ad tenacitatem, hos autem ad delitias. 955. Speciem autem regionis non difficile dicere: oportet autem quaedam suaderi et ab iis, qui circa ducatum exercitus sunt ex­ perti : quia oportet quidem adversariis esse difficile adibilem, ipsis autem facile exibilem. Adhuc autem sicut multitudinem hominum diximus oportere facile conspicabilem esse, ita et regionem, quod autem facile conspicabile, est regionem esse facile auxiliabilem. 956. Civitatis autem potentiam, si oportet facere ad votum, ad mare convenit poni be­ ne, et ad regionem. Unus quidem qui dictus terminus: oportet enim adesse auxilia loco­ rum omnium. Reliquus autem ad delationes fructuum, qui nascuntur; adhuc autem eius, quae circa ligna materiae, et utique si quam aliam operationem talem regio existât prae­ sidens facile deportabilem. 957. De communicatione autem ad mare, utrum proficua sit bene legibus rectis civita­ tibus, aut nociva, multa existunt dubitantes. 958. Advenire enim aliquos in aliis nutri­ tos legibus inconferens aiunt esse ad bonam legislationem, et hominum multitudinem fieri quidem enim ex usu maris, emittentes, et suscipientes negotiatorum multitudinem, con­ trariam autem esse ad politizare bene. 959. Quod quidem igitur, si hoc non ac­ cidit, melius et ad securitatem, et ad abun­ dantiam necessariorum civitatem et regionem participare mari, non immanifestum. 960. Etenim ad facilius ferre adversarios facile auxiliabiles, oportet esse secundum am­ bo salvandos, et per terram, et per mare, et ad laedendum invadentes, si non secun­ dum ambo possibile, tamen si secundum al­ teram existet magis, participabit ambobus. Quaecumque autem non extiterunt apud ipsos entia, suscipere haec et superflua nascentium emittere, sunt necessariorum. 961. Sibi autem negotiativam, sed non alii oportet esse civitatem. Qui autem exhibent se ipsos omnibus forum, acquisitionis gratia hoc agunt. Quam autem civitatem non oportet tali participare super acquisitione, neque ne­ gotiatorium oportet habere tale. 962. Quoniam autem et nunc videmus mul­ tis exsistens, et regionibus et civitatibus sub­ urbia et portus bene iacentia ad civitatem, ut neque occupetur ipsum municipium, ne­ que sit longe valde, sed optime muris, et aliis talibus firmaculis, manifestum, quod si quidem bonum aliquod accidit fieri propter communicationem ipsorum, existet civitati hoc bonum; si autem aliquid nocivum, ca­ veri legibus facile, dicentes, et determinantes quos non oportet et quos oportet misceri adinvicem. 963. De nautica autem potentia, quod qui­ dem opportunum existere usque ad aliquam multitudinem, non immanifestum : non enim solum sibiipsis et vicinorum aliquibus opor­ tet et terribiles esse et posse auxiliari, sic ut per terram et mare. 964. De multitudine autem iam et magni­ tudine potentiae huius aspiciendum ad vitam civitatis. Si quidem enim ducali et politica vivat vita, necessarium, et hanc potentiam existere ad actiones commcnsuratam. 965. Multitudinem autem hominum quae sil circa nauticam turbam, non necessarium existere civitatibus. Neque enim ipsos opor­ tet esse partem civitatis: quod quidem enim supergressivum liberum et pedestrium est quod dominans est et obtinet navigium. 966. Multitudine autem existente vernacu­ lorum et regionis, agricolarum copiam ne­ cessarium est esse et nautarum. Videmus au­ tem hoc et nunc existens quibusdam, puta civitati Heracleotarum : multas enim replet triremes, aedificata civitate, magnitudine aliis contractiore. 967. De regione quidem igitur et portibus et civitatibus, et mari, et de nautica potentia, sit determinatum hoc modo. De civili autem multitudine, quem quidem terminum oportet existere, prius diximus. — 356 — 1102-1104 IN POLITICORUM L. VII, 1. iv COMMENTARIUM 1102. — Postquam Philosophus inquisivit de his quae supponenda sunt ex parte ma­ gnitudinis civitatis civilis, inquirit nunc de his quae supponenda sunt ex parte regionis adiacentis. Et circa hoc primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, « De regione quidem igi­ tur etc. » récapitulât determinata. Regio autem quaeritur secundum quod uti­ lis est ad bene vivendum civiliter. Ad hoc autem oportet ipsam esse quantam et qualem et bene positam. Et secundum hoc dividitur pars ista in partes duas. Quia primo decla­ rat qualem et quantam oporteat eam esse. Secundo determinat de situ ipsius, cum dicit, « Speciem autem etc. ». Circa primum primo ostendit qualem opor­ teat eam esse. Secundo cum dicit, « Multi­ tudine autem et magnitudine etc. » quantum secundum quantitatem. In prima parte intelligendum est, quod cum regio omnis quaeratur propter cives vel usum ipsorum, oportet ipsam esse proportionatam civibus, et dispositionem ipsius quaerere se­ cundum quod competit usui ipsorum. Et ideo dicit, quod illa quae ad regionem pertinent proportionaliter se habent his quae dicta sunt de magnitudine civitatis quo ad cives. Qua­ lem enim oporteat ipsam esse, manifestum est per se sufficientem usui inhabitantium. Qui­ libet enim regionem talem laudat quae suf­ ficiens est ad omnia illa quae sunt necessaria ad bene vivere. Talem autem oportet fer­ tilem esse et ferre omnia ex quibus sustenta­ tur natura humana quo ad potum et cibum et quo ad prohibitionem intemperantiae in­ continentis. Hoc enim dicimus per se suf­ ficiens quod omnia habet et nullo indiget. Regionem igitur talem oportet esse secundum qualitatem quod possit omnia ferre quae sunt necessaria ad per se sufficientiam vitae. Hoc autem potest facere si fuerit temperata se­ cundum qualitates primas, calidum, frigidum, humidum, siccum; quod convenit ei per con­ venientem habitudinem ad figuram caelestem et loci dispositionem. 1103. — Deinde cum dicit «multitudine autem » Declarat quantam oportet eam esse. Et quia non quaeritur regio, ut dictum est, nisi se­ cundum quod ordinatur ad vitam humanam, dicit, quod oportet esse tantam secundum magnitudinem totius et secundum multitudi­ nem consideratam secundum diversitatem ter­ rae sativae et non sativae, consitae et pa­ scualis et huiusmodi, ita quod homines in ea possint vivere secundum quod competit ho­ mini, hoc autem est secundum virtutem; ei ideo tantam oportet esse ipsam, quod habi­ tantes in ea possint vivere secundum virtutem quae est directiva eorum ex quibus susten­ tatur natura, quae est temperantia et liberalitas. Temperantia quidem, secundum quod ex ipsa sustentatur natura absolute; liberalitas in comparationem ad alterum. Tantam igitur oportet esse eam, quod habitantes possint vivere temperate non declinantes ad delitias, et liberaliter non retracti per tenacitatem. Utrum autem iste terminus magnitudinis civitatis bene assignatus sit vel non, posterius considerabimus diligentius, quando considera­ bimus de possessione et abundantia substan­ tiae. Quantam enim oporteat eam esse et quomodo ordinare ad usum, sunt multae du­ bitationes et contrariae, propter inclinationes naturales ad utrumque excessum, horum qui­ dem ad delitias et intemperantiam, horum au­ tem ad parcitatem. Solent enim frequenter homines jn agibilibus, forte autem et in spe­ culabilibus, formare sibi opiniones secundum inclinationes: ut qui inclinantur ad delitias opinantur in ipsis summum bonum esse, et divitias debere quaeri secundum quod fa­ ciunt ad delitiandum; et similiter in aliis, ut frequenter. Hoc autem eis accidit propter infirmitatem intellectus eorum non potentis supergredi sensum, nec discutere veritatem propter naturae inclinationem. 1104. — Deinde cum dicit «speciem au­ tem » Determinat de situ regionis: et primo in se. Secundo cum dicit, « Civitatis autem potentiam etc. » in comparatione ad mare et aridam. In prima parte dicit, quod facile est con­ siderare secundum rationem qualem oportet esse speciem, idest dispositionem vel situm regionis; et conveniens est persuaderi ad hoc ab his quae observant vel dicunt hi qui ex­ perti sunt circa ducatum exercitus. Dux enim exercitus circa dispositionem regionis negotia­ tur et expertus est. Dicendum est igitur secundum quod ab ipsis persuasi sumus, quod oportet ipsam esse difficile adibilem ab impugnantibus et facile exibilem ab inhabitantibus. Si enim esset fa­ cilis aditus adversariis, faciliter destrueretur ab eis: similiter et si esset difficilis exitus ipsis, non de facili possent repellere adversan­ tes. Fit autem hoc per habitudinem locorum convenientem in habitudinem ad montes vel fluvios, vel loca praerupta. Adhuc oportet multitudinem hominum in civitate esse bene conspicacem, ita quod quaelibet pars si in­ digeat, possit de facili auxiliari a qualibet, vel iuvare. Est autem intelligendum, quod sicut animal est aliquid unum compositum ex partibus di­ ~ 357 ~ L. VIT, 1. iv IN POLITICORUM versis unitis in toto, ita quod operatio cuius­ libet ad bonum cuiuslibet ordinatur, sicut operatio oculi ad bonum pedis et illa quae pedis ad bonum oculi, et sic de aliis; ita et civitas est communitas ex pluribus composita, quorum operationes ad bonum singulorum or­ dinabiles sunt, saltem secundum quod sunt partes civitatis: ita et similiter regionem opor­ tet esse aliquod unum compositum ex pluri­ bus partibus sic dispositis quod quaelibet or­ dinabilis sit ad bonum cuiuslibet; et ideo oportet ipsam esse sic dispositam secundum situm, quod quaelibet pars possit auxiliari a qualibet quantum ad defensionem ab adver­ sariis vel quantum ad necessaria vitae, vel aliquid aliud huiusmodi. 1105. — Deinde cum dicit «civitatis au­ tem » Determinat de situ civitatis in comparatione ad mare et aridam. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, « De nautica autem », inquirit de potentia et turba navali. Utrum expediat civitati vel non. Circa primum primo declarat quomodo oportet civitatem esse sitam ad aridam et mare. Secundo cum dicit, « De communica­ tione autem » movet dubitationem. Tn prima parte dicit, quod si oportet posi­ tionem civitatis ad votum habere, oportet quod bene situetur in ordine ad aridam et ad mare, ita ut aliqualiter utrique communi­ cet, si possibile est. Et huius una ratio est, quae dicta est prius: quoniam oportet civi­ tatem bene et facile auxiliabilem esse contra impugnantes: hoc autem magis inerit si sit communis duorum, scilicet maris et aridae, habens auxilium ab utroque. Alia autem est, quia oportet civitatem sustentari ex fructibus regionis propriae vel alterius: quod non po­ test fieri nisi deferantur ad ipsam; facilius au­ tem deferuntur, si fuerit communis maris et aridae. Iterum materia lignorum, et si aliquid aliud tale sit, quod inveniatur in regione ne­ cessarium civitati, expedit quod possit de fa­ cili deferri ad ipsam : hoc autem fit si fuerit communis maris et aridae; et ideo expedit eam esse communem utriusque istorum. 1106. — Deinde cum dicit « de communi­ catione » Movet dubitationem de propinquitate ad mare. Et proponit primo circa hoc dubitationem antiquorum. Secundo cum dicit, « Advenire enim aliquos etc. » prosequitur ipsam. In prima parte dicit, quod de propinqui­ tate et communicatione civitatis ad mare, utrum expediat civitatibus bene gubernantibus et rectis bene legibus, mulli dubitant multas adducentes rationes ad utramque partem. 1107. — Deinde cum dicit « advenire enim » Prosequitur eam; et primo tangit nocumenta quae accidunt ex ipsa. Secundo cum dicit, « Quod quidem igitur etc, » utilitates maiores 1104-1110 consequentes. Tertio cum dicit, « Sibi enim etc. » docet vitare nocumenta ex propinqui­ tate possibilia contingere. In prima parte tangit duo propter quae vi­ deretur quod non expediret civitatem esse propinquam mari: necesse enim convenire multos institutos vel instructos in aliis legi­ bus et exercitatos in aliis consuetudinibus, sic­ ut videmus nunc de omnibus civitatibus et villis propinquis mari. Nutriti autem in aliis legibus et exercitati in aliis consuetudinibus, distrahunt cives ab observantia propriarum legum et ab his ad quae sunt assueti, pro­ fer communicationem et convictum: ex con­ victu enim formantur mores: hoc autem in­ conveniens est civitati et corruptivum reipu­ blicae; ergo non expedit eam esse propinquam mari. Secundum est quoniam in civitate propin­ qua mari necessarium est aggregari multitu­ dinem nocivam reipublicae; propter opportu­ nitatem enim maris emittentes in quibus su­ perabundant et suscipientes in quibus deficiunt necesse est subintrare multitudinem negotia­ torum seu mercatorum: talis autem multitudo contrariatur ad bene gubernare, quia lex ipso­ rum facit divitias magis esse pretiosas vir­ tute, quare contrariatur rectae reipublicae; et ideo non videtur expedire civitatem esse pro­ pinquam mari. 1108. — Deinde cum dicit « quod qui­ dem » Arguit in oppositum, tangens utilitates pro­ venientes ex propinquitate. Et primo proponit eas. Secundo cum dicit, « Etenim ad facilius », manifestat eas. In prima parte dicit, quod non immanifestum est quod multo melius est regionem esse propinquam mari usque ad aliquid, et propter maiorem abundantiam necessariorum ad vitam et ad securitatem maiorem ipsius, si possent praedicta inconvenientia vel nocu­ menta vitari. 1109. — Deinde cum dicit « etenim ad facilius » Manifestat; et primo primum, dicens: civi­ tatem si non debeat- servire, oportet sic esse dispositam, quod faciliter et sine damno pos­ sit sustinere impetus debellantium. Ad faciliter autem ferre ipsos et cum minori damno facit quod possint se iuvare contra eos per mare et per terram : etenim si non possunt laedere eos qui sic debellant, tamen secundum alte­ ram magis poterunt si communicentur ambo­ bus: ab arida enim iuvabunt se in mari et a mari in arida contra eos. Expediens est igitur eam communicare mari. 1110. — Deinde cum dicit « sibi autem » Docet vitare nocumenta quae videntur se­ qui ex dicta communicatione. Duo autem illa quae tangebantur, ad unum videbantur reduci. Quod enim aliqui nutriti in aliis legibus, aut multitudo negotiatorum advenientium per ma­ re noceant civitati, hoc est jnquantum disira- 1110-1114 IN POLITICORUM hunt cives ab ordine civili; et ideo simul do­ cet utrumque vitare. Et circa hoc duo facit: quoniam primo in­ quirit usque ad quantum quaerenda est in ci­ vitate negotiatio. Secundo cum dicit, « Quo­ niam autem et nunc » docet vitare praedicta nocumenta. Circa primum est intelligendum quod ne­ gotiatio in civitate quaeritur propter commu­ tationem necessariorum ad bene vivendum : huiusmodi autem commutatio quaeritur pro­ pter per se sufficientiam vitae; et ideo nego­ tiatio in civitate usque ad hoc quaerenda est per se quod facit ad per se sufficientiam ipsius, et non amplius, sicut ea quae sunt ad finem quaeruntur secundum quod competunt fini: et propter hoc non est quaerenda propter alios principaliter. Dicit igitur, quod civitatem quae non sibi sufficit in omnibus ad bene vivendum expedit esse negotiativam sibi, hoc est secundum quod facit ad per se sufficientiam ipsius; sed non aliis, idest non ad per se sufficientiam aliarum civitatum vel regionum principaliter. Illi au­ tem qui exhibent se negotiativos ad omnes quasi facientes forum omnium in propria ci­ vitate, faciunt hoc gratia acquisitionis divitia­ rum, nimis reputantes divitias pretiosas: quod est nocivum reipublicae rectae. Civitatem igi­ tur illam quam non oportet participare acqui­ sitionem superfluarum divitiarum, non oportet rctipere superexcedentem multitudinem nego­ tiatorum, sed tantam quantum facit ad per se sufficientiam vitae. 1111. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Docet vitare nocumenta praedicta; dicens, quod sic faciendum est in civitate bene ordi­ nanda circa communicationem ad mare, sicut videmus fieri et existere in regionibus et civi­ tatibus bene ordinatis et propinquis ei. Sic autem videmus quod in talibus et regionibus et civitatibus municipium civitatis distantiam quamdam habet a mari, ita ut suburbia et portus in quibus recipiuntur negotiatores sint disposita apte inter civitatem et mare, ita ut ipsa civitas non occupetur a mari, nec sit valde longe ab eo, sed sint muri et aliae mu­ nitiones, puta turres vel castra interiacentia civitati et suburbio. Consimiliter faciendum est in civitate fienda ad votum, si possibile sit. Manifestum est enim, quod si ita se habeat et mare fuerit sic propinquum civitati, ut di­ ctum est, quod si aliquod bonum possit con­ tingere propter communicationem ad mare in­ erit civitati sic dispositae: si autem ad nocu­ mentum possibile sit evenire, id cavendum est per leges diversas determinantes quos oportet recipere ad municipium et quos non oportet, et usque ad quod et quibus oportet coniungi per mercimonia, et quibus non, et quomodo. Sic igitur apparet quod civitatem esse coniunctam mari omnino non expedit, tum pro­ pter dicta nocumenta quae Aristoteles agit, L. VII, 1. iv tum quia magis aegrotativa esset, et propter alia multa: nec etiam expedit eam esse nimis remotam; multas enim ab eo recipit utilitates, sicut ipse tangit: et sic medio modo expedit eam poni ad mare, ut utilitates quae a mari sunt inde recipiat de facili et incommoditates possit vitare. 1112. — Deinde cum dicit « de nautica autem » Inquirit de potentia et turba navali, quo­ modo civitas se habet ad eas; et circa hoc duo facit. Primo enim manifestat quod potentia na­ valis usque ad aliquem terminum expedit ci­ vitati. Secundo cum dicit, « Multitudinem au­ tem etc. » ostendit quod turba navalis non debet esse pars civitatis, quamvis necessa­ ria sit. Circa primum primo ostendit, quod poten­ tia navalis expedit civitati. Secundo cum di­ cit, « De multitudine autem iam et magnitu­ dine etc. » declarat usque ad quem terminum. In prima parte dicit, quod de potentia na­ vali quae ordinatur ad bellum per mare, ma­ nifestum est quod optimum est ipsam inesse civitati bene ordinatae usque ad aliquem ter­ minum multitudinis: quoniam expedit civita­ tem non solum sibiipsi vivere, sed etiam ad alios, puta vicinos, debellando eos si iustum sit eis servire, aut prohibendo insultus eorum si vellent debellare iniuste. Quapropter oportet quod sint terribiles eis et possint sibi auxiliari multipliciter contra eos. Hoc autem erit si habeant potentiam, sicut per terram pede­ strem, ita per mare navalem. Expedit igitur civitati potentiam habere nauticam. 1113. — Deinde cum dicit « de multitu­ dine » Declarat usque ad quid; dicens quod de multitudine et magnitudine potentiae navalis usque ad quem terminum expediat civitati, considerandum est inspiciendo ad vitam, idest ad finem per se intentum in civitate. Illud enim quod ordinatur ad finem intentum, quae­ rendum est, inquantum utile est ad ipsum et non amplius. Si igitur finis alicuius civitatis sit vita ducalis et civilis, hoc est finis ad quem ordinatur ducatus exercitus, scilicet subiugare alios et civiliter regere illos, tunc potentia na­ valis debet esse commensurata, ita ut tanta sit, ut per ipsam et pedestrem potentiam pos­ sint debentes sibi servire debellare, et insur­ gentes in eos repellere: non maior neque mi­ nor secundum quod possibile est. 1114. — Deinde cum dicit « multitudinem autem » Declarat, quod turba nautica non debet esse pars civitatis. Quod primo facit. Secundo cum dicit, « Multitudine autem existente etc. » declarat quod est necessaria ei. In prima parte dicit, quod multitudinem hominum quae est circa turbam navalem non expedit inesse civitatibus sicut partem, neque ipsos nauticos oportet esse partem civitatis; — 359 — L. VII, I. tv IN POLITICORUM superexcessivos enîm in iniuriis et qui volunt esse liberi omnino a subiectione quacumque, et qui sunt pedestres ad virtutem deficientes ab ipsa, non debent esse pars civitatis; quo­ niam illos, qui sunt pars civitatis, oportet esse non iniuriosos, et subiici in parte, et ordina­ biles ad virtutem. Nautica autem turba quae dominatur navigio, et obtinet ipsum, huius­ modi est, quia iniuriosa est, et subiici non vult et deficit a virtute, sicut frequenter, et in pluribus; ergo non expedit eam esse par­ tem civitatis. 1115. — Deinde cum dicit «multitudinem autem » Declarat, quod multitudo navalis necessaria est civitati; dicens quod cum in civitate sit multitudo servorum et tenuiorum hominum, necessarium est in ipsa existere multitudinem agricolarum et colentium terram regionis et 1114-1116 multitudinem nautarum. Et hoc quidem ap­ paret per inductionem. Sic enim videmus in pluribus civitatibus bene ordinatis, et specia­ liter in civitate Heracleotarum. Quamvis enim civitas eorum sit contractior, idest minor se­ cundum multitudinem multis aliis, multas pos­ sunt de viris nauticis ordinatis ad bellum im­ plere triremes, idest naves trium ordinum remorum. 1116. — Deinde cum dicit «de regione» Récapitulai determinata, dicens, quod iam in praecedentibus dictum est de regione, quan­ tam et qualem oportet eam esse; et de portu et civitate qualiter se debeat habere ad mare, et de potentia nautic„ quod necessaria est civitati et usque ad quid. Prius autem dictum fuit de multitudine civili, quantam oportet eam esse, et usque ad quem terminum expe­ diat civitati bene ordinatae. — 3f)O — 1117-1118 IN POLITICORUM L. VU, 1. v LECTIO V. (nn. 1117-1127; [968-974]). Quales esse debeant qui civitatem incolunt et regunt. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1327M8 - 1328a21) 968. Quales autem quosdam natura oportet esse, nunc dicamus. Fere itaque deprehen­ det utique quis hoc respiciens ad civitates approbatas Graecorum, et ad totum orbem terrae, ut occupatus est gentibus. 969. Quae quidem enim in frigidis locis gentes, et quae circa Europam sunt quidem plenae animositate, intellectu autem et arte magis deficientes; propter quod liberae qui­ dem perseverant magis, non politjzare au­ tem, et vicinis principari non potentes. Quae autem circa Asiam, intellectivae quidem, et artificiosae secundum animam, sine animosi­ tate autem; propter quod subiectae quidem et servientes perseverant. 970. Genus autem Graecorum, sicut mediat secundum loca, ita ambobus participat. Et­ enim animosum et intellectivum est, propter quod quidem liberum perseverat, et maxime politizans, et potens principari omnibus una sortiens politia. Eamdem autem differentiam, et graecorum gentes adinvicem, hae quidem enim habent naturam monocolam, hae autem bene mixtae sunt ad utrasque potentias has. 971. Manifestum igitur quod oportet intel­ lectivos esse et animosos natura eos, qui de­ bent esse evagogi legislatori ad virtutem. 972. Quod quidem enim aiunt quidam, oportere existere custodibus: scilicet amativos quidem esse notorum, da ignotos autem syl­ vestres, animus est qui facit quod amativum: haec enim est animae potentia, qua diligi­ mus. Signum autem, ad consuetos enim et amicos animus attollitur magis quam ad igno­ tos parvipendi putans. Propter quod, et Archilocus convenienter amicis querelans dispu­ tat ad animum. Non enim ab amicis a lan­ ceis perforationes. Et quod principans autem, et quod liberum a potentia hac existit omni­ bus: principativum enim et invincibile animus. 973. Non bene autem habet dicere, graves esse ad ignotos : ad nullum enim oportet esse talem, neque sunt qui magnanimi natura agrestes, nisi ad iniusta agentes : hoc autem magis adhuc ad consuetos patiuntur, quod quidem dictum est prius, si iniuste pati pu­ tent. Et hoc accidit secundum rationem : apud quos enim deberi beneficentiam putant, cum nocumento et hac privari putant. Unde dictum est: severi enim inimici fratrum; et ii quidem ultra diligentes, ii autem et ultra odiunt. 974. De politizantibus quidem igitur quot oportet existere, et quales quosdam natura; adhuc autem regionem quantam quamdam, et qualem quamdam, determinatum est fere: non enim eamdem certitudinem oportet quae­ rere per rationes, et eorum quae fiunt per sensum. COMMENTARIUM 1117. — Postquam Philosophus de civili multitudine determinavit, transit nunc ad in­ quirendum quales secundum naturam opor­ teat esse gubernantes recte. Et circa hoc primo praemittit intentionem suam cum ordine considerandi. Secundo cum dicit, « Quae quidem enim in frigidis etc. » prosequitur. Tertio cum dicit, « De politizantibus quidem etc. » récapitulai dicta. In prima parte ipse dicit, quod determinato de his quae supponenda sunt ex parte magni­ tudinis civitatis in generali, restat consequen­ ter dicere quales secundum naturalem dispo­ sitionem oporteat esse futuros bene guber­ nantes; quod secundo proponebatur prius in­ quirendum. Fere autem fiet hoc manifestum, si aliquis voluerit considerare inspiciendo ad civitates Graecorum quas dicimus bene guber­ nare, ct etiam ad totum orbem terrae, secun­ dum quod est occupatus gentibus et civita­ tibus, considerando dispositiones naturales ea­ rum; ex istis enim aliqualiter poterit concludi intentum. 1118. — Deinde cum dicit « quae quidem » Prosequitur. Et circa primum praemittit di­ versas dispositiones regionum ad gubernan­ dum. Secundo cum dicit, « Pater igitur etc. », ex hoc infert intentum. Et circa primum adhuc primo tangit, qui sunt inepti ad gubernandum naturaliter. Se­ cundo cum dicit, « At graecorum genus » qui sunt apti magis. L. VII, 1. v IN POLITICORUM Circa primum est intelligendum, quod quamvis intellectus per se non communicet corpori in operatione sua, communicat tamen corpori communicanti, secundum Commenta­ torem libro de Anima. Quicquid enim intelligit, in phantasmatibus sensibilibus intelligit; quia cum speculatur, necesse est simul phan­ tasma aliquod speculari. Phantasmata autem in actu sensibilia sunt in actu, sicut dicitur tertio de Anima. Sensibile vero in actu, et sensus in actu, sunt unum in actu; et ideo secundum diversam dispositionem sensus in actu diversimode disponitur intellectus ad intelligendum. Sensus autem in actu diversimode disponitur secundum diversitatem organi et spiritus, specialiter in subtilitate et grossitie in quo primo videntur sigillari, formae sensi­ bilium. Et ideo secundum diversitatem spiritus in grossitie et subtilitate, et aliis huiusmodi, di­ versimode disponitur intellectus ad intelligen­ dum; ita ut qui habent spiritus subtiles et cla­ ros bene repraesentativos formarum sensibi­ lium, bene nati sunt intelligere; qui autem grossos et turbidos, prave. Multitudo etiam spiritus naturalis et sanguinis, et per conse­ quens caliditatis, facit homines robustos. Ro­ bur enim facit spiratus, secundum Philoso­ phum libro de Somno: et multitudo calidi animosos et excessivos, quia calidum maxime activum est inter qualitates. Habitantes autem in regionibus calidis, caliditate regionis poros aperiente, exhalat humidum, trahens secum calidum intrinsecum; et ideo sunt pauci sanguinis et caliditatis. Spiritus autem, et si paucos habeant, claros tamen et mundos habent, et ideo bene intel­ lectivi sunt. Habitantes autem in frigidis, fri­ giditate extrinseca poros concludente, fortifi­ catur calidum interius, et sunt fortis digestio­ nis, et plurimo indigent cibo. Spiritus autem multos habent propter multitudinem calidi, grossos tamen propter grossitiem et multitu­ dinem alimenti, et propter minorem exhala­ tionem. Et ideo propter abundantiam calidi­ tatis et sanguinis animosi sunt, propter grossi­ tiem autem spirituum et turbulentiam minus intellectivi. Qui autem habitant in temperatis regioni­ bus, medio modo se habent inter istos, medio­ criter dispositi ad animositatem et ad opera­ tionem intellectus. Hoc supposito, dicit quod habitantes in re­ gionibus frigidis, et circa Europam quae est regio protensa ad aquilonem in parte remota a via solis, sunt naturaliter animosi propter abundantiam sanguinis et caliditatis, propter causam dictam; in intellectu autem (specula­ tivo scilicet) et arte, hoc est intellectu factivo, inveniuntur deficientes magis, et ideo quia ani­ mosi sunt, et potentes, libere vivunt in regio­ nibus propriis potentes, et audentes repellere insultus insurgentium; nesciunt autem bene gubernare, nec principare vicinis propter de­ fectus intellectus et prudentiae quae requirun­ 1118-1120 tur ad bene gubernandum et principandum recte. Habitantes autem in regionibus calidis, et circa Asiam, quae est regio protensa ad meri­ diem prope viam solis, bene intellectivi sunt, et artificiosi multum secundum animam, pro­ pter subtilitatem et munditiam spirituum in eis causa praedicta; tamen timidi et sine ani­ mositate sunt propter defectum sanguinis et caliditatis naturalis; et ideo subiecti sunt, et serviunt aliis, non audentes, nec potentes re­ pellere debellantes, nisi forte quandoque per fraudem et dolum excogitare per intellectum quem habent subtilem. 1119. — Deinde cum dicit « genus au­ tem » Declarat qui sunt magis apti; dicens quod illi, qui medium locum tenent inter praedictas regiones Europam et Asiam, sicut genus Grae­ corum, sicut medium tenent secundum locum, ita et secundum dispositiones. Non enim tan­ tum est frigidum apud eos, sicut in septentrio­ ne, nec tantum calidum sicut apud eos qui circa Asiam; et ideo temperati existentes se­ cundum calidum et frigidum ambobus parti­ cipant; sunt enim intellectivi, minus tamen quam qui circa Asiam, et etiam animosi mi­ nus quam qui circa Europam; et ideo perma­ nent liberi in regione sua, potentes et auden­ tes aliqualiter repellere debellantes : bene etiam nati sunt gubernare inter se, et prin­ cipari aliis secundum aliquam unam rempu­ blicam propter vigorem intellectus et rationis in eis. In ipsa etiam regione Graeciae invenitur differentia gentis alicuius ad alias in eadem regione, quae totius Graecorum ad duas prae­ dictas; ita quod in aliqua eius parte habitan­ tes habent naturam quasi unius membri, vel dispositionis unius; puta quia accedunt ad se­ ptentrionem magis inter Graecos, magis ani­ mosi sunt inter ipsos naturaliter. Habitantes autem in alia parte, alterius dispositionis sunt; sicut habitantes in parte propinquiori Asiae, magis intellectivi sunt inter eos. Alii autem sunt bene mixti sive proportionati ad utras­ que potentias istas, scilicet intellectivam et animativam; sicut illi qui magis accedunt ad medium per aeque distantia. 1120. — Sed contra ista argueret aliquis rationabiliter: quod cum ea quae sunt natu­ ralia, semper vel in pluribus eodem modo se habeant, sed Graeci sunt nati principari aliis, non autem illi qui circa Asiam vel Europam, sequeretur, quod Graeci semper vel in maiori parte principarentur aliis, ct alii non ipsis, cuius contrarium apparet ex historiis antiquo­ rum (Chaldaei enim et Persae qui sunt circa Asiam, multo tempore dominati sunt ipsis, et vicinis eorum, monarchiam tenentes: similiter Romani qui circa Europam sunt, plurimo tem­ pore dominati sunt Graecis, quam e contra­ rio : diuturnior enim fuit monarchia Roma­ norum quam Graecorum): ergo videtur quod 1121-1125 IN POLITICORUM ipsi non sint nati principari aliis, sed magis e contrario, 1121. — Ad hoc est intelligendum, quod dispositiones naturales rerum naturalium, quae sunt hic, reducuntur in dispositionem caelestem, sicut dicit Philosophus in primo Meteororum dicens: est autem ex necessitate continuus iste mundus superioribus lationibus, ut omnis sui virtus gubernetur inde. Unde motus principium omnibus illam causam pu­ tandum esse. Et hoc satis ostendit octavo Physicorum. Dispositio autem caelestis per comparationem ad ea quae sunt hic, duplex est: una communis quae attenditur secundum propinquitatem vel remotionem a via solis, qui maxime movet ista inferiora. Et secundum hoc quidam hic existentes sunt calidi, quidam frigidi, quidam temperati, et inclinantur ad ea ad quae ista disponunt. Et quantum esset de inclinatione naturali Graecorum in tali di­ spositione magis temperati essent natura, et magis attingerent ad utrumque dictorum prius, scilicet animositatem et intellectum proportionaliter, et magis nati essent gubernare et prin­ cipari aliis, et septentrionales magis animosi deficientes intellectu; qui autem circa Asiam, e contrario. Alia autem est dispositio caelestis in ordine ad ea, quae attenditur secundum figuram stel­ larum erraticarum ad seinvicem et ad fixas, et in ordine ad ea quae sunt hic: et ista di­ spositio vel ista figura continue alia et alia est aliquo modo, quamvis non sensibiliter hoc appareat, et respectu alterius et alterius loci alia et alia; ita quod si respectu huius regio­ nis sit nunc talis figura caelestis, consequen­ ter in alio tempore erit alia; et si respectu huius regionis sit talis, respectu alterius erit alia. Si igitur aliqua dispositio insit alicui ci­ vitati vel regioni ex tali figura caelesti, du­ rante figura inerit dispositio illa naturaliter. Et secundum hunc modum potest dici, quod Graeci ex figura caelesti tali aliquando nati fuerunt bene gubernare, et principari aliis; aliquando autem alia; puta Chaldaei vel Ro­ mani: et si ista figura non permanet nunc, nunc non sunt nati ad eadem, sed ad alia, secundum exigentiam figurae nunc existentis. 1122. — Ulterius etiam intelligendum est, quod dispositio civitatis vel regionis natura­ lis non tantum consideratur ex figura caelesti absolute, sed etiam ex dispositione partium regionis vel civitatis secundum habitudinem quam habet ad montes vel mare, vel loca, paludosa vel munda. Virtus enim figurae cae­ lestis non recipitur in contento, nisi mediante continente proximo. Et secundum hoc potest contingere quod quamvis aliqua civitas vel regio sit frigida naturaliter et inclinetur ad ea quae disponit frigidum, quantum est ex di­ spositione figurae caelestis communis, tamen secundum dispositionem regionis per compa­ rationem ad montes vel mare, contingit eam esse calidam excellenter, aut etiam tempera­ tam, vel e contrario. Ex quo contingit quod L. VII, I. v quamvis existentes in aliqua regione non in­ clinentur ad gubernandum bene ex figura cae­ lesti communi, tamen ex speciali dispositione ipsius hoc potest ei contingere. 1123. — Tertio est intelligendum, quod virtus caelestis cum sit materialis et corpo­ rea, intellectus autem immaterialis et sepa­ ratus, non agit per se ipsum, sed tantum per accidens inquantum dependet ex sensu; et ideo intellectus et voluntas non necessitantur in operationibus suis a virtute caelesti per se. Unde potest contingere quod quamvis aliqui ex virtute caelesti vel naturali dispositione non inclinentur ad gubernandum, nec ad ope­ rationes intellectus vel virtutis, si tamen per electionem intendant studio sapientiae et exer­ citio virtutum, continget eos esse intellectivos et bene gubernantes: et e contrario si bene nati ad ista dent se otio et exercitio in malis operationibus, efficientur insipientes ct male gubernantes, et servi aliorum fient. Et hoc forte fuit una causa destructionis regni Ro­ manorum et Graecorum; tenentes enim mo­ narchiam viventes in tranquillitate dederunt se otio et voluptatibus carnalibus et avaritiae, nolentes vacare sapientiae; et ideo facti mi­ nus intelligentes et minus exercitati in actio­ nibus civilibus et bellicis, non paruerunt subiecti ipsis nescientibus et impotentibus obvia­ re. Per praedicta apparet solutio ad obiectum. 1124. — Deinde cum dicit « manifestum igitur » Infert ex praecedentibus quales nati sunt bene gubernare et principari. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, « Nam quod de etc. » manifestat hoc ex di­ cto quorumdam. In prima parte dicit, quod quia Graeci bene gubernant, et principantur aliis natura­ liter, quia animosi sunt, et bene intellectivi, Asiani autem servi sunt aliorum, quia inanimosi sunt, quamvis vigeant intellectu; septen­ trionales autem aliis non principantur, quia deficiunt intellectu, quamvis sint animosi; ma­ nifestum est, quod oportet eos esse de nu­ mero legislatorum qui debent esse boni du­ ctores ad virtutem, et bene gubernare inter se, et principari aliis; esse animosos, ut pos­ sint malos compescere, et debellantes impu­ gnare; et bene intellectivos, ut sciant se diri­ gere et alios in operationibus. 1125. — Deinde cum dicit « quod qui­ dem » Probat hoc ex dicto quorumdam. Et circa hoc primo ex parte illius dicti ostendit intentum. Secundo cum dicit, « Non bene autem habet etc. » reprobat alteram par­ tem eiusdem dicti. In prima parte dicit, quod illud quod qui­ dam dicunt, ostendit quod oportet bene gu­ bernantes esse animosos. Dicunt enim quod oportet custodes aliorum et principantes esse amativos notorum, ad ignotos autem sylve­ stres, et duros magis. Signum autem primi est, quia animus hominis magis attollitur coi- L. VII, I. v IN POLITICORUM loquendo et bene faciendo, reputans se de­ bere magis reputari ab eis respectu notorum et consuetorum quam respectu ignotorum, putans se parvipendi. Noti enim et consueti magis reputantur amici, ignotus autem quasi non amicus; et ideo disponitur homo ad notum et consue­ tum sicut ad seipsum, ad ignotos autem sicut ad inimicum; et propter hoc sicut quilibet re­ putat seipsum, et magni pendit, ita vult repu­ tari et magnipendi ab amico et noto; ab ini­ mico autem et ignoto, putat non reputari et parvipendi. Non autem quod custodes oportet esse amativos, quia animus, idest voluntas est quae facit homines amativos invicem; haec enim potentia principium est dilectionis. Pro­ pter quod Archilocus querelans de amicis di­ sputat ad animum, quasi ad amicum, dicens, quod homines non sustinent vulnerationes a lanceis ab amicis, sed bona magis. Amare enim est velle alicui bonum pro­ pter ipsum. Velle autem est actus voluntatis, ergo et diligere. Inclinatio autem ad princi­ pandum et ad actus libertatis est ab ista po­ tentia omnibus qui ad hoc inclinantur: principativum enim et invincibilem, et liberum di­ cimus animum, quia principari primo et per se est agere, immediatum autem principium agendi in nobis est animus sive voluntas; et ideo animus est principativum quid. Libertas autem est, quae in natura intellectiva per vir­ tutem eius quod principale est in ea et in­ trinsecum agit in finem proprium secundum illum idem. Agere autem in natura intelle­ ctuali ad finem proximo competit animo et voluntati, secundum Aristotelem nono Metaphysicorum. Et ideo libertas est virtus quae­ dam voluntatis in ordine ad intellectum prae­ cedentem, et finem sequentem. Si igitur ani­ mus est secundum quem principamur et li­ beri sumus, et animus est quo amamus, quod competit principantibus et custodibus, ut iam dictum est, convenienter dictum est quod principantes oporteret esse animosos. 1126. — Deinde cum dicit «non bene» Reprobat alteram partem dicti aliorum; di­ cens, quod non convenienter dicunt in eo, quod aiunt, quod principantes vel superiores in civitate oportet esse infestos et diros ad ignotos: non enim expedit ad aliquem ho­ 1125-1127 minem bonum esse tales, quia facto et verbo expedit magis se reddere amabiles. Viri etiam magnanimi, qui sunt digni principari, non sunt severi seu diri ad aliquos, nisi contra iniustos; quia non expedii eos esse diros, nisi eis qui contrariantur eis secundum quod hu­ iusmodi. Ipsi autem secundum quod huius­ modi, virtuosi sunt, vel debent esse: magna­ nimitas enim est ornatus virtutum, ut dicitur quarto Ethicorum. Virtuti autem contrariatur malitia, seu iniustitia, secundum quod injusti­ tia se extendit ad omnem malitiam. Magis autem duri sunt ad notos, seu amicos, si fuerint mali, sive putent se iniuste pati ab eis: et hoc rationabiliter faciunt: si enim ab amicis iniuste patiuntur, nocumentum repor­ tant ab eo a quo credebant se iuvari debere; et ipso privantur, propter quod indignantur magis; amicus enim est velut alter ipse, ut dictum est. Et ideo sicut aliquis ad seipsum disponitur, ita ad amicum. A seipso autem expectat unusquisque bo­ num, et non nocumentum, propter quod et ab amico : unde si putet reportare nocumen­ tum, indignatur. Et quanto magis amicus, tanto magis creditur teneri ad beneficentiam. Et ideo dicitur proverbialiter, quod fratrum inimicitia crudelis est valde; et quod illi, qui valde diligunt se invicem, fiunt valde inimici ex casu, sicut eadem fiunt calidissima et fri­ gidissima, sicut dicit Aristoteles, quarto Meteororum. Dicimus enim dc magno amico ma­ gnum mimicum fieri. Sic igitur non fXpedit magnanimum vel principantem esse agrestem ad aliquem, nisi ad iniustum; et magis si fuerit amicus prius. 1127. — Deinde cum dicit « de politizantibus » Récapitulât, dicens, quod de viventibus in civitate determinatum est quot oportet esse secundum multitudinem in civitate ordinata, et quales secundum naturalem dispositionem. Iterum de regione dictum est, quantam et qualem oportet eam esse ad bene habitan­ dum in civitate, per rationes verisimiles, et concordantes sensui. Non enim eamdem cer­ titudinem oportet quaerere eorum, quae sunt manifesta ratione sola non conveniente usque­ quaque sensui, et eorum quae conveniunt cum sensu. — 3&4 — 1128 IN POLITICORUM L. Vil, 1. vj LECTIO VI. (nn. 1128-1134; [975-981]). Sex esse sine quibus civitas consistere non potest. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1328a21 - 1328623) 975. Quoniam autem, sicut aliorum secun­ dum naturam constantium non hac sunt par­ tes totius consistentiae, sine quibus totum non erit utique; palam quia neque civitatis par­ tes ponendum quascumque civitatibus neces­ sarium existere, neque alterius communionis ullius, ex qua unum aliquid genere. 976. Unum enim aliquid, et commune opor­ tet esse, et hoc communicantibus, sive aequale sive inaequale transmutant, veluti sive ali­ mentum hoc est, sive regionis multitudo, sive aliquid aliud talium est. Quando autem fuerit hoc quidem huius gratia, hoc autem cuius gratia, nihil in iis commune, sed aut huic quidem facere, huic autem accipere. Dico au­ tem puta organo omni ad id, quod sit opus, et condentibus: domus enim ad aedificato­ rem, nihil est quod sit commune, sed est do­ mus gratia aedificatorum ars. Propter quod opus est possessione civitatibus : possessio autem nulla pars est civitatis. Multa autem animata sunt partes possessionis, civitas au­ tem communitas quaedam est similium, gratia autem vitae contingentis optimae. 977. Quoniam autem est felicitas quod optimum, haec autem virtutis operatio, et usus quidam perfectus; accidit autem sic, ut hos quidem contingat participare ipsa, hos autem modicum, aut nihil : palam quod haec causa, quare fiant civitatis species et diffe­ rentiae, et politiae plures. Alio enim modo et per alia singuli haec venantes, et vitas al­ teras faciunt, et politias. 978. Considerandum autem, et quot sint haec, sine quibus civitas non erit utique. Et­ enim quas dicimus esse partes civitatis, in iis utique erit, propterea quod necessarium existere. Sumendum igitur operum numerum. 979. Ex iis enim erit palam. Primo quidem igitur oportet existere alimentum, deinde ar­ tes (multis enim organis indiget id quod est vivere), tertio autem arma, communitates enim necessarium et in ipsis habere arma et ad principatum, inobedientium gratia et ad conantes iniusta inferre extrinsecus. Adhuc pecuniarum aliquam abundantiam, quatenus habeant et ad opportunitates quae secundum seipsos et ad bellicas. Quinto autem et prae­ cipue ea quae circa divinorum curam quam vocant sacerdotium. Sextum autem numero et omnium necessariissimum iudicium de con­ ferentibus et iustis ad invicem. 980. Opera quidem igitur haec sunt qui­ bus indiget omnis civitas, ut dicere: civitas enim multitudo est non quaecumque sed ad vitam per se sufficiens, ut diximus. Si autem aliquid horum contingat deficere, impossibile simpliciter per se sufficientem communionem hanc esse. 981. Necesse igitur secundum operationes has consistere civitatem : oportet ergo agri­ colarum esse multitudinem quae praeparet alimenta, et artifices, et quod pugnax, et quod opulentum, et sacerdotes, et indices necessa­ riorum et conferentium. COMMENTARIUM 1128. — Postquam Philosophus inquisivit de his quae supponenda sunt ad rempublicam rectam ex parte materiae remotae, inquirit nunc de his quae supponenda sunt ex parte materiae propinquae. Civitatis autem materia propinqua est duplex. Una proprie sicut li­ beri principantes, et subiecti, qui attingunt ad civitatem. Alia autem domus, et aedificia ci­ vitatis et regionis, quae magis se habent in ratione organi. Dividitur igitur pars ista in duas : quia pri­ mo inquirit, quae sunt partes civitatis proprie dictae. Secundo de aedificiis, et domibus, et dispositione civitatis et regionis, cum dicit, « Civitatem autem etc. ». Adhuc in prima parte ostendit primo, quae sunt necessaria ad consistentiam civitatis. Se­ cundo cum dicit, « Determinatis autem etc. » inquirit quae eorum sunt partes civitatis. Circa primum adhuc ostendit, quod non omnia quae requiruntur ad consistentiam ci­ vitatis, sunt partes ipsius. Secundo cum dicit, « Quoniam autem etc. », declarat quae exi­ guntur ad consistentiam eius. Primum ostendit duabus rationibus. Secun­ dum ponit ibi, « Unum enim aliquid etc. ». — 365 — L. VII, î. VI ÎN POLITICORUM In prima parte dicit: sicut est in his quae fiunt et constant secundum naturam, ita in civitate, quae est a natura inclinante, et ra­ tione perficiente. In his autem quae fiunt et constant natura, non omnia quae requiruntur ad consistentiam ipsorum sunt partes illorum: sed quaedam sunt sicut materia, quaedam au­ tem ad ornatum, et quaedam ad alia; sicut in animali alimentum et humores non sunt partes in actu, sed sicut materia; pili autem ad ornatum sunt, seu ad protectionem, su­ dores autem sicut decidentia a natura. Ergo manifestum est, quod neque civitatis, neque communicationis alterius cuiuscumque, ex plu­ ribus ex quibus fit aliquod unum ratione, omnia dicenda sunt partes, sine quibus non existunt. 1129. — Deinde cum dicit « unum enim » Ponit secundam rationem ad idem, quae est haec. Omnium partium per se alicuius totius est aliquid unum commune, per quod deter­ minantur et sunt, et haec est forma totius. Et ad hoc attingunt omnes sive aequaliter sive inaequaliter per transmutationem factam ad illud ex aliqua materia; sive illa sit alimentum, sicut in animalibus et plantis, sive multitudo hominum in regione, sive in civitate, vel ali­ quid aliud, sicut in quibuscumque aliis. Quando vero aliqua plura sic se habent, quod unum est gratia alterius ut finis, alte­ rum autem est sicut finis ipsorum, non est aliquod unum commune secundum rationem, sed ad alterum istorum pertinet attingere ali­ quod principaliter, ad alterum autem attin­ gere accipiendo virtutem ab alio : sicut se habet organum ad opus factum, et ad agens principale, quibus non est aliquid commune secundum rationem, sicut domui et aedifica­ tori nihil est commune secundum quod huius­ modi, sed ars aedificatoria et organa aedifi­ candi sunt propter ipsam domum. Igitur quorum unum est gratia alterius se­ cundum quod huiuotnodi, non sunt partes ali­ cuius unius. Possessio vero in civitate est gra­ tia possidentis. Quamvis igitur sit necessaria civitati, non erit aliqua pars civitatis, cuius partes sunt possidentes per se. Sed multa sunt animata, quae sunt possessio alterius, sicut iumentum, et servus, qui est organum anima­ tum alterius possessio existens, sine quibus tamen non est civitas : ergo multa sunt in civitate, quae non sunt partes ipsius. Civitas enim est communitas quaedam ex pluribus similibus secundum naturam composita gra­ tia per se sufficientis et optimae vitae. 1130. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Intendit declarare quae sunt necessaria ad consistentiam civitatis. Et circa hoc primo tangit ex quibus sumitur diversas rerumpublicarum et civitatum. Secun­ do cum dicit, « Considerandum etc. » ex qui­ bus sumitur numerus eorum quae sunt ne­ cessaria ad civitatem. Tertio cum dicit, « Ex iis enim etc. » sumit eorum numerum. 1128-1132 In prima parte est intelligendum, quod ra­ tio eorum quae sunt ad finem ex fine sumi­ tur: et ideo diversitas eorum primo est ex diversitate finis, deinde ex diverso modo se habendi ad ipsum. Finis autem civitatis feli­ citas est; et ideo dicit : quoniam felicitas est optimum, quod intenditur, sicut finis in civi­ tate; felicitas autem est operatio secundum virtutem perfectam, et exercitium illius per­ fectum; et contingit aliquos in civitate haben­ tes attingere ad huiusmodi operationem per­ fectam, alios autem contingit attingere mo­ dicum, alios autem nihil, sed ad contrarium magis: manifestum est quod haec est causa quare sint diversae species et differentiae re­ rumpublicarum: diversitas enim rerumpublica­ rum est ex diversitate finis, vel ex diverso modo se habendi ad finem. Ex hoc enim quod diversos fines eligunt vel eumdem, alio et alio modo, et per alia et alia venantur, di­ versas vitas faciunt, et per consequens di­ versas respublicas. Diversi enim modi vivendi diversae respublicae sunt. Diversae igitur res­ publicae sunt ex diversitate finium, vel ex diverso modo se habendi ad finem. 1131. — Deinde cum dicit « consideran­ dum autem » Declarat ex quibus sumitur numerus eorum, quae sunt necessaria ad civitatem. Et praemit­ tens intentionem suam, dicit, quod post haec considerandum est nobis quae et quot sunt illa quae sunt necessaria ad consistentiam ci­ vitatis. Inter ista enim invenientur illa quae per se sunt partes illius. Et quia unumquod­ que eorum quae sunt natura vel arte, deter­ minatur aliqua propria operatione, sicut di­ citur primo huius, sumendae sunt operationes eorum quae sunt in civitate. Et diversitate enim istarum, manifesta erit multitudo neces­ sariorum ad eam. 1132. — Deinde cum dicit « ex iis enim » Primo assumit operationes necessarias civi­ tati. Secundo cum dicit, « Necesse igitur etc. » concludit multitudinem eorum quae requirun­ tur ad consistentiam eius. Circa primum primo assumit operationes di­ ctas. Secundo cum dicit, « Opera quidem igi­ tur etc. » probat eas esse necessarias. In prima parte dicit, quod civitati cuicum­ que, si debeat esse civitas, oportet praeexistere praeparationem alimenti, siquidem debeant vi­ vere et nutriri. Deinde autem operationes ar­ tium, puta fabricationem et carpentationem et huiusmodi; multis enim indigent organis existentes in civitate quae praeparantur per huiusmodi opera. Deinde tertio oportet in ipsis esse arma: communicantibus enim com­ municatione civili sunt necessaria propter duo: primo quidem ad seipsos ad puniendum insolentes et transgredientes leges vel princi­ patus gratia inobedientium constitui manda­ tum. Secundo ad repellendum extrinsecus vo­ lentes inferre molestiam iniuste. Deinde opor­ tet eos habere pecuniarum abundantiam ali­ quam similiter propter duo. 1132-1134 IN POLITICORUM Primo propter opportunitates ad commu­ tationes inter se faciendas. Secundo ad expe­ ditiones bellorum si emergant. Deinde autem quinto expedit inesse civitati quod principium est inter dictam curam et cultum divinum, quod appellatur sacerdotium. Sexto oportet inesse rectam deliberationem de conferentibus et nocivis, et iudicium iustum de his quae ve­ niunt in disceptatione. 1133. — Deinde cum dicit « opera qui­ dem » Probat huiusmodi opera esse necessaria una ratione communi; dicens quod huiusmodi ope­ rationes sunt necessariae civitati omni, ut ita dicatur: quod adiunctum est propter aliquas civitates quae propter dispositionem regionis non similiter indigent omnibus praedictis, aut non indigent similiter, ut forte abundantia pecuniarum propter abundantiam divitiarum naturalium. Et ratio huius quod dictum est, est quo­ niam civitas communitas quaedam multitudi­ L. Vil, 1. vi nis civium est, non quaecumque, sed per se sufficiens ad bene vivere, ut est dictum. Si vero aliquod praedictorum operum contingat deficere in aliqua multitudine, ut puta praepa­ rationem alimenti vel artificiatorum, aut etiam arma, non erit per se sufficiens ad bene vi­ vere, ut ex se manifestum est; ergo non erit civitas. Si ergo debeat esse civitas, necesse est omnia huiusmodi opera inesse ipsi. 1134. — Deinde cum dicit « necesse igi­ tur » Concludit numerum eorum quae sunt ne­ cessaria in civitate; dicens, quod si huiusmodi operationes sunt necessariae, et ipsae non possunt esse sine quibusdam aliis, puta prae­ paratio alimenti sine agricolis, opera artium sine artificibus, opera armorum sine pugnan­ tibus, divitiae sine opulentis, nec cultus divi­ nus sine sacerdote, nec iudicium sine judice, manifestum est quod ad consistentiam civi­ tatis, necessarii sunt agricolae, artifices, bel­ lici, divites, sacerdotes et indices. 3^7 — L. Vil, 1. vu IN POLITICORUM LECTIO VIL (nn. 1135-1148; [982-995]). Quinam in optima civitate habendi sint pars civitatis. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1328b24 - 1329b35) 982. Determinatis autem iis, reliquum con­ siderare, utrum omnibus communicanda om­ nia haec (contingit enim eosdem omnes esse et agricolas et artifices, et consiliarios et indi­ cantes): aut secundum unumquodque opus dictorum alios supponendum. Aut haec qui­ dem propria, haec autem communia eorum ex necessitate sunt. 983. Non in omni autem politia haec. Sic­ ut enim diximus, contingit et omnes commu­ nicare omnibus, et non omnes omnibus, sed quosdam quibusdam: haec enim et faciunt politias alteras. In democratiis enim partici­ pant omnes omnibus, in oligarchiis autem e contrario. 984. Quoniam autem existimus consideran­ tes de optima politia, haec autem secundum quam civitas utique erit maxime felix: feli­ citatem autem, quod sine virtute impossibile est existere, dictum est prius : manifestum quod in optima politizante civitate, et ha­ bente iustos viros simpliciter, sed non ad suppositionem, neque banausam vitam, neque forensem oportet quaerere cives. Vilis enim talis vita, et ad virtutem subcontraria. Neque oportet agricolas esse; opus est enim vaca­ tione, et ad virtutis generationem, et ad actio­ nes politicas. 985. Quoniam autem quod bellicum et quod consiliativum de conferentibus, et indicans de iustis inexistit, et videntur maxime esse par­ tes civitatis; utrum altera et hoc ponendum, aut eisdem dandum ambo. 986. Manifestum utique et hoc, quia modo quidem aliquo eisdem, modo autem aliquo et alteris. Qua quidem enim alterius aetatis utrumque operum, et haec quidem indiget prudentia, haec autem potentia, alteris. Qua autem impossibilium est, potentes violenter agere et prohibere, hos sufferre subiectos semper, hac eosdem. Qui enim armorum do­ mini, et manendi et non manendi politiam sunt domini. Relinquitur igitur eisdem qui­ dem utrisque dare politiam hanc; non autem simul; sed sicut aptum natum est, potentia quidem in minoribus, prudentia autem in se­ nioribus est. Igitur sic ambobus distribui ex­ pedit et iustum esse videtur: habet enim haec divisio quod secundum dignitatem. 987. At vero, et possessiones oportet esse circa hos. Necessarium enim abundantiam existere civibus, cives autem isti: quod enim banausum non participat civitate, neque alia nulla pars, quae non virtutis conditiva est. Hoc autem palam ex suppositione: felicitari quidem enim necessarium existere cum virtu­ te, felicem autem civitatem non ad partem aliquam ipsius respicientes oportet dicere, sed ad omnes cives. Manifestum autem, et quod oportet possessiones esse horum; siqui­ dem necessarium agricolas esse servos, aut barbaros, aut vernaculos. 988. Reliquum autem ex dinumeratis, quod sacerdotum genus. Manifestum autem, et ho­ rum ordo: neque enim agricolam neque ba­ nausum sacerdotem constituendum. A civibus enim decet honorari Deos. Quoniam autem divisum est id quod civile in duas partes, hoc est in id quod armorum, et quod in consiliativum. Decet autem cultum exhibere diis, et requiem habere circa ipsos eos, qui propter tempus abdicati sunt; hos assignan­ dum utique erit sanctificationibus. 989. Sine quibus quidem igitur civitas non consistit, et quot partes civitatis, dictum est. Agricolas enim, et artifices, et omne quod mercenarium, necessarium existere civitatibus: partes autem civitatis, id quod armorum, et consiliativum: et separatum est utique unum­ quodque horum, hoc quidem semper, hoc au­ tem secundum partem. 990. Videtur autem non nunc neque recen­ ter hoc esse notum iis qui de politia philosophizant, quod oportet divisam esse seorsum secundum genera civitatem, et quod bellicum alterum esse, alterum quod terrae cultivum : in Aegypto enim habet hoc modo. Adhuc autem et nunc, quae circa Cretam. Quod qui­ dem igitur circa Aegyptum Sesostris, ut aiunt, ita lege statuit. Minos autem quae circa Cre­ tam. Aliqua autem videtur esse, et convivio­ rum institutio. Quae quidem circa Cretam fa­ cta circa regimen Minois. 991. Quae autem circa Italiam multo anti­ quiora iis : aiunt enim historiae inhabitan­ tium ibi Italum quemdam fuisse regem Oeno­ triae, a quo nomen transumentes Italos pro Oenotriis vocatos esse, et oram hanc Euro­ pae Italiae nomen accepisse, quaecumque exi­ stit intra sinum Scylleticum, et Lameticum. Distant autem haec ab invicem itinere mediae diei. Hunc itaque Italum dicunt Oenotrios pastores existentes fecisse agricolas, et leges ipsis alias posuisse, et convivia constituisse primo, propter quod et nunc ibidem obser­ vant convivia, et leges quasdam ordinatas ab illo. Apud Tyrrheniam autem habitabant prius - 368 - 1135-1137 IN POLITICORUM Opici dicti, et nunc vocati cognominatione Ausones. Quod autem ad Iapygiam et Ionium Chaones vocatam Syrtem. Erant autem ct Chaones Oenotrii genere. 992. Conviviorum quidem igitur institutio, hinc facta fuit prius: separatio autem quae secundum genus civilis multitudinis, ex Aegy­ pto: multis enim excedit temporibus regimen Minois Sesostris. 993. Fere quidem igitur et alia oportet pu­ tare inventa fuisse saepe in multo tempore, magis autem infinities: necessaria quidem enim opportunitatem ipsam verisimile est do­ cere: quae autem ad bonam aptitudinem et L. VII, 1. vu circumstantiam, existentibus iam iis, rationa­ bile accipere incrementum. Quare et circa po­ litias oportet putare eodem modo habere. 994. Quod autem omnia antiqua, signum quae circa Aegyptum sunt; isti enim antiquis­ simi quidem videntur esse, leges autem sortiti fuerunt, et ordines politicos. Propter quod oportet dictis quidem sufficienter uti, prae­ termissa autem tentare quaerere. 