CONSEJO SUPERIOR DE INVESTIGACIONES CDENTIFICAS PATRONATO "RAIMUNDO LULIO” — INSTITUTO “FRANCISCO SUAREZ” DOMINGO BANEZ, Ο. P. COMENTARIOS INEDITOS A LA TERCERA PARTE DE SANTO TOMAS EDICION PREPARADA POR EL R. P. MTRO. VICENTE BELTRAN DE HEREDIA, Ο. P. ΤΟΜΟ SEGUNDA DE II PARTE SACRAMENTIS (QQ. 60-90; ADDITION. 1-24) MADRID 1 9 5 3 Λ3ώ ; Β ' Nihil obstat Fr. J. Ramîrez, O. P. Fr. A. Bandera, O. V* Imprimi potest Fr. Anicetus Fernândez, O. P. Provincialis Matriti 17 aprilis 1951 Imprimatur Fr. Francisco, O. P. Obispo de Salamanca 11 de junio 1951 Imprenta de Aldecoa — Burgos 17328 QUAESTIO OCTOGESIMAQUARTA De poenitentia secundum quod est sacramentum De qua materia disputant scholastici in 4 a d. 14 usque ad 22. Item in jure canonico sunt famosi tituli de poenitentia et remissionibus in Decretalibus et in Sexto decretalium et in Extravagantibus. Item in Decreto habentur celebres distinctiones septem de poenitentia. Item apud sanctos patres et alios doetores antiquos et modernos inveniuntur plurimi tituli de poenitentia, quorum testimonia cum opportunitas sese obtulerit citaturi sumus. De quibus omnibus vide Bellarminum tomo 2 Controversiarum, lib. 1 de poenitentia. Jam vero divus Thomas latissimam considerationem de poenitentia in sex partes dividit. In prima dicendum est de ipsa poenitentia secun­ dum se, tam ut est sacramentum, quam ut est virtus; in secunda de effectibus poenitentiae ; in tertia de partibus integralibus ipsius ; in quarta de suscipientibus hoc sacramentum; in quinta de potestate mini­ strorum virtute clavium Ecclesiae; in sexta de solemnitate hujus sacra­ menti. Ubi est advertendum quod divus Thomas in hac tertia parte suae Summae hanc divisionem per singula membra, morte praeventus, complere non potuit, sed solum complevit duas priores partes. Tertiam autem coepit diffinire in quaest. 90 et ultima, scilicet de partibus inte­ gralibus hujus sacramenti, scilicet de confessione, contritione et satis­ factione. Quare necesse erit nobis quae deficiunt desumere de scriptis ejusdem doetoris Super Quartum Sententiarum. ARTICULUS PRIMUS Utrum poenitentia sit sacramentum 1. — Prima conclusio: Poenitentia quae in Ecclesia agitur est sacramentum. 506 DOMINICUS BANEZ Secunda: Actas sensibiles exteriores ipsius poenitentis habent locum materiae in hoc sacramento. Haec habetur in solutione ad primum et secundum. Tertia conclusio: ibidem: Materia hujus sacramenti non exhi­ betur a ministro, sed a Deo interius operante. Quarta conclusio, ad tertium: In sacramento poenitentiae est aliquid quod est sacramentum tantum, scilicet actus exteriores poenitentis et sacerdotis, et est aliquid quod est res et sacramen­ tum, scilicet poenitentia interior, et est aliquid quod est res tantum sacramenti, scilicet remissio peccati. Quinta conclusio: Primum praedictorum est causa secundi, et rursus primum et secundum sunt quodammodo causa tertii. 2. — Circa primam conclusionem advertendum est illam esse de fide catholica. Idque dupliciter potest probari a theologo; Uno modo ad catholicos ex auctoritate Ecclesiae, quae ita diffinit esse septem sacra­ menta Ecclesiae instituta a Christo, ex quibus quartum est sacramentum poenitentiae, ut in concilio Florentino patet; et in Tridentino sess. 14 can. 1 : “Si quis dixerit in Ecclesia catholica poenitentiam non esse vere et proprie sacramentum, ...anathema sit”. Altero modo possumus pro­ cedere adversus haereticos ex sacris litteris quas voce tenus admittunt, et ex consensu antiquorum patrum, quorum testimonia ut in plurimum haeretici recipiunt. Verumtamen de hoc secundo modo procedendi di­ cendum est inferius cum de confessione auriculari agendum erit, quae est pars integralis hujus sacramenti. Nunc autem sufficiat proponere quod sacramentum poenitentiae colligitur primo ex Matth. 16 (v. 19) : Tibi dabo claves regni caelorum, et ex Joan. 20 (v. 22) : Accipite Spiri­ tum Sanctum etc. De quo testimonio dicit concilium Tridentinum ubi supra can. 3 quod si quis negaverit “esse intelligendum de potestate remittendi et retinendi peccata in sacramento poenitentiae”, anathe­ ma sit. 3. — Hoc supposito, dubitatur primo circa omnes conclusiones divi Thomae, an sacramentum poenitentiae ita consistat in aliquo actu poenitentis, ut de illo verificetur et pro illo supponat. Non quaerimus an essentia hujus sacramenti solum perficiatur per actus poe­ nitentis, sed an sicut sacramentum baptismi dicitur et est ablutio corpo­ ralis sub praescripta forma verborum, ita aliquis actus poenitentis di­ catur proprie et sit sacramentum poenitentiae. Arguitur primo pro parte negativa. Sacramentum poenitentiae est causa gratiae. Sed causare gratiam in hoc sacramento videtur tantum pertinere ad formam verborum, ego te absolvo; confertur gratia virtute clavium Ecclesiae quibus sacerdos utitur proferens illa verba. Ergo QUAEST. LXXXIV, ART. 1 507 ■essentia sacramenti poenitentiae est absolutio et pro illa supponit sacra­ mentum. 4. — Arguitur secundo. Sacramentum est in genere signi ut supra q. 60 dictum est. Sed forma hujus sacramenti maxime significat effectum illius. Ergo illa est maxime sacramentum vel saltem principalior pars sacramenti : ergo non erit actus poenitentis. Confirmatur. Si quis actus poenitentis esset sacramentum, maxime ipse actus interior poenitentiae; sed ipse est invisibilis: ergo non potest esse sacramentum et signum sensibile. 5. — Arguitur tertio. Forma semper videtur esse pars compositi ; sed omne sacramentum constat ex materia et forma : ergo sacramentum hoc non potest consistere in solo actu poenitentis et de illo verificari. Patet consequentia, quia totum non verificatur de sua parte. Confirmatur ex divo Thoma ad tertium argumentum, ubi ait quod actus exterior tam per peccatorem poenitentem quam per sacerdotem absolventem est sacramentum. Ergo non solum verificatur de actu poe­ nitentis. 6. — Arguitur quarto. Partes intégrales sacramenti poenitentiae nu­ merantur quasi materia, v. g. contritio, confessio et operis satisfactio, ut patet in concilio Tridentino can. 4, ut supra, et q. 90, a. 2 infra explicabitur. Ergo sacramentum poenitentiae non consistit in unico actu poenitentis, nec de illo verificatur quod sit sacramentum. 7. — Ad quaestionem propositam Scotus d. 14, q. 4 inquit quod poenitentia ut sacramentum est, est ipsa absolutio hominis poenitentis, per primum argumentum quod fecimus [n. 3], et ait totam essentiam sacramenti esse absolutionem. Et in d. 16 negat sacramenti poenitentiae esse tres partes, scilicet confessionem, contritionem et satisfactionem, sed hujusmodi esse praevias dispositiones. Durandus in q. 3 ait quod hoc sacramentum consistit in confessione poenitentis et absolutione confessoris, et quod magis proprie diceretur sacramentum confessionis et absolutionis quam sacramentum poeniten­ tiae. Et ratio ejus est quia hoc sacramentum consistit in confessione et absolutione tamquam in propria materia et forma. Poenitentia autem, si accipiatur pro aliquo interiori, est praevia dispositio; si autem acci­ piatur pro executione poenae satisfactoriae, est aliquid consequens ad sacramentum. Ergo neutro modo poenitentia est intrinseca ipsi sacra­ mento, ac proinde secundum Seotum et Durandum sacramentum poeni­ tentiae non dicitur quia poenitentia sit ipsum sacramentum aut pars sacramenti, sed quia est sacramentum sanativum ipsius poenitentis. 8. — Pro decisione hujus dubii breviter notandum est nomen poeni­ tentiae latinum esse et derivatum a verbo poenitere, quod dupliciter usurpatur. Uno modo pro hoc quod est taedio affici seu taedere, et ita 508 DOMINICUS BANEZ latine dicitur, me mei poenitet. Altero modo pro hoc quod est aliquid1 factum a nobis displicere. Unde poenitentia importat displicentiam pro­ prie de male gestis. Nam proprie loquendo non est de bene factis, nisi quatenus postea considerantur sub ratione mali. Ceterum de nomine poenitentiae amplius dicemus q. sequenti, a. 1, de qua re vide Bellarminum ut supra. Nota secundo quod hic dolor seu displicentia de male gestis tripliciterpotest contingere. Uno modo ex eo quod qui male facit incurrit in incom­ modum temporale, v. gr. in infamiam, in infirmitatem. Altero modo ex consideratione peccati secundum quod est contra rationem et contra Deum auctorem naturae. Tertio modo oritur ex consideratione peccati ut est contra Deum cognitum per fidem ut auctorem gratiae et glorificatorem. vel etiam justum judicem potentem mittere in gehennam. Notandum est tertio quod priorem poenitentiam sive displicentiam,, amor proprius suiipsius, etiam qui sit peccatum, potest efficere ; at vero non habet rationem virtutis, immo neque est voluntaria et invenitur in inferno. Secundum vero modum poenitentiae solet efficere actus virtu­ tis oppositae peccato de quo dolet poenitens ; v. g., affectus ad temperan­ tiam facit hominem poenitere de actu intemperantiae. Aliquando vero amor ipse proprius de propria excellentia solet efficere hujusmodi displi­ centiam, quae quidem nihil confert ad veritatem hujus sacramenti, sed potius es't occulta superbia et vana poenitentia. Talis fuit displicentia Lucretiae quae semetipsam occidit ex confusione adulterii commissi, de qua optime philosophatur divus Augustinus lib. 11 De civitate Dei, cap. 19. Tertium vero modum poenitentiae non potest efficere sola na­ turalis virtus, sed requiritur auxilium Dei supernaturaliter illuminantis et inspirantis ad dolorem de peccato cum spe veniae obtinendae ab ipso Deo, quem fides docet justificatorem impii. Quod si talis dolor fuerit propter metum poenae infernalis, non est contritio, sed attritio sufficiens cum absolutione sacerdotis ut constituat peccatorem in gratia, ut postea latius dicendum erit. Si autem talis dolor fuerit propter amorem ipsius Dei, statim constituit hominem in gratia, quamvis subjectum clavibus Ecclesiae. De hoc igitur tertio modo poenitentiae, qui est actus ipsius poenitentis, est nostra conclusio an sit sacramentum, tamquam pars ipsius sacra­ menti, vel tamquam essentia et substantia ipsius sacramenti, de quo verificetur quod sit sacramentum. 9. — Respondetur et sit prima conclusio: Sacramentum poeniten­ tiae est tres actus poenitentis, scilicet contritio, confessio et satisfactio.. Probatur primo a simili. Nam in reliquis sacramentis id quod habet ratio­ nem materiae proximae est et dicitur sacramentum ipsum, ut v. g. sacra­ mentum baptismi est ablutio in aqua, confirmatio est ipsa unctio, eucha- QUAEST. LXXXIV, ART. 1 509 ristia est ipsaemet species consecratae. Ergo proportionabiliter in hoc sacramento poenitentiae, actus poenitentis, qui sunt materia proxima,, debent esse ipsum sacramentum. Probatur secundo a sufficienti divisione. Hoc sacramentum non est absolutio sacerdotis, ut ajebat Scotus, quia absolutio sacerdotis non est poenitentia. Concilia vero dicunt quod poenitentia, est sacramentum. Ergo. Item actus poenitentis sunt partes hujus sacramenti; non autem sunt partes absolutionis : ergo absolutio non est sacramentum. Et denique contra Scotum est sententia communis scholasticorum d. 14 asseren­ tium confessionem esse de essentia sacramenti. Vide Alexandrum Halensem 4 p., q. 60, membr. 2, et Gabrielem et Marsilium, Paludanum d. 14, Richardum d. 16. Rursus nec verum est quod dicit Durandus, quod sacramentum poenitentiae est compositum ex absolutione et confessione. Probatur. Quia quamvis in compositione physica substantialis forma sit pars compositi, et materia et forma sint ipsum compositum, tamen forma quae est accidens non est pars constituti per formam. V. g., albedo non est pars albi; non enim album est compositum ex corpore et albedine, alias haec esset falsa : corpus est album, quia sensus esset quod corpus est corpus et albedo, sicut cathedra non est compositum ex ligno et fi­ gura, sed est lignum figuratum. Ergo cum forma sacramenti sit acci­ dens, non erit pars ex qua physice componatur sacramentum, quamvis sacramentum perficiatur formaliter per formam in ratione sacramenti. Confirmatur. Quia proprius dicitur quod baptismus est ablutio sub certa forma verborum, quam quod sit compositum ex verbis et ablutione. Similiter in sacramento eucharistiae nemo dicet quod pars sacramenti sit forma consecrationis, etenim species ipsae consecratae per formam sunt ipsum sacramentum. Superest ergo quod sacramentum poenitentiae verificetur in recto de aliquo actu vel actibus poenitentis; sed non verificatur in recto de unico solo : ergo necesse est quod de duobus vel tribus praedictis verificetur. Probo minorem. Quia omnes ille tres actus dicun­ tur a conciliis citatis esse tres partes poenitentiae quae est sacramentum. Sed totum non est una pars. Ergo sacramentum poenitentiae non est unicus actus poenitentis, scilicet non est sola confessio vel sola satisfa­ ctio vel sola contritio, sed tres actus sunt integrum sacramentum poeni­ tentiae. Et hic modus dicendi est magis conformis doctrinae conciliorum. Nam sententia Scoti non videtur tuta dum expresse negat sacramentum poenitentiae esse illas tres partes, scilicet confessionem etc. Durandus autem ubi supra idipsum videtur insinuare dum ait, quod poenitentia interior est quidem praevia dispositio, non autem est intrinseca huic sa­ cramento. Nos autem asserimus illas tres partes quas numerant concilia, esse intrinsecas huic sacramento et de quibus verificatur sacramentum poenitentiae. 510 DOMINICUS BANEZ Quod si quis objiciat quod saltim illa satisfactio imposita a sacerdote non videatur esse pars intrinseca sacramenti, propterea quod quando illa advenit jam est perfectum sacramentum et contulit remissionem pec­ catorum : respondetur quod satisfactio est pars quaedam integralis sacra­ menti. Non est autem de ratione cujuslibet partis integralis quod sine illa non possit totum consistere essentialiter. V. gr., quamvis manus sit pars integralis hominis, est intrinsece componens hominem cum aliis partibus ; tamen abscissa manu manet homo quantum ad essentiale, non tamen manet integer homo, sed manu carens. Ita etiam sacramentum poenitentiae, quamvis ante satisfactionem impositam sit verum sacra­ mentum, non tamen est perfectum et integrum quoadusque fiat satis­ factio, quae quidem continebatur in proposito et dolore cordis et sub­ jectione ad claves Ecclesiae. Ex dictis sequitur quod ex duabus partibus, scilicet contritione et confessione verificetur sacramentum poenitentiae, quamvis non sit inte­ grum et perfectum donec fiat satisfactio. Sit secunda conclusio: Praedictis non obstantibus, probabiliter as­ seritur quod sacramentum poenitentiae sit essentialiter compositum ex materia et forma, sicut homo ex corpore et anima, ita ut sacramentum quidem ex parte materiae proximae habeat tres illas partes, confessio­ nem, contritionem et satisfactionem simul cum absolutione informante omnes illas, sicut anima informat partes integrates hominis. Haec conclusio probatur argumento tertio facto pro contraria parte. Et idem dici potest de quibusdam aliis sacramentis, v. gr. quod baptis­ mus est ablutio et ipsa forma, et similiter confirmatio est unctio et ipsa forma. Et quidem de matrimonio videtur ita necessario dicendum secun­ dum communem sententiam. Nam ipsum sacramentum matrimonii non est solum actus unius contrahentis, sed est contractus quidam compositus ex verbis utriusque contrahentis exprimentibus mutuum consensum. De sacramento vero eucharistiae est multo alia specialis ratio, quia consi­ stit in consecrata materia. Quapropter forma verborum ipsius sacra­ menti non est pars intrinseca et essentialis ex qua componitur sacramen­ tum, quin potius manet integrum et perfectum quandiu manent species ■consecratae, quae sunt simpliciter ipsum sacramentum. Neque tamen ratio a nobis facta contra Durandum in secunda proba­ tione primae conclusionis universaliter concludit quod nulla forma acci­ dentalis possit esse vera pars constituti per ipsam. Contingit enim quando materia est etiam accidens, quod forma simul cum materia sint partes compositi. V. gr., in propositione verbum se habet ut forma et subjectum ut materia, et tamen componitur propositio tamquam ex partibus ex subjecto et verbo ; sicut etiam in numeris binarius se habet ut materia, tertia unitas ut forma, et tamen verae sunt partes ternarii. QUAEST. LXXXIV, ART. 1 511 Sic etiam dici potest quod forma aliquorum sacramentorum simul cum ipsa materia quae est accidens est pars ipsius compositi quod est sacra­ mentum unum artificiale divinum, et unum in genere signi. 10. — Ad argumenta in principio dubii proposita respondetur. Ad primum nego minorem, immo vero ipsa materia proxima ipsius sa.cramenti ut determinata per formam est causa gratiae, sicut ablutio cor­ poris sub illa forma verborum abluit animam. Quin potius melius intelligitur quomodo ipsa materia proxima sit causa gratiae instar causarum naturalium quam ipsa forma, quia ipsa forma non tangit subjectum sicut proxima materia recipitur realiter in subjecto, v. gr. ablutio, unctio. Id quod manifestius est in sacramento eucharistiae, cujus forma non causât gratiam, sed efficit sacramentum gratiae causativum. 11. — Ad secundum nego consequentiam quia, quamvis ipsa forma expressius significetur quam materia sine forma ; at vero materia proxi­ ma, non quod determinatur per formam, significat expressius effectum in fieri quam sola forma, cujus significatio non esset sacramentalis, sed tantum speculativa, nisi adjungeretur tali materiae. Ad confirmationem respondetur quod poenitentia interior non est ipsum sacramentum, sed pars sacramenti, simul cum confessione et sa­ tisfactione. Et quamvis sit insensibilis interior poenitentia, tamen potest esse pars sacramenti quatenus fit sensibilis per confessionem exteriorem. 12. — Ad tertium negatur major. Patet instantia in albedine quae est forma albi, et tamen non est pars albi. Verum est tamen quod ali­ quando forma accidentalis est pars compositi, ut dictum est. Ad testimonium divi Thomae respondetur quod facit verisimilem se­ cundam conclusionem et probabilem. Sed nihilominus in favorem pri­ mae conclusionis explicatur a magistro Soto d. 14, q. 1, a. 2 quod sensus divi Thomae est non quod absolutio sacerdotis sit pars componens sacra­ mentum, sed quod concurrit ad constitutionem ejus quod est sacra­ mentum tantum. Ad quartum argumentum respondetur quod probat primam con­ clusionem. 13. — Jam vero pro intelligentia aliarum conclusionum in solutioni­ bus argumentorum notandum est circa secundam conclusionem, quod poenitentia interior, quamvis non sit actus sensibilis, tamen pertinet ad materiam sacramenti intrinsece quatenus exprimitur in confessione. Nota secundo circa tertiam conclusionem, quod differentia posita a divo Thoma in solutione ad secundum inter sacramenta quae habent corporalem materiam et sacramenta quae habent actus humanos pro ma­ teria, videlicet quod in illis prioribus materia adhibetur a ministro gerente personam, in signum quod excellentia virtutis in tali sacramento 512 DOMINICUS BANEZ est a Christo, sed in aliis sacramentis materia non exhibetur a ministro,, sed a Deo interius operante. Haec inquam differentia non sic accipienda est quasi Christus sit excellentius principium quam Deus interius ope­ rans, neque etiam sic quod illa inspiratio interna Dei non detur etiam, nobis per Christum tamquam per causam. Hoc enim esset erroneum in fide. Sed differentia consistit in hoc quod Christus inquantum homo in quibusdam sacramentis significatur ut principium gratiae, non solum per formam sed etiam per materiam adhibitam a ministro in persona Christi. Et idcirco significatur excellentior gratia quae confertur sacra­ mento quam significetur in alio sacramento in quo minister non adhibet materiam in persona Christi. Notandum, tertio circa eamdem conclusionem quod poterat hic dispu­ tari an sit sufficiens materia sacramenti poenitentiae, ad hoc quod sit validum vel etiam ad hoc quod justificetur peccator, quod ex viribus naturae doleat de peccato. Sed tamen de hac re dicendum est latius cum de prima parte poenitentiae, scilicet de contritione disputaverimus. Nunc autem sufficiat dicere quod nemo potest justificari, sive extra sacramen­ tum, sive intra sacramentum poenitentiae, nisi praeventus divina gratia miserentis Dei, ut plane colligitur ex concilio Tridentino sess. 14, cap. 4 ubi, cum tractetur de dispositione peccatoris ad sacramentum poeniten­ tiae, dicitur necessarium esse ut contritio sive attritio includant displi­ centiam peccati et propositum nunquam peccandi cum spe veniae. Sed nemo potest sine Dei auxilio supernatural! habere talem dispositionem. Item in can. 3 sess. 6: “Si quis dixerit sine praeveniente Spiritus Sancti inspiratione ...hominem... posse poenitere sicut oportet ut ei justifica­ tionis gratia conferatur, anathema sit”. Vide etiam concilium Arausicanum, can. 4. Notandum est quarto sententiam quamdam Cajetani merito repro­ bari a magistro Soto d. 14, q. 1, a. 1, scilicet quod potest dari attritio quae cum sacramento poenitentiae in voto sufficiat ad justificationem. Contra quam sententiam pro nunc est argumentum. Sacramentum [non causât] gratiam nisi in eo qui actu recipit sacramentum : ergo non suf­ ficit votum sacramenti poenitentiae sine dolore qui sit cum caritate. Sed nulla attritio ante sacramenti receptionem est cum caritate, alias esset contritio. Ergo nulla sufficit ad justificationem peccatoris sine sacra­ mento realiter suscepto. Nota quinto circa quartam conclusionem ubi ait divus Thomas quod “poenitentia interior est res et sacramentum”, quod retractavit opinio­ nem quam olim habuerat in 4, d. 1, a. 4, quod per sacramenta quae non imprimunt characterem producitur in anima quidam ornatus quasi dispositio ad gratiam, quae esset res et sacramentum. Quam opinionem secuti sunt Capreolus et Palude in d. 14 et in d. supra citata. QUAEST. LXXXIV, ART. 1 513 14. — Dubitatur secundo circa quartam et quintam conclusionem : an confessio sit causa interioris poenitentiae. Arguitur primo por pro parte negativa. Poenitentia interior est prius tempore quam confessio et absolutio: ergo non est effectus confessionis et absolutionis. Arguitur secundo. Poenitentia interior est causa confessionis: ergo non est effectus illius. Antecedens patet, quia ex illa poenitentia move­ tur homo ad quaerendum remedium confessionis. Tertio arguitur. Poenitentia interior est pars integralis ipsius sacra­ menti, ut dictum est : ergo non potest esse effectus sacramenti. 15. — Magister Sententiarum in d. 22 tenet quod actus interior poe­ nitentiae est causa confessionis. Unde infert quod eum per interiorem poenitentiam fiat remissio peccati, quod exterior confessio et absolutio non est sacramentum tantum, quoniam alias non omne sacramentum novae legis efficeret quod significat. Ubi docet Magister quod confessio et absolutio non sunt causa remissionis peccatorum, sed sola interior poenitentia. Alii autem theologi thomistae dicunt quod illi actus exteriores sunt causa interioris contritionis quatenus per illos excitatur cor hominis ut doleat propter Deum qui antea dolebat propter poenas inferni, vel etiam quatenus excitatur ut intensius conteratur si antea contritionem habebat. Magister vero Soto d. 14 ubi supra, q. 1, a. 1 ad 3 duo dicit. Primum est mentem divi Thomae esse quod actus interior poenitentiae potest dupliciter considerari : uno modo ut est prior natura quam ipsa gratia, et sic non est contritio sola dispositio materialis ; altero modo ut est posterior natura quam gratia, et sic habet rationem contritionis et est effectus confessionis et absolutionis et causa remissionis peccatorum. Et isto modo dicitur res et sacramentum. Dicit secundo quod cum quis accedit jam contritus ad sacramentum, illa nihilominus contritio non est contritio nisi quatenus prius natura informatur gratia per sacramentum in voto susceptum. 16. — Pro decisione veritatis sit prima conclusio: Poenitentia inte­ rior est causa confessionis secundum quod consideratur ut est actus qui­ dam moralis. Probatur quoniam omnis actus exterior moralis est effectus interioris actus. Confirmatur et explicatur. Quia confessio est signum interioris poenitentiae, sicut ea quae sunt in ore sunt signa eorum quae sunt in anima tamquam effectus praecedentes vel naturaliter vel ad pla­ citum. Ergo confessio peccatoris est effectus interioris poenitentiae. Secunda conclusio: Si consideretur confessio et interior poenitentia in ratione sacramenti institiiti a Deo ad justificandum peccatores, inte­ rior poenitentia est effectus confessionis et absolutionis. Probatur. Quia poenitentia est pars sacramenti secundum quod habet rationem signi sen- 514 DOMINICUS BANEZ sibilis propter confessionem. Ergo confessio est causa interioris poeniten­ tiae in ratione sacramenti. Confirmatur ex divo Thoma d. 17, q. 3, a. 5 qla. 1. Poenitentia inquantum est sacramentum praecipue in confessione perficitur. Probatur secundo. Forma absolutionis est causa ipsius confessionis in ratione sacramenti, eo quod confessio efficitur actu pars sacramenti ratione formae. Ergo proportionabiliter interior poenitentia, etiamsi praecesserit in ratione actus moralis, efficitur actu pars sacramenti ra­ tione utriusque, scilicet confessionis et absolutionis. Et sic elevatur ipse dolor interior ut sit causa efficiens remissionis peccatorum, quae est infusio gratiae sacramentalis. Considerandum enim est quod, sicut ablutio corporalis elevatur a Deo mediante forma ad efficiendum effe­ ctum spiritualem, ita elevatur a Deo ipsa interior poenitentia per abso­ lutionis formam ad efficiendam remissionem peccati per infusionem gratiae sacramentalis. Et si aliquis instet quomodo potest esse quod pars sacramenti qualis est poenitentia interior sit effectus alterius par­ tis: respondetur quod sicut ramus in arbore est pars arboris, et nihilomi­ nus est effectus radicis, quae etiam est pars arboris. Tertia conclusio: Quando per interiorem poenitentiam aliquis ante confessionem est vere contritus, ipsamet contritio quatenus contritio est praecedit gratiam in genere causae dispositionis materialis. Haec con­ clusio est contra magistrum Soto supra. Et probatur. Quia ipsemet actus caritatis inquantum est dilectio Dei super omnia est etiam dispositio materialis ad gratiam. Ergo etiam contritio inquantum contritio est. Patet consequentia, quia contritio ut sic importat dolorem propter Deum summe dilectum. Antecedens vero patet ex communi doctrina theolo­ gorum cum divo Thoma 1. 2, q. 113, a. 8 ad 1, ubi divus Thomas univer­ saliter asserit quod actus qui sunt ex parte hominis necessarii ad justi­ ficationem praecedunt in genere causae materialis infusionem gratiae, quamvis infusio gratiae in alio genere causae, scilicet formalis et quasi efficientis, sit prior natura quam ipsae dispositiones cum quibus homo· justificatur. Si quis autem objiciat quod contritio ut sic est satisfactoria pro of­ fensa; sed ut ante gratiam consideratur non est satisfactoria: ergo con­ tritio nullo modo antecedit gratiam ut contritio est. Respondetur quod haec objectio non est praesentis considerationis. Sed nihilominus respon­ deo distinguo minorem. Si enim loquamur de satisfactione in actu se­ cundo. concedo minorem. Si autem loquamur de satisfactione in actu primo, nego minorem. Immo vero ipsa contritio ex propria specie et objecto habet quod sit satisfactoria vel satisfactiva. Et ratio est quia contritio est actus justitiae specialiter dictae erga Deum, ut in quaest.. sequenti amplius ostendemus. QUAEST. LXXXIV, ART. 1 515 Sit quarta conclusio: Contritio ut antecedit confessionem non est causa efficiens remissionis peccati et infusionis gratiae, sed solum est dispositio, etiamsi includat votum et propositum sacramenti poenitentiae. Probatur. Quia gratia quae tunc infunditur cum ipsa contritione non est effectus sacramenti in genere causae efficientis: ergo ipsa contritio non efficit illam gratiam. Consequentia patet, quia contritio nunquam efficit gratiam nisi ut est pars sacramenti. Antecedens vero probatur,, quia sacramentum in voto non est sacramentum actuale, sed tantum ha­ bet rationem objecti et finis: ergo non potest movere efficienter ad infu­ sionem gratiae, sicut nec medicina in proposito est causa efficiens sa­ nitatis. Ultima conclusio: Sive antecedat contritio, sive attritio ante confes­ sionem, nihilominus adveniente confessione et absolutione, contritio ipsa vel attritio est causa efficiens instmmentalis infusionis gratiae, sive per talem gratiam tunc primo justificehir homo, sive augeatur gratia quam jam habuerat. Haec conclusio patet ex praedictis, quia per adventum confessionis et absolutionis interior poenitentia efficitur actu pars sa­ cramenti : ergo habet virtutem efficiendi instrumentaliter effectum ipsius sacramenti. 17. — Ad argumenta in oppositum respondetur facile. Ad primum dicimus et etiam ad secundum quod probant confessionem in ratione actus moralis esse effectum interioris poenitentiae, non autem in ratione· sacramenti. Sic enim confessio exterior est causa quod interior poeni­ tentia sit pars sacramenti; absolutio autem est causa quod confessio habeat rationem sacramenti. Ad tertium argumentum respondetur nego consequentiam, immo vero una pars integralis potest esse causa alterius partis integralis respectu totius, sicut radices in arbore sunt causa rami, qui est pars integralis. Multo etiam magis poterit in nostro proposito una pars esse causa alte­ rius in ratione efficiendi aliquem effectum, sicut caput est causa effi­ ciens motus manus ad actionem scribendi. Ceterum quod Magister Sen­ tentiarum intulit, scilicet quod eum per interiorem poenitentiam fiat remissio peccati ante confessionem et absolutionem, si exterior confessio et absolutio esset sacramentum, sequeretur quod hoc sacramentum non efficeret quod significat. Significat enim absolutionem a peccatis quam jam efficit cum jam sit facta justificatio. Hoc inquam est plus quam fal­ sum, ut ostendemus art. 3, ubi explicabitur sensus illius formae, ego te absolvo. 516 DOMINICUS BANEZ ARTICULUS SECUNDUS Utrum peccata sint propria materia hujus sacramenti 1. — Prima conclusio: Materia remota hujus sacramenti sunt peccata. Ratio est quia materia proxima hujus sacramenti sunt actus poenitentis. Secunda conclusio, ad tertium : Sacramentum poenitentiae pro­ prie et principaliter est institutum contra peccatum mortale. Tertia conclusio : De peccatis venialibus est proprie poenitentia, sed. non principaliter est institutum sacramentum contra illa. Quarta conclusio: De peccato originali neque proprie neque principaliter est poenitentia, neque contra ipsum est institutum hoc sacramentum. Quinta conclusio: Large accipiendo nomen poenitentiae pro quacumque detestatione rei praeteritae, potest dici poenitentia esse de peccato originali. Et ita ait Augustinus in libro De poenitentiae medicina, cap. 2. Per totam vitam debemus nos originalis culpae poeni­ tere, quia impedimentum est ad gloriam consequendam; nec tamen talem poenitentiam esse necessariam ad delendum originale, quod cer­ tum est per baptismum remitti, sed ad roborandum desiderium gloriae cujus est impedimentum (1). 2. — Dubitatur primo in hoc art. an peccata commissa ante ba­ ptismum sint vel possint esse materia poenitentiae Pro parte affirmativa arguitur. Primo nam Act. 2 (v. 38) dicitur: Poenitentiam agite et baptizetur unusquisque vestrum. Secundo arguitur. Si quis accessit ad baptismum fictus, scilicet cum proposito permanendi in adulterio, postea quam baptizatus est tenebitur confiteri peccata commissa ante baptismum : ergo. Probo antecedens, quia tenetur confiteri fictionem cum tota sua gravitate; sed haec gravitas non explicatur sufficienter nisi explicentur quot et quanta adulteria com­ miserit cum accederet ad baptismum. Confirmatur. Quia saltim peccatum in baptismi receptione commis­ sum tenebitur confiteri: ergo hoc sacramentum non solum ordinatur contra peccata post baptismum commissa. 3. — Ad hoc dubium respondetur, et sit prima conclusio: In adultis requiritur aliqua poenitentia ad remissionem peccatorum ante baptis­ mum commissorum. Haec patet ex dictis supra q. 68, a. 6, et ex divo (1) S. August. Sermo 351, De utilitate agendae poenitentiae, cap. 2. ML 39, 1537. QUAEST. LXXXIV, ART. 2 517 Augustino ubi supra. Nemo potest novam vitam inchoare nisi eum ve­ teris vitae poeniteat. Sed haec intelligitur in adultis qui habent conscien­ tiam peccati mortalis. Secunda conclusio: Peccata commissa ante baptismum non sunt pro­ prie, materia sacramenti poenitentiae. Probatur. Quia sacramentum poe­ nitentiae praesupponit sacramentum baptismi, quod est janua omnium sacramentorum, ita ut sine illo suscepto realiter nullum sacramentum quidquam prosit suscipienti. Sed per baptismum remittuntur omnia peccata praeterita. Ergo nullum aliud sacramentum ordinatur ad remis­ sionem illorum peccatorum. Utraque conclusio expresse colligitur ex concilio Tridentino, sess. 14, cap. 1, ubi dicitur hoc sacramentum poenitentiae institutum fuisse in illis verbis Joan. 20 (vv. 22-23) : Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis etc. “ad reconciliandum fideles post baptismum lapsos”, in­ quit concilium. 4. — Ad primum argumentum respondetur illud testimonium non intelligi de poenitentia sacramentali, sed de illa quae ante baptismum requiritur. Ad secundum argumentum respondetur quod ille homo non tenetur omnia peccata ante baptismum commissa exprimere ipsi confessario, sed sufficit explicare fictionem ; gravitatem autem fictionis in communi di­ cendo, commisi adulterium. Ceterum, si post baptismum susceptum per­ severaverit in adulterio, tenebitur quidem illud confiteri, per se quidem inquantum in illo permansit post baptismum; per accidens autem inquantum in illo fuit ante baptismum, ad explicandam praesentem gravitatem. Ad confirmationem respondetur quod peccatum commissum in ipsa receptione baptismi materia propinqua est sacramenti poenitentiae. Et ratio est quia in illo instanti in quo imprimitur character baptismalis, simul verificatur quod homo baptizatur et baptizatus est. Et idcirco peccatum illud jam est contra religionem quam visibiliter professus est qui baptizatur. Unde quando dicimus quod sacramentum poenitentiae est in remissionem peccatorum post baptismum commissorum, intelligimus etiam peccatum quod committitur in ipsa receptione baptismi quan­ do jam homo baptizatus est. Ceterum postea illud peccatum remittitur per contritionem in ordine ad claves vel per attritionem simul cum sacra­ mento poenitentiae recepto in actu, sicut alia peccata mortalia post baptismum commissa. Ceterum originale peccatum et alia peccata ante baptismum commissa remittuntur etiam in illo instanti in quo aufertur fictio per poenitentiam. Sed non virtute sacramenti poenitentiae neque per ordinem ad illud, sed virtute sacramenti baptismi, ut habetur in can. 2* 518 DOMINICUS BANEZ Tunc valere incipit, de baptismo et ejus effectu [r. De baptismi sacrar mento, de consecr. d. 4, c. 42]. Bene tamen potest concedi quod per sacramentum poenitentiae tamquam per removens prohibens consequi­ tur remissio peccati originalis et aliorum peccatorum. ARTICULUS TERTIUS Utrum haec sit forma hujus sacramenti: Ego te absolvo 1. — Prima conclusio: Haec est convenientissima forma hujus sacramenti, scilicet, ego t.e absolvo. Ratio est quia maxime significat, quod efficitur in hoc sacramento. Secunda conclusio, ad primum : Non sufficeret in sacramentali absolutione dicere, misereatur tui, vel absolutionem tribuat tibi Deus. Ratio est quia per haec verba sacerdos non significat fieri absolutionem, Sed precatur ut fiat. Tertia conclusio, ad tertium : Solus Deus per auctoritatem absol­ vit a peccato et peccatum dimittit, sacerdos autem vere absolvit, sed per ministerium. Quarta conclusio: Convenienter apponitur ad formam hujus sacramenti, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quinta conclusio, ad primum: Haec forma, ego te absolvo, non solum accipienda est in hoc sensu, absolutum ostendo, sed etiam ostendit hominem absolutum, efficiendo quod significat. Ultima conclusio: Perfectior expositio hujus formae, ego te absolvo, ea est, sacramentum poenitentiae tibi impendo. 2. — Dubitatur primo circa primam conclusionem an illa sit vera et propria et sola forma hujus sacramenti, ego te absolvo. Arguitur primo pro parte negativa. Peccatum est privatio rectitudi­ nis rationis: ergo proprie loquendo nemo absolvitur a peccatis. Probo consequentiam, quia proprie absolvere est ab aliquo vinculo ; sed priva­ tio non est vinculum : ergo. Quod si dicatur quod ipsum peccatum est actus, ac perinde vinculum positivum, replicatur, contra ille actus peccati jam transivit quando homo confitetur: ergo adhuc non proprie ab illo absolvitur. Confirmatur. Nam post actum peccati nihil manet in anima, nisi macula quae est privatio gratiae: ergo non est proprie absolutio ab illa. Et si quis dicat quod manet poena, contra est quia poena peccati non­ dum advenit, sed futura est : ergo non fit proprie absolutio ab illa. Quod si aliquis dicat quod manet habitus vitii in potentiis, contra est quoniam QUAEST. LXXXIV, ART. 3 519 ab habitu vitii non absolvitur peccator, siquidem experientia constat quod post absolutionem manet homo proclivis ad peccandum quod in consuetudine habuerat. 3. — Arguitur secundo ex Clementina prima de privilegiis, ubi ponti­ fex prohibet religiosos absolvere a culpa et poena, ubi videtur insinuare quod non est propria locutio, ego te absolvo a culpa et poema. 4. — Arguitur tertio. Forma debet significare aliquid quod perti­ neat ad materiam,, ut patet inductive in aliis sacramentis: ergo forma hujus sacramenti debet esse necessario, ego te absolvo a peccatis tuis. Et confirmatur. Quia sacerdos non absolvit auctoritate propria: ergo in ipsa forma debet ille exprimere cujus auctoritate absolvit, sci­ licet in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, vel in nomine Christi. 5. — Arguitur quarto. Sacerdos proferens illam formam per modum indicativi, ego te absolvo, exponit se periculo facile mentiendi : ergo illa non est conveniens forma. Probo antecedens. Quia saepe contingit quod peccator jam sit absolutus per contritionem, vel quod non sit sufficienter dispositus ut absolvatur: ergo in utroque eventu falsa erit illa forma, ego te absolvo. 6. — Arguitur quinto. Sacramentum extremae unctionis est etiam institutum contra peccatum, ut patet ex forma illius; et tamen datur per formam significantem per modum deprecationis, scilicet dimittat tibi Dominus quidquid peccasti etc. : ergo sacramentum poenitentiae de­ bet conferri per similem formam, scilicet absolvat te Deus. 7. — Pro decisione veritatis sit prima conclusio: Secundum fidem catholicam certum est illam .esse formam sufficientem et convenientem hujus sacramenti, scilicet ego te absolvo. Probatur ex concilio Florentino, ubi expresse diffinitur, et ex usu Ecclesiae catholicae. Confirmatur ex illo Mat. 16 (v. 19) ; Tibi dabo claves etc. et quodcumque solveris super terram etc. 'Secunda conclusio: Non est tutum in fide negare illam esse pro­ priam locutionem, ego te absolvo a peccatis. Probatur. Nam in ceteris sacramentis forma proprie significatur absque metaphora : ergo etiam in hoc sacramento. Probatur secundo. Quoniam alias contraria, opinio favet haereticis negantibus in Ecclesia veram esse potestatem absolvendi a pec­ catis virtute clavium, contra quem errorem definitum est in concilio Constantiense in bulla Martini quinti quod sacerdos vere absolvit. De quo amplius dicendum erit in q. 18 Additionum ad Tertiam partem. Item quia illa opinio videtur negare sacerdotes proprie exercere offi­ cium judicis in sacramento poenitentiae. Patet sequela, quia ad officium judicis pertinet proprie absolvere reum eo modo quo judex est. V. gr., judex saecularis absolvit reum ab instantia accusatoris, quando reus se defendit sufficienter secundum leges. Ergo similiter judex in foro .520 DOMINICUS BANEZ conscientiae constitutus proprie absolvit reum a peccatis quae sibi mani­ festantur loco Dei, quando secundum legem Dei reus petit absolvi. Item ista conclusio est contra Abulensem in prima parte Oefensorii, cap. 6, ubi quamvis non neget potestatem Ecclesiae absolvendi a pecca­ tis, tamen ait quod propter illius verbi improprietatem neque ipse Deus proprie absolvit a peccatis. Tertia conclusio: Non tantum illa est vera et propria forma hujus sacramenti, sed quaevis alia in qua per modum indicativi vel imperii significetur in praesenti fieri effectum sacramenti. Probatur ratione communi omnibus formis sacramentorum. Nam ut supra dictum est q. 60, a. 7 et 8, mutatio verborum non tollit veritatem sacramenti si non tollit vel destruit significationem, sed potius aequivalenter se habet. Igitur multae aliae formae distinctae materialiter ipsis verbis erunt suf­ ficientes ad effectum sacramenti, v. gr. solvo te, remitto tibi peccata, remittuntur a me tibi peccata, condono tibi peccata, do tibi veniam peccatorum tuorum. Item per imperativum: absolvatur a me iste pec­ cator, non per modum orationis, sed quemadmodum diximus quod apud graecos est sufficiens forma baptismi, baptizetur servus Christi. Quarta conclusio: Haec verba, sacramentum absolutionis tibi im­ pendo, sufficiens forma est ad absolvendum a peccatis, si consideretur haec oratio non secundum modum significandi, sed secundum sensum. Hanc tenet Cajetanus in hoc articulo circa solutionem ad quintum. Et ratio ejus est quia illa verba non important formam absolutionis in actu exercito, sicut haec verba, ego te absolvo, quibus sacerdos exercet absolu­ tionem efficiendo quod significant. Si autem consideretur praedicta verba secundum sensum, aequipollent huic, sacramentaliter te absolvo. Et sic erit forma sufficiens, sicut et illa, ego te absolvo. Ita sentit magister Soto ubi supra, art. 3. Quinta conclusio: Peccatum est variare aliquo modo verba hujus formae prout sunt in usu Ecclesiae. Probatur. Quia turpe est quod pars non conformetur cum suo toto, maxime in re tanti momenti qualis est forma sacramenti. Pertinent enim sacramenta ad unitatem Ecclesiae. Unde expedit ut non solum in sensu, sed etiam in verbis sit uniformitas, sicut etiam in verbis sacrae scripturae debet esse omnimode unitas apud omnes quantum possibile fuerit. Utrum vero sit peccatum mortale variare verba formae sacramentalis, magister Soto ubi supra ait quod ex genere non est mortale, sed propter scandalum. Nos tamen dicimus quod ex genere suo est mortale. Probatur. Quia est sacrilegium omnis defectus qui committitur circa sacramentum. Nihilominus erit veniale ex parvitate materiae, sicut si aliquis in verbis consecrationis semel aut iterum relinqueret particulam enim. Si autem ex proposito hoc fieret in consuetudine, ut faceret hanc differentiam in QUAEST. LXXXIV, ART. 3 521 ipsa forma, existimo quod esset peccatum mortale, etiam secluso scandalo. 8. — Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum nego antecedens, immo peccatum commissionis est aliquid positivum, et for­ maliter importat deformitatem ad rectam rationem, sicut actus virtu­ tis importat realem conformitatem ad regulam et mensuram rationis. Respondetur secundo transeat antecedens, nam saltim in peccato omis­ sionis verum est, sed nego consequentiam. Pro cujus explicatione notandum est quod metaphora nominum et verborum dupliciter invenitur et consideratur. Uno modo dumtaxat quartum ad impositionem nominis aut verbi, non quantum ad rem signi­ ficatam. V. gr., in hoc nomine, Petrus ut imponeretur a Christo Simoni habita est ratio similitudinis ad petram, quae est fundamentum aedificii, quatenus ipse Simon futurus erat quasi petra supra quam Ecclesia erat aedificanda. Nihilominus illud nomen Petrus impositum est ad signifi­ candum absolute illum hominem singularem; sicut etiam lapis imponi­ tur ut a.junt a laedendo pedem, tamen significat substantiam absolute. Similiter hoc verbum, assentire vel dissentire ortum habuit a verbo sentio, quod proprie dicitur de operatione sensitiva; nihilominus jam translatum est ut proprie significet operationem intellectus. Alio modo metaphora et similitudo intelligitur et perseverat etiam quantum ad rem significatam per nomen aut verbum, ut cum dicimus, prata rident, significamus formaliter similitudinem ad hominem riden­ tem, propter viriditatem et flores quae reperiuntur in pratis. Igitur ad propositum dicimus quod verbum absolvere ita translatum est ad significandam actionem liberandi a peccato per sententiam judi­ ciariam, ut proprie dicatur de tali actione, etiamsi ibi non inveniatur proprie vinculum. Immo vero si ratio Abulensis aliquid valeret, quamvis omne peccatum esset aliquid positivum, non esset propria locutio, ego te absolvo a peccatis, quia ipsum peccatum metaphorice dicitur vincu­ lum per similitudinem ad vincula corporalia. Dicendum est igitur quod non solum vere, sed etiam proprie sacerdos absolvit a peccatis. Ad replicam respondetur quod post actum peccati manet in voluntate quaedam mala dispositio habitualis per quam manet aversa a summo bono et conversa ad bonum commutabile ; et hic est reatus culpae. Ad confirmationem respondetur quod absolutio non est proprie ab ipsa macula, sed a peccatis et a reatu poenae, quae est obligatio quaedam. 9. — Ad secundum respondetur quod ibi pontifex non docet impro­ prietatem verbi absolvendi a culpa et poena, sed reprehendit arrogan­ tiam illorum qui sine legitima facultate pontificis attentabant absolvere a culpa et a poena. 522 DOMINICUS BANEZ 10. — Ad tertium respondetur quod ex praecedenti confessione poenitentis et accusatione sua plane intelligitur quod absolvitur a peccatis cum sacerdos dicit, ego te absolvo. Congrue tamen adjicitur, a peccatis tuis. Notandum tamen est quod imprudenter ab aliquibus sacerdotibus additur, de quibus es contrihcs -et de quibïis e-s oblitus. Ratio est quia non est necessarium quod sit contritus, sed sufficit ut sit attritus. Immo vero, si intentio sacerdotis non est absolvere peccatorem nisi sit contri­ tus vel attritus, committeret sacrilegium, quoniam aliquando, ut postea dicemus, contingit quod sit validum sacramentum poenitentiae, etiamsi non habeat effectum de praesenti propter indispositionem poenitentis, qui non fecit examinationem sufficientem. Similiter etiam illa particula, quorum est oblitus, imprudentissime adjicitur et sacrilege, si intendit directe absolvere ab illis peccatis quorum est oblitus peccator, quoniam non teneretur ille peccator iterum confiteri quando recordaretur illorum peccatorum, si jam ab illis virtute clavium esset directe absolutus. Ad confirmationem Durandus d. 22, q. 2 ait probabiliter dici posse quod praedictis verbis oportet addere aliquid quod pertineat ad invo­ cationem divini nominis. Nihilominus fallitur Durandus, nam in concilio Florentino solum exprimuntur illa verba, ego te absolvo, tamquam for­ ma illius sacramenti. Ergo non est aliquid necessario addendum ad ne­ cessitatem sacramenti. Et ad confirmationem factam, respondetur quod sicut non oportet apponere, a peccatis tuis, quia ex antecedentibus intel­ ligitur quod absolutio fit a peccatis quae poenitens confessus est, ita non est necessarium, quamvis sit conveniens, apponere aliquid per quod intelligatur quod sacerdos vice Dei absolvit. Etenim ex praecedentibus hoc ipsum intelligitur, quia poenitens se accusat peccasse contra Deum, non contra personam sacerdotis. Ergo cum sacerdos dicit, ego te absolvo, dat intelligere se habere vices Dei. 11. — Ad quartum argumentum nego antecedens. Nam sensus illius formae est quod explicat divus Thomas in solutione ad quintum argu­ mentum, videlicet sacramentum absolutionis poenitentiae tibi impendo, quod quidem intelligendum est quantum ex parte Dei et sacerdotis ministri. Ceterum si poenitens jam erat contritus, nihilominus vera est illa forma, quia poenitens recipit gratiam sacramentalem quae ex natura sua est remissiva peccati. Si autem poenitens accedat cum sufficienti attritione, v. gr. cum dolore peccatorum propter poenas inferni statutas a Deo justo judice, tum maxime verificatur illa forma, ego te absolvo et exercetur vis ipsius sacramenti. Si vero accedat peccator fictus ad hoc •sacramentum, dupliciter potest hoc contingere. Uno modo ut fictio sit QUAEST. LXXXIV, ART. 4 523 cognita sibi vel procedat ex crassa ignorantia et negligentia supina. Et tunc non solum non est validum sacramentum, sed etiam nullum, non pro­ pter defectum potestatis et intentionis sacerdotis, sed tota culpa illius nullitatis sacrilegae refunditur in ipsum peccatorem ficte poenitentem. Altero modo contingit quod peccator accedat cum fictione ignorata vincibiliter quidem, sed non crassa. Et tunc est validum sacramentum, quam­ vis peccator pro tunc non recipiat gratiam propter impedimentum fictio­ nis ignoratae vincibiliter ; quin potius non solum non recipiat gratiam, sed etiam tunc peccat novum peccatum sacrilegii cum confitetur cum illa fictione ignorata vincibiliter. Unde postea tenetur confiteri non so­ lum peccatum quod oblitus est, sed etiam quod confessus est cum illa negligentia examinationis. Ceterum alia peccata quae confessus fuerat non tenetur iterum confiteri, quia fuit validum sacramentum et valida sententia sacerdotis, quamvis impedita pro tunc. 12. — Ad quintum argumentum respondetur negando consequen­ tiam. Et ratio differentiae est quia sacramentum poenitentiae habet rationem judicii, sicut diffinitur in concilio Tridentino, sess. 14, can. 9. Unde sacerdos debet proferre formam ut judex. At vero sacramentum extremae unctionis non est judicium, sed quaedam medicina quae ordi­ natur ad sanitatem perfectam animae et corporis. Et quia non est certum an expediat suscipienti sanitas corporis, idcirco convenienter forma sa­ cramenti extremae unctionis profertur per modum depreeantis. Sed ra­ tio potissima est auctoritas Ecclesiae, quae ex traditione apostolica uti­ tur illa forma,, per istam sanctam unctionem indulgvat tïbi Deus etc. Ex his omnibus colligamus duplicem diffinitionem sacramenti poe­ nitentiae. Altera ex more metaphysicorum, videlicet poenitentia est sacramentum novae legis institutum in remissionem peccatorum a baptismo commissorum. Altera more physicorum, videlicet per quamdam compositionem materiae et formae, videlicet poenitentia est sacramen­ tum constitutum ex confessione peccatoris cum dolore cordis et propo­ sito satisfaciendi simul cum absolutione proprii sacerdotis. ARTICULUS QUARTUS Utrum impositio manuum sacerdotis requiratur ad hoc sacramentum Conclusio est negativa. Ratio divi Thomae est, nam in quibusdam sacramentis adhibetur manuum impositio ad designadum copiosum gratiae effectum, qui tamen non confertur in hoc sacramento. 524 DOMINICUS BANEZ Altera ratio est Durandi in d. 22, q. 2, quia in illis sacramentis fit solum manus impositio per quae suscipiens deputatur ad solemnem actum, eo quod manus est potissimum organum operationis. Illa autem sacramenta sunt tantum duo, videlicet confirmatio et ordo. In hoc articulo breviter notandum est quod de nullius sacramenti necessitate est manuum impositio, sed in quibusdam requiritur secun­ dum ecclesiasticum ritum. Nihilominus Paludanus in d. 22, q. 3 arbitra­ tur congruum esse ut sacerdos inter absolvendum imponat manum poenitenti. Sed tamen hoc non est in more ecclesiastico, immo neque decet ut sacerdos manum elevet dum absolvit sacramentaliter, quamvis aliquoties in anno sacerdos absolvens solemniter populum non sacramentaliter, sed virtute alicujus jubilei et facultatis apostolicae, manum elevet super populum. Vide Waldensem lib. 1 De sacramentis, cap. 147, ubi disputat contra 'Wiclef irridentem hujusmodi impositionem manuum. ARTICULUS QUINTUS Utrum hoc sacramentum sit de necessitate salutis 1. — Prima conclusio : Sacramentum poenitentiae non est abso­ lute necessarium ad salutem. Secunda conclusio: Sacramentum poenitentiae [absolute] est necessarium ad salutem post peccatum hominis baptizati. Tertia conclusio, ad secundum: Caritas et fides et misericordia non liberant hominem a peccatis sine poenitentia. Quarta conclusio, ad tertium: Christus Dominus effectum sa­ cramenti poenitentiae contulit aliquando sine sacramento, nun­ quam tamen sine poenitentia. Notandum est in hoc articulo duplicem difficultatem posse disputari. Alteram an sine actu poenitentiae virtutis possit quis justificari a pecca­ to ; alteram an sine sacramento poenitentiae in re vel in voto suscepto possit justificari qui post baptismum peccavit mortaliter. Priorem quae­ stionem disputabimus q. 86, a. 2, posterior nunc est examinanda. 2. — Dubitatur ergo : utrum sacramentum poenitentiae sit ne­ cessarium ad salutem peccantibus mortaliter post baptismum. Arguitur primo pro parte negativa. Ante legem gratiae sola contritio sufficiebat absque aliquo sacramento vel sacrificio exteriori, maxime in lege naturae. Ergo et modo in lege gratiae sola contritio sufficiet. Proba­ tur consequentia, quia in lege gratiae facilius debet esse remedium pec­ catoribus. QUAEST. LXXXIV, ART. 5 525 3. — Arguitur secundo. Peccantibus mortaliter post baptismum nul­ lum remedium relinquitur ad salutem: ergo sacramentum poenitentiae non est necessarium. Probatur antecedens ex Paulo ad Heb. 6 (vv. 4, 6) : Impossibile est eos qui semel sunt illuminati ...et prolapsi sunt, rursus ad poenitentiam renovari; et cap. 10 (v. 26) : Voluntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur hostia pro peccatis. 4. — Arguitur tertio. Sacramentum eucharistiae non est ad salutem necessarium: ergo nec sacramentum poenitentiae. Consequentia patet, nam sicut dicitur Lucae 13 (v. 3) : Nisi poenitentiam habueritis, omnes simul peribitis, ita dicitur Joan. 6 (v. 54) : Nisi manducaveritis car­ nem etc. Probatur antecedens, quia multi salvantur qui non manducant carnem Christi. 5. — Arguitur quarto ex divo Chrysostomo homil. secunda in Psalmo 50 ubi ait: “Peccata tua dicito ut deleas illa. Si confunderis alicui dicere quia peccasti, dic ea quotidie in anima tua. Non dico con­ fiteris alicui conservo tuo, dicito Deo qui curat ea” (1). Idem ait in homilia 20 in Genesim et homil. 31 super epist. ad Hebraeos, et habetur de poenitentia, d. 1, can. Quis aliquando. Confirmatur. Quia Nectarius episcopus Constantinopolitanus prae­ decessor Chrysostomi abrogaverat confessionem quae fit sacerdotibus, ut refert Sozomenus lib. 9 Historiae tripartitae, cap. 35. Ergo non est ne­ cessarium sacramentum ad salutem. 6. — Arguitur ultimo ex Glossa de poenitentia d. 5, in principio, et Panormitano in cap. Omnis utriusque sexus, de poenitentiis et remissio­ nibus, asserentibus sacramentum poenitentiae institutum esse ab Eccle­ sia ; et idem dixit Erasmus in commentario super epistolam divi Hiero­ nymi ad Occeanum. Item divus Bonaventura in 4, d. 17, q. 3, a. 3 ait confessionem non esse institutam a Christo, sed ab Apostolis. Non igitur jure divino sacramentum poenitentiae est necessarium ad salutem. 7. — Pro intelligentia hujus difficultatis notandum est primo quod modernis theologis placuit distinguere inter justificationem et salutem, ita ut justificatio sit solum liberari a peccato, salus autem sit consecutio vitae aeternae. Notandum est secundo quod tripliciter potest diei aliquid necessa­ rium ad salutem. Uno modo necessitate praecepti, altero modo necessitate medii ad finem, tertio modo necessitate medii et praecepti simul. Exem­ plum primi, eleemosyna est necessaria necessitate praecepti tantum; exemplum secundi, auxilium Dei et gratia sunt necessaria necessitate medii ad finem; exemplum tertii, credere est necessarium necessitate medii et praecepti simul. (1) Ps-Chrysost. Homil. in Psalmo quinquagesimo. MG 55, 581. 1 ■526 DOMINICUS ΒΛΝΕΖ Nota tertio esse differentiam inter ea quae sunt necessaria necessitate tantum praecepti, et ea qua sunt necessaria necessitate medii ad finem, quod illa non est opus quod exerceantur ab homine ut salutem conse­ quatur, nisi quando fuerit tempus praecepti affirmativi. At vero quae sunt necessaria necessitate medii, quomodolibet desint homini, non po­ terit salutem consequi sine illis. V. gr., quamvis aliquis excusetur a peccato infidelitatis eo quod non habuit notitiam evangelii et Dei justifi­ catoris, non tamen salvabitur sine fide, quia sine fide impossibile est placere Deo, ad Hebr. 11 (v. 6). Ceterum absque eleemosyna poterit ali­ quis salvari, quia non occurrit tempus vel facultas dandi eleemosynam. 8. — His suppositis sit prima conclusio : Sacramentum poenitentiae est necessarium ad salutem aeternam peccanti mortaliter a baptismo ne­ cessitate praecepti divini, ita sane ut si homo jam sit justificatus per contritionem, teneatur jure divino omnia peccata mortalia confiteri, alias peccabit mortaliter si habet facultatem confessoris et noluit con­ fiteri, ac proinde peribit in aeternum. Haec conclusio certa est secundum fidem catholicam, et patet expresse in concilio Tridentino can. 7 et 8, et in bulla Martini quinti in concilio Constantiense, ubi definitur post contritionem cordis habita copia confessoris teneri hominem peccatorem confiteri de necessitate salutis. De qua re plura sunt dicenda contra hae­ reticos in Additionibus ad tertiam partem, q. 6, a. 1, ubi quaeritur utrum confessio sit necessaria ad salutem. Secunda conclusio: Sacramentum poenitentiae est etiam necessa­ rium necessitate medii in re vel in voto susceptum ad justificationem et salutem. Haec etiam conclusio est de fide catholica, ut patet ex multis capitulis de consecratione, d. 1, v. gr. ea. Non potest, ca. Neminem, ca. Agite poenitentiam et ca. Multiplex ubi dicitur quod “per poenitentiae medicinam species vitae aeternae” lapsis patet. Et in concilio Tridentino sess. 6, can. 29 et c. 14 expresse definitur necessarium esse hoc sacra­ mentum in re vel in voto susceptum ad justificationem et salutem. Verumtamen quod inter theologos nostri temporis vertitur in dubium est an desiderium illud et votum seu propositum confitendi debeat esse explicitum, scilicet per actum voluntatis, volo et propono confiteri, an vero satis sit dolere de culpa commissa propter Deum summe dilectum, absque aliqua memoria sacramenti explicita, sed solum cum proposito implicito confitendi, quod virtualiter includitur in proposito universali et expresso, volo Deo placere et obedire in omnibus mandatis ejus. Tertia conclusio: Probabiliter sustineri potest quod requiritur vo­ tum explicitum hujus sacramenti tamquam medium necessarium ad sa­ lutem aeternam. Haec opinio est magistri Cano in Relectione de poeni­ tentia, parte 5, conci. 3. Hanc ille probat primo, quia baptismus in re vel in voto explicito est medium necessarium ad vitam aeternam : ergo QUAEST. EXXXIV, ART. 5 527 sacramentum poenitentiae est necessarium in re vel in voto explicito peccantibus post baptismum. Antecedens reputat ille quasi manifestum ex his quae dixerat in Relectione de sacramentis in communi, p. 2, conci. 3, ubi etiam fidem Christi explicitam ait esse necessariam ut me­ dium ad vitam aeternam, licet non ad justificationem. Consequentiam vero probo, quia eodem modo sacramentum poenitentiae est necessarium peccantibus post baptismum sicut baptismus non baptizatis. Arguitur secundo. Si ad salutem aeternam sufficeret propositum im­ plicitum sacramenti poenitentiae quod includitur in illo universali, volo Deo in omnibus obedire: ergo non est magis necessarium quam ele­ emosyna. Patet consequentia, quia propositum adimplendi praeceptum de eleemosyna etiam includitur implicite in illo proposito universali, vo­ lo Deo obedire in omnibus. Tertio probatur. Quia quibus praedicatum est evangelium, necessa­ rium est votum explicitum baptismi, juxta illud Mare, ultimo (w. 1516) : Praedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit. Unde colligunt sancti quod fides baptismi est necessaria ad salutem ejus cui praedicatum est, et quod sufficiet susci­ pere in voto quando non adest facultas suscipiendi in re ante mortem. Ergo eodem modo requiritur sacramentum poenitentiae quibus praedi­ catum est. Antecedens patet ex divo Augustino lib. 1 De baptismo contra donatistas cap. 8 et lib. 4, cap. 21 et lib. 2 contra Cresconium cap. 15 et ex divo Bernardo epist. 77. Ex dictis colligimus probabiliter dici posse, quibus praedicatum est sacramentum poenitentiae, necessarium esse ad salutem necessitate me­ dii ut suscipiatur saltem in voto explicito, nisi fuerit facultas suscipiendi in re. Quod si contra quis objiciat quod poterit peccator justificari cum voto implicito: ergo poterit salvari. Probatur consequentia, quia potest mori post justificationem absque memoria confessionis. Respondetur secundum praedictam opinionem negando consequentiam. Et ad proba­ tionem non admittitur casus ; dicunt enim quod hoc pertinet ad divinam providentiam, quod talis justificatus non moriatur absque memoria et proposito atque desiderio sacramenti poenitentiae. Et hoc propter aucto­ ritatem potestatis clavium dicunt pertinere ad divinam providentiam. Quemadmodum etiam affirmant quod, quamvis aliquis possit justificari eum fide implicita Christi quae continetur in fide explicita Dei justifi­ catoris, non tamen salvabitur sine fide explicita Jesu Christi, quia hoc pertinet ad divinam providentiam, quod in lege gratiae nemo ingrediatur in vitam aeternam nisi prius cognoscat per fidem explicite Christum propter quem salvus factus est. Et hoc propter honorem ipsius Re­ demptoris. 528 DOMINICUS BANEZ Sit quarta conclusio: Minus probabilis est sententia quae asserit,, ad justificationem necessarium esse explicitum votum sacramenti poe­ nitentiae. Quam sententiam existimat magister Cano, ubi supra, esse probabilem. In cujus favorem citatur Bonaventura. d. 14, q. 4, immo et divus Thomas, d. 17, q. 3, a. 5, qla. 1 et lib. 4 Contra gentes, c. 72. Potissimum argumentum pro hac sententia est quia scienti jam baptis­ mum, ut justificetur, opus est explicitum baptismi desiderium habere: ergo Christianus jam sciens sacramentum poenitentiae esse necessarium peccantibus post baptismum, non poterit justificari nisi explicite pro­ ponat confiteri. Nihilominus magister Soto ubi supra tenet contrariam sententiam, cum Hadriano q. 1 de consecratione ad secundum, et Richardo d. 17, a. 2, q. 1, et Alexandro Halensi in 4 p., q. 76, memb. 2, a. 1 ad 8, et est communis sententia. Et probatur. Primo quia experientia videtur manifestum quod saepe numero peccatores repente dolent et compunguntur vehementer se odis­ se Deum et proponunt vitam corrigere. Neque tamen pro tunc venit eis in mentem ista confessio. At vero dicere quod isti non statim justifican­ tur, non videtur dignum divina misericordia, quoniam per Ezech. 33 (v. 12) dixit : Impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua. Et Apoc. 3 (v. 20) : Ego sto ad ostium et pulso. Si quis... aperuerit mihi januam, intrabo ad illum et cenabo cum illo. Denique durum nimis videtur asserere sine argumento urgenti, quod aliquid requiratur ad justificationem quod non ita facile occurrat pecca­ tori poenitenti in momento justificationis suae. Ultima conclusio: Neque ad justificationem neque ad salutem aeter­ nam necessarium est necessitate medii explicitum votum sacramenti poenitentiae, sed aliquando srcfficiet implicitum et virtuale, quod neces­ sario includitur in confessione peccatoris baptizati. Haec sententia com­ munis est et tenet eam Soto ubi supra et d. 5, q. unica, a. 2, ubi de voto baptismi similem conclusionem ponit. Neque potest assignari ratio me­ lior quam quod non debet coartari salus hominis, nisi necessaria et ma­ gna ratione urgenti. Ergo neque ad justificationem neque ad salutem aeternam necessarium est necessitate medii votum explicitum sacramenti poenitentiae, sed sufficiet ad justificationem quod Apostolus dixit, credere in eum qui justificat impium, ubi includitur actus fidei et fides viva quae per caritatem operatur, quae caritas includit displicentiam peccati commissi contra Deum. Ceterum necessarium erit confiteri suo tempore. Verumtamen si repente moriatur, ille justificatus salvabitur eum voto implicito confitendi, si non potuit habere copiam confessarii. Neque unquam divus Thomas dixit alium actum requiri ex parte hominis ad vitam aeternam quam ad justificationem. QUAEST. LXXXIV, ART; 5 529 9. — Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, nego consequentiam. Et ad probationem respondetur quod lex gratiae, etiamsi quaedam determinet necessaria, ad salutem quae non erant determi­ nata in lege naturae, non tamen ideo est minus suavis. Primo quidem quia ea quae determinat facillimo negotio haberi possunt. Deinde quo­ niam gratia per haec media quae determinat aperit regnum caelorum et abundantiorem gratiam confert in suis sacramentis, et in particulari in sacramento poenitentiae. Quamvis requirat illorum confessionem in re suo tempore faciendam vel in voto explicito vel implicito, tamen cum aliqua dispositione justificatur homo suscepto sacramento poenitentiae cum qua non justificaretur ante legem gratiae, videlicet cum attritione. 10. — Ad secundum respondetur nego antecedens. Et ad illud Pauli ad Heb. 6 respondetur quod nomine poenitentiae intelligitur ibi baptis­ mus, ut explicat divus Chrysostomus ibidem et Theophylactus et divus Ambrosius lib. 2 De poenitentia, cap. 2, et [Ps-] Augustinus lib. De vera et falsa poenitentia, cap. 3, et divus Thomas a. 10 ad 1 et super illud Apo­ stoli. Itaque renovari et poenitentiam idem sit atque baptizari. Eodem modo respondetur ad alterum testimonium ad Heb. 11: Jam non relin­ quitur hostia pro peccatis, hoc est, non expectatur alia mors Christi quae nobis applicetur in altero baptismo per modum regenerationis. Alii respondent explicantes utrumque locum de poenitentiae sacramento, ut sit sensus quod per sacramentum poenitentiae impossibile est regene­ rari et recuperare novitatem quam in baptismo acceperat. Hic sensus colligitur ex Gregorio Nazianceno in oratione 3 in sacrum lavacrum ubi ait : “Non superest regeneratio secundo neque reformatio seu in pristi­ num statum restitutio, etiamsi quam vehementer illam lacrimis et multis quaeramus suspiriis, ex quibus vix quidem cicatricium obduratio eve­ nit” (1). Notandum est tamen quod impossibile non importat absolutam im­ possibilitatem, nam fieri potest quod per poenitentiam redeat gratia baptismalis quae ex opere operato collata est baptizatis. Sed intelligendum est quod impossibile est innocentiam baptismalem recuperare, quo­ niam ad praeteritum non est potentia ; vel certe impossibile dicatur quod est valde difficile recuperare gratiam deperditam, ut explicat divus Hieronymus lib. 2 Adversus Jovinianum, et habetur de poenitentia d. 2, ca. Si enim. De qua re infra q. 89 districtius agendum est. 11. — Ad tertium respondetur quod etiam sacramentum euchari­ stiae est ad salutem necessarium, saltem in voto susceptum, ut docet divus Thomas supra q. 73, a. 3, et divus Augustinus epistola ad Bonifacium, et in concilio Tridentino sess. 13, cap. 8, ubi dicitur quod qui(1) S. Gregorius Nazianzenus, Oratio in sanctum baptisma, oratio 40, n. 8. MG 36. 367. 530 DOMINTCUS BANEZ dam spiritualiter accipiunt, qui scilicet voto comedunt fide viva quae per dilectionem operatur. Quinimmo ex doctrina divi Thomae et Augu­ stini ubi supra colligitur votum non in omnibus qui salvi fiunt expressum esse. Sed omnes baptizati et regenerati habent hoc votum virtuale et implicitum eo ipso quod sunt uniti Christo per gratiam. Ceterum tem­ pore necessitatis, si opportunitas adest, non sufficit desiderium recipien­ di, sed requiritur realiter recipere eucharistiam. 12. — Ad quartum respondent aliqui quod pro tunc Chrysostomus voluit praedicare confessionem auricularem, eo quod Nectarius praede­ cessor ejus illam ad tempus de medio abstulerat, propter aliquod scanda­ lum exortum in Constantinopolitana ecclesia occasione confessionum; non tamen negavit Chrysostomus esse necessarium confiteri sacerdoti in re vel in voto. Secundo respondetur quod Chrysostomus loquitur de quo­ tidiana examinatione conscientiae et petitione veniae peccatorum, ad quod non requiritur ut homo quotidie confiteatur homini. Tertio respon­ dent alii quod apud graecos non erat in usu confessio auricularis, sed confitebantur peccatores publici in ecclesia publica. Ita dicit Theodorus [archij episcopus Cantuariensis, et habetur de poenitentia d. 1, ca. fina­ li [90]. Sed omnium optima solutio est quam adhibet Sixtus Senensis in lib. 5 Bibliothecae sanctae, adnot. 175, quod divus Chrysostomus loqui­ tur de confessione publica quae fieri solebat in ecclesia; et probat ex ipsis verbis Sozomeni, quod prohibitio facta a Nectario intelligenda est de publica confessione. 13. — Ad ultimum respondetur Glossam et Panormitanum ignoran­ ter errasse. Etenim dogma catholicum est omnia septem sacramenta a Christo Domino fuisse instituta, ut patet in concilio Florentino. Ad divum Bonaventuram respondetur quod suo tempore non ita erat expli­ cata doctrina de sacramentis. Neque tamen ille negat Apostolos per Spi­ ritum Sanctum instituisse speciali revelatione hoc sacramentum. 14. — Jam vero ad primum argumentum pro tertia conclusione patet ex dictis ad secundum argumentum. Est enim differentia inter eleemosynam et sacramentum poenitentiae quod, quamvis utrumque ca­ dat sub praecepto affirmativo suo tempore adimplendo, tamen remissio peccati post baptismum non fit sine ordine et dependentia ad hoc sa­ cramentum et ad claves Ecclesiae. Fit autem sine dependentia speciali ab eleemosyna futura. Quocirca potest aliquis salvari, etiamsi videat possibilem eleemosynam, non faciendo eleemosynam ; non autem poterit salvari in articulo mortis, si non confiteatur, si possibile est confiteri. QUAEST. LXXXIV, ART. 6-7 531 ARTICULUS SEXTUS Utrum poenitentia sit secunda tabula post naufragium Conclusio est affirmativa. Et est notandum quod in hoe articulo voluit divus Thomas hanc metaphoram explicare qua usus est divus Hieronymus ad Demetriadem et lib. 2 super Isaiam, cap. 3, et habetur de poenitentia, d. 1, c. Secunda tabula. Textus etiam antiquior Hieronymi in lib. De poenitentia utitur eadem metaphora, et concilium Tridentinum sess. 6, c. 14, appellat poe­ nitentiam secundam post naufragium perditae gratiae tabulam, et est communis modus loquendi scholasticorum. Sed Gabriel d. 14, q. 2 aliter explicat hanc metaphoram. Ait enim integram navem fuisse statum justitiae originalis, post cujus amissionem et naufragium prima tabula est baptismus, et secunda tabula poenitentia. Nihilominus expositio divi Thomae est communior et proprior. ARTICULUS SEPTIMUS Utrum hoc sacramentum fuerit convenienter institutum in nova lege 1. — Prima conclusio est affirmativa. Secunda: De jure naturali est quod, aliquis poeniteat de malis quae fecit quantum ad hoc quod doleat se fecisse et doloris reme­ dium quaerat per aliquem modum et quod etiam aliqua signa doloris ostendat. Notandum est primo circa primam conclusionem, esse certum secun­ dum fidem catholicam sacramentum poenitentiae institutum esse in lege nova a Christo Domino, ut patet in concilio Tridentino sess. 14, can. 3 et sess. 6, c. 14, ubi expresse dicitur quod Christus Dominus instituit hoc sacramentum quando dixit Joan. 20 (v. 22) : Accipite Spi­ ritum Sanctum etc. Sed divus Thomas in hoc art. ostendit convenienter fuisse institutum et quantum ad materiam et formam et effectum ejus et causam, quae est passio Christi. Circa secundam conclusionem notat Cajetanus quod dupliciter potest intelligi. Uno modo simpliciter et absolute seclusa fide. Altero modo sup­ posita fide vel revelatione speciali. 2. — Dubitatur ergo : an priori modo intellecta conclusio, sit vera quantum ad hoc quod jure naturali teneantur homines doloris 532 DOMINICUS BANEZ et peccati remedium quaerere per aliquem modum, et signa doloris ostendere. Arguitur primo pro parte negativa·. Quia remedium poenitentiae et peccati non potest esse nisi remissio et peccati venia et libertas ab illo. Sed haec non cognoscuntur nisi per divinam revelationem. Ergo stando in solo jure naturae non tenetur homo remedium quaerere peccatis suis. Consequentia probatur, quia jus naturae non potest obligare ad quae­ rendum illud quod viribus naturae inveniri non potest. Minor autem probatur, quia est articulus fidei sextus de omnino pertinentibus ad divinitatem, Deum esse salvatorem, id est justificatorem peccatoris. Arguitur secundo. Ratio naturalis non potest dictare aliud remedium peccati nisi cessare a peccato et deinceps studiose vitam agere; sed hoc non sufficit ad delendum peccatum sine Dei gratia : ergo non obligatur homo jure naturae quaerere remedium praeteriti peccati. Arguitur tertio. Signa doloris de peccato commisso ostendere, praeser, tim quando fuit occultum, videtur naturali lumine superfluum et scandalosum: ergo jus naturae non obligat ad hoc. 3. — Cajetanus in hoc art. ait quod, supposita fidei cognitione, non ex fide, sed ex ratione naturali provenit ut homo doleat de peccatis commissis et in remedium peccati dolorem assumat, et quod aliquod signum doloris ostendatur, non quidem in particulari determinando hoc signum vel illud, sed sicut jus naturae obligat ad exhibendum Deo cultum exteriorem, non determinando particularem cultum. Magister Soto d. 14, q. 1, a. 3 dicit quatuor. Primum est quod sola evangelica fides docet poenitentiam esse sacramentum conferens gratiam. Secundum est quod ratio naturalis docet ut male facta a nobis displi­ ceant, quam displicentiam naturaliter dolor sequitur, et inde diligentia quaerendi remedium ipsi malo, quemadmodum in morbis corporis natura sollicita est quaerere remedium. Tertium est quod poenitentia sit reme­ dium ad obtinendam veniam ab ipso Deo offensae, a fide supernatural! provenit. Quartum est, naturalis cognitio Dei docet Deum nostris pecca­ tis offendi. Unde respublicae bene institutae lumine naturali Deum sa­ crificiis placare studebant, credentes post hanc vitam aliquam retribu­ tionem pro bonis et pro malis esse, ac proinde aliquam spei imaginem veniae peccatorum concipiebant. Observandum est autem, ne quis erret occasione cujusdam propositionis quam ibi asserit magister Soto, videlicet quod sola evangelica fides explicite docuit tum veram rationem offensae, tum sempiternae felici­ tatis quae in Dei visione consistit beatitudinem. Utrumque enim falsum est, si ipse velit limitare fidem evangelicam ad statum solummodo legis gratiae. Nam constat ex sacris litteris quod David et multi alii cogno- QUAJEST. LXXXIV, ART. 7 533 venant veram rationem offensae Dei. Item quod sperabant felicitatem .aeternam. Verumtamen, si nomen fidei evangelicae intelligatur virtus theologica quae se extendit ad ipsum evangelium, isto modo omnes fide­ les ab Adam usque ad finem saeculi habentes eumdem spiritum fidei credunt remissionem peccati per gratiam Dei et futuram felicitatem. 4. — Jam vero pro decisione hujus veritatis sit prima conclusio: Ratio naturalis non dictat poenitentiam vel sacrificium ita remedium esse contra peccatum commissum, [-ut] a Deo veniam consequatur. Probatur primo argumento quod fecimus contra secundam conclusionem divi Thomae, quia remissio peccati est articulus fidei. Probatur se­ cundo. Lumen naturale non dictat, seclusa revelatione, nisi illud quod naturaliter vel viribus naturae haberi potest. Sed remissio peccati non potest haberi viribus naturae. Igitur. Confirmatur. Quia lumen naturale non dictat falsum; sed falsum est quod viribus naturae, praesertim peccatoris, possit Deus placari et reconciliari nobis. Minor patet, quia fides docet oppositum, videlicet impossibile esse Deum viribus naturae nobis reconciliari, ut patet in concilio Tridentino sess. 6, et concilio Milevitano et Arausicano. Secunda conclusio: Ratio naturalis dictat displicendum de peccato commisso. Probatur. Quia dictat omne malum esse fugiendum et bonum sequendum : ergo multo magis malum perpetratum a nobis. Confirmatur. Quia dictat bonum esse prosequendum; sed qui semel peccavit non potest prosequi bonum nisi voluntate discedat a malo quod sibi placuit. Tertia conclusio: Ratio nahiralis non dictat aliud remedium nisi illud quod sibi repraesentatur conveniens ad prosequendum bonum, pro­ sequendum videlicet, consilium a sapiente et fugere occasionem et resti­ tuere aliena et similia. Haec conclusio probatur ex praecedenti conclu­ sione, quia ratio naturalis in tantum dictat fugiendum esse malum in•quantum dictat bonum esse prosequendum. Quarta conclusio: Supposita fidei revelatione, ratio naturalis etiam dictat quod poenitentia eligatur ad veniam peccati obtinendam. Proba­ tur. Quia ratio naturalis per se dictat ut homo suis malis remedium quaerat. Ergo supposita fidei revelatione quod in particulari tale reme­ dium est possibile, ratio etiam naturalis dictabit et obligabit hominem ad illud quaerendum. Quinta conclusio: Praeceptum per se est supematurale et fide te,nendum, quod homo peccator ita teneatur dolore de peccatis et tale remedium quaerere et signa doloris ostendere, quatenus de sacramento poenitentiae nobis explicat Ecclesia. Haec conclusio videtur esse contra Cajetanum in isto loco. Ait enim quod, supposita fide, non ex fide, sed ex ratione naturali provenit ut homo doleat de peccatis et signa doloris 3· 534 DOMINICUS BANEZ ostendat. Fortasse Cajetanus intelligit non ex fide, id est, non tantum ex fide. Alias plus quam falsum est negare praeceptum supernaturale ,esse de poenitentia necessarium ad reconciliandum hominem cum Deo, sicut est praeceptum supernaturale de ipsa fide, spe et caritate. De qua re dicendum erit amplius cum de praecepto confessionis agerimus. 5. — Ad priora duo argumenta contra rationem divi Thomae jam patet ex dictis supra. Ad tertium vero respondetur quod, supposita fide vel revelatione, jus naturae concomitanter postulat ut signa doloris ostendat peccator per confessionem sacerdoti faciendam. 6. — Sed adhuc instat aliquis contra nostram primam conclusionem, quia lumine naturali cognoscitur Deus summe bonus et misericors : ergo ratione naturali potest colligi quod parcat peccatori poenitenti. Confir­ matur. Quia pertinet ad clementiam humani regis quod interdum peccata condonet : ergo multo magis pertinebit ad clementiam Dei, qui est supre­ mus gubernator, ut peccata condonet, ac proinde tamquam aliquid possi' bile potest peccator sperare veniam per poenitentiam ductus ratione naturali. Arguitur secundo. Nam gentes naturali lumine ducti sacrificiis inten­ debant placari Deum. Denique ratio naturalis dictat quod homo offensus parcat offendenti : ergo haec virtus misericordiae naturali ratione potest colligi esse in Deo, ac proinde quod possimus veniam ab illo sperare. Ad primam objectionem respondetur quod etiam ratio naturalis dictat Deum esse justum ac per consequens juste punit. Ceterum quod sit misericors, satis ostenditur in creatione et gubernatione mundi et beneficiis temporalibus quae hominibus elargitur et auxiliis generalibus quibus concurrit cum intellectu hominis et voluntate ipsius hominis ad scientiam, ad bona opera moralia. Ceterum quod velit condonare peccata poenitentibus et quod sit lex remittendi peccata poenitentibus, hoc pen­ det ex gratuita Dei voluntate, quae nisi per revelationem ipsis homini­ bus innotescere nequaquam potest. Nihilominus concedimus quod ratione naturali potest colligi quod possit Deus veniam dare et forte dat poeni­ tentibus. Quantum ad hoc quod est mundare animam a macula peccati, ratio naturalis non potest attingere esse possibile magis quam resurrectio mortuorum. Et ratio est quia hujusmodi remissio culpae necessario fit per infusionem gratiae. Haec doctrina est conformis sententiae divi Thomae asserentis quod, quamvis homo viribus naturae per peccatum commissum contra legem naturalem amittat per se primo rectitudinem naturalem, tamen reparari non potest ad rectitudinem naturalem nisi per gratiam Dei, quae illum ordinet ad finem supernaturalem per re­ ctitudinem supernaturalem. De qua re in 1. 2, in materia de gratia agitur. QUAEST. LXXXIV, ART. 8-9 535 Ceterum quod gentes sacrificiis uterentur ad placandos deos suos,, emanavit ex antiquo more gentium aut fidelium, quamvis multi ex illis sacrilege abuterentur ritu sacrificiorum. Ad ultimum respondetur quod homines particulares qui ex officio non tenentur gubernare rempublicam obligantur jure naturae non vin­ dicare proprias injurias, sed potius parcere. At vero reges et guberna­ tores reipublieae saepe tenentur non parcere delinquentibus, sed eos. punire. Aliquando vero supremae potestates possunt parcere propter majorem tranquillitatem reipublieae, vel quia ex hujusmodi venia non perturbabitur respublica neque fit injuria alterae parti. At vero ipse Deus sive puniat, sive parcat, facit ut supremus dominus omnium, justus et misericors cui nemo potest dicere, Cur ita facis ? ut habetur Sap. 12. ARTICULUS OCTAVUS Utrum poenitentia debeat durare usque ad finem vitae Prima conclusio: Interior poenitentia debet durare usque ad finem vitae. Secunda conclusio: Post hanc vitam displicebunt sanctis pec­ cata praeterita sine dolore et tristitia. Tertia conclusio: Poenitentia exterior, videlicet qua quis exte­ riora signa doloris ostendit et peccata confitetur et secundum arbi­ trium sacerdotis satisfacit, non oportet quod duret usque ad finem, vitae. Quarta conclusio, in solutione ad secundum : Agere poenitentiam interiorem simul et exteriorem pertinet ad statum incipientium, sed poenitentia interior habet locum in proficientibus et perfectis. ARTICULUS NONUS Utrum poenitentia possit esse continua Prima conclusio: Impossibile est quod homo secundum actum continue poeniteat. Secunda conclusio: Oportet quod homo secundum habitum con­ tinue poeniteat quantum ad hoc quod nunquam aliquid contrarium poenitentiae faciat. Tertia conclusio, ad primum: Actus exterior poenitentiae non solum non debet esse continuus, sed neque etiam oportet quod duret usque ad finem vitae. 536 DOMINICUS BANEZ Quarta conclusio, ad secundum: Nihil prohibet hominem simul gaudere et tristari secundum actum voluntatis dum poenitet de peccatis. Ratio hujus est quia ipsa contritio includit simul cum dolore de peccato speciem veniae et gaudium dilectionis Dei. Quinta conclusio, ad tertium : Tristitia quae in appetitu sensitivo poenitentis consequitur ex displicentia voluntatis, moderanda est secundum virtutem, et ejus superfluitas est vitiosa. Circa hos duos articulos aliqua dvcumenta sunt observanda. Primum est circa secundam conclusionem articuli octavi, quod quamvis beati habeant odium et displicentiam peccatorum quae ipsi commiserunt, ta­ men non habent actum poenitentiae virtutis. Ex quo colligitur quod de ratione specifica poenitentiae est tristitia voluntatis, quae etiam sub nomine doloris solet significari. Et hoc advertimus pro his quae dicenda sunt in quaestione sequenti de actu poenitentiae virtutis. Non enim est actus elicitus caritatis, sed imperatus. Secundum documentum est circa quartam conclusionem ejusdem ar­ ticuli octavi, ubi ait divus Thomas quod poenitentia interior, quae certe est ipsa contritio, habet locum etiam in perfectissimis viris. Et ponit exemplum in apostolo Paulo. Ex qua doctrina sequitur quod, etiamsi quis sciat se satisfecisse pro poenis debitis in purgatorio, poterit nihil­ ominus habere actum verae et propriae contritionis. Unde rursus sequitur ■quod rationem actus poenitentiae non bene reducunt aliqui ad justitiam quatenus est satisfactorius pro poenis debitis in purgatorio. Sequitur tertio quod cum de ratione intrinseca actus poenitentiae, videlicet con­ tritionis, sit recompensatio, ut quaest. sequenti a. 3 docet divus Thomas, sequitur inquam quod actus poenitentiae sit recompensativus per se primo offensae contra Deum commissae, licet sit imperfecta recompensa, quia offensa est infinita ex infinita dignitate offensi. Probatur sequela. Quia etiamsi nulla sit jam poena in purgatorio solvenda, superest etiam locus contritionis, quia offensa Dei etiam semel remissa per gratiam, admittit semper majorem et majorem satisfactionem. Semper omnis sa­ tisfactio pro tali offensa est imperfecta, sed est sufficiens ex acceptatio­ ne Dei qui illa contentus est. Tertium documentum, circa secundam conclusionem articuli noni, id quod etiam Cajetanus breviter notavit, videlicet quod dupliciter po­ test accipi displicere. Uno modo contrarie, per actum positivum contra­ rium huic quod est placere ; altero modo negative, per hoc quod est non placere. Cum igitur divus Thomas ait quod semper debet homini displi­ cere quod peccavit, intelligendus est indifferenter, vel per actum contra­ rium vel per displicentiam negative. Sed profecto divus Thomas in articulo nono non solum explicavit continuitatem poenitentiae per hoc ■quod est non placere peccata commissa, sed per hoc quod est nunquam QUAEST. LXXXIV, ART. 10 53 i aliquid contrarium poenitentiae facere per quod habitualis dispositio» poenitentiae tollatur. Potest enim corrumpi poenitentia, etiamsi non. placeant peccata praeterita, si tamen alia placeant. Ergo non sufficienter conservabitur poenitentia per hoc quod semper peccata praeterita displi­ ceant. Sed oportet quod neque illa neque alia placeant. Quarto notandum circa idem quod, quamvis actus poenitentiae exer­ citus post remissum jam peccatum per sacramentum non sit necessarius ex praecepto, tamen aliquando propter periculum reincidendi tenebitur homo habere actum displicentiae inquantum praesentaneum ad prae­ servandum hominem ab iterum peccando. Nihilominus tunc non est spe­ ciale peccatum contra speciale praeceptum poenitentiae, si iterum for­ nicetur homo, propterea quod non se exercitavit in actu contritionis. Sed illa obligatio oritur ex eodem praecepto quo tenetur non fornicari,, non furari. Probatur, quoniam alias peccaret homo duplex peccatum, quotiescumque reincideret, alterum quia non habuit displicentiam de praeteritis, alterum quia placuit ei fornicari. Quinto notandum est, circa utilitatem continuae poenitentiae tam interioris quam exterioris, testimonium egregium apostoli Petri in ΙΓ canonica cap. 1 ab illis verbis : Fugientes ejus quae in mundo est concu­ piscentiae corruptionem. Vos autem curam omnem subinferentes, mi­ nistrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam etc. Cui enim non praesto sunt haec, caecus est et manu tentans, oblivionem accipiens [purgationis] veterum suorum delictorum (w. 4-9). Circa quam doctri­ nam vide Richardum de Sancto Vietore in titulo 1 De exterminatione mali et promotione ad bonum, cap. 19, ubi ait: “Semper neeesse est de perpetratis malis poenitere, odio et detestatione persequi et perhorre­ scere, non tamen illa semper deflere et trepidare, sed post dignam sa­ tisfactionem et concupiscentiam edomitam, consolationem recipere, et ad spem veniae securitatisque quietatem animum reformare” (1). Vide etiam divum Bernardum sermone 3 De circumcisione Domini, ubi docet prudentiam circa, exercitationem corporis habendam esse (2). ARTICULUS DECIMUS Utrum sacramentum poenitentiae debeat iterari 1. — Conclusio: Poenitentia est pluries iterabilis. Est conclusio hujus articuli certa secundum fidem. Et multis testimoniis scripturae et conciliorum et sanctorum patrum et apostolica traditione, quae usu Ec(1) (2) R. a S. Victore, De extermin. mali... tract. 1 cap. 19. ML 196, 10S6. S. Bernardus, In circuncisione Domini sermo tertius, η. 11. ML 183. 142. 53S DOMINICUS BANEZ clesiae confirmata est, probatur ipsa conclusio. De quibus omnibus vide Soto d. 14, q. 1 a. 10. 2. — Sed opere pretium nobis est, praeter sex argumenta quae divus Thomas ponit et solvit, et ultra illa quae Soto adjecit, quaedam argu­ menta opponere contra conclusionem ex testimoniis sacrae scripturae. Arguitur primo ex veteri testamento. Nam lib. I Reg. 2 (v. 25), dici­ tur : Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus. Si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit pro .eo? Item Eecli. 34 (w. 30-31) : Qui bapti­ zatur a mortuo, et iterum tangit mortuum, quid proficit lavatio ejus?... Orationem iUius quis exaudiet? Item Amos 1 et 2, et Hieronymus in prologo ejusdem, Super tribus sceleribus Damasci..., Tyri, Edom, filio­ rum Amman et Modb, et super quatuor non convertam eum. Item lib. II Mach. 9 (v. 13) dicitur de Antiocho : Orabat scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. 3. — Arguitur secundo ex aliis quatuor testimoniis novi testamenti. Primum est Mat. 12 (vv. 31-32) : Omne peccatum et blasphemia remitte­ tur hominibus, spiritus autem blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei, qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei nec in hoc saeculo neque in futuro. Alterum testimonium Act. 8 (w. 22-23) ubi dixit Petrus Simoni mago : Poenitentiam age ab hac nequitia tua, et roga Deum si forte re­ mittatur tibi cogitatio haec cordis tui. In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse. Igitur quaedam sunt peccata de -quibus, etiamsi poenitentia agatur, dubitari potest an peccata ipsa veniam consequantur. Tertium testimonium ad Heb. 12 (v. 17) ubi ait Apostolus de Esau quod non invenit poenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. Ultimum testimonium sit I Joan. 5 (v. 16) : Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis. Ergo pro pec­ cante mortaliter non est orandum. Haec et similia argumenta objiciuntur ab haereticis. 4. — Arguitur tertio ratione, et est argumentum commune, sed diffi­ cillimum. Ab aeterno statuit Deus quibusdam peccatoribus negare auxi­ lium efficax quo efficaciter convertantur a peccatis. Ergo illis non est possibilis poenitentia salutaris. Probatur consequentia, quia impossibile est aliquem converti sine illo auxilio, quod quidem non est in ejus pote­ state, siquidem Deus ab aeterno statuit non dare tale auxilium. 5. — Pro solutione horum argumentorum notandum est primo hunc errorem, videlicet post baptismum non esse locum poenitentiae, initium, habuisse a Montano antiquissimo haeretico, qui fuit anno Domini 181, cujus mentionem facit divus Hieronymus lib. 2 Adversus Jovinianwm. Postea vero eumdem errorem secutus fuit presbyter quidam romanus qui appellabatur Novatus, a quo dicti sunt novatiani, cujus rei historiam QÜAEST. LXXXIV, ART. 10 539 vide apud Eusebium, lib. 6 Historiae ecclesiasticae, cap. 34. Postea surrexerunt alii haeretici nominati cathari eumdem errorem seenti, ut refert divus Augustinus lib. De haeresibus, cap. 32, et Epiphanius lib. 2 De haeresibus, haeresi 59. At vero ex novatianis quidam non negabant remissionem minorum peccatorum, videlicet perjurii et furti, sed nega­ bant veniam de majoribus peccatis, scilicet de fornicatione et homicidii, ut ait Hieronymus super Psalm. 95. Illi vero ex ipsis concedebant semel post baptismum remissionem peccatorum per poenitentiam, sed non amplius. 6. — Sit igitur nobis prima conclusio certa secundum fidem : Deus semper recipit peccatores quoties per veram poenitentiam veniam petant. Haec conclusio definita est in concilio Nicaeno c. 8, et in concilio Ro­ mano, ubi convenerunt sexaginta episcopi sub Cornelio papa contra Novatum, ut refert Eusebius ubi supra, cap. 8. Et in concilio Tridentino sess. 14, cap. 1 dicitur absque aliquo termino potestatem remittendi pec­ cata esse in Ecclesia ad reconciliandos fideles post baptismum lapsos. Et in concilio Lateranense [IV] expresse definitur, quod lapsus post ba­ ptismum, “per poenitentiam potest semper reparari”. Praeterea sancti patres plurima scripserunt defendentes hanc veritatem. Divus Hierony­ mus in epistola ad Damasum parabolam de filio prodigo explicat de pec­ cante post baptismum, contra Tertulianum. Videatur Epiphanius ubi supra et Augustinus et in epist. 108 et in lib. Quaestionum novi et veteris testamenti, q. 112 ; Cyprianus in Sermone de lapsis; Chrysostomus in lib. De reparatione lapsi; Ambrosius in duobus libris De poenitentia. Vide plura apud Gabrielem Prateolum lib. 12, haeresi 9 in littera n. Praeterea exempla et testimonia sacrae scripturae plurima sunt in quibus Deus suam misericordiam paratam esse testatur ad parcendum peccatoribus poenitentibus. V. gr., Gen. 4 (v. 7) ipsum Cain post occisionem fratris ad poenitentiam invitabat dicens: Si bene egeris, recipies; si autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed subter te erit appetitus ejus, et tu dominaveris illius. Deinde de ipso Adam dicitur Sap. 10 (v. 2) quod sapientia eduxit a delicto suo. Item de David poenitente exempla sunt manifestissima, non solum quando adulterium et homicidium commisit, sed etiam quando numeravit populum suum superbia quadam elatus; et nihilominus ve­ niam est consecutus. Quanto magis in novo testamento debemus veniam sperare poenitentes? Praeterea apostolo Petro post trinam negationem pepercit, et insuper dedit claves regni caelorum. Tamen peccaverat post baptismum, ut notat Augustinus epist. 108 citata. Praeterea testimonia novi et veteris testamenti adsunt in quibus haec divina misericordia absque termino offertur peccatoribus. V. gr.; 540 DOMINICUS ΒΛΝΕΖ Ezech. 33 (v. 11) : Vivo ego dicit Dominus Deus; nolo mortem impii, sed' ut convertatur impius a via sua et vivat. Ergo multo magis in novo te­ stamento possumus esse certi de spe veniae, quando Deus jam mortuus est pro peccatis nostris. Quam consequentiam videtur fecisse Apostolus ad Rom. 5 (v. 10) : Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius; ac si diceret : ut fieret redemptio peccatorum, tradidit Deus Fi­ lium suum in mortem; multo magis facta jam redemptione et vivente Christo, miserebitur peccatorum, siquidem virtus mortis et passionis ejus: manet in divina acceptatione et sacramentis Ecclesiae. Confirmatur ex I Joan. 2 (w. 1-2) : Haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed etsi quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Chri­ stum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam totius mundi. Praeterea vide Ezech. 