995. Quod quidem igitur oportet regionem esse arma possidentium, et participantium politia, dictum est prius, et quod agricolas oportet esse alteros ab ipsis, et quantam, et qualem oportet esse regionem. COMMENTARIUM 1135. — Postquam Philosophus ostendit quae sunt necessaria ad consistentiam civita­ tis, declarat quae istorum sunt partes ipsius, et quae non: ct gratia huiusmodi inquirit quae istorum contingit attribuere uni et quae non, et quomodo. Et circa hoc primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, « De distributione autem etc. », quia dixerat agricolas non debere esse partes civitatis optimae, determinat de divi­ sione regionis, et quos oportet esse agricolas. Circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, « Quod quidem igitur etc. » récapitulât. Circa primum adhuc facit, quod dictum est. Secundo cum dicit, « Videtur autem etc. », de­ clarat illud non esse novum, sed ab antiquis inventum prius. Circa primum dans intentionem suam ponit dubitationem, utrum omnia praedicta vel quae­ dam possunt eidem convenire. Secundo solvit cum dicit, « Non in omni autem ». Primo igitur dicit, quod post declarationem dictorum, relinquitur considerandum, utrum omnia praedicta sex sint communicanda omni­ bus in civitate, ita quod idem sit agricola, ar­ tifex et miles, et sic de aliis. Hoc enim bene possibile est, scilicet eosdem esse agricolas et consiliarios, et sic de aliis. Aut unumquodque istorum attribuendum est uni conditioni ho­ minum, puta quod quidam sint agricolae, alii autem et diversi milites, et sic de aliis? An magis quaedam istorum sint attribuenda eis­ dem, quaedam autem omnino diversis? Hoc enim dubitationem habet, cuius determinatio valet ad declarandum intentum principale. 1136. — Deinde cum dicit « non in omni » Dissolvit dubitationem; et primo ponit so­ lutionem in generali. Secundo cum dicit, « Quoniam autem existimus etc. » manifestat eam in speciali. Primo ergo in generali solvit eam, dicens, quod in civitate bene ordinata non expedit omnia praedicta communicare omnibus, sed nec singula singulis; sed quaedam ipsorum oportet esse propria quorumdam tantum et non aliorum, quaedam autem communia plu­ ribus necessario. Sed hoc non habet veritatem in omni republica, sed in bene ordinata tan­ tum. Sicut enim prius dicebatur in tertio hu­ ius, contingit omnia praedicta communicare omnibus existentibus in civitate, et non omnia omnibus, sed quaedam quibusdam; et hoc di­ versimode: et secundum hoc diversificari res­ publicas in statu populari. Igitur quae male ordinata respublica est, omnibus omnia prae­ dicta necesse est communicare, quia scilicet in ea tota multitudo dominatur. In statu autem paucorum e contrario quaedam quibusdam, ut arma, sacerdotium, consilium et indicium eis­ dem forte, ut divitibus, quia dominantur, agricultura autem quibusdam aliis, et artificium aliis omnino diversis. 1137. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem existimus » Manifestat solutionem in speciali. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, « Sine quibus quidem etc. » recolligit eam. Circa primum primo declarat quae dictorum non possunt eisdem attribui. Secundo cum di­ cit, « Quoniam autem quod bellicum etc. » declarat quae contingit eisdem attribui. Ex quo apparet quae per se sunt partes civitatis. Circa primum considerandum est, quod ra­ tio partis per se consideranda est ex ratione totius, et ratio totius in his quae ordinantur ad finem, sumitur ex fine. Et ideo ratio par­ tium per se civitatis quaerenda est ex ratione reipublicae. Et ratio reipublicae ex ratione feli­ citatis quae est finis eius. Felicitatem autem impossibile est existere sine virtute, quae est principium eius. Et pro­ pter hoc ratio partium civitatis optimae per virtutem determinatur. Hoc supposito dicit, quoniam intendimus fa­ cere considerationem de republica optima sim­ pliciter, non ex suppositione, secundum quam dicimus partes per se civitatis attingere ad fe­ licitatem simpliciter quae est finis eius; felici­ tas autem non potest existere sine virtute, sic­ ut dictum est prius, est enim operatio homi­ nis secundum virtutem perfectam: manifestum est quod mercenariorum vitam ducentes, vel etiam forensem, seu mercativam, non oportet — 369 — L. VII, 1. νπ IN POLITICORUM dicere esse cives vel partes per se civitatis opti­ me se gubernantis, habentis viros simpliciter bonos non ex suppositione. Cuius ratio est, quia cives in civitate opti­ ma oportet operari ad felicitatem, et habere illud quod est principium ipsius. Hoc autem est virtus civilis; ergo oportet cives in huius­ modi civitate virtuosos esse. Mercenariam au­ tem vitam ducentes aut forensem virtuosi non sunt et huiusmodi. Vita enim eorum vilis existens ad eam non dirigitur, nec ordinatur; immo magis est non conveniens vel subcon­ traria ei; ergo tales non sunt cives, neque pars civitatis optimae. Nec etiam agricolae seu ter­ ram colentes; quoniam civibus necessaria est vacatio ab operationibus necessariis et vilibus, et intendere contemplationi quandoque et ope­ rationibus liberalibus ad generationem virtu­ tis et ad actiones communes, per quas deter­ minantur: huiusmodi autem vacatio non po­ test inesse agricolis, cum sint dediti agricul­ turae et laboribus extrinsecis; ergo non sunt cives vel pars civitatis. 1138. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem quod bellicum » Inquirit quae praedictorum possunt inesse eidem. Et primo declarat quod bellicum et consiliativum debent eidem attribui aliquo· modo. In secunda cum dicit, « Reliquum autem etc. » declarat quod ista eadem et sacerdotium eidem aliquo modo, et alteri alio aliquo mo­ do attribuenda sunt. Circa primum primo movet dubitationem. Secundo cum dicit, « Manifestum utique etc. » dissolvit eam. Circa primum est intelligendum quod aliquis bene consiliativus est per habitum prudentiae per quem ex fine bene ratiocinatur et inquirit de his quae sunt ad finem. Sicut autem ali­ quis se habet ad prudentiam perfectam, ita et ad alias virtutes morales, quia simul sunt et non sunt; et ideo consiliativum determina­ tur virtute. Bellicum etiam oportet habere vir­ tutem per quam sit aggressivus terribilium; et per consequens prudentiam aliquam ad hoc necessariam et alias aliqualiter virtutes: unde et dicebat prius Philosophus in secundo huius, quod militaris vita multas habet partes virtutis; et ideo bellici et consiliativi simpliciter deter­ minantur virtute. Et quia illi qui determi­ nantur virtute, sunt partes civitatis optimae; ideo tales sunt partes ipsius per se; et ideo hoc supposito dicit, quod illi qui ordinantur ad bellum in civitate optima et ad consiliandum de conferentibus et ad indicandum iuste- inter disceptantes, necessarii sunt in eadem. Er ma­ xime ubi videntur esse partes ipsius propter rationem praedictam, inquirendum est dubi­ tando utrum iidem sint ordinandi ad bellum et ad consilium, an alii ad hoc, alii autem et diversi ad illud. 1139. — Deinde cum dicit « manifestum utique » Dissolvit; et primo manifestat quod ista duo 1137-1140 aliquo modo eidem, aliquo modo alii sunt at­ tribuenda. Secundo cum dicit, « At vero et possessiones etc. » ostendit quod istorum esse debent possessiones. Et in parte ista dicit, quod manifestum erit ex dicendis quod et bellicum et consiliativum sunt attribuenda eidem uno modo, alio modo alteri. Dicitur enim ad praesens idem et di­ versum dupliciter. Idem scilicet secundum sup­ positum et secundum formam, sicut Socrates idem ex supposito, ipse autem et Plato diversi. Socrates autem et Plato albi, sunt idem in forma. Socrates autem albus prius et niger posterius est alter a seipso; sicut Porphyrios dicit, quod Socrates senex differt a se puero differentia accidentali. Intendit igitur quod bel­ licum et consiliativum eidem secundum suppo­ situm sunt attribuenda, differenti tamen se­ cundum prius et posterius et secundum for­ tius et minus forte, magis provectum et minus. Secundum enim quod alteri aetati oportet attribuere bellicum, puta iuventuti, et alteri consiliativum, puta aetati magis provectae, et secundum quod consiliativum indiget pruden­ tia quae magis viget in aetate provecta, et bel­ licum robore corporali, quod magis in iuventute, oportet ea alteri attribui; bellicum qui­ dem iuvenibus, consiliativum autem provectis. Secundum vero quod impossibile esse eos qui possunt violentiam inferre et deiicere princi­ pautés facere semper subiectos, oportet utrum­ que eidem attribui. Viri autem bellici qui sunt armorum domini, potentiam habent fa­ ciendi manere rempublicam et non manere propter armorum violentiam; et ideo relin­ quitur utrumque istorum dari debere eisdem in republica recta, sed non secundum idem tem­ pus; sed unicuique dare illud tempore in quo magis aptum est ad illud. Sed in iuvenibus viget virtus corporalis magis quam prudentia vel virtus quae maxime necessaria est in bel­ licis; et ideo bellicum attribuendum est ipsis in tempore iuventitus. Prudentia autem et vir­ tus magis vige'nt in provectis quae magis sunt necessariae ad consilium et indicium; et ideo consiliativum et indicativum attribuenda sunt eis quando sunt provectae aetatis. Sic igitur ambo oportet attribui eisdem, in alia tamen et alia aetate: et hoc iustum vi­ detur. Iustum enim est unumquemque habere secundum dignitatem. Dividere autem sic se­ cundum dignitatem videtur. Dignum est enim unumquodque ordinari ad illud ad quod magis natum est, ac quanto magis natum aptum est; sic enim facit natura. Iustum est igitur ista distribui secundum praedictum modum. 1140. — Deinde cum dicit « at vero » Declarat quod istorum debent esse posses­ siones in eadem, dicens quod adhuc expedit in civitate optima possessiones esse circa hos, ita quod ipsi sint earum domini, aut maxi­ me, quia necessarium est cives in ipsa abun­ dantes esse. Siquidem civitas optima ordinatur per se ad sufficientiam secundum dispositio­ nem suam. Isti autem qui dicti sunt cives sunt 37° — 1140-1143 IN POLITICORUM L. VII, 1. vir simpliciter. Artifices autem et quicumque alii propter iuventutem: hoc autem magis compe­ qui non sunt factivi operationum virtutis, non tit in bellicis; et ideo rationabiliter tales in participant civilitate per se. Et huiusmodi de­ aetate illa ad bellica docet ordinare Philoso­ claratio est ex suppositione; quoniam nullus phus. Deinde autem procedente aetate represso potest felicitari nisi cum virtute quae est calido et aliqualiter remissis motibus passio­ num, remittitur robur et magnanimitas secun­ principium felicitatis. . Civitatem autem optimam dicimus esse fe­ dum aliquid : ratio autem et prudentia magis licem simpliciter, non quantum ad aliquam vigent. Sedendo enim et quiescendo fit anima partem et quantum ad aliquam non, sed sciens et prudens. Istud autem convenit deli­ quantum ad omnes cives, ut est dicere. Omnes berationi et iudiciis; et ideo secundum ratio­ igitur cives oportet esse virtuosos; qui ergo nem tales ordinandi sunt ad consilia et iunon sunt virtuosi, secundum quod huiusmodi, dicia. Ulterius autem magis procedente aetate non sunt cives. Si igitur cives oportet esse remisso calido propter tempus et fere morti­ abundantes, ut praedictum est, et hoc non ficatis passionibus, ut est dicere, aut regulatis oportet esse nisi sint domini possessionum, propter longum exercitium, fere deficit robur aut maxime necesse est eos esse dominos pos­ corporale et maxime viget intellectus. Illud au­ tem maxime requiritur in his quae ordinantur sessionis; et hoc si supponamus quod expedit in tali civitate agricolas esse servos, et hos ad cultum divinum. Oportet enim eos vacare aut barbaros aliunde venientes aut ministros. ab exterioribus actionibus et maxime intendere 1141. — Deinde cum dicit « reliquum au­ speculationi divinorum; et ideo in aetate tali tem » convenienter assignandi sunt cives ad cultum Declarat quod sacerdotium aliqualiter est divinum; ita ut primo exercitentur in bellicis, attribuendum eisdem et aliqualiter diversis deinde in agibilibus, ultimo autem vitam fi­ cum praedictis; et quibus non est attribuen­ niant in speculatione divinorum, in quo poni­ dum dicens; quod ex his quae dicta sunt ne­ tur ultimus finis hominis. cessaria civitati, enumeratis prius, relinquitur 1142. — Deinde cum dicit «sine quibus» genus sacerdotum, cuius ordo ad alios satis Recolligit determinata; dicens, quod sic igi­ est manifestus. Non enim expedit in republica tur determinatum est quae sunt illa quae sunt bene ordinata artificem seu agricolam vel fo­ necessaria ad consistentiam civitatis, et quot rensem sacerdotem constituere. illorum sunt partes ipsius. Agricolae enim et Sacerdos enim ordinatur ad cultum divinum artifices et mercenarii, qui pro mercede com­ celebrandum et honorem Deo exhibendum pro mutant opera, necessarii sunt in civitate, sed subditis. Nunc autem conveniens est cultum nequaquam sunt partes ipsius per se. Bellici exhiberi Deo et honorem a principalioribus ci­ autem et consiliativi et sacerdotes sunt par­ vibus. Omnia enim excellentiora exhibenda sunt tes civitatis, et sunt distincti a praecedentibus secundum omne tempus, a se autem invicem Deo propter eius excellentiam, a quo e'st om­ ne bonum, et quicquid est. Si igitur agri­ secundum partem temporis; ita ut idem prius ordinetur ad bellum, deinde ad consilium et colae et artifices vel forenses cives non sunt, ultimo ad sacerdotium. ut probatum est prius, non expedit eos esse 1143. — Deinde cum dicit « videtur autem » cives in civitate bene ordinata. Sed quoniam cives distincti sunt in duo, sicut dictum est Declarat ista fuisse ab antiquis inventa. Et primo narrando. Secundo cum dicit, prius, videlicet in ordinatos ad arma et con­ « Quod autem omnia etc. » per signum. siliarios, quos aliquando contingit abdicatos Circa primum primo declarat distinctionem esse propter intolerantiam laboris et emeritos bellicorum et consiliariorum ab aliis, et insti­ propter exercitium praeteritum in bellicis et indiciis, et oportet eos habere requiem ma­ tutionem conviviorum civilium fuisse antiquas. Secundo cum dicit, « Fere quidem igitur etc. » xime in speculativis, cum motus passionum sensibilium sint omnino in eis sedati, ut in concludit idem de aliis. pluribus; eos autem qui intendunt honori et Circa primum primo facit quod dictum est. cultui divino oporteat habere requiem et va­ Secundo cum dicit, « Conviviorum quidem igi­ cationem contemplationis, expedit eos promo­ tur » declarat quod istorum fuerit primo. veri ad honorem sacerdotii, et assignari ad Circa primum primo declarat distinctionem sanctificationem hanc eos, qui abdicati sunt praedictorum institutam esse ab antiquo. Se­ propter labores in praeterito passos, et eme­ cundo cum dicit, « Quae autem circa etc. » riti propter honesta exercitia in bellicis et con­ distinctionem conviviorum. Circa primum dicit, quod volentibus philo­ siliis. Est autem intelligendum, quod sicut natura sophice considerare de republica, apparet hoc non nunc primo neque recenter esse notum illud quod est perfectius et in tempore in quo perfectius est ad perfectiorem ordinat opera­ quod oportet in civitate genus bellicorum et tionem, seu finem, sic et ratio vel ars quae consiliariorum esse distinctum ab agricolis et imitatur naturam. Homines autem post tem­ artificibus et mercenariis secundum quod hu­ iusmodi. In Aegypto enim, ubi primo conces­ pus eruditionis et exercitii in disciplinabilibus imperfectiorem prudentiam habent propter mo­ sum est studere, secundum quod dicitur primo tum fortiorem passionum in eis. Robur autem • Metaphysicorum, primo observaverunt leges corporale et magnanimitatem habent maiorem I statuentes. Deinde autem posterius in Creta — 371 2ό — In Politicorum. L. VH, 1. vu IN POLITICORUM quae est insula in Graecia. Dicunt enim quod Sesostris legislator Aegyptiorum hoc primus ordinavit per legem de quo sit memoria. Cir­ ca Cretam autem Minos legislator ipsorum. 1144. — Deinde cum dicit « quae autem » Declarat institutionem conviviorum ordina­ tam esse ab antiquis; dicens, quod institutio conviviorum civilium quibus participant om­ nes cives determinatis festis vel temporibus, videtur esse facta ab aliis multis, Cretensibus scilicet et Italicis. Sed illa quae ordinata fue­ runt in Creta, ordinata fuerunt maxime circa tempus regiminis Minois regis. Illa autem quae in Italia, multo fuerunt antiquiora prae­ dictis. Dicunt enim cosmographi illius regionis quemdam regem fuisse Italum nomine in illa quae tunc dicebatur Oenotria a quo accipientes nomen, dicti prius Oenotri, vocati sunt Itali, et hanc partem Europae quae sita est inter sinum maris Scylleticum, ita dictum a Scylla periculo maris in quo saepe periclitantur naves propter collisionem ad rupes praeruptas, et si­ num Lameticum quod videtur esse, quod di­ vidit praedictam Italiam ex parte opposita, quae videntur adinvicem parum differre circa locum in quo concurrunt, videlicet per inter­ medium diei, dicunt assumpsisse nomen Ita­ liae ab eodem. Hic igitur Italus dicitur col­ legisse pastores illius regionis, primo in unum ordinem civilem, et constituisse quosdam eo­ rum agricolas, alios autem forte artifices et alios bellicos, et leges ordinasse determinantes regulam vivendi eisdem, et instituisse convi­ via communia omnibus primo. Propter quod et nunc ibidem observant convivia et leges quasdam ordinatas ab illo, quod intelligendum est pro tempore Philosophi. Apud Tyrrheniam autem quae est alia pars Italiae, habitabant prius Opici dicti et tunc Ausonii pro tempore suo. Apud Iapygiam au­ tem et Ionium quae est alia pars Italiae vo­ cata prius Syrtes habitabant dicti Chaones qui fuerunt quondam de genere Oenotriorum qui dicuntur fuisse Graeci quidem. Unde et quae­ dam pars Italiae quondam magna Graecia di­ cebatur. Sed est intelligendum. quod propter mutationem inhabitantium regionem praedi­ ctam, vel propter bellum, vel occupationem vel epidemiam plura praedictorum nominum partium regionis praedictae mutata sunt, aut etiam oblita, et alia imposita; et ideo nesci­ mus bene communiter quas partes regionis illius quaedam praedictorum nominum signi­ ficent. 1145. — Deinde cum dicit «conviviorum quidem » 1143-1148 Declarat, quod istorum a quo primo fuit inventum; dicetis, quod institutio conviviorum communium legitur primo facta fuisse in Ita­ lia a praedicto Italo: distinctio autem civilis multitudinis secundum modum praedictum in Aegypto. Institutio enim quae fuit facta sub regimine Minois apud Cretam multo posterior fuit facta quam in Aegypto, quam dicitur fe­ cisse legislator eorum Sesostris. 1146. — Deinde cum dicit « fere quidem » Concludit idem de aliis civilibus; dicens, quod oportet credere praedicta et alia fere ci­ vilia inventa et observata prius multo tempo­ re, aut magis infinities. Si enim supponamus, quod omnia quae fiunt hic reducantur ad mo­ tum et. figuram caelestem de necessitate, et motus caeli est aeternus secundum opinionem Philosophi, oportebit ista inferiora circulari infinities, ut videtur secundum ordinationem. Civilium quaedam sunt necessaria ad vivendum absolute, sicut agricultura, quaedam autem ad bene vivendum. Illa igitur quae sunt necessa­ ria, primo invenerunt ipsa necessitate coacti; quae vero ordinantur ad bene vivendum istis existentibus inventa fuerunt et rationabiliter acceperunt incrementum. Similiter et circa res­ publicas totas : illa enim quae est necessaria ad vivendum absolute, rationabiliter inventa esse creditur prius; quae autem ordinatur ad bene vivendum, et optima est, posterius, pro­ cedendo ab imperfecto ad perfectum secundum modum naturae. 1147. — Deinde cum dicit «quod autem» Manifestat dicta per signum; dicens, quod signum quod omnia civilia antiqua sint, et in­ venta prius, sunt ea, quae fuerunt in Aegypto, et sunt adhuc observata : isti enim sunt anti­ quissimi philosophantes, et ordines civiles in­ stituentes, leges et ordinem civilem invenientes et observantes, sicut etiam Plato dicit in pri­ mo Timaei·, et ideo eis quae dicta sunt prius, et ab eis observata, utendum est gubernanti­ bus bene civitates. Si autem aliqua omissa sunt ab eis, vel etiam a nobis, tentandum est ea invenire. 1148. — Deinde cum dicit « quod quidem » Récapitulai quaedam determinata; dicens, quod sic igitur determinatum est prius, quod regionem et possessionem principaliter oportet esse bellicorum, et aliorum participantium re­ publica, puta consiliariorum et sacerdotum; et quod agricolas et mercenarios et artifices non expedit esse cives in optima civitate. Prius au­ tem dictum fuit quantam secundum quantita­ tem, et qualem secundum dispositionem, opor­ tet esse regionem optimam. 1149 IN POLITICORUM L. VH, 1. v”r LECTIO VIII. (nn. 1149-1155; [996-1002]). Qualis agri totius facienda sit partitio. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1329636 - 1330a33) 996. De distributione autem, et de agrico­ lis, quos et quales esse oportet, dicendum primo : quoniam neque communem dicimus oportere esse possessionem, sicut quidam dixe­ runt, sed usuum amicabiliter factam commu­ nem, neque egere alimento aliquem civium. 997. De conviviis autem simul videtur opti­ mum esse omnibus civitatibus bene institutis existere: propter quam autem causam simul videtur et nobis, posterius dicemus. Oportet autem iis communicare omnes cives; non fa­ cile autem egenos a propriis afferre, quod statutum, et gubernare aliam domum. 998. Adhuc autem quae ad Deos expensae, sunt communes toti civitati. 999. Necessarium igitur in duas partes di­ visam esse regionem; et hanc quidem esse communem, hanc autem propriam; et harum utramque divisam esse dupliciter omnibus: communis quidem altera pars ad oblationes ad Deos; altera autem ad expensas convivio­ rum. Eius autem quae singularium, altera pars ad proprias necessitates, altera autem ad civitatem. 1000. Ut duabus sortibus unicuique distri­ butis, utrisque locis omnes participent. Quod enim aequale sic habet, et quod iustum, et ad municipales vicinos adversarios magis con­ sentaneum. Ubi enim non hunc habet mo­ dum, ii quidem parvipendunt inimicitiam ad vicinos, ii autem nimis curant, et praeter id quod bonum. 1001. Propter quod quibusdam lex est, vicinantes conterminis non participare honore eorum quae ad ipsos praeliorum, tamquam propter proprium non utique potentes consi­ liari bene. Regionem quidem igitur necesse est dividi hoc modo propter praedictas causas. 1002. Terram autem culturos maxime qui­ dem, si oportet ad votum, servos esse neque omnibus eiusdem tribus, neque animosi: sic enim utique ad operationem erunt utiles, et ad nihil insolescere securi. Secundo autem barbaros, vernaculos consimiles dictis secun­ dum naturam, horum autem proprios quidem in propriis esse possidentium substantias; eos autem qui in communi terra, communes. Quo autem modo oportet uti servis, et quia me­ lius omnibus servis praemium proponi liber­ tatem, posterius dicemus. COMMENTARIUM 1149. — Postquam declaravit Philosophus quae sunt partes civitatis per se, et quae non, et quod agricolas non expedii esse partes ipsius, quorum est excolere regionem, transit nunc ad determinandum divisionem regionis, et quos et quales oportet esse cultores ipsius. Et circa hoc primo determinat de divisione regionis quomodo facienda est. Secundo cum dicit, « Terram autem etc. » quos et quales oportet esse cultores ipsius. Circa primum praemittit quasdam supposi­ tiones cum intentione sua. Secundo cum di­ cit, « Necessarium igitur etc. » ex dictis con­ cludit regionis divisionem. Tertio cum dicit, « Ut duabus sortibus etc. » rationem assignai. Circa primum primo praemittens intentio­ nem suam, primo praemittit quasdam suppo­ sitiones ex parte possessionum. Secundo cum dicit, « De conviviis autem etc. » ex parte conviviorum. Tertio cum dicit, « Adhuc au­ 373 tem etc. » quamdam ex parte expensarum in cultu divino factarum. Primo igitur dicit, quod post praedicta di­ cendum est de regione, qualiter distribuenda est, et de cultoribus eius quos secundum scien­ tiam, et quales secundum conditionem opor­ teat eos esse; supponentes primo, quod non ex­ pedit in civitate bene ordinata possessiones esse communes, sicut Plato et sequaces eius dixerunt, sicut ostensum fuit in secundo. Ma­ gis enim negligeretur cura ipsarum necessaria. De communibus enim minus curant homines quam de propriis, quia magis propria diligunt. Sed expedit eas appropriatas esse singulis quan­ tum ad proprietatem et curam, facere au­ tem eas communes aliis quantum ad usum per actum liberalitatis et amicabiliter. Secundo sup­ ponendum est, quod non expedit in eadem ci­ vitate aliquem civem indigere alimento, et eis quae sunt necessaria ad vitam; quia civitas L. VII, 1. νπι IN POLITICORUM optima est per se sufficiens, et civis per civi­ tatem determinatur. 1150. — Deinde cum dicit « de conviviis » Praemittit tres suppositiones ex parte convi­ viorum communium: quarum prima est quod de conviviis communibus, simul videtur cum praecedentibus opportunum esse ea fieri in ci­ vitate optima. Causa vero propter quam op­ portunum est et nobis videtur, in sequentibus huius libri dicetur: disponunt enim ad fami­ liaritatem civium et amicitiam ipsorum. Secundo de eisdem supponendum est, quod oportet omnes cives tam divites quam pau­ peres communicare ipsis; aliter enim non es­ sent communia toti civitati per quam determi­ natur civis. Tertio accipiendum est, quod cum sint ege­ ni vel minus divites, paucas habentes posses­ siones, non est facile eos sine gravamine ma­ gno afferre ad convivia communia quod pro­ portionale est, et sustentare familiam pro­ priam de modica substantia sua; modica enim possessio, ad duo minus est sufficiens. 1151. — Deinde cum dicit « adhuc autem » Ponit unam suppositionem quantum ad ex­ pensas divinorum; dicens quod adhuc, acci­ piendum est, quod expensae quae fiunt in cultu divino, puta in sacrificiis ad hoc ordi­ natis, communes sunt toti civitati, siquidem praedictus cultus communis est. 1152. Deinde cum dicit « necessarium igi­ tur » Infert divisionem regionis ex dictis supposi­ tionibus; dicens, si verae sunt praedictae sup­ positiones, expedit in civitate optima pos­ sessionem regionis esse divisam, et alteram partem eius esse communem ad communes eius expensas faciendas, et alteram propriam unicuique ad familiares opportunitates: et quaelibet istarum partium dividitur in duas, ita ut una pars possessionis communis ordine­ tur ad oblationes, vel cultum divinum; altera autem ad expensas communes in conviviis communibus faciendas. Altera autem pars eius, quae propria est singulis, ordinetur ad neces­ sitates proprias unicuique; alia vero ad nego­ tia communia civitatis, puta ad munitionem, custodiam et ornatum. 1153. — Deinde cum dicit « ut duabus » Assignat distinctionis praedictae rationes duas, quarum secundam ponit cum dicit, « Quamobrem etc. ». In prima parte dicit, quod sic convenienter divisa est regio in duas sortes, et quaelibet il­ larum distincta in duas. Et hoc rationabiliter; quia sic ea divisa per diversas sortes, omnes in civitate participabunt utraque divisione; quia omnes participabunt possessione commu­ ni, saltem in quantum participant conviviis communibus. Propria autem manifestum est, quod participant omnes. Hoc autem aequale 1150-1155 et iustum videtur, et per consequens rationa­ bile. Rationabiliter igitur dividitur secundum praedictum modum, 1154. — Deinde cum dicit « propter quod » Tangit secundam rationem, et est. Expedit possessiones regionis dividi secundum quod magis conveniens est civibus in ordine ad vi­ cinos conterminales eisdem, et potentes adver­ sari : sed eam dividi secundum modum prae­ dictum magis conveniens est ipsis in respectu ad vicinos municipii civitatis volentes adver­ sari. Cuius signum est, quia ubi non observant istum modum, sed ubi omnes possessiones sunt communes, parvipendunt inimicitiam vicino­ rum, non curantes si occupent partem posses­ sionis civitatis, minus enim dolent de amissione communium; ubi autem omnes possessiones sunt propriae vel fere nimis curant de inimi­ citia vicinorum, et praeter illud quod bonum est; verentur enim amittere possessiones pro­ prias, eas magis diligentes, quam communes. Et ideo in quibusdam civitatibus solet esse lex, vicinos conterminales non participare ho­ nore vel consilio eorum in ordine ad bellum, vel quodeumque aliud magnum; quasi non pos­ sent bene consiliari propter affectionem ali­ quam propriam inimicitiae, vel amoris. Expe­ diens est igitur regionem dividi secundum prae­ dictum modum, propter praedictas rationes. 1155. — Deinde cum dicit « terram autem » Declarat quos et quales oportet esse cul­ tores regionis; dicens, quod in civitate optima terrae cultores si possint haberi ad votum, oportet esse servos robustos corpore, ut bene elaborare ipsam possint; deficientes intellectu, ne sint inventivi fraudum contra dominos. Sed circa hos oportet duo observare. Primo, quod non sint eiusdem tribus; sic enim uniti adinviccm magis possunt esse for­ tes quam cives. Secundo quod nec animosi: si enim essent, magis auderent insurgere. Expe­ dit igitur cos esse robustos corpore, deficientes intellectu, pusillanimes, et non eiusdem tribus: sic enim magis utiles erunt ad terrae elabo­ rationem et nihil insolescent contra domi­ nos machinantes. Deinde autem expedit, si isti non possunt haberi, terrae cultores esse barbaros in alia regione natos servire et mini­ stros natura; tales enim sunt similes praedictis secundum dispositionem naturalem. Sed colen­ tes terras proprias uniuscuiusque civis oportet esse proprios illorum, quorum sunt terrae; eos autem qui terram communem, expedii esse ser­ vos communitatis. Quomodo autem dominus se debeat habere ad servos in utendo ipsis, et melius est ad inducendum eos ad bene ope­ randum proponi cis libertatem in praemium si bene operentur, cum autem verbere vel affli­ ctione affici debeant, in sequentibus huius tractatus dicetur. — 374 IN POLITICORUM L. Vil, 1. ιχ LECTIO IX. Cnn. 1156-1176; [1003-1023]). Quo in loco sit urbs exstruenda, et quo pacto. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1330a34 - 1331623) 1003. Civitatem autem, quod quidem opor­ tet communem esse aridae et maris, et regio­ nis similiter, ex contingentibus dictum est prius. 1004. Ipsius autem ad se ipsam, si ad vo­ tum oportet adipisci positionem, ad quatuor utique respicientes, primum quidem tamquam necessarium ad sanitatem. Quae enim ad ven­ tos flantes ab oriente, saniores. Secundo au­ tem ad Boream. Recentiores, enim hae ma­ gis. Reliquorum autem ad politicas actiones, et ad bellicas, bene habere. Ad bellicas qui­ dem igitur, ipsis quidem boni exitus esse oportet, adversariis autem difficile adibilem, et difficile comprehensibilem. Aquarum autem, et rivorum, maxime quidem existere multitu­ dinem convenientem; si autem non hoc in­ ventum est, per praeparationem susceptaculorum aquarum imbrium copiosorum, ct ma­ gnorum, ut nunquam deficiant, prohibiti a regione propter multitudinem. 1005. Quoniam autem oportet de sanitate inhabitantium solicitari, hoc autem est im­ poni locum in tali et ad talem bene, secundo autem aquis sanis uti; et huius curam habere non accessorie. Quibus enim plurimis utun­ tur ad corpus, et saepissime, haec plurimum conferunt ad sanitatem. Aquarum autem et spiritus natura, hanc habent naturam. 1006. Propter quod quidem in bene sapien­ tibus civitatibus oportet distingui, si non omnes similes, neque copiosae sint talium aquarum, seorsum eas quae ad alimentum aquas, et eas quae ad aliam opportunitatem. 1007. De locis autem munitis non omnibus politiis similiter habet quod expediens: puta arx, oligarchicum et monarchicum : democraticum autem aequalitas, aristocraticum autem neutrum, sed magis fortia loca plura. 1008. Dispositio autem familiarium habita­ tionem delectabilior putatur et utilior ad alias actiones, si bene penetrabilis sit secundum modum iuniorem et dominativum equorum. Ad bellicas autem securitates e contrario, ut habebant secundum antiquum. Difficilis enim exitus illa extraneis, et difficile perscru­ tabitis invadentibus: propter quod oportet utrisque iis participare. Contingit enim si quis ita praeparaverit, sicut inter agricolas quas vocant quidem vinearum systadas. 1009. Et totam quidem civitatem non facere facile penetrabilem, secundum partes autem et loca; sic enim ad securitatem et ad orna­ tum bene habebit. 1010. De muris autem dicentes, non opor­ 375 tere habere virtuti contra factas civitates valde antique existimant, et hoc videntes opere re­ dargutas eas, quae illo modo decorantur. 1011. Est autem ad consimiles quidem, et non multum differentes multitudine, non bo­ num tentare salvari per murorum munitionem. 1012. Quoniam autem et accidit, et con­ tingit; maiorem excessum fieri insurgentium, quam sit virtus humana, et ea quae in paucis; si oportet salvari, et non pati male, neque iniurias sustinere, firmissimam munitionem murorum existimandum esse bellicosissimam; aliterque, et nunc inventis iis, quae circa sa­ gittas et machinas ad certitudinem insultus. 1013. Simile enim velle muros non circum­ ponere civibus, et regionem facile ingressibilem quaerere, et circumtollere montana loca. Similiter autem et propriis habitationibus non circumponere muros, tanquam non virilibus futuris habitatoribus. 1014. At vero, neque hoc oportet latere, quod circumponentibus quidem muros circa civitatem, licet utroque modo uti civitatibus, et tamquam non habentibus; iis autem quae non habent non licet. 1015. Sed utique hoc habet modo, non quia muri solum circumponendi, sed et de iis curandum, quatenus et ad ornatum habeant civitati decenter, et ad bellicas opportunitates, et ad alias et ad nunc adinventas. Sicut enim invadentibus cura est, per quos modos super­ grediuntur; sic haec quidem inventa sunt, haec autem quaerere oportet, et philosophari custodientes. A principio enim neque conan­ tur invadere bene praeparatos. 1016. Quoniam autem oportet multitudi­ nem quidem civium in conviviis distributam esse, muros autem distinctos esse observatoriis, et turribus in locis opportunis, et haec quidem utique hoc modo disponet aliquis. Eas autem quae divinis appropriantur habi­ tationes, et principalissima antiquorum con­ vivia congruit locum idoneum habere. 1017. Et eumdem quaecumque non sacro­ rum lex determinavit seorsum, vel aliquod oraculum aliud Apollinis responsivum, erit autem utique talis locus quia apparentiam habet ad virtutis positionem sufficienter et ad vicinas partes civitatis eminenter. 1018. Decet autem sub hoc quidem loco, talis quidem fori esse praeparationem, qua­ lem et circa Thessaliam nominant quem libe­ rum vocant: hoc autem est quod oportet pu­ rum esse a venalibus omnibus, et neque banausum neque agricolam, neque alium ali­ L. VII, 1. ix IN POLITICORUM quem talem appropinquare, non vocatum a principibus. 1019. Erit autem utique bene gratiosus lo­ cus, si et gymnasia seniorum habeant ordinem hunc: decet enim divisum esse secundum aetates et hunc ornatum; et apud iuniores quidem principes aliquos demorari, matronas autem apud principes. Quae enim in oculis praesentia principum maxime efficit veracem verecundiam, et eum qui liberorum timorem. 1020. Venalium autem forum oportet esse aliud ab hoc, et seorsum habens locum seu synagogum iis quae a mari mittuntur, et iis quae a regionibus omnibus. 1021. Quoniam autem civitatis multitudo di­ viditur in sacerdotes et in principes, decet et sacerdotum convivia habere ordinem circa aedes sacras, principatum autem quicumque circa contractus faciunt curam, et circa scri­ pturas sententiarum, et vocationes, et aliam talem dispensationem. Adhuc autem circa 1156-1157 agronomiam, et eam quae vocatur astynomia apud forum quidem oportet et in concursu quodam communi constitui : talis autem qui circa necessarium forum locus est. In vaca­ tione enim esse id quod superius ponimus, hoc autem ad necessarias actiones. Distributa autem esse oportet dicto ordine et quae circa regionem. 1022. Etenim in principantibus quos vocant ii quidem Hylores, ii autem Agronomos, et servatoria, et convivia ad custodiam necessa­ rium existere. Est autem sacra per regionem esse distributa, haec quidem diis, haec qui­ dem heroibus. 1023. Sed .immorari nunc diligenter exqui­ rentes, et dicentes de talibus inutile est: non enim difficile est talia intelligere, sed facere magis. Dicere quidem enim voti opus est, evenire autem fortunae. Propter quod de ta­ libus quidem, quod quidem ad plus dimit­ tatur nunc. COMMENTARIUM 1156. — Postquam Philosophus declaravit ea quae supponenda sunt ex parte multitudi­ nis civilis ad rectam rempublicam, vult nunc declarare quae supponenda sunt ex parte situs civitatis et aedificiorum eius et regionis in spe­ ciali magis. Et primo ostendit quae supponenda sunt ex parte situs civitatis in speciali. Secundo cum dicit, « De locis autem etc. » quae ex parte munitionum et aedificiorum. Circa primum recolligit quaedam dicta prius de situ civitatis. Secundo cum dicit, « Ipsius autem ad seipsam etc. » declarat quae ulte­ rius supponenda sunt circa situm eius in spe­ ciali. Primo igitur dicit, quod prius determinatum est a nobis quod si civitas optima debeat situari ad votum, oportet quod communicet mari et terrae secundum quod contingit me­ lius, ut ex utroque possit iuvari et in neces­ sariis ad vitam et contra vicinos debellantes. 1157. — Deinde cum dicit « ipsius autem » Declarat quae attendenda sunt de positione civitatis in ordine ad sanitatem et ad bellica. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, « Quoniam autem oportet etc. » de quibus istorum magis sollicitandum est propter sani­ tatem. Circa primum tangit quatuor ad quae opor­ tet respicere in bona positione ipsius : quorum duo primi per se ordinantur ad sanitatem, ter­ tium ad bellicas opportunitates. Quartum vero ad hoc et ad necessitatem vitae. Dicit igitur, quod si oportet civitatem ipsam situari ad votum, oportet respicere ad quatuor principaliter. Primo quidem quod declinationem habeat et si propatula, si fieri potest, ad orientem et ad ventos flantes ab ortu qui sunt saniores aliis; tamquam hoc sit opportunum ad bonam dispo­ sitionem civium, scilicet sanitatem. Sunt venti orientales saniores, quoniam plurima materia ipsorum plus moratur sub via solis; et ideo calidiores sunt secundum Philosophum secundo Meteororum. Propter caliditatem autem suam nubes resolvuntur et aërem subtiliant et mundificant; quae faciunt ad bonam dispositionem et sanitatem. Siquidem aër paludosus et nu­ bilosus et grossus est aegro ta Liv us : e contra­ rio vero ventus occidentalis frigidus est et pa­ rum moratur sub via solis, nec est fortis fla­ tus, ut frequentius; et ideo propter frigiditatem vapores congregat et aërem ingrossat et pro­ pter parvitatem flatus non potest nubes pro­ pellere; ista autem non conveniunt ad bonam dispositionem corporum; et ideo loca propa­ tula ad occidentem non sunt salubria bene ut frequentius. Secundo expedit civitatem declinare ad bo­ ream et ad ventos boreales, sic enim recentior erit et magis remota a putrefactione, quia ven­ ti illi recentiores sunt et saniores. Cuius ratio est, quia ventus septentrionalis frigidissimus est, et fortissimi flatus et ratione fortitudinis flatus et nubes et vapores grossos propellit ab aëre mundificando ipsum; ratione vero frigi­ ditatis congregat calidum intrinsecum clau­ dendo poros exterius; et propter primum pro­ hibet putrefactionem, propter secundum con­ fortat digestionem, et ista bene competunt sa­ nitati. E contrario ventus australis calidus est et tortuosi flatus et virtute caliditatis elevat vapores et poros aperit et virtute flatus tor­ tuosi nubes congregat; et ideo ingrossat aërem et ad putrefactionem disponit et debilitat di­ gestionem; quae sunt principia aegritudinis: e* ideo ventus australis non est bene salubris. Tertio autem oportet civitatem situari, ut bene se habeat ad actiones civiles et ad oppor­ tunitates bellicas, propter quas oportet eam sic disponi, ut sit boni exitus civibus et facilis, difficilis autem et mali aditus debellantibus; et — 37^ — 1157-1161 IN POLITICORUM L. VII, 1. ix per consequens difficile comprehensibilis; quod Secundo cum dicit, « Sed immorari etc. » excu­ iit vel per naturalem dispositionem, vel mon­ sat se ab ulteriori consideratione talium. tium, vel rupium, vel aquarum, vel per arti­ Circa primum primo declarat quae suppo­ nenda sunt circa munitiones et aedificia in ficialem, puta turrium vel munitionum. ipsa civitate. Secundo cum dicit, « Etenim in Quarto expedit eam sic poni quod habeat multitudinem aquarum fontalium vel fluvialium principantibus etc. » quae in regione exterius. Circa primum primo inquirit de munitioni­ convenientium sanitati et munitioni si possibile bus et aedificiis communibus civitatis. Secundo est. Si autem hoc non est possibile, oportet cum dicit, « At vero neque etc. » de his quae invenire et praeparare susceptacula aquarum ordinantur ad principalia opera civitatis. fluvialium et defossarum, puta cisternas et pu­ Circa primum primo tangit, quod non eodem teos potentes continere copiam multam ipsa­ modo se habet de munitionibus et in omni­ rum, ita ut non contingat eos dificere pro­ pter multitudinem, etiam si ab adversariis bus rebuspublicis. Secundo cum dicit, « Priva­ prohiberentur aquae exteriores. torum autem etc. » inquirit de ipsis et de ae­ 1158. — Deinde cum dicit « quoniam au­ dificiis in civitate optima. In prima parte dicit, quod illud quod est tem » expediens et melius circa loca munita, non Declarat de quibus praedictorum magis solicitandum est ad sanitatem; quod primo fa­ eodem modo se habet in omnibus rebuspubli­ cis; sed in statu paucorum et monarchia ex­ cit. Secundo cum dicit, « Propte'r quod etc. » pedit esse arcem, idest partem superiorem ci­ ponit quoddam documentum. vitatis fortissimam esse in qua dominantes in Primo dicit, quoniam conditorem civitatis paucorum statu et monarchae morantes pos­ oportet esse solicitum multum de sanitate in­ habitantium civitatem. Primo enim et princi­ sint defendere se, si opus sit, ab impetu mul­ paliter oportet esse solicitum de bona disposi­ titudinis insurgentis si contingat. In statu au­ tem populari expedit aequalitas aedificiorum, tione animae. Secundo de bona dispositione ut nullus propter fortitudinem munitionis alios corporis in ordine ad animam. Bona autem dispositio corporis, seu sanitas expugnans, tyrannizet vel dominetur solus. In statu autem optimatum, in quo principantur primo videtur causari ex dispositione civitatis plures virtuosi intendentes bonum commune, ad talem vel talem situm, puta ad orientem neutrum istorum expedit, seu magis multitudo vel boream, propter bonam dispositionem aeris. locorum fortium per quos possit tueri civitas Secundo vero causatur ex usu aquarum bene dispositarum, puta dulcium et levium; et ideo communiter. 1161. — Deinde cum dicit « dispositio au­ de istis et de aëre debet curare principaliter tem » non accessorie. Illa enim multum conferunt Declarat qualem oporteat esse dispositionem ad sanitatem et bonam dispositionem, quibus ut plurimum et frequentissime utuntur homi­ habitationum propriarum et munitionum. Et primo inquirit de dispositione habitatio­ nes ad vitam corporis sustentandam. Hae sunt naturae aquarum et aeris. Aqua enim utun­ num familiarium propriarum. Secundo ibi, « Et tur secundum se ad potum et ad cibum sal­ totam quidem etc. » de communibus, puta de muris et munitionibus. tem secundum quod mixta est. Acre autem Circa primum est intelligendum quod anti­ ad respirationem: ergo multum conferunt ad qui habitationes familiares fortiores faciebant sanitatem. Oportet igitur conditorem civitatis multum sollicitari de bona dispositione aqua­ propter adversarios, et rudiores, quia non ita rum et aëris; forte autem magis de disposi­ erant experti; posteriores autem magis delecta­ biles et utiliores ad quaedam et subtiles magis tione aëris. Siquidem aër inspiratus cum mi­ propter maiorem experientiam. nori alteratione pervenit ad principium vitae, Dicit igitur quod dispositio habitaculorum scilicet ad cor. familiarium et hippodamium, idest domicilium 1159. — Deinde cum dicit « propter quod » equorum, idest ad equos nutriendos, si fuerit Ponit quoddam documentum circa naturam bene penetrabilis, hoc est propatula et bene aquarum in civitate; dicens, quod propter hoc, eventabilis secundum modum aedificandi po­ quia aquae multum conferunt ad sanitatem, si steriorum, est magis delectabilis ad inhabitan­ r.on fuerint omnes aquae in civitate similes, dum et utilior ad aliquas actiones, puta ad nec copiosae, distinguuntur seorsum accipien­ I nutritionem animalium; sed dispositio eorum do eas de numero ipsarum quae ad alimentum secundum antiquum utilior est propter securi­ sunt convenientes, et seorsum alias quae ad tatem ab insurgentibus propter fortitudinem et alias opportunitates in civitatibus sapienter minus delectabilis propter ruditatem ipsius: ordinatis; ut convenientibus ad alimentum, si erat enim difficilis introitus impugnantibus et copiosae non fuerint, non utantur ad alia, nec difficile penetrabilis eis. non convenientibus utantur ad alimentum. Et ideo si debeant disponi ad votum fami­ 1160. — Deinde cum dicit « de locis au­ liaria habitacula, oportet quod habeant ista tem » duo; ut scilicet sint fortia contra bellantes et Inquirit de his quae supponenda sunt ex difficilis aditus eis secundum dispositionem an­ parte munitionum et aedificiorum. tiquorum. et delectabilia et utilia ad actiones Et circa hoc primo facit quod dictum est. familiares secundum dispositionem posterio- — 377 — L. VII, I. ix IN POLITICORUM rum. Si enim aliquis ita praeparaverit, con­ tinget habitationem eius esse similem habita­ tioni agricolarum, quos vocant quidam custo­ des vinearum, quibus in vineis et in campis solitarie immorantur: quorum habitacula sic sunt disposita, ut dictum est prius, ut bene se habeant ad actiones familiares et contra volen­ tes nocere. 1162. — Deinde cum dicit « et totam qui­ dem » Inquirit de dispositione munitionum totius civitatis. Et primo in generali. Secundo cum dicit, « De muris autem etc. » specialiter de muris. In prima parte dicit, quod similiter, sicut dictum est de familiaribus habitationibus quod expedit eas esse dispositas dicto modo, ita di­ cendum est rationabiliter quod expedit totam civitatem esse dispositam quantum ad muni­ tiones, ut non sit facile penetrabilis adversa­ riis, scilicet turribus et fossis et aliis huiusmo­ di dispositis secundum partes et loca quibus magis competunt. Si enim sic se habeant, me­ lius se habebit ad securitatem propter ipsas munitiones et ad ornatum; et per consequens ad delectationem propter debitum ordinem et situm. 1163. — Deinde cum dicit « de muris au­ tem » Inquirit de muris. Fuit autem opinio quo­ rumdam quod muri non sunt necessarii civi­ tati optimae quae habet optimos viros: tum quia propter confidentiam murorum forte red­ derentur négligentes in actionibus bellicis: tum quia ubi est maior fortitudo et melior, non competit multum minor: fortitudo autem vi­ rorum optimorum maior est et melior ad de­ fensionem civitatis quam ea quae murorum; ergo videtur fortitudo murorum non competere eidem. Primo igitur proponit opinionem istam sim­ pliciter non esse tenendam, movens rationem ad hoc. Secundo cum dicit, « Est autem ad consimiles etc. » declarat quibus non compe­ tunt multum, et quibus sunt necessarii. Tertio cum dicit, « Si ergo per hunc modum etc. » concludit ex dictis esse multum curandum de eis, et propter quas causas. Circa primum dicit, quod dicentes de muris non oportere eos circumponere civitati bene ordinatae ad virtutem, et habenti viros vir­ tuosos, valde antiquam habent aestimationem, et simpliciter et praeter rationem; maxime cum videant illas, quae hoc modo decorantur sine muris in sola multitudine confidentes, ex ipso opere redargutas, et ductas ad inconveniens : multae enim fuerunt civitates habentes viros fortes et bonos, quae propter defectum muni­ tionis et murorum succubuerunt, et captae sunt. 1164. — Deinde cum dicit « est autem » Declarat, respectu quorum non mullum com­ petunt, et repectu quorum sunt necesarii. Et primo, facit primum. Secundo cum di­ 1161-1167 cit, « Quoniam autem et accidit etc. » secun­ dum. In prima parte dicit, quod civitati habenti bonos viros, non multum competit salvari per munitionem murorum, a consimilibus secun­ dum virtutem, et non multum differentibus se­ cundum multitudinem: in loco enim proprio in quo potentiores videntur cives virtuosi, vi­ dentur se posse defendere a consimilibus vir­ tute, vel parum excedentibus; et ideo non sunt eis necessarii muri ad hoc; quia non est fa­ ciendum per plura, quod bene potest fieri per unum: et iterum opprobriosum est, quod ali­ quis qui potest expugnare per propriam virtu­ tem, nitatur expugnare per propriam et alie­ nam. 1165. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Ostendit, quod respectu superexcellentis mul­ titudinis et virtutis sunt necessarii. Et ad hoc adducit rationes tres: quarum secundam ponit cum dicit, « Simile enim velle muros etc.». Tertiam cum dicit, «At vero neque etc. ». In prima parte dicit: quoniam virtutem in­ surgentium contra civitatem contingit esse ma­ iorem multo quam sit virtus eorum qui inha­ bitant civitatem, et paucorum, et illi qui sunt maioris virtutis multo, ut frequentius debel­ lent eos qui minoris, munitio murorum belli­ cosissima, idest apta ad bellandum, necessaria est civitati, quae minoris virtutis est, ut pluri­ bus modis possit resistere impugnantibus, ct propter alia multa, et ad evitandum et ad re­ pellendum ictus sagittarum, et machinarum diversarum, quae inventae sunt ad certitudi­ nem insultus. Dicit autem munitionem muro­ rum esse necessariam non simpliciter, sed ex suppositione finis, si debeat civitas salvari, nec pati nocumentum aut iniuriam sustinere, aut fieri servam. 1166. — Deinde cum dicit « simile enim » Ponit secundam rationem; dicens, quod si­ mile idem videtur dicere muros non circum­ ponendos esse civitatibus, et circum tollere, hoc est de circuitu tollere montana loca, idest fortia loca prohibentia adversarios, et regio­ nem facere facile penetrabilem ab ipsis: si­ militer dicere muros non circumponere habi­ tationibus propriis, ac si timeretur, quod non essent futuri habitatores viriles, simile est fa­ cere eam penetrabilem furibus et raptoribus: nunc autem inconveniens est civitatem aut propriam inhabitationem facile penetrabilem facere adversantibus; ergo inconveniens est mu­ ros non apponere utrique. 1167. — Deinde cum dicit « at vero » Ponit tertiam rationem; dicens, quod adhuc oportet intelligere, quod si circumponantur mu­ ri civitati habenti viros virtuosos, possunt re­ pellere insultum adversantium, et per muros, et per virtutes ipsorum, et uti contra eos, et tamquam habentes murum, et tamquam non habentes: qui autem muros non habent non possunt nisi altero tantum: nunc autem me­ — 378 — 1168-1172 IN POLITICORUM lius est pluribus modis vicissim resistere ad­ versario, quam uno tantum. 1168. — Deinde cum dicit «sed utique» Concludit curandum esse de muris, et pro­ pter quas causas; dicens quod si ea quae dicta sunt se habent ut dictum est, manifestum est, quod non solum circumponendi sunt muri ci­ vitati, sed etiam multum curandum est de eis, ut bene sint dispositi ad ornatum et de­ corem civitatis, sed etiam ad repellendas op­ portunitates bellicas adversariorum, et quae nunc inventate sunt et quas contingit inveniri, et ad eos impugnandum. Sicut enim invaden­ tes curant diligenter quibus modis possunt supergredi invasos, utentes instrumentis inven­ tis, et tentantes invenire alia, sic cura debet esse invasis quomodo possint se custodire, utendo eis quae inventa sunt, et quaerendo non inventa per viam physicam. Si enim inva­ dentes scirent invadendos bene munitos esse et potentes resistere, non multum conarentur eos invadere a principio. Nullus enim conatur ad illud quod credit esse impossibile, vel sim­ pliciter, vel sibi. 1169. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Determinat de dispositione habitationum, quae ordinantur ad actus principales. Et primo dispositionem earum quae ordi­ nantur ad quosdam actus communes omnibus. Secundo cum dicit, « Quoniam autem civita­ tis etc. » carum quae ordinantur ad actus spe­ ciales quorumdam. Circa primum primo manifestat dispositio­ nem eorum quae ordinantur ad cultum divi­ num, et convivia. Secundo cum dicit, « Vena­ lium autem etc. » eorum quae ordinantur ad commutationem. Circa primum primo dat intentionem suam. Secundo cum dicit, « Et eumdem etc. » prose­ quitur. In prima parte dicit: quoniam in civitate perfecta necessarii sunt muri, ut dictum est prius, et necessarium est eos esse distinctos per observatoria, et turres positas in locis op­ portunis ad defensionem et ornatum, adhuc autem expedit communitatem civilem convi­ via communia facere, et expedit eam esse di­ stinctam in eis, secundum quod quidam in ipsa inveniuntur excellentiores, quidam au­ tem minus excellentes: habitationes dispositas ad huiusmodi convivia disponet aliquis ratio­ nabiliter, secundum quod dicetur. 1170. — Deinde cum dicit « et eumdem » Prosequitur. Et circa hoc primo declarat quales debent esse secundum se habitationes huiusmodi. Secundo cum dicit, « Erit autem etc. » in comparatione ad cives. Circa primum primo declarat quales oportet eas esse interius. Secundo cum dicit, « Decet autem etc. » quales exterius. Circa primum est considerandum, quod omnia quae hic sunt, et nos et operationes no­ strae, ex bonitate et munificentia divina cau­ L. VII, 1. ix santur; et ideo tenemur et ad reverentiam et honorem, cum aliter retribuere non possumus; reverentia autem et honor per cultum exhi­ bentur, quem oportet fieri in aliquo loco de­ terminato ad hoc; et ideo in civitate unita ex similibus oportet esse aliquem unum locum convenientem ad hoc ordinatum. Et quia an­ tiquitus gentiles convivia communia faciebant temporibus ordinatis ad cultum divinum, et ob reverentiam divinorum, ideo habitationes ad convivia erant eadem cum his quae ordi­ nabantur ad cultum divinum. Dicit igitur Philosophus, quod habitationes illas quae ordinantur ad cultum divinorum, et ad convivia principalissima ab antiquis or­ dinata temporibus praedicti cultus, expedit habere locum convenientem, et excellentem, ita ut dispositio eius ostendat praeeminentiam eius cui exhibetur cultus et reverentiam colen­ tium ad ipsum; et unum et eumdem principa­ lem in tota civitate; ne si plures essent, esset occasio divisionis civitatis : nisi in aliquibus partibus civitatis, lex quae ordinat de cultu divino determinavit esse aliquam talem habi­ tationem seorsum, vel aliquas, dependentes ta­ men ad primam et principalem, in quibus cul­ tus exhibeatur alicui oraculo, vel Apollinis, vel uniuscuiusque alterius responsivi secundum opinionem gentilium, qui stellas opinabantur quosdam deos. Locus autem iste conveniens erit, si bene fuerit dispositus quantum ad duo. Primo quidem quod habeat positionem bene se habentem ad apparentiam virtutis. Secundo, quod eminentior sit respectu partium civitatis. Ex ipsa enim eminentia situs ostenditur praee­ minentia eius qui colitur, et ex apparentia virtutis dispositio colentium. 1171. — Deinde cum dicit « decet autem » Declarat quales decet esse istas habitationes exterius; dicens, quod expediens est sub loco huiusmodi habitationum, et ad meliorem eventationem, et ad deductionem, esse quemdam forum praeparatum inter ipsas, et reliquas ha­ bitationes, quod quidam dicunt debere esse li­ berum, vel ab immunditiis et turpibus, vel quia ibi existentes et confugientes aliquam liberta­ tem habeant, vel utrumque; huiusmodi autem locum oportet esse segregatum ab omnibus venalibus, quia locus iste, locus vacationis est; et ideo oportet ipsum esse sequestratum a tu­ multu. Venalia autem non tractantur sine tu­ multu. Et iterum locus hic ordinatus est ad virtutum exercitia. Negotiatio vero quae est circa venalia, remota est ab hoc. Et iterum expediens est mercenarios et agricolas, et alios tales viles quorum operationes per se non or­ dinantur ad virtutes, non accedere ad locum hunc, nisi vocentur ab aliquo principum pro­ pter aliquam necessitatem, si locus iste totali­ ter ordinatus est ad exercitia virtutum. 1172. — Deinde cum dicit «erit autem» Declarat quales oportet eas esse in compara­ tione ad cives; dicens quod locus praedictus bene gratiosus erit, et conveniens cultui divi­ no, si distinctus fuerit secundum gradus r’ — 379 “ L. VII, 1. ix IN POLITICORUM versos, ita ut aliqua pars ordinetur ad gymna­ sia seniorum exercenda, alia autem ad divino­ rum actus secundum ordinem; et sit praee­ minentia illius ad istum in dispositione et ornatu secundum praeeminendam seniorum ad iuvenes. Rationabile enim est locum habi­ tationis et ornatum eius distinctum esse secun­ dum distinctionem aetatum, ita ut ipsa distin­ ctio loci distinctionem residentium ostendat; et expedit etiam, quod tempore praedicti cul­ tus, inter iuniores, sint aliqui principantes, et matronae apud principes resideant; sic enim minus praeter rationem agent iuvenes ex fer­ vore iuventutis, et mulieres ex mutabilitate earum. In praesentia enim seniorum causatur vere­ cundia vera, quae est timor de turpi, et timor liberalis, qui est turbatio ex phantasia futuri mali, quae solent retrahere magis mulieres et iuvenes ab operatione turpi. Differentia est in­ ter timorem liberum et servilem: quia liber est quo aliquis timet amittere bonum hone­ stum, et secundum rationem; servilis autem est quo aliquis timet amittere bonum secun­ dum corpus, vel pati malum secundum ipsum. Corpus enim servus est quodammodo respectu animae. 1173. — Deinde cum dicit « venalium au­ tem » Declarat dispositionem habitationum, quae ordinantur ad commutationem dicens, quod forum rerum venalium oportet esse aliud, et remotum a loco praedicto; quia locus venalium locus tumultuosus est, et locus praedictus ad vacationem ordinatus quietem exigit: et ex­ pedit quod habeat seorsum locum congregativum bonorum, quae a mari immittuntur, et seorsum aliorum, quae ab ipsa regione; et ul­ terius in speciali secundum diversitatem gene­ rum rerum venialium; ita quod alia pars ordi­ netur ad pannos, alia ad calceamenta, alia ad alia; sic enim facilius expedientur commuta­ tiones, si sciverit unusquisque locum deter­ minatum ad unumquodque commutabilium. 1174. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Declarat dispositionem habitationum eorum qui sunt principaliores in civitate; dicens : quo­ niam autem multitudo partium civitatis distin­ guitur in sacerdotes qui ordinantur ad cul­ tum divinum, et principes qui curant de ordine civili, opportunum est habitationem sacerdo­ tum, et locum ad convivia ipsorum situari iuxta sacras aedes ordinatas ad cultum divi­ num, ut locus habitationis ipsorum non sit remotus a loco cultus ad quem ordinatur; et »— 380 1172-1176 quia expedit eos habere locum quietum pro­ pter contemplationem in qua maxime debent vivere inter alios. Principes autem qui ordinantur ad directio­ nem contractuum, et ad sententiandum super disceptationibus super eisdem, et ad scripturas sententiarum et vocationum civium, et ad alias huiusmodi dispensationes tales, et qui ordinan­ tur ad regulandum agros vel agrestes, et qui ad regulandum corpus civitatis, etc., expedit habere habitationes circa forum commune, et in loco ubi communiter concurrunt plures, qualis est locus qui est circa forum rerum ve­ nalium; quia hic locus ordinatur ad necessa­ rias commutationes quibus plures indigent. Lo­ cus autem ad cultum ordinatus qui est in su­ periori parte, indiget vacatione. 1175. — Deinde cum dicit «etenim in» Declarat dispositionem habitationum exte­ rius in regione, dicens quod similiter in regio­ ne exterius, oportet aedes et habitacula dispo­ sita et distributa esse secundum ordinationem proportionalem ei quae est in civitate. Sunt enim in ipsa principes et magistratus quos oportet habere habitacula convenientia princi­ patui ipsorum, et ad ornatum, et ad fortitu­ dinem. Iterum oportet esse in regione aedes communes in diversis partibus regionis, ut op­ portunum est ad custodiendum reditus et bona communia exterius collecta. Et iterum expedit in regione exterius esse sacras aedes, seu tem­ pla particularia, in diversis partibus, secundum quod opportunum est, distributa. Aliqua quidem ad cultum deorum, alia vero ad cul­ tum heroum: quod dicit secundum consuetu­ dinem gentilium, qui cultum divinum exhibe­ bant animabus virorum, qui excellentes fue­ runt in virtute heroica. 1176. — Deinde cum dicit « sed immorari » Excusat se a diligentiori consideratione de his; dicens, quod de istis tanta sunt dicta et restant dicenda plura. Sed immorari diutius in diligenter inquirendo et determinando de ipsis, non utile propter facilitatem. Non enim multum difficile est considerare quare oporteat illa ordinare secundum rationem; sed facere ipsa magis difficile est propter raritatem eorum quae ad hoc sunt necessaria. Determinare enim talia et considerare secundum intellectum, est facere opus voti, seu voluntatis. Ipsa autem fieri vel esse, pendet ex fortuna magis, quam a bona dispositione civium: et abundantia bonorum exteriorum quae sunt necessaria ad praedicta, aliqualiter dependet ex ea. Et ideo illa quae ulterius possent considerari de ipsis, praetermittuntur ad praesens. IN POLITICORUM L. Vil, 1. χ LECTIO X. (nn. 1177-1201; [1024-1045]). Quod et eadem et diversa sit, magistratuum et subditorum disciplina. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1331b24 - 1333al0) 1024. De ipsa autem politia ex quibus et morales sermones, quod talis est, qui studio­ qualibus oportet consistere civitatem quae de­ sus, cui propter virtutem bona sunt, quae bet esse beata, et politizare bene, dicendum. simpliciter bona. Quoniam autem duo sunt, in quibus sit bene 1030. Palam autem et quod necessarium omnibus: horum autem est, unum quidem usus hos studiosos et bonos esse simpliciter. in eo quod intentionem et finem actionum Propter quod et putant homines felicitatis ponit recte: unum autem invenire actiones causas extrinsecas bonorum esse, sicut eius ferentes ad finem : contingit enim haec et quod est citharizare pulchre et bene, pro cau­ dissonare ab invicem et consonare: aliquan­ sa habetur lyra, magis quam ars. do enim intentio quidem latet bona, in age­ 1031. Necessarium igitur ex dictis hoc qui­ re autem ut adipiscantur ipsam peccant: ali­ dem existere, hoc autem praeparare legisla­ quando autem omnia quidem quae ad finem torem. Quare ad votum optamus civitatis adipiscuntur, sed finem posuerunt pravum; consistentiam quorum fortuna domina, do­ aliquando autem in utroque peccant, velut minam enim existere ponimus: studiosam au­ circa medicativam, neque quale quid oportet tem esse civitatem, non adhuc fortunae opus esse, quo convalescit corpus, iudicant, ali­ est, sed scientiae et electionis. quando bene, neque ad suppositum ipsis ter­ 1032. At vero studiosa civitas est in cives minum adipiscuntur factiva. Oportet autem in participantes politia studiosos esse. Nobis au­ artibus et scientiis haec ambo obtineri : finem, tem omnes cives participant politia. Hoc ergo et eas quae in finem actiones. considerandum qualiter vir sit studiosus. Et­ 1025. Quod quidem igitur bene vivere el enim si omnes contingit studiosos esse, non felicitatem appetunt omnes, manifestum. Sed i secundum unumquemque autem civium, sic haec adipiscendi, iis quidem potestas iis au­ eligibilius, assequitur enim ei quod secundum tem non, propter quamdam fortunam aut unumquemque, et id quod omnes. naturam. Indiget enim et successu aliquo vi­ 1033. At vero boni et studiosi fiunt per vere bene: huius autem minori quidem qui tria. Tria autem haec sunt, natura, consue­ melius dispositi, ampliori autem qui deterius: tudo, et ratio. hi autem mox non recte quaerunt felicitatem 1034. Etenim nasci oportet primum, puta potestate existente. hominem, sed non aliorum aliquod anima­ 1026. Quoniam autem propositum est, opti­ lium, sic et qualem quemdam secundum cor­ mam politiam videre, haec autem secundum pus et secundum animam. quam optime politizabit civitas; optime uti­ 1035. Quaedam autem nulla utilitas nasci, que autem politizabit secundum quam feliconsuetudines enim transmutari faciunt: quae­ citari maxime continget civitatem; palam quia dam enim sunt per naturam id utrumque se felicitatem quid sit, oportet non latere. habentia, per consuetudines autem ad dete­ 1027. Dicimus autem et determinavimus in rius et ad melius. Ethicis, si quae positionum illarum utilitas est, 1036. Alia quidem igitur animalium maxime operationem esse et usum virtutis perfectum, quidem natura vivunt, parva autem quaedam et hanc non ex suppositione, sed simpliciter. et consuetudinibus, homo autem et ratione: 1028. Dico autem ex suppositione, quae ne­ solus enim habet rationem. Quare oportet cessaria: simpliciter autem quod bene: puta haec consonare invicem. Multa enim praeter quae quidem circa iustas actiones sententiae, consuetudines et naturam agunt propter ra­ supplicia, punitiones, a virtute quidem sunt, tionem, si persuadeantur aliter habere melius. necessaria autem, et quod bene, necessario 1037. Quod quidem itaque natura quales habent. Eligibilius quidem enim nullo talium esse oportet futuros facile ductibiles a legisla­ indigere neque virum, neque civitatem. Quae toribus, determinavimus prius : reliquum iam autem ad honores et abundantias simpliciter opus disciplinae: haec quidem enim assue­ sunt optimae electiones. Alterum quidem enim fieri addiscunt, haec autem audientes. mali cuiusdam electio est; tales autem actio­ 1038. Quoniam autem omnis politica com­ nes e contrario: praeparationes enim bonorum munitas constat ex principantibus et subiectis, sunt et generationes. haec omnia considerandum, si alios oportet 1029. Utetur autem utique studiosus vir et esse principantes et subiectos, aut eosdem per paupertate el aegritudine et aliis pravis forvitam : palam enim quod consequi oportebit tuniis bene; sed quod beatum, in contrariis et disciplinam secundum divisionem hanc. est. Etenim hoc determinatum est secundum L. VII, 1. x IN POLITICORUM 1039. Siquidem igitur fuerint tantum diffe­ rentes alteri ab alteris, quantum deos et he­ roes existimamus ab hominibus differre, confestim primo secundum corpus multam ha­ bentes excellentiam, deinde secundum ani­ mam, ut indubitata sit et manifesta excellen­ tia principantium respectu subrectorum, pa­ lam quia melius semper eosdem, hos quidem principari, hos autem subiici secundum semel. 1040. Quoniam autem hoc non facile ac­ cipere, neque est sicut inter Indos ait Scylax esse reges tantum differentes a subiectis : ma­ nifestum quod propter multas causas neces­ sarium omnes similiter communicare, eo quod est secundum partem principari et subiici: quod enim aequale idem similibus, et difficile manere politiam constitutam praeter id quod iustum. Cum subditis enim existunt omnes volentes insolescere, qui per regionem; totque multitudine esse eos qui in politeumate ut sint valentiores iis omnibus, unum aliquod impossibilium est. 1041. At vero quod oportet principantes differre a subditis, indubitatum est. 1042. Qualiter igitur haec erunt et qualiter participabunt, oportet considerare legislato­ 1177 rem. Dictum est autem prius de ipso. Na­ tura enim dedit electionem faciens eidem enim hoc quidem iunius, hoc autem senius: quorum hoc quidem subiici decet, hoc autem principari. Indignatur autem nullus secundum aetatem subditus, neque putat esse valentior, aliterque, et futurus suscipere talem hono­ rem, cum sortitus fuerit adveniente aetate. Est quidem igitur, ut eosdem principari et subiici dicendum, est autem ut alteros. 1043. Quare, et disciplinam est ut eamdem necessario, est autem ut alteram esse. Futu­ rum enim bene principari, subditum fuisse primo aiunt oportere. 1044. Est autem principatus, sicut in pri­ mis dictum est sermonibus, hic quidem principantis gratia, hic autem subditi : horum au­ tem, hunc quidem despoticum esse dicimus, hunc autem liberorum. 1045. Differunt autem quaedam praecepto­ rum non operibus, sed eo quod alicuius gra­ tia. Propter quod multa eorum quae viden­ tur esse ministerialia opera, et iuvenum liberis honestum ministrare. Ad honestum enim et non honestum non sic differunt actiones se­ cundum se, ut in fine, et eo quod cuius gratia. commentarium: 1177. — Postquam inquisivit Philosophus de his quae supponenda sunt ad instituendam optimam rempublicam ex parte finis et mate­ riae civitatis ipsius, transit nunc ad declaran­ dum ex quibus et qualibus instituenda est opti­ ma civitas. Et circa hoc primo praemittit intentionem suam, dicens. Declarato quae supponenda sunt ad futuram optimam rempublicam, nunc de­ terminandum est nobis de ipsa republica, sci­ licet ex quibus et qualibus instituenda est ci­ vitas quae debet felicitari et bene gubernari simpliciter. Secundo cum dicit, « Quoniam autem etc. » prosequitur. Et circa hoc primo ostendit, quod illos ex quibus constituitur optima civitas, oportet esse studiosos. Secundo cum dicit, « At vero boni etc. » declarat per quot, et quomodo ef­ ficiuntur tales: quia non sufficit in agibilibus scire qualem oportet esse unumquemque, quo­ niam bonum et studiosum, sed qualiter con­ tingit fieri talem. Circa primum adhuc primo ostendit, qualem oportet esse civitatem optimam, quoniam stu­ diosam. Secundo cum dicit, « At vero stu­ diosa etc. » ex hoc concludit, quales oportet esse cives ex quibus componitur, quoniam stu­ diosos. Civis enim definitur per civitatem. Et quo­ niam civitas optima determinatur per finem optimum, primo praemittit quaedam de ipsis. Secundo cum dicit, « Quoniam autem etc. » ex ipsis ostendit quae sunt necessaria ad civi­ tatem optimam, et qualem oportet eam esse. Circa primum primo tangit ea quae requi­ runtur ad hoc quod homo sit optimus. Se­ cundo cum dicit, « Quod quidem igitur etc. » quod non omnes homines eodem modo se ha­ bent ad illud optimum. Circa primum est intelligendum, quod sicut in universo invenitur duplex bonum, scilicet separatum, et bonum ordinis, et bonum sepa­ ratum maius est quam bonum ordinis, quod determinatur per ipsum secundum Aristotelem duodecimo Metaphysicorum; bonum autem perfectum ex istis bonis aggregatur: sic in ho­ mine qui dicitur minus universum, duplex in­ venitur bonum quodammodo, scilicet quod est finis, et quod ordinis: et bonum ordinis eo­ rum quae ad finem, per finem determinatur; er perfectum bonum hominis ex istis duobus bonis aggregatum est. Hoc igitur supponens, dicit: quoniam duo sunt per quae contingit omnes homines esse bonos, et sunt boni et qui boni sunt: quo­ rum unus est finis operationum rectus, et in­ tentio ipsius recta; aliud autem est inventio actionum et organorum ordinatorum ad ipsum finem. Optimum enim uniuscuiusque consistit in optimo fine eius, et in ordinatione aliorum ad ipsum. Accidit autem aliquando ista dissonare et consonare ad seinvicem. Dissonare quidem: quia aliquando finis bonus ponitur, et inten­ tio recta ad ipsum subest. Peccatum autem est in actione eorum quae sunt ad finem, vel in ordine. Aliquando autem e contrario illa quae ordinantur ad finem subsunt omnia et recte ordinata, sed finis positus et intentus 1177-1181 IN POLITICORUM malus est. Consonare quidem, quia aliquando contingit quod peccatur in utroque; et in fine, et in his quae ad ipsum; sicut circa medici­ nam accidit aliquando, quod medicus non re­ cte iudicat quale contingit fieri corpus quod convalescit, et ad quem terminum sanitatis contingit ipsum deduci. Nec etiam bene acci­ pit illa vel ordinat quae deducunt ad supposi­ tum terminum sanitatis. Aliquando autem utrumque recte accipit, rectum ponens et in­ tendens finem, et ea quae sunt ad ipsum re­ cte ordinans. Homines vero in omnibus arti­ bus et scientiis, et universaliter virtutibus finaliter intendunt optimum in illis: et ideo oportet, si debeant fieri in illis optimi, attin­ gere ad ambo: puta ad finem rectum et ad ordinationem actionum et organorum quae ad finem. Apparet igitur, quod in qualibet arte et scientia speculativa vel practica, homo est optimus per finem optimum, et ea quae ad ipsum. 1178. — Deinde cum dicit « quod qui­ dem » Declarat quod non omnes homines eodem modo se habent ad suum optimum seu feli­ citatem; dicens quod manifestum est ex se, quod omnes homines naturaliter appetunt be­ ne vivere. Omnia enim naturaliter appetunt suam perfectionem. Sed non omnibus homini­ bus inest aequaliter habilitas ad adipiscendum hoc; sed quidam sunt dispositi bene ad acqui­ rendum eam, quidam autem indispositi, aut propter materiam, aut propter naturalem com­ plexionem per quam inclinantur ad operatio­ nes inordinatas, aut propter formam, quia ali­ quod bonorum fortunae quae sunt necessaria, deficit eis. Indiget enim debens felicitati et bene vivere, inclinatione naturali ad hoc, et successu aliquo in exterioribus bonis. Si quidem privatum omnibus bonis fortunae impossibile est bene operari. Sed illi qui melius dispositi sunt ex natura ad hoc, minori indigent successu; qui autem minus, ampliori. Aliqui etiam ita de­ pravati sunt per consuetudinem, vel aliquid aliud, quod quamvis inclinentur ex natura ad felicitatem et bene vivere, non tamen recta via vel modo quaerunt eam : et ita, quod ali­ quis non felicitetur, potest contingere, aut quia non recte ponit felicitatem, aut quia non recte quaerit quae ad ipsam, aut propter utrumque. 1179. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Declarat qualem oportet esse optimam ci­ vitatem. Et primo ostendit, quod ad hoc primo ne­ cessarium est praeintelligere quid est ipsa feli­ citas, quasi praemittens intentum. Secundo cum dicit, « Dicimus autem etc. » declarat illud. In prima parte dicit: quoniam propositum intentionis nostrae est considerare de optima republica qualis sit, optima autem respublica L. VII, 1. x est secundum quam civitas optime gubernat et vivit, civitas autem optime gubernat et vivit quae attingit ad felicitatem optimam. Et ideo oportet nos praeconsiderare illud, per quod determinatur. Civitatem autem seu rempubli­ cam optimam, per felicitatem determinamus, ut dictum est. 1180. — Deinde cum dicit « dicimus au­ tem » Declarat intentum. Et primo praemittit de­ finitionem felicitatis, et eam explanat. Secundo cum dicit, « Utetur quidem utique etc. » osten­ dit qualem oportet esse civitatem optimam. Circa primum, primo praemittit definitio­ nem felicitatis in aliis positam; dicens, quod ad manifestationem intenti diximus, et deter­ minavimus in libro Ethicorum, si quidem ea quae determinata sunt, bene utilia sunt ad pro­ positum, felicitatem esse operationem et usum virtutis perfectum simpliciter, et non ex sup­ positione. Felicitatis quidem est operatio, quia habitus in potentia est et imperfectus; felici­ tatem autem perfectum bonum dicimus. Vir­ tutis autem, quia virtus est quae habentem perficit, et operationem eius bonam reddit: felicitas autem bonum hominis est perfectum: ergo secundum virtutem eius. Usus autem per­ fectus est, quia una operatio sola non facit hominem felicem, sed multae et continuae. Continuati autem alicuius actus usus perfectus est illius actus, secundum quod usus est idem quod exercitium. Unde ista definitio eadem est secundum rem, ei quae ponitur primo Ethi­ corum, qua dicitur, quod est operatio hominis secundum virtutem perfectam, et in vita perfe­ cta; ita ut quod ponitur hic usus perfectus, sit idem ei quod ibi ponitur, in vita perfecta. 1181. — Deinde cum dicit « dico autem » Explanat ultimam particulam, scilicet, non ex suppositione. Ad cuius evidentiam est intelligendum, quod finis secundum se rationem boni habet. Eorum autem quae ordinantur ad ipsum, quaedam sunt quae rationem boni de se habent aliquam, et aliquam ex ordine ad finem, sicut medicina dulcis. Alia vero quae secundum quod huius­ modi rationem boni et eligibilis non habent, sed tantum ex ordine ad finem; sicut medi­ cina amara; secundum se enim eligibilis non est, sed propter sanitatem tantum. Et prima bona dicuntur simpliciter bona. Secunda au­ tem bona dicuntur ex hoc solum necessaria. Dicit igitur, quod operationem bonam ex suppositione dico quae necessaria quidem est ad finem, sed secundum se rationem boni non habet. Simpliciter autem bonam dico, quae secundum se rationem boni habet, non tantum ex fine, sicut in actionibus iustitiae. Sententiae enim condemnandorum et supplicia et punitiores eorum procedunt a virtute iustitiae, et ne­ cessariae quidem sunt in civitate, quia ali­ ter non salvaretur civitas nec communicatio, et rationem boni habent, quia necessariae. Se­ cundum se autem eligibiles non sunt absolute. Eligibilius enim esset, si contingeret quod hO' L. VII, 1. x IN POLITICORUM mines vel civitates talibus non indigerent. Sed actiones quae sunt circa honores et circa abun­ dantiam exteriorum, sunt simpliciter eligibiles secundum se. Rationem autem quare primae sunt eligibiles, et non istae, tangit dicens quod electio sententiarum et suppliciorum ct aliorum hu­ iusmodi in civitate, est electio alicuius, quod malum est, secundum quod huiusmodi, sed in ordine ad finem. Electio autem eorum quae circa honores et circa divitias et actiones eo­ rum, e contrario, est electio cuiusdam boni secundum se, quia sunt dispositiones quae­ dam ad bonum et generationes eius. Honor enim disponit et factivus est boni secun­ dum animam, inquantum aliquis propter ho­ norem operatur magna et honorabilia. Di­ vitiae autem naturales sunt factivae boni se­ cundum corpus principaliter. 1182. — Deinde cum dicit « utetur au­ tem » Declarat ex dictis qualem oportet esse civi­ tatem optimam. Et circa hoc, primo ipse declarat qualiter ipse studiosus utitur bonis praedictis utrisque. Secundo cum dicit, « Palam autem etc. » de­ clarat quod usus istorum qui est secundum virtutem studiosus est. Tertio cum dicit, « Ne­ cessarium igitur etc. » ex dictis concludit qua­ lem oportet esse civitatem optimam. In prima parte dicit quod vir studiosus qui virtutem perfectam et appetitum ordinatum habet, bene utitur his quae secundum se ra­ tionem boni non habet, sunt tamen ordina­ bilia in finem: puta paupertate et aegritudine, defectu amicorum et huiusmodi, secundum il­ lud quod beatum est et perfectius est in usu contrariorum, puta divitiarum, et sanitatis, et amicorum. Meliorem enim operationem facit ex suppositione istorum, quia, secundum quod determinatum est a nobis in sermonibus Mora­ libus ad Eudemum, bonus et studiosus est. cui simpliciter bona sunt bona propter ipsam virtutem. Cui autem simpliciter optima non sunt optima, non est bonus vel studiosus; quemadmodum neque esse sanus videtur, cui sana simpliciter non sunt sana. Sed sanitas et divitiae secundum se, rationem boni habent : ergo bene utetur eis studiosus propter virtu­ tem. Studiosus etiam secundum rectam ratio­ nem utitur omnibus datis, quia per rationem operatur. Ratio autem recta dicit, quod uta­ tur unoquoque secundum quod contingit me­ lius ad finem. Si igitur paupertas et aegritudo, et eorum contraria ordinabilia sunt in felicitatem, ute­ tur studiosus istis pro paupertate et divitiis meliori modo, quo contingit ad ipsam. Simi­ liter et eorum oppositis. Sed paupertate aut aegritudine suppositis, minus perfectas faciet operationes, cum secundum se non sint bona. Divitiis autem et sanitate suppositis, perfectio­ res, quia secundum se rationem boni habent : sicut bonus coriarius ex corio dato meliores 1181-1184 calceos quos contingit, facit; sed ex meliori meliores, ex peiori autem peiores. 1183. — Est autem intelligendum, ad evi­ dentiam dictorum et dicendorum iam, quod felicitas per se non existit in bonis exterioribus, puta in divitiis, nec etiam in usu earum: in ipsis quidem non existit per se, quia felicitatem nullus quaerit propter aliquid aliud, divitias autem quaerunt propter aliud : vel propter ne­ cessitatem vitae, vel propter operationem vir­ tutis; ergo in ipsis non existit per se. In usu autem eius per se non consistit: quoniam opti­ mus usus divitiarum qui est in consumendo eas, ut dicit Aristoteles primo Rhetoricae, vi­ detur ordinari per se immediate ad bonum corporis, puta ad sustentationem naturae, vel saltem ad aliud ordinatur: felicitatem autem non dicimus ad aliud ordinari. Et adhuc felicitas operatio virtutis perfectis­ simae est. Bonus autem usus divitiarum non est operatio perfectissimae virtutis; quia liberalitas seu magnificentia, quarum est operatio, non sunt perfectissimae virtutes, sed pruden­ tia aut sapientia magis: ergo in usu ipsarum non consistit per se felicitas: oportet tamen ipsas praeexistere ipsi felicitati. 1184. — Felicitas enim consistit in optima operatione intellectuali per se. Ad operationem autem optimam quamcumque, seu speculati­ vam seu practicam, oportet praesupponere consistentiam subiecti, et bonam dispositio­ nem. Consistentia autem, et bona dispositio, non sunt sine suppositione eorum quae sunt necessaria ad vitam et bonam dispositionem, quae sunt divitiae seu bona exteriora : ergo divitias necesse est praeexistere felicitati tam speculativae quam practicae, quamvis alia ra­ tione speciali sint praenecessariae practicae seu civili. Quod autem est praenecessarium ad aliquid, videtur ordinari ad ipsum sicut ad fi­ nem, et sicut instrumentum ad operationem. Et ideo divitiae ordinantur ad felicitatem si­ cut ad finem, et sicut organum ad operatio­ nem. Ea autem quae ordinantur ad finem, vel se habent ad aliud sicut organum ad opera­ tionem, oportet esse commensurata, seu proportionata, fini seu actioni, et non excedere vel deficere a media ratione. Divitias igitur quas necesse est praeexistere felicitati, oportet esse commensuratas ei. ita ut nec maiores nec minores quaerantur quam sint necesse ad ipsam : maiores tamen exiguntur ad practicam seu civilem quam ad speculativam. Ad speculativam enim sufficiunt secundum quod utiles sunt ad sustentationem vitae, et bonam dispositionem corporis. Ad practicam autem, seu civilem, exiguntur ad hoc, et ad expeditionem operationum praeficarum, seu civilium; et quanto perfectior est, tanto maio­ res. Et si a praedicta commensuratione superexcedant, aut totaliter tollunt felicitatem, aut saltem diminuunt ipsam. Sicut tanta potest esse magnitudo fistulae, quod peior erit fistulatio; et adhuc tanta, quod penitus non erit. Similiter si deficiant a mensura secundum 1184-1190 IN POLITICORUM L. VII, 1. x Quorum primum necesse est praeexistere, quam sunt necessariae divitiae ad perfectam cuius fortuna est domina. Dicimus enim ipsam felicitatem, secundum aliquid, parum dimi­ esse dominam huiusmodi bonorum. Secundum nuent ipsam. Si autem secundum multum, to­ autem oportet legislatorem procurare per di­ taliter tollent. Sicut si minor sit fistula quam sciplinam et consuetudinem, scilicet ipsam es­ quae nata est moveri a fistulatore, parum de­ se studiosam. Studiositas enim civitatis non est bilior erit fistulatio; si autem multum, omni­ opus fortunae, quia secundum rationem est, no non erit. Sic igitur felicitas per se non et fortuna est causa praeter rationem. Sed est existit in divitiis, nec in usu earum per se. operatio scientiae dirigentis, et electionis in­ 1185. — Verumtamen ipsae et usus earum qui non est sine ipsis, sunt praenecessaria ad clinantis. 1188. — Deinde cum dicit « at vero » ipsam secundum quamdam mensuram et pro­ Declarat ex dictis quales oportet esse cives, portionem; a qua si deficiant secundum mi­ quoniam studiosos; dicens, quod civitas stu­ nus et parum, minus perfecta erit felicitas. Et diosa non est, nisi quia cives participantes rei­ hoc intendebat Aristoteles quando dixit quod publicae studiosi sunt. Civitas enim non est studiosus utetur paupertate et aegritudine be­ ne ut contingit, quod autem beatum in con­ aliud quam communitas quaedam civium se­ trariis est. Si autem multum, non erit omni­ cundum aliquam rationem. Si ergo civitatem optimam oportet studiosam esse, ut probatum no. Eodem autem modo se habet et si excedat est, oportet omnes cives in ea studiosos esse. secundum maius a praedicta mensura. Nos enim supponimus nunc quod in optima Utrum autem necessarium sit eas praeexi­ stere per se vel per alterum, vel sicut pro­ civitate omnes cives participant republica. Et prias, vel sicut communes, non refert ad pro­ ideo ulterius considerandum est nobis, quali­ positum; dum tamen praeexistant secundum ter civis fiat studiosus. Quamvis autem bonum et eligibile sit unumquemque divisim studiosum hoc, quod commensuratae sunt. Ille tamen esse, melius tamen et eligibilius est si contin­ modus praeexistendi vel praehabendi eas eligi­ bilior videtur, quo habentur secundum hoc, gat omnes collectim esse studiosos. Quia illud quod est posterius secundum viam genera­ quod necessariae et commensuratae sunt ipsi tionis, perfectius et melius est in bonis eligi­ fini, et quo minus impediuntur homines a re­ ctitudine operationis, sive per affectum sive ! bilius, eo quod prius est, si actus bonus me­ lior est potentia ad ipsum. Sed omnes colle­ per sollicitudinem inordinatam circa eas. ctim esse studiosos assequitur secundum viam 1186. — Deinde cum dicit « palam autem » generationis, eo quod est unumquemque divi­ Declarat, quod usus praedictos oportet esse sim studiosum esse, utroque existente eligistudiosos; dicens, quod manifestum est quod bili et bono. Ergo melius est et eligibilius. necesse est usus praedictorum bonorum, scili­ 1189. — Deinde cum dicit « at vero » cet divitiarum et sanitatis, et huiusmodi, stu­ Declarat per quot, et quomodo efficiantur diosos esse et bonos, quia usus qui sunt se­ boni et studiosi. cundum virtutem studiosi sunt et boni: sed Et circa hoc declarat primo per quot et usus praedictorum bonorum a studioso per se quae efficiuntur tales. Secundo cum dicit, a virtute sunt: studiosus enim, secundum quod « Quod quidem itaque etc. » quales oportet es­ huiusmodi, virtuosus est; ergo oportet usus praedictos studiosos esse. Propter quod cre­ se eos secundum hoc. Circa primum, primo proponit per quot et dunt bona extrinseca, quorum usus studiosus est, et a virtute esse. Similiter causas felicita­ quae efficiuntur studiosi. Secundo cum dicit, « Etenim nasci oportet etc. » declarat. tis quae est operatio secundum ipsam: existi­ In prima parte dicit, quod viri fiunt boni mantes, sicut si aliquis existimaret quod lyra secundum virtutem, et studiosi secundum ra­ esset causa bene citharizandi magis quam ars. Hoc autem inconveniens est. Ars enim prin­ tionem, per tria. Ista autem tria sunt natu­ ralis dispositio ad virtutem, et illud quod est cipalis causa citharizandi est ut unde princi­ pium et ratio motus: lyra autem sicut ma­ secundum rationem, et consuetudo in opera­ tione, et etiam ratio dirigens. teria vel organum motum ab arte. Similiter 1190. — Deinde cum dicit « et enim » virtus seu ratio principium est felicitatis, sicut Declarat. Et primo quod natura faciat ad unde motus vel ratio; bona autem exteriora hoc. Secundo cum dicit, « Quaedam autem sicut materia vel organum motum ab illis. etc. » quod consuetudo. Tertio cum dicit, 1187. — Deinde cum dicit «necessarium « Alia quidem igitur etc. » quod ratio. igitur » In prima parte dicit, quod debentem fieri Concludit qualem oporteat esse civitatem optimam, dicens. Si civitatem optimam opor­ bonum et studiosum oportet esse dispositum a natura primo. Omnibus enim, quae fiunt tet felicitati, felicitas autem est operatio vel natura vel arte, oportet supponi materiam et usus perfectus secundum virtutem, usus autem bonam aptitudinem eius, si quod recipitur in perfectus secundum virtutem, est usus hono­ alio recipitur per modum recipientis: et ideo ram operum a studioso, necessarium est ipsam debentem esse bonum et studiosum oportet es­ civitatem quam secundum votum quaerimus optimam, habere abundantiam bonorum exte­ se bene natum ad hoc: puta, quod si homo habens intellectum et rationem, sed non ali­ riorum quorum usus necessarius est. et ipsam quod brutum irrationale. Et ulterius sic exiesse studiosam: usum oportet esse studiosum. L. VII, 1. x IN POLITICORUM stens homo sit bene dispositus secundum cor­ pus, et per consequens secundum animam. Bene dispositi secundum corpus, bene dispo­ siti sunt secundum animam ut in pluribus. Si enim anima secundum se unius rationis sit se­ cundum speciem in omnibus hominibus, et non suscipiat intensionem et remissionem, cum sit forma substantialis, diversitas operationum ipsius et proprietatum, erit propter diversitatem corporum et materiae, vel alicuius extrinseci alterius. 1191. — Deinde cum dicit « quaedam au­ tem » Declarat, quod consuetudo ad hoc faciat; dicens, quod quosdam homines non est utili­ tas nasci, hoc est ex nativitate non sunt dis­ positi ad bonum, nec ad opus intellectus, per consuetudinem autem transmutantur: sunt enim quidam qui per naturam indifferenter se habent ad virtutem et ad contrarium, per con­ suetudinem autem in operatione respectu alte­ rius determinantur ad alterum, puta vel ad melius vel ad deterius. Sed illi qui bene dis­ positi sunt ad virtutem, puta consuetudine, indigent operatione ad hoc ut fiant boni; qui autem ad contraria inclinantur ex natura, non possunt fieri boni, aut cum difficultate et mul­ ta consuetudine. 1192. — Deinde cum dicit « alia quidem » Declarat quod ratio: dicens quod alia ani­ malia ab homine, sola naturali inclinatione, hoc est memoriis et imaginationibus agunt actiones suas; quaedam autem parva secundum quantitatem agunt aliquas actiones per consue­ tudinem, sic illa quae bonam aestimativam ha­ bent, ut canis, equus, et similia. Homo vero actiones suas dirigit ratione; solus enim inter animalia rationem habet, per quam determi­ natur. Quare hoc oportet consonare inter se, scilicet naturam, consuetudinem, et rationem : semper enim posterius praesupponit prius. Multa enim sunt quae agunt homines praeter naturam et consuetudinem propter rationem, si suadeatur ab illa contrarium esse melius; sicut in continente apparet, quod quamvis in­ clinetur ad prosequutionem passionis, sequitur tamen rationem persuadentem contrarium. 1193. — Deinde cum dicit « quod qui­ dem » Declarat quales oportet eos esse. Et primo continuat dicta ad dicenda. Secun­ do cum dicit, « Cum vero etc.» prosequitur. In prima parte dicit, quod prius determinatum est quales oportet esse secundum naturam fu­ turos studiosos et bonos, ubi dictum est quales oportet esse bene gubernantes. Nunc autem considerandum est nobis quales oportet esse secundum disciplinam, ad quam reducuntur consuetudo et ratio : addiscunt enim aliqua per assuefactionem, aliqua autem audientes ratiocinantem alium. 1194. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Prosequitur. Volens autem ostendere quales oportet esse cives secundum disciplinam, quo­ I| i j j 1190-1195 niam in civitate in qua sunt quidam princi­ pantes et quidam subiecti, primo inquirit, utrum eamdem oporteat esse disciplinam principantium et subiectorum in optima civitate. Secundo cum dicit, « Quoniam autem civis etc. » prosequitur principale intentum. Et circa hoc primo praemittit intentionem suam, et modum considerandi. Secundo cum dicit, « Siquidem igitur etc. » prosequitur. In prima parte dicit, quod omnis civitas composita est ex principantibus et subiectis. In omnibus enim quae ex pluribus constituta sunt, sive natura, sive arte, ex quibus est unum aliquod commune, sive ex coniunctis sive ex divisis, videtur esse principans aliquid, et ali­ quid subiectum: sicut ostensum est in primo huius. Considerandum est a nobis iam utrum expedit in civitate optima aliquos et diversos es­ se principantes et subiectos per vitam, aut eosdem secundum suppositum, differentes se­ cundum aliquam dispositionem : quia manife­ stum est quod consequenter se habebit huic di­ visioni de disciplina ipsorum de qua intendi­ mus nunc. Si enim omnino sint diversi princi­ pantes et subiecti, et disciplinam oportebit esse aliam; si autem iidem, eamdem proportionaliter. Cuius ratio est, quia illud per quod deter­ minantur principans et subiectum est disci­ plina recta in ordine ad operationem, diversi­ tas autem vel unitas determinantium (1). Si igitur principantes et subiecti diversi sunt omnino, et disciplina ipsorum diversa erit; et si iidem, et eadem proportionaliter. 1195. — Deinde cum dicit « siquidem igi­ tur » Prosequitur. Et primo inquirit, utrum expe­ dit eosdem esse principantes et subiectos, aut non. Secundo cum dicit, « Quare et discipli­ nam etc. » ex hoc concludit proportionale de disciplina. Circa primum primo ostendit, ubi expedit eosdem principari semper et alios subiici. Se­ cundo cum dicit, « Quoniam autem hoc non facile etc. » declarat quod communiter melius et magis necessarium est eosdem esse princi­ pantes et subiectos in alio tempore. Circa primum intelligendum est prius quod participans se habet ad subiectum sicut agens ad passum et movens ad motum: principantis enim est movere et dirigere subiectum, su­ biecti vero moveri et dirigi secundum quod huiusmodi. Movens autem et agens secundum quod tale excellentius est passo et moto secun­ dum quod huiusmodi; quia illud est in actu, hoc autem in potentia; et ideo principans in eo quod principans, oportet esse excellens: ex­ cellentia autem moventis respectu moti atten­ ditur in ordine ad operationem quantum ad formam eius principaliter, deinde autem quan­ tum ad dispositiones materiae substantis ipsi (1) Supple facit diversitatem principantium, ut subie­ ctorum. 1195-1198 IN POLITICORUM L. VII, 1. χ formae, tertio quantum ad exteriora coadiunem, ut praedictum est, est rarum valde pro­ vantia ad ipsam. pter summam perfectionem ipsorum: rarum Et ideo oportet quod excellentia principan­ autem difficile est invenire; et ideo dicit: quo­ tis respectu subiecti in ordine ad finem atten­ niam non est facile nunc in civitatibus acci­ datur principaliter ad formam, secundum quam pere vel invenire aliquos excellentes in tantam agit ut huiusmodi, deinde autem quantum ad reliquam multitudinem, nec inveniuntur reges dispositiones materiae, et ultimo quantum ad tantum differentes a subditis, quantum he­ exteriora. Forma autem secundum quam ope­ roes ab hominibus sicut Scylax dixit esse inter ratur principans in optima republica est disci­ Indos; manifestum est quod melius et magis plina recta secundum rationem rectam, puta necessarium est eosdem quandoque principari, prudentia ct virtus civilis. Dispositiones au­ quandoque autem subiici secundum partem, tem materiae sunt bonae dispositiones ipsius propter multas rationes. Illi enim qui sunt si­ ad istas, sicut inclinatio naturalis et bona di­ miles secundum naturam et virtutem, habent spositio corporis; coadiuvantia autem exterius idem iustum et aequale, et aequaliter debent recipere de communibus. Principari autem ho­ sunt potentia et divitiae. Et ideo expedit principantem in optima republica, si possibile est, nor communis est: et ideo illi qui sunt similes excedere subiectum et quantum ad prudentiam secundum praedictum modum, aequaliter de­ et virtutem quae sunt bona animae, et quan­ bent principari. Sed non possunt secundum tum ad bona corporis et quantum ad exte­ idem tempus omnes; ergo secundum aliud et riora. Unde dixit Philosophus octavo Ethico­ aliud. rum·. Non est rex qui non est per se suffi­ Iterum respublica fundata super iniustum ciens et omnibus superexcellens. subditorum non est bene mansiva, quia cum Et ideo si inveniatur aliquis unus in civi­ subditis gravatis per iniustitiam sunt omnes ma­ tate vel regno qui omnibus istis superexcellat li et insolentes in regione, qui volentes de fa­ alios, iustum est ipsum principari solum quamcili possunt corrumpere rempublicam : sed res­ diu est talis: si autem secundum successionem publica in qua iidem semper principantur si­ inveniatur tale in aliquo genere, expedit secun­ milibus existentibus super iniustum fundatur dum genus principari sicut prius, ut in tertio et inaequale; ergo bene mansiva non est. Sed dictum est. Si autem inveniantur plures qui quia aliquis diceret quod potentia subditorum sic excedant reliquam multitudinem, expedit et insolentium reprimi potest per potentiam eos principari per vitam. Et hoc est quod ipse principantium, quasi removens hoc, dicit : dicit : si fuerint aliqui in civitate qui tantum Subditi et insolentes in regione multi sunt, et magnam potentiam habent valde. Tot autem differant ab aliis, quantum credimus Deos, idest divinos homines, et heroes, idest attin­ invenire secundum multitudinem in republica gentes ad virtutem heroicam, quae est perfe­ principantes qui sint potentiores omnibus istis, est aliquid de numero impossibilium; ergo il­ ctissima virtutum sive intellectualium, seu mo­ ralium, differre ab aliis hominibus communi- | lorum potentia per istos reprimi non potest. ter, (ita ut primo secundum vitam generatio­ 1197. — Deinde cum dicit « at vero » nis multam habeant excellentiam secundum Declarat, quod oportet eosdem esse aliqua­ corpus, idest secundum dispositiones materia­ liter alteros, dicens: At enim manifestum est les, puta secundum magnitudinem et pulchri­ consideranti secundum rationem et indubitan­ tudinem et inclinationem ad virtutem, deinde ter, quod principantes et subiectos oportet ha­ autem et secundum perfectiones animae, ita | bere aliquam diversitatem, quia principans ad ut excellentia istorum respectu illorum sit ma­ subditum se habet sicut movens et ens in actu nifesta sine dubitatione); manifestum est quod ad motum et ens in potentia; ista autem se­ melius est semper eosdem in tota vita, hos cundum se differentiam aliquam habent; ergo quidem esse principantes, scilicet excellentio­ principantem et subditum oportet aliqualiter res, hos autem esse subiectos, scilicet deficien­ differre. Et ideo oportet legislatorem et civem considerare qualiter oportet illos esse eosdem tes. Excellentius enim et perfectius, quamdiu est huiusmodi, natum est principari ei quod et alteros, et qualiter sic se habentes partici­ deficit secundum naturam respectu illius. pabunt principatui et subiectioni. 1196. — Deinde cum dicit « quoniam au­ 1198. — Deinde cum dicit « qualiter igi­ tem » tur » Declarat, qualiter oportet eos esse eosdem et Declarat quod melius et magis necessarium est communiter eos principari et subiici secun­ alteros; dicens quod prius ubi determinatum dum aliud et aliud tempus. est de partibus civitatis per se, dictum est de Et primo declarat, quod melius est eosdem hoc. Natura enim faciens in eodem genere ho­ minum aliud iunius, aliud senius procedendo esse principantes et subiectos secundum aliud de imperfecto ad perfectum, dedit nobis mo­ et aliud tempus. Secundo cum dicit, « At vero quod etc. » quod necesse est eosdem secundum dum per quem possimus eligere, quando idem aliquid esse alteros. Tertio cum dicit, « Qua­ magis debet principari quam subiici. liter igitur etc. » qualiter expedit eosdem esse Manifestum est enim, quod idem secundum et alteros. quod iunius est, magis expedit subiici. Iunius Circa primum intelligendum est, quod ali­ enim secundum quod huiusmodi imperfectius quos esse sicut excellentes totam multitudi­ est, secundum quod huiusmodi, et robustius “3«7- 27 — In Politicorum. L. VII, 1. x IN POLITICORUM ad operandum opera ministerialia: hanc au­ tem ad subditum pertinent. Senius autem per­ fectius est, quia posterius secundum genera­ tionem, et secundum virtutem et secundum in­ tellectum. Non enim pueri iudicant sensibus ut presbyteri, ut dicitur septimo Physicorum, c. 2. Per haec autem determinatur principans, ut dictum est prius. Sed quia aliquis diceret, quod iuvenes indi­ gnantur, si secundum aetatem illam sint subdi­ ti, hoc removet dicens quod nullus iuvenis bene ordinatus indignabitur, si subiiciatur in aetate iuventutis, nec putat se valentiorem es­ se senioribus et progenitoribus suis, siquidem eos reveretur. Non credens autem valentior esse, non indignabitur si subiiciatur. Et aliter, quia futurus suscipere honorem principatus ex ordine reipublicae cum fuerit perfectus. In aetate senili vero habet rationem per quam debeat indignari, si nunc non principetur. Sic igitur dicendum est, quod expedit eosdem principari et subiici uno modo, puta secundum appositum, altero autem secundum alium mo­ dum, puta secundum iunius et senius. 1199. — Deinde cum dicit « quare et di­ sciplinam » Concludit proportionaliter se habere de di­ sciplina primo. Secundo cum dicit, « Est au­ tem principatus etc. » distinguit principatum, ut appareat in quo praedicta veritatem ha­ beant, et in quo non. Primo igitur concludit, quod si in civitate bene ordinata oportet eosdem esse principan­ tes et subiectos secundum unum modum, alios secundum alium, necesse est disciplinam ipso­ rum uno modo esse unam, alio autem modo alteram; quia principans et subiectum in opti­ ma civitate determinantur per disciplinam, pu­ ta per prudentiam et virtutem, per quas hic recte obedit, ille recte praecedit; et ideo sicut principantes et subiecti sunt iidem vel alteri, ita et disciplinam oportet esse eadem vel al­ teram. Dicunt enim quod illum qui debet principari oportet prius subditum fuisse, et subditum addiscere quae oportet principantem facere: non enim bene principatur qui non quandoque sub principe fuit, ut dicitur in ter­ tio huius. 1200. — Deinde cum dicit « est autem » 1198-1201 Distinguit principatum, ut. appareat in quo veritatem habet quod dictum est. Quod primo facit. Secundo cum dicit, « Dif­ ferunt autem quidem etc. » declarat unde as­ sumenda est differentia subditi in utroque principatu. In prima parte dicit, quod duplex est prin­ cipatus, sicut dictum est in primis sermoni­ bus, idest in tertio libro. Unus quidem qui principaliter est ad bonum principantis, pro­ pter autem bonum subditi secundum accidens. Alius autem est qui principaliter est propter aliquod bonum subditorum, vel alicuius com­ munis principanti et subiecto ex consequenti propter utilitatem principantis. Et primus istorum dicitur principatus dominativus, qui est domini ad servos. In prin­ cipatu igitur dominativo non expedit eumdem esse principantem et subiectum secundum ali­ quod tempus, sed eosdem esse principantes semper, puta servos secundum naturam; non enim sunt similes secundum naturam. In prin­ cipatu autem politico expedit quod dictum est quantum ad principari et subiici, et quan­ tum ad disciplinam; sunt enim isti similes se­ cundam naturam, quia liberi. 1201. — Deinde cum dicit « differunt au­ tem » Declarat, ex quo sumenda est differentia per se utrorumque principantium. Et est intelli­ gendum, quod operum ministerialium quaedam sunt honesta magis, quaedam autem inhone­ sta et servilia. Honesta opera ministerialia in­ differenter conveniunt subditis in utroque prin­ cipatu, sed ad alium et alium finem. Dicit igitur quod quaedam praecepta, puta honesta, communiter servis et liberis quantum ad ope­ rationem non differunt: eodem enim modo ea exequuntur, et liberi subditi et servi : sed ma­ gis differunt in ordine ad finem : quia ser­ vus operatur gratia domini, liber autem gra­ tia sui vel boni communis. Et hoc accidit propter hoc, quia honestum est iuxta liberos subditos, multa eorum quae videntur mini­ sterialia opera exercere, sicut dictum est, et actiones non sic differunt honesto et inhone­ sto secundum se acceptae sicut in ordine ad finem, gratia cuius sunt et dicuntur magis honestae et inhonestae quam secundum se, et ut naturales sunt. 388 _ IN POLITICORUM L. VU, 1. xt LECTIO XL (nn. 1202-1219; [1046-1062]). Cum vita otio et negotio constet, oportet leges non minus ad pacem, quam ad bellum cives instruere. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1333all - 133465) 1046. Quoniam autem civis et principantis eamdem virtutem esse dicimus, et optimi viri, eumdem autem subditum prius oportere fieri, et principantem posterius; hoc utique erit le­ gislatori tractandum, qualiter viri boni fiant, et per quas adinventiones, et quid quod finis optimae vitae. 1047. Divisae sunt autem duae partes ani­ mae: quarum haec quidem habet rationem secundum se, haec autem non habet quidem secundum se, rationi autem obedire potest : quarum dicimus virtutes esse, secundum quas vir bonus dicitur aliqualiter. Harum autem in qua magis quod finis, dividentibus qui­ dem sic ut nos dicimus, non immanifestum qualiter dicendum. Semper enim quod dete­ rius melioris gratia est : et hoc manifestum similiter in iis quae secundum artem, et in iis quae secundum naturam. 1048. Melius autem quod rationem habet. Divisum est autem dupliciter, secundum mo­ dum quo consuevimus dividere: haec quidem practica ratio est, haec autem speculativa. Eo­ dem igitur modo necesse et hanc partem di­ visam esse: videlicet, et actiones proportionaliter dicamus habere: et oportet natura melioris eligibiliores esse potentibus sortiri, aut omnibus, aut duabus. Semper enim uni­ cuique hoc maxime eligibile, quo sortiri est summi. 1049. Divisa est autem et tota vita, in non vacationem et vacationem, et bellum et pa­ cem. Et agibilium, haec quidem in neces­ saria et utilia, haec aut in bona, de quibus necesse eamdem electionem esse et partibus animae, et actionibus ipsarum: bellum qui­ dem pacis gratia : non vacationem autem va­ cationis, necessaria autem et utilia bonorum gratia. 1050. Ad omnia quidem igitur aspicienti po­ litico leges ferendae et secundum partes ani­ mae, et secundum actiones ipsarum; magis autem ad meliora et ad fines. Eodem autem modo et circa vitas et rerum divisiones. Opor­ tet enim posse non vacare et bellare, magis autem pacem ducere, et vacare, et necessaria et utilia agere, magis autem oportet bona. 1051. Quare ad has intentiones et pueros adhuc existentes erudiendum, et alias aetates quaecumque indigent eruditione. 1052. Qui autem nunc optime videntur politizare graecorum et legislatorum, qui has instituerunt politias, neque ad optimum fi­ nem videntur ordinasse quae circa politias, neque ad virtutes, leges, et eruditionem. Sed graviter declinaverunt ad eas quae videntur esse utiles et supergressivas. Consimiliter au­ tem iis et quidem eorum qui posterius scri­ pserunt, protulerunt eamdem opinionem: lau­ dantes enim Lacedaemoniorum politiam, lau­ dant legislatoris intentionem, quod omnia ad imperare et ad bellum, legis statuta fecerunt. 1053. Quae et secundum rationem facile sunt arguibilia, et operibus sunt redarguta. Sicut enim plurimi hominum zelant multis dominari, quia multo successu fiunt eufortuniorum, sic et Thybron videtur laudans Lace­ daemoniorum legislatorem, et aliorum unus­ quisque scribentium de politia ipsorum, quia propterea quod exercitati fuerunt ad pericula, mullis principabantur. 1054. Quamvis palam, quod quoniam nunc quidem non adhuc inest Lacedaemonibus principari non felices neque legislator bonus. Adhuc autem ridiculum, si manentes in legi­ bus ipsis, et nullo impediente ne uterentur legibus, abiecerunt vivere bene. 1055. Non recte autem existimant neque de principatu, quem oportet videri honorantem legislatorem. Eo enim quod est despotice principari, liberorum principatus melior et magis, cum virtute. 1056. Adhuc autem, non propter hoc opor­ tet civitatem felicem putare, et legislatorem laudare, quia praevalere potuit ad principari super vicinos. Haec enim magnum habent nocumentum. Palam enim quod et civium po­ tenti hoc tentandum prosequi, qualiter possit propriae civitati principari: de quo quidem accusant Lacedaemones Pausaniam regem, et quidem habentem tantum honorem. 1057. Neque itaque talium legum et ratio­ num politica nulla, neque proficua, neque ve­ ra est. Haec enim optima et sigillatim et com­ muniter legislatorem efficere oportet haec in animabus hominum. Idque quod hominum, et quod adversariorum studium, non huius gratia oportet meditari, ut servituti subiiciant indignos; sed ut primo ipsi non serviant aliis, deinde ut zelent praesidatum gratia utilitatis subditorum, sed non gratia despoticae om­ nium. Tertio autem despotizare dignis servire. 1058. Quod autem oportet legislatorem ma­ gis studere gratia ordinis et pacis, testantur ea quae fiunt rationibus. Plurimae enim ta­ lium civitatum, bellantes quidem salvantur; — 389 — L. VII, 1. XI IN POLITICORUM 1202-1203 postquam autem obtinuerunt principatum, pe­ vacantibus. Bellum quidem enim cogit iustos reunt; rubiginem enim contrahunt, sicut fer­ esse, et temperate agere; fruitio autem bonae rum, pacem ducentes. Causa autem legislator, fortunae et vacare cum pace, iniuriatores facit non erudiens posse vacare. magis. Multa igitur indigent iustitia et multa 1059. Quoniam autem idem finis esse vi­ temperantia, qui optime videntur agere et detur et communiter et sigillatim hominibus, I omnibus beatis frui; velut si qui sunt, sicut et eumdem terminum esse necessarium optimo poetae aiunt, in beatorum insulis, maxime viro, et optimae politiae; manifestum quod enim ii indigebunt philosophia, et temperan­ oportet eas quae ad vacationem virtutes exi­ tia, et iustitia, quanto magis vacant in abun­ dantia talium bonorum. stere. 1060. Finis enim, sicut dictum est saepe pax 1062. Quod quidem igitur futuram felicitari quidem belli, vacatio autem non vacationis. et studiosam futuram civitatem oportet iis Utiles autem virtutum ad vacationem, et de­ virtutibus participare, manifestum. Cum enim ductionem sunt quarum in. vacatione est opus sit turpe non posse uti bonis, adhuc autem et quarum in non vacatione. Oportet enim magis non vacantes quidem et bellantes vi­ multa necessariorum existere, ut deinceps va­ deri bonos; pacem autem ducentes et vacan­ ces: propter quod temperatam esse civitatem tes, serviles. Propter quod oportet, non sicut convenit, et fortem et perseverantem. Secun­ Lacedaemoniorum civitas virtuti studere. Illi dum proverbium enim non est servis vacatio. quidem enim non hac differunt ab aliis in 1061. Qui autem non possunt periclitari vi­ non putare eadem aliis maxima bonorum: riliter, servi invadentium sunt. Fortitudine sed in fieri haec magis per quamdam virtu­ quidem igitur et perseverantia opus est ad tem. Quoniam autem maiora bona quam quae non vacationem, philosophia autem ad vaca­ belli haec, et fruitionem horum, aut eam quae tionem. temperantia autem et iustitia in utris­ virtutum, et quia propter ipsam, manifestum que temporibus, et magis pacem ducentibus et ex iis. COMMENTARIUM 1202. — Postquam Philosophus ostendit, nem partium animae primo. Secundo cum di­ quod in republica recta principantis et subie­ cit, « Divisa est autem vita tota etc. » decla­ cti est eadem disciplina uno modo, et altero rat vitam humanam et agibilia ab homine alia, transit nunc ad declarandum qualiter et proportionaliter dividi ct se habere partibus per quas adinventiones efficiantur cives bene animae praedictis. disciplinati seu studiosi. Circa primum, primo ostendit felicitatem Et circa hoc primo dat intentionem suam consistere in eo quod pertinet ad partem ani­ et ordinem considerandi. Secundo cum dicit, mae rationalem per essentiam. Secundo cum « Divisae sunt autem etc. » prosequitur. dicit, « Melius autem etc. » declarat eam con­ In prima parte dicit: quoniam intendimus sistere in operatione partis animae rationalis principaliter considerare qualiter, et per quae speculativae. civis efficiatur disciplinatus et studiosus, eadem Circa primum est intelligendum quod ul­ autem est disciplina seu virtus civis optimi in timus finis vitae humanae non consistit prin­ optima republica per quam ordinatur in feli­ cipaliter in aliquo eorum quae per se perti­ citatem perfectissimam, quae est finis, et illa nent ad corpus (corpus enim et perfectiones etiam principantis in ipsa, similiter autem ipsius sunt propter animam); sed magis in optimi viri, etsi eumdem oportet prius sub­ aliquo eorum quae ad animam pertinent, quae ditum esse cum est invents et imperfectus, est excellentior pars hominis. In anima autem posterius autem principantem cum est per­ est considerare partem rationalem quocumque fectus: magis considerandum est civitatem modo, et irrationalem omnino. gubernanti, seu legislatori, qualiter et per quas In actu autem partis animae irrationalis adinventiones fiunt optimi viri et bene disci- i omnino non potest consistere ultimum finis plinati. Et quia ratio istorum sumitur ex fine vitae humanae; quoniam necesse est ipsum ultimo vitae' humanae, considerandum est quis I consistere in aliquo quod est proprium homi­ est ille finis. Hoc enim ostenso, apparebit nis, in quo distinguitur ab aliis, quia ultimus qualiter et per quas adinventiones cives fiant finis hominis est proprius ei: pars autem ani­ bene disciplinati et studiosi. mae irrationalis omnino communis est sibi et aliis: ergo non consisteret in aliqua perfe­ 1203. — Deinde cum dicit «divisae sunt» Prosequitur. Et primo declarat quis est fi­ ctione pertinente ad partem illam, sed magis nis ultimus vitae humanae. Secundo cum di­ in aliqua pertinente ad partem animae ratio­ nalem aliquo modo. Sed cum haec pars ani­ cit, « Quoniam autem idem finis etc. » declarat, quod virum et civitatem felices oportet habe­ mae divisa sit in plures, vult declarare Philo­ re omnes virtutes. Tertio cum dicit, « Quali­ sophus in perfectione cuius illarum consistat, ter autem et per quae etc. » declarat per dicens: partes animae rationem habentis sunt duae distinctae adinvicem: quarum altera est quae et qualiter erunt bene disciplinati, seu quae est rationalis per essentiam accipiens virtuosi. Quid autem sil felicitas declarat per divisio­ rationem in ratione, quod quid est, alia au­ — 39° — 1203-1206 IN POLITICORUM tem est quae secundum se non est rationalis, nec accipit rationem in ratione dicente quid est, sed rationalis est secundum quamdam participationem, quia nata est obedire rationi, vel ordinari vel deduci ab ea. 1204. — Cuiuslibet autem istarum par­ tium animae rationalis sunt aliquae virtutes morales; puta temperantia, iustitia in irratio­ nali. In rationali autem per essentiam sunt rationes, puta prudentia, sapientia. Et mani­ festum est ex dictis, quod in actu alicuius harum consistit ultimus finis hominis: sed in qua et cuius actu manifestum est qualiter est dicendum eis, qui dividunt partes animae ra­ tionalis secundum quod nos divisimus eas. In unoquoque enim genere illud quod deterius est et minus bonum, est gratia melioris: et hoc apparet per se, et in his quae fiunt a na­ tura, et in his quae fiunt arte. In natura enim materia est gratia formae, et elementa prima simplicia propter mixta, in quibus imperfecta sunt gratia perfectorum, pu­ ta in genere animalium. Similiter et in his quae sunt secundum artem se habet: ligna enim et lapides sic disponuntur gratia formae domus, domus autem est gratia habitationis. Ratio autem dicti est, quoniam id quod dete­ rius est in unoquoque genere, rationem im­ perfecti et entis in potentia habet: melius au­ tem in eodem rationem perfecti et entis se­ cundum actum. Imperfectum autem et ens in potentia se habent ad perfectum et ens in actu, sicut potentia ad actum in eodem ge­ nere. Potentia autem est gratia actus in eodem genere: ergo ens in potentia et ens imper­ fectum, est gratia entis in actu et perfecti, et ulterius deterius gratia melioris in eodem ge­ nere. Sed rationale per essentiam melius est in partibus animae rationali participatione: quia illud quod per essentiam est tale, melius ct perfectius est eo quod per aliud est tale: ergo rationale participatione erit gratia ratio­ nalis per essentiam, et per consequens perfe­ ctio eius gratia perfectionis istius. Si igitur il­ lud cuius gratia aliud est, rationem finis ha­ bet respectu illius, pars animae rationalis per essentiam, et aliqua perfectio eius erit finis partis rationalis per participationem et per­ fectionem eius. 1205. — Deinde cum dicit « melius autem » Declarat, quod ultimus finis vitae humanae consistit in operatione partis animae specula­ tivae; dicens quod pars animae rationalis per essentiam divisa est in duas partes, sicut com­ muniter solemus dividere: quarum altera est practica, quae ratiocinatur de agibilibus pos­ sibilibus aliter se habere: altera autem spe­ culativa, quae negotiatur principaliter circa na­ turam entium, et impossibilium aliter se ha­ bere secundum quod huiusmodi. Et quia operationes consimiliter dividuntur principiis, et se habent adinvicem proportionaliter sicut illa: necesse est operationes hu­ iusmodi partium divisas esse, et alteram esse L. VII, 1. χι operationem practicam, alteram autem specu­ lativam, et ista se habere adinvicem proportionaliter, sicut practicum ad speculativum se habet. Et per consequens operationes melio­ ris partis secundum naturam oportet esse me­ liores secundum se et eligibiliores illis, qui possunt sortiri illis, aut omnibus operationi­ bus aut saltem duabus si non fuerint nisi duae. Operatio enim sequitur naturam per se, et ideo perfectioris est perfectior, et unicui­ que illud est magis eligibile, quo potest at­ tingere ad summum et perfectissimum; hoc autem est operatio perfectioris secundum na­ turam. Ex quibus accipienda est ista propositio: quod melioris partis animae et excellentioris melior est operatio, et magis eligibilis sim­ pliciter, et per consequens magis rationem fi­ nis habens. Sed pars animae speculativa me­ lior et perfectior est natura quam practica. Quod quidem apparet ex ratione obiecti. Illa enim pars animae intellectualis perfectior et melior est in genere intellectus cuius obiectum magis habet rationem intelligibilis : quia na­ tura potentiae consideratur ex ratione obiecti, et magis intelligibile secundum naturam per­ fectius est in genere intelligibilium. Sed obiectum intellectus speculativi magis habet rationem intelligibilis, quam obiectum intellectus practici. Huius enim obiectum est bonum agibile, et possibile aliter se habere; quae minus rationem intelligibilis propter ra­ tionem motus et possibilitatis adiunctorum ha­ bent. Obiectum autem intellectus speculativi est natura entium intransmutabilium, aut non secundum quod transmutabilia, quae magis ra­ tionem intelligibilis habent, sicut remota ma­ gis a motu et materia: ergo pars animae spe­ culativa excellentior et nobilior erit practica. Sequitur igitur, quod operatio ipsius perfe­ ctior et eligibilior erit, et magis habens ra­ tionem finis. Istius principalis rationis, maio­ rem solum ponit Philosophus cum declara­ tione eius. 1206. — Deinde cum dicit « divisa est » Declarat primo totam vitam humanam et agibilia ab homine consimiliter dividi partibus animae et actionibus, et dividentia proportionaliter se habere illis. Secundo cum dicit, « Ad omnia quidem igitur etc. » ex dictis concludit quaedam corollaria. Tertio cum di­ cit, « Qui autem nunc etc. » reprobat opinio­ nem quorumdam contrariam dictis. Primo igitur dicit : quoniam actus et obiecta proportionaliter dividuntur ipsis potentiis, et se habent adinvicem dividentia, sicut et ipsae potentiae ad se, tota vita humana, idest con­ versatio secundum rationem, quae est actus animae rationem habentis, divisa est propor­ tionaliter partibus animae dictae in nego­ tium. idest in exercitium virtutum moralium principaliter, quae sunt ad alterum, et in otium, idest in exercitium virtutum contem­ plativarum. quod magis in otio fit. et m exercitium belli et pacis; et agibilia ab homi- — 391 — L. Vil, 1. xi IN POLITICORUM ne divisa sunt in bona necessaria et utilia ad finem, et in bona secundum seipsa, circa quae oportet se habere electionem sicut circa partes animae; ut sicut pars animae rationalis per participationem est gratia rationalis per es­ sentiam, et huiusmodi gratia speculativae, ita hic bellum quaerendum propter pacem, et exercitium virtutum practicarum propter otium in contemplatione, ut consequenter magis di­ cet, et bona necessaria et utilia in finem pro­ pter illa quae sunt secundum se bona. 1207. — Deinde cum dicit « ad omnia » Concludit corollaria duo. Secundum ibi. « Quare ad has etc. ». In prima dicit: quia civilis gubernatoris et legislatoris est per leges et consuetudines fa­ cere bonos cives civitatis, gubernatorem expe­ dit aspiciendo ad omnia praedicta leges ordi­ nare; puta aspiciendo partes animae, debet quidem ferre leges, per quas bene disponantur ad virtutes et actiones, et per quas actiones ipsarum dirigantur secundum rationem; et ma­ gis debet esse sollicitus ad ordinandum meliora, et quae rationem finis habent; puta circa par­ tem animae principaliorem, et actiones eius: sic enim videmus naturam magis sollicitam esse circa nobiliora. Eodem modo expedit ipsum ferre circa vi­ tas, idest conversationes, et circa divisiones agibilium, puta circa utilia et secundum se bona ad dirigendum in eis. Expedit enim civi­ tatibus habere potentiam operandi operationes virtutum practicarum, et debellare quandoque, quod fit in non vacando; et ulterius in otio et in tranquillitate vivere, et magis quanto hoc est melius quod fit in vacatione: et opor­ tet eos utilia in finem posse agere, magis au­ tem ea quae sunt secundum se bona. Ad om­ nia autem ista indigent aut habitibus qui­ busdam aut consuetudine inclinantibus, aut legibus et ratione dirigentibus. 