16 per totum ubi, post plurima et maxima scelera numerata populi Israel et a populo repetita, tandem concludit Deus ostendens suam maximam misericordiam et dicit: Scies quia ego Dominus, ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus quae fecisti (vv. 62-63). Denique Mat. 18 (w. 14-15), cum dixisset Christus, praemissa para­ bola de centum ovibus, Sic non est voluntas apud Patrem vestrum qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis, statim subjungit praeceptum de correptione fraterna : Si peccaverit in te frater tuus etc. Unde Petrus occasionem sumpsit interrogandi: Quoties peccabit in me et dimittam eum? usque septies? Cui Christus respondit : Non dico tibi usque septies,, sed usque septuagies septies, hoc est, absque termino. Et observandum est quod, quamvis ad litteram videatur Petrus interrogasse et Dominus respondisse de peccatis contra nos commissis, quae debemus parcere sem­ per ex corde proximis nostris, tamen inde colligitur per bonam conse­ quentiam, quod Deus paratus est parcere absque numero quoties pecca­ tor veniam petierit; et ejus vicarius in terris idipsum tenetur facere. Patet consequentia, quia ipse Dominus praecipit ut simus misericordes sicut Pater caelestis misericors est. Ad quem debemus orare: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Ergo Deus absque termino paratus est dimittere peccata. 7. — Unde sit secunda conclusio: Deus paratus est ferre auxilium necessarium et sufficiens, ut verificetur quod peccator possit converti quotiescumque peccaverit. Haec conclusio probatur certa secundum fi­ dem catholicam. Quilibet peccator quandiu est in hac vita potest con­ verti in Deum, secundum communem legem Dei. Ergo secundum eamdem legem Deus paratus est dare peccatori auxilium supematurale suf- QÜAEST. LXXXIV, ART. 10 541 ficiens. Antecedens est certum secundum fidem catholicam, ut diximus in prima conclusione. Consequentia vero probatur evidenter. Quia nul­ lus peccator potest reparari per poenitentiam ex viribus naturae adquisitam, ut patet in concilio Tridentino, sess. 6, can. 3. Ergo necesse est, secundum communem legem Dei, ad hoc quod peccator possit obtinere divinum auxilium sufficiens et ut possit converti, quod ipse Deus sit paratus dare tale auxilium. Alioqui non verificabitur simpliciter et abso­ lute loquendo quod peccator possit converti, quin potius verificabitur impossibile est quod peccator convertatur. Confirmatur. Quia nemo obligatur ad impossibile; sed peccator se­ cundum legem communem tenetur converti : ergo secundum legem com­ munem possibile est quod peccator habeat auxilium quo possit converti. 8. — Tertia conclusio: Non est necessarium, secundum fidem catho­ licam, asserere quod quilibet peccator post peccatum recipiat auxilium aliquod supernaturdle quo fiat de novo patens converti, ita ut si non convertatur, de novo peccet contra legem poenitentiae. Probatur conclu­ sio. Quia potest contingere et contingit quod aliquis post peccatum, ίτππίο et in ipso peccato, repente moriatur et condemnetur propter solum peccatum fornicationis. Ergo ille peccator non necesse est quod receperit auxilium supernaturale, siquidem praeceptum poenitentiae non obligavit illum pro tunc, alias condemnaretur propter novum et speciale pecca­ tum impoenitentiae. Probatur secundo. Quia, non necessarium est secundum fidem catholi­ cam quod Deus continue absque intermissione inspiret mentes hominum ut convertantur. Experientia enim constat quod multi peccatores lae­ tantur cum male faciunt et exultant in rebus pessimis, ut dicitur Prov. 12. Ergo pro tunc non recipiunt divinam aliquam inspirationem, siquidem pro tunc omnino sunt obliti Dei. Ergo sufficit ad veritatem fidei catholicae, quae docet possibile esse homini converti quandiu est in hac vita, quod haec possibilitas fundetur in libertate arbitrii non obstinati et principaliter in divina misericordia, quae omnibus viventibus proponitur secundum legem communem. Et hoc est Deum esse paratum auxiliari omnibus peccatoribus; non autem quod voluntate beneplaciti statuerit ab aeterno singulis peccatoribus speciale auxilium conferre. Alias omnes illud reciperent, siquidem voluntas beneplaciti Dei semper impletur. Sed observandum est maxime quod, sicut divina providentia non tollit rerum contingentiam, ita nec divina praedestinatio vel reprobatio destruit libertatem arbitrii, nec possibilitatem absolutam alicujus effe­ ctus alias contrarii ejus quem Deus ab aeterno infallibiliter futurum esse providit vel praevidit. De his omnibus dictis et paulo post dicendis 542 DOMINICUS BANEZ vide nostra Commentaria in primam partem, q. 19, a. 9 et 10 et q. 23, a. 3, dub. 2 et in 2. 2, q. 10, a. 1 dub. 2. Quarta conclusio: Necessarium videtur asserere quod quotiescum­ que peccat aliquis speciale peccatum, quia non convertitur nec agit poenitentiam, receperit de facto aliquam divinam inspirationem vel no­ titiam Dei vocantis ad poenitentiam. Probatur. Quia si nunquam talem inspirationem accepit, non peccaret contra praeceptum supernaturale. Ergo si peccat, recipit. Probo antecedens, quia qui nunquam recepit aliquam inspirationem vel notitiam fidei supernaturalis, non peccat pec­ catum infidelitatis, ut colligitur ex illo Joan. 15 (v. 22) : Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, videlicet infidelitatis, ut divus Augustinus explicat. Ergo pari ratione qui nunquam recepit ali­ quam inspirationem vel notitiam circa poenitentiam supernaturalem agendam suo tempore, non peccabit speciale peccatum impoenitentiae. Confirmatur. Quia nemo peccat in eo quod facere vel vitare non - potest. Sed absque aliquo auxilio praeveniente non habet homo initium ad agendum talem poenitentiam. Ergo non peccat non agendo. Quod si quis objiciat quod propter suam culpam non habet illud auxilium: respondetur quod hoc non sufficit ut concludatur quod ille ■de novo peccat, sed solummodo concluditur quod in poenam peccati praecedentis justissime non det illi Deus auxilium praeveniens, quem­ admodum negatur illi qui in fragranti adulterio moritur vel etiam post delictum dormiens moritur, qui tamen non peccavit novum peccatum eo quod non praevenerit tempus mortis cum poenitentia. 10. — Quinta conclusio: Quamvis Deus sit paratus omnibus dare auxilium sufficiens ut possint converti, et de facto det pro certo tempore quando homo tenetur converti, tamen multis negat auxilium efficax quo efficaciter convertantur, et sine quo nemo convertitur. Pro cujus intelligentia maxime observandum est omne auxilium Dei esse efficax illius effectus ad quem Deus vult voluntate beneplaciti dare illud auxilium. Nihilominus distinguitur duplex auxilium: alterum auxi­ lium datur ut homo fiat potens converti quasi in actu primo ; aliud vero specialius et efficax alterius effectus, videlicet actualis conversionis. De priori auxilio dicitur ad Rom. 2 (w. 4-5) : An ignoras quoniam be­ nignitas Dei ad poenitentiam te adducit ? Tu autem secundum duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae etc. Ecce quo­ modo idipsum quod ex parte Dei est effectus benignitatis, convertitur in iram ex parte recipientis peccatoris, et etiam in indignationem con­ vertitur. De altero auxilio dicitur Joan. 6 (v. 4.5) : Omnis qui audit a Patre et didicit, venit ad me. Dixerat autem Christus : Nemo potest veni­ re ad- me, nisi Pater qui misit me traxerit eum. Quo verbo significatur QÜAEST. LXXXIV, ART. 10 543 efficacia divini auxilii quo homo convertitur, et sine quo nullus unquam convertitur. Et nihilominus ipse homo venit per liberum arbitrium tra­ ctus divina misericordia. Super quem locum vide divum Augustinum. Item de priori auxilio dicitur Prov. 1 (w. 24. 26) : Quia vocavi et re­ nuistis, extendi manum meam et non fuit qui aspiceret... Ego quoque in interitu vestro ridebo etc. Et Act. 7 (v. 51) : Vos semper Spiritui San­ cto. resistitis. De secundo autem dicitur Esther 13 (v. 9) : Voluntati enim tuae nemo resistere potest. Et in Ps. (113 B, 3) : Omnia quaecumque vo­ luit fecit. Quae testimonia intelliguntur de voluntate beneplaciti, quae est voluntas Dei absoluta circa dispositionem creaturarum per quam ipse Deus concurrit auxiliis efficacibus ad omne bonum sive naturale, sive supernaturale. Ex dictis colligitur cavendum esse a quorumdam doctrina asseren­ tium quod cum aequali omnino auxilio recepto ex duoÈus peccatoribus unus convertitur et alius manet in peccato. Cujus sententia videtur esse aliquo modo Hadriani in 4, de poenitentia, q. 1, a. 3 § 3, ubi ait paucos esse qui ad extremum virium suarum conentur, et ideo opus est plus quam sufficienti auxilio. Quibus verbis hic auctor videtur sentire quod, aliquo auxilio recepto, non convertatur aliquis peccator, quia non fecit totum quod ex viribus naturae potest, alter vero aequali auxilio conatus totum quod in se est ex viribus naturae convertetur. Hanc sententiam expresse tenuit Roardus Tapper, decanus Lovaniensis, in lib. Fidei articulorum circa dogmata ecclesiastica, art. 7 (1), et citat pro se Driedo in lib. De redemptione et captivitate humani generis. Verumtamen, quia haec disputatio pertinet ad 1. 2, q. 109 a. 6 et 7, hic breviter dicimus hanc doctrinam multum participare cum errore Pelagiano. Ratio est quia ex illa sequitur bonum usum liberi arbitrii non esse efficaciter a gratia Dei, siquidem supposito aequali illo auxilio, ut ajunt ex viribus naturae, quidam homo bene utitur illo et convertitur, alter vero non uti­ tur illi et manet in peccato. Patet consequentia quia, secundum hanc sententiam, ultima resolutio hujus differentiae, quare unus convertitur et alter non convertitur, reducenda est ultimate ad liberi arbitrii facul­ tatem naturalem, videlicet quia iste voluit et alter non voluit. Etenim ex parte Dei salvatoris non est major concursus cum uno quam cum altero. Confirmatur ex divo Augustino super illud Joan., Nemo potest venire ad me nisi Pater etc. ubi ait: “Quare istum.trahat illum non trahat, noli velle investigare si non vis errare” (2) ; ac si diceret, quod sola divina voluntas est prima causa hujus differentiae. Et nihilominus isti doctores volunt reddere ultimam rationem hujus differentiae ex parte liberi (1) (2) R. Tappeb. Explicatio articulorum circa dogmata eccles., Lovanii, 1555-1557. S. August. Tract, in Joannis Evang., tract. 26, n. 2. ML 35, 1607. 544 DOMIKICUS BANEZ arbitrii. Igitur errant. Item divus Augustinus saepissime contra Pela­ gium ait bonum usum liberi arbitrii esse donum Dei. Et in lib. De corre­ ptione et gratia, cap. 12 ait Adam accepit unde posset non peccare, et non accepit ut non peccaret (1) : ergo non peccare donum fuisset Dei specialius. Bene uti divino auxilio donum Dei speciale est juxta illud ad Phil. 2 (v. 13) : Ipse enim est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate, videlicet pro sua liberalitate. Cujus explicationem vide in concilio Arausicano can. 4 ubi dicitur: “Si quis ut a peccato purgemur voluntatem nostram Deum expectare contendit, non autem ut etiam purgari velimus per Sancti Spiritus infusionem et operationem in nobis fieri confitetur, resistit ipsi Spiritui Sancto... et Apostolo di­ centi: Deus est qui operatur in vobis etc”. (Phil. 2. 13). Hoc supposito probatur quinta conclusio ex illo ad Rom. 9 (v. 18), Cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Quod quidem testimonium omnes scholastici explicant de auxilio efficaci, quo posito, statim infallibiliter homo convertitur; quo frustrato, manet homo in peccato. Et dicitur indurari praesertim si praecesserunt divinae inspirationes et admonitiones quibus homo invitatur ut convertatur; ipse autem prae malitia sua resistit Deo vocanti et excitanti, et tunc magis obduratur et est major causa justae condemnationis illius. Sed est observandum quod hoc auxilium speciale et efficax conversio­ nis saepe aufert Deus in poenam peccati, ut patet Prov. 1 (vv. 24, 26) : Quia vocavi et renuistis etc., ego quoque im interitu vestro ridebo. Et in Ps. 80 (vv. 11-12) : Dilata os tuum et implebo illud. Et non audivit po­ pulus meus, et dimisi eos in d-esideriis cordis eorum;. ...contumeliis affi­ ciam. Et II Thes. 2 (v. 10) : Pro eo quod veritatem caritatis non recepe­ runt ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio. Quae omnia naturaliter verificantur, nisi per divinam permissionem subtrahente Deo auxilium efficax, quo posito, non erra­ rent. Nihilominus non necesse est quod semper auferatur illud auxilium ad non peccandum propter peccatum alterum et in poenam illius. Pro­ batur. Si quis jam egit poenitentiam de peccatis praeteritis vel per ba­ ptismum mundatus est ab originali peccato, et postea permittatur a Deo cadere in mortale peccatum, non potest quis dicere quod illa permissio Dei per subtractionem auxilii efficacis quo posito non peccaret, sit poena peccati : neque praeteriti quod jam fuit remissum per gratiam, neque alicujus futuri peccati, quia Deus non punit peccatum antequam commit­ tatur. Dicendum ergo est quod illa permissio vel effectus reprobationis, si homo moritur in illo peccato, vel est effectus divinae providentiae propter aliud majus bonum, vel ipsius peccatoris ut resurgat postea (1) S. Auqust. De correptione et gratia, cap. 12. ML 44, 937. QUAEST. LXXXIV, ART. 10 545 majori fervore vel cautela vel humilitate, vel propter aliud majus bo­ num quod ipsi Deo notum est. Et haec doctrina est tutissima, tribuens Deo quod Dei est, et libero arbitrio quod suum est, juxta illud Osee 13 (v. 9) : Perditio tua Israel, tantummodo in me auxilium tuum. 11. — Ad argumenta in oppositum respondetur. [Ad primum], quod illa duo testimonia significant difficultatem conversionis, sed non impossibilitatem, ut explicat Ambrosius lib. 1 De poenitentia cap. 8. Tertium vero testimonium explicat Hieronymus ibidem quod primum peccatum consistit in cogitatione, secundum in consensu, tertium in opere, quartum in induratione cum finali impoenitentia (1). Alii dicunt quod super tribus et quatuor idem est ac si diceret super septem scele­ ribus, per quem numerum datur intelligi perfecta malitia cum finali impoenitentia. Respondetur secundo quod Dominus non loquitur de culpa peccati significans non esse possibilem conversionem a peccato, sed loquitur de poena, temporali. Statuerat enim Deus temporaliter illos perdere, si certum numerum peccatorum addidissent. Ad quartum testi­ monium similiter potest respondi, non erat consecuturus misericordiam quantum ad vitam temporalem. Quod si intelligatur de misericordia veniae peccatorum, dicendum est quod non orabat ex corde simplici, sed ficto. 12. — Ad secundum respondetur quod primum testimonium explicat Augustinus in Sermone de verbis Domini, et lib. 4 Contra Cresconium, cap. 8, et epist. 50, quod intelligitur de peccato finali impoenitentiae, quod non remittitur in hoc saeculo nec in futuro (2). Sed contra, quia haec expositio non videtur litteralis, siquidem de quocumque peccato potest dici quod non remittitur nec in hoc saeculo nec in futuro, si de illo non fiat poenitentia. Et etiam Dominus aliquid speciale voluit ■significare cum dixit, spiritus autem blaspheaniae etc. Respondetur quod nolle poenitere usque ad mortem est speciale peccatum contra Spiritum Sanctum, quia est contra benignitatem quae invitat peccatori ad mise­ ricordiam. Secundo respondetur cum Ambrosio lib. 2 De poenitentia, cap. 4 quod spiritus blasphemiae maxime repugnat conversioni pecca­ toris, quia contradicit medicinae, sicut pharisaei contra Christum dice­ bant de miraculis factis in virtute Spiritus, quod in Beelzebub ejiciebat daemonia, et hoc est peccatum et spiritus blasphemiae (3). Dicendum igitur quod hoc peccatum non remittitur in hoc saeculo quia raro re­ mittitur, non quia non possit remitti. Et idcirco Chrysostomus super illum locum ait quod per hyperbolem locutum fuisse Dominum (4). (1) S. Hieronymus, Comment, in Amos, lib. 1, cap. 1. ML 25, 996. <2) S. August. Contra Cresconium, lib. 4, cap. 8. ML 43, 554-555. (3) S. Ambrosius, De poenitentia, lib. 2, c. 4. ML 16, 523. (4) S. J. Chrysost. Homiliae in Matthaeum, hom. 41, n. 3. MG 57, 449-450. 546 DOMINICUS BANEZ Secundum testimonium Act. 8 explicat Ambrosius ubi supra quod cum Petrus dixit, forte, non dubitavit de misericordia, sed an ipse Simon magus vere poeniteret. Item illa particula, forte sive forsan, aliquando non est dubitantis, ut Joan. 8 (v. 19) : Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Ad tertium testimonium respondetur ita esse intelligendum, quod Esau non invenit locum poenitentiae quantum ad restitutionem primogeniturae quam vendiderat propter escam. Ad quartum testimonium respondet Ambrosius lib. 1 De poenitentia,. cap. 9 quod non negat divus Joannes orandum esse pro tali homine, cum sciret orasse Moysen, et veniam impetrasse populo qui peccaverat ad mortem cum adoravit vitulum, et beatus Stephanus orasse Christum pro lapidantibus. Sed voluit significare non cujuslibet orationem suffi­ cere ut a mortali resurgat peccator, sicut sufficeret si peccasset venialiter (1). Atque ita sensus illorum verborum, non pro illo dico ut roget quis, iste est ac si diceret : non pro illo dico ut roget quilibet, sed opus ' est oratione viri magnae virtutis. Secundo respondetur quod peccatum ad mortem dicitur quod usque ad mortem durat sine poenitentia. Sic exponit Augustinus lib. De correptione et gratia, cap. 12, et lib. 1 Re­ tractionum, cap. 18, et Magister Sententiarum lib. 2, d. 43. 13. — Ad tertium argumentum, quod procedebat ex ratione, respon­ detur nego consequentiam, quia antequam habeat homo auxilium efficax conversionis verificatur quod potest converti, maxime quando recipit auxilium illud sufficiens ut possit converti et ut repraesentetur sibi possibilis conversio. Quod autem non convertatur, et per hoc quod non convertitur peccet de novo, quia instabat tempus conversionis, sibi im­ putatur, quia a semetipso, id est, noluit converti per liberum arbitrium et restitit Deo excitanti et vocanti. Notandum tamen hic magnam esse aequivocationem in illa proposi­ tione majori, nemo potest converti nisi habeat auxilium efficax. Etenim si illa determinatio, nisi habeat auxilium efficax conversionis, determi­ net actum conversionis, vera est propositio et catholica, sicut ista, non potest esse album nisi habeat albedinem, et sicut ista, non potest salvari non praedestinatus. Et hic dicitur sensus compositus, quia componitur ipsa determinatio cum actu ipso. Si autem determinet possibilitatem et potestatem, tunc sensus est, antequam habeat peccator auxilium efficax non est possibilis conversio. Et isto modo est falsa propositio et erronea. Quin potius secundum fidem catholicam, antequam peccator habeat illud auxilium, verificatur quod potest converti, sicut antequam corpus habeat albedinem verificatur quod potest esse album, quia possibile est habere(1) S. Ambrosius, De poenitentia, lib. 1, cap. 9. ML 16, 498-500. QUAEST. LXXXIV, ART. 10 547 albedinem. Et hic dicitur sensus divisus, quando componitur ipsa deter­ minatio cum ipsa possibilitate. t Notandum est secundo circa illam minorem, Deus statuit ab aeterno non dare auxilium efficax conversionis huic peccatori, quod cum ista veritate stant aliae duae veritates catholicae. Prima, quae per talem providentiam nihil tollitur de libertate humana, ut ait divus Thomas 1 p., q. 23, a. 3 et ad 3. Secunda veritas est quod Deus his quibus non datur tale auxilium, est paratus dare voluntate antecedenti, quemadmo­ dum vult omnes homines salvos fieri; quod quidem verificatur, quia remedia communia omnibus sufficientia proposuit secundum legem ordi­ nariam, nam pro omnibus mortuus est Christus quantum ad suffi­ cientiam. Notandum est tertio differentiam esse aliquam inter has propositio­ nes, possibile est Petrum habere fidem vel converti, et Petrum habere potestatem credendi vel ut convertatur. Nam prior dicit tantum possibi­ litatem fundatam in natura liberi arbitrii et misericordia Dei possibiliter communicabili. At vero in secunda videtur ultra affirmari aliquid misericordiae jam communicatum homini per quod fit homo potens converti quasi in actu primo ejusdem ordinis supernaturalis. Diximus quasi in actu primo quia non est opus ut illud praeceptum sit habitus vel per modum habitus, sed sufficit quod sit motio quaedam vel excitatio divina supernaturalis circa mentem hominis, ita ut si pro tunc currat tempus praecepti, non excusetur homo a peccato speciali si non conver­ titur. Ceterum prior illa possibilitas et etiam quod Deus sit paratus dare auxilium, non sufficit ut homo peccet contra praeceptum supernaturale.. Alias omnes qui non habent fidem peccarent peccatum speciale infide­ litatis, cujus oppositum ostendimus cum divo Thoma in Secunda secun­ dae, q. 10. Similiter omnis peccator qui repente moritur peccaret specia­ le peccatum impoenitentiae, siquidem possibile fuit ut converteretur quandiu vixit. Atque hactenus de ista difficultate pro hac materia dicta sufficiant. 14. — Dubitatur secundo: an super eadem peccata possit iterari, sacramentum poenitentiae. Arguitur primo pro parte negativa. Super eadem peccata non potest esse vera forma, ego te absolvo, quando jam peccator virtute clavium est absolutus ab illis peccatis. Ergo. Probatur antecedens et explicatur. Nam. propterea dicimus quod quando aliquis accedit ad hoc sacramentum jam contritus verificatur illa forma, ego te absolvo, quia homo ille nondum erat absolutus effective virtute clavium. Ergo si semel jam est absolutus virtute clavium, non poterit ab eisdem peccatis iterum verificari quod absolvitur virtute clavium. 548 DOMINICUS BANEZ 15. — Arguitur secundo. Super eamdem confessionem non potest repeti forma illa, ego te absolvo : ergo nec super eadem peccata bis con­ fessa poterit repeti. Probo consequentiam, quia duplex confessio non sufficit ut sit duplex materia hujus sacramenti, si eadem omnino peccata confitetur homo. Confirmatur. Sacramentum poenitentiae habet pro materia ipsa pec­ cata ut removenda et destruenda: ergo si semel per hoc sacramentum sunt jam remota et destructa, non poterunt iterum esse materia hujus sacramenti, nam quod destructum est non poterit iterum destrui nisi reaedificetur. 16. — Arguitur tertio. Nam ex opposita sententia sequeretur quod, si aliquis antequam absolvatur confitetur bis peccata sua, poterit sacer­ dos illum bis absolvere. Probatur consequentia, quia tunc repetitur du­ plex materia proxima ex parte confitentis: ergo sacerdos poterit adhi­ bere duplicem absolutionem. 17. — Arguitur quarto. Materia proxima hujus sacramenti sunt actus poenitentis, scilicet contritio, confessio et satisfactio. Ergo saltem non sufficiet duplex confessio eorumdem peccatorum ut repetatur forma, nisi etiam sit duplex contritio. 18. — Ad hoc dubium respondetur et sit prima conclusio: Super eadem peccata non potest iterari absolutio, nisi iteretur confessio. Ratio est quia super eamdem materiam proximam nullius sacramenti forma est iterabilis sine injuria sacramenti, eo quod ipsa iteratio attestatur insuf­ ficientem fuisse priorem formam. Secunda conclusio: Super eadem omnino peccata, si pluries illa con­ fiteatur homo, licite et religiose potest fieri absolutio. Ratio est quia ipsa confessio tenet locum materiae proximae in hoc sacramento. Igitur cum hoc sacramentum ex natura sua sit iterabilis, poterit iterari quando materia proxima est altera. Conclusiones istae sunt Cajetani in verbo Absolutio a peccatis 1, et ■ communis usus fidelium hanc doctrinam confirmat. Tertia conclusio mihi valde probabilis : Non sufficit quod multipli­ cetur confessio vocalis ut possit multiplicari absolutio, nisi etiam con. fessio procedat ex novo dolore de peccatis. Hanc videtur probare quar­ tum argumentum. Et praeterea probatur. Quia repetitio formae attesta­ tur: vel insufficientem fuisse priorem absolutionem ex parte formae; -et hoc dici non potest, supposito quod prior absolutio facta est a sacer­ dote habente jurisdictionem: vel attestatur imperfectam fuisse confes­ sionem eorumdem peccatorum; sed neque hoc est verum, quia supponi­ mus quod peccator eadem peccata cum eisdem circumstantiis confessus omnino est. Ergo praesens confessio repetita vocaliter dumtaxat non -supplet aliquem defectum prioris confessionis propter quem impedi- QUAEST. LXXXIV, AKT. 10 I 549 retur fructus sacramenti vel abundantia ipsius fructus. Ergo si con­ fessio tantum vocaliter repetatur, non debet repeti forma absolutionis. Ceterum quando ponitur de novo alia contritio vel major contritio, jam suppletur aliqua imperfectio prioris materiae proximae, scilicet contri­ tionis, per quam imperfectionem impediebatur abundantia fructus sa­ cramenti poenitentiae. Itaque ex minori dispositione poenitentis contin­ git ut praeterita absolutio non habeat tam abundantem effectum sicut haberet cum praesenti dispositione majori. Et idcirco datur locus ut iterum doleat et magis doleat, et sic recipiat iterum atque iterum sacra­ mentum poenitentiae, quod habet rationem medicinae iterabilis. Denique probatur, quia quoties peccator coram Deo dolet de peccatis etiam confessis, recipit gratiam, juxta illud Ps. 50 (v. 4) : Amplius lava me etc. Ergo etiam quoties confitetur cum dolore coram sacerdote Dei vicario, recipiet virtutem saeramenti poenitentiae. 19. — Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum nego antecedens. Et ad probationem respondetur quod ratio illa, licet sit suf­ ficiens, non tamen adaequata est. Sed ratio adaequata est quia illa for­ ma, ego te absolvo, facit hunc sensum, sacramentum absolutionis tibi impendo, ut supra explicatum est. Et in hoc sensu verificatur, ego te absolvo. Quando vero peccator iterum confitetur eadem peccata de qui­ bus fuerat absolutus, tunc non confertur ei abundantior gratia sacramentalis remissiva peccatorum quantum est ex parte sua ex virtute clavium. 20. — Ad secundum nego consequentiam. Et ad probationem, nego antecedens, praesertim si repetita confessio sit conjuncta cum nova displicentia eorumdem peccatorum. Ad confirmationem nego consequentiam. Non enim requiritur ad veritatem hujus sacramenti quod qui confitetur peccata sua adhuc sit in peccato, immo quando magis contritus accedit, est melius dispositus ad abundantiorem effectum sacramenti. Sed sufficit quod per sacra­ mentum conferatur gratia specialis destructiva peccatorum, si homo accederet cum sola attritione. Et quanto gratia est abundantior, tanto perfectius destruuntur peccata per elongationem cordis a peccato et majorem satisfactionem divinae offensae. Atque ita intelligitur illud Ps. 50 (v. 4-5) : Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me, quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Ubi propheta significat majorem dispositionem ex parte poenitentis, etiam multiplicatam, conducere ad majorem satisfa­ ctionem pro divina offensa. Ita verificatur, amplius lava me, non quia culpa et macula peccati per primam gratiam infusam non sit omni­ no ablata, sed quia per majorem et majorem dolorem magis elongatur mens a peccato et major fit satisfactio divinae offensae majestati. 550 DOMINICUS BANEZ 21. — Ad tertium argumentum nego sequela, quia una absolutionis forma sufficit informare et perficere in ratione sacramenti omnem con­ fessionem et omnem dispositionem antecedentem in peccatore dum petit absolutionem, etiamsi saepe tunc doleat et repetat confessionem vocalem eorumdem peccatorum. Non autem sufficit informare futuram confessionem et dispositionem per dolorem habitum postea quam abso­ lutus est. Et idcirco opus est nova absolutione, si poenitens vult iterum confiteri eadem peccata. Sed observandum est quod quando aliquis voluntarie intendit confi­ teri eadem peccata quae prius bene confessus fuerat et de quibus absolu­ tionem receperat, non tenetur omnia peccata praeterita confiteri neque facere tantam examinationem sicut si non fuisset confessus, sed omnino est eadem ratio atque de venialibus, quae non sunt necessaria materia, sed voluntaria et sufficiens ad hoc sacramentum. Ceterum peccata mor­ talia quantum ad hoc differunt a venialibus, quod ista potest confiteri simplici sacerdoti, et fiet verum sacramentum; mortalia vero quae homo vult iterum confiteri, requirunt jurisdictionem in sacerdote ex commis­ sione sedis apostolicae, unde derivatur virtus et operatio clavium eccle­ siasticarum. 22. — Ad quartum et ultimum argumentum respondetur quod probat tertiam conclusionem. Sed circa illam observandum est quod sacerdos ipse rationabiliter judicat quod qui iterum confitetur eadem peccata, habet iterum dolorem eorumdem peccatorum, et ita prudenter iterum absolvit. Hactenus de hac quaestione, de qua plura in 2. 2, et etiam possunt videri nostra Commentaria in hac parte, ubi diffusius pertra­ ctatur haec materia. QUAESTIO OCTOGESIMAQUINTA De poenitentia secundum quod est virtus ARTICULUS PRIMUS Utrum poenitentia sit virtus Prima conclusio: Poenitentia prout est dolor et tristitia in appe­ titu sensitivo, non est virtus, sed quaedam passio. Secunda conclusio: Poenitentia ut consistit in voluntate est virtus vel actus virtutis. Ratio est quia pertinet ad rationem rectam quod aliquis doleat vel eligat dolere de quo dolendum est, et eo modo et fine quo dolendum est. Circa primam conclusionem poterat dubitari an poenitentia secun­ dum quod est in appetitu sensitivo habeat rationem virtutis. Et ratio dubitandi est quia in appetitu sensitivo sunt virtutes circa passiones, v. gr. fortitudo et temperantia. Ergo etiam circa passionem tristitiae do peccato praeterito poterit esse virtus in appetitu sensitivo. Sed de hac difficultate dicemus art. 4. Circa secundam conclusionem observa quod divus Thomas in hoc arti­ culo solum intendit concludere poenitentiam de peccatis praeteritis, quae est ex electione et ratione moderante in ordine ad bonum finem esse virtutem vel actum virtutis, scilicet actum honestum et bonum moraliter. Utrum autem sit actus virtutis specialis et cujus virtutis, in sequentibus definitur. Secunda itaque conclusio in praedicto sensu est, secundum fidem ca­ tholicam, certa, et oppositum fuit error Lutheri damnatus a Leone deci­ mo in bulla contra Lutherum (1) et a concilio Tridentino sess. 14, can. 5. Quem errorem secuti sunt in Hispania ante annos septuaginta et ante qui vulgo appellabantur illuminati, irridentes eos qui de commissis pec(1) Cf. Denzinger, 746. 552 DOMINICUS ΒΛΝΕΖ catis tristabantur. Hic error aperte colligitur ex sacris litteris, v. g. Baruch 2 (v. 18) : Anima quae tristis est et incedit curva super magni­ tudinem mali sui, et oculi deficientes, et anima esuriens, dat tibi gloriam ef justitiam Domino. Item II ad Cor. 7 (v. 10) : Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Item Ps. 6 (v. 7) : Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis etc. Item Is. 38 (v. 15) : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Et denique Christus Dominus doluit de peccatis nostris: ergo nos majori ratione dolere debemus de propriis peccatis. Denique ratione naturali probatur ipsa conclusio. Est enim laudabile apud omnes homines dolere de injuria facta amico et benefactori : ergo multo magis laudabile est tristari de offensa commissa contra Deum auctorem naturae. Et multi philosophorum poenitentiam laudaverunt. V. gr., Seneca Tragoecbia 8, “quem poenitet peccasse, pene est inno­ cens” (1). Aristoteles 7 Ethicorum ait differentiam esse inter incontinen­ tem et intemperatum quod incontinentem poenitet post factum, non autem intemperatum, et ideo ille est minus malus (2). Item Horatius lib. 3 Carminum: “quid tristes querimoniae, si non supplicio culpa reciditur? Quid leges sine moribus vanae proficiunt? ...Eradenda cupidinis pravi sunt elementa, scelerum si bene poenitet” (3). Et Ovidius [E pisi.] de Ponto, lib. 1 : “Saepe levant poenas ereptaque lumina reddunt cum bene peccati poenituisse vident” (4). Quod si quis contra praedictam conclusionem arguat, quod nulla virtus praesupponit peccatum: ergo poenitentia non est virtus. Et con­ firmatur, quia philosophi, praesertim Aristoteles, nullam mentionem fe­ cerunt de hac speciali virtute poenitentiae. Respondetur hoc argumento satis probari non posse cognosci naturali ratione poenitentiam esse spe­ cialem virtutem, propterea quod ejus finis est operari ad destructionem peccati praeteriti inquantum est Dei offensa ad reconciliandum sibi Deum. Haec enim veritas est articulus fidei, ut diximus in superio­ ribus. Unde et ipse Cicero dixit lib. 3 Academic arum “quod si liceret his qui in itinere errassent... corrigere errorem poenitendo, facilior esset emendatio temeritatis” (5). Ubi nota quod dicit, si liceret, id est, si possi­ bile fuisset. Videtur enim existimasse impossibile fuisse. (1) (2) (3) (4) (5) Seneca, Agamemno, 243. Arist. Ethicor, 1. 7, c. 3, n. 2. Didot 2, 78. Horatius, Carmina, lib. 3, Ad avaros, carmen 24, 33-36 et 50-52. Didot. 5, 47. Ovidius, Epistol. de Ponto, lib. 1. Didot 752. Cicero opud Lactantium, Divinarum instit. lib. 6, cap. 24. ML 6, 722. QÜAEST. LXXXV, ART. 2 553 ARTICULUS SECUNDUS Utrum poenitentia sit specialis virtus 1. — Conclusio est affirmativa. Ratio est quia operari ad destru­ ctionem peccati inquantum est Dei offensa non pertinet ad rationem propriam alterius virtutis : ergo necesse est quod poenitentia sit specia­ lis virtus. Secunda conclusio, ad primum argumentum : Si in actu poeniten­ tis consideretur sola displicentia peccati praeteriti, pertinet imme­ diate iste actus ad caritatem. Si autem consideretur intentio operandi ad deletionem peccati praeteriti, iste actus requirit spe­ cialem virtutem quae imperatur a caritate. Tertia conclusio, ad tertium argumentum: Poenitentia expellit omne peccatum effective inquantum operatur ad destructionem peccati prout est remissibile ex divina gratia homine coopérante. 2. — Circa primam conclusionem notandum est non esse certam se­ cundum fidem catholicam. Posset enim aliquis dicere absque errore con­ tra fidem actum poenitentiae pertinere vel ad virtutem caritatis, vel etiam ad singulas virtutes, secundum diversitatem peccatorum de quibus hominem poenitet imperante caritate. Et quamvis haec sententia erret in methaphysica, non tamen in fide. Notandum est secundo, cum divo Thoma consentire fere omnem scholam theologorum in d. 14.. [Tenet eam] Alexander Halensis 4 p., q. 54, membr. 1, a. 3. Sed ad quam virtutem specialem pertineat poeni­ tere de peccato praeterito, in art. 3 examinabitur. 3. — Dubitatur autem in hoc articulo circa tertiam conclusionem divi Thomae : an illa differentia quam ponit divus Thomas inter poeni­ tentiam et alias virtutes, videlicet quod quaelibet alia virtus expellit formaliter habitum vitii oppositi, eo modo quo albedo expellit formaliter nigredinem ab eodem subjecto; sed poenitentia expellit effective omne peccatum. An inquam, haec differentia vera sit. Arguitur primo pro parte negativa. Aut enim divus Thomas loquitur de poenitentia ut est habitus, vel prout est actus. Non primum, quoniam habitus nihil effective operatur nisi efficiendo actum proprium vel ipso mediante aliquid aliud. Igitur ipse habitus per se solum non expellit omne peccatum effective. Neque secundum, quoniam non assignatur ratio sufficiens quare actus poenitentiae effective expellat habitum vitii intemperantiae potius quam ipse actus temperantiae, qui natura sua est destructivus vitii habitualis adquisiti per proprios actus qui causaverunt efficienter ipsum habitum. 554 DOMINICUS ΒΑΝΈΖ 4. — Arguitur secundo. Quando divus Thomas ait quod poenitentia expellit omne peccatum effective, aut sumit peccatum prout est macula existens in essentia animae, vel ut est habitus quidam vitii manens in potentia ex actu peccati praeteriti. Si priori modo loquatur, falsum videtur quod poenitentia effective expellat peccata. Probatur. Quia gratia est quae formaliter expellit illam maculam. Sed gratia non producitur effective a poenitentia. Ergo neque macula effective expellitur per poenitentiam. Minor patet, quoniam actus poenitentiae virtutis posterior est natura quam gratia in genere causae efficientis, a qua dimanat poenitentia sicut et ceterae virtutes. Consequentia vero probatur. Quia nihil efficienter expellit unam formam vel privationem formae nisi efficienter producat formam per quam for­ maliter altera, forma vel privatio expellatur. V. gr., primae qualitates effective expellunt albedinem quatenus effective producunt nigredinem per quam formaliter expellitur albedo; et sol effective expellit tenebras, quia effective producit lucem per quam formaliter expelluntur tenebrae. Igitur si poenitentia virtus nullatenus effective producit gratiam, im­ possibile est quod effective expellat peccatum. Rursus neque potest intelligi dictum divi Thomae quatenus peccatum est habitus. Nam isto modo non expellitur nisi per actus omnino contra­ rios, sicut habitus intemperantiae destruitur per actus temperantiae. 5. — Arguitur tertio. Si poenitentia expellit omne peccatum effecti­ ve: ergo etiam effective expellit speciale peccatum impoenitentiae sibi directe contrarium. Consequens est falsum et contra id quod dicit divus Thomas, quod quaelibet virtus expellit formaliter habitum vitii oppositi. Ergo etiam poenitentia formaliter expellit impoenitentiam vitium sibi contrarium. 6. — Ad hoc dubium, quod thomistis omnibus difficile est, quidam respondent quod divus Thomas loquitur de poenitentia inquantum est sacramentum, vel pars sacramenti quantum ad istam partieularitatem, quae est effective concurrere ad destructionem peccati. Sic enim omni­ bus sacramentis commune est effective concurrere ad infusionem gratiae, ac proinde ad destructionem peccati quando per illam expellitur. Sed haec solutio non satisfacit intentioni divi Thomae, quia in hoc argumento agit de poenitentia prout est specialis virtus, non autem ut est pars sacramenti. Et quamvis actus poenitentiae virtutis possit esse sacramentum vel pars sacramenti, tamen differentia quam divus Tho­ mas intendit in solutione ad tertium ordinatur ad solvendum argumen­ tum, quod procederet etiam antequam poenitentia esset sacramentum. Est enim tertium argumentum: “Nihil expellitur nisi a suo contra­ rio ; sed poenitentia expellit omnia peccata : ergo eontrariatur omnibus peccatis ac proinde non est specialis virtus”. Et solutio divi Thomae QUAEST. LXXXV, ART. 2 555 consistit in negatione ultimae consequentiae; cujus rationem assignat quia poenitentia non contrariatur formaliter omnibus peccatis, quod requirebatur ut non esset specialis sed generalis virtus. Et profecto haec solutio assignanda erat ante legem gratiae. Tunc enim poenitentia erat specialis virtus sicut modo. Nam per hoc quod instituta est a Christo sacramentum novae legis, non amisit rationem virtutis specialis. Qua­ propter aliter dicendum quod, cum divus Thomas ait quod poenitentia expellit omne peccatum effective, non loquitur de illa ut est sacra­ mentum, nec loquitur de efficientia instar causae physicae, sed de effi­ cientia causae moralis, quatenus homo libere cooperatur cum ipso Deo intendens destructionem peccati. Quae cooperatio non contrariatur for­ maliter omni peccato, v. gr. fornicationi aut furto, quemadmodum actus specialis aliarum virtutum contrariatur formaliter vitiis contrariis circa eamdem materiam. Et idcirco non sequitur quod poenitentia sit virtus generalis quasi contraria formaliter omnibus vitiis. Sed est virtus specia­ lis habens speciale objectum intendens effective expellere omne pec­ catum. Quod si quis contra hoc objiciat quod haec differentia nulla videtur esse. Et probet, quia etiam aliae virtutes efficienter in genere causae moralis expellunt vitia sibi contraria cooperando cum ipso Deo, immo virtutes adquisitae expellunt vitia contraria effective instar causae phy­ sicae, et non solum moralis, sicut effective adquiruntur habitus istarum virtutum nostris actibus. Ergo. Nihilominus respondetur quod adhuc differentia praedicta consistit in hoc quod poenitentia tantum efficienter et non formaliter expellit alia peccata ; reliquae vero virtutes singulae etiam formaliter excludunt vitia sibi contraria, sicut albedo nigredinem, ab eodem subjecto. Et haec differentia sufficit ad intentum divi Thomae, quia per hanc solvitur argumentum quod intendebat probare non esse specialem virtutem poe­ nitentiam, eo quod contrariaretur omnibus vitiis. Et certe concluderet argumentum, si illa contrarietas fuisset formalis. Et idcirco divus Tho­ mas negavit esse formalem illam contrarietatem ; sed dumtaxat effi­ cienter, scilicet illo modo libere cooperando cum ipso Deo ad destructio­ nem peccati. Non tamen negavit divus Thomas quod aliae etiam virtutes concurrerent efficienter sive in genere causae moralis, ut virtutes infu­ sae, sive etiam in genere causae efficientis physicae, sicut actus virtutum adquisitarum expellunt vitia contraria. 7 — Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quod sive divus Thomas loquatur de poenitentia ut est habitus, sive ut est actus, semper verifieatur quod non formaliter expellit alia vitia, sed tantum efficienter, ut dictum est. 556 DOMINICUS ΒΛΝΕΖ 8. — Ad secundum respondetur quod probat poenitentiam ut est virtus vel actus virtutis infusae non efficienter instar causae physicae expellere peccatum, sive peccatum accipiatur pro macula, sive pro vitio habituali, vel potius pro conversione ad malum quae manet in voluntate cum aversione a Deo per modum habitus. Nihilominus poenitentia efficit per modum recompensationis et satisfactionis, libere operante homine cum Deo, ut destruatur et deleatur peccatum. Et iste concursus per actum poenitentiae est in genere causae efficientis moralis non quidem meritoriae, sed consentiendo cum ipso Deo destruente peccatum per poenitentiam hominis. Et est specialior ratio in ipsa poenitentia ut concurrat efficienter ad destructionem peccati quam in aliis virtutibus, videlicet quia poenitentia per se intendit et est ejus ratio formalis obje­ cti destruere peccatum prout est offensa Dei recom pensando et satisfa­ ciendo pro offensa eo modo quo potest. 9. — Ad tertium argumentum respondetur concedo sequelam, sed nego minorem. Utroque enim modo efficienter et formaliter poenitentia expellit peccatum impoenitentiae sibi directe contrarium, si illud invenit in subjecto poenitenti; immo inde probatur quod poenitentia sit virtus specialis formaliter opposita vitio contrario impoenitentiae. Reliquae conclusiones divi Thomas art. sequenti examinabuntur. ARTICULUS TERTIUS Utrum virtus poenitentiae sit species justitiae 1. — Prima conclusio: Poenitentia secundum quod est virtus est pars justitiae. Ratio est quia poenitentia est virtus ex eo quod poenitens dolet de peccato commisso in Deum inquantum est offensa Dei cum emendationis proposito. Sed emendatio offensae includit recompensatio­ nem ex parte offendentis, quod est opus justitiae, scilicet satisfactio. Igitur poenitentia est pars justitiae. Secunda conclusio: In poenitentia non invenitur justum simpli­ citer, sed secundum quid. Ratio est quia justum simpliciter debet esse inter aequales, ut etiam Aristoteles docet 5 Ethic., cap. 6. Tertia conclusio, ad primum argumentum: Poenitentia non est virtus theologica. Ratio est quia, quamvis sit ad Deum, tamen materia et objectum poenitentiae non est Deus, sed sunt actus humani quibus Deus offenditur vel placatur. Quarta conclusio, ad secundum argumentum: Quamvis peccator faciat quidquid potest, non erit sufficiens ad satisfaciendum Deo QUAEST. LXXXV, ART. 3 557 simpliciter loquendo, sed erit sufficiens satisfactio secundum acce­ ptationem Dei. Quinta conclusio, ad tertium argumentum: Poenitentia continetur sub justitia commutativa. Ratio est quia poenitens voluntarie compen­ sat emendam ; ubi existimo legendum esse récompensât offensam. Sexta adhuc conclusio, ad quartum argumentum : Quamvis poeni­ tentia sit directe species justitiae, comprehendit tamen quodam­ modo ea quae pertinent ad omnes virtutes theologicas et cardi­ nales. 2. — Dubitatur primo circa primam conclusionem hujus arti­ culi et praecedentis: an poenitentia ita sit specialis virtus justitiae, ut distinguatur ab omnibus aliis virtutibus, praesertim ab aliis par­ tibus potentialibus justitiae, a religione, gratitudine, observantia vel etiam a partibus integralibus justitiae, quae sunt declinare a malo et facere bonum. De quibus omnibus vide divum Thomam 2. 2, q. 79 et 80. Arguitur primo pro parte negativa. Si poenitentia est specialis vir­ tus, vel est infusa, vel adquisita. Sed neutrum est verum. Ergo non est specialis virtus. Probo minorem. Nam si est virtus, philophi cognovis­ sent hanc virtutem specialem. Sed nusquam Aristoteles vel alius philo­ sophus mentionem illius virtutis fecit. Si autem est infusa virtus, in­ funderetur in baptismo cum reliquis virtutibus. Sed hoc videtur falsum, quia frustra infunderetur in baptismo virtus quae non potest exire in actum nisi prius amittatur per peccatum mortale. Si autem dicatur quod infunditur per baptismum christiano peccatori quando justificatur iterum a peccato, quod etiam videtur inconveniens quod qui peccavit post baptismum habeat plures virtutes quam qui non peccavit. Igitur poenitentia non est specialis virtus. 3. — Arguitur secundo. Cujuslibet virtutis actus primus est prosecu­ tio boni, secundarius vero est fuga mali. Sed poenitere est fugere a malo, cum sit tristari. Ergo est actus secundarius alterius virtutis. 4. — Arguitur tertio. Poenitere de peccato commisso pertinet ad vir­ tutem religionis. Ergo non est alia specialis virtus justitiae. Probo ante­ cedens ex illo Ps. 50 (v. 19) : Sacrificium Deo spiritus cantribulatus, cor contritum et humiliatum etc. Constat autem quod sacrificium pertinet ad virtutem religionis. Et in Ps. 49 (w. 14-15) : Immola Deo sacrificium laudis, et redde ditissimo vota tua. Invoca me in die tribulationis, eruam te et glorificabis me. Item ratione probatur. Quoniam ad religionem pertinet subjici Deo et debitum honorem reddere tamquam benefactori. Est autem maxime benefactor quando offensus remittit peccatum. Ergo per poenitentiam reddit homo debitum honorem Deo justificatori et salvatori. Quod autem .•558 DOMINICUS BANEZ poenitentia includat displicentiam peccati, ad caritatem Dei videtur pertinere. Confirmatur. Quia omnia sacramenta reliqua sunt caeremoniae perti­ nentes ad religionem Christianam : ergo et poenitentia. 5. — Arguitur quarto et probatur quod poenitentia non sit pars ju­ stitiae quae reducatur ad commutativam propter suam imperfectionem, sed potius sit justitia quae est virtus cardinalis. Est argumentum. Ad justitiam pertinet reddere unicuique quod suum est : ergo ad eam perti­ net reddere Deo obedientiam debitam observando mandata. Quod si contingat transgredi mandata, ad eamdem justitiam pertinebit actus recompensandi vel puniendi peccatum commissum contra Deum. 6. — Arguitur quinto. Christus Dominus satisfecit Deo pro peccatis aliorum hominum proprie et ad aequalitatem justitiae. Ergo et satisfa­ ctio nostra pro peccatis nostris pertinebit ad eamdem virtutem. Quod autem in nobis dicatur poenitentia quatenus displicent peccata propria quae commisimus, non variat specificam rationem justitiae. Ergo poe­ nitentia in nobis est ejusdem speciei cum justitia quae fuit in Christo. Probatur minor, quia ejusdem rationis est justitia si quis alius solvat pro me centum quae debeo Petro, sicut si ego solverem. 7. — De hac difficultate est prima sententia Cajetani art. 2, ubi tenet quod actus poenitentiae pertinet ad virtutem religionis et imperatur a caritate. Cujus ratio est tertium argumentum quod fecimus. Durandus vero d. 14. q. 2 ait poenitentiam esse specialem virtutem, sed non differre a justitia quae est virtus cardinalis. Verumtamen quia Durandus alias opinatur solas virtutes theologicas esse infusas, dicit consequenter poenitentiam esse virtutem adquisitam, quae tamen non potest exire in actum erga Deum nisi imperantibus virtutibus theologicis. 8. — Pro decissione hujus difficultatis recolendum est quod displicere de peccato potest contingere propter multiplicem rationem formalem. Primo quidem secundum quod peccatum est malum rationalis naturae; secundo quia est contra divinum bonum ; tertio potest quis displicentiam habere ut medeatur animae suae; quarto ut conciliet sibi amicitiam Dei et insuper intendens destruere peccatum per quamdam recompensa­ tionem. Nota secundo quod si ratio poenitentiae non includeret aliam specia­ lem rationem formalem, propter illas quatuor priores non necesse erat ponere specialem virtutem poenitentiae. Nam primus ille modus pertinet communiter ad singulas virtutes cui contrariatur peccatum commissum; v. gr., a.d temperantiam pertinet displicere de intemperantiae actu et sic de singulis. Item secundus ille modus pertinet ad amorem Dei vel natu­ ralem vel supernaturalem, ut ait divus Thomas art. 2 ad primum arg. QUAEST. LXXXV, ART. 3 559 Similiter tertius et quartus modus displicentiae pertinent ad amorem sui vel Dei naturalem vel supernaturalem. 9. — His constitutis sit prima conclusio: Poenitentia est virtus in­ fusa ex natura sua. Quia tota ratio ponendi aliquam virtutem infusam ea est ut homo bene sese habeat ad exercendum actum excedentem natu­ rae vires. Sed poenitere sicut oportet ad delendum peccatum commissum est actus excedens vires naturae. Ergo requirit habitum infusum. Sed respondet Durandus satis esse ad actum poenitentiae quod im­ peretur a virtutibus theologicis, ex quarum imperio et motione accipit quamdam supernaturalitatem et potest attingere ad deletionem peccati. Sed contra Durandum probatur hoc esse falsum ratione communi qua ostenditur necessitas ponendi virtutes morales infusas a divo Tho­ ma 1. 2, q. 63, a. 3. Nam virtutes morales naturaliter adquisitae non sunt proportionatae ad finem supernaturalem: ergo oportet ponere alias vir­ tutes morales ejusdem ordinis supernaturalis. Antecedens probatur, quia illae virtutes adquisitae non excedunt vim principiorum a quibus adquiruntur. Sed adquiruntur principiis naturalibus. Ergo non exce­ dunt proportionem naturalium principiorum, ac proinde non sunt pro­ portionatae ad finem supernaturalem. Observandum est autem quod nec divus Thomas neque ejus discipuli negant fieri posse ut saepe actus virtutis moralis adquisitae referatur a caritate in finem supernaturalem. Sed doctrina divi Thomae consistit in hoc quod virtutes morales adquisitae non universaliter et semper possunt constituere medium proportionatum fini supernatural!. V. gr., adquisita temperantia ponit medium in cibo et potu respectu finis supernaturalis, ut homo sit aptus ad negotia sibi convenientia secundum rationem natu­ ralem. At vero tale medium et talis mensura non semper commensuratur respectu finis supernaturalis, qui interdum postulat ut jejuniis sumptis affligat homo carnem suam supra id quod dictat naturalis ratio, vel ad agendam poenitentiam, vel ad observantiam jejunii quadragesimalis, vel ad aliquod exemplum insigne necessarium in Christiana religione. Ergo est necessaria virtus infusa quae suaviter faciat hanc proportionem secundum prudentiam infusam. Secunda conclusio: Poenitentia non est specialis virtus quae dicitur religio. Hanc tenet Durandus ubi supra et divus Thomas in 4, d. 14, q. 1, a. 1, et d. 15, q. 4, a. 7, et plane colligitur ex doctrina hujus articuli tertii ubi docet poenitentiam esse partem justitiae commutativae. Et ratione probatur. Quia actus religionis est exhibere Deo cultum tamquam primo principio totius esse. Actus vero poenitentiae per se respicit et ordinatur ut compenset offensam factam ipsi Deo. Ergo per se non est actus religionis. 560 DOMINICUS BANEZ Confirmatur. Quia in humanis non est ejusdem virtutis officium hono­ rificare principem et recompensare illi injuriam factam; primum enim pertinet ad observantiam, alterum vero ad justitiam. Ergo similiter con­ tingit in divinis respectu Dei. Tertia conclusio: Poenitentia non est simpliciter justitia virtus cardinalis. Haec est sententia divi Thomae in hoc art. 3 [ad 2] ubi ait quod poenitentia est pars justitiae eo modo quo potest inveniri justum inter illos quorum unus est sub potestate alterius, v. gr. sicut servus est sub domino, filius sub patre, uxor sub potestate viri. Sed constat ex doctrina. Aristotelis 5 Ethic., cap. 6, quod tale justum est secundum quid. Ergo poenitentia, quae est hominis ad Deum recompensatio quae­ dam pro offensa, non potest esse simpliciter justitia. Quarta conclusio: Poenitentia est virtus quaedam specialis quae continetur sub justitia tamquam pars imperfecta, et non sicut species perfecta sub genere. Haec conclusio probatur. Primo quantum ad primam partem, quia haec ratio formalis, scilicet recompensare offensam factam Deo, ad nullam aliam virtutem formaliter potest pertinere. Ergo requi­ ritur specialis virtus justitiae. Quantum vero ad alteram partem probatur, quia non facit simplici­ ter justum et aequale, quin potius secundum quid. Neque rursus facit satisfactionem simpliciter sufficientem, sed solum sufficientem secundum acceptationem Dei, qui illa contentus est. Praeterea potest probari con­ clusio quantum ad priorem partem ex illo Ezech. 18 (v. 21) : Si autem impius egerit poenitentiam... et fecerit judicium et justitiam, vita vivet. Et in Ps. 118 (v. 121) : Feci judicium et justitiam, non tradas me calumniantibus me. Ad Rom. 6 (v. 19) : Sicut exhibuistis membra vestra· servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibite ser­ vire justitiae in sanctificationem. In quibus locis nomine justitiae pos­ sumus convenientissime intelligere poenitentiam. 10. — Ad argumenta in oppositum respondetur. [Ad primum], quod poenitentia est virtus infusa et infunditur in baptismo. Potest enim exire in actum ante mortale peccatum, scilicet post veniale. Immo vero etiamsi non posset exire in actum antequam amitteretur per peccatum mortale, non esset superflua, sicut non fuit superflua in Adam in statu innocentiae, 1 p., q. 95, a. 3. Et ratio est quia per illam homo habitualiter disponitur et potest habere hanc voluntatem quod si antea peccasset. exiret in actum et per eam poeniteret. Et etiam quia homo con­ venienter hornatur tali habitu juxta naturam suam, quae peccabilis est ; quemadmodum etiam in statu innocentiae virtus misericordiae fuit collata protoparenti, et tamen non poterat exire in actum ante peccatum, quia in illo statu nulla erat miseria. QUAEST. LXXXV, ART. 3 561 Respondetur secundo non esse magnum inconveniens concedere quod peccatori poenitenti infunditur una virtus quae non datur parvulis in baptismo. Nec propterea peccatores sunt melioris conditionis, quia melius est gloriari de veste innocentiae baptismatis in gratia quam de poeni­ tentia, quae est veluti commissura post amissam baptismalis innocentiae integritatem, eo vel maxime quod in Christo Domino non fuit virtus poenitentiae. Ergo non est defectus innocentium carere poenitentiae virtute. 12. — Ad secundum argumentum respondetur quod finis proprius poenitentiae et ratio formalis per quam specificatur est recompensatio offensae propriae contra Deum commissae ; et hujusmodi actus est con­ versio ad bonum. Ceterum recedere a malo secundarius actus est singu­ larum virtutum, ad quas etiam, pertinet tristari de malo contrario. 13. — Ad tertium respondetur nego antecedens. Ad probationem respondetur quod contritio cordis metaphorice dicitur sacrificium, qua­ tenus sacrificia solent ordinari ad contritionem cordis. Respondetur secundo quod non est inconveniens quod aliquando virtus religionis im­ peret virtuti poenitentiae ordinando actum illius ad cultum Dei, quem­ admodum etiam viceversa aliquando virtus poenitentiae imperat vir­ tuti religionis ordinando actum illius ad finem poenitentiae, scilicet ad recompensandum Deo offensam commissam; ut v. gr., si quis poenitens recitet vel offerat sacrificium altaris ad recompensandum Deo offensam factam. Et ratio hujus est quia virtutes morales adinvicem inserviunt, propter connexionem quam habent cum prudentia et maxime cum cari­ tate, a qua omnes imperantur, quia ipsa habet pro objecto specifico ul­ timum finem. Ad confirmationem priorem respondetur quod ad virtutem religionis solum pertinet exhibere Deo cultum tamquam primo principio totius bo­ ni. Recompensare autem offensam est specialis ratio poenitentiae. Conce­ dimus tamen quod religio poterit offerre Deo cultum et honorem tam­ quam auctori gratiae per quam remittuntur peccata. Ad secundam confirmationem concedimus poenitentiam prout est sa­ cramentum pertinere ad virtutem religionis, tamquam caeremonia quae­ dam exterior quam Christiana religio ordinat ad cultum Dei. Et idcirco peccata commissa contra sacramenta sunt et dicuntur sacrilegia contra virtutem religionis ; at vero actus poenitentiae secundum quod est virtus ad justitiam quamdam pertinet, ut dictum est. 14. — Ad quartum argumentum respondetur quod reddere debitum obedientiae et observantiae mandatorum pertinebit ad justitiam legalem; imperfectam tamen, quia inter Deum et homines non est aequalitas. Sem­ per enim manemus debitores. Ceterum recompensare Deo offensam non solum pertinet ad justitiam legalem imperantem, sed etiam ad justitiam 562 DOMINICUS BANEZ specialem, quae pars est justitiae commutativae quasi reddens quod' abstulit. Et ratio hujus est quoniam consideratur Deus respectu pecca­ toris poenitentis non solum ut legislator, sed etiam ut particularis of­ fensus. 15. — Ad quintum respondetur quod in Christo Domino poenitentia esse non potuit, quia importat satisfactionem pro peccatis propriis per­ sonalibus. Sed fuit in illo justitia cardinalis virtus; quae quidem in ordine ad proximos poterat exercere actum justitiae simpliciter secun­ dum aequalitatem, et hoc secundum seipsam habebat. At vero non poterat esse justitia simpliciter secundum se et facere aequalitatem sim­ pliciter in ordine ad Deum. Sed tamen quia erat virtus in tali supposito, scilicet in homine Deo, consequenter habuit perfectionem justitiae re­ spectu Dei offensi, quatenus id quod reddebat Deo pro peccatis homi­ num erat aequale, quia erat infiniti valoris ex parte personae operantis et satisfaciebat ex propriis. Per hunc etiam modum dicimus quod virtus caritatis et obedientiae in Christo habuit actum infinite meritorium et satisfactorium; non quidem ex parte habitus qui finitus erat secundum se, sed ex parte suppositi operantis per talem habitum. Et dignitas ipsius actus consideratur ex circumstantia personae operantis, quod totum transivit in rationem objecti. Et idcirco dicitur quod Filius Dei obtulit semetipsum hostiam et oblationem Deo. Et quando in argumento dicitur: “ergo poenitentia in nobis est justitia ejusdem speciei cum justitia Christi”, negamus consequentiam, quia praeter quam quod poenitentia est de propriis peccatis, quod pertinet quamvis materialiter ad speciem poenitentiae, adhuc est alia differentia formalior, quia per poenitentiam non reddimus Deo aequalem neque ex propriis. Et idcirco satisfactio Christi fuit de rigore justitiae sufficiens, nostra autem est sufficiens ex acceptatione Dei, qui illa contentus est. 16. — Ex dictis sequitur corollarium: quod ipsa contritio ex proprio objecto et specie habet quod sit satisfactoria, imperfecte quidem. Verumtamen quod satisfaciat in actu secundo nullatenus habet ante infusionem gratiae in nullo genere prioritatis. Et ratio est quia satisfacere in actu secundo habet ex acceptatione Dei, quae fit per infusionem gratiae. Quod si quis contra nos objiciat quod tantum bonum est contritio quantum malum est peccatum, siquidem contritio est propter Deum summe dilectum : ergo homo poenitens reddidit aequale, ac proinde per­ fecte satisfacit. Respondent aliqui concedentes consequentiam primam. Et quando infertur : ergo satisfactio est justitia ad aequalitatem negant consequentiam, quia poenitens non reddit ex propriis contritionem de peccato, sed ex dono Dei. Sed respondetur secundo et melius quod, quemadmodum peccatum dicitur infinitum ex parte dignitatis offensi Dei, ita viceversa recompen­ QUAEST. LXXXV, ART. 3 563· satio debet esse infinita ex parte offendentis, ad hoc quod fiat aequalitas justitiae in satisfactione. Et sic intelligitur illud assertum aristotelicum. quod “justum est contrapassum” (1), videlicet quia ex parte exercentis justitiam commutativam debet alteri tantum tribui quantum ab eo abstu­ lit, vel quantum ipse confert. Unde ad argumentum factum negatur consequentia quia, quamvis, contritio et dolor propter Deum summe dilectum habeat ex hac parte objectum infinitum, tamen non facit aequalitatem satisfactionis ex parte satisfacientis, sed potius illa dignitas se tenet ex parte offensi cui inten­ dimus satisfacere. 17. — Dubitatur secundo circa quintam conclusionem: an poe­ nitentia sit justitia vindicativa. Et ratio dubitandi est auctoritas Augustini in lib. De vera et falsa poenitentia cap. 8, ubi ait quod “poe­ nitentia est quaedam dolentis vindicta, puniens in se semper quod dolet commisisse” (2). Item quia quidam theologi tenent quod poenitentia pertinet praecipue ad justitiam vindicativam. Ita sentit Scotus d. 14, q. 2. 18. — Respondetur breviter, et sit prima conclusio: Poenitentia proprie loquendo non potest pertinere ad justitiam vindicativam. Proba­ tur ratione divi Thomae ad 3, quia justitia vindicativa est retributio quaedam ex parte judicis per quam punitur aliquis pro offensa in alte­ rum commissa. Sed poenitentia exercetur ex parte peccatoris ad satis­ faciendum offensae. Ergo non est proprie vindicativa justitia. Probatur secundo. Quia vindicta proprie debet esse de alio, non de seipso: ergo proprie nemo se vindicat de semetipso. Confirmatur, quia vindicta, cum sit justitia, debet esse ad alterum de quo sumitur vindicta : ergo. Tertio quia de ratione verae poenitentiae est quod sit voluntaria ex parte ipsius peccatoris. Sed non est de ratione vindictae quod sit voluntaria, ex parte offendentis. Ergo poenitentia per se loquendo non potest pertinere ad justitiam. Secunda conclusio: Eo modo quo poenitentia est pars justitiae commutativae, dicitur proprie recompensatio voluntaria et satisfactio pro offensa commissa. Haec est divi Thomae ad 3. Et probatur. Quia in. humanis ille proprie dicitur satisfacere alteri offenso, quando reddit honorem quem per injuriam abstulit. Ergo proportionabiliter quando peccator poenitens reddit Deo offenso honorem quem abstulit per inobedientiam, dicetur proprie satisfacere, quamvis imperfecte, offenso. 19. — Ad Augustinum respondetur locutum esse metaphorice de vin­ dicta in eo quod dixit quaedam dolentis etc. Ad Scotum et alios theologos respondetur quod falluntur, si putant poenitentiam esse proprie vindictam. (1) Aristot. Ethic. Nichom. lib. 5, cap. 5, n. 1. Didot 2, 57. (2) Ps-August. De vera et falsa poenit. cap. 8, n. 22. ML 40, 1120. 564 DOMINICUS BANEZ 20. — Dubitatur tertio: utrum, supposito quod poenitentia sit recompensatio et satisfactio, quod in via divi Thomae negari non potest, habeat rationem satisfactionis et recompensationis respectu culpae, an vero solum respectu poenae debitae in purgatorio vel in inferno. De qua re latius -a nobis disputatum est 1 p., q. 21, a. 4. Pro parte negativa arguitur primo, et probatur quod non possit esse satisfactio pro culpa, ex illo ad Rom. 3 (v. 24) : Justificati gratis per gratiam ipsius, absque ulla satisfactione justificamur a peccato. Patet consequentia, quia si Deus exigit a nobis contritionem tamquam satis­ factionem pro culpa, non mere gratis justificat. 21. — Secundo. Nullo modo contritio nec imperfecte quidem meretur remissionem culpae : ergo nullo modo satisfactoria est pro culpa. Patet consequentia, quia cum satisfactio importet quamdam rationem justi­ tiae erga Deum, dicitur consequenter quod habeat quamdam rationem meriti erga Deum. 22. — Tertio. Deus nullo modo etiam imperfecte debet nobis remit­ tere culpam: ergo contritio nullo modo est satisfactio pro ipsa culpa. Antecedens patet ex doctrina divi Thomae ubi supra, a. 1 ad 3. Conse­ quentia probatur, quia si contritio esset satisfactio de justitia erga Deum, deberet ipse aliquo modo ex justitia remittere culpam. 23. — Arguitur quarto. Satisfactio praesupponit culpam jam remis­ sam: ergo non habet rationem satisfactionis ex justitia aliquo modo respectu culpae. Probatur antecedens, quia satisfactio praesupponit acceptationem Dei; Deus autem acceptat solas actiones amicorum per gratiam suam: ergo nostra satisfactio ut acceptetur praesupponit gra­ tiam ac proinde remissionem culpae. Consequentia vero probatur, quia si non satisfacit homo ut remittatur culpa, non videtur quod satisfa­ ciat pro ipsa culpa. 24. — Arguitur quinto. Poena aeterna simul remittitur cum ipsa culpa cui est annexa ratione aversionis: ergo contritio nullo modo est satisfactio pro poena aeterna. Superest ergo quod contritio solum sit satisfactio pro poena debita in purgatorio. 25. — Pro solutione hujus difficultatis notandum est primo cum Durando d. 15, q. 1, quod satisfactio differt a restitutione specialiter dicta. Nam restitutio fit earum rerum quae sine injuria personae ablatae sunt, sine injuria inquam contra honorem ipsius. Satisfactio vero proprie loquendo est recompensatio pro injuriis et offensis contra honorem vel observantiam personae commissis. Verum est tamen quod aliquando theologi in materia restitutionis indifferenter utimur nomine satisfactio­ nis pro restitutione et viceversa. QUAEST. LXXXV, ART. 3 565 Notandum est secundo quod nunc loquimur de satisfactione propriae prout habet locum in offensis ad alterum commissis, sicut dicit divus Thomas in hoc art. Notamdum est tertio quod satisfactio et meritum conveniunt in hoc quod utrumque est actio justitiae ad alterum. Tamen differunt eo quod satisfactio directe prospicit honori ejus cui fit satisfactio, ita ut termi­ nus ejus intrinsecus et totalis intelligatur absque commodo satisfacientis, immo aliquando cum detrimento et incommodo proprio debet satisfacere. Meritum autem econtrario se habet. Nam proprius terminus meriti est commodum ipsius merentis, quod ab altero apud quem meretur debet provenire. Unde sequitur ratio differentiae hujus locutionis: satisfa­ cimus enim alteri, et meremur nobis. Sequitur secundo quod si aliqua actio simul est satisfactoria et meritoria, neeesse est ut non in eadem ratione, sed diversis rationibus sit satisfactoria et meritoria, videlicet respectu diversorum terminorum. Notandum est quarto peccatum dupliciter considerari posse. Uno mo­ do ut habet rationem offensae contra ipsum Deum, in qua consideratione se habet homo ut agens, Deus vero ut patiens injuriam. Altero modo po­ test considerari peccatum ut malum proprium ipsius peccantis, quatenus privat ipsum vita gratiae et avertit a summo bono. Et idcirco mortalis morbus ipsius hominis vel potius mors spiritualis animae dicitur mortale peccatum. Neque enim peccator dum peccat nocet Deo in aliquo, sed sibimet nocet, quamvis quantum est ex parte sua perinde se habet ac si intenderet nocere Deo. Haec doctrina colligitur ex illo Ps. (7, 17) : Con­ vertetur dolor ejus in caput .ejus, et in verticem ipsius iniqxi/ititas ejus descendet. Item Job. 35 (v. 6-7) : Si peccaveris, quid ei nocebis ?... Si juste egeris, quid ei donabis? 26. — His suppositis sit prima conclusio: Absque periculo potest affirmari poenitentiam sive contritionem non esse satisfactoriam secun­ dum specialem rationem justitiae respectu offensae contra Deum. Probatur. Quia sine periculo teneri potest sententia Cajetani asserentis poenitentiam esse religionis actum. Item non est periculosum dicere quod actus poenitentiae virtutis est a caritate elicitum, cum sit dolor propter Deum offensum ad reconciliandum sibi amicitiam ejus, quae omnia videntur ad caritatem pertinere. Conclusio secunda: Supposito quod poenitentia in opinione proba­ biliori divi Thomae habet rationem virtutis justitiae specialis, necessario videtur dicendum quod per se primo respicit offensam Dei intendens satisfacere pro illa. Probatur primo ex verbis divi Thomae a. 3, ubi dicit quod poeniten­ tia habet rationem compensationis, “quae habet locum in offensis in alterum commissis”: ergo poenitentiae per se primo est recompensatio 5* 566 DOMINICUS BANEZ pro offensa commissa in Deum. Confirmatur et explicatur. Quia poeni­ tere secundum propriam speciem idem est ac recompensare, in opinione divi Thomae. Sed peccator per se primo poenitet de offensa perfectius quam de poena sibi debita. Ergo poenitentia per se primo est recompen­ satio pro offensa. Probatur secundo. Satisfactio per se primo proprie respicit bonum offensi ; sed remissio poenae est proprium bonum offensorum : ergo poe­ nitentia, cum sit satisfactio, per se primo respicit bonum offensi, quod, est destruere peccatum inquantum est offensa Dei. Tertio probatur. Poenitentia interior semper habet locum in viris perfectis, ut dixit divus Thomas q. 84, a. 8 ad 2. Sed potest contingere quod vir perfectus jam omnino satisfecerit pro poenis debitis in purga­ torio, et nihilominus adhuc perfecte conterit de ipso peccato. Ergo con­ tritio per accidens respicit remissionem poenae temporalis. Patet conse­ quentia, quia contritio in viris perfectis perfectior est in propria specie. Ergo si in illis non respicit poenas temporales, sequitur quod secundum propriam speciem non respecit illam. Confirmatur. Si Deus non statuisset purgatorii poenas ubi animae temporaliter punirentur, nihilominus poenitentia servaret suam pro­ priam speciem: ergo non respicit per se recompensationem pro poena, sed pro offensa facta. Quarto probatur comparatione ad aliorum opiniones qui negant poe­ nitentiam esse justitiam specialem. V. gr., Cajetanus ait esse virtutem religionis ; alii dicunt quod est actus caritatis ; Durandus vero ait quod est actus ipsius justitiae, quae est ipsa virtus cardinalis; Scotus denique ait esse justitiam vindicativam. Est igitur argumentum : Omnes isti con­ veniunt in hoc quod vera poenitentia respicit offensam Dei : ergo nostra sententia magis communis est communi modo sentiendi de poenitentia quam illa opinio quae tenet nullo modo esse satisfactionem pro offensa, sed tantum pro poena temporali debita in purgatorio. 27. — Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum nego consequentiam. Ad probationem nego iterum consequentiam, quia gra­ tis justificari excludit rationem omnem meriti ex parte nostra, non autem aliqualem satisfactionem pro offensa. Non enim satisfacimus pro justi­ ficatione vel remissione peccati inquantum est malum nostrum, sed sa­ tisfacimus pro offensa contra Deum reddentes Deo quod abstulimus per peccatum, scilicet debitam obedientiam. Concedimus tamen contritionem de ipsa offensa esse dispositionem ad gratiam consequendam, sed ut sic non est satisfactio in actu secundo. 28. — Ad secundum argumentum, concesso antecedenti, nego conse­ quentiam. Et ad probationem respondetur quod, quamvis satisfactio im­ portet rationem justitiae, non tamen rationem meriti respectu remissio- QUAEST. LXXXV, ART. 3 567 nis peccati, bene tamen respectu gloriae. Sed ratio justitiae satisfactionis consistit in hoc quod reddit peccator Deo quod abstulit, licet imperfecte.. Hinc autem non colligitur quod aliquo modo ex justitia det nobis Deus suam amicitiam et quod nos illam mereamur. Nam etiam inter homines manifestum est quod, si aliquis satisfaciat alteri pro injuria illata, non tamen meretur apud illum, neque inde offensus obligatur ad specialem amicitiam cum illo satisfacienti. 29. — Et ex hoc patet ad tertium argumentum. Negamus enim conse­ quentiam. Nam per hoc quod peccator aequaliter satisfacit, non obliga­ tur Deus neque alicui debet ex justitia gratiam suam. Non enim est in Deo justitia commutativa formaliter, ut docet divus Thomas locis cita­ tis 1 p., q. 21. Ceterum in nostro proposito homo peccator facit quod debet erga ipsum Deum dum nititur reddere .quod abstulit. Sed ipse· Deus nullatenus obligatur ex justitia. 30. — Ad quartum fatemur quod satisfactio in actu secundo praesupponit gratiam quasi in genere causae formalis respectu hujus quod est illam satisfactionem acceptari; acceptatur enim per gratiam. Cete­ rum ipsa satisfactio sive contritio habet ex proprio objecto suam formalitatem, per quam specificatur et dicitur satisfactoria in actu primo. Ubi ad argumentum negatur consequentia. Aliud enim est satisfacere pro culpa ut est offensa Dei, aliud vero satisfacere pro culpa ut est ma­ lum nostrum. Sic enim non dicimur satisfacere, sed impetramus et dis­ ponimur ad remissionem et disponimur ad misericordiam consequendam vel recipiendam, nitentes satisfacere pro offensa commissa contra Deum, quamvis satisfactio sit insufficiens, nisi ex acceptatione Dei. Et idcirco per totam vitam manet tempus satisfaciendi magis pro ipsa offensa com­ missa contra Deum, quamvis per gratiam sit remissa culpa et offensa Dei. 31. — Ad quintum argumentum concedo quod poenitentia non est proprie satisfactio pro poenis debitis in inferno, quia illud est malum nostrum, quod quidem aufertur a Deo dum sanat et vivificat animam per gratiam. Si quis tamen dicat quod peccator ipse satisfaciendo Deo per contritionem pro ipsa offensa, ex consequenti satisfacit consequenter pro poena debita in inferno, nihil dicit contra fidem nec sanam doctrinam. Observandum est autem circa praedicta quod non loquitur modo de satisfactione ut est pars integralis sacramenti poenitentiae. Sic enim imponitur ab ipso confessario triplici ratione. Primo quidem tamquam a judice, ut ipse poenitens satisfaciat Deo pro offensa non solum mente, sed etiam corpore. Secundo tamquam medicus et vicarius Christi impo­ nit hujusmodi opera poenalia tamquam medicinam praeservativam a peccato. Tertio etiam quasi judex vindicans offensam Dei et insuper in­ tendens liberare hominem a poenis purgatorii. De qua re amplius di­ cendum est quando de tertia parte integral! dixerimus. 56S DOMINICUS BANEZ Nunc autem sufficiat advertere quod, etiamsi tempore jubilaei sacer­ dos absolvat poenitentem a culpa et a poena, non tamen debet omnino esse remissius in imponenda satisfatione quando delicta fuerint gra­ viora, quia tunc satisfactio imposita respicit offensam Dei et est medi­ cina praeservativa. Praeter quam quod pertinet etiam ad integritatem sacramenti quod semper imponatur aliqua satisfactio, etiamsi fiat con­ fessio peccatorum venialium. Ratio horum est quia sacramentum poeni­ tentiae et indulgentiae pontificis non ordinantur ut faciant homines re­ missos in exercitio virtutum, sed ordinantur indulgentiae ad consola­ tionem nostram et excitandum animum, ut homo sese exerceat in operi­ bus pietatis et religionis, credentes quod per hujusmodi opera virtute indulgentiarum maxime liberantur a poenis purgatorii. ARTICULUS QUARTUS Utrum subjectum poenitentiae sit proprie voluntas 1. — Prima conclusio: Poenitentia secundum quod est passio est in concupiscibili sicut in subjecto. Secunda conclusio: Poenitentia secundum quod est virtus spe­ cialis est in voluntate sicut in subjecto. Ratio est quia illa est species justitiae; justitia autem universaliter ab omnibus philosophis moralibus ponitur in voluntate. 2. —Dubitatur primo in hoc articulo: an ad veram poeniten­ tiam sit necessaria annexa aliqua passio in appetitu sensitivo ante­ cedens vel consequens poenitentiam quae est in voluntate. Arguitur primo pro parte affirmativa·. Non potest esse intellectio in anima quandiu est in corpore sine phantasmate in ipso sensu: ergo neque actus voluntatis potest esse sine passione appetitus sensitivi. Pro­ batur consequentia. Quia ratio propter quam necessario requiritur phan­ tasma ad intellectionem est quia ipsa anima rationalis est actus corporis physici, quod habet potentiam sensitivam subordinatam intellectui. Sed proportionabiliter appetitus sensitivus in eodem corpore est subordinatus appetitui rationali. Ergo est eadem ratio. Et confirmatur. Quia sicut intellectio animae ortum habet a sensu, ita operatio voluntatis videtur habere initium ab operatione appetitus sensitivi. 3. — Arguitur secundo. Experientia constat quod quando aliquis ex cognitione alienjus objecti vehementer tristatur aut delectatur in volun­ tate, statim sequitur in appetitu sensitivo gaudium vel tristitia. Sed contritio est maximus dolor ipsius voluntatis qui consequitur ex cogni- QUAEST. LXXXV, ART. 4 569 tione magnitudinis offensae contra. Deum. Ergo necessario, si vera con­ tritio est, eonsequetur tristitia in appetitu sensitivo. 4. — Respondetur et sit prima conclusio: Non est de essentia virtutis poenitentiae passio sensualis sive affectio appetitus sensitivi. Probatur, quia tota ratio poenitentiae consummatur in voluntate, scilicet detesta­ tio peccati propter Deum ad satisfaciendum ipso Deo offenso : ergo non est intrinsece necessaria passio appetitus. Secunda conclusio : Regulariter loquendo, ex vera contritione conse­ quitur aliqua tristitia in appetitu sensitivo. Hanc probat secundum argu­ mentum pro parte affirmativa. Sed notandum est quod aliquando potest impediri ista derivatio tristitiae ad appetitum sensitivum propter duri­ tiam complexionis ipsius poenitentis, vel quia aliunde appetitus afficitur aliqua delectatione ex objecto sensibili, vel etiam quia ipsamet contri­ tio est parum intensa, unde non dimanat affectio ad ipsum appetitum. Tertia conclusio: Multum conducit ad adquirendam vel conservan­ dam veram contritionem dare operam ut appetitus sensitivus contri­ stetur. Ratio est quia inde reditur anima promptior ad considerandum quod malum et amarum est dereliquisse Dominum. Et ratio naturalis id confirmat quia, cum anima sit actus corporis, afficitur etiam anima simi­ liter in mente ex affectu corporis. Item experientia patet quod fere im­ possibile est ut peccator vacans ludis et conviviis et delectationibus etiam alias licitis, possit contritionem de peccatis adquirere. Et idcirco sancti et sacra scriptura admonent vehementer exercitium tristabilium secun­ dum sensum, scilicet jejunium et fletus, juxta illud Joel. (2, 12) : Covertimini ad me in toto corde vestro, in j.ejunio et fletu et planctu.. Vide Ambrosius lib. Ad virginem lapsam, cap. 8, et Cyprianum in lib. De lapsis. Ultima conclusio: In viris etiam perfectissimis, quando exercent contritionem de peccatis, sequitur tristitia in appetitu sensitivo. Proba­ tur. Quia in illis magis subjicitur pars inferior superiori. Sed in illis est intensior contritio : ergo et appetitus sensitivus intensius afficitur simili affectioni. Verum est tamen quod, quia illorum contritio est cum maxima spe veniae, admiscetur cum ipso magno dolore de peccatis magnum gau­ dium de divina misericordia. Et hinc est quod appetitus sensitivus ha­ beat tristitiam temperatam cum maxima delectatione, ita ut homo dele­ ctabiliter lacrimetur. 5. — Ad argumenta respondetur : ad primum quatenus militat contra primam conclusionem, quod non est eadem ratio de phantasmate re­ spectu intellectionis et de affectione appetitus respectu voluntatis. Nam intellectio fit secundum modum intelligentis, voluntas vero tendit in res prout sunt a parte rei. Et idcirco est necessarium ut simul cum omni L 570 DOMINICUS BANEZ operatione voluntatis adsit affectus appetitus sensitivi, quamvis ali­ quando consequatur per derivationem a parte superiori. Et ex hoc patet ad confirmationem. Falsum enim est quod operatio voluntatis ortum habeat necessario ab operatione appetitus sensitivi, ut patet in illo qui accepit potionem amaram propter desiderium sanitatis quod prius fuit in voluntate. Ad secundum respondetur quod antecedens est verum regulariter loquendo ; non tamen semper est necessarium. 6. — Dubitatur secundo magis metaphysice: an ad moderandam appetitus sensitivi passionem quae aliquando sequitur ex contri­ tione requiratur specialis virtus vel habitus in appetitu sensitivo. Ad hoc magister Soto d. 14, q. 2, a. 4 ait probabilem esse partem affirmativam, scilicet quod non solum in voluntate, sed etiam in ipso appetitu sit subjective quidam habitus poenitentiae ad moderandum passionem illam. Et probat a simili, nam liberalitas ponitur in voluntate, . et ponitur etiam in concupiscibili ad moderandam passionem avaritiae. Dicit secundo probabilem etiam esse partem negativam, quia satis est prudentia, intellectus et fortitudo in appetitu ad moderandas passiones, et ita sufficere in voluntate poenitentiam collocari. Verumtamen haec ratio quod attinet ad fortitudinem parum probat, quia fortitudo non moderatur tristitias, sed timores et audacias. 7. — Nobis tamen nullo modo videtur probabilis pars affirmativa Et ratio est quia tristitia quae consequitur ex contritione voluntatis ad appetitum sensitivum, non opus habet alia moderatione quam in sua causa. Unde sufficiet prudentia infusa cum habitu poenitentiae ad mo­ derandum tristitiam appetitus sensitivi ; ut v. gr., dum poenitens pru­ denter considerat divinam misericordiam, unde erigitur in spem veniae et gaudet de illo objecto. Quod si adhuc corpus ipsum plus nimio lacri­ mis et tristitia afficitur, tunc prudentia dictat quod cesset actus poe­ nitentiae in voluntate et cesset memoria peccatorum ad tempus, ut corpus recreetur ut iterum dolere possit. Et hoc est quod divus Thomas docuit supra q. 84, a. 9 ad 3. Ad rationem autem magistri Soto respondetur quod simile de liberalitate nihil concludit. Et ratio est quia ratio avaritiae non sequitur ex actu voluntatis tendentis ad actionem liberam, sed potius antecedit et impedit illam actionem quominus fiat prompte et delectabiliter. Et idcirco necessarius est habitus quidam in concupiscibili ad moderandum passionem avaritiae. At vero actus contritionis non impeditur per tristi­ tiam appetitus sensitivi, quin potius talis tristitia vel adjuvat ad contri­ tionem vel consequitur ipsam. Et idcirco non aliunde habet moderatio­ nem quam a prudentia, sicut et exercitium contritionis prudentia mode­ ratur. Et haec sufficiant pro isto articulo. QUAESI. LXXXV, ABT. 5 571 ARTICULUS QUINTUS Utrum principium poenitentiae sit ex timore Prima conclusio : Poenitentia quantum ad habitum immediate a Deo infunditur sine nobis principaliter operantibus, non sine nobis dispositive cooperantibus. Secunda conclusio: Principium poenitentiae quantum ad pri­ mum actum est Dei operatio convertentis cor; secundus actus est motus fidei; tertius est motus timoris servilis; quartus actus est motus spei; quintus est motus caritatis; sextus est motus timoris filialis. Hinc sequitur tertia conclusio responsiva titulo quaestionis : Actus poenitentiae a timore servili procedit sicut a primo motu affectus; a timore autem filiali sicut ab immediato et proximo principio, vi­ delicet motivo et elicitivo, nam habitus poenitentiae est immediatum principium elicitivum. Circa istum articulum adverte primo quod ille locus Is. 26 citatus a divo Thoma in argumento Sed contra est conformis translationi septua­ ginta interpretum ; sed multo aliter legitur in editione Vulgata Complutensi et etiam in textu hebraeo. Non enim habetur, a timore tuo Domine concepimus. Ceterum habetur, a facie tua Domine concepimus. Item non habetur, peperirmus spiritum salutis, sed, peperimus spiritum. Postea sequitur: Salutes non fecimus in terra. Quem locum etiam secundum editionem vulgatam multo aliter quidam ex modernis explicant quam communiter citetur a theologis. Ait enim Vatablus super illum locum: “Pertulimus dolores pares doloribus mulieris parturientis; et tamen cum illa peperit liberata est a dolore, nobis autem aliis atque aliis supe­ ratis tribulationibus, aliae atquae aliae expectandae sunt”. Unde ipse consequenter nomine spiritus intelligit ventus. Et ita interpretatur, parturivimus ac veluti ventum enixi sumus, ac si diceret: nullum fru­ ctum virtutis pertulimus ex doloribus parturitionis. Et quamvis ista intelligentia videatur consonare cum sequenti clausula, scilicet : Salutes non fecimus, ideo non ceciderunt habitatores terrae, videlicet inimici nostri, tamen communis intelligentia sanctorum, ut intelligit divus Ber­ nardus in epist. 150. et Ambrosius lib. 2 De interpellatione cap. 4, et iere omnes theologi scholastici accipiunt spiritum in bonam partem pro fructu spiritus, scilicet pro spirituali fructu. Et ita septuaginta inter­ pretes transtulerunt : peperim/us spiritum salutis tuae. Et in Catechismo rorrw.no in titulo de sacramento poenitentiae § 3 testimonium Is. citatur in eodem sensu quo citatur a divo Thoma. 5T2 DOMINICUS BANEZ Notandum est secundo quod principalis conclusio hujus articuli est tertia, cujus sensus est quod inter actus qui se tenent ex parte affectus nostri quibus Deo cooperamus, primus actus est tamquam principium motivum ordinatum ad poenitentiam primo servilis. Nam etsi loquendo simpliciter primus actus est fidei, non tamen iste motus est nostri affe­ ctus ordinatus ad poenitentiam. Est enim fides actus intellectus essentia­ liter, requirit tamen piam affectionem ex parte voluntatis ad creden­ dum his quae sunt fidei. Non autem per se ordinatur ad contritionem. Alias in omni habente fidem ordinaretur. Altera vero pars ejusdem conclusionis, scilicet quod timor filialis est immediatum et proximum principium poenitentiae, ita intelligenda est quod actus timoris filialis est motivum immediatum ad actum contritionis per quam homo dolet de peccatis propter Deum summe dilectum ad satisfaciendum Deo, ti­ mens ab eo separari propter peccatum. Itaque ipsamet caritas imperat contritionem mediante timore filiali. Et quia ex tali timore meretur affectus ad sic poenitendum, ideo dicitur timor filialis immediatum mo­ tivum poenitentiae. Nota tertio quomodo sit intelligendum quod ait divus Thomas ad primum, quod ad caritatem pertinet displicentia peccati propter turpi­ tudinem peccati, cum tamen in concilio Tridentino sess. 14, cap. 4 di­ catur quod contritio imperfecta quae vocatur attritio “concipitur ex consideratione turpitudinis peccati, vel ex gehennae poenarum metu”. Respondetur quod turpitudo peccati dupliciter potest considerari. Uno modo ut est difformitas respectu divinae pulchritudinis ; et sic ad cari­ tatem pertinet displicere quod in homine, qui est imago Dei, sit illa difformitas. Altero modo potest considerari pulchritudo ut est difformitas respectu pulchritudinis animae rationalis, cujus consideratione ipse homo ex amore proprio in se ipso confunditur et displicet sibi pec­ catum. Et ista displicentia est attritio bona, ut cum sacramento poeni­ tentiae fiat homo ex attrito contritus. Et de hac loquitur concilium Tridentinum et intelligitur. « Nota quarto quod, occasione doctrinae hujus articuli multa solent disputari in hoc loco a theologis scholasticis, quae legitime pertinent vel ad Secundam secundae q. 19, a. 4 de timore filiali, vel maxime ad Primam secundae q. 113, ubi agitur de requisitis ad justificationem et illorum ordinem. De quibus omnibus agit magister Soto in 4, d. 14, q. 2,. a. 5 et lib. 2 De natura et gratia, cap. 18. Nobis tamen sufficiat hic adver­ tere timorem servilem esse valde utilem ad justificationem peccatoris, ut diffinit concilium Tridentinum ubi supra. Et testimoniis sacrae scriptu­ rae confirmatur, v. gr. Mat. 3 et cap. 10 ubi Baptista et Christus Do­ minus homines ad poenitentiam excitabant timore inferni. QUAEST. LXXXV, ART. 6 573- Et denique advertendum est ordinem illorum actuum quos numerat divus Thomas in secunda, conclusione non semper ita servari in omni conversione peccatoris. Contingit enim subito per efficacissimam Dei motionem peccatorem simul credere et diligere et poenitere, quia, ut di­ citur Eccli. 11 (v. 23) : Facile· est in oculis Dei subito honestare paupe­ rem. Neque enim timor servilis semper est necessarius ad justificationem. Potest enim peccator excitatus a Deo absque consideratione inferni poenitere de peccato propter Dei offensam. Sed divus Thomas numeravit illos motus qui regulariter inveniuntur in conversione peccatorum, qui sucessione quadam convertuntur ad Deum. ARTICULUS SEXTUS Utrum poenitentia sit prima virtutum Prima conclusio fundamentalis: Actus quidam laudabiles etiam tempore praecedere possunt actum et habitum poenitentiae, v. gr. actus fidei et spei informis et timor servilis. Secunda conclusio: Poenitentia simpliciter non est prima virtu­ tum neque ordine temporis neque ordine naturae. Tertia conclusio : Quantum ad aliquid prius est poenitentia inter ceteras virtutes, scilicet ordine temporis, scilicet quantum ad ejus actum qui prius occurrit in justificatione impii. Quarta conclusio: Ordine naturae aliae virtutes videntur esse priores. Ratio est quia per se sunt necessariae ad bonum hominis, poe­ nitentia autem est necessaria supposito quodam, scilicet peccato. Nota in hoc articulo quod conclusio tertia intelligenda est de poeni­ tentia comparatione ad alias virtutes morales infusas, ut patet ex solu­ tione ad primum argumentum. Adverte secundo quod, quamvis actus poenitentiae possit dici prior in genere causae materialis quam actus caritatis et aliarum virtutum, tamen simpliciter loquendo non potest dici quod sit prius natura. Et ratio est philosophica, quia causa efficiens et finalis potissime conside­ rantur in actibus humanis qui sunt ab agente propter finem. Et idcirco in justificatione impii non solum est prior divina motio, sed etiam caritas et infusio gratiae, quae habent rationem causae finalis in justificationeimpii. QUAESTIO OCTOGESIMASEXTA De effectu poenitentiae quantum ad remissionem peccatorum mortalium ARTICULUS PRIMUS Utrum per poenitentiam removeantur omnia peccata Prima conclusio: Erroneum est dicere quod sit aliquod pecca­ tum in hac vita de quo quis non possit poenitere. Secunda conclusio: Dicere quod per poenitentiam non possit omne peccatum dimitti etiam erroneum est. De hoc articulo vide quae supra diximus q. 84, a. 10. ARTICULUS SECUNDUS Utram sine poenitentia peccatum remitti possit 1. — Prima conclusio: Impossibile est peccatum actuale mor­ tale remitti sine poenitentia secundum quod est virtus. Secunda conclusio: Sine sacramento poenitentiae potest Deus peccata mortalia remittere. 2. — Dubium gravissimum est circa primam conclusionem divi Thomae: an habeat aliquam exceptionem, vel habere possit de po­ tentia Dei ordinaria vel absoluta. Arguitur primo pro parte affirmativa. Nam fundamentum divi Tho­ mae, videlicet quod “offensa opponitur directe gratiae”, falsa videtur. Et probatur, quia offensa est in voluntate; gratia vero in essentia ani­ mae : ergo, non directe opponitur gratiae. Probatur consequentia, quia quae directe opponuntur, in eodem subjecto inveniri possunt. QUAEST. LXXXVI, ART. 2 575 Confirmatur. Quia ratio fundamentalis divi Thomae etiam videtur falsa. Dicit enim quod “ex eo dicitur aliquis offensus ab altero, quia repellit eum a gratia sua”. Immo vero eeontrario videtur se habere. Ex hoc enim aliquis repellit alium a gratia sua, quia offensus est ab alio. Quod quidem in Deo maxime verificatur, juxta illud commune axioma theologorum, quod est Augustini: Nunquam a te Deus faciet occasum, nisi tu prius ab illo feceris casum (1). 3. — Arguitur secundo. Non est necessarium de potentia Dei absoluta quod gratia Dei, id est bona voluntas ejus eauset intrinsecam bonitatem in homine grato. Potest enim Deus admittere ad suam amititiam, immo ad gloriam, peccatorem non efficiendo mutationem voluntatis ejus per poenitentiam. Confirmatur. Deus potest remittere peccatum mortale absque aliqua satisfactione: ergo absque aliqua poenitentia. Probatur consequentia quia, ut diximus, poenitentia est quaedam satisfactio. Antecedens pro­ batur. quia ipse Deus est dominus absolutus omnium : ergo sicut dimittit peccatum homini absque eo quod satisfaciat ad aequalitatem, poterit di­ mittere absque illa imperfectissima satisfactione quae est poenitentia. 4. — Arguitur tertio. Potest Deus de potentia absoluta remittere peccatum originale, quod secundum opinionem divi Thomae, consistit in quadam habituali deordinatione naturae, non faciendo habitualem mu­ tationem in ipsa natura per infusionem gratiae. Ergo proportionabiliter poterit remittere actuale peccatum absque mutatione actuali voluntatis quae est detestatio peccati. 5. — Arguitur quarto. Quod Deus facit mediante sacramento, potest facere se solo. Sed mediante sacramento poenitentiae et baptismi remittit peccatum mortale sine actu virtutis poenitentiae, scilicet cum sola attritione. Ergo poterit se solo sine actu poenitentiae virtutis remittere peccatum mortale. 6. — Arguitur quinto. Per martyrium absque actu poenitentiae po­ test salvari peccator; v. gr., si quis repente rapiatur ad martyrium, ita ut non habeat tempus cogitandi de peccatis. Igitur etc. Probo antecedens, quia ille homo diligit Christum super omnia, juxta illud Joan. 15 (v. 13) : Majorem hac dilectionem nemo hahet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Item quia divus Thomas infra, q. 87, a. 1 ad 2 ait “quod passio pro Christo suscepta obtinet vim baptismi, et ideo purgat ab omni culpa et veniali et mortali, nisi actualiter voluntatem peccato invenerit inhaerentem”. 7. — Arguitur sexto. Quando aliquis totaliter est oblitus peccatorum omnium mortalium, potest justificari sine poenitentia. Ergo datur aliqua (1) Cf. S. August. Enarrationes in Psalmos, Psalm. 145, 9. ML 37. 1890. Id. De natura et gratia, cap. 23. ML 44, 259. 576 DOMINICUS BANEZ exceptio communis universalis. Probo antecedens, quia alias jam ille homo esset in hac vita extra statum salutis, cum sit impossibile natu­ raliter recordari peccatorum. 8. — Arguitur denique quod plurima alia remedia legimus in sacris litteris sufficere ad justificationem et salutem, v. gr. Mar. ultimo (v. 16) : Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; I Pet. 4 (v. 8) : Caritas operit multitudinem peccatorum; et ad Rom. 8 (v. 24) : Spe salvi facti sumus; et Lue. 11 (v. 41) : Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis; Mat. 6 (v. 14) : Si dimiseritis hominibus peccata eorum, et Pater vester caelestis dimittet vobis peccata vestra. 