1208. — Deinde cum dicit « quare ad has » Concludit secundum corollarium, intendens quod quia ex similibus operationibus similes habitus fiunt et operationes per leges dirigun­ tur, nec parum differt sic vel sic a iuvene as­ suefieri; sed multum expediens est in civitate ordinata, pueros adhuc existentes ad intentio­ nem legum erudiri ct assuefieri, obedire eis et operari secundum eas; similiter eos qui sunt alterius aetatis indigentis eruditione et assuefactione. Consueta enim sunt delectabiliora. Delectabiliora autem libentius et facilius ope­ rantur. 1209. — Deinde cum dicit « qui autem » Reprobat · opinionem contrariam quibusdam praedictorum. Et primo tangit opinionem ipsam et repro­ bat eam. Secundo cum dicit, « Quod autem oportet etc. » manifestat quoddam acceptum prius. Circa primum primo tangit opinionem erro­ neam. Secundo cum dicit, « Quae est secun­ dum rationem etc. » reprobat eam. Tertio cum 1206-1212 dicit, « Neque itaque etc. » concludit con­ trarium ipsius, quod est principale intentum. In prima parte dicit, quod quidam graecorum qui optime dicuntur a quibusdam gu­ bernare et legislatores instituentes respublicas ipsorum contra praedicta peccaverunt in duo­ bus. Primo quidem, quia ordinem civilem non ordinaverunt ad finem optimum hominis. Se­ cundo quia leges quae significant ordinem ci­ vilem et eruditionem non instituerunt ad ope­ rationes virtutum optimarum, sed magis de­ clinaverunt ad ea quae videntur utilia, per quae possent ditari et supergredi dominando aliis. Similiter autem et quidam philosophantes qui de republica scripserunt posterius, enuntiave­ runt eamdem opinionem, puta Plato et alii quidam qui laudantes rempublicam Lacedae­ moniorum, laudaverunt intentionem legislato­ ris, quia omnia statuta ordinavit ad principan­ dum vicinis, et ad bellum per quod subiicerentur. 1210. — Deinde cum dicit « quae et se­ cundum » Reprobat eam; et primo ex ipsis operatio­ nibus manifestat ipsam redargutam. Secundo cum dicit, « Non recte autem etc. » per ra­ tiones. Ex operibus autem docet eam redargutam dupliciter. Secundum facit, ibi, « Quamvis pa­ lam etc. ». In prima parte dicit quod respublica et le­ ges et statuta praedictorum facile possunt re­ dargui per rationem et factis contingentibus redarguta sunt. Si enim ordo civilis ipsorum et leges et eruditiones essent optimae, tunc ex virtute illorum principarentur aliis: nunc au­ tem hoc non videmus. Sicut enim plures ho­ mines appetunt principari pluribus, quia principantes fortunatos videntur habere successus, sic Thybron et quilibet alius scribeiis de re­ publica Lacedaemoniorum laudaverunt legisla­ torem eorum, quia multis principabantur, non quidem propter ordinem civilem per se, sed quia exercitati erant ad pericula bellorum, quamvis etiam manifestum sit quod nunc plu­ ribus non principantur, nec etiam sunt felices remanente eadem republica. Legis igitur lator in ordinando praedictam rempublicam bonus non fuit. 1211. — Deinde cum dicit « quamvis pa­ lam » Ponit secundum; dicens, quod adhuc dignum est derisione, si Lacedaemonii praedicti perse­ verantes in eisdem legibus, quibus prius, nullo prohibente eos vivere secundum eas, non vi­ vunt bene secundum rationem. Irrationabile enim est, si leges eorum et respublica rectae sunt quod viventes secundum eas non vivant recte. Palam autem est, quod ipsi tenentes easdem leges, non ducant optimam vitam : le­ ges igitur et ordinatio reipublicae ipsorum re­ ctae non sunt. 1212. — Deinde cum dicit « non recte » Docet eam esse redarguibilem per rationem; et principaliter quantum ad principatum. 392 — 1212-1216 IN POLITICORUM Et circa hoc primo ponit rationem unam. Secundo cum dicit, « Praeterea etc. » aliam. In prima parte dicit, quod legislator Lace­ daemoniorum et aliorum praedictorum non rectam existimationem habent de principatu supremo in republica quem maxime videtur honorare et indicant honorandum, sicut opti­ mum: principatus enim ipsorum est principa­ tus dominativus quo principantur etiam indi­ gni servire. Tali enim principatu est alius prin­ cipatus civilis liberorum excellentior et ma­ gis secundum virtutem; quare magis laudan­ dus erit. 1213. Deinde cum dicit « adhuc autem » Ponit secundam rationem; dicens, quod non est rationabile credere civitatem esse felicem, et legislatorem ipsius laudare, quia potest principari super vicinos qualitercumque: prin­ cipari enim ipsis quomodocumque optimum non est, sed magnum nocumentum affert ci­ vitati. Si enim hoc optimum esset, si in civi­ tate aliquis inveniretur praepotens aliis expe­ diret ipsum propriae civitati principari solum et tentare qualiter posset eam totam subiicere sibi: de quo sicut de inconvenientia Lacedaemones increpaverunt Pausaniam regem ipso­ rum qui honorem regalem habens apud eos et divitias et possessiones multas, voluit pro­ priae civitati ipsorum principari solus. Prae­ dictus igitur modus principandi optimus non est. 1214. — Deinde cum dicit « neque itaque » Concludit contrarium; dicens, quod ex prae­ dictis rationibus manifestum est quod nulla le­ gum praedictarum et rationum quae ad prae­ dictum modum gubernandi ordinatur civilis est, hoc est ordinata optime, neque proficua civitatibus; neque etiam vera est in se; quia non ordinata ad optimum finem, ut praeten­ dunt. Eadem enim optima et privatim et publi­ ce inducere oportet in animos hominum legis­ latorem; et studium civium quod habent et ad cives et etiam ad adversarios non ordinari ad hoc ut subiiciant servituti eos qui non sum naturaliter servis. Talis enim principatus cum sit contra inclinationem naturalem, non potest esse continuus, nec amicabilis. Sed debent intendere primo, quod ipsi non efficiantur servi aliorum indigni existentes. Se­ cundo, si appetant principatum, appetant ipsum propter utilitatem subditorum non pro­ priam; nec propter hoc ut principentur eis dominative. Haec enim est differentia inter dominativum et civilem, quia principans princi­ patu dominativo principatur per se non propter utilitatem subditi; c contrario est de civili, sicut dictum est in tertio huius. Tertio autem debent intendere qualiter principabuntur eis qui nati sunt eis servire: hoc enim est iustum, et ad tales contingit movere iustum bellum si fuerint rebelles. 1215. — Deinde cum dicit « quod autem » Declarat quoddam suppositum per signum; dicens, quod ea quae apparent ad sensum te­ stificantur rationi; quia magis oportet legisla­ L. VII, 1. xi torem intendere ad pacem quam ad bellum, et magis studere gratia huius quam illius, si­ cut suppositum est prius. Videmus enim quod plurimae civitates quamdiu sunt in exercitio belli contra adversarios salvantur. Cum au­ tem obtinuerint contra eos et vivunt in pace, corrumpitur respublica eorum. Bellantes enim multas virtutes habent, sic­ ut dictum est prius, puta temperantiae, forti­ tudinis, liberalitatis et religionis, propter quas sibiinvicem minus sunt iniuriosi. Pacem au­ tem habentes occasionem exercitandi in acti­ bus huiusmodi virtutum non habent, dant au­ tem se voluptatibus congregantes divitias per quas aestimant se posse voluptuose vivere: propter quod efficiuntur sibiinviccm iniuriosi et seditionem inducunt. Delicatam enim et quie­ tam vitam ducentes, quasi rubiginem pravo­ rum habituum et consuetudinum contrahunt: exercentes autem se in bellicis clarificantur per actus virtutum, sicut ferrum, quia tum facili rubiginem contrahit, elaboratum autem quam­ vis usus consumat, clarificat tamen et emen­ dat, sicut Seneca dicit. Causa autem huius fuit legislator ipsorum qui non ordinavit eis honestas occupationes quibus vacarent cum cessarent a bellis, puta exercitium studii in philosophia et partibus eius; hoc enim multas et admirabiles delecta­ tiones habet puritate et firmitate, sicut dicit Philosophus decimo Ethicorum. 1216. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Declarat quod civitatem et unumquemque existentes simpliciter felices oportet habere omnem virtutem. Et primo hoc declarat. Secundo cum dicit, « Quod quidem igitur etc. » concludit hoc de­ claratum, adiungens quamdam persuasionem. Circa primum primo ostendit quod debentem felicitari simpliciter oportet praehabere omnes virtutes quae exiguntur ad vacationem. Secun­ do cum dicit, « Finis est enim etc. » ostendit quod oportet praehabere omnes virtutes et ad vacationem et quae non ad vacationem ordi­ nantur. Circa primum est intelligendum quod si finis est, necesse est praeexistere ea quae ad finem sunt per se; sicut si fistulatio est, necesse est praeexistere fistulas. Ultimus autem finis uniuscuiusque hominis est contemplatio aliqua alicuius intelligibiiis; et idem est finis totius civitatis optime ordinatae, sicut ostensum est in principio istius septimi. Ad hanc autem ordinatur primo habitus in­ tellectus perfectissimus cuius est actus specu­ latio intelligibiiis primi. Deinde habitus imper­ fecti ipsius per quos dirigitur in speculando entia quorum cognitio via est in cognitionem intelligibiiis primi. Tertio habitus partis ani­ mae appetitivae per quos regulatur appetitus ne praeter rationem divertatur homo ab intelligibilibus primis, detentus circa passiones et motus irrationales. Deinde autem virtutes per quas acquirit bona exteriora, secundum quod 393 — L. VII, 1. xi IN POLITICORUM necessaria sunt ad finem, et repellit motus im­ pedientium ab ipso. Ergo necesse est, si finis uniuscuiusque hominis vel civitatis existât, praeexistere huiusmodi virtutes omnes. Et ideo dicit, quoniam idem finis videtur esse et communiter omnium hominum secun­ dum quod homines sunt simpliciter et unius­ cuiusque singulariter accepti secundum quod homo, et idem ultimus terminus actionum optimi viri et optimae reipublicae, sicut osten­ sum est prius in isto septimo; huiusmodi autem est speculatio perfecta intelligibilium primo­ rum quae in vacatione ab exterioribus existit, maxime autem ad hunc ordinantur omnes vir­ tutes quae sunt ad quietem hominis ab exte­ rioribus: manifestum est quod si homo se­ cundum seipsum vel tota civitas felicitetur, ne­ cessarium est praeexistere omnes virtutes quae sunt ad vacationem seu quietem. 1217. — Deinde cum dicit « finis enim » Declarat quod necessarium est praehabere omnes quae ad vacationem et quae ad non vacationem. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, « Quid autem non habent etc. » tangit quod virtutes ordinantur ad vacationem et non va­ cationem et quae ad utrumque. Circa primum intendit, quod sicut dictum est, omnes virtutes quae ordinantur ad vaca­ tionem praeexiguntur ad felicitatem uniuscu­ iusque civitatis: sed ad vacationem contempla­ tionis ordinantur omnes virtutes et quae ad vacationem et quae ad non vacationem sunt; ergo omnes praeexiguntur ad felicitatem. Mi­ norem huius declarat dicens, quod sicut supra dictum est saepe, finis belli est pax: nullus enim bellatur belli gratia, sed pacis magis, sicut dicitur decimo Ethicorum. Et finis ope­ rum quae non in vacatione sunt, sunt ea quae in vacatione; quia ea quorum opus in vaca­ tione et non vacatione, utilia sunt ad vaca­ tionem et delectationem quae in ea, aut quia in earum operatione consistit finis, aut quia disponunt ad ipsum, aut removent prohiben­ tia. Si enim aliquis debeat vacare, multa opor­ tet praeexistere. Necessarium est igitur civi­ tatem et unumquemque debentem felicitari, habere temperantiam et iustitiam et sapientiam et ceteras huiusmodi virtutes quae ad vaca­ tionem sunt, et fortitudinem, et perseveran­ tiam; et quae ad non vacationem. Dico autem civitatem debentem felicitari, oportere praehabere virtutes quae ad vacatio­ nem quantum ad partes principales eius, quae sunt liberi, non quantum ad servos. Ad ser­ vos enim non pertinet vacatio, sicut prover­ bium dicit. 1218. — Deinde cum dicit « qui autem » Tangit quae sunt virtutes quae per se ordi­ nantur ad vacationem vel ad utrumque; inten­ dens quod illis virtutibus opus est ad non va­ cationem et bellum quibus prohibentur ne sint servi aliorum: sed illi qui non sunt dispositi aggredi pericula maxima quae in bello, nec 1216-1219 sunt perseverativi in eis, servi sum eorum qui invadunt eos. qui prohibentur per fortitudi­ nem et perseverantiam. Fortitudinis igitur et perseverantiae virtuti­ bus opus est ad non vacationem. Philosophia autem necessaria est ad vacationem contem­ plationis, contemplatio enim est opus eius. Ad utrumque autem necessariae sunt, temperantia per per quam reprimuntur motus concupiscen­ tiarum, et iustitia per quam diriguntur ope­ rationes hominis ad alterum : magis tamen vacantibus et ducentibus pacem quam non va­ cantibus: propter exercitium belli et pericu­ lum quod in eo est, disponuntur ad opera tem­ perantiae, quia secundum poetam, otia si tol­ las, periere cupidinis arcus: sed ad opera alia­ rum virtutum multarum. Militaris enim vita multas partes habet vir­ tutis, sicut dicebatur in secundo huius: e con­ trario, fruitio bonorum fortunae in tranquil­ litate disponit ad iniurias; possessio enim di­ vitiarum contumeliosos et elatos facit: creden­ tes enim omnia habere per ipsas, credunt omnia bona possidere in possidendo eas, sicut dicitur secundo Rhetoricae·, et ideo efferuntur per elationem et contemnunt alios. Propter quod eis qui volunt feliciter agere et frui omnibus quae ad beatitudinem perti­ nent necessaria est temperantia et iustitia mul­ ta: sicut si qui sunt in insulis beatorum, sic­ ut poetae dicunt, dicentes insulas quasdam esse in quibus animae bene operantium dum vivunt feliciter perseverant post mortem. Ta­ libus autem maxime necessaria est philoso­ phia, in cuius actu consistit ultimus finis, et temperantia per quam sedantur concupiscen­ tiae et iustitia per quam regulantur operatio­ nes ad alterum; et tanto magis quanto magis perseverant in abundantia honorum talium. 1219. — Deinde cum dicit « quod quidem » Recolligit dicta, adiungendo quamdam per­ suasionem; dicens, quod ex his quae dicta sunt, manifestum est quod civitatem quae futura est felix et virtuosa simpliciter omnes vir­ tutes oportet habere et quae ad vacationem et quae ad non vacationem sunt. Si enim tur­ pe est hominem qui determinatur ratione non posse uti secundum rationem bonis interiori­ bus et exterioribus, adhuc magis turpe est non posse uti eisdem secundum ipsa cum va­ cat a bellicis operationibus, cum tunc magis intendere possit et pauciora habens impedi­ menta, sed non vacando ab exterioribus et bellando videri facere opera bonorum, vacando autem et pacem ducendo ducere vitam servi­ lem et praeter rationem. Et ideo non oportet civitatem debentem fe­ licitari tantum intendere et studere virtuti, hoc est fortitudini quae ordinatur ad bel­ lum, sicut fecerunt Lacedaemonii : non enim differenter se habuerunt ad alios in hoc quod non crederent eadem esse maxima bona ho­ minis quae alii, scilicet opera virtutum; sed magis in hoc quod opinabantur hoc fieri per unam virtutem, alii autem per aliam: ipsi — 394 — 1219 IN POLITICORUM enim opinabantur optimum bonum hominis consistere in actu fortitudinis bellicae, alii autem in actu sapientiae magis. Manifestum est igitur ex his quae dicta sunt, quoniam contingit esse quaedam bona ma­ L. VII, 1. xi iora hominis quam quae secundum bellum sunt, et esse ista magis contingit in fruitione et actu quam in habitu, et istorum illa magis quae propter scipsa quaeruntur quam quae propter alia. 395 — L. Vil. 1. xi! ,IN POLITICORUM LECTIO XII. (nn. 1220-1248: [1063-1099]). Qua cura corporis alendi sint cives. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1334b6 - 1337a7) neis, et circa dispensationem querulosum quod 1063. Qualiter autem, et per quae erit hoc, propinquum. utique speculandum. Divisimus itaque prius 1070. Adhuc autem unde incipientes ad hoc quod natura et consuetudine et ratione opus devenimus, quatenus corpora natorum existant est. Horum autem quales quidem quosdam ad legislatoris voluntatem. Fere itaque omnia esse oportet natura, determinatum est prius. Reliquum autem considerare, utrum instruendi i accidunt secundum unam curam. 1071. Quoniam enim non determinatus est prius ratione vel consuetudinibus. Haec enim finis generationis, ut ad plurimum est dicere, oportet adinvicem consonare consonantia opti­ viris quidem numerus septuaginta annorum ma. Contingit enim peccare, et rationem ab ultimus quinquaginta autem mulieribus, opor­ optima suppositione et per similia duci. tet principium conjugationis secundum aeta­ 1064. Manifestum utique hoc, primo qui­ tem ad tempora haec descendere. dem sicut in aliis, quomodo generatio a prin­ 1072. Est autem iuvenum vel iuniorum coi­ cipio est, et finis ab aliquo principio alterius tus pravus ad puerorum procreationem: in finis. Ratio autem nobis ct intellectus naturae omnibus enim animalibus imperfecti iuvenum finis. Quare ad hoc generationum et consue­ foetus, et femellae, et hoc magis, et parvi se­ tudinum studium oportet praeparare. cundum formam, quare necessarium hoc 1065. Deinde sicut corpus et anima duo ipsum et in hominibus accidere. Argumen­ sunt, ita et animae videmus duas partes: quod tum autem, in quibuscumque enim civitatum irrationabile, et rationem habens : et habitus laxantur iuvenes coniugari, et iuvenculas, im­ horum duos secundum numerum: quorum perfecti et parvi corporis sunt. hic quidem est appetitus, hic autem intelle­ 1073. Adhuc autem in partubus iuvenes do­ ctus. Sicut autem corpus prius generatione lent magis, et perimuntur plures. Propter quam anima, ita et quod irrationabile quam quod et oraculum quidem aiunt factum fuisse rationem habens. Manifestum autem ex hoc, propter talem causam Troezeniis, tamquam animus enim et voluntas, adhuc autem et multis pereuntibus propter nubere magis iuconcupiscentia, et mox natis existunt pueris, venculos, et non ad fructuum productionem. ratiocinatio autem et intellectus, procedenti­ 1074. Adhuc autem et ad temperantiam ex­ bus nata sunt fieri. pedit coitus facere senioribus; intemperantio1066. Propter quod primo quidem corporis res enim videntur juvenculae, quae usae fue­ curam necessarium esse priorem quam eam rint coitibus. quae animae, deinde eam quae appetitus; 1075. Et masculorum corpora laedi videntur gratia vero intellectus eam quae appetitus, ad augmentum, si adhuc corpore crescente huius autem eorum quae animae. fecerunt coitum: etenim huius quoddam tem­ 1067. Siquidem igitur a principio legislato­ pus determinatur, quod non excedit multum rem videre oportet, qualiter corpora optima adhuc. fiant eorum quae educantur, primo quidem 1076. Propter quod has quidem congruit curandum circa coniugium, quando et quales circa aetatem decem et octo annorum coniu­ quosdam existentes oportet facere nuptialem gari, hos autem circa triginta septem aut pa­ collocutionem. rum. In tanto enim tempore perfectis cor­ 1068. Oportet autem leges ferre circa hanc poribus coniugatio erit, et ad profectum pue­ communicationem aspicientem ad ipsos, et rorum procreationis conveniet temporibus op­ ad tempus vivendi, ut conveniant aetatibus portune. Adhuc autem successio puerorum iis ad idem tempus, et non dissonent potentiae, quidem erit inchoante acmi, si fiat secundum huius quidem adhuc potentis generare, hac rationem mox generatio, iis autem resoluta autem non potente, aut hac quidem, viro au­ iam aetate ad numerum septuaginta annorum. tem non : haec enim faciunt et dissensiones 1077. De eo quidem igitur quod est quan­ ad invicem, et diversitates. do oportet fieri coniugium, dictum est. His 1069. Deinde ad puerorum successionem: autem quae circa temporaneitatem temporibus oportet enim neque subdeficere. pueros aeta­ oportet uti, quibus multi utuntur, bene etiam tibus patrum, sine profectu enim senioribus nunc determinantes hieme fieri commoratio­ gratia quae a pueris, quod autem a patribus nem hanc. Oportet autem et ipsos speculari ad auxilium pueris: neque valde prope esse, puerorum procreationem, et quae a Physicis. multam enim habent displicentiam, verecun­ Medici enim tempora corporum dicunt suffi­ diaque minus existit talibus, tamquam coaeta­ — 396 “ IN POLITICORUM cienter, et de spiritibus Physici boreales au­ stralibus laudantes magis. 1078. Qualibus autem quibusdam corpori­ bus existentibus maxime utilitas erit iis, qui generantur, scientibus quidem magis dicen­ dum in iis quae de disciplina. Typo autem sufficiens dicere et nunc. Neque enim qui athletarum optimus habitus ad politicam bo­ nam habitudinem, neque ad evexium neque ad sanitatem, et puerorum procreationem, ne­ que qui curis indigens, et male habens valde, sed medius horum. 1079. Oportet quidem igitur habere habi­ tum labores passivum, passivum autem labo­ res non violentos, neque ad unum solum, sic­ ut athletarum habitus, sed et actiones libe­ rorum. Similiter autem oportet idem existere et viris et mulieribus. 1080. Oportet autem, et praegnantes curare de corporibus, neque desidia torpentes, neque subtili cibo utentes. Hoc autem facile legisla­ tori facere praecipienti quotidie aliquod iter facere ad deorum reverentiam, iis quae sor­ titae sunt eum qui de generatione honorem. Intellectum vero e contrario corporibus pi­ grius congruit deducere. Quae enim generan­ tur videntur absumentia ab ea quae habet, sicut nascentia a terra. 1081. De reservatione autem et alimento ge­ nitorum sit lex, nullum orbatum nutrire; pro­ pter multitudinem autem puerorum, ordo gentium prohibet nihil reservari genitorum. 1082. Oportet enim determinatam esse mul­ titudinem puerorum procreationis : si autem aliquibus fiant propter hoc combinatis, ante­ quam sensus insit et vita, fieri oportet abor­ tum: quod enim sanctum, et quod non de­ terminatum, et ipso vivere erit. 1083. Quoniam autem principium quoddam aetatis viro et mulieri determinatum est, quan­ do oportet incipere coniugationem, et quanto tempore deservire congruit ad puerorum pro­ creationem, sit determinatum. Seniorum enim foetus, sicut et iuniorum, imperfecti fiunt et corporibus et intellectibus. Qui autem decre­ pitorum, debiles. Propter quod secundum in­ tellectus ac mens, hoc autem est in plurimis (quam quidem poetarum aliqui dixerunt men­ surantes hebdomadibus aetatem) circa tempus quinquaginta annorum: ut quatuor aut quin­ que annis excedentem aetatem hanc, dimit­ tere oportet eam quae ad manifestam gene­ rationem. 1084. Quod autem reliquum sanitatis, gratia aut alicuius alterius talis causa, oportet vi­ deri facientes collocutionem. 1085. De ea autem quae ad aliam et ad alium sit quidem simpliciter non bonum tan­ gentem videre nullatenus nullo modo, cum fuerit et appelletur connubium. Circa tempus autem puerorum procreationis, siquis appareat tale quid agens, damnificetur inhonoratione decenti ad peccata. 1086. Natis autem pueris, magnam putari esse differentiam ad corporum potentiam ali­ mentum, quale quoddam utique sit, apparet et per alia animalia considerantibus, et per gentes, quibus cura est inducere bellicum ha­ bitum, lactis abundans alimentum est maxime familiare corporibus, magis autem vino pro­ pter aegritudines. 1087. Adhuc autem et motus quoscumque contingit facere tantillos, expedit. Ad non de­ fluere autem membra propter teneritudinem — 397 L. VII, 1. xii utuntur et nunc quaedam gentium instrumen­ tis quibusdam mechanicis, quae faciunt impervertibile corpus animalium et talium. 1088. Expedit autem mox etiam a frigore consuescere ex parvis pueris. Hoc enim et ad sanitatem et ad bellicas actiones maxime pro­ ficuum: propter quod apud multos barbaro­ rum est consuetudo, iis quidem in fluvium frigidum abluere natos, iis autem involvere parvum circumponere, puta Celtis. Omnia enim quaecumque possibile assuescere, mox inchoantibus melius quidem assuescere, gradatim autem assuescere. Bene autem apta puerorum habitudo propter caliditatem ad fri­ gidorum exercitium. 1089. Circa primam quidem igitur expedit facere curam talem et huic consimilem. 1090. Habitam autem huic aetati usque ad quinque annos, in qua nondum neque ad eruditionem aliam bene habet adducere, ne­ que ad necessarios labores ut non impediant incrementum, oportet tanto sortiri motu, ut diffugiant inertiam corporum quam oportet instituere et per alias actiones et per ludum. Oportet autem et ludos esse neque illiberales neque superlaboriosos neque remissos. 1091. Et de sermonibus autem et fabulis, quales quosdam oportet audire tantillos, cu­ ra sit principibus quos vocant paedonomos. Omnia enim talia oportet praevia facere ad posteriores conversationes, propter quod lu­ dos plures oportet esse imitationes posterius studendorum. 1092. Cohibitiones autem puerorum in plo­ ratibus non recte detestantur qui prohibent in legibus; conferunt enim ad incrementum; fit enim quodammodo exercitatio corporibus. Detentio enim spiritibus facit robur laboran­ tibus, quod accidit et pueris qui cohibentur. 1093. Considerandum autem paedonomis horum deductionem et aliam et quomodo quam minime cum servis erunt: hanc enim aetatem et usque ad septem annos necessa­ rium domi alimentum habere. Rationabile igitur assumere illiberalitatem ab auditis et visis, et tantillos existentes. 1094. Totaliter quidem igitur turpiloquium ex civitate, sicut aliquid aliud oportet legis­ latorem exterminare, ex dicere enim de fa­ cili quodeumque turpium fit, et ipsum facere prope. Maxime quidem igitur ex iuvenibus quatenus neque dicant neque audiant nihil tale. Si quis autem apparuerit aliquid dicens aut agens vetitum, liberum quidem, nondum autem dignificatum demissione, in continuis dehonestationibus punire, et verberibus; se­ niorem autem aetate hac inhonorationibus illiberalibus utilitatis gratia. 1095. Quoniam autem dicere aliquid ta­ lium exterminamus, manifestum quia et vi­ dere aut picturas aut sermones inhonestos. Curae quidem igitur sit principibus nihil, ne­ que sculpturam neque picturam, esse talium actionum imitationem, nisi apud aliquos Deos tales, quibus et lasciviam attribuit lex. Ad haec autem dimittit lex eos qui habent aeta­ tem amplius provectam et pro ipsis et pueris cultu honorare Deos. luniores autem neque iamborum neque comoediae spectatores po­ nendum antequam aetatem accipiant in qua existet communicare. 1096. Iam de missione et ab ebrietate, et ab eo quod fit a talibus nocumento, omnes im­ passibiles facit disciplina. Nunc quidem igi­ L. VII, I. XU IN POLITICORUM tur in transcursu horum fecimus sermonem; posterius autem insistentes oportet determi­ nare magis sive non oportet primo, sive opor­ tet, dubitantes, et qualiter oportet; secundum praesens autem tempus meminimus tamquam necessario. 1097. Forte autem non male dicebat quod tale. Theodorus tragoediae gesticulator. Nulli enim unquam permisit ante se inducere, ne­ que vilium hypocritarum tamquam appropriatis theatris primis auditibus. Accidit au­ tem idem hoc et ad hominum collocutiones, et ad eas quae rerum. Omnia enim amamus, prima magis. Propter quod oportet iuvenibus facere omnia extranea quae prava; maxime autem ipsorum quaecumque habent infectio­ nem, aut inhaesionem. 1098. Transactis autem quinque annis, duo­ bus usque ad septem oportet speculatores 1220-1222 fieri disciplinarum quas oportet addiscere ipsos. 1099. Duae autem sunt aetates ad quas ne­ cessarium dividi disciplinam post eam quae a septem annis usque ad pubescentiam, ei iterum post eam quae a pubescentia usque ad annos viginti et unum. Qui autem enim septenniis dividunt aetates ut ad multum, di­ cunt non bene; oportet autem divisionem naturae consequi. Omnis enim ars et disci­ plina, quod deficit naturae vult supplere. Primo quidem igitur considerandum, si est faciendum ordinem aliquem circa pueros; de­ inde utrum expedit communiter facere cu­ ram ipsorum, vel secundum proprium mo­ dum: quod fit et nunc in plurimis civita­ tum; tertio autem qualem quemdam oportet omnem hunc. COMMENTARIUM 1220. — Postquam Philosophus ostendit quis sit ultimus finis optimae vitae humanae, transit ad declarandum qualiter et per quas adinventiones fiunt optimi viri in ordine ad ipsam. Et circa hoc primo praemittit intentionem suam et ordinem considerandi. Secundo cum dicit, « Manifestum utique etc. » prosequitur. In prima parte dicit, quod declarato quis sit ultimus terminus optimae vitae humanae, consequenter considerandum est per quae et qualiter fient boni et studiosi in ordine ad ipsum. Distinximus autem prius tria quae ne­ cessaria sunt ad hoc, scilicet natura, consue­ tudo et ratio, secundum quales oportet esse futuros studiosos et bene gubernantes secun­ dum naturam quoniam intellectivos et animo­ sos, sicut dictum est prius; et ideo relinquitur nunc considerandum quales oportet esse se­ cundum consuetudinem et disciplinam. Prius tamen considerandum est, utrum prius instruendi sunt secundum rationem vel intel­ lectum, aut secundum consuetudinem seu ap­ petitum; et utrum prius disponi secundum animam, aut secundum corpus: oportet enim ista consonare adinvicem consonantia debita, ita quod illud quod natum est prius disponi secundum naturam disponatur prius, et quod posterius, posterius. Contingit enim multoties peccare rationem ab eo quod est optimum et duci per similia et apparentia quaedam, ad ea quae praeter naturam sunt, ita ut prius nitatur disponere quod posterius natum est perfici. Sed cum ratio posterior sit natura et imitetur eam, optimum est in his quae rationis sunt sequi dispositionem naturae, ita ut prius consideret et disponat quae prius nata sunt considerari et disponi secundum naturam. 1221. — Deinde cum dicit « manifestum utique » Prosequitur. Et primo declarat quod futu­ ri studiosi et boni prius disponendi sunt se· eundum corpus quam secundum animam, et secundum appetitum quam secundum intelle­ ctum. Secundo cum dicit, « Siquidem igitur etc. » qualiter disponendi sunt secundum ista. Circa -,rimum primo ostendit quod genera­ tionem ..ominis et consuetudinem oportet or­ dinari ad rationem et intellectum. Secundo cum dicit, « Deinde ut corpus et anima etc. », ostendit quod appetitus irrationalis prior est quam intellectus in actu perfecto. Tertio cum dicit, « Propter quod etc. », concludit ex istis quod prius oportet curare de dispositio­ ne corporis quam animae, et appetitus irratio­ nalis quam intellectus. Primo igitur dicit: in omnibus in quibus est aliquis finis ea quae sunt ad finem opor­ tet ordinare in ipsum et disponere' secun­ dum quod ipsi congruunt. Manifestum est autem, quod sicut in aliis qui sunt secundum naturam et secundum artem generatio incipit ab aliquo principio primo imperfecto et ter­ minatur in aliquid perfectum et finem; huius­ modi autem finis (hoc est terminus) est ali­ cuius moti ab aliquo principio imperfecto; ita et in homine generatio incipit ab aliquo im­ perfecto et tendit in aliquid perfectum et finem. Huiusmodi autem terminus et finis naturalis hominis est ratio et intellectus in actu non in potentia : quare generationem ipsius ho­ minis et studium circa consuetudines et di­ spositiones ipsius, oportet ordinari ad ratio­ nem, et ipsa disponi secundum quod ipsi congruunt. 1222. — Deinde cum dicit « deinde si­ cut » Ostendit quod appetitus irrationalis gene­ ratione praecedit intellectum in actu; dicens, quod postea sicut corpus et anima sunt duo differentia adinvicem, quia corpus rationem materiae et subiecti habet, anima autem ra­ 1222-1225 IN POLITICORUM tionem actus, ita animam hominis videmus duas partes habere: quarum altera rationem moti et subiecti habet, reliqua autem rationem principalis moventis: videlicet appetitus irra­ tionalis qui natus est regulari a ratione, et rationalis pars per essentiam quae rationem moventis habet. Et istorum duorum sunt duo habitus diffe­ rentes secundum numerum. Primi quidem vir­ tus moralis, secundi autem intellectualis: et alterum istorum appetitus est, alterum autem intellectus seu ratio. Sicut igitur corpus se­ cundum viam generationis praecedit animam, ita appetitus irrationalis intellectum et ratio­ nem in actu: et hoc apparet ex hoc quod ani­ mus, idest virtus irascibilis et voluptas et con­ cupiscentia insunt pueris statim ex nativitate. Intellectus autem et ratio in actu, non insunt nisi procedente tempore. Si aliquis argueret contra hoc quod dictum est, quoniam appetitus irrationalis in homine est qui non est regulatus ratione secundum se, regulatus tamen a rationali per essentiam, sed rationale secundum se prius videtur esse quam regulalum a ratione, tum quia movens est prius moto, tum quia simplex prius com­ posito, sicut albedo quam album : et est di­ cendum ad hoc, quod prius dicitur aliquid alio, hoc quidem secundum substantiam et perfectionem, et sic intellectus praecedit appe­ titum, sicut movens motum et forma mate­ riam; hoc autem secundum viam generationis, sicut materia prior est forma. Et tunc appe­ titus potest considerari secundum quod na­ tus est regulari a ratione, et sic prior est generatione intellectu seu ratione determinante ipsum: aut secundum quod regulatur in actu, et sic posterior est sicut compositum simplici. Et per hoc apparet solutio ad rationem. 1223. — Deinde cum dicit « propter quod » Concludit ex dictis quod prius oportet di­ sponi corpus quam animam, et appetitum quam intellectum: dicens, quod propter hoc, quia prius oportet quaerere et disponere ea quae sunt ad finem quam ipsum finem, et corpus ordinatur ad intellectum et rationem sicut in finem, ut probatum est prius, et ap­ petitus similiter sicut materia ad formam: manifestum est quod prius oportet facere cu­ ram corporis quam animae. Deinde eam quae appetitus propter ipsum intellectum, et gra­ tia ipsius: et gratia istius eiusdem curare omnia illa quae sunt ipsius animae. Omnes enim partes animae et habitus ordinantur ad perfectionem, quae secundum intellectum est. 1224. — Deinde cum dicit « siquidem igi­ tur » Declarat qualiter et per quae disponendi sunt ad virtutem. Et primo qualiter secundum corpus et ap­ petitum. Secundo cum dicit, « Quod quidem etc. », in principio octavi, qualiter secundum intellectum et rationem. Circa primum primo praemittit intentionem L. VII. L xtr suam et ordinem considerandi. Secundo cum dicit, « Oportet quidem igitur etc. » prose­ quitur. In prima parte dicit : quoniam legislatorem optimum primo oportet intendere qualiter et per quae cives optime disponantur secundum corpus, dispositio autem optima civium pri­ mo dependet ex bona dispositione generan­ tium in actu generationis, qui fit per conjun­ ctionem maris et feminae per copulam nu­ ptialem: ergo consideranda sunt ei ea quae sunt circa huiusmodi copulam seu coniugium: videlicet qua aetate, et quo tempore, et qua­ libus existentibus copulandis iucunda est hu­ iusmodi coniunctio nuptialis. 1225. — Deinde cum dicit « oportet au­ tem » Prosequitur. Et quoniam bona dispositio ci­ vium, sicut dictum est, primo pendet ex di­ spositione generantium; deinde ex dispositione matris, tempore gestationis; tertio autem ex convenienti alimento et consuetudine post na­ tivitatem: primo declarat qualiter disponendi sunt generantes ad bonam dispositionem pro­ lis futuram. Secundo cum dicit, « Oportet au­ tem et praegnantes etc. » qualiter praegnan­ tes. Tertio cum dicit, « De reservatione au­ tem etc. » qualiter curandi seu disponendi sunt pueri post nativitatem. Circa primum primo ostendit quando fa­ cienda est copula nuptialis. Secundo cum di­ cit, « Qualibus autem quibusdam etc. » qua­ les oportet esse copulandos secundum habi­ tudinem corporis. Circa primum primo ostendit qua existente aetate utriusque oportet eam fieri. Secundo cum dicit, « De eo quidem igitur etc. » quali existente temperatura seu dispositione con­ tinentis. Circa primum primo ostendit, quod opor­ tet eam fieri tempore et aetate determinatis. Secundo cum dicit, « Quoniam enim deter­ minatus est etc. » declarat quae sunt tem­ pus et aetas determinata in quibus oportet fieri. Primum ipse primo declarat per rationem sumptam ex cautela dissensionum et diversi­ tate copulandorum. Secundo cum dicit, « De­ inde ad puerorum successionem etc. » per ra­ tionem sumptam ex eis quae accidunt secun­ dum successionem puerorum ad patres. Ter­ tio cum dicit, « Adhuc autem etc. » ex ca quae sumitur ex bona dispositione prolis vel puerorum futura. In prima parte dicit, quod oportet legisla­ torem intendentem bonam dispositionem pue­ rorum futuram ordinare leges et statuta circa communicationem nuptialem civium, conside­ rando ad dispositionem ipsorum tempore quo copulantur, ut scilicet sint perfecta in se, et bene se habentia ad generationem; et consi­ derando ad tempus vitae utriusque, et maris et feminae; quantum scilicet uterque secun­ dum naturam vivere potest, ita ut conveniant ad actum generationis primo in aetate qua — 399 — L. VII, 1. xii IN POLITICORUM hic perfecte potest generare, et illa concipere, supposita bona dispositione ipsorum in se, et in ordine ad finem temporis vitae eorum, ut simul vel fere hic possit generare, et illa con­ cipere; et non dissonent potentiae, ita ut iste possit generare, et illa non concipere, aut e contrario ista possit concipere, ille vero non generare, propter dispositionem iuventutis, vel senectutis : ista enim inducunt dissensionem et diversitatem inter ipsos. Si enim copulentur tempore quo unus pos­ sit generare, alter non, propter aetatem ad­ invicem dissentiunt, et ideo copulam alteram petunt, quod est inconveniens. Ut igitur vite­ tur dissensio, et diversitas inter eos, copu­ landi sunt in aetate conveniente utrique in ordine ad tempus durationis ipsorum. 1226. — Deinde cum dicit « deinde ad puerorum » Ponit secundam rationem; dicens, quod se­ cundo copulandi sunt in aetate convenienti considerando successionem puerorum ad pa­ tres. Sicut enim parentes secundum legem naturae tenentur filiis ad nutrimentum et di­ sciplinam usque ad perfectum, ita necessitate quadam parentibus impotentibus factis, tenen­ tur filii subvenire in necessitatibus. Auxilium autem quod potest accidere se­ nioribus parentibus a pueris genitis in sene­ ctute eorum, sine profectu est propter impo­ tentiam puerorum. Similiter auxilium quod potest accidere pueris in senectute genitis a parentibus senioribus existentibus, debile est propter impotentiam eorum ex senectute: et ideo non expedit copulam nuptialem fieri se­ nibus existentibus, neque etiam valde prope principium nativitatis, hoc est nimis juvenibus existentibus : multum enim displicet quando­ que iuvenes existentes pueros habere quasi coaetaneos, et minus male verentur filii pa­ rentes iuvenes, et verecundantur minus male in eorum conspectu, quasi coaevi, et nutriti cum eis propter consuetudinem, et magis con­ queruntur in invicem circa ea quae ad mu­ tuam dispensationem pertinent, cum sint si­ mul aeque potentes, vel impotentes aeque; et ita cum filius requirit a patre iuvari necessi­ tatibus, potest respondere ipsum aequaliter posse sibi et e contrario. 1227. — Deinde cum dicit « adhuc au­ tem » Ponit tertiam rationem, dicens quod adhuc idem potest ostendi per rationem sumptam ex his quae diximus prius, unde incoepimus ser­ monem de hoc. Oportet enim copulam nu­ ptialem tali aetate et tali tempore fieri, qui­ bus corpora puerorum nascentium contingat disponi melius ad virtutem, et secundum in­ tentionem legislatoris. Hoc autem magis con­ tingit fieri si fiat tempore et aetate determi­ natis, ut consequenter apparebit: ergo expe­ dit eam fieri tempore determinato. Sic igitur omnia quae sunt circa curam nuptialem unam communem curam habent fere, ut scilicet fiat tempore determinato. Fere autem dicit forte, 1225-1229 quia non idem tempus determinatum conve­ nit omnibus propter diversitatem materiae. 1228. — Deinde cum dicit « quoniam enim » Intendit declarare, qua aetate expedit eam fieri ex termino generationis in utroque, et ex inconvenientibus quae accidunt si fiat ni­ mis cito. Et secundum hoc primo praemittit quaedam necessaria ad declarationem intenti. Secundo cum dicit, « Propter quod has quidem etc. » ex illis concludit intentum suum. Circa primum primo tangit quid sit ter­ minus generationis in utroque, secundum quem oportet considerare. Secundo cum dicit, « Est autem iuvenum, vel juniorum etc. » ostendit quod coitus iuvenum non est con­ veniens ad generationem. In prima parte dicit: ultimus terminus ge­ nerationis hominibus determinatus est, sicut et aliis. In omnibus enim quae contingit esse et non esse, est tempus determinatum quo contingit esse, et per consequens agere, sicut dicit primo Caeli et mundi, et iste terminus masculis, ut in pluribus, est septuaginta anni: quia tunc sensibiliter debilitatum est calidum naturale, quamvis in aliquibus sit longior, in aliquibus brevior propter dispositionem ma­ teriae aliam et aliam; femellis autem quin­ quaginta, ut in pluribus. Brevior autem est periodus generationis mulieris quam viri, quia mulieres naturaliter sunt minoris virtutis et caliditatis quam viri. Et quia expedit propter dissensionem vitandam in coniugandis simul terminare potentiam generationis in utroque, opportunum est in determinando principium ipsius condescendere commensurando ad tem­ pora haec. 1229. — Deinde cum dicit « est autem » Ostendit, quod coitus iuniorum est pravus. Et dividitur in quatuor partes, secundum qua­ tuor rationes quas adducit ad hoc. Secun­ dam ponit cum dicit, « Adhuc autem in par­ tibus etc. ». Tertiam cum dicit, « Adhuc au­ tem et ad temperantiam etc. ». Quartam cum dicit, « Et masculorum corpora etc. ». Primo igitur ponit primam, quae sumitur ex ordine ad generationem; dicens, quod coi­ tus iuniorum, sive masculi sive femellae, pra­ vus est ad generationem puerorum. Et hoc quidem apparet ad sensum : quia in omnibus animalibus partus iuniorum sunt imbecilles et imperfecti, quia imperfectio partus est ex im­ perfectione principiorum generantium, sicut universaliter imperfectio effectus est ex im­ perfectione causarum, et feminae crebrius quam mares, et parva corpora gignuntur. Cum enim principium generativum in se­ mine non potest digerere menstruum mulieris propter indigentiam caliditatis, ut deducat ad similitudinem suam secundum omnes disposi­ tiones, sed magis vincatur propter superabun­ dantiam frigidi et humidi, de necessitate transmutat in contrarium, et in femellam. Ta­ lis autem dispositionis sunt semina iuniorum. — 400 — 1229-1234 IN POLITICORUM L. VII, 1. xii in quo animalia nata sunt augmentari, quod Et iterum generati ab eis parvi sunt secun­ dum formam, idest secundum figuram : ex­ non multum exceditur a tempore deputato ad generationem: statim enim deficiente augmen­ tensio enim secundum figuram causatur a ma­ gnitudine calidi, cuius est movere sursum : to, et perfectis corporibus, cum plus conver­ titur de alimento quam sit necessarium ad quod est imperfectum in iunioribus, ut dictum nutritionem, convenientius ordinatur ad gene­ est. Quare si sic accidit in omnibus anima­ rationem. Coitus etiam non perfectis corpo­ libus, necesse est ita accidere in hominibus, ribus detrimentum inducit quantum ad com­ in quibus argumentum speciale apparet ad plexionem propter exsiccationem, et infrigida­ hoc: quoniam in quibuscumque civitatibus tionem; simul enim consumitur calidum et seu regionibus permittuntur juvenes et juven­ humidum. Unde Philosophus dicit in libro culae coniugari, et permisceri ad generatio­ de Causis, longitudinis et brevitatis vitae quod nem, generantur parvi et imperfecti secundum coitiva et multispermia cito senescunt, quia corpus, et per consequens minus utiles ad sperma superfluum existens amplius desiccat opera bellica. emissum; et ideo mulus longioris vitae est 1230. — Deinde cum dicit « adhuc au­ quam ea ex quibus generatur, quia minus tem » spermatizat; et passeres masculi brevioris, quia Ponit secundam, quae sumitur ex accidenti magis coitivi sunt. parturientibus; dicens, quod ad hoc mulieres 1233. — Deinde cum dicit « propter concipientes in aetate imperfecta in partu ma­ quod » iorem sustinent dolorem, et plurimae moriun­ Concludit ex dictis quando et qua aetate tur, tum propter membri ad hoc ordinati aropportunum est fieri copulam nuptialem; di­ ctitudinem, tum propter virtutis debilitatem: cens, quod propter hoc quod finis genera­ quanto enim virtus minor est ad resistendum, tionis in viris, ut in pluribus est septuagesi­ tanto dolor maior, sicut videmus onera ea­ mus annus vel circa, mulieribus autem quin­ dem graviora apparere debilibus. In iuniori­ quagesimus vel circa ut in pluribus, et expe­ bus autem supponimus virtutem minorem dit coniugatos simul deficere a potentia ge­ esse, et ideo maiorem dolorem accidere, qui nerandi, ut probatum est prius, et coitus iutantus potest esse, quod mortem inducit. Et niorum in imperfectis corporibus parvus est; propter hoc dixerunt antiqui apud Graecos factum esse oraculum Troezeniis, ut dolor corpora autem mulierum, ut in pluribus per­ ficiuntur in decem et octo annis vel circa, vi­ eius adiutorio mitigaretur et foetus ad ortum rorum autem in triginta sex, aut parum plus produceretur, cum multae in iuventute mulie­ aut minus; expediens est magis eos coniugari res morerentur, et fructus non veniret ad pro­ muliere existente decem et octo annorum vel ductionem propter imperfectionem. circa, viro autem triginta sex aut parum plus 1231. — Deinde cum dicit « adhuc au­ vel minus. Sic enim coniungentur corporibus tem » perfectis; et per consequens virtutibus, qui­ Ponit tertiam, quae sumitur in ordine ad bus existentibus erit coniugatio ipsorum in virtutem; dicens, quod adhuc coitus est mi­ tempore convenienti ad perfectionem genera­ nus expediens iunioribus ad temperantiam, et tionis puerorum. magis expedit senioribus existentibus : juven­ Virtutibus etiam perfectis perfectior erit culae enim quae magis assuetae sunt coire in I actio et etiam ipsum generatum; et iterum suc­ iuventute intemperantiores sunt. Illa enim ad cessio puerorum ad patres opportunius fiet si quae assueti sumus, magis sunt delectabilia; statim cum copulati sunt mulieres decemocto, et ad ea quae sunt magis delectabilia, magis viri triginta sex annorum existentibus, statim inclinamur. generent: succedent enim filii parentibus in 1232. — Deinde cum dicit «et mascu­ principio status corpore perfecto, scilicet circa lorum » trigesimum annum matre agente quinquagesi­ Ponit quartam rationem; dicens, quod ad­ mum, patre septuagesimum vel circa, impo­ huc corpora masculorum coeuntium in im­ tentes fere existent quasi resoluta aetate, im­ perfecta aetate dum corpus est in augmento, potentia tamen eorum supplebitur per filio­ laeduntur, et defectum patiuntur a quantitate rum potentiam perfectorum existentium. Quan­ eis determinata et in complexione: alimentum do igitur oportet fieri coniugium considerato enim digestum principium est nutritionis et bono coniugatorum et generandorum, di­ augmentationis et generationis. Tempore enim ctum est. augmenti totum quod convertitur de alimento 1234. — Est autem intelligendum quod adveniente, vel fere, necessarium est ad nuquamvis viri et mulieres sint eiusdem speciei, tritionem et augmentum, et parum vel nihil non tamen eadem periodus est vitae utriusque est de superfluo, quod ordinatur ad generatio­ ipsorum: quia tempus durationis ipsorum non nem; et ideo si multum coeant, necessarium sequitur eos ratione speciei communis utri­ est, quod illud quod deberet transire in au­ que, sed sequitur virtutem complexionis: vir­ gmentum et nutritionem convertatur in semen; tus autem complexionis multo fortior est in quare detrimentum patientur in augmento et viro quam in muliere propter abundantiam nutritione. calidi et meliorem proportionem eius ad alias Est enim quoddam tempus determinatum, qualitates; et ideo viri longioris vitae sunt — 401 — L. Vil, 1. xil IN POLITICORUM secundum naturam mulieribus. Et quia illud quod perfectius est pluri tempore indiget ad sui perfectionem quanto plura exiguntur ad eius perfectionem, viri autem perfectiores sunt mulieribus; ideo pluri tempore indigent ad sui perfectionem quam mulieres, ut in plu­ ribus: quamvis propter indispositionem ma­ teriae possit accidere e contrario. Philosophus autem determinavit tempus per­ fectionis mulierum decem octo annos vel cir­ ca, virorum autem triginta septem vel circa; quia sic apparebat ei forte, ut in pluribus, aut quia secundum proportionem horum nu­ merorum adinvicem excedit virtus complexio­ nis viri virtutem complexionis mulieris secun­ dum naturam. Si autem obiiciatur prius debere fieri conju­ gationem nuptialem quam determinat Philo­ sophus; primo, quia generatio fit ex super­ fluo alimenti, quando igitur primo incipit esse superfluum alimenti, et masculi incipiunt spermatizare videtur quod deberet fieri talis co­ pulatio, hoc autem contingit multo tempore prius quam determinet Philosophus, puta tem­ pore pubescentiac; ergo prius videtur debere fieri. Et praeterea hoc iura determinant quae videntur considerare bonum commune, matri­ monia scilicet posse fieri muliere existente duodecim annorum, viro existente quatuordecim vel circa. 1235. -— Ad hoc est intelligendum, secun­ dum intentionem Philosophi, quod si conside­ remus bonam dispositionem generantium et bonam habitudinem generandorum futuram, et per consequens utilitatem communem civitatis seu regionis per se, melius est coniunctionem istam fieri perfectis corporibus utriusque quod est tempore determinato a Philosopho vel cir­ ca, ut in pluribus: perfectis enim corporibus perfectae erunt virtutes, nec detrimentum ali­ quod patientur in augmento, aut complexione secundum quod huiusmodi, nisi propter su­ perfluitatem, aut aliquid huiusmodi. Et pueri melius erunt dispositi quantum ad corpus, quia a magis et melius dispositis generabun­ tur, et per consequens secundum animam, quia bona dispositio corporis disponit ad bo­ nam dispositionem animae; et sic magis apti erunt ad virtutes et actus civiles. Propter accidens tamen aliquod expedit tar­ dius vel citius fieri in aliquibus, puta si tar­ dius vel citius perficiantur corpora, aut si ti­ meatur fornicatio cum alienis, aut aliquid huiusmodi. Quamvis autem prius in aliquibus inveniatur superfluum alimenti et emissio se­ minis, non tamen sequitur quod tunc melius et aptius sit ad generationem, sicut accipie­ bat ratio in oppositum. Non enim oportet in his quae procedunt de imperfecto ad perfe­ ctum quod quando aliquid potest aliquid pri­ mo quod tunc perfecte possit; sicut quando aliquis potest citharizare qualitercumque non sequitur quod optime possit, sed magis e con­ trario: quae enim sunt priora secundum viam generationis, imperfectiora sunt; quae autem ■ j j I : 1234-1237 posteriora perfectiora, sicut vir puero, ut di­ citur nono Melaphysicorum. lura autem non determinant optimum esse fieri matrimonium tempore pubescentiae, sci­ licet muliere existente duodecim annorum vel circa, viro quatuordecim vel circa, sed tunc concedunt posse fieri primo, quia tunc primo potest valere consensus propter usum ratio­ nis, tunc primo vel circa jnexistentis, et quia tunc primo incipit aliquod superfluum alimenti fieri, ut in pluribus, quamvis imperfectum. 1236. — Deinde cum dicit « de eo qui­ dem » Declarat qua temperie vel dispositione aeris expedientius sit fieri hanc coniunctionem. Circa quod intelligendum est quod bona dispositio generati sequitur bonam dispositionem princi­ piorum generantium in actu. Dispositio autem generantium sequitur aliquam dispositionem continentis; unde et locus dicitur principium generationis, sicut et patet a Porphyrio: di­ spositio autem continentis mutatur secundum dispositionem temporum et ventorum et ho­ rum huiusmodi; et ideo est expediens inten­ dentem bonam dispositionem generatorum considerare bonam dispositionem continentis et temporis et ventorum. Et ideo dicit, quod ad huiusmodi copulam vel coniunctionem faciendam oportet uti tem­ poribus, et his quae circa temperiem, hoc est dispositionem aëris secundum tempus, quibus utuntur multi bene et rationabiliter, dicentes hanc debere magis fieri tempore hiemis: tunc enim frigiditate continentis clausis poris fortificatur calidum interius, et congregatur vir­ tus et fortior est. In aestate autem poris aper­ tis exhalat calidum interius; fortiore autem existente virtute et calido melius est commi­ sceri ad generationem. Expedit autem consi­ derare ad generationem puerorum ea quae di­ cuntur a philosophis naturalibus et a medicis. Medici enim sufficienter dicunt dispositionem temporum in ordine ad corpora respectu ope­ rationum diversarum. Naturales autem eas quae ventorum; dicentes, boreales et orientales meliores australibus et occidentalibus ad bonam dispositionem corporum, sicut dictum et expositum fuit prius, ubi determinatum fuit de optimo situ civitatis. 1237. — Deinde cum dicit « qualibus au­ tem » Declarat quales oportet esse copulandos ad generationem secundum habitudinem corporis. Et circa hoc primo declarat quales oportet esse quoad quantitatem. Secundo cum dicit, « Oportet quidem igitur habere habitum labo­ res » in comparatione ad exercitium. In prima parte dicit, quod qualiter existentibus corporibus eorum qui copulantur secun­ dum habitudinem quantitatis maxime utilia erunt ad bonam dispositionem eorum qui ge­ nerantur, dicendum est in his quae pertinent ad disciplinam civium: figuraliter autem et in summa sufficit dicere nunc. Manifestum est enim quod habitudo cor- — 402 — 1237-1240 IN POLITICORUM poris athletarum, qui sunt valde magni cor­ pore, non est perfecte bona dispositio corpo­ ris, tum propter ponderositatem, tum quia virtus spiritus et calidi evanescit in tanta pro­ tensione membrorum. Nec etiam ad sanita­ tem, propter easdem rationes; et per conse­ quens nec ad rationem intellectus et rationis quae sequuntur dispositionem corporis, ut in pluribus. Et quia bona civilis communicatio indiget bona dispositione quantum ad corpus et quantum ad animam, non est optima ad eam. Similiter habitudo imperfectorum secundum quantitatem et morbidorum qui indigent ma­ iori cura, non est optima propter imperfectio­ nem et improportionem; sed media habitudo magis. In omnibus enim et quae sunt secun­ dum naturam et quae secundum rationem, media sunt eligibilia magis; et ideo habitudo media secundum quantitatem in generantibus eligibilior est. 1238. — Deinde cum dicit « oportet au­ tem » Declarat quales oportet esse per compara­ tionem ad exercitia; dicens, quod expedit ad bonam dispositionem generandorum futuram habere bonam habitudinem corporis, et exer­ citatos esse per aliquos labores ad exercitan­ dum virtutem et caliditatem quae per motum excitantur: non tamen per violentos, ne per laboris violentiam spiritus exhaletur et debi­ litetur. Et ideo oportet exercitari vel laborare non aliquo uno solum, sicut athletae laborant ad superandum, sed multis pertinentibus ad cives et liberos. Expediens enim est exerci­ tari futurum bonum civem in multis opera­ tionibus liberorum, ut consequenter facilius et magis cum delectatione illas operentur. Oportet autem et viros et mulieres exercitari, sed unumquemque in operationibus decenti­ bus eum. 1239. — Deinde cum dicit « oportet au­ tem » Declarat quod curandum est de mulieribus praegnantibus ad bonam puerorum disposi­ tionem; dicens, quod oportet legislatorem cu­ ram habere de bona dispositione corporum mulierum praegnantium : pueri enim generati nutrimentum videntur assumere a muliere ha­ bente in utero, per venas et poros a natura ad hoc ordinatos, sicut terrae nascentia per radices assumunt a terra. Nutrimentum au­ tem assumptum a muliere consimiliter dispo­ nitur complexioni mulieris, et puer de neces­ sitate disponitur secundum dispositionem nu­ trimenti ex quo nutritur, et maxime in prin­ cipio; et ideo oportet puerum disponi secun­ dum dispositionem mulieris gestantis. Igitur expediens est ad bonam dispositionem prolis futuram curare de bona dispositione mulieris: specialiter autem expedit curare ne sint tor­ pentes multum per desidiam quae frequenter accidit mulieribus praegnantibus propter de­ fectum calidi et superabundantiam humidi grossi indigesti. Si enim praegnans torpeat ni­ mis per desidiam, oportebit calidum et spi­ ritus in puero torpere. Deinde expedit ca­ vere ne utantur cibo nimis subtili, tum quia facilis digestionis existens facit repletionem quamdam inanem magis quam veram; tum quia statim propter facilem digestionem eius assumitur in membris fortioris virtutis secun­ dum totum vel fere, ita quod parum aut ni­ hil erit superfluum quod transeat in nutri­ mentum foetus. Facile autem erit cavere desidiam legisla­ tori, si praecipiat praegnantibus quae sorti­ tae sunt honorem generationis et fugerunt op­ probrium sterilitatis secundum antiquos, fa­ cere aliquam peregrinationem quotidie vel bis vel ter in septimana vel aliquid huiusmodi ad aliquod oraculum propter deorum reve­ rentiam; ut quos habuerunt propitios in con­ ceptu, benivolos habeant ubi magis necesse est, scilicet in partu. Et loquitur secundum opi­ nionem gentilium antiquorum qui opinaban­ tur multitudinem deorum esse, et illos vel corpora super caelestia vel virtutes aliquas in corporibus. Quamvis autem ad bonam dispo­ sitionem pueïorum futuram ad rempublicam oporteat mulieres labores aliquos exercere, ut sint sine pigritia, tamen natos iam et inci­ pientes disciplinari ad bonum intellectus quod est speculatio, non oportet multum laborare, sed pigrius disponi corpore, ne per laboris continuitatem distrahuntur a disciplina ct per motum spiritus nimis accendantur, ut sint ni­ mis mobiles, quod non competit speculationi. Oportet enim formas sensibilium in quibus speculatur intellectus fixionem habere in subiecto primo eorum, quod est spiritus. 1240. — Deinde cum dicit « de reservatione » Declarat qualiter pueri postquam sunt nati sint disponendi, et quia non expedit de om­ nibus curare, aut non aequaliter, aut propter imperfectionem, aut propter multitudinem. Et primo tangit qualiter se habendum est ad orbatos, et ubi excedunt secundum multi­ tudinem. Secundo cum dicit, « Satis autem pueris » qualiter perfecti multitudinem con­ venientem non excedentes disponendi sunt. Circa primum, primo declarat qualiter se habendum est ad orbatos. Secundo cum di­ cit, « Oportet enim determinatam etc. » qua­ liter se habendum est, ubi excedunt multitu­ dinem determinatam. In prima parte dicit, quod si contingat ali­ quem vel aliquos esse orbatos sensu aliquo vel sensibus, vel membro aut membris, qui­ bus minus sint utiles ad operationes intelle­ ctus et rempublicam, de reservatione ipsorum et alimento administrando feratur lex a le­ gislatore nullum talem nutriri: quod intelli­ gendum cum tanta cura et diligentia, cum quanta nutriendi sunt perfecti nati. Illud enim quod ordinatum est ad aliquem finem, quanto magis natum est attingere ad ipsum, tanto magis disponendum est ad ipsum; et quanto minus, tanto minus curandum. — 403 — 2S — In Politicorum. L VII, 1. xi! L. VII, 1. xii IN POLITICORUM Sic enim videmus naturam magis sollicitam esse de perfectioribus. Pueri autem nati per­ fecti membris et sensibus perfectius nati sunt attingere ad finem humanum; ergo magis di­ sponendi sunt. Orbati autem aut sensu aut membro, nati sunt attingere aliqualiter, ex quo animam et intellectum habent, sed non aeque perfecte; et ideo curandum est de eis, sed non aequaliter ut de perfectis. Et uni­ versaliter inquantum unusquisque natus est attingere ad finem, in tantum disponendum est, cum sit propter ipsum. Loquimur autem hic de fine humano secundum vitam praesen­ tem, quia sic loquitur de ipso Philosophus. 1241. — Deinde cum dicit « oportet enim » Declarat quid faciendum est si excedant se­ cundum multitudinem. Est enim intelligendum quod, cum civitas sit communitas per se suf­ ficiens ad vitam, oportet cives per se suffi­ cientes esse, et non pauperes; et ideo caven­ da sunt ita in civitate quae inopiam inducunt, hoc autem est multitudo filiorum debentium succedere in haereditate: magna enim et mul­ ta haereditas parentum cum dividetur in mul­ titudinem filiorum, valde tenuis erit secundum unumquemque, maxime in tertiam vel quar­ tam generationem, sicut ad sensum videmus. Non enim placuit Philosopho lex seu con­ suetudo de successione primogeniti secundum totum : tum quia cum primogeniti sint sin­ guli, posteriores autem multi ut frequenter, sequeretur plures liberorum esse pauperes quam divites: tum quia habentes possessiones sunt partes civitatis, non habentes autem, non. Civium enim oportet esse possessiones, ut di­ ctum est prius. Quare si posteriores geniti non succederent in aliquo parentibus, plures liberorum non contingeret esse cives, sed ex­ pelli a civitate: tum quia posterius nati, sicut et primi, possunt esse bene nati ad magna: non habentes autem unde operentur ad quae nati sunt, compelluntur accipere undecumque, insidiantes civibus et aliis per furtum, per ra­ pinam et homicidia, et coniungunt se adver­ sariis, quae omnia sunt inconvenientia. Supposito igitur quod omnes succedere de­ beant in haereditate qualitercumque, primo proponit ad vitandam superfluam multitudi­ nem filiorum legem seu consuetudinem qua­ rumdam gentium. Secundo cum dicit, « Quo­ niam autem principium quoddam », ponit do­ cumentum ad hoc secundum intentionem suam magis. In prima parte dicit, quod ad vitandam multitudinem puerorum superfluam, ordo id­ est lex vel consuetudo gentium quarumdam prohibet nullum genitorum ultra multitudinem determinatam debere reservari : oportet enim, si debeat civitas esse dives, determinatam esse multitudinem ipsorum: aliter enim depauperaretur si dimitteretur quilibet generare quan­ tumcumque. Sed quia datum est pueros non reservari ad vitam, declarat, si necesse sit istud fieri, qualiter cum minori culpa fiet: dicens, quod si aliquibus coniugatis liant plu­ 1240-1242 res quam sit determinatum a lege, et necesse est eos exterminari, magis procurandum est fieri abortum antequam sensus et vita insint quam cum infuerint: procurans enim abortum postquam infuerint, homicida a lege reputa­ tur; et magis peccant; semen enim et non semen determinatur per sensum et motum. Sic igitur Aristoteles non dicit secundum intentionem suam, quod debeant exterminari aliqui nati; sed secundum legem gentium; nec quod procurandus sit abortus absolute, sed si interficiendi sunt ab aliquibus, magis facien­ dum est hoc ante sensum et vitam, non sicut bonum secundum se, sed sicut minus malum. 1242. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Ponit documentum ad hoc secundum inten­ tionem suam, sumptum ex determinatione temporis deputati ad generationem; circa quod tria facit. Primo declarat qualiter determinandum est tempus deputatum ad generationem, ad vitan­ dum superfluitatem puerorum. Secundo cum dicit, « Ac de cetero » ex hoc concludit com­ mixtionem ultra tempus illud non debere fieri propter generationem. Tertio cum dicit, « De ea autem quae ad aliam » declarat quod huiusmodi commixtio non est facienda cum alieno vel aliena. In prima parte dicit: quoniam principium aetatis ad generationem deputatae determina­ tum est viro et mulieri, huic quidem trigesimusseptimus illi vero vigesimusoctavus annus vel circa, similiter autem et finis, viro scilicet septuagesimus mulieri quinquagesimus secun­ dum naturam communem, oportet tempus in­ termedium quo possunt generare magis de­ terminari et breviari ad superfluam multitu­ dinem vitandam. Manifestum est enim quod foetus seniorum etiam circa septuagesimum annum in viro, vel quinquagesimum in muliere imperfecti sunt et corporibus et intellectibus propter de­ bilitatem virtutis generantium, quae quanto magis distat a statu, minor est, sicut et foetus iuniorum etiam circa tempus determinatum a natura. Foetus vero decrepitorum ultra tem­ pus deputatum a natura omnino debiles sunt corpore, propter debilitatem virtutis in eis, et propter hoc, quia calidum remissum est in eis, et passiones sedatae sunt naturaliter, et multa experti sunt propter tempus. Sunt etiam in statu secundum intellectum; anima enim sedendo et quiescendo fit sciens et prudens, sicut dicitur septimo Physicorum: haec autem vera sunt ut in pluribus. Ideo aetatem hanc deputatam ad genera­ tionem manifestum est, quam quidam poeta­ rum determinaverunt hebdomadibus quibus­ dam annorum, videlicet septenario numero. Itaque qui quatuor aut quinque annis hanc aetatem excesserint, relinquere debent pro­ creandi studium, usque ad quinquagesimum annum, vel ad aetatem excedentem tempus hoc quatuor vel quinque annis in viris; ut — 404 — 1242-1245 IN POLITICORUM L. VII, 1. χπ secundum mensuram peccati sit plagarum sic viri deserviant manifeste generationi a trimodus, ut alibi dicitur. Ita quod prohibet gesimoseptimo anno usque ad quinquagesiPhilosophus hic primo sicut malum per se mumquintum annum ad plus, et mulieres commixtionem cum aliena, quamvis sit libera; proportionaliter a decimoctavo usque ad trimagis autem commixtionem cum ea quae est gesimumseptimum annum; tunc enim ulerque alterius propter iniustitiam; maxime autem ipsorum maxime est in statu perfecto secun­ cum ea quae est alterius tempore deputato dum naturam, et virtutes magis perfectae sunt; ad generationem. propter quod pueri, et melius dispositi gene­ 1245. — Deinde cum dicit « natis autem » rabuntur et pauciores. Declarat qualiter curandi sunt pueri per­ 1243. — Deinde cum dicit « quod autem » fecti et reservandi post nativitatem. Concludit ultra tempus hoc non debere Et primo, qualiter in prima aetate quae di­ fieri commixtionem propter generationem; di­ citur secundum Philosophum usque ad ter­ cens quod in reliquo tempore non debent contium annum. Secundo cum dicit, « Habitam iugati commisceri adinvicem manifeste propter autem huic » qualiter in secunda quae exten­ generationem; sed si commisceantur, permit­ ditur usque ad quinque annos inclusive. Ter­ tatur hoc gratia sanitatis, aut alicuius alterius. tio cum dicit, « Transactis autem quinque an­ Contingit enim aliquando quod in vasis semi­ nis » qualiter in tertia quae extenditur usque nariis est multitudo seminis, aut naturalis in finem septimi. quae propter multitudinem gravat naturam, Circa primum primo declarat qualiter cu­ aut innaturalis ibi vel in aliis partibus cor­ randi sunt et disponendi sunt quantum ad poris, quas contingit evacuari per coitum, et nutrimentum conveniens. Secundo cum dicit, per consequens alleviare naturam, et melius « Adhuc autem et motus » quantum ad exer­ disponi ad sanitatem. citia et consuetudinem. 1244. — Deinde cum dicit « de ea autem » In prima parte dicit. Cum pueri nati sunt Declarat, quod mixtio talis non debet fieri ex matribus, manifestum est quod alimentum ad alium vel ad aliam personam. Propter magnam facit differentiam ad potentiam cor­ quod est intelligendum quod mixtio maris et porum et dispositionem secundum differentiam feminae naturaliter in homine est ad genera­ qualitatis suae: quale enim est secundum vir­ tionem prolis et nutritionem et eruditionem: tutem, tale facit et corpus. Virtus enim ali­ ad hoc autem neuter istorum sufficit per se; menti quod convertitur in illud quod alitur, et ideo oportet quod uniantur ad hoc per con­ remanet in eo: sicut saporem pabuli videmus sensum mutuum, non per aliquod parvum apparere in lacte, et vim vini in aceto, et tempus, sed usque ad perfectionem prolis se­ virtutem lactucae in sanguine generato ex ea. cundum corpus et secundum animam; quod Sicut enim virtutes miscibilium manent in mi­ erit si incipiant generare in tempore determi­ xto, quamvis formae corrumpantur, ita et vir­ nato a Philosopho circa finem vitae eorum. tus ex quo generatur aliud aliqualiter in eo Puer enim si fuerit masculus, non perficitur quod generatur: patiuntur enim agentia natu­ usque ad trigesimum septimum annum vel cir­ ralia a contrariis. ca, et si isti trigintaseptem adiungantur triManifestum est autem, et considerando in gintaseptem annis patris generantis antequam aliis animalibus, et etiam in gentibus diversis generaret, erunt septuagintaquatuor, quando impotens erit naturaliter ad generandum et i quibus cura est in pueris inducere habitum et dispositionem ad bellum, quod lactis na­ circa finem vitae. Et ideo communicatio ma­ tura abundans est alimentum conveniens et ris et feminae per totam vitam ad perfectio­ familiare corporibus humanis, et enim alia nem prolis est a natura inclinante; et omnis plura animalia fetus post partum ad tempus commixtio quae fit praeter huiusmodi com­ ex lacte nutriunt, et similiter gentes bene vo­ municationem, innaturalis est. lentes disponere pueros; quoniam, sicut Ari­ Et ideo dicit quod de commixtione viri cum stoteles dicit secundo de Generatione, ex eis­ aliena muliere, vel mulieris cum alieno viro, dem sumus et nutrimur. Nutrimentum enim sit lex et teneatur ut bonum non permittere, convertitur in substantiam rei alitae; et eius­ nec etiam velle videre tangentem alienum ali­ dem substantiae et formae oportet esse mate­ quo modo. Si enim permittatur aliquis acce­ riam unam. Et ideo quanto alimentum ali­ dere ad aliquam quae sua non est per forni­ quod similius est ei ex quo generatur aliud, cationem, cum post mixtionem non maneant tanto convenientius est ad nutriendum ipsum. mixti per consensum ad educationem prolis, Lac autem valde simile est secundum com­ sequitur malum et imperfectio eius maxime; plexionem menstruo ex quo generatur puer: nullo ergo modo permittatur fieri commixtio superfluum enim alimenti derivatum a natura cum alio vel alia ubi et est et appellatur ad matricem menstruum est, derivatum au­ coniugium. Tunc enim et sequitur malum tem ad mamillas et dealbatum ibi, est lac. Et prolis et incertitudo et iniustitia. Minime vero ideo convenientissimum alimentum pueris post permittendum est circa tempus procreationis partum est lactis natura, et magis mulieris filiorum; tunc enim maxime accideret error quam bestiae, et adhuc maxime matris pro­ per incertitudinem. priae quam alienae; unde illi qui nutriuntur Et si aliquis appareat tale aliquid faciens, ex lacte matris propriae, melius debent esse puniatur punitione commensurata peccato, ut — 4°5 L. VII, 1. xii ÎN POLITICORUM dispositi secundum naturam. Propter quod Avicenna dicit, quod extremum mamillae ma­ tris propriae ponere in ore infantis, valde confert ad removendum omne nocumentum. Lac tamen matris propriae statim post par­ tum non est conveniens puero, donec com­ plexio distemperata per parum temperetur. Expedit autem pueris non conferre vinum in nutrimentum propter aegritudines accidentes ex ipso: vinum enim multum vaporativum est propter caliditatem et humiditatem, et pueris multum ascendit nutrimentum ad par­ tes superiores; et ideo pueris habentibus vi­ num multus fit descensus evaporationis a ca­ pite. Unde contingit quandoque coarctatio pori et respirationis quod est epilepsia, et aliae infirmitates ex hac materia generare; si­ militer et accensio colerae rubeae, et quae ac­ cidunt ex ea. Nec differt dare vinum pueris et nutricibus, secundum Aristotelem: sed si oportet bibere, oportet quod sit modicum et aquaticum valde. 1246. — Deinde cum dicit « adhuc au­ tem » Declarat qualiter curandi sunt quantum ad exercitia et consuetudines. Et primo declarat in quibus assuescendi sunt. Secundo cum dicit, « Circa primam qui­ dem etc. » quod secundum ordinem determi­ natum. Circa primum ostendit quod assuefaciendi sunt ad motum. Secundo cum dicit, « Expedit autem etc. » quod ad frigora. In prima parte dicit quod adhuc pueros statim post nativitatem expedit assuesci ad motus tantillos quoscumque et parvos, puta manuum ct pedum et aliarum partium. Motu enim ipsarum partium exercitatur et acuitur calor naturalis in eis, qui consumens humidum superfluum in eis exsiccat corpus et for­ tius facit. Et Avicenna adiungit quod cum motu procuranda est consonantia musicae et vox cantilenae ad delectandum in consonantiis musicis propter causam dicendam posterius. Ad hoc autem, quod membra puerorum propter fluxibilitatem humidi abundantis non effluant a figura debita, consueverunt quae­ dam gentes uti quibusdam instrumentis me­ chanicis, quibus cum alligantur membra pue­ rorum faciliter et subtiliter fiunt impervertibilia; sicut cunabulo utuntur ad directionem totius corporis et pileo rotundo ad debite fi­ gurandum caput. Oportet enim jn ista aetate nutricem suaviter membra tangere, et quod dilatandum est dilatare, et quod subtiliandum est subliliare, et unumquodque convenienti fi­ gura figurare, et manus et brachia ad genua ducere, et crura et tibias fascia ligare, et ca­ put pileo rotundo astringere; tunc enim puer est bene susceptibilis et ducibilis, sicut cera mollis. 1247. — Deinde cum dicit « expedit au­ tem » Declarat, quod assuescendi sunt ad frigo­ ra, dicens, quod expedit ad bonam disposi­ 1245-1249 tionem puerorum in hac aetate ad frigora moderata assuescere parvos existentes, hoc enim proficit ad sanitatem corporis et ad bel­ licas actiones futuras: cum enim assueti sunt a iuventute ad tolerantiam frigoris non gra­ vantur in superveniente aetate a frigore in bellicis, ubi necesse est quandoque, nec pa­ tiuntur aegritudines quae ab ipso sunt. Iterum propter consuetudinem ad frigus fortificatur calidum et fortiora redduntur cor­ pora; et ideo consuetudo est apud multos barbarorum quibusdam abluere pueros in aqua frigida statim natos. Aliis autem parvo invo­ lucro induere eos, sicut contingit Gallis mo­ rantibus circa plagam occidentalem: univer­ saliter enim omnia quaecumque possibile esse assuescere ad bonum habitum futurum melius est assuescere et statim a principio, quando sunt magis ducibiles: non parum enim dif­ fert, sic vel sic a puero assuesci, sed multum, magis autem omne tunc assuescit, sicut dici­ tur primo Ethicorum. 1248. — Deinde cum dicit « circa primam » Declarat secundum gradum; dicens, quod ad exercitium in tolerando frigora expedit as­ suescere statim secundum gradum, tum ut primo assuefiant ad toleranda magis temperata frigida, deinde excedentia magis et magis se­ cundum quod magis fortificatur virtus vel complexio: et hoc propter calidum fortifican­ dum et alias utilitates, cavendo autem ne gravetur natura propter excessum frigidi cui exponitur. Similiter autem se habet de assuefactione in aliis convenientibus: natura enim puerorum propter teneritudinem et mollitiem nata est assuesci ad quaecumque non dura nec gravantia naturam ipsorum. Circa primam igitur aetatem optimum est talem curam et similem habere circa eos. 1249. — Deinde cum dicit « habitam au­ tem » Declarat quomodo curandi sunt in habita aetate quae incipit in tertio anno. Et circa hoc primo declarat quibus sunt as­ suefaciendi. Secundo cum dicit, « Cohibitio­ ne vero puerorum etc. » a quibus prohibendi sunt. Circa primum primo declarat quod assue­ faciendi sunt in aetate hac quibusdam mo­ ribus. Secundo cum dicit, « Et de sermonibus autem etc. » quod in his quae pertinent ad auditum. In prima parte dicit, quod in aetate conse­ quente quae incipit a tertio anno et proten­ ditur usque ad finem quinti, in qua non sunt nati ad eruditionem seu disciplinam propter tenuitatem complexionis et virtutum imperfe­ ctionem nec ad magnos labores, ut propter violentiam non impediantur crescere, oportet eos exercere in aliquo modico motu, ut exer­ citata caliditate resolvente humid um super­ fluum diffugiat inertia corporum. Huiusmodi autem exercitium in motu oportet fieri per actiones alias et per ludos. Ludos autem opor­ tet esse non declinantes ad servilitatem, sed <— 406 — 1249-1254 IN POLITICORUM liberales magis; nec etiam superlaboriosos vel violentos, ut non graventur virtutes propter excessum; neque nimis molles et remissos, ne comprehendantur a desidia. 1250. — Deinde cum dicit « et de sermo­ nibus » Declarat quod expedit eos in aetate hac exerceri in his quae ad auditum pertinent; dicens, quod expedit eos in aetate hac exer­ ceri in audiendo aliquos parvos sermones et fabulas aliquas, propter hoc, ut exerceantur in locutione et rationibus nominum; et de hoc debent habere curam principes eorum publice illis praefecti. Sed hoc observandum est in hac aetate, quod omnia in quibus as­ suefiunt, et motus et operationes et ludi, ser­ mones et fabulae quos audiunt et etiam ea quae vident sint imagines quaedam eorum in quibus posterius serio conversari debent, et quasi via ad illa in quibus consequenter stu­ dere debent seu intendere: ad illa enim quae assuescunt in primis magis posterius inclinant, quia assueta sunt magis delectabilia. 1251. — Deinde cum dicit « cohibitiones autem » Declarat quibus prohibendi sunt. Et primo tangit quod cohibitio a fletu pro­ dest eis. Secundo cum dicit, « Consideran­ dum autem etc. » a quorum conversatione auditu ct visione cavendi sunt. Primo igitur dicit, quod quidam civitatis gubernatores non inconvenienter detestantur in ordinatione et republica suis cohibitiones puerorum a ploratibus; hoc enim expediens est et conferens ad augmentum virtutis et nu­ trimentum, fit enim per hoc quaedam exer­ citatio corporis ad ista : cum enim cohiben­ tur a ploratu, fit retentio spiritus interius, in ploratu autem diffusio exterius. Retentio au­ tem spiritus interius robur facit; propter enim congregationem ipsius interius fortificantur, virtus enim unita fortior est seipsa dispersa, fortitudo autem spiritus ad incrementum et ad alia multa valet. 1252. — Deinde cum dicit « consideran­ dum autem » Declarat primo a quorum conversatione au­ ditu et visu cavendi sunt. Secundo cum dicit, « lam demissione ab ebrietate etc. » tangit per quid faciliter hoc potest fieri, excusando se ab ulteriori inquisitione de talibus. Tertio cum dicit, « Forte autem non male etc. » reprobat circa hoc opinionem contrariam. Circa primum primo ostendit quod cavendi sunt a conversatione cum servis. Secundo cum dicit, « Totaliter quidem igitur turpiloquium etc. » quod a turpium auditione. Tertio cum dicit, « Quoniam autem dicere etc. » quod ab inhonestorum visione. Circa primum dicit : puerorum rectores quo­ rum est regulare pueros, considerare debent educationem puerorum quomodo bene regu­ lentur: ipsi enim in omnibus debent esse eo­ rum regula, sicut in eodem ratio est regula L. VIL L xii virium inferiorum : unde sicut in eodem tota deordinatio virium inferiorum rationali parti animae imputatur, sic tota deordinatio pue­ rorum quam accipiunt in prima aetate impu­ tanda est magistris. Debent autem curare et quantum ad alia et quantum ad hoc ut quan­ to minus poterint, cum servis conversentur; in hac enim aetate usque ad septimum annum necesse habent conversari in domo et alimen­ tum accipere in ea, in qua servi negotiantur. Conversantes enim cum servis accipiunt quam­ dam inclinationem ad actiones serviles ex eis quae audiunt et vident servos dicentes et ope­ rantes, etiam cum sint parvi et bene infor­ mabiles ad quamcumque. In eis enim in qui­ bus assuescunt maxime in prima aetate de­ lectantur; delectati autem faciliter inclinantur ad ipsa. 1253. — Deinde cum dicit « totaliter qui­ dem » Ex hoc infert quod cavendi sunt a turpium auditu; dicens, quod oportet bonum legisla­ torem turpiloquia, puta de venereis et de aliis quae sunt praeter rationem et honestatem om­ nino exterminare ex civitate, sicut quodeumque aliud turpe: hoc enim quod aliquis de facili dicit aliquid turpe, consequitur ipsum prope facere. Saepe enim dicendo aliquod turpe agibile saepius meditatur de eodem, et ex frequenti meditatione de ipso sequitur in­ clinatio maior in ipsum faciendum. Et quam­ vis universaliter sit prohibendum a civitate, maxime tamen prohibendum est juvenibus et ad praesentiam ipsorum, ita ut nec loquantur ipsi nec audiant ab aliis aliquid tale. Omnia enim quae audiunt vel vident vel operantur in prima aetate, admirantur tamquam nova eis, propter quod et ea melius memorantur et magis delectantur, miranda enim sunt delecta­ bilia, ad ea autem in quibus delectantur fa­ cilius inclinantur. Si autem aliquis transgrediatur dicens aut faciens aliquid contra huiusmodi prohibitum, si fuerit liber non adeptus aliquam dignita­ tem, puniatur, privando ipsum de mensa in conviviis communibus et aliquibus dehonesta­ tionibus et verberibus decentibus transgressio­ nem : si autem fuerit senior aetate praeceden­ tibus et adeptus aliquam dignitatem, puniatur inhonorationibus servilibus non decentibus statum eius propter utilitatem, cum operatus sit non decentia ipsum. Praelatus enim si pec­ cat manifeste amplius puniendus est quam pri­ vata persona, et quia transgreditur in pec­ cando, et quia praebet subditis occasionem peccandi credentibus bonum esse et sibi li­ cere quaecumque viderunt ipsum facientem aut dicentem. 1254. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Declarat quod cavendi sunt a visione in­ honestorum; dicens, quoniam facere aut di­ cere aliquid turpe dicimus debere exterminari a civitate, manifestum est quod videre pictu­ ras aut sermones inhonesta repraesentantes ca- — 407 — L. Vil, I. xil IN POLITICORUM vendum est in civitate, et maxime a iuvenibus : ex visione enim talium fit imaginatio et memoria ipsorum et maxime iuvcnibus exi­ stentibus propter admirationem; ad imagina­ tionem autem fortem eorum contingit disponi appetitum et virtutes motivas ab ipsa: phan­ tasia enim et intelligentia habent rerum vir­ tutes, sicut dicit Aristoteles in libro de Mo­ tione animalium; et ideo principes cavere de­ bent, ne sculptura quae fit per incisionem, neque pictura quae fit per appositionem quae sint repraesentativae istorum, fiant in loco privato, nec publico, nisi forte in oraculis aliquorum deorum, quibus lex attribuit ali­ quas lascivias, sicut Veneri lasciviam circa venerea: et loquitur secundum opinionem gentilium antiquorum. Ad cultum autem illorum, ubi tales lasci­ viae fiunt aut sunt imagines earum reprae­ sentativae lex permittit parentes magis pro­ vectos existentes pro se et pueris deos huius­ modi honorare. luvcnes autem non esse in­ spectores istorum, neque iamborum, neque tragoediarum aut comoediarum in quibus re­ praesentantur gesta et mores rusticorum seu ruralium, usque ad aetatem in qua debent communicare mensa communi, in conviviis publicis puta quando in eis incipit vigere ratio. 1255. — Deinde cum dicit « iam de mis­ sione » Declarat per quae possunt faciliter prohi­ beri, excusando se ab ulteriori consideratione de istis; dicens, quod ab inhonestorum auditu et visione, et ab ebrietate, et universali 1er a turpium operatione prohibebuntur, et impas­ sibiles erunt, si occupentur in aliqua disci­ plina et assuefaciant delectari in ea : occu­ pati enim cum delectatione in ipsa, ad alia non attendunt. Sed de talibus nunc pertranseundo dictum est: posterius autem insi­ stendo determinabitur magis, si oportet pue­ rorum esse aliquam disciplinam vel non, du­ bitando; et si oportet, qualiter est et qualiter instruendi sunt: nunc autem de hoc recorda­ tionem fecimus secundum quod necessarium erat. 1256. — Deinde cum dicit « forte autem » Inquirit quoddam signum, quo ostenduntur ea quae in principio audimus et cognoscimus fieri nobis delectabilia, et quod eis favemus, et consequenter in eis persistimus, tamquam in re nobis grata et delectabili. Dicit enim quod Theodorus tragoediarum actor non male in hoc censebat, quod cum erat acturus ali­ quid, nolebat quod aliquis prius aliquid re­ praesentaret quam ipse, qualiscumque hystrio esset; et hoc ideo, quia auditores magis fa­ vent his quos primo audierint; ex quo patet quod amamus ea quae primo cognoscimus, et quibus primo assuescimus. Manifestum enim est quod idem accidit, quantum ad assuefactionem hominum in locu­ tionibus et rerum operationibus. In utrisque enim consuetudo inclinat ad similia. Omnia 1254-1258 enim quae primo operamur, seu videndo seu audiendo seu alitercumque, puta in prima ae­ tate, magis diligimus, quia magis delectamur in eis, admirantes ea sicut nova: ea autem quae magis diligimus, magis possumus ope­ rari. Quare si expedit in prima aetate pueros audire comoedias, aut tragoedias, magis incli­ nabuntur ad ea quae repraesentantur per eas in aetate futura : quod est inconveniens : et ideo oportet a iuvenibus omnia turpia, etiam inhonesta in prima aetate facere extranea, vel per assuefactionem in contrariis, vel per affli­ ctionem poenae operantibus. Inter ista au­ tem magis illa quae maioris sunt adhaesionis, et facilioris, puta inhonestatem quae circa ve­ nerea, et circa potum et cibum; concupiscentia enim talium, quasi innata est nobis statim ex iuventute, secundum Philosophum secundo Ethicorum. 1257. — Deinde cum dicit « transactis autem » Declarat qualiter instruendi sunt in ha­ bita aetate, puta a fine quinti anni usque ad finem septimi: breviter se expedit, dicendo quod transactis quinque annis, duobus sequen­ tibus usque ad finem septimi oportet iuvenes esse inspectores disciplinarum, in quibus eru­ diendi sunt; ut si sunt erudiendi in equestri, oportet fieri inspectores equestrium; si in mu­ sica, musicalium; ut per auditum et inspectio­ nem talium assueti, magis inclinentur ad ea. 1258. — Deinde cum dicit « duae autem » Volens se continuare ad sequentia, distin­ guit tempus sequens conveniens disciplinae; dicens, quod duae sunt aetates, secundum quas necessarium est dividi disciplinam con­ venientem unicuique illarum; puta illam quae est a fine septimi anni usque ad pubescen­ dam, idest usque ad finem decimiquarti et illam quae est a pubescentia usque ad duo­ decimum annum. Qui autem omnes aetates distinguunt per septennia, dicentes primam aetatem continere primum septennium, et se­ cundam secundum, et tertiam tertium, quan­ tum ad omnes aetates, non bene dicunt: oportet enim, quod divisio aetatis consequen­ ter accipiatur divisioni naturalis dispositionis hominis, ut mensuratur tempore; et ideo se­ cundum diversitatem status conversationis et dispositionis naturalium, ut mensurantur tem­ pore, oportet aetates diversificari. Sed iste sta­ tus aliquando diversificatur in minori tem­ pore quam in septennio, quandoque in am­ pliori. Alius enim est status conversationis natu­ ralis hominis in tribus primis annis, alius in duobus sequentibus et alius in duobus simili­ ter sequentibus; et ideo secundum hoc tres aetates ante septem annos perfectos distin­ guuntur. Deinde alius status conversationis et modi vivendi est in sequenti septennio a prae­ cedentibus, et alius in sequenti; et ideo istae duae aetates septenniis distinguuntur. Status autem vel modus vivendi conversationis se­ quens longior est, et protenditur usque ad — 408 — 1258 IN POLITICORUM trigesimumseptimum vel circa; et ita non mensuratur uno septennio, sed pluribus; et sic de aliis. Et ideo non dividuntur aetates universaliter septenniis; sed oportet assequi distinctioni naturali. Omnis autem ars et disciplina in actu nata est supplere defectum naturae, et jnquantum perficit aptitudinem naturae ad ipsam, per hoc quod sciens in aptitudine fit sciens in actu, vel per hoc quod formam inducit in materia extrinseca apta nata; et ideo erudien­ di sunt ad unamquamque disciplinam, ad L. VII, 1. xii quam apti sunt. Est igitur considerandum pri­ mo, utrum sit facienda aliqua cura circa di­ sciplinam propriam puerorum; et dato quod sic, secundo utrum oporteat ipsam esse com­ munem vel propriam, sicut nunc faciunt in multis civitatibus. Et dato quod magis expe­ diat esse communem, tertio est consideran­ dum qualem oportet esse huiusmodi discipli­ nam. Et de istis considerabit in sequenti libro, statim incipiens octavum librum a determi­ natione primi istorum. Et in hoc terminat Phi­ losophus intentionem suam in isto septimo. — 409 — LIBER OCTAVUS SUMMA LIBRI. — QUIBUS animi disciplinis erudiendi sint cives optimae civitatis. LECTIO I. (nn. 1259-1288; [1100-1127]). Ex utilibus disciplinis ea discenda sunt, quae operantem non reddant vilem. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1337all - 1339al0) 1100. Quod quidem igitur legislatori maxi­ me vigilandum circa iuvenum disciplinam, nullus utique dubitabit; etenim in civitatibus non factum hoc laedit politias. Oportet au­ tem ad unamquamque politizare: mos enim politiae uniuscuiusque qui conveniens, et con­ servare consuevit politias, et instituit a prin­ cipio: puta qui quidem democraticus, demo­ cratiam; qui autem oligarchicus, oligarchiam: semper autem optimus mos melioris causa politiae. 1101. Adhuc autem ad omnes potentias et artes sunt quae oportet praeerudiri, et praeassuescere, quod singularum operationes. Qua­ re palam quod et ad actiones virtutis. 1102. Quoniam autem unus finis civitati omni, manifestum quod et disciplinam unam et eamdem necessarium esse omnium. 1103. Et huius curam esse communem et non seorsum, quomodo unusquisque nunc curat de suis pueris seorsum et disciplina pro­ pria quaecumque videbitur docens: oportet autem communium commune facere, et stu­ diosum. 1104. Simul autem neque oportet putare ci­ vium ipsorum aliquem sibi esse, sed omnes civitatis. Cura autem uniuscuiusque partis nata est respicere ad eam quae totius curam. 1105. Laudabit autem utique aliquis et in hoc Lacedaemonios etenim plurimum faciunt studium circa pueros, et hoc communiter. Quod quidem igitur leges ferendum de di­ sciplina et hanc communiter faciendum, ma­ nifestum. 1106. Quae autem sit disciplina, et qualiter oportet erudiri, oportet non latere, nunc au­ tem dubitatur per opera: non enim eadem omnes existimant oportere addiscere iuvenes, neque ad virtutem, neque ad vitam optimam. Neque manifestum, utrum ad intellectum oportet magis, aut ad animae morem. Et ex ea quae ad activam vitam disciplina turba­ tione plena consideratio; et nulli palam utrum studere oportet circa tendentia ad virtutem, vel circa superfluum. Omnia enim haec ac­ ceperunt iudices quosdam; et de iis quae ad virtutem nihil est concordatum; etenim vir­ tutem non eamdem mox omnes honorant. Quare rationabiliter diversificantur et ad stu­ dium ipsius. 1107. Quod quidem igitur necessaria uti­ lium doceri non immanifestum; quod autem non omnia divisis liberalibus operibus et illi­ beralibus manifestum quod talibus oportet participare quaecumque utilium facient par­ ticipantem non banausum. Banausum enim opus oportet putare esse, hoc, et artem hanc, et doctrinam quaecumque ad usus et actiones virtutis efficiunt inutile liberorum corpus, aut animam, aut intellectum. Propter quod tales artes quaccumque faciunt corpus deterius di­ sponi, banausas vocamus et mercenarias ope­ rationes; non vacantem enim faciunt mentem et depressam. 1108. Est autem et liberalibus scientiis ali­ quibus usque ad aliquid participare non illi­ berale. Assiduare valde autem ad perfectio­ nem, obnoxium dictis nocumentis. Habet au­ tem multam differentiam, et quod cuius gra­ tia agit quis aut addiscit. Ipsius quidem enim gratia aut amicorum, aui propter vir­ tutem, non illiberale. Qui autem ad ipsum agit propter alios saepe mercenarium et ser­ vile utique videbitur agere. Praemissae qui­ dem igitur nunc erudientes eruditiones, sicut dictum est prius, ad utrumlibet se habent. 1109. Sunt autem quatuor fere quae addi­ scere consueverunt; litteras et luctativam, et musicam, et quartam quidam protractivam : Et litteras quidem et protractivam tamquam — 411 — L. VIII, 1. i IN POLITICORUM utiles ad vitam existentes et valde bonas, lu­ ctat ivam autem tamquam conferentem ad for­ titudinem. 1110. De musica autem dubitabit utique ali­ quis. Nunc quidem enim ut delectationis gra­ tia plurimi participant ipsa, alii autem a prin­ cipio instituerunt in disciplina propter natu­ ram ipsam quaerere (quod quidem saepe di­ ctum est) non solum non vacare recte, sed et vacare posse bene. Hoc enim principium omnium, ut et iterum dicamus de ipsa. 1111. Si enim ambo quidem oportet, ma­ gis autem eligibile vacare quam non vacatio; et similiter quaerendum quid facientes opor­ tet vacare: non itaque ludentes: finem enim necessarium esse vitae nobis ludum. Si au­ tem hoc impossibile, et magis in non vaca­ tionibus utendum ludis, laborans enim indi­ get requie, ludus autem gratia requiei est, non vacare autem accidit cum labore et fati­ gatione, propter hoc oportet ludos introdu­ cere observantem tempus ad usum, tamquam adducentem pharmaciae gratia. Remissio enim talis motus animae, et propter delectationem requies. 1112. Vacare autem videtur ipsum habere delectationem, et vivere beate; hoc autem non existit non vacantibus, sed vacantibus. Non vacans quidem non vacat gratia alicuius tam­ quam non existentis. Felicitas autem finis est, quam non cum tristitia, sed cum delectatione putant esse omnes. Hanc vero delectationem non adhuc eamdem ponunt, sed secundum seipsos unusquisque, et secundum habitum suum, optimus autem... 1113. (1) [Itaque manifestum est, quod opor­ tet ad otium quoque degendum addiscere quaedam, et erudiri, et has eruditiones ac di­ sciplinas suiipsarum esse gratia. Illas vero quae ad negotium, tamquam necessarias, et gratia aliorum. 1114. Quapropter musicam antiqui inter di­ sciplinas collocavere, non tamquam rem ne­ cessariam. Nihil enim habet tale, neque tam­ quam utile, ut litterae ad lucrum, et ad rem familiarem, et ad studia, et ad civiles actiones complurimas. Videtur quoque figurandi pe­ ritia utilis esse ad indicandum melius artifi­ cum opera. Neque ut gymnastica ad sanita­ tem et robur; nullum enim horum vidimus ex musica fieri. Restat ergo, quod ad degen­ dum in otio; ad quod, et apparet eam adhi­ beri; quam enim putant degentiam esse in­ genuorum hominum, in ea instituunt. 1115. Quapropter Homerus in poemate suo ita inquit. Sed quale est vocari ad mensam opipare paratam. Deinde nominans quosdam alios, subdit et citharoedum, qui omnes de­ mulceat. Et alio loco ait Ulyxes, optimam esse degendi rationem, quando laetis homini­ bus, convivae audiunt citharoedum sedentes per ordinem. 1116. Quod igitur sit disciplina quaedam, quam non ut utilem, neque ut necessariam docendi sunt filii, sed ut liberalem et hone­ stam, manifestum est. Utrum autem una sit numero, an plures, et quaenam istae, et quo­ modo, posterius dicetur. Nunc tantum id prae­ missum sit, quod apud antiquos habemus te­ stimonium ex his disciplinis quas diximus; musica enim hoc manifestat. (1) Antiqua hic deficiente versione recentiorem substituimus. 1117. Ac etiam de utilibus, quod aliqua addiscere pueros oportet, non modo propter utilitatem, ut patet in litteris, verum etiam propter multas disciplinas alias, quae per lit­ teras addiscuntur. 1118. Similiter vero figurandi peritiam, non ut in venttmdando emendoque vasa non de­ cipiantur, sed potius quia contemplari facit pulchritudinem corporum. Quaerere enim uti­ litatem ubique minime congruit magnanimis et ingenuis hominibus. 1119. Cum vero manifestum sit, utrum mo­ ribus an ratione sit disciplina tradenda, et an circa corpus primo, vel circa mentem, pa­ tet ex his, quod adolescentes gymnasticae, et paedotribicae sunt tradendi, quarum altera qualem aliquam facit habitudinem corporis, altera operationes. 1120. Nunc autem quae civitates curam ha­ bere puerorum maxime videntur, partim athle­ tarum habitudinem inducere student, in quo deformant corpora, ac augmentationem eorum impediunt. Lacones vero in hoc quidem non errant, sed efferatos laboribus reddunt adole­ scentes, quasi hoc utile sit maxime ad for­ titudinem. 1121. Atqui, ut iam saepius diximus, ne­ que ad unam virtutem neque ad hanc maxi­ me respiciendum est ab eo qui curam facit institutionis. 1122. Et si ad hanc, non tamen id conse­ quuntur, neque enim in aliis animalibus, at­ que in gentibus videmus fortitudinem adesse maxime efferatis, sed potius mansuetioribus, et leoninis moribus. Multaeque sunt gentes quae ad caedes hominum, et ad eorum come­ stionem insultant, ut circa pontum Achaei et Eniochi, et ex mediterraneis aliae gentes, si­ militer his vel magis, quae quidem gentes clanculum per insidias latrocinantur, ad bel­ lica tamen opera nihil valent]. 1123. ... Secundum praevalentes aliis. Nunc autem et luctativis agonibus, et bellicis defi­ cientes ab aliis; non enim eo quod iuvenes exercitabant, isto modo differebant, sed eo solum, quod ad eos qui non studerent, co­ nabantur. 1124. Quare quod bonum, sed non quod ferale oportet praeagonizare. Neque enim lu­ pus, neque aliarum ferarum aliqua agonizaret utique aliquod bonum periculum, sed ma­ gis vir bonus. Qui autem valde ad hoc remit­ tunt pueros, et qui sine paedagogo necessa­ riorum faciunt, banausos efficiunt, et secun­ dum virtutem ad unum solum opus utiles po­ litiae facientes, et ad hoc deterius aliis, ut ait sermo. 1125. Oportet autem non ex prioribus ope­ ribus iudicare, sed ex iis quae nunc. Contra agonizantes enim disciplinae nunc habent, prius autem non habebant. 1126. Quod quidem igitur utendum luctativa, et qualiter utendum, confessum est; us­ que ad pubescentiam enim leviora exercitia afferendum, violentum alimentum, et eos qui ad necessitatem labores reficientes, ut nul­ lum impedimentum sit ad incrementum. Si­ gnum enim non parvum quod possunt haec instituere. In Olympionicis enim quidem vir duos vel tres inveniat eosdem vicisse viros et pueros, propter iuvenes involuntarios auferre potentiam a necessariis exercitiis. 1127. Quando autem a pubescentia annis tribus ad alias eruditiones fiunt, tunc con- 412 — 1259-1262 IN POLITICORUM L. VIII, 1. i gruit et laboribus, et siccis alimentis submit- i enim efficere natus est uterque laborum, imtere sequentem aetatem. Simul enim intellectui pediens, qui quidem corporis labor, intelle­ ct corpori laborare non oportet; contrarium I ctum; qui autem huius, corpus. COMMENTARIUM 1259. — Postquam Philosophus declaravit qualiter et quibus iuvenes sint disponendi et instituendi quantum ad corpus, et usque ad finem tertiae aetatis, quae secundum ipsum terminatur in fine septimi anni, nunc inten­ dit declarare qualiter instruendi et disponendi sunt secundum intellectum in duabus sequen­ tibus aetatibus, quae terminantur in fine vigesimiprimi anni: et secundum ordinem prae­ missum prius dividitur liber iste in partes tres. Quoniam primo ostendit, quod puerorum oportet facere curam circa disciplinam in ci­ vitate optima. Secundo cum dicit, « Quoniam autem », declarat, quod communem. Tertio cum dicit, « Quae autem sit », declarat, quae sit illa, et qualiter erudiendi sint in ipsa. Circa primum praemittit primo conclusio­ nem suam, dicens, quod nullus habens rectum usum rationis dubitat quin legislatori curanti de bono communi civitatis, maxime negotian­ dum sit circa disciplinam et bonam disposi­ tionem iuvenum. Deinde cum dicit, « Nam mos », probat hoc per unam rationem. Secun­ do cum dicit, « Adhuc autem », per aliam. In prima parte ipsa intendit rationem hanc. De illo oportet negotiari legislatorem, et cu­ ram habere, quod non factum in civitatibus laedit et corrumpit respublicas: maxime enim debet intendere bonum et salvationem reipu­ blicae. Sed non curare de bona dispositione puerorum, et dimittere eos assuesci in quibus volunt, laedit et corrumpit rempublicam. Cuius declaratio est, quia expedit civitatem gubernanti assuescere, et disponere futuros ci­ ves ad unamquamque rempublicam secundum modum convenientem ei, sicut materiam ad formam. Consuetudo enim uniuscuiusque rei­ publicae et dispositio conveniens principium est instituendi rempublicam et conservandi ipsam institutam, sicut bona praeparatio ma­ teriae ad formam principium est educendi formam illam in esse et conservandi illam eductam; sicut videmus, quod consuetudo po­ pularis principium est instituendi et salvandi popularem statum, et consuetudo paucorum potentiae statum paucorum, et similiter in aliis. Et semper consuetudo melior principium institutionis est et salvationis sive conserva­ tionis melioris reipublicae, sicut excellentior dispositio materiae est principium generationis excellentioris formae. Ex quo manifestum est, quod bona dispo­ sitio et consuetudo iuvenum ad rempublicam instituit et salvat ipsam: quare per oppositum indispositio ipsorum et negligentia circa hoc destruit et corrumpit eamdem. Quare de bona dispositione seu disciplina puerorum oportet legislatorem curare. 1260. — Deinde cum dicit « adhuc au­ tem » Ponit secundam rationem; dicens, quod ad­ huc sicut est in aliis potentiis et artibus operativis respectu operationum, sic est in vir­ tutibus politicis, et scientia politica respectu actionum politicarum. Sed ita se habet in aliis potentiis et artibus quod omnibus oportet praeexistere aliquam bonam dispositionem ma­ teriae, aut aliquam eruditionem, aut assuefactionem. Hoc etiam videmus in speculativis : quo­ niam omnis ars et omnis doctrina ratiocina­ tiva fit ex praeexistenti cognitione: et in operativis similiter, sicut in fistulativa : debens enim recte fistulare prius assuescit in quibus­ dam praeludiis et rudimentis : similiter au­ tem et in aliis se habet: oportet enim mate­ riam bene disponi ad actionem, quia actus activorum fiunt in patiente bene disposito. Quare in virtutibus et scientia politica opor­ tet ad actionem rectam futuram praeerudiri et assuefieri et disponi in quibusdam: et de hoc debet curare legislator, cuius est inten­ dere bonum, et salvationem reipublicae. 1261. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Volens probare quod oportet de pueris cu­ ram communem habere, probat prius, quod omnium in civitate una oportet esse disci pii nam unam, intendens rationem hanc. Quo­ rumcumque est unus finis per se, eorum est disciplina una de eis quae ad finem ordinan­ tur, quia ratio eorum quae sunt ad finem ex fine sumitur: et quorum est ratio una, et disciplina una, secundum quod huiusmodi. Omnium autem viventium in civitate secun­ dum rempublicam unam, est unus finis, puta finis reipublicae. Quare manifestum est, quod omnium oportet esse unam et eamdem disci­ plinam de necessitate. 1262. — Deinde cum dicit « et huius cu­ ram » Probat, quod oportet de his fieri curam communem quantum ad disciplinam. Et primo per rationes. Secundo cum dicit, « Laudabit utique » per exemplum. Circa primum ponit rationes duas : qua­ rum primam tangens, dicit, quod de disci­ plina puerorum oportet legislatorem facere curam unam et non divisim, sicut nunc in quibusdam civitatibus unusquisque curat de propriis pueris secundum quod videtur sibi, seorsum instruens disciplina propria quae­ — 4T3 — L. VIII, 1. I IN POLITICORUM cumque videtur sibi utilis, alius et alius, in alia et alia. Et huius ratio est, quoniam eo­ rum quorum est disciplina una et communis, expedit facere curam communem et studium, ut cura sit proportionalis disciplinae. Sed om­ nium in civitate una est disciplina una, et una et eadem ratio, ut probatum est prius. Ergo de omnibus est facienda cura communis et eadem quantum ad illa. 1263. — Deinde cum dicit «simul au­ tem » Ponit secundam rationem, et est. Cura de parte et dispositio debent esse secundum ha­ bitudinem ad totum: tum quia pars est pro­ pter ipsum totum, tum quia rationem et esse habet ab ipso. Nunc autem simul cum his quae dicta sunt oportet intelligere unumquem­ que civem non esse suiipsius solum, neque gratia sui, sed omnes civitatis et gratia eius: ergo cura uniuscuiusque civium et dispositio facienda est secundum habitudinem ad totam civitatem et bonum ipsius. Secundum igitur eumdem modum curandi sunt et disponendi iuvenes secundum quod tota civitas curatur et disponitur ad bonum commune. Sed de istis facienda est cura communis; ergo et de iuvenibus. 1264. — Deinde cum dicit « laudabit au­ tem » Manifestat idem per exemplum; dicens, quod rationabiliter poterit aliquis laudare La­ cedaemonios, qui reputantur bene gubernare in hoc, maximam enim curam et studium im­ pendunt circa disciplinam puerorum, et hoc non privatim, sed communiter, bene existi­ mantes quod bona dispositio puerorum com­ munis induceret bonam rempublicam conse­ quenter. Quod igitur oportet legislatorem cu­ rare et ferre leges de disciplina iuvenum, et quod hanc curam et disciplinam de ea oportet esse communem, manifestum est ex dictis. 1265. — Deinde cum dicit « quae autem » Declarat quae sit illa disciplina, et qualiter sunt erudiendi in ea. Et circa hoc primo praemittit intentum et necessitatem considerationis de ipso. Secundo cum dicit, « Quod quidem igitur », prose­ quitur. In prima parte dicit, quod civitatis guber­ natorem oportet non latere quae sit huius­ modi disciplina puerorum communis, et qua­ liter et usque quo oporteat pueros erudiri in ipsa. Cuius ratio est, quoniam multi dubitant de ipsa, sicut apparet ex operibus et diversis opinionibus de ea : non enim omnes opinan­ tur pueros debere erudiri in eisdem discipli­ nis, neque in ordine ad virtutem, neque in ordine ad idem optimum: sed quidam in una, puta in judicativa seu rhetorica, quidam in alia, puta medicativa, vel exercitativa, vel huiusmodi. Nec etiam manifestum est omni­ bus, utrum magis oportet eos erudiri seu as­ suefieri in his quae pertinent ad intellectum, puta in virtutibus intellectualibus, vel in his quae pertinent ad morem animae, hoc est in 1262-1266 virtutibus moralibus quae sunt in parte appetitiva ipsius. Iterum consideratio de disci­ plina, quae ordinatur ad vitam activam, ple­ na est turbatione: quae scilicet sit optima, cui magis intendendum sit : diversi enim di­ versa ponunt, secundum quod diversos fines in agibilibus sibi constituunt. Adhuc non est manifestum utrum magis studendum sit circa operationes vitae activae, aut circa ea quae tendunt ad virtutem quae est principium illius, an circa superflua, puta circa delectationes sensibiles non necessarias: diversi enim circa hoc diversa opinantur, et quilibet istorum habet proprios judices. Iterum de virtutibus quae sit principalis nihil con­ corditer dicunt: non enim omnes honorant eamdem, sicut principaliorem, sed alii aliam et alii aliam. Quia igitur de his diversi diver­ simode existimant, et secundum diversitatem existimationis sequitur diversitas studii, ratio­ nabiliter diversificantur circa studium istorum: quaelibet enim studet et intendit circa id quod sibi melius et possibilius existimat. Quare ra­ tionabiliter considerandum est quae sit disci­ plina omnis, circa quam sit studendum, sicut circa optimum pueris. 1266. — Deinde cum dicit « quod qui­ dem » Prosequitur. Et primo declarat in univer­ sali in quibus erudiendi sunt, quoniam in uti­ libus et liberalibus. Secundo cum dicit, « Sunt autem quatuor », magis determinate declarat quae sint illa. Circa primum primo ostendit quod in uti­ libus et liberalibus sunt erudiendi. Secundo cum dicit, « Sunt etiam quaedam », declarat usque ad quid et cuius gratia. Et circa primum est intelligendum quod ho­ mo liber est, qui est suipsius causa et in ra­ tione causae moventis et in ratione finis, sicut dictum est prius. In ratione quidem moven­ tis, quando ab illo per quod est homo et quod est principale in eo, puta ab intellectu, movetur praejudicando et ordinando modum et rationem agendi. In ratione autem finis cum movetur ad bonum et finem ipsius secundum illud idem quod principale est in eo secun­ dum intellectum; et tanto magis liber est se­ cundum naturam, quanto magis natus est moveri ab eo quod principalissimum est in eo et ad finem et bonum eius secundum illud idem. Homo autem servus dicitur qui non est natus moveri propter indispositionem materiae ab intellectu proprio per quem de­ terminatur, sed ab intellectu et ratione alte­ rius; nec etiam operatur sui gratia, sed gratia illius alterius. Et quanto minus natus est mo­ veri a se et magis ab alio et ad finem alte­ rius, tanto magis servus est. Ad hoc autem quod moveatur ab alio et agat ad finem alterius, requiritur robur cor­ porale. Et hoc rationabiliter accidit; quia ubi deficit virtus intellectus et formae, excedit vir­ tus corporis et materiae. Et propter hoc dixit Aristoteles in primo huius, quod vigentes in­ — 414 — 1266-1269 IN POLITICORUM L. VIII, 1. i Sed talibus expedit eos participare quaecum­ tellectu, etsi deficiant corpore sunt naturaliter que de numero utilium ad finem per se fa­ aliorum domini: robusti autem corpore, de­ ciunt participantem mercenarium. Mercena­ ficientes intellectu, sunt naturaliter servi. riam autem operationem et artem et doctri­ 1267. — Et secundum hoc scientia libera nam oportet intelligere eas quaecumque cor­ vel liberalis dicta est ab antiquis secundum pora liberorum aut animam, aut etiam intel­ quam homo per se disponitur secundum in­ lectum male et inutiliter disponunt ad usus tellectum ad finem proprium. Illa autem se­ et actiones virtutum moralium et intellectua­ cundum quam disponitur in ordine ad bonum lium, vel etiam ad usum perfectissimae vir­ corporis per se et ad bona exteriora, servilis, tutis quae est felicitas propter quod et hu­ quia ordinatur ad bonum eius secundum hoc iusmodi artes quaecumque disponunt corpus quod debet servire in homine, ut mechanice, deterius ad huiusmodi artes, et in quarum quia moechari facit quodammodo intellectum operationibus absorbetur intellectus, utiles dicirca ea quae non sunt propria sibi secun­ dum quod huiusmodi. Et inter liberas illa li­ ; cimus, sicut artes forenses vel artes etiam in quibus corpus maculatur, quoniam per usum bera est maxime quae immediate disponit in­ earum faciunt mentem non vacantem circa tellectum ad finem optimum; puta illa in cuius ea quae sunt bona eius per se et deprimunt operatione consistit felicitas: illa autem quae eam ad ea in quibus perfectio ipsius secun­ mediate disponit intellectum ad ipsum, minus; sicut scientiae posteriores in quibus scire con­ dum se non invenitur. 1269. — Deinde cum dicit « est autem » tingit ordinare ad scire in superiori, quamvis Declarat usque ad quid et cuius gratia contingat ipsum quaerere propter seipsum. Et oportet erudiri in liberalibus et assuefieri; et illa minime liberalis est inter speculativas, in qua minime quaeritur scire propter se, et dicit quod quamvis eruditio et usus primae quae per plura media ordinatur ad bonum et principalis virtutis quaerenda fuit quantacumque et sine termino, tamen participare hominis ultimum. Similiter inter servas illa magis serva est in qua magis deprimitur in­ scientiis liberalibus aliquibus, puta quarum usus ordinatur ad usum excellentiorem, usque tellectus seu ratio circa utiliora et magis ex­ ad aliquem terminum non liberale est. Conti­ tranea ab homine secundum quod homo; sic­ nue autem et assidue exercere se in eis usque ut illa quae ordinatur ad bona exteriora ma­ ad quantamcumque perfectionem valde noci­ gis quam illa quae ordinatur ad bonum cor­ vum est, propter dicta nocumenta; quia sci­ poris. licet accensio et consideratio continua in eis Quamvis autem liberali maxime non contin­ retrahit aut simpliciter aut in parte ab usu gat uti male quantum ad usum per se ipsius, posterioribus tamen etiam minus liberalibus optimae virtutis. Et iterum manifestum est, quantum etiam ad usum earum per se con­ quod scientiae istae et usus earum ordinan­ tur in finem ulteriorem. Quamvis autem ap­ tingit. Sicut circa finem ultimum hominis petitus finis infinitus sit, appetitus tamen eo­ simpliciter non contingit male se habere; his rum quae ad finem ordinantur non est infi­ autem quae sunt ad ipsum, contingit quan­ doque male uti. Et hoc contingit quando per nitus, sed determinatus a fine. Et ideo usque considerationem vel exercitium in eis retra­ ad aliquid erudiri et considerare in eis libe­ hitur aliquis, vel a fine, vel ab his quae pro­ rale est, scilicet inquantum utiles sunt ad fi­ pinquiora sum fini; sicut contingit per consi­ nem, et non amplius. Sed multa differentia est ad quem finem derationem in aliqua scientia posteriori respe­ aliquis addiscit aut exercetur in eis. Si enim ctu alicuius minus scibilis retrahitur aliquis propter actum virtutis excellentioris suiipsius, a consideratione in prima respectu maxime non est pravum nec illiberale; aut si etiam scibilis. propter bonum virtutis aliquorum amicorum, 1268. — Hoc igitur viso supponens Ari­ quia amicus est velut alter ipse. Si autem ali­ stoteles quod expedit pueros erudiri in disci­ quis addiscat eas et operetur in eis saepe plinis utilibus ad finem, sicut manifestum, propter alios, ut inde reportet commodum et probat quod non in omnibus utilibus, sed in utilitatem secundum bona exteriora, sicut mul­ liberalibus; dicens, quod manifestum est ex ti iuristarum et medicorum faciunt, mercena­ se, quod expedit pueros in civitate bene ordi­ rium et servile erit. Dictum enim est prius nata erudiri in disciplinis utilibus ad finem disciplinam servilem esse quae ordinatur ad reipublicae: illa enim quae ordinantur ad fi­ corpus et ad bona exteriora cum depressione nem aliquem expedit praeparari et disponi ad ipsum. Pueri autem ordinandi sunt ad finem intellectus. Dicit autem « qui hoc agit saepe propter reipublicae; et disciplina et eruditio sunt quae­ alios », quia quandoque bonum est uti tali­ dam praeparationes ipsorum ad ipsum. Quod bus scientiis ad alios, aliquando propter bo­ autem non expediat eos erudiri in omnibus num aliorum tantum sine utilitate propria, utilibus universaliter, sed tantum in utilibus ut quando necessitatem habentes a se vel ab et liberalibus, manifestum est distinctis disci­ aliis non possunt juvari opportune, aliquando plinis per liberales quae per se disponunt in­ etiam propter utilitatem propriam ut reportent tellectum ad finem, et illiberales quae per se lucrum rationabile, secundum tamen quod ordinantur ad bonum corporis, sicut di­ ' utile est ad finem et bonum secundum intclctum est. — 4*5 L. VIII, I. i IN POLITICORUM lectum non deprimendo intellectum ipsum in usu ipso. Praemissae igitur disciplinae seu eru­ ditiones ad utrumque se habent, quia con­ tingit eis bene uti ad finem et male, quem­ admodum dictum est. 1270. — Consequenter cum dicit « sunt autem » Declarat determinate quae sunt scientiae convenientes pueris. Et primo praenumerat eas. Secundo cum dicit, « De musica vero », declarat cuius gra­ tia et qualiter sunt in eis erudiendi. In prima parte dicit, quod quatuor sunt di­ sciplinae fere quas consueverunt iuvenes ad­ discere in civitatibus quae bene gubernantur: scilicet disciplinam literarum, puta gramma­ ticam seu rationalem universaliter, et luctativam et musicam et artem figurandi quae com­ munis est pictoriae et sculptoriae, sicut valde utiles ad operationes vitae humanae, et valde bonae secundum seipsas, inquantum in eis aliqualiter perficitur intellectus. Gymnastica utilis est tamquam conferens ad fortitudinem et robur iuvenum. 