9. — De hoc dubio Soto disputat lib. 2 De natura et gratia, cap. 16, et in 4 Sent. d. 15, q. 1, a. 2, et magister Cano in 3 parte Relectiowis de poenitentia. Et isti auctores differunt valde et in re ipsa et in intelligentia divi Thomae. Nam Cano nullam prorsus facit exceptionem illius universalis conclusionis. Sed Soto duplicem exceptionem admittit. Alte- ra quando aliquis patitur martyrium nec habuit tempus examinandi nec dolendi de illis; altera quando aliquis totaliter est oblitus peccati, ita ut facta examinatione diligenti non recordetur alicujus peccati. Tunc ait sufficere dilectionem Dei sine actu poenitentiae virtutis. Et ratio ejus est quoniam alias maneret homo sine possibili remedio ad salutem. Ga­ briel vero in 4, d. 14, q. 1, a. 2 affirmat universaliter quod solo actu caritatis sine poenitentia remittuntur peccata cum quomodolibet me­ moriae non ocurrant. V. gr., si peccator tenetur Deum diligere, consi­ deret bonitatem ejus et eliciat actum dilectionis Dei super omnia, consequetur remissionem peccatorum, licet nullum actum habeat poenitentiae, quia nullam habet cogitationem de peccato, eo quod erat occupatus circa dilectionem Dei. Et omnia testimonia scripturae quibus asseritur poeni­ tentia necessaria peccatori explicat de poenitentia formali vel virtuali. Et ipsam dilectionem Dei appellat virtualem poenitentiam. Scotus etiam ibidem eamdem fere sententiam videtur tenere. Item Navarro in suo Manuali in principio ait contritionem esse dolorem actualem vel vir­ tualem ; unde videtur sentire quod sufficit actus caritatis ad remissionem peccati mortalis, quia in illo virtualiter continetur dolor de peccato. 10. — Pro decisione hujus difficultatis sit nobis prima conclusio: De potentia Dei ordinaria nemo qui peccavit mortaliter justificabitur sine actu poenitentiae expresso per quem detestetur peccatum dolens de illo. Ista conclusio, licet non sit certa secundum fidem sic universaliter posita, tamen videtur nobis inter opiniones probabilissima et tutissima. Et probatur primo quia divus Thomas in hoc art. absque ulla exce­ ptione illam asserit. Et ratio ejus usque adeo videtur universalis, ut etiam de potentia Dei absoluta videatur concludere. QÜAEST. LXXXVI, ABT. 2 577 Probatur secundo ex illo Luc. 13 (v. 3) : Nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. Cum igitur sacrae litterae universaliter asse­ rant poenitentiam esse necessariam peccatori, non videtur tutum tales facere exceptiones citra Ecclesiae autoritatem. Sed Ecclesia hactenus nullam fecit exceptionem. Ergo tutius est quod non faciamus exceptio­ nem aliquam nisi urgeamur ratione necessaria et evidenti; quae nulla est, ut patebit in solutionibus argumentorum. Haec ratio est magistri Soto lib. 2 De natura et gratia, cap. 16 contra Gabrielem. Et tamen nobis mirum est quod ipse faciat duplicem exceptionem, nam pari ratione fieret tertia exceptio. Scilicet, quando alicui peccatori offertur repente divina bonitas et prorumpit in actum dilectionis statuens placere Deo in omnibus, nihil tamen considerans tunc circa peccata, quorum tamen memoriam facile poterat habere facta examinatione conscientiae. Possit enim aliquis dicere pari ratione quod ille actus est poenitentiae virtualiter. Nec sufficeret respondere quod quia ille homo poterat recordari fa­ cile peccatorum, et non recordatur ut expresse doleat, idcirco ille actus non est vere caritatis. Non inquam sufficit haec responsio quia, cum ille homo non teneatur pro tunc poenitentiam agere, non peccat in eo quod non recordatur peccatorum; ac per consequens non datur ratio quare non sit actus verae dilectionis, sicut quando totaliter est oblitus. Igitur sicut quando totaliter est oblitus potest justificari, ut inquit Soto, pote­ rit etiam justificari in praedicto casu sine poenitentia expresse. Quod si in isto casu non potest justificari, ratio erit propter intrinsecam con­ nexionem necessariam dispositionis voluntatis per poenitentiam ad ha­ bendam veram dilectionem Dei in eo qui peccavit mortaliter. Arguitur tertio. Nam propterea quod Paulus dicit ad Heb. 11 (v. 6) : Sine fide impossibile est placere D-eo, omnes theologi cordati ajunt erro­ neum esse dicere quod sine actu fidei expresso circa aliquod objectum supernaturale quod sit proprium fidei objectum, aliquis adultus justifi­ cetur. Ergo simili ratione necessarius est actus poenitentiae expressus circa objectum proprium poenitentiae virtutis, videEcet expressa dete­ statio peccati commissi cum proposito emendae. Et denique probatur conclusio, quia per hujusmodi exceptiones ali­ quo modo videmur favere errori Lutheri art. 7 suarum assertionum condemnato a Leone decimo, quod sufficit nova vita absque poenitentia praeteritorum ut homo justificetur. Quo etiam argumento utitur magi­ ster Soto ubi supra contra Gabrielem, ubi infert non sufficere poeniten­ tiam virtualem quae continetur virtualiter in actu caritatis ; hoc enim facile concederet ipse Lutherus. Ergo necessaria est formalis et expressa contritio. Confirmatur ex concilio Tridentino sess. 6, ubi asseritur poeni­ tentiam esse necessariam ante baptismum, et cap. 14 quod non sufficit cessare a peccato, sed requiritur detestatio. 578 - DOMINICUS BA NEZ Secunda conclusio: Quando aliquis totaliter est oblitus peccatorum,, sufficit ad justificationem contritio generalis. Haec conclusio est divi Thomae supra, q. 80, a. 4 ad 3. Sed nota quod non dicit sufficere contri­ tionem virtualem, sed generalem. Potest enim esse formalis et expressa contritio, etiamsi in particulari non haheat peccator memoriam alieujus peccati mortalis. Unde falsum reputamus quod dicit Soto in 4, d. 15 supra [citata, q. 1, a. 2, conci. 2], quod quorum peccatorum homo non est memor, non potest de illis contritionem haberi, immo fieri potest ut aliquis certo sciat se peccasse mortaliter, et tamen in particulari non habeat memoriam alieujus peccati, et nihilominus detestetur peccatum et conteratur. Et ita est intelligendus divus Thomas dum ait sufficere contritionem generalem. Tertia conclusio: De potentia ordinaria potest aliquis justificari sine actu· poenitentiae qui sit simpliciter virtutis, scilicet sine contritio­ nis actu qui est cum caritate. Ista conclusio verificatur quotiescumque peccator accedit cum sola attritione et recipit sacramentum baptismi vel poenitentiae. Tunc enim justificatur sine actu poenitentiae qui sit simpli­ citer virtutis. Ex quo sequitur quod cum divus Thomas ait in prima conclusione, quod sine actu poenitentiae virtutis impossibile est pecca­ tum mortale remitti, non intelligit de actu simpliciter virtutis, sed appellat actum virtutis actum laudabilem et bonum, sicut diximus quaest. praecedenti; sicut actus fidei informis potest dici virtutis actus, quamvis non sit simpliciter virtutis, quia sine caritate nulla est simpli­ citer virtus. Et hoc modo diximus q. 85, a. 1 esse certum secundum fidem quod poenitere de peccatis est actus virtutis, videlicet actus honestus et laudabilis. Et haec est optima intelligentia conclusionis divi Thomae, quae ita est universalis ut absque exceptione asseratur ab illo. Et haee intelligentia prodest etiam opinioni illorum qui ajunt sufficere ad justi­ ficationem attritionem cum martyrio, quod nos falsum reputamus, ut statim dicemus. Quarta conclusio: De potentia D,ei absoluta possibile est peccatorem justificari sine actuali detestatione peccati mortalis, sive per contritio­ nem, sive per attritionem. Haec conclusio est contra magistrum Soto ubi supra, ubi ait quod divus Thomas est intelligendus de potentia Dei absoluta, et multis rationibus nititur probare quia ille tenet. Sed tamen mirum est quod ipse eodem argumento concedat justificari peccatorem per martyrium absque aliquo actu poenitentiae et similiter quando tota­ liter est oblitus, et tamen neget Deum posse de potentia absoluta sine actu poenitentiae justificare peccatorem. Nam profecto, ut argumentis quarto, quinto et sexto a nobis factis pro parte affirmativa ostendeba­ mus, id quod Deus potest facere mediante sacramento aut martyrio vel QÜAEST. LXXXVI, ABT. 2 579 stante oblivione, poterit etiam facere se solo, ita ut dormiente cum pec­ cato mortali possit Deus justificare absque aliquo actu illius. Quinta conclusio: Sine mutatione reali ipsius voluntatis peccatoris sive per modum actus, sive per modum habitus, implicat peccatorem jus­ tificari posse vel .esse Deo gratum. Probatur. Quia peccatum mortale consistit in reali conversione voluntatis ad creaturam cum aversione a Deo. Dicimus realem conversionem non quia semper actualiter converta­ tur voluntas ad creaturam et avertatur a Deo, sed quia realiter manet conversa et aversa per peccatum mortale, sive sit peccatum commissio­ nis, sive omissionis. Igitur quando voluntas realiter non convertitur ad creatorem et avertitur a creatura, manebit in peccato. Diximus autem per modum habitus, quia fortassis illa conversio voluntatis poterit fieri a Deo absque aliqua qualitate superaddita potentiae, quod tamen difficile intelligitur. Et idcirco communis opinio theologorum tenet, et approba­ tur a concilio Viennense, quod in baptismo parvulis infunduntur virtutes theologicae et gratia habitualis ut fiat realiter regeneratio spiritualis in animabus parvulorum. Ceterum an sine infusione gratiae habitualis possit de potentia Dei absoluta peccatum remitti, ita ut maneat homo sicut si esset in puris naturalibus, disputat Cajetanus optime 1. 2, q. 113, a. 2 contra Scotum. Et certe divus Thomas ibidem etiam de potentia Dei absoluta videtur reputare impossibilem remissionem culpae sine in­ fusione gratiae. 11. — Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum dicimus eum Cajetano quod offensa dupliciter considerari potest. Uno modo ex parte actus offendentis. Et sic directe opponitur rectitudini quam facit caritas in actibus ; est enim deformitas ipsius actus privans perfectione caritativa. Altero modo consideratur offensa ex parte personae offen­ dentis, et sic offensa directe opponitur gratiae. Demeritorie tamen; nam offendens eo ipso quod offendens demeretur habere gratiam, et quantum in se est privat se gratia ejus quem offendit. Et eatenus dicitur quod offensa directe gratiae opponitur, scilicet privative et demeritorie. Pro explicatione notandum est quod, sicut persona est quae per se primo offendit, ita persona est quae per se primo offenditur. Actus autem ipse offendendi est quasi instrumentum personae offendentis. Unde dicimus ad argumentum quod gratia et offensa sunt in eodem subjecto, considerando quod per se denominatur offendens pergratum et ita directe opponitur. Ad confirmationem respondetur quod aliud est formaliter loquendo esse offensum ab aliquo, et aliud habere se ut offensum erga offenden­ tem. Est enim differentia. Nam primo nihil necessarium ponitur aut tollit in offenso; secundum vero dicit actum offensi quo se habet ut offensus erga offendentem, per quem actum abjicit illum a gratia sua. 580 DOMINICUS ΒΛΝΕΖ Pro cujus intelligentia nota quod, quamvis aliquis sit offensus, si tamen non abjiciat offendentem a gratia sua, non se habet ut offensus erga illum. Cum igitur offensa peccatoris ut sic mereatur quod Deus se habeat ut offensus, repellendo illum a gratia sua, idcirco bene dicitur quod ex hoc quod aliquis dicitur alteri esse offensus, ex hoc dicitur quod repellit eum a gratia sua. Accepit enim esse offensum secundo modo, quod est idem cum habere se ut offensus. 12. — Ad secundum argumentum respondetur implicare contradi­ ctionem quod Deus faciat peccatorem sibi gratum sine saltem reali muta­ tione peccatoris. Utrum autem -ista mutatio possit fieri sine nova quali­ tate superaddita de potentia Dei absoluta, jam diximus probabiliorem esse partem negativam. Ad confirmationem respondetur quod, si loquamur de potentia Dei ordinaria, nego antecedens juxta opinionem divi Thomae, qui tenet poe­ nitentiam esse satisfactionem quamdam. Qui vero tenuerit poenitentiam esse religionem aut aliam virtutem, negavit merito consequentiam. Si autem loquamur de potentia Dei absoluta, concedendum est, juxta ea quae diximus, quod absque poenitentia actuali potest Deus remittere peccatum mortale per mutationem quamdam formalem seu habitualem voluntatis a malo in bonum, per quam convertitur ad creatorem et aver­ titur a creatura, quemadmodum Deus justificat parvulos a peccato originali. Et hoc probat tertium argumentum, ad quod dicimus nego antece­ dens, etiam de potentia Dei absoluta, juxta doctrinam quintae con­ clusionis. 13. — Ad quartum argumentum respondetur quod probat de poten­ tia Dei absoluta eumdem effectum fieri posse sine sacramento qui modo fit de potentia ordinaria cum sacramento. 14. — Ad quintum argumentum Sotus in d. 15, q. 1, a. 2 ait mar­ tyrium sufficere sine poenitentia ad salutem quando peccator repente rapitur ad martyrium nec vacat actum poenitentiae exercere. Hanc sententiam tenet etiam Scotus et Gabriel eadem dist. q. 1, immo absolute asserunt fervorem martyrii per desiderium sufficere ad justificationem; quod ipse Soto reprobat, nisi in casu quando totaliter est oblitus pec­ catorum. Nobis tamen in hac difficultate semper placuit sententia magistri Cano in 3 part. Relectionis de poenitentia, quod martyrium sine poeni­ tentia in illo qui habet peccatum mortale nunquam sufficit ad salutem. Quam sententiam existimamus esse divi Thomae. Et probatur. Primo quia martyrium, nisi a caritate existât, non valet ad culpae mortalis remissionem, ut ait expresse divus Thomas in 2. 2, q. 124, a. 2 ad 2. Item supra, q. 66 in hac 3 p., art. 12 ad 2 ait “quod effusio sanguinis QUAEST. IzXXXVI, ABT. 2 581 non habet rationem baptismi si sit sine caritate”, et quod “baptismus sanguinis includit baptismum flaminis”, juxta illud I ad Cor. 13 (v. 3) : tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Est igitur argumentum: caritas in eo qui peccavit mortaliter non remittit peccatum sine poenitentia, ut ait divus Thomas expresse supra, q. 84, a. 5 ad 2 : ergo neque martyrium sine poenitentia justificat. Et confirmatur. Quia voluntas efficax martyrii non minus meretur [praemium] gloriae essentialis quam cum martyrio in actu ergo si mar­ tyrium in actu sine poenitentia meretur vitam aeternam, sequitur quod voluntas efficax martyrii sine poenitentia merebitur etiam ipsam vitam aeternam. Arguitur secundo. Passio pro confessione Trinitatis usque ad mortem in haeretico vel schismatico non remittit peccatum, ut ait Cyprianus lib. 4 Epistolarum, epist. 2, et Augustinus lib. 1 De baptismo contra donatistas, cap. 11, quod est definitum in concilio Florentino. Ergo nec sine poenitentia adulterii aut furti in catholico non sufficiet eadem pas­ sio ad justificationem. Arguitur tertio. Martyrium non habet majorem vim justificandi quam baptismus, ut habetur de consecratione d. 4, c. Baptismi vicem. Sed baptismus non remittit peccatum sine aliqua poenitentia praevia: ergo neque martyrium. Sed dicet aliquis quod sufficiet poenitentia imperfecta, quae est attritio. Tunc sic argumentor et probo quod non sufficiat attritio cum martyrio. Quoniam alias sequeretur quod aliquis homo quandiu vixit erat inimicus Deo et in peccato mortali, et tamen ejus anima salvaretur. Probatur sequela. Nam si quis attritus salvatur per martyrium in actu, nunquam erit in gratia quousque moriatur, quia nunquam est martyr in actu ante mortem. Sed cum primum moritur jam non est homo. Ergo anima illius justificatur et salvatur post hanc vitam. Hoc inconveniens aliqui facile admittunt. Ajunt enim quod virtute realis assimilationis ad Christum passum et mortuum justificatur anima in illo instanti extrinseco terminativo passionis. Nobis tamen nunquam visum est verosimile quod aliquis simul videat Deum et justificetur a peccato. Igitur ad qii/intum argumentum in forma respondetur quod quan­ tumlibet repente aliquis rapiatur ad martyrium, non erit vere martyr nisi dolorem habeat peccati mortalis, saltem in generali. Ceterum existi­ mamus ad divinam providentiam pertinere ut neminem permittat mori pro confessione verae fidei sine vera poenitentia peccatorum mortalium, quam Deus illi dabit excitando cor illius ad veram contritionem, eo vel maxime quod tempus tribulationis in viro catholico non tollit sed potius excitat memoriam peccatorum, ut advertit Chrysostomus homilia 4 De 6- 582 DOMINICUS ΒΛΝΕΖ divita et Lazaro. Et affert exemplum egregium quando fratres Joseph in tribulatione positi dixerunt : Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, Gen. 42 (v. 21). Ad auctoritatem seu testimonium quod afferebatur in contrarium ex illo Joan. 15, Majorem dilectionem etc., respondetur quod non probat sine poenitentia peccati mortalis valere baptismum, et quod possit quis habere talem caritatem pro Christo ut moriatur. Neque vero aliquis existimet ex illo testimonio probari non posse fieri ut non martyr ha­ beat majorem caritatem quam martyr. Hoc enim esset erroneum in fide. Probatur. Quia beata Virgo et Joannes Evangelista habuerunt multo majorem caritatem quam multi martyres, et tamen non fuerunt marty­ res, quin potius multi confessores sunt majores in regno caelorum quam multi martyres. Sensus autem illius testimonii est quod apud homines maximum signum dilectionis est ponere vitam pro amico. Sed Christus Dominus majorem habuit, quia posuit vitam pro inimicis ut faceret amicos. Item potest explicari illud testimonium de magnitudine caritatis in praeparatione animi, secundum quam minima etiam caritas diligit Deum super omnia, et per illam paratus est homo vitam amittere pro Christo. Alias non est vera caritas. Et haec est excellentia virtutis cari­ tatis christianae quod, sicut se extendit ad dilectionem inimicorum pro­ pter Christum, saltem in praeparatione animi, ita se extendit ad odium propriae vitae propter Christum. Quod si aliquis roget quid discriminis est inter eum qui moritur ex caritate, aut habet voluntatem moriendi ex caritate: respondetur quod, si ipsa mors non procedit ex majori caritate, nihil amplius habet quan­ tum ad praemium essentiale; sed dumtaxat habet amplius praemium accidentale, quod est aureola et gaudium speciale de executione tam excellentis operis quale est martyrium ex caritate. Nihilominus negari non potest quin regulariter loquendo crescat caritas hominis qui se of­ fert martyrio et patitur voluntarie usque ad mortem, ita ut idem homo majorem habeat caritatem quam haberet ipsemet, si talis occasio non se offerret patiendi mortem pro Christo. Postquam autem jam homo obla­ tus est periculo mortis et tormentorum, si tunc forte non sequatur mors, impertinens ad quantitatem gloriae est praemii essentialis quod respondet martyrio. De qua re vide quae diximus 2. 2, q. 24, a. 6 et in Relectione de augmento caritatis. Ad testimonium divi Thomae infra, q. 87, respondetur quod passio pro Christo suscepta obtinet vim baptismi quantum ad hoc quod liberat hominem ab omni poena debita sive pro peccato mortali, sive pro veniali, ita ut statim martyr videat Deum, cum verificatur quod moritur, sicut regeneratus per baptismum, si statim moriatur; non tamen supplet vi­ cem baptismi quantum ad hoc quod justificet hominem ex opere operato QUAEST. UXXXVI, ART. 2 583 faciendo ex attrito contritum. Et hoc est quod divus Thomas dicit ibi­ dem, scilicet, “et ideo purgat ab omni culpa et veniali et mortali”. Ete­ nim remissio poenarum solet dici remissio peccatorum, sicut orat Eccle­ sia pro defunctis, ut a peccatis solvantur. Quod autem dicit divus Tho­ mas, “nisi actualiter voluntatem peccato invenerit inhaerentem”, mani­ festum est non ita esse intelligendum, ut qui eum proposito peccandi mortaliter, dormit, possit justificari per mortem violentam, etiamsi occidens interficiat hominem in odium fidei Christianae. Hoc enim nemo theologus dicet. Dicunt aliqui quod, si antequam dormiret homo, habuit attritionem, justificabitur, si tyrannus occidat illum in odium fidei Christianae vel Christi, sicut justificati sunt innocentes a peccato originali. Et simili­ ter aliqui dicunt justificari peccatorem, etiamsi vigilet, in eodem casu, quia est tam bene dispositus sicut dormiens. Alii vero negant quod, si sit vigilans, justificetur in illo casu. Et assignant rationem differentiae : quia dormiens comparatur parvulis, vigilans autem, cum sit utens ra­ tione, debet habere voluntatem offerendi se martyrio pro confessione Christi. Nobis tamen videtur non esse pejoris conditionis in illo casu vigilans quam dormiens, v. gr., si vigilans det operam curandis infirmis dum. occiditur. Neque certe dormiens quantum ad voluntatem comparatur parvulis. Manifestum est enim quod adulto dormienti non potest conferri baptismus, si antea non habuit voluntatem expressam recipiendi illum ; sed parvulo vere confertur baptismus. Ut igitur ad explicationem divi Thomae revertamur, “nisi actualiter voluntatem peccato invenerit inhaerentem”, dicimus quod verificatur respectu peccati venialis, quod non remittitur etiam per martyrium quando voluntas actualiter illi inhaeret, vel in proposito habet, quod idem est. Quod autem praedicta explicatio sit legitima et ad mentem divi Thomae, probatur. Primo, quia secundum argumentum tantum de peccato veniali procedebat; unde solutio sufficiens est ad argumentum. Deinde quia cum in illa solutione divus Thomas se remittat ad ea quae supra dicta sunt, scilicet in q. 66, a. 12 ad 2, et ibidem dixerat quod “effusio sanguinis non habet rationem baptismi, si sit sine poenitentia, vel caritate”, et quod “baptismus sanguinis includit baptismum flami­ nis”, manifestum est quod in q. 87, a. 1 ad 2 noluit docere quod passio pro Christo suscepta justificet a peccato mortali sine caritate patientis. Sed sensus erit quod, supposita remissione culpae mortalis per gratiam, passio pro Christo suscepta liberet ab omni poena debita peccato mortali et veniali, “nisi actualiter voluntatem alicui peccato veniali invenerit inhaerentem”, quod possibile est, et tunc pro illo peccato punietur in purgatorio. 584 DOMINICUS BANEZ 15. — Ad sextum argumentum, nego antecedens. Ad probationem ne­ go iterum antecedens. Et notandum est quod esse aliquem hominem extra statum salutis possibilis secundum legem ordinariam, non ideo dicitur quia ex viribus naturae non possit obtinere media necessaria. Sic enim omnes infideles essent extra statum salutis possibilis, eo quod ex viribus naturae non possint consequi fidem, immo omnes qui sunt in peccato mortali dicerentur esse extra statum salutis possibilis, quia ex viribus naturae non possunt liberari a peccato. Sufficit ergo ad possibilitatem salutis (et in hoc fundatur illa possibilitas), quod auxilium gratiae Dei secundum legem ordinariam possibile sit, et quod liberum arbitrium non sit obstinatum in malum sicut in damnatis. Ceterum quod hoc auxilium gratiae “quibuscumque datur, detur misericorditer, quibus autem non datur, ex justitia non detur in poenam saltim originalis peccati” (1), non destruit statum hominis respectu salutis possibilis, ut docet divus Thomas 2. 2, q. 2, a. 5 ad 1. Et nota istud testimonium pro his quae , diximus q. 84, a. 10 dubio 1, conci. 2 et 3. Ex dictis sequitur, si quis post peccatum mortale omnino naturaliter obliviscatur, et postea repente moriatur, juste negatum est illi auxilium gratiae praeparantis ad conversionem, in poenam peccati mortalis. Et nihilominus verificatur quod quandiu ille homo vixit, erat in statu salutis possibilis secundum legem ordinariam, secundum quam possibile est quod Deus inspiret mentem illius nondum obstinatam in malum, ut possit converti a peccato. Et per hoc patet ad praedictum argumentum sextum. Ad ultimum argumentum statim respondebimus. Sed interim: 16. — Dubitatur an possit homo sine memoria alicujus peccati in particulari habere veram contritionem. Et respondetur breviter unica conclusione: Impossibile est veram contritionem habere sub hac conditionali: si peccavi mortaliter poenitet me peccasse. Probatur. Quia objectum contritionis est peccatum a semetipso commissum ; sed ille homo non concipit tale objectum : ergo non est illi possibile habere actum contritionis. Confirmatur. Quia objectum illius conditionalis, si peccavi, nihil ponit in esse : ergo illa contritio de nihilo est, ac proinde non est contritio. Confirmatur secundo. Quia pari ratione posset homo poenitere de peccatis quae possibiliter commisit. Secunda conclusio: Quando homo certus est se 'peccasse mortaliter, et non meminit peccati in specie, potest nihilominus et tenetur poenitere. Probatur. Quia objectum contritionis est peccatum mortale a se commis­ sum. Sed ille homo certus est se peccasse mortaliter. Ergo potest et tene(1) S. August. De dono perseverantiae, cap. 12, n. 29. ML 45, 1010. QUAEST. LXXXVI, .ART. 3 585 tur poenitere. Et talis contritio est generalis, de qua loquitur divus Tho­ mas q. 80. a. 5 quae sufficit ad deletionem peccati cujus homo totaliter est oblitus. Ex hoc etiam infertur quod confessio in generali sufficiet quando homo confitetur se peccasse mortaliter, etiamsi non confiteatur in specie peccatum; et tunc poterit sacerdos absolutionis beneficium absolute impendere. Probatur. Quia ille peccator tenetur confiteri se peccasse mortaliter : ergo sacerdos potest illum absolvere. Sed de hac re iterum redibit sermo quando de confessione egerimus. Sed quid dicendum erit quando quis existimat se peccasse mortaliter et revera non peccavit? Sit tertia conclusio: Quod ille homo tenetur confiteri ex conscientia erronea·, et erit vera contritio. Et ratio est elegans, quia virtutes morales possunt exercere suos actus eum judicio falso speculative, practice autem vero. Ergo si aliquis existimat se peccasse, judicio quidem speculative falso, practice autem verum est hoc judicium, poenitendum est et confi­ tendum, poterit et tenebitur confiteri. Quemadmodum qui proprium, equum putat esse alienum, potest exercere virtutem justitiae in sua vo­ luntate, ita etiam qui habet existimationem se offendisse Deum, poterit, exercere virtutem poenitentiae, quae est quaedam justitia in ordine ad Deum. Verum est tamen quod, si confiteatur, non dabitur ei gratia ex vi sacramenti, sed solum ex opere operantis, sicut si exerceret alium actum virtutis. Et ratio est quia sacramentum est instrumentum Dei, qui nul­ lam habet ignorantiam ; et idcirco non applicat medicinam nisi ubi est vera infirmitas et vera materia sacramenti. Et ita talis confessio non est materia proxima sacramenti, quamvis ipse sacerdos, propter ignoran­ tiam invincibilem quam habet, dicat, ego te absolvo. Ad ultimum argumentum respondetur omnia illa media non prosunt sine poenitentia eo qui mortaliter peccavit, sicut ait divus Augustinus contra Cresconium grammaticum, lib. 2 (1). Dubium aliud poterat hic disputari: an ante actum poenitentiae virtutis sit praeceptum et quomodo obliget. Sed commodius disputabitur in q. 1 Additionum ad tertiam partem. ARTICULUS TERTIUS Utrum possit per poenitentiam unum peccatum sine alio remitti Conclusio est negativa. Et intelligenda est conclusio de peccato mortali. Et est certa secundum fidem, ut ostendit divus Thomas in art. Et probatur insuper ex illo Sap. 14 (v. 9) : Odio sunt Deo impius et im(1) S. August. Contra Cresconium, lib. 2, cap. 12, n. 15. ML 9, 475. 586 DOMINICUS BANEZ pietas illius. Ergo Deus non condonat unum peccatum sine alio. Patet ■consequentia, quia condonatio peccati fit per gratiam. Potest vero aliquis recipere gratiam, et odio habere propter aliam iniquitatem. Item pro­ batur ex illo I Joan. 3 (v. 14) : Qui non diligit, manet in morte. Sed qui habet unum peccatum mortale non diligit. Ergo manet in morte. Similiter confirmatur I Petri 4 (v. 8) : Caritas operit multitudinem peccatorum. Ergo implicat contradictionem quod aliquis mundetur ab uno peccato mortali et maneat in alio, quia sequeretur quod diligit et non diligit. Et denique probatur ex illo Jac. 2 (v. 10) : Si quis totam le­ gem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Quod intelligitur ab omnibus doctoribus catholicis quantum ad aversionem a Deo. ut docet divus Thomas in solutione ad tertium, ubi ait quod pecca­ ta mortalia “sunt connexa quantum ad aversionem a bono incommuta­ bili”. Vide [Ps-] Augustinum in lib. De vera et falsa poenitentia, cap. 9, et habetur de poenitentia, d. 3, c. Sunt plures. Notandum denique conclusionem divi Thomae nobis esse veram etiam de potentia Dei absoluta, quia oppositum implicat contradictionem. Be­ ne tamen fieri potest de potentia. Dei absoluta quod Deus remittat unam offensam mortalem sine alia quantum ad poenam inferni non remittendo aliam. ARTICULUS QUARTUS Utrum remissa culpa per poenitentiam remaneat reatus poenae 1. — Prima conclusio : Quando per gratiam remittitur cnlpa, per consequens simul tollitur reatus poenae aeternae. Secunda conclusio : Remissa culpa per gratiam potest remanere reatus alicujus poenae temporalis. Tertia conclusio, in solutione ad primum: Quando per gratiam tollitur aversio mentis a Deo, potest remanere illud quod est ma­ teriale in peccato, scilicet inordinata conversio ad bonum commu­ tabile, pro qua debetur reatus poenae temporalis. Quarta conclusio, ad secundum: Remissio culpae et reatus poe­ nae aeternae pertinet ad gratiam operantem; sed remissio reatus poenae temporalis pertinet ad cooperantem. 2. — Nota circa primam conclusionem esse certam secundum fidem, ut patet ex multis locis scripturae, v. gr. Ezech. 18 (v. 21) : Si impius egerit poenitentiam ab omnibus iniquitatibus suis, ...vita vivet et non morietur, videlicet morte aeterna. Item ad Rom. 6 (v. 23) : Stipendia QÜAEST. LXXXVI, ART. 4 587 peccati mors; gratia autem Dei vita aeter-na. Ergo qui est in gratia non potest esse reus mortis aeternae. Circa secundam conclusionem etiam adverte esse certam secundum fidem, de qua plura dicenda sunt in Additionibus ad Tertiam partem q. 12 et 13 ubi agendum est de tertia parte hujus sacramenti integral!, scilicet de satisfactione pro poenis debitis in purgatorio. Nunc autem sufficiat advertere conclusionem illam esse definitam expresse in concilio Tridentino sess. 6, can. 30 in haec verba: “Si quis post acceptam justi­ ficationis gratiam cuilibet peccatori poenitenti ita culpam remitti et rea­ tum aeternae poenae deleri dixerit, ut nullus remaneat reatus poenae temporalis exsolvendae vel in hoc saeculo vel in futuro in purgatorio, anathema sit”. Item fuit error Lutheri contrarius huic conclusioni con­ demnatus a Leone decimo, de quo vide Roffensem art. 5. 3. — Jam vero pro majori explicatione arguitur contra secundam conclusionem. Quando homo convertitur ad Deum per veram contritio­ nem, magis dolet de ipsa conversione per quam fuerat aversus a. Deo et conversus ad bonum commutabile quam fuerit delectatus in illa. Ergo non superest satisfactio aliqua pro delectatione conversionis ad bonum commutabile. Consequentia probatur, quia ille plus reddit dolendo quam acceperat delectationis offendendo. Antecedens vero probatur, quia dolor contritionis est maximus, cum sit propter Deum summe dilectum. Respondetur ex doctrina Aristotelis 5 Ethic, cap. 5 quod in recompensandis injuriis non solum est habenda ratio rei ad rem, sed etiam personae offendentis ad personam offensam. Cum igitur Deus sit infi­ nitae dignitatis, non sequitur quod homo ei per omnia satisfaciat quando tantum dolet quantum delectatus est. Respondetur secundo magis theologice et metaphysice quod contri­ tio ad hoc quod sit vera contritio non necesse est quod habeat tantam intensionem vel majorem in sua specie quam habuerat conversio peccan­ tis ad bonum commutabile. Sed dicitur contritio maximus dolor appretiative sicut caritas dicitur maximus amor inter omnes amores appretiative, non autem maximus intensive. Dicimus igitur quod remissio poenae temporalis quae debebatur conversioni inordinatae correspondet inten­ sioni contritionis et eum illa proportionatur. Unde non sequitur quod per quamlibet contritionem tota poena temporalis remittatur, quia non quaelibet contritio est intensa ita ut mereatur remissionem poenae to­ tius temporalis. 4. — Arguitur secundo contra eamdem conclusionem. Per primam contritionem dum justificatur homo dimittitur poena damni, quae con­ sistit in carentia divinae visionis, et insuper poena aeterna sensus quae consistit in passione ab igne inferni: ergo saltem per secundam con­ 588 DOMINICUS BANEZ tritionem remittetur reliquum poenae temporalis solvendum in hoc sae­ culo vel in purgatorio. Respondetur negando consequentia. Et ratio est quia per primam contritionem non remittitur poena aeterna eo quod ipsa contritio imme­ diate satisfaciat pro poena aeterna, sed quia contritio acceptatur ex gratia Dei ad satisfaciendum pro offensa; et ex consequenti, remissa offensa per gratiam Dei, non potest remanere reatus poenae aeternae, bene tamen temporalis. Ad cujus remissionem et satisfactionem non suf­ ficit quaelibet contritio, sed proportionata secundum intensionem cum intensione et gravitate conversionis peccatis, sive sit prima contritio, sive secunda, sive multae contritiones sive multa opera poenalia, quae valde supplent remissionem contritionis ad satisfaciendum pro poenis debitis in purgatorio. Et praeter istas rationes quae aliqualiter videntur sufficientes, est alia ratio neganti consequentiam illam. Quia aeternitas poenae non debe­ tur per se primo conversioni ad bonum commutabile, nisi ratione aver'Sionis a Deo. Aversio autem tollitur per gratiam justificantem, ex quo etiam tollitur reatus poenae aeternae ; non autem reatus poenae tempo­ ralis, quae per se primo respondet conversioni finitae ad bonum commu­ tabile finitum. Et idcirco tota aeternitas poenae inferni respondet aver­ sioni quae invenitur in conversione. 5. — Deinceps circa tertiae conclusionis rationem in solutione ad primum argumentum, scilicet quod aversio a Deo est sicut formale in peccato mortali, conversio autem ad bonum creatum est sicut materiale, arguitur sic contra istam rationem : Illud unde species rei sumitur est sicut formale ipsius rei ; sed ex conversione sumitur species peccati, ut ipsemet divus Thomas docet 1. 2, q. 71, a. 1 : ergo falsum est quod hic asseritur. Et confirmatur. Quia conversio est intenta ab operante; aver­ sio autem non est intenta : ergo conversio potius se habet sicut formale in actu humano et aversio sicut materiale. Respondetur quod peccatum mortale duo importat, scilicet et quod sit peccatum, et quod sit mortale. Si consideretur inquantum mortale, consistit formaliter in privatione vitae, quae est ipsa aversio a Deo, et isto modo non habet species distinctas. Si autem consideretur inquantum peccatum est actus humanus malus moraliter et voluntarius, necesse est dicere quod ipsa conversio se habet formaliter respectu aversionis. Et hoc probat argumentum factum cum sua confirmatione. Alias enim omnia peccata essent ejusdem speciei. Arguitur secundo contra eamdem conclusionem ubi dicitur quod re­ missa culpa remanet inordinata conversio. Arguitur sic : Aversio tollitur per conversionem ad Deum et aversionem a creatura, quod est de ra­ tione poenitentiae : ergo non manet inordinata conversio in vero poeni- QUAEST. LXXXVI, ART. 4 589 tente. Confirmatur. Quia inordinata conversio causatur ex aversione formaliter, saltim completive. Ideo enim conversio est inordinata quia includit aversionem. Ergo non manet inordinata conversio ablata aversione. Ad hoc argumentum posset aliquis respondere quod ablata aversione culpae per gratiam et virtutes infusas, potest contingere ut maneat quaedam habitualis conversio vitiosa adquisita ex actibus peccati, v. gr., potest manere habitus avaritiae vel intemperantiae. Sed haec solutio non videtur sufficiens ad intelligentiam divi Thomae. Primo quidem quia totali conversione habituali remanente, non debetur poena in purgatorio.. Potest enim contingere quod aliquis vehementissime doleat de peccatis, et nihilominus adhuc maneat proclivis ad peccandum ex mala consuetu­ dine praeterita. Item quia potest contingere econtrario quod aliquis ante contritionem per exercitium contrarium destruat malam inclinationem adquisitam, et postea habeat contritionem remissam, ita ut non remitta­ tur ei poena temporalis debita in purgatorio. Et nihilominus in isto casu verificanda est conclusio divi Thomae, siquidem manet reatus,poe­ nae temporalis exolvendae in hoc saeculo vel in futuro. Dicendum ergo quod non dicitur inordinata conversio manere quia maneat culpa vel vitium actu vel habitu, sed quia remissa culpa manet inordinata con­ versio aliquando, id est non ordinata et reducta ad ordinem justitiae, propterea quod reducenda est praeterita conversio ad ordinem justitiae perfectae per poenam temporalem exsolvendam in hoc saeculo vel in purgatorio. 6. — Circa quartam conclusionem vide Cajetanum art. 6, ubi etiam nos amplius explicabimus quomodo remissio culpae pertineat ad gratiam operantem, quamvis simul operetur homo per actum liberi arbitrii. Sed nunc dicimus quod tales operationes hominis quae sunt simul cum infu­ sione gratiae justificantis considerantur ut dispositiones, et non ut me­ rita remissionis peccati, neque ut efficientes gratiam ipsam, sed potius consequentes ad gratiam, quae potius se habet ut causa efficiens a qua dimanant tales dispositiones. At vero quando postea quam homo justifi­ catus est et bene operatur, tunc dicitur gratia cooperans quatenus homo meretur remissionem poenae temporalis et vitam aeternam. Ceterum de differentia gratiae operantis et coopérants exacte disseritur a divo Tho­ ma et thomistis 1. 2, q. 111, a. 2. 7. — Denique circa doctrinam hujus articuli adverte quam falsa sit opinio Scoti in 4 Sent. d. 14, q. 1, ubi ait quod post actum peccati nihil aliud manet in peccatore quam reatus, qui non est nisi obligatio ad poe­ nam illi debitam : quae obligatio est relatio rationis, quatenus homo est objectum intelligentiae et voluntatis Dei obligantis ipsum ad supplicium. 590 DOMINICUS BANEZ Divus autem Thomas plane in hoc articulo distinguit inter culpam et reatum poenae, sive temporalis, sive aeternae. Quanta vero sit absurditas illius opinionis Scoti, non est hujus loci ostendere; sed pertinet ad 1. 2, q. 86. Vide magistrum Soto in 4, d. 15, q. 1, a. 2. ARTICULUS QUINTUS Utrum remissa culpa mortali tollantur omnes reliquiae peccati Conclusio est: Nihil prohibet quin remissa culpa remaneant dispositiones ex praecedentibus actibus causatae; remanent tamen debilitatae et diminutae, ita quod hominem non dominentur. ARTICULUS SEXTUS Utrum remissio culpae sit effectus poenitentiae secundum quod est virtus 1. — Prima conclusio: Remissio culpae est effectus poeniten­ tiae, etiam secundum quod est virtus, principalius vero ut est sa­ cramentum. Secunda conclusio, ad secundum argumentum: Remissio culpae non solum est effectus poenitentiae virtutis, sed principalius fidei et caritatis. 2. — Circa priorem partem primae conclusionis dubitari poterat in quonam genere causae remissio culpae sit effectus poenitentiae. Magister Soto in d. 15, q. 1, a. 6 dicit duo. Primum est quod contritio quatenus est a libero arbitrio est dispositio materialis ad gratiam; sed tamen ut sic non habet rationem contritionis, etiamsi sit de offensa Dei. Secundum est quod quatenus procedit a gratia ipsa contritio est posterior ipsa gratia, sed est prior in genere causae efficientis quam remissio pecca­ torum. Primum quidem, si faciat hunc sensum, quod contritio ut praecise est a libero arbitrio est dispositio materialis ad gratiam, falsissimum est; quia in ratione dispositionis ad gratiam solum procedit a Deo operante efficienter ipsam gratiam. Probatur. Quoniam alias, si homo efficienter attingeret ad ultimam dispositionem ad gratiam inquantum dispositio est, necesse erat ut et gratiam efficienter produceret, vel certe unionem gratiae cum anima, quod est contra communem opinionem thomistarum et theologorum nostri temporis. Sequela probatur. Quia in omnibus QDAEST. LXXXVI, ART. 6 591 agentibus naturalibus agens quod attingit efficienter ultimam dispositio­ nem ad formam, attingit etiam efficienter ipsam formam vel certe unio­ nem formae cum materia ; sicut quando homo generat hominem, attingit ad unionem animae cum corpore efficienter, propterea quod attingit ad ultimam dispositionem. Ergo si liberum arbitrium attingeret efficienter ad contritionem quatenus est dispositio ultima ad gratiam, bene sequi­ tur quod attingeret efficienter ad ipsam gratiam vel ad unionem gratiae ciim subjecto. Ubi observandum est quod non negamus quin liberum arbitrium concurrat efficienter ad contritionem ; est enim actus vitalis, qui neces­ sario debet procedere efficienter de potentia vitali. Sed negamus quod illa contritio habeat rationem dispositionis ad gratiam, nisi inquantum procedit a.b Spiritu Sancto efficienter, quod est agens principale gratiae, ad quem solum pertinet efficienter producere dispositiones inquantum sunt dispositiones ad excellentissimam formam gratiae, per quam imme­ diate efficimur divinae consortes naturae. Et haec est ratio quare nulla creatura potest concurrere efficienter ad gratiam nisi instrumentaliter, ut concurrunt sacramenta et humanitas Christi. Si autem sit sensus quod, quatenus ipsa contritio procedit a libero arbitrio prout movetur a Deo supernaturaliter operante, est dispositio materialis ad gratiam, ve­ rissimum est. Sed tunc falsum est quod ut sic non habeat rationem con­ tritionis, ut ostendimus supra, q. 84, a. 1, dubio 2, conci. 3, et patet ex his quae dicit divus Thomas q. 85, a. 5, ubi posuit dispositionem ad remissionem peccati esse motum spei et caritatis ante motum contritio­ nis. Sed actus caritatis quatenus est dispositio ad gratiam est vera di­ lectio Dei supernaturalis. Ergo etiam actus poenitentiae erit vera con­ tritio quatenus est dispositio ad gratiam. Secundum autem dictum Soto, quod contritio quatenus est productio a gratia est posterior gratia, verissimum [est] in genere causae quasi efficientis, quia contritio dimanat ut propriae passiones a subjecto; et sic etiam dicitur effectus gratiae cooperantis, et est satisfactoria in actu secundo. Ceterum falsum [est] quod subdit, contritionem esse causam efficientem remissionis peccatorum instar causae physicae, ut ostendimus supra, q. 85, a. 2, dubio circa tertiam conci. Et profecto [quod] divus Thomas in isto loco noluit docere remissionem culpae effectum esse poe­ nitentiae virtutis, plane colligitur ex eo quod ait in prima conclusione, quod remissio culpae principalius est effectus poenitentiae secundum quod est sacramentum. Nam haec principalitas in nullo alio potest verificari nisi in hoc : contritio ut pars sacramenti concurrit efficienter ad remissionem peccati sicut ad infusionem gratiae. Item ex eo quod di­ cit in solutione ad secundum, quod remissio culpae principalius est effectus fidei et caritatis quam poenitentiae. Sed constat quod actus fidei 592 DOMINICUS BANEZ et caritatis non concurrunt effective ad remissionem peccati, sicut neque ad infusionem gratiae, sed solummodo dispositive. Ergo neque actus poe­ nitentiae virtutis concurrit effective instar causae physicae. Quomodo autem actus poenitentiae virtutis dicatur effective expellere peccatum, explicatum est supra, q. 85. 3. — Dubium aliud poterat hic disputari quod movet Cajetanus, vi­ delicet quomodo divus Thomas in art. 4 ad 2 [ait] quod “remissio culpae pertinet ad gratiam operantem”, hic autem dicit quod remissio culpae est effectus poenitentiae virtutis. Et ratio dubitandi [est] quoniam actus poenitentiae virtutis est a libero arbitrio : ergo videtur sequi quod remissio peccati sit effectus causae cooperantis cum libero arbitrio, cu­ jus actus est causa remissionis peccatorum. De qua re jam diximus quod legitima disputatio [est] in 1. 2, q. 111, a. 2. Sed in hoc loco observandum est et cavendum a doctrina quorumdam qui, ut solvant hanc difficultatem, dicunt quod homo quantum ad illos actus quibus disponitur ad remissionem peccati mere passive se habet. ' Haec enim doctrina contraria est diffinitioni concilii Tridentini sess. 6, can. 4. “Si quis dixerit liberum arbitrium hominis a Deo motum et exci­ tatum nihil cooperari quod ad obtinendam justificationis gratiam se dis­ ponat, mereque passive se habere, anathema sit”. Et vide divum Thomam [ubi] supra, a. 2 ad 2 ubi ait: dum justificamur, “per motum liberi arbitrii Dei justitiae consentimus. Ille tamen motus non est causa gra­ tiae, sed effectus; unde tota operatio pertinet ad gratiam”. Haec divus Thomas. Itaque quia consideravit motus liberi arbitrii qui concurrunt in puncto justificationis esse effectus inseparabiles gratiae, idcirco remis­ sionem peccati attribuit gratiae operanti, non cooperanti, ut etiam in isto art. circa finem. Ceterum postquam jam homo est in gratia et con­ junctus ultimo fini, reliquae operationes dicuntur esse a gratia coopé­ rante, quia illae operationes non sunt effectus inseparabiles ab ipsa gratia, et deinde quia per illas operationes jam homo causa est meritoria augmenti gratiae. 4. — Denique advertendum est quod gratia operans sive cooperans dupliciter accipitur a divo Thoma in illa q. 111. Uno modo pro auxilio divino ; alio modo pro dono habituali. Et isto secundo modo dicit quod “gratia habitualis dicitur gratia operans inquantum animam sanat vel gratam Deo facit”. Ubi nos advertimus quod gratia habitualis non di­ citur operans quia effective concurrat ad sanandam animam; etenim formaliter concurrit sicut albedo facit album. Ex quo sequitur quod neque ipsa contritio, quae pertinet ad gratiam operantem, sit causa effi­ ciens remissionis peccati, sed dispositio quaedam perfecta et formata ab ipsa gratia dimanans, sicut reliquae virtutes quibus movetur homo in puncto justificationis. Adjicit vero divus Thomae quod, “inquantum QUAESI. LXXXVI, ART. 6 593 gratia habitualis est principium operis meritorii quod procedit ex libero arbitrio, dicitur etiam cooperans”. Ex qua doctrina sequitur quod, si pri­ ma contritio est meritoria vitae aeternae, sicut vere est secundum com­ munem opinionem et tutiorem, quod procedit de gratia, coopérante in­ quantum meritoria est, non inquantum est causa remissionis peccati dispositiva. Nec hoc est inconveniens quia, ut ibidem docet divus Tho­ mas, gratia operans et cooperans est eadem gratia habitualis, sed distin­ guitur secundum diversos effectus. Ex qua doctrina melius intelligemus quod diximus art. 4 praecedenti ad secundum argumentum, quod “ [re­ missio] reatus poenae temporalis pertinet ad gratiam cooperantem”, ut tollatur talis reatus ut auferatur. Quod quidem potest optime verificari etiam in instanti justificationis, quatenus tunc per intensionem contri­ tionis meretur homo remissionem poenae temporalis vel totaliter, vel in partem, quae debebatur in purgatorio exsolvenda. QUAESTIO OCTOGESIMASEPTIMA De remissione venialium peccatorum ARTICULUS PRIMUS Utrum veniale peccatum possit remitti sine poenitentia 1. — Prima conclusio : Utrumque peccatum, scilicet mortale et veniale per poenitentiam remittitur. Secunda conclusio: Ad remissionem peccati mortalis perfectior poenitentia requiritur, scilicet ut homo actualiter detestetur mor­ tale peccatum, quod non requiritur ad remissionem venialium. Tertia conclusio: Habitualis displicentia ad remissionem peccati venialis non sufficit. Quarta: Sufficiet virtualis displicentia ad, remissionem venialis peccati; v. gr., cum aliquis ita fertur secundum affectum in Deum, ut quidquid sibi ocurreret quod eum ab hoc motu retardaret, displiceret ei et doleret se commisisse. Quinta: Virtualis displicentia non sufficit ad remissionem pec­ cati mortalis, nisi quantum ad peccata oblita post diligentem inqui­ sitionem. Sexta conclusio, ad primum: Ad poenitentiam peccatorum ve­ nialium requiritur quod homo proponat abstinere a singulis, non tamen ab omnibus collective, sicut requiritur respectu mortalium. Septima conclusio, ad tertium: Fervor caritatis virtualiter im­ plicat displicentiam venialium peccatorum. 2. — Ante omnia in hoc articulo supponenda nobis est differentia inter peccatum mortale et veniale, quam breviter ponit divus Thomas hic. De qua. re agitur principaliter 1. 2, q. 88 et 89. Vide Waldensem tomo 2, cap. 154., ubi disputat contra Wielef asserentem omne peccatum esse mortale. Qui error sufficienter convincitur ex illo I Joan. 1 (v. 8) : Si dixerimus quod peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas QUAEST. LXXXVII, ART. 1 595 in nobis non est. Quod quidem certissime intelligitur etiam de ipsis Apostolis, qui erant confirmati in gratia. Ergo peccata eorum non erant mortalia, sed venialia. Item in concilio Tridentino sess. 6, can. 23 de­ finitur hominem semel justificatum non posse omnia venialia vitare per totam vitam, ubi excipitur sola beata Virgo. Ergo differentia est inter peccatum mortale et veniale. Probatur consequentia. Quia certum est secundum fidem quod secundum legem ordinariam possumus omnia pec­ cata mortalia vitare, et multos justos in gratia perseverasse per multum, tempus usque ad mortem, qui tamen venialia habuerunt. 3. — Circa secundam, tertiam et quartam conclusionem notandum est quod Durandus in 4, d. 16, q. 2 et d. 21, q. 2 tenet necessariam esse actualem poenitentiam ad remissionem venialis peccati. Et arguitur primo pro sententia Durandi. Quia per peccatum veniale convertitur homo in ordine ad bonum commutabile : ergo ad remissionem illius requi­ ritur quod haec inordinatio conversionis reducatur ad aequalitatem non aliter quam per actualem poenitentiam, quae est displicentia ejus­ dem objecti de quo fuit homo delectatus. Arguitur secundo. Nam in inferno et in purgatorio peccata venialia per poenam reducuntur ad aequalitatem justitiae: ergo etiam in hacvita per actualem poenitentiam illorum homo reducitur. Confirmatur etiam antecedens ex illo Apoc. 18 (v. 7) : Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum; ubi nulla fit distin­ ctio de peccato mortali et veniali. Et denique divus Augustinus lib. De vera et falsa poenitentia 8 ait quod poenitentia est homini necessaria quia quotidie peccat (1) ; ubi proculdubio loquitur de veniali peccato. Ergo sine poenitentia non. delentur peccata venialia. 4. — Scotus autem in d. 21, q. 1 in alterum extremum inclinat. Ait enim per quemlibet actum meritorium remitti peccatum veniale. Ratio ejus est quia per quemlibet actum meritorium magis homo placet Deo quam per peccatum veniale displicuit: igitur etc. Probat antecedens, quia propter actum meritorium promittitur et datur vita aeterna ; sed propter peccatum veniale non meretur homo poenam aeternam: *igitur magis placet etc. 5. — At vero divus Thomas medium tenuit inter has duas opiniones dum asserit, necessariam esse virtualem poenitentiam. Ceterum minus probabilis est opinio Scoti quam Durandi, quia ex illa sequitur quod' per quemlibet actum meritorium consequatur aliquis omnium venia­ lium remissionem, v. gr., si homo deambulet animi recreandi gratia, quod quidem videtur ridiculum. Sed et contra Durandum est argu(1) Ps-August. De vera et falsa paenit. cap. S, n. 20. ML 40, 1119. 596 DOMINICUS BANEZ mentum. Quia videtur nimis durum et non est credibile quod tanta poe­ nitentia requiratur ad remissionem culpae venialis, quae non separat a Deo, quanta requiritur ad remissionem mortalis, quod separat a Deo. Sed contritio actualis quatumlibet minima sufficit ad remissionem omnium mortalium. Ergo non debet esse necessaria ad remissionem venialium. Sententia igitur divi Thomae communior est et amplectenda. Cujus ratio sic explicatur. Quia peccatum veniale non est proprie contra legem, sed praeter legem ; ac proinde non opponitur ultimo fini neque avertit ad illo ; neque opponitur caritati, quae est virtus circa ultimum finem, sed solum opponitur fervori caritatis : ergo per ferventem actum caritatis tollitur culpa venialis sicut per contrarium. 6. — Quod si quis contra objiciat, quod potest aliquis modo habere propositum actuale dicendi cras unum mendacium officiosum, et postea haberet actum caritatis ferventem, et tamen tunc non remittetur ei tale peccatum, quia voluntas actualiter inhaeret illi actualitate virtuali. Re­ spondetur ad hoc quod iste casus non est moralis, quin potius per talem actum caritatis intensum vel fervorosum interrumpitur propositum men­ tiendi. Nam si tunc occurreret memoriae tale propositum, displiceret ho­ mini ita diligenti. Secundo respondetur, etiam admisso casu, quod pec­ catum veniale fervori caritatis non ita contrariatur sicut albedo nigre­ dini, sed tamquam impediens et praeoccupans voluntatem ne applicetur tam fervorose ad dilectionem. Unde satis est ad opinionem divi Thomae quod illae culpae remittantur quibus voluntas actualiter virtualiter non inhaeret. Possibile tamen est ut voluntas fervorose diligat Deum, et tamen sit in proposito virtuali peccandi aliquod veniale peccatum. Et ratio est quia impedimentum venialis non est tam forte et efficax ut non possit vinei ne impediat aliquem fervorem caritatis, etiam manente culpa veniali in proposito. Et denique divus Thomas non dixit quod per quem­ libet actum fervorosum remittitur veniale, sed per hoc quod aliquis hoc modo fertur in affectum in Deum, ut quidquid sibi occurreret quod eum ab hoc motu retardaret, displiceret ei et doleret se commisisse. Ceterum in casu assignato non displiceret homini veniale, siquidem inhaereret virtualiter in proposito. 7. — Sed adhuc est aliud argumentum contra doctrinam divi Tho­ mae. Quia per hujusmodi conditionalis neque mereretur homo neque dimitteretur. V. gr., si Petro offerretur occasio martyrii, esset martyr. Item si Petro offerretur occasio fornicandi, fornicaretur. Et tamen ne­ que hoc imputaretur ad culpam, neque illud ad meritum. Respondetur quod si hujusmodi conditionales referantur ad effectum tamquam obje­ ctum illius in actu vel in virtute, pertinent ad meritum vel demeritum. Si autem referantur dumtaxat in ordine ad ipsum intellectum, non perti­ nent secundum se ad meritum vel demeritum; est enim speculativa con- QUAEST. LXXXVII, ART. 1 597 sideratio. Dixi secundum se, quoniam ex aliqua circumstantia morali poterit esse meritum vel demeritum, ut v. gr., si aliquis ex cognitione sui habeat actum humilitatis et judicet speculative de se ipso quod in aliqua occasione fornicaret, tunc pertinet ad meritum humilitatis talis conside­ ratio. Similiter etiam potest pertinere ad demeritum talis consideratio, si est actus otiosus, vel impedit alium actum qui est in praecepto. 8. — Ad argumenta Durandi respondetur. Ad primum, quod per pec­ catum veniale non convertitur homo simpliciter inordinate ad bonum commutabile, siquidem manet homo ordinatus ad ultimum finem. Sed ille actus est praeter ordinem ad ultimum finem. Ad secundum respondetur quod in alio saeculo nunquam remittitur culpa venialis secundum se per poenam. Etenim in inferno semper manet ipsa culpa venialis conjuncta mortali. In purgatorio autem nulla est culpa venialis; sed si quae sunt veniales culpae in justo qui moritur, statim in instanti mortis remittuntur, propterea quod anima tunc dili­ git Deum secundum totam intensionem caritatis, ut dicit divus Thomas in q. 7 De malo, a. 11. Ceterum poena debita pro ipso peccato veniali solvitur in purgatorio simul etiam cum poena debita mortalis peccati quod ante mortem remissum est, de quo tamen non egit homo dum vive­ ret sufficientem satisfactionem. Ad divum Augustinum respondetur quod loquitur de poenitentia actuali vel virtuali. Quod si tantum de actuali loquatur, dicendum est quod est necessaria, id est, utilis valde ad remissionem venialium. 9. — Ad argumentum Scoti nego consequentiam, quia peccatum ve­ niale non contrariatur cuilibet operi meritorio, et idcirco neque per quodlibet opus meritorium destruitur, sed per poenitentiam actualem vel virtualem. Ad testimonium ex Apocalypsi respondetur quod etiam in hac vita remittitur peccatum veniale per poenitentiam virtualem. Dubium aliud poterat hic disputari circa secundam conclusionem divi Thomae, an sit necessarium detestari singula peccata mortalia tam ad justificationem quam ad remissionem. Sed de hac re dicendum in q. 2 in Additionibus ad 3 p., a. 6. 10. — Circa quintam conclusionem advertendum est quod ex illis verbis divi Thomae, scilicet quod “non sufficit virtualis displicentia ad remissionem peccati mortalis, nisi quantum ad peccata oblita post dili­ gentem inquisitionem”, magister Soto ubi supra vult probare suam sen­ tentiam, quod quando aliquis est totaliter oblitus omnium peccatorum, sufficit dilectio Dei ad remissionem peccatorum. Verumtamen, si attente legatur divus Thomas, non ita intelligitur universaliter de oblivione ■ 7’ 598 DOMINICUS BANEZ omnium peccatorum, sed quantum ad quaedam peccata oblita post dili­ gentem inquisitionem singulorum. Certum est enim quod ante diligen­ tem inquisitionem singulorum peccatorum mortalium, potest homo justi­ ficari per actualem contritionem circa quaedam mortalia vel circa pecca­ tum mortale in communi, quando certus est mortaliter se peccasse. Tunc enim talis contritio virtualiter est singulorum peccatorum. Et nihilomi­ nus manet homo obligatus facere diligentem inquisitionem singulorum mortalium, ut illa contritio referatur ad singula. Si autem post talem inquisitionem fuerit aliquorum mortalium oblitus, tunc sufficit quod contritio praeterita virtualiter referebatur ad illa peccata. Et hic est legitimus sensus divi Thomae, siquidem loquitur expresse de peccatis oblitis post diligentem inquisitionem. Constat autem quod saepe ante diligentem inquisitionem potest homo habere contritionem actualem. 11. — Circa sextam conclusionem nota quod verbum illud requiritur, non dicit praeceptum; siquidem habere propositum peccandi venialiter in multis non excludit gratiam. Sed dicitur illa necessitas respectu finis illius, scilicet ad remissionem peccati venialis requiritur propositum a singulis abstinendi. Sed neque hoc propositum necesse est esse expressum et distinctum singulorum, sed sufficit virtuale et in communi ad absti­ nendum de venialibus, ita ut nullum habeat in proposito admittere. Notat etiam hic magister Soto quod, si quis contemptu legis et quasi eam nihilifaciens ac si non esset lata, absque delectu peccata venialia commit­ teret, mortaliter delinqueret. Et ait per contemptum legis, se intelligere totius legis, non in hac materia parva, v. gr. mentiendi jocose. Nobis tamen videtur quod qui habet propositum vitandi omnia pec­ cata mortalia, et non abstinendi a venialibus quae sibi placuerint, non peccat mortaliter. Non enim iste contemnit legem, quin potius proponit servare legem in gravibus. Quod autem ait divus Thomas in solutione ad 1, scilicet “debet homo habere propositum se praeparandi ad peccata venialia minuenda ; alioquin esset ei periculum deficiendi, cum desereret appetitum proficiendi seu tollendi impedimentum spiritualis profectus”, non debet intelligi de debito praecepti simpliciter, sed sicut explicatum est verbum illud: “requiritur ut proponat homo abstinere a singulis venialibus”. Praeterea potest aliter intelligi divus Thomas cum inquit, “debet se praeparare ad peccata venialia minuenda”, quando scilicet est pericu­ lum morale peccandi mortaliter, si quis nullam habeat rationem pecca­ torum venialium. Tunc enim manifestum est quod eodem praecepto quo tenetur aliquis v. gr. non fornicare, tenebitur etiam non aspicere mulie­ rem curiose, si talis aspectus sibi periculum est consentiendi in fornica­ tione. Et per hunc modum est in peccato mortali Christianus quando est in proposito non minuendi peccata venialia, ex quibus experientiam QUAEST. LXXXVII, ART. 2 599 habet quod statim incidit in mortalia. Et nota quod haec doctrina maxi­ me habet locum in religiosis, qui tenentur ratione status tendere in per­ fectionem, non deserendo animum proficiendi per illa media quae pro­ fessi sunt. Manifestum est autem quod qui habet propositum nullum vi­ tandi peccatum veniale, deficit a proposito tendendi in perfectionem per observantiam suae progessionis, et ita peccat mortaliter. Denique circa solutionem ad secundum argumentum, advertit Soto circa illa verba divi Thomae, “nisi actualiter peccato voluntatem invene­ rit inhaerentem”, quod non verificantur de dormiente qui non habuit affectum positivum martyrii. Non enim ipsi martyrio plus tribuendum est quam baptismo, qui dormienti non prodest, nisi prius habuisset pro­ positum recipiendi baptismum. Et recitat ibidem opinionem nostram, scilicet non sufficere attritionem, sed necessarium esse actum caritatis ut aliquis sit vere martyr; et ait esse probabilem sententiam. Sed ipsetenet sufficere attritionem cum voluntate martyrii in actu. ARTICULUS SECUNDUS Utrum ad remissionem venialium peccatorum requiratur gratiae infusio 1. — Prima conclusio est negativa. Secunda: Sufficit aliquis motus gratiae vel caritatis ad remis­ sionem peccati venialis. Tertia conclusio: Quandocumque de novo gratia infunditur, peccata venialia remittuntur. 2. — Dubitatur an sint verae et conveniant inter se conclusiones diri Thomae. Arguitur primo contra primam conclusionem ex secunda conclusione. Sufficit aliquis motus gratiae vel caritatis ad remissionem peccati ve­ nialis. Sed per quemlibet actum caritatis meretur homo augmentum gratiae, ut ait divus Thomas 1. 2, q. 114, a. 8 ad 3. Ergo per quemlibet actum meritorium remittitur peccatum veniale, quae videtur esse opinio Scoti. Consequentia probatur ex tertia conclusione, quia quotiescumque infunditur gratia remittuntur peccata venialia. 3. — Arguitur secundo contra secundam conclusionem. Cum enim divus Thomas dicit quod sufficit aliquis motus gratiae vel caritatis ad remissionem peccati venialis, aut intelligit de motu caritatis ferven­ ti ore, aut minus fervente quam sit ipse habitus caritatis. Si priori modo intelligat, falsa est prima conclusio, quod non requiritur infusio gratiae,. 600 DOMINICUS BANEZ quia per actus ferventiores semper augetur caritas et gratia. Si autem secundo modo intelligat, videtur adversari dictis art. 1 hujus quaest., maxime in solutione ad 3 ubi ait, quod per actum ferventiorem habet homo virtualem poenitentiam venialium. 4. — Arguitur tertio contra tertiam conclusionem. Potest aliquis habere contritionem de peccato mortali remissam, et nihilominus per eam recipiet gratiam et justificabitur a peccato mortali. Et tamen non necesse est quod remittantur ei peccata venialia. Ergo non quandocumque de novo gratia infunditur peccata venialia remittuntur, ut ait tertia con­ clusio. Probatur minor. Quia ad remissionem venialium requiritur virtualis poenitentia saltim ipsorum. Sed ipse homo non habet virtualem poenitentiam venialium, quia non est ita dispositus per illum affectum remissae contritionis ut quidquid sibi occurreret quod eum ab hoc motu retardaret, displiceret ei. Ergo vera est minor. Confirmatur. Si aliquis accedat attritus ad sacramentum poenitentiae, infunditur ei gratia de novo; et tamen non remittuntur peccata venialia: ergo falsa est con' clusio. Probo minorem eadem ratione qua probavimus minorem argu­ menti praecedentis. 5. — Arguitur quarto contra eamdem condusionem. Si Petrus habeat habitum caritatis intensum ut duo, et divino auxilio eliciat actum inten­ siorem ut quatuor ; Paulus vero habeat habitum caritatis intensum ut octo et eliciat actum remissiorem v. gr. ut quatuor, tunc est argumen­ tum : Si Petrus assequetur remissionem venialium juxta tertiam conclu­ sionem, eo quod de novo infunditur ei augmentum gratiae : ergo etiam Paulus assequetur remissionem venialium. Probatur sequela, quoniam actus caritatis Pauli tam intensus est sicut actus Petri: ergo pariter includit venialium peccatorum virtualem poenitentiam. Consequens vero videtur falsum, quia Paulus remisse operatur et non ferventius quam postulet habitus ipse caritatis ut octo. 6. — Arguitur quvnto contra rationem tertiae conclusionis, scilicet quod non contingit esse infusionem gratiae in adultis sine actuali motu liberi arbitrii in Deum et in peccatum. Est argumentum: Cum aliquis jam est in gratia et accedit ad sacramentum eucharistiae, infunditur ei gratia de novo, sine actuali motu in peccatum : ergo falsum erit quod ait divus Thomas hoc fieri non posse. 7. — Ad primum argumentum respondetur nego consequentiam. Nam licet per quemlibet actum caritatis meritorium mereatur homo augmentum gratiae, ut ait divus Thomas ubi supra, sed tamen non quo­ libet actu caritatis augetur gratia, ut ait divus Thomas 2. 2, q. 24, a. 6. Non ergo sequitur in opinione divi Thomae quod quolibet actu carita­ tis remittantur venialia, quia non quilibet actus habet fervorem suffi­ cientem ut actualité? infundatur gratia. Ceterum quomodo verificentur QUAEST. LXXXVII, ART. 2 601. et conveniant inter se quae clivus Thomas dixit in locis citatis, non est praesentis loci disserere; sed vide quae late diximus in Secunda secun­ dae, q. 24, a. 6. Scio aliquos thomistas, inter quos fuit magister Sota in 4, d. 15, q. 2, a. 2, asserere quolibet actu caritatis augetur gratia in genere gratiae, hoc est acceptatur homo ad majorem gloriam; non tamen augetur in genere qualitatis ipse habitus nisi per actus intensiores, quam­ vis mereatur homo augmentum. Quod quidem augmentum dicunt dabitur in ingressu gloriae. Quam tamen sententiam nos reputavimus falsam et expresse contrariam sententiae divi Thomae, ut ostendimus supra et partim etiam in 1 p., q. 89, a. 1. 8. — Ad secundum argumentum respondetur quod ad veritatem do­ ctrinae divi Thomae non requiritur quod actus caritatis qui debet inclu­ dere virtualem displicentiam venialium sit intensior quam habitus ipse praeexistens ; sed sufficit quod per illum ita afficiatur voluntas, ut pec­ cata venialia displicerent ei, si tunc occurrerent, et doleret se commi­ sisse. Ex quo sequitur quod, sicut potest homo per actum contritionis remissae obtinere remissionem omnium mortalium et venialium quando de omnibus dolet in communi, ita potest per actum caritatis minus in­ tensum quam sit habitus assequi remissionem omnium venialium, si tamen per illum actum ita disponitur, ut dictum est. Quod autem ait divus Thomas in q. 87, a. 1 ad 3, quod “fervor caritatis virtualiter includit displicentiam omnium peccatorum”, non excluditur per hoc quod actus caritatis minus fervidae quam sit habitus non includat vir­ tualem displicentiam. Sunt enim multi actus caritatis habentes quidem sufficientem fervorem ad remissionem venialium, etiamsi non sint tam intensi quam habitus caritatis a quo procedunt. 9. — Ad tertium argumentum respondetur quod in casu argumenti ille homo recipiet remissionem omnium peccatorum etiam venialium, si tamen contritio fertur in peccatum in communi, sive mortale, sive ve­ niale. Et ratio est quia tunc est formalis poenitentia, quae sufficit ad remissionem mortalium: ergo sufficiet ad remissionem venialium quae cadunt sub illa detestatione. Item quia homo habens illam contritionem ita est dispositus, ut quodlibet veniale occurrens detestaretur, siquidem detestatur formaliter rationem omnem peccati in communi. Et ita intelligenda est tertia conclusio divi Thomae, ut explicat Cajetanus. Et per hoc respondetur ad confirmationem: quod si habens formaliter attri­ tionem, non determinat dolorem illum solum ad peccata mortalia, assequetur remissionem etiam omnium venialium quantum ad culpam, re­ cepto etiam sacramento poenitentiae. 10. — Ad quartum argumentum respondetur primo quod divus Tho­ mas non dixit in tertia conclusione, quandocumque gratia infunditur vel augetur, sed solum dixit, quandocumque de novo infunditur. Etenim 602 DOMINICUS BANEZ quando augetur gratia nou dicitur proprie quod infunditur gratia de novo, ut bene notat Soto in 4, d. 15 ubi supra. Nihilominus nos opinamur quod quotiescumque augetur gratia, sive per actum proprium merito­ rium, sive per susceptionem sacramenti alicujus, remittuntur omnia peccata venialia, saltim quoad culpam, nisi voluntas hominis actualiter vel virtualiter alicui veniali peccato inhaereat. Et probatur. Nam quando per actum proprium meritorium augetur gratia, ille actus fervorem habet sufficientem ad remissionem venialium, siquidem in illo continetur virtualis poenitentia. Quando autem per sacramenti susceptionem auge­ tur gratia, tunc etiam talis susceptio proficiet ad remissionem venialium multo magis quam sacramentalia instituta ab Ecclesia, ut v. gr. aspersio aquae benedictae, ut dicemus art. sequenti. Ceterum ad casum quarti argumenti, concedimus intentum ejus, scilicet quod tunc tam Petrus quam Paulus assequentur remissionem omnium venialium, nisi voluntas alicui virtualiter inhaereat. 11. — Ad quintum argumentum Cajetanus hic concedit quod non infunditur nova gratia neque augetur per sacramentum eucharistiae sine actu liberi arbitrii disponente ad susceptionem vel augmentum. Et pro­ bat ex doctrina divi Thomae dicentis: “non contingit esse infusionem gratiae sine actuali motu liberi arbitrii in Deum et in peccatum”. Et hanc doctrinam nos quidem amplectimur, sed intelligimus quando ali­ quis peccavit mortaliter. Tunc enim necesse est ut moveatur in Deum cum detestatione peccati ut justificetur recipiendo sacramentum eucha­ ristiae. Quod si non fuit vera contritio, sed attritio reputata contritione et sine copia confessoris, tunc justificabitur ex opere operato sumpto sacramento eucharistiae, ut docet divus Thomas supra, q. 80, a. 4 ad 5 argumentum. Igitur ad argumentum in forma negatur antecedens. Et notandum est quod non requiritur ad recipiendam gratiam sacramenti quod tem­ pore sumptionis habeat homo talem motum in Deum et in peccatum; sed sufficit quod antea habuerit praedictam detestationem peccati cum intentione accedendi ad sacramentum. Notandum denique in hoc articulo quod Soto ubi supra disputat an peccata venialia cum quibus justus moritur remittantur in purgatorio. Sed de hoc jam diximus art. praecedenti ad secundum argumentum Durandi. · QUAEST. LXXXVII, ART. 3 603 ARTICULUS TERTIUS Utrum peccata venialia remittantur per aspersionem aquae • benedictae, et episcopalem benedictionem et alia hujusmodi 1. — Prima conclusio: Triplici ratione aliquid potest causare remissionem venialium: primo inquantum in eo infunditur gratia, ut in receptione omnium sacramentorum ; secundo inquantum illud est cum aliquo motu detestationis peccatorum, ut confessio generalis, tunsio pe­ ctoris, oratio dominica ; tertio inquantum est cum aliquo motu in ipsum Deum et res divinas, v. gr. benedictio episcopi, aspersio aquae benedictae, unctio aliqua sacramentalis, oratio in ecclesia consecrata. Secunda conclusio, ad primum argumentum : Omnia ista causant remissionem venialium inquantum inclinant ad poenitentiae motum explicite vel implicite. Tertia conclusio, ad secundum : Impediri potest remissio venialis peccati quando mens actualiter inhaeret aliquibus. Quarta conclusio, ad tertium argumentum: Per omnia praedicta remittuntur peccata venialia quantum ad culpam, non autem sem­ per quantum ad reatum poenae, qui tamen tollitur per praedicta secundum modum fervoris in Deum. 2. — Est dubium quomodo praedicta remedia concurrant ad venialium remissionem. De qua re est prima opinio asserentium quod solum prosunt ad remis­ sionem poenae debitae peccato veniali, quia putant culpam ipsam displi­ centia formali vel virtuali dumtaxat remitti, ut videtur dixisse di­ vus Thomas art. praecedenti. Verumtamen contra hanc opinionem faciunt verba Alexandri primi, qui fuit sextus a beato Petro, in epistola prima, quae habetur tomo primo Conciliorum, et refertur de consecratio­ ne d. 2, e. Aquam, ubi dicitur aquam in sale conspersam et divinis preci­ bus consecratam habere virtutem sanctificandi homines et purificandi corda. Sed sanctificare et purificare corda plus est quam poenam dimit­ tere. Ergo habet virtutem remittendi peccata venialia quantum ad cul­ pas saltim. Item si hujusmodi caeremoniae essent tantum accommodatae et institutae pro poenis dimittendis, non est quare potius dicantur insti­ tui pro venialibus quam pro mortalibus. Essent enim quasi quaedam in­ dulgentiae quae se extendunt ad poenas dimittendas debitas in purgato­ rio, sive pro venialibus, sive mortalibus. 3. — Secunda sententia est magistrorum nostri temporis Victoriae, Soto, Cano, asserentium praedicta remedia ex opere operato remittere ipsam culpam et aliquam poenam temporalem, quam quidem virtutem 604 DOMINICUS BANEZ habent ex institutione Ecclesiae. Fundamentum hujus sententiae desu­ mitur ex illo Joan. 20 (v. 23) : Quorum remiseritis peccata etc., unde constat quod Ecclesia habet potestatem a Christo remittendi omnia peccata. Verumtamen diversimode accepit hanc potestatem respectu remissionis mortalium et venialium. Etenim mortalia, quia requirunt infusionem gratiae ad sui remissionem, non potest Ecclesia remittere sine sacramento a Christo Domino determinato ad hujusmodi effe­ ctum. At vero venialia, quia sine infusione gratiae possunt remitti, non opus est ut Ecclesia utatur sacramento ad illorum remissio­ nem, sed sufficit quod Ecclesia instituat quaedam sacramentalia quae ex ipso opere remittant culpas veniales sine infusione gratiae. Ex quo inferunt quod ex parte recipientis non requiritur poenitentia formalis vel virtualis tam exacta sicut sine sacramentalibus, sed satis est quod homo non ponat obicem inhaerendo actualiter alicui peccato, dummodo velit subjici istis remediis in remissionem venialium peccatorum. 4. — Nihilominus sententia divi Thomae judicio nostro distincta est. Nam art. praecedenti expresse ait, peccata venialia non remitti sine poe­ nitentia formali vel virtuali. Et in hoc art. tertio ad 1 idipsum refert et in solutione ad 3 dicit quod praedicta remedia excitant fervorem in Deum. 5. — Pro intelligentia hujus difficultatis nota quod haec excitatio motus poenitentiae actualis vel virtualis vel fervoris caritatis in Deum dupliciter fieri potest. Uno modo ex consideratione rationis ejus qui recipit haec remedia. Alio modo ex ipsamet receptione remedii potest excitari affectus quadam divina virtute ad poenitentiam formalem vel virtualem. Nostra igitur sententia est, quam existimamus esse sententiam divi Thomae, quod hoc secundo modo praedicta remedia attingunt ad remis­ sionem venialium, quatenus efficiunt illum motum propter auxilium pe­ culiare Dei quod adest illis remediis ex institutione Ecclesiae, quae Spi­ ritu Sancto regitur in instituendis hujus remediis. Et quemadmodum haec remedia sunt instrumenta ad reprimendam vim daemonis, ita etiam ad affectum hujusmodi excitandum concurrunt instrumentaliter. Est igitur differentia inter hanc opinionem et praecedentem, quod illa asse­ rit haec remedia recepta attingere immediate ad remissionem culpae ve­ nialis sine infusione gratiae et sine motu gratiae causato ex susceptione remedii; nos autem ponimus motum excitatum in voluntate in rece­ ptione sacramentali, et dicimus quod non sufficit velle recipere ipsa sa­ cramentalia. Et profecto si ipsa voluntas sufficeret ex parte hominis, sequeretur quod remitterentur peccata venialia dormienti et omnino nihil consideranti, dummodo semel habuerit voluntatem recipiendi haec QUAEST. LXXXVII, ART. 4 605 sacramentalia. Patet sequela, quia ille talis non ponit obicem per actua­ lem inhaesionem alicui peccato. Nostra sententia est Alexandri Halensis 4 p., q. 65, memb. 3, a. 3,. et Richardi in 4, d. 16, a. 5 ad 2, et Silvestri in verbo Aqua benedicta, et est communis sententia; et tenet eam expresse divus Thomas, ut mox explicabimus, in q. 7 De malo, a. 12. Verum est tamen quod solum reme­ diis sacramentalibus tribuit illam virtutem remittendi venialia, non solum per modum considerationis ipsius rationis, sed per motionem divi­ nam specialem quae adest illis remediis. Ceteris autem remediis, tunsioni pectoris et eleemosynae et orationi dominicae [non tribuit talem virtutem], sed solum illum modum qui est ex consideratione rationis, inquantum homo, ut illa vere faciat et ut facienda sunt, excitat in se motum aliquem poenitentiae formalis vel virtualis. Et ratio hujus est quia haec remedia non sunt instituta ab Ecclesia neque sanctificata ad illum finem. Nihilominus de oratione do­ minica pie credi potest quod utroque modo habet virtutem remittendi venialia, propterea quod instituta est a Christo Domino ut peteremus remissionem peccatorum, sicut et nos dimittimus etc. ; et ab omnibus sanctis receptissima est illa oratio tamquam peculiare remedium pro venialibus remittendis. 6. — Denique advertendum est quod haec remedia quibus Ecclesia utitur magis constant ex traditione ipsius Ecclesiae quam ratione aut scripturae testimoniis. Sed tamen apud sanctos et etiam pontifices aliqua mentio fit de hujusmodi remediis. Vide Augustinum in Enchiridione, cap. 71. et lib. 21 D,e civitate Dei, cap. 27. et in epist. 108 et lib. De poenitentiae medicina. Vide in Decreto, d. 1, c. Tres sunt et d. 3, c. De quotidianis. Solent autem numerari sex remedia pro venialibus quae hoc versiculo continentur : Orans, tinctus, edens, confessus, dans, benedicens, scilicet oratio do­ minica, aspersio aquae benedictae, ad quam possumus reducere omnes unctiones sacramentales ; item manducatio eucharistiae et confessio gene­ ralis et tunsio pectoris vel dans eleemosynam, et denique benedictio episcopalis. De quibus vide Palude in 4, d. 16, q. 1, conci. 4. ARTICULUS QUARTUS Utrum veniale peccatum possit remitti sine mortali 1. — Conclusio est negativa. Et ratio, quod remissio culpae non fit nisi per virtutem gratiae, juxta illud ad Rom. 4 (w. 6-7) : Sicut et David dicit, beatitudinem hominis cui Deus accepto fert justitiam sine operv- 606 DOMINICUS BANEZ bus: beati quorum remissae sunt iniquitates. Quem locum Glossa exponit etiam de remissione venialium, videlicet, quod homo cui remittuntur peccata venialia beatus est, id est in gratia est. Non autem quod requi­ ratur infusio gratiae ad remissionem venialium, ut explicat divus Tho­ mas ad secundum argumentum, sed requiritur aliquis gratiae actus, id est qui radicetur in gratia. 2. — Durandus in 4, d. 16, a. 2 recitat sententiam divi Thomae et aliam contrariam, et ait quod sententia divi Thomae est communior, sed contraria est probabilior. Cujus prima ratio est, quoniam veniale peccatum de se non tollit gratiam neque illi contrariatur : ergo ad re­ missionem ejus non requiritur gratia, sed solum requiritur reordinatio voluntatis per debitam displicentiam ejus quod indebite placuit. Et confirmatur. Quia poena debita peccato veniali est omnino finita: ergo per poenam finitam poterit homo satisfacere pro veniali etiamsi existât in mortali. Secunda ratio est : nam si peccatum veniale non posset remitti sine mortali, maxime quia requiritur gratia. Sed hoc est falsum. Nam si quis dum pervenit ad usum rationis cum peccato originali, peccet venialiter, et statim moriatur, ille assequetur in alia vita remissionem venialis. Esset enim durissimum quod in aeternum puniretur pro veniali ; et ta­ men non haberet gratiam : ergo non requiritur. Ceterum Durandus exi­ stimat casum propositum non solum esse possibilem, sed etiam frequenter contingere. Multa enim sunt delicta puerorum quae ab omnibus repu­ tantur venialia antequam aliquis judicet eos peccasse mortaliter. Tertia ratio est : nam per opera bona facta extra caritatem meretur aliquis, saltim de congruo, bona temporalia. Sed poena debita peccato veniali temporalis est et quoddam bonum temporale remissio illius. Ergo in peccato mortali existens poterit mereri expiationem talis poenae. Hanc opinionem Gabriel ibidem q. 5 clementiorem existimat. Scotus vero ibidem q. 1 ait quod in peccato mortali potest homo satisfacere pro poena peccati mortalis jam antea remissi, et consequenter debet conce­ dere quod potest satisfacere pro venialibus, cum ipse opinetur quod nihil manet post peccatum nisi reatus poenae. 3. — Nihilominus sententia divi Thomae verissima est ; et magister Soto d. 15, q. 2, a. 4 reputat contrariam esse impiam in Christum. Et probat. Primo quia nullus actus peccatoris, quantumcumque sit moraliter bonus sine mala circumstantia, acceptatur a Deo in bonum spirituale ipsius operantis: ergo non potest acceptari in remissionem culpae ve­ nialis ejus qui est in peccato mortali. Antecedens probat, quia inter nos et Deum nulla, potest esse satisfactio nisi oriatur ex acceptatione Dei; sed Deus non acceptat nisi amicorum opera: ergo nullam satisfactionem admittit existentis in peccato mortali. Respexit enim Deus ad Abel et ad QUAEST. LXXXVII, ART. 4 607 munera ejus. Deinde probatur ex illo Eccli. 34 (v. 23) : Dona iniquorum, non probat ditissimus, neque eorum respicit oblationem, neque in multi­ tudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. Et Prov. 15 (v. 8) : Vota justorum placabilia. Super quem locum divus Gregorius ad Richaredum ait: “Neque -enim apud Deum quid datur, sed a quo datur atten­ ditur. Respexit enim Dominus ad Abel et ad munera ejus” (1). Item divus Augustinus lib. 21 De civitate Dei cap. ultimo, explicans illud, Facite fructus dignos poenitentiae (Lue. 3, 8), inquit, dignas eleemosynas pro peccatis eas esse quae a peccatore ipso incipiunt (2). Alludit enim ad illud: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. 30, 24). Unde colligitur quod qui animae suae non miseretur placens Deo, nihil pro suis pecca­ tis ei dignum potest offerre. Confirmatur ex illo I ad Cor. 13 (v. 3) : Si distribuero omnes facultates ineas in cibos pauperum, .. .caritatem autem nom habuero, nihil mihi pro­ dest. Prodesset autem aliquid, si remitterentur peccata venialia per tales eleemosynas. Ergo. Praeterea Mat. 6 (v. 15) : Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, neque Pater vester caelestis dimittet vobis peccata vestra. Et tamen, secundum opinionem Durandi, dimitterentur peccata venia­ lia ei qui vult vindicari de fratre suo, si faciat unum opus morale bonum. Denique sequeretur ex opinione Durandi quod aliquis infidelis absque merito Christi assequeretur remissionem peccatorum venialium per ali­ quem actum moraliter bonum ex solis viribus elicitum. Consequens vide­ tur esse periculosum in fide quia Christus Dominus non solum est uni­ versalis propitiator pro peccatis mortalibus, sed etiam pro venialibus. Ipse enim est propitiator pro peccatis nostris, non solum autem nostris, sed etiam totius mundi, ut dicitur I Joan. 2. Et propter hanc rationem dicit Soto ubi supra hanc opinionem esse impiam in Christum. Et profecto vix potest hoc argumentum solvi, nisi dicatur quod Chri­ stus meruit etiam bona opera moralia ut fierent quae faciunt infideles. Haec tamen solutio falsissima est, quia ipsamet naturalis ratio sine ali­ quo concursu supernaturali potest aliquos actus bonos moraliter exerce­ re: ergo sicut Christus non meruit naturam rationalem, ita neque tales actus meruit, nisi forte quatenus ordinabuntur in vitae aeternae finem ex fide per caritatem operante. 4. — Ad argumenta Durandi respondetur. Ad primum concedo con­ sequentiam. Tamen illa displicentia formalis vel virtualis debet fundari in gratia. Similiter respondetur ad confirmationem quod poena finita satisfactoria pro peccato veniali debet fundari in gratia. (1) S. Gregorius Magnus, Epist. lib. 9, epist. 122. ML 77, 1053. (2) S. August. De civit. Dei, lib. 21, cap. 27, n. 2. ML 41, 747. 608 DOMINICUS BANEZ Ad secundum argumentum non admittimus casum in via divi Tho­ mae. Sed tamen disputationis gratia admisso casu, negamus quod in alia vita remittetur illud peccatum veniale. Et ratio est quia conjungitur cum originali, in quo est vera aversio a Deo. Ceterum secundum istum modum dicendi semper habet difficultatem quomodo et ubi puniatur illud venia­ le peccatum. Nam ad infernum infimum non descendit nisi qui habet peccatum mortale; ad purgatorium autem non mittuntur nisi qui sal­ vandi sunt ; denique in limbo puerorum non est aliqua passio ab igne corporali, sed solummodo carentia divinae visionis. Et profecto hoc est maximum argumentum convincens quod ille casus est impossibilis secun­ dum legem ordinariam. Nihilominus posset aliquis respondere absque aliquo errore contra fidem, quod illud peccatum veniale punietur in limbo puerorum, non quidem ab igne torquente, sed ab aeterna displicen­ tia intrinsecus mordente. Qui remorsus oritur a synderesi naturali. Ne­ que hoc mirum est, nam et pueros decedentes cum solo peccato originali dicunt aliqui contristandos esse de carentia divinae visionis, ut ait Soto lib. 1 De natura et gratia, cap. 14. Cujus oppositum nobis probabilius multo 'est. Et ratio est quia illi erunt prudentissimi in naturalibus, atque adeo poterunt suspendere, immo suspendent cogitationem contristan­ tem, eo vel maxime quia ipsi non peccaverunt propria voluntate per­ sonali. neque talis cogitatio est alieujus utilitatis, quia non est in illis spes aliqua remedii. Ad tertium argumentum respondetur quod remissio culpae venialis est quoddam bonum spirituale, neque comparabile cum omnibus bonis temporalibus, quorum aliqua possunt cadere sub merito de congruo per aliqua bona moralia facta extra caritatem. Ceterum sicut culpa venialis non remittitur per talia opera, itaque neque reatus poenae temporalis debitae peccato veniali remittetur per talia opera. QUAESTIO OCTOGESIMAOCTAVA De reditu peccatorum post poenitentiam dimissorum ARTICULUS PRIMUS Utrum peccata dimissa redeant per sequens peccatum 1. — Prima conclusio: Ex parte conversionis non redeunt hu­ jusmodi peccata. Secunda conclusio: Ex parte aversionis, quantum ad hoc quod homo privatur gratia et fit reus aeternae poenae sicut et prius erat, redeunt peccata dimissa. Tertia conclusio: Nullo modo potest esse quod macula et reatus praecedentium peccatorum redeant secundum quod ex talibus actibus causabuntur. Quarta conclusio: Peccata dimissa non redeunt simpliciter, sed secundum quid, inquantum virtualiter in peccato sequenti conti­ nentur. 2. — Hanc quaestionem movet magister in Quarto, d. 22 et indeter­ minatam reliquit. Gratianus autem in Decreto, de poenitentia, d. 4 c. Qui recedit, ait partem affirmativam esse probabiliorem. Neque hoc dicit in sensu secundae conclusionis divi Thomae, sed in sensu tertiae conclu­ sionis, secundum quem divus Thomas negative respondet. Pro parte negativa arguitur. Primo ex auctoritate Gratiani loco citato. 3. — Secundo arguitur. Opera bona per sequens peccatum mortificata redeunt per poenitentiam: ergo similiter mala opera dimissa per gratiam et poenitentiam redeunt quantum ad demeritum per sequens peccatum. Antecedens patet ex quaest. sequenti. Consequentia vero probatur. Quia eodem modo vel proportionabiliter se habent mala opera respectu reatus poenae, sicut bona opera respectu praemii. Ergo si ista reviviscunt per poenitentiam, alia etiam redeunt per sequens peccatum. 610 DOMINICUS BANEZ Confirmatur. Nam pari modo dicitur Ezech. 18 quod, sicut non recor­ datur Dominus iniquitatum hominis per poenitentiam, ita dicitur quod omnes justitiae justi, si postea peccaverit, oblivioni tradentur. Ergo poe­ nitentia praeterita reputabitur coram Domino ac si non fuerit, quando homo iterum peccat, ac per consequens redit totus reatus et macula prae­ cedentium peccatorum. 4. — Tertio arguitur. Peccata praeterita redeunt inquantum conti­ nentur in peccato sequenti, ut dicit divus Thomas in quarta conclusione. Sed ingratitudo peccati sequentis est tanta macula quanta fuit gravitas praecedentium peccatorum. Ergo saltim quantum ad quantitatem gra­ vitatis malitiae et reatus poenae perinde est ac si redirent omnia pecca­ ta praeterita. Probatur minor. Quia tanta est ingratitudo quantum fuit beneficium remissionis peccatorum; et ipsum beneficium tantum est quanta fuit gravitas dimissorum peccatorum : ergo de primo ad ultimum illa ingratitudo peccati sequentis tanta est quanta fuerat malitia, dimis­ sorum peccatorum; nam quae sunt aequalia uni tertio sunt aequalia inter se. 5. — Ad hoc dubium Durandus in d. 22, q. 1, ut respondeat, notat quod dupliciter potest intelligi peccata redire : uno modo secundum se ; alio modo secundum poenam eis debitam. Ponit ergo tres conclusiones: Prima conclusio est : quod peccata praeterita secundum se non pos­ sunt redire, etiamsi nunquam fuissent dimissa. Ratio est quia idem actus numero non potest per hominem reparari, sive bonus, sive malus sit. At vero per Deum malus actus reparari non potest, alias Deus esset causa peccati. Secunda conclusio Durandi est: Per sequentem culpam redeunt omnia peccata prius dimissa quoad poenam damni eis debita. Et ratio est quia poena damni consistit in sola carentia gratiae et gloriae, quae carentia aequalis effectus est unius peccati sicut et omnium. Tertia conclusio : Peccata dimissa non redeunt quantum ad poenam sensus, nisi secundum quid. Explicat Durandus, quia homo non [est] debitor tantae poenae per peccatum sequens, sicut prius fuerat per illa peccata quae fuerunt remissa. Nihilominus est debitor alicujus poe­ nae aliquanto majoris propter ingratitudinem, quae est circumstantia peccati sequentis, quae circumstantia non adesset si priora peccata non fuissent dimissa. Item etiam explicat ista conclusio, quia culpa in quam aliquis incidit post poenitentiam saepe contingit quod sit multo minor quam fuerunt culpae praecedentes, ut v. gr., si sit simplex fornicatio ex passione, et praeterita peccata fuerint adulteria, homicidia, latrocinia. Ceterum peccata praeterita redeunt secundum quid in ipsa ingratitu­ dine, et idcirco poena illius peccati est major aliquanto pro ipso peccato quam fuisset si priora peccata non fuissent dimissa. QUAEST. LXXXVIII, ART. 1 611 6. — Haec doctrina Durandi nobis verissima videtur, et conformis et explicativa doctrinae divi Thomae, quamvis prima illa divisio videatur insufficiens. Nam potest aliquis signare tertium membrum, videlicet quod possunt intelligi peccata redire quantum ad maculas prout consequuntur ex ipsis peccatis, sicut divus Thomas insinuat in art. 2. Nam profecto de ipso actu peccati secundum se nulla erat difficultas, sicut neque de actu, virtutis. Ergo nunquam reparatur idem numero postquam transivit. De hac igitur macula propter quam homo est reus tantae poenae aeternae, fuit tertia conclusio divi Thomae, quod nullo modo potest esse quod macula et reatus praecedentium peccatorum dimissorum redeant secun­ dum quod ex talibus actibus causabantur. Potest etiam probari illa tertia conclusio divi Thomae ex prima conclusione Durandi. Quia cum illa macuia fuerit semel ablata per gratiam, non potest eadem causari, nisi ab eisdem actibus peccatorum praeteritorum. Sed ipsi actus non possunt redire. Ergo neque macula. Confirmatur, quia repugnat Deo quod sit causa per se illius maculae et reatus poenae debitae peccato : ergo nulla ratione macula et reatus dimissorum peccatorum redire possunt. Praeterea probatur ex illo ad Rom. 11 (v. 29) : Sine poenitentia sunt dona .et vocatio Dei. Sed peccata praeterita fuerunt jam dimissa per donum Dei et gratia ipsius. Ergo quatenus fuerunt remissa redire non possunt, alias Deum poeniteret de condonatione facta. Item probatur ex illo Nahum 1 (v. 9) : Non consurget bis tribulatio, id quod septuaginta interpretati sunt : v.erumtamen non puniet Deus bis in idipsum. Est igi­ tur argumentum: Peccata praeterita fuerunt jam semel sufficienter per poenitentiam punita et vindicata : ergo non sunt iterum punienda. Et denique rationes divi Thomae in articulo videntur nobis esse de­ monstrationes theologicae ex principiis fidei procedentes, scilicet ex illo principio, opus Dei per opus hominis irritari non potest. Item ex illo, quod gratia et sacramenta gratiae sunt sufficiens causa remissionis pec­ catorum. Et idcirco censemus erroneam esse sententiam quae negat Deum vere remittere peccata poenitenti, si postea peccaturus est secun­ dum divinam praescientiam, quia praescit se pro illis aeternaliter puni­ turum. Sed ajunt quod Deus solum remittit peccata secundum praesen­ tem justitiam, quatenus per gratiam facit hominem praesentialiter ju­ stum. Haec inquam sententia erronea est, quia ex illa per evidentem consequentiam sequitur iste error, quod absolute loquendo non fieret remissio peccatorum per gratiam et sacramenta gratiae, sed cum quadam conditione pendente de futuro, scilicet si iterum homo non peccaverit. Unde rursus sequeretur quod ipsa gratia et gratiae sacramenta non essent sufficiens causa remissionis peccatorum, quod est erroneum, ut ait divus Thomas. Vide divum Bonaventuram in 4, d. 22, q. 1, a. 1 ubi 612 DOMINICUS BANEZ tenet sententiam divi Thomae, et probat optimis rationibus, et est com­ munis sententia et omnino tenenda. 7. — Ad argumenta in oppositum respondetur quod Gratianus fal­ sus est, si putavit dimissa peccata redire quantum ad maculam et rea­ tum poenae secundum quod ex illis peccatis causabantur. Neque bene intellexit Augustini et aliorum testimonia quae citat ; etenim omnia sunt explicanda juxta secundam et quartam conclusionem divi Thomae. Et fortassis ipse Gratianus ita intellexit et putavit hoc sufficere, ut simpli­ citer loquendo dicerentur peccata dimissa redire, scilicet et quantum ad aversionem a Deo, et quatenus continentur in ingratitudine praesen­ tis peccati. Sed nos dicimus cum divo Thoma, et secure loquimur, quod hoc non est redire simpliciter, sed secundum quid. 8. — Ad secundum argumentum nego consequentiam, quia bona ope­ ra quae in Deo sunt facta non possunt irritari per opus hominis. Et quamvis dicantur manere mortificata per sequens peccatum, quatenus non perducent hominem in vitam aeternam, si moriatur in illo peccato, nihilominus facta poenitentia statim reviviscunt. Non quod fuerint mortua, sed quatenus recuperant, ablato per poenitentiam impedimento, efficaciam perducendi eum qui illa fecit in vitam aeternam. Ceterum mala opera omnino sunt destructa per omnipotentiam gratiae Dei, et idcirco nunquam facient hominem reum aeternae poenae, quantumlibet postea peccet. Et ad probationem consequentiae respondetur quod mala opera ita se habent respectu poenae, sicut bona respectu praemii quando utraque manent. Sed tamen mala opera semel destructa per gratiam non se habent sicut bona opera mortificata, quae semper manent in accepta­ tione Dei. Et idcirco possunt bona opera redire quantum ad rationem meriti vitae aeternae; mala autem non possunt redire, quia omnino remissa sunt et destructa per gratiam. Ad confirmationem respondetur quod poenitentia praeterita venit in oblivionem apud Deum per sequens peccatum quantum ad hoc quod impedit illa poenitentia aversionem a Deo quae per sequens peccatum causatur, non autem quantum ad hoc quod destruxerit peccata commissa ante poenitentiam, quorum reatus nunquam potest redire absolute lo­ quendo. 9. — Ad tertium argumentum nego minorem. Ad probationem re­ spondetur quod ingratitudo non dicitur absolute esse tanta quantum est beneficium, sed proportiona.biliter comparando unam ingratitudinem ad aliam. Est enim alia ingratitudo gravior alia, quatenus ceteris paribus est contra majus beneficium. Nunquam tamen ingratitudo est tanta absolute quantum est beneficium Dei. Et per hoc intelligitur doctrina solutionis ad quartum divi Thomae et quartae conclusionis, et ratio illius QUAEST. LXXXVHI, ART. 1 613 ubi ait, quod “multo magis contemnitur Dei bonitas, si post remissum peccatum secundo iteretur”. Est enim hoc intelligendum ceteris paribus ; v. gr., si quis post dimissum peccatum furti committat aliud furtum simile, tunc secundum erit gravius peccatum propter ingratitudinem. Verumtamen si prius peccatum fuerat homicidium et post remissionem ejus furetur homo, non sequitur quod furtum sit gravius peccatum quam homicidium, quamvis habeat circumstantiam ingratitudinis aggravantem aliquo modo. Ratio est quia prius peccatum sit majus simpliciter ex objecto. 10. — Dubium aliud movet Soto d. 16, q. 1, a. 1 circa secundam con­ clusionem divi Thomae: an poena damni sit aequalis in omnibus dam­ natis. Et refert sententiam Durandi ubi supra et Capreoli d. 22 tenen­ tium partem affirmativam. Ipse tamen arbitratur partem negativam esse probabiliorem. Et probat ex doctrina divi Thomae, secundum quam aversio et macula non consistunt in indivisibili, ut colligitur ex tertia conclusione hujus articuli. Est enim aliquis magis aversus quam alius et magis maculatus, quatenus ex pluribus vel gravioribus peccati con­ versionibus consequitur aversio et macula. Cum igitur poena damni se­ quatur aversionem et maculam, sequitur quod ipsa poena damni non consistat in indivisibili. Probatur secundo et explicatur haec sententia. Quia quidam damnati in inferno magis dolent quam alii. Non solum quia magis torquentur ab igne, sed quia carent etiam divina visione, est major afflictio quibusdam eo quod propter maculam culpae amiserunt illam. Ergo non consistit in indivisibili poena damni. Haec sententia aliquando nobis placuit, sed tamen, re bene inspecta, falsa videtur. Nam divus Thomas 1. 2, q. 88, a. 4, ait vermem conscientiae damnatorum pertinere ad poenam sensus. Ex quo sic argumentor : tota ratio quare damnati quidam magis affliguntur ex consideratione priva­ tionis gratiae et beatitudinis ea est propter vermem conscientiae, in qua cognoscunt propter suam majorem culpam amisisse beatitudinem. Ergo haec inaequalitas poenae non pertinet per se et formaliter ad poenam damni, quae est privatio, sed pertinet ad poenam sensus, quae est ver­ mis conscientiae vehementius remordentis quanto ex majori culpa amise­ runt beatitudinem. Ceterum quasi materialiter bene potest ista afflictio major [pertinere] ad poenam damni. Confirmatur. Quia sola poena damni qualis est in illis qui propter solum originale damnati sunt, nullius tristitiae causa est, ut ipsemet Soto concedit ubi supra : ergo in adultis non erit poena damni formale objectum majoris afflictionis. Et per hoc patet ad secundum argumentum Soto. s* 614 DOMINICUS BANEZ Ad primum vero respondetur quod, quamvis aversio et macula sint inaequales in damnatis, non sequitur quod poena damni formaliter sit inaequalis, eo quod non causatur formaliter ex majori vel minori aver­ sione aut macula, sed causatur ex aversione et macula, quatenus praecise important privationem gratiae debitae inesse; quae privatio aequalis est omnibus damnatis et communis etiam his qui propter solum originale damnati sunt. ARTICULUS SECUNDUS Utrum peccata dimissa redeant per ingratitudinem quae specialiter est secundum quatuor genera peccatorum Prima conclusio est affirmativa. Ratio est quia per illa quatuor praedicta peccat homo contra formam beneficii praestiti, et non solum contra beneficium. Secunda conclusio, ad primum argumentum : Hoc non dicitur spe­ cialiter de illis quatuor peccatis quia sint ceteris graviora, sed quia directius opponuntur beneficio remissionis peccatorum. Nota circa solutionem ad tertium argumentum, quomodo sit magis ingratus qui peccat post remissum peccatum quam qui peccat post inno­ centiam. Sed tamen non semper gravius peccat. Et ratio est quia pecca­ tum ingratitudinis attenditur formaliter secundum quod fit contra be­ neficium gratis datum. Et quia major gratia fit peccatori dum remitti­ tur ei peccatum quam dum confertur gratia ei qui non peccavit, ideo ille habet majorem rationem ingrati quando peccat post dimissum pec­ catum, quam cum peccat ante dimissum peccatum. ARTICULUS TERTIUS Utrum per ingratitudinem peccati sequentis resurgat tantus reatus quantus fuerat peccatorum prius dimissorum Conclusio: Non semper necesse est quod quantus fuit reatus peccatorum prius dimissorum tantus sit peccati sequentis. Ratio est quia reatus praecedentium peccatorum solum redit inquantum con­ sequitur actum sequentis peccati ; quod quidem potest esse minus grave, interdum magis grave, aut etiam aequaliter grave sicut fuerunt omnia praecedentia peccata. Doctrina hujus articuli patet ex dictis art. primo. QUAEST. LXXXVIII, ΔΗΤ. 4 615 ARTICULUS QUARTUS Utrum ingratitudo ratione cujus sequens peccatum facit redire peccata prius dimissa, sit speciale peccatum Prima conclusio: Si aliquis in contemptum Dei et suscepti bene­ ficii aliquod peccatum committat, illud peccatum trahitur ad spe­ ciem ingratitudinis, et sic est speciale peccatum, Secunda conclusio: Si aliquis intendens aliquod peccatum com­ mittere, v. gr. homicidium, non retrahatur a peccato propter hoc quod pertinet ad Dei contemptum, non erit ingratitudo speciale peccatum, sed est circumstantia quaedam quae invenitur in omni peccato et trahitur ad speciem ipsius peccati Ex doctrina hujus articuli facile solvitur dubium illud, utrum sit de necessitate et integritate confessionis confiteri ingratitudinem quae est in peccato commisso post dimissa peccata praecedentia. Ad quod respondetur et sit prima conclusio: Zn casu primae conclu­ sionis divi Thomae manifestum est quod tenetur homo confiteri ingrati­ tudinem. Ratio est quia est speciale peccatum ex objecto speciali, et mortale ex genere suo. Sed in casu secundae conclusionis Scotus d. 22, q. 1, a. 1 ait quod recidivus debet in confessione explicare ingratitudinem ipsius peccati, confitendo omnia peccata dimissa tamquam circumstan­ tias aggravantes, non quidem sigillatim explicando omnia, sed dicendo quod de multis et magnis peccatis alias poenituit et confessus est. Magi­ ster Soto ubi supra art. 4 negat esse necessariam talem explicationem, si aliquis semel aut iterum recidat. Sed tamen ait quod, si quis saepe et saepissime obtinuit remissionem peccatorum, tunc licet ingratitudo non sit speciale peccatum, est tamen circumstantia necessario confitenda. Nos tamen ponimus secundam conclusionem: Nunquam talem cir­ cumstantiam esse necessario confitendam. Et probatur ex ratione divi Thomae in art., quia illa est circumstantia communis et generica omni peccato, quamvis differat secundum magis et minus; quemadmodum inobedientia quae non est per se intenta, communis est omni peccato, quamvis possit differre secundum magis et minus, non idcirco confitenda est necessario. Nobiscum sentit Cajetanus, ut colligitur ex commentario super istum art. et in Summa in verbo Ingratitudo. Nihilominus sit tertia conclusio: Si tempore quo tenebatur aliquis gratias agere pro receptis beneficiis, peccat peccatum alterius speciei, v. gr., fornicationem, tenetur confiteri circumstantiam illam temporis, quia tunc erat speciale praeceptum agendi gratias Deo. Verumtamen quia hujusmodi tempus determinatum in quo tenetur homo gratias 616 DOMINICUS BANEZ agere Deo vix potest designari, ita ut impediatur per aliquod peccatum, idcirco non sit scrupulosus in hac conclusione, si aliquis non confiteatur illam circumstantiam. Ultima conclusio: Necessarium est confiteri consuetudinem peccan­ di, si non colligitur ex ipsa confessione praesenti. Ratio [est] non qui­ dem ex parte ingratitudinis, sed ut confessarius commodius possit adhi­ bere remedium in posterum. Non enim est solum judex praeteritorum peccatorum, sed etiam medicus, qui debet adhibere medicinam praeservativam in posterum. Manifestum est autem quod aliter oportet mederi morbis qui per modum habitus inhaerent, et aliter eis qui per modum dispositionis transeuntis accidunt. Sed contra secundam conclusionem est argumentum. Quando aliquis committit offensam notabilem contra hominem benefactorem,, debet explicare in confessione circumstantiam illam benefactoris, etiamsi non mutet speciem, ut notat Cajetanus ubi supra. Ergo pari ratione et multo majori debet homo explicare in confessione circumstantiam singularium et magnorum beneficiorum quae recepit de manu Dei, ut intelligatur gra­ vitas peccati quae consurgit ex circumstantia ejus in quem peccavit. Respondetur nihilominus nego consequentiam, quia in eo quod aliquis offendit hominem non intelligitur quod offendit benefactorem. At vero cum omnis Christianus confitetur se peccasse contra Deum, plane intelli­ gitur peccasse contra summum benefactorem, scilicet creatorem et salva­ torem. Quae beneficia communia omnibus Christianis usque adeo magna sunt, ut per illa sufficientissime explicetur gravitas illius circumstan­ tiae, quod peccaverit homo contra benefactorem eximium. Nam etiam in peccato quod committitur contra hominem benefactorem, nemo dicit quod tenemur singula beneficia enarrare in confessione quae recepimus, sed sufficiet confiteri quod peccatum fuit contra magnum benefactorem. Praeterea magis explicatur nostra secunda conclusio, quia si ratio confitendi talem circumstantiam est magnitudo particularium beneficio­ rum, sequeretur quod homo qui post triginta annos a baptismo commisit tantum unum mortale peccatum, teneretur explicare illam circumstan­ tiam, scilicet quod per triginta annos non habuerit conscientiam peccati mortalis. Probatur sequela, quia illud fuit maximum et particulare beneficium. Et tamen nemo existimavit necessarium esse explicare talem circumstantiam. QUAESTIO OCTOGESIMANONA De recuperatione virtutum per poenitentiam ARTICULUS PRIMUS Utrum per poenitentiam virtutes restituantur Prima conclusio est affirmativa. Et ratio est quia per poenitentiam infunditur gratia ; sed ex gratia omnes virtutes consequuntur, sicut ab essentia animae dimanant omnes potentiae. Secunda conclusio, ad primum argumentum: Non oportet quod poenitentia secundum quod est virtus sit causa omnium aliarum virtutum; sed habitus poenitentiae simul cum habitibus aliarum virtutum per sacramentum poenitentiae causantur. Prima conclusio divi Thomae communis est et certa et tam certa sicut certum est virtutes esse infusas. Sed circa secundam conclusionem breviter notandum est quomodo simpliciter loquendo, poenitentia inquantum est virtus est magis gratiae effectus quam causa, eo quod dimanat ab illa veluti a causa, efficienti per simplicem emanationem. Nihilominus negari non potest quin in alio genere causae, scilicet materialis, ipse actus poenitentiae primus habeat se ut disponens ad gratiam, ut divus Thomas explicat in solutione ad se­ cundum. Cajetanus vero advertit circa istam solutionem ad secundum, quod contritio asseritur a divo Thoma ultima dispositio ad gratiam, secundum quod consideratur ut nuda contritio, id est secundum quod consideratur non ut informata caritate. Sed de hoc satis diximus, quod ipsamet caritas in actu est dispositio ad gratiam. Nam etiamsi divus Tho­ mas dicat in solutione ad secundum, quod “alii actus sequentes actum poenitentiae procedunt jam ex gratia et virtutibus, non excludit quod etiam sint alii actus in puncto justificationis dispositivos ad gratiam. Sed tatum vult docere quod, ut considerantur illi actus ut perfecti, conse­ quuntur gratiam, sicut et ipsa contritio ut perfecta jam et in actu secun­ 618 DOMINICUS BANEZ do procedit a gratia imperante caritate. Nam et divus Thomas supra, q. 86, a. 6 ad 2 dixit quod remissio culpae non ponitur effectus solum poenitentiae virtutis sed principalius fidei et caritatis. Ergo in eodem genere causae, scilicet materialis, ipsa infusio gratiae est effectus cari­ tatis et poenitentiae. ARTICULUS SECUNDUS Utrum post poenitentiam resurgat homo in aequali virtute Conclusio est: Poenitens quandoque resurgit in majori gratia, quandoque in aequali, quandoque in minori. Ratio est diversa dispo­ sitio ex parte liberi arbitrii per quam movetur homo ad justificationem, quae dispositio aliquando est major quam antea fuerat, aliquando aequa­ lis, aliquando minor. Circa hos duos articulos et sequentes observandum est distinctam esse quaestionem, utrum merita reviviscant per poenitentiam, et utrum resur­ gat homo in aequali gratia et virtute. Haec enim secunda quaerit de ipsis habitibus gratiae et virtutum secundum intensionem, illa vero in­ quirit de vita et valore meritorum in ordine ad praemium, de qua in -art. 5. Sed quia vix potest una quaestio sine altera dissolvi, simul tra­ ctabuntur articulo quinto. ARTICULUS TERTIUS Utrum per poenitentiam restituatur homo in pristinam dignitatem Prima conclusio: Homo per poenitentiam restituitur in princi­ palem dignitatem, scilicet ut computetur inter filios Dei. Secunda conclusio: Dignitatem secundariam, scilicet innocen­ tiam, non recuperat, sed potest aliquid majus adquirere. Tertia: Homo per peccatum amittit dignitatem ecclesiasticam quantum ad hoc quod redditur indignus ad illius executionem. Quarta conclusio: Ad hanc dignitatem ecclesiasticam saepe non restituitur homo secundum jura multis de causis. Primo, quia non poenitet; secundo quia negligenter facit poenitentiam; tertio, si commissit peccatum quod habuit irregularitatem. Circa tertiam conclusionem nota quod in concilio Constantiense, sess. 8 et 13 condemnatus est error Wiclet, quod propter quodcumque peccatum perditur dignitas et officium quodcumque, de quo vide Soto. QUAEST. LXXXIX, ART. 4-5 619 Item nota quod quarta conclusio non de quovis peccato mortali intelligitur, sed de quibusdam quod refert Silvester in verbo Irregularitas 14 et in verbo Suspensio et in verbo Crimen. Circa ultimam conclusionem est notandum quod, si homicida occultus post poenitentiam occultam utatur officio suo, quia revera incurreret publicam infamiam, vel fame peribit, quia non habet unde alias susten­ tetur, in tali casu non peccat, dummodo habeat propositum quaerendi dispensationem quamprimum poterit. Ratio hujus est quia leges huma­ nae et ecclesiasticae non obligant in hujusmodi casus tanto cum detri­ mento. Verumtamen hujusmodi casus sunt rarissimi et prudenter con­ siderandi a theologis propter reverentiam sacrorum canonum. , ARTICULUS QUARTUS Utrum opera virtutum in caritate facta mortificari possint Conclusio est affirmativa et certa secundum fidem, ut patet Ezech. 18 (v. 24) : Si averterit se justus a justitia sua, ...omnes justitiae ejus oblivioni tradentur. Notandum est in quo consistat ista mortificatio bonorum operum. Non enim consistit in hoc quod illa opera non placeant et non sint digna vitae aeternae, sed consistit in hoc quod impediuntur per peccatum mor­ tale sequens, quod gratiam tollit, ne perducant hominem ad vitam aeter­ nam quam ipsa bona opera merentur. Et hoc maxime observandum est pro sequentibus. ARTICULUS QUINTUS Utrum opera mortificata per peccatum, per poenitentiam reviviscant 1. — Prima conclusio est affirmativa. Ratio est quia opera prius mortificata recuperant per poenitentiam efficaciam perducendi eum qui fecit ea in vitam aeternam, quod est ea reviviscere. Secunda conclusio, ad tertium : Ille qui per poenitentiam resurgit in minori caritate, consequetur quidem praemium essentiale secun­ dum quantitatem caritatis in qua invenitur. Tertia conclusio, ibidem: Ule homo habebit majus gaudium de operibus in prima caritate factis, quam de operibus in secunda factis, quod pertinet ad praemium accidentale. 620 DOMINICUS BANEZ 2.— Dubitatur primo an prima conclusio sit certa secundum fidem. Respondetur ex doctrina divi Thomae quod est temerarium et quasi erroneum negare quod opera bona mortificata reviviscant per poenitentiam. Et quidem quod sit temerarium et errori proximum abunde satis probabimus. Primum argumentum est communis sententia theologorum in 4, d. 22. Omnes enim affirmant quod merita reviviscunt, quamvis circa modum reviviscendi differant. Eamdem sententiam tenet Halensis 4 p., q. 57, memb. 5 et 6, et Gratianus in d. 4 de poenitentia ca. Intermittentes. Et divus Augustinus epist. 54 sic ait : Deus non minus tribuit poenitentibus quam ante tribuerat munera vitae et salutis. Et in lib. De vera et falsa poenitentia, et habetur de poenitentia d. 3, ca. Pium: “Pium est credere, et nostra fides hoc expostulat, ut cum gratia Christi destruxerit mala priora in homine, etiam remuneret bona” (1). Item divus Hieronymus super illud ad Gal. 3 (v. 4) : Tanta passi est si-ne causa? Si tamen sine causa, inquit: “quicumque ob fidem Christi laboraverit et postea lapsus fuerit in peccato, sicut priora, sine causa dicitur passus fuisse dum peccat, sic rursus dicitur non perdere ea si ad antiquum studium revertatur” (2). Et nota quod dicit, “ad antiquum studium rever­ tatur”. Item Chrysostomus super eumdem locum ait quod “non frustra laboravit peccator, si revocet animum et agat poenitentiam” (3). Et est communis expositio doctorum in illum locum. Sic explicat Athanasius, Theophylactus, Anselmus et divus Thomas et Carthusianus et Glossa interlinearis. Praeterea super illud ad Heb. 6 (v. 10) : Non enim injustus est Deus ut obliviscatur operis vestri, inquit Anselmus [Laud.] : Ideo de vobis confidimus meliora, quia olim multa operati estis pro quibus, si de malis poenitentiam egeritis, bene faciet vobis Deus. Et Magister Sententiarum ubi supra et Glossa ordinaria interpretantur locum illum de operibus quae per poenitentiam reviviscunt. Et idem videntur insinuare Theophylactus et Athanasius super illum locum. Sed tamen divus Thomas rationem confidentiae quam Apostolus habebat de conversione illorum reducit ad meritum de congruo quod est in operi­ bus factis in caritate, per quae meretur homo secundum quamdam con­ gruentiam ut cum ceciderit resurgat divino auxilio. Praeterea ratione probatur conclusio. Quia illa opera bona quae fue­ runt mortificata comparebunt in finali judicio, juxta illud Eccle. ultimo : Cuncta quae fiunt adducet Deus in judicium, sive bona, sive mala. Sed illa opera bona laudabuntur a Deo. Ergo qui illa fecit recipiet prae­ ii) S. August. Epist. 153, cap. 2, n. 5. ML 33, 655. Ps-August. De vera et falsa poenitentia, cap. XIV. ML 40, 1125. (2) S. Hieronymus, Comment, in epist. ad Galatas, lib. 1, cap. 3. ML 26, 376. (3) S. J. Chrysost. Comment, in epist. ad Galatas, cap. 3, n. 2. MG 61, 650. QUAEST. LXXXIX, ART. 5 621 mium, si est in gratia Dei, quam per poenitentiam adquisivit. Ergo ilia bona opera reviviscunt per poenitentiam. Propter haec argumenta convenienter diximus, temerarium esse valde et errori proximum vel certe erroneum negare primam conclusionem. 3. — Jam vero difficilis quaestio est circa modum secundum quem opera mortificata reviviscunt per poenitentiam. An ita revi­ viscant ut, si homo statim post poenitentiam moriatur, recepturus sit propter merita praeterita tantam et tam essentialem gloriam vel tam intensam visionem Dei sicut si non peccasset. De qua re sunt quatuor opiniones quas satis prolixe refert magister Soto d. 16, q. 2, a. 2, et nos etiam in nostris Commentariis Secunda secundae, q. 24, a. 6, dubio ultimo. 4. — Prima opinio fuit Henrici Gandavensis Quotlib. 5, q. 23, qui tenet universaliter omnes resurgentes a peccato resurgere in gratia aequali, sive ceciderint a magna, sive a parva. Ratio ejus est quia gratia non datur ex nostris operibus, sed a solo Deo, qui a nobis exigit ut non resistamus. Ergo omnibus resurgentibus datur aequalis gratia. Probatur consequentia. Quia non resistentia quae requiritur ex parte nostra ae­ qualis est in omnibus, cum sit pura negatio resistentiae. Cum igitur Deus non sit acceptor personarum, aequalem gratiam tribuit non re­ sistentibus. Confirmatur. Quia si aliquod opus nostrum requireretur, jam gra­ tia penderet ab illo, quod est contra illud ad Rom. 9 (v. 16) : Non est volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. 5. — Nihilominus haec sententia Henrici erronea est et contra fidem. Et probatur ex concilio Tridentino, sess. 6, can. 4. “Si quis dixerit libe­ rum hominis arbitrium a Deo motum et excitatum nihil cooperari assen‘iendo Deo excitanti, ...sed mere passive se habere, anathema sit”. Unde est argumentum. Cooperare et assentire non est mera negatio resistentiae, er poenitentiam simul cum merito poenitentiae. Quapropter opinio Scoti probabilis est. 9. — At vero aliqui thomistae aliter insurgunt contra opinionem Scoti. Est argumentum : Gratia et gloria debent proportionari : ergo non potest contingere quod qui habet minorem gratiam, si moriatur, habeat majorem gloriam. Ad hoc argumentum potest responderi pro sententia Scoti, quod antecedens est verum quantum est ex parte gratiae. Sed tamen in hac vita non semper proportionantur propter dispositionem hominis, qui non resurgit cum tam intensa dispositione cum quanta fecerat priora merita, et ideo non resurgit in tanta gratia. Dicunt autem aliqui quod in alia vita proportionabuntur, et habitualis gratia erit tam intensa et aliqualiter magis quam fuerat gratia ex qua processerunt priora media. Diximus aliqualiter magis, propter meritum poenitentiae quod superadditur. Et haec solutio apud aliquos thomistas nostri tem­ poris debet acceptari, quoniam ipsi, tenentes cum divo Thoma quod quolibet actu meritorio meretur homo augmentum caritatis et gratiae, et quod non quolibet actu meritorio augetur caritas et gratia, dicunt hoc secundum verificatur in hac vita. Tamen in alia vita augebitur habitus caritatis et gratiae secundum proportionem omnium meritorum praece­ dentium in hac vita. Ajunt tamen quod augebitur in alia vita, quia ille homo disponitur secundum proportionem meritorum. Nihilominus magister Victoria in relectione De augmento caritatis ait quod voluntarie asseritur quod post mortem augeatur habitus cari­ tatis et gratiae. Habemus igitur, immo nos ostendimus in relectione nostra De augmento caritatis, quod sententia Scoti est eadem in substan­ tia cum sententia divi Thomae. Vide ibi a pag. 17 usque ad paginam 83. 10. — Tertia opinio est Occam in Quarto sent. q. 8, quem sequitur Gabriel d. 14, q. 3, a. 3, et Almain et Majoris et turba nominalium in d. 22, quod homo semper resurgit per poenitentiam quamlibet, dummodo sit vera, ad majorem gratiam et gloriam, scilicet ad totam illam quae respondebat meritis praecedentibus et cum illis habebat proportionem, et ad aliquid amplius quod respondet contritioni praesenti et disposi­ tioni poenitentis. Pro hac sententia affertur illud Ezech. 18 (w. 21-22) : S i impius egerit poenitentiam, ...omnium iniquitatum ejus amplius non 624 DOMINICUS BANEZ recordabor. At vero si tota gratia et gloria quae respondebat meritis praecedentibus non redditur poenitenti, videretur Deus recordari iniqui­ tatum praecedentium, puniens in hoc peccatorem quod non reparat illum ad tantam gratiam sicut antea. Item Joel. 2 (w. 12, 25). Convertimini ad me, ...et restituam vobis annos quos comedit locusta et bruchus, id est ubertatem meritorum, ut explicat Glossa. Item ratione potest probari haec sententia. Quia merita praecedentia non totaliter dicuntur mortificari, ut bene explicat Durandus d. 14, q. 5,. sed dumtaxat quatenus per peccatum sequens impediuntur ut non pos­ sint efficaciter perducere hominem ad vitam gloriae. Vivificantur autem cum impedimentum mortificans ea amovetur. Immo divus Thomas in art. 4 et 5 docet nihil aliud esse mortificari merita quam esse impedita per peccatum sequens ne perducant hominem in vitam aeternam. Nunc igitur est optimum argumentum. Quando aliquis motus aut forma sequitur ex remotione impedimenti, non commensuratur ille motus aut forma actioni removenti impedimentum. V. gr., motus lapidis deor­ sum qui statim sequitur remoto impedimento, habebit velocitatem secun­ dum proportionem gravitatis suae, et non secundum perfectionem actio­ nis removendi impedimenta. Sive enim fortiter et velociter removeatur impedimenta, sive lente et infirmiter, dummodo removeatur, aequaliter descendit lapis secundum suam gravitatem. Ergo similiter destructa culpa per quamlibet poenitentiam magnam vel parvam, omnia merita praecedentia ita perfecte reviviscunt, sicut antea erant efficacia perdu­ cendi hominem ad tantam gloriam quanta respondebat ipsis meritis factis in majori gratia et caritate. Et hoc est maximum argumentum pro ista sententia, quam etiam nos probabilem reputavimus. 11. — Sed magister Soto ubi supra impugnat hanc opinionem propterea quod ex illa sequeretur quod, si quis vir perfectissimus caderet in plurima et gravissima peccata per triginta annos, et postea parva qua­ dam contritione resurgeret, quod in eodem momento recuperaret totam gratiam antiquam, et esset sanctior quam antea ; et si moreretur statim, videret Deum perfectius quam si ante peccata moreretur. Quod inconve­ niens quibusdam non videtur magnum, sed nobis incredibile videtur. Arguitur secundo. Quia contritio resurgentis non solum est ultima dispositio ad gratia quae tunc confertur, sed etiam ad illam per quam opera mortificata reviviscunt. Ergo sicut gratia nova datur secundum quantitatem illius dispositionis, ita et antiqua debet restitui secundum proportionem praesentis dispositionis. Sed ad hoc argumentum facile potest responderi, quod in conversione peccatoris eadem gratia est, quantumlibet sit minima, per quam justificatur et in qua reviviscunt antiqua merita. Quod autem sit intensior quam fuisset, considerata dumtaxat dispositione praesenti, possunt respondere nominales quod QUAESI. LXXXIX, ART. 5 625 provenit ex antiquis meritis quae ablato impedimento, reviviscunt non solum quantum ad gloriam, ut dicebat Scotus, sed etiam quantum ad habitum gratiae. Itaque secundum hanc opinionem, intensio habitus gra­ tiae non proportionatur dispositioni actuali praesenti, sed meritis prae­ cedentibus simul. At vero quantum hoc sit inconveniens, explicabimus in quinta opinione, quae est divi Thomae. Tertium argumentum Soto est quia experientia constat quod, qui ex multa perfectione ceciderunt, si postea multiplicant peccata, segnio­ res sunt ad resurgendum et ad omnia virtutum officia : ergo non resur­ gunt ad tantam gratiam et caritatem. Sed hoc argumentum potest sol­ vi, si dicatur quod haec experientia fallax est: tum quia fortassis non erant tam perfecti sicut apparebat, sed potius superbi, propter quod permissi sunt a Deo cadere in peccata manifesta; et etiam quia multi ex illis facilius resurgunt quam qui nunquam gustaverunt dulcedinem vitae spiritualis; tum denique quia illa difficultas et pigritia quam experiuntur ex exercitia virtutum potest provenire ex habitibus vitiatis adquisitis; est enim ex minori gratia. 12. — Quarta [opinio] est ejusdem Soto ubi supra, quam accepit a suo magistro Victoria. Et est mirabilis opinio, quae consistit in tribus conclusionibus. Prima conclusio: Quicumque resurgit a peccato qui ante habuit gra­ tiam et merita, semper recipit novum gradum gratiae ratione meritorum praecedentium quae tunc vivificantur. Ratio est quia contritio praesens non solum est dispositio ad gratiam praesentem et novam, sed etiam ad vivificationem meritorum: ergo aliquis gradus gratiae confertur per quem praecedentia merita dicuntur vivificari. Vide Soto d. 16, q. 2. Quod si aliquis interroget quantus erit iste gradus, respondet quod erit tanto major quanto contritio praesens erit major; sed non debet proportionari cum quantitate absoluta contritionis, sed cum quantitate proportionabili respectu praeteritorum meritorum. Ad cujus explicationem sit secunda conclusio: Ille qui summo conatu quem per auxilium Dei habere potest resurgit, praeter gradum gratiae respondentem contritioni, recuperat insuper omnem gratiam a qua ceci­ derat, sive illa fuerit magna, sive parva. Ratio hujus est quia, si contritio praesens est dispositio ad vivificationem meritorum, ergo optima disposi­ tio sufficit ad restitutionem totius gratiae praeteritae. Et confirmatur ex divo Thoma a. 2 ad 2, ubi ait quod “poenitentia quantum est de se, habet virtutem reparandi omnes defectus ad perfectum, et etiam promo­ vendi ad ulteriorem statum” : ergo si contritio est secundum totum co­ natum, reparabit ad perfectum totum damnum praeteritum. Et confir­ matur secundo ex Glossa Levitici 7 : “Aeque placet Deo virtus justorum 626 DOMINICUS BANEZ et poenitentia peccatorum, quae restituit in gradum pristinum David et Petrum” (1), scilicet perfecte poenitentes. Tertia conclusio : Si contritio deficit ab illa summa contritione, tune restituitur antiqua gratia in ea proportione et non tota in qua contritio praesens distat a summa contritione. V. gr., si contritio praesens distat pro medietate a summa contritione, restituetur medietas gratiae deper­ ditae; et si distantia fuerit sub quadrupla, restituetur quarta pars anti­ quae gratiae, et ita consequenter secundum proportionem praesentis contritionis ad summa contritionem, restituetur aliquis gradus gratiae praeteritae. Hanc conclusionem colligit ex secunda conclusione. Quia si per summam poenitentiam tota ruina reparatur, ergo per medietatem poenitentiae medietas ruinae reparabitur. Ex quo colligit quod resurgens a peccato, semper ad aliquem gradum gratiae majorem resurgit quam sit quantitas praesentis contritionis. Quam opinionem veram esse arbi­ tratur, quia consistit in quodam medio inter duo extrema: alterum omnino negantium peccatorem resurgere ad intensiorem gratiam quam ' sit dispositio praesentis contritionis ; alterum asserentium quod semper resurgit ad majorem gratiam quam antea habuerat. 13. — Pro decisione hujus difficultatis sit prima conclusio: Opinio Scoti et opinio Occam et nominalium videntur nobis multo probabiliores quam ista quarta opinio. Probatur. Quia argumenta quae fiunt contra illas opiniones facilius solvuntur quam quae fiunt contra istam quartam opinionem. Et primum omnium, incredibile videtur quod qui resurgit secundum totum illum conatum quem ista opinio fingit, reparet centum gradus gratiae quos perdidit, et tamen qui resurgit secundum medieta­ tem illius conatus, non possit reparare duos gradus gratiae quos perdi­ derat, eo vel maxime quod per illam medietatem conatus repararet quinquaginta gradus ex centum quod perdidisset. Deinde quarta opinio est expresse contra doctrinam divi Thomae. Probatur. Primo quia divus Thomas in art. 2 comparat motum liberi arbitrii in ipsa justificatione impii ut ultimam dispositionem ad gratiam quae hic infunditur, et ait quod “formae quae possunt recipere magis et minus, intenduntur secundum diversam dispositionem subjecti”. Ergo secundum hanc doctrinam, non infunditur intensior gratia quam sit dispositio praesens. Alioquin non servabitur proportio intensionis formae cum dispositione. Neque valet dicere quod propter merita praeterita quae reviviscunt dabitur aliquid amplius gratiae, quoniam certe illa merita non disponunt modo hominem, cum jam non sint. Et quamvis maneant in acceptatione Dei in ratione meritorum, tamen per illa neque antea meruit homo neque modo meretur quod si peccaverit resurgat in (1) Glossa ordinaria, ed. Duaci 1617, t. I, coi. 965-966. QUAEST. LXXXIX, ART. 5 627 majori gloria quam respondeat dispositioni contritionis per quam re­ surgit. Alioquin non tota gratia justificationis impii daretur gratis, sed partim gratis, partim ex meritis praecedentibus. Quod nobis non videtur concedendum, quoniam non est locutio conformis ad doctrinam concilii Tridentini. Secundo probatur. Quia divus Thomas eodem art. dicit quod “eadem ratio est de virtutibus quae ex gratia consequuntur, sicut de ipsa gratia”. Tunc est argumentum. Fingamus hominem qui habuit ante peccatum caritatem ut decem, et resurgat per contritionem ut quinque. Tunc ha­ bitus poenitentiae solum erit ut quinque, quia debet proportionari cum suo primo actu, qui etiam est dispositio ad habitum. Similiter etiam habitus caritatis erit ut quinque, quia tantum dolet de peccatis quantum Deum amat. Tunc ergo rogo, an habitus etiam gratiae sit ut quinque. Quod si est, habeo intentum. Si autem sit major quam quinque, ergo non est eadem ratio de virtutibus quae ex gratia consequuntur sicut de ipsa gratia. Hoc argumentum solvi non potest, nisi dicatur quod habitus poenitentiae et caritatis qui infunduntur in justificatione non proportionantur cum actu dispositionis praesentis, quod quidem falsum est. Probatur. Quia illa major perfectio habitus caritatis aut poenitentiae· non potest proportionari cum actibus praeteritis tamquam cum disposi­ tione subjecti, quod requiritur secundum philosophiam et divum Thomam in art. 2. Secundo, neque etiam proportionari possunt cum illis actibus praeteritis tamquam praemium cum merito, quoniam alias, ut diximus, illi habitus virtutum infunderentur de novo partim ex nostris meritis. Et confirmatur. Quia si aliqua ratio est quare resurgenti per contri­ tionem ut quinque daretur major gratia et caritas quam quinque pro­ pter merita praecedentia, eadem ratione deberet dari tota gratia a qua cecidit, quia illa gratia proportionabatur cum meritis praecedentibus tamquam meritis vel dispositionibus. Quod si respondeatur quod etiam dispositio praesens debet proportio­ nari suo modo cum illo majori gradu gratiae quod respondet meritis praecedentibus, ut ait quarta opinio, profecto hoc est inintelligibile in vera philosophia, quod dispositio, v. gr. ut quinque, habeat veram pro­ portionem dispositionis cum forma ut decem, eo vel maxime quod iste respectus ad merita praecedentia neque est causae ad effectum, quia dispositio non causât illa merita, neque effectus ad causam, quia merita praecedentia non meruerunt istam dispositionem praesentem. Alias non gratis justificaretur homo. Arguitur tertio.et probatur quod quarta opinio sit omnino falsa et incredibilis. Est igitur argumentum. Ille summus conatus quem per 628 DOMINICUS BANEZ auxilium Dei potest habere homo qui resurgit a peccato, vel consistit in indivisibili vel non *. Non potest dici quod consistit absolute loquendo in indivisibili, ita ut non possit esse major per auxilium Dei. Ratio est quia nemo potest habere tam perfectum actum dilectionis Dei et detestationis peccatorum quin per divinum auxilium possit habere majorem secun­ dum legem ordinariam, et oppositum est erroneum. Rursus si ille cona­ tus consistit in indivisibili, ita ut contingat ut sit major vel minor se­ cundum majus et minus auxilium Dei, tunc est argumentum. Sint Pe­ trus et Paulus resurgentes a peccato. Ceciderunt a gratia ut centum, sed Petrus resurgit secundum totum conatum eum minori auxilio Dei, scili­ cet ut viginti; Paulus vero resurgit secundum totum conatum cum majori auxilio Dei, scilicet ut quadraginta. Uterque resurgit secundum totum conatum; et tamen non utrique dabitur tota gratia, scilicet tota praecedens : ergo falsa est quarta opinio. Probo minorem, quia inaequa­ liter sunt dispositi. Quarto arguitur et probatur quod, etiamsi totus conatus consisteret in indivisibili, nihilominus sit falsa quarta opinio. Supponamus ergo quod totus ille conatus quem dicunt consistere in indivisibili sit ut cen­ tum. Suppono etiam quod gratia et caritas in hac vita non consistit in indivisibili, sed potest esse major et minor et a quantacumque gratia aliquis cadat, potest alius cadere a majori. Sit ergo casus quod Petrus cadat a gratia ut centum, et Paulus a gratia ut mille, uterque tamen resurgat secundum totum conatum qui est ut centum. Tunc secundum quartam opinionem utrique restituetur tota gratia a qua cecidit, et ita Petrus habebit gratiam ut bis centum, et Paulus ut centum supra mille, utrique enim datur secundum praesentem dispositionem gratia ut cen­ tum et insuper tota [antiqua] gratia. Est igitur argumentum. Si Paulus nunquam cecidisset in peccatum, et haberet illum conatum ut centum, non cresceret ejus gratia quae erat ut mille, nam per actus minus intensos quam sit habitus nan augetur gratia et caritas, ut patet ex divo Tho­ ma 2. 2, q. 24, a. 6. Ergo si postquam cecidit Paulus habet eumdem conatum, non dabitur illi gratia ut centum supra mille; alias melioris conditionis esset ceteris paribus postquam cecidit ac si non cecidisset. Et idem argumentum potest fieri de Petro qui, si non cecidisset et ha­ beret eumdem conatum, non haberet gratiam nisi ut centum, quia per actus aequales non augetur gratia, quamvis disponatur homo ad augmen~ In codice MatritensI tertium hoc argumentum compendiose exponitur; quartum vero et quintum expediuntur cum simplici remissione ad Comentarium ipsius Baftez in Secundam secundae, q. 24, a. 6, dub. ultimo. In codice tamen ottob. lat. 998 haec duo argumenta late exponuntur, et quidem fere ad litteram ut in Secunda secundae, prout videre est in argumentis primo, secundo et sexto. Hic ergo tam argumentum tertium quam quartum et quintum in extensum exposita ex ottob. desumimus. QUAEST. LXXXIX, ART. 5 629 tum. Et tamen postquam cecidit datur illi secundum quartam opinionem gratia ut bis centum. Est ergo melioris conditionis quia cecidit. Arguitur quinto. Et suppono quod cum per actus nostros augetur gratia meritorie et dispositive, non augetur secundum totam latitudinem intensionis actus, sed solum augetur secundum excessum intensionis actus comparatione ad habitum gratiae. V. gr., Petrus habeat habitum gratiae et caritatis ut decem, et deinde divino auxilio producat actum intensum ut quindecim : non augebitur habitus usque ad viginti quinque, hoc enim esset augeri secundum totam latitudinem intensionis actus super habitum ; sed augebitur habitus usque ad quindecim, hoc enim est augeri secundum excessum intensionis actus super habitum, scilicet augetur hic quinque super decem. Hoc suppositum commune est inter thomistas. Et ita tenet Victoria in relectione De augmento caritatis. Et ita est necessarium asserere, nisi velimus tenere opinionem Occam et nominalium, scilicet quod quolibet actu caritatis quantumlibet remisso augetur caritas et gratia secundum totam perfectionem ipsius actus; ut si Petrus haberet caritatem ut centum et operatur ut duo, augebitur habitus usque ad duo supra centum. Et hoc ipsum sequeretur si nostrum suppositum non esset verum. Et probatur, quia si in casu praedicto augeatur gratia et caritas usque ad vinginti quinque cum dispositione ut quindecim, jam non servatur proportio inter actum et habitum dispo­ nentem. Unde pari ratione qui habet habitum ut decem et operatur ut novem accipiet augmentum habitus usque ad novemdecim. Hoc supposito arguitur sic: Sint Petrus et Paulus uterque in gratia ut centum, et Petrus cadat in peccatum et resurgat cum dispositione ut sexaginta. Tunc secundum quartam opinionem, recipiet sexaginta gradus gratiae secundum dispositionem praesentem et alios sexaginta ex antiqua gratia quam amisit, et sic habebit centum viginti gradus gratiae. Et suppono etiam quod cum Petrus resurgebat cum dispositione ut sexaginta, Pau­ lus qui non cecidit habebat actum dilectionis ut centum et decem. Tunc est argumentum: Paulus non recipiet augmentum gratiae nisi usque ad centum et decem ex hypothesi. Ergo non est aequum ut Petrus qui cecidit et habuit fere haec in duplo minorem dispositionem quam Paulus, recipiat habitum gratiae ut centum et viginti, ac per consequens esset multo melioris conditionis quia cecidit. Hoc argumentum solvi non po­ test nisi teneamus opinionem Occam. Arguitur sexto adversus aliam doctrinam ejusdem Soto ubi supra in solutione ad argumenta, ubi ait quod, si ille qui cecidit a gratia ut octo et recuperat per actum contritionis mediatem illius gratiae, quod per alium actum similem contritionis recuperabit aliam meditatem. Haec assertio omnino coincidit cum opinione nominalium. Nam secunda contritio, cum sit aequalis cum prima, non magis disponit ad majorem 9 630 DOMINICUS BANEZ gratiam quam prima, neque ambae simul quam altera. Non enim est ma­ jor intensio in ambabus quam in altera. Et tamen si per primam contri­ tionem reciperet ille homo quatuor gradus ex antiqua gratia, debuit etiam tunc recipere alios propter praesentem dispositionem, juxta quar­ tam opinionem. Ergo eadem ratione per secundam contritionem recipiet alios octo gradus, videlicet quatuor ex antiqua gratia, et alios quatuor propter praesentem dispositionem, cum tamen nunquam habuerit actum magis intensum quam ut quatuor. Et tamen denique habebit habitum gratiae intensum ut decem et sex. Ergo incidit quarta opinio in opinio­ nem nominalium, quia per actus remissiores augentur habitus secundum totam latitudinem ipsius actus. Denique, si per secundam contritionem, quae habetur in uno instanti, recuperat ille homo alios quatuor gradus, sequitur quod per priorem contritionem, si duravit tantillum temporis, recuperaverat jam totam gratiam. Probatur consequentia. Quia contritio quae durat per aliquod tempus ceteris paribus plus valet quam tres vel quatuor contritionis actus instantanées aequales in intensione. Patet quia in tempore etiam minimo sunt infinita instantia. Habemus igitur ex praedictis quod quarta opinio est minus probabilis quam reliquae. 14. — Secunda conclusio: Quando per poenitentiam reviviscunt mortificato, merita, dicendum est quod omnia reviviscunt. Probatur,. Quia non est major ratio quare potius reviviscant quaedam merita quam alia, ablato impedimento peccati. Item probatur conclusio, quia homini resurgenti in quo reviviscunt merita debetur vita aeterna tamquam praemium, non solum praesentis operis, sed etiam priorum meritorum. Et hoc est quod dicit divus Thomas, quod priora merita recuperant per poenitentiam efficaciam perducendi eum qui fecit ea in vitam aeternam, quod est ea reviviscere. Et hoc maxime notandum est. Tertia conclusio quae sequitur ex praecedentibus: Omnia merita reviviscunt, etiam respectu praemii essentialis quantum ad substantiam praemii, quae est vita aeterna, consistente in fruitione et visione Dei, quod est praemium omnium et singulorum meritorum. Pro cujus expli­ catione notat Cajetanus quod aliud est loqui de opere meritorio quod reviviscit, et aliud est loqui de quantitate operis meritorii secundum quam reviviscunt. Voluit dicere Cajetanus quod, quamvis omnia merita reviviscant, tamen reviviscunt in praesenti gratia, quae confertur secun­ dum quantitatem dispositionis praesentis vitae. Sit quarta conclusio: Omnia opera mortificato quando per poeniten­ tiam reviviscunt non semper reviviscunt secundum quantitatem intensi· vam meriti respectu poenitentiae essentialis considerati secundum quan­ titatem intensivam. Probatur. Quia illa merita non semper recuperant efficaciam perducendi poenitentem ad tantum gradum intensionis bea- QUAE8T. LXXXIX, ART. 5 631 titudinis sicut antea habebat. Et ista conclusio etiam verificatur juxta quartam opinionem. Sed differentia est inter nostram opinionem et illam, quod illa majorem quantitatem gratiae et gloriae essentialis secun­ dum intensionem ponit semper in resurgente quam sit quantitas respon­ dens praesenti dispositioni. Nostra vero opinio non ponit majorem quan­ titatem gratiae et gloriae essentialis intensivae quam respondeat abso­ lute praesenti dispositioni resurgentis ; ita prorsus ut, si homo aequaliter disponatur sicut antea erat, habebit tantam gratiam tam intensam sicut antea habebat. Et si tunc moriatur, habebit praemium essentiale tam. intensum in ratione visionis Deo sicut antea habiturus erat, si moreretur ante peccatum. Et ita reparatur homo per poenitentiam. Quod si aliquis dicat, quid prodest quod reviviscant merita praete­ rita, si quantitas praemii non est major quam respondeat praesenti dispositioni? Respondet Cajetanus quod beatitudo aeterna dabitur illi homini pluribus titulis, et hoc operatur reviviscere. Nos autem, expli­ cantes hanc doctrinam, ostendimus in illa nostra Relectione de augmento caritatis quod etiam praemium essentiale dabitur majus resurgenti in ratione praemii. Ratio est quia respondebit pluribus incrementis. Constat enim quod praemium dicitur esse majus propter modum merendi, quem­ admodum justificatio impii est praemium quod respondet meritis Chri­ sti. Quod quidem praemium, si in se consideretur, finitum est; si autem consideretur secundum modum quo datur, scilicet quo titulo confertur Christo, infinitum praemium est in ratione praemii, sicut meritum Chri­ sti est infinitum in ratione meriti, quamvis in ratione rei est finitum. Unde dicimus quod ipsudmet praemium crescit extensive respectu plu­ rium meritorum, non autem augescit ipsa visio beatifica in ratione actus intensi, nisi quando ipsa caritas et gratia est intensior. Similiter etiam possumus dicere quod quolibet actu meritorio procedente ex caritate augetur gratia extensive, non autem intensive, nisi quando actus cari­ tatis fuerit intensior. Dicimus autem quod augetur ipsa gratia extensive, quatenus se extendit ad gratificanda plura merita per quae acceptatur homo ad majus praemium in ratione praemii, ut dictum est. Verumtamen ipsa intensio visionis beatificae, sive consideretur in ratione praemii, sive in ratione beatitudinis, semper commensuratur cum intensione ha­ bitus gratiae et caritatis, sicut in parvulis qui baptizantur et moriuntur, vel cum intensione actus meritorii procedens ab habitu caritatis. Probatur secundo, assignando causam quare non semper revivis­ cant merita quantum ad quantitatem intensivam praemii. Et ratio est indispositio resurgentis, quia non resurgit cum tanta intensione carita­ tis actus sicut antea habuerat. Quod si aliquis dicat, esto ita, quod resurgat cum tanta intensione caritatis sicut antea habuerat. Tunc non dabitur ei praemium essentiale i €32 DOMINICUS ΒΛΝΕΖ magis intensum in ratione visionis beatificae quam respondeat disposi­ tioni praesenti. Ergo per poenitentiam nunquam reviviscunt merita quantum ad praemium essentiale secundum intensionem ipsius beatituo.inis. Respondetur concedo antecedens et nego consequentiam, quia ipsamet intensio praemii essentialis correspondet in tali casu omnibus meritis praeteritis et praesenti merito adaequate. Neque enim debet esse melioris conditionis qui cecidit et resurgit cum aequali dispositione sicut antea habebat, quam ille qui nunquam cecidit et multiplicavit actus ejusdem intensionis. Hic enim, secundum doctrinam 'divi Thomae 2. 2, q. 24, a. 6, non recipit augmentum gratiae et caritatis intensivum, ac proinde, si moriatur, non habebit magis intensam visionem Hei pro pluribus actibus quam pro uno. Nihilominus habebit majus praemium eo modo quo magis meruit, scilicet extensive, non intensive. Et haec est optima et legitima intelligentia doctrinae divi Thomae, quam latius 'Secunda secundae in Commentariis, ubi supra. Quinta conclusio est divi Thomae in solutione ad tertium : Ille qui resurgit minari caritate, habebit majus gaudium de operibus in prima caritate factis quam de his quae fecit in secunda caritate, quod pertinet ad praemium accidentale. R,atio hujus est quia illud gaudium est de bono creato ad se pertinente; gaudium autem, de bono increato, quod est ipse Deus, nunquam est magis intensum quam fuit caritas viae quae perseverat in beatitudine et illic prorumpit in dilectionem, summa quam habere potest cum fruitione objecti praesentis, quae fruitio pertinet ad praemium essentiale. Hanc sententiam secuti sunt Palude in 4, d. 14, •q. 1, divus Bonaventura in q. antepenultima ejusdem distinctionis. Alexander Halensis 4 p., q. 77, memb. 5, et magister Cano legit in hac schola Salmanticensi hanc fuisse sententiam divi Thomae, quamvis ipse secutus fuerit sententiam Scoti, et putavit eamdem tenuisse Capreolum in d. 14, q. 1, a. 3 [ad 1 Scoti]. Sed profecto Capreolus varius apparet. Cajetanus autem in hoc articulo omnino sequitur divum Thomam, quam sententiam secutus est magister frater Mathias de Pace in Relectione de reviviscentia meritorum. 15. — Ad argumenta in oppositum respondendum est. Ad argu­ menta primae opinionis jam responsum est dum rejicimus illam tam­ quam erroneam. Ad argumenta Scoti respondetur quod si Scotus intelligat de majoritate gloriae essentialis, nego consequentiam. Non enim quantitas intensiva gloriae essentialis debet proportionari cum numero meritorum, sed cum intensione gratiae et caritatis et dispositionis in quam invenitur 'homo quando moritur. Si autem intelligat opinio Scoti de majoritate -gloriae essentialis extensiva et in ratione praemii, vera est opinio Scoti, QUAEST. LXXXIX, ART. 5 633 et in homine non differt ab opinione divi Thomae. Item si intelligatur de majoritate gloriae accidentalis, hoc est, de majori gaudio et prioribus meritis factis in majori caritate, vera est etiamsi loquamur de majori­ tate intensiva illius gaudii. 16. — Ad argumenta tertiae opinionis respondetur. Et ad testimo­ nium Ezechielis, quod non recordatur Deus iniquitatum po&iitentis ad puniendum poena aeterna. Ceterum in hae vita vel purgatorio vere recordatur Deus iniquitatum praeteritarum. Et similiter ad secundum testimonium, impietas impii non nocebit ei, scilicet nocumento poenae aeternae, et etiam quia, si homo disponatur per poenitentiam sicut antea erat dispositus, restituetur in pristinam dignitatem. Quod quidem difficile est, ut ait divus Hieronymus, et re­ fertur distinctione 50, ca. Quicumque : “Quicumque dignitatem divini gradus non custodiunt, contenti sint animam salvare. Reverti enim in pristinum gradum difficile est”. At vero secundum opinionem nomina­ lium, facillimum est cum minima contritione vel etiam attritione et sacramento reverti ad pristinam dignitatem gratiae, immo ad majorem. Ad testimonium Joelis 2 respondetur primo, quod restituuntur meri­ ta praeterita omnia secundum quod reviviscunt in gratia et dispositione praesenti. Ceterum ubertatem quantum ad quantitatem intensivam praemii essentialis, restituet Deus quando homo per poenitentiam se disposuerit sicut antea erat dispositus. Ad rationem vero quam nos fecimus in favorem illius sententiae, respondetur quod peccatum non fuit solum impedimentum respectu meritorum, sed etiam fuit destructivum, saltem demeritorie, bonae dis­ positionis quam habebat justus per gratiam et caritatem, in qua radi­ cabantur merita ad perducendum illum qui ea fecit ad tantum gradum, gloriae essentialis. Ex quo sequitur ut, etiamsi removeatur peccati im­ pedimentum, non tamen reviviscant merita secundum antiquam effica­ ciam ad perducendum hominem ad tantam gloriam essentialem, quia ipse non est ita dispositus sicut antea. Itaque iste defectus non provenit ex parte meritorum, sed ex parte dispositionis ipsius hominis poenitentia in quo reviviscunt merita. Quod si habuerit tantam dispositionem sicut antea, recipiet tantam gratiam et gloriam sicut antea. Fallitur namque quarta opinio, quia putat non aliter reviviscere merita nisi reviviscat aliquid gratiae semel amissae. Et tamen divus Thomas nunquam neque alius dixit quod gratia reviviscit, sed merita eadem numero reviviscunt in gratia praesenti, quae de novo infunditur secundum praesentem dis­ positionem. Et idcirco exemplum de lapide descendente ablato impe­ dimento eadem velocitate non est ad propositum, quia in lapide dum impeditur manet eadem dispositio gravitatis; in homine vero qui post peccatum surgit non est eadem dispositio semper sicut antea. 634 DOMINICUS EANEZ 17. — Jam vero ad rationes et argumenta quartae opinionis respon­ detur quod illa supponit duo falsa fundamenta. Primum est quod merita praeterita non intelliguntur reviviscere nisi aliquid de praeterita gratia restituatur poenitenti supra proportionem praesentis dispositionis. Se­ cundum quod supponit falsum est, quod datur summa contritio et sum­ mus conatus poenitentis, quod jam esse falsum ostendimus. Ceterum cum apud sanctos legerimus quod poenitentia restituit hominem in gra­ dum pristinum, intelligendum est, vel quia semper restituitur ad prin­ cipalem dignitatem, quae est esse filium Dei adoptivum, vel quia virtus poenitentia potens est restituere hominem ad tantam gratiam sicut antea habebat, si homo per poenitentiam se disponat sicut antea, vel etiam ad majorem, si homo melius se disposuerit. 18. — Est tertium dubium consequenter: an per attritionem cum sacramento reviviscant merita praeterita et in quanta quan­ titate. Ad quod respondetur et est prima conclusio: Quomodolibet justifi' cetur homo, sive ante sacramentum, sive cum sacramento, merita morti­ ficata reviviscunt. Probatur, quia per justificationem tollitur impedi­ mentum per quod merita erant mortificata. Deinde probatur eisdem ra­ tionibus et argumentis quibus ostendimus esse certam primam conclu­ sionem articuli hujus. Deinde ulterius confirmatur, quia virtute quo­ rumdam sacramentorum fit homo ex attrito contritus : ergo attritio cum sacramento aequivalet contritioni ad destructionem peccati, quod erat impedimentum per quod mortificabantur merita respectu illius qui eam fecit. Secunda conclusio : Quando homo justificatur per attritionem cum sacramento, non reviviscunt merita praecedentia in majori quantitate gratiae et praemii essentialis quam sit quantitas gratiae quae confertur cum dispositione praesenti, recepto sacramento. Itaque in illa gratia reviviscunt omnia merita praeterita. 19. — Magister Soto ubi supra ait quod non esset rationi absonum negare per solam attritionem cum sacramento resarciri quidquam amis­ sae gratiae, ac proinde deberet concedere quod in tali casu non revi­ viscunt merita. Existimat enim ille hoc esse reviviscere merita, quod recipiat homo aliquid de gratia amissa, quod nos falsum esse ostendimus, praesertim secundum opinionem divi Thomae. Verumtamen ipse Soto ibidem affirmat oppositum, quia inquit quod tunc sequeretur quod non quotiescumque homo reconciliatur in gratia, mortificata opera revivi­ scant. Ratio ejus est quia non intelligit merita reviviscere nisi aliquid gratiae amissae restituatur ei. Quapropter quod proportionabiliter lo­ quendum est de attritione cum sacramento, sicut de contritione locutus fuerat, ita sane quod per summam attritionem cum sacramento tota QUAEST. LXXXIX, ART. 5 635 gratia praeterita restituatur, et per medietatem, medietas et ita con­ sequenter. Sed haec sententia in tribus deficit. Primo quia inintelligibilis est illa maxima attritio, sicut diximus de maxima contritione. Secundo, in illa consequentia, videlicet quod sequeretur merita non reviviscere, si poenitenti non daretur major gradus gratiae quam respondeat praesenti -dispositione, quod jam ostendimus esse falsum. Tertio, in eo quod inquit, per summam attritionem totam gratiam praeteritam restitui sacramento recepto, quod quidem falsum esse ostenditur tali argumento: Qui acce­ dit ad sacramentum cum aliqua contritione, quantumlibet remissa et minima, accedit melius dispositus quam qui accedit cum summa et maxi­ ma attritione. Sed non omnis qui contritus absolvitur recipit semper totam quantitatem, sicut ipsemet Soto asseruerat. Ergo neque qui acce­ dit cum summa attritione. Hoc argumentum nullo modo solvi potest, nisi negando minorem, vel concedendo quod summa attritio est melior dispositio quam aliqua attritio; vel quod omnis contritus et sacramen­ taliter absolutus recipiet totam gratiam et gloriam essentialem quae respondeat meritis praeteritis. Quorum primum ostenditur falsissimum, quia quaelibet contritio includit caritatem Dei summe dilecti appretiative super omnia. Secundum autem est evidenter contra doctrinam divi Tho­ mae in hoc articulo ad tertium arg. Et praeterea probatur esse falsum. Quia gratia amissa semel per peccatum multo major esse potest et ex multis magnisque meritis comparata, ita ut excedat, secundum quartam opinionem, proportionem contritionis cum sacramento. Ergo non tota restituetur poenitenti. Et denique, si vera esset illa sententia, facillimum esset reparare totam gratiam et sanctitatem amissam qualibet contritione et sacramento recepto. Nos ergo consequenter dicimus quod omnis qui justificatur, sive ante sacramentum, sive cum recipit sacramentum, recipit gratiam justifi­ cationis in qua secundum praesentem dispositionem vivificantur omnia merita praeterita. 20. — Dubitatur ultimo an quantitas gratiae et totius gloriae quae respondet receptioni sacramentorum restituatur tota poeni­ tenti. Ad quod breviter respondemus, quidquid alii dicant, unica con­ clusione. Conclusio: Gratia sacramentdlis quae collata fuerat homini ante peccatum, tota, hoc est in tanta quantitate sicut antea, restituitur poe­ nitenti, ultra v.el supra gradum gratiae· quae respondet praesenti dispo­ sitioni. Probatur. Quia baptismus etiam receptus in peccato mortali postea, recedente fictione, consequitur suum effectum, ut docet divus Thomas supra, q. 69, a. 10. Ergo multo magis quando baptismus vel 636 DOMINICUS BANEZ quodlibet aliud sacramentum digne suscipitur, consequetur suum effe­ ctum, qui erat impeditus per sequens peccatum mortale. Secundo probatur. Quia talis effectus confertur homini non ponenti obicem ex opere operato, hoc est, virtute sacramenti applicati, et non ex propria dispositione. Pro cujus majori intelligentia nota, sacramentalem gratiam quae datur ex vi sacramenti, secundum probabiliorem opinionem, non consistere in indivisibili, sed esse majorem vel minorem secundum majorem vel minorem .devotionem recipientis. Cum igitur diximus gratiam sacramentalem totam restitui poenitenti, intelleximus restitui in ea quantitate gratiae quae daretur homini, si cum praesenti dispositione recepisset praeterita sacramenta. Et ratio est quia ille ma­ jor cumulus gratiae sacramentalis debet habere proportionem cum quan­ titate dispositionis accedentis ad sacramentum. Ex quo sequitur quod gratia baptismalis tota semper restituitur poenitenti qui baptizatus est ante usum rationis. Et ratio est quia illa quantitas gratiae baptismalis est minima quae conferri potest per sacramentum baptismi, nulla habita -ratione ad dispositionem recipientis. Et ita proportionabiliter dicendum est de gratia collata per alia sacramenta, quod tota restituitur poenitenti quatenus collata fuerat ex vi sacramentorum, non habita ratione ad dis­ positionem recipientis. Ceterum ille gradus qui conferebatur ex vi sacra­ menti propter majorem devotionem recipientis, non semper totus resti­ tuitur, sed magis aut minus secundum majorem vel minorem dispositio­ nem poenitentis. ARTICULUS SEXTUS Utrum per poenitentiam subsequentem etiam opera mortua vivificentur 1. — Prima conclusio: Opera quae dicuntur mortua effective, id est mortifera, abolentur per poenitentiam. Secunda conclusio: Opera mortua privative, id est quae facta sunt sine gratia et caritate, cum tamen potuerint fieri cum gratia et caritate, non vivificantur per poenitentiam. Ratio est quia illa opera non processerunt a principio vitae, nec iterum possunt procedere a tali principio, quia jam transierunt, et eadem numero redire non possunt. Tertia conclusio, ad tertium : Hujusmodi opera bona ex objecto et sine mala circumstantia facta sine caritate, solet Deus remune­ rare temporali renumeratione, et prosunt etiam ad hoc quod poena inferni non sit tam magna sicut futura esset, si ille homo non fe­ cisset illa opera quae tenebatur ex praecepto facere. QUAEST. LXXXIX, ART. 6 637 2. — De prima conclusione satis dictum est in praecedentibus, quod effectus poenitentiae est remissio peccatorum. Circa secundam conclusionem notandum est quod est receptissima ab omnibus theologis et sanctis, ita ut merito oppositum sit erroneum. Habet enim haec conclusio fundamentum in sacra scriptura, et ratione theologica. V. gr., Joan. 15 (v. 4) : Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in nve manseritis.. Ergo opera quae fiunt sine caritate per quam manet homo in Christo, non possunt esse fructifera. Essent autem fructifera si postea vivifica­ rentur per poenitentiam. Igitur non vivificantur. Similis ratio fieri potest ex illo ad Gal. 5 (v. 6) : In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides quae per caritatem operatur. Hoc est, opera veteris legis, quantumlibet essent bona et obedientia legis facta; similiter opera gentium, quae intelliguntur nomine praeputii, quantum­ libet sint bona ex dictamine rationis naturalis, si tam illa quam ista non procedant ex fide per caritatem operante, nihil valent in Christo Jesu, qui est judex constitutus a Deo et redditurus unicuique secundum opera sua. Habemus igitur intentum, quod illa opera mortua, non sunt remuneranda in die judicii a Christo. De hujusmodi operibus dicitur Sap. 3 (v. 11) : Varna spes illorum, et labores illorum sine fructu, et inu­ tilia opera eorum. Quod intelligitur non solum de peccatis, sed etiam de operibus alias bonis ex objecto et sine mala circumstantia. Non tamen sunt facta ex fide per caritatem operante. 3. — Sed adversus hanc doctrinam objicitur primo, quod hujusmodi opera eo ipso quod bona sunt, habent rationem meriti, ut ostendit divus Thomas 1. 2, a. q. 19 usque ad 21 ubi ait [a. 4], quod pertinet ad ipsum auctorem naturae tamquam ad gubernatorem universi remunerare talia opera. Secundo objicitur quod opera bona quae fiunt a christiano qui opera­ tur ex fide mortua possunt esse ordinis supernaturalis absque aliqua mala circumstantia. V. gr., si peccator ut obtineat divinam misericor­ diam faciat celebrari missas pro se, vel tribuat eleemosynas pauperibus, ordinando illas ad obtinendam misericordiam Dei. Ergo hujusmodi ope­ ra accipient remunerationem ordinis supernaturalis. Respondetur quod opera bona ista tam prioris ordinis quam secundi dupliciter possunt considerari. Uno modo secundum se ex propria ratione et objecto ; et isto modo propria passio est illorum quod sint digna laude, et ad gubernationem communitatis pertinet laudare illa cum apparuerint in judicio; et de hujusmodi ratione meriti et praemii loquebatur divus Thomas in loco citato. Altero modo possunt considerari in ordine ad subjectum et operantem; et ex hac parte dicuntur opera mortua, quia non habent in subjecto principium formale vitae, quod est gratia et cari- 638 DOMINICUS BANEZ tas. Atque ita in ordine ad subjectum non sunt meritoria, vel ipse ope­ rans non est dignus praemio et laude, quod alias respondebat ipsis bonis operibus, eo quod est inimicus ipsi praemiatori. Et idcirco tantum abest ille peccator ut recipiat gloriam et laudem ab ipsis operibus, quod potius confundetur in die judicii ex eo quod alii gaudebunt de illis bonis operibus. Et ita intelligi potest illud Apoc. 3 (v. 11) : Tene quod habes, ne alius accipiat coronam, tuam; quod intelligitur quia praede­ stinati gaudebunt de operibus omnibus bonis quae veniunt ad judicium. Sed dicet aliquis : ergo etiam ipse qui fecit illa opera mortua bona, si postea moriatur in gratia, gaudebit de illis operibus factis. Respon­ detur concedo consequentiam ; sed tamen illud gaudium non habet ordi­ nem praemii respectu illius hominis, sed tantum est quaedam conse­ quentia ex eo quod moritur in gratia. Et omnes amici Dei gaudebunt de operibus bonis etiam aliorum. 4. — Circa tertiam conclusionem notandum est quod utraque pars illius est caute intelligenda. Prima quidem non sic intelligatur, quod sit aliqua ratio justitiae aut meriti ex parte existentis in peccato mortali in ordine ad mercedem temporalem, quam Deus aliquando retribuit, non tamen semper; sed tota ratio remunerationis et aequitatis de congruo consideranda est inter ipsa bona opera et temporalem remunerationem, inter quas est quaedam aequalitas. Unde aliquando resultat bonum tem­ porale ipsi operanti, non quia ipse simpliciter mereatur illam remunera­ tionem. Item secunda pars non sic intelligatur quod, si aliquis peccator jam debet in inferno centum gradus poenae propter peccata praeterita, quod remittatur ei aliqua pars poenae propter opera quae postea fecit bona moraliter; sed potius ita intelligitur, quod per bona opera mora­ lia quae tenetur facere ex praecepto evadit majorem poenam quam esset habiturus in inferno, nisi illa praecepta servasset. Et hoc pacto sunt intelligendi divus Gregorius et divus Augustinus, quos citat ibi divus Thomas in art., pro utraque parte conclusionis. Hactenus de ista quae­ stione. QUAESTIO NONAGESIMA De partibus poenitentiae in generali ARTICULUS PRIMUS Utrum poenitentiae debeant partes assignari Prima conclusio: Poenitentiae quatenus est sacramentum assi­ gnantur partes ex parte materiae. Ratio est quia materia hujus sacra­ menti sunt actus humani, qui sunt plures. Secunda conckisio, [ad secundum] : Poenitentiae secundum quod est virtus non assignantur partes. Ratio est quia actus humani non comparantur ad habitum virtutis sicut partes, sed sicut effectus. Circa istum articulum recolenda eunt dicta supra, quaest. 84, a. 1 contra Scotum et Durandum. Item quod asserit Tridentinum sess. 14, cap. 3, sacramentum cujus quasi materia sunt actus poenitentis, qui in tres distinguuntur species; quarum prima est contritio cordis, secunda oris confessio, tertia est satisfactio secundum arbitrium sacerdotis. ARTICULUS SECUNDUS Utrum convenienter assignentur partes poenitentiae contritio, confessio et satisfactio Conclusio est affirmativa. Nota circa solutionem ad secundum argumentum quod duo dicit divus Thomas. Primum est quod satisfactio confert gratiam prout est in proposito. Secundum est quod auget gratiam prout est in executione. Primum quidem ita intelligendum est, quod quatenus satisfactio conti­ netur in contritione, concurrit ad justificationem, quod est dicere quod ipsa contritio, quae essentialiter et specifice est recompensatio quaedam 6-10 DOMINICUS BANEZ pro offensa, continet virtualiter satisfactionem aliquam faciendam ope­ re exteriori. Secundum autem, scilicet quod satisfactio auget gratiam prout est in executione, duplicem intelligentiam potest habere. Altera est quod auget gratiam ex opere operantis, et non ex opere operato ex vi sacramenti et virtute clavium ; altera est quod etiam ex opere opera­ to auget gratiam virtute clavium tamquam vera pars sacramenti. Et haec secunda intelligentia est legitima divi Thomae. Et quamvis prior intelligentia. videatur utcumque probabilis, quia satisfactio ut est pars integralis videtur solum ordinari ad solutionem poenae debitae in purgato­ rio, et hoc efficit ex opere operato virtute clavium; nobis tamen videtur certum et multo rationabilius quod etiam ex opere operato virtute cla­ vium auget gratiam. Et quod ita sentiat divus Thomas patet exemplo quod attulit de baptismo, videlicet quando adultus justificatur per vo­ tum baptismi et postea cum actu baptizatur, baptismus auget gratiam. Ita docet divus Thomas quod satisfactio prout est in proposito, scilicet prout continetur in contritione, dat gratiam et postea in executione 'auget illam. Item probatur optima ratione. Quia omnes tres partes poenitentiae ordinantur ad perfectam recompensationem, eo modo quo potest esse, pro offensa contra Deum, potius quam pro poena debita. Quoniam etiamsi nulla poena deberetur in purgatorio, teneretur homo satisfacere pro offensa ad arbitrium sacerdotis, ut docet divus Thomas in Additio­ nibus ad Tertiam partem, q. 1, a. 1 ad 3. Unde convenit ut omnes tres partes hujus sacramenti informatae per formam virtute clavium confe­ rant gratiam ex opere operato vel augeant illam. Et hanc sententiam tenet Cajetanus in hoc art., et ait esse maxime praedicanda, et quod ipsi peccatores deberent petere a confessario ut imponeret illis majorem sa­ tisfactionem, tum ad augmentum gratiae, tum etiam ad pleniorem so­ lutionem poenae debitae in purgatorio, ad quem finem magis valet unum opus factum ad arbitrium et imperium sacerdotis quam plura opera facta pro libito poenitentis. •Sed est unum argumentum contra istam doctrinam. Sequitur enim ex illa quod, qui implet satisfactionem impositam a confessario in pec­ cato mortali, peccat mortaliter et est sacrilegus. Probatur sequela. Quia recipit et exercet partem sacramenti quae ex opere operato est collativa gratiae, in peccato mortali; quemadmodum si quis reciperet euchari­ stiam sub speciebus panis existens in gratia, et postea in peccato mortali reciperet sanguinem, peccaret mortaliter peccatum sacrilegii, eo quod pars illa sacramenti quantum est ex parte sua est collativa gratiae. Ad hoc argumentum respondetur quod etiam procedit contra com­ munem sententiam et catholicam doctrinam, quae asserit satisfactionem esse partem integralem sacramenti poenitentiae, et quod ex opere ope­ QUAEST. XC, ABT. 3 641 rato tollit reatum poenae alieujus purgatorii, quem effectum impedit qui exercet illam in peccato mortali. Ergo erit sacrilegus impediens effectum sacramenti. Quapropter respondetur secundo negando seque­ lam quia exercens satisfactionem in peccato mortali non impedit prin­ cipalem effectum sacramenti, qui fuit gratia justificans data per abso­ lutionem sacerdotis. Et idcirco etiamsi impediat augmentum gratiae quae daretur, si adhuc in gratia exerceret satisfactionem, non peccat pecca­ tum sacrilegii, quia reputatur parvitas materiae in ordine ad effectum hujus sacramenti. Quemadmodum qui recipit eucharistiam mente distra­ cta impedit aliquem effectum illius, scilicet actualem dulcedinem spiri­ tualis refectionis animae, non tamen peccat mortaliter, quia non tenetur ex praecepto se disponere ad illum effectum ; ita etiam non tenetur ex praecepto sacramenti poenitentiae ipse poenitens esse in gratia ut exerceat satisfactionem impositam, sed sufficit ad rationem praecepti quod exerceat illam quantum ad substantiam actus. Ceterum exemplum quod inductum est de recipiente sanguinem in peccato mortali non est simile in proposito, quia in sacramento eucha­ ristiae continetur realiter ipse Christus, et tantae dignitatis est sacra­ mentum sanguinis sicut sacramentum corporis. Et idcirco sacerdos te­ netur pariter cum reverentia utrumque recipere et sacrificare, nam qui manducat et bibit indigne judicium sibi manducat et bibit (I Cor. 11, 29). Fateor tamen quod doctrina divi Thomae in solutione ad secundum multum favet illi sententiae quae tenet quod abundantiorem gratiam recipit qui communicat sub utraque specie quam qui communicat sub altera ceteris paribus. Ceterum an reviviscat satisfactio facta in peccato mortali postea quam homo redit, ad gratiam, dicemus in sequentibus agentes de satisfa­ ctione in particulari. ARTICULUS TERTIUS Utrum praedicta tria sint partes intégrales poenitentiae Prima conclusio est affirmativa. Quam probat divus Thomas a sufficienti divisione, videlicet quia non sunt partes subjectivae, neque potentiates, ergo sunt intégrales. Secunda, ad tertium : Partes istae poenitentiae habent ad invi­ cem ordinem virtutis et temporis, non autem ordinem situs. 642 DOMINICUS BANEZ ARTICULUS QUARTUS Utrum convenienter dividatur poenitentia in poenitentiam ante baptismum, et poenitentiam mortalium, et poenitentiam venialium Conclusio est affirmativa. Et videtur intelligenda de poenitentia secundum quod est virtus. Nota in hoc articulo quod, secundum divum Thomam, poenitentia ante baptismum videtur esse alia species a poenitentia post baptismum, propter distinctum modum immutationis vitae, videlicet per modum regenerationis, vel per modum reformationis vitae praeteritae jam cor­ ruptae. Verumtamen observandum est quod ista differentia non per se essentialiter dividit poenitentiam ut est virtus. Et ratio est quia sumi­ tur ex circumstantia temporali et divinae institutionis circa sacramenta, quae ordinantur ad generationem vel reformationem vitae. Et idcirco poenitentia ante baptismum habet ordinem ad baptismum; poenitentia mortalium post baptismum habet ordinem ad sacramentum poenitentiae et virtutem clavium. Denique adverte quomodo intelligatur quod dicit divus Thomas in solutione ad 2, “quod poenitentia quae delet peccata mortalia, delet etiam venialia, sed non convertitur”. Et ratio dubitandi est quia potest aliquis dolere de mortalibus, et non de venialibus. Et rursus videtur quod qui dolet de venialibus, doleat multo magis de mortali, si commisit illud. Dicendum est igitur quod divus Thomas intellexit de poenitentia mortalium, quantum est ex parte sua, delet etiam omnia venialia, nisi voluntatem invenerit inhaerentem peccato veniali. Et rursus viceversa poenitentia venialium non sufficit ad delenda mortalia. Et ratio est quia ad delenda venialia sufficit poenitentia virtualis; hoc autem non sufficit ad delenda mortalia. Et idcirco dixit divus Thomas quod non con­ vertitur. ADDITIONES IN TERTIAM PARTEM QUAESTIO PRIMA De contritione ARTICULUS PRIMUS Utrum contritio sit dolor de peccatis assumptus cum proposito confitendi et satisfaciendi 1. — Hic titulus articuli habetur in divo Thoma in 4, d. 17, q. 2Z a. 2, qla. 1. Prima conclusio: Optima est praedicta diffinitio. Ratio est quia continet omnia quae pertinent ad contritionem ut est actus virtutis, et ut est pars integralis, quae ordinatur ad perfectionem sacramenti poe­ nitentiae. Secunda conclusio: Aliae diffinitiones multiplicantur de ipsa contritione secundum diversos respectus, videlicet secundum mo­ dum contritionis et secundum principium et effectum ipsius con­ tritionis. Circa istam diffinitionem nota primo quod nomine contritionis signi­ ficant theologi metaphorice primum actum virtutis poenitentiae, qui etiam est prima pars integralis sacramenti poenitentiae. Et ratio meta­ phorae consistit in hoc quod homo, dum poenitet, discedit ab illa duritia quam ex amore proprio quodammodo superbiendo contraxerat ; unde per similitudinem ad res quae propter duritiam manent in suis terminis, quae tamen, si postea ab agente fortiori confrigantur perfecte, dicuntur conteri. Deinde haec metaphora fundamentum habet in sacris litteris, ita ut voluntas hominis quae prius amore proprio in suis terminis fir- 644 DOMINICUS BANEZ miter consistit, dicatur cor contritum quando postea virtute Dei per­ cutitur et relinquit proprios terminos. Verumtamen in bonam et in malam partem invenitur in sacris litteris nomen contritionis usurpatum. In malam quidem Jer. 17 (v. 18) : Duplici contritione contere eos, Domine Deus noster. Et in Ps. 13 (v. 3) : Contritio et infelicitas in viis eorum. In bonam vero partem accipitur in Ps. 146 (v. 3) : Qui sanat contritos corde; et in Ps. 50 (v. 19) : Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies; et Dan. 3 (v. 39) : In animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur a te, Domine. Nos igitur hic in bonam partem accipientes contritionem, dicimus esse dolorem assumptum cum proposito confiten­ di et satisfaciendi. Notandum est secundo quod nomen doloris proprie significat passio­ nem appetitus sensitivi qua quis tristatur de laesione corporis. Sed tamen proportionabiliter transfertur ad significandum actum displicen­ tiae voluntatis de aliquo sibi disconvenienti secundum rectam rationem. Poenitentia igitur dicitur dolor metaphorice. Nota tertio circa aliam particulam pro peccatis, quod intelligenda est de peccatis propria voluntate commissis, non de originali, neque de alienis, neque de futuris, ut divus Thomas explicat optime quaest. sequenti. Et ratio nominis poenitentiae ita postulat, si proprie loquamur; significat enim quod vulgo dicimus arr.epentimiento dei mal proprio. Notandum est quarto quod illa particula dolor assumptus in diffini­ tione contritionis determinat dolorem ad rationem virtutis, cujus actus debet esse voluntarius et ex electione. Assumere enim nemo dicitur nisi qui voluntarie aliquid ad seipsum recipit vel suscipit. Notandum est ultimo quod reliquum diffinitionis ponitur tamquam ultima differentia determinans actum doloris assumpti ad specialem actum virtutis poenitentiae, simul cum conditione quam debet habere ille actus post baptismum ; quod quidem totum significatur in eo quod dicitur, cum proposito confitendi et satisfaciendi. Etenim propositum satisfaciendi seu recompensandi pertinet ad specialem rationem con­ tritionis, ut docuit divus Thomas 3 p., q. 85, a. 2 ad 1, et in q. 90, a. 2 dixit quod voluntas recompensandi est ipsa contritio. Ceterum pro­ positum confitendi conditio quaedam est necessaria ad actum virtutis poenitentiae post baptismum. 2. — Dubitatur ergo jam circa diffinitionem sic explicatam an sit bona. Arguitur primo pro parte negativa. Contritio debet dirigi a pru­ dentia; sed nemo prudens eligit dolere de malis quae jam impossibile est non fuisse: ergo inepte ponitur in diffinitione quod sit dolor assumptus. QUAEST. I, ART. 1 645 3. — Secundo arguitur. De ratione contritionis est quod sit dolor propter Deum summe dilectum ; sed haec ratio nullibi explicatur in illa diffinitione : ergo mala est. 4. — Arguitur tertio. Ad rationem verae contritionis pertinet pro­ positum nunquam de cetero peccandi; sed hoc propositum non expli­ catur in illa diffinitione : ergo. 5. — Arguitur quarto. Propositum confitendi non requiritur, ut sit vera contritio, quod sit explicitum. Ergo frustra ponitur explicite in ipsa diffinitione. Probatur consequentia, quia pari ratione potuisset poni cum proposito faciendi eleemosynam, eo quod implicite continetur in vera poenitentia. 6. — Ad hoc dubium respondetur et sit conclusio: Bona est diffi­ nitio assignata, ut patet ex ipsa explicatione divi Thomae et patebit amplius ex solutionibus argumentorum quae objecimus. 7. — Ad primum respondetur quod dolor displicentiae de peccato prudenter assumitur a fidelibus, non quidem ut per talem displicentiam velit absolute et intendat non fuisse peccata, hoc enim est impossibile, quoniam ad praeteritum non est potentia. Sed electio poenitentis qua eligit dolorem et displicentiam, hoc est, nolleitatem circa peccata prae­ terita, quae nollet commisisse, et insuper vult absolute ordinare talem dolorem ad delendum maculam et peccati reatum quae remanserunt in anima, et reconciliare sibi Deum per aliquam recompensationem. Et hoc summa prudentia est. 8. — Ad secundum argumentum respondetur quod in illo tangitur difficultas, an ratio formalis poenitentiae sine dilectione actuali possit haberi. Quam quaestionem egregie disputat et diffinit magister Cano in prima parte Relectionis de poenitentia, ubi ponit tres conclusiones. Prima est, quod primus actus poenitentiae nunquam est sine actu caritatis. Quam probat plurimis testimoniis doctorum scholasticorum et divi Augustini et sacrae scripturae et rationibus theologicis. Sed nunc sufficiat nobis asserere quod est conclusio de fide, definita in concilio Tridentino sess. 6, cap. 6 et 7 et ca. 3. Et probatur ex illo I Joan. 3 (v. 14) : Qui non diligit, manet in morte. Sed qui habet contritionem non manet in morte. Ergo diligit. Secunda conclusio est quod actus caritatis est prior natura quam actus poenitentiae. Haec est divi Thomae 3 p., q. 85, a. 6 ubi ait quod radix unde poenitentia habet remittere peccatum est caritas. Quod nos illic satis explicabimus et diximus quod in genere causae materialis et dispositivae contritio potest dici prior dilectione, quamvis ut sic non intelligatur contritio ut actus perfectae virtutis. Tertia conclusio: De ratione verae poenitentiae est quod peccatum displiceat, quia est contra Deum super omnia dilectum. Haec est divi io * 646 DOMINICUS BANEZ Thomae ubi supra q. 86, a. 3. Et uotandum est quod ad rationem poeni­ tentiae quaedam pertinent secundum propriam speciem ipsius, quaedam vero ratione finis ultimi. V. gr., secundum propriam speciem diximus in 3 p., q. 85, a. 3 quod pertinet quod sit recompensatio pro offensa in Deum commissa. Sed quia ista recompensatio ordinatur ut reconcilietur homo in Deum, requiruntur actus virtutum theologicarum, qui sunt circa finem ultimum. Nihilominus si quis diceret quod actus contritionis non est specialis virtutis, dummodo non neget esse displicentiam expres­ sam peccati, nihil diceret contra fidem, quamvis male philosopharetur in theologia. De qua re diximus ubi supra satis. Ad argumentum ergo secundum respondetur quod in diffinitione contritionis in illa particula, pro peccatis, sufficientissime intelligitur dilectio Dei. Nam est dolor de peccatis ut peccata sunt. Ut autem sunt peccata, contra Deum esse constat. Ergo ratio dolendi oritur ex dilectio­ ne Dei, et propterea dolet peccator quia diligit Deum. 9. — Ad tertium argumentum [respondetur] quod ibi tangitur alia quaestio, an ad veram poenitentiam requiratur propositum deinceps vi­ tandi peccata ; quam disputat ipse Cano ubi supra contra aliquos junio­ res theologos. Sed est conclusio tenenda secundum fidem, quod ad veram poenitentiam requiritur propositum novae vitae. Et probatur, quia ad poenitentiam quae fit ante baptismum requiritur propositum novae vi­ tae, ut patet ex concilio Tridentino, sess. 6, cap. 6 : ergo etiam ad poeni­ tentiam post baptismum. Patet consequentia, quia poenitentia post baptismum debet esse major et perfectior. Item probatur. Quia de fide est, ut diximus, quod requiritur dilectio Dei super omnia ad veram con­ tritionem. Sed est evidens quod dilectio includit propositum servandi mandata, juxta illud Joan. 14 (v. 23) : Si quis diligit me, mandata meo servabit. Ergo poenitentia includit tale propositum. Item in concilio Florentino definitur, ad contritionem pertinere ut doleat homo de pec­ cato commisso cum proposito non peccandi de cetero. Item ex illo ad Ephes. 4 (w. 22, 24) : Deponite veterem hominem, ...et induite novum hominem. Hoc autem fit voluntate et proposito novae vitae. Ita etiam intelligitur illud Ezech. 18 (w. 21-22) : Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, et custodierit omnia praecepta mea, ...omnium iniquitatum ejus 'non recordabor; ubi custodire omnia praecepta ad animi propositum referendum est. Quoniam impius in momento justifi­ catur, quando non omnia praecepta occurrunt, simul custodientur (sic) .* * Clarius in ottob. 998, t. 344: “...non recordabor. Sed custodire omnia praecepta non occurrit simul in illo instanti justificationis. Ergo ad propositum animi referendum est quando quis proponit servare omnia mandata. Hanc denique tamquam rertam de fide communis opinio scholasticorum affirmat. Cano ubi supra affert expressa testi­ monia Augustini et Ambrosii in ejus confirmationem. QUAEST. I, ART. 1 647 Ex dictis sequitur quod propositum non peccandi non solum est ne­ cessarium, sed pertinet ad rationem poenitentiae, [ut] docet divus Thomas 3 p., q. 90, a. 4. 10. — Jam vero ad tertium argumentum respondetur quod sufficien­ ter ex diffinitione contritionis assignata intelligitur propositum non peccandi in eo quod dicitur, quod est dolor pro peccatis, videlicet quate­ nus peccata sunt. Ergo qui ita dolet, propositum habet non peccandi. Potest etiam intelligi in eo quod dicitur, cum proposito confitendi et satisfaciendi, ad quod pertinet propositum non peccandi. Sed utrum hoc propositum debeat esse explicitum, an sufficiat implicitum et interpretativum. jam supra diximus 3 p., q. 84, a. 5, quantum attinet ad propositum confitendi, sufficere implicitum ad justificationem et ad sa­ lutem aeternam, quando quis repente moreretur. Nunc autem de proposito novae vitae, quod etiam includit proposi­ tum non peccandi, dicimus necessarium esse explicitum. Et probatur eisdem testimoniis et rationibus quibus paulo ante probavimus esse ne­ cessarium tale propositum. Nam si actus caritatis necessarius est, in ipso includitur expresse propositum placendi Deo in omnibus praeceptis. Et praeterea ipsa [ratione] convincitur. Nam si recessus a termino a quo, scilicet a veteri vita, debet esse expressus per dolorem de peccatis commissis : ergo etiam accessus ad terminum ad quem, scilicet ad novam vitam debet esse expressus per actuale propositum novae vitae. Ante­ cedens satis confirmatum est in 3 p., q. S6, a. 2. Conclusio vero patet etiam in naturalibus, in quibus invenimus in omni mutatione haec duo simul actualiter, scilicet recessus a termino a quo, et accessus ad ter­ minum ad quem. Confirmatur. Nam etiamsi daremus in aliquo casu suf­ ficere displicentiam virtualem ad justificationem, ut aliqui opinantur, nunquam tamen concedendum est neque aliquis concedit justificari ho­ minem sine conversione ad Deum et ad bonum agendum propter illum. De qua re vide magistrum Cano ubi supra, et divum Thomam lib. IV Contra gentes, cap. 27. Et si quis contra objiciat quod divus Thomas ait in 4, d. 17, q. 2, a. 2, qla. 4, quod poenitentia secundum suam speciem respicit tantum peccatum praeteritum: ergo non respicit explicite bonum futurum: respondetur quod illud intelligendum est quod tanquam objectum de quo est poenitentia non peccatum futurum respicit. At vero quatenus includit propositum novae vitae, respicit peccata in futurum possibilia, Secunda conclusio: Hoc propositum non solum est necessarium, sed etiam pertinet ad rationem ipsius poenitentiae, ut docet divus Thomas 3 p., q. 90, a. 4. Igitur ad argumentum tertium in forma respondetur quod sufficienter ex diffini­ tione confessionis colligitur tale propositum in eo quod dicitur, dolor de peccatis. scilicet’’... DOMINICUS BANEZ 648 non. ut de quibus doleat, sed ut detestetur et odio habeat illa. Et ita dixit divus Gregorius homilia 34: “Poenitentia est praeterita mala plan­ gere et plangenda iterum non committere” (1). Hactenus de isto articulo. ARTICULUS SECUNDUS Utrum contritio sit actus virtutis Conclusio est affimativa et omnino patet ex dictis 3 p., q. 85. ARTICULUS TERTIUS Utrum attritio possit fieri contritio 1. — Prima conclusio: Attritio non potest fieri contritio, sicut fides informis [non] potest fieri formata. Secunda conclusio: Nullo modo attritio potest fieri contritio. Ratio potissima est in solutione ad 2, quia impossibile est quod aliquid idem numero oriatur a principio a quo prius non oriebatur, eo quod res semel tantum in esse procedit. 2. — In hoc articulo duo principaliter sunt explicanda. Primum est quaenam sit differentia inter attritionem et contritionem. Secundum est utrum idem actus qui modo est attritio possit fieri contritio virtute sacramenti, vel aliqua alia via. De qua re prolixe satis loquitur magister Soto d. 17, q. 2, a. 5, qui refert sententiam Cajetani. 3. — Pro cujus intelligentia nos ponimus primam conclusionem principalem: Differentia inter contritionem et attritionem est quod contritio, ut a theologis usurpari debet, importat actum virtutis poeni­ tentiae perfectum attingent emque finem, qui quidem finis est destruere peccatum, faciendo hominem a proprio sensu discedere et accedere ad divina mandata in vero proposito, in quo consistit rectitudo voluntatis; attritio vero importat dolorem imperfectum et multum deficientem a ratione contritionis. Et quidem quod contritio importet perfectum do­ lorem, plane colligitur ex divo Thoma in art. 1 hujus quaest. ad 2, et in art. 2 contritionem specialiter appellat annihilationem propriae vo­ luntatis ad faciendum malum. Unde infertur quod nullus dolor de pec­ catis qui non attingit hunc finem, debet apud theologum appellari con­ ii) S. Gregorius^ Homiliae »n Evangelia, homil. 34. ML 76, 1256. QUAEST. I, ART. 3 649 tritio, quantumlibet sit magnus dolor et propter quamlibet rationem. Ratio est quia per illud propositum non discedit homo ab amore proprio quo induratus est peccando, neque propria voluntas annihilatur ad fa­ ciendum malum, siquidem adhuc manet in peccato. Ex quo rursus sequitur, ut bene notat Soto ubi supra, errasse do­ minus Cajetanus in prima quaest. de contritione, multiplicando plures contritionis species. Et ponit quamdam contritionem adquisitam tam­ quam ultimam dispositionem ad gratiam ; et tamen ait quod non simul tempore recipit homo cum illa dispositione gratiam, sed postea quando Deo placuerit gratia confertur. Quae opinio duo falsa continet. Pri­ mum est quod dolorem adquisitum viribus naturae appellat contritio­ nem, cum tamen non pertingat ad perfecte frangendam propriam volun­ tatem. Secundum est magis intolerabile, quod homo possit propriis vi­ ribus adquirere ultimam dispositionem ad gratiam, sive extra sacra­ mentum, sive cum sacramento. Et quidem quod adultus homo nulla mutatione facta ex parte liberi arbitrii, modo non habeat gratiam Dei, et postea sine sacramenti applicatione habeat gratiam, est omnino into­ lerabile in schola theologorum. Addit etiam Cajetanus quod illa contri­ tio adquisita, adveniente gratia, efficietur perfecta contritio. Hanc opinionem Cajetani multis argumentis reprobat Soto ubi supra,, et Cano tertia parte Relictionis de poenitentia, fol. 39. Et merito refu­ tanda est omnino ista sententia, eo vel maxime quia videtur asserere,, contritionem ex solis virtutibus naturae adquisitam esse ultimam dispo­ sitionem, qui est error condemnatus in concilio Arausicano, can. 7, ubi asseritur: “Si quis per naturae vigorem bonum aliquod quod ad salutem vitae aeternae pertinet cogitare aut eligere..., [id est evangelicae prae­ dicationi consentire posse] confirmat, absque Spiritus inspiratione et illuminatione..., haeretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Domini dicentis, Sine me nihil potestis facere (Joan. 15, 5)”. Verum est tamen quod Cajetanus non loquitur de contritione adqui­ sita absque lumine fidei, ad cujus actum concurrit Spiritus per ipsum, ct per actum fidei dirigitur spes veniae. Ceterum secundum Cajetanum, ad ipsum dolorem de peccatis seu contritionem adquisitam et ad dilectio­ nem Dei super omnia adquisitam non opus est alio auxilio, sed potest homo supposita fide propriis viribus naturae adquirere talem contritio­ nem, talem dilectionem Dei super omnia, et certus esse potest, ut ipse ait, quod diligit Deum super omnia, quamvis non sit certus an illa di­ lectio sit ex caritate. Haec inquam opinio Cajetani sic explicata est omnino intolerabilis, et rejicienda tamquam error vel errori proxima. Primum omnium mirum est quod Cajetanus dicat contritionem adqui­ sitam esse ultimam dispositionem ad gratiam, et tamen neget statim ϋ50 DOMINICUS BANEZ dari gratiam. Nam si vult asserere quod postea dabitur gratia et cari­ tas absque auxilio speciali Dei, est error damnatus in concilio Milevitano can. 4 ubi dicitur: “Cum enim dicat Apostolus I ad Cor. 8 (v. 1), Scien­ tia inflat, caritas vero aedificat, valde impium est ut credamus ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, ad eam vero quae aedificat non habere”. Ubi observatur quod nobis confert Deus gratis, sed tamen per merita Christi. Ergo error est asserere quod, cum homo recipiat hujus­ modi auxilium ad credendum, non opus habeat illo ad actum caritatis. Si autem velit dicere Cajetanus quod postea dabitur gratia et caritas per modum habitus, et quod ipsa infusio habitus est auxilium Dei, pro­ fecto satis valde improprie loquitur, quoniam auxilium proprie loquendo non est nisi concursus Dei ad actionem nostram et quaedam motio actua­ lis circa liberum arbitrium ut operetur. Quod si in puncto justificationis ponatur sola infusio habituum, jam justificabitur homo absque novo auxilio, praeter illud quod accepit credendo, propter fidem informem, et verificabitur condemnatio concilii, quod ad eam quae aedificat non indigemus gratia Christi. Si autem in puncto justificationis inveniatur actualis motio Dei circa liberum arbitrium, ergo antea per adquisitam contritionem et dilectionem non erat homo sufficienter dispositus ad gratiam, siquidem requirebatur nova dispositio supernaturaliter adju­ vante Deo. Et denique verificaretur, secundum Cajetanum, quod aliquis habuit ultimam dispositionem ad gratiam, et statim mortuus, condem­ natus est. Etenim nulla esset lex neque divina promissio quod ille homo justificabitur. De qua remittimus disputationem ad materiam de gratia. 4. — Colligimus igitur ex dictis universaliter : omnem alium dolorem sive displicentiam quae non attingit efficaciter ad remissionem peccati mortalis, non esse neque dici proprie contritionem apud theologum. Et in hoc tenemus etiam contra Soto, qui ubi supra distinguit contritio­ nem quamdam intrinsece et ex objecto, et alteram contritionem poni nb extrinseco, dictam contritionem, scilicet qualemcumque dolorem de peccatis, sed informatum gratia. Et similem distinctionem facit de attri­ tione, scilicet quod alia est attritio ex objecto, qualis est dolor de pecca­ tis non quatenus est offensa Dei, alia vero est extrinsece attritio qualis est dolor de offensa Dei, carens tamen gratia. Existimat enim ipse quod nullus est actus tam supernaturalis ex objecto, ut non possit homo ha­ bere similem actum quantum ad substantiam ex viribus naturae, licet non quantum ad modum. Ita asserit lib. 1 De natura et gratia, cap. 22. Unde existimat quod potest aliquis diligere Deum super omnia ex puris naturalibus, [et] consequenter detestari peccatum voluntate placendi Deo in omnibus et super omnia. Et hanc vocat attritionem extrinsece, i DOMINICUS ΒΔΝΕΖ Ultimum documentum prudentiale: non est tentandus poenitens de hujusmodi comparationibus, quamvis dispositio illius, si vere contritus est, debeat esse talis qualis per praedicta documenta explicata est. Et ratio hujus [est] quia talis dispositio respectu harum comparationem sufficit quod sit habitualis seu virtualis. Si autem proponantur homini imperfecto hujusmodi comparationes, est periculosa tentatio et fortassis habebit actum contrarium. 