1271. — Deinde cum dicit « de musica » Declarat cuius gratia et qualiter erudiendi sunt in eis. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, « De musica autem » regreditur ad inquirendum de musica, ut magis appareat veritas de ea. Circa primum primo ostendit quare et cu­ ius gratia erudiendi sunt pueri in musica. Se­ cundo cum dicit, « Adhuc autem », cuius gra­ tia in disciplina literarum. Tertio cum dicit, « Ac etiam de utilibus », cuius gratia in figurativa. Quarto cum dicit, « Similiter vero », cuius gratia et usque ad quid et qualiter in gymnastica. Circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, « Quod igitur » recolligit dicta. Circa primum adhuc primo ostendit, quod sunt quaedam scientiae quas expedit addisce­ re propter deductionem in vacatione. Secun­ do cum dicit, « Quapropter musicam, etc. » ex his concludit musicam addiscendam esse propter delectationem in vacatione, non pro­ pter utilitatem. Circa primum adhuc primo tangit, quod non vacatio est propter vacationem. Secundo cum dicit, « Itaque manifestum, etc. » ex di­ ctis concludit propositum suum. Adhuc in prima parte ostendit, quod non vacatio est propter vacationem habentem de­ lectationem secundum seipsam. Secundo cum dicit, « Si enim utroque etc. » quod vacatio quae est in quiete rationem finis habet secun­ dum se, et quaerenda est non propter aliud. Tertio cum dicit, « Otium autem, etc. » osten­ dit quod vacatio in his quae ad intellectum pertinent habet delectationem secundum sei­ psam, et rationem finis. In prima parte dicit, quod de disciplina musicae cuius gratia iuvenes erudiendi' sunt in 1269-1272 ea, dubitabit aliquis propter diversitatem quae accidit circa eam. Quidam enim participant ea propter dele­ ctationem, quae est circa sensum. Sonus enim musicus proportionaliter movet auditum, cu­ ius apprehensionem sequitur delectatio sensi­ bilis, sic participant eam rurales. Alii autem instituerunt eam ut disciplinam quamdam, vi­ delicet propter cognitionem proportionum, et ipsarum harmoniarum speculationem; propter hoc quod naturaTiumana secundum intelle­ ctum appetit, sicut saepe dictum est, non so­ lum non vacare, idest agere operationes extrinsecas recte, sed etiam posse bene vacare, idest vacando ab operationibus exterioribus intendere circa speculationem. Speculatio enim primi intelligibilis ratio­ nem primi principii habet in operationibus. Est enim ultimus finis hominis, sicut dictum est prius. Quamvis enim ambo sint eligibilia, scilicet non vacare, idest intendere exterio­ ribus operationibus, et vacare, idest intendere interioribus, vacatio tamen magis habet ra­ tionem eligibilis et boni quam non vacare. Inquirenda est ergo vacatio aliqua sicut finis omnium aliorum, quae oportet facere gratia ipsius, sicut bellum propter pacem. Et hoc satis ostensum est prius, et decimo Ethicorum. 1272. — Deinde cum dicit « si enim » Quia forte aliquis crederet, quod cum in ludo sit delectatio quaedam delectabilis, quod ipsa haberet rationem finis, cuius gratia alia quaerenda essent. Et ideo ostendit contra­ rium huiusmodi; dicens, quod quamvis non vacare eligendum sit propter vacationem, non tamen propter eam quam exercemus ludentes. Si enim ita esset, tunc ludus et exercitium in ipso esset finis vitae nostrae. Quia igitur hoc est impossibile, ludus enim laboriosus est, et cum tristitia et nocumento saepe, manife­ stum est, quod inconveniens est non vaca­ tionis finem esse ludum; et manifestum est magis intendendum ludis in non vacationibus, ut magis possint operari; quia laborans in operando indiget requie propter restitutionem et salvationem virtutum. Cuiuscumque enim est aliquod tempus de­ terminatum ad operationem agere, si exces­ serit illud necesse est languescere, sicut Phi­ losophus dicit in libro de Somno: propter hoc indiget remissione illius. Ludus autem propter requiem est, vel est requies quaedam. Sed ope­ rari operationes exteriores accidit cum labore et fatigatione, tum propter motum membro­ rum praeter naturam, tum propter consum­ ptionem spirituum. Et ideo oportet ludos in­ troducere observantes tempus et locum oppor­ tunum, et alias circumstantias ad usum ipso­ rum, tamquam ad requiem adducant, et quae­ rantur quasi gratia pharmaciae, idest medici­ nae. Ut sicut medicina amara existens ad sa­ nitatem deducit, ita etiam ludus, etsi sit cum tristitia et labore, ad restitutionem virtutum. Remissio enim motus laboriosi animae pro­ pter delectationem consequentem requies quae- ■— 416 — 1272-1277 IN POLITICORUM dam est virtutum animae. Sic igitur vacatio, quae in ludo, rationem finis non habet, sed magis quaeritur propter requiem a fatigatione quae in operatione est. Huiusmodi autem re­ quies propter ipsam operationem quaeritur. 1273. — Deinde cura dicit « vacare au­ tem » Ostendit, quod in vacatione in operationi­ bus circa speculabilia est felicitas et dele­ ctatio secundum se; dicens quod operatio cir­ ca speculabilia habet secundum seipsum de­ lectationem et felicitatem et vitam beatam, sicut ostensum est prius. Beate autem vivere non existit in non vacatione, sed in vacatione magis. Non vacans enim, idest exercens ope­ rationes exteriores, operatur gratia alicuius finis non existentis in illa operatione, sed in aliqua ulteriori. Sicut bellum exercens opera­ tur propter pacem, et currens in stadio currit propter bravium. Felicitas autem perfecta rationem finis ul­ timi habet, quae non est cum tristitia, sed cum delectatione excellentissima. Operationem enim excellentissimam sequitur excellentissima delectatio. Siquidem operationem per se se­ quitur delectatio. Sed hanc felicitatem et ope­ rationem non eamdem ponunt omnes, sed di­ versi diversam, secundum diversitatem aesti­ mationum et habituum. Unusquisque enim operationem secundum habitum quem existi­ mat perfectissimum ponit felicitatem esse, et delectationem propriam ei. Secundum verita­ tem autem operatio, quae est secundum ex­ cellentissimum habitum, felicitas est; et dele­ ctatio, consequens ipsam excellentissima. Ha­ bitus autem ille optimus est, qui est secun­ dum virtutem perfectissimam, et respectu per­ fectissimi obiecti. Per ista enim duo determi­ natur, puta per potentiam et obiectum. 1274. — Deinde cum dicit « itaque ma­ nifestum » Concludit ex dictis, quod sunt aliquae di­ sciplinae quaerendae propter delectationem quae in vacatione est; dicens, quia in vaca­ tione consistit felicitas, quae rationem finis habet, et delectationem maximam, ut dictum est. Ea autem quae sunt ad finem, quaerenda sunt propter ipsum, et delectationem quae in ipso est; et si sunt quaedam disciplinae vel eruditiones ordinatae ad felicitatem per se, manifestum est, quod oportet ad vacationem quae in contemplatione, et delectatione, quae in ipsa est, addiscere disciplinas quasdam, et erudiri in eis, et istas esse gratia suiipsius, tamquam bonas secundum seipsas, quamvis valeant ad felicitatem. Eas autem quae ordinantur ad non vaca­ tionem, seu ad operationes exteriores, vel opera exteriora, esse necessarias, quamvis non simpliciter bonas secundum seipsas; sicut ex­ trinseca bona ad quae ordinantur sunt neces­ saria ad vitam, sicut organa quaedam seu ma­ teria, et non simpliciter bona secundum seipsa. L. VIII, 1. i 1275. — Deinde cum dicit « quapropter musicam » Ex dictis declarat, quod musica addiscenda est propter eruditionem et delectationem, non sicut necessaria. Et primo declarat hoc per rationem. Secun­ do cum dicit, « Quapropter Homerus etc. » per dicta Homeri. In prima parte ipse dicit, quod propter praedicta antiqui musicam dixerunt esse quaerendam propter eruditionem et delecta­ tionem, quae in vacatione, et non propter ali­ quam utilitatem extrinsecam. Necesse est enim musicam quaerere, aut propter necessitatem cxtrinsecorum bonorum, aut propter delecta­ tionem quae est in vacatione, et non propter aliquam utilitatem extrinsecam. Omnis enim scientia aut propter hoc aut illud quaeritur. Speculativa quidem propter delectationem quae in vacatione, practica au­ tem propter opus. Sed ipsa non est quaeren­ da propter necessarium vel utile aliquod extrinsecum. Non enim secundum se est utilis ad acquisitionem pecuniarum, seu oeconomiam, sicut scientia literarum utilis est ad istas, et ad doctrinam aliarum, et ad actiones politicas multas: nec etiam utilis est sicut videtur figurativa esse utilis ad recte indicandum arti­ ficum opera, ut non decipiantur. Nec etiam est utilis ad sanitatem et robur per se, sicut luctativa. Neutrum enim istorum facit musi­ ca per se, quamvis quandoque faciat per ac­ cidens; ergo relinquitur debere ipsam addi­ scere propter scire, et deductionem, quae in vacatione est, ad quod antiqui sapientes ordi­ naverunt ipsam. Delectationem enim quam credunt esse liberorum, et in qua eos exerceri dicunt fieri per musicam, ad hoc eam ordi­ nantes. 1276. — Deinde cum dicit « quapropter Homerus » Declarat hoc per dicta Homeri tria, quae imperfecte ponit. Dicit igitur, quod pro­ pter praedicta, Homerus in quodam metro ita inquit de ipsa, quasi adversando quibusdam dicentibus ipsam esse necessariam, dicens ita non esse. Sed contingit delectari in eam per se, sicut vocari ad epulas delectabile est per se multis. Et iterum in alio metro dicens al­ teros quosdam esse, qui dicunt cantativam naturam, hoc est musicam, esse valde dele­ ctabilem, sicut delectantem omnes. Et in aliis introduxit Ulyxem dicentem hanc esse opti­ mam hominum delectationem, ipsis gauden­ tibus in epulando, si audiant cantilenas mu­ sicas a citharoedo, ipsi dico residentes. In pri­ mo autem dicto dicit habere omnem delecta­ tionem absolute. In secundo delectationem naturalem. In tertio optimam. 1277. — Deinde cum dicit « quod igitur » Recolligit dicta, dicens quod ex his quae dicta sunt, manifestum est quod est aliqua disciplina in qua erudiendi sunt pueri, non sicut in utili aut necessaria propter extrinseca — 4T7 L. VIII, l. i IN POLITICORUM bona, sed sicut in liberali et honesta secun­ dum seipsum. Utrum autem ipsa sit una vel plures secundum numerum, et si sint plures, quae sunt hae, et qualiter addiscendae, po­ sterius determinabit. Nunc autem tantum praemanifestum est nobis, quod ab antiquis habemus testimonium quoddam, quod sunt aliqua erudimenta puerorum liberalia et ho­ nesta secundum se, et quod musica hoc ope­ ratur manifeste. 1278. — Deinde cum dicit « ac etiam » Declarat cuius gratia addiscenda est scien­ tia literarum; dicens, quod adhuc manifestum est, quod oportet pueros erudiri in quibus­ dam disciplinis utilibus, non tantum propter utilitatem exteriorum, quae sequitur ex eis, sed propter hoc quod ad scientias et ad li­ berales actiones valent. Sicut in scientia literarum, quae non tantum utilis est ad extrinseca bona, sicut dictum est prius, et propter hoc addiscenda, sed etiam propter hoc quod per ipsam contingit fieri eruditiones multas in aliis scientiis, puta eas quae fiunt per disci­ plinam audiendo ab alio, quod non fit nisi per sermonem significativum, cuius significa­ tionem et rationem modi significandi, simul autem et ordinationem convenientem docet praedicta scientia. 1279.— Deinde cum dicit « similiter vero » Declarat cuius gratia erudiendi sunt in figurativa. Dicens quod simul expedit pueros erudiri in figurativa, quae sub se continet scriptivam et pictivam, aut etiam sculptivam, non solum ut non decipiantur in vendèndo propria, sed etiam ut sint inseductibiles circa emptionem et venditionem vasorum universa­ liter, quorum valor praeter eum qui materiae, cognoscitur per artem praedictam, quod per­ tinet ad utilitatem. Aut magis erudiendi sunt in ea, quia per ipsam magis possunt consi­ derare pulchritudinem corporum, quae consi­ stit in debita proportione quantitatis mem­ brorum adinvicem ct ad totum, et etiam ad colorem, quod est bonum et delectabile se­ cundum seipsum. Et huiusmodi gratia eru­ diendi sunt magis liberi et magnanimi. Quaerere enim in omnibus utilitatem in ex­ terioribus bonis, et illud quod amplius est in eis, non congruit liberis et magnanimis secun­ dum quod huiusmodi. Liberi enim sunt vi­ gentes intellectu magis quam secundum cor­ pus. Et ideo magis intendunt bonum secun­ dum intellectum, quam secundum corpus, et quam exteriora. Magnanimi enim ex inclina­ tione animi et virtute habitus inclinantur ad maxima et honorabilissima, quae sunt bona secundum intellectum; et ideo respectu isto­ rum despiciunt extrinseca bona (unde dicit Philosophus quarto Ethicorum, quod neque bene fortunatus gaudiosus erit, neque infor­ tunatus tristis) et etiam bonum corporis. Un­ de dicit in eodem, quod est magnorum factivus, et cum periclitetur in magnis et bonis non parcens vitae; et ideo ad liberum et ad 1277-1282 magnanimum pertinet magis quaerere prae­ eminendam in bonis quae secundum intelle­ ctum sunt, quam in bonis exterioribus, ct se­ cundum intellectum magis amare seipsum, sic­ ut idem Philosophus dicit in nono Ethicorum. 1280. — Deinde cum dicit « cum vero » Declarat cuius gratia, et quibus, et quali­ ter exercitandi sunt in luctativa, seu agonistica. Et circa hoc primo manifestat cuius gratia. Secundo cum dicit, « Nunc autem ctc. », qua­ liter et in quibus agonibus. Primo igitur dicit : quoniam ex his, quae dicta sunt prius, iam manifestum est, utrum erudiendi sunt prius, in consuetudinibus dis­ ponentibus appetitum, vel in his quae per­ tinent ad intellectum, quoniam secundum ap­ petitum prius, et etiam circa corpus prius, quam circa intellectum; manifestum est, quod pueri in hac aetate tradendi sunt luctativae et etiam paedotribicae. Quarum prima facit bonum habitum corporis ad fortitudinem et ad armorum usum. Secunda autem bene di­ rigit et regulat operationes ipsorum in or­ dine. Dicitur autem paedotribica disciplina qua paedonomus dirigit operationes puerorum ad virtutem a paedos quod est puer et tribe quod est exercitium. 1281. — Deinde cum dicit « nunc autem » Primo declarat qualibus agonibus erudiendi sunt. Secundo cum dicit, « Quod igitur etc. » quo ordine. Et circa primum adhuc primo declarat quod non in nimiis laboribus. Secundo ex hoc con­ cludit magis erudiendos esse in dignis et hu­ manis agonibus, cum dicit, « Quare quod bo­ num etc. ». Primum probat reprobando opinionem et usum contrarium. Quem primo ponit. Secun­ do cum dicit, «Atqui ut», improbat. In prima parte ipse dicit, quod nunc civi­ tates quae magis videntur habere sollicitudi­ nem de bono habitu puerorum, inducunt in eis habitum athleticum, idest habitum ad ro­ bur athletae, exercentes eos in operationibus laboriosis tollentes pulchritudinem corporum et augmentum impedientes propter excessum laboris in eis. Lacedaemonii enim qui ma­ gnam curam habuerunt de eis, peccaverunt manifeste in isto peccato, facientes eos effe­ ratos in huiusmodi operationibus, ac si huius­ modi efferatio conferret maxime ad fortitu­ dinem bellicam. 1282. — Deinde cum dicit «atqui ut» Reprobat usum et opinionem istorum. Et primo in hoc quod eos exercitabant tantum ad unam virtutem. Secundo cum dicit, « Si enim ambo etc. » quia nec ad illam bene. Unde in prima parte dicit, quod praedictae civitates sic exercitabant pueros propter for­ titudinem, quamvis manifestum sit, sicut di­ ctum est prius, quod non expedit futuros be­ ne gubernare exercitari tantum ad unam vir­ tutem, sed magis ad omnes. Si quidem feli­ citatem oportet habere omnes virtutes, ut 1282-1286 IN POLITICORUM probatum fuit; ipsi autem tantum exercitabant eos ad unam. Iterum dato quod sufficiat exer­ ceri ad unam maxime, non tamen ad hanc quam ipsi opinabantur, puta ad fortitudinem. Maxime enim expedit exercitari ad optimam virtutem. Optima autem virtus non est for­ titudo, sed aut iustitia, aut prudentia magis. 1283. — Deinde cum dicit « et si ad hanc » Ostendit, quod neque ad hanc convenien­ ter exercitabant eos, per duas rationes, qua­ rum secundam ponit cum dicit, « Praeterea scimus etc. ». In prima dicit, quod et si expedit pueros exercitari maxime ad fortitudinem secundum opinionem ipsorum, tamen non bene invene­ runt agones et modos exercitandi ad ipsam, exercitantes eos in operibus ad crudelitatem et immisericordiam, puta in homicidiis, rapi­ nis et aliis huiusmodi. Et hoc apparet, quia neque illa animalia bruta magis assequuntur fortitudinem secundum veritatem quaecumque sunt silvestria et crudelia magis, puta lupus aut draco, sed magis illa quae habent mores mitiores et leoninos et sunt magis assueta praedictis, sicut leo qui fortissimus anima­ lium dicitur esse et multas habere proprieta­ tes similes proprietatibus quarumdam virtu­ tum. Et canes quidam qui ex hoc etiam no­ biles dicuntur. Nec etiam gentes quae magis crudeles et immisericordes sunt magis habent fortitudinem secundum veritatem. Multae enim inveniuntur quae inclinantur, vel ex natura quadam corrupta, vel ex con­ suetudine, ad interficiendum homines et come­ dendum carnes humanas. Sicut Achaei et Eniochi dicuntur, et circa pontum habitantes, sicut etiam Tartari. Similiter et aliae gentium non habitantium iuxta mare, quaedam sunt similes praedictis. Quaedam autem sunt quae ordinantur ad rapinas et latrocinia facienda. Et tamen omnes istae participant parum for­ titudine. Quare exerceri in huiusmodi operibus ad crudelitatem pertinentibus, non est exer­ ceri ad fortitudinem veram. Fortitudo enim vera habitus est in medie­ tate consistens quae circa timores et audacias, sufferentes faciens et periculorum et mortis quando oportet et ubi et veri boni gratia; secundum quam oportet, quandoque aliquos aggredi, aliquando refugere, aliquando inter­ ficere et aliquando parcere. Exercitati autem in operibus feralibus, quamvis multum aggressivi sint, non tamen boni gratia, non con­ siderantes quando et ubi oportet, nec etiam parcentes cuicumque. 1284. — Deinde cum dicit « secundum praevalentes » Ponit secundam rationem; dicens, quod adhuc nos scimus, quod Lacedaemonii quamdiu exercitaverunt se in huiusmodi laboribus, praevaluerunt vicinis, praeliantes adversus eos; nunc autem deficiunt ab aliis quibusdam vi­ cinis eorum in agonibus luctativis et bellicis, non habentes artem luctandi, et modum et prudentiam bellandi, sicut alii habent. Et ideo non dominantur nunc. Non enim differebant prius ab aliis praevalentes eis propter hoc per se, quod exercitabant pueros ad habitus fe­ rales. Sed quoniam exercitati in talibus ha­ bitibus pugnabant cum eis qui ad hoc non studuerant omnino. Praevalet enim aliquis quandoque alicui, quia ipse exercitatus est ad praelium, alter vero non; aut propter inexperientiam et incxercitium eius cui praevalet, quamvis praeva­ lens non habet artem bellandi. Nunc autem vicini eorum exercitati sunt in luctativa arte et bellica. Et ideo praevalent cis feralibus exi­ stentibus, non exercitatis autem in artibus praedictis. 1285. — Deinde cum dicit « quare quod » Concludit ex dictis, quod magis exercitandi sunt pueri in agonibus humanis et in ordi­ natis ad virtutem. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, « Oportet autem non ex proprio etc. » remo­ vet obiectionem quae posset fieri. Primo igitur dicit, quoniam praedictae civi­ tates non convenienter erudiunt pueros exer­ citantes eos in feralibus operibus, manifestum est, quod magis expediens est multum praeexercitare eos in agonibus et actibus ad bo­ num deducentibus, quam in feralibus; quia nec lupus nec alia aliqua fera, quantumcumque crudeles sint, non bene se haberent in experiendo aliquod periculum bonum. Simili­ ter nec homo habens proprietates ipsorum propter declinationem a ratione recta ad al­ terum extremum; sed vir studiosus secundum rationem operans magis. Quicumque vero permittunt pueros exerci­ tari in huiusmodi et sine paedagogo in ne­ cessariis faciunt eos sordidos, hoc est de­ pressos secundum intellectum ct magis inten­ dentes bonum corporis, et disponunt eos se­ cundum veritatem ad unum opus reipublicae, puta ad robur corporis, quamvis magis expe­ diret eos esse dispositos ad plura vel ad om­ nia. Et iterum ad illud unum multo deterius disponunt ipsos quam alii, secundum quod dixit ratio vel sermo prius. Sed quia aliquis posset dicere quod exercitatio in feralibus expedientior esset civitatibus, quoniam antiqui in talibus exercitati praevaluerunt aliis, sicut Lacedaemonii, hoc removet. 1286. — Consequenter cum dicit « oportet autem » Dicens, quod de his quae conveniunt civi­ tatibus et rebuspublicis rectis non debemus indicare ex operibus civitatum antiquarum et ex dispositionibus priorum hominum omnino, sed magis ex his quae fiunt nunc. Antiqui enim pugnabant contra inexercitatos et in­ suetos ad arma, contra quos non erat necesse habere multum exercitium ct artem ipsorum, parum enim exercitati poterant eis praevalere. Nunc autem homines sunt exercitati in ago­ nibus et usu armorum magis; et ideo disci­ plinae et eruditiones in talibus nunc habent — 4I9 -· 29 — In Politicorum. L. VIII, i. I L. VIII, 1. i IN POLITICORUM opus et locum magis contra tales quam prius haberent. 1287. — Deinde cum dicit « quod qui­ dem » Manifestat quo ordine sunt exercitandi in istis. Et primo ostendit quod usque ad pube­ scendam continue erudiendi sunt in facilio­ ribus. Secundo cum dicit, « Quando autem a pubescentia etc. » quod in sequenti aetate exercitandi sunt in intensioribus, et debent uti alimentis siccis magis quam prius. In prima dicit, quod cum ex dictis mani­ festum sit quod pueri exercitandi sunt in luctativa quae inclinat ad habitus morales vir­ tutum, manifestum etiam potest esse qualiter et quo ordine sunt exercitandi. Usque enim in finem pubescendae exercitandi sunt in le­ vioribus exercitiis et moderatis magis, refi­ cientes ab eis exercitium violentum et labores qui ordinantur ad necessitatem vitae, qui ad servos pertinent; ita ut per violentiam per ta­ lia non fiat aliquod impedimentum ad incre­ mentum et bonam dispositionem corporis. Per labores enim immoderatos debilitantur virtutes et complexio. Signum autem quod exerceri in facilioribus valet ad bonam dispositionem corporis, exer­ ceri autem in violentis gravat, est, quia si ponamus quod aliquis vir exercitatus recte prius inveniat duos alios homines in violentis exercitatos in iuventute, ut in olympionicis, continget istum devincere illos viros iam exi­ 1287-1288 stentes perfectos secundum aetatem, quam­ vis pueros secundum fortitudinem; propter hoc quod exercitia violenta et necessaria ab­ stulerunt ab huiusmodi iuvenibus in prima aetate potentiam ct vigorem. 1288. — Deinde cum dicit « quando au­ tem » Daclarat in quibus exercendi sunt in aetate sequenti; dicens, quod quando fiunt apti ad alias eruditiones fortiores, puta post pube­ scendam vel post tres annos sequentes vel circa, tunc expedit eos exercitari in exercitiis magis laboriosis, convenientibus tamen aetati; ita ut sicut natura magis et magis perficitur, ita plus et plus addatur ad exercitia proporlionaliter: et tunc etiam expedit eis magis ad­ ministrare alimentum siccum, quod magis di­ sponit ad fortitudinem. Sed cavendum est, quod simul non exer­ ceantur in eis quae pertinent ad bonam di­ spositionem intellectus et ad bona corporis per se. Contrariantur enim sibi invicem et contraria operantur; et labor in exercitio cor­ porali impedit intellectum, et labor in his quae ad intellectum et dispositionem corporis. Cuius ratio est, quia quandocumque aliquae duae potentiae fundantur in aliqua substan­ tia una, intensio in actu unius remittit ope­ rationem alterius, quia omnis virtus divisa minor est seipsa unita. Potentia autem ad operationes corporales, puta ad augmentationem et nutritionem, et potentia intellectiva, ad unam substantiam pertinent. Et ideo in­ tensio in actu alterius impedii aliam. — 420 — IN POLITICORUM L. VIH, 1. H LECTIO II. (nn. 1289-1327; (1128-1163]). Num civis musicam addiscere debeat. TEXTUS ARISTOTELIS (Bekker 1339all - 134Ibi8) 1128. De musica autem quaedam quidem dubitavimus ratione et prius; bene autem ha­ bet, et nunc resumentes ipsa producere, ut sicut aditus fiat rationibus, quas utique ali­ quis dicet enuncians de ipsa. 1129. Neque enim quam potentiam habet, facile de ipsa discutere, neque cuius gratia oportet participare ipsa; utrum ludi gratia, et requiei, sicut somno, et ebrietate. Haec enim secundum se quidem, neque studioso­ rum sunt, sed delectabilia, simulque solicitudinem cessare faciunt, ut ait Euripides: pro­ pter quod et ordinant ipsam, et utuntur in omnibus similiter, vino, ebrietate, et musica : ponunt autem, et saltationem in iis. Aut ma­ gis ad virtutem tendere secundum aliquid exi­ stimandum musicam, tamquam potentem, sicut exercitativa quale aliquod corpus efficere, et musicam morem qualem quemdam facere, as­ suescentem gaudere recte ad deductionem; aut aliquid confert et ad prudentiam, etenim hoc tertium ponendum dictorum. 1130. Quod quidem igitur oportet iuvenes non ludi gratia erudire, non immanifestum : non enim ludunt addiscentes, cum tristitia addiscere. 1131. At vero neque in deductionem pueris, et talibus aetatibus congruit attribuere, ne­ que enim imperfecto convenit finis. 1132. Sed forte utique videbitur puerorum studium ludi gratia esse viris factis et per­ fectis. Sed si hoc est tale, cuius utique gratia oportet addiscere ipsos, sed non sicut reges Persarum et Medorum per alios facientes, ipsum transumere delectationem et eruditio­ nem? Etenim necessarium, melius efficere opus eos, qui hoc ipsum fecerunt et artem iis qui tanto tempore curaverunt quantum ad addi­ scere solum. Si autem talia oportet celebrare ipsos, et circa negotium pulmentorum ipsos oportebit praeparare: sed inconveniens. 1133. Eamdem autem dubitationem habet, et si potest mores meliores facere. Hoc enim quid oportet addiscere ipsos, si non alios au­ dientes, recteque gaudere et posse indicare, sicut Lacedaemonii? Illi enim non addiscen­ tes, tamen possunt indicare recte, ut aiunt, bonas et non bonas melodiarum. 1134. Eadem autem ratio utique, et si ad bonam diuturnationem et deductionem libera­ lem utendum ipsa, quod oportet addiscere ipsos, sed non aliis utentibus frui. 1135. Considerare autem licet existimatio­ nem quam habemus de diis. Non enim lupi- ter ipse cantat et citharizat poetis. Sed etiam banausos vocamus tales, et agere non viri non inebriati aut ludentis. Sed forte de iis qui­ dem posterius considerandum. 1136. Prima autem quaestio est, utrum non ponendum in disciplinam, musicam aut po­ nendum; et quid potest dubitatorum trium, utrum disciplinam, aut ludum, aut deductio­ nem. 1137. Rationabiliter autem in omnia ordi­ natur et videtur participare. Ludus enim gra­ tia requiei est. Requiem autem necessarium delectabilem esse: eius enim, quae per la­ bores, tristitiae medicina quaedam est. Et de­ ductionem confesse oportet non solum ha­ bere quod bonum, sed et delectationem : felicitari enim ex ambobus iis est. Musicam au­ tem omnes esse dicimus delectabilissimorum, et nudam existentem, et cum melodia. Ait enim et Museus esse hominibus delectabilis­ simum cantare: propter quod in conventus et deductiones rationabiliter assumunt ipsam, tamquam potentem laetificare. Quare et hinc existimabit utique aliquis oportere ipsam eru­ diri iuniores. 1138. Quaecumque enim innocua delectabi­ lium non solum congruunt ad finem, sed ad requiem. Quoniam autem in fine quidem ac­ cidit hominibus raro fieri, saepe autem requie­ scunt, et utuntur ludis, non quantum ad plus, sed et propter delectationem, utile uti­ que erit requiescere in delectationibus quae ab ipsa. 1139. Accidit autem hominibus facere ludos finem: habet enim forte delectationem quam­ dam et finis, sed non quantamcumque. Quae­ rentes autem hanc, accipiunt ut hanc illam, propterea quod finis actionis habet similitu­ dinem quamdam: finis enim nullius gratia futurorum est eligibilis, et tales delectationum nullius gratia futurorum sunt, sed factorum, laborum et tristitiae. Propter quam quidem igitur causam quaerunt felicitatem fieri per has delectationes, hanc merito utique quis exi­ stimabit causam. 1140. De eo autem, quod est communicare musica, non propter hanc solam, sed neque propterea quod utilis est ad requiem, ut vi­ detur, non solum. Sed quaerendum, ne forte hoc quidem accidat, honorabilior est autem natura ipsius, quam secundum dictam oppor­ tunitatem, et oportet non solum communi de­ lectatione participare ab ipsa cuius habent sensum omnes (habet enim musica delecta­ tionem naturalem, propter quod omnibus ae- — 421 - L. VIH, 1. il IN POLITICORUM gnatio harmoniis et rhythmis esse. Propter tatibus, et omnibus moribus usus ipsius est quod multi aiunt sapientum, ii quidem har­ amicus). moniam esse animam, ii autem habere. 1141. Sed videre, si qua et ad morem con­ 1152. Utrum autem addiscere eosdem can­ fert, et ad animam. Hoc autem utique erit tantes et manu operantes, aut non, sicut du­ palam, siquales quidam moribus sumus per bitatum est prius, nunc dicendum. ipsam. 1153. Non immanifestum, quod multam ha­ 1142. At vero, quod efficiamur quales qui­ bet differentiam ad fieri quales quosdam, si dam, manifestum per multa quidem, et al­ quis ipse communicet operibus. Unum enim tera, non minime autem et per melodias aliquid impossibilium aut difficilium est, eos Olympi: hae enim confesse faciunt animas qui non communicaverunt operibus, iudices raptas. Raptus autem eius, qui circa animam esse studiosos. moris, passio est. 1154. Simul autem, et oportet pueros ha­ 1143. Adhuc autem audientes mutationum bere quamdam occupationem, et Architae fiunt omnes compatientes, et sine rhythmis, et platagem quam dant pueris quatenus utentes melodiis ipsis. hac nihil destruant eorum quae in domo. 1144. Quoniam autem accidit musicam esse Non enim potest invents quiescere: hic qui­ delectabilium, virtutem autem circa gaudere dem igitur est congruens parvis ludorum: di­ recte, et amare, et odire; palam quod opor­ sciplina autem platagae maioribus iuvenum. tet addiscere, et assuefieri nihil ita, ut iudi­ Quod quidem igitur erudiendum musicam, ita care recte, et gaudere decentibus moribus, et ut communicetur omnibus, manifestum ex bonis actionibus. talibus. 1145. Sunt autem similitudines maxime pe­ 1155. Decens autem et non decens aetates, nes veras naturas in rhythmis et melodiis irae non difficile determinare, et solvere ad dicen­ et mansuetudinis, adhuc autem fortitudinis et tes banausam esse curam. temperantiae, et omnium contrariorum iis, et 1156. Primo quidem enim, quoniam gratia aliorum moralium. Palam autem ex operibus; indicii oportet participare operibus; propter transmutamus enim animam audientes talia. hoc oportet iuvenes quidem existentes uti 1146. Assuetudo autem in similibus ei quod operibus, seniores autem factos, opera qui­ est tristari et gaudere prope est eo quod ad dem dimittere, posse autem bona iudicare, et veritatem eodem habeat modo: puta si quis gaudere recte, propter eruditionem factam in gaudet imaginem alicuius videns non propter aliam causam, sed propter formam ipsam, ne- i iuventute. 1157. De increpatione autem facta, qua qui­ cessarium, huic illam visionem cuius videt dem increpant tamquam faciente musica baimaginem secundum se esse delectabilem. nausos, non difficile solvere, considerantes 1147. Accidit autem sensibilium in aliis nul­ usque ad quantum operibus communicandum lam quidem existere similitudinem ad mores, iis qui politizant ad virtutem politicam, et puta in tangibilibus, et gustabilibus; sed in visibilibus, debiliter. Figurae enim sunt tales, qualibus melodiis et qualibus rhythmis com­ municandum, adhuc autem in qualibus orga­ sed ad modicum, et omnes tali sensu commu­ nis eruditionem faciendum. Etenim verisimile nicant. Adhuc autem non sunt hae simili­ hoc differre. In iis enim solutio est increpa­ tudines morum, sed signa magis, factae figu­ tionis: nihil enim prohibet modos quosdam rae et colores morum, et hoc est a corpore musicae operari quod dictum est. in passionibus non solum. Sed quantum dif­ 1158. Manifestum igitur quod oportet eru­ fert, et circa horum speculationem, oportet ditionem ipsius neque impedire ad posterio­ non quae Pausionis contemplari iuvenes, sed res actiones, neque corpus facere banausum, quae Polygnoti, et si quis alius pictorum aut et inutile ad bellica et politica exercitia : ad sculptorum est moralis. usus quidem jam, ad eruditiones autem po­ 1148. In melodiis autem ipsis sunt imita­ sterius. Accidit autem utique circa eruditio­ tiones morum: et hoc est manifestum: mos nem, si neque qui intendunt ad agonem te­ enim harmoniarum distat natura, ut audien­ chnicos elaboraverunt, neque qui mirabilia et tes aliter disponantur, sed non eodem modo superflua operum quae nunc venerunt ad se habeant ad utramque ipsarum: sed ad agones, ex agonibus autem ad eruditionem, quasdam quidem planctive, et contracte ma­ sed talia quo usque utique possint gaudere gis, velut ad eam quae vocatur olydiste; ad bonis melodiis et rhythmis, et non solum eo has autem mollius mente, puta ad remissas: quod commune musicae, sicut et aliorum medio autem modo et constanter maxime quaedam animalium, adhuc autem et multi­ adulteram, quale videtur facere quae Doristae tudo humilium et puerorum. sola harmoniarum, raptos autem quae Phry1159. Palam autem ex iis, et quibus organis gistae. Hoc enim bene dicunt qui circa lu­ utendum. Neque enim fistulas ad disciplinam dum hunc philosophati sunt: accipiunt enim adducendum, neque aliud aliquod organicum, testimonia rationum ex ipsis operibus. puta citharam, et si quid tale alterum est; sed 1149. Eodem modo habent et quae circa quaecumque facient ipsorum auditores bonos rhythmos, ii quidem habent enim morem sta­ aut musici ludi, aut alterius. biliorem, ii autem motivum, et horum ii qui­ 1160. Adhuc autem non est ipsa fistula mo­ dem honorabiliores habet motus, ii autem li­ rale, sed magis irae excitativum. Quare ad beraliores. talia tempora ipsa utendum in quibus specu­ 1150. Ex iis quidem igitur quod potest mo­ latio potest purificationem magis quam eru­ rem animae qualem quemdam musica facere. ditionem. 1151. Palam, quia docendum et erudiendum 1161. Apponamus autem quod accidit ipsi in ipsa iuvenes. Est autem congruum ad na­ contrarium ad disciplinam, et prohibere uti turam tantillum doctrinae musicae: iuvenes ratione fistulationem. Propter quod bene re­ quidem enim propter aetatem indelectabile probaverunt priores ipsius usum a iuvenibus nihil sufferunt volentes. Musica autem natu­ et liberis, quamvis primo usi fuissent ipsa. rae delectabilium est; et quaedam videtur co­ — 422 — 1289-1290 IN POLITICORUM Magis enim vacantes facti propter abundan­ tias et magnanimiores ad virtutem, adhuc et prius, et post Medica sapientes facti ex ope­ ribus, omnes sequebantur eruditionem nihil discernentes, sed superinquirentes. Propter quod et fistulativam adduxerunt ad eruditio­ nes. Etenim in Lacedaemonia quidam chori ductor fistulavit choro, et circa Athenas ita devenit. Quare fere plurimi liberorum parti­ cipant ipsa. Palam autem ex titulo quem sta­ tuit Thrasippus, Euphantidi, cum chorum duxisset. Posterius autem reprobata est per experientiam ipsam melius potentibus iudicare quod ad virtutem, et quod non ad virtutem tendit. Similiter autem et multa organorum antiquorum, puta pictides et barbiti, et quae ad delectationem faciunt audientibus uten­ tium, septigona et trigona, et sambucae, et omnia quae indigent manuali scientia. 1162. Rationabiliter autem habet, et quod de fistulis ab antiquis in fabulis dictum est: L. VILI, 1. π aiunt enim Palladem, cum invenisset fistulas abiecisse: non male enim habet dicere, et propter inhonestatem faciei hoc fecisse con­ tristantem Deam, non solum, sed magis veri­ simile, quia ad intellectum nihil est eruditio fistulatioms. Palladi autem attribuimus scien­ tiam et artem. 1163. Quoniam autem organorum et opera­ tionum reprobamus technicum ludum (techni­ cum autem dicimus eum, qui ad agones: in hoc enim agens non gratia virtutis suimet operatur, sed gratia delectationis audientium, et huius onerosae): propter quod non libero­ rum iudicamus esse operationem, sed servi­ liorem, et banausos utique accidit fieri. Mala enim intentio ad quam faciunt finis. Specu­ lator enim onerosus existens, transmutare con­ suevit musicam. Quare, et artifices qui ad ipsum cogitant, facit, et ipsos quales quos­ dam, et corpora propter motus. COMMENTARIUM 1289. — Postquam Philosophus ostendit quae sunt disciplinae in quibus consueverunt pueri erudiri in civitatibus, et cuius gratia eru­ diendi sint in eis, regreditur nunc ad decla­ randum certius cuius gratia erudiendi sint in musica, et quando ct in quibus partibus eius. Et circa hoc primo praemittit intentionem suam et causam intenti. Secundo cum dicit, « Quod igitur etc. » prosequitur. Circa primum praemittit intentionem suam. Secundo cum dicit, « Neque enim etc. » as­ signat rationem ipsius recolligendo quaedam dicta prius. Primo igitur dicit, quod de disciplina mu­ sicae quaedam dubitando rationabiliter dixi­ mus prius. Et ideo, ut dubium certificetur, bene expediens est nunc producere sermonem de ipsa resumentes quae dicta sunt prius, ut sint sicut aditus rationibus quas aliquis faciet determinando de ipsa. 1290. — Deinde cum dicit « neque enim » Recolligendo quaedam dicta prius, assignat rationem intenti; dicens, quod certius deter­ minandum est de ipsa, quia non est facile cognoscere de ipsa quam virtutem et poten­ tiam et cuius scientia habeat, et etiam utrum participandum sit ea causa ludi et requiei, sicut aliqui requirunt somnum vel ebrietatem. Somnus enim et ebrietas secundum se nec bona nec studiosa sunt: utrumque enim in potentia quadam est operationum : et tamen delectabilia sunt hominibus. Somnus quidem propter remissionem laboris et requiem: ebrie­ tas autem quia delectabilis est propter spiri­ tuum multiplicationem; et iterum faciunt ces­ sare sollicitudinem de agibilibus. Non enim sollicitatur de agibilibus, qui non considerat de eis. Somnus autem ct ebrietas considera­ tionem removent, et rationis usum. Et pro­ pter delectationem hanc et remotionem sollici­ tudinis quidam ordinant ipsas, et utuntur consimiliter ad ista vino, ebrietate et musica; addunt autem aliqui istis saltationem. Non est igitur facile disserere de musica, an quaerenda propter hoc, aut magis existi­ mandum sit ipsam valere ad virtutem tam­ quam potentem morem qualem quemdam fa­ cere in assuescendo recte iudicare, et delectari secundum rationem, sicut exercitativa quale quoddam corpus efficit, et disponit ad virtu­ tem, et prudentiam confert aliquid : et enim hoc ponendum est tertium eorum cuius gratia quaerenda est. Est autem intelligendum, quod sonus har­ moniae musicae primo comprehenditur ab au­ ditu, et cum proportionaliter movet ipsum, et secundum mediam rationem, in qua consti­ tutus est, delectationem inducit, et huic dele­ ctationi possunt participare omnes. Sed ul­ terius in intentione soni harmoniaci intellectus considerat rationem et causam proportionis, quasi aliquod intelligibile secundum seipsum, in quo est quaedam perfectio intellectus quam videtur hic Philosophus vocare degendi ratio­ nem. Et haec est una causa propter quam di­ cet statim quaerendam esse musicam, scilicet propter cognitionem veritatis in ea. Istam autem cognitionem veritatis de pro­ portionibus musicalibus consequitur delectatio intellectualis, sicut omnem operationem intel­ lectualem. Et haec est alia causa propter quam dicit Philosophus eam esse quaeren­ dam : non tamen seorsum nominat eam a de­ lectatione de qua dictum est prius, vel a de­ gendi ratione. Sed iudicium de proportionibus harmoniacis, et delectatio consequens, sunt de his quae sunt secundum rationem rectam, et similia his quae sunt secundum virtutem. Et propter hoc, exercitium in iudicando de ipsis, et in delectando circa ipsas, est quod­ ammodo exercitium ad ea quae sunt secun­ dum virtutem, sicut dicetur consequenter. Et 42 3 — L. VIII, 1. ii IN POLITICORUM secundum hanc viam musica dicitur habere potentiam ad mores: et hoc est tertium, cu­ ius gratia expedit secundum Philosophum exercitari in ea. 1291. — Deinde cum dicit « quod qui­ dem » Prosequitur, producens sermonem de ipsa ad veritatis inquisitionem. Et primo procedit circa praedicta dispu­ tando. Secundo cum dicit, « Prima vero quae­ stio etc. » magis determinando veritatem. Circa primum, primo arguit, quod pueri non sunt erudiendi in musica causa ludi, nec deductionis. Secundo cum dicit, « Eadem quo­ que dubitatio » quod non propter virtutem. Circa primum, primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, « Sed forsan videbitur etc. » ponit opinionem quorumdam contra quoddam dictum, et arguit in contrarium. Circa primum, primo arguit, quod non sint erudiendi in ea causa ludi, dicens quod ex ratione sequenti manifestum est, quod iuvenes non sunt erudiendi in musica causa ludi. Lu­ dus enim non quaeritur nisi propter delecta­ tionem quae in eo est. Illud igitur non est quaerendum propter ludum quod delectatio­ nem non habet. Sed addiscere in pueris dele­ ctationem non habet, est enim eis cum tri­ stitia, quia laboriosum, et quia non appre­ hendunt bonum quod est in eo; ergo ab eis non est quaerendum addiscere musicam, vel quodcumque aliud propter ludum. 1292. — Deinde cum dicit « at vero ne­ que » Arguit, quod nec propter deductionem; di­ cens, quod adhuc pueris et aliis aetatibus si­ milibus secundum morem pueris non oportet attribuere degendi rationem, quae est, ut di­ ctum est, perfectio intellectus in cognitione veritatis. Perfectio autem in cognitione veri­ tatis quodammodo rationem finis habet, et secundum se boni. Finis autem et bonum per se non congruunt pueris et similibus secun­ dum aetatem hanc, quia finis secundum se debetur ei quod perfectum est, pueri autem et similes secundum aetatem hanc imperfecti sunt. 1293. — Deinde cum dicit « sed forte » Ponit opinionem contrariam cuidam dicto: dicens primo, quod forte aliter videbitur con­ tra illud quod conclusum est per primam ra­ tionem, quod pueri erudiendi et exercitandi sunt in musica non gratia ludi, seu delecta­ tionis secundum sensum inexistentium tunc quando erudiuntur vel exercitantur: tunc enim non insunt sicut concludit ratio, sed futuro­ rum, in aetate perfecta quando erunt iam viri perfecti. Sed ipse contra hoc arguit cum dicit, « Quod si hoc tale etc. » dicens, quod si pro­ pter delectationem futuram in aetate perfecta quaerenda est musica, non oportet ipsos fu­ turos perfectos addiscere ipsam cum sunt pueri: sed sicut reges Persarum et Medorum delectari in actibus musicalibus exercitatis per 1290-1294 alios cantatores, vel histriones, non per ipsos. Similiter enim videntur delectari et erudiri cum exercentur per alios, sicut cum per seipsos. Sed ipse solvit rationem hanc cum dicit, « Et enim necesse est melius etc. » dicens, quod immo expedit magis ipsos pueros addi­ scere et exercitari in ea propter delectationem futuram in aetate perfecta, quia est necessa­ rium eos qui exercitati sunt in operibus se­ cundum aliquam artem, et ex illis acquisie­ runt habitum ipsius, melius facere operatio­ nem, quae secundum illam, quam hi qui la­ boraverunt aliquanto tempore in ea quantum ad discere propter lucrum proprium, et dele­ ctationem aliorum, sicut exercitatus in ope­ ribus citharizandi, et ex hoc habens habitum, melius citharizat et magis delectatur. Opera­ tiones enim consuetae, et quae sunt secun­ dum habitum, magis sunt delectabiles, sicut innuit Philosophus secundo Rhetoricorum. Dicit tamen interpres, quod ante illam literam « Etenim etc. » necessarium videtur sibi aliquid deficere. Consequenter cum dicit, « Quod si oportet etc. » arguit contra solutio­ nem praedictam dicens, si oportet pueros ad­ discere musicam, quia melius operantur in aetate perfetea, et magis delectantur tunc ea­ dem ratione oportebit eos laborare circa prae­ parationem pulmentorum et alia servilia, ut melius ipsimet operantur et delectentur poste­ rius. Sed hoc est inconveniens; ergo et pri­ mum videbitur esse inconveniens. Sed manifestum est quod non est simile: quia musica et operatio quae secundum seipsa liberales sunt, et delectationem et dedu­ ctionem liberales habent quae decent liberos: praeparatio autem pulmenti et aliorum ser­ vilium, nec deductionem nec delectationem habent liberalem secundum seipsa, sed sunt servilia: et ideo conveniunt servis et nullo modo liberis. 1294. — Deinde cum dicit « eamdem au­ tem » Arguit, quod non oporteat in ea erudiri iuvenes propter mores, per duas rationes; quarum secundam ponit cum dicit, « Consi­ derare hoc ». Circa primum primo ponit rationem. Se­ cundo cum dicit, « Eadem quoque etc. » ex­ tendit eam ad probandum, quod non valet ad deductionem liberalem. Dicit igitur primo, quod eadem ratio quae dicta est prius facit dubitare, si musica potest meliores secundum mores facere, et propter hoc addiscenda sit : non enim potest meliores secundum mores facere, nisi propter consue­ tudinem indicando et delectando circa ea quae secundum rationem sunt. Sed ad recte iudicare et delectari proportionibus musicali­ bus, non oportet ipsosmet addiscere musi­ cam; audientes enim ab aliis ista videntur posse facere sicut Lacedaemonii: ipsimet enim non addiscunt musicam, et tamen pos­ sunt recte iudicare, ut dicunt, melodias bo- — 424 — 1294-1298 IN POLITICORUM nas et non bonas: ergo non oportet eam ipsos met addiscere. Sed est intelligendum quod mentiuntur La­ cedaemonii dicentes se recte posse indicare melodias, non edocti prius. Nullus enim recte indicat nisi quae novit. Non novit nisi quae accipit vel inveniendo per se, vel addiscendo ab alio, secundum Aristotelem in elenchis: ergo nullus potest recte indicare nisi de his quae didicit. Sumitur autem hic addiscere, se­ cundum quod communiter se habet ad acci­ pere ab alio, vel invenire per seipsum; ad propositum enim non refert. 1295. — Deinde cum dicit « eadem au­ tem » Extendit eam ad probandum de deductione; dicens, quod eadem ratio dubitare facit, si utendum est ipsa musica addiscendo eam pro­ pter deductionem et occupationem diuturnam, sunt enim liberales. Possunt enim occupari et deduci aequaliter, ut videtur, circa musicalia, et ipsis, et aliis operantibus. 1296. — Deinde cum dicit « considerare autem » Ponit secundam rationem, et loquens secun­ dum opinionem gentilium qui multitudinem deorum ponebant, inter quos lovem princi­ palem credebant, dicit quod ad declaratio­ nem eius quod dictum est, expedit conside­ rare existimationem quam habemus de iis, et de his qua circa ipsos, et etiam ea quae di­ cunt poetae de ipsis. lupiter enim qui existi­ matur principalis secundum eos, et cui at­ tribuunt actiones liberales, non cantat, nec citharizat poëtis, hoc est, poëtae non attri­ buunt sibi has operationes, quamvis attribuant ei auditum et iudicium de talibus: sed illos qui exercent operationes tales vocamus viles magis; et adhuc recte agere actiones liberales non interest viri inebriati, aut etiam ludentis. Sed cantans musicalia, aut quasi inebriatus est, aut sicut ludens : ergo cantare musicalia non est viri perfecti. Et posset haec esse tertia ratio principalis. Et adiungit, quod de his forte convenienter liet consideratio. 1297. — Deinde cum dicit «prima au­ tem » Determinat veritatem circa praedicta. Et primo resumit dubitationes. Secundo cum dicit, « Rationabiliter etc. » dissolvit eas. Dicit igiti”· primo, quod prima quaestio de musica est, utrum sit ponenda disciplina quaedam ad virtutem moralem secundum se appetibilis, aut non, et quid potest, et quam virtutem habet. Iterum quae dubitata sunt prius, utrum disciplinae, aut ludi, aut de­ ductiones. 1298. — Deinde cum dicit « rationabiliter autem » Dissolvit praedictas dubitationes, manife­ stans, quod participandum est musica propter tria praedicta. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit. « Utrum autem etc. » inquirit utrum debeat participare utrique parti musicae, et ei quae L. VIH, 1. ii consistit in proportionibus sonorum, quae cantativa dicitur, et ei quae in instrumentis, quae instrumentalis vocatur. Circa primum primo declarat quod parti­ cipandum est musica propter ludum et dedu­ ctionem. Secundo cum dicit, « De commu­ nione autem etc. » quod valet ad virtutem et mores. In his dissolvuntur tria quaesita prius. Circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, « Quaecumque enim » declarat propter quid plures requiescunt in delectationibus quae secundum musicam, et finem in eis ponunt. In prima parte dicit, quod rationabile est addiscere musicam, et ei participare, propter tria praedicta, scilicet ludum, deductionem, et disciplinam et mores. Et de ludo et deductione, hac manifestum est primo. Ludus enim propter requiem quae­ ritur, ct gratia ipsius. Requies autem de ne­ cessitate delectationem habet sibi adinvicem, quia requies medicina quaedam est tristitiae inductae per laborem prius; per ipsam enim est remissio laboriosi motus fatigantis et tri­ stitiam inducentis. Remissio autem fatigantis, et contristantis est delectabilis. Deductio au­ tem, quae est operatio quaedam intellectus se­ cundum rationem, non solum secundum se rationem boni et eligibilis habet, sed etiam delectationem habet adiunctam: et felicitas aggregatur ex his duobus, videlicet ex per­ fecta operatione intellectuali, ct ex delecta­ tione: sed ex perfecta operatione intellectuali per se et essentialiter, ex delectatione autem sicut ex conveniente per se. Perficit enim de­ lectatio felicitatem sicut superveniens finis, ut decor iuvenlutem, sicut dicitur decimo Ethi­ corum. Ex quo manifestum est, quod ex quo lu­ dus secundum se delectationem habet, et de­ ductio quoddam bonum intellectuale est, et delectationem habet secundum seipsam, et quicquid est bonum secundum intellectum, et secundum se delectationem habens, quaeren­ dum est quodammodo gratia ludi cuiusdam, et deductionis. Musica autem secundum se delectabilissi­ ma est, et nuda existens, idest non cum melodia, et cum melodia: dicit enim Musaeus quod cantare delectabilissimum est homini : propter quod in conventibus hominum et de­ ductionibus rationabiliter utuntur ipsa, sicut potente inducere laetitiam et delectationem. Sunt etiam jn ipsa theoremata, in quorum consideratione consistit bonum intellectus per se et delectatio; ergo manifestum est, quod rationabiliter quaerenda est gratia ludi cuius­ dam et deductionis. Et propter hoc aliquis opinabitur secundum rationem, quod expedit iuniores erudiri et assuefieri in ea. Quaecum­ que enim sunt delectabilia sine nocumento operantis vel alterius, non solum convenien­ tia sunt ad finem inquantum augent operatio­ nem, sed etiam ad requiem, inquantum remit­ tunt tristitiam quae a labore est. - - 425 — L. VIH, 1. ix IN POLITICORUM 1299. — Deinde cum dicit « quaecumque enim » Declarat propter quid plures quaerunt re­ quiescere in delectationibus musicalibus et finem ponunt in eis. Primo facit primum. Secundo cum dicit, « Contingit autem etc. » secundum. In prima parte dicit: quoniam pauci ho­ mines attingunt ad finem ultimum vitae hu­ manae et raro, tum propter impedimenta ex parte naturae, aut consuetudinis, aut etiam exteriora, multi autem et frequenter requie­ scunt, quia fugiunt naturaliter tristitiam quae est ab operatione laboriosa quae remittitur per ipsam, et utuntur ludis musicalibus, et aliis, non quantum ad plus, idest ad pluralia, sed propter delectationem solam, utile videtur eis requiescere in delectationibus quae sunt in actibus ipsius. Ex quo enim non possunt at­ tingere ad felicitatem quae in fine humano est, quaerunt autem ipsam delectationem per se et requiescunt in ea quae in ludo et mu­ sica, ad istam enim attingere possunt. 1300. — Deinde cum dicit « accidit au­ tem » Declarat propter quid finem in ipsis fa­ ciunt, dicens, quod contingit homines facere ludos et delectationem, quae est in eis, finem. Et ratio huius est, quia finis vitae humanae quamdam habet delectationem, non quamcumque, sed maximam. Similiter ludus et mu­ sica habent quamdam delectationem; et ideo quaerentes primam quae in fine est, non at­ tingentes, accipiunt illam quae in ludis et musica pro ipsa quae nobilior est, per hoc quod ista similitudinem quamdam habet ul­ timi finis. Finis enim ultimus non est gratia alicuius futuri, aut etiam facti eligibilis. Hoc enim dicimus finem ultimum, propter quod sunt omnia alia, et ipsum non propter aliud. Delectationes etiam tales quae sunt in ludis aut musica, non quaeruntur propter aliquod futurum, nec sunt gratia ipsius, sed magis gratia laboris et tristitiae factorum, ut remit­ tantur vel exterminentur. Causa igitur propter quam aliqui quaerunt felicitatem et finem sibi per huiusmodi delectationes, haec est, et hanc rationabiliter existimabit aliquis. 1301. — Deinde cum dicit « de eo au­ tem » Ostendit quod participandum est musicae, quia aliquo modo disponit ad virtutes mo­ rales. Et primo praemittit intentum suum. Secun­ do cum dicit, « Sed videre si qua etc. » dat modum et ordinem considerandi. Tertio cum dicit, « At vero quod efficiantur etc. » prose­ quitur. In prima parte dicit, quod quaerendum est consequenter, utrum expediat communicare musicae non propter hanc causam solam, pu­ ta deductionem, sed propter hoc quod utilis est ad requiem operationis laboriosae, et non solum ad hoc. Sed quaerendum est, quia forte praedicta 1299-1304 accidunt ipsi, an natura ipsius honorabilior existens ordinetur ad aliquid honorabilius quam sint dictae opportunitates. Oportet enim in musica non solum communicare communi delectationi quae secundum ipsam est, quam sentiunt universaliter omnes: (tales enim de­ lectationem naturalem habent quae causatur ex motu proportionali auditus per actum ipsius, propter quod exercitium ipsius diligitur ab omnibus aetatibus et ab habentibus quos­ cumque mores), sed etiam videre oportet ul­ terius si aliquid confert ad virtutem moralem et ad operationem rectam quae est secundum animam. 1302. — Deinde cum dicit « sed videre » Dat ordinem considerandi; dicens, quod hoc ipsum, quod aliquid confert ad mores et ad animam, manifestum erit, si quales qui­ dam, hoc est dispositi ad mores, efficiantur per ipsam, et hoc declaratum fuit prius. 1303. — Deinde cum dicit « at vero » Prosequitur. Et primo ostendit, quod qua­ les quosdam et bene dispositus ad mores fa­ cit. Secundo cum dicit, « Palam quia docen­ dum etc. », ex hoc concludit iuvenes debere erudiri in ea. Primum ostendit, primo per signa. Secundo cum dicit, « Quoniam autem accidit etc. » per rationem. Adducit autem duo signa: quorum secundum ponit cum dicit, « Adhuc autem etc. ». In prima parte dicit, quod manifestum est, quod per usum musicae quales quidem et bene dispositi ad mores sumus, et per alia multa et per melodias Olympi, quibus sacer­ dotes gentiles lovis qui colebatur in Olympo monte Graeciae, utebantur in sacris ipsius ad deductionem colentium exercitandam. Per usum enim istarum rapiebantur animae ho­ minum quasi alienatorum a sensibus exterio­ ribus et immobilium factorum propter inten­ tionem animae circa aliquid intrinsecum. Ra­ ptus autem est passio quaedam factiva moris, seu consuetudinis circa animam ad aliquid si­ mile. Ex quo manifestum est, quasi per si­ gnum quoddam, quod melodiae musicae qua­ les quosdam et dispositos faciunt ad mores. 1304. — Sed ad videndum quid sit ra­ ptus, ct secundum quam partem animae et propter quam causam, est intelligendum, quod raptus proprie et principaliter dictus, motus quidam tractus est; tractus autem mo­ tus violentus est ab alio ad se vel ad alte­ rum, sicut dicitur septimo Physicorum. Vio­ lentum autem est cuius principium est ab ex­ tra, non conferente vim passo. Et ideo raptus est motus alicuius praeter inclinationem eius naturalem vel voluntariam a principio extrinseco. Huiusmodi autem violentia potest conside­ rari vel quantum ad terminum el modum mo­ tus simul, ut cum ignis ab aliquo extrinseco rapitur deorsum, vel quantum ad modum mo­ tus tantum, ut cum velocius propellitur sur­ sum quam natus sit moveri. Deinde autem 1304-1308 IN POLITICORUM L. VIII, 1. n Confirmat id quod dixit, sumpto loco ab eo per similitudinem hanc translatum est nomen quod minus videtur. Dicit enim quod etiam eius ad signandum motum hominis secundum audientes aliqua verba quae repraesentent ali­ animam ad aliquid ad quod secundum se non quid aut triste aut iucundum afficiuntur etiam habet inclinationem, vel eo modo quo non si cum nulla melodia aut versu exprimantur, habet, sed non ad quemcumque talem. Sed quod tamen minus videbatur: ergo cum verbis cum naturale sit homini intclligere ex phan­ adiungitur melodia, quae habet maiorem vim tasmatibus sensibilibus exterioribus secundum ad movendum propter conformitatem ad ani­ actum existentibus, translatum est ad signifi­ candum operationem intellectualem qua ho­ mam ed potentiam auditus, multo magis per musicam afficietur animus audientis ad diver­ mo fertur in aliquod intellectuale vel sibi connaturale vel supra naturam, per aversionem sas animi passiones. 