3. — Dubitatur circa primam conclusionem: an ad contritionem sit necessarius totus animi conatus, ita ut actus contritionis debeat habere totam intensionem quam pro tume potest habere. Hanc quaestionem egregie disputant et definiunt Cano ubi supra, 3 p. Relectionis poenitentiae, et Soto d. 17, q. 2, a. 4>. 4. — Notandum est esse tres opiniones. Prima est Hadriani q. 1 de poenitentia, a. 2, quodl. 5, a. 3 asserentis partem affirmativam. Et pro­ batur. Primo Deuter. 4 (v. 29) : Ubi quaesieris Dominum Deum conti­ nuo, invenies illum, si tamen in toto corde quaesieris illum et in tota tribulatione animae tuae. Confirmatur ex illo Joel 2 (v. 12) : Convertimi­ ni ad me in toto corde, vestro etc. 5. — Arguitur secundo ex divo Augustino in sermone ad fratres in heremo: “Gravia peccata gravissimis lamentis indigent” (1). Et divus Ambrosius lib. 2 De poenitentia, cap. 10: “Facilius inveni qui innocen­ tiam servaverit, quam qui congrue egerit poenitentiam”. Et Ad virginem .lapsam cap. 8 inquit: “Cor sit liquescens sicut cera”, et totum corpus... maceretur”, “talis actus, talis vita poenitentiae, scilicet perseverans audebit sperare” (2). Cyprianus vero sermone 5 De lapsis: Orare oportet Impensius dum luctu transigeris vigiliis noctem (3). Haec autem omnia non videntur verificari nisi ad contritionem requiratur totus animi conatus, ut per veram poenitentiam homo consequatur veniam. 6. — Arguitur tertio ratione. Nam ad veram contritionem requiritur actus caritatis. Sed actus caritatis debet esse ex toto corde et ex toto conatu, juxta illud Deut. 6 (v. 5) : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde etc. Ergo etiam ad contritionem requiritur totus conatus. Confir­ matur ex communi proloquio theologorum : Facienti quod in se est Deus non denegat gratiam. Quod quidem communiter explicatur de facienti quod in se est praeveniente gratia, ita ut homini in nullo desit gratia Dei. 7. — Secunda opinio est Scoti in 4, d. 14, q. 2 asserentis ad contri­ tionem esse necessarium certum contritionis gradum. Et ratio ejus est (1) Ps-August. Sermones ad fratres in heremo, serra. 11. ML 40, 1254. (2) S. Ambrosius, De poenitentia, lib. 2, cap. 10, n. 96. ML 16, 541-542. Io. De lapsu virginis, cap. 8. n. 35. ML 16, 394. (3) Cf. S. Cyprianum, Lib. de oratione dominica, 35-36. ML 4, 560-561. QUAEST. Ill, ART. 1 665 quia opinatur attritionem adquisitam ex puris naturalibus esse dispo­ sitionem ad gratiam. Sed quia non quaelibet naturalis displicentia ido­ nea erat justificationi, idcirco posuit ad rationem contritionis quamdam intensionem soli Deo cognitam. Unde ortum habuit alius error ejusdem Scoti : necessarium esse certum temporis spatium, ad veram contritionem adquirendam. 8. — Adversus istas duas opiniones arguitur. Primo ex divo Chrysostomo in libello De reparatione lapsi, et habetur de poenitentia d. 3, ca. Talis. “Talis est erga homines pietas Dei, quod nunquam spernit poenitentem, si ei sincere et simpliciter offeratur... Quantulamcumque quo­ libet tempore gestam poenitentiam, suscipit, nec patitur, quamvis exi­ guae poenitentiae, mercedem perire” (1). Ergo utraque opinio est falsa. Secundo arguitur. Actus caritatis, etsi non habeat tantam intensio­ nem possibilem huic homini, nihilominus sufficiens dispositio est : ergo etiam actus contritionis. Antecedens probatur, quia cum actu caritatis nullum peccatum potest coexistere. Confirmatur. Nam praeceptum de actu fidei et spei implet homo, etiamsi non toto conatu credat et speret : ergo etiam praeceptum de caritate et contritione poterit adimplere.. etiamsi non toto conatu exerceat illos actus. Arguitur tertio. Homo habens caritatem habitualem ut decem, potest elicere actum ut duo intensum. Tunc rogo, an ille actus caritatis sit caritatis infusae et ejusdem speciei cum alio actu interiori. Quod quidem negare esset magis quam absurdum. Ergo si talis actus fuerit in poeni tente, sufficiens dispositio erit ad gratiam, nam qui diligit me, diligetur a Patre meo, Joan. 14. Arguitur quarto. Intensio vel remissio non mutat speciem actus: ergo contritio remissa eumdem effectum specificum praestat et ab eodem prin­ cipio specifico proficiscitur, ac proinde non potest coexistere cum pec­ cato. Arguitur quinto specialiter contra Scotum. Nam si aliquod tempus determinatum est necessarium ad veram contritionem, v. gr. octava pars horae vel sexagesima, tunc sequitur quod in medietate illius temporis, quamvis homo faciat totum quod in se est praeventus divino auxilio, nihilominus, si moriatur, condemnabitur, atque adeo in illo tempore erit extra salutis statum. Et denique fundamentum Scoti, quod attritio adquisita ex viribus naturae sufficiat ad gratiam, erroneum est, ut os­ tendimus in quaest. praecedenti contra Cajetanum. 9. — J am vero pro solutione difficultatis et argumentorum notandum est quod dupliciter potest intelligi caritatem esse maximum amorem Dei et ex toto corde, et similiter contritionem esse maximum dolorem : uno modo intensive, altero modo appretiative. Explicantur isti termini. In(1) S. J. Chrisost. Ad Theodorum lapsum, I. MG 47, 284. 666 DOMINICUS BANEZ tensive quidem tenet se ex parte subjecti, quatenus ipsa potentia vehe­ mentius et propensius operatur circa tale objectum. Appretiative vero consideratur potissime ex parte objecti, non excludendo actionem poten­ tiae, ita sane quod ipsa potentia tendat in illud objectum tamquam in excellentius bonum et pluris aestimatum quam alterum, etsi non tam ferventer tendat sicut in alia bona quae minoris existimat comparatione ad illud primum, quemadmodum in humanis esse exemplum potest. Con­ tingit enim quod aliqua mulier intensius amat catellum quam patrem aut virum, et nihilominus magis appretiative amat virum et patrem, quia in proposito suae voluntatis habet relinquere illud minus bonum quam virum offendere. Et proportionabiliter possumus dicere de dolore et displicentia, nam quaedam sunt quae magis intensive displicent quam alia, quae tamen magis displicent appretiative. V. gr., dolor capitis solet displicere magis intensive quam culpa peccati, nihilominus appre­ tiative magis displicet peccatum, quia paratus est homo potius pati do­ lorem capitis et ipsam mortem quam admittere peccatum. Haec doctrina fundamentum [habet] in divo Thoma, tam in articulo quam in solutione ad quartum. 10. — Est igitur tertia opinio tenenda: Dolor contritionis, qui essentialiter consistit in displicentia voluntatis, debet esse maximus appretiative inter omnes dolores et displicentias. Hanc probat ratio divi Thomae pro prima conclusione, videlicet quod quantum aliquid placet, tantum ejus contrarium displicet. Sed finis ultimus super omnia [debet] placere, quia omnia propter ipsum desiderantur. Ergo pec­ catum, quod ab ultimo fine avertit, super omnia displicere debet. Quae quidem ratio, sicut procedit de magnitudine amoris appretiativa, sic etiam concludit de magnitudine doloris et displicentiae appretiativa. Secunda conclusio: Non est necessarium ut contritio sit maximus dolor intensive inter omnes dolores et displicentias de aliis malis. Hanc probant argumenta quae fecimus contra opinionem Hadriani. Deinde probatur, quia oppositum esset scrupulum injicere intolerabile in conscientia. Item probatur. Quia cum intensio actus ex parte propensio­ nis potentiae cum quadam vehementia ad objectum facile potest contin­ gere ut quaedam objecta vehementius attrahant ad se voluntatem pro­ pter sui praesentiam et majorem connaturalitatem ad nostros sensus quam alia objecta magis abstracta sensibus et supernaturalia, quae tamen utcumque cognita per fidem pluris aestimantur. Ergo non contradicit praecepto caritatis et contritionis quod voluntas intensius afficiatur amo­ re vel displicentia rerum sensibilium et sibi connaturalium quam spiri­ tualium et invisibilium. Tertia conclusio : Impossibile est quod ex habitu poenitentiae infuso aliquis doleat intensius de alio malo quam de offensa Dei. Probatur. QUAEST. Ill, ART. 1 667 Quia nullus habitus magis inclinat ad aliud objectum quam ad proprium; sed proprium objectum habitus poenitentiae est offensa Dei sub ratione displicentiae et ut destructibilis et delebilis: ergo ad nihil aliud vehemen­ tius inclinatur. Confirmatur a simili. Quoniam habitus caritatis non potest inclinare intensius ad dilectionem creaturae quam ad dilectionem Dei, quamvis ipsa voluntas aliunde possit intensius inclinari ad dilectio­ nem creaturae quam ad dilectionem Dei ; non tamen ex habitu caritatis, qui habet pro objecto immediato ipsum Deum prout est summum bonum. Ergo pari ratione habitus poenitentiae non potest intensius inclinare ad displicentiam alterius mali quam ad displicentiam offensae Dei. De antecedenti multa diximus in nostris Commentariis in Secundam secun­ dae, q. 26, a. 2, dub. ultimo. Quarta conclusio: Ad majorem perfectionem contritionis pertinet ut de nulla re ita doleat homo, etiam intensive, et affligatur mente et corpore, sicut de offensa Dei. Ratio hujus est manifesta, quia quanto magis divinus amor rapit humanam mentem, tanto minus afficitur amo­ re rerum inferiorum. Ergo eadem est ratio de dolore offensae Dei. Con­ firmatur exemplis sanctorum, qui gloriabantur in tribulationibus tem­ poralibus, prae magnitudine affectionis divini amoris. Et ad talem per­ fectionem sunt exhortandi poenitentes per frequentem contemplationem summi boni et summi mali quod est offensa Dei. 11. — Ad argumenta pro sententia Hadriani respondetur quod illa totalitas conversionis intelligenda est secundum appretiationem, non secundum intensionem ex necessitate praecepti, quamvis sit consilium ut semper nitatur homo intensius diligere et poenitere. 12. — Ad secundum argumentum ex testimoniis sanctorum respon­ detur quod illa omnia intelligenda sunt esse necessaria ad plenitudinem majorem remissionis peccatorum, praesertim maximorum, et ad fiduciam majorem comparandam de divina misericordia, et ad conservationem dilectionis Dei. Ceterum ad simplicem remissionem culpae sufficit mi­ nima contritio, si tamen contritio est, vel etiam attritio cum sacramento poenitentiae. 13. — Ad tertium argumentum jam patet ex solutione ad primum. Ad confirmationem respondetur modo breviter quod illud axioma, fa­ cienti quod in se est, Deus non denegat gratiam, non intelligitur de facienti quod in se est ex solis puris naturalibus, etiamsi faciat totum quod potest; sed catholice intelligitur de facienti quod in se est ex divino auxilio supernaturaliter movente. Et tunc dicimus quod non re­ quiritur ut faciat homo totum quod est sibi possibile, ex divino auxilio possibili ; immo neque possibile est ut aliquis habeat in hac vita totum illum conatum possibilem, ex divino auxilio possibili. Nam quantumlibet habeat homo auxilium Dei, potest habere majus et magis diligere. Cete- 668 DOMINICUS BANEZ rum, si loquamur de auxilio efficaci, impossibile est in sensu composito quod aliquis minus conetur quam sit auxilii actualis efficacia, quia tan­ tum movetur homo quantum Deus movet et vult movere hominem volun­ tate beneplaciti. Si vero loquamur de auxilio quod communiter dicitur sufficiens quodque praevenit prius tempore ipsam justificationem, bene potest verificari quod peccator non tantum conatur sicut posset conari, si praeventus tali auxilio imploraret majus auxilium. 14. — Reliquae conclusiones quae habentur in articulo sunt adver­ tendae a confessariis, praesertim ultima, ne forte dum volunt disponere poenitentes ad dignam sacramenti susceptionem, tentent illos et scandalicentur. Nihilominus cavendum est ne in alterum extremum decli­ nent confessarii, nihil curantes examinare propositum poenitentis in posterum, quod tamen saepe necessarium est explicitum, praesertim quando peccator incidit in aliquod peccatum quod specialem habet dif­ ficultatem ut evitetur et caveatur. Exemplum est de vindicta propriae injuriae facta auctoritate propria. Necesse est enim ut confessarius examinet confitentem, an habeat propositum se non vindicandi, fretum divino auxilio. Hoc est unum de peccatis quod homines ducit ad inferos. Ubi nota quod non est defectus veri propositi quod quis judicet de se speculative quod facile reincidet in peccatum, nisi detineatur a divina misericordia, immo hic est actus humilitatis, dum praesertim odio habeat homo peccatum, et proponat ex divino auxilio cavere et vitare occasiones peccandi. ARTICULUS SECUNDUS Utrum possit esse nimis magnus contritionis dolor Prima conclusio : Contritio ex parte doloris quae est in ratione, hoc est in appetitu rationali, non potest esse nimia. Secunda conclusio: Quantum ad dolorem sensibilem potest esse nimia, sicut est afflictio corporis. Tertia conclusio: In his omnibus debet accipi pro mensura con­ servatio corporis vel subjecti et bonae habitudinis sufficientis ad ea quae agenda incumbunt. Haec conclusio intelligenda est secundum statum cujuslibet poenitentis. Nota circa primam conclusionem quod, licet sit vera per se loquendo, nihilominus per accidens aliquando, quia ex nimia intensione contritio­ nis in voluntate, per redundantiam sequitur detrimentum vitae vel sa­ lutis corporalis, poterit tunc esse nimia contritio et contra prudentiam perseverare in illa consideratione offensae Dei, et erit prudentia cessare ab illa consideratione offensae Dei. QUAEST. Ill, ART. 3 669 ARTICULUS TERTIUS Utram debeat esse major dolor de uno peccato quam de alio Prima conclusio : De graviori peccato magis dolendum est, quia in illo magis relucet offensa Dei. Secunda conclusio: Non est necessarium ut actualiter fiat ista comparatio ad singula peccata, sed sufficit quod virtuaiiter vel habitualiter contritio feratur ad singula secundum magis et minus. Notandum est circa istas conclusiones quod, cum jam sit definitum a divo Thoma in praecedentibus quod, quantumcumque sit parvus dolor, dummodo ad contritionis rationem accedat, sufficit ad delendum omnia peccata mortalia, inde colligitur manifeste non esse necessarium necessi­ tate praecepti vel finis ad simplicem remissionem peccatorum, quod ex duobus peccatoribus ille intensius conteratur qui gravius peccavit. Sed divus Thomas vult et intendit docere in articulo naturam verae contri­ tionis cujuslibet quae, si comparetur eadem numero ad gravius pecca­ tum commissum, est major dolor respectu illius peccati; non quidem intensive, cum sit eadem omnino contritio, sed appretiative. Quae quidem majoritas appretiativa optime explicatur per quamdam conditionalem, videlicet si proponeretur aliquod peccatum committendum, magis abhor­ reret illa contritio a graviori peccato quam a minus gravi. Circa quam doctrinam magister Soto in d. 17, q. 2, a. 4 movet dubi­ tationem: an sit mortale peccatum quod homo habeat tale propositum conditionale, videlicet, si mihi peccandum esset, potius eligerem adulte­ rium quam simplicem fornicationem. Et respondet, multis interpositis, non esse mortale peccatum, dummodo habeat homo fimum propositum non committendi aliquod mortale peccatum. Nihilominus est ibi quaedam venialis perversio praeter ordinem ca­ ritatis, quae ex natura sua magis abhorret a gravioribus peccatis ; prae­ ter quam quod ille actus non solum est otiosus, sed non caret aliquo periculo et affectu quodam ad illicitum objectum. Alia dubia minutio­ ra movet Soto ubi supra quae a nobis praetermittuntur, quia facilia et ex dictis dissolvuntur. QUAESTIO QUARTA ET QUINTA De tempore contritionis et de ejus effectu Abunde satis explicatae sunt in 3 p., q. 84, a. 8 et 9 et in q. 86 de effectu poenitentiae, ubi satis de illo egimus; ac proinde de prima parte integral! sacramenti poenitentiae, scilicet de contritione dicta suf­ ficiant. QUAESTIO SEXTA De confessionis necessitate ARTICULUS PRIMUS Utrum confessio sit necessaria ad salutem Conclusio est affirmativa. Et est intelligenda non solum de neces­ sitate praecepti, sed etiam de necessitate medii ad salutem aeternam. De qua re satis diximus 3 p., q. 84, a. 5, ubi de sacramento poeniten­ tiae eadem conclusio statuta est a nobis. Cum igitur confessio sit pars integralis sacramenti, eamdem necessitatem habebit. Sed qui voluerit hanc quaestionem latius disputatam legere adversus haereticos, videat Thomam Waldensem in libro De Sacramentis a cap. 135 usque ad 137, et Roffensem art. 8 Contra Lutherum, et Soto in 4, d. 18, q. 1, a. 1. ARTICULUS SECUNDUS Utrum confessio sit de jure naturali 1. — Prima conclusio est negativa. Et ratio est quia confessio sacramentalis est quaedam protestatio fidei; sed fides est supra cognitio­ nem naturalis rationis : ergo et ipsa confessio sacramentalis. Secunda conclusio, ad primum: Confessio quae fit Deo per re» cognitionem peccati est de jure naturae vel naturali. 2. — Circa primam conclusionem notandum est quod, quamvis non sit de jure naturae confessio peccatorum, non tamen est contra jus natu­ rae et contra ordinem rationis,, quin potius valde consonat cum jure na­ turae, secundum quod ratio naturalis dictat quod homo revelet amico suo peccatum suum quando expectat ab illo aliquod remedium mali, neque reputat illa infamia, prae magnitudine boni quod inde sequitur. 672 DOMINICUS BANEZ 3. — Dubitatur circa secundam conclusionem an vera sit. Et ratio dubitandi est quia naturalis ratio non dictat quod recognitio peccati coram Deo sit remedium peccati : ergo neque dictat quod homo confiteatur coram Deo sua peccata. Antecedens probatur, quia per se est articulus fidei esse remissionem peccati et Deum esse justificatorem impii. Consequentia probatur, quia esset frustra illa recognitio et con­ fessio peccati coram Deo. Jus autem naturae non obligat ad illud quod frustra est et inutile. 4. — Ad hoc dubium respondetur primo quod divus Thomas duas solutiones designavit argumento primo, quod erat hujusmodi -. Adam et Cain vituperantur de hoc quod peccatum suum non sunt confessi coram Deo ; at vero illi non tenebantur nisi ad ea quae sunt legis et juris na­ turae : ergo jure naturae debebant confiteri peccatum suum coram Deo. Et prima solutio divi Thomae est quod “confessio quae fit per recogni­ tionem peccati coram Deo est de jure naturali”. Secunda solutio est quod “confiteri peccatum est de jure naturali in casu, videlicet cum quis in judicio constitus interrogatur a judice”. Et quia Deus judex justissimus interrogabat juridice, tenebantur illi confiteri peccatum suum. Dicimus ergo ad dubitationem quod secunda solutio est eligenda. Respondetur secundo quod etiam prima solutio est bona, sed intelligenda juxta subjectam materiam, videlicet praesupposita revelatione fidei, est de jure naturali quod aliquis confiteatur Deo peccata sua. Nam jure naturali tenetur homo quaerere remedium possibile contra malum, maxime ipsi naturae rationali, quale est peccatum. Sed fides docet esse possibile remedium peccati per poenitentiam. Ergo hac revelatione sup­ posita, lex naturae etiam obligat quod homo confiteatur et recognoscat peccatum suum coram Deo ut obtineat misericordiam et remedium tan­ ti mali. Et ita fideles in lege naturae qui credebant per fidem remissio­ nem peccatorum, tenebantur ipso jure naturae recognoscere sua peccata coram Deo et veniam petere. Et ita dicit divus Thomas in solutione ad 2, quod “in lege naturae sufficiebat recognitio peccati interior apud Deum”. Loquitur enim de fidelibus qui in lege naturae serviebant Deo sine prae­ ceptis divinis scriptis, vel exterius promulgatis quasi jus positivum. Ceterum si absolute loquamur de jure naturali, nulla facta suppositio­ ne, concedimus intentum argumenti. 5. — Nota denique circa solutionem ad secundum argumentum quod Thomas Waldensis ubi supra, per tria capita conatur ostendere quod in lege veteri fiebat vocalis confessio sacerdoti, sicut modo fit in lege nova. Et probat, quia Levitici 6 et 7 praescribebantur distincta sacrificia pro distinctis peccatis: ergo ut sacerdos talia sacrificia, offerret, opus erat ut cognosceret qualia peccata essent. Item Levitici 16 (v. 21) dicitur quod QUAEST. VI, AI Probatur [tertio]. De compensanda injuria facta proximo est spe­ ciale praeceptum : ergo de compensanda offensa facta Deo multo magis est praeceptum eo modo quo possibile est. Simile argumentum facit di­ vus Thomas 3 p., q. 84, a. 5 ad 2. Caritas, inquit postulat quod homo doleat de offensa facta in proximum: ergo de offensa facta in Deum. Probatur quarto. Ante baptismum tenetur homo speciali praecepto reconciliari Deo per baptismum: ergo post baptismum, qui peccaverit, tenebitur reconciliari Deo speciali praecepto per poenitentiam. Patet consequentia, quia ita se habet sacramentum poenitentiae respectu pec­ catorum post baptismum, sicut se habet baptismus pro his qui ante pec­ caverunt. Probatur quinto. Speciali praecepto tenemur corripere fratrem, si speramus illum emendare: ergo etiam tenebimur speciali praecepto· nosmetipsos corrigere a malo. Observandum est tamen quod, si quis diceret praeceptum quidem esse de actu poenitentiae, non tamen specialiter distinctum a praecepto cari­ tatis quo quis tenetur diligere Deum et semetipsum, et quod actus poe­ nitentiae non est specialis virtutis, sed solum caritatis, nihil affirmaret contra fidem, dummodo concederet esse novum peccatum non poeniterequando est periculum mortis praevisae. Nihilominus nostra sententia, quae est divi Thomae, non solum est communior et probabilior, sed etiam tutior. 6. — Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quod divus Thomas illic distinguit de impoenitentia prout mere negative con­ sideratur pro hoc quod est non poenitere, et sic aliquando non est spe­ ciale peccatum, sed circumstantia alterius peccati ; v. gr., si fornicator repente moriatur, condemnabitur propter fornicationem, non propter speciale peccatum impoenitentiae. Altero modo sumitur impoenitentia contrarie vel privative, ut v. gr., si aliquis vult non poenitere usque ad mortem vel non poenituit quando debuit et potuit poenitere; et modo utroque est speciale peccatum et contra Spiritum Sanctum. 7. — Ad secundum respondetur quod praecepta non dantur nisi de omnibus necessariis quae sunt ad salutem et de necessariis quae sunt actus nostri. Unde optima consequentia est, hoc est necessarium ad sa­ lutem et causa actus nostri : ergo est in praecepto. De habitibus et auxi­ liis divinis, de gratia et perseverantia non est praeceptum quia hujus­ modi non sunt actus nostri, sed dona Dei. Et per hoc patet ad tertium. 8. — Dubitatur secundo circa primam et ultimam conclusio­ nem: an statim cum primum fuerit opportunitas teneatur peccator habere contritionem vel confiteri. F - · ------- Ί ■ 6S0 DOMINICUS BANEZ Arguitur primo pro parte affirmativa ex divo Thoma 2. 2, q. 62, a. ultimo ubi ait quod “statim tenetur homo deserere peccatum”; sed non deseritur nisi per contritionem : ergo. Et hic ait quod “tunc tenetur homo confiteri, cum peccatum memoriae occurrit”. 9. — Arguitur secundo. Homo tenetur quam citius poterit medicinam corporalem adhibere letali vulneri : ergo multo magis tenetur adhibere medicinam poenitentiae animae letaliter percusae. 10. — Arguitur tertio. Proximo offenso tenemur quam primum sa­ tisfacere : ergo multo magis Deo offenso. Confirmatur, quia tenemur eum possimus statim proximum a peccato eripere ex caritate: ergo multo magis nosmetipsos. Patet consequentia, quia ex caritate magis debemus nos diligere quam ipsum proximum. 11. — Arguitur quarto. Si differre poenitentiam est licitum, ergo etiam velle differre erit licitum. Sed velle differre est peccatum, quia eo ipso vult homo manere in peccato. Ergo non erit licitum. Confirmatur et explicatur. Nam qui vult manere in peccato, vult esse Dei inimicus; sed hoc prohibetur praecepto negativo, quod includitur in illo affirma­ tivo, diliges Dominum tuum. 12. — Arguitur quinto ex divo Gregorio homilia 5 in Ezechielem ubi ait: “Peccatum quod mox per poenitentiam non deletur”, suo pon­ dere aliud trahit (1). Ergo ratione periculi tenetur peccator statim agere poenitentiam. Et etiam Leo papa epist. 69 ad Theodorum ait: oportet Christiano non differre de die in diem converti in Deum, quia hoc periculosum est, juxta illud Eccli. 5 (vv, 8-9) : Ne tardes converti ad Dominum, nec differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius (2). 13. — Arguitur sexto et probatur quod saltim diebus festivis tene­ tur homo poenitentiam agere. Est argumentum : Finis praecepti de obser­ vantia festorum est ut illis diebus requiescamus in Deo ; sed qui est in peccato mortali non requiescit in Deo: ergo nisi exeat a peccato, illis diebus peccat mortaliter. Nec sufficit dicere quod finis praecepti est ut requiescat homo corpo­ raliter ab operibus servilibus; hoc enim est medium ad quietem spiritus et ad mente vacandum Deo. Ergo contra legem facit “qui, verba legis amplexus, contra legis nititur voluntatem”, ut habetur in lege Non dubium, Cod. de legibus, et in regula Certum est, de regulis juris in 6 [regula 88]. Confirmatur ex Levit. 16 (w. 30-31) : Sabbatum requietionis est; affligetis animas vestras... Ab omnibus peccatis vestris mundabimini. — (1) (2) S. Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, lib. 1, homil. 11. ML 76, 915. S. Leo Papa, Epist. ad Theodorum, cap. 5. ML 54, 1013. QUAEST. VI, ART. 5 68Î 14. — Pro decisione hujus dubii sit prima conclusio: Non tenetur homo statim post peccatum agere poenitentiam. Probatur primo ex com­ muni consensu tam fidelium quam etiam sacerdotum. Non enim solli­ citi sunt examinare quantum temporis transierit post peccatum absque poenitentia. Probatur secundo, quia praeceptum de poenitentia est affir­ mativum: ergo non obligat nisi pro tempore necessitatis, sicut praece­ ptum de baptismo et eucharistiae. Probatur tertio. Nam sequeretur quod, si statim teneretur peccator confiteri, vix posset unum peccatum mortale solum committere, quia statim committeret aliud contra praeceptum de poenitentia. Probatur sequela, quia post peccatum non tam cito poterit poenitere quin citius potuisset; non enim sunt duo instantia immediata, sed semper mediat tempus inter poenitentiam et contritionem. Secunda conclusio: Non tenetur homo habere contritionem quoties­ cumque peccata memoriae sive speculative, sive practice occurrunt. Probatur, quia nullum aliud praeceptum obligat statim atque ejus mate­ ria venit in mentem. V. gr., praeceptum fidei, spei et caritatis non obligant statim et quotiescumque proponitur menti. Ergo neque praece­ ptum poenitentiae, quin potius saepe numero licitum erit homini habere se mere negative. Confirmatur. Quia obligatio actualis praeceptorum non consurgit ex eo quod materia praecepti venit in mentem, sed econverso: ideo tenemur memorare materiam praeceptorum, quia tali tem­ pore obligant. Tertia conclusio: Non tenetur peccator divino praecepto vel humano diebus festis habere contritionem. Probatur. Quia praeceptum de obser­ vantia praeceptorum praecipit opera virtutis et religionis ; sed contri­ tio non est actus virtutis religionis, sed potius justitiae vel caritatis:: ergo non continetur directe in illo praecepto. Probatur item maxime, quia tale praeceptum non potest colligi necessaria conclusione ex divina lege vel humana, ut patebit ad sextum. Quarta conclusio: Praeceptum de confessione et contritione obligat in articulo necessitatis. Probatur. Quia omnia praecepta affirmativa, obligant suis temporibus, quae dantur esse tempore necessitatis. Quaeris quaenam sit articulus necessitatis ? Omnes conveniunt saltim est quando est periculum mortis. Et ratio est manifesta, quia post peccatum tene­ tur homo in hac vita agere poenitentiam aliquando. At vero si transit ille articulus necessitatis non relinquitur tempus ut agat poenitentiam. Ergo tunc tenetur homo agere poenitentiam. Sed est advertendum quod, quia sacramentum poenitentiae potest facere ex attrito contritum, sufficit homini ad satisfaciendum praecepto de poenitentia, si habeat attritio­ nem simul confessione et absolutione; at vero si non est copia sacerdo­ tis, in articulo mortis tenetur habere contritionem et petere illam a Deo, et dabitur ei. Ratio hujus est quia quomodolibet ista poenitentia sufficiat 4iS2 DOMINICUS BANEZ ad. reconciliandum hominem cum Deo, sufficiet etiam ad completionem praecepti. Quinta conclusio: Vix poterit assignari casus alius in quo divinum praeceptum de confessione obliget per se. Dicimus per se, quia per acci­ dens potest contingere quod aliquis teneatur confiteri. V. gr., si vult recipere eucharistiam, vel ministrare tenetur : tunc enim ratione praece­ pti de digne recipiendo sacramentum, tenetur communiter facere quod in se est ut digne recipiat. Ex quo sequitur quod, si ille homo non confi­ teatur, unum tantum peccatum committit, quia indigne recipit eucha­ ristiam. Ex quo rursus sequitur quod, in jure divino etiam est necessaria dispositio ei qui mortaliter peccavit, praemittere confessionem ante receptionem eucharistiae, ut habet communis opinio, quae videtur ma­ gis probabilis. Sexta conclusio: Valde probabile est quod praeter articulum mortis tenetur homo agere poenitentiam et confiteri jure divino. Ita Soto ubi supra [d. 18, q. 1, a. 4, conci. 71. Et probat hoc, quia hoc sacramentum institutum est ad conciliandam amicitiam, ut nostra opera sint grata: ergo ante articulum mortis obligat praeceptum de poenitentia. Patet consequentia, quia non est verosimile quod haec reconciliatio divinae amicitiae tantum in articulo mortis sit in praecepto. Tunc enim homo non poterit ultra officia amicitiae exercere. Ad hoc enim liberamur a peccatis ut serviamus Deo, juxta illud Luc. 1 (v. 74) : De manu inimico­ rum nostrorum liberati. Quod si aliquis instet interrogando quodnam tempus posset determinari, stando solo in jure divino: respondet Soto ubi supra, quod cum immineret periculum oblivionis peccati, teneretur peccator confiteri. Et probat ex fine ipsius praecepti, quod ordinatur ad confessionem integram omnium mortalium peccatorum. Sed ipsa integra confessio sine memoria peccatorum fieri non potest. Ergo tenetur homo obliviosus confiteri quando est periculum quod obliviscatur. Sed haec sententia non videtur nobis multum probabilis. Primo quia ex illa sequeretur quod peccator qui esset labilis memoriae, tenetur jure divino pluries confiteri quam alius qui esset tenacioris memoriae. Item sequeretur quod, si illud esset tempus adimpletionis praecepti confes­ sionis jure divino, non potuisset Ecclesia determinare tempus unius anni pro omnibus fidelibus, nam qui sunt obliviosi, jure divino teneren­ tur pluries confiteri. At vero nec confessarii nec fideles putant esse spe­ ciale peccatum quod peccator, quantumlibet labilis memoriae, non con­ fiteatur nisi semel in anno. Nos igitur respondemus et sit septima conclusio: Sicut sacramen­ tum eucharistiae tenemur jure divino aliquoties recipere in vita, et etiam determinatio temporis relinquitur dispositioni Ecclesiae, sic QUAEST. VI, ART. 5 683 etiam tempus praecepti confessionis nemo potest exacte determinare jure divino, sed hoc relinquit Christus Ecclesiae determinandum; ita sane ut qui adimpleverit praeceptum Ecclesiae de confessione, adimpleat etiam praeceptum divinum; et quando frangit praeceptum Ecclesiae in hac parte, frangit etiam divinum praeceptum uno eodemque peccato; quemadmodum peccat contra divinum praeceptum, quod est sabbata sanctifices, qui non servat dies festos ab Ecclesia institutos. Ex quo sequitur: valde probabile erit quod Soto ubi supra advertit quod, qui non est confessus semel in anno, adhuc tenetur confiteri etiam ante aliam quadragesimam, et semper manet in peccato omissionis quandiu est in memoria ut confiteatur semel in anno. Ratio est quia ex divino praecepto tenetur confiteri quando Ecclesia determinaverit. Verum ta­ men est quod divus Antoninus 3 p., tit. 4, cap. 19, § 5 dicit quod virtute praecepti ecclesiastici non tenetur homo peccator, si non est confessus in quadragesima illo anno, confiteri usque ad aliud pascha. Nihilomi­ nus nos, considerantes ecclesiasticum praeceptum ut determinativum divini praecepti, semper obligamus illum peccatorem ut quam primum poterit confiteatur, ita ut non sit licitum illi expectare aliud pascha. Magister autem Soto ubi supra ait quod qui in paschate non recipit eucharistiae sacramentum, non tenetur communicare usque ad aliud pascha. Et ratio est quia determinatio ecclesiastici praecepti est limitata ad pascha, videlicet a dominica in Ramis usque ad dominicam in Albis. Ceterum determinatio ecclesiastici praecepti de confessione obligat pec­ catorem ut post peccatum intra annum confiteatur. Et idcirco quoties­ cumque verificatur quod post peccatum transivit annus et non confite­ tur, semper omittit; quemadmodum qui intra annum tenetur restituere, non deobligatur quia transivit annus, sed semper omittit quandiu non restituit. Et hic modus dicendi videtur nobis valde probabilis et potest practicari. Sed intelligenda est haec sententia quantum attinet ad rece­ ptionem eucharistiae, nisi forte fuerit excommunicationis censura epi­ scopalis contra eos qui non communicaverunt in paschate, donec com­ municent. Quae quidem censura non habetur in jure, sed singulis annis fertur ab episcopis, vel est synodalis. Unde sequitur quod qui illam ignorat, non incurrit excommunicationem. Similiter etiam observandum est quod, quando confessarius bona ra­ tione ductus dilatat absolutionem peccatori, [et] consequenter commu­ nionem, tunc peccator non incurrit excommunicationem, saltim in foro conscientiae; sed neque in foro exteriori, si confessarius reddat testi­ monium episcopo quod ipse dilatavit communionem. Non autem dicat quod dilatavit absolutionem, hoc enim esset revelare sigilli secretum. Ce­ terum quod ipse non communicaverit, publicum est in ecclesia paro- 684 DOMINICUS BANEZ chiali, et potest dilatari communio aliqua alia ratione quam propter peccatum praesens poenitentis. Neque episcopus poterit interrogare amplius quare dilataverit. Dicimus ergo quod in isto casu ille homo adimplet praeceptum eccle­ siasticum et divinum communicando ex imperio confessarii in die As­ censionis vel Pentecostes vel antea. Ratio est quia ipsummet praeceptum ecclesiasticum in ipsomet cap. Omnis utriusque sexus facit praedictam exceptionem, et dat facultatem confessario legitimo ut possit dilatare communionem. 15. — Et denique circa praedicta, alia minutiora dubia dissolvenda sunt. Primum dubium: quodnam dicatur periculum mortis, ut teneatur jure divino homo confiteri. Ad quod respondetur moraliter esse judicandum quando sit speciale periculum mortis. Nam de communi periculo in quo sumus omnes mor­ tales, nescientes diem neque horam, nullus est scrupulus; alias teneretur peccator statim post peccatum confiteri. Est autem optimum consilium evangelii, ut semper vigilemus et simus parati, quia nescimus diem ne­ que horam. Alia vero sunt pericula de quibus nemo dubitat quin tenea­ tur peccator in illis constitutus confiteri : v. gr., milites aggressuri bel­ lum congressum, longam navigationem, maxime si secum non deferunt confessarium ; immo vero si in ipsa navigatione non esset periculum, si tamen intra annum non esset peragenda navigatio, teneretur peccator confiteri, ut optime notat Cano in quinta parte suae Relectionis circa tertium casum, ubi assignat optimam differentiam inter praecepta quae sunt determinata infra certum tempus implenda, ut v. gr. praeceptum de jejunio quadragesimali, et alia praecepta quae non sunt cum deter­ minatione temporis, ut est praeceptum de baptismo. Similiter praece­ ptum de confessione semel in anno non determinat diem aut mensem neque festum in quo fiat confessio. Dicit ergo ille quod priora praecepta non tenemur praevenire, posteriora vero tenemur anticipare impletionem illorum, quando probabiliter judicamus quod postea erit impedimentum adimplendi. Sunt etiam alia pericula quae cadunt sub dubitatione, et potest dari varium judicium de hujusmodi, an teneantur homines con­ fiteri. V. gr., si est pestis in republica; item quando aliquis ingreditur in torneamenta vel hastiludia. In hujusmodi periculis poterit quisque arbitrari an obligentur ad confessionem. Et quamvis sit tutius in hujus­ modi periculis confiteri, non tamen est prudentis theologi obligare ho­ mines in hujusmodi casibus universaliter ad confessionem. Et ratio est manifesta, quia plurimi non sunt facturi talem confessionem, et pecca­ bunt mortaliter propter conscientiam erroneam. QUAEST. VI, ART. 5 685 16. — Quaeri etiam potest, an cum aliqui casus reservati summo pon­ tifici, conceduntur per diplomata in articulo mortis, intelligantur con­ cessi in quocumque periculo mortis, saltim secundi generis. Ad quod respondendum est cum magistro Cano, ubi supra, et aliis modernis, quod aliud est periculum mortis, et aliud articulus mortis. Est enim periculum mortis in illis rebus et occasionibus unde mors [solet] frequenter accidere, ut in actuali congressione belli. At vero articulus mortis dicitur quando aliquis jam in particulari est constitu­ tus in certo periculo, unde judicio prudentum certa mors imminet, vel a morbo, vel a vulnere, vel a sententia capitali judicis. Quare in hujus­ modi articulo locum habent diplomata, non autem in primis periculis, praesertim quando homines voluntarie in illis se constituunt. 17. — De partu vero feminarum varium est judicium, tum quia non omnibus est aequale periculum ut omnes teneantur confiteri. Sed hoc per causas naturales, secundum temporis circumstantiam et dispositio­ rem feminae, judicandum est. Non tamen illis concedenda est absolutio ac si essent in mortis articulo, quousque jam in ipso partu incipiant periclitari, eo quod raro contingit in hujusmodi labore feminas peri­ clitari. 18. — Sed rogat aliquis, an teneatur peccator confiteri ut evitet alia peccata, maxime quando experientiam habet quod, nisi cito accedat ad sacramentum poenitentiae, facile labitur in alia peccata. Aliqui scrupulosi solent affirmative respondere. Sed nobis nulla vi­ detur ratio convincens quod ille homo teneatur pro tunc speciali obli­ gatione praecepti de confessione ; sed solum tenebitur praecepto, v. gr. non fornicandi, vel non furandi, vel non occidendi, si haec sunt peccata ad quae proclivis est. Et tunc tenetur adhibere media convenientia ad evitanda hujusmodi peccata. Quod si non adhibuerit, solum peccat pec­ catum fornicationis, quia videns se esse in periculo fornicandi, non adhibet media convenientia ut non fornicetur. Ubi maxime advertendum est quod, si homo sciens et prudens, pro­ pter experientiam quam jam habet de se ipso, quod est in periculo for­ nicandi, etiamsi postea non fornicetur actu, nihilominus jam peccavit, quia non adhibuit medium conveniens ad evitandam imminentem forni­ cationem. Et hoc maxime verum habet in illis qui propter infirmitatem carnis peccant, et ex alia parte habent experientiam quod per susce­ ptionem sacramenti poenitentiae praeservantur multo tempore a peccato. 19. — Relinquum est ad argumenta in principio dubii posita [nn. 8-13] respondere. Ad primum, quod erat divi Thomae, quod statim tenetur homo desistere a peccato, quantum ad hoc quod est cessare ab actu peccati vel 686 DOMINICUS BANEZ ab omissione praecepti, non autem quantum ad hoc quod statim teneatur delere culpam habitualem. Et hanc esse mentem divi Thomae patet ex ipso loco citato, ubi loquitur de restitutione facienda, ad quam tenetur homo ex vi praecepti negativi de non retinendo alienum invito domino; quod fundatur in illo praecepto, non furaveris, et idcirco statim tenetur homo restituere ut exeat a peccato actuali quod committit retinendo alienum. At vero praeceptum de poenitentia affirmativum est, sicut praeceptum fidei, spei et caritatis, neque fundatur in negativo, quamvis includat negativum de actu contrario; sicut omnia praecepta affirmativa includunt negativum, v. gr. praeceptum dilectionis Dei includit nega­ tivum de non odio habendo Deum, ita praeceptum poenitentiae, quod secundum se est affirmativum, includit consequenter negativum, ne quis sit impoenitens contrarie ad actum poenitentiae. Et idcirco non poeni­ tere est contra praeceptum affirmativum, quod non obligat pro semper. Ceterum quod ait divus Thomas in hoc articulo 5, quod tenetur homo poenitere quando peccata memoriae occurrunt, non est universaliter intelligendum quotiescumque occurrunt, sed in articulo necessitatis adim­ plendi praeceptum affirmativum. Quod si tunc peccata, facta diligentia, non occurrunt memoriae, non tenetur homo pro tunc poenitere, sed excusatur a peccato contra praeceptum de poenitentia. 20. — Ad secundum argumentum respondetur nego consequentiam. Et ratio discriminis est quia non sumus domini salutis et vitae corpora­ lis, sed solummodo custodes et usufructuarii. Unde qui seipsum occidit aut laedit notabiliter, peccat non solum contra caritatem, sed etiam contra justitiam, quia dominium vitae et salutis particulare reservatur soli Deo. Ceterum bonorum spiritualium sumus domini. Quam diffe­ rentiam colligunt theologi ratione et auctoritate. Ratione quidem quia illorum bonorum sumus domini quae nostra libera industria comparan­ tur. Et quia gratia et virtutes dantur nobis mediante operatione liberi arbitrii, vel etiam ita dantur ut per operationem liberi arbitrii conser­ ventur vel amittantur, ideo sumus domini ipsarum. At vero vita corpo­ ralis datur ab auctore naturae per modum naturae, et ita conservatur ab ipso. Nam quamvis nos comedentes et bibentes conservemus vitam, tamen ista conservatio non fit per se actionibus moralibus, nam et amentes comedunt et bibunt ut conservent vitam. Conservatur itaque vita cor­ poralis applicando activa passivis, sive ipsa applicatio sit moralis, sive non. Item probatur auctoritate Eccli. 15 (v. 14) : Deus ab initio creavit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui, ut esset dominus suarum operationum in ordine ad finem ultimum. Praeterea haec differentia probatur a posteriori. Quia si spiritualium bonorum non essemus domi­ ni, sequeretur quod justus non posset peccare unum peccatum mortale, quoniam simul committeret aliud contra justitiam, v. gr. unum peccatum QUAEST. VI, ART. 5 687 fornicationis et alterum contra justitiam, quia destruxit gratiam et virtutes alienas. Ex hac differentia sequitur unum corollarium: quod licitum est no­ bis ligare hominem qui vult se occidere ne se occidat, sicut si vellet alium occidere; non autem possumus ligare hominem volentem ire ad fornicandum, nisi forte fuerit ejus praelatus vel superior. 21. — Ad tertium respondetur nego consequentiam, quia injuriam factam proximo tenemur recompensare propter ejus utilitatem et com­ modum, sed offensam factam Deo ipso non propter ejus commodum. At vero ipse Deus propter offensam sibi factam non laeditur in aliquo. Ipse enim qui permittit peccata, reducit hominem ad ordinem justitiae vindicativae, si tamen opportune poenitentiam egerit. Unde totum damnum illius offensae reducitur in offendentem, et idcirco tota utilitas et com­ modum poenitentiae est ipsius poenitentis. Quare Deus misericorditer mandat sibi talem satisfactionem fieri, et eo tempore sicut ad salutem nostram expediebat ; unde resultat debitus honor. Tunc igitur tenebimur satisfacere Deo et agere poenitentiam, quoniam nobis ipsis tenebimur procurare bona spiritualia, scilicet in articulo necessitatis nostrae. Ad confirmationem nego consequentiam. Et ratio differentiae est quia bonorum spiritualium proximi non sum dominus, sed tantum custos. Unicuique enim mandavit Deus de proximo suo (Eccli. 17, 12). Ceterum bonorum meorum spiritualium sum dominus, et idcirco non teneor sta­ tim adquirere illa bona spiritualia et exire a peccato. 22. — Ad quartum nego consequentiam. Et ad probationem illam, scilicet quod licitum est facere, est licitum velle, respondetur concedendo antecedens. Verumtamen differre poenitentiam non est proprie aliquid facere ; potius tamen est non facere. Quapropter non sequitur quod sit licitum velle non facere. V. gr., licitum est hodie non audire missam, et etiam positive velle [non] audire missam est peccatum veniale, quia est actus otiosus. Sic enim dicimus, aliquando erit licitum non agere poeni­ tentiam, et tamen velle non agere poenitentiam erit otiosum, nec ullo fine potest honestari. Nihil enim potest ita instari ut teneatur homo prius illud facere, quam exire a culpa per contritionem. Ad confirmationem respondetur quod velle manere in peccato habitualiter et ad tempus, semper est peccatum, licet non semper mortale, ut dictum est. Ceterum si quis vellet permanere habitualiter in peccato usque ad mortem, peccaret mortaliter, quoniam habet pro objecto fina­ lem impoenitentiam ; sicut etiam peccaret mortaliter si vellet non agere poenitentiam Christianus. 23. — Ad quintum respondetur quod illud periculum incidendi in aliud peccatum quando homo non agit poenitentiam prioris peccati, est 688 DOMINICUS BANEZ commune periculum omnibus qui peccant mortaliter, et ideo pro tunc non est obligatio poenitendi. Ceterum si quis ex propria experientia cognoscat se facillime ex uno peccato in aliud incidere, nisi statim poe­ niteat, tenetur quidem poenitere; sed non speciali praecepto poeniten­ tiae, sed eo praecepto quo tenetur aliud peccatum evitare. 24. — Ad sextum vero Scotus et Gabriel 3 d., et Summa angelica verbo Feriae, dominus Antoninus 1 p., tit. 9 dicunt quod diebus festis saltim dominicis tenentur christiani Deum super omnia, diligerç, et si sunt in peccato, tenentur habere contritionem, quia naturaliter possunt diligere Deum. Nihilominus sententia communis est in oppositum. Et ratio est quoniam non tenemur ita servare praecepta, ut semper attin­ gamus ad finem legislatoris. Sed tenemur ad media quae lege praeci­ piuntur. V. gr., finis praecepti jejunii quadragesimalis est elevatio mentis in Deum, non tamen frangit illud praeceptum qui non elevat mentem in die jejunii ad Deum, sed satisfacit praecepto non comeden­ do nisi semel in die, ut de ratione jejunii est. Immo vero si excesserit in comestione piscium et potatione vini, non peccat contra praeceptum de jejunio quadragesimali, sed peccat contra virtutem temperantiae, sicut peccaret in alia die. Sic ergo dicimus quod finis omnium praecepto­ rum est caritas. Et tamen non frangit praecepta qui servat ea sine cari­ tate, v. gr., qui dat eleemosynam quando tenetur dare, existens alias in peccato mortali. Ita etiam servat diem festum qui non se exercet in opere servili et adest sacrificio missae, etiamsi sit in peccato mortali. Ad replicam factam ex regula juris, [respondetur] quod tenetur legem communis legislatoris et voluntatem servare, ita ut legitimus sen­ sus ipsius legis servet, et non tantum verba materialiter; non autem tenemur servare fidem legislatoris, quod est quasi circumstantia prae­ cepti. Ad confirmationem, respondetur quod jam cessavit lex vetus. Item quod ibi est sermo de festo quodam partiali, quod erat festum propitia­ tionis, sicut modo est festum paschae, in quo tenentur homines facere quod in se est ut sanctificentur ; non autem loquitur de omni festo. 25. — Dubitatur tandem circa tertiam, conclusionem, divi Thomae, an jure divino teneatur homo confiteri ante sumptionem eucharistiae, de qua diximus q. 80, a. 4 et 5 tertiae partis. Nunc autem sufficit partem affirmativam asserere, non solum tam­ quam probabiliorem, sed etiam tutiorem, et doctrinae concilii Tridentini magis conformem sess. 13, cap. 7 et can. 11, quibus in locis decla­ ratur necessarium esse praemittere confessionem eum qui conscientiam habet peccati mortalis; ubi concilium videtur profecto explicare jus divinum, et insuper excommunicat ipso facto eos qui contrarium docue­ rint, vel publice defenderint vel praedicaverint. De hac re vide Cano. QUAJS8T. VI, ART. 5 689 quinta parte Relectionis de poenitentia prope finem, et Soto in 4, d. 17, q. 1, a. 4. Ratio potissima hujus assertionis est et fundatur in illud Apostoli I ad Cor. 11 (v. 28) : Probet autem seipsum homo etc. Sed pro­ batio legitima in nova lege non est ea solum quam quis facit coram semetipso, sed quam facit in foro conscientiae apud judicem legitimum illius fori, qualis est sacerdos habens jurisdictionem. Igitur ut homo faciat quod in se est, ut digne accedat ad tantum sacramentum in figu­ ra amici invitati ad divinam mensam., necesse est quod post peccatum mortale examinetur a legitimo pastore, ut digne accedat ad mensam Domini. Etenim omnia alia examinatio quam facit peccator coram se­ metipso dumtaxat, minus certa est quam examinatio quae fit in confes­ sione, accedente absolutione sacerdotis, ut existimetur homo esse in gratia. Et idcirco sacrum concilium non dixit quod praecipiebat ita fieri, sed explicuit testimonium Apostoli dicentis, probet seipsum etc. 26. — Circa eamdem conclusionem notandum est quod Durandus in d. 17, q. 14 [dubitat] an statutum illud Ecclesiae de confessione se­ mel in anno in illo cap. Omnis utriusque, sit praeceptum, an solum exhor­ tatio. Et ratio ejus est quia in illo cap. nullum est verbum unde colli­ gatur praeceptum confessionis. Solum enim dicitur, quod confiteatur peccator proprio sacerdoti, et injunctam poenitentiam studeat adimple­ re. Ceterum illa poena quae ibi apponitur, quod vivens ab ecclesiae in­ gressu arceatur, et moriens Christiana careat sepultura, refertur ad illum qui in paschate non sumpserit eucharistiam, de qua sumptione dicit Durandus esse praeceptum. Item assignat aliam rationem, quare de sumptione eucharistiae sit praeceptum ecclesiasticum, non autem de confessione, propterea quod Ecclesiae non potest constare quis confitea­ tur omnia peccata sua; unde frustra esset praeceptum et illa poena apposita. Potest autem constare quis non communicat ; est idcirco prae­ ceptum de communione cum illa poena conveniens. Nihilominus communis sententia theologorum et jurisperitorum est in oppositum, et communis usus omnium fidelium id confirmat. Nam etiam illi qui non debent communicare existimant se ex praecepto Eccle­ siae debere semel in anno confiteri. Item ipsi praelati Ecclesiae solent eos excommunicare qui non sunt confessi. Unde ad argumentum Durandi respondetur quod, quamvis Ecclesia non possit per se occultorum pecca­ torum praecipere confessionem publicam, potest tamen divinum prae­ ceptum de confessione determinare quo tempore impleatur, et excom­ municare in foro conscientiae ipsos transgressores. Et talis excommuni­ catio fertur supra omissionem adimplendi illud praeceptum, quantum­ libet illa omissio sit secreta ; quemadmodum etiam in jure communi sunt excommunicationes ipso facto incurrendae, quamvis omissiones vel commissiones peccatorum sint secretae. V. gr., ipso facto est excommu- 690 DOMINICUS BANEZ nicatus qui profert haeresim quam mente tenet, etiamsi proferat in secretissimo loco. Similiter inquisitores haereticae pravitatis excommu­ nicantur ipso facto, si ex passione et malo affectu procedunt contra haereticos, vel etiam omittunt procedere contra aliquem ex aliquo hu­ mano affectu. Et tamen profecto talis omissio non est aliquid sensibile. Nihilominus quia est omissio actus sensibilis, subjecta est excommunica­ tioni ecclesiasticae. Sic igitur hic, quia ipsa confessio quae praecipitur tempore certo fieri coram proprio sacerdote, est aliquid sensibile in illo tribunali conscientiae, idcirco praelatus ecclesiasticus, qui est superin­ tendens etiam in illo tribunali, potest excommunicare omittentem confi­ teri, etiamsi talis omissio non possit neque debeat judicari ab ecclesia­ stico tribunali in foro exteriori, sicut potest judicari omissio commu­ nicandi. Nota tamen quod praeceptum confitendi semel in anno potest adim­ pleri ante quadragesimam. Quod si in quadragesima peccavit homo mor­ taliter, tenebitur confiteri solum propter necessitatem sumendi eucha­ ristiam. Si autem non est communicaturus, vel quia non est copia sacra­ menti, v. gr. si navigat, vel quia non est aetatis convenientis, ut pueri novem vel decem annorum, non tenetur confiteri in quadragesima. 27. — Denique nota quod, quamvis in illo capitulo juris celebre, Omnis utriusque sexus, videatur eadem ratio de confessione et eucha­ ristiae sumptione, quantum ad illos qui ad annos discretionis pervene­ rint, teneantur ad utrumque, antiquus usus Ecclesiae declarat quosdam pueros ad annos discretionis ita pervenire ut teneantur confiteri, si mortaliter peccaverint, non autem eucharistiam sumere. Et ratio hujus differentiae sumitur ex natura utriusque sacramenti. Requiritur enim major discretio ad eucharistiam digne tractandam quam ad confessio­ nem. Cujus ratio rursus est quia ad confessionem, eo quod est de pecca­ tis mortalibus, qui ut implurimum committuntur contra praecepta na­ turalia, non requiritur tam perfecta explicatio fidei sicut ad sumptio­ nem eucharistiae dignam, quae continet corpus et sanguinem Christi, transsubstantiatis substantiis panis et vini in corpus et sanguinem, quod quidem est difficillimum et requirit majorem capacitatem intellectus ut proponatur credendum tale objectum, elevatum supra omnem rationem naturalem. Et idcirco apud indos, propter incapacitatem naturae illius, non est in usu propter reverentiam sacramenti porrigere eucharistiam, nisi forte paucis majoris capacitatis et aliis in articulo mortis. Quam ob causam etiam apud nos, sanctum et religiosum erit pueros in arti­ culo mortis, qui sunt capaces sacramenti poenitentiae, communicare, ut adimpleant praeceptum illud: Nisi manducaveritis carnem, non solum in voto, sed etiam in re, siquidem possibilis est. QUAJEST. VI, ART. 6 691 Quod si aliquis interroget, ad quam aetatem necesse eat pueros per­ venire ut liceat in paschate communicare et ut obligemus illos ad com­ municandum, respondetur quod regulariter loquendo non sunt obligandi ad communicandum quousque quatuordecim annos impleverint. Hic enim est usus Ecclesiae et in Ecclesia religiose observatus. Cujus ratio esse potest, quia in illa aetate perveniunt homines ad annos pubertatis et ad majorem concupiscentiae pugnam. Hoc autem sacramentum effe­ ctum habet contra camis concupiscentiam. Ex quo sequitur quod femi­ nae ut implurimum possunt communicare in minori aetate, quia citius perveniunt ad usum rationis. Et idcirco Ecclesia ad matrimonium con­ trahendum judicavit in muliere sufficere duodecim annos, in viro autem quatuordecim annorum aetate. Et in his omnibus prudentia opus est, et habere rationem educationis puerorum religiosae, ut citius possint ad eucharistiam accedere, ex consilio prudentis confessarii. Obligare illos ad eucharistiam recipiendam, excepto in paschate, non audeo necconsulo ut aliquis illos obliget illius aetatis. Hactenus de isto articulo. ARTICULUS SEXTUS Utrum possit cum aliquo dispensari ne confiteatur homini 1. — Prima conclusio : Sicut papa non potest dispensare ut ali­ quis salvetur sine baptismo, ita neque quod salvetur sine confes­ sione secundum quod homo obligatur ex vi sacramenti. Secunda conclusio: Ecclesia potest dispensare secundum quod obligatur homo praecepto ecclesiastico quantum ad determinatio­ nem temporis. 2. — Contra primam conclusionem et ejus fundamentum arguitur primo ex illo Mat. 18 (v. 18) : Quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo, ubi videtur Christus Dominus universalem potestatem dedisse Ecclesiae solvendi et ligandi. Ergo summus pontifex potest deobligare hominem ab obligatione confitendi. Arguitur secundo. Summus pontifex potest dispensare in obligatione voti et juramenti; et tamen divino jure tenetur homo adimplere votum et juramentum: ergo Ecclesia habet potestatem dispensandi in prae­ ceptis divinis. 3. — Ad primum argumentum respondetur quod ipse usus Ecclesiae declarat qualem et quantam potestatem acceperit ab ipso Christo Do­ mino. Nam, sicut ait Apostolus II ad Cor. 10 (v. 8), non receperunt Apostoli potestatem in destructionem, sed in aedificationem Ecclesiae, nimirum ut potestas extendatur ad ea. quae conveniunt communi fide­ 692 DOMINICUS BANEZ lium commodo. Un.de quia baptizari et confirmari pertinent ad commu­ ne commodum Ecclesiae et fidelium, non potest summus pontifex dispen­ sare ut aliquis sine baptismo salvus fiat, vel qui mortaliter peccavit sine confessione, eo modo quo sacramentum obligat. Ad secundum solent aliqui thomistae respondere quod, cum summus pontifex dispensat in voto vel juramento, non dispensat in ipso jure divino, sed in eo quod est humani juris. Et quia vinculum voti et jura­ menti oritur etiam ex mea voluntate in particulari, ex hac parte est dispensabile. Et afferunt pro hac sententia divum Thomam 2. 2, q. 88, a. 10 ad 2 ubi ait quod “cum praelatus dispensat in voto, non dispensat in praecepto juris divini, sed determinat id quod cadebat sub obligatione deliberationis humanae”. 4. — S&d contra istum modum dicendi arguitur. Nam si papa cum dispensat in humano voto solum dispensat in humana lege et obligatione, sequitur quod absque aliqua causa potest dispensare, saltim ut factum teneat. At vero nulla dispensatio in hujusmodi votis valida esse cense­ tur vel creditur sine rationabili causa. Sequela vero probatur. Quia in lege humana, si legislator dispensat, valet dispensatio, etiamsi peccet dispensando. Arguitur secundo. Sequitur quod [si] ideo papa potest dispensare in voto, quia homo propria voluntate se subjicit vinculo voti, quod etiam potest dispensare in matrimonio, siquidem propria voluntate homines se ligant. Arguitur tertio. Sequitur quod si vinculum voti esset humana volun­ tate inductum, quod etiam ante legem evangelicam, immo in lege naturae per civilem potestatem posset dispensari. Patet sequela, quia quidquid per humanam potestatem obligationis oritur, potest etiam per supremam humanam potestatem dissolvi. 5. — Propter haec argumenta videtur melius modus dicendi ille prior a nobis assignatus, videlicet quod usus Ecclesiae declaratur in quibus oportet Ecclesiam dispensare et in quibus non habeat potestatem dispen­ sandi. Ad testimonium divi Thomae respondetur quod ipse ibidem explicat mentem suam. Ait enim quod, “sicut ex lege naturali et divina tenemur implere votum, ita eodem jure tenemur legibus humanis superiorum. Sicut et quemadmodum cum dispensatur in lege humana, non fit ut non obediatur legi humanae, ...sed fit ut quod erat lex, non sit lex in tali casu; ita etiam auctoritate superioris dispensantis fit ut hoc quod conti­ nebatur sub voto, non contineatur, inquantum determinatur a praelato in isto casu hoc non esse congruam materiam voti”. Itaque secundum divum Thomam, per dispensationem mutatur materia, non lex divina. Mutatur autem materia ex parte qua cadit sub obligatione quae oritur QUAEST. VI, AKT. 6 693 ex humana deliberatione, quae non potest omnia circumspicere et pro­ videre. Quare autem non possit Ecclesia dispensare in quolibet vinculo quod humana deliberatione contrahitur, v. gr. in vinculo matrimonii praeser­ tim consummati, et in vinculo voti solemnis religionis approbatae, secun­ dum communem theologorum et thomistarum, profecto non aliunde po­ test ratio assignari nisi ex parte convenientiae vel disconvenientiae ad commune bonum Ecclesiae. Et quia majora inconvenientia sequeren­ tur si vinculum matrimonii et status religionis non esset perpetuum, sed ejus dispensationem pertineret ad humanum judicium, etenim tur­ baretur humana respublica et ecclesiastica, si ex monachis fierent uxo­ rati et viceversa, idcirco talis dispensationis potestas non existimatur a plurimis theologorum data Ecclesiae. Quamvis sint opiniones quorum­ dam canonistarum et theologorum quod papa habet potestatem dispen­ sandi in matrimonio rato non consummato, et in voto solemni religionis, quando expedierit bono communi ipsius Ecclesiae. Nos autem existimamus, sequentes doctrinam divi Thomae, quod magis expedit ad bonum commune Ecclesiae quod qui est in statu reli­ gionis, non descendat ad inferiorem statum matrimonii, quam possit expedire omnis alia convenientia. Quemadmodum magis expedit ad bo­ num Ecclesiae quod in omni eventu secretum sigilli confessionis ser­ vetur, quam omnis alia convenientia et commoditas quae posset oriri ex revelatione talis secreti ; et idcirco in nullo eventu potest summus pon­ tifex dispensare quod fiat talis revelatio. Ceterum lex matrimonii rati consummati divina dispensatione irritatur in favorem Christianae reli­ gionis; ut v. gr., quando ex duobus infidelibus conjugatis alter converti­ tur ad fidem Christi, altero nollente converti nec sine injuria creatoris conversari, tunc dissolvitur matrimonium. Si fidelis ducit uxorem fide­ lem, similiter in favorem status religionis matrimonium ratum non consummatum dissolvitur per professionem solemnem alterius in reli­ gione approbata. Et haec dissolutio non fit ex dispensatione pontificis, sed divino jure evangelii, quod constat apostolica traditione. Nunquam enim in Ecclesia inventum est quod aliquis pontifex dispensaverit in tali casu. At vero si rursus posset summus pontifex dispensare cum illo religioso ut ducat uxorem, jam ille homo, vivente priore uxore, haberet alteram uxorem, et esset facilior dispensatio cum illo qui transit per statum religionis post primum matrimonium, quam cum illo qui esset obligatus matrimonio rato non consummato ut possit ducere aliam uxorem. 13 * QUAESTIO SEPTIMA De qmdditate confessionis Revera haec quaestio apertissima est, et ex praedictis in 3 p. colligi potest diffinitio confessionis. Divus Thomas in art. 1 quatuor definitiones confessionis ponit. Prima est divi Augustini : Confessio est per quam morbus latens spe veniae aperitur. Nomine autem morbi intelligitur peccatum. Quod qui­ dem quandoque, licet sit publicum, tamen aperitur in foro conscientiae sacerdoti loco Christi. Aperitur etiam ipse actus interior et intentio quibus peccatum exterius publicum commissum est. Illud autem, quod spe veniae, intelligitur quod talis apertio latentis morbi sit habenti pote­ statem condonandi. Alias non poterat aperiri morbus spe veniae. Secunda diffinitio est divi Gregorii: “Confessio est detestatio pecca­ torum et ruptio vulneris” (1). Haec diffinitio intelligatur non solum de detestatione interiori, sed etiam exteriori. In eo autem quod dicitur, et ruptio vulneris, intelligatur fieri coram medico, qui habet potestatem medendi vulneribus. Quidam vero diffiniunt quod confessio est: coram sacerdote pecca­ torum legitima declaratio. Et in eo quod dicitur legitima, intelligitur quod fiat sacerdoti habenti potestatem et habeat alias conditiones neces­ sarias ad sacramentum. Quarta diffinitio est : confessio est sacramentalis delinquentis accusa­ tio ex erubescentia et per claves Ecclesiae satisfactoria, obligans ad poe­ nitentiam injunctam peragendam. Haec quarta diffinitio videtur nobis minus bene constituta secundum artem definiendi. Nam in eo quod di­ cit. accusationem ex erubescentia procedere, improprie loquitur, immo vero erubescentia consequitur ipsam confessionem et accusationem. Nisi forte dicatur quod loquitur de erubescentia coram Deo, quae quidem causa est ut homo se accuset coram sacerdote. Item praedicta diffinitio ponit aliquid quod est in opinione, scilicet obligans ad poenitentiam injunctam. Item haec obligatio non oritur ex ipsa accusatione, sed ex (1) S. Gregorius., Homïliae 40 in Evangelia, homll. 40, n. 2. ML 76, 1302. QÜAEST. VII, ART. 2 695 potestate clavium. Nihilominus divus Thomas has omnes diffinitiones ait esse competentes, quia in eis tangitur et substantia actus, et mate­ ria circa quam versatur, scilicet peccatum, et cui fiat manifestatio, et causa, scilicet spes veniae, quae est causa finalis, et effectus, scilicet absolutio. Verum est tamen quod in diffinitione divi Augustini et divi Gregorii non haec omnia explicite tanguntur. Nos igitur ex omnibus istis diffinitionibus unam colligimus: Confes­ sio est coram proprio sacerdote peccatorum cum dolore declaratio ut virtute clavium absolvatur. Probatur et explicatur quod haec sit bona, diffinitio. Quia modo agimus de confessione, secunda parte integral! sacramenti poenitentiae: ergo debemus illam explicare prout est apta materia ad formam sacramentalem. Unde sequitur quod sola narratio peccatorum si fiat sine dolore, non est confessio, etiamsi fiat coram sa­ cerdote. Similiter etiam judicio nostro non adimplet praeceptum de confessione semel in anno, qui non accedit ad confessionem eum animo· quaerendi remedium animae virtute clavium. Non dico quod accedat sufficienter dispositus ut statim absolvatur, ad hoc quod adimpleat tale praeceptum ; sed dico quod debet accedere cum animo adquirendi talem dispositionem et sequi debet consilium sacerdotis. Et iste talis adimple­ bit praeceptum illud, etsi postea retrocedat. Ceterum praeceptum de sumenda eucharistia non aliunde implet, nisi revera communicet in paschate aut paulo post, ad arbitrium sacerdotis. Si autem ipse peccator indigne communicet in paschate absque absolutione sacerdotis, nihilo­ minus adimplevit praeceptum ecclesiasticum de communione quantum ad determinationem temporis, et idcirco non incurrit excommunicatio­ nem episcopalem aut synodalem contra eos qui non communicaverunt in paschate. ARTICULUS SECUNDUS Utram confessio sit actus virtutis Advertendum est quod ipsa confessio est actus elicitus a virtute poe­ nitentiae. Non enim requiritur ad hoc quod sit actus elicitus ali cujus virtutis quod sit in eadem potentia in qua est virtus, sed sufficit quod per se habeat rationem formalem ipsius virtutis et per se referatur ad eumdem finem. Sicut v. gr., oratio mentalis est in intellectu, et tamen est actus elicitus a virtute religionis quae est in voluntate, sic etiam actus exteriores dicuntur eliciti quantum ad suam rationem formalem ab illis virtutibus a quarum fine per se primo ordinantur, ut confessio fidei elicitur a fide, confessio sacramentalis a virtute poenitentiae. Ceterum imperative potest procedere ab aliis virtutibus, ut a caritate vel religione. QUAESTIO OCTAVA De ministro confessionis ARTICULUS PRIMUS Utrum sit necessarium sacerdoti confiteri Conclusio est affirmativa et certa secundum fidem. Patet in con­ cilio Florentino, et maxime in cap. Orrvnis utriusque sexus. Et ratio divi Thomae congruentissima est, videlicet : gratia quae in sacramentis datur descendit a capite Christo in membra : ergo solus ille debet esse minister sacramentorum in quibus gratia datur, qui habet ministerium super corpus Christi verum, scilicet consecrando Christi corpus. Haec ratio communis videtur omnibus sacramentis, et concludere quod solus sacer­ dos possit conferre sacramentum baptismi. Sed divus Thomas in articu­ lo sequenti magis explicat necessitatem conclusionis. Sed interim dici­ mus quod solus sacerdos ex officio est minister omnium sacramentorum. ARTICULUS SECUNDUS Utrum in aliquo casu liceat aliis quam sacerdotibus confiteri 1. — Prima conclusio: In necessitate etiam laicus vicem sacer­ dotis supplet, ut ei confessio fieri possit. Secunda conclusio, in solutione ad primum : Laicus vel non sa­ cerdos non potest perficere sacramentum poenitentiae absolvendo. Tertia conclusio, ibidem: Summus sacerdos Christus supplet tunc defectus sacramenti. Quarta conclusio: Talis confessio est quodammodo sacramenialis. QUAEST. VIII, ART. 2 697 Quinta conclusio, ad tertium: Qui non sacerdoti confessus est, tenetur iterum confiteri habita copia sacerdotis, ut mandatum de sacramento poenitentiae recipiendo impleatur, nec absolutus est virtute clavium. 2. — Circa istum articulum adverte primo quod divus Thomas secu­ tus est Magistrum Sententiarum in d. 17, q. 3, a. 4, ubi citat Augusti­ num in lib. De vera et falsa poenitentia, cap. 10, et habetur in Decreto, de poenitentia, d. 1, ca. Quem poenitet. Citat etiam Bedam in commen­ tario super illud Jacobi 5 (v. 16) : Confitemini alterutrum peccata vestra, ...ut salvemini. Sed ipse Beda de venialibus peccatis ait quod possunt revelari proximo; non autem ille absolvat, sed ut peecator hu­ milietur et obtineat misericordiam a Deo (1). Cyprianus lib. 1 Epistolarum, epist. 17, ad presbyteros et diaconos, inquit : “si presbyter inventus non fuerit et urgere exitus coeperit, apud diaconum quoque exomologesim facere delicti sui possunt, ut manu eis in poenitentia imposita, veniant ad Dominum in pace” (2). Et videtur esse communis sententia theologorum. Nihilominus jam inter modernos haec doctrina magis explicata est, de qua re vide Soto d. 18, q. 4, a. 1, ubi latissime explicat articulum istum. 3. — Dubitatur autem modo breviter ad quid prosit hujusmodi con­ fessio facta non sacerdoti, si laicus vel non sacerdos non potest absolvere. Scotus d. 17 multum dubitat an sit licitum confiteri non sacerdoti. Et ratio ejus est quod peccator infamat se absque utilitate. Opinatur enim Scotus quod homo non est dominus suae famae. Sed nos breviter respondemus quod hujusmodi confessio, praeser­ tim urgente necessitate, multipliciter est utilis. Primo quidem ad expli­ candum desiderium reconciliationis virtute clavium. Item prodest ad quamdam humilitatem. Tertio prodest ut excitetur homo per illum actum exteriorem ad invocandam divinam misericordiam, quod maxime solet contingere quando duo homines saeculares sunt in periculo consti­ tuti et ad invicem confitentur et exhortantur * . Et denique poterit pro­ desse in aliquo casu ad recipiendum eucharistiae sacramentum, v. gr. si postea superveniat sacerdos quando jam infirmus incidit in phrenesim vel loqui non potest, tunc sufficiet testimonium a teste qui audivit con­ fessionem ejus ut conferatur illi eucharistia. Ratio vero Scoti nulla est, quia homo dominus est suae famae. Unde quamvis illam sine causa pro­ digat, non erit mortale; quando vero est aliqua causa rationabilis, (1) S. Beda., In epist. Jacobi. ML 93, 40. (2) S. Cyprianus, Epist. IS. ML 4, 265. * Sequentia usque ad num. 6 hujus art. inclusive, quae desiderantur in codice Matritensi, supplentur ex ottob. lat. 998. 698 DOMINICUS BANEZ maxime propter bonum spirituale, licitum est et sanctum infamare seipsum. 4. — Dubitatur secundo: an jure divino vel humano in casu neces­ sitatis teneatur homo confiteri laico. Et divus Thomas videtur partem affirmativam asserere. Inquit enim in art. quod sicut baptismus debet recipi in casuo necessitatis a non sacerdote, ita etiam confessio debet fieri non sacerdoti. Item solutione ad primum dicit quod “quando necessitas imminet, debet homo facere quod ex parte sua potest, scilicet confiteri cui potest”. Et aliqui summistae tenent [partem] affirmativam. Magister Sent, ubi supra d. 17. 5. — Respondetur [et] hic sit nobis unica conclusio: In nullo eventu necessarium est confiteri laico. Probatur, quia non est praeceptum de jure divino nec humano: ergo vera [est] conclusio. Probo antecedens. Nam Joan. 20, cum Christus Dominus dedit potestatem remittendi petcata in illis verbis: Accipite Spiritum Sanctum etc. eo ipso obligavit universos fideles peccatores ut confiterentur ; et ita colligit Ecclesia, v. gr. concilium Tridentinum sess. 14. Sed solum sacerdotibus data est pote­ stas absolvendi a peccatis. Ergo fideles jure divino solum obligantur confiteri sacerdotibus. Quod autem non teneantur confiteri non sacer­ doti jure ecclesiastico patet ex cap. Omnis utriusque, ubi sacerdoti pro­ prio vel alteri sacerdoti de ejus commissione confessionem esse facien­ dam decernitur. Est ergo explicandus divus Thomas cum dicit, “debet homo confiteri”. Accipi potest non de debito praecepti, sed de debito boni consilii. Similiter explicatur Magister Sent. Erat enim olim hu­ jusmodi consuetudo frequentior et acceptabatur tamquam utilis. Ad Cyprianum respondetur quod loquitur expresse de quibusdam infirmis periclitantibus qui erant in poenitentia publica quorum recon­ ciliatio pertinebat ad episcopum, et in absentia episcopi dicit quod per­ tineat ad presbyteros, et in absentia presbyteri ad diaconum. 6. — Circa tertiam conclusionem nota esse intelligendum quod Chri­ stus supplebit defectum sacerdotis, non ita ut confessus efficiatur ex attrito contritus sicut fieret per sacramentum, sed quod pie creditur quod Christus disponet illum hominem ut habeat contritionem et justi­ ficetur per votum sacramenti. Neque tutum esset asserere quod cum sola attritione ille justificaretur et salvaretur, cujus contrarium videtur colligi ex concilio Tridentino, sess. 14, cap. 4, ubi de attritione dicitur quod “sine sacramento poenitentiae ad justificationem peccatorum per­ ducere non potest”. 7. — Denique advertendum est quod adversus lutheranos tribuentes parem potestatem omnibus christianis circa remissionem peccatorum, sunt multi libelli scripti a catholicis modernis. Vide Soto ubi supra et Thomam Waldensem lib. De sacramentis, cap. 44, et Roffensem, art. 13 QUAEST. VIII, ART. 3 699 Contra Lutherum, asserentem, quod puer et mulier habent tantam pote­ statem sicut papa. Isti errores condemnati sunt in concilio Constantiense in bulla Martini quinti et in Tridentino ubi supra. ARTICULUS TERTIUS Utrum extra casum necessitatis possit aliquis non sacerdos confessionem venialium audire Prima conclusio est affirmativa. Secunda conclusio: Talis confessio facta laico sacramentale quoddam est, quamvis non sit sacramentum. Tertia conclusio: Per talem confessionem remittitur veniale peccatum, sicut per tunsionem pectoris. Notandum est in hoc quod, quamvis olim fuerint reputatae utiles hujusmodi confessiones, quae videntur procedere ex humilitate, jam tamen nunc periculosae viderentur in populo propter haereticorum falsa dogmata, qui putant non sacerdotes perinde absolvere atque sacer­ dotes. Et fortassis olim habebantur hujusmodi confessiones ut sacramentalia quaedam ad delenda peccata venialia. Nota secundo quod laicus, si forte audiat hujusmodi confessionem, non potest proferre formam, ego te absolvo; esset enim sacrilegus, et secundum aliquos doctores manet irregularis. Et probant ex cap. 1 de clerico non ordinato [Si quis], ubi habetur quod, si quis non ordinatus sacramentaliter solemniter administret, ab Ecclesia arceatur et non or­ dinetur. Et cap. 2 [Ex litt&ris], si quis non sacerdos praesumpserit celebrare, non poterit ad officium sacerdotale promoveri, quia est irre­ gularis. Unde inferunt eamdem rationem esse si ministret. Alii vero doctores negant illum sic absolventem esse irregularem, ut Silvester ver­ bo Confessor 1 ; et Palude d. 17, q. 3 inclinat in partem affirmativam, et similiter magister Soto ubi supra. Sed nobis omnino videtur pars nega­ tiva vera. Et ratio est quia in cap. Is qui, de sententia excommunicatio­ nis, nullus poenam irregularitatis incurrit, nisi sit expressa in jure. Sed hujusmodi irregularitas non invenitur expressa in jure. Ergo non in­ curritur. Et ad capitula adducta in contrarium respondetur ad primum, quod non loquitur nisi de illo qui publice exercet officium administrandi sacramenta. Secundum vero capitulum loquitur expresse de illo qui celebrat missae sacrificium. Unde non est licitum per consequentiam in­ ferre quod ille qui non sacerdos absolvit, maneat irregularis. 700 DOMINICUS BANEZ ARTICULUS QUARTUS Utrum sit necessarium quod homo confiteatur proprio sacerdoti 1. — Conclusio est affirmativa. Ratio est quia in poenitentia ut est sacramentum actus humani ipsius accedentis ad sacramentum sunt de substantia ipsius sacramenti. Sed actus nostri humani, cum in nobis ipsis principium habeant, scilicet liberum arbitrium, [non] possunt ab alio dispensari nisi per imperium, quod non competit alicui super alium, nisi habeat super ipsum jurisdictionem. Hanc autem non habet nisi proprius sacerdos; hoc enim intelligimus nomine proprii sacerdotis. Ante omnia adverte conclusionem esse certam secundum fidem, si ita intelligatur quod sit necessarium confiteri proprio sacerdoti, vel habenti subdelegatam jurisdictionem a proprio sacerdote. Et ita defi­ nitur in concilio Tridentino sess. 14, cap. 7 ubi declarat sancta synodus, “nullius momenti esse absolutionem quam sacerdos in eum profert in quem ordinariam aut subdelegatam non habet jurisdictionem”. Et in Florentino declaratur minister hujus sacramenti sacerdos habens pote­ statem ordinariam vel delegatam. 2. — Est ergo dubium quisnam dicatur proprius sacerdos. De qua re varii sunt modus dicendi inter doctores. Sed veritas est quod proprius sacerdos ille est et dicitur cui ex officio incumbit habere ordinariam curam animarum; et iste est proprius judex in foro con­ scientiae. V. gr., summus pontifex in sua Ecclesia, episcopus in dioecesi, parochus in sua parochia. Et isti sunt jure divino ordinarii et proprii sacerdotes, ut amplius explicaturi sumus in materia de clavibus. Ceterum in religionibus sunt etiam proprii sacerdotes quibus ex officio incumbit habere curam animarum. Et quamvis religiosi induito pontificis sint exempti a jurisdictione episcoporum, tamen ipse ponti­ fex potuit creare et creavit proprios sacerdotes in religionibus, quibus ex officio incumberet animarum religiosorum ordinariam curam gerere, et isti sunt quasi sacerdotes parochiales respectu suorum subditorum. Alioquin non dicerentur proprii sacerdotes, sed tantum subdelegati. Et idcirco possumus dicere quod habent potestatem gubernandi et absol­ vendi subditos jure divino, sicut et parochi respectu suorum subditorum. Et probatur. Nam quamvis summus pontifex novas ecclesias parochiales sua voluntate erigat, et proprios sacerdotes creet in illis, tamen hoc non obstat quominus dicatur ipse parochus jure divino habere potesta­ tem ordinariam ex officio ad audiendas confessiones parochialium et ad absolvendum a peccatis ; subordinatum tamen episcopo, sicut jurisdictio et potestas episcopi est papae subordinata. Ergo simili ratione quando QUAEST. VIII, ART. 4 701 summus pontifex specialem rempublicam religionis erigit et praelatum quibusdam statutis constituit, ipse constitutus erit proprius sacerdos,, saltim sicut parochus est proprius sacerdos. Itaque quamvis ipsa institu­ tio praelatorum religionis sit voluntaria pontifici, tamen quia institu­ untur in officio spiritualis gubernationis, intrinsece includitur in tali officio quod habeant potestatem et jurisdictionem ordinariam ad absol­ vendum a peccatis. Et idcirco diximus quod jure divino habent talem jurisdictionem, supposita institutione pontificis, sicut parochi habent. Haec omnia confirmantur. Quia status religionis non est inventum hominum, ut calumniantur haeretici, sed divinum inventum et apostolica traditione in Ecclesia conservatum; tametsi diversae caeremoniae in habitu et in jejuniis humana voluntate sunt constitutae. Ut igitur iste status religionis melius conservaretur, placuit summis pontificibus eximere religiosos non solum a cura sacerdotum parochialium, sed etiam episcoporum. Et idcirco oportuit quod summus pontifex in tali republica constitueret praelatos qui haberent locum sacerdotum parochialium et episcoporum. Secundum istam rationem sunt igitur in religionibus abbates monachorum et illis superiores. Item priores et guardiani in ordine mendicantium et illis superiores. Ceterum subpriores et vicarii priorum ubi non sunt priores, vel etiam priores in religionibus ubi sunt abbates, isti non habent ordinariam potestatem, nisi in absentia praelati praecipui conventus vel monasterii, et tunc sunt proprii sacerdotes se­ cundum religionum constitutiones approbatas a papa. De archiepiscopis vero dicendum est quod non sunt proprii sacerdo­ tes in episcopatu suffraganei, licet habeant jurisdictionem super ipsum episcopum in foro exteriori. Nihilominus tempore quo visitat episcopum euffraganeum habet potestatem quasi proprius sacerdos, ut colligitur ex cap. finali de censibus in 6 [cap. Perpetuo], ex Bonifacio octavo. Se>d ad hoc posset responderi quod est potestas subdelegata ab ipso pontifice, et non est proprius sacerdos. Nam differentia inter episcopum et archiepiscopum non est de jure divino. Circa praedicta quae diximus vide nostra Commentaria in Secunda secundae, q. 1, a. 10, dub. 5, et [ibi] in fusioribus commentariis, ubi latissime explicatum est quomodo derivetur potestas jurisdictionis ad alios praelatos. 3. — Dubitatur secundo: an confiteri proprio sacerdoti sit sohim de jure humano necessarium, an etiam de jure divino. Ad hoc Armachanus lib. 11 De quaestionibus Armenorum a cap. 1 usque ad 6 affirmat quod, stando in solo jure divino, quilibet sacerdos potest quemlibet absolvere ; sed facta est coarctatio ad proprium sacer­ dotem per ca. Omnis utriusque sexus, de poenitentiis et' remissionibus. Et dicit insuper quod non obstante ista constitutione, quilibet sacerdos 702 DOMINICUS EANEZ potest absolvere, quamvis peceet contra ecclesiasticam constitutionem. De qua re infra q. 20 latius dicendum est. Nunc autem breviter dicimus, et sit nobis certa conclusio: Secun­ dum fidem catholicam, de jure divine confessio fieri debet proprio sa­ cerdoti vel subdelegato a proprio sacerdote, ut ipsa confessio sit valida. Probatur. Primo ex Florentino ubi supra, ubi fit mentio de ministris, sine quibus non perficitur sacramentum, et ponitur proprius sacerdos minister hujus sacramenti poenitentiae. Item expresse in Tridentino ubi supra declaratur nullius momenti esse talem absolutionem factam non proprio vel subdelegato. Item cap. 2 de poenitentiis et remissionibus [cap. Si episcopus], ait Bonifacius nulla consuetudine introduci potest, ut aliquis absolvat eum qui non est ipsi subditus, aut quod aliquis eligat confessorem sine proprii sacerdotis facultate. Ergo est de jure divino nostra conclusio. Probatur consequentia quia, si tantum esset de jure humano, per appositam consuetudinem poterat oppositum introduci. Quapropter sententia Armaehani est erronea. Circa solutionem ad primum adverte quod illud testimonium divi Gregorii habetur 16, q. 1 ca. Ex auctoritate. Circa solutionem ad quartum adverte quod cap. ultimo de poeniten­ tiis et remissionibus [cap. Ne pro dilatione] habetur quod praelati pos­ sunt eligere sibi confessores. De qua re vide Palude in 4, d. 17, q. 6, a. 20, et Silvestrum in verbo Confessor 1, § 8. 4. — Dubitatur autem de summo pontifice, an teneatur et cui tenea­ tur confiteri. Et ratio dubitandi est quia ipse neminem habet superiorem in terra qui possit erga illum exercere jurisdictionem, praesertim spiri­ tualem, neque jurisdictionem ex officio ordinario neque subdelegatam. Et confirmatur, quia pontifex non potest dare jurisdictionem alteri ut excommunicet ipsum: ergo neque in foro conscientiae poterit dare alteri jurisdictionem supra seipsum. De ha re vide Turrecrematam lib. 1 suae Summae, cap. 98, ubi optime loquitur de hac difficultate. Vide etiam Soto d. 18, q. 4, a. 2 ad 3 arg. Nos autem breviter respondemus. 5. — Et sit prima conclusio: Summxis pontifex, si peccat mortaliter, tenetur confiteri. Haec conclusio probatur primo antiquissima consue­ tudine Ecclesiae. Et summus pontifex qui nunquam confiteretur, esset suspectus vel de haeresi, vel de aliquo malo peccato. Sed ratione pro­ batur, quia sacramenta necessaria ad salutem omnes fideles obligant ad recipienda illa suo tempore: ergo sicut summus pontifex tenetur reci­ pere eucharistiam suo tempore, ita tenetur, si mortaliter peccat, recipere sacramentum poenitentiae, sicut debet justificari per fidem Jesu Christi et passionem illius, quae non aliter applicatur nobis quam per sacra­ menta suscepta in re vel in voto. QUAEST. VIII, ART. 4 703 Secunda conclusio: Ipsemet tenetur eligere confessorem, et eo ipso quo eligit, efficitur talis sacerdos stiperior jud-ex in foro conscientiae ad illum actum judicialem ex commissione pontificis. Aliqui dicunt in explicatione hujus conclusionis quod quilidet sacer­ dos habet potestatem absolvendi summum pontificem a Christo Domino, et quod ipse summus pontifex potest eligere quem maluerit; sed sua electione non facit quod electus habeat potestatem supra ipsum in foro conscientiae, quemadmodum neque ipse pontifex habet potestatem ab electoribus, sed a Christo immediate. Sed profecto haec explicatio est contra veritatem. Primo quidem quia quilibet sacerdos in sui consecra­ tione universalem potestatem accipit absolvendi quemlibet fidelem quan­ tum attinet ad rationem characteris sacerdotalis. Ceterum si loquamur de potestate jurisdictionis, non quilibet sacerdos recipit potestatem ad absolvendum potius summum pontificem quam alium hominem. Nam ex hoc sequeretur quod haberet potestatem ordinariam supra pontifi­ cem in foro conscientiae; ac proinde ad quemlibet sacerdotem ex offi­ cio pertineret examinare an summus pontifex recipiat sacramentum poenitentiae vel non, quod omnino esset indecentissimum et intolerabile in Ecclesia. Necesse est ergo dicere quod ipse pontifex sua electione tri­ buit jurisdictionem confessario, non ordinariam sed delegatam. Hoc autem fuit necessarium ad salutem illius hominis qui futurus erat sum­ mus pontifex, ut non esset pejoris conditionis quam reliqui fideles. Non enim poterat fieri ex attrito contritus sine sacramento poenitentiae. Qua­ propter haec veritas est conclusio theologica, deducta per necessariam consequentiam ex principiis fidei. 6. — Ad argumentum in oppositum respondetur quod, quamvis sum­ mus pontifex non possit alteri committere jurisdictionem super seipsum in foro exteriori, qualis est jurisdictio excommunicandi aut suspenden­ di, tamen in foro conscientiae, ubi agitur de remedio justificationis pec­ catoris, potest ipse subdelegare judicem in illo foro supra seipsum, quia hoc nullatenus derogat dignitati pontificiae, respectu cujus non est ali­ quis superior in terra, sed ipse summus pontifex est immediatus Christo Domino, cujus est vicarius in terris, quoniam est successor Petri. Nihil­ ominus jure divino et traditione apostolica habemus quod in casu haeresis et schismatis, concilium est supra papam et potest illum judicare et excommunicare, si rebellis fuerit, et deponere, quoniam hoc ita expe­ diebat ad unitatem Ecclesiae conservandam. De qua re plura diximus Secunda secundae. 7. — Circa solutionem ad quintum, ubi divus Thomas dicit duo : pri­ mum est quod “si peccator sciat proprium sacerdotem esse haereticum, vel sollicitatorem ad malum, vel etiam fragilem, qui facile scandaliza­ bitur ex confessione peccatoris”, maxime peccatricis, vel etiam infidelem 704 DOMINICUS BA NEZ in suo officio, quia revelaturus est confessionem, vel si peccatum est contra ipsum, debet peccator tunc recurrere ad superiorem. Et secundo dicit quod potest ab eodem sacerdote proprio petere facultatem alteri confitendi ; quod si negaverit, idem est judicium ac si non haberet co­ piam sacerdotis. Et ratio horum est “quia praecepta juris positivi, etiam divini, non se extendunt ultra intentionem praecipientis, cujus prae­ cepti finis est caritas”. Et idcirco quod est propter caritatem institu­ tum, non debet contra caritatem militare. Dubitatur ergo circa secundum dictum an, si proprius sacerdos ex malitia sua in hujusmodi casibus nolit subdito dare facultatem ut alteri confiteatur, licitum sit subdito eligere confessorem. Partem affirmativam tenet Panormitanus in ca. Omnis utriusqufi sexus, et Palude in 4, d. 17, q. 3, a. 3, Richardus q. 7, a. 3 et Silvester in verbo Confessor 1, § 6, Hadrianus q. 5 de confessione, et ejusdem sententiae videtur fuisse Magister Sent. d. 21, a. 1, et Gratianus de poenitentia, d. 6, ca. Placuit et Glossa ibidem ; in quo ca. dicitur quod ob ignorantiam proprii sacerdotis licet eligere alium confessorem: ergo multo magis propter malitiam. Et arguitur pro ista sententia. Proprius ipse sacerdos tenetur dare facultatem subdito ut in tali casu confiteatur altero: ergo iniquus est qui non dat, ac proinde peccator poterit alium eligere. Probatur conse­ quentia, quia propter malitiam proprii sacerdotis non debet claudi via salutis per sacramentum poenitentiae. Et confirmatur cap. 18 [Licet, X, 3, 31], de regularibus, [ms. de regu. juris] ubi pontifex definit quod, si praelatus neget subdito licen­ tiam petitam transeundi ad ordinem arctiorem, possit monachus sine licentia transire. 8. — Oppositam sententiam tenet Cajetanus in verbo Absolutio ex parte poenitentis et praeceptores nostri temporis, Victoria, Cano et Soto, et divus Thomas hic ad 3 et 5 argumentum, ubi ait “quod, si non potest habere licentiam, idem est judicium atque de illo qui non habet copiam sacerdotis”. Et idem dicit in d. 21 in expositione litterae Ma­ gistri. Nam quamvis ponat quinque casus in quibus sine facultate supe­ rioris potest quis confiteri alteri quam proprio sacerdoti, tamen ibi lo­ quitur de sententia aliorum, ut ibidem manifestum est. Probatur ergo pars negativa ex ipso cap. Omnis utriusque sexus, ubi dicitur quod “si vult peccator alteri confiteri, petat et obtineat licentiam a proprio sacerdote, nam aliter non poterit alius absolvere vel ligare”. Sed respondet Hadrianus quod sufficit, si obtineat licentiam a proprio sacerdote vel a jure. At vero haec expositio est voluntaria, quia nullum est tale jus tribuens illam facultatem, immo in ipso cap. Omnis utrius­ que oppositum definitur. Loquitur enim in casu quando ex justa causa QUAEST. VIII, ART. 4 705 petit subditus a proprio sacerdote facultatem, et tunc dicit quod, nisi obtineat, non potest absolvi ab alio. Ad ca. Placuit respondetur quod ibi non est sermo de proprio sacer­ dote negante absolutionem vel facultatem alteri confitendi, sed casus illius textus est quod aliquis privilegio habet facultatem confitendi cui voluerit, et eligit unum confessorem, quo nolente absolvere commit­ tit se alteri; et tunc dicit Urbanus secundus quod nemo recipiat talem poenitentem “sine licentia ejus cui prius se commisit, nisi ob ejus igno­ rantiam”. Et fortassis loquitur pontifex de illis qui publicam poeniten­ tiam agebant. Glossa ergo illius textus potius destruit textum quam explicet. Respondetur secundo quod determinatio cap. Omnis utriusque sexus fuit posterior quam determinatio ca. Placuit; unde illi standum est. Ad aliud argumentum respondetur quod praelatus utitur jure suo erga subditum dum negat talem facultatem, quamvis peccet contra cari­ tatem et fidelem dispensationem. Unde in tali casu subditus patienter curet habere contritionem, maxime si opus est accedere ad eucharistiam, et expectet aliud tempus opportunum ut confiteatur, siquidem pro tunc non habet copiam confessoris. Denique ad cap. Licet, de regularibus, nego consequentiam, quia ipsum jus commune dat facultatem monacho in illo casu, non autem in nostro casu. 9. — Dubitatur praeterea quisnam sit proprius sacerdos peregrino­ rum. Pro cujus intelligentia notandum est quod peregrini sunt in du­ plici differentia. Quidam vagabundi, qui nullum habent domicilium, et isti ubicumque se invenerint, possunt confiteri cum parochis et cum aliis cum quibus incolae confiteri possunt. Neque enim debent esse me­ lioris conditionis quam incolae. Alii vero sunt qui habent alicubi domi­ cilium; et isti olim solebant petere facultatem a proprio sacerdote ut possent confiteri in sua peregrinatione. Cajetanus in verbo Absolutio dicit quod Eugenius quartus vivae vocis oraculo concessit ut viatores in paschate censerentur tamquam incolae quantum ad sacramentum poeni­ tentiae et eucharistiae. Unde infert Cajetanus quod non possunt absolvi a casibus reservatis episcopo dioecesis in qua peregrinantur, etsi non sint reservati in sua propria dioecesi. Sed quaeret aliquis, si casus est reservatus in propria dioecesi, non in illa in qua peregrinatur, possit absolvi sicut incolae. Et quibusdam videtur quod non possit. Et ratio eorum est quia quamdiu peregrinus non mutat domicilium, censetur absolvi de licentia interpretativa sui episcopi. Ergo si proprius episcopus reservat sibi illum casum, non po­ terit absolvi in altera dioecesi. Nihilominus nobis multo probabilius videtur quod possit absolvi. Et ratio est quia tunc non solum absolvitur de licentia interpretativa sui 706 DOMINICUS BANEZ episcopi a casibus non reservatis, sed etiam de facultate pontificis, prae­ sertim si verum est quod Cajetanus dicit de oraculo vivae vocis Eugenii quarti. Et idem dicimus et multo majori rationi de religiosis qui sunt hospites in conventibus sui ordinis, qui quidem possunt absolvi a reser­ vatis in suo proprio conventu, si non sunt reservati in conventu ubi sunt hospites. Et ratio est manifesta, quia praelatus illius conventus potest dare licentiam hospitibus ut absolvantur a reservatis; sed ipsi confessarii expositi ab ipsomet praelato habent facultatem absolvendi a tali­ bus reservatis : ergo poterunt absolvi hospites non petita licentia. Quin potius dico, si viceversa, sit casus reservatus a praelato conventus ubi sunt hospites, et non sit reservatus a praelato conventus ubi sunt assi­ gnati. poterunt etiam absolvi a confessoribus expositis a praelato con­ ventus ubi sunt hospices. Et ratio est quia cum religiosi peregrinantur, non limitatur eis facultas ut possint absolvi a non reservatis proprii praelatus. Et confirmatur. Quia iste religiosus poterat absolvi in via a parocho aliquo ab aliis casibus non reservatis suo praelato : ergo etiam cum fue­ rit hospes in aliquo conventu sui ordinis poterit absolvi a confessariis illius conventus. Et haec doctrina magis certa est in religiosis quam de aliis christianis peregrinantibus in aliena dioecesi. Et ratio est quia reli­ giosi habent unum praelatum communem utriusque conventus, qualis est provincialis ac generalis, de cujus voluntate interpretativa est quod reli­ giosus absolvatur a reservatis vel per facultatem praelati sui conventus,, vel praelati alterius conventus ubi est hospes. Quod si aliquis contenderit eamdem voluntatem habere summus pon­ tifex respectu fidelium peregrinatium in aliena dioecesi, non est impro­ babile, sed rationabile videtur, ut quando in propria dioecesi non est reservatus aliquis casus, possit absolvi in aliena dioecesi, etiamsi ibi sit reservatus, eo quod proprius episcopus potest dare talem faculta­ tem. Ergo si non reservat illum casum, jam visus est concedere ut ubi­ cumque fuerit possit a talibus absolvi. Ceterum si in propria dioecesi sit casus reservatus, poterit etiam ab illo absolvi in alia dioecesi ubi non est reservatus, praesertim in paschate, propter oraculum vivae vocis citatum a Cajetano. Ceterum in foro exteriori, si sit aliqua censura in propria dioecesi, standum erit determinationi jurisperitorum. Denique in hoc articulo maxime adverte doctrinam divi Thomae contra praelatos qui se difficiles exhibent in concedendis licentiis ut subditi alteri confiteantur *. Neque enim debent esse solliciti ut conscien. tias subditorum per confessionem sciant. Alias damnationis laqueum multis injiciunt et per consequens sibimetipsis. * Hic desinit codex Matrltensis. Sequentia usque ad quaest. 16 inclusive desumun­ tur ex cod. Ovetensi supplendo ejus lacunas ex ottob. lat. 998. QUAEST. VIII, ART. 5 707 ARTICULUS QUINTUS Utram possit aliquis alteri quam proprio sacerdoti confiteri ex privilegio vel mandato superioris 1. — Conclusio est affirmativa et certissima secundum fidem, ut patet ex usu totius Ecclesiae ; nam papa concedit passim facultatem ut quilibet possit eligere confessorem. Et probatur ex Florentino et Tridentino in locis citatis art. praecedenti. Notandum est autem pro explicatione conclusionis quod dupliciter potest concedi facultas alteri confitendi non proprio sacerdoti. Uno modo ex privilegio summi pontificis; altero modo ex licentia proprii sacerdotis. Sed advertendum est quod quando ab initio coepit concedi privilegium ordinibus mendicantium ut possint audire confessiones fi­ delium, coeperunt quidam doctores, inter quos fuit Henricus Gandavensis et alii quos refert Hadrianus quaest. 5 de confessione, asserentes quod papa non potest haec privilegia concedere, ita ut saltem semel in anno non teneantur fideles confiteri proprio sacerdoti. Immo quidam Joannes de Poliaco ajebat quod nec ipse Deus poterat facere quod fidelis non teneretur confiteri proprio sacerdoti; et quamvis alteri confiteretur, te­ nebatur nihilominus eadem peccata confiteri proprio sacerdoti ; et quod confessio facta religiosis nulla erat. 2. — Sed sit nobis prima conclusio: Utile satis fuit Ecclesiae Dei ut religiosis haec facultas concederetur audiendi confessiones fidelium·^ Et probatur experientia. Secunda conclusio: Qui confitentur religiosis propter privilegium religionibus c-onc-essum, non tenentur iterum confiteri proprio sacerdoti. Probatur ex c. Omnis utriusque sexus, ubi dicitur quod de licentia pro­ prii sacerdotis potest homo alteri confiteri et implere praeceptum de confessione semel in anno. Ergo multo magis de facultate pontificis vel episcopi adimplevit tale praeceptum. Et confirmatur, nam summus pon­ tifex et episcopus sunt proprii sacerdotes. Et denique qui ex privilegio cruciatae confitentur sacerdotibus non propriis, satisfaciunt praecepto divino et ecclesiastico: ergo qui confitentur religiosis. Probatur conse­ quentia, quia non debent esse pejoris conditionis quam alii sacerdotes non proprii. Notandum tamen est circa haec privilegia quod variis modis sunt concessa religionibus pro diversitate temporum. Nam primo omnium Alexander quartus anno Domini 1260 concessit hoc privilegium absolute, quod et confirmaverunt Urbanus quartus et Clemens quartus post annos, decem. Postea vero anno Domini 1320 Joannes ille de Poliaco vocatus 708 DOMINICUS BANEZ fuit Romam et compulsus est revocare suum errorem, ut patet in extra­ vagant! Joannis vigesimisecundi quae incipit Vas electionis; ubi etiam diffinitur quod confessi religiosis non tenentur iterum confiteri propriis sacerdotibus. Postea vero Bonifacius octavus in extravagant! Super cathedram, de sepulturis, restrinxit illud privilegium, ita ut praelati mendicantium tenerentur praesentare episcopis fratres idoneos et episco­ pus concederet illis facultatem praedicandi et audiendi confessiones. Quod si episcopus nollet concedere, ipse papa eo ipso concedebat illis talem facultatem *. Deinde vero Benedictus undecimus in extravagant! Inter cunctas, de privilegiis, revocavit moderationem Bonifacii octavi et concessit amplissimam facultatem religiosis sine praesentatione facta episcopo. Postea denique Clemens quintus in Clementina Dudum, de sepulturis, revocavit decretum Benedicti et renovavit decretum Boni­ facii octavi. Et denique in Tridentino sess. 23, cap. 15 decretum est ut sine approbatione episcopi nemo possit, etiam ex regularibus sacerdoti­ bus, “confessiones saecularium audire, aut etiam sacerdotum, neque ad - id idoneum reputari, nisi aut parochiali beneficio habuerit, aut ab epi­ scopis per examen, si illis videbitur esse necessarium, aut alias idoneus judicetur, et approbationem, quae gratis detur, obtineat, privilegiis et consuetudine quacumque etiam immemoriabili non obstantibus”. 3. — Sed circa istam determinationem concilii aliqua dubia sese offe­ runt solvenda. Primum sit, an confesseres expositi in religionibus ab ipsis praelatis respectu suorum subditorum sint idonei ad ministrandum sacramentum poenitentiae. Et videtur quod non ex praedicta determinatione concilii, quia non habent conditiones ibi positas. Sed respondetur primo quod praelati religionis sunt proprii sacerdo­ tes respectu suorum subditorum etiam jure divino. Quare bene possunt ex ipso jure communi committere suas oves aliis sacerdotibus. Respon­ detur secundo quod concilium loquitur expresse de confessionibus saecu­ larium etiam sacerdotum. Ex quo sequitur quod praelati religionum possunt suos subditos committere absolvendos a quolibet sacerdote sae­ culari, etiam non exposito ab episcopo. Item sequitur quod ipsemet prae­ latus potest sibi eligere confessorem sacerdotem saecularem, etiam non approbatum ab episcopo, quia hoc conceditur expresse in cap. finali [sc. Ne pro dilutione] de poenitentiis et remissionibus. 4. — Sed est aliud dubium difficilius, an de commissione parochi possit sacerdos qui non habet conditiones positas in decreto concilii audi­ * Auctor ex distractione non advertit tam Bonifacium octavum quam duos ponti­ fices immediate sequentes Ecclesiam gubernasse ante annum 1320. Eodem modo legitur in ottob. 998, fol. 364. QUAEST. VIII, ART. 5 709 re confessiones subditorum parochi. Et videtur quod non, quia conci­ lium dicit non aliter idoneum reputari ad audiendas confessiones sae­ cularium etiam sacerdotum. Sed ex alia parte videtur pars affirmativa probabilis, quia concilium dicit in ultimis verbis cap., “privilegiis et consuetudine quacumque etiam immemoriabili non obstante”. Ergo concilium non revocat ibi potestatem quam habent parochi de jure communi ex cap. Omnis utriusque sexus ut possint mittere suas oves cui voluerint sacerdoti. Solum igitur revo­ cantur privilegia et consuetudines oppositae. Propter hoc argumentum videtur quibusdam viris doctis ista pars affirmativa probabilis. Nihilominus episcopi oppositam consuetudinem servant et prohibent in suis dioecesibus ut parochi committant oves nisi illis sacerdotibus qui fuerint ab episcopis approbati. Et quamvis ista consuetudo sit utilis forte animabus, tamen dubitari potest an jure episcopi id possint facere. Nam etsi jure divino possint casus reservare sibi, tamen facultatem quam jus commune expresse concessit propriis sacerdotibus, non possunt episcopi illam revocare. Sed fortassis aliter in favorem episcoporum concilium explicari potest, scilicet quod conci­ lium determinavit quisnam esset idoneus confessor saecularium etiam sacerdotum. Et per hoc non tollitur facultas concessa propriis sacerdo­ tibus ut possint suos parochianos aliis sacerdotibus committere; sed non reliquit eorum arbitrio quisnam idoneus judicaretur. Ex quo sequitur non esse idem quod aliquis sit idoneus et quod habeat jurisdictionem ut absolvat a peccatis, sed opus est ut illam jurisdictionem speciali commis­ sione episcopi aut proprii sacerdotis aut ex induito accipiat. At vero ex hac doctrina videtur sequi quod praelati religionis non possint eligere confessorem saecularem sibi, nisi esset idoneus, secundum prudentem determinationem concilii Tridentini, cujus oppositum colli­ gitur ex cap. finali de poenitentiis et remissionibus. Sed respondetur quod illa consequentia non valet, quia non est eadem ratio de praelatis religionum, eo quod Tridentinum solum determinat idoneum confesso­ rem ad audiendas confessiones saecularium etiam sacerdotum. Quare ibi non est invocatum cap. finale de poen. et remis, quantum attinet ad religiosos. 5. — Dubitatur praeterea circa idem cap. concilii Tridentini, an ma­ gistri in theologia vel doctores juris canonici sint idonei confessores absque examinatione episcopi. Et ratio dubitandi est quia in ipso cap. jam citato ponitur quaedam disjunctiva tres habens partes: prima ut non reputetur idoneus nisi aut parochiale beneficium obtinuerit, secunda aut ab episcopis per examen, si illis videbitur necessarium, tertia aut alias idoneus judicetur. Ergo sufficit quod ista tertia pars sit vera ut aliquis sit idoneus. Sed magistri in theologia sunt qui maxime possunt 14 ’ 710 DOMINICUS ΒΛΝΕΖ alias idonei judicari. Ergo isti possunt audire confessiones, saltim illo­ rum qui habent bullam, non examinati neque expositi ab episcopis. Respondetur tamen et sit certa conclusio quod nullus magister aut doctor potest audire confessiones sine approbatione episcopi. Id quod colligitur ex ipso cap. citato in eo quod statim dicitur copulative, “et approbationem, quae gratis detur, obtineat”. Ergo requiritur episcopi approbatio. Et ad argumentum respondetur quod illa pars, “aut alias idoneus judicetur”, non est principalis pars disjunctivae, sed exceptiva praecedentis partis, ubi dicitur, “aut ab episcopis per examen, si illis videbitur esse necessarium, aut alias idoneus judicetur”. Et hic est legitimus sensus litterae. Alioquin quilibet baecalarius judicaretur ido­ neus vel quilibet qui possit esse baecalarius. Necesse est ergo quod illud verbum judicaretur non maneat impersonate, sed quod determinetur ab illa particula ab episcopis. 6. — Dubitatur tertio circa illud capitulum, an requiratur ut aliquis - sit confessor idoneus quod sit examinatus et approbatus a proprio epi­ scopo poenitentis. Ad quod respondetur quod, secluso privilegio, nemo potest absolvi nisi a proprio sacerdote vel subdelegato. Sed difficultas est an idoneus confessor eligendus virtute privilegii sit solum ille qui fuerit approbatus a proprio episcopo poenitentis. Ad quod aliqui doctores nostri temporis affirmative respondere solebant, scilicet solum concedi per bullam ut homo possit eligere in confessorem quemlibet presbyterum approbatum ab episcopo in tota dioecesi, etiamsi alias non haberet jurisdictionem ad absolvendum. Nihilominus jam usus et intelligentia doctorum explicat quod virtute bullae vel jubilaei potest eligi confessor quilibet sacerdos approbatus a quolibet episcopo ordinario proprio vel alieno. Et probatur, quia datur facultas eligendi idoneum ; sed omnis approbatus a quolibet episcopo ordinario reputatur idoneus: ergo est elegibilis talis confessor. Et confirmatur. Quia non dicitur in concilio a proprio episcopo, sed ab episcopis idoneus judicetur, ac si diceret, a quolibet episcopo ordinario. Praeterea omnis qui habet vel habuit beneficium curatum est idoneus. Sed certum est non esse necessa­ rium ut sit proprius parochus poenitentis neque in proprio episcopatu poenitentis habuerit beneficium, sed absolute dicit concilium, “aut parochiale beneficium obtinuerit”. Ergo simili ratione neque oportet quod sit approbatus a proprio episcopo ad hoc quod sit elegibilis per bullam. 7. — Ex dictis potest colligi solutionem dubii quarti quod olim gra­ vius erat : an cum aliquis habebat facultatem eligendi confessorem sive per bullam pontificis, sive a proprio episcopo, possit eligere quemlibet sacerdotem, an potius teneatur eligere jam approbatum. De hac re fuerunt contrariae opiniones ante Tridentinum. Nam Soto d. 18, q. 4, a. 3 asserit licitum esse eligere sacerdotem alias non exposi­ QUAEST. VIH, ART. 5 71.1 tum, dummodo non sit suspensus vel excommunicatus. Itaque ex defectu jurisdictionis non erat illicitum quemlibet sacerdotem eligere virtute bulbe. Sed tamen unusquisque tenebatur eligere sibi confessorem suffi­ cientem in scientia et prudentia. Pro hac sententia citat Soto beatum Antoninum 3 p., t. 17, c. 7 et Gabrielem in 4, d. 17, q. 2, dub. 5, Hadria­ num de confessione, q. 5, dub. 1 et Palude d. 17, q. 8, a. 2 et Silvestrum in verbo Confessor 1, § 5. Contrariam sententiam tenuit Cano in Relecti&ne de poenitentia, parte 5. Et hanc sententiam tenet Glossa in cap. Omnis utriusque sexus. Quae sententia multis rationibus confirmari poterat. Sed illa videtur optima, quod non est credendum summum pontificem velle uti sua potestate in destructionem. Sed si relinqueretur in arbitrio populari ut judicarent quis esset idoneus confessor, seque­ rentur multa sacrilegia in confessionibus, cum multi sacerdotes sint ignorantissimi, nescientes distinguere inter lepram et non lepram. Ergo idoneus confessor ille erit judicandus qui erat approbatus judicio epi­ scoporum Ecclesiaeque. Propterea in Tridentino sess. 23, cap. 15 de­ claratum est quisnam esset idoneus confessor. 8. — Sed quaeret aliquis utrum virtute bullae cruciatae possit eligi in confessorem religiosus unius ordinis non expositus ab episcopo a reli­ gioso alterius ordinis. Et videtur quod non, quia ille non habet conditiones diffinitas in concilio. Sed respondetur, et sit prima conclusio: Si ante concilium poterat eligi religiosus non expositus ab ordinario qui sit episcoporum virtute bullae cruciatae, etiam modo potest eligi a religioso alterius ordinis. Probatur, quia concilium solum loquitur de idoneo confessore ad audien­ das confessiones saecularium, non religiosorum. Secunda conclusio: Virtute bullae possunt eligi religiosi approbati a suo praelato ab aliis religiosis alterius ordinis. Probatur, quia ante concilium absque aliquo scrupulo ita fiebat ; sed hoc non est revocatum in concilio : ergo modo fieri potest. Hinc sequitur tertia conclusio: Bene potest religiosus virtute crucia­ tae eligere religiosum ejusdem ordinis ad absolutionem casuum reser­ vatorum, quamvis ipse confessor non sit expositus ab episcopo, sed a suo praelato, ad confessiones ordinarias audiendas religiosorum. Quaeritur praeterea an confessor semel expositus ab uno episcopo sit necessarium ut amoto vel mortuo episcopo iterum praesentetur suc­ cessori. Respondetur non esse necessarium, ut patet ex extravaganti Inter cunctas, de privilegiis, quae in hac parte non est revocata. 9. — Quaeritur praeterea an sacerdotes religiosi expositi ab episcopo possint absolvere ab omnibus casibus reservatis episcopo. 712 DOMINICUS BANEZ Respondetur, et sit prima conclusio: Stando in solo jure eommuni non possunt absolvere a casibus reservatis episcopo. Patet ex Clementina Dudum, de sepulturis, ubi dicitur quod per hujusmodi concessionem “non intendimus [in eo] ampliorem potestatem fratribus impendere quam est curatis et parochialibus a jure concessa”. Sed parochiales non possunt ab hujusmodi casibus absolvere. Ergo neque religiosi. 8ecunda conclusio: Religiosi confessores ordinis mendicantium jam expositi ab episcopo et qui cum illis habuerint consortium in privilegiis possunt absolvere a casibus reservatis episcopo, ex privilegio quod ha­ betur in Mare magno. Sed contra hanc conclusionem videtur facere clausula quae habetur in bulla cruciatae, ubi suspenduntur omnes gratiae, omnia privilegia concessa his qui non acceperunt bullam cruciatae. Ergo tales religiosi non poterunt absolvere saeculares a casibus reservatis episcopo nisi ha­ buerint bullam cruciatae. , Ad hoc respondetur primo, quod saltim finito anno praedicationis cruciatae poterunt religiosi isti absolvere a casibus reservatis episcopo. Sed respondetur secundo quod etiam durante anno praedicationis cru­ ciatae possunt isti religiosi absolvere a casibus reservatis episcopo eos qui non habent bullam cruciatae. Hoc probatur ex duobus. Primo, quia hoc privilegium non est concessum in favorem alicujus ecclesiae aut mo­ nasterii aut hospitalis aut loci pii aut universitatis aut confratemitatis, quae est cofradia, aut singularis personae. Sed tantum hujusmodi privi­ legia aut facultates suspenduntur in bulla. Ergo non suspenditur pri­ vilegium concessum ordinibus mendicantibus. Secundo colligitur ex eo quod in eadem bulla dicitur, “excepto las concedidas a los superiores de las ôrdenes mendicantes en euanto a sus fraires”. In quibus verbis intelligitur quod excluduntur privilegia personalia concessa superioribus mendicantium, non autem illa quae ipsis conceduntur pro toto ordine. Et quia hoc est privilegium ordinis pertinens ad honorem et auctorita­ tem ordinis, non revocatur per istam clausulam bullae cruciatae. Alioquin etiam suspenderetur privilegium quod habent religiosi ministrandi sacramentum eucharistiae saecularibus, et etiam quod habent ut fami­ liares possint audire rem divinam tempore interdicti et communicare semel in paschate in domibus religiosorum, cujus usus est in contrarium. Nam absque bulla cruciatae utimur istis privilegiis in ordine ad saecu­ lares : ergo eadem est ratio de absolutione a casibus reservatis episcopo. 10. — Quaeritur utrum religiosi expositi ab episcopo possint exercere eamdem facultatem extra episcopatum circa eos qui sunt incolae ejusdem episcopatus. Silvester verbo Confessor 1, § 14 et Confessor 2, § 4 negat hoc fieri posse. Et ratio ejus est quia in Clementina [extravagant! Super cathedram] Bonifacii supra citata dicitur, “in dioecesibus ubi sunt depu- QUAEST. VIII, ART. 6 713 tati illam facultatem exerceant”. Nihilominus eoncedit Silvester quod parochus potest suos parochiales ubique terrarum absolvere. Nos tamen respondemus quod, si hoc possunt parochi et verum est, possunt etiam religiosi expositi in episcopatu eodem. Et ratio est quia in Clementina Dudum, de sepulturis, pares facit pontifex in potestate absolvendi reli­ giosos et parochos. Non ergo est quare negemus quin possit religiosus uti sua facultate ubique circa subditos episcopi a quo est expositus. Et ad argumentum respondetur quod verbum illud “in dioecesibus”, est acci­ piendum formaliter pro hominibus dioecesis, non materialiter pro ipsa regione terrae subditae episcopo. Et confirmatur, quia episcopus potest dare istam facultatem ; sed non est unde colligamus quod non concedit illam: ergo concedit illam. 11. — Denique quaeritur an ille quem proprius sacerdos substituit in suo officio ad audiendas confessiones possit alium substituere. Respon­ detur quod non potest, nisi hoc expresse concedatur ei ut possit subdelegare. At vero quando per episcopum substituitur aliquis sacerdos loco proprii sacerdotis, bene potest subdelegare. Eamdem potestatem habent poenitentiarii summi pontificis ut possint subdelegare. Similiter etiam episcopus confirmatus per pontificem antequam ordinetur sacerdos,, etiamsi ipse non possit absolvere, potest substituere in absolutione. Ubi notandum est quod si proprius sacerdos sit nominatim excommunicatus vel manifestus percussor clerici, non potest subdelegare. Ita docet Palu­ de d. 17, q. 3. Et probatur ex ca/p. Romana, de officio vicarii, in 6. Si vero antequam proprius sacerdos excommunicaretur substituerit alium,, non cessat potestas in substituto. Haec omnia usu et jure constant. Denique abvertendum est quod non sufficit ratihabitio proprii sacer­ dotis quando est de futuro ut absolutio facta ab aliquo sacerdote valeat,, sed necesse est ut sacerdos absolvens habeat potestatem jurisdictionis de praesenti. Unde si ratihabitio est de praesenti, bene valet. V. gr., si proprius sacerdos sciens et prudens aliquem sacerdotem exercere offi­ cium confessionis taceat, perinde est atque si concederet illi facultatem, quam potest concedere. ARTICULUS SEXTUS Utrum in fine vitae poenitens possit a quolibet sacerdote absolvi 1. — Prima conclusio: Quando necessitatis articulus imminet, per Ecclesiae ordinationem non impeditur quod quilibet sacerdos, quemlibet absolvere possit. 714 DOMINICUS BANEZ Secunda: In eodem articulo necessitatis etiam quilibet sacerdos absolvere potest a qualibet excommunicatione. Tertia conclusio, ad primum : Quia Ecclesia acceptat ut quilibet sacerdos absolvere possit in articulo mortis, ideo quilibet sacerdos habet usum jurisdictionis. Quarta conclusio, ad secundum : Sic absolutus, si evadat mortem, non oportet eum recurrere ad proprium sacerdotem ut iterum a peccatis absolvatur a quibus in articulo mortis absolutus est, sed ut innotescat ei quod est absolutus. Quinta ibi notatur : Similiter dicendum quod absolutus ab excom«nunicatione in articulo motis, si postea evadat, non tenetur adire judicem vel pontificem a quo fuerit lata excommunicatio ut absol­ vatur ab excommunicatione, sed tenetur ire ut satisfactionem offerat. 2. — Ante omnia in hoc articulo commemorandum est quod quae­ stione 6, art. 2 diximus, differentiam esse inter articulum mortis et periculum mortis ex sententia Cano quinta parte Relectionis de poeni­ tentia. Eamdem sententiam tenet Soto d. 17, q. 4, a. 4, ubi docet quod non est licitum in quolibet periculo mortis cuilibet sacerdoti quemlibet .absolvere a reservatis; contra Silvestrum in verbo Confessor 1, § 6, memb. 7 ubi periculum mortis confundit cum articulo mortis, et ponit exemplum in eo qui ingressurus est in praelium vel mare. Quam senten­ tiam sequitur etiam Glossa in cap. Eos qui, de sententia exeommun. in 6, ubi ponit casum in eo qui volebat intrare in bellum vel mare. Nos autem sequimur sententiam magistrorum nostrorum, et dicimus quod Glossa fallitur in assignando casum textus, in quo non de periculo mor­ tis, sed de instanti mortis articulo fit sermo. Quod si aliquis objiciat contra nostram sententiam, quod jure divino tenetur homo confiteri qui se exponit periculo mortis : ergo si tunc non habet proprium sacerdotem, poterit et tenebitur confiteri cum alio sa­ cerdote. Rursus, ergo pari ratione poterit absolvi a casibus reservatis. Probatur consequentia. Quia reservatio jure ecclesiastico fit, quod non debet impedire juris divini amplissimam facultatem. Hoc argumentum facit aliquo modo probabilem sententiam Silvestri et Glossae. Sed nos negamus conclusionem secundam, quia jure divino papa potest reservare casus quos non concedit nisi in articulo mortis. Neque hoc est magnum inconveniens, quia sufficienter succurritur peccatori qui in periculo mortis se vult constituere ut possit confiteri de aliis peccatis cui voluerit, si non adsit proprius sacerdos, et sic absolvetur indirecte et per acci•dens a reservatis. Tenebitur autem postea, si evasserit, adire praelatum ut directe absolvatur a reservatis. Si autem fuisset in articulo mortis QUAEST. VIII, ART. G 715 dum absolveretur, non teneretur postea adire praelatum ut absolvere­ tur a reservatis, ut dicit beatus Thomas in solutione ad 2. Est igitur intelligenda prima conclusio in articulo mortis ut distin­ guitur contra periculum probabile mortis. Et hoc confirmat exemplum quod ipse asserit in argumento Sed contra de illo qui est in extrema necessitate rerum temporalium, qui potest sibi necessaria undecumque accipere. Et denique ex opposita opinione sequeretur quod possit quis, occiso presbytero, absolvi ab excommunicatione, quia voluntate sua vult transire ad indos per mares, quod esset defraudare cap. Si quis suadente diabolo. 3. — Hoc supposito dubitatur primo, an prima conclusio beati Thomae habeat verum divino jure, an ecclesiastico. Et arguitur primo quod sit de jure positivo quod quilibet sacerdos in articulo mortis possit absolvere. Nam Christus Dominus commisit Petro tamquam pastori universali curam totius Ecclesiae. Sed ad regimen Ecclesiae spectat jurisdictio tam in foro conscientiae quam in foro exte­ riori in ordine ad vitam aeternam. Ergo nemo habet jurisdictionem aut usum illius nisi ex commissione Petri et successoris. Hoc argumentum est Durandi in 4, d. 19, q. 2,. et placet magistro Soto ubi supra. Sed si hoc argumentum convinceret, probaret etiam quod episcopi non habent jure divino potestatem absolvendi, sed tantum ex commissione pontificis, quod est falsum. Et ideo confirmatur argu­ mentum melius. Nam jurisdictio in foro interiori vera jurisdictio est, sicut in foro exteriori. Sed jurisdictio in foro exteriori commissa est a Christo Ecclesiae ut eam distribuat. Ergo quod quilibet sacerdos absol­ vat in articulo mortis ex commissione Ecclesiae habet. Arguitur secundo. Ubicumque Ecclesia reservat aliquod crimen vel excommunicationis absolutionem, dicit ut a nullo fiat talis absolutio, nisi in articulo mortis. Ergo talis facultas absolvendi ex commissione Ecclesiae habetur. Et confirmatur ex cap. Pastoralis, § Praeterea, de officio judicis ordinarii, et cap. Fures, de furtis, et cap. Eos qui, de sent, excommun, in 6, ubi fere eadem verba habentur. Tertio arguitur. Nam videtur esse sententia expressa beati Thomae tertia conclusione ubi ait, “quia Ecclesia acceptat” etc. Ubi notat Soto duo. Alterum est ratio quare possit absolvere quilibet sacerdos, quia Ecclesia acceptat; alterum quod non conceditur a beato Thoma simphciter quemlibet sacerdotem jurisdictionem habere, sed merum usum jurisdictionis. 4. — Sed pro altera parte, quod possint sacerdotes jure divino in tali articulo absolvere, arguitur primo. Nam jure naturali in extrema necessitate potest homo uti alienis, etiam invito domino. Ergo jure divino in extrema necessitate articuli mortis potest homo absolvi a quolibet 716 DOMINICUS BANEZ sacerdote qui habet potestatem clavium. Probatur consequentia ex con­ venientia quam facit beatus Thomas in art. isto inter extremam necessi­ tatem rerum corporalium et necessitatem absolutionis in articulo mortis. Et confirmatur ex eodem beato Thoma in art. Nam quilibet sacerdos quantum est ex virtute clavium habet potestatem indifferentem in omnes et quantum ad omnia peccata. Sed quod hoc non possit exercere provenit per ordinationem Ecclesiae, unde limitatur jurisdictio, vel quod nullam habeant jurisdictionem decernitur. Quia vero necessitas caret lege, ideo quando imminet necessitatis articulus non impeditur quilibet sacerdos quin utatur potestate clavium ad absolvendum. Arguitur secundo. Non potest papa reservare absolutionem ab omni­ bus vel aliquibus peccatis in articulo mortis : ergo est de jure divino ut quilibet sacerdos in articulo necessitatis possit absolvere, et per conse­ quens jure divino habet jurisdictionem ad absolvendum. Consequentia est nota. Et probatur antecedens ex illo II ad Cor. 10 (v. 8) : Secundum potestatem quam dedit nobis Dominus, non in destructionem sed in aedi­ ficationem. Sed talis potestas in Ecclesia ut possit in articulo mortis papa reservare sibi absolutionem non pertinet ad aedificationem, sed potius ad destructionem. Ergo non est talis potestas in Ecclesia. Et denique probatur ex concilio Tridentino sess. 14, cap. 7, ubi agitur de casu reservationis, dicitur quod “magnopere ad Christiani populi disciplinam pertinet, ...ut atrociora crimina non a quibusvis, sed a sum­ mis sacerdotibus absolvantur”. Deinde episcopis idipsum concedit ut pos­ sint reservare casus in suis dioecesibus in aedificationem, non in destru­ ctionem. Tandem concluditur quod “ne hac occasione aliquis pereat, in eadem Ecclesia Dei semper fuit custoditum, ut nulla sit reservatio in articulo mortis, atque ideo omnes sacerdotes quoslibet poenitentes a quibusvis peccatis et censuris absolvere possint”. Hactenus concilium. Unde colligitur esse quasi traditionem apostolicam semper in Ecclesia custoditam et non ex commissione ecclesiasticae, ut simplex sacerdos in tali necessitatis articulo possit exercere potestatem clavium. 5. — Pro decisione hujus veritatis nota quod non dubitamus an ju­ risdictio sit necessaria ad absolutionem sacramentalem ; hoc enim certum est, ut diximus articulo quinto. Sed vertitur in dubium an quilibet sacer­ dos habeat istam jurisdictionem in articulo mortis poenitentis solum jure humano, an potius, di vino. Ponitur ergo prima conclusio: quod jure divino quilibet sacerdos habet jurisdictionem et potestatem absolvendi in articulo mortis, maxime quando non adest proprius sacerdos vel delegatus. Hanc conclusionem tenet absolute Capreolus d. 19 et Palude d. 20, q. 1, conci. 1, quamvis ipse rationem universaliorem assignat quae non est ita vera, scilicet quia existimat d. 17, q. 3, a. 2 quod stando solum in jure divino, ante cano- QUAEST. VIII, ART. 6 717 nem Ecclesiae, quilibet sacerdos poterat quemcumque absolvere, quam sententiam ut falsam reputavimus art. praecedenti. Secunda conclusio: Quando adest proprius sacerdos vel alius dele­ gatus in articulo mortis, probabile est quod saltim jure ecclesiastico, si' non jure divino, possit moriturus alium simplicem sacerdotem eligere in confessorem. Et videtur probari ex verbis beati Thomae in articulo,, ubi non facit illam exceptionem, quando non adest proprius sacerdos, sed absoiute dixit, quilibet sacerdos etc. Item ex verbis Tridentini ubi supra, ubi Tridentinum etiam absolute loquitur. Diximus jure saltim ecclesiastico, nam jure divino non existimamus probabile quod in tali casu quilibet sacerdos possit absolvere. Et ratio est quia cum adest pro­ prius sacerdos vel delegatus, non est homo in extrema necessitate con­ stitutus. Unde si Ecclesia non permittit, non poterit absolvi ab alio. 6. — Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum concedo majorem et minorem et nego consequentiam. Quia pari ratione seque­ retur quod neque episcopi habuerint jurisdictionem ad absolvendum jure divino, sed tantum ex commissione pontificis. Dicendum est ergo quod jurisdictio universalis summi pontificis ad multa se extendit tam in foro exteriori quam in foro conscientiae. Et inter alia se extendit ad hoc quod papa potest limitare jurisdictionem episcoporum et aliorum prae­ latorum. Sed non se extendit ad hoc quod in articulo mortis possit ju­ risdictionem tollere vel minuere ab inferioribus sacerdotibus, praesertim quando non adest proprius sacerdos, quia hoc non poterit pertinere ad aedificationem Ecclesiae, sed potius ad destructionem. Ad secrindum respondetur quod per illam particulam, “nisi in arti­ culo mortis” non significat Ecclesia quod ipsamet tradat illam jurisdi­ ctionem in articulo mortis, sed potius explicat quod per illam clausulam, ut a nullo fiat talis absolutio, non derogat jure divino per quod concedi­ tur jurisdictio in extrema necessitate cuilibet sacerdoti. Et per hoc pa­ tet ad confirmationem, nam illa omnia capitula nihil faciunt contra nos. Ad tertium respondetur quod beatus Thomas in solutione ad primum in eo quod dicit “quia Ecclesia acceptat”, non significat Ecclesiam con­ terre talem jurisdictionem, sed quod acceptat et declarat quod est de jure divino. Vel fortassis potest dici quod beatus Thomas secutus fuit opinionem communem sui temporis, quamvis in ipso articulo videaturdeclinare in nostram sententiam, ut diximus in confirmatione primi argumenti pro parte contraria. 718 DOMINICUS ΒΛΝΕΖ ARTICULUS SEPTIMUS Utrum poena temporalis cujus reatus post poenitentiam manet taxetur secundum quantitatem culpae Prima conclusio: Si poena consideretur secundum quod est satisfactoria, tunc debet taxari secundum quantitatem culpae. Secunda conclusio: Si consideretur poena secundum quod est medicina, non opus est ut majori culpae semper major poena taxetur. Tertia conclusio : Confessor debet considerare quantitatem con­ tritionis per signa poenitentis, ad minuendum vel augendum poe­ nam satisfactoriam. Item notandum est cirea solutionem ad argumenta beati Thomae quod confessor debet esse attentus in imponenda poenitentia medicinali ut propositum poenitentis de cetero firmetur in bono, potius quam ut fiat completa satisfactio pro poenis purgatorii. Ratio est quia multo majus bonum est servare legem Dei de cetero, quam satisfacere pro poenis debitis in purgatorio. Et hoc sacramentum magis ordinatur ad liberandam animam a culpa quam a poena. QUAESTIO NONA De qualitate confessionis ARTICULUS PRIMUS Utrum confessio possit esse informis Prima conclusio: Confessio ut est actus virtutis non potest esse informis. Ratio est quia non potest esse sine caritate. Secunda conclusio: Confessio quatenus est pars sacramenti potest esse informis. Ratio est quia per confessionem ordinatur homo ad sacerdotem qui habet claves Ecclesiae, et potest contingere quod non habeat homo dispositionem ut percipiat absolutionis fructum. Tunc ergo erit informis confessio. Tertia conclusio: Qui semel fecit confessionem informem non tenetur iterare confessionem, sed tantum fictionem confiteri. ARTICULUS SECUNDUS Utrum oporteat confessionem esse integram 1. — Prima conclusio est affirmativa. Et ratio sumitur per com­ parationem ad infirmum, qui debet omnes infirmitates suas palam fa­ cere medico. Altera ratio habetur in solutione ad secundum, quia sacer­ dos audit confessionem loco Dei : ergo sicut contritio quae est coram Deo debet esse de omnibus peccatis mortalibus, ita confessio debet esse de omnibus coram sacerdote. Secunda conclusio, ad tertium: Quando aliquis oblitus est pec­ cati in confessione, non opus est ut postea eadem confiteatur neque nt repetat confessionem, sed sufficit alteri confiteri et dicere quod dum alia confiteretur oblitus est illius peccati. 720 DOMINICUS BANEZ Tertia conclusio, ad quartum : Quando quis confitetur sacerdoti qui non habet potestatem absolvendi a casibus reservatis, tenetur nihilominus ei omnia confiteri. 2. — Circa secundam conclusionem, quae principalis est in arti­ culo primo, duo principalia dubia examinanda sunt. Primum est an detur confessio informis. Arguitur primo pro parte negativa. Quicumque recipit sacramentum in peccato mortali, mortaliter peccat : ergo confessio non est valida nisi homo sit contritus. Si autem sit contritus, non potest esse informis. Ergo nulla datur confessio informis. Arguitur secundo. Qui ex negligentia sua vel ignorantia non se di­ sponit sufficienter ut recipiat fructum sacramenti poenitentiae, mor­ taliter peccat et sacrilegus est, quia impedit fructum sacramenti. Ergo ejus confessio est irrita et per consequens non est formata neque infor­ mis. Confirmatur. Nam aut peccator facit sufficientem diligentiam ut recipiat sacramentum, vel non. Si facit, jam sacramentum est formatum. ' Si non facit, ergo non recipit verum sacramentum ac per consequens tenetur iterum confiteri. Arguitur tertio. Materia proxima hujus sacramenti sunt actus hu­ mani, scilicet contritio et confessio et satisfactio. Ergo ubi non est vera confessio, non erit sacramentum, sicut ubi non est vera ablutio in aqua non est verum baptisma ac per consequens non erit informe sacra­ mentum. Quarto. Quando peccator non recipit aliquem effectum hujus sacra­ menti, nihil recipit : ergo non recipit sacramentum. Probatur antecedens. Non enim recipit absolutionem neque aliquam partem sacramenti. Ergo nihil recipit, ac per consequens hoc sacramentum non erit informe quando peccator non recipit fructum et effectum ipsius. Et confirmatur. Nam sacramenta quae imprimunt characterem vel quae consistunt in usu materiae, bene possunt intelligi quomodo sint essentialiter sacra­ menta absque infusione gratiae. V. gr., si aliquis baptizatur in peccato mortali, recipit a ministro corporaliter ablutionem, spiritualiter vero characterem in anima. Similiter quando confirmatur et ordinatur. Quan­ do autem ungitur, saltim recipit unctionem ipsam. Ceterum quando aliquis non recipit gratiam in sacramento poenitentiae, nihil videtur reliquum esse quod recipiat in quo consistat essentia hujus sacramenti ut dicatur informe. 3. — Prima conclusio * : Possibile est immo saepe contingit esse con­ fessionem informem et sacramentum poenitentiae informe. Haec conclu­ sio est divi Thomae et omnium thomistarum. Et probatur primo, ut • Et unica quae indicatur in textu tam in cod. Ovetensi quam in ottob. 998. QUAEST. IX, ART. 2 721 probat Soto d. 18, q. 2, a. 2, quia confessio ut est pars sacramenti nihil aliud est quam quaedam accusatio qua homo suam conscientiam sacer­ doti fideliter manifestat ut remedium sibi provideat. Sed potest contin­ gere ut peccator in peccato persistens cuncta sua peccata fideliter pa­ tefaciat. Ergo illa erit confessio informis. Sed tamen ista ratio non probat satis aperte conclusionem. Nam vi­ detur asserere haec ratio quod dummodo peccator omnia sua peccata manifestet, etiamsi propositum peccandi actuale habeat, quod est valida confessio dummodo absolvatur, neque repetenda. Quod tamen absurdum est quia, ut supra diximus, propositum cavendi in futurum est de ratio­ ne verae confessionis et poenitentiae. Item in Tridentino sess. 14., cap. 4 dicitur quod contritio quae est pars sacramenti poenitentiae includit “propositum non peccandi de cetero”. Et adverte quod concilium non loquitur ibi de contritione quatenus includit caritatem, sed etiam de contritione imperfecta, quam theologi dicunt attritionem. Habemus ergo ex concilio quod ut sit dolor de peccatis sufficiens ut sit pars sa­ cramenti poenitentiae, requiritur quod sit cum proposito non peccandi de cetero, et per consequens ad hoc quod sit vera confessio sufficiens ut sit pars sacramenti poenitentiae. Propterea qui habet propositum pec­ candi. etiamsi dicat illud sacerdoti ut recipiat aliquod consilium, tamen non vere se accusat neque vere veniam petit, cum sit in proposito expres­ so peccandi. Necesse est igitur amplius explicare et verificare quomodo potest esse informis confessio. Et quidem ex beato Thoma duplex ratio potest colligi ex isto articu­ lo. Altera ex argumento S&d contra, scilicet quia si aliquis semel con­ fessus, etiam in mortali existens, teneretur iterum confiteri eadem pec­ cata, sequeretur quod nullus sciret se esse confessum, eo quod nullus scit se habere caritatem. Sed tamen in ista ratione supponendum est quod quando homo confitebatur, non habebat actuale propositum peccandi et quod ex intentione expressa intendebat integre confiteri et dolebat utcumque de omnibus peccatis, quamvis in hoc ipso ex quadam igno­ rantia vel negligentia falleretur. Altera ratio est desumpta ex articulo, quae consistit in duobus dictis. Primum est quia inquit beatus Thomas quia confessio ut est pars sacramenti “ordinat poenitentem ad sacerdotem qui habet claves Eccle­ siae, et per confessionem cognoscit conscientiam poenitentis. Et secun­ dum hoc confessio potest esse etiam in eo qui non est contritus, cum possit peccata sua confiteri sacerdoti et clavibus Ecclesiae se subjici”. Secundum dictum est quod, “quamvis tunc non percipiat absolutionis fructum, tamen recedente fictione percipere incipiet... Unde non tenebi­ tur iterare confessionem, sed tenebitur postmodum fictionem suam confiteri”. 722 DOMINICUS BANEZ Notandum ergo pro intelligentia hujus rationis, quod primum di­ ctum potest verificari dupliciter. Uno modo in eo qui non habet contri­ tionem, sed habet sufficientem contritionem ut per absolutionem sacer­ dotis formetur confessio, ita ut efficiatur perfectum sacramentum et poenitens recipiat fructum statim. Et isto modo, quamvis confessio ante absolutionem sit informis, postea tamen accedente absolutione est for­ mata et perfecta. Alio modo potest verificari primum dictum beati Tho­ mae in eo qui habet quemdam dolorem peccatorum facta aliquali dili­ gentia, et accedit cum proposito cavendi in futurum et confiteri omnia peccata; et tamen, quia dolor non est sufficiens attritio, vel etiam dili­ gentia facta non fuit tanta quantam tenebatur adhibere in examinatione conscientiae, vel quia propositum quod putabat se habere non erat ve­ rum propositum, sed fallebatur, ideo iste homo accedit fictus et cum im­ pedimento ad recipiendum fructum sacramenti, immo peccat recipiendo sacramentum. Dicimus ergo quod in taliter disposito verificatur secun­ dum dictum beati Thomae. Non autem in illo qui sciens et prudens acce­ dit fictus, quia iste non apponit veram materiam sacramenti; neque etiam verificatur in illo qui accedit cum attritione quae sufficit ad reci­ piendum fructum sacramenti, quia in isto sacramentum manet per­ fectum post absolutionem sacerdotis et omnino formatum. Quia igitur possibile est quod aliquis accedat ita dispositus ut veram materiam subministret formae sacramentalis, et nihilominus ex negligentia et ignorantia peccet mortaliter, propter quod non recipit statim fructum sacramenti, hinc concluditur quod est possibilis confessio informis et sacramentum poenitentiae informe, sic quod non teneatur homo repetere confessionem, sed teneatur solum confiteri postea impedimentum quod posuit ad recipiendum fructum poenitentiae. Haec doctrina explicari potest primo, exemplo sententiae in foro exteriori. Sunt enim aliqui defectus in processu judiciali qui reddunt sententiam iniquam, et tamen sententia est valida. Sunt autem alii de­ fectus in processu qui omnino annullant sententiam judicis. Et quia hoc sacramentum poenitentiae exercetur ad modum judicii in foro inte­ riori, contingit esse aliquos defectus ex parte poenitentis qui faciunt confessionem esse peccatum et sacrilegium, non tamen irritant senten­ tiam sacerdotis. Sunt vero alii defectus tales qui non solum sunt sacri­ legium, sed etiam irritam faciunt sententiam sacerdotis. Est aliud exemplum. Nam qui accedit ad baptismum, potest accedere ita indispo­ situs, ut sacrilegium committat recipiendo baptismum ; et tamen baptis­ mus sit validus, quia homo habet intentionem recipiendi ipsum sacra­ mentum, quod constat ex ablutione et verbis. Potest etiam ita dispositus accedere sine aliqua intentione recipiendi baptismum, quod prorsus baptismus sit irritus et non sit sacramentum. Est aliud exemplum. Ma- QUAEST. IX, ART. 2 723. trimonium quod contrahitur inter fideles baptizatos est sacramentum Ecclesiae; et tamen contingit quod contrahentes matrimonium commit­ tant sacrilegium, quia sunt excommunicati vel in alio peccato mortali ex proposito. Et tamen matrimonium valet et verum est sacramentum, licet informe, quia tunc non confert gratiam propter impedimentum contrahentium. Jam vero probatur eadem conclusio a posteriori. Nam si non daretur confessio informis quae esset valida neque repetenda, quando non ex professo aliquis ponit obicem, locus esset multis scrupulis. Nam viri pii saepe repeterent confessiones quas propter aliquam negligentiam inva­ lidas judicarent. Et ob hanc causam fere omnes theologi docti et pru­ dentes ajunt sufficere ut ita confessus postmodum confiteatur solam fi­ ctionem et impedimentum quod ex ignorantia vel negligentia apposuit. 4. — Ad argumenta in oppositum [cf. n. 2]. Ad primum negatur antecedens. Nam contingit quod aliquis sit in peccato mortali, et tamen habeat contritionem sufficientem ad recipiendum fructum sacramenti. Respondetur secundo transeat antecedens et nego consequentiam. Potest enim contingere ut aliquis peccet mortaliter accedendo ad sacramentum poenitentiae, et tamen sacramentum sit ratum et validum quando, ut diximus, non ex proposito apponit impedimentum sed ex quadam negli­ gentia vel ignorantia vincibili, sed non crassa et supina. Et tunc licet committat peccatum sacrilegii, tamen sacramentum est validum quantum ad substantiam. Et per hoc patet ad secundum. Ad confirmationem respondetur quod quaedam dispositio et diligentia potest esse sufficiens ad substantiam sacramenti, quae non erit sufficiens ad fructum sacramenti recipiendum. Unde potest contingere quod aliqua dispositio sit sufficiens ad primum, et tamen ipse homo peccet mortaliter recipiendo sacramentum, quia te­ nebatur se disponere etiam ad recipiendum fructum sacramenti. Ad tertium respondetur concedendo consequentiam. Sed tamen vera confessio est etiamsi sit informis modo praedicto. Ad quartum [respondetur] quod quando aliquis non recipit fructum hujus sacramenti, adhuc potest verificari quod recipit sacramentum, quia ipsamet confessio quae subjectatur in poenitente efficitur, acce­ dente forma absolutionis, pars actualis sacramenti, et hoc sufficit ut dicatur homo recipere sacramentum, sicut qui baptizatur est subjectum recipiens sacramentum, quia recipit ablutionem accedente forma baptis­ mi. Praeterea qui illo modo confitetur, recipit absolutionem, quamvis impediat ejus effectum, sicut etiam ille qui audit sententiam a judice dicitur recipere sententiam. Et iste modus recipiendi [magis pertinet] ad ordinem causarum moralium quam materialium. Ad confirmationem respondetur quod in sacramentis quae imprimunt characterem melius 724 DOMINICUS BANEZ intelligitur quomodo sacramentum sit informe, quamvis non conferat gratiam. Nihilominus bene etiam intelligitur modo a nobis in sacra­ mento poenitentiae, sicut etiam intelligitur in matrimonio, quod quidem est validum sacramentum, et tamen neque confert gratiam neque impri­ mit characterem. Sed Soto d. 18, q. 3, a. 3 soli baptismo concedit quod recedente fictione conferat gratiam, et putat se probare ex beato Tho­ ma 3 p., q. 69, a. 10. Sed certe beatus Thomas nihil tale asserit eo loco. Per ea quae diximus manent satis impugnatae opiniones Majoris et Bernardi de Gannato *. 5. — Dubitatur secundo quot modis contingat confessionem esse informem. Et respondetur primo quod confessio aliquando est informis ex parte absolventis, quia non protulit formam nec habuit intentionem absolvendi. Et sic non loquimur hic de confessione informe, quia mani­ festum est quod ubi non est forma vel intentio ministri, nullum est sacra­ mentum. Altero modo dicitur informis ex parte confitentis, quia posuit impedimentum effectui sacramentali. Et quamvis tunc non recipiat ' gratiam, exhibet tamen veram materiam ad essentiam sacramenti con­ ditionibus jam explicatis. Ceterum confessio informis ex parte confitentis triplici capite potest contingere. Primo quidem ex parte integritatis. Non quidem quod ex intentione velit aliquis non integre confiteri, vel ex crassa ignorantia et supina negligentia, sed quando ex ignorantia culpabili et vincibili omit­ tit aliquod vel aliqua peccata quae tenebatur confiteri, vel etiam ali­ quam circumstantiam necessariam. Secundo potest effici informis con­ fessio ex parte doloris, quia homo dolet quidem de peccato, non tamen dolet propter rationem quae faciat hominem saltem attritum ut oportet ad recipiendum fructum sacramenti, quamvis ipse arbitetur sufficientem esse dolorem. V. gr. dolet Petrus de peccato propter infamiam tempora­ lem quam incurrit, et putat se dolere vel propter Deum vel propter poe­ nas inferni saltem; vel etiam si dolet propter foeditatem peccati, qua­ tenus est contra rationem naturalem, et putat se dolere propter foedi­ tatem peccati quatenus est contra rationem supernaturalem. In tali casu erit confessio informis, neque erit repetenda. Tertio potest esse informis ex defectu propositi non peccandi in futurum, ut v. gr. putat homo se habere propositum verum non peccandi, et tamen quamvis habeat in mente illud propositum expressum, sed fallitur, quia revera ex negligentia sua ipse non tollit occasionem quam tenebatur tollere, licet non sit crassa ignorantia. In hoc etiam casu potest esse informis confessio neque repetenda. Haec omnia praedicta non aliter probantur quam quia illa tria requiruntur ad essentiam sacramenti, et in illis tribus Ottob. lat. 998, Garraca. QUAEST. IX, ART. 2 725 potest esse defectus ex parte poenitentis, talis quod aliquando non irritet sacramentum, aliquando vero sit tantus ut irritet omnino sacramentum, quando sciens et prudens vel ex ignorantia crassa committit talem defectum. 6. — Dubitatur tertio an confessio informis ex parte confitentis sit repetenda quando homo deprehenderit se defecisse in aliquo trium praedictorum. Ad hoc respondetur et sit unica conclusio: quod quotiescumque con­ fessio est informis ex porte confitentis, non opus est ut repetatur, nisi quando proposito et intentione habuit aliquem defectum ex praedictis vel etiam quando ex negligentia et ignorantia crassa et supina aliquis istorum defectuum contingit. Haec conclusio quantum ad primam par­ tem, praeter quam quod est beati Thomae in art. 1, probatur quia illa confessio constituit verum sacramentum cum vera forma: ergo non necesse est ut repetatur. Probatur consequentia, quia peccata mortalia sufficit semel confiteri. Antecedens vero probatur, quia alias nunquam daretur hoc sacramentum sine fructu ipsius; et deinde quia, ut antea dictum est, multi scrupuli orirentur in conscientiis fidelium et saepe repeterent confessiones quando majori examine factae deprehenderent se defecisse in aliquo. Ceterum secunda pars probatur ex his quae dicta sunt in probatione et explicatione primae conclusionis dubii primi. Immo vero quando aliquis sciens et prudens se peccare accedit ad sacra­ mentum poenitentiae, non subministrat materiam sufficientem ad essen­ tiam sacramenti. Ergo non est verum sacramentum ac per consequens tenetur repetere totam illam confessionem. Patet quia revera ille homo sic dispositus nullo modo dolet de peccatis, quia sibi complacet actualiter in peccato. Item non habet propositum non peccandi, saltim quantum ad suam aestimationem. Ceterum quando ignorantia vel negligentia in sui examinatione fuit crassa et supina, perinde est judicandum ac si vellet homo sciens et prudens deficere. 7. — Dubitatur quarto an, si peccator sciens et prudens se attri­ tam et non contritum, accedit ad hoc sacramentum, an talis confes­ sio sit fructuosa actualiter ita ut homo justificetur, an potius sit informis confessio. De hac re Soto d. 18, q. 2, a. 2 ad 2 ait non suffere illam dispositio­ nem ut homo recipiat fructum sacramenti. Et ratio ejus prima est quia hoc sacramentum est institutum ad tollenda peccata quae nos propria voluntate commisimus, et ideo requirit accusationem poenitentis tam­ quam ejusdem sacramenti materiam. Qui autem scit se non dolere pro­ pter Deum, non se accusat legitime coram Deo. Ergo ut pectus ori con­ sonet, requiritur detestatio peccati quatenus est offensa Dei, saltim secundum aestimationem poenitentis. 15 * 726 DOMINICUS BANEZ Secundo arguitur. Quia sicut peccator propria voluntate avertitur a Deo, ita propria voluntate debet converti ut reconcilietur cum Deo. Sed quia poenitet peccati non propter offensam Dei, sed propter poenas inferni, non convertitur ad Deum, sed ad seipsum amore proprio. Ergo non potest reconciliari per sacramentum poenitentiae cum Deo. Et denique probat quia haec doctrina, scilicet quod de attritione fiat contritio virtute sacramenti, licet sit vera, non tamen est multum anti­ qua, nam patres antiqui contritionem dicebant esse necessariam ad con­ fessionem, et non sufficit attritio cognita. 8. — Sit unica conclusio certa: quod illa dispositio est sufficiens •non solum ut sit verum sacramentum, sed etiam ut sit fructiferum in actu. Nam ut docet beatus Thomas q. 79, a. 3 ad 2, potest aliquis digne accedere ad baptismum habens conscientiam peccati mortalis. Postea vero in q. 80, a. 4 ad 2 comparat omnino sacramentum poenitentiae cum baptismo quantum ad hoc quod utrumque est institutum ad tollendam febrem peccati. Ergo non propterea quis indigne accedit ad sacramen­ tum poenitentiae quia habet conscientiam se habere febrem. Confirmatur. Nam sacramentum poenitentiae secundum suam propriam speciem est mortuorum vivificativum : ergo ex eo quod aliquis sciat se esse mortuum in peccato, non erit indispositus ut recipiat medicinam vivificativam, dummodo servet reliquas conditiones. Probatur secundo eadem con­ clusio. Nam ad sacramentum eucharistiae, propterea quod est sacra­ mentum vivorum, requiritur ex parte recipientis quod sit jam contritus vel saltim rationabiliter judicet se esse contritum. Ergo ad sacramen­ tum poenitentiae minus requiritur quam ad sacramentum eucharistiae. Probatur tertio ex concilio Tridentino sess. 14, cap. 4 ubi sic dicitur: “Illam vero contritionem imperfectam, ...quoniam oritur vel ex conside­ ratione foeditatis peccati, vel ex gehennae et poenarum metu, si volun­ tatem peccandi excludat cum spe veniae”, declarat sancta synodus non solum non facere hominem hypocritam, sed esse donum Dei. “Et quam­ vis sine sacramento poenitentiae per se ad justificationem perducere peccatorem nequeat, tamen eum ad Dei gratiam in sacramento poeni­ tentiae impetrandam disponit”. Hactenus concilium. Ergo qui cognove­ rit se habere talem dispositionem ut praedicta., iste cognoscit se esse suf­ ficienter dispositum ut accedat ad sacramentum poenitentiae recipien­ dum et per consequens recipiet fructum. Praeterea sequeretur ex sententia contraria quod non solum non esset sacramentum fructiferum cum illa dispositione, sed etiam esset nullum. Probatur sequela. Quia ille homo accedit sciens et prudens se ponere obicem effectui sacramenti : ergo ut diximus dubio primo, nullum est sacramentum. Consequens tamen durissimum videtur, quod talis confessio sit repetenda. QUAEST. IX, ART. 2 727 9. — Ad argumenta in oppositum. Ad primum negatur minor, quia sic dispositus non mentitur cum accusat se offendisse Deum, quamvis sciat se non dolere propter Deum summe dilectum. Sufficit enim ut doleat propter Deum summe timendum ut supremum judicem et vin­ dicem contra peccatorem, et quod subjiciat se remedio instituto ab ipso Deo ad veniam impetrandam. Ad secundum negatur consequentia, si antecedens intelligatur de conversione perfecta. Sed sufficit quod peccator sit aversus a peccato propter poenas inferni aut foeditatem peccati, et cum spe veniae verta­ tur ad Deum justificatorem per Jesum Christum in hoc sacramento. Ad ultimum respondetur, ut jam diximus in superioribus, quod ipsa attritio non fit contritio, sed attritus efficitur virtute sacramenti con­ tritus, saltim habitualiter, quia scilicet effectum sacramenti est gratia habitualis, cum qua simul infunditur contritio habitualis, quae est ha­ bitus poenitentiae virtutis. Et ista doctrina, quamvis noviter sit expli­ cata per scholasticos doctores, est tamen antiqua in suo fundamento et radice, quia potestas clavium ad remittenda peccata non postulat ne­ cessario majorem dispositionem quam sit praedicta, eo vel maxime quod doctrina Tridentini ubi supra [sess. 14, cap. 4] confirmat nostram sen­ tentiam. 10. — Est dubium quintum circa tertiam conclusionem articuli pri­ mi et circa primam et secundam art. secundi, in quibus casibus oportet' iterare confessionem. De qua re vide Cano 5 parte Relectionis de poe­ nitentia, circa medium relectionis, et Soto d. 18, q. 3, a. 3. Pro cujus intelligentia nota quod dupliciter potest confessio esse integra et dimi­ diata, directe ex intentione, vel indirecte, ut bene notat Cajetanus in Summa, verbo Confessor, conditione 10. V. gr., quando quis ex verecun­ dia vel pusillanimitate tacet peccatum vel circumstantias, iste directe dimidiat confessionem et est sacrilegus directe. Et eadem est ratio de illo qui nullam vult facere diligentiam; hic enim directe dimidiat con­ fessionem. Alio modo potest contingere ut aliquis directe quidem et expresse velit facere integram confessionem, sed tamen ex aliqua negligentia culpabili, non tamen crassa et supina, omittit aliqua peccata. Iste non est directe sacrilegus, quamvis mortaliter peccet peccatum sacrilegii ex negligentia et ignorantia. Sit igitur conclusio: Quando confessio fuit integra, quamvis indi­ recte fuerit dimidiata ex culpabili negligentia, non tamen est repetenda,. Haec conclusio colligitur ex beato Thoma in articulo primo et secundo.. Item probatur. Quia alias non posset proferri exemplum quando confes­ sio esset informis ex defectu integritatis. Nam si directe dimidiaretur, esset nul]a. Rursus si nullo modo est dimidiata ex intentione directa vel indirecta, confessio erit formata et cum fructu cacramentali quantum 728 DOMINICUS BANEZ est ex parte integritatis. Ergo necesse est designare quamdam confes­ sionem mediam, scilicet integram ex intentione directa, et dimidiatam ex intentione indirecta. 11. — Simile dubium poterat moveri de confessione informi ex parte doloris vel ex parte propositi cavendi in futurum. Sed similis solutio et proportionalis erit adhibenda directe vel indirecte. Sed pro majori explicatione nota quod qui vult accedere ad sacra­ mentum poenitentiae, jure divino et naturali tenetur adhibere diligen­ tiam ut materiam debitam quantum est ex parte sua subministret sacer­ doti, qui debet proferre absolutionem. Debita autem materia consurgit ex parte doloris debiti et ex parte propositi et ex parte integritatis con­ fessionis. Nota secundo quia hoc sacramentum institutum est in salutem ani­ marum, non requirit omnem diligentiam possibilem peccatori, sed illat sufficit secundum uniuscujusque intellectum et discretionem quae hu­ mano judicio mediocris diligentia, judicaverit. V. gr. si Petrus adhiberet aliquam diligentiam, et existimat probabiliter quod per parvam diligen­ tiam ulteriorem recordabitur aliquorum peccatorum, tenebitur ulterius procedere et inquirere. Quod si putat quod magni temporis inquisitio­ ne aliud peccatum mortale veniet in mentem, non tenebitur tantum fa­ tigari in inquirendo peccato, sed sufficit mediocris diligentia. Verum est tamen quod in hae re judicanda requiritur confessoris prudentia ut, habita ratione personae et negotiorum, possit judicare quam diligen­ tiam sit dicenda mediocris ut poenitens absque novo peccato, quin po­ tius cum fructu, accedat ad sacramentum *. Nota tertio quod potest contingere quod homo judicet se fecisse me­ diocrem diligentiam et sufficientem, et tamen revera fallatur et revera mortaliter peccet contra virtutem studiositatis et contra religionem sacramenti indirecte. Et in hujusmodi casibus locum habere solet con­ fessio informis. Nec debent confessores inquietare poenitentes ut repe­ tant hujusmodi confessiones nisi constet crassam fuisse negligentiam. 12. — Dubitatur sexto circa primam conclusionem secundi art: an pertineat ad integritatem confessionis exprimere determinatum numerum peccatorum. Ad quod respondetur et sit conclusio: Quando mediocri diligentia potest peccator numerum peccatorum determinate exprimere, tenetur ita facere. V. gr. si potest dicere septies jurasse falsum, non debet confi­ teri in dubio se jurasse quater aut quinquies. Probatur, quia quodlibet peccatum mortale est necessaria materia confessionis ut patet; sed si non dicit determinatum numerum cum possit facile dicere, relinquit * Sequentia usque ad num. 13 hujus art. quae desunt in Ovetensi. sumimus ex cod. ottob. lat. 998. QUAEST, IX, ART. 2 729 aliquod peccatum mortale vel fatetur aliquod peccatum mortale quod non fecit. Secunda conclusio: Quando humano modo vix est possibile [deter­ minare] numerum peccatorum propter nimiam et diutinam consuetudi­ nem peccandi, sufficit determinare tempus illius consuetudinis. V. gr., si quis per annum integrum habuit consuetudinem jurandi, alias absque attentione esset ne verum vel falsum quod ajebat, sufficit in confessio­ ne dicere consuetudinem illam et sequentes occasiones jurandi quotidie. Similiter si meretrix post aliquos annos prostituta in lupanari confi­ teatur, non tenetur determinate dicere numerum peccatorum, sed suf­ ficit dicere, per annum integrum fui in hoc officio, quoslibet viros ad­ missi, semper fui parata plures admittere. Ratio hujus est primo, quia est gravis difficultas in enumeratione tot peccatorum; secundo, quia non minorem notitiam accipit confessor per manifestationem talis con­ suetudinis ut possit judicare sicut oportet ad finem omnem confessionis quam si poenitens determinaret numerum. Hinc sequitur non esse necessarium ut poenitens explicet omnes actus etiam mortales sigillatim quando in uno actu perfecto intelliguntur. V. gr. non est opus ut poenitens dicat, volui inimicum occidere, quaesivi gladium cum illa intentione et emi, ascendi equum etc. Simi­ liter qui furatur non opus est ut dicat, scalas suspendi, aperui seras etc. Et ratio est quia, quamvis omnes isti actus sint peccata mortalia pro­ pter finem, vel non addunt novam malitiam, vel si addunt, intelliguntur in actu perfecto. 13. — Sed contra, non sufficit confiteri actum interiorem quantum­ libet determinatum, sed debet confiteri actum exteriorem qui ex illo proficiscitur. Et tamen actus exterior non addit novam malitiam supra actum interiorem. Ergo falsum est corollarium praedictum. Responde­ tur negando consequentiam. Primo quia in interiori actu non intelligitur actus exterior, sed in exteriori intelligitur interior, et ita sufficit confiteri actum exteriorem. Deinde quia, quamvis quando actus exte­ rior realiter sequitur ex interiori, non sit alia malitia actus exterioris quam interioris, tamen revera non intelligitur perfectio et consummatio actus interioris nisi explicetur quod processit realiter in effectu in actum exteriorem. Unde necesse est ad hoc quod sacerdos debite faciat officium judicis et medici, ut intelligat effectum exteriorem actus inte­ rioris. Potest autem contingere ut etiam sit necessarium explicare actum exteriorem propter nocumentum illatum proximo, ut sacerdos praecipiat fieri restitutionem vel ut intelligat excommunicationem vel censuram' annexam actui exteriori. 14. — Dubitatur septimo an ad integritatem confessionis perti­ neat confiteri peccatorum circumstantias. 730 DOMINICUS BANEZ Pro cujus intelligentia nota circumstantias esse multiplices. Quae­ dam sunt minuentes gravitatem peccati, quaedam aggravantes, quae­ dam mutant speciem peccati, ut locus sacer respectu furti, quaedam non mutant speciem, ut magna quantitas respectu furti, scilicet furari mille aureos vel furari centum ejusdem speciei est peccatum. Sit prima conclusio: Circumstantiae quae ita minuunt gravitatem peccati ut ex mortali faciant veniale, debemt necessario explicari in con­ fessione. V. gr., si confiteatur Petrus se furatum fuisse duos argenteos, et non dicat quod furatus est ab homine praedivite, respectu cujus levis illa materia est, decipit confessorem in re gravi, nam confessor intelligit Petrum mortaliter peccasse. Secunda conclusio: Si circumstantia minuit peccati malitiam intra latitudinem peccati mortalis, non -est necessarium illa confiteri. V. gr., si aliquis confiteatur se fornicatum fuisse, et tacet quod fuerit sollicita­ tus fraudulenter a femina in maxima occasione periculi, et quod pecca­ vit ex maxima animae perturbatione, non peccat si ista taceat. Ratio hujus est quia ipse poenitens non tenetur fugere majorem reprehen­ sionem sacerdotis et majorem satisfactionem impositam eo quod sacer­ dos aestimet majus fuisse peccatum quam revera fuerit, sed tantum! tenetur dicere suam culpam mortalem. Immo vero Paludanus 4, d. 16, q. 3 et Silvester verbo Confessio 1, § 9 ajunt imperfectorum esse hujus­ modi accusationes manifestare. Nihilominus magistro Cano 5 parte Relectionis videtur quod, si quis animo simplici pure confitendi ejusmodi cir­ cumstantias explicet—consilium est saluberrimum—, optime facit. Tertia conclusio: Circumstantiae mutantes speciem et ex nova specie mortalem malitiam adjicientes, explicandae sunt necessario; v. gr., accessus ad mulierem consanguineam vel religiosam, et etiam furtum in loco sacro. Et ratio est, non ut aliqui arbitrantur quia semper sint duo peccata mortalia, sed quia species peccati contra speciale prae­ ceptum celaretur sacerdoti. Et quidem quod non sint semper duae mali­ tiae distinctae manifestum est. Nam qui committit adulterium, unum tantum peccatum mortale committit unam habens malitiam unius spe­ ciei sub genere luxuriae. Verum est tamen quod in hujusmodi peccatis tanta est gravitas atque si essent duae malitiae distinctae. V. gr., in adulterio est malitia fornicationis et injustitiae, quia contrectat rem alienam; sed tamen formaliter non est nisi una species specialissima luxuriae. Sed melius explicatur ista differentia in eo qui habet rem cum religiosa, qui quidem peccat contra duplicem virtutem distinctam, sci­ licet contra castitatem et contra religionem. Et ita in illo actu sunt duae malitiae distinctae, quarum altera se habet ut circumstantia alte­ rius et materialiter, scilicet sacrilegium, altera vero se habet formaliter, scilicet stuprum ipsum. QUAEST. IX, ART. 2 731 Probatur praeterea conclusio tamquam certa de fide ex cap. Omnis utriusque sexus, ubi ad necessarium officium sacerdotis pertinere dicitur ut diligenter inquirat et peccatum et peccatoris circumstantias, ut intelligat quale debeat adhibere consilium et adhibere remedium. Et hoc ipsum praecipitur in quadam synodo generali Trullana dicta, can. ultimo (1), et in Tridentino expressius sess. 14, cap. 5, ubi eas circum­ stantias quae speciem mutant necessario explicandas esse diffinitur. 15. — Sed circa istam conclusionem duo dubia sese offerunt. Prima est an eo ipso quo circumstantiae differant specie sint explicandae, aut etiam sit necessarium speciem atomam peccati explicare. Ad quod breviter respondetur cum Cajetano q. 3 de confessione quod, eum circumstantiae etiam specie differentes nullam differentiam faciant in judicio sacerdotali, non oportet ut explicentur. V. gr., divinare per astra vel per terram forte distinguuntur specie, tamen non opus est ut haec differentia explicetur in confessione. Item bestialitas potest contingere cum distinctis animalibus specie, sed non opus est ut haec circumstantia differentiae explicetur, licet ipse accessus secundum se sit distinctae speciei. Sed tamen videtur nobis quod haec exempla Ca­ jetani non multum conveniant in proposito; quia divinatio est species peccati specialissima in genere moris, sicut et beatialitas. Unde illae differentiae solum sunt physicae et per accidens se habentes ad genus moris. Sit ergo exemplum convenientius. Si quis occidit hominem pro­ pter gulam, non est necessarium confiteri illam circumstantiam finis quia, quamvis gula sit alterius speciei peccati distincta ab homicidio, non tamen aggravat mortaliter secundum propriam differentiam. Simi­ liter etiam si quis habuit invidiam proximi, non opus est quod confitea­ tur quod illa invidia erat in specie atoma; vel si forte verum est quod invidia dividitur in species, in invidiam quae est * contra nemesim, et quae est contra misericordiam, de quo divus Thomas 2. 2, q. 36 a. 3 ad 3. Debet tamen explicare poenitens si invidia fuit de bono spirituali proximi, quia ista differentia notabiliter aggravat peccatum, et certe alterius speciei est, quia est peccatum contra Spiritum Sanctum invidia fraternae gratiae. Similiter etiam furari mille aureos vel centum non differunt specie, et tamen necesse est confiteri circumstantiam quanti, quia notabiliter aggravatur peccatum ex illa quantitate. Etiam si homo teneatur restituere vel quia non potest, vel quia fuit peccatum cogitatio­ nis tantum. Habenda itaque est ratio plus ad gravitatem malitiae quam ad differentiam specificam et metaphysicam. (1) Mansi 11. 987. • Etiam hic suppletur lacuna codicis Ovetensis, quae usque ad num. 24 § Alii vero oujus art. se extendit, ex ottob. lat. 998. 732 DOMINICUS BA NEZ 16. — Quod si aliquis objiciat quod divus Thomas in 4, d. 16, q. 3, a. 2, qla. 5 dicit solas circumstantias quae speciem mutant esse con­ fitendas; et Bonaventura eadem dist. et Palude q. 3 et Durandus q. 4, Silvester in verbo Confessio 1, § 13 idem tenent: respondetur quod no­ mine circumstantiae non intelligit divus Thomas nec alii debent intelligere id quod pertinet ad substantiam actus singularis in una specie constituti, quamvis idipsum sit circumstantia respectu speciei in com­ muni. V. gr. furatur aliquis mille: tunc respectu furti in specie est circumstantia quantitas mille ducati, sed tamen respectu hujus furti singularis in hac specie non est circumstantia, sed potius objectum. At vero si furtum istud comissum est in loco sacro, jam circumstantiam loci confitenda est, quia transfert illum singularem actum furti ad aliam speciem peccati, scilicet ad sacrilegium. Et si isto modo intelligatur doc­ trina divi Thomae, nullam habebit instantiam. Non enim est credibile quod divus Thomas senserit quod non teneatur fur confiteri quantum furatus fuerit. Sed supposito quod tenetur homo confiteri peccatum in singulari, consequenter intelligitur esse necessarium explicare ejus objectum singulare, non ut circumstantiam, sed ut aliquid pertinens ad substantiam hujus individui ; quemadmodum qui unico actu occidit aut vult occidere duos homines, debet explicare numerum duorum non ut circumstantiam hujus individui, sed ut objectum. 17. — Alia dubitatio est an ipse confessor teneatur interroga­ re circumstantias omnes peccatorum, quas diximus necessarium esse ut explicentur in confessione quando probabile est quod poenitens ex ignorantia vel negligentia omittit aliquam circumstantiam. Ad quod respondetur et sit prima conclusio affirmativa. Et pro­ batur ex cap. Omnis utriusque. Item probatur, quia alias peccaret absol­ vendo eum quem scit obicem ponere absolutioni. Item sacerdos est judex et medicus in illo foro. Inquantum judex debet interrogare reum de necessariis ad sententiam. Inquantum medicus debet exquirere ab ae­ groto morali qualitates ut adhibeat convenienter medicinam. Praeterea etiamsi poenitens adhibuerit omnem diligentiam, et nihilominus con­ fessor probabiliter aestimet ipsum ex ignorantia invincibili aliquas circumstantias omitere, tenetur propter eamdem rationem ex officio ipsum interrogare, quia judex debet interrogare testem de necessariis ad sententiam. Et denique probatur, quia confessor est institutus loco Dei ad compescendas injurias contra Deum factas. Ergo erit infidelis mediator, si non requireret ejus circumstantias, quemadmodum cujus fidelitati committitur ut rationem dati et accepti recipiat ab oeconomo alicujus domini, tenetur exquirere omnia debita quae eoconomus obli­ visceretur. QUAEST. IX, ART. 2 733 Secunda conclusio: Non debent confessores esse importuni interro­ gantes multa non necessaria. Sufficit enim quod poenitens probabiliter judicetur a sacerdote fecisse sufficientem diligentiam et habere intelle­ ctum ad cognoscendum communes circumstantias. Et ratio hujus est quia sacerdos potius debet facere suave jugum quam intolerabile, si istis interrogationibus torqueret poenitentes. Item etiam quia per istas interrogationes solent infirmi scandalizari, quia cognoscunt speciales circumstantias et modos peccandi. De hae re vide Silvestrum verbo Confessor 1, § 14 et 15. Tertia conclusio: Sacerdos tenetur docere p&enitentem tam in cornmuni quam in particulari ea quae poenitens tenetur scire, quamvis excu­ setur ignorantia invincibili. Ύ. gr. tenetur admonere talem contractum esse usurarium in particulari; tenetur etiam docere articulos fidei vel admonere ut discat memoriter. Ratio hujus est quia ipse confessor est vicarius Christi ad admonendum et instituendum peccatorem in via veritatis : ergo non ageret fideliter nisi doceret errantes. Quarta conclusio: Hoc intelligendum est quando sacerdos proba­ biliter judicat esse profuturum aliquid suo consilio et doctrina; alias autem non tenebitur admonere, quoniam peccator habet ignorantiam invincibilem. Ratio hujus est quia talis admonitio non deserviret nisi ad scandalum poenitentis, qui est alias cum bona conscientia. Probatur consequentia quia, sicut correctio fraterna ordinatur ad bonum parti­ culare fratris corripiendi, ita sacramentum confessionis ordinatur ad bonum particulare ipsius poenitentis. Sed quando scio nihil me profu­ turum corripiendo fratrem extra confessionem, non teneor corripere. Ergo nec in confessione teneor admonere, immo vero tenebor non admo­ nere quando probabiliter judico meam admonitionem futuram scanda­ lum infirmis ignorantibus invincibiliter. 18. — Nota quod ista doctrina saepius habet locum in casibus parti­ cularibus, quam circa veritates legis in communi. V. gr., raro aut nun­ quam scandalizabitur infirmus ex eo quod doceatur articulos fidei aut veritatem legis in communi, sicut quod furari est peccatum, usuram esse peccatum ; sed tamen contingere potest quod aliquis ignoret istum actum esse peccatum furti vel usurae etc. V. gr., contraxit Petrus mar trimonium cum sorore ignorans invincibiliter esse suam propriam so­ rorem, et confessor scit esse sororem ejus, credit tamen se nihil profu­ turum si admoneatur: tenebitur tacere et relinquere Petrum cum sua bona conscientia. Hanc doctrinam intelligit Cano prima parte Relectionis, sive ignorantia sit in detrimentum proximi, sive contra jus humanum, sive divinum. Ratio est quia, si sacerdos nihil proficiet admonitione sua; non excusat proximum a detrimento, nec exercitium actus qui secundum' se est contra legem humanam vel divinam. 734 DOMINICUS BANEZ Nota secundo quod doctor publicus non debet intermittere doctrinam necessariam in communi propter aliquorum scandalum privatum. Ita docet Ambrosius sermone 82, 83 et 84, Gregorius d. 4.3, ca. Ephesus et Innocentius 83 d., ca. Error. Nota tertio quod plurima possent hic disputari in particulari de circumstantiis notabiliter aggravantibus quae potius pertinent ad ma­ teriam de peccatis. Hic autem sufficiat doctrina explicata per praedictas conclusiones. 19. — Nihilominus duae circumstantiae sunt maxime advertendae a confessore. Altera circumstantia personae quae peccat vel cum qua pec­ catur; altera est circumstantia loci sacri. V. gr., si persona est religiosa, vel sacri ordinis, aut virgo, aut nupta, aut consanguinea vel affinis, sunt circumstantiae omnes istae respectu peccati luxuriae. Ubi nota quod, si qui fornicatur est religiosus et sacerdos vel ordinis sacri, vide­ tur probabile quod non sufficiat confiteri circumstantiam voti solemnis .religionis. Ratio est quia votum solemne religionis ex natura sua est indispensabile; votum autem annexum ordini sacro est solemne per accidens, sed ex natura sua simplex est et dispensabile : ergo propter illam majorem gravitatem voti solemnis necessarium erit explicare in confessione quod habuit rem cum religioso. Aliqui dicunt quod cum utrumque peccatum sit mortale contra virtutem religionis ad quam pertinet votum, sufficit explicare quod habuit rem cum illo qui habuit votum castitatis. Sed tamen istorum sententia multa, inconvenientia implicat. Et potissimum est quod, si aliquis conculcasset sacramentum eucharistiae, non teneretur in confessione explicare quomodo et contra quod sacramentum peccaverit, sed sufficeret, dicere quod commisit quod­ dam sacrilegium materiale contra unum sacramentum. Sequela patet, quia ejusdem speciei est sacrilegium quod committitur contra quodlibet sacramentum. Antecedens autem absurdissimum est. 20. — Adverte praeterea circa virginitatis circumstantiam quod Soto d. 18, q. 2, a. 4 dicit quod quando virgo peccat solum cogitatione, non tenetur confiteri circumstantiam virginitatis ; quando vero re ipsa fornicatur, tenetur confiteri illam circumstantiam. Quod quidem mira­ bile est virum doctissimum ita asseruisse. Etenim ejusdem omnino spe­ ciei est peccatum in consensu tantum admissum et quod committitur opere, nec actus exterior ut exercitus addit aliquam malitiam super actum interiorem. Ergo si quando re ipsa stuprum committitur tenetur virgo confiteri se virginem fuisse, tenebitur etiam quando consentit in stuprum explicare illam circumstantiam personae. Sed Soto movetur ad illam assertionem quia non aliter putabit respondendum ad quam­ dam dubitationem, scilicet an feminae honestae et moniales dum se accu- QUAEST. IX, ART. 2 735 sant consensisse cogitatione in actum venereum, interrogandae sint a confessore an sint virgines. Ad hoc tamen respondetur aliter. Primo, quod fortassis non est ita certum quod virginitas corporalis sit circumstantia quae notabiliter aggravet supra fornicationis gravitatem, nisi fuerit voto consecrata simplici vel solemni. Ceterum neque assignatur ratio convincens quare femina virgo magis peccet fornicando quam ipse vir, si virgo est; de quo tamen nemo dubitat, sed certum est quod non tenetur confiteri illam circumstantiam. Nec valet quod dicunt quod femina patitur laesionem et scissuram corporalem, non autem ipse vir. Non convincitur esse pec­ catum mortale ex parte laesionis : primo quia est minima laesio, deinde quia omnis mulier est domina usus illius vasis, alioquin peccaret contra justitiam, sicut si abscinderet digitum. Et quamvis communiter asse­ ratur quod stuprum est species luxuriae, tamen non probatur quod ex propria specie et objecto sit mortaliter aggravans super simplicem for­ nicationem. Et hanc opinionem sequitur Soto ubi supra, ubi tenet contra Cajetanum stuprum non esse speciem distinctam a simplici fornicatio­ ne, nisi fiat per violentiam aut raptum. Quod si hoc ita est, patet non esse necessarium ut confessores sint solliciti interrogare feminas hone­ stas talem circumstantiam an virgines sint. . Ceterum etiamsi teneamus quod stuprum addit supra fornicationem notabilem gravitatem, potest responderi quod confessor adhuc non te­ nebitur talem interrogationem facere, quando mulier quae confitetur peccatum consensus in fornicationem potest probabiliter secundum suum statum aestimari virgo. Ratio est quia ita potest eam reprehendere et judicare atque si esset virgo. Unde nullum est periculum quod propter talem ignorantiam sacerdos non sit bene facturum officium suum. Rur­ sus ex parte feminae propter eamdem rationem potest esse excusatio ut illa non teneatur explicare quod non est virgo, quia hoc magis perti­ net ad excusationem peccati quam ad gravitatem. Unde illa poterit pa­ ti reprehensionem sacerdotis aestimantis illam esse virginem. Ceterum quando mulier est ignota nec apparet aliquod signum status sui, con­ fessor poterit rogare an sit virgo, si tamen illa confessa fuerit aliquod peccatum fornicationis in cogitatione aut in opere. Et hoc dicimus sup­ posito quod illa opinio sit vera, quod stuprum addit super simplicem fornicationem notabilem gravitatem, quam opinionem ego sequor magis propter communem auctoritatem asserentium quam propter rationem convincentem. Nihilominus quod attinet ad restitutionem placet nobis sententia Soti, quod non tenebitur vir ad aliquam restitutionem laesae virginitatis quando ipsa virgo voluit absque dolo et fraude stuprum admittere, nec rursus est sub cura parentum. Tunc enim aliqua injuria 736 DOMINICUS BANEZ fit parentibus aut tutoribus. Unde tenebitur vir restituere damnum quod inde sequitur parentibus aut tutoribus. 21. — Circa circumstantiam loci sacri oportet advertere quod non est circumstantia aggravans respectu omnium peccatorum, sed respectu quorumdam quae committuntur in loco sacro, scilicet respectu fornica­ tionis, respectu furti, respectu homicidii aut effusionis sanguinis, et re­ spectu effusionis seminis etiam cum propria uxore, et denique quoties­ cumque actus peccati adversatur sanctitati loci sacri, id est, ei ad quod locum est sanctificatus, erit necessario explicanda circumstantia loci. Immo vero etiamsi actus non sit peccatum ex natura sua, sicut accessus ad uxorem propriam vel ludus aliquis vel convivium aliquod celebre, efficiuntur peccatum mortale sacrilegii ratione loci. Et tunc revera locus sacer potius specificat actum quam sit circumstantia, eo quod transfert ipsum actum a bono in malum, ut docet divus Thomas elegantissime 1. 2, q. 18, a. 5 ad 4. Ceterum quando actus peccati non habet repu­ gnantiam cum eo ad quod ordinatur locus sacer secundum exercitium exterius et sensibile, non est circumstantia confitenda. V. gr., si quis in loco sacro existens consentiat animo in fornicationem aut homicidium vel videat mulierem ad concupiscendum illam aut etiam loquatur tur­ pem sermonem, non tenetur confiteri circumstantiam loci, nisi forte verba turpia publice eum aliquo clamore proferretur, quia tunc videtur esse sacrilegium. Vide Silvestrum verbo Confessio 1, §. 20. 22. — De circumstantia temporis vide etiam Silvestrum in Rosa aurea q. 63, et Cajetanum opusculo 27 quaest., q. 10, tomo 2. Et absque aliquo scrupulo tenendum est non esse necessarium confitendum talem circumstantiam. Nam etiamsi Origenes homil. 18 super Numer. et Am­ brosius super cap. 13 Lucae, et Hieronymus in Isaiam, cap. 56 et 58, et Augustinus in epist. 109 videantur oppositum docere, tamen intelligendi sunt juxta spiritualem intellectionem et respectu finis ad quem ordinantur festa. Ceterum sub praecepto, sabbata sanctifices, solum cadit cessatio ab operibus servilibus exterioribus. Denique de circumstantia recidivi satis dictum est 3 p., q. 88, a. 4. 23. — Ultimum dubium in hoc art. est circa ultimam conclusionem quam annotavimus art. 2 ad 4 divi Thomae, quod qui habet casum reservatum superiori absenti et confitetur inferiori tenetur omnia peccata etiam reservata confiteri inferiori. Dubitatur ergo an haec conclusio sit vera. Arguitur primo pro [parte] negativa. Sacerdos inferior non potest absolvere ab illo peccato reservato: ergo poenitens non tenetur illud confiteri. QUAE3T. IX, ART. 2 737 Arguitur secundo, nemo tenetur bis confiteri peccatum mortale; sed ille poenitens postea tenebitur confiteri superiori : ergo non tenebatur antea confiteri inferiori. Tertio, illa confessio quae fit inferiori omnium peccatorum excepto reservato est nihilominus integra confessio : ergo non opus est confiteri illud peccatum reservatum. Probo antecedens quia poenitens confitetur omnia circa quae sacerdos inferior habet potestatem. 24. — De hac re Durandus 4, d. 17, q. 15 tractat istam quaest. in terminis et refert communem [sententiam] divi Thomae et rationem ejus, et reprobat rationem divi Thomae. Et quamvis ille teneat quod confessio debet fieri integre uni et eidem sacerdoti, tamen postea cum movet dubium § 8, quid faciendum sit quando aliquis casus est reser­ vatus superiori, recitat quatuor modos, respondet et reprobat illos, ipse tamen nihil, determinate definit, sed solum dicit quod Ecclesia Romana nunquam retinuit sibi absolutionem a quibusdam excommunicationibus. Dicit secundo quod si praelati inferiores imitarentur Ecclesiam Roma­ nam, non reservando sibi culpas directe, sed excommunicationem quam possint adhibere quibusdam peccatis gravioribus, non haberent locum sic praedictae dubitationes de iteratione et dimidiatione confessionis et absolutionis. Alii vero doctores diversimode respondent. Vide Palude in 4, d. 17, q. 5; Gabriel q. 1. Cajetanus in Summa, verbo Confessio, conditione 10, tenet quod quando aliquis habet peccatum reservatum et alia non re­ servata, et confitetur prius superiori qui non vult illum audire nisi illud peccatum reservatum, tunc illa confessio est valida, quamvis non sit integra per accidens et materialiter, quia non ex voluntate poeniten­ tis provenit non integritas, sed ex parte confessoris ; et propterea inquit talem confessionem esse sacramentalem. Ad argumenta vero quae fe­ cimus respondet Cajetanus quod sunt corollaria quae sequuntur ex usu sanctae matris Ecclesiae, scilicet quod aliqua confessio non integra advertenter, nihilominus sit valida et salutaris, et quod aliquod pecca­ tum est necessario bis confitendum. 25. — Sed pro decisione hujus quaestionis sit primum fundamentum: Praelati possunt licite aliqua peccata reservare a seipsis solum absol­ venda. Haec conclusio diffinita est expresse [in Tridentino] sess. 14, cap. 7 et can. 11 ; item 33, q. 2, e. Latorem. Estque antiqua consuetudo in Ecclesia Christi; nam Origenes homilia. 10 super Numeros ait peccan­ tem indigere quandoque non solum sacerdote, sed etiam pontifice (1). Et Cyprianus lib. 6 Epistolarum epist. 16 et 17. Vide etiam Gratianum de poenitentia d. 1, e. In actione, et 26 q. 6 per totum. Item Benedictus (1) Origenes, Homiliae in Numer., homil. 10, n. 1. MG 12, 635. 738 DOMINICUS BANEZ undecimus in extravagante Juter cunctas refert quatuor crimina epi­ scopis reservata, et Sixtus quartus in extravagante Etsi Dominici excommunicat eos qui absolvunt a casibus reservatis romano pontifici. Sit secundum fundamentum: Non solum censurae excommunicationis et reliquae similes reservantur a superioribus praelatis, sed etiam ipsae culpae et earum absolutio. Probatur ex cap. 2 de poenitentiis [St epi­ scopus] in 6, ubi dicitur quod, “si episcopus concesserit subdito ut eligat confessorem, ipse electus nullam habet penitus potestatem in ca­ sibus reservatis episcopo”. Ergo non habet potestatem in culpis. Item probatur ex Benedicto undecimo ubi supra, ubi inquit fratres privilé­ giâtes non debere recipere confessionem criminum “pro quibus solemnis est poenitentia indicenda”, quia inconveniens est ut a peccato absolvat qui poenitentiam debitam imponere non potest. Et denique usus eccle­ siasticus manifestat licitum esse reservare casus absque censura. Unde in Tridentino can. 11, ubi supra dicitur anathemam esse “qui dixerit episcopos non habere potestatem reservandi sibi casus nisi quoad exter­ nam politiam”. Ceterum quod ait Durandus Ecclesiam Romanam non reservare sibi culpas, sed tantum censuras, non est contrarium praedi­ ctis fundamentis. Non enim negat quin possit id, scilicet reservare sibi culpas solas, sed negat de facto reservare nisi censuras. Nos tamen fal­ sam putamus sententiam Durandi, quin potius ipsa culpa principalius reservatur, v. gr. occisio elerici principalius reservatur propter culpam quam excommunicatio. Tametsi omnes culpae reservatae pontifici ha­ beant annexam excommunicationem, ita ut quando pontifex concedit absolutionem ab excommunicatione, simul faciat facultatem ut absolva­ tur homo a crimine. Tertium fundamentum: Non potest peccator absolvi a judice infe­ riori de crimine reservato sine facultate superioris, et talis absolutio absque illa facultate nulla erit. Et ratio est quia ille sacerdos non habet jurisdictionem super illud peccatum. 26. — His suppositis sit prima conclusio: Quando adest facultas adeundi superiorem, non potest sacerdos inferior absolvere a non reser­ vatis, nisi prius petatur facultas absolvendi a reservatis. Probatur. Quia integritas confessionis est de jure divino; sed ille homo potest integre confiteri et absolvi vel a superiori, vel ab inferiori habita facultate: ergo tenetur, alias peccabit mortaliter et nulla erit confessio. Et confir­ matur ex usu religiosorum, qui nunquam absolvuntur a non reservatis nisi prius obtenta facultate a superiori pro reservatis. Ergo idem erit judicium si parochus et episcopus sint praesentes, vel si facile pateat aditus ad episcopum. Quod si episcopus nolit dare facultatem quia ipse vult audire confessionem, tunc poenitens non debet neque poterit confi­ QUAEST. IX, ABT. 2 739 teri inferiori peccata non reservata, sed omnia superiori debet confite­ ri, alias violat jus divinum de integritate confessionis. Secunda conclusio: Si superior praelatus audiat confessionem prius quam inferior, tenebitur audire non solum reservata, sed etiam omnia peccata, alioquin non erit sacramentalis absolutio. Hanc tenet Durandus ubi supra, et Hadrianus de confessione 4, contra Cajetanum ubi supra. Et probatur. Primo quia integritas confessionis est de jure divino : ergo episcopus vel quilibet praelatus sacrilege admittit confessionem dimi­ diatam ut perficiat sacramentum poenitentiae. Secundo probatur, quia pari ratione posset parochus suos parochianos absolvere ab uno peccato et pro reliquis dare illis facultatem ut ab alio absolvantur. Probatur tertio, quia sacerdos ille superior dimidiatam veniam praestans videtur significare Deum ipsum, cujus minister est, dimidiatam etiam praestare, quod quasi impium ab omnibus repellitur. Neque obstat huic conclu­ sioni quod Cajetanus adducit ex usu Romanae Ecclesiae, scilicet quod poenitentiarii pontificis non audiunt neque absolvunt a censuris excom­ municationis, et ex consequenti datur facultas poenitentibus ut absol­ vantur ab inferioribus de omnibus peccatis sacramentaliter. Quod si poe­ nitentiarii intendant absolutionem sacramentalem impendere, errant,, inquit Hadrianus. Neque iste erit Romanae Ecclesiae usus, sed impietas sacerdotum, qui arbitrantur quaestum esse pietatem. , Nota vero quod etiamsi non absolvant sacramentaliter, tenentur ta­ men ad sigillum confessionis, sicut etiam tenetur abbas et praelatus a quo petitur facultas absolvendi a reservatis, ut postea dicemus. Neque est magnum inconveniens quod aliquis teneatur in aliquo casu revelare alicui extra confessionem sacramentalem sua peccata, tum quia illa revelatio tendit ad confessionem sacramentalem, tum etiam quia est casus· expressus in jure, ut patet in cap. Ea noscitur, de sententia excommum.. et cap. Eos qui eodem tit. in 6, ubi habetur quod si quis in articulo mortis absolvitur ab excommunicatione reservata pontifici, tenetur po­ stea, si evaserit, comparere coram pontifice et aperire peccatum pro quo excommunicationem incurrerat. Et tamen certum est illum hominem jam esse absolutum sacramentaliter ab illo peccato, eo quod absolutio prae­ terita non dependebat a futuro contingenti. Tertia conclusio: Si non pateat facilis aditus ad superiorem, quia f. gr. instat necessitas celebrandi, et praelatus sit absens, tunc inferior potest absolvere a non reservatis, et pro reliquis debet remittere pecca­ torem ut postea absolvatur ab eo. Et in isto casu intelligitur conclusiobeati Thomae in art. 2 ad 4. Et probatur. Quia in tali casu confessio integra est, et absolutio etiam ex utraque parte, scilicet ex intentione utriusque. Quia poenitens omnia confitetur, et sacerdos absolvit ab omni- 740 DOMINICUS BANEZ bus a quibus potest, quemadmodum si poenitens taceat aliquod peccatum ex causa rationabili tacendum, erit integra confessio. Aliqui intelligunt nostram conclusionem tertiam quando non est annexa excommunicatio peccato reservato. Sed de hac re satis diximus in 3 p. q. 79, a. 4, ubi ostendimus quod in quibusdam casibus potest conferri absolutio sacramentalis etiam excommunicatis excommunicatione reservata pontifici. Quarta conclusio : Poenitens tenetur in eodem casu tertiae conclusio­ nis omnia peccata etiam reservata confiteri inferiori. Haec conclusio est beati Thomae in art. 2 ad 4. Immo Durandus inquit ubi supra pericu­ losum esse oppositum asserere, quia esset dividere confessionem. Nihil­ ominus ista conclusio non est ita vera quin oppositum placeat multis theologis propter argumenta facta. Sed communis opinio tenet cum beato Thoma et propter ejus rationem. Probatur. Quia populus solet ignorare quae peccata sint reservata, quae vero non. Ergo ut a proprio sacerdote instruatur, necesse est ut omnia manifestet. Neque valet dicere quod contingit poenitentem esse doctum et ipse sibi postea providebit confitendo superiori, quia leges non respiciunt ea quae sunt per accidens. 27. — Ad argumenta in oppositum [cf. n. 23]. Ad primum distinguo antecedens. Cum dicitur, sacerdos inferior non potest absolvere a pec­ cato reservato directe, concedo ; indirecte vero et per accidens, nego. Est enim impossibile quod unum peccatum mortale remittatur sine alio, ut beatus Thomas 3 p., q. 86, a. 3 ostendit. Et propterea quando directe peccator absolvitur a non reservatis et forte non erat contritus, sed at­ tritus, per infusionem gratiae sacramentalis tolluntur omnia peccata, poenitens tenetur illud peccatum reservatum subjicere directe clavibus, ut absolvatur ab illo qui habet jurisdictionem circa talem peccatum. Ad secundum respondetur distinguendo antecedens, nemo tenetur bis confiteri peccatum ; potest enim dupliciter intelligi. Uno modo per se quantum est ex parte confessionis in ordine ad potestatem clavium, et ita concedo. Alio modo per accidens quatenus contingit jurisdictionem esse imperfectam in inferiori sacerdote. Tunc enim manifestatur illi pec­ catum reservatum non quia ab illo possit absolvi, sed quia cognitio illius est necessaria ad bene judicandum de non reservatis et ad reme­ dium adhibendum conscientiae peccatoris. Ad tertium respondetur quod confessio illa dupliciter potest consi­ derari. Uno modo in ordine ad jurisdictionem inferioris sacerdotis; et sic integra est, quia sacerdos non potest amplius absolvere quam a non reservatis. Altero modo potest considerari respectu necessariae cognitio­ nis quam sacerdos debet habere de statu conscientiae poenitentis ut con­ venienter possit mederi respectu etiam peccatorum non reservatorum. Et ita non est integra confessio, quia non est integra manifestatio peccato­ rum ut oportet ad recipiendam curationem medicinalem. QUAEST. IX; ART. 2 741 28. — Dubitatur nono an quando sequitur ex confessione ali­ enjus peecati vel circumstantiae jactura propria et aliena tenea ur poenitens nihilominus illud confiteri, vel potius erit integra confes­ sio tacendo illud peccatum. De hae re sunt variae opiniones. Sed respondetur breviter et sit prima conclusio: Si ex confessione alicujus peccati sequitur scandalum, meum vel confessoris, possum et debeo tacere illud peccatum et reliqua confiteri. Et ratio est quia respectu illius peccati non habeo copiam' confessoris cui possim confiteri secundum rectam rationem naturalem. Et quamvis praeceptum divinum sit de integritate confessionis, tamen quia gratia non destruit sed perficit naturam, quando secundum rectam rationem naturalem sequitur aliquod inconveniens, lex positiva divina non obligat in tali eventu. Et confirmatur. Quia ratio naturalis dictat vitandum esse scandalum proprium vel alienum. Sed gratia potius per­ ficit quam destruat naturam. Ergo evangelium non obligat ad confes­ sionem cum scandalo infirmi proximi. Diximus autem cum scandalo in­ firmi ; nam si ex malitia propria ipse sacerdos paratus sit ad omnem ruinam, non tenebor tacere peccatum tempore praecepti confessionis. Et confirmatur ex beato Bernardo in lib. De praecepto et praecepti dispen­ satione, ubi ait quod “pro caritate institutum est, non debet contra ca­ ritatem militare” (1). Confessio instituta est in remedium peccati. Ergo non debet esse medium ad scandalum innocentis. Secunda conclusio : Si ex confessione mea verosimiliter timetur secu­ tura mors vel infamia propria vel aliena, ‘non tenebor confiteri illud peccatum vel circumstantiam. Ratio est quia divina praecepta positiva non obligant eum tanta jactura. Ista conclusio cum sua ratione asseritur a Cano 5 parte Relectionis de poenitentia; sed oportet illam explicare. Et nota quod quando ex eo quod non adimpletur praeceptum divinum positivum sequitur aliquod commune damnum Ecclesiae vel irreverentia divini nominis et Dei, v. gr. si ex eo quod aliquis non recipit euchari­ stiam tempore debito blasphematur nomen Christi, aut haeretici inva­ dunt ecclesiam, tunc tenetur homo confiteri cum periculo vitae et famae. Item debet intelligi illa ratio de actibus exterioribus, non de interioribus quae cadunt sub praecepto divino positivo, ut est fidei, spei, caritatis et contritionis. Falsum enim esset dicere quod non tenetur homo etiam cum periculo vitae propriae vel alienae credere in Deum, sperare in Deum, etc. Probatur secundo conclusio. Quia praeceptum de vitanda morte vel infamia proximi est naturale: ergo praeceptum positivum de confessio­ nis integritate non derogat juri naturali; ac per consequens sicut excu(1) S. Bernardus, Liber de praecepto et dispensatione, cap. 2, n. 5. ML 182, 864. 