1307. — Deinde cum dicit « quoniam au­ sensuum ad interiora et eorum immobilitatem » tionem. Hoc idem per rationem declarat. Videtur au­ 1305. — Ex quo apparet quid sit raptus ut hic sumitur. Est enim operatio partis ani­ tem ratio ipsius esse haec. Assuefieri indicare mae intellectualis secundum quam ab aliquo recte de actionibus moralibus, et recte gaude­ re et delectari in eis, est efficacissimum ad re­ extrinseco fertur in aliquid non naturale sibi, ctitudinem morum et actionum moralium : aut naturale, per aversionem et immobilitationem sensuum. Et quia operatio partis ani­ sed assuefieri iudicare recte de harmoniis mae appetitivae est secundum eius inclina­ musicalibus et delectari secundum rationem in tionem et a principio intrinseco non violento; eis est assuefieri recte iudicare de actionibus raptus autem e contrario non potest esse moralibus et delectari in eis recte; ergo hoc operatio partis animae appetitivae sensibilis est efficacissimum ad rectitudinem actionum vel intellectualis. Causa autem ipsius per se moralium. et naturalis videtur esse intensio vehemens Istius rationis primo probat maiorem. Se­ animae circa aliquid, quae est vel ex vehe­ cundo cum dicit, « Sunt autem similitudines menti desiderio attingendi ad aliquid vel fu­ etc. » minorem. giendi ab aliquo, vel vehemens adhaesio ad Maiorem autem probat sic. Quoniam musi­ aliquid per dilectionem vel delectationem, vel cae, idest actiones quae sunt secundum mu­ delectatio maxima circa aliquid. Ex hoc enim sicam, sunt de numero delectabilium secun­ quod aliquis vehementer intendit circa ali­ dum se, sicut dictum est prius, virtus autem quid intrinsecum, contingit ciuod anima revo­ moralis consistit circa delectationes et tristi­ cet spiritum qui est primum instrumentum tias, amorem et odium, et circa alias huius­ sensus et motus ab exterioribus ad sensitivum modi passiones, sicut circa propriam materiam, et cogitativum primum, circa quae magis tunc circa quam quaerit illud quod secundum ra­ laborat. tionem et medium: est manifestum, quod ni­ Hoc enim est de proprietatibus naturae hil oportet addiscere, et nihil ita assuefieri ad mittere spiritum ad locum ubi magis indiget: generationem habituum moralium rectorum et et per consequens sensus exteriores et mem­ actionum ipsorum, sicut iudicare recte de mo­ bra immobilitantur, et efficitur homo quasi tibus ipsarum passionum et de his quae circa immobilis et sine sensu exteriori in actu: et ipsas, et delectari secundum rationem in eis. tunc anima non laborans in sensu vel motu Cuius ratio est, quia ad rationem et generatio­ exteriori corporis quasi libera speculatur ma­ nem virtutis moralis requiritur recta ratio, per gis circa aliqua quae vel sunt supra commu­ quam discernatur illud quod rectum est, et nem potestatem hominum, aut secundum na­ secundum rationem, quas consequitur delecta­ turam, non tamen cum sensu exteriori, quod tio proportionalis, sicut apparet ex secundo est magis naturale. Qui autem paucos et de­ Ethicorum. biles spiritus habent et bene mobiles, cum 1308. — Deinde cum dicit « sunt autem i> minori intensione animae circa aliquid intrin­ Probat minorem. Videtur autem probare eam secum rapiuntur. Non enim possunt pauci per rationem hanc. Assuefieri iudicare de eo, spiritus et debiles, sufficere ad motum for­ quod est simile actionibus et delectationibus tem interiorem et exteriorem, sicut accidit in moralibus, est assuefieri iudicare de ipsis actio­ mulieribus quibusdam. Qui autem habent nibus moralibus, et delectari in eis: sed harabundantes spiritus non rapiuntur nisi cum ; moniae musicae sunt similes passionibus et vehementissima intensione animae circa ali­ I habitibus et actionibus moralibus; ergo assue­ quid, sicut in viris quibusdam accidit. Ve­ fieri iudicare et delectari recte in harmoniis hemens autem desiderium, seu dilectio vel de­ musicis, est assuefieri iudicare et delectari re­ lectatio, quae faciunt vehementem intensio­ cte in habitibus et actionibus moralibus. nem animae, vel causantur a vehementi con­ Istius rationis primo ponit minorem cum sideratione intellectus immediate vel ab ali­ quadam declaratione eius. Secundo cum dicit, qua superiori causa immediate movente volun­ « Assuetudo autem in similibus etc. » maiorem tatem ipsam, vel ab interiori, scilicet causa et probationem eius. Tertio cum dicit, « Ac­ superiori mediante intellectu. cidit autem sensibilium etc. » regreditur ad de­ 1306. — Deinde cum dicit « adhuc au­ clarandum minorem. tem » Dicit igitur primo, quod passionum simili427 — L. VIII, 1. π IN POLITICORUM tudines, puta irae et mansuetudinis, timoris et audaciae et huiusmodi, adhuc autem et ha­ bituum, sicut fortitudinis et temperantiae, liberalitatis et illiberalitatis et huiusmodi, et aliorum habituum contrariorum his, et univer­ saliter aliorum moralium, puta electionum et operationum, inveniuntur naturaliter in melodiis musicalibus et rhythmis. Melodiae enim musicae et rhythmi in quibusdam determinatis proportionibus numerorum circa sonos vel temperantiam consistunt: similiter passiones animae consistunt in quadam determinata pro­ portione agentis ad passum, et consequuntur aliquam determinatam proportionem calidi et frigidi, humidi et sicci : ira enim est accensio sanguinis circa cor, et timor infrigidatio quae­ dam : habitus etiam morales in quadam de­ terminata ratione appetitus ad rationem mo­ vendi, virtutes etiam in quadam media ratione extremorum consistunt, similiter et omnia alia moralia. Et hoc etiam manifestum est ad sen­ sum; quia audientes aliquas melodias aut rhy­ thmos, transmutantur secundum animam, ali­ quando quidem ad iram, aliquando ad man­ suetudinem, aliquando ad timorem : quod non est nisi propter aliquam similitudinem istorum ad illa. 1309. — Deinde cum dicit «assuetudo au­ tem » Ponit maiorem, et probat, dicens, quod as­ suesci gaudere et tristari in eis, quae sunt si­ milia delectationibus et tristitiis moralibus, est propinquum ei quod est delectari in eisdem: quia illud quod est simile alicui, quasi eodem modo se videtur habere ad veritatem sicut il­ lud. Similia enim parum distare videntur: si­ militudo enim unitas quaedam est. Talia au­ tem accipit intellectus ut eadem frequenter, sicut dicitur secundo Physicorum. Et ideo as­ suefieri in eis quae sunt similia alicui, est assuefieri quodammodo in illo. Verbi gratia, si aliquis respiciens vel considerans imaginem formae alicuius, puta Herculis, et delectetur in ipsa secundum quod imago est forma illius, visio formae ipsius Herculis secundum seipsam de necessitate erit sibi delectabilis, et magis, quoniam propter quod unumquodque tale, et illud magis, sicut dicitur primo Posteriorum. 1310. — Deinde cum dicit « accidit au­ tem » Regreditur ad declarandum minorem. Et primo tangit, quod in sensibilibus secun­ dum alios sensus, aut nullae aut modicae sum similitudines morum. Secundo cum dicit, « In melodiis autem ipsis etc. » declarat, quod in his quae sunt secundum auditum, sunt mani­ festae. Circa primum est intelligendum. quod in sensibilibus secundum unumquemque sensum, sunt aliquae similitudines passionum et habi­ tuum moralium, et actionum; quoniam omnia sensibilia consistunt in aliquibus proportioni­ bus determinatis primorum suorum, quemad­ modum passiones et habitus, et alia moralia. Adhuc etiam videmus, quod ad aliquas al- 1308-1311 terationes factas ab ipsis sensibilibus secun­ dum unumquemque sensum movetur ad ali­ quas actiones vel passiones morales bonas vel malas, quod non est nisi propter aliquam si­ militudinem: quare in omnibus invenitur ali­ qua similitudo istorum. Verum tamen non m omnibus aequaliter: cum enim omnia moralia sequantur apprehensionem aliquam secundum rationem, rationabile videtur, quod sensibilia secundum illos sensus, quae nos magis cogno­ scere faciunt secundum rationem, maiorem habeant similitudinem secundum quod huius­ modi, ad moralia : tales autem sunt visus et auditus secundum Aristotelem libro de Sensu. Et ideo in sensibilibus secundum istos sen­ sus magis existunt similitudines morum. In tangibilibus, autem, quae maxime materialia sunt, et prima secundum viam generationis, minime; in gustabilibus autem et odorabilibus modice, propter propinquitatem eorum ad tangibilia. Adhuc autem magis manifeste inveniuntur in audibilibus quam in visibilibus. Rationa­ bile enim est, quod in sensibilibus secundum illum sensum inveniantur magis manifeste, qui magis faciunt ad cognitionem secundum ratio­ nem quam praeexigunt omnia moralia in actu : ad hoc autem magis facit auditus secundum accidens. Sermo enim audibilis existens causa est disciplinae non secundum se, sed secun­ dum accidens: ex nominibus enim constat; nominum vero unumquodque symbolum est, sicut dicitur libro praedicto de Sensu. Et ideo rationabiliter in audibilibus inveniuntur magis manifestae similitudines moralium in actu quam in visibilibus. Adhuc autem audibilia fortius movent quam visibilia et pluribus modis. Visibilia enim mo­ vent visum sola quadam alteratione tenui, et quasi insensibili. Audibilia autem movent se­ cundum alterationem quamdam, et secundum motum quemdam localem medii et organi. Quare manifestius excitant passiones similitu­ dinem habentia. 1311. — Hoc supposito, dicit Aristoteles quod in sensibilibus quae sunt secundum alios sensus, contingit nullam existere similitudinem morum, sicut in gustabilibus et tangibilibus. Similiter autem et odorabilibus. Dicit autem nullam, quia paucam et immanifestam : quod autem paucum et immanifestum est, nihil re­ putatur. In visibilibus autem invenitur aliqua, sed debilis: figurae enim quae maxime com­ prehenduntur a visu, maxime videntur esse tales. Sunt enim quaedam acutae, quaedam obtusae, sicut et passiones, sed secundum mo­ dicum sunt similes; et ideo non multum mo­ vet haec similitudo. Et iterum omnia visum habentia habent sensum huiusmodi figurarum, et tamen non omnia attingunt ad mores: quod tamen videtur si proprie similitudinem haberent ad ipsos. Iterum figurae et colores non sunt proprie similitudines morum expres­ sae sicut harmoniae, sed magis signa quaedam coincidentia cum ipsis moribus. Et talia signa 1311-1315 IN POLITICORUM morum bene contingit accipere in passionibus sensibilibus, non solum in visibilibus, sed in odorabilibus et tangibilibus et aliis. Sed dif­ fert secundum quantitatem; quia manifestius inveniuntur in visibilibus, quam in aliis, et circa horum speculationem quantum ad re­ ctum iudicium et delectationem convenientem oportet contemplari iuvenes, intendentes con­ siderationem istorum propter mores, non figu­ ras et picturas Pausionis, qui pictor erat ima­ ginum repraesentantium turpia et inhonesta, sed eas quas Polygnotus, qui pingebat figuras repraesentativas honestorum, et si quis alius fuerit pictor aut sculptor figurarum repraesentativarum moralium. 1312. — Deinde cum dicit « in melodiis » Declarat, quod in audibilibus manifeste in­ veniuntur similitudines morum. Et hoc primo declarat in melodiis musicis. Secundo cum dicit, « Eodem modo habent etc. » declarat eodem modo se habere in rhy­ thmis. Tertio cum dicit, « Ex his quidem igi­ tur » infert conclusionem principalem. In prima parte dicit, quod in ipsis melodiis musicalibus manifeste inveniuntur imitationes morum: et hoc manifestum est: natura enim ipsarum harmoniarum tantum differt, ut au­ dientes slatim aliter et aliter disponantur se­ cundum passiones et motus, et non eodem mo­ do se habeant homines in audiendo unam­ quamque ipsarum; sed in audiendo quasdam efficiuntur planctivi, et quasi contracti per re­ tractionem spirituum ad interiora, cuius est illa quam dicimus lydiam mixtam. Est autem lydia mixta melodia vel canti­ lena septimi toni, quae propter acumen ma­ gnarum vocum, fortiter percutit spiritus et retrahit ad interiora, propter quod ad com­ passionem disponit. Alias autem audientes, puta remissas, ma­ gis disponuntur ad mollitiem, cuiusmodi sunt forte ea quae dicitur lydia, quae est melodia quinti toni, et ea quae dicitur hypolydia, quae est sexti toni, quae propter remissionem vo­ cum et motuum maxime per semitonia, quae frequenter accipiunt, manifeste videmus mo­ vere ad mollitiem. Alias autem audientes be­ ne disponuntur et constanter se habent in operibus. Talis autem est illa quae dicitur dorica sola, quae est cantilena primi toni, quae maxime moralis est. Aliae autem sunt quae raptos faciunt, sicut ea quae dicitur phrygia, quae est melodia tertii toni, quae propter fortem percussionem in vocibus for­ tissime revocat spiritus ab exterioribus ad in­ teriora, quod disponit ad raptum. Ita enim dicunt, et convenienter, illi qui circa hunc ludum musicae philosophati sunt, et accipiunt testimonia rationum suarum ex ipsis operibus. Sic igitur apparet quod in melodiis maxime sunt similitudines morum, et quod homines per ipsas disponuntur ad eos. Quod maxime videtur contingere propter duo: quorum alterum accidit ex parte opera­ tionis vel consequentis ipsam operationem L. VITI, 1. !i animae. Sensus enim auditus in quadam me­ dia ratione consistit. Et ideo cum movetur a sono sibi proportionabili, est delectatio secun­ dum ipsum sensum : cum etiam ratio in au­ ditu secundum actum indicat mediam ratio­ nem tonorum, et in intelligendo est dele­ ctatio intellectualis proportionalis delectationi quae est in operibus moralibus consistentibus in eadem proportione: delectatio autem in aliqua operatione adauget operationem illam, sicut dicitur in decimo Ethicorum, et per con­ sequens eam quae ei assimilatur. Alterum autem ex parte dispositionis ma­ teriae et organi; quoniam spiritus organum est primum omnium virtutum animae et sen­ sitivarum et motivarum; et ideo diversus mo­ tus spirituum vel per alterationem, vel per hanc et motum localem ex quibus contingit contractio vel ebullitio vel expulsio, diversi­ mode disponitur homo ad passiones vel actio­ nes. Hoc autem modo harmoniae musicae maxime possunt movere spiritum diversimode secundum diversitatem earum. 1313. — Deinde cum dicit « eodem modo » Declarat idem de rhythmis: dicens, quod eo­ dem modo se habent illa quae circa rhythmos. Quidam enim ipsorum habent virtutem per quam disponunt ad morem stabilem. Alii au­ tem per quam disponunt et ad instabilem. Et iterum quidam ipsorum habent motus ad one­ rosa et illiberalia magis, alii autem ad dele­ ctabilia et illiberalia. Est autem rhythmus nu­ merus syllabarum determinatus in oratione si­ mili fine terminatus. 1314. — Deinde cum dicit « ex iis qui­ dem » Infert conclusionem principalem; dicens, quod ex his, quae dicta sunt, manifestum est quod musica qualem quemdam et bene di­ spositum ad morem potest facere: quare ma­ nifestum est, quod utilis est ad mores. 1315. — Deinde cum dicit « palam quia » Concludit ex dictis, iuvenes debere erudiri in ea, adjungendo novam rationem ad hoc, et dicit: si musica qualem quemdam et bene dispositum ad mores nata est facere; in eo autem, quod disponit ad mores, expedit iu­ venes erudiri et assuefieri in musica. Est etiam disciplina musicae conveniens naturae puero­ rum tantillae et parvae existent! propter aliam rationem. Iuvenes enim non possunt susti­ nere aliquid indelcctabile vel contristans pro­ pter aetatem: habent enim operationem sen­ suum perfectam propter vigorem virtutum. Tales autem operationes consequuntur for­ tes delectationes; et ideo fortiter delectantur, nec possunt sustinere tristitias. Harmoniae au­ tem musicae sunt de natura delectabilium. Si­ militer autem et rhythmi. Est enim quaedam similitudo naturalis rhythmorum ad harmonias. Utrumque enim consistit in proportionibus numeralibus. Et quia harmonia est delectabilis secundum se, multi antiquorum sapientum dixerunt, alii animam esse idem quod har­ moniam, alii autem habere harmoniam, sic­ — 429 — L. VIil, 1. π IN POLITICORUM 1316-1321 ut Plato, et sequentes ipsum, dicentes animam I ad occupationem. Disciplina autem, idest reI ctus usus ipsius, reservanda est magis prove­ esse numerum seipsum moventem. ctis secundum aetatem, qui magis discernere 1316. — Deinde cum dicit « utrum au­ possunt quid est secundum artem et quid non. tem » Quod igitur expediat iuvenes erudiri in mu­ Inquirit, utrum oporteat participare musi­ sica per communicationem operum, manife­ cam quantum ad actum utriusque partis eius, stum est. cantativae scilicet et instrumentalis. 1319. — Deinde cum dicit « decens au­ Et primo manifestat, quod sic. Secundo tem » cum dicit, « Decens autem, et non decens Declarat quod differenter oportet se habe­ etc. » declarat, quod differenter oportet se ha­ re in hoc secundum aetates diversas, simul bere quantum ad hoc, secundum diversas cum hoc removendo quamdam increpationem aetates. adductam in contrarium prius. Circa primum primo praemittit dubitatio­ Et primo praemittit intentum suum. Secun­ nem, dicens quod post ea quae dicta sunt, do cum dicit, « Primo quidem etc. » prose­ est considerandum, utrum opportunum sit ad quitur. bonam dispositionem civium eosdem addisce­ In prima parte dicit, quod in usu musicae re musicam et exercitari in ea quantum ad quid sit decens et non decens secundum ae­ utendum actu, idest cantando, et manu ope­ tates diversas, puta juventutis et senectutis, rando, hoc est tangendo organa, aut non se­ non est difficile sapientem determinare, nec cundum quod propositum fuit prius. etiam solvere rationem opinantium exercitium 1317. — Deinde cum dicit « non immain musica inutile et sordidum esse. nifestum » 1320. — Deinde cum dicit « primo qui­ Dissolvit eam; ostendens, quod expedit dem » communicare musicam secundum utrumque Prosequitur; et primo primum. Secundo se­ modum, per duas rationes. Quarum secundam cundum, cum dicit, « De increpatione autem tangit, cum dicit, « Simul autem etc. ». facta etc. ». Primo igitur dicit, quod manifestum est, Primo igitur dicit, quod exercitium in his quod communicare actibus musicalibus ma­ quae secundum musicam non aequaliter com­ gnam differentiam secundum praeeminentiam petit, nec eodem modo secundum omnem ae­ habet ad faciendum iuvenes quales quosdam tatem. et bene dispositos. Studiosum enim indicium Primo enim hoc manifestum est quod om­ de moralibus vel de eorum similibus multum nibus operibus musicae, cantativae scilicet et valet ad bene disponendum eos ad mores, instrumentalis, oportet participare propter re­ sicut dictum est prius. Sed ex hoc, quod ali­ ctitudinem et certitudinem iudicii, quod se­ quis communicat operibus musicae, studiosius cundum se bonum et delectabile est, sicut iudicat de eis quae sunt similia moribus. quaedam perfectio intellectus et in ordine ad Unum enim de numero impossibilium est, mores, sicut dictum est prius. luniores autem aut valde difficillimum est illos iudicare de rectitudinem iudicii simpliciter habere non agibilibus bene qui non communicaverunt possunt propter motum multum existentem operationibus. Studiosum enim indicium est in eis, et propter jnexperientiam, possunt ta­ per facilem et delectabilem reductionem in men multum laborare. Seniores autem e con­ principia prima. Facilis autem et delectabilis trario minus laborare possunt, rectius autem reductio in principia non est nisi per habi­ iudicare propter quictationem et experientiam. tum inclinantem ad modum naturae, qui ge­ Et propter hoc, opportunum est iuvenes par­ neratur in nobis ex frequenti operatione. Et ticipare musicam utendo operibus et cantan­ iterum ad rectitudinem iudicii exigitur certi­ do et instrumenta tangendo; seniores existen­ tudo, quae maxime videtur in agibilibus cau­ tes opera ipsa dimittere propter debilitatem; sari ex operibus. Opoortunum est igitur par­ audiendo autem, bene posse iudicare rationes ticipare musicam quantum ad actus opera­ harmoniarum propter virtutem et perfectio­ tiones. nem intellectus, et delectari recte consequen­ 1318. — Deinde cum dicit « simul au­ ter propter hoc quod eruditi sunt prius in tem » his in iuventute. Ponit secundam rationem, dicens, quod si­ 1321. — Deinde cum dicit « de increpa­ mul cum eo quod dictum est, quod oportet tione » pueros mobiles existentes habere aliquid circa Intendit removere increpationem quorum­ quod occupentur. Et ideo convenienter intro­ dam volentium excludere musicam a juve­ ductum est instrumentum, quod dicitur Arnibus. chitae tabella, ita dictum ab inventore ArEt primo tangit ex quibus contingit eam chita, quem attribuunt pueris, ut circa istam removeri. Secundo cum dicit, « Manifestum occupati non destruant aliquid eorum quae in igitur etc. » declarat quae et qualia oportet domo sunt. Iuvenes enim, propter multitudi­ esse ista. nem motuum in eis existentium propter aeta­ Primo igitur dicit, quod non est difficile tem, quiescere non possunt. Et propter hoc, dissolvere increpationem per quam quidam ludus illius tabellae conveniens est eis saltem — 430 — 1321-1324 IN POLITICORUM L. VIII, 1. n habentes delectantur, sicut quaedam animalia increpant musicam et usum ipsius. Illud enim rationabiliter increpandum videtur quod iubruta et multitudo puerorum et etiam vilium venes viles facit et male dispositos secundum hominum sive servilium. intellectum; boc autem facit musica et usus 1323. — Deinde cum dicit « palam au­ ipsius, ut dicunt. Quaedam enim melodiae ad tem » mollitiem disponunt, quaedam alia quae di­ Declarat in speciali quae et qualia oportet strahunt ab operibus secundum rationem; et I esse musicalia, et in quibus exercitandum est ideo rationabiliter increpanda est. Non est, ad mores. inquit, difficile solvere ipsam, considerando Et primo declarat quae et qualia oporiet usque ad quantum oportet communicare mu­ esse organa in quibus exercitandum est. Se­ sicam eis qui intendunt ordinare actiones pue­ cundo cum dicit, « Considerandum adhuc rorum ad bonum civile. etc. » quibus melodiis et rhythmis utendum est Non enim quantumcumque communican­ magis ad mores. dum est ei; sed inquantum utilis est ad rem­ Circa primum primo ostendit ex praece­ publicam, et considerando qualibus melodiis dentibus, in quibus organis exercitandum vel et qualibus rhythmis communicandum est. Ad­ non exercitandum. Secundo cum dicit, « Ad­ huc etiam in qualibus organis erudiendum et huc autem non est ipsa fistula etc. » manife­ exercitandum. In istis enim est differentia stat hoc per rationem. quaedam ad propositum, et in ipsis est solu­ In prima parte dicit, quoniam non est tio increpationis propositae. Nihil enim pro­ utendum organis in quibus movendis gravatur hibet, immo manifestum est melodias et corpus immoderate et quae immoderatae per rhythmos et organa aliqua mala disponere iusonum eorum excitant spiritus, sed magis venes secundum intellectum et utiles facere. moderatis. Alia autem bene disponere ad intellectum et Manifestum est ex hoc qualibus organis mores. Et ideo expedit considerare quibus utendum ad mores et qualibus non. Non enim organis melodiis et rhythmis utendum est ad utendum est ad disciplinam fistula. Fistula autem est organum universaliter, quod so­ bonum intellectus et mores, et quibus non. Et per hoc tolletur praedicta increpatio. nat per expulsionem spiritus. Et est intelli­ 1322. — Deinde cum dicit « manifestum gendum dictum Aristotelis, ut videtur, de fi­ igitur » stulis illis quae exsufflatione multi spiritus in­ digent ad hoc ut reddant sonum, et immo­ Declarat quae et qualia oportet esse musicalia, quibus utendum ad bonum intellectus deratum sonum faciant, sicut tibiae et rau­ sae quaedam. Tales enim propter multam ex­ et mores. Et primo in universali. Secundo cum dicit, sufflationem spiritus gravant corpus, ct pro­ « Palam autem ex iis etc. » in particulari. pter magnitudinem soni nimis excitant spiri­ In prima parte ipse dicit, quod manife­ tus. Nec etiam utendum est organis quae propter magnitudinem, sed et confusionem stum est, quod eruditionem et usum ipsius musicae oportet esse tantum et tale, et per soni confundunt spiritus, sicut cythara et sitalia, ut non impediant hominem ad actiones quid alterum tale est; sed illis magis uten­ civiles futuras, neque faciant corpus ipsius dum est, quae bene disponunt auditores se­ male dispositum ad operationes intellectus et cundum corpus et secundum animam ad mo­ inutile ad bellicas opportunitates et civilia res, aut ad ludos musicos, aut alios qui eis exercitia propter debilitationem: ad exerci­ proportionantur. tium quidem et paulativam assuefactionem 1324. — Deinde cum dicit « adhuc au­ nunc, ad eruditiones autem praedictas poste­ tem » rius. Omnia enim quae circa iuniores sunt, Probat hoc per rationem. oportet commensurari et determinari secun­ Et primo de fistula. Secundo cum dicit, dum hoc quod utilia sunt ad finem reipu­ « Quoniam autem organorum etc. » de or­ blicae, quod est bonum perfectum secundum ganis. intellectum. Circa primum primo probat quod ad aliud Contingit autem bene se habere iuvenes cir­ utendum est fistula. Secundo cum dicit, « Ap­ ca eruditionem in musicalibus, si illi qui inci­ ponamus autem quod accidit etc. » quod non piunt ire ad agones non elaboraverint in co­ ad disciplinam. gnitis organis laboriosis et gravantibus cor­ In prima igitur parte dicit, quod praeter ea quae dicta sunt, manifestum est, quod pus ad motum, labore immoderato gravante corpus et virtutem eorum, nec etiam exer­ fistula non est organum disponens ad mores, ceant se in mirabilibus et superfluis operibus, sed magis propter magnitudinem et multitudi­ nem soni est excitativum irae, propter for­ qui nunc deduxerunt ad ludum agonisticum, tem motum spirituum. Et ideo magis uten­ et ex eo devenerunt ad eruditionem volentes iuvenes erudiri in eis; sed magis si exerci­ dum est ipsa in talibus temporibus in quibus exercitium est in ea propter purificationem, tentur in facilioribus et moderatis laboribus idest dispositionem ad iram et audaciam, cantibus et organis musicalibus usque ad hoc quod possint delectari recte in harmonia mu­ puta in bellis et insultibus, quam eruditio­ sica et rhythmis considerantes; et non solum nem vel dispositionem ad mores, sicut nunc in communi musica, in qua omnes sensum videmus uti eadem in bellicis, et ad illud “ 43r L. VIII, I. n IN POLITICORUM quod dictum est, et ad terrorem adversa­ riorum. 1325. — Deinde cum dicit « apponamus autem » Probat, quod non est utendum ea ad di­ sciplinam. Et primo dat rationem. Secundo cum di­ cit, « Rationabiliter autem habet etc. » per dictum fabulare. In prima parte dicit, quod in his quae dicta sunt adiungendum est, quod ex usu fistulae accidit contrarium disciplinae, puta indisciplina, quia contingit fistulationem pro­ hibere usum rationis rectum. Propter quod rationabiliter antiqui virtutem eius conside­ rantes, prohibuerunt usum ipsius a juvenibus et liberis bene dispositis secundum intelle­ ctum, quamvis primo usi fuissent ipsa. Cum enim primo incoeperunt vacare studio et disciplinae propter abundantiam necessa­ riorum ad vitam et magnanimiores existen­ tes ad virtutem, hoc est ad fortitudinem prius, postea in operationibus facti prudentiores, sequebantur eruditionem in doctrina quacumque, non discernentes quae esset uti­ lis, et quae non, et superinquirentes quamcumque: propter quod adduxerunt fistulatio­ nem ad eruditiones volentes in ea erudiri; quoniam in Lacedaemonia primo quidem choreator in chorea fistulavit, et dehinc devenit Athenas; propter quod plurimi liberorum Athe­ niensium voluerunt participare ipsa propter novitatem ipsius secundum consuetudinem eorum. Et hoc manifestum est ex titulo quem Thrasippus statuit qui bene duxerat chorum. Non autem ponit titulum : forte autem po­ tuit esse: Hic iacet fistulator optimus vel aliquid tale alterum. Posterius autem quando melius potuerunt iudicare propter experien­ tiam longam, quid utile vel inutile esset ad virtutem, considerantes quod non disponit ad eam, sed magis ad contrarium, reprobaverunt ipsam, prohibentes eruditionem et usum ipsius a iuvenibus. Similiter autem et multa alia organorum antiquorum similia fistulis quantum ad hoc, sicut pectades et barbiti, quod nos dicimus musam, et alia quae etsi faciant ad dele­ ctationem utentium, tamen nihil disponunt ad mores, sicut heptagona, idest instrumentum septem angulorum vel septem chordarum; et trigona, idest trium angulorum vel chorda­ rum, et sambuca ex duabus longis chordis. Forte et omnia quae indigent manuali scicntia multa, prohibentes ex hoc consideratio­ nem intellectus. Huiusmodi autem organa communiter non sunt nota nobis, aut non sub istis nominibus. 1325-1327 1326. — Deinde cum dicit «rationabili­ ter autem » ■ Hoc idem manifestat per dictum fabulare; ί dicens, quod propter hoc rationabiliter di­ ctum est, quod de quibusdam aliis in fabula dictum est ab antiquis, quod cum Pallas invenisset fistulas et considerasset eas et usum earum, abiecit easdem. Nec est malum dicere propter quod; quia scilicet contristata I est propter hoc quod in usu ipsarum deho­ nestabatur facies. Oportet enim fauces infla­ ri ad retentionem spiritus exsufflandi ad mo­ tum ipsarum, quod deformat faciem. Et mul­ titudo spiritus exsufflantis debilitat corpus. Nec solum propter hoc, sed magis verisimi­ le est, quia eruditio et usus fistulationis ad I perfectionem intellectus nihil facit. Palladem I autem dicimus deam scientiae et artis. Sic j igitur Pallas, id est ratio recta et ars recte diiudicans, reprobat usum fistulae, quia inu­ tile ad corpus, tum quia deformat, tum quia debilitat, et quia non disponit ad perfectio­ nem intellectus, sed ad contrarium magis, quia nimis commovet et confundit spiritus. 1327. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Probat ludum artificiosum non valere ad mores; dicens, quod iuste reprobamus ludum artificiosum organorum et operationis. Lu­ dum autem artificiosum hic dicimus ludum qui fit in agonibus vel theatris ad exercitan­ dum homines ad fortiter agonizandum vel de­ lectandum solum. In isto enim ludo operans non operatur propter exercitium ad virtutem in seipso, sed ad exercitandum audientes et gratia delectationis eorum non cuiuscumque, sed onerosae et servilis. Et quia operatio et delectatio liberorum non sunt tales, non indi­ camus talem ludum esse ludum liberorum, sed servorum, et quae facit viles et depressos secundum intellectum. Finis enim ad quem faciunt istos ludos, et intentio, non est bonus secundum seipsum. Intendunt enim ad delectationem audientium tantum, aut lucrum proprium. Operationes enim istius ludi onerosae existentes consueve­ runt mutare musicam, modo ludentes vel can­ tantes uno modo, nunc vero alio, secundum diversitatem audientium et finis intenti ad quem intendunt eos deducere: Propter quod artifices, idest auctores ludi facti secundum artem, qui cogitant ad iustum ipsum, facit quales quosdam, idest dispositos secundum i passiones animae secundum modum dictum prius; et etiam secundum corpus, propter mo­ tus et gestus quos exercet in ludendo; non autem bene disponit ad mores, nisi forte se­ cundum accidens. - · 432 — IN POLITICORUM L. VIII, L m LECTIO III. (nn. 1328-1342; [1164-1176]). Quid ex musica ediscendum sit, et quo pacto ea utendum. TEXTUS AR1STOTELJS (Bekker 1341519 - 1342b34) 1164. Considerandum adhuc circa harmo­ nias, et rhythmos, et ad eruditionem, utrum harmoniis omnibus utendum, et omnibus rhy­ thmis, aut dividendum. Deinde iis, qui ad eru­ ditionem laborant, utrum eamdem determina­ tionem ponamus, aut oportet tertiam aliquam aliam. 1165. Quoniam musicam quidem videmus per melodiarum factionem, et per rhythmos existentes, horum autem unumquodque non oportet latere, quam potentiam habeat ad di­ sciplinam, et utrum eligendum magis bene melodizatam musicam, aut bene rhyihmizatam. 1166. Putantes igitur multa bene dicere de iis, quosdam modernorum musicorum, et eo­ rum qui ex philosophia quicumque existunt, expertos se habentes in disciplina, quae circa musicam, eam quidem quae per singula disce­ ptationem committemus quaerere volentibus ab illis: nunc autem legaliter dividimus mo­ dos, typos solum dicentes de ipsis. 1167. Quoniam autem divisionem accepta­ mus melodiarum, ut dividunt quidam eorum qui in philosophia, has quidem morales, has autem practicas, has quidem raptus t’activas ponentes, et harmoniarum naturam ad sin­ gula horum convenientem aliam partem po­ nunt. Dicimus autem non unius utilitatis gra­ tia oportere uti musica, sed plurium gratia; et enim ludi gratia et purificationis. Qui au­ tem dicimus purificationem, nunc quidem sim­ pliciter, iterum in iis quae de Poetica, dice­ mus manifestius. 1168. Tertio autem ad deductionem ad re­ missionemque, et ad distensionis requiem, manifestum quod utendum quidem omnibus harmoniis, non tamen eodem modo omnibus utendum. Sed ad disciplinam quidem maxi­ me moralibus, ad auditum autem aliorum manu laborantium et practicis et raptivis. 1169. Quae enim circa quasdam animas ac­ cidit passio fortiter, haec in omnibus existit, differt autem jn eo quod minus et magis, velut misericordia et timor : adhuc autem ra­ ptus, etenim ab hoc motu decentes quidam sunt, ex sacris autem melodiis videmus hos, quando usi fuerint melodiis de irascentibus animam, restitutos sicut medicina sortitos et purificatione. Idem autem hoc necessarium pati et misericordes et timidos, et totaliter passivos. Alios autem quantum talium adiacet unicuique; ct omnibus fieri quamdam purifica­ tionem et alleviari cum delectatione. Similiter autem, et melodiae purificativae exhibent in­ nocuam regionem hominibus. Propter quod 433 talibus quidem harmoniis et talibus melodiis ponendum theatralem musicam tractantes agonizatores. 1170. Quoniam autem spectator duplex, hic quidem liber et eruditus, hic autem onero­ sus ex banausis et mercenariis et aliis talibus compositus, assignandum agones et specula­ tiones et talibus ad requiem. Sunt autem sicut ipsorum animae distortae ab eo qui secun­ dum naturam habitu, sic et harmoniarum transgressiones sunt et melodiarum rigidae, et discerptae. Facit autem delectationem singulis quod conveniens secundum naturam. Propter quod dandum potestatem agonizantibus ad spectatorem talem tali aliquo genere musi­ cae uti. 1171. Ad ludum autem, sicut dictum est, moralibus melodiarum utendum, et harmoniis talibus: talis autem quae doristicae, sicut di­ ximus prius. Suscipere autem oportet, et siquam aliam nobis approbaverint communi­ cantes eo, quod in philosophia, et exercitio, et disciplina quae circa musicam. 1172. In politia autem Socrates non bene phrygistem solam admittit cum ea, quae doristice; et haec reprobans organorum fistu­ lam. Habet enim eamdem potentiam phrygista harmonia, quam quidem fistula inter or­ gana : ambo enim iram provocantia, et pas­ sionis illativa. 1173. Manifestat autem poesis; omnis enim petulantia, et omnis talis motus, maxime au­ tem organorum, est in fistulis, harmoniarum autem in melodiis phrygistiis accipiunt hoc quod decens: puta dithyrambus confesse vi­ detur esse phrygium : et huius exempla multa dicunt, quia circa sensum hunc, aliaque, et quia Philoxenus conatus in doristica facere dithyrambum fabulam, non fuit potens, sed ab ipsa natura decidit in phrygistam conve­ nientem harmoniam. 1174. Iterum de doristica autem omnes con­ fitentur, tamquam stabilissima existente, et maxime habente morem virilem. Adhuc au­ tem quoniam medium quidem superabundantium laudamus, ct dicimus persequi oportere: doristica autem hanc habet naturam ad alias harmonias, manifestum quod doricas melodias oportet erudiri iuniores. 1175. Sunt autem duae considerationes, quod possibile, et quod decens: etenim quae possibilia oportet tractare magis, et quae de­ cent singulo. Sunt autem et haec determinata aetatibus, velut abdicatis per tempus non fa­ cile cantare rigidas harmonias, sed remissas L. VIII, 1. ni IN POLITICORUM natura iniit talibus. Propter quod bene incre­ pant et hoc adversus Socratem quidam eo­ rum qui circa musicam, quod remissas har­ monias reprobaverit ad disciplinam tamquam inebrietatis petulantia (impetuosum enim ebrietas facit magis), sed abdicatas. Quare ad futuram aetatem seniorum oportet tales har­ monias tangere, et melodias tales. 1328-1332 Adhuc autem si qua est talis harmonia­ rum, aut decet puerorum aetatem, propterea quod potest ornatum habere simul et intelle­ ctum, ut quae lydistica videt pati maxime har­ moniarum. Palam, quia tres hos terminos fa­ ciendum ad disciplinam: quod medium, quod possibile, et quod decens. 1176. COMMENTARIUM 1328. — Postquam Philosophus ostendit quibus organis utendum et non utendum ad mores, transit nunc ad considerandum qui­ bus et qualibus melodiis et rhythmis sit uten­ dum et simpliciter ct ad eruditionem, idest disciplinam. Et circa hoc primo praemittit intentum suum. Secundo cum dicit, « Quoniam autem divisionem etc. » prosequitur. Adhuc in prima parte primo proponit in­ tentum suum principale. Secundo cum dicit, « Quoniam musicam quidem videmus etc. » tangit quid considerandum est ad declaratio­ nem intenti principalis. Tertio cum dicit, « Pu­ tantes igitur multa etc. » tangit quae de prae­ dictis supponenda sunt ab aliis. Dicit igitur primo, quod post praedicta considerandum est circa naturam et usum harmoniarum et rhythmorum et simpliciter et in ordine ad eruditionem, idest disciplinam. Simpliciter quidem utrum omnibus harmoniis et rhythmis utendum sit in civitate, aut oportet dividere ipsas et dicere, quod quibusdam utendum est, quibusdam autem non. Deinde per comparationem ad eruditionem : utrum scilicet his quae laborant ad ipsam utendum sit omnibus ad eam. Aut etiam utrum sit ponenda eadem determinatio in ipsis per com­ parationem ad disciplinam, quae et simplici­ ter, aut aliqua alia diversa. 1329. — Deinde cum dicit « quoniam mu­ sicam » Tangit quae consideranda sunt ad declara­ tionem dictorum. Dicens: quoniam ad sen­ sum videmus musicam distingui per melodiam in cantu vel organis et per rhythmos, oportet considerare ad evidentiam propositi, quam potentiam et virtutem habeat unaquae­ que istarum ad disciplinam et mores. Illis enim quae habent virtutem convenientem ad ipsa, utendum est ad ea, aliis autem non. Adhuc autem utrum magis eligenda sit ad mores et eruditionem musica bene melodizata, aut ea quae bene rhythmizata est. 1330.— Deinde cum dicit « putantes igitur » Quae de istis supponenda sunt ab aliis. Dicens, quod nos opinantes quod multi mo­ dernorum considerantium in musica et alii ex philosophis antiquis qui perfecti fuerunt bene se habentes in hac disciplina ex parte, idest participati musicae considerationem specialem circa singula praedictorum, omittemus requi­ rendum ab eis vel a scriptis ipsorum. Nunc vero in universali dicemus de ipsis secundum quod ad propositum facit, dividentes legaliter modos ipsius musicae, declarantes quibus utendum est ad mores vel simpliciter ad quamcumque. 1331. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » Prosequitur. Et circa hoc duo facit. Pri­ mo enim praemittit quasdam divisiones. Se­ cundo cum dicit, « Tertio autem ad deductio­ nem etc. » concludit quibus et qualibus har­ moniis utendum est. Primo igitur dicit, quoniam divisionem melodiarum musicalium approbamus rationa­ biliter, secundum quam quidam approbati in philosophia dividunt eas dicentes alias illarum esse morales, seu disponentes ad mores, alias autem practicas, idest passionum irae et man­ suetudinis factivas, alias autem raptus factivas, quae faciunt audientem quasi immobilem et non sentientem, exquisitius assignantes melodiam et harmoniam determinatam ad unum­ quemque ipsorum, naturaliter phrygiam di­ cunt raptus factivam, lydiam mixtam autem disponentem ad planctum et compassionem; doricam autem ad mores, sicut dictum est prius. Dicimus quod musica non est simpliciter quaerenda gratia alicuius utilitatis unius nec utendum est ipsa propter unum solum, sed gratia plurium. Etenim utendum est eadem causa ludi et purificationis. Quid autem di­ cimus purificationem, nunc quidem simpliciter supponatur. In poetica autem magis manife­ ste dicetur de ea. Videtur autem esse puri­ ficatio corruptio alicuius passionis nocivae inexistentis. Et quia corruptio unius est per generationem alterius; ideo est corruptio unius passionis vel per generationem contrariae, sicut irae corruptio per generationem man­ suetudinis. Tertio autem utilis ad deductio­ nem est, seu delectationem intellectualem et mores, sicut dictum est prius. 1332. — Deinde cum dicit « tertio au­ tem » Concludit ex praedictis, quibus harmoniis utendum est ct qualibus. Et primo facit in universali. Secundo cum dicit, « Quoniam autem spectator etc. » osten­ dit quibus in speciali utendum est. — 434 “ 1332-1334 IN POLITICORUM Circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, « Quae enim circa quas­ dam animas etc. » probat quoddam suppo­ situm. Dicit igitur primo, quod ex his quae dicta sunt prius, manifestum est quod ad remis­ sionem laboris et ad requiem distentionis, hoc est operis unius distensi, utendum est uni­ versaliter omnibus harmoniis musicis quan­ tum ad bene dispositos natura. Omnes enim harmoniae musicae quae in media quadam ra­ tione consistunt quantum ad sensum, qui si­ militer in quadam media ratione consistit, vi­ dentur delectationem inducere in habentibus sensus bene dispositos natura : quod dico propter eos qui indispositi sunt secundum sensum vel animam qui in harmoniis bene proportionatis contristantur propter contrarietatem, in proportionatis autem et distortis delectantur propter similitudinem, ut conse­ quenter dicetur. Sed ad disciplinam et mores utendum est maxime moralibus, idest disponentibus ad mores secundum auditum eorum qui manu, vel corpore, vel etiam anima laborant in ali­ qua passione : practicis et raptivis, hoc est ducentibus ab aliqua passione ad contra­ rium vel ad medium. 1333. — Deinde cum dicit « quae enim » Probat quoddam suppositum. Supposuit enim, quod sunt harmoniae quaedam purificativae a passionibus nocivis quibusdam per generationem oppositarum vel mediarum. Hoc autem intendit manifestare hic per illud quod apparet ad sensum. Et est intelligendum quod passio animae secundum quod hic loquitur, est motus partis animae appetitivae sub phantasia boni vel mali. Et ideo sequitur apprehensionem boni convenientis vel mali disconvenientis; et si se­ quatur apprehensionem boni convenientis cum delectatione est secundum quod huiusmodi. Si autem apprehensionem mali disconvenien­ tis, cum iustitia. Et quia pars animae appetitiva est virtus quaedam in corpore et organo; ideo sequitur in esse et operatione sua dispo­ sitionem materiae ct corporis; et ideo huius­ modi passiones ipsius aliquam dispositionem qualitatum primarum sequuntur: sicut auda­ ciam abundantia caliditatis circa cor; timor autem infrigidationem quamdam; ira autem accensionem sanguinis vel spiritus. Et quia huiusmodi dispositio qualitatum in omnibus hominibus est, inquantum omnes compositi sunt ex ipsis sicuti ex materia, sed tamen magis et minus secundum quod qui­ dam magis calidi, quidam minus, et secun­ dum quod quidam magis frigidi, quidam au­ tem minus sunt; propter hoc omnes huius­ modi passiones quadam aptitudine et virtute sunt in omnibus. Sed in quibusdam magis secundum actum et intense; in quibusdam autem magis secun­ dum potentiam et remisse. Et ideo dicit, quod bene dictum est quod harmoniae quaedam sunt factivae passionum; quoniam passiones quae fiunt in animalibus quorumdam secun­ dum excellentiam quamdam, secundum quod quidam sunt excellenter audaces, quidam ex­ cellenter timidi, et sic de aliis, existunt uni­ versaliter in omnibus virtute; sicut calidum et frigidum, et humidum et siccum, quae sunt principia istorum secundum magis et minus, secundum quod magis vel minus dominantur qualitates, quae disponunt ad eas. Sicut mi­ sericordia timor et raptus qui est immobilitas sensuum et partium exteriorum propter revo­ cationem caloris et spiritus ad interiora. Sunt enim aliqui qui a passione huiusmodi detinentur. Videmus enim ad sensum, quod quando aliqui usi fuerunt melodiis quibus­ dam, quibus antiqui solent uti in veneratione deorum, quod restituuntur et fiunt maxime de irascentibus mansueti, quasi sortiti medicinam quamdam, et purificationem a passione no­ civa, et praeter naturam. Idem autem hoc contingit existentibus in passione misericor­ diae et timiditatis, et universaliter in quacum­ que alia passione quantumcumque adiacet unicuique, et omnibus insit quaedam alleviatio et purificatio passionis, propter delecta­ tionem factam ex melodia disponente ad con­ trarium. 1334. — Eodem autem modo huiusmodi melodiae purificativae faciunt regionem inno­ cuam hominibus inquantum passiones repri­ munt, propter quas sibi invicem iniuriabantur. Et est intelligendum quod omnes huius­ modi passiones in aliqua proportione calidi et frigidi ct aliarum qualitatum primarum consistunt dispositive et materialiter, quamvis alterius istarum sit a dominio, et omnes cum delectatione quadam vel tristitia existunt, vel cum utroque, quamvis cum altero magis. Quae enim causantur ex phantasia boni con­ venientis secundum quod huiusmodi, cum de­ lectatione sunt : quae autem ex phantasia mali disconvenientis, cum tristitia. Harmoniae autem musicae similiter in quadam media ra­ tione sonorum existunt, quae similes sunt ali­ quando proportioni in qua consistit passio aliqua, aliquando autem dissimiles. Delectatur autem quilibet in eo quod conveniens et pro­ portionale est ei secundum naturam, tristatur autem per contrarium. Propter quod existens in passione aliqua si­ ve cum delectatione sive contra, audiens melodiam in consimili proportione magis inten­ ditur in eadem passione: audiens autem melodiam in contraria proportione existentem, remittitur quasi per contrarium: sicut si ali­ quis sit in passione irae quae est cum tri­ stitia et acccnsione quadam audiat melodiam in contraria proportione causantem delectatio­ nem, et remittentem calidum, sedabitur ab ira. Similiter autem et in aliis passionibus se ha­ bet. Et propter hoc tractantes musicam uti debent melodiis et harmoniis talibus contrariis ad sedandum excessus passionum. 435 — 3C —- In Politicorum. L. VIII, 1. in L. VIII, L in IN POLITICORUM 1335. — Deinde cum dicit « quoniam au­ tem » In speciali declarat quibus et qualibus melodiis utendum est. Et primo quibus et qualibus utendum est ad requiem indisciplinatorum et vilium. Se­ cundo cum dicit, « Ad ludum autem », qui­ bus utendum est ad disciplinam liberorum et disciplinatorum magis. In prima parte dicit quod spectator, idest auditor harmoniae musicatis duplex est. Unus quidem liber, idest bene dispositus ad opera intellectus, et bene disciplinatus. Alter autem servus et onerosus compositus ex vilibus et mercenariis, et aliis huiusmodi. Indoctis one­ rosis et servilibus assignandi sunt agones et speculationes convenientes eis ad requiem et delectationem. Laborantes enim istis indigent quandoque. Sicut autem ipsi secundum ani­ mam male dispositi sunt, et distorti ab illo habitu qui est secundum naturam, ita sunt quaedam harmoniae rigidae valde, et distortae a media ratione. Omnibus autem delectabile est id quod conveniens est eis secundum natu­ ralem inclinationem eorum; quia delectatio est operatio connaturalis habitus non impe­ dita, sicut dicitur septimo Ethicorum. Et ideo agonizantibus et operantibus in musicalibus concedendum est, quod possint uti aliquo tali genere musicae, rigido scilicet et distorto, ad talem spectatorem vilem et in­ dispositum, ut .ipso delectatus quiescat; secun­ dum quod dicimus communiter quod plus valet ruralis fistula quam aliquod nobilius in­ strumentum. Intelligendum est, quod anima potest considerari secundum seipsam, ut est forma quaedam specifica hominis, vel secun­ dum dispositionem materiae in hoc individuo vel in illo. Si consideretur secundum naturam pro­ priam, sic nulla inclinatio ad imperfectionem, nec etiam imperfectio invenitur in ea; immo, quantum in se est, perfecta est naturaliter, quantum est ex inclinatione eius; tale enim est unumquodque secundum naturam quale est generatione perfecta, sicut dicitur in pri­ mo huius. Et sic anima cuiuscumque hominis non in­ venitur distorta a naturali habitu; et secun­ dum quod huiusmodi, quilibet liber est. Si autem consideretur secundum dispositionem materiae in hoc individuo et in illo, quia in­ veniuntur quaedam dispositiones quae non disponunt eam ad illud ad quod inclinamur secundum naturam suam, sed quaedam ad contrarium magis, sic anima vel homo secun­ dum eam distortus est a perfectione ad quam inclinatur secundum naturam. 1336. — Deinde cum dicit « ad ludum au­ tem » Declarat quibus moralibus utendum est ad disciplinam. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, « Sunt autem duae considerationes » declarat, 1335-1338 quod omnes et omniquaque non debent ut iis, sed cum determinatione. Circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, « In politia autem Socra­ tes » reprobat opinionem Platonis circa quod­ dam dictum. Tertio cum dicit, « Iterum de doristica » regreditur ad declarandum quod­ dam suppositum. In prima parte dicit quod ad disciplinam, quae delectabilis est sicut ludus, utendum est moralibus melodiis et harmoniis disponentibus ad hanc. Talis autem est illa quae vocatur dorica, sicut diximus prius et apparebit con­ sequenter; ergo ad disciplinam utendum est ea, et adiungendum est ei aliquas, si quas ap­ probaverint sicut convenientes ad hoc, qui exercitati sunt in philosophico exercitio et di­ sciplina musicali. 1337. — Deinde cum dicit « in politia au­ tem » Reprobat opinionem Platonis circa prae­ dicta. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, « Manifestat autem poesis » declarat quod­ dam suppositum. In prima parte dicit, quod Socrates in re­ publica sua, idest Plato introducens Socra­ tem loquentem, non convenienter dicit solam phrygiam melodiam cum ea quam dicimus doricam debere recipi in civitate ad discipli­ nam et mores iuvenum, simul cum hoc re­ probans fistulam inter organa tamquam non convenientem ad ea: illam enim eamdem na­ turam et virtutem quam habet fistula inter organa, habet melodia phrygia inter harmo­ nias, ambo enim provocant iram, et sunt illa­ tiva passionis ad quam disponit calidum pro­ pter fortitudinem motus et percussionis, ra­ tione quorum habent excitare caliditatem in spiritibus. Si ergo fistula reprobanda est sicut inepta ad disciplinam et mores, eadem ratio­ ne et melodia phrygia; et si ista utilis est, eadem ratione et illa. 1338. — Deinde cum dicit « manifestat autem » Declarat quoddam suppositum, puta quod eamdem naturam habeat phrygia in melodiis, et fistula in organis; dicens, quod ea habere eamdem naturam manifestat poësis, quae di­ cit, quod omnis bacchatio, idest impetuositas, et omnis motus consimilis passioni violen­ tae, maxime causatur a motu fistulae in or­ ganis, et in harmoniis musicalibus a melodia phrygia. Accipiunt autem ad huiusmodi de­ clarationem hoc, quod conveniens ct verum videtur, puta quod dithyrambus manifeste vi­ detur esse modus quidam melodiae phrygiae. Ad hoc autem exempla multa adducunt illi qui circa obiectum huius sensus, scilicet au­ ditus, laborant, et alia. Et quia Philoxenus musicus fabulans aliquando visus fuit dithy­ rambos facere in melodia dorica, scilicet pri­ mi toni, non potuit autem, quia non conve­ niebat illi, sed ex ipsa inclinatione naturae eius incidit in phrygiam, cum qua magis con­ — 43e* — 1338-1342 IN POLITICORUM veniebat: hoc aulem non esset nisi dithyram­ bus. De quo manifestum est, quod convenit cum fistula vel tuba propter fortitudinem mo­ tus, et est factivus irae et passionis fortis. Et est modus quidam cantus qui dicitur phrygius, scilicet tertii toni apud nos; ct per con­ sequens phrygia conveniret cum fistula. 1339. — Deinde cum dicit « iterum de doristica » Regreditur ad probandum minorem ratio­ nis praedictae, scilicet quod melodia dorica maxime sit moralis; dicens, quod dorica me­ lodia loquentes omnes universaliter confiten­ tur, quod inter omnes melodias stabilissima existit; propter quod convenit cum virtute ad quam requiritur constantia mentis in his quae sunt secundum rationem, et maxime habet morem virilem idest virtuosum. Quod quidem per rationem apparet: me­ dium enim inter duas superabundantias excel­ lentiae et defectus laudamus, et approbamus magis, et in his quae sunt secundum naturam, puta complexionem temperate calidam lauda­ mus magis, quam eam quae excellenter fri­ gida est: et in his quae sunt secundum artem et secundum rationem; virtutem enim, quae in medio consistit, laudamus; superabundan­ tiam autem et defectum quae rationem extre­ morum habent, vituperamus. Adhuc autem dicimus, quod medium in omnibus magis prosequendum est sicut bo­ num. Melodia autem dorica rationem medii habet respectu aliarum; non enim ita excel­ lenter acuta est sicut illa, quae dicitur lydia mixta, quae est septimi toni; nec etiam ita depressa in gravitate, sicut hypodorica, vel hypophrygia, quae est secundi, vel quarti toni. Et ideo manifestum est, quod maxime laudanda est, et prosequenda, sicut disponens ad virtutem; propter quod iuvenes magis exer­ citandi sunt in ea. 1340. — Deinde cum dicit « sunt autem » Declarat, quod non quocumque modo qui­ buscumque moralibus utendum est a quibus­ cumque, sed secundum diversas determinatio­ nes secundum diversitatem aetatum. Et circa hoc primo declarat quibus et qua determinatione expedit uti senibus. Secundo cum dicit, « Adhuc autem si qua » quibus et qualibus, iuvenibus, concludens conditiones universaliter, quae requiruntur in melodia conveniente unicuique aetati. Dicit igitur primo, quod non omnibus melodiis et moralibus et mediis expedit uti om­ nibus quomodocumque, sed cum determina­ tione. Sunt autem duo per quae determinatur, videlicet quod possibile, et quod decens: illa enim magis oportet agere aut operari inter bona operabilia, quae possibilia sunt operanti. Nullus enim manum immittit ad illud quod impossibile reputat, vel simpliciter, vel sibi, quamvis etiam bonum sit secundum se. Et illa quae decent ipsum operantem. Aliqua enim sunt bona et possibilia operanti, quae L. VIII. 1. in tamen non decent ipsum; sicut bonum est dare parvum munusculum, et possibile est regi, non tamen decet ipsum, siquidem magni­ ficus est; et ideo illa, quae bona sunt et pos­ sibilia operanti et decentia ipsum, magis fa­ cienda sunt. Possibilitas autem et decentia distinguuntur secundum diversitatem aetatum: aliqua enim sunt possibilia viro perfecto, et decentia ipsum: quae non sunt possibilia iuveni et decentia ipsum: et ideo sunt aliquae harmo­ niae utiles ad mores secundum se, quae ta­ men non conveniunt quibusdam, quia non sunt eis bene possibiles, sicut eis qui sunt ab­ dicati, hoc est declinantes per tempus vel se­ nium ab aequalitate, non faciliter possunt cantare harmonias rigidas ct acutas propter debilitatem virtutis, et spiritus, sed magis re­ missas secundum naturam. 1341. — · Propter quod quidam posterio­ rum musicorum convenienter reprobaverunt Socratem qui reprobavit omnes harmonias re­ missas utiliter tamquam inutiles ad mores, et disciplinam, dicens eas esse sicut inebriativas hominum. Sed cum ebrietas duo faciat in ho­ mine; scilicet motus impetuositatem, et decli­ nationem a sobrietate et dispositione naturali, dixit esse ipsas inebriativas non secundum po­ tentiam ebrietatis, idest secundum impetuosi­ tatem. Verum enim est, quod ebrietas impeluosum hominem facit: huiusmodi enim melodiae remissae talem impetuositatem non in­ ducunt: sed dixit eas esse inebriativas, sicut abdicativas, idest declinantes ab aequalitate et medio. Et propter hoc inclinantes homines ad ea quae declinant ab aequalitate et recti­ tudine. Hoc autem dicebat Plato ac si omnes ho­ mines et semper existèrent in statu et aequa­ litate medii secundum naturam et nullus de­ clinaret ab ea. Si enim ita esset, nulli expe­ diret uti harmoniis remissis. Sed quia quidam sunt in statu et aequalitate, quidam autem ab ea declinant per senium vel alio modo, unumquodque autem delectatur in eo quod conveniens est ei secundum naturam, sicut di­ ctum est prius; ideo non expedit omnes uti melodiis mediis, sed quibusdam expedit uti remissis mediis; et ideo ad aetatem futuram senum qui declinant ab aequalitate praedicta et sunt debilis virtutis expedit uti melodiis et harmoniis remissis. 1342. — Deinde cum dicit « adhuc au­ tem » Ostendit quae expediunt iuvenibus, conclu­ dens conditiones, quae exiguntur in musica or­ dinanda ad mores utiliter; dicens, quod ad­ huc si est harmonia talis media non remissa quae decet aetatem puerorum, propter hoc quod ornatum quemdam habet propter con­ sonantiam ratione cuius delectet, similiter au­ tem et doctrinam, hoc est disponit ad disci­ plinam, huiusmodi autem vim videtur maxime habere harmonia ea quae dicitur lydia quae est cantilena quinti toni, sicut dictum est ~ 437 “ L. VIH, 1. ni IN POLITICORUM prius; manifestum est quod in musica dispo­ nente ad disciplinam oportet tria praeexistere: videlicet quod rationem medii habeat inter acutas et graves, et quod possibilis sit ipsi utenti, et decens conditionem ipsius. Si enim talis fuerit, manifestum est, quod utentes ea magis inclinabuntur ad virtutem et mores, in­ 1342 clinati autem magis operabuntur secundum ra­ tionem, operantes autem secundum rationem faciliter attingunt ad felicitatem quae consi­ stit in perfectissima operatione hominis se­ cundum supremam eius virtutem respectu per­ fectissimi obiecti ipsius. Est Deus benedictus in saecula saeculorum. — 438 — INDEX RERUM NOTABILIUM Numerus indicat numerum textus (N.B. — Hic index amplectitur tantum Lib. I-II1, lect. 6, quorum expositio a D. Thoma perfecta est). A Actio et factio differunt specie. 53. Advenae ct servi non sunt simpliciter cives, 352. Actus sunt circa singularia: unde ea quae ad actus pertinent, in particulari sunt consideranda, 161. Altercatio in civitate est inter paucos qui abundant di­ vitiis et omnes qui participant libertate: dum pauci volunt praeesse propter excessum divitiarum, et multi volunt praevalere paucis, quasi aequivalentes cis pro­ pter libertatem, 398. Amicitia est maximum bonum in civitatibus, 193. Amor ad seipsum est naturalis, 202. — quandoque vituperantur amatores suiipsius, quia amant magis quam oportet, 202. — honoris et pecuniae est causa maioris partis iniustitiarum quae in civitate accidunt, 315. Animalia: est illis naturale ct expediens quod ab ho­ mine regantur, 65. — differunt in modo vivendi secundum differentiam ci­ borum. 103. — providentur a natura de cibo in eorum prima ge­ neratione, 105. — plantae sunt propter animalia, animalia sunt pro­ pter homines, 105. — plantae et animalia sunt propter homines, 106. Appetitus potest moveri non solum a ratione sed etiam a sensu: unde non totaliter rationi subiicitur, 64. Armati et bellicosi debent esse cives, ut sint terribiles inimicis, etsi approbanda non sit vita bellicosa, ne­ que ut propria alicuius hominis, neque ut commu­ nis totius civitatis, 229. Ars imitatur naturam, 1. — et natura, quomodo agant, 2. — artes distinguuntur serviles et liberales, 92. Artifex bonus dicitur aliquis, inquantum facit bona artificiata, etsi male vel negligenter utatur sua arte: tamen intantum immittit de virtute in sua opera­ tione, inquantum exhibet de servitute ad conversa­ tionem humanam. 163. Artifices olim non habebant partem in principatu civi­ tatis, quia actiones eorum sunt serviles, non principativae, 373. — non sunt dimissi ab operibus necessariis vitae, unde non sunt perfecti cives. 380. — possunt ad principatum promoveri in aliqua poli­ tia, 381. B Barbaries in hoc consistit, quod homines non utuntur legibus vel irrationabilibus utuntur, et similiter quod non habent exercitia literarum. 23. Barbarus dicitur qui non intelligitur in lingua ab ali­ quo; vel etiam qui non habet litteralem locutionem in suo vulgari idiomate· vel etiam qui ab aliquibus civilibus legibus non reguntur, 22. — est naturaliter servus, propter defectum rationis, 84. Bellatores debent defendere civitatem contra hostes et etiam contra seditiones civium, 283. Bellum est propter pacem, non autem e converso, 319. Boni in civitate sunt assuefaciendi ad amorem iustitiac, ut non tollant aliena; pravi vero sunt impediendi, etiam si velint, 273. Bonum commune est melius et divinius quam bonum unius, 11. Bos in domo pauperis stat pro ministro, 25, 44. C Campsoria, quae tota est circa denarios, est infi­ nita, 123. Cartltaginensis politia exponitur ct in quibusdam im­ probatur, 332-340. Cives hoc opus habent commune in civitate, salutem communitatis, 366. — impossibile est quod omnes cives sint virtuosi, et ta­ men debent omnes bene operare opus suum quod ad civitatem pertinet; unde non est eadem virtus bo­ ni viri et boni civis, 367. — oportet quod differant ab invicem, 182. — secundum quid dicuntur adventitii in civitate, pueri, senes, profugi, infames, 352. — perfecti, artifices, servi et pueri non sunt, sed im­ perfecti. 379. — simpliciter dicitur qui participat principatu po­ litico, 353; vel melius, qui potest assumi in princi­ patu consiliativo vel iudicativo, 355. — haec determinatio maxime valet in statu populari in quo quilibet de populo habet potestatem iudicandi de aliquo et concionandi. 354. — est talis, etsi iniuste sit, 358. — bonus est ille qui bene operatur ad conservationem politiae, 366. — habet plures species, secundum diversas politias. 381, 381 bis. — dicitur maxime in qualibet politia, qui participat honoribus civitatis, 382. Civilis naturaliter est homo; unde homines appetunt ad invicem vivere, ex quo magna utilitas communis de­ rivatur, 387. — est homo secundum naturam. 34. — quod homo sit extra civitatem, est vel ex fortuna: vel propter naturam, aut quia nequam est. aut quia melior quam homo, 35, 39. — 439 — INDEX RERUM NOTABILIUM — In omnibus hominibus est quidam naturalis impetus ad communitatem civitatis sicut et ad virtutes. 40. — est homo, ut apparet ex eius communicatione cum aliis per loquutionem, 36. — per ordinem civilem homo reducitur ad justitiam. 41. Civitas nihil aliud est quam quaedam civium multitu­ do; et ideo ad eam cognoscendam oportet scire quid sit civis, 350. — est communitas per se sufficiens, 355. — est communitas liberorum, servus enim non est ci­ vis. 390. — sicut omnes communitates, civitas est instituta gratia alicuius boni, quod est principalissimum inter hu­ mana bona, scilicet bonum commune, 11. — habet ut finem bene vivere, communiter quantum ad omnes et sigillatim quantum ad unumquemque, 387. — immo ad ipsum vivere est utilis societas, quod est per se ipsum quoddam bonum et diligibile, 387. — est quaedam communicatio, unde contra rationem ci­ vitatis esset quod cives in nullo communicarent. 174. — unius civitatis unus est locus: unde concives com­ municant saltem in loco. 174. — est communitas includens omnes alias communita­ tes. ut sunt domus et vici, 11. — constat ex dissimilibus. 368. — constituitur ex domibus sicut ex partibus, 43. — constituitur ex pluribus vicis, sicut vicus ex pluribus domibus. 31. — constituitur a domibus, et ei primo pertinent duae conjugationes, scii, patris et filii, viri et uxoris. 167. — non potest esse nisi per aliquam partitionem et se­ gregationem, 210. — in civitate debet esse multitudo hominum diversorum secundum diversos status, 212. — debet esse non solum ex pluribus hominibus, sed etiam ex hominibus diversarum conditionum. 180. 181. — cum sit aliquod totum perfectum, oportet quod con­ sistat ex partibus dissimilibus secundum speciem. 180. — si tollatur dissimilitudo civium, non amplius erit ci­ vitas, 181. — est principalissimum eorum quae humana ratione con­ stitui possunt; nam ad ipsam omnes communitates humanae referuntur. 70. — est communitas perfecta, quia in ea sunt omnia suf­ ficientia ad vitam humanam. 31. — est primitus facta gratia vivendi, sed etiam ut in ea homines bene vivant, inquantum per leges civitatis ordinatur vita hominum ad virtutes. 31. — habet ut finem sufficientiam bonorum. 33. — est naturalis, quia generatur ex communitatibus quae sunt naturales. 32. — instituitur per naturalem impetum hominis, sed etiam humana industria; sicut virtutes acquiruntur per exer­ citium humanum, ex naturali impetu, 40. — qui primus eam instituit, fuit causa hominibus ma­ ximorum bonorum. 40. — qui eam instituit reduxit homines ad hoc quod es­ sent optimi secundum justitiam et virtutes. 41. — duplici regimine regitur, scilicet regali et politico, 13. — non manet eadem mutata politia. 364. — a principio omnes civitates regibus regebantur. 244. — potest ordinari secundum sex species ordinationis: omnis enim civitas aut regitur ab uno. aut a pau­ cis, aut a multis. Si ab uno. aut ille unus est rex. aut tyrannus: si a paucis, habetur aut potestas optimatum, aut principatus paucorum, vel oligar­ chial si a multis, habetur vel Politia (communi no­ mine). vel plebcius status (democratia). 242. — quidam dicunt optimum regimen civitatis illud quod est quasi commixtum ex omnibus praedictis, 245. — tyrannis et plebcius status vel non sunt dicendae po­ litiae, quia non sequuntur ordinem rationis, sed im­ petum voluntatis, vel sunt dicendae pessimae inter omnes, 247. — quanto politia est ex pluribus commixta, tanto melior est. quia plures habent partes in dominio civitatis. 245, 247. — regi semper ab iisdem, per totam eorum vitam, est formidabile, sive sint virtuosi, sive praesertim vir­ tuosi non sint, 314. — bene est pro civitate quod qui male regunt et bona communia dispergunt, possint amoveri. 314. — est naturaliter quaedam multitudo: unde non est tam una sicut domus et sicut unus homo. 179. — non est nota esse una, ut omnes in ea sint simi­ les, 183. — non fit maxime una per hoc quod omnes simul di­ cant. hoc est meum. 185. — immo hoc infert civitati maximum nocumentum. 186187. — nec Socrates per hanc legem posset consequi ut non sint privati affectus, 188. — multa inconvenientia ex hoc provenirent. 198. — debet esse una. sed non unitate omnimoda, sicut si omnes essent unius artis, vel tollatur aliqua distinctio officiorum, 208. — ex diversis consistens, civitas assimilatur symphoniae vel consonantiae vocum, non conccnto univoco. 208. — in civitate debet esse diversorum multitudo et si­ mul unitas et communitas per quandam disciplinam legum recte positarum, 209. — non potest esse felix, nisi vel omnes, vel plures partes civitatis felicitatem habeant. 221. — vel domus gubernari non potest sine necessariis vitae, 107. — debet tantum possidere, quod ex eius possessione vi­ vatur bene, 230, id est temperate simul et libera­ liter. 231. — non potest esse, soluta concordia civium, quia per se ipsam dissolvitur, et hostibus non potest resi­ stere, 331 bis. — dicitur sive locus civitatis, et sic est semper eadem, sive populus civitatis, et sic non est eadem, 360. — eius magnitudo tanta esse debet, ut fertilitas regio­ nis sufficiat, et ut hostes repellere possit, 362. — constare debet potius ex una gente. 362. — non contingit inveniri multos virtuosos in civitate, nisi forte secundum bellicam virtutem. 242. Cognitio totius habetur per divisionem compositi us­ que ad incomposita, 16. Collatio multorum manifestat quid sit melius et utilius 169. Combinatio domini et servi est despotica; viri et fe­ minae est coniugalis; patris et filii est paterna, 45. Commune multorum parum curatur, quia omnes ma­ xime curant de propriis, 186. 193. Communicare inter se est naturale hominibus, ut ad invicem se adiuvent. 26. Communicatio hominum fit maxime per sermonem. 23. — prima in civitate est maris et feminae, quae est propter generationem. 17. — secunda in civitate est principantis et subiecti, 19. — paterna et nuptialis differt a despotica. quia est ad liberos, 152. — vir praeest mulieri politico principatu, pater filiis principatu regali, 152. 154. — utraque communicatio est secundum naturam, 152. — naturaliter masculus principatur feminae et pater filiis, 152. Communitas mulierum et filiorum non redderet civita­ tem maxime unam. 185-188. — immo ex ea multa inconvenientia orirent, sive ex parte irae, 189; sive ex parte concupiscentiae, 190191; sive quia impedit amicitiam civitatis, quae de­ bet esse inter principes et subicctos. 192; et amici­ tiam quam legislatores intendunt inter omnes ci­ ves. 193· sive quia non sequeretur intentum, et in­ duceret magnam perturbationem. 194; et augeret ma­ la inter propinquos, 195. — possessionum tribus modis intendi potest, 196. — 44° INDEX RERUM NOTABILIUM — cx lege Socratis de tali communitate non seque­ retur unitas civitatis, sed potius dissidium, 197; ct plura litigia. 198; et frequens discordia, et multae aliae difficultates, 199. — ex hac lege tollerentur multa bona. 200-203. — impediretur actus liberalitatis, 204. — talis lex est illusoria. sive quantum ad amicitiam universalem quae reputatur futura ex communita­ te possessionum, sive propter mala quae reputantur tolli per hanc legem, 205. — illi qui possident aliqua in communi, multo magis dissident ab invicem quam illi qui habent separatas possessiones, 205. — talis lex videtur bona in superficie. 205. — lex communitatis possessionum est insufficiens pro­ pter falsam suppositionem. 208 s.; propter defectum experientiae, 210; quantum ad ea de quibus est. 211 ss.; sive quia in hac lege non poterat suffi­ cienter distingui multitudo civitatis, 212; sive quia non poterat extirpate a civitate mala quae tollere conabatur, 214; sive quia agricolae, quibus Socrates committebat dispositionem possessionum, essent gra­ ves aliis civibus. 215; et iterum insufficiens quia Socrates non determinavit de consequentibus, scii, de legibus ct disciplina huius civitatis, 216; ct in speciali, quantum ad mulieres, 217-218; quantum ad principes, 219-220; quantum ad communem civitatis felicitatem. 221; ct ad plura alia. 222. — civitatis ordinata ad per se sufficientia vitae huma­ nae, inter omnes communitates humanas est perfe­ ctissima, 4. — civitatis utilis est ad bene vivere, et ad ipsum vi­ vere, 387. Cretensis politia comparatur ad Laccdacmonicam et im­ probatur. 321-331 bis. Commutativa in rebus naturalibus est in supplementum per se sufficientiae, non est ergo praeter naturam, 115. — pecuniaria processit ex antecedenti, propter utilita­ tem commutationis ad loca remota, 116. — nummularia ulterius processit, secundum quam de­ narii pro denariis commutantur, prius a casu, po­ stea artificialiter, 117. Complexio corporis bona facit quod aliqui inclinentur magis vel minus ad opera virtutum vel vitiorum. 86. — corporis ut in pluribus derivatur a patre in poste­ ros, 86. — tamen filii possunt esse dissimiles a parentibus pro­ pter diversam dispositionem corporalem, 86. — et propter aliam instructionem ct consuetudinem, 87. Concupiscentia natura sua est infinita, cum quaerat om­ nia quae possunt esse homini delectabilia, quae sunt infinita, 272. Consilium diversimode est in servis, in feminis, in pue­ ris, 159. Contrapassum est in civitate retributio secundum ae­ qualitatem, 181. Corpus: est ei naturale et expediens quod regatur ab anima, 64. — cum sit naturaliter propter animam, natura intendit formare tale corpus quale sit conveniens animae: et hoc quidem quantum ad interiores dispositiones semper consonat, non autem in dispositionibus ex­ terioribus. 71. — ex sui parte quidam videntur tantum alios extollere, ac si essent quaedam imagines deorum, 72. Cura alicuius habetur maxime propter duo: vel quia est proprium et singulare hominis; vel propter spe­ cialem amorem ad ipsum. 193. D Denarii non sunt adinventi a natura, sed per quam­ dam experientiam ct artem sunt introducti. 111. — primo sunt inventi pro commutatione rerum neces­ sariarum, 116. — primo fuit determinatum metallum solo pondere ct magnitudine; postea homines impresserunt aliquem characterem in signum quod metallum sit tantae quantitatis, 116. Despotes vocatur omnis habens servos, 13. Despotica est aliqua scientia qua aliquis scit dominari servis, 49. — non est scientia, sed habet scientiam adiunctam, per quam aliquis scit bene uti servis, non autem per quam aliquis servos acquirit, 92-93. — scientia haec non est magnae aestimationis, 94. Divitiae sunt verae quae possunt tollere indigentiam et tacere sufficientiam habenti eas, ut scilicet homo sit sibi sufficiens ad bene vivendum. 108. — sunt finitae. 109. — non constituuntur exclusive per multitudinem pecu­ niarum, quae possunt transmutatis dispositionibus omne pretium amittere, nec sufficiunt ad salvandum hominem ne pereat fame. 120. — magis constituuntur ex rebus necessariis ad vitam quam ex pecuniis, 121. Dominus debet docere servum virtutes, 165. Domus est quaedam communitas secundum naturam constituta ad actus qui quotidie occurrunt. 26. — si sit perfecta, constituitur ex servis et liberis. 44. — ex triplici communicatione constituitur, scii, maris ct feminae, domini ct servi, patris et filii. 25, 44. — duplici regimine regitur, scilicet oeconomico ct despotico, 13. E Electi in civitate semper erunt plures et meliores cx maximis censibus, eo quod populares non omnes eligent, cum non habeant necessitatem eligendi. 250 — periculosum est civitati quod Socrates instituebat circa electionem principum. ut scilicet ex aliquibus electis, alii electi digerentur, 252. Experientia necessaria est ad hoc quod homo habeat perfectum usum eorum quae pertinent ad opera­ tiones humanas. 135. Extraneus dicitur dupliciter: simpliciter vel secundum quid, 23. F Femina non deputatur a natura ad serviendum, sed ad generandum, 21. — habet potestatem consiliandi, sed consilium eius est invalidum, propter mollitiem naturae 159. Filii boni ex bonis parentibus procedunt, secundum bo­ nam complexionem corporalem; tamen non potest natura semper hoc facere, 86. — possunt esse dissimiles parentibus etiam propter ra­ tionem. quae non cx necessitate sequitur inclinatio­ nem naturalem, 87. Foenus rationabilissime vituperatur et odio habetur, per quod denarius seipsum adauget. 134. Fortitudo diversimode se habet in eo qui principatur et in subiccto, 160. G Generatio competit homini secundum rationem com­ munem sibi ct animalibus ct etiam plantis. 18. — civium non potest permitti in infinitum fieri si pos­ sessiones ad aliquam certam quantitatem reducun­ tur. 232-234. 258. — oportet determinari, alioquin si homines generent absque determinato numero, ex hoc provenit causa paupertatis civibus, ct ex hoc sequitur quod sint seditiosi ct maligni. 235-237. Graeci, utpote sapientia praediti, congruum est ut prin­ cipentur barbaris, 24. — 44T — INDEX RERUM NOTABILIUM H Hippodamus quomodo ordinavit suam politiam expo­ nitur et iudicio subiicitur, 276-296. — primus inter philosophos, qui non agunt civilem vi­ tam, sed contemplativam, conatus est determinare quae sit optima politia, 276. Homo non potest fieri dc terra naturaliter, sed solum virtute divina, 292. — si sit bene dispositus, in eo anima principatur cor­ pori sed in hominibus male dispositis saepe corpus principatur animae, 63. — in partibus animae, pars rationalis naturaliter prin­ cipatur, pars irrationalis naturaliter subiicitur, 158. — virtus partis rationalis est prudentia, partis irratio­ nalis est temperantia et fortitudo et aliae, 158. — est in partibus cius duplex principatus: despoticus et politicus, 64. — ex ipsa nativitate est quaedam distinctio inter ho­ mines, 59. •— est animal naturaliter civile, 34, 35, 36, 37. — secundum suam naturam habet ut conveniant ei pru­ dentia ct virtus: sed si sit malus, utitur his quasi quibusdam armis ad male faciendum. 41. — est optimum animalium si perficiatur in eo virtus, ad quam habet inclinationem naturalem; sed sine lege et iustitia, est pessimum omnium animalium, 41. Honor in civitate diversus dari debet bonis et etiam malis, ad pacem servandam. 265. I Ingenuus est qui neque est servus neque est libertus, 84. Iniuriatio in civitatibus fit triplici causa; propter neces­ saria conquirenda, propter concupiscentias delecta­ tionum et propter tristitias vitandas 266. — homines maxime iniuriantur propter excellentias di­ vitiarum et honorum acquirendas: non autem pro­ pter necessaria conquirenda, 267. Instrumenta·, quaedam sunt animata, alia inanimata, 52. — domus sunt organa activa, non factiva, 53. Intellectus humanus derivatur a divino, 1. — imperat appetitui hominis principatu politico ct re­ gali qui est ad liberos, 64. Iustum humanae legis est iustum secundum quid. 79. — ponitur propter communem utilitatem, etiamsi non conveniat alicui privatae personae, 80. L Lacedaemonii quomodo organizarent politiam exponi­ tur et examinatur, 279-320. Leges non sunt statuendae in civitate secundum illud quod cogitatur esse possibile, sed respiciendo ad ea quae existunt..., ut conveniant leges hominibus se­ cundum eorum conditiones, 229. — leges ponendae sunt respiciendo etiam ad alias ci­ vitates. cum quibus societas habeatur sive in pace, sive in bello, 229. — ad hoc quod bene ponantur, oportet multo tem­ pore considerari si tales leges vel statuta bene se habeant. 210. — transmutatae saepe totum statum civitatis transmu­ tant, 289. — antiquae fuerant valde simplices et barbaricae, 291. — impossibile est omnia diligenter et perfecte scri­ bere circa ordinationem civitatis, etiam e sapienti­ bus, 293. — multum est verendum mutare antiquas leges pro melioribus, sed potius sunt tolerandi modici defe­ ctus qui in legibus ferendis contingunt, ne cives assuescant non observare statuta praecepta, 294. — qui facile mutat legem, quantum est de se. debili­ tat legis virtutem. 295. — leges sunt mutandae quando sunt malae, 295. — lex ponitur propter utilitatem hominis, 79. — lex omnis habet ut finem ordinem virtutis; unde si lex non sit proportionata ad virtutem, non erit lex, 297. Legislatores tendunt ad hoc quod sit amicitia inter omnes cives, ut vitentur seditiones, 193. — multi putaverunt praecipue ordinandum esse de pos­ sessionibus civium, quia ex his praecipue oriuntur seditiones, 255. — debent ad pacem civitatis excogitare remedia contra tres causas injuriandi: scilicet propter necessaria con­ quirenda, propter concupiscentias delectationum, et propter tristitias vitandas, 266. — debent in civitate multa constituere per quae cives bene conversentur ad invicem, et cum vicinis et ex­ traneis, necnon ponere aliquam ordinationem in comparatione ad bellicam fortitudinem, 268. Libertas et servitus, nobilitas et ignobilitas determinan­ tur virtute mentis. 85. M Masculus est naturaliter principans, femina naturaliter subiecta, 66. Militaris vita requirit maximam obedientiam et abstinen­ tiam a delitiis, et perseverantiam in laboribus et re­ bus dolorosis, 304. Minister in artibus habet rationem instrumenti, 52. Mulieres habent quaedam propria in vita oeconomica, quibus oportet eas intendere, et abstinere a civili­ bus. 218. — si non bene vivant in disciplina civitatis, multum est nocivum sive propter immutationem totius politiae, sive ad felicitatem civitatis, 301. — si mulieres vivunt delitiose, consequitur quod viri multum appretient ct concupiscant divitias ut satisfa­ ciant mulieribus: ex quo sequitur corruptio civitatis, in qua omnia fiunt venalia, 303. — mulierum nimia continentia provocat in viris turpe vitium. 303. — nihil differt utrum ipsae mulieres principentur, vel ipsi principes sub mulieribus regantur: idem enim accidit utroque modo, scilicet quod civitas male re­ gatur, quia mulieres deficiunt ratione, 303. — earum audacia in rebus civilibus, item perniciosa est, 303. N Natura in sua operatione procedit ex simplicibus ad composita, 3. — consequitur effectum suum ut in pluribus, deficit ut in paucioribus, 70. Naturale videtur esse quod ex nativitate confestim inest alicui, 59. Nobiles sunt liberi ubique terrarum, non autem barbari, propter defectum rationis, 84. Nobilitas processit ut honor ex hoc, quod filii bono­ rum honorati sunt tanquam similes patribus in bo­ nitate, 85. — tamen possunt esse nobiles secundum opinionem, et non secundum rei veritatem, 87. Nutrimentum ab hominibus acquiritur tripliciter: qui­ dam enim acquirunt, et neque laborant neque de­ praedantur; alii sumunt nutrimentum ex praeda; alii denique vivunt ex his quae nascuntur in terra ct ex domesticis fructibus, 104. O Oeconomia est dispensativa vel gubernativa domus 43. — est principaliter circa duas conjugationes viri ad uxorem et patris ad filios, quam circa alia, 155. Oeconomus vocatur procurator vel dispensator alicuius familiae, 13. — 442 — INDEX RERUM NOTABILIUM Operationes artificiales maxime sunt in quibus minime operatur fortuna; parum vero, ubi eventus multum subiacet fortunae, 144. — serviles sunt ubi maior pars usus est ex parte cor­ poris et parum ex parte rationis, 144. — viles et abiectae maxime sunt, quibus corpora ma­ xime maculantur; ignobilissimae autem illae ad quas requiritur minimum de virtute vel animi vel corpo­ ris 144 Optimates sunt qui regunt civitatem electi propter vir­ tutem ut bonum multitudinis procurent, 242. P Pars totius oportet quod coadiuvet ad bonum aliarum partium. 284 Pater habet plenariam potestatem super filios, sicut rex in regno. 152. — qui generat principatur secundum amorem et secun­ dum senectutem, 154, Pax civitatis conservatur per iustitiam, transgressio vero iustitiae est seditionis causa. 271. — exigit ut filii divitum qui insolescere possunt, non sint pauperes, quia efficerentur latrones, 258. Pecunia est inventa propter commutationes faciendas. 112. — acquirendae sunt civitatibus, sicut domibus, 150. — augentur in infinitum ab his qui student non ad bene vivendum sed secundum exigentias concupi­ scentiae, quae tendit in infinitum, 126. — augere in infinitum ex triplici abusione procedit: ex studio delectationum; ex assumptione pecuniativae non naturalis, neque necessariae, scilicet nummula­ riae, ad oeconomicam; ex abusione cuiuslibet po­ tentiae, id est virtutis vel artis, vel officii ad con­ gregandum pecunias, 126-128. Pecuniativa subservit oeconomicae et politicae, sed praesupponitur ut acquirens cibum quem natura facit. 131, 132, 133. — est scientia vel ars subministrativa oeconomicae, per modum praeparantis instrumenta, 98-100. — est pars oeconomiae quae agit de acquisitione ct conservatione pecuniae, 46. — non est eadem ac acquisitiva cibi et aliorum neces­ sariorum vitae: cum haec sit naturalis, prima autem non, 111. — est ars circa denarios, et est ordinata sicut ad finem ad hoc, quod faciat multitudinem pecuniarum ac di­ vitiarum, 118. — necessaria et naturalis habet duas partes, secundum quod homo potest pecuniam acquirere ex emptione et venditione rerum vel ex cultura terrae: et istac sunt partes primae et propriissimae pecuniativae, 137-138 — translativa, scilicet translata cx rebus naturalibus ad alias non naturales, habet quatuor partes, quae sunt: mercativa (quae subdistinguitur : navigatio, devectio, negotiatio); feneratio; mercenaria (quaedam per artes utiles, quaedam per labores non artificiales); et quaedam alia, incisiva lapidum vel metallorum dc terra. 139-142. — oeconomica laudatur, utpote necessaria ad vitam ho­ minum; pecuniativa nummularia iuste vituperatur, quia est secundum quod requirit concupiscentia, 134. — quaerit pecunias absque termino, utpote eius finem; oeconomica vero cum aliquo termino, secundum or­ dinationem ad finem qui est gubernatio domus. 123125. — prima non est necessaria, sed homines indigent ipsa propter eorum concupiscentiam in infinitum. 129. — prima est omnibus hominibus naturalis, non alia, 133. Permutatio potest fieri de omnibus rebus. 113. — primae permutationes fiebant ex rebus naturalibus, dum adhuc denarii inventi non essent, 113. — unusquisque commutabat cum aliis quod habebat, 114. Persona: singuli homines comparantur ad totam civi­ tatem, sicut partes hominis ad hominem. 39. Phaleas quomodo ordinavit suam politiam exponitur et iudicio subiicitur, 254-275. Philosophi facile possunt ditari, si volunt, sed non est studium eorum ad hoc: cx exemplo Thaletis. 147. Politia nihil aliud est quam ordo inhabitantium civita­ tem, 349. — est quaedam pars prudentiae, 369. — nihil est aliud quam ordo dominantium in civitate, 392. — est regitiva civitatis, 290. — ut sit, oportet quod singulae partes civitatis velint eam esse, ct quod cuilibet parti civitatis sufficiat quod permaneat in suo esse, 310. — communi nomine vocatur regimen civitatis quae re­ gitur a multis virtuosis, 242. — ordinata secundum rectam rationem prior est poli­ tiae vitiatae, 354. — civitatis diversimode ponitur et judicatur secundum diversam existimationem dc fine humanae vitae, 170. — qui finem vitae ponunt in bono quod est praemium virtutis, existimant illam civitatem esse optime di­ spositam in qua homines maxime pacifice et secun­ dum virtutem vivunt, 170. — est recta secundum iustitiam absolutam, quando prin­ cipes intendunt communem utilitatem: vitiata et cor­ rupta si intendunt solam suam utilitatem, quia utun­ tur civibus tanquam servis, 390. — quaedam sunt quae solum a suis auctoribus sunt constitutae, at in civitate non observantur; quae­ dam vero sunt secundum quas aliqui civiliter con­ versantur, 254. — distinguuntur secundum diversitatem dominantium, secundum quod in civitate dominatur unus, aut pauci, aut multi: et hoc vel propter utilitatem com­ munem, vel propter utilitatem eorum qui dominan­ tur, et tunc sunt transgressiones politiarum. 392. — si propter communem utilitatem unus principatur, habetur regia potestas; si pauci, status optimatum; si multitudo, respublica, 393. — istarum politiarum corruptiones sunt: tyrannis ex re­ ge, paucorum potentia ex optimatibus, popularis sta­ tus ex republica, quia non intendunt ad utilitatem communem, sed tyrannus ad utilitatem propriam, paucorum potentia ad utilitatem divitum, status popu­ laris ad utilitatem pauperum, 394. 395. Politica, id est civilis scientia, necessaria est ad com­ plementum philosophiae, 5. — continetur sub practica philosophia, 6. — continetur sub scientiis moralibus, 6. — inter omnes scientias practicas est principalior et architectonica omnium aliarum, 7. — scientia tradit notitiam dc civitate et manifestat quo­ modo practice perfici possit, 8. — differt ab oeconomica, quae est quaedam monar­ chia, quia est principatus liberorum et aequalium, 90. — non est unum ad invicem ac dcspotica, quia poli­ tica est principatus eorum qui sunt liberi secundum naturam, et est praecmincntior, 89. — homines non facit, sed accipit eos a natura gene­ ratos. ct sic utitur ipsis, 131. Populus debet habere hanc necessariam potestatem, sci­ licet eligere principes et corrigere eorum errores, 344. Possessio est quaedam pars domus, ct possessiva ars est quaedam pars oeconomiae, 51. — est duplex: inanimata et animata, 52. — proprietas rerum multa bona affert, 200. — res debent esse propriae quantum ad proprietatem dominii, sed secundum usum communes, 200. — dum unusquisque curat de possessione sua. habe­ bitur minus de litigiis et unusquisque magis augebit — 443 INDEX RERUM NOTABILIUM possessionem suam insistens ei sollicitius tanquam propriae, 200. — multo melius est quod possessiones, sicut in aliqui­ bus politiis, sint propriae secundum dominium ct communes aliquo modo quantum ad usum, 201. — quomodo autem usus rerum propriarum possit fieri communis, hoc pertinet ad providentiam boni legisla­ toris, 201. — propria multam delectationem affert homini, qui vult bona propter amorem quem habet ad seipsum, 202. — ex ipsa quoque possibile est homini donare vel au­ xilium ferre aliis, 203. — ipsa bene utitur homo, per virtutes temperantiae et liberaiitatis, 231. — totius civitatis determinanda est non solum in com­ paratione ad sufficientiam civilium usuum qui per­ tinent ad victum et vestitum civium et alia huiusmo­ di, sed etiam per comparationem ad pericula quae possunt ab exterioribus imminere, 269. — haec possessio ergo non debet esse nimis magna nec nimis parva. 269. — optimus terminus videtur esse, ut non sit tanta quod cives de levi praesumant inferre bellum suis potentioribus, sed possint inferre bellum iis qui non habent tantam substantiam ut cis possint resistere, 269. — civium regulare, habet magnam virtutem ad civilem communitatem bene conservandam, 259-260. — oportet quod legislator determinet medium aliquod, ita scilicet quod sit tanta quantitas possessionum, ut neque superflue possint delitiis intendere, neque etiam nimis parce vivere compellantur, 262. — attamen regulare possessiones non sufficit, sed opor­ tet magis regulare interiores concupiscentias, ne im­ moderate concupiscant; quod fit per debitas leges. 263; ne etiam aliqui desiderent quae sunt aliorum, ex quo oriuntur seditiones, 272. Praedativa sicut ct agricultura est pars possessivae, 106. — haec partes subministrant oeconomicae et politicae, 107, 110. Pravi in civitate debent dimitti in infimo statu; sed oportet ut eis iniuriae non irrogentur, ex quibus ho­ mines provocantur, ut aliis noceant, 273. Princeps bonus non dicitur aliquis, nisi sit bonus per virtutes morales et prudentiam, 369. — principis ergo est quaedam propria disciplina, 370. — oportet quod habeat rationem perfectam et virtutes morales perfectas, ut principalis artificis; qui vero subjiciuntur participant - ut cives - de ratione et virtutibus principis, 160. — magni erronee a Gentilibus dii vocabantur, 84. — semper esse iidem in civitate non est securum civi­ tati, 219. Principans et subtectus debent participare virtute: sed est quaedam differentia virtutis utriusque, 158. Principari et subiici differunt specie, 157. — et subiici est etiam de numero eorum quae expe­ diunt ad salutem hominum, 59. — naturale et expediens est quod quidam principentur et quidam subjiciantur, 59-67. — vel subiici opportunum est secundum quod unus­ quisque habet aptitudinem naturalem. 88. — quosdam in una parte temporis, quosdam in alia dignum videtur; nisi quidam civium multo excedant alios in bonitate; tunc enim dignum esset, ut illi semper principarentur, 389. Principatus videtur appeti ab hominibus sicut sanitas ab infirmis. 389. — petere, non recte se habet, 315. — ad principatum oportet assumi qui est dignus, sive velit sive non velit, quia utilitas communis est prae­ ferenda propriae voluntati ipsius, 315. — politicus permutatur de persona ad personam : quod non contingit in principatu maris ad feminam. 153. — regalis et politicus differunt secundum naturalem dif­ “444 ferentiam et aequalitatem: differunt etiam regalis et tyrannicus, propter amorem, 154. — in domesticis est duplex: dominatio, ct principatus oeconomicus; in primo intenditur utilitas domini, non servi cui imperatur, nisi per accidens; in secundo intenditur utilitas subditorum, vel etiam communis utrorumque, 388. — non est dandus propter pecunias, sed propter vir­ tutem. 338. — non est in barbaris sed in his qui mente abun­ dant, 24. — est duplex: despoticus quo dominus principatur ser­ vis. et politicus quo rector civitatis principatur ci­ beris, 64. — dominativus est servorum, politicus est liberorum, 375. — est duplicis speciei: ad tempus vel pro semper, 353. — aliquis est dominativus. in quo princeps est domi­ nus subditorum, ct talem principem non oportet quod sciat facere quae pertinent ad ministeria neces­ saria vitae, sed magis quod sciat uti eis, 373. — alius principatus est in quo aliquis principatur non sicut servis, sed sicut liberis, et sibi aequa­ libus, et vocatur principatus civilis. 374. — in hoc principatu, nunc hi, nunc alii assumuntur ad principandum, 374. — unde omnes debent instrui ad principandum: quod fit per subicctioncm ct iter exercitium in minoribus officiis, 374. — et sublectio sunt naturalia in omnibus quae sunt ex pluribus constituta. 60, 61. — etiam in his quae non participant vitam, est aliquis principatus, puta harmoniae. 62. — semper est melior qui est meliorum sublectorum. 59. — qui est supra liberos ordinatur principaliter ad uti­ litatem subditorum, 389. « Principatus paucorum » (al. oligarchia) dicitur quando aliqui pauci eliguntur propter potentiam, aut di­ vitias. et non propter virtutem, qui omnia quae sunt multitudinis ad suam propriam utilitatem re­ torquent, 242. Puer habet consilium, sed imperfectum, quia non habet perfectum usum rationis, 159. — et uxores quomodo sint erudiendi, considerandum est secundum comparationem ad politiam, 167. — de eorum instructione determinandum est in poli­ tiis, 167. R Ratio: ex cius virtute procedit quod homines ratio­ nabili iurc regantur, et quod in litteris exerciten­ tur, 23. — se habet ut principalis artifex ad inferiores partes animae, 160. — secundum eam competit homini quod ex consilio et electione agat. 18. — humana earum quae sunt secundum naturam est cognoscitiva tantum; earum vero quae sunt secun­ dum artem, est cognoscitiva et factiva, 2. — humana est non solum cognoscitiva, sed etiam fa­ ctiva civitatis, 6. —■ operatio distinguitur secundum quod actio est trans­ iens in exteriorem materiam vel immanens in subiccto, 6. Regimen regale est quando qui praecst habet plenariam potestatem; politicum quando habet potestatem coarctatam secundum aliquas leges civitatis. 13. — despoticum est quo aliquis dominus servis praesi­ det; oeconomicum est quo aliquis dispensat ea quae pertinent ad totam familiam, 13. — regis super civitatem vel gentem processit a regi­ mine antiquioris in domo vel vico. 29. — aliud est quod ordinatur ad opulentiam et aliud quod ordinatur ad libertatem quae est finis potentiae mul­ torum, 398. Respublica est ordinatio civitatis quantum ad omnes INDEX RERUM NOTABILIUM principatus qui sunt in civitate, sed praecipue quan­ tum ad maximum principatum, qui dominatur om­ nibus aliis principatibus. 385. Rex oportet quod differat a subditis in quadam magni­ tudine bonitatis, et tamen quod sit genere idem eis. melius autem si etiam unitate gentis, 154. — dicitur princeps civitatis si est virtuosus tenens com­ munem utilitatem subditorum: alioquin tyrannus, 242. — est utilis civitati, ut sua auctoritate efficaciter con­ servet statum civitatis, unde oportet quod per to­ tam vitam suam regnet, 316. — deberet sumi non de uno solo genere, sed cx quibuscumquc virtuosi's, 334. S Sapiens est naturaliter principans; qui per fortitudinem corporis potest opere implere ca quae sapiens dicit, naturaliter est servus, 19. Scientiae humanae de rebus naturalibus sunt specula­ tivae; de rebus ab homine factis, sunt practicae, 2. Servi quod recta disciplina potiantur, omnes confitentur esse opportunum civitati quae debet bene vivere po­ litice, 298, 300. — oportet cum cis medio modo agere, ut non affligan­ tur iniuste. nec tamen eis minima familiaritas osten­ datur, 300. — distinguuntur secundum diversas operationes mini­ strantium. 373. Servire ct servus dupliciter dicitur: secundum aptitudinem naturalem vel secundum legem inter homines positam, quae ius gentium vocatur, 175. — videtur multis iniustum, sive inter populares sive in­ ter sapientes, 76. — competit aliquibus propter deficientiam, sive ex par­ te corporis sive cx parte animae: de hac tamen difficilius judicatur. 73. Servitus est multiplex. 59. — quae provenit ex principio iniusto, ut e bello iniusto, non est de se iusta. quia nullus indignus qui ser­ viat potest iuste esse servus, 81, 95. — quae ex bello provenit est iusta secundum quid, non autem omnino, 79. — quodammodo non est secundum naturam, et est iniusta, ut dicit aliqua opinio. 88. Servus sic definiri potest: organum animatum activum separatum alterius homo existens, 55. — et dominus qui sunt tales secundum naturam, pos­ sunt ad invicem habere amicitiam: non autem si sunt tales secundum legem ct violentiam. 88. — sicut res possessa, est simpliciter domini, 54. — est minister ct organum eorum quae pertinent ad actionem, non ad factionem. 53. — non habet liberam potestatem consiliandi. 159. — debet habere quandam virtutem organicam ct ministrativam ad exequendum mandatum domini. 156. — ne deficiat propter intemperantiam aut timorem. 161. 162. •— his qui sunt naturaliter servi expedit servire et iu­ stum est quod serviant. 74. — naturaliter servus est quicumquc homo non est na­ turaliter suiipsius. sed alterius: scii, qui non potest regi nisi ab alio, 55. — est quaedam res possessa animata, ct quasi organum animatum deserviens vitae domesticae, 52. — non esset necessarius si instrumenta inanimata ad imperium domini perficerent opus suum. 52. — et liber diversimode quodam impetu naturali corpo­ ra sortiuntur, ut sint apta ad eorum diversa mini­ steria: ct tamen quandoque natura deficit, 70. — naturaliter est qui non potest regi propria ratione, sed ratione alterius, 68. — cuius opus principale est usus corporis, 68. — in corporalibus pluribus modis potest servire servus quam brutum, propter rationem, 69. i 1 1 I — naturaliter, servit ratione accepta a domino: brutum autem animal, non ratione sed passione. 69. — quantum ad utilitatem quae ex utriusque servitio provenit, modicum variatur servus a bruto, 69. — est secundum naturam qui potest opere excqui, 24. — et artifex differunt, quia servus participat ut instru­ mentum ad ca quae pertinent ad conversationem ho­ minum, et proinde ad virtutes morales: artifex vero remotius se habet a conversatione humana, quia cius operatio est circa externa factibilia, 163. — est de his quae sunt a natura, non artifex, quia omnes artes sunt adinventae per rationem. Virtus autem ad ea se habet quae sunt nobis a natura. Unde ad hoc quod aliquis sit bonus servus indiget virtute morali; non autem ad hoc quod sit bonus artifex, 164. Socrates, quas leges posuit exponitur et improbatur, 223241. — idem quantum ad ordinem civitatis. 242-253. — decipiebatur circa communitatem mulierum et filiorum, 185-188. — improbandus in sua ordinatione de communitate mulierum, ct filiorum, ad faciendam civitatem quantumcumquc unitam, 177, 178. 179. Solon instituit popularem quemdam principatum. 342. « Status plebeius » (al. democratia) habetur quando tota multitudo dominari velit, 242. T Temperantia et liberali tas faciunt hominem bene se ha­ bere circa usum possessionis, 231. Tyrannus est rector civitatis malus, qui omnia retorquet ad suum commodum, utilitate subditorum contempta. 242. — reputant sibi inconveniens quod aliqui cives multum ditentur, 149. Tyrannis est quaedam monarchia dominativa politicae communitatis, quia scilicet utitur civibus ut servis, 395. U Usus rei est duplex: proprius et communis: communis fit in commutationibus, 112. — communis est tamen alicuius per se. et non per ac­ cidens, quia secundum valorem suum. 112. Uxor principatur in domo secundum quid, cum et ipsa subiccta sit viro, 90. V Veritas ut cognoscatur, non multum prodest conside­ ratio eorum quae sunt manifeste falsa, sed eorum quae probabiliter dicuntur. 170. Vicus est prima communicatio quae occurrit ex plu­ ribus domibus, inter eos qui sibi communicant in ali­ quibus actibus non quotidianis. 27. — ortus est cx eo quod filii ct nepotes instituerunt di­ versas domos iuxta se habitantes: unde communitas vici est naturalis. 28. — processit ex multiplicatione prolis, 29. Vir non habet plenariam potestatem super uxorem quan­ tum ad omnia, sed secundum quod exigit lex ma­ trimonii, 152. — et mulier diversam habent temperantiam et diversa munera in dispensatione domus. 376. — debet loqui ut decet; mulieri convenit ut taceat. 161. Virtuosi in civitate difficiliter inveniuntur secundum per­ fectionem virtutis, 393. Virtuosus dicitur aliquis secundum unam virtutem per­ fectam. scii, secundum prudentiam, ex qua omnes virtutes morales dependent. 366. Virtus mentis, sicut virtus corporis, debilitatur per se­ nectutem. 314. I — boni civis et boni viri inquantum est potens prin­ — 445 — INDEX RERUM NOTABILIUM — — — — — •— — — cipari. est eadem, sed inquantum est subtectus, non est eadem, 375, 377, 383. simpliciter bonus vir debet et bene principari et be­ ne subiici. 375. et sic babetur in subiecto qui est liber et bonus, virtus duplicis speciei, ad bene principandum et ad bene esse subtectum. 375. proprie virtus principis est prudentia, quae est rcgitiva et gubernativa, aliae vero virtutes morales sunt communes ct subditorum et principum, 376. subditi participant aliquid prudentiae, per quam pos­ sint scipsos gubernare in propriis actibus secundum gubernationem principis. 376. virtus civis non pertinet ad artifices, quia non sunt dimissi ab operibus necessariis vitae, 379. bonis civis et boni viri non est eadem, quia vir­ tus civis in quantum est civis consideratur in ordi­ ne ad politiam, circa quam non est aliqua virtus perfecta qua aliquis dici possit simpliciter bonus, 366. ct hoc etiam in bona politia, 367. una et eadem est virtus boni viri, dum dissimiles sunt virtutes multorum qui constituunt civitatem, 368. — tamen una et eadem est virtus boni principis ct boni viri. 369. — sed virtus principis et civis non est eadem. 370. — in principatu « civili » omnes debent habere virtu­ tem principis quia omnes assumuntur ad principan­ dum, 374-375. — morales in principante sunt principativae, in subtectis autem ministrati vae: unde differunt aliqualiter se­ cundum rationem. 160. Vita hominum est deftcientissima. ex eo quod multis indiget, 104. — hominum simplex est quadruplex: scilicet pascualis, furativa, piscativa, et venativa: sed multi exercent simul et miscent praedictas vitas. 104. Vivere appetunt homines ut quoddam bonum et dili­ gibile, nisi patiantur in vita sua aliqua valde gravia et crudelia, 387. — bene plura in se comprehendit quam temperate vi­ vere, 230. Voluntas hominum etsi quantum ad necessitatem repleri possit, tamen quantum ad malitiam repleri non po­ test, 272. Vox et loquutio humana quomodo differant. 36-37. INDEX LECTIONUM QUAE IN HOC VOLUMINE CONTINENTUR Introductio editoris v Prooemium S. Thomae 1 LIBER PRIMUS pag. Lectio 1. Civitatum origo. Quid civitas sit. Quod homo sit animal civile. Ci­ vitatem natura priorem esse suis par­ tibus, vico et domo..................... 4 Lectio II. De tribus familiarum generi­ bus: quarum una ex domino et ser­ vo, secunda ex viro et uxore, tertia ex patre et liberis constat .... 13 Lectio III. Quod aliquibus natura ser­ vire conveniat, aliquibus autem domi­ nari ......................................................... 17 Lectio IV. Circa dominos et servos, ostendit alios esse natura quibus ex­ pedit dominos et servos esse, alios au­ tem legibus, quibus contrarium con­ tingit .................................................... 22 Lectio V. Diversas esse civitatum administrationes. Item quod tribus modis acquisitio fiat secundum naturam: pa­ stione, agricultura, et venatione . . 26 Lectio VI. Quomodo secundum natu­ ram divitiae acquirantur. Divitias au­ tem esse multitudinem instrumento­ rum rei familiaris et publicae ... 29 Lectio VII. De acquisitione per commu­ tationem rerum vendenti inutilium, ementi necessariarum. De nummi in­ ventione, primum rudis, deinde signa­ ti', ex quo nata est nummorum con­ quirendi facultas ................................ 34 Lectio VIII. Acquisitio pecuniarum, quae facit ad procurandum res neces- sanas vitae humanae, finita est. Quae vero ab hoc fine deviat, infinita et praeter naturam......................................... 38 Lectio IX. Quid oporteat acquisitioni studentes cognoscere: deque mercatu­ ra, foenore, et mercenaria, earumque inter se comparatione, et Thaletis pru­ dentia .................................................... 42 Lectio X. Prima et secunda species do­ mus excutitur; et servos virtutibus praeditos esse oportere, quibus videli­ cet bene parere sciant ...................... 46 Lectio XI. Artifices cum secundum na­ turam servi sint, determinatamque servirtutem habeant, certis virtutibus ipsos esse praeditos conveniet; sic et mulieres et pueros.................... . 51 LIBER SECUNDUS Variae optimarum civitatum adniinistrationes tam verbis descriptae, quam usu compro­ batae proponuntur, comparantur, et in quibus deficiunt arguuntur. Lectio I. Quod non oporteat in civita­ tibus omnia esse communia, ut filios, et mulieres, et facultates, sicut Socra­ tes opinabatur..................................... 54 Lectio II. Non posse fieri ut non inter­ noscantur liberi ex quibus parentibus orti sint ..................... 59 Lectio III. Quod communitas liberorum reddat cives magis proclives ad iurgia et caedes; quodque reverentiam senio­ rum tollat, et consanguinitatis bene­ volentiam ............................................... 62 I Lectio IV. Quod communis rerum pos­ sessio multas excitet in civitate con­ troversias, temperantiaeque et liberali­ tatis usum aboleat............................. 65 Lectio V. Quid Socratem deceperit in communione ponenda : et quod non contingit talem civitatem esse felicem 69 Lectio VI. Reliquae Socratis leges excu­ tiuntur .................................................... 74 1 Lectio VII. Socratis respublica impro- — 447 — am as»; Civitas ex vicis, vicis ex domibus coaluit. Domus autem vel ex viro et uxore, vel pa­ tre et liberis, vel ex domino et servis compo­ nitur. Harum prima et secunda naturalis est, tertia quandoque naturalis est, quandoque non. Sunt enim quidam natura servi et do­ mitu, quidam legibus acquisiti. Acquisitionis etiam species multae naturales, ut captura, pastio, et agricultura; aliae non naturales ut mercatura, foenus, et mercenaria. Porro in his omnibus, quod secundum naturam, expe­ tendum et praeferendum est; quod autem praeter naturam, postponendum, et fugien­ dum. INDEX LECTIONUM pag. pas- 1 mercium commutatio, non propinqua batur quantum est merito magistra­ habitatio, non bellorum propulsatio, ........................................................ 79 tuum non magistratuum participatio, sed be­ Lectio VII1. Legum a Phalca carthagine beateque vivendi ratio, homines in ncnsi institutarum consideratio et ea­ urbibus congregavit ......................... 141 rum reprobatio..................................... 82 | Lectio VIII. Utrum unum an plures do­ Lectio IX. Phalcam reprehendit, quod minari conveniat; et si plures, num cum fundos et domos exaequasset, de optimates, an divites, an multitudo . 146 servis et pecuniis tacuit.......................86 | Lectio IX. Multitudini committendam Lectio X. Hippodami Milesii respublica esse electionem magistratuum et ad­ qualis fuerit, et in quibus deficiat . 88 | ministratarum rerum examen; magi­ Lectio XI. Reprehensio reipublicae Hip­ stratus autem legibus obtemperare de­ podami ................................................ 91 ! Lectio XII. Quod leges, etiam minus bere, et solum in his quae lex cavere bonae, non sint facile immutandae . 94 non valuit arbitrium habere .... 150 Lectio XIII. Examinat Lacedaemonio­ Lectio X. Magistratus non esse distri­ rum rempublicam, quae caeteris prae­ buendos secundum excessum cuiusli­ stare diu visa est, ipsamque reprehen­ bet boni .............................................. 155 dit in servis, mulieribus, agrorum pos­ Lectio XI. Utrum nobilibus, an opulen­ sessione ................................................... 97 tis, an virtute praeditis, an potenlioLectio XIV. Quod Lycurgus in Ephoris, ribus; attribuendi sint magistratus . 158 Phidiciis, et tribulis constituendis, plu­ Lectio XII. Post longam discussionem rimum a rectitudine aberravit . . . 102 concludit excellentem probitate virum Lectio XV. Cretensem rempublicam ceteris praeferendum, cum natura ta­ Spartanae comparat; et quibus in re­ lis sit cui debeant omnes subesse . . 163 bus deficere videtur, ostendit . . . 106 Lectio XIII. Quinque regum species Lectio XVI. Carlhaginensis reipublicae proponit et de qua disputaturus sit considerationem facit ct eam superio­ eligit ................................................... 168 ribus duabus comparat atque redar­ Lectio XIV. Utrum a legibus an ab guit ........................................................ 110 optimo rege melius sit civitatem gu­ Lectio XVIL Solonis et aliorum quo­ bernari; et de eius successione et cu­ rumdam leges commemorat, ne quid stodia .............................................. 173 omissum fuisse videatur, quod ad Lectio XV. Obiectiones continet quae hanc cognitionem facit . .... 114 adversus regiam potestatem adduci possunt .............................................. 178 Lectio XVI. Declarat quibus civitati­ bus regem creare conveniat, et qui­ LIBER TERTIUS bus optimatum administrationem . . 183 Expositis iam quaecumque ab illustribus viris, ad suam usque aetatem, vel usu com­ probata. vel scriptis proposita fuerant: dein­ LIBER QUARTUS ceps sententiam suam de administratione ci­ vitatum exorditur. Et primo quis appellandus Cum regum, optimatum, et populi rectam sit civis docet, quaeve civitas vocanda. Inde administrationem et earum vitia proposuisset. ex civitatis fine. Et numero praesidentium, in hoc quarto singulas in sua membra dige­ varias ac diversas civitatum formas elicit, rit ut optimam omnium rempublicam doceat: quarum aliae quietae sunt et iustae, in qui­ tria deinde civitatibus omnibus necessaria per­ bus aut reges, aut optimates, aut populi ad pendit, consilia, magistratus et indicia. communem omnium salutem et utilitatem gubernant; aliae seditiosae et iniustae, in qui­ Lectio I. Quod ad virum politicum per­ bus vel tyranni, vel opulenti, vel egeni pro tineat scire quae sit respublica pror­ commodo suo publicas rationes dilaniant. sus optima, quae ut secunda ab ea; et cum multae sint species rerumpuLectio I. Quis sit appellandus civis, et blicarum, omnes omnibus non conve­ quae civitas dici debeat.........................120 nire; deinde commemorat quid dixerit Lectio II. Quod illi qui donati civitate quidvc dicendum sit, proponit . . 187 nuper fuere, cives sint, et quo modo Lectio II. Causa investigatur ut plures civitas una permaneat . . . . 124 sint species rerumpublicarum; reiiciLectio IIT. Non esse idem bonum ci­ turque illa divisio quae per multos et vem, et bonum virum esse, cum is paucos fiebat a quibusdam . . . 192 bonus civis sit qui et apte parere et Lectio IIT. Ex quibus partibus hoc est imperare commode sciat, bonus autem personis respublicae constent: et quae vir absolute dicatur .......................... 127 partes necessariae sint, quaeve adiunLectio IV. Quinam cives sint appellan­ ctae: quaeque sibi cohaerere possint, di: et quod plures sint civium species 132 et quae non......................................... 196 Lectio V. Quod civitas sit liberorum Lectio TV. Popularis administrationis hominum societas, cuius finis est u'iquinque modi enumerantur, et pauco­ litas communis, in quam omnis admi­ rum status quatuor; quorum ultimi nistratio publica tendere debet . . 135 non legibus sed decretis regnant, per­ Lectio VI. Ex fine societatis civilis, et similes sunt tyranno............................. 201 numero praesidentium, formas regendi Lectio V. Comprobat singulas quasque civitates colligit, el earum oppositas species popularis administrationis, et labes .................................................. 138 paucorum, superius enumeratas . . 206 Lectio VII. Non iniuriae cautio, non , Lectio VI. De optimatum administra- 448 —. INDEX LECTIONUM Po­ tione, et eius variis speciebus, quae ex commixtione virtutis ad divitias et multitudinem insurgunt ........................ 209 Lectio VIL De eo civitatis statu qui' communi nomine respublica dicitur, a caeteris tamen discreto, in quo et virtus et libertas et divitiae suum lo­ cum habent. ....................................211 Lectio VIII. Quo pacto supradicta rei­ publicae species contemperari debeat, ita ut et multitudinis et paucorum statum participet, neutrum tamen ex­ quisite habeat ................................... 214 Lectio IX. De tyrannide et eius specie­ bus tribus; quaeve tyrannis maxime opponatur regiae gubernationi . . 217 Lectio X. Civitatem quae mediocres ci­ ves habet, idest neque nimium divi­ tes, neque nimium pauperes, optimam esse, securiorem, diuturniorem, minimeque seditiosam.............................. 219 Lectio XL De conservatione optimae reipublicae; deque cautione ne labatur aut ad multitudinis gubernationem, aut ad paucorum potentiam . . . 225 Lectio XII. De quibus consultationes in civitatibus fieri soleant; deque ipsa­ rum varietate pro cuiusque civitatis administratione................................... 230 Lectio XIIL De magistratuum numero, auctoritate, et diuturnitate considera­ tio habetur; et quando uni an pluri­ bus demandandi sil ......................... 234 Lectio XIV. Tria esse in magistratibus creandis animadvertenda: qui consti­ tuantur; a quibus eligantur, et quo modo creentur, sorte an electione, ab omnibus aut a paucis................ 239 Lectio XV. Quot indiciorum species sint, et quomodo purgandi, et a qui­ bus ..................................................... 242 Lectio X. Honor, odium et contemptus LIBER SEXTUS Quibus observationibus popularis status conservari queat, et paucorum gubernatio tractari, ne ad aliud genus transeat, ac pos­ tremo de magistratibus in urbe regenda ne­ cessariis. Lectio I. Popularis status varietas non solum pendet a diversitate operatio­ num, sed etiam ab institutis in eumdem finem minus tendentibus . . . 309 Lectio 11. De fine popularis status, et aliis quibusdam in ipsum tendentibus 312 Lectio 111. Quomodo in populari statu quippiam iuste decernatur .... 316 Lectio IV. Quibus institutis optimus po­ pularis status conservetur.....................318 Lectio V. Quo pacto sit administrandus popularis status qui omnes indifferen­ ter admittit ............................... . 322 Lectio VI. Paucorum status administrationem continet....................................327 Lectio VII. De magistratibus a quibus civitates administrandae sunt . . . 331 LIBER SEPTIMUS LIBER QUINTUS Quid est quod omnes civitatum administrationes immutet, quodque remedium sin­ gulis adhibendum ut in eodem permaneant. Lectio L Seditiones ob inaequalitatem pug. tyrannidem evertit; regnum domestica seditio ................................................... 289 Lectio XI. Primus modus conservandi tyrannidem per incrementum administrationis tyrannicae .......................... 293 Lectio XII. Secundus modus conservan­ dae tyrannidis per appropinquatio­ nem ad regnum....................................298 Lectio XIII. Discussio de interitu re­ rumpublicarum a Platone in octavo de Republica assignato..................... 304 excitari: aequalitatem autem esse du­ plicem .................................................. 245 Lectio II. Quid homines seditiosos effi­ ciat, qua de causa seditiones exciten­ tur .................................................... · 250 Lectio III. Enumeratio causarum sedi­ tionum in urbibus existentium . . . 256 Lectio IV. Quomodo status popularis labatur ad tyrannidem, et cur minus nunc quam prius .............................. 260 Lectio V. De immutatione status pauco­ rum vel in seipsum, vel ad statum multitudinis vel in tyrannidem . . . 263 Lectio VI. De lapsu status optimatum in popularem, et reipublicae ad sta­ tum paucorum .................................... 268 Lectio VII. De conservatione status po­ pularis, paucorum, optimatum et rei­ publicae ......................................... 272 Lectio VIII. Regni et tyrannidis origo 282 Lectio IX. Quibus ex causis tyrannides et regna dissolvantur......................... 285 Optimam absolute civitatem ostendit, tum felicitatis habita ratione quam per optimum virum consequimur, tum eorum quae ad fe­ licitatem ducunt: moderata civium multitu­ dine, sufficienti regionis ubertate, accommodato urbis situ, eximia magistratuum moderatione, prompto tam in bello quam in pace subdi­ torum ministerio, convenienti feminarum ob­ servatione, et apta liberorum educatione. Lectio 1. Quod optima vita, et privatim unicuique, et publice civitatibus, est ad virtutem vivere, reliquis bonis ad id adiuvantibus.........................................337 Lectio II. De felicitate cuiusque et ci­ vitatis, deque vita contemplativa, acti­ va et dominante.................................... 342 Lectio III. Quod tanta debeat esse in civitate multitudo, ut sibi salis sit ad vitam optime degendam.....................351 Lectio IV. De modo agri, urbis situ, nundinatione et nautica turba . . . 356 Lectio V. Quales esse debeant qui civi­ tatem incolunt et regunt.....................361 Lectio VI. Sex esse sine quibus civitas consistere non potest . . . . . . 365 Lectio VII. Quinam in optima civitate habendi sint pars civitatis..................... 368 — 449 — INDEX LECTIONUM Lectio VIII. Qualis agri totius facien­ LIBER OCTAVUS pag. Quibus animi disciplinis erudiendi sint ci­ ves optimae civitatis. pag. Lectio I. Ex utilibus disciplinis ea di­ scenda sunt, quae operantem non red­ dant vilem ........................................ 441 Lectio II. Num civis musicam addisce­ re debeat............................................. 421 Lectio III. Quid ex musica ediscendum sit, et quo pacto ea utendum . . . 433 da sit partitio ................................... 373 Lectio IX. Quo in loco sit urbs ex­ struenda, et quo pacto . . . . . 375 Lectio X. Quod et eadem et diversa sit, magistratuum et subditorum disciplina 381 Lectio XI. Cum vita otio et negotio constet, oportet leges non minus ad pacem, quam ad bellum cives instruere 389 Lectio XII. Qua cura corporis alendi sint cives......................................... 396 I ..........................................................439 Index rerum notabilium Stabilimento Grafico Marietti - Via Legnano, 23 1966 Torino