16 ’ L 742 DOMINICUS BANEZ satur poenitens a confessione peccati, excusabitur etiam quando sibi mors sequitur vel aliqua infamia vel damnum notabile in re familiari. Tertia conclusio: Si poenitens nullatenus possit aliquod peccatum confiteri vel circumstantiam quin sacerdos veniat in cognitionem com­ plicis, qui quidem infamabitur apud ipsum sacerdotem, tunc debet homo non confiteri illud peccatum vel illam circumstantiam. Haec conclusio est Cajetani in Summa, verbo Confessio, conditione 3 ubi multa adhibet remedia quibus alienum peccatum occultetur in confessione. Sed si hoc fieri non possit neque confessio differri, ponit praedictam conclusionem. Et probatur. Primo quia, quamvis ego teneor confiteri meum peccatum infamando meipsum apud confessorem, tamen haec infamia compensatur fructu sacramenti. Sed tamen proximo nullum commodum sequitur, sed solum infamia ipsa. Ergo non debet infamari. Secundo, si poenitens non possit confiteri nisi per interpretem, non tenetur confiteri, ut videbimus. Ergo si cum jactura aliqua meae famae apud illum qui non est confessor non obligor confiteri, sequitur quod non obligabor cum jactura famae proximi. Item si scirem confessorem revelaturum socium criminis mei alteri sacerdoti, etiamsi in confessione, non deberem explicare illam circumstantiam. Ergo neque ego debeo illi dicere in confessione. Pro­ batur consequentia, quia etiam apud ipsum confessorem infamatur, et multo magis quam me, eo quod sacerdos videt meam poenitentiam, non autem proximi. Hanc sententiam sequitur Cajetanus et Cano ubi supra. Sed intelligenda est quando jactura proximi est saltim mediocris. Nam si fuerit minima vel quasi nulla, necessario erit circumstantia explicanda a poenitente qui sua peccata coram sacerdote confitetur. Dicit etiam quod in articulo mortis tenetur homo confiteri circum­ stantiam, non obstamte proximi famae jactura apud sacerdotem, etiamsi fuerit mediocris jacturae famae proximi, non autem si fuerit gravis et magna, ut si mors sequatur vel publica infamia. Tunc enim debet tacere talem circumstantiam. Solum itaque in articulo mortis licitum erit expli­ care circumstantiam ex qua sequitur infamia vel mediocris quaevis ja­ ctura apud sacerdotem ipsum. Quarta conclusio: Probabilis est communis sententia quae tenet non esse tacendum peccatum vel circumstantiam in confessione propter solum illud nocumentum quod patitur in sua fama proximus apud confessorem. Ratio hujus est quia illud nocumentum reputatur esse parvum, eo quod unus solus homo et loco Dei cognoscit illud peccatum et sub sigillo con­ fessionis. Ergo ut poenitens recipiat illam magnam spiritualem absolu­ tionem et consolationem in integritate confessionis, parvifaciendum est illud tam exiguum proximi nocumentum. Hanc opinionem tenet beatus Thomas in 4, d. 16, q. 3, a. 2, qla. 5 ad 5; Durandus [ibidem] q. 4; Bonaventura d. 21, pte. 2 distinctionis, QÜAEST. IX, ART. 3 743 a. 1; Palude d. 17, q. 2, a. 1 ; Gabriel q. 1, conel. 5 ; Hadrianus q. 1 de confessione ad 4 ; Silvester verbo Conf.essor 1, § 24. Nihilominus nobis magis placet sententia Cajetani sicut explicatur a Cano ubi supra, excepto quod nullam facimus differentiam quantum ad tacendum vel manifestandum peccatum in articulo mortis vel extra articulum mortis. Et ratio est quia, si extra articulum mortis ita debeo providere famae proximi ut licitum sit, immo debeam tacere peccatum vel circumstan­ tiam, quanto magis in articulo mortis et licebit et debebo providere famae proximi, siquidem mihi nullum sequitur detrimentum, quia facio confessionem integram inquantum possum? Et Soto d. 18, q. 2, a. 5 ad 4 inquit illam exceptionem de articulo mortis non esse faciendam, quamvis ipse sequitur opinionem communem, praesertim in casu in quo ipsi complices sua. culpa in illud periculum se conjecerunt, ut quando poenitens confiteretur suum peccatum, si non aliter poterit explicare, cognosceretur delictum ipsorum a confessore. Quando vero alia persona quae non fuit socia delicti incurrit infamiam ex confessione circumstan­ tiae, tunc dicit majorem adhibendam esse diligentiam ne infametur apud sacerdotem. Sed notandum est circa has opiniones habendam esse rationem con­ fessoris maturi et discreti, qui nulla, ratione non solum non revelabit confessionem, sed neque aliquid operabitur neque desinet operari unde sequatur detrimentum proximo cujus peccatum per accidens cognovit in mea confessione. Tunc enim nullum est periculum, et optime verificabitur communis opinio. At vero si confessor non sit ita prudens vel timoratae conscientiae, vel etiamsi sit prudens et conscientiae timoratae, est ta­ men praelatus et dispensator officiorum vel dignitatum in republica, et occasionem accipit ex eo quod novit in confessione; unde nunquam conferret aliquod beneficium illi proximo cujus peccatum novit, cujus illius dignus est proximus ille qui apud confessorem infamatus est. Intelligenda ergo est opinio communis in illo casu in quo praecise sequitur illud damnum, quod pereat fama proximi in notitia confessoris. Cete­ rum de integritate confessionis in articulo mortis quando infirmus non potest omnia explicare, dicemus articulo sequenti. ARTICULUS TERTIUS Utrum possit per alium quis confiteri vel per scriptum 1. — Prima conclusio : Quando poenitens potest, debet confiteri per proprium verbum. Ratio est quia in hoc sacramento assumitur ut materia ille actus quo maxime homines consueverunt manifestare suum affectum. 744 DOMINICUS BANEZ Secunda conclusio, in solutione ad secundum : In eo qui usum lin­ guae non habet, sufficit quod per scriptum aut per nutus aut in­ terpretem confiteatur. Ratio est quia non exigitur ab homine plus quam possit in his rebus quae a nobis exhibendae sunt. Tertia conclusio, in solutione ad tertium : Non potest homo absen­ ti sacerdoti per scriptum confiteri. Circa primam conclusionem nota quod ad veritatem sacramenti non sunt simpliciter necessaria verba, alioquin secunda conc'usio esset falsa. Sed pertinet ad essentiam sacramenti ut quando homo propriis verbis non [potest], aliter monstret suam conscientiam. 2. — Dubitatur primo circa istas conclusiones an possit esse valida confessio et sufficiens materia sacramenti per nuntium vel per epistolam in absentia sacerdotis. Pro parte affirmativa est argumentum. Confessio et absolutio sunt actus judiciales. Sed ad actum judicialem non est necessaria praesentia rei coram judice ; potest enim in absentia absolvi vel condemnari. Ergo. Secundo arguitur ex c. Qualis 30, q. 4 ubi dicit Leo pontifex quod “‘poenitentia per scripturam est recipienda”. Conclusio sit responsiva hujus dubii: Talis conf&ssio nulle modo est sacramentatis. Ita dicit optime Cajetanus in Summa, verbo Confessio, conci. 11. Et probatur primo, quia confessio et absolutio sunt actus personales : ergo non possunt exerceri per nuntios vel per epistolas. Pro­ batur antecedens. Nam illi sunt actus sacramentales : ergo personales. Probatur consequentia, quia haec est ratio quare unus homo non potest pro alio baptizari. Probatur secundo. Ille qui confitetur per nuntium vel per epistolam in absentia sacerdotis, non sufficienter manifestat statum suae conscientiae ad hoc quod possit sacramentaliter absolvi. Ergo non erit sacramentum. Antecedens probatur. Quia ad hoc ut sit sufficiens confessio et sacerdos proferat sententiam absolutionis, neccsse est ut judicet sacerdos ex ipsa confessione et cognoscat statum poenitentis de praesenti. At vero si est absens, non poterit hoc judicare, quo­ niam postquam misit epistolam aut nuntium potest iterum peccare. Et ita sacerdos ignorat praesentem [statum] poenitentis ; unde non poterit absolvere. 3. — Dubitatur an qui caret facultate loquendi teneatur confi­ teri. Respondetur affirmative. Et probatur ex cap. Omnis utriusque sexus. Item quia est divinum praeceptum de confessione. Sed non est de essentia confessionis etiam secretae quod fiat per verba. Ergo tenetur homo per signa vel scripturam, si aliter non potest confiteri. Sed notan­ dum est quod non est necessarium ut poenitens qui non potest confiteri scribat peccata antequam appareat coram sacerdote, sed sufficit ut co­ ram sacerdote scribat peccata et statim doleat. Et ratio est quia non QUAEST. IX, ART. 3 745 tenetur homo peccata sua ponere in instrumento quod facile potest amitti. Unde neque obliviosi tenentur scribere peccata. Sed aliquando est bonum ne sint molesti confessoribus saepius confitentes ea de quibus non recordantur an confessi fuerint. Debet tamen illa scriptura fieri caute et diligenter servari. 4. — Dubitatur tertio an si mutus vel infirmus nequit expEcare aliquam speciem peccati, sufficiat generalis expressio peccati et significatio doloris ut possit absolvi sacramentaliter. De qua re vide Soto d. 18, q. 2, a. 5. Abulensis q. 79 super Matthaeum cap. 16 ait quod ille homo non potest absolvi sacramentaliter. Et ratio ejus est quia forma esset falsa, ego te absolvo a peccatis tuis, cum tamen ille homo nullum peccatum confiteatur. Sed tamen haec ratio non multum valet, quia forma necessaria non includit illam particulam, a peccatis tuis,, sed sufficit dicere, ego te absolvo. Palude vero, d. 21, q. 1, a. 2 ait quod materia confessionis sunt peccata confessa in speciali vel in generali. 5. — Arguitur ergo primo pro ista parte ex c. Is qui poenitentiam in infirmitate, 26, q. 6, ubi dicitur quod si talis infirmus “dum sacerdos venit, oppresus infirmitate obmutuerit vel in phrenesim inciderit, dent testimonium qui audierunt eum ut accipiat poenitentiam”. Et confir­ matur ex c. Aegrotantes, de consecratione, d. 4, quod est concilii Carthaginensis quarti. Et in concilio Arausicano cap. 12, “subito obmutescens et baptizari et accipere poenitentiam potest, si voluntatis praeteritae habeat aliorum verbis testimonium aut praesentis in suo nutu” [c. Qui recedunt, 26, q. 6]. Arguitur secundo ex beato Thoma in 4, d. 21, q. 2, a. 1 '(et habetur in additionibus ad 3 p., q. 10, a. 5), ubi ait quod confessio generalis nonnumquam est sacramentalis. Arguitur tertio ratione. Contritio generalis sufficit ad justificationem, et salutem quando homo totaliter est oblitus, vel non habet tempus cogi­ tandi peccata. Ergo confessio generalis sufficit in illo casu ad absolu­ tionem sacramentalem recipiendam. Probatur consequentia ex doctrina beati Thomae in solutione ad 2, quia non exigitur ab homine plus quam possit. Et confirmatur. Quia confessio singulorum est necessaria coram sacerdote eo quod contritio singulorum est necessaria coram Deo. Ergo in quo casu sufficit coram Deo contritio generalis, sufficiet etiam coram sacerdote confessio generalis, quando scilicet moraliter non potest con­ fiteri homo. Et denique arguitur, quia haec opinio favet periclitantibus. Nam si forte homo est attritus in articulo mortis, justificabitur si absolvatur; alias peribit. Et confirmatur ex forma quae habetur in quibusdam ma­ nualibus pro ungendis infirmis, ubi post absolutionem a censuris dicitur a sacerdote, item te absolvo ab omnibus peccatis tuis. 746 DOMINICUS BANEZ 6. — Pro decisione veritatis sit prima conclusio, de sententia ma­ gistrorum Cano et Soto: Poenitens qui nullum determinavit peccatum, non est absolvendus sacramentaliter. Probatur. Quia per confessionem illam generalem nullum judicium particulare potest habere sacerdos circa statum conscientiae poenitentis, nullus enim est homo qui non possit illa signa proferre. Ergo non poterit sacerdos ferre sententiam •absolutionis. Item probatur quia., ut supra dictum est, materia hujus sacramenti sunt peccata ; sed ille poenitens nullum peccatum dicit : ergo non potest absolvi sacramentaliter. Neque alia ratio firmior adducitur a praedictis doctoribus; et dicunt quod propterea beatus Thomas de hac re nihil disputavit quia tamquam manifestum reliquit. 7. — Ad argumenta in oppositum respondetur quod omnia illa capi­ tula intelligenda sunt de poenitentia et reconciliatione publica, ut opti­ me explicat Soto ubi supra art. 5 ad 1. Nam si intelligerentur de poeni­ tentia in foro conscientiae, sequeretur quod ille qui incidit in amentiam , non posset absolvi sacramentaliter per aliorum testimonium asseren­ tium quod ostenderet signa contritionis, quod tamen absurdissimum est. Nam pari ratione sequeretur quod possit aliquis confiteri per nuntium vel epistolam in absentia sacerdotis. Ad beatum Thomam respondetur quod ibi ipse se explicat. Ait enim quod cum poenitens secreto confitetur sacerdoti et postea apponit gene­ ralem confessionem, tunc tota confessio est sacramentalis. Immo ibi ad secundum dicit necessarium esse ad confessionem sacramentalem ut sit specialis de aliquo peccato. Ad tertium respondetur negando consequentiam. Et ad probationem dicitur quod probat non teneri homines tunc confiteri, sicut neque de singulis conteri; non tamen probat quod erit sacramentum cum sola confessione generali. Ad confirmationem similiter negatur consequentia. Et ratio est quia sacramentum postulat determinatam materiam. Ad ultimam rationem respondetur quod, si vera esset opinio contra­ ria, faveret periclinatibus. Sed quia de ratione sacramenti est certa materia, si illa deficit, non erit sacramentum. Ad confirmationem respon­ detur quod illa forma non deberet esse in manualibus, quamvis fortassis possit intelligi de absolutione in foro exteriori, sicut olim erat in con­ suetudine Ecclesiae. Et idipsum advertit Soto ubi supra de forma absolu­ tionis quae habetur in diplomate cruciatae in fine, quod non est pro­ ferenda illa forma, ego te absolvo a peccatis tuis. 8. — Sed pro majori explicatione praedictae dubitationis sit secunda conclusio: Non opus est ad absolutionem sacramentalem quod poenitens explicet in omni eventu speciem peccati atomae, sed aliquando sufficiet explicare speciem subalternam. V. gr., si non potest infirmus explicare adulterium nutibus aut signis, sufficit explicare se fuisse luxuriatum, QUAEST. IX, ART. 3 747 quia tunc jam sacerdos poterit certum judicium proferre circa illam materiam et talis absolutio erit sacramentalis. Tertia conclusio: Probabile mihi est quod, si poenitens sit certus se commisisse aliquod peccatum mortale, et oblitus fuerit cujus speciei erat, poterit nihilominus absolvi sacramentaliter, si manifestet in aliquo actu particulari se mortaliter peccasse. Et ratio est eadem quae fuit assi­ gnata praecedenti conclusioni, quia jam sacerdos accipit particularem cognitionem circa conscientiam poenitentis peccato vulneratam. Item quia illa confessio non est generalis, sicut si diceret, ego sum peccator ; sed est confessio singularis cujusdam peccati in individuo, quod cognos­ citur confusa cognitione quantum ad speciem. Quarta conclusio: Si quis sacerdos rationabiliter dubitat an sit materia sufficiens ex parte poenitentis, poterit prudenter et religiose absolvere subordinatum in casu necessitatis sub hac forma: si haec mate­ ria sufficiens est, ego te absolvo. Probatur, quia quando sacerdos dubitat an aliquis liquor sit vera aqua, potest sub conditione baptizare. Quinta conclusio: Quando poenitens manifestavit unum peccatum et postea non potest manifestare alia peccata quae commisit, talis confes­ sio suficiens est ad sacramentum et censetur integra. Quia ille non potest amplius explicare et quia illud peccatum est sufficiens materia ad con­ fessionem sacramentalem. Quod quidem probatur, quia per confessio­ nem unius peccati se subjicit potestati clavium: ergo habet jus ut absolvatur ab illo peccato directe quandoquidem alias confiteri non potest. Notandum tamen est remedium pro infirmis qui loqui non pos­ sunt, valent tamen aliquos nutus facere. Tunc enim sacerdos semotis testibus interroget aliquod peccatum, saltim veniale, an scilicet mentitus fuerit aliquando. Quo annuente, poterit eum absolvere. Immo vero hujusmodi interrogatio etiam in publico potest fieri in casu necessitatis, eo vel maxime quod est in potestate poenitentis publice confiteri secluso scandalo. 9. — Dubitatur ultimo, an qui non potest nisi per interpretem, confiteri teneatur. Respondetur quod communis sententia est negativa. Et ratio est quia nemo tenetur peccata sua manifestare nisi habenti po­ testatem clavium, ut ait. Leo papa in epistola 57 ; et in c. Omnis utriusque sexus proprio sacerdoti confiteri praecipitur ut necessarium. Nihil­ ominus in articulo mortis bonum consilium esse confiteri per interpretem ad majorem securitatem salutis, quia forte homo non est contritus, sed attritus, et ita justificabitur per absolutionem. 748 DOMINICUS BANEZ ARTICULUS QUARTUS Utrum illae sexdecim conditiones quae a magistris assignantur requirantur ad confessionem 1. — Et nota quod sexdecim conditiones solent assignari ad bonam et perfectam confessionem. Quae quidem istis versiculis continentur: scilicet sit simplex, humilis confessio, pura, fidelis atque frequens, nuda, discreta, libens, verecunda, integra, secreta, lacrimabilis, accelerata, for­ tis et accusans et sit parere parata. Quas omnes conditiones optime expli­ cat beatus Thomas, quamvis non omnes sint de necessitate, sed ad bene esse ; v. gr., quod sit frequens et accelerata,, id est, ut statim confiteatur post peccatum. 2. — Dubitatur vero circa illam conditionem quod sit secreta, an sit necessarium ad rationem sacramenti, vel ex praecepto. Et nota quod loquimur de confessione secreta ex parte poenitentis, scilicet an teneatur confiteri ad aurem sacerdotis, vel possit publice confiteri. Haeretici wiclefitae et lutherani negant confessionem auricularem; de qua re vide Thomam Waldensen lib. De sacramentis, cap. 135, et Roffensem in articulo octavo, et Soto d. 18, q. 2, a. 3 et 6. Item in condemnatione Petri Oxomensis hispani sub Sixto quarto, quaedam ex ejus propositionibus condemnatis fuit quod confessio nullo modo debet esse secreta. 3. — Respondetur ergo ad quaestionem, et sit prima conclusio: quod confessio sit secreta non est de essentia hujus sacramenti. Probatur. Nam de ratione confessionis sacramentalis est quod aliquis manifestando sua peccata clavibus Ecclesiae se subjiciat. Sed ad hoc impertinens est quod se subjiciat publice vel secrete. Ergo. Probatur ex Tridentino sess. 14, cap. 5 ubi expresse deffinitur quod “etiamsi Christus non vetuerit quin aliquis in vindictam suorum scelerum et sui humiliationem, ...deli­ cta sua publice confiteri possit, non est tamen hoc divino praecepto mandatum, neque satis consulte humana lege praeciperetur”. Unde sit secunda conclusio: Confessionem esse secretam necessa­ rium est ad ejzcs sustentationem et perseverantiam. Quia omnino esset intolerabile obligare homines ut publice confiterentur quae secreto com­ miserunt. Et confirmatur. Quia lex gratiae legem naturae perficit ; sed lex naturae docet ne occulta crimina publice puniantur: ergo lex gra­ tiae non obligat ad publicam confessionem secretorum. Cum igitur hae­ retici interrogant ubinam secreta confessio reperiatur in evangelic insti­ tuta, satis est nobis respondere quod ex evangelio satis colligitur potestas clavium ad remittenda peccata virtute Spiritus Sancti. Ergo etiam QUAEST. X 749 peccata occulta. At vero nisi cognoscantur non possunt convenienter remitti vel retineri. Ergo necessaria est confessio etiam occultorum pec­ catorum. Ceterum recta ratione statim colligitur non esse necessarium ut secreta peccata aliter quam secrete manifestentur habenti potestatem clavium. Quantum vero sit antiqua in Ecclesia hujusmodi confessio auri­ cularis et quo pacto fiebant olim poenitentiae publicae, vide Soto ubi supra, articulo 6. QUAESTIO DECIMA De effectu confessionis De qua re satis dictum est Tertia parte cum de effectu poenitentiae disputavimus. QUAESTIO UNDECIMA De sigillo confessionis ARTICULUS PRIMUS Utrum in quolibet casu teneatur sacerdos celare peccata quae per confessionem novit 1. — Prima conclusio: de necessitate sacramenti est quod sa­ cerdos celet peccata quae per confessionem novit. Secunda conclusio, ad primum : Tenetur sacerdos sub sigillo ser­ vare peccata etiam ejus qui dum confitetur emendationem non proponit. Tertia, ibi: In hujusmodi casu potest sacerdos dicere praelato quod vigilet super gregem suum. Quarta, ad secundum: Nullus ad revelationem confessionis po­ test cogi ab homine vel licentiari. 2. — Dubitatur primo, quo jure teneatur sacerdos servare se­ cretum confessionis. Respondetur, et sit prima conclusio: Imprimis jure ecclesiastico constat esse praeceptum ex ca. Sacerdos, de poenitentia, d. 6, ubi impo­ nitur poena sacerdoti violanti secretum confessionis quod deponatur et omnibus diebus vitae suae ignominiose peregrinet. Sed postea Innocen­ tius tertius, ut patet ex cap. Omnis utriusque sexus, peregrinationem commutavit in hoc quod talis sacerdos detrudatur “ad agendam poeni­ tentiam perpetuam in arctum monasterium”. Ceterum poena excommu­ nicationis vel suspensionis aut alia censura non invenitur in jure. Secunda conclusio: Etiam jure naturali sacerdos tenetur servare tale praeceptum. Probatur. Quia servare secretum commissum jus na­ turae postulat. Ergo supposita confessionis secretae necessitate, statim sequitur quod jure naturae tenetur sacerdos servare tale secretum. Tertia conclusio: Etiam divino jure euangelico constat praeceptum d,e servando secreto confessionis. Probatur. Quia jure divino evangelico QUAEST. XI, ART. 1 751 ■est necessarium sacramentum poenitentiae in Ecclesia Dei. Ergo jure divino constant et firma sunt media necessaria ut servetur debita religio sacramenti. Est autem per se medium necessarium hoc secretum con­ fessionis, alioquin omnes homines abhorrerent ab ipsa confessione. Ergo jure divino consequenter tenetur sacerdos servare tale praeceptum. Et confirmatur. Quia sicut ex eo quod Christus dixit, Quorum remi­ seritis peccata etc., collegimus confessionem esse de jure divino eo quod oportebat sacerdotes cognoscere peccata, sic etiam colligitur quod, si peccatores tenentur confiteri peccata, sacerdos etiam teneatur eodem jure divino servare secretum confessionis. Et denique ratio divi Thomae in hoc articulo optima est : ea quae in sacramentis exterius aguntur signa sunt eorum quae fiunt interius. Unde confessio qua quis sacerdoti se subjicit signum est interioris confes­ sionis qua quis se subjicit Deo. Sed Deus peccatum illius tegit per poe­ nitentiam, juxta illud Psalmi 31 (v. 1) : Beati quorum remissae sunt ini­ quitates, et quorum tecta sunt peccata. Ergo sacerdos qui loco Dei audit confessionem tenetur tegere illa peccata. Hanc rationem Durandus reprobat d. 21, q. 4. Sed eam defendit Capreolus q. 2. Sed tamen non opus est tanta defensione. Neque enim beatus Thomas debet semper demonstrative procedere, sed sufficit adhi­ bere convenientissimam rationem ad conclusionem de fide. Ex dictis sequitur quod sacerdos revelans confessionem omnia jura violat et valde sacrilegus est, quia quantum est in se destruit sacramen­ tum et exosum facit esse hominibus. 3. — Dubitatur secundo: an in aliquo casu liceat revelare secre­ tum confessionis. Et videtur quod liceat aliquando et sit necessarium: v. gr. propter salutem totius reipublicae temporalem vel spiritualem. Ad hoc Altissiodorensis De confessione, c. 4 ait quod quando ex se­ creto confessionis magnum periculum immineret Ecclesiae, licitum esset de licentia episcopi illud revelare. Neque hoc esset frangere sigillum, sed aperire. Nihilominus respondetur et sit conclusio certissima et ab omnibus doetoribus confirmata quod in mdlo casu potest sacerdos revelare secre­ tum confessionis. Et ratio est quia talis revelatio non est medium ordi­ natum ad subveniendum humanis periculis, eo quod sacerdos in persona Dei audit confessionem. Ergo si Deus non praecipit revelare, non pote­ rit minister revelare. Secundo quia, quamvis vita aut fama alieujus particularis possit pro bono communi et debeat amitti, tamen in eo quod sacerdos frangit sigil­ lum confessionis non solum patitur ille cujus confessionem revelat, sed etiam religio ipsius sacramenti destruitur, et per consequens commune 752 DOMINICUS BANEZ bonum periclitatur, eo quod homines nolent confiteri si scirent quod in aliquo casu licitum est sacerdoti confessionem revelare. 4. — Et nota circa istam doctrinam quod non solum dicto, sed etiam facto vel non facto aut aliquo signo potest revelari confessio. Dicto qui­ dem multipliciter : vel dicendo directe peccatum, vel aliquid aliud unde colligatur quod Petrus v. gr. commisit tale peccatum, ut si dicat con­ fessor, Petrus adfuit heri tali loco, et inde colligitur ab audientibus quod commisit stuprum. Facto vero ut, si praelatus auferat officium a subdito non propter aliam causam legitimam nisi propter peccatum quod audivit in confessione. Item non facto revelatur confessio, ut si confessor non reddat peccatori debitum honorem secundum communes leges, aut si neget eucharistiam. Nota secundo quod bene potest praelatus qui in confessione novit indignitatem subditi ad recipiendum aliquod officium vel retinendum, absolvere illum ab officio propter alias causas legitimas, maxime si ipse subditus admonitus in confessione nolit relinquere officium. Nota tertio quod non est revelare confessionis secretum dicere ipsum peccatum, nisi quatenus personam peccatoris revelatur. Cavendum est autem maxime ne quis dicat se scire aliquod peccatum in confessione, ubi et quando potest esse vel minima suspicio quod audientes venient in cognitionem personae aut venturi sunt, aut alias scandalizabuntur et a confessione avertentur, vel judex iniquus quaerat a confessore pec­ catum quod in confessione audivit quomodo possit respondere. Etenim aliquando ipso silentio solet suspicionem generare. Respondetur quod res certissima est quod potest jurare se nihil scire. Sed Soto dist. 18, q. 4, a. 5 ait quod non potest dicere sine mendacio se nihil scire in con­ fessione. Nihilominus respondetur quod potest dicere et jurare absque mendacio se nescire in confessione tale peccatum. Ratio est quia semper est sensus se nescire ad revelandum. Est autem alius modus dicendi ad hujusmodi interrogationem; ut sacerdos celo Dei irascatur et respondeat hanc esse interrogationem sa­ crilegam et indignam quod respondeatur. Et debet sacerdos prius mor­ tem subire quam aliquid dicere unde patefiat secretum confessionis. 5. — Sed rogat aliquis an possit sacerdos dicere : ille confessus est mihi sua peccata. Respondetur licitum esse, quia perinde est ac si dice­ ret, ille confessus est mihi. Non tamen potest dicere, confessus est mihi mortalia, quia jam revelat aliquid sine quo fieri poterat confessio. Potest tamen dicere, confessus est mihi peccata venialia in communi; non potest tamen in particulari. Sed nota quod interdum imprudentia est et non sine periculo infamandi poenitentem. V. gr. si quibus ego dico quod confessus est venialia, sciant esse hominem adulterum, statim judicabunt quod tacuit mortalia in confessione. Tutius ergo est confessori tacere QUAEST. XI, ART. 1 753 etiam in bonis; ut si aliquis confessor duas sorores audiat, et alteram laudat, videtur insinuare quod altera sit peccatrix. Sed quid -si confessor accusatur a populo quod saepe audit confessio­ nes Petri qui est publicus usurarius? Respondetur quod tunc confessor potest dicere : ego facio meum officium. 6. — Nota quod beatus Thomas reprobat opinionem Alexandri Halensis in 4 p., q. 78, a. 2, membro 2, quam etiam tenuit Panormitanus cap. Omnis utriusque et Silvester verbo Confessor 1, § 5. Nihilominus pro ipsa sententia potest fieri argumentum. Primo, quia confessio sine proposito abstinendi non est confessio, sed simulatio: ergo sacerdos non tenetur servare praeceptum. Item futurum peccatum quod ipse homo fatetur se habere in pro­ posito non est materia sacramenti : ergo non cadit. Sed respondetur quod sententia beati Thomae est vera, et communis. Et ratio ejus est quia alias homines deterrerentur a confessione, si sci­ rent talia peccata non cadere sub sigillo. Et praeterea quia pari ratione diceret aliquis quod non tenetur sacerdos jure divino ad sigillum con­ fessionis quando peccator non habet sufficientem dolorem ut possit absolvi sacramentaliter. Et ad argumenta in oppositum respondetur quod, si qui confitetur fingit se velle remedium, et tamen revera non intendit nisi fallere et scandalizare confessorem, tunc si hoc constet discreto confessori, non tenebitur ad sigillum secreti, quia nullum ordinem prorsus habet illa manifestatio peccati ad claves Ecclesiae. At vero si peccator aliquo modo accedit dolens vel petens remedium vel consilium confessori, tunc ser­ vandum est sigillum secreti confessionis, quia illa manifestatio est via ad sacramentum. Ad secundum respondetur quod revelando futurum peccatum, revelat subinde sacerdos praeteritum propositum peccandi quod novit in con­ fessione. 7. — Dubitatur ultimo: an saltim in confessione licitum sit sa­ cerdoti revelare peccatum quod ego audivi in confessione; ut v. gr. ei ego non possum meum peccatum confiteri nisi intelligatur peccatum episcopi quem ego absolvi, an sit licitum nihilominus confiteri illud pec­ catum. Item in casu ubi non erat opus explicare alienum peccatum, an sit licitum nihilominus illud revelare confessori. Et videtur pars affirmativa vera, quia peccatum quod ego audivi in confessione loco Dei, revelo alteri homini loco Dei: ergo non frango sigillum confessionis. Secundo, praeceptum de confessione integre facienda est majus quam praeceptum de servando sigillo confessionis: ergo debeo confiteri tale peccatum, non obstante quod reveletur peccatum alterius in confessione. 754: DOMINICUS BANEZ 8. — In oppositum, tamen est communis sententia. Sed Soto d. 18, q. 4, a. 5 ait rem sibi dubiam esse, et magis declinat in partem affirmati­ vam, quia inquit, non video quomodo sit majus vinculum secreti confes­ sionis quam vinculum de ipsa confessione, cum illud ex hoc oriatur. Sed Cano secutus fuit partem negativam, quam etiam nos sequimur. Et probatur. Quia non est licitum, ut supra diximus, revelare com­ plicem in confessione cum infamia ipsius: ergo multo minus erit lici­ tum revelare culpam illius qui se mihi in confessione manifestavit. Et confirmatur. Quia si etiamsi esset licitum revelare complicem in con­ fessione, quando aliter non potest homo confiteri proprium peccatum, non tamen propterea erit licitum revelare peccatum quod audivi in con­ fessione in altera confessione, quia dum ille confessus est mihi non pec­ cavit, sed religiose fecit in eo quod confessus est : ergo majus secretum servandum est illi quam complici. Item quia alias fugerent homines confiteri sua peccata, si intelligerent non recipi sub sigillo secreti in omni eventu. Et denique sequeretur quod possit confessor infamare poenitentem apud multos confessores quibus ipse confitetur. 9. — Ad argumenta respondetur. Ad primum quod pari ratione pro­ baretur quod in secundo casu absque necessitate possit sacerdos totam confessionem alterius revelare. Probatur consequentia, quia non dicit homini ut homo est, sed ut loco Dei existit. Quamvis ergo loco Dei reve­ lentur propria peccata sacerdoti, tamen peccata aliena non revelantur nisi homini, maxime quando non est necessarium illa explicare ad pro­ priam confessionem faciendam. Tunc enim debet omnia illa sacerdos recipere sub sigillo confessionis. Ad secundum respondetur quod praeceptum de confessione ita in communi acceptum majus est et magis necessarium quam de secreto confessionis, quia propter quod unumquodque tale et illud magis. Sed tamen quia praeceptum de confessione facienda est affirmativum, potest homo in aliquo casu particulari excussari a confessione alicujus peccati propter causam rationabilem. Ceterum praeceptum de servando sigillo est negativum, scilicet nunquam revelabis ; et ideo in particulari major est obligatio hujus vinculi quam alterius, immo vero ita est necessarium ut secretum servetur in omni eventu ad hoc quod sacramentum confes­ sionis maneat illaesus et fiat amabile peccatoribus. QUAEST. XI, ART. 2 755· ARTICULUS SECUNDUS Utrum sigillum confessionis se extendat ad, alia quam ad ea quae sunt de confessione Prima conclusio: Sigillum non se extendit directe nisi ad illa de quibus est confessio sacramentalis, scilicet peccata. Secunda conclusio: Indirecte etiam se extendit ad omnia illa quae, si explicentur, manifestari oportet personam peccatoris. Alia vero quae neque sunt materia confessionis, neque per ea indi­ recte revelatur peccatum, debent nihilominus summo studio celari. Nota circa istum articulum quod poenam juris incurrit sacerdos qui revelaret etiam illa quae indirecte cadunt sub sigillo ex quibus persona peccatoris manifestari potest, ut patet ex cap. Omnis utriusque, ubi dicitur, caveat ne revelet peccatorem. Hinc sequitur quod etiam cadit sub sigillo socius criminis cujus persona cognoscitur ex confessione poe­ nitentis. Ratio est quia, si sacerdos complicem manifestaret, tunc indi­ recte revelat personam peccatoris cujus confessionem audivit. Sed hic advertendum est quod fortassis etiam incurreret poenam juris qui peccatum ipsius complicis in judicio poenitentiali detectum patefaceret, etiamsi illud peccatum non sit ipsius peccatoris qui confi­ tetur. Et ita videtur insinuari in cap. Omnis utriusque· sexus, in fine. Sed observa quod aliquando potest sacerdos admonere poenitentem ut, vel per se ipsum, vel per alium corrigat fraternaliter complicem secun­ dum ordinem evangelii. Ubi etiam cavendum est a celo indiscreto quo­ rumdam confessorum, qui per se ipsos volunt talem correctionem exer­ cere, et faciunt odiosam confessionem sacramentalem, et multorum scan­ dalorum sunt causae. Melius igitur erit, quando talis correctio fraterna sit facienda, ut fiat per aliam personam gravem. Quod si haberi non possit et periculum instat, non repugnat secreto confessionis quod poenitens quasi extra confessionem dicat peccatum complicis, ut ipse corri­ gat complicem fraternaliter. Ceterum de aliis humanis secretis qui inter confitendum narrare so­ lent poenitentes, jus naturae obligat ut serventur. Et etiam adjungitur obligatio quaedam jure divino, propter conjunctionem quam habet illud secretum cum secreto confessionis. Et quamvis per talium manifestatio­ nem non incurratur poena juris ecclesiastici, tamen esset peccatum mortale et indirecte sacrilegium, tum propter infidelitatem ipsius sacer­ dotis, tum etiam propter scandalum, quia homines non ita libere confite­ rentur, si tanta cautela oporteret eos advertere ne dicerent talia humana secreta confessori. V. gr., si aliquis revelat confessori in confessione 756 DOMINICUS BANEZ ignobilitatem suam, aut paupertatem, aut infirmitatem horribilem, con­ fessor non solum peccaret contra jus naturae revelando illos defectus, sed etiam contra jus evangelicum, propter injuriam quam facit ipsi sacramento. Hoc intelligendum est, nisi forte aliunde cognoverit illos defectus ; tunc enim solo jure naturae tenebitur. Similiter dicimus quod non incurritur poena juris, si eidem peccatori extra confessionem sacer­ dos objiciat crimen quod cognovit in confessione. Est tamen grave pec­ catum sacrilegii contra jus divinum, quia confessio peccatoris ordinatur ad salutem animae suae, non autem ut extra confessionem ipse sacerdos opprobriis afficiat peccatorem. Alioquin omnino abhorrerent homines a confessione. Sed rogat aliquis, quid faciet confessor qui post confessionem et absolutionem peccatoris cognovit se errasse in suo ministerio, vel ex ignorantia, vel ex negligentia? Respondetur quod bene potest rogare poenitentem ut revertatur ad confessionem. Quod si ipse poenitens no­ lit revertere, illi imputabitur error commissus in sacramento. Quod si poenitens fuerit absens, poterit sacerdos per epistolam admonere illum quod opus est ut invicem colloquantur. Non tamen potest scribere quod opus est ut revertatur ad confessionem, vel quod erratum est in confes­ sione ; quia cum epistola sit instrumentum quod facile potest amitti, ex­ ponit se periculo manifestandi quod aliquod peccatum grave dixerit in confessione ille poenitens. ARTICULUS TERTIUS Utrum solus sacerdos habeat sigillum confessionis Proprie loquendo solus sacerdos habet sigillum confessionis. Ratio est quia solus ille habet potestatem absolvendi. Nota breviter in hoc articulo quod, quamvis non teneantur alii prae­ ter sacerdotem occultare peccata sub sigillo confessionis, quia solus sacerdos est minister hujus sacramenti, tamen multi alii tenentur servare secretum quando sibi manifestantur peccata in ordine ad confessionem vel consilium spiritualem. Et ratio est quia haec obligatio oritur non so­ lum ex jure naturali, sed etiam ex jure divino, eo quod via necessaria ad confessionem debet esse tutissima. Nota secundo quod hujus obligationis servandi secretum varii sunt gradus. Nam ille magis tenebitur servare secretum qui magis participat potestatem clavium vel magis propinquus est ad usum necessarium clavium. V. gr. praelatus a quo petitur facultas absolvendi peccatorem a peccato reservato, sive petatur a confessore, sive ab ipso peccatore, QUAEST. XI, ART. 4 757 tenebitur servare secretum in omni eventu, etiam cum periculo vitae, non minus ac si ipsemet praelatus audiret totam confessionem et absolveret a peccato. Et ratio est quia illi manifestantur peccata tamquam habenti potestatem clavium. Quod autem ipse nolit perficere sacramentum con­ fessionis, per accidens est ad obligationem secreti. Item doctor a quo petitur consilium circa ea quae sunt facienda in confessione alicujus peccatoris, etiam tenebitur servare secretum jure divino, quamvis non sub sigilio. Et ratio est quia, quamvis ipse inquantum est doctor non habet potestatem clavium, tamen consilium ejus est quaedam via neces­ saria ad usum clavium; et ideo non solum jure naturae, sed etiam evangelico obligatur servare praeceptum cum periculo vitae. Similiter si quis fingit esse proprium sacerdotem, et audiat peccata aliena, vel etiam se collocat ubi possit audire confessionem peccatoris dum confitetur sa­ cerdoti, tenebitur ex hac injuria sacrilega illata proximo et sacramento servare secretum, etiam cum periculo vitae. Ex dictis sequitur quod nunquam consurgit vinculum secreti con­ fessionis nisi revera manifestentur peccata alicui in ordine ad confes­ sionem, vel in ordine ad ipsam conscientiam, quod idem est. Quare etiamsi quis dicat mihi, hoc tibi dico sub secreto confessionis, ipse tamen non intendit confiteri, neque consilium capere pro sua conscientia ut postea confiteatur, non inde oritur vinculum nisi tantum humani secre­ ti ; quod quidem servare non tenebitur homo cum periculo vitae. De qua re vide Soto in relectione De ratione tegendi et detegendi secretum, membro 3, q. 4. ARTICULUS QUARTUS Utrum sacerdos possit revelare confessionem de licentia poenitentis De quo Durandus d. 21, q. 4. Conclusio est affirmativa. Ratio est quia quando homo qui con­ fessus est concedit talem facultatem, jam facit ut confessor sciat talem secretum ut homo et non solum loco Dei. Secunda conclusio, in solutione ad primum: Papa non potest li- centiare confessorem ut dicat quod scit in confessione. Circa istum articulum nota cavendum esse scandalum quod ex hu­ jusmodi revelatione, etiam de licentia poenitentis facta, posset oriri. Unde secluso scandalo et habita facultate poenitentis, poterit sacerdos revelare crimen illius, sicut etiam ipsemet poenitens potuisset revelare. Sed Durandus ubi supra et Scotus in eadem dist. sunt nimis scrupulosi in hac parte. Dicunt enim quod, nisi poenitens extra confessionem re­ 17 * 758 DOMINICUS BANEZ tulerit expresse suum peccatum, non poterit confessor per solam licen­ tiam poenitentis revelare tale peccatum. Sed certe falluntur in hoc, quia eo ipso quod poenitens vult revelari tale peccatum, jam est extra sigillum confessionis. ARTICULUS QUINTUS Utrum sacerdos teneatur celare etiam ea quae aliter novit Prima conclusio: Sacerdos non potest dicere: scio in confes­ sione. Secunda conclusio: Si antequam audiret confessionem poterat dicere illud peccatum, poterit etiam non obstante confessione. Ratio est quia in eo quod sacerdos audit confessionem alicujus non obligatur ut non possit uti jure suo quod alias habet. Cavendum tamen ' ne oriatur aliquod scandalum propter conjunctionem sigilli confessionis. Et propterea viri prudentes, qui alias opus habent ex officio corrigere et denuntiare delicta, nolunt audire confessionem illorum quorum cri­ mina aliunde sibi sunt manifesta vel manifestanda. Hactenus de secunda parte integral! sacramenti poenitentiae. QUAESTIO DUODECIMA De satisfactione De qua. Durandus d. 20, q. 1 et 2. ARTICULUS PRIMUS Utrum satisfactio sit virtus vel actus virtutis Conclusio est affirmativa. Ratio est quia satisfactio importat actum humanum cum medio rationis. Nota in hoc articulo quod nomen satisfactio multipliciter usurpatur a theologis. Primo universaliter pro omni actu secundum quem unus­ quisque facit debitum suum. Et ita qui jejunat satisfacit praecepto je­ junandi. Secundo modo accipitur pro actu recompensativo alicujus de­ biti de justitia. Tertio modo specialius sumitur pro recompensatione injuriae vel offensae contra alterum. Nam, ut inquit Durandus d. 15, q. 1, satisfactio proprie locum habet in injuriis, sicut restitutio versatur circa jus alicujus. Et isto modo disputant theologi in tertio Sent, an purus homo potuerit satisfacere pro peccato humani generis. Quarta modo accipitur satisfactio pro solutione poenae temporalis debitae pro­ pter culpam in purgatorio. Et sic dicimus esse opera satisfactoria jeju­ nium, eleemosynam. Et denique peculiariter accipitur ut est tertia pars integralis sacramenti poenitentiae. Et consistit sic in quibusdam operibus poenalibus impositis a sacerdote virtute clavium in sacramento poenitentiae. Conclusio ergo beati Thomae omnibus praedictis modis verificari potest quod satisfactio est actus virtutis. Sed in hac quaestio­ ne et sequentibus de satisfactione agendum est principaliter prout im­ portat solutionem poenae temporalis, sive sit imposita a sacerdote, sive non. Sed circa solutionem ad primum nota cum beato Thoma quod non minuit rationem meriti necessitas praecepti, immo vero auget, quia ex 760 DOMINICUS BANEZ obedientia proficiscitur illud opus, sicut docet beatus Thomas Quodlib. 6, a, 11. Quod si objiciatur illud primae ad Cor. 9 (v. 16) : Si evangeUzavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit, scilicet prae­ ceptum: respondetur quod nomine gloriae intelligit Apostolus speciale quoddam praemium quod respondet servantibus non solum praecepta, sed etiam consilia, quod quidem est signum promptioris voluntatis ad obediendum Deo, quando homo in illis quae non tenetur quaerit quod melius est. ARTICULUS SECUNDUS Utrum satisfactio sit actus justitiae Prima conclusio est affirmativa. Secunda conclusio: Satisfactio dicitur actum justitiae vindicaiivae quodammodo. Tertia: Satisfactio a virtute poenitentiae proficiscitur. Nota pro explicatione hujus articuli quae diximus supra, tertia par­ te, q. 85, a. 3, ubi advertimus quod poenitentia non est proprie justitia vindicativa, nam proprie vindicare est actus judicis. Poenitentia autem est actus ipsius. Ergo non est proprie vindicativa. Ceterum quomodo ipsa poenitentia seu contritio sit essentialiter secundum propriam spe­ ciem quaedam recompensatio sive satisfactio pro offensa potius quam pro poena temporali, illic satis ostendimus. Et nunc se offert nova ratio, nam per contritionem pro illo satisfacit peccator pro quo tenebatur ante contritionem satisfacere. Sed ante contritionem non debebat poe­ nam temporalem. Ergo per contritionem non satisfacit pro poena tem­ porali principaliter, sed pro ipsa culpa quatenus offensa Dei est. ARTICULUS TERTIUS Utrum definitio satisfactionis convenienter assignetur ab Augustino Prima conclusio: Dupliciter potest satisfactio definiri: uno mo­ do respectu culpae praeteritae quam recompensando curat; et sie dicitur quod satisfactio est illatae injuriae recompensatio secundum aequalitatem justitiae. Secunda conclusio: Alio modo potest definiri secundum quod praeservat a culpa futura; et sic definitur satisfactio: est peccatorum causas excidere et eorum suggestionibus aditum non indulgere. QUAEST. XII, ART. 3 761 Nota in hoc articulo quod, si satisfactio accipiatur specialiter pro tertia parte integral! sacramenti poenitentiae quatenus respicit injuriam factam Deo, eatenus a contritione imperatur, quae est potissimus actus poenitentiae et praecipua pars integralis ipsius sacramenti poenitentiae. Ceterum qualiter possit homo satisfacere Deo per ipsam contritionem, jam diximus tertia parte ubi supra. De satisfactione vero respectu poe­ nae temporalis debitae in purgatorio hoc loco agendum est. QUAESTIO DECIMATERTIA De possibilitate satisfactionis ARTICULUS PRIMUS Utrum homo possit satisfacere Deo Prima conclusio: Non potest homo satisfacere Deo secundum quantitatem debiti Secunda conclusio: Potest tamen satisfacere secundum quanti­ tatem proportionalitatis. Advertendum est in hoc articulo quod si beatus Thomas non pertractasset in partibus Sumae theologicae quae pertinent ad satisfactionem pro peccato, multa hic essent disputanda, v. gr. an homo purus possit satisfacere pro peccatis hominum, et an homo sine gratia possit satisfa­ cere pro suis peccatis. Sed istae quaestiones pertinent ad tertiam partem in principio et etiam ad .materiam de gratia Dei in 1. 2. Quare pro explicatione beati Thomae in hoc articulo sit prima conclusio: Possibile est homini exist enti in gratia satisfacere Deo pro poena temporali debita in purgatorio. Et ratio est quia hoc praecipitur homini ut faciat fructus dignos poenitentiae (Mat. 3, 8). Quem locum explicat Tridentinus sess. 6 cap. 14, ubi definitur quod poenitentia post baptismum includit satisfactionem pro poena temporali. Item homo in gratia potest mereri per bona opera augmentum ipsius gratiae. Ergo remissionem poenae temporalis. Antecedens de fide est: ergo. Conse­ quentia probatur, quia multo minus est remissio poenae temporalis. Et confirmatur, quia in puncto justificationis meretur homo gloriam per ipsos actus: ergo poterit mereri remissionem alicujus poenae tempora­ lis secundum quantitatem intensionis actuum. Et tanta potest esse in­ tensio contritionis, quod tota poena remittatur. Secunda conclusio: Homo potest de condigno mereri remissionem poenae temporalis. Probatur, quia potest mereri de condigno augmen­ QUAEST. XIII, ART. 2 763 tum gratiae et gloriae: ergo multo magis remissionem poenae tempo­ ralis. Tertia conclusio: Tale meritum non potest dici proprie de rigore justitiae. Ratio est quia fundatur in gratia et auxiliis Dei gratuitis. Et ita intellige conclusionem beati Thomae quantum attinet ad satisfactio­ nem pro poena temporali, et vide Tridentinum sess. 6, cap. 16. Nota tamen quod Lutherus et sequaces execrantur nomen satisfactionis et rem ipsam, et dicunt esse inventum papae. Iste error damnatus est a Leone decimo. Vide Roffensem, art. quinto contra Lutherum et Soto lib. 2 De natura et gratia, cap. 20, et lib. 3, cap. 6, et in 4 Sent., d. 19, q. 1, et Tridentinum sess. 14, cap. 8 ubi agitur de satisfactionis neces­ sitate et fructu, et canone 12 et 13 et 14. Vide quae diximus 3 p., q. 85, a. 3, et denique vide Hosium lib. Confessionis fidei catholicae, cap. 48, De satisfactione. ARTICULUS SECUNDUS Utrum unus pro aHo possit satisfacere 1. — De qua re optime loquitur Durandus q. 2, et Soto d. 19, q. 2, a. 4. Sed respondetur ad quaestionem, et sit prima conclusio: Inquantum satisfactio est medicina ad curandas passiones et in remedium peccati, satisfactio unius non prodest alteri. Ratio est quia passiones non curan­ tur nisi per solam assuetudinem ejusdem subjecti. Ergo exercitium unius hominis non efficit alterum studiosiorem, nisi forte per modum meriti de congruo per hoc quod aliquis per bona opera impetrat a Deo ut alium disponat ad virtutem. Multum enim valet oratio justi assidua, ut ait Jacobus in sua canonica (5, 16). Secunda conclusio: Quantum ad solutionem debiti unus potest pro alio satisfacere, dummodo uterque sit in caritate. Tertia conclusio: Non oportet ut major poena imponatur ei qui pro alio satisfacit quam imponeretur principali debitori. Quarta conclusio, ad tertium : Qui pro alio satisfacit meretur sibi aliquid majus quam sit remissio poenae, scilicet vitam aeternam. 2. — Contra secundam conclusionem Wiclef multum murmuravit, ut refert Thomas Waldensis in lib. De sacromentalibus, cap. 100, quem errorem secuti sunt lutherani. Vide Roffensem articulo quinto. Et ar­ guunt haeretici ex illo II ad Cor. 5 (v. 10) : Omnes nos manifestari opor­ tet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum: ergo ridiculum est asserere quod bona opera unius prosint alteri. 764 DOMINICUS BANEZ Nihilominus conclusio secunda, beati Thomae catholica, est, et funda­ tur in articulo fidei sanctorum communionem, quem articulum semper Ecclesia et doctores catholici ita intellexerunt, ut bona opera existentium in caritate adinvicem prosint non solum per modum impetrationis, sed etiam ad satisfaciendum pro poenis debitis in purgatorio, quemadmo­ dum multa membra quae eadem anima vivificantur, adinvicem se ju­ vant; qua similitudine saepe utitur Apostolus. Sed in confirmationem hujus veritatis adducitur a quibusdam ca­ tholicis illud ad Col. 1 (v. 24) : Gaudeo in passionibus meis pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi, in came mea, pro corpore ejus, quod est Ecclesia. Et intelligunt istum locum ita quod tribulationes Apostoli proficiebant ad satisfactionem pro fidelibus, qui sunt corpus Christi mysticum et Ecclesiae; non quidem quia satisfactio Christi non fuisset perfectissima, sed quia, cum sit satisfactio capitis, applicatur multis modis ad membra. Et unus est quod satisfactio unius membri per bona opera possit applicari alteri et prodesse ad solutionem debitae poe­ nae. Alteram explicationem vide apud beatum Thomam super illum locum Apostoli. Item etiam probatur conclusio ex Tridentino sess. 25, cap. 1, de pur­ gatorio, ubi definitur quod animae existentes in purgatorio fidelium suffragiis juvantur. Ergo multo magis viventes in hoc mundo. Proba­ tur consequentia, quia non solum sunt in caritate, sed etiam in statu merendi et satisfaciendi. 3. — Sed dubitatur: an quando pro alio satisfacit, talis satisfa­ ctio valeat alteri per modum justitiae et satisfactionis proprie, an vero per modum suffragii; scilicet an sit lex quod ita Deus acceptet illam satisfactionem pro altero, sicut si ipsemet satisfecerit pro seipso an potius per modum suffragii *, ita quod Deus acceptabit illam satisfa­ ctionem si placuerit sibi, non tamen sit lex quod semper acceptet, sicut non est lex certa quod Deus faciat illud quod cadit sub merito de congruo. Ad hoc dubium respondet Soto ubi supra ad primum quod inter vi­ vos talis satisfactio valet ex justitia et acceptatione secundum legem. Et ratio est quia cum iste modus satisfaciendi pro alio non sit nisi mera solutio poenae debitae, et fiat ab eo qui est in gratia et pro eo qui est in gratia, non est lex cur Deus illam satisfactionem non acceptet de justi­ tia. Sed tamen si quis velit satisfacere pro defuncto, non proderit illi satisfactio per modum justitiae, sed per modum suffragii, ita ut Deus acceptet si placuerit illi. Possibile autem est secundum legem quod non • Hinc usque ad finem praesentis art. suppletur lacuna codicis Ovetensls cum textu ottob. lat. 998. QUAEST. XIII, ART. 2 76δ acceptet. Et ratio est quia defuncti jam sunt extra viam merendi et satisfaciendi, quin potius sunt in loco purgationis, ubi plectuntur a Deo quia non satisfecerunt in hac vita pro peccatis. Quare non prodest illis satisfactio quae a viventibus exhibetur nisi per modum suffragii. Et hinc est quod etiam indulgentiae differenter in Ecclesia Dei conceduntur pro vivis et pro defunctis. Nam pro vivis conceduntur per modum abso­ lutionis, pro defunctis vero per modum suffragii. Sed de his in materia de indulgentiis. 4. — Dubitatur secundo: an satisfactio imposita a confessore possit per alterum impleri. Respondetur et sit prima conclusio: Inquantum satisfactio imponi­ tur ut medicina praeservativa non potest per alium impleri. Patet haec conclusio ex dictis. Secunda conclusio: Si satisfactio consideretur ut pura solutio poe­ nae debitae, bene potest sacerdos imponere paenitenti ut per Se vel per alium jejunet per aliquot dies vel peregrinetur vel aliud opus pietatis faciat. Tertia conclusio Durandi ubi supra : Ipse poenitens non potest pro suo arbitratu satisfactionem sibi per alterum implere, nisi ex voluntate confessoris. Et ratio est quia satisfactio ut est pars integralis sacramenti, quamvis non sit nisi pro poena debita in purgatorio, debet imponi a sa­ cerdote qui est judex illius fori, et ad arbitrium ejus debet execution! mandari. Sed nota quod quando sacerdos imponit aliquam satisfactio­ nem exercendam per tertiam personam, tunc illa satisfactio quatenus est a tertia persona non prodest poenitenti ex opere operato ut pars sacramenti, nisi quatenus ipse poenitens per seipsum adhibuit diligen­ tiam ut alter exerceret illam satisfactionem. Et ratio hujus est quia satisfactio ut est pars sacramenti debet esse in illo qui recipit sacramen­ tum poenitentiae. Ergo si ipse poenitens non exercet aliquam actionem, inquirendo et rogando ut alter pro illo satisfaciat, non erit satisfa­ ctio illa tertia pars sacramenti poenitentiae. 5. — Tertio dubitatur: an sit secundum ordinem caritatis ut aliquis velit pro alio satisfactionem implere qua ipsemet indiget at eripiatur a purgatorio. Et videtur quod non, quia caritas bene ordinata a seipso incipit. Secundo, quia caritas desiderat videre Deum quantotius: ergo non est secundum naturam et ordinem caritatis quod aliquis velit manere in purgatorio ut satisfaciat pro poena alterius. Sit prima conclusio: Si satisfactio consideretur ut medicina et ut pars sacramenti, ordo caritatis postulat ut homo pro seipso satisfaciat prius quam pro proximo. Ratio est quia plus tenetur homo sibimetipsi virtutem procurare quam alteri. 766 DOMINICUS BANEZ Secunda conclusio: Si satisfactio consideretur non ut est pars sa­ cramenti nec ut est medicina praeservativa, sed solum ut est solutio pro poena temporali debita in purgatorio, tunc secundum ordinem caritatis potest aliquis pro altero satisfacere prius quam pro seipso. Ratio est quia tunc sibi aliquid majus acquirit, scilicet vitam aeternam propter cari­ tatem proximi, quamvis aliunde maneat ipse debitor poenae temporalis. Unde ad primum respondetur quod caritas bene ordinata incipit a seipso semper in bonis quae sunt spiritualia et aeterna. Unde ad secundum respondetur quod absentia divinae visionis tem­ poralis sive ad tempus compensatur aliunde ex majori bono, scilicet augmento gratiae et gloriae quod meretur satisfaciendo pro alio, sicut etiam ordo caritatis postulat ut aliquis velit permanere in carne morta­ li ad majora merita acquirenda. QUAESTIO DECIMAQUARTA De qualitate satisfactionis ARTICULUS PRIMUS Utrum homo possit pro uno peccato sino alio satisfacere Conclusio est negativa. Et ratio est manifesta, quia omnis nostra satisfactio fundatur in amicitia et gratia Dei. Ergo cum quodlibet pec­ catum mortale destruat amicitiam Dei, impossibile est quod homo sa­ tisfaciat de uno peccato et maneat in alio. Nota in hoc articulo quod beatus Thomas loquitur de satisfactione peccati quantum ad culpam et poenam simul. Sed jam in 3 p., q. 86, a. 3 ostendimus quod non potest una culpa mortalis sine alia mortali remitti. Et hoc demonstrat ratio beati Thomae in hoc articulo. Sed modo quae­ ritur an, postquam remissa est omnis culpa mortalis, possit homo satis­ facere pro poena debita pro peccato homicidii, et non pro peccato adulterii. Et respondetur, et sit prima conclusio: Quando homo satisfacit non distinguens pro hoc vel pro illo peccato in sua intentione, revera pro omnibus satisfacit collective, sive in parte, sive in toto. Secunda conclusio: Nihilominus ex intentione satisfacientis potest esse ut satisfaciat homo precisse pro poena debita homicidio, et si quid amplius abundaverit satisfactionis, velit applicare proximo suo ad satis­ faciendum pro illo et non pro poena quam ipse debet pro alio peccato. Ista conclusio per se ipsa satis probabilis apparet. Nam si possum pro altero totam satisfactionem applicare, potero etiam applicare illam par­ tem quae respondebat pro uno meo peccato et non altero. 768 DOMINICOS BA NEZ ARTICULUS SECUNDUS Utram extra caritatem existons possit satisfacere pro peccatis quorum contritionem prius habuit * Conclusio est negativa, et ratio eadem quae fuit praecedentis ar­ ticuli. Oppositam sententiam tenet Seotus d. 15, q. 1, a. 4 et Majoris in eadem dist., Gabriel d. 16, q. 2. Ait itaque Seotus quod si poenitens acceptavit poenitentiam sibi impositam a sacerdote, clave non errante, et postea recidit in peccatum, sed adimplet voluntarie illa opera poena­ lia, satisfaciet pro poena purgatorii, quamvis non mereatur gratiam. Item tenet Seotus quod in inferno persolvit homo poenam pro peccatis quae in hoc saeculo remissa sunt quantum ad culpam. Sed sententia divi Thomae est communis. Tenent eam Bonaventura et Richardus d. 15r Alexander 4 p., memb. 1, et fuit opinio omnium antiquorum. Silvester tenet eam verbo Satisfactio § 7, Hadrianus etiam in materia de confes­ sione, Cajetanus q. 2 de satisfactione. Durandus d. 15 q. 2 inquit opi­ nionem divi Thomae esse magis tutam, et licet sit durior, secundum illam est consulendum, quamvis sententia Scoti non sit omnino impro­ banda. Nos igitur sequemur sententiam divi Thomae. Et probatur. Primo, quia impossibile est ut quis satisfaciat pro poena nec in toto nec in parte ante remissionem culpae, id quod Seotus concedit, quia culpae intrin­ sece annectitur reatus ad poenam : ergo nec erit possibile ut existens in aliqua culpa mortali satisfaciat pro poena debita alteri culpae etiam remissae. Probatur consequentia, quia potissima ratio quare pro poena debita culpae praesenti non potest satisfacere est quia homo est inimicus Deo. Sed etiam est inimicus per aliam culpam. Ergo nullo modo potest satisfacere pro poena debita culpae olim remissae. Secundo probatur. Quia inter nos et Deum non potest esse ratio justitiae, nisi supposita ejus acceptatione per gratiam, juxta illud Gen. 4 (v. 4) : Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus. Item confirmatur, quia ex gratia Dei provenit ut mutetur poena aeterna in temporalem: ergo praesupposita gratia debet remitti temporalis poena. Tertio probatur ex illo I Cor. 13 (v. 2) : Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Et Eccle. 34 (v. 23) : Dana iniquorum non probat Altissimus. * Prima pars expositionis hujus articuli, nempe usque ad § Sed contra nostram exclusive, quae deest In Ovetensi, desumitur ex cod. ottob. lat. 998. QUAEST. XIV, ART. 2 769 Et denique probatur ista conclusio. Esto ita quod opera extra cari­ tatem facta sint satisfactoria, tamen nemo dicet quod sint tam satisfactoria sicut illa quae fiunt in gratia. Tunc sic arguitur, et probo quod implioet contradictionem esse satisfactoria in aliqua quantitate. Sit v. gr. aliquod opus extra caritatem factum satisfactorium ut quatuor; tunc si idem opus fieret in gratia, satisfaceret amplius quam ut qua­ tuor, v. gr. ut sex. Est igitur argumentum : ergo si idem actus fieret ab existente in medietate gratiae vel quarta parte vel sexta etc. minus satisfacit quam si fieret ab existente extra gratiam. Sed contra nostram sententiam possunt fieri tria argumenta. Pri­ mum, quod haec opinio beati Thomae occasionem praebet peccatoribus ut nullum bonum opus faciant, scientes quod nihil sibi prodest. Respon­ detur quod eamdem occasionem accipient ex verbis Apostoli, qui dicit, Nihil mihi prodest. Sed respondetur secundo, quod potius excitantur ad hoc ut in caritate faciant bona opera ut sibi prosint. Et propterea nos non negamus sed asserimus quod opera extra caritatem facta valeant ad impletionem praeceptorum multorum, et consequenter ut peccator evadat poenam inferni quam incurreret si non adimpleret praecepta. Arguitur secundo. Deus non est acerbior exactor poenae debitae quam homo. Sed homo acceptat satisfactionem pro uno debito sine alio. Respon­ detur transeat antecedens, et nego consequentiam, quia apud Deum nulla est ratio justitiae nisi ex acceptatione gratiae ipsius. Respondetur se­ cundo quod etiam apud homines, quando satisfactio est pro offensa, non acceptatur satisfactio pro una offensa et non pro alia ; non enim potest reconciliari cum altero qui adhuc manet inimicus. Tertio sequeretur ex sententia beati Thomae quod homo puniatur in aeternum in inferno pro peccato in hac vita remisso quantum ad cul­ pam, ut v. gr. si postea mortaliter peccet et condemnetur. Consequens videtur nimis durum, quia pro illo peccato tantum debebatur poena temporalis. Ad hoc argumentum communis sententia thomistarum est concedere sequelam, quia quamvis per se tali peccato jam remisso non responde­ bat aeternitas poenae, tamen per accidens ratione subjecti, quia alias est sine gratia, quae est fundamentum justitiae inter hominem et Deum, respondet illi peccato poena aeterna, quemadmodum etiam pro venialibus peccatis quae non sunt remissa in hoc mundo punietur homo in aeter­ num in inferno. Sed Cano ajebat quod quando culpa remissa est in hac vita, non punietur homo in aeternum pro illo peccato, sed finietur poena, non quidem per satisfactionem, sed per satispassionem. Et videtur esse beati Thomae sententia in isto loco, nam in 3 p., q. 86. a. 4 ad 2 ait satisfactio actualis praesupponit gratiam. Sed qui tenuerit oppositam sententiam, poterit respondere quod in inferno non est proprie satisfa­ 770 DOMINICUS BANEZ ctio, sed solum passio, et ita ibi poterit finiri poena debita peccato re­ misso in hac vita quantum ad culpam. Nota in solutione ad secundum quod non tenetur homo ex praecepto integritatis sacramenti facere satisfactionem in gratia, neque iterum illam repetere si in peccato implevit; tamen revera non valent sibi ad remissionem poenae. ARTICULUS TERTIUS Utrum satisfactio facta in peccato mortali reviviscat postquam homo habuerit caritatem Conclusio est negativa. Et ratio est quia sicut bona opera facta extra caritatem non reviviscunt quantum ad meritum, ita neque quan­ tum ad satisfactionem. Nota in hoc articulo quod satisfactio dupliciter recompensare potest ' poenam debitam : uno modo ex parte operantis ; alio modo ex opere ope-, rato inquantum est pars integralis sacramenti. De qua re diximus supra 3 p., q. 89, a. 6. Primo modo plane intelligitur conclusio beati Thomae in hoc art. Tamen secundo modo etiam videtur intelligenda, quia bea­ tus Thomas tractat hic de satisfactione ut est pars sacramenti. Et ita tenet Soto d. 19, q. 1, a. 5. Sed contrariam sententiam tenet Gratianus de poenitentia, d. 3, ea. Quaerat hic, et Cajetanus q. 2 de satisfactione, scilicet quod inquantum satisfactio est pars integralis sacramenti, con­ sequitur suum effectum quando homo redit ad gratiam. Et probatur haec sententia, quia ipsummet sacramentum receptum in peccato mor­ tali et mortaliter peccando, aliquando postea consequitur suum effe­ ctum : ergo omnis pars integralis sacramenti consequetur suum effectum. Et ita tenemus istam sententiam. Neque existimamus contrariam sen­ tentiam beati Thomae, nam ut ipse dicit in Quodlibeto 3, art. 28, du­ plex valor consideratur in satisfactione, alter ex parte operis, alter ex virtute clavium. Dicimus ergo quod beatus Thomas intelligendus est isto loco de satisfactione priori modo. Sic enim nunquam vivificatur, si semel fiat in peccato mortali. ' ARTICULUS QUARTUS Utram bona opera facta extra caritatem sint in aliquo satisfactoria Prima conclusio: Opera extra caritatem facta non sunt meri­ toria ex condigno alicujus boni neque aeterni neque temporalis apud Deum. QUAEST. XIV, ART. 5 771 Secunda conclusio: Ex merito congrui dicitur aliquis mereri aliquod bonum per opera bona extra caritatem facta quatenus di­ vinam bonitatem decet ut ubi dispositionem invenit perfectionem adjiciat. Et secundum hoc opera hujusmodi ad triplex bonum valent, scilicet ad temporalium consecutionem, ad dispositionem ad gratiam et ad assuetudinem bonorum operum. Tertia conclusio: Potius concedendum est hujusmodi opera quod non sint alicujus meritoria quam quod sint meritoria. Ratio est quia meritum de congruo non dicitur proprie meritum. Vide Soto lib 2 De natura et gratia, cap. 4, ubi vehementer invehitur contra quosdam theologos qui ajunt justificationem posse cadere sub merito de congruo.. ARTICULUS QUINTUS Utrum opera praedicta valeant ad mitigationem poenae infernalis Conclusio est: Non valent ad remissionem poenae debitae aliis peccatis, sed valent ne incurratur de novo poena propter transgres ­ sionem praecepti. QUAESTIO DECIMAQUINTA De his per quae fit satisfactio ARTICULUS PRIMUS Utram oporteat fieri satisfactionem per opera poenalia 1. — Conclusio est affirmativa. Ratio est quia oportet ut fiat re­ compensatio per hoc quod aliquid subtrahatur ab ipso peccatore in satisfactionem. Nota solutionem ad secundum, ubi ait quod diminutio difficultatis ex parte ipsius actus diminuit ceteris paribus meritum; sed diminutio difficultatis ex parte voluntatis non diminuit meritum, sed auget. Et si­ militer diminutio poenalitatis ex parte voluntatis non diminuit effica­ ciam satisfactionis, sed auget. Arguitur primo contra conclusionem beati Thomae. Omne opus vir­ tutis est satisfactorium; et tamen non omne est poenale: ergo falsa est conclusio. Probatur minor. Cenare propter salutem est opus virtutis; et tamen non est poenale. Secundo. Dilectio Dei est satisfactoria; et tamen non est poenalis secundum se, ut patet ex illo I Joannis 4 (v. 18) : Qui autem timet non est perfectus ex caritate, quoniam timor poenam habet: ergo caritas secundum se non habet poenam. Major probatur, quia dilectio Dei remit­ tit peccata venialia: ergo est satisfactoria. 2. — Nota pro explicatione hujus difficultatis quod opus poenale appellatur quod privat aliquo bono utili vel delectabili, ut v. gr. jeju­ nium privat bono delectabili, eleemosyna bono utili. Sit ergo prima conclusio: Satisfactio sacramentalis, praesertim pro peccato mortali, debet fieri per opera poenalia ex proprio genere. Pro­ batur ex doctrina Tridentini sess. 6, cap. 14 ubi dicitur, “christiani ho­ minis poenitentiam... multo aliam esse a baptismali”, et contineri con­ fessionem et absolutionem sacerdotalem et “satisfactionem per jeju- QUAEST. XV, ART. 1 773 mum, eleemosynas et orationes et alia pia spiritualis vitae exercitia”. Et idipsum dicitur in sess. 14, cap. 8, ubi redditur ratio hujus poenalitatis, ne occ-asione accepta, peccata leviora putantes quia absque satisfa­ ctione dimittuntur, in graviora labamur. Et confirmatur conclusio ex doctrina communi sanctorum et usu ecclesiastico. Item quia sacerdos est judex in foro conscientiae : ergo debet pro culpa inferre poenam. Et denique satisfactio quae est pars sacramenti debet esse exterior et sensi­ bilis actus poenitentis conveniens : ergo debet esse poenalis. Secunda conclusio: Satisfactio etiam non sacramentalis debet fieri per opera poenalia. Haec probatur ratione beati Thomae in art. et ra­ tionibus factis pro conclusione praecedenti. Item quia ubicumque in sacris litteris fit mentio de satisfactione pro peccato, inducuntur opera poenalia, v. gr. Joel. 2 (v. 12) : Convertimini ad me in toto corde vestro, et in Psalmo 6 (v. 7) : Lavabo per singulas noctes lectum meum. Tertia conclusio: Regulariter loquendo omnia opera meritoria vitae aeternae sunt in aliquo satisfactoria, praesertim si actualiter referuntur in Deum. Probatur quia semper est difficile et poenosum sensibus regu­ lari recta ratione, quoniam secundum se appetunt absque freno tendere in sua objecta. Diximus autem praesertim quando ipsa actio actualiter refertur in Deum, quia tunc sensus et cogitatio hominis elevantur a terrenis : unde ex natura rei magis affligitur. Quarta conclusio: Quando aliquis exercet aliqua opera humana bona mordliter et nihil poenalitatis habent ex natura sua, sed potius recreationem, ut v. gr. si aliquis propter salutem comedit optimum ci­ bum et bibit optimum vinum, non sunt satisfactoria. Ceterum per ora­ tionem mentalem bene potest aliquis satisfacere, juxta illud Eccles. 12 (v. 12) : Jugis meditatio, carnis afflictio est. Similiter etiam actualis di­ lectio Dei satisfactoria est, quia per illam caro mortificatur, juxta illud Canticorum 8 (v. 6) : Fortis est dilectio ut mors. Nihilominus confessores non debent imponere hujusmodi satisfactiones spirituales, tum quia raro possunt haberi, tum etiam quia nescit homo an revera habeat illam dilectionem ; et denique pars sacramenti debet esse sensibilis, propterea dicitur operis satisfactio. 3. — Et per hoc patet ad argumenta in oppositum. Quamvis enim aliquando ex caritate derivetur gaudium ad appetitum sensitivum, non propterea erit dilectio satisfactoria, quia illud gaudium provenit ex promptitudine voluntatis. Ceterum dilectio in hac vita secundum se mortificativa est carnis. Quod autem dicit Joannes quod qui timet non est perfectus in caritate, loquitur de timore servili, qui habet poenam ortam ex amore proprio. 4. — Dubitatur secundo: an satisfactio possit fieri per opera alias debita. V. gr., Petrus tenetur dare eleemosynam indigenti vel etiam 18 ” 774 DOMINICUS ΒΛΝΕΖ jejunare quadragesimam totam: an satisfaciat pro peccatis per haec opera, et confessor possit imponere illi satisfactionem. Partem negativam tenet Paludanus d. 15, q. 1, a. 2, et Silvester verbo Satisfactio, § 8 ; quamvis limitet in casu quando opus erat debitum ex lege naturae ; tunc dicit quod non potest fieri satisfactio per illud opus. Et ratio hujus sententiae est quia nemo potest duobus debitis satisfa­ cere, si totum opus singulis debebatur. Et confirmatur, quia peccator contraxit novum debitum : ergo debet solvere pretium novum. Hadrianus tenet contrariam sententiam in quaestionibus de sa­ tisfactione. Sit prima conclusio: Per opera alias delita ex praecepto misericor­ diae aut gratitudinis aut alterius virtutis potest fieri satisfactio. Proba­ tur primo, quia ipsamet contritio est in praecepto, et est satisfactoria ex parte pro poena purgatorii. Item per martyrium, quando est in prae­ cepto, remittuntur omnes poenae debitae in purgatorio. Et ratio est quia, ut beatus Thomas ait in hoc art., tantum requiritur ad opus satisfactorium “quod sit bonum, et in honorem Dei, et poenale”. Secunda conclusio: Confessor ex causa rationabili potest imponere in satisfactionem opus alias debitum ex praecepto. Haec patet ex eadem ratione. Tertia conclusio: Etiam potest fieri Dei satisfactio et imponi a confessore in operibus alias debitis ex justitia proximo, v. gr. quod fur restituat debitum. Et ratio est quia in restituendo est aliqua poena et privatur homo bono utili et delectabili aliquando. Ultima conclusio: Quando aliquis debet aliquod opus facere ex debi­ to satisfactionis, non potest per idem opus pro altero peccato satisfacere. Hanc probat ratio contrariae sententiae, quia totum illud opus debitum erat pro poena uni peccato debita : ergo non potest satisfacere pro poena debita alteri peccato. Hoc intelligitur nisi forte sacerdos judicaverit illam satisfactionem esse sufficientem pro duobus peccatis; tunc enim poterit illam imponere. Ad argumenta in oppositum respondetur quod duo debita ex justi­ tia respectu ejusdem non possunt uno pretio persolvi, quando totum illud pretium singulis debitis conveniebat ; quando vero debita non sunt ejusdem actionis, bene possunt uno opere persolvi. V. gr., si creditori existenti in extrema necessitate solvam debitum ex justitia, satisfacio simul ex misericordia. 5. — Dubium tertium sit: an satisfactio per opera poenalia sit in praecepto divino tam ut est actus virtutis, quam ut est pars sa­ cramenti. De qua re vide Cano in 3 parte relectionis De poenitentia, conci. 2; et in 5 p. ejusdem relectionis disputat an satisfactio ad sacer­ QUAEST. XV, ART. 1 775· dotis arbitrium sit ad salutem necessaria. Vide etiam Soto d. 19, q. a. 3, et d. 20, q. 2, a. 2. Nunc autem sufficiat pro solutione dubii tres conclusiones asserere. Sit prima conclusio: Satisfactio ut importat exteriorem poeniten­ tiam semper fuit necessaria ad justificationem in r& vel in voto. Hanc probat Cano ubi supra in 3 p. relectionis. Et probari potest primo ex. testimoniis scripturae sacrae tam ex veteri quam ex novo testamento. Omnes enim de quibus legimus veram poenitentiam egisse, ostenderunt illam operibus exterioribus, v. gr. Ninivitae in cinere et cilicio et jejunio, et David dicit in Psalmo 6, Lavabo per singulas noctes, et rex Ezechias : Recogitabo tibi annos meos, Esaiae 38 (v. 15). Item Mat. 11 (v. 21) approbat Dominus hunc modum agendi poenitentiam dum inquit: Si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim poenitentiam egissent in cilicio et cinere. Item ad Rom. 6 (v. 19) : Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniqui­ tatem, ita nunc exhibete servire justitiae in sanctificationem. Item II ad Cor. 7 (v. 10) : Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur, scilicet quia tristitia interior operatur exteriorem poenitentiam, ut explicat egregie Cano ubi supra. Item Apoc. 2 (v. 5) : Memor esto unde excideris et age poenitentiam et prima opera fac; quem locum Tridentinus sess. 6, cap. 1 explicat de poeni­ tentia quae includit satisfactionem per jejunium, orationes et alia pia spiritualis vitae exercitia. Et denique testimoniis sanctorum plurimis probari potest conclusio. V. gr., Chrysostomus in homilia 10 in Mat­ thaeum inquit: “Maxime indigemus poenitentia multarum lacrimarum, poenitentiam vero dico non solum ut a malis prioribus desistamus, sed etiam ut bonorum operum fructibus repleamur”. Et post pauca : “Delictis antea et temulentia defluebas; jejunio et aquae potu utrumque com­ pensa” (1). Vide eumdem Chrysostomum in homilia 9 in epistolam ad He­ braeos, et Cyprianum in sermone 5 de baptismo et Ambrosium ad vir­ ginem lapsam et Hieronymum d. 1 de poenitentia ea. Mensuram et ca. Vide, item ca. Multiplex ex Leone primo et Gregorium in homilia 20. Et ratione probatur. Quia cum ex misericordia Dei poena aeterna poenitenti in temporalem commutetur, aeterna autem futura erat ani­ mae et corporis, convenit ut peccator hic satisfaciat pro poena, temporali anima et corpore, eo vel maxime quod omne peccatum hominis sine cooperatione corporis non committitur, saltem sine apprehensione imagi­ nationis et appetitus sensitivi, quae sunt virtutes in corpore. Secunda conclusio: Defectus satisfactionis, quando per aliquod im­ pedimentum contingit ut non possit homo exteriora opera exercere, non (1) S. J. Chrysost. Homïlâae in Matthaeum, homil. 10, n. 6. MG 57, 190. 776 DOMINICUS BANEZ impedit salutem aeternam, quamvis in purgatorio punietur homo. Ratio est quia, postquam, homo est in gratia, si moriatur, salvus erit. Quod autem in purgatorio sit puniendus provenit quia per poenitentiam non est redactus omnino ad aequalitatem justitiae. Tertia conclusio: In lege nova ita determinata est satisfactio in fa­ vorem poenitentium, ut dum implent satisfactionem impositam a confes­ sore prudenti non teneantur ex praecepto satisfactionis amplius facere. Utrum vero poenitens teneatur acceptare satisfactionem impositam a confessore, dicemus q. 18, a. 3. ARTICULUS SECUNDUS Utrum flagella praesentis vitae sint satisfactoria 1. — Prima conclusio: Si homo patienter ferat illa flagella sunt satisfactoria. Secunda conclusio: Si autem omnino eis per impatientiam dis­ sentiat, tunc non efficiuntur satisfactoria. Nota primam conclusionem [esse] expresse definitam in concilio Tridentino sess. 14, cap. 9. 2. — Dubium est an illa satisfactio sit pensanda ex magnitudine patientiae, an potius ex magnitudine poenae; v. gr. si duo homines aequali patientia inaequaliter flagellentur a Deo, an isti aequaliter satisfaciant. Et videtur pars affirmativa vera, quia satisfactio, ut inquit divus Thomas in art., debet esse actus ipsius satisfacientis quatenus etiam ipse flagella ab extrinseco acceptat ut sua et facit voluntaria. Sed illi duo homines aequaliter operantur ex patientia. Ergo aequaliter satisfaciunt. Et confirmatur, quia satisfactio debet fieri per actum meritorium, ut ait divus Thomas supra a. 3; sed in illis hominibus est aequale meritum: ergo aequalis satisfactio. Ad hoc aliqui respondent distinguentes. Nam satisfactio dupliciter accipitur : uno modo proprie pro actu poenali ex electione satisfacientis ; secundo modo large pro solutione poenae absque electione satisfacientis, sicut animae existentes in purgatorio solvunt poenas debitas per passio­ nem ab extrinseco. Dicunt ergo primo quod, si loquamur de satisfactione proprie, non satisfacit homo nisi secundum quantitatem meriti sui actus. Unde in casu posito illi homines aequaliter satisfaciunt proprie loquendo, quia meritum patientiae ipsorum aequale est. Dicunt secundo quod, si loquamur de satisfaetione large, tunc ille homo qui plus patitur plus QUAE ST. XV, AJRT. 2 777 satisfacit propter majorem poenam illatam a Deo. Hanc sententiam satis probabiliter docuit Cano. Nihilominus sit conclusio: quod proprie loquendo plus satisfacit ÎUe qui majorem poenam patitur; quia ille acceptat ex electione patienter totam illam poenam : ergo proprie loquendo tantum satisfacit quantum remittitur ei de poena debita per illa flagella. Et -confirmatur. Quia vel ille homo acceptat totam poenam ex flagellis, vel partem, vel nihil. Si nihil, tunc nullo modo satisfacit. Si partem, tunc tantum satisfacit se­ cundum illam partem. Ponamus autem in casu quod totam poenam pa­ tienter tolerat: ergo nulla est ratio quare ceteris paribus non magis satisfaciat proprie qui majora flagella patitur, quemadmodum si aequali caritate alter plura poenalia exerceat, plus satisfacit. Non enim commensuratur quantitas satisfactionis cum quantitate caritatis. Hanc sen­ tentiam tenet Soto d. 19, q. 2, a. 2. 3. — Dubitatur secundo quaenam flagella dicantur inflicta a Deo ut homo possit satisfacere per ipsa patienter tolerata. Ad hoc Soto ubi supra dicit quod flagella illa dicuntur proprie in­ flicta a Deo quae non per causas naturales veniunt, sed per specialem providentiam Dei. Et ait esse differentiam inter flagella quae per ordi­ nem causarum inferiorum proveniunt, et ea quae a Deo specialiter infli­ guntur, quod per ista magis satisfacit homo quam respondeat suae pa­ tientiae; immo etsi nullum habeat actum, dummodo sit in gratia, solvit poenas debitas in purgatorio, quin etiamsi habeat actum impatientiae quae sit peccatum veniale, dicit posse sustentari quod remittatur poena purgatorii. Quamvis ipse hoc non teneat, sed revera secundum ejus sententiam necessario sequitur, quia peccatum veniale non impedit sa­ tisfactionem quae aliunde provenit quando ad illam non requiritur actualis operatio bona; v. gr., quando accedit ad sacramentum cum pec­ cato veniali, non impeditur effectus satisfactionis, vel etiam quando alius satisfacit pro illo. Ergo nec satisfactio quae provenit a flagellis quae virtute debitae intentionis ordinatur ad punitionem peccatoris, impedie­ tur per veniale peccatum. Et confirmatur. Quia etiamsi in purgatorio anima peccaret venialiter, nihilominus solveret poenam debitam pro aliis peccatis: ergo etiam in hac vita quando flagella ordinantur a Deo ad talem punitionem. Ceterum per alia flagella quae per causas natura­ les eveniunt, dicit ibidem quod non satisfacit homo plus quam respondeat rationi patientiae virtutis, quamvis maxima poena afficiatur ex illis. Sed Cano dixit quod, sive flagella sint per ordinem naturae, sive non, nihilominus sunt satisfactoria, quoniam a Deo ordinantur ad punien­ dum peccata. Nam multoties ordinantur ad conservandam humilitatem, II Cor. 12 (v. 7) : Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi... angelus satanae qui me colaphizet. Aliquando vero ad probatio­ 77b DOMINICUS BANEZ nem et exercitium virtutis, sicut Job afflictus fuit, quia virtus in infir­ mitate perficitur; aliquando ad gloriam Dei ut Joan. 9 (v. 3) : Neque hic peccavit neque parentes ejus ut caecus nasceretur, sed pro gloria Dei. Et si rogas, quando cognoscimus esse flagella ordinata a Deo ad satisfaciendum, respondet Cano quod Deus scit. 4. — Sed pro solutione hujus sit prima conclusio: Nulla flagella di­ vina sunt satisfactoria proprie neque large pro poena debita in purga­ torio, nisi patienter tolerentur per aliquem actum per quem homo illa flagella faciat sua, id est quasi a seipso electa ad satisfaciendum. Probatur. Quia ita dicit beatus Thomas in art., et Tridentinus ubi supra dicit, si patienter tolerentur. Secunda conclusio: Nihil refert sint flagella per causas naturales, vel supernaturales, quin potius aequaliter satisfactoria sunt, dummodo patientia tolerentur et cetera sint paria. Probatur. Quia tunc poena vo­ luntaria et poenitentia pro eodem reputantur ad satisfaciendum, ut patet ex doctrina articuli. Ergo pariter satisfaciunt. Confirmatur. Quia illa flagella sunt satisfactoria non ex opere operato, sed quia sunt poenae acceptatae per patientiam. Igitur si poena est aequalis et patientia aequalis, nihil refert quod sit supernaturaliter vel naturaliter inflicta. Tertia conclusio: Deus voluntate efficaci solum omnia et illa flagella ordinat ad satisfactionem hominis pro peccatis quae revera patienter to­ lerantur a justis qui sunt debitores poenae in purgatorio. Probatur. Quia voluntas absoluta Dei semper impletur, et omne opus bonum pro­ cedit ab illa voluntate, respectu cujus nullus est effectus contingens, sed Intentus. Ex quo sequitur quod quotiescumque homo patienter tolerat flagel­ lum quod videtur per solas causas naturales evenire, nihilominus ordi­ natur a Deo speciali auxilio ut homo satisfaciat et ad alias utilitates. Secundo sequitur quod quam certi esse possumus nos patienter ferre talia flagella, tam certi erimus a Deo ordinata speciali providentia et effi­ caci ad satisfactionem et meritum. Quarta conclusio: Omnes poenalitates vitae praesentis quae super­ veniunt peccatis actualibus ordinantur a Deo voluntate conditiondli et antecedenti, ut per eas possint homines satisfacere pro poena debita iv purgatorio. Probatur. Nam sicut Deus voluntate conditional! ordinat flagella ut mali convertantur, et tamen saepe non convertuntur, sed pejores fiunt, ita eadem voluntate ordinat flagella ut justi satisfaciant et meliores fiant, quamvis quidam deficiant in tribulationibus. Quinta conclusio: Ut haec flagella sint satisfactoria, non sufficit quod homo sit patiens tantum habitualiter; ut v. gr., si aliquis justus repente incidat in amentiam, et postea patiatur multas poenalitates, non satisfaciet pro poenis purgatorii, quia certe patitur ut brutum, ne- QUAEST. XVI, 779 que proprie sunt humana flagella, sed requiritur quod sciens et prudens propter illa flagella non discedat a virtute. Neque tamen requiritur actualis patientia, sed sufficit virtualis. Ut v. gr., infirmatur quis : suf­ ficit ut uno actu referat aegritudinis labores in Deum ut per illos postea satisfaciat. Sed certe quanto saepius retulerit, tanto magis et melius satisfaciet. . 5. — Ex dictis sequitur quod justo fere semper prosunt labores, dum non peccat mortaliter neque venialiter in illis. Et quamvis in aliquo labore venialiter peccet per aliquam impatientiam, non amittet totum fructum laboris nisi tantisper dum venialiter peccat. Sed est argumentum ex illo Nahum 1 (v. 9) : Non consurget his tri­ bulatio, id est non puniet Deus bis in idipsum. Ubi ait Hieronymus quod nulli qui in hoc saeculo flagellantur a Deo, cruciabuntur iterum in inferno (1). Sed respondetur Hieronymum intelligendum de illis qui per flagella convertuntur. De aliis vero Augustinus super illud Deute­ ronomii 32 (v. 22) : Ignis accensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima, dicit inquantum quod vindicta haec incipiet et ardebit usque ad extremam damnationem. ARTICULUS TERTIUS Utrum convenienter enumerentur opera satisfactoria cum dicitur quod sunt tria: eleemosyna, jejunium et oratio Conclusio est affirmativa, et ita referuntur in conciliis Florentino et Tridentino. QUAESTIO DECIMASEXTA De suscipientibus hoc sacramentum Tota illa continet quod innocentes neque beati neque damnati non indigent poenitentia. Finis hujus materiae. (1) S. Hieronymus, Comment, in Nahum, cap. 1. ML 25, 1238. QUAESTIO DECIMASEPTIMA * De potestate clavium De hoc Durandus d. 17 duas quaestiones disputat : altera est utrum soli sacerdotes novae legis habeant potestatem clavium; altera utrum, quilibet sacerdos possit uti in quemlibet potestate clavium. ARTICULUS PRIMUS Utrum claves in Ecclesia esse debeant 1. — Prima conclusio : Potestas clavium est in divina Trinitate per auctoritatem. Secunda: In Christo Domino sunt claves per ministerium ex­ cellentiae ex merito passionis. Tertia: In ministris Ecclesiae sunt claves ut in dispensatoribus. Notandum primo nomen clavis metaphorice significare potestatem per cujus operationem potest aliquis pervenire ad aliquid difficile in­ tentum. Sed specialiter haec metaphora accommodatur ad potestatem tollendi omnia impedimenta ad intrandum in regnum caelorum, quod quidem est difficillimum et secundum se impossibile homini, praeser­ tim in peccato existent!. Cum ergo haec potestas tollendi impedimenta sit in solo Deo auctoritative ut in causa principali actionis et gratiae per quam remittitur peccatum et fit homo potens pervenire in vitam aeternam, ideo vera est prima conclusio sancti Thomae. Sed quia Christus inquantum homo accepit etiam potestatem non solum ob unionem hypostaticam humanitatis ad Verbum, quae est radix meriti infiniti, sed etiam ex merito passionis habet executionem hujus potestatis, ideo dicitur in secunda conclusione quod per meritum pas­ sionis fuit haec potestas in Christo homine ad removendum obstaculum quo clauditur regnum caelorum. Quod intelligendum est de executione Sequentia usque ad finem sumuntur ex cod. Luccensi. QUAEST. XVII, ART. 1 781 potestatis, sicut intelligitur illud Mat. 28 (v. 18) : Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, quod dixit Christus post resurrectionem, quando ex merito passionis illa potestas coepit declarari in resurrectio­ ne Christi et gloria corporis, et magis erat declaranda per praedicatio­ nem Apostolorum, quos mittebat in universum mundum docere et bapti­ zare omnes gentes. Et ita verificata est secunda et tertia conclusio, quod in ministris Ecclesiae sunt claves ut in dispensatoribus et ministris Chri­ sti, in cujus virtute et merito aperiunt regnum caelorum. Nota secundo quod, licet haec potestas aperiendi regnum caelorum ad plura se extendat, v. gr. ad docendum infallibiliter veritatem, et ad explicandam sacram scripturam, ad ministradum sacramenta omnia, ad concedendas indulgentias ex thesauro communi ecclesiae, ad excommu­ nicandum et puniendum per censuras ecclesiasticas, modo specialiteragendum est de clavibus quatenus ad sacramentum poenitentiae sunt necessariae et etiam ad quaedam alia quae consequenter se habent, scili­ cet ad collationem indulgentiarum, et ad punitionem per censuram eccle­ siasticam, quae ordinatur ad hoc quod homines a peccatis abstineant vel certe corrigantur. 2. — Igitur dubitatur primo: utrum ex aliquo loco scripturae col­ ligator dictas claves esse datas Apostolis et sacerdotibus. Ad hoc Armachanus lib. 11 De quaestionibus Armenorum cap. 14 et 15 ait quod Mar. 3 datae sunt claves, ubi electi sunt homines ad munus apostolicum, ad quod spectat aperire regnum caelorum. Item patet, quia Mar. 6 missi sunt a Christo cum potestate ungendi infirmos oleo. Sed haec unctio pertinet ad sacerdotes, Jac. 5 (v. 14), Inducat presbyteros ecclesiae. Ergo jam habebant tunc potestatem sa­ cerdotii. Et denique Joan. 4 constat quod baptizabant ex praecepto Domini:, ergo habebant potestatem aperiendi regnum caelorum suo ministerio. Haec tamen opinio est contra communem sententiam omnium docto­ rum. Et probatur quod sit falsa. Primo quia, si Mar. 3 datae sunt claves Apostolis, ergo postea Mat. 16 nihil pollicetur Christus Petro cum dixit : Tibi dabo claves regni caelorum. Secundo quia in ultima cena dedit eis potestatem consecrandi corpus et sanguinem: ergo antea non erant sacerdotes. Denique Joan. 20 dedit eis potestatem remittendi peccata cum dixit: quorum remiseritis peccata: ergo antea non habebant elaves. 3. — De hac quaestione vide Turrecrematam lib. 1 Ecclesiae summa, cap. 93 et lib. 2 a cap. 77, et Cajetanum in opusculo De principatu Ro­ manae Ecclesiae, tom. 1. Pro decisione nota quod clavis sive potestas ecclesiastica duplex est. Quaedam est potestas ordinis sacramentalis ; altera est jurisdictionis. Potestas ordinis est quae datur per aliquam consecrationem ad mini­ 782 DOMINICUS BANEZ strandum sacramenta. Potestas jurisdictionis est quae datur ad guber­ nationem fidelium secundum legem divinam in ordine ad beatitudinem. Ad hanc pertinet condere leges ecclesiasticas, dispensare in votis et juramentis, excommunicare, concedere indulgentias. Nota secundo quod illa prior potestas dignior est quam secunda. Ra­ tio est quia secunda ordinatur ad effectum prioris. 4. — Sit ergo prima conclusio: Ex cvangelio constat claves fuisse datas Apostolis etiam pro successoribus. Probatur. Quia constat Chri­ stum promisisse se daturum claves ex Mat. 16 (v. 19) : Tibi dabo claves regni caelorum; et Mat. 18 (v. 18) : Arnen dico vobis, quaecumque solve­ ritis etc. Secunda conclusio: Nec Mat. 16 nec 18 colligitur quod tunc sit data talis potestas. Probatur, quia tunc de futuro loquitur Dominus. Aliqui tamen dicunt quod Mat. 18 acceperunt Apostoli aliquam pote­ statem in foro exteriori, et colligunt ita esse ex processu correptionis fraternae de quo ibidem agitur : Si peccaverit in te frater tuus, usque ad illud, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Arnen dico vobis quaecumquc ligaveritis super terram. Nihilominus videtur quod Dominus ibi futu­ ram potestatem excommunicandi praediceret, quoniam Apostoli non po­ terant excommunicare, licet Hieronymus super illum locum et divus Augustinus lib. 1 Contra adversarium legis et prophetarum, cap. 16, videantur sentire quod tunc data sit illa potestas. Sed si attente legan­ tur, solum docent quod ex illo loco colligitur illa potestas data Apostolis. Tertia conclusio: Mat. 26 data est potestas Apostolis consecrandi corpus et sanguinem Christi. Haec patet ex dictis in materia de eucha­ ristia et ex ipsa historia. Quarta conclusio: Potestas clavis ordinis ad ligandum vel solven­ dum in foro conscientiae data fuit Apostolis Joan. 20 cum dixit illis: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis etc. Sed quidam theolo­ gi ajunt quod haec potestas jam erat data in ultima cena, ubi consecrati sunt sacerdotes cum potestate supra corpus verum, et consequenter acce­ perunt potestatem supra corpus Christi mysticum ad disponendum illud per absolutionem peccatorum ut recipi possit digne idem eucharistiae sacramentum, sed Joan. 20 explicata fuit haec potestas. Mihi tamen ma­ gis placet sententia Turrecrematae lib. 1 ubi supra, qui ait quod, licet ad eamdem potestatem secundum substantiam pertineat consecrare cor­ pus Christi verum et a peccatis absolvere, tamen haec potestas duplicem actum respicit, et quoad priorem data est in cena, quoad secundum vere data est post resurrectionem, Joan. 20 ; quod videtur mihi potius perti­ nere ad extensionem potestatis ejusdem quam ad novam potestatem collatam, ita ut idem sit character sacerdotalis ad consecrandum qui extenditur ad absolvendum a peccatis. QUAEST. XVII, ART. 1 783 Quinta conclusio: Jurisdictio necessaria ad absolvendum a peccatis data est Apostolis Joan. 20; quamvis Cajetanus in opus supradictum cap. 5 videatur oppositum sentire. Ratio ejus est quia modo in Ecclesia, quando ordinantur sacerdotes, dicit episcopus eadem verba vice Christi : “Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis” etc.; et tamen no dat illis jurisdictionem : ergo neque tunc fuit data. Nihilominus probabilius videtur quod Apostolis tunc fuerit data jurisdictio in foro conscientia. Dicit enim Gregorius homilia super illum locum, quod tunc Apostoli “primatum divini judicii sortiti sunt, ut vice Dei quibusdam peccata retinerent” (1). Et ad rationem Cajetani respondetur quod, licet modo non detur potestas jurisdictionis sacerdoti per illa verba, non tamen valet consequentia quod non fuerit data Apostolis et successoribus, ut ab illis derivetur ad alios quibus ex officio non competit habere jurisdictio­ nem. Sexta conclusio: Joannis ultimo data est plenaria potestas Petro tamquam capiti quae promissa fuerat Mat. 16. Probatur. Quia tunc Christus seorsum vocans Petrum et examinatum ter in caritate, consti­ tuit pastorem universae Ecclesiae dicens : Pasce oves meas, quibus verbis intelligitur omnis potestas necessaria ad gubernationem in utroque foro collata Petro eminenter super alios Apostolos. Et ita dicit Chrysostomus : “negatione deleta commititur Petro praesidentia fratrum” (2). Et est explicatio communis doctorum et sanctorum super illum locum, quod tunc Petro fuerit data plenaria potestas super omnes. 5. — Ad primum argumentum Armachani respondetur quod Apo­ stoli non simul sed per partes receperunt apostolici muneris completam dignitatem. Ad secundum respondetur quod illa unctio non erat tunc sacramen­ tum extremae unctionis, sed praeparatio ad baptismum Christi et figura illius. Ad tertium respondetur quod licet secundum communem opinionem scholasticorum, Apostoli conferrent tunc verum sacramentum baptismi, tamen non conferebant ex officio, sed ex commissione speciali, quia non­ dum erant sacerdotes. Sed postea Mat. ultimo ex officio et supra totum orbem baptizandi et praedicandi acceperunt potestatem. 6. — Dubitatur quid speciatim collatum sit Petro pertinens ad po­ testatem clavium. De qua re vide Cajetanum ubi supra cap. 5 et 6. Non enim debet hic disputari de primatu Papae, sed in Secunda secundae Nunc respondetur quod, sicut Petro specialiter promissae sunt claves, ita specialiter collatae sunt claves quoad privilegium, quod in duobus (1) Ps-Gregorius (Alulfus), Expositio novi testamenti: Super Evangelium Joannis, cap. 56. ML 79, 1264. (2) S. J. Chrysost. Homïliae in Joannem, hom. 88. MG 59, 478. 784 DOMINICUS BANEZ consistit. Primo quod Petrus erat pastor universalis omnium, etiam Apostolorum. Probatur. Quia in eo quod dixit Dominus, Pasce oves meas, significavit non esse de ovibus suis qui non subjiceretur gubernationi Petri, ut dicit Innocentius cap. 6 [Solitae], de majoritate et obedientia, et Bonifacius in extravagant! Unam sanctam. Secundo excellebat pote­ stas Petri quia erat ordinaria in totum orbem, et ideo permansura in successoribus. In aliis vero Apostolis potestas clavium respectu totius orbis non erat ordinaria, sed ex privilegio personali ipsorum, et ideo non erat permansura in successoribus. Unde dicitur in quodam decreto d. 19, ca. Ita Dominus, Leonis papae, quod alii praelati ut membra a capite recipiunt a Petro potestatem. Quod intelligendum est quatenus a papa eliguntur. Sed jurisdictio episcoporum jure divino competit illis in suis dioecesibus; est tamen sobordinata jurisdictioni papae, et ita potest ab illo coarctari prout expedire judicaverit ad bonum commune totius Ecclesiae. ARTICULUS SECUNDUS Utrum clavis sit potestas ligandi et solvendi 1. — Conclusio est quod definitio haec est conveniens quod sit potestas ligandi et solvendi qua judex ecclesiasticus dignos reci­ pere, indignos excludere debet a regno. Secunda, ad primum: Character et potestas consecrandi idem est secundum essentiam cum potestate clavium, sed differt secun­ dum rationem. Tertia, ad secundum : Antequam sacerdos jurisdictionem habeat non habet usum clavium, licet habeat claves. Quarta, ad quartum: Sacerdos dicitur excludere a regno quia impedimentum positum non amovet. 2. — Nota hic quod Wlclef negavit elaves esse potestatem ad solven­ dum et ligandum, sed ait tantum esse officium clavium scire judicare de operibus Christianorum secundum legem Dei. De quo errore vide "Waldensem lib. De sacramentis, cap. 145. Hic error dicitur habuisse ortum ab errore Novatianorum, contra quem disputat Ambrosius lib. 1 De poenitentia, cap. 2, 6 et 7. De hac re diximus satis 3 p., q. 84, a. 3 esse formam, ego te absolvo. Et vide Soto d. 20, q. 1, a. 1. Sed contra definitionem datam arguitur primo: quando sacerdos baptizat ex officio, utitur potestate clavium; et tamquam judex eccle­ siasticus non ligat neque solvit : ergo mala est definitio. QUAEST. XVII, ART. 2 785 Secundo. Potestas absolvendi ab excommunicatione vel excommuni­ candi est potestas clavium ; et tamen non est potestas removendi pecca­ tum neque excludendi a regno vel admitendi ad regnum : ergo mala est definitio. 3. — Pro solutione nota quod regnum caelorum multipliciter dicitur. Accipitur enim principaliter et proprie pro ecclesia triumphante ; sumi­ tur etiam proprie pro militante ecclesia, in qua regnat Deus et Christus per sacramenta quae condidit et gratiam et leges divinas et ecclesia­ sticas. Sumitur etiam metaphorice pro sacra scriptura, quia in illa signi­ ficantur veritates regni caelorum. Et ita explicant aliqui illud Mat. 21 (v. 43) : Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum illius, id est auferetur a vobis intelligentia scripturae sacrae. Nota secundo quod dupliciter potest quis aperire regnum caelorum. Primo modo per simplex ministerium sine auctoritate officii, sed per quamdam cooperationem. Et ita praedicatores qui non sunt praelati aperiunt regnum caelorum explicantes doctrinam evangelicam et exhor­ tantes. Similiter doctores interpretantes illam et laicus baptizans. Alio modo per ministerium ex officio et ordinatione quae directe datur ad aperiendum regnum caelorum, et ex consequenti ad claudendum in­ directe. Dico ergo primo quod clavis est potestas aperiendi directe regnum caelorum ex officio. Sed quia regnum caelorum dicitur multipliciter, ut diximus, in illo erit perfecta completaque clavium potestas qui omnibus modis potest aperire regnum caelorum. Et sic est in solo Petro et succes­ soribus, scilicet ad exponendam infallibiliter sacram scripturam, ad dandas leges universales Ecclesiae, ad definiendas veritates fidei et ad multa alia. Dico secundo quod in definitione data definitur clavis per respectum ad potissimum actum qui est solvere a peccatis vel ligare, eo quod per peccatum maxime clauditur regnum caelorum. Et sic definitur a Joanne vigesimosecundo in extravaganti Quia quorumdam, de verborum signifi­ catione. Et ratione probatur. Quia sicut potentia quae versatur circa multa objecta optime definitur per respectum ad praestantissimum ob­ jectum, ut visus qui percipit quantitatem, figuram, situm et motum, tamen definitur optime per ordinem ad coloratum, sic etiam licet po­ testas clavium in Ecclesia ad multos actus se extendat, tamen in actu remittendi peccata magis viget et ostenditur et ad istum actum ordinan­ tur omnia alia. Ideo optime definitur illa potestas clavium per respectum ad remissionem peccatorum. 4. — Ad primum respondetur quod quando sacerdos baptizat ex offi­ cio quodammodo etiam est judex ecclesiasticus, quia habet potestatem judicandi et discernendi quisnam sit baptizandus et quis non. 786 DOMINICUS BANEZ Ad secundum respondetur quod ille qui excommunicat vel absolvit ab excommunicatione eatenus admittit ad regnum caelorum vel excludit quatenus privat hominem bonis spiritualibus quae illi proveniunt ab Ecclesia, quae est regnum caelorum, vel admittit ad illa bona absolvendo ad excommunicatione. ARTICULUS TERTIUS Utrum sint duae claves vel una tantum Prima conclusio: Duae sunt claves: altera quae pertinet ad judicium de idoneitate ejus qui absolvendus est; altera pertinet ad ipsam absolutionem. Secunda: Haec duae claves non distinguuntur in essentia aucto­ ritatis, sed ex comparatione ad actus quorum unus alium praesupponit Tertia, ad secundum : Clavis scientiae non est ipsa scientia, sed auctoritas exercendi actum scientiae circa aliquem, quae aliquando potest esse sine scientia. Quarta, ibidem : Auctoritas judicandi quae clavis est non potest sine peccato accipi absque scientia. De hac conclusione vide Soto d. 20, q. 1, a. 1 conci. 2. Et adverte quod haec ultima, conclusio dupliciter potest intelligi. Uno modo ita ut non possit aliquis ordinari sacerdos sine scientia sufficienti ad judican­ dum de conscientia poenitentium ; et hoc modo falsa esset conclusio, quoniam licet requiratur aliqua scientia in ordinando sacerdote, non ta­ men tanta requiritur. Alio modo potest intelligi conclusio quod non potest accipi auctoritas judicandi simul cum ipsa materia circa quam recipit jurisdictionem absque scientia; et ita vera est conclusio, quia talis minister exponit se evidenti periculo committendi multa sacrilegia.. QUAESTIO DECIMAOCTAVA De effectu clavium ARTICULUS PRIMUS Utrum potestas clavium se extendat ad remissionem culpae Conclusio est: Potestas clavium se extendit ad remissionem culpae vel in voto existens vel in actu se exercens. De hac satis dictum est supra, 3 p., q. 84, a. 3 et q. 86, a. 6. Et vide Cajetanum in opusculo 27 quaestionum, q. 12, Hadrianum q. de clavi­ bus, Waldensem supra a cap. 143 usque ad 146 et Roffensem in art. 5 contra Lutherum et art. 28. ARTICULUS SECUNDUS Utrum potestas clavium se extendat ad remissionem poenae Prima conclusio: Poena aeterna simul cum culpa dimittitur vir­ tute clavium ex passione Christi efficaciam habentium. Secunda: Poena temporalis etiam dimittitur in sacramento poe­ nitentiae licet non totaliter. Tertia, ad primum: Peccator remanet obligatus post adsolutionem ad poenam satisfactoriam. Nota quod prima conclusio colligitur per bonam consequentiam ex una de fide et altera cognita lumine naturali, scilicet fides est quod virtute clavium mortalis remittitur; sed est evidens quod si aliquid aufertur etiam aufertur id quod necessario est illi annexum : cum ergo culpa mortalis necessario habeat annexum poenae aeternae reatum, consequens est quod remissa culpa remittatur etiam reatus poenae aeternae. 788 DOMINICUS BANEZ Nota etiam quod secunda conclusio est de fide, ut colligitur ex concilio Tridentino sess. 14, can. 15. De tertia conclusione dicetur in art. 3. ARTICULUS TERTIUS Utrum sacerdos per potestatem clavium ligare possit 1. — Prima conclusio: Sacerdos quoad culpam non ligat directe, sed indirecte scilicet non absolvendo, sicut ipse Deus dicitur indurare quia non praestat auxilium speciale, quo posito converteretur homo peccator. Secunda: Quoad poenam debitam in purgatorio non ligat, sed potius ex parte solvit. Tertia conclusio: Quoad poenam satisfactoriam in hoc saeculo ligat directe imponendo illam. 2. — Dubitatur circa tertiam conclusionem: utrum poenitens te­ neatur acceptare poenam sibi impositam a confessore. De qua re sunt tres opiniones. Prima est Scoti d. 18 et 19 circa finem ubi dicit : primo, nullum poenitentem obligari ad acceptandam poeniten­ tiam impositam a sacerdote; secundo dicit quod, si illam acceptat tenetur adimplere sub poena peccati mortalis. Idem tenet Gabriel d. 16, q. 2. Ratio hujus sententiae est quia ad satisfactionem pro poena temporali duo sunt remedia : alterum in hac vita, alterum in purgatorio. Poterit ergo poenitens eligere poenam purgatorii et cedere favori suo, quo ex misericordia Dei satisfactio hujus saeculi levior acceptatur pro acerba poena purgatorii. Altera opinio est Cajetani q. 2 de satisfactione ad secundum, quod poenitens neque tenetur acceptare poenitentiam injunctam, neque acce­ ptatam implere. Prima pars probatur ratione qua primum dictum Scoti. Secunda pars probatur contra Scc-tum quia, si sacerdos non potest obli­ gare ad mortale ut poenitens acceptet poenitentiam, ergo acceptatio poenitentiae poenitentis non inducit obligationem peccati mortalis. Pro­ batur consequentia, quia illa acceptatio neque est votum neque jura­ mentum, sed simplex propositum adimplendi poenitentiam injunctam eo modo quo sacerdos potest obligare. Tertia sententia omnino tenenda est sancti Thomae in 4, d. 18, q. 1, a. 3, qla. 3 et d. 20, q. 2, a. 2 ad secundum. Durandus tenet eamdem d. 17, q. 3 ad secundum, et Silvester verbo Confessio 1, q. 26 quod sacerdos potest obligare poenitentem virtute clavium ad implendam poe- QUAEST. XVIΠ, ART. 789 nitentiam injunctam. Probatur haec sententia. Primo, quia ad integri­ tatem sacramenti pertinet satisfactio imposita a sacerdote: ergo sacri­ legium est non adimplere illam poenitentiam vel non acceptare. Secundo, in omni foro exteriori legitimus judex habet potestatem imponendi poe­ nam pro delictis, quam reus tenetur subire : ergo judex legitimus eccle­ siasticus in foro conscientiae similem habebit potestatem. Tertio, potestas judicis sine vi coercendi ridicula est: igitur si sacerdos est judex legi­ timus et non solum medicus et consiliarius, necesse est quod habeat talem potestatem. Quarto, sicut sacerdos absolvit vice Dei, ita et ligat vice Dei quando poenitentiam imponit. Sed grave peccatum est nolle subire poenam divina sententia impositam. Ergo. Confirmatur. Quoniam eo ipso quo princeps constituit delegatum ad judicandum, statim intelligitur quod ille delegatus potest punire malefactores. Cum ergo Christus instituerit vicarios judices, eo ipso dedit eis potestatem judicandi et obligandi ad poenam juste et prudenter impositam. Denique in concilio Tridentino sess. 14, cap. 8 dicitur: “Debent ergo sacerdotes Domini quantum spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminum et poenitentium facultate, salutares et convenientes satisfactiones injun­ gere... Habeant autem prae oculis ut satisfactio quam imponunt non sit tantum ad novae vitae custodiam et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad praeteritorum peccatorum vindictam [et castigationem], nam claves sacerdotum non solum ad solvendum, sed etiam ad ligandum concessas antiqui patres docent”. Ex hac doctrina concilii colligamus quod sacerdotes vere injungunt poenitentiam et non solum consulunt, et quod etiam virtute clavium ligant poenitentes ad poenam impositam. Sequitur etiam solutio argumentorum Cajetani et Scoti. Non enim sunt duo remedia posita in electione poenitentis, sed tenetur in hae vita, si potest, adimplere satisfactionem impositam. Sin autem in alia vita punietur. 3. — Dubitatur secundo: utrum sacerdos possit commutare poe­ nitentiam ab alio sacerdote confessore impositam auferreve. De qua re vide Silvestrum supra q. 27, ubi tenet quod sacerdos aequa­ lis potest poenitentiam ab alio impositam non pro peccato reservato commutare et moderari. Oppositam sententiam tenet Soto d. 20, q. 2, a. 3. Sit conclusio ex communi sententia doctorum : quod sacerdos aequa­ lis cum altero non potest poenitentiam rationabilem ab alio impositam commutare vel moderari. Ratio est quia par in parem non habet potesta­ tem judicandi, ut colligitur ex ca. Placuit, de poenitentia, d. 6. Et licet ibi fiat sermo de poenitentia publica, tamen eadem est ratio de poeniten­ tia in foro conscientiae. Secunda conclusio: Si poenitentia fuerit irrationabilis, poterit saserdos aequalis illam commutare aut moderari. Ratio est quia sacerdos 19 * 790 DOMINICUS BANEZ non habet potestatem virtute clavium ad poenam indiscretam et irra­ tionabilem: ergo cognita causa poterit alius sacerdos moderari rationa­ biliter poenitentiam ab alio impositam. Unde sequitur quod non solum sacerdos, sed etiam doctor poterit moderari consilio suo ejusmodi poeni­ tentias irrationabiles usque ad eam quantitatem quae rationabiliter po­ tuit et debuit imponi a sacerdote. Ratio hujus est quia hujusmodi mo­ deratio non procedit a jurisdictione quam habet secundus sacerdos supra judicium prioris, sed a scientia et discretione supra imprudentiam prioris sacerdotis. Tertia conclusio : Superior sacerdos poterit in foro conscientiae poe­ nitentiam ab inferiori impositam commutare vel moderari. Ratio hujus est quia superior, sicut in foro exteriori habet potestatem supra infe­ riorem, ita in foro conscientiae. Ex dictis sequitur necessarium esse ad praedictas commutationes vel moderationes faciendas cognoscere culpam, vel causam ob quam talis poenitentia fuit imposita ; alias secundus sacerdos non poterit prudenter moderari impositam poenitentiam. Non tamen est necessarium ut fiat tam exacta confessio singulorum peccatorum apud secundum sacerdotem sicut apud primum facta est, sed sufficit quamdam notitiam universa­ lem secundo sacerdoti dare. ARTICULUS QUARTUS Utrum sacerdos secundum proprium arbitrium possit ligare et solvere Conclusio est negativa. Ratio est manifesta, quia sacerdos est mi­ nister Dei: ergo debet secundum voluntatem principalis agentis ligare et solvere. QUAESTIO DECIMANONA De ministerio clavium ARTICULUS PRIMUS Utrum sacerdos veteris legis habuerit claves Conclusio est quod sacerdotes veteris legis non habebant claves? sed in eis clavium figura praecessit. Ratio est quia potestas sacerdotii veteris legis non se extendebat ad caelestia, sicut neque sacramenta ne­ que sacrificia antiqua conferebant gratiam. ARTICULUS SECUNDUS Utrum Christus habuerit claves Prima conclusio est affirmativa. Secunda, ad secundum: Clavis quam habuit Christus non erat ordinis sive sacramentalis, sed principium clavis sacramentalis. Nota hic quod in Christo, loco characteris sacerdotalis, fuit unio hu­ manitatis ad Verbum. Et haec erat potestas humanitatis ad omnia supernaturalia. Sed quantum ad quosdam actus illius potestatis exer­ cendos, per meritum Christi manifestata est illa potestas. Ceterum Christus dicitur habere elavem David Apoc. 3 ob multas rationes: vel quia per Davidem prophetata est Christi potestas regalis et sacerdotalis, vel quia ipse habebat intelligentiam totius doctrinae propheticae, vel quia, potestas Christi promissa fuerat Davidi duratura in semine ejus. 792 DOMINICUS EANEZ ARTICULUS TERTIUS Utrum soli sacerdotes habeant claves Prima conclusio: Clavem ordinis soli sacerdotes habent. Secunda: Clavem jurisdictionis ecclesiasticae etiam non sacer­ dotes habere possunt, ut episcopus electus non ordinatus. Istae conclusiones sunt certae secundum fidem, ut patet ex doctrina et usu Ecclesiae. Sed prima definita est in concilio Tridentino, sess. 14. cap. 6. Nota solutionem ad quartum, ubi dicitur quod mulier non habet clavem ordinis neque jurisdictionis, sed tantum committitur mulieri ali­ quis usus clavium, sicut corrigere subditas mulieres. De hac re vide Soto d. 20, q. 1, a. 4, ubi ponit conclusionem ab omnibus receptam, quod mulier non potest suscipere potestatem ordinis, quae conclusio est quasi apostolica traditio. Secunda conclusio ejus est, quod mulier non potest in dignitate constitui cui sit annexa spiritualis jurisdictio. Quam probat rationibus convenientibus. Sed multo certior est conclusio ex perpetuo usu Ecclesiae. Ex hoc sequitur quod priorissae sive abbatissae non possunt suis praeceptis ex officio obligare subditas ad mortale, quia hoc pertinet ad jurisdictionem spiritualem. Dixi ex officio praelatiae, quia aliquando jure naturae illarum mandata pro gravitate materiae obligant ad mor­ tale, sicut mandata, matrisfamilias in gubernationem domus. Ait tamen Soto ubi supra quod ex commissione praelatorum possunt abbatissae praecepta ponere ad mortale obligantia; immo Palude d. 19, q. 2 ait quod etiam possunt ex commissione praelatorum excommunicare. Quo­ rum utrumque falsum mihi videtur, quia isti actus procedunt ex juris­ dictione spirituali. Necessario ergo, si secunda conclusio vera est, ipsi actus magis repugnant mulieribus quam dignitates praelatiae. Potest tamen praelatus ponere praeceptum et excommunicationem monialibus, ut quoties abbatissa aliquid mandaverit, statim obediant ei. Sed hoc non est dare facultatem ut abbatissa ponat praeceptum vel excommunica­ tionem ferat, sed declarare tempus quo praeceptum praelati obligat. ARTICULUS QUARTUS Utrum sancti hommes non sacerdotes claves habeant Conclusio est negativa, et de fide, ut patet ex Tridentino sess. 14. can. 10. Nota hic quod Christus dupliciter est causa principalis ad effectum -clavium : uno modo inquantum Deus per auctoritatem ; alio modo “ut QUAEST. XIX, ART. 5-6 793 homo per meritum ex plenitudine bonitatis in ipso et ex perfectione gra­ tiae. Unde sequitur quod possit in actum clavium operari”. Haec san­ ctus Thomas. Sed nota quod eum hac doctrina stat quod in genere causae efficientis Christus inquantum homo non sit causa principalis, sed tan­ tum ministerialis, dicit sanctus Thomas in 1. 2, q. 112, a. 1. ARTICULUS QUINTUS Utrum mali sacerdotes habeant usum clavium Conclusio est: Per peccatum non privantur sacerdotes usu cla­ vium. Haec est de fide, ut patet ex concilio Tridentino supra. Ratio sancti Thomae est optima, quia sacerdos peccator tantum se habet ut instrumentum: ergo non requiritur ejus sanctitas ad usum clavium_ ARTICULUS SEXTUS Utrum haeretici, schismatici et excommunicati usum clavium habeant Conclusio est quod in praedictis manet clavium potestas quoad essentiam, sed usus impeditur ex defectu materiae, quatenus Ec­ clesia aufert ab eis jurisdictionem. Nota in hoc articulo quod, licet fideles peccent recipiendo sacramenta a praedictis, tamen quaedam sacramenta sunt quae recepta valent, sed non conferunt gratiam, ut illa quae imprimunt characterem. Ratio est quia ad veritatem illorum sacramentorum non requiritur jurisdictio. Sed an in casu extremae necessitatis liceat a quolibet ministro etiam haeretico recipere sacramenta, dictum est in materia de sacramentis in communi. Item quod attinet ad poenitentiae sacramentum, dictum est q. 8, a. 6 Additionum. Verum est tamen quod in hac quaestione, a. 5 ad 3 ait quod peccant recipienl es sacramenta a praecisis ab Ecclesia, excepto baptismo in casu necessitatis. Ergo videtur quod non sit licitum recipere sacramentum poenitentiae in eodem casu. Respondetur quod sacramen­ tum poenitentiae simpliciter loquendo non est necessarium, nisi ex sup­ positione quod aliquis peccaverit post baptismum mortaliter, et ita dici­ tur secunda tabula post naufragium. Unde in tali casu eadem est ratio de sacramento poenitentiae sicut de baptismo, maxime accedente doctri­ na concilii Tridentini sess. 14, cap. 7, ubi dicitur quod in articulo mortis omnes sacerdotes quoslibet poenitentes a quibusvis peccatis et censuris possunt absolvere. Ergo non oportet facere exceptionem. TRACTATUS DE CENSURIS Post disputationem clavium in ordine ad sacramentum poenitentiae, restat de usu clavium extra sacramentum poenitentiae ad ligandum et 'solvendum dicamus. Et licet dignior sit usus clavium in solvendo quam in ligando, tamen quia prius intelligitur aliquid ligatum esse quam sol­ vatur, oportet prius disputare de his quae pertinent ad usum ligandi, scilicet de censuris ecclesiasticis ; deinde de indulgentiis disseremus. Et ante omnia oportet explicare quid nomine censurae intelligatur hic. Est enim censura vocabulum la.tinum quo saepe utitur Cicero et alii latini, et significat officium et dignitatem censoris, sicut praetura significat dignitatem praetoris. Erant autem censores olim ad quorum officium pertinebat corrigere et severe punire malefacta et gesta. Hinc derivatum est nomen censurae ut significet ipsam correptionem seu casti­ gationem. Juvenalis Satira 2: “Dat veniam corvis, vexat censura co­ lumbas” (1). In hac ergo secunda significatione sumitur censura eccle­ siastica hic, signifieatque castigationem ecclesiasticam, quae poena quae­ dam est in bonis ecclesiasticis et spiritualibus, in quibus distinguitur censura ab aliis poenis temporalibus quae communes sunt foro civili et ecclesiastico, ut exilium, career, muleta pecuniaria. De hujusmodi cen­ sura ecclesiastica agendum est prius in genere, deinde in specie. (1) Juvenalis, Satira 2, 83. Dldot, 5, 206. QUAESTIO PRIMA De censura in communi ARTICULUS PRIMUS Utrum sit in Ecclesia potestas ad ligandum fideles per censuras ecclesiasticas 1. — Videtur quod non. Primo per censuras ecclesiasticas libertas Christiana opprimitur: ergo ut status evangelicus non sit similis statui veteris legis, non debent opprimi Christiani per censuras ecclesiasticas. Confirmatur, quoniam Mat. 23 reprehendit Dominus scribas et pharisaeos alligantes onera gravia et importabilia super humeros hominum. Ergo etiam sunt reprehensibiles in novo testamento qui tot laqueos cen­ surarum injiciunt fidelium animabus. Secundo, Act. 15 (w. 28-29) dicitur ab Apostolis: Visum est Spiri­ tui Sancto .et nobis nihil ultra imponere· vobis oneris quam haec neces­ saria: ut abstineatis vos ab immolatis, et sanguine, et suffocatis, et for­ nicatione. Ergo praelati Ecclesiae non debent aliud onus imponere. Tertio, nimis durum videtur in bonis spiritualibus punire peccatores, quia talis correptio non est medicinalis et paterna, sed crudelis. Ha.ec et similia argumenta objiciunt haeretici. 2. — Nota fuisse olim haereticos albanenses dictos circa annum 800 negantes Ecclesiae potestatem ad censuram ecclesiasticam. Postea secuti sunt eos alii haeretici vocati pauperes de Lugduno sive waldenses circa annum Domini 1160 qui etiam negaverunt eamdem potestatem ad confe­ rendas indulgentias. Hos omnes secutus est 'Wiclef circa annum Domini 1352, ut patet in concilio Constantiensi sess. 8, errori 9 et 11 et 42, quem secutus est Joannes Hus, ut patet in concilio eodem sess. 15, errore 14 et 19, et tandem Lutherus eumdem errorem tenuit in libro De captivi­ tate Babylonis et libertate Christiana, ubi docuit neminem jus habere 79G DOMINICUS BANEZ supra hominem Christianum, et Romanam excommunicationem cum lit­ teris suis et sigillis, et totum jus canonicum esse omnino abjiciendum. Respondetur et sit conclusio certa secundum fidem: In Ecclesia est potestas coercendi baptizatos rebelles per censuras ecclesiasticas, quibus ■ privantur aliquo bono spirituali. Probatur ex illo Mat. 18 (w. 17-18) Si Ecclesiam non audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. Arnen dico vobis, quaecumque ligaveritis super terram erunt ligata et in caelis. Ubi nota quod dicitur, tamquam ethnicus, ac si diceret, sepa­ ratus est a consortio bonorum communium quae sunt propria reipublicae Christianae. Probatur secundo, quia ibidem dicitur, quaecumque ligave­ ritis etc. et Mat. 16, quodeumque ligaveris super terram. Praecesserat autem, super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Est ergo argumentum : Omnia haec sunt supernaturalia, scilicet petra, id est confessio firma Christi Filii Dei vivi ; item aedificatio Ecclesiae et portae inferi super naturam sunt. Ergo potestas Ecclesiae tum ad solvendum tum ad ligandum supernaturalis est, ac per consequens extenditur ad puniendum in bonis supematuralibus. Confirmatur ex eo quod ibi dicitur, erit ligatum et in caelo, ubi significatur effectus supernaturalis. Probatur tertio. I Cor. 4 (v. 21) : In virga veniam ad vos, an in caritate et spiritu mansuetudinis? ubi nomine virgae non intelligitur aliquid corporale, sed spirituale flagellum. Et II Cor. 13 (v. 10) ait: Haec absens scribo ut non praesens durius agam, secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem; ubi loquitur de potestate supernatural! punien­ di et spirituali punitione secundum potestatem a Domino sibi datam. Probatur quarto quia usus hujusmodi potestatis usque adeo est anti­ quus in Ecclesia, ut non sit in memoria neque in scripto quando coeperit et unde. Igitur est traditio apostolica. Consequentia patet ex doctrina Augustini lib. Contra Donatistas, cap. 24. Antecedens vero probabitur late in art. sequenti. Et denique probatur conclusio ex definitione con­ cilii Constanti ensis supra et sess. ultima in interrogatione Martini quin­ ti, ubi condemnati sunt supradicti haeretici cum suis erroribus. 3. — Ad argumenta respondetur. Ad primum dicitur quod libertas evangelic a continet exempti onem ab oneribus legis veteris et redemptio­ nem a servitute peccati per gratiam Christi, per quam possumus implere omnia mandata et Deo satisfacere per bona opera et gratiam augere per merita. Sed non eximit nos ab obedientia debita superioribus, immo maxime confirmat et commendat hanc obedientiam, v. gr. Luc. 10 (v. 16) : Qui vos audit me audit ; et Rom. 13, I ad Thess. 4 et ad Tit. 3, I Petri 2, I Joan. 4. Confirmatur. Gratia non destruit sed perficit naturam. Est autem secundum rationem naturalem necessarium in omni republica esse leges humanas per quas populus gubernetur. Ergo similiter necessa- QUAEST. I, ART. 797 riae sunt leges ecclesiasticae, quibusdam etiam poenis adhibitis. Ad con­ firmationem respondetur quod judices ecclesiastici qui abutuntur prae­ dicta potestate reprehendendi sunt, non tamen ideo potestas tollenda est, quae potest exerceri ad aedificationem boni communis et etiam perso­ nalis, dum Ecclesia intendit deterrere et corrigere homines a malis. Ad secundum, respondetur quod ille canon non vetat quin postea pro temporum diversa conditione liceat leges diversas condire ecclesiasticas; sed pro tunc sufficiebat gentilibus illa proponere pro conservanda pace cum judaeis. Ad ultimum respondetur quod intentio Ecclesiae punientis est corri­ gere spiritualiter per illam severitatem filios rebelles. ARTICULUS SECUNDUS Utrum sit antiquus usus in Ecclesia exercitium praedictae potestatis Dubium hoc movetur quoniam haeretici nostri temporis calumniantur quod ab hinc quatuorcentis annis usurpata est Ecclesia hujusmodi potestatem. Sed sit conclusio: Manifestum est ex divinis et ecclesiasticis historiis talem consuetudinem a tempore Apostolorum esse deri­ vatam. Probatur Actor. 8 Petrus apostolus castigavit Simonem Magum illis verbis: Non est tibi pars in sermone isto. Quod Ambrosius lib. 5 De fide, cap. 1 sic intelligit dicens: “Petrus ad curam gregis haereticum a commisso sibi ovili statim post unam correptionem repelli” (1). Item I Cor. 5 tradidit Paulus satanae hominem incestuosum. Et I ad Tim. 1 Hymenaeum et Philetum haereticos tradidit satanae, quod universaliter explicatur a doctoribus de excommunicatione; tunc enim visibiliter excommunicati arripiebantur a daemonae. Praeterea in Canonibus Apo­ stolorum collectis a Clemente primo, et a sexta synodo generali can. 2, approbantur 85 canones apostolici, in quorum tertio deponitur episco­ pus aut presbyter qui in sacrificio missae quaedam obtulerit contra Domini ordinationem ; et deinceps per multos canones imponitur censura depositionis vel excommunicationis. Item Anacletus papa, qui successit Clementi, immo secundum Hieronymum praecessit in sede apostolica, hic Anacletus in epistola 1, et habetur de consecratione d. 1 ca. Episcopus, ait: cum sacerdote, “peracta consecratione, omnes ministri communi­ cent, qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus”. Et in epistola 3 et (1) S. Ambrosius, De fide, lib. 5, cap. 1. ML 16, 676. 798 DOMINICUS BANEZ habetur 14, q. 3, qui incorribiles apparuerint, ab Ecclesia separentur. Item ex eodem Anacleto est ca. Juxta sanctorum patrum, d. 93 quod episcopi qui vicini sunt Romae singulis annis Petri et Pauli liminaribus praesententur, remotiores vero episcopi per chirographum et litteras praesententur. “Qui autem hujus constitutionis contemptor extiterit, ...sciat se canonicis subjacere sententiis”. Praeterea Evaristus ejus suc­ cessor in epistola 2 quosdam episcopos intrusos arcet ab ecclesiasticis honoribus, ut refertur 3, q. 2 ca. Audivimus. Deinceps vero post annum centesimum a Christo nato Alexander primus in epistola 1, et 2 censuras quasdam ob delicta quaedam comminatur. Item Sixtus primus in epi­ stola decretali, et Pius primus cujus decreta habentur 22, q. 1, et Soterus in suis decretis et Victor et Zephyrinus in epist. 1 Omnes isti pontifices ecclesiam rexerunt per annos ducentum. Sed nimis prolixum est referre plures alias excommunicationis censuras quae a successoribus latae sunt, ut Callisto primo, Urbano, Fabiano, Antero, Cornelio, Lucio, quorum decreta habentur in eorum epistolis tomo 1 Conciliorum. Similiter etiam in conciliis antiquis, ut in Romano primo, quod primum post Jerosolymitanum fuit, et in concilio Ancyrano et Neocaesariensi et Nicaeno primo habentur plurimae excommunicationes latae contra haereticos illius temporis. Est ergo apostolica traditio hanc potestatem et usum illius esse in Ecclesia. ARTICULUS TERTIUS Utrum haec sit bona definitio censurae, quod sit poena ecclesiastica qua puniuntur baptizati in bonis spiritualibus 1. — Pro parte negativa arguitur primo. Bona spiritualia nemo amittit nisi volens; sed poena ecclesiastica infligitur contra nollentem: ergo non potest esse in bonis spiritualibus. Confirmatur. Ecclesia non est domina bonorum spiritualium: ergo non potest in illis punire. Secundo. Omnis poena hujus saeculi, maxime ecclesiastica, debet esse medicinalis, juxta illud Joannis 3 (v. 17) : Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Ergo similiter ministri Christi debent omnem correptionem ad salutem fidelium ordinare, et per consequens non debent punire in bonis •spiritualibus. Tertio. Aliquando Ecclesia per censuras privat fideles bonis tempora­ libus, ut ingressu in ecclesiam et sepultura ecclesiastica; item convictu humano et salutatione politica. Ergo mala est definitio. QUAEST. I, ART. 3 799 Ultimo. Irregularitas est poena ecclesiastica in bonis spiritualibus, quoniam privat homines a bonis spiritualibus ; et tamen non est censura : ergo. Probatur minor ex cap. Quaerenti, de verborum significatione, ubi papa, interrogatus quid nomine censurae intelligeret, respondit quod nomine censurae intelligit non tantum interdictum, suspensio, sed excom­ municatio. Ergo. 2. — Pro explicatione definitionis nota primo quod, licet potestas ecclesiastica distinguatur a civili ex fine, eo quod civilis immediate et formaliter respicit finem politicum et naturalem, ecclesiastica vero respi­ cit per se primo et formaliter finem supernaturalem, ac proinde media quae utraque potestas eligit distincta sunt; nihilominus potestas eccle­ siastica, eo quod superior est quam civilis, habet etiam potestatem circa temporalia quatenus ad spiritualia fuerint necessaria. Ratio hujus est quia alias non satis providisset Christus Ecclesiae. Esset enim ejus potestas valde imperfecta, nisi posset circa temporalia ipsa disponere quando fuerit necessarium ad consecutionem spiritua­ lium vel conservationem, juxta illud II Cor. 10 (w. 4-6) : Arma militiae ■nostrae non sunt carnalia, id est quibus caro uti solet, sed potentia Deo, id est secundum Deum, ad destructionem munitionum, et consilia destruentes et omnem altitudinem extollentem se- adversus scientiam Dei et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam cum completa fuerit vestra obedientia. Vide sanctum Thomam super hunc locum. Secundo nota quod spirituale dupliciter sumitur: primo modo pro re incorporea, ut angelus et anima ; alio modo ut distinguitur a naturale ut est aliquid elevatum ad finem supernaturalem, ut sunt omnia perti­ nentia ad ordinem gratiae, sive corporea sint, sive incorporea, ut gratia et virtutes, sacramenta, officia ministrorum, templa consecrata et bene­ dicta, beneficia ecclesiastica et qua.e annexa sunt spirituali officio, et sic esset simonia vendere. Respondetur ergo ad dubium quod definitio assignata est bona. Poni­ tur enim in illa quasi loco generis “poena” ad denotandum quod censura non sine culpa imponitur et incurritur. Dicitur autem “ecclesiastica” ad significandum quod a potestate clavium procedit, et ad differentiam poenarum quae a principibus saecularibus infliguntur in quibus ali­ quando se exercet ecclesiastica potestas. Includit etiam illa particula omnem poenam, sive a jure, sive ab homine judice ecclesiastico imposi­ tam. Additur praeterea “qua puniuntur baptizati”, quia claves non se extendunt ad puniendum eos qui foris sunt, ut dicitur I Cor. 5 (v. 12) : Quid mihi de his qui foris sunt judicare? Denique dicitur “in bonis spiritualibus”, ad differentiam aliarum poenarum quibus potestas eccle­ siastica solet punire temporaliter baptizatos, ut imponendo jejunium, exilium et carcerem etc. SOO DOMINICUS ΒΔΝΕΖ 3. — Ad argumenta respondetur. Ad primum, quod bona spiritualia quibus homo efficitur bonus, ut sunt gratia et virtutes, nemo amittit nisi volens; sed post peccatum voluntarium potest puniri homo in quibusdam bonis spiritualibus quae ab ipsa Ecclesia sibi poterant provenire, qualia sunt suffragia, sacramentorum participatio et similia. Ad confirmatio­ nem respondetur quod Ecclesia aliquorum bonorum spiritualium vel est domina, vel saltim dispensatrix, et in illis potest punire rebelles. Ad secundum respondetur non esse necessarium ut poena ecclesia­ stica semper sit medicina ei qui punitur, sed sufficit quod sit aliorum medicamen, secundum illud Prov. 19 (v. 25) : Pestilente flagellato, stul­ tus sapientior erit. Respondetur secundo quod poena ecclesiastica quan­ tum est ex parte sua medicinalis est, licet inferatur contra rebellem et contemptorem ; intendit enim Ecclesia illum corripere. Ad tertium respondetur quod illa bona sunt secundo modo spiritualia, ut sepultura in loco sacro. Sed humanus convictus non cadit directe sub censura ecclesiastica, sed indirecte, secundum quod Ecclesia potest, - ut diximus, res omnino temporales ad finem supernaturalem ordinare. Ad quartum dicemus dubio [i. e. art.] sequenti. ARTICULUS QUARTUS Utrum censura sufficienter dividatur in tres species: excommunicationem, suspensionem et interdictum 1. — Pro parte negativa arguitur primo et probatur quod non sint tres. Excommunicatio continet omnem poenam suspensionis et inter­ dicti, et aliquid amplius: ergo habet se sicut homo respectu animalis, ac per consequens non sunt species condistinctae. Probatur antecedens, quia excommunicatio privat omni communicatione interiori et exteriori, et ab omni officio ecclesiastico exercendo, et ab omni beneficio obtinendo ; item ab auditione et celebratione divinorum et ecclesiastica sepultura. Confirmatur. Quia excommunicatio minor non distinguitur ut aha spe­ cies censurae ab excommunicatione majori, quia habet se minor excom­ municatio sicut imperfectum in excommunicationis specie respectu ma­ joris. Ergo eodem modo suspensio et interdictum sunt in eadem specie cum excommunicatione majori ut aliquid imperfectum et minus con­ tinens quam excommunicatio major. Secu,ndo arguitur et probatur quod sint plures species quam tres signatae. Censura est poena ecclesiastica privans baptizatum aliquo dono spirituali. Sed degradatio et irregularitas est hujusmodi, quia privant executione ordinum. Ergo sunt censurae. QUAE8T. I, ART. 4 801 2. — In contrarium est primo Innocentius tertius in cap. Quaerenti, supra, de verborum significatione, qui tantum ibi tres illas species connumeravit. Secundo si quae aliae censurae assignantur, omnes reducuntur ad illas tres, quia omnes aliae privant vel executione ordinum, vel assecu­ tione beneficiorum, vel functione officiorum, vel celebratione divinorum, ut cessatio a divinis. Sed haec omnes privationes inveniuntur in prae­ dictis speciebus. Ergo illae sufficiunt. Tertio irregularitas quae communiter a quibusdam solet assignari ut alia species censurae, si tantum incurratur ob significationem, constat quod non est censura, ut est illa quae sequitur ex bigamia vel homici­ dio voluntario justo. Si vero incurratur ob delictum, probatur quod non sit censura, quia alias dispensari posset super illam per bullam cru­ ciatae, ubi datur facultas absolvendi ab omnibus censuris ecclesiasticis a jure vel ab homine. Consequens est falsum et contra communem cano­ nistarum sententiam. 3. — De hac dubitatione est communis sententia canonistarum tan­ tum esse tres illas species censurae. Eamdem sequuntur multi summistae verbo Censura. Vide Silvestrum verbo Censura et Navarro in Manuali cap. 27, num. 152 et 192 et 19i4. Et Joannes de Lignano tit. de Censura ecclesiastica, q. 1, n. 8 et q. 3 dicit quod fortassis censura non dividitur in species, sed esse analogum ad illa tria, ita quod per prius dicatur de interdicto, secundario de suspensione, et minus prin­ cipaliter de excommunicatione. Ratio hujus est quia papa hoc ordine numeravit. Constat autem quod excommunicatio est in Ecclesia gra­ vissima censura. Soto lib. 1 De justitia et jure q. 1, a. 4 videtur sentire esse tantum tres illas species. Sed postea in 4, d. 22, q. 3, a. 1 numerat quinque species censurae, scilicet cessationem a divinis et irregulari­ tatem et illas tres dictas; immo videtur insinuare esse plures dum ait, quod quantum ad rem praesentem attinet quinque sunt. Sed pro decisione sit prima conclusio: Censurae ecclesiasticae nom sunt tantum tres supradictae. Probatur. Primo quia in bullis cruciatae in forma absolutionis plenariae conceditur facultas absolvendi ab excom­ municatione, et suspensione, et ab interdicto, et a quibuslibet aliis cen­ suris. Ergo aliae sunt censurae praeter illas ; alias stulta esset forma absolutionis, ut si quis diceret se credere in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum et in quamlibet aliam personam divinam. Probatur secundo, quia in testimoniis relatis in art. 2 hujus quaest. pontifices mentionem faciunt aliarum censurarum, saltim depositionis et degradationis. Sed dicunt aliqui jurisperiti degradationem non esse censuram, quia non est poena spiritualis. Ita dicit Lignano supra. Sed falluntur, quia degradatio est perpetua privatio sacri ordinis executionis. Alii vero 802 DOMINICUS BANEZ asserunt, ut Navarro supra, irregularitatem non esse poenam, sed im­ pedimentum et inhabilitatem ad ordinem sacrum et ejus executionem. Sed contra hoc est quod irregularitas quaedam incurritur vere propter culpam: ergo habet proprie rationem poenae, praesertim cum aliquis jam ordinatus privatur officii executione quia celebravit excommunicatus. Praeterea arguitur quoniam Silvester et [etiam] Summa [Tabiena] in verbo Irregularitas in principio dicunt irregularitatem inclu­ dere suspensionem et addere aliquid supra illam. Est ergo argumentum : suspensio est proprie censura, ergo irregularitas quae illam includit. Secunda conclusio: Septem sunt species censurae ecclesiasticae,, scilicet excommunicatio, suspensio, interdictum, cessatio a divinis, de­ gradatio, depositio et irregularitas quae ex puro delicto contrahitur. Probatur. Quia quaelibet harum est proprie censura ecclesiastica a qua­ libet alia distincta : ergo sunt septem species. Probatur antecedens quoad primam partem, quia quaelibet illarum est poena inflicta a. jure vel a judice ecclesiastico in bonis spiritualibus: ergo est proprie censura. Confirmatur. Quia quaelibet est poena; et non corporalis ut distinguitur contra spiritualem: ergo est spiritualis. Sed quomodo inter se distin­ guantur suis differentiis specificis et opponantur, non potest dici in titulo de censuris in communi, sed dicetur quando de singulis speciebus agerimus. 4. — Ad argumenta. Ad primum respondetur primo quod, sicut anima dividitur in vegetativam. sensitivam et rationalem ut in species, et tamen rationalis continet in virtute perfectionem vegetativae et sen­ sitivae, et sicut quaternarius est alia, species distincta a binario et ter­ nario, et tamen continet omnem perfectionem binarii et ternarii, ita non est mirum species censurarum distingui, licet alia alterius perfe­ ctionem contineat. Ratio hujus est quia talis continentia est materialis respectu ultimae differentiae speciei alteram continentis. Ad confirma­ tionem respondetur quod excommunicatio minor non imponitur directe, sed consequitur ex participatione imperfecta cum excommunicatis, et ideo non consideratur sicut species censurae, sed sicut aliquid consequens et imperfectum in specie excommunicationis. Ad secundum respondetur quod probat nostras conclusiones primam et secundam. 5. — Ad argumenta pro alia parte respondetur. Ad primum negatur consequentia. Ad probationem respondetur quod papa sufficienter respondet ad quaesitum. Interrogatur enim quid ipse intelligeret quando suis libris praecipiebat judicibus inferioribus ut per censuras ecclesia­ sticas compellerent rebelles et punirent; et respondet optime se intelligere in talibus libris nomine censurae interdictum, suspensionem et excommunicationem. Non tamen inde sequitur quod non sint aliae cen­ QUAEST. I, ART. 4 803 surae in Ecclesia. Neque enim papa intendebat distinguere omnes cen­ suras ad quas potestas ecclesiastica se extendit. Ad secundum respondetur quod aliae censurae non magis dicendae sunt reduci ad alias tres quam interdictum et suspensionem ad excom­ municationem. Ad ultimum respondetur pro nunc quod irregularitas quae incurri­ tur ex puro delicto non habente conjunctam significationem est proprie censura, et ideo facultas bullae cruciatae ad illius absolutionem extendi­ tur, ut dicemus latius in titulo de irregularitate in particulari. QUAESTIO SECUNDA De efficacia censurae ARTICULUS PRIMUS Utrum censura ipso facto incurratur ante sententiam judicis condemnantis reum 1. — Pro parte negativa arguitur. Primo nulla poena temporalis tam ecclesiastica quam civilis incurritur ante condemnationem judicis: ergo neque censura. Antecedens probatur communi usu et opinione doctorum. Secundo degradatio et depositio et cessatio a divinis requirit senten­ tiam et executionem judicis ; et tamen sunt censurae ecclesiasticae : ergo eadem est ratio de reliquis censuris. Tertio licet lex civilis dicat quod ipso facto et ipso jure sit aliquis privatus dominio vel usu bonorum suorum, nihilominus communis sen­ tentia est quod requiritur condemnatio judicis vel declaratio: ergo eadem est ratio de censuris ecclesiasticis. Quarto licet bonis quorum legislator est dominus possit privare ipso facto delinquentem ante condemnationem judicis, tamen non poterit illum privare bonis quae suo jure proprio obtinet. Sed excommunicatio et quaedam aliae censurae privant hominem bonis ad quae habet jus acquisitum, v. gr. baptizatus habet jus ad recipiendum eucharistiam et parochus ad recipiendum fructus. Ergo requiritur judicis condemnatio vel declaratio. Quinto si aliqua ratio esset quare excommunicatio et aliae censurae incurruntur ante judicis sententiam, ea esset quia tales poenae consi­ stunt in pura privatione. Sed pari ratione posset aliquis privari ipso facto voce activa, et passiva eligendi; consequens est falsum. Ergo et antecedens. Sexto arguitur ex cap. Susceptis, de causa possesionis et proprietatis, ubi dicit Gregorius : “Nos contra inauditam partem nihil possumus defi- QUAEST. II, ABT. 1 805 nire”. Ergo nulla poena definita est antequam pars audiatur et con­ demnetur. 2. — In hac difficultate est opinio Cajetani 2. 2, q. 62, a. 3 qui distinguit duplicis generis poenam: unam ad cujus executionem requiri­ tur actio positiva, ut est poena mortis, verberationis, confiscationis bo­ norum ; altera quae consistit in privatione, ad cujus executionem nulla actio requiritur. Dicit ergo duo. Primum est quod poena prioris generis non potest statui per legem, ita ut ante judicis sententiam et actionem incurratur. Ratio ejus est quia talis poena ad sui executionem requirit actionem; sed reus non potest obligari ad illam actionem: ergo. Probatur minor, quia reus tantum tenetur ad passionem ab extrinseco illatam. Confirmatur, quia natura abhorret quod idem sit agens et patiens, ut quod homo occidat se. Dicit secundo quod poena secundi generis statim potest incurri ipso facto, quia solum consistit in privatione, absque ali­ qua actione judicis vel rei. Hanc sententiam sequuntur multi thomistae, quorum unus est Soto lib. 1 De justitia, q. 6, a. 6. Impugnat tamen rationem Cajetani reddendo aliam, scilicet quod bona quibus homo potest privari sunt in duplici differentia. Quaedam quae ab ipsa Ecclesia seu republiea proveniunt, ut sunt communia suffragia, susceptio sacramentorum et publica mi­ nisteria. Alia bona sunt quae homo peculiari jure possidet. Dicit ergo quod in bonis prioris generis ipso facto ante judicis sententiam potest homo puniri; sed tamen in bonis secundi generis non potest ante con­ demnationem criminis. 3. — Sed pro decisione sit prima conclusio: Respublica tam civilis quam ecclesiastica habet p&testatem ferendi leges obligantes ad poenam subeundam ante judicis sententiam, sive illa poena consistat in priva­ tione, sive in actione. Haec conclusio intelligitur dummodo actio illa non sit illicita jure naturali ut exercenda est ab ipso reo, ut occidere seipsum propriis manibus. Haec conclusio est contra communem senten­ tiam modernorum. Sed probatur. Primo quia rationes communis opi­ nionis sunt nullius momenti : ergo ob illas non est negandum hanc pote­ statem existere in Ecclesia. Antecedens probatur, quia ratio Cajetani optime impugnatur a Soto ubi supra, quia sequeretur ex illa quod ali­ quis posset condemnari ut non comederet, quia non comedere privatio est. Verum est tamen quod Soto ibidem videtur postea incidere in idem, dum ait quod non privatur homo suis bonis ita ut reddere per actionem teneatur, ubi ex parte poenae quae requirit actionem, reddit causam. Sed his omissis, sigillatim possumus ostendere defectum rationum communis sententiae. Primo contra Cajetanum est instantia posita in argumento secundo pro parte negativa, et in argumento tertio, quoniam privatio dominii nullam actionem requirit, et tamen non est verosimile 20 » 806 DOMINICUS BANEZ quod ante condemnationem vel declarationem judicis privetur reus suo­ rum bonorum dominio, licet Cajetanus concedat statim privari haere­ ticum delinquentem rerum dominio, sed non usu. Sed contra Cajetanum est quod etiam privatio usus non requirit aliquam actionem : ergo etiam haereticus usu privaretur. Similiter sequitur contra Cajetanum quod, si aliqua lex dicat quod ipso facto homo non induatur sericis vel non adeat curiam, tales poenae incurrerentur ante judicis condemnationem, quia sunt privationes purae. Deinde contra rationem Soti facit quartum argumentum pro parte negativa, quoniam certum est quod Christianus habet jus proprium acquisitum ad suscipienda sacramenta eo ipso quod est baptizatus, et tamen privatur eorum susceptione per excommunicationem. Deinde licet multae privationes contentae in censuris ecclesiasticis sint in bonis quae, principaliter ordinantur ad communem utilitatem, ut privatio officii et beneficii et vocis activae vel passivae, tamen non potest negari quin hujusmodi bona peculiari jure possideant qui privandi sunt, ut elector ' peculiari jure possidet facultatem eligendi quia est canonicus in ecclesia. Ergo ratio Soti contra seipsam pugnare videtur. Insuper confirmatur, quia dicta bona per se etiam ordinantur, licet secundario, in commodum personarum particularium; unde fit illis injuria quando sine causa auferuntur ab eis. Denique contra rationem Soti facit quod homo pri­ vatur per excommunicationem bono aliquo ad quod habet jus proprium et acquisitum, ut ne sacerdos celebret, ne judex sententiam proferat non tantum in foro ecclesiastico sed etiam civili. Probatur ergo conclusio directe. Legislator non minus potest per legem quam judex per sententiam. Sed judex ecclesiasticus vel saecularis potest per sententiam obligare reum ad solvendum aliquam poenam. Ergo et legislator per statutam legem in communi. Major probatur, tum quia sententia est quaedam lex particularis habens totam efficaciam a lege in communi, tum etiam quia sententia lata a judice contra crimen cujus poena jam per legem est definita, ad nihil aliud est necessaria nisi ad criminis declarationem. Unde statim sine nova expressione poenae censetur reus condemnatus ad poenam juris, ut est communis opinio, etiam illorum contra quos disputamus. Ergo ipsa lex est quae infert poenam multo magis quam judex in tali casu. Et denique lex humana sive ecclesiastica sive civilis habet potestatem praecipiendi actus om­ nium virtutum, illos praesertim qui ad commune bonum sunt ordina­ biles. Sed solutio alicujus poenae ante judicis sententiam potest esse actus virtutis ordinabilis ad bonum commune. Ergo in republica est potestas ad praecipiendum illum actum. Probatur minor, quia ille actus potest esse justitiae legalis quando usque adeo delicta essent frequentia in republica, quod expediret ad bonum commune quod delinquentes ipso QUAEST. II, ABT. 1 807 facto ante judicis condemnationem certam summam pecuniae repende­ rent. Confirmatur, quia legislator posset praecipere ut omnes cives re^ pendant aliquam pecuniam pro bono communi : ergo multo magis poterit delinquentes obligare ut solvant eamdem pecuniam per modum poenae. Secunda conclusio: Licet in republica sit talis potestas, tamen. civiles legislatores, immo et ecclesiastici, prudenter agunt dum suis legibus non semper utuntur hac potestate in poenis statuendis. Probatur. Quia alias jugum esset durissimum, si respublica hac potestate uteretur in omni lege poenali. Confirmatur, quia ut in plurimum esset injicere laqueum animabus, quoniam pauci essent qui tales poenas sua sponte persolverent. Probatur secundo, quia sufficienter providetur bono communi, si cives teneantur ad subeundas poenas post judicis condemnationem. Et haec ratio magis militat de legibus civilibus quam ecclesiasticis, quia respu­ blica civilis tantum ordinat hominem ad finem naturalem et politicum : unde sufficit punire delicta quae ad humanum judicium prius fuerint delata. At respublica ecclesiastica, quia ordinat hominem ad finem supernaturalem, aliquando utitur sua potestate in ferendis poenis contra delicta cognita in divino foro et in conscientia delinquentes, in qua con­ demnatur ipse reus. Et hujusmodi potestas exercetur in quibusdam censuris ecclesiasticis quae non requirunt actionem ad sui cognitionem qualis est excommunicatio cum omnibus suis privationibus. Sed degra­ datio et depositio, quae requirunt actionem, non est in usu Ecclesiae quod incurrantur ante condemnationem judicis. Et eatenus ratio Cajetani potest approbari, non tamen per eam probatur non esse potestatem in Ecclesia ad obligandum per leges ad poenam quae per actionem infli­ gitur ante condemnationem judicis. 4. — Ad argumenta. Ad primum negatur consequentia, non quia, non sit potestas in republica ad poenas temporales ante condemnationem judicis persolvendas, sed quia non expedit uti semper tali potestate. In censuris autem non est eadem ratio ut dictum est. Ad secundum respondetur similiter negando consequentiam, quia Ecclesia de facto ita disponit poenam degradationis, depositionis, cessa­ tionis et interdicti ut requiratur judicis sententia. Ad tertium transeat antecedens et negatur consequentia ob secun­ dam rationem assignatam in confirmatione secundae conclusionis. Ad quartum respondetur quod illa ratio non est efficax ad distin­ guendum quae poenae ipso facto incurrantur quae vero non, sed omnino quoties ad commune bonum expediret quod ipso facto incurrantur poe­ nae ante condemnationem, sive poena sit positiva sive privativa boni ad quod aliquis habet jus proprium, sive proveniat sibi illud bonum ex consortio reipublicae, est nihilominus in republica potestas ad feren­ dum leges obligatorias ad poenam ante judicis sententiam. Verum est 808 DOMINICUS BANEZ tamen quod quando ipse legislator de bonis propriis disponit, distribuens illa in bonum commune, ratio est clarior quare posset privare delin­ quentes dominio et usu talium bonorum. Quia cum illa bona sint propria, potest de illis disponere cum conditionibus quae sibi placuerint. Et talia sunt statuta aliqua in collegiis Salmantinis, in quibus collegae te­ nentur ad constitutiones ita servandas, ut ubi legislator dixerit ipso facto sint privati collegii utilitate, teneantur relinquere collegium et inde discedere ; alias ad restitutionem tenebuntur victus et vestitus. Ad quintum respondetur quod voce activa et passiva eligendi ali­ quando privatur homo ipso facto ante criminis condemnationem pro quo lata est excommunicatio; quoniam excommunicatio privat hominem executione juris ecclesiastici. Sed. quando directe poena privationis vocis acti­ vae ponitur in aliquo praecepto, non est in usu Ecclesiae ut incurratur ante judicis condemnationem. Ad ultimum respondetur quod Gregorius cum dicit nihil possumus, intelligit per sententiam latam contra aliquem in particulari antequam ipse audiat ; non autem intelligit per legem in communi, per quam nulli in particulari fit injuria, quia nemo incurrit talem poenam nisi revera fuerit convictus in conscientia et divino judicio. At in sententia in par­ ticulari, quoniam debet procedere secundum allegata et probata, tenetur judex audire reum, ut cognoscat integre causam circa quam est judi­ caturus. Quod non est necessarium coram Deo, quia coram eo non pro­ ceditur nisi secundum conscientiae testimonium. 5. — Ad rationem autem Cajetani, nego minorem. Ad probationem nego antecedens, immo tenetur aliquando reus ad aliquas actiones ut v. gr. exire in exilium. Ad confirmationem respondetur quod natura non abhorret ut idem sit agens et patiens diversis rationibus, immo hoc est maxime naturale viventibus quae moventur a seipsis. Unde in moralibus nulla alia repugnantia potest esse ut aliquid sit agens et patiens nisi quando hoc ipsum fuerit contra rectam rationem, ut quod aliquis se occi­ dat voluntarie propriis manibus. Sed quod se flagellet propriis manibus, vel ob agendam poenitentiam, vel ob carnem macerandam, licitum est. Unde non solum judex, sed ipsa lex posset obligare ut aliquis reus ipso facto tenetur se flagellare, praesertim si esset lex ecclesiastica, cujus est promovere spirituale bonum subditorum. Immo vero de facto ita est in usu religionis Minimorum, quorum constitutionibus praecipitur ne praelati per se vel per ministros subditos flagellent, sed tantum praeci­ piant ut ipsi seipsos verberent. Ad rationem Soti patet ex dictis. QUAESTIO TERTIA De causa ob quam est ferenda censura ARTICULUS PRIMUS Utrum sufficiat praelati ecclesiastici placitum ut censura lata ab ipso incurratur 1. — Pro parte affirmativa arguitur. Primo pariter data est potestas praelatis ecclesiae ad ligandum et solvendum; sed possunt solvere pro suo placito absque ratione aliqua a qualibet censura, ita quod factum teneat : ergo et ligare per easdem censuras poterunt, licet peccent ligando. Secundo, potestas ligandi per censuras non est actio instrumenti quae debeat proportionari intentioni agentis principalis, sed potius est potestas principis : ergo poterit praelatus pro suo arbitrio ligare. Confir­ matur. Quia potestas jurisdictionis differt a potestate ordinis, quia ef­ fectus potestatis ordinis qui per sacramenta confertur subjacet Dei arbitrio; sed effectus jurisdictionis qui extra sacramenta efficitur posi­ tus est in hominis arbitrio habentis jurisdictionem. Sed ligare per cen­ suras est jurisdictionis effectus. Est ergo in arbitrio ipsius judicis. Probatur major in q. 21 Additionum ad 3 p., a. 2 ad primum. Tertio, de facto sunt modo in Ecclesia plures censurae quam ratio postulet et deceat Ecclesiae auctoritatem; et nihilominus sunt validae ita ut incurrantur sine causa rationabili: ergo potest incurri censura ex solo placito praelati. 2. — Pro decisione sit prima conclusio: Causa rationabilis est usque adeo necessaria, ut sine illa neque possit censura pani neque lata in­ curratur. Probatur primo Mat. 18 (v. 18) cum dictum est : Amen amen dico vobis, *quaecumqu . ligaveritis etc. Praecesserat autem ordo valde rationabilis correptionis fraternae et inobedientiae ad Ecclesiam, scilicet si Ecclesiam non audierit etc. Ergo requiritur causa rationabilis ad ligandum per censuras. Secundo probatur ex illo II Cor. 13 (v. 10) : SIO DOMINICUS BAN'EZ Nam etsi amplius gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non eru­ bescam. Ergo Apostoli non acceperunt potestatem puniendi sine causa rationabili, quia hoc esset in destructionem Ecclesiae. Ultimo probatur. Quia gratia non destruit, sed perficit naturam. Sed ratione naturali nulla sententia contra innocentem, maxime si cognoscitur innocens, valida est. Ergo neque lex erit valida quae imponit censuram sine causa, immo specialis ratio est de legis censura eo quod censura coram Deo incurritur in bonis spiritualibus. Ergo innocens non incurrit illam. Secunda conclusio: Ad valorem censurae requiritur ut causa ratio­ nabilis, auctoritas Ecclesiae·, scilicet ne parvipendatur a malis, et simul peccatum ex parte puniendi per censuram. Probatur. Quia in republica etiam civili princeps non potest ferre legem nisi ordinatam ad bonum commune, ut dicitur in ipsa legis definitione. Ergo neque in republica spirituali princeps ecclesiasticus poterit legem ferre de censura nisi ' propter Ecclesiae commodum et auctoritatem. Tertia conclusio: Non. sufficit quodlibet peccatum ad imponendam quamlibet censuram, sed requiritur proportio inter peccatum et rigorem censurae, sic quod ad majorem censuram major culpa requiratur et causa. Explicatur conclusio. Excommunicatio est gravissima censura; suspensio vero levior est. Unde potest esse causa ut suspensio sit valida, excommunicatio vero invalida et irrita. Sed nota quod ad hujusmodi proportionem judicandam non solum consideranda est gravitas peccati coram Deo, sed maxime inobedientia, rebellio vel parvipensio contra Ec­ clesiae auctoritatem et bonum commune. Probatur conclusio. Quia si causa non est proportionata eum ipsa censura, non est rationabilis lex vel sententia per censuram. Ergo est invalida. Patet consequentia ex prima conclusione. Sed obiter adverte differentiam inter indulgentias et censuras, quod si indulgentiae concedantur majores quam sit causae proportio, nihil­ ominus valent quantum ad aliquid proportionatum cum ipsa causa, licet non valeant quantum ad excessum. At vero censura lata sine causa proportionabili, est omnino irrita et invalida. Patio esse potest quia gratiae et privilegia sunt amplianda, poenae vero restringendae. 3. — Ad argumenta respondetur. Ad primum negatur consequentia quia, licet potestas ligandi et solvendi simul fuerit data, non tamen est idem modus exercendi utramque, sed quaelibet est suo modo exercenda. Ut in sacramento poenitentiae sacerdos directe absolvit a péccato, non tamen directe ligat. Item in eodem sacramento potest obligare ad poe­ nam satisfactoriam coram Deo, et tamen extra sacramentum tantum per indulgentias potest praelatus absolvere a poenis debitis in purgatorio, QUAEST. ΙΠ, ART. 2 811 et non potest ad illas ligare. Sic ergo in proposito, absolutio ab excom­ municatione sine causa rationabili valet, non tamen potest poni sine causa. Ratio est quia absolutio est favor, excommunicatio poena. Chri­ stus vero magis providit nostris commodis quam afflictionibus. Hoc ipsum etiam habet verum in humanis legibus in quibus, ut lex valida sit, pendet ex multis; sed ut lex abrogetur, sufficit voluntas principis, licet ille peccaret abrogando illam legem reipublicae necessariam. Ad secundum respondetur quod licet illa differentia sit vera, non ta­ men propterea potest causa principalis pro libito effectum producere, sed per modum determinatum a principali legislatore, scilicet ut judex jure dominetur in subditos, quia hoc jurisdictionis nomine significatur. Ligatio vero sine causa rationabili non potest esse juridica. Exemplum est in naturalibus, quia homo est causa generandi hominem principalis, non tamen potest quomodolibet generare, sed per modum ab auctore naturae determinatum. Ad tertium nego antecedens. Et nota quod dupliciter potest dici inordinata censurarum multiplicatio. Uno modo quod deficiat causa legitima et rationabilis imponendi aliquam vel aliquas censuras ; et ita verificantur nostrae conclusiones. Et negatur antecedens argumenti. Alio modo potest dici inordinata multipliciter propter magnum numerum censurarum ; et isto modo non est praesumendum neque dicendum quod in Ecclesia est inordinata multiplicatio censurarum. Nihilominus etiam­ si praedicto modo concederetur quod in Ecclesia est hujusmodi inor­ dinata censurarum multiplicatio, non tamen inde sequitur quod non obliget quaelibet censura in conscientia, quia quaelibet habet causam legitimam. Consequenter videbatur disputandum utrum sufficiat, ut censura sit valida, quod causa sit legitima secundum allegata et probata, licet in re ipsa non sit rationabilis. Sed quoniam hujus difficultatis definitio requirit specialem cognitionem eorum quae in materia de excommuni­ catione dicenda sunt, usque ad illud locum reservatur. ARTICULUS SECUNDUS Utrum peccata quae solum interiori actu committuntur possint per censuras ecclesiasticas puniri 1. — Pro parte affirmativa arguitur. Primo in jure sunt multae cen­ surae contra actus internos : ergo Ecclesia habet talem potestatem. Pro­ batur antecedens. In concilio Toletano primo, ca. 1, in assertione fidei contra haereticos dicitur: “Si quis dixerit aut crediderit a Deo omni- 812 DOMINICUS BANEZ potente mundum hunc factum non fuisse, ...sit anathema” (1). Et cap. Ad abolendam, de haereticis, excommunicantur qui aliter senserint de sacramentis quam sentit Ecclesia Romana. Et Clementina prima de hae­ reticis excommunicantur inquisitores qui odio vel amore vel aliis priva­ tis affectibus omiserint procedere contra haereticos aut vexaverint eos qui non sunt haeretici. Et Clementina prima de statu monachorum excommunicantur monachi qui accesserint ad curiam animo nocendi praelatis. Ecce ergo quomodo actus interiores puniuntur censuris Eccle­ siae. Secundo, in bulla Cenae Domini excommunicantur simpliciter haere­ tici ; sed perfecte est haereticus qui habet errorem in intellectu et per­ tinaciam voluntatis: ergo est excommunicatus, licet exterius non pro­ ferat haeresim suam. Tertio, Ecclesia potest praecipere actus pure internos, immo videtur praecepisse in cap. Dolentes, de celebratione missarum, ubi clericis prae­ cipitur quod studiose pariter et devote recitent divinum officium; et 'in clementina prima de celebratione missarum praecipitur ut in eccle­ sia devote psallatur. Ergo Ecclesia potest punire contrarium facientes. Quarto, praelati possunt sibi reservare peccata pure interiora: ergo et punire censuris. Antecedens patet, quia praelati habent jurisdictionem super omnia peccata. Consequentia probatur, quoniam videtur esse eadem ratio. Confirmatur, quia sacerdos potest punire poenitentem obli­ gando illum ad actum interiorem etiam propter peccata interna: ergo et pontifex eadem peccata poterit punire censuris. Quinto, praelatus potest dispensare super voto de actu mentali : ergo habet jurisdictionem super actus pure interiores, ac proinde potestatem puniendi. Denique, ex contraria sententia sequeretur quod Ecclesia non posset punire simoniacos mentales. Consequens est falsum, quoniam in bullis conceditur specialis facultas absolvendi a simonia mentali: ergo illa punitur eisdem censuris quibus simonia explicata. 2 — In hac difficultate est prima sententia Glossae in clementina prima de haereticis, quam sequuntur fere omnes juristae, ut refert Sil­ vester in verbo Excommunicatio 7, § 3 et 4, quod pontifex potest censu­ ris punire peccatores mentales. Hanc sententiam sequitur Hadrianus Quodlib., q. 8, a. 1 ex theologis, et in materia de confessione q. 2 in 4. Et explicat suam mentem ita quod Ecclesia non puniat hujusmodi pec­ cata interna quia probari non possunt, sed potestatem habet jurisdictio­ nis ad puniendum illa. (1) J. Saenz de Aguirre, Collectio maxima conciliorum omnium Hispaniae, tomus 3, Romae, 1753, p. 25. QUAEST. Ill, ART. 2 813- Secunda sententia est quod Ecclesia neque potest jurisdictionem exercere circa actus internos, neque habet talem potestatem, immo neque circa actus exteriores qui ab illis proficiscuntur quando in seipsis non explicant malitiam peccati interioris actus. Hanc sententiam sequuntur Parisienses, quorum primus videtur fuisse Almainus in libro De aucto­ ritate Ecclesiae, cap. 3, quos citat et sequitur Navarro super cap. finali de simonia num. 20. Tertia sententia est Summae angelicae, verbo Haereticus, asserentis Ecclesiam posse praecipere actus internos, non tamen punire. Quarta est sancti Thomae 1. 2, q. 91, a. 4, ratione 3, quod lex humana non potest ferri de actibus interioribus. Cujus ratio est quia de illis non potest judicare nisi solus Deus. Hanc sequitur Palude in 4, d. 13, q. 3, a. 1 et d. 17, q. 2, a. 2, et Antoninus 3 p., tit. 24, cap. 4, et Silvester ubi supra, et Cajetanus in verbo Haeresis et 2. 2, q. 11, a. 3. Pro cujus explicatione nota primo quod actus interiores sunt in duplici differen­ tia: quidam omnino interni absque exteriori actu comitante aut subsé­ quente tamquam effectu; alii vero exercentur cum aliquo exteriori actu cujus sunt causa et quibus etiam bonitatem vel malitiam communi­ cant. Nota secundo quod actus dupliciter potest dici occultus : uno modo per se, sicut est ille qui ex propria ratione non subjacet sensibus ; alio modo per accidens dicitur occultus ille actus qui, licet ex propria ratio­ ne subjaceat sensibus, exercetur tamen sine aliquo teste. Tertio nota quod Ecclesia dupliciter potest ferre censuras: uno modo per legem et edictum in communi; alio modo in particulari et nominatim contra aliquem. 3. — His positis sit prima conclusio: Ecclesia habet potestatem ju­ risdictionis ad puniendum per censuras actus interiores qui sunt causa exteriorum et tribuunt illis malitiam. Probatur conclusio. Primo ex usu Ecclesiae Romanae quae hujusmodi actus punit per censuras, ut patet en clementinis citatis in argumento primo. Secundo quia de fide est quod Ecclesia potest punire actus vitiosos per aliquas censuras; sed actus exterior habet quod sit vitiosus ab interiori a quo oritur: ergo Ecclesia potest punire actus vitiosos internos secundum quod vitiant exteriores. Unde contrarium hujus conclusionis videtur nobis error in fide. Secanda conclusio: Ecclesia non accepit potestatem jurisdictionis ad puniendum per censuras actus pure internos qui nullum habent or­ dinem ad exteriores. Probatur. Quia actus pure interni intrinsece et per se sunt exempti ab omni cognitione humana, immo et angelica. Sed ad puniendum hujusmodi actus requiritur per se notitia ipsorum, saltim in potentia. Ergo nullus judex potest habere jurisdictionem puniendi illos, nisi qui potest illos cognoscere, qui est solus Deus vel Christus 814 DOMINICUS BANEZ inquantum homo, quia etiam ut sic habet cognitionem cogitationum cor­ dis, quoniam constitutus est judex vivorum et mortuorum. Et confir­ matur ex illo I Cor. 4 (v. 5) : Nolite ante tempus judicare quoadusque veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Ergo circa cogitationes cordium nemo alius habet ju­ risdictionem. Haec conclusio non intelligitur in foro conscientiae, ubi poenitens tenetur manifestare peccata cordis, et sacerdos habet juris­ dictionem ad interrogandum peccata illa ; sed dicimus quod per censuras ecclesiasticas, quae non pertinent ad forum sacramentale conscientiae, nemo habet potestatem ad puniendum peccata pure interna. Tertia conclusio: Peccator per accidens occultus incurrit censuras latas in communi contra committentes tale peccatum. V. gr., percussor clerici, quantumlibet occultus, incurrit excommunicationem canonis; haereticus etiam qui loco occultissimo protulit suam haeresim verbo aut scripto vel aliquo signo sufficiente ut intelligeretur a teste aliquo, si aderit, incurrit excommunicationem contra haereticos. Probatur con­ clusio. Ecclesia habet potestatem puniendi actus exteriores, eum per se sunt manifesti, licet per accidens occulti. Sed lata est excommunicatio in communi contra, haereticos ipso facto incurrenda. Ergo simul atque fit haeresis exterior, incurritur excommunicatio. Item probatur primo, secundo et tertio argumentis factis supra pro parte affirmativa. Quarta conclusio: Peccator per accidens occultus non punitur per censuras latas contra ipsum nominatim. Probatur ex ca. Erubescant, d. 32 ubi dicitur: “secretorum autem et cognitor Deus et judex est”. Loquitur autem de secretis quae non probantur in judicio. Et cap. Tua nos, de simonia, “nobis datum est de manifestis tantum judicare”. Vide cap. Si omnia in 6, q. 1. Probatur secundo. Judex non potest obligare per censuras aliquem ut revelet suum peccatum hominibus occultum, licet fuerit exterius commissum : ergo per sententiam non poterit ipsum punire. Tertio probatur, quoniam praeceptum praelati, quantumlibet expressum non obligat, nisi notificetur subdito : ergo proportionabiliter peccatum subditi, quantumlibet actu exteriori expressum non subjacet sententia-e praelati, nisi fuerit sibi notum. Denique probatur conclusio usu communi Ecclesiae. Quoniam nullus censetur unquam incurrere in poenam per judicis sententiam latam contra seipsum propter hujusmo­ di peccatum quod non probatur et quod nullo modo innotescit, immo judex censetur injuriam facere si aliquem nominatim condemnare inten­ dat contra quem nihil probatum est. Confirmatur, quia talis sententia est contra jus naturae: ergo est nulla. Patet consequentia, quia gratia non destruit sed perficit naturam. Antecedens probatur, quia ratio naturalis dictat, et ita semper in omni republica observatum est, quod nullus condemnetur antequam audiatur. QUAEST. Ill, ART. 2 815 4. — Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum quod illae censurae non ligant homines propter unum actum interiorem, sed semper praesupponitur ordo ad exteriorem vel ad omissionem actus exte­ rioris, sicut excommunicatio lata contra inquisitores qui odio vel amore omittunt procedere ut tenentur. Quod autem in concilio Toletano di­ citur, si quis dixerit vel crediderit etc., non ita intelligitur ut censura feratur contra purum actum interiorem, sicut cum dicit, si quis dixerit quod in corde tenet, et similiter si crediderit ita ut explicet aliquo actu exteriori licet non per verba. Et hic modus loquendi habetur in jure. In cap. Cum locum, de sponsalibus., dicitur “solo consensu contrahitur ma­ trimonium”, tamen constat quod requiritur consensus explicatio. Ad secundum respondetur quod Ecclesia non intendit punire haere­ ticum cujus haeresis est per se occulta et non per accidens, quia tale peccatum solo divino judicio reservatur. Ad tertium negatur consequentia, quia praecipere actus interiores cedit in favorem fidelium dirigendo illos in vitam aeternam, sed punire per censuras potius est aliquid odiosum. Quare coarctandum est, et non est eadem ratio. Sed nota quod de facto invenitur lex humana praeci­ piens actum interiorem pure sine aliquo ordine ad exteriorem. Ad quartum negatur consequentia, quia reservare casum non est’ exercere immediate potestatem jurisdictionis circa ipsum reum, sed est non concedere jurisdictionem sacerdoti inferiori ut possit poenitentem absolvere. Ad confirmationem negatur consequentia, quia in sacramento poenitentiae habet se sacerdos loco Dei quantum ad peccata interna pu­ nienda et agnoscenda et absolvenda ad quod ordinatur ipsum sacra­ mentum per se. Ad quintum negatur consequentia quia, cum praelatus dispensat in voto, jam sibi innotescit per subditi relationem. Sed contra praelatus religionis potest. Ergo papa multo magis potest irritare vota interna religiosorum sine aliqua notitia ipsorum: ergo solutio nulla. Respon­ detur quod illa irritatio non fit ex potestate jurisdictionis circa ipsum actum internum immediate, sed ex potestate quae oritur circa subditum, quatenus ipse se tradidit speciali voto religionis et obedientiae. Unde talis irritatio immediate nascitur ex potestate praelati speciali circa subditum quem praelatus vult omnino esse liberum a qualibet alia obligatione, ut totus occupetur ad praelati placitum secundum suas con­ stitutiones. Ad sextum dicemus in art. sequenti. 816 DOMINICUS BANEZ ARTICULUS TERTIUS Utrum quando actus exterior est effectus interioris peccati, non tamen repraesentans in seipso malitiam interioris, possit puniri per censuras Pro parte negativa arguitur. Primo Ecclesia non potest punire actus pure internos, ut diximus art. praecenti. Sed in casu tituli quaestionis nullo modo explicatur actus internus in exteriori quantum ad suam malitiam. Ergo non potest puniri per censuras. Confirmatur, quia talis actus interior est per se occultus, quantumlibet efficiat actum illum exteriorem: ergo non potest subjacere censuris. Probatur antecedens quoniam, licet adsint mille testes, non poterunt ex actu exteriore judicare interiorem, ut si quis mente simoniaca resignet beneficium intendens jecipere pretium pro resignatione, nulla tamen conventione facta expres­ sa vel interpretativa. Secundo ex cap. Venerabilibus finali de sententia excommunicationis in 6, et ex cap. finali de simonia, ubi dicitur quod simoniacus mentalis “per solam poenitentiam satisfaciat suo creatori”. In hac quaestione est opinio Almain lib. De auctoritate Ecclesiae, cap. 3, et aliorum Parisiensium, quam tenet Navarro in Manuali super cap. finali de simonia n. 20, scilicet quod Ecclesia non potest punire hu­ jusmodi actus. Sed respondetur et sic conclusio: Ecclesia potest punire hujusmodi actus ecclesiasticis censuris. Probatur. Quia illi actus exteriores sunt peccata externa : ergo potest Ecclesia illa punire. Probatur antecedens, quoniam non sunt peccata interna. Consequentia probatur, quia Eccle­ sia habet potestatem jurisdictionis super actus exteriores, licet fiant in occulto. Secundo probatur. Ecclesia potest praecipere ut ministri cum devotione horas recitent, immo praecepit jam: ergo potest excommuni­ care vel suspendere ministrum qui ex industria mente vagatur cum recitat, licet exterius non appareat mentis distractio. Antecedens patet ex cap. Dolentes, de celebratione missarum. Consequentia probatur, quia eadem potestas jurisdictionis est circa exteriorem actum ad praecipien­ dum ut taliter fiat et ad puniendum per censuras si aliter fiat. Confir­ matur: quia Ecclesia posset excommunicare ministrum qui formam sacramenti proferret sine intentione faciendi quod facit Ecclesia et for­ ma significat, licet exterius non appareat mens sacrilega sacerdotis. Probatur tertio, quia in Clementina prima de statu monachorum, de facto excommunicantur monachi qui adeunt curiam cum animo nocendi QUAEST. Ill, ART. 4 817 praelatis; tamen animus ille non apparet in itinere, alias religioso et facto cum licentia praelati. Ad argumenta. Ad primum concedo majorem, et distinguo minorem, quoniam tripliciter actus internus potest explicari in exteriori : uno modo sicut in objecto, sicut explicatur concupiscentia in fornicatione ex­ teriori ; alio modo explicatur ut in signo naturali vel ad placitum; tertio modo ut in effectu exteriore imperato ab actu interiori tamquam medio ad finem intentum. Et hoc tertio modo nego minorem; sufficit enim quomodolibet explicetur actus interior, ut puniri possit per censuram. Et per hoc patet ad confirmationem. Ad secundum respondetur quod illud caput non probat talem simoniacum non posse puniri censuris, sed probat quod de facto non pu­ niatur. ARTICULUS QUARTUS Utrum in casu ari. praecedentis Ecclesia de facto puniat suis censuris peccatorem Pro parte affirmativa arguitur. Primo, quoniam simoniacus mentalis qui revera resignat beneficium cum intentione recipiendi, licet illam intentionem non explicet facto expresso vel interpretative, tenetur nihil­ ominus restituere pretium. Sed haec poena est ecclesiastica. Ergo. Con­ firmatur: quoniam, si quis mente simoniaca acceptet beneficium cum intentione dandi pretium quod putat collatorem sperare et tamen falli­ tur, tunc nihilominus videtur quod incurrat censuras contra simoniacos, praesertim quantum ad hoc quod tenetur resignare beneficium. Ergo pars affirmativa est vera. Secundo, ille simulator committit actum peccati perfectum et consum­ matum in illo genere vitii contra quod lata est censura: ergo incurrit illam. Respondetur, et sit conclusio: Quando nulla significatio expressa vel interpretativa in actu exteriori, non incurritur censura ecclesiastica quae lata est simpliciter contra tale vitium. Ut simoniacus mentalis etiam accepto vel resignato beneficio dato vel accepto pretio sine aliquo pacto expresso vel interpretative, non incurrit censuras latas in jure contra simoniacos. Probatur primo. Secundum regulam juris, favores sunt am­ pliandi, odia vero restringenda : ergo censurae quae simpliciter feruntur contra aliquod vitium, sunt intelligendae ferri contra vitium quod exte­ rius apparet, circa vitium secundum se. Confirmatur. Quoniam simonia­ cus qui animo vendendi beneficium facit pactum expressum de vendi­ tione cum emptore, immo vero et recipit pretium, nondum tamen in­ 818 DOMINICUS ΒΛΝΕΖ currit censuras donet tradat beneficium, quae est certissima et communis opinio. Cujus ratio est quia non est consummatus tunc actus simoniae.. Ergo eadem est ratio in casu proposito in conclusione, ubi nulla est ven­ ditio vera aut emptio, cum nullus sit contractus ex utraque parte con­ summatus. Probatur secundo. Si quis mittat sagittam in clericum intendens occidere illum, et revera non percussit illum, non incurrit censuras canonis Si quis suadente diabolo, quia actus exterior non fuit consummatus. Ergo eadem est ratio in proposito. Denique probatur, quia non decet ut Ecclesia utatur semper sua potentia cum tanto rigore, nisi quando ipsa expresserit suam intentionem, v. gr. in Clementina supradicta de statu monachorum excommunicat monachos accedentes ad curiam animo nocendi praelatis, quia tunc incurrit monacus censuram, licet non noceat praelato. Ad primum in contrarium transeat antecedens, et negatur consequen­ tia, quia illa poena non est censura, sed mere pecuniaria, et fortassis lege humana impeditur dominium pretii recepti, ut alii volunt satis , probabile. Ad confirmationem respondetur quod talis non tenetur resi­ gnare beneficium. Secundo respondetur quod talis in illo casu non te­ netur beneficium resignare, quia per legem impeditur translatio dominii illius beneficii. Ad secundum respondetur quod ille actus est perfectus et consumma­ tus, quoniam per talem actum assequitur finem intentum. Tamen me­ dium hujus actus non habet perfectam rationem, cum exterius non habeat perfectam effigiem interioris actus mali. ARTICULUS QUINTUS Utrum vieeversa quando aliquis habet actum exteriorem habentem effigiem et imaginem actus subjecti excommunicationi, sed interius non habet talem actum, excommunicationem incurrat 1. — V. gr., profert aliquis exterius haeresim, non tamen habet eam interius. Item exterius offert thus idolis, sed non mente consentit : utrum isti actus sint excommunicationi subjecti. Videtur pars affirmativa vera. Primo ex usu Ecclesiae, quae hu­ jusmodi simulatores punit eisdem poenis. Item quoniam, si isti conver­ tantur et poeniteant, absolvuntur ab Ecclesia: ergo signum est clarum quod isti actus sunt excommunicationi subjecti. Secundo. Concilium Toletanum primum in assertione fidei ponit excommunicationem in hac forma: Si quis dixerit vel crediderit etc. Ergo dicere exterius subjicitur excommunicationi. QUAEST. Ill, ART. 5 819 Tertio, si quis haeresim quam habet in mente proferat exterius verbo vel signo,, statim incurrit excommunicationem: ergo si aliquis proferat haeresim, praecipue coram testibus, incurrit excommunicationem, licet mente id non teneat. Quarto excommunicationes positae ab Ecclesia contra aliquos actus in particulari statim incurruntur, si quis committat actum externum: ergo idem erit omnino de censura contra haereticos. Ultimo excommunicatio quae lata est contra, haereticos incurritur ab illo qui aliquo signo exteriori favet haereticis. Sed qui exterius profert haeresim favet signo externo haeresim. Ergo incurrit excommunicatio­ nem. Confirmatur, quia Marcellinus papa anathematizatur in concilio Romano eo quod exterius obtulit incensum idolo: ergo actus exterior sufficit ad incurrendum excommunicationem. 2. — Propter haec argumenta Cajetanus 2. 2, q. 12, a. 1 ad 2 et q. 94, a. 1 ad 1 tenet quod ille qui committit actum externum peccati contra quod est lata sententia excommunicationis, statim incurrit in excommunicationem. Et idem dicit de illo qui exterius tantum profert haeresim. Eamdem sententiam tenent nonnulli thomistae. Contrarium tamen tenet divus Antoninus 2 p., tit. 12, cap. 5, § 1 ; Silvester verbo Apostasia, q. 1, et Summa Tabiena, verbo Apostasia et verbo Haereticus;· Navarro in Manuali cap. 11, n. 25 et cap. 27. n. 56. Sed in expositionem sit prima conclusio: Quando censura lata est contra aliquod peccatum, et aliquis non committit illud peccatum nisi exterius tantum, talis non incurrit censuram excommunicationis. V. gr., profert aliquis exterius haeresim, non tamen tenet eam in mente: iste talis non incurrit excommunicationem latam contra haereticos. Item aliquis exterius offert sacrificium idolo, mente tamen detestatur idolum r hic non incurrit excommunicationem latam contra idoflo] latras. Item aliquis facit contractum emptionis et venditionis de aliquo beneficio, exterius tamen et non interius : iste talis non incurrit excommunicatio­ nem latam contra simoniacos peccatores. Et tandem si quis metu mortis dicat esse licitum dicere mendacium ad servandam vitam hominis, in mente tamen non habet hunc errorem, iste non incurrit excommunicatio­ nem latam contra haereticos. Haec conclusio probatur primo ad hominem contra Cajetanum. Quo­ niam ipse Cajetanus in Summa, verbo Excommunicatio, cap. 1 ubi, loquens de excommunicatione in particulari, dicit quod excommunicatio quae lata est in jure contra, fautores, defensores, receptores haereticorum non incurritur nisi talis actus fiant animo defendendi haeresim. Et in q. 2 de simonia idem Cajetanus dicit quod ille qui in actu externo exercet simoniam, non tamen habet animum recipiendi pretium, ille talis non incurrit excommunicationem latam contra simoniacos. Sed qui exterius 820 DOMINICUS BANEZ tantum profert haeresim non est magis haereticus quam ille simoniacus vel fautor haeresis. Ergo non incurrit excommunicationem latam contra haereticos. Patet consequentia, quoniam illi non incurrunt excommuni­ cationem latam contra simoniacos vel fautores haeresis, immo haereti­ cus in actu externo tantum, minus incurrit excommunicationem. Ratio est clara, quoniam haeresis perficitur in actu interiori ; simonia vero et haereticorum defensio dicit ordinem ad actum externum. Secundo pro­ batur conclusio omnibus rationibus quibus est probata conclusio arti­ culi praecedentis, quoniam odia sunt restringenda, favores vero amplian­ di. Tertio verba in jure debent accipi formaliter et proprie loquendo. Sed qui exterius tantum profert haeresim non est haereticus formaliter et proprie loquendo. Ergo non incurret excommunicationem latam contra haereticos. Ultimo istae censurae principalius latae sunt contra crimina. Sed ille qui exterius tantum habet crimen non habet formaliter et pro­ prie loquendo illud crimen. Ergo non incurrit censuram latam contra tale peccatum et crimen, nisi censura lata sit contra simulationem talis criminis. Secunda conclusio: Si aliquis committat peccatum in actu externo et interno, simulet tamen aliud vitium quod non est intrinsecum illi pec­ cato, ille talis incurrit excommunicationem latam contra tale peccatum. V. gr., aliquis actu externo et ex affectu offert sacrificium idolo, sciens illud esse daemonem ; ex aliquo tamen affectu adorat illud, simulat tamen errorem contra fidem quod in illo idolo sit divinitas : iste talis incurrit poenas latas contra ido[lo] latras, quia est vere ido[lo] latra, et simulat se esse haereticum: ergo incurrit poenas contra haereticos. Antecedens probatur, quia error aliquid accidentarium est ido[lo]latria. Et hujus­ modi censuras incurrunt lamiae, id est las brujas, colentes daemonem scientes esse daemonem, sed ex affectu quodam illum venerantur. De quibus censuris habetur in Directorio inquisitorum, p. 2, q. 43 ex Joanne vigesimosecundo, quod colentes daemonem puniantur omnibus poenis haereticorum, praeter confiscationem bonorum. Sed pro majori explicatione nota esse quosdam actus exteriores quos, si homo voluntarie exercet, non potest non verificari quod non habeat intentionem exercendi talem speciem actus. V. gr., aliquis jurat actu exteriori promittens vel asserens aliquid: illud erit perjurium, si ree non se habet ita sicut dicit, neque excusabitur asserens quod non habet intentionem jurandi. Ratio hujus est quia ille revera jurat qui actu exte­ riori adducit Deum in testem ad confirmationem alicujus rei, sicut re­ vera est homicida qui actu exteriori voluntarie occidit hominem : neque potest dicere se non habere intentionem occidendi. Sunt autem alii actus exteriores qui, licet voluntarie exerceantur, non tamen eo ipso sunt pro­ prie in specie quam repraesentant. V. gr., si quis voveat voce exteriori QUAEST. Ill, ABT. 5 821 castitatem, sed interius non habet intentionem promittendi quidquam Deo, talis non vovet. Ratio hujus est quia ejusmodi actus perficiuntur in sua specie in actu interiori coram Deo. Et hujusmodi est actus fidei et vitium haeresis. Non tamen punitur haeresis nisi procedat in actum exteriorem secundum se cognoscibilem humano judicio. 3. — Ad argumenta respondetur. Ad primum, quod Ecclesia in suo tribunali procedit secundum allegata et probata. Quare judicat de simu­ latoribus qui probantur faetores atque si revera essent factores. Et nihilominus, si probabiliter aliquando praesumit Ecclesia fuisse simula­ tores vitii, non utitur tanto rigore contra illos. Ad secundum respondetur quod quia Ecclesia judicat de exterioribus, judicat eum qui affirmat haeresim atque si revera esset haereticus. Ita­ que non intendit excommunicare solum propter dictum, sed ex dicto praesumit haereticum esse. Quod autem diximus quod habetur ibi vel crediderit, jam diximus in art. 2 non esse accipiendum ut distinguitur contra communem exteriorem significationem, sed ut distinguitur contra dictum voce expressum. Ad tertium negatur consequentia, quia proferens haeresim quam non habet in mente non est haereticus. Sed nota circa antecedens argu­ menti quod haereticus mentalis qui ex ipsa haeresi excitatur ad ali­ quem motum exteriorem, vel ad aliquam vocem aut signum, si tamen per hujusmodi effectus nullo modo colligi potest humanitus id quod ille mente tenet de haeresi, non incurrit censuras haereticorum. Ad quartum respondetur quod quando ille qui exercet actum exte­ riorem, non habet interiorem qui est necessarius et sufficit ad speciem illius actus, non potest verificari quod est haereticus, ac per consequens non incurrit censuras haereticorum. Ad ultimum concedo antecedens, et negatur consequentia. Ratio est quia est expressa excommunicatio contra fautores haereticorum, licet non sint haeretici. Ad confirmationem respondetur quod Marcellinus papa damnatus est propter actum exteriorem ido[lo]latriae propter praesumptionem, vel quod magis est credibile propter scandalum impiissimum. Sed quomodo damnatus. fuerit et anathematizatus in concilio Romano trecentorum episcoporum et triginta presbyterorum, cum ejus peccatum non fuerit haeresis, sed ido[lo]latria, non est praesentis loci definire. Sed pro nunc dico quod ipse Marcellinus in medio concilii cla­ mans dixit: “Peccavi coram vobis, et non possum esse in ordine sacerdo­ tum, quoniam avarus me corrupit auro”. Et tunc subscripserunt patres concilii in ejus damnationem dicentes, quia ore suo damnatus est. “Nemo enim unquam damnavit pontificem... Tu eris judex, ex te condemnabe­ ris in nostra praesentia, ut enim judex, tu reus”. Vide de hae re in 21 « 822 DOMINICUS BANEZ Summa conciliorum inter decreta Marcellini, qui tamen postea fuit martyr (1). Jam vero consequenter videbantur hic disputandi alii duo articuli, scilicet utrum propter peccatum praeteritum possit fieri censura, et utrum per ignorantiam juris vel facti excusetur aliquis a censura. Sed haec difficultates dissolventur commodius in materia de excommunica­ tione infra. (1) B. Carranza Mirandensis, Summa conciliorum et pontificum, ed. Salmantlcae 1551, p. 38-39. QUAESTIO QUARTA De causa efficiente censurae ARTICULUS PRIMUS Utrum laicus vel femina possit ferre censuras et quis possit ferre Pro parte affirmativa arguitur primo : potestas jurisdictionis non supponit potestatem ordinis : ergo laico potest communicari et feminae. Secundo, nullo jure prohibetur quod saltim ex commissione praelati femina et laicus possint ferre censuras : ergo id licitum est. Pro decisione sit prima conclusio: Femina non solum jure positivo? sed etiam divino est incapax jurisdictionis ad ferendas censuras. Haec probata est in Addition, ad 3 p., q. 19 in art. 3. Secunda conclusio: Laicus qui non habet primam tonsuram, licet sit religiosus, prohibetur jure positivo consuras ferre etiam ex commis­ sione. Haec probatur, quia definita est in tertia synodo Romana et ab Innooentio tertio in cap. Ecclesia sanctae Mariae, de constitutionibus, et cap. Decernimus, de judiciis. Vide etiam d. 89 et 96, et 16, q. 7 et conci­ lium Chalcedonense, act. 11, cap. 26, in quibus locis expresse cavetur ne laici negotia ecclesiastica tractent. Vide etiam concilium Hispalense secundum, et habetur 16, q. 7, ca. In nona, ubi dicitur indecorum esse vicarium episcopi esse laicum. Immo etiamsi sit acolythus, si tamen est conjugatus, non potest eodem jure positivo talem potestatem recipere, ut habetur in cap. Sane, secundo de clericis conjugatis. Item in cap. unico. § In ceteris, de clericis conjugatis in 6. Ex dictis sequitur inde­ cens esse ut vicarii episcoporum non sint initiati sacris, eo quod facile poterunt uxorem ducere qui paulo ante ecclesiastico tribunali praesi­ debant. Tertia conclusio: Episcopi jure divino habent ordinariam potesta­ tem promulgandi censuras contra eos quorum sunt praelati. Probatur. Quoniam Mat. 18 omnibus Apostolis dictum est, quaecumque ligaveritis 824 DOMINICUS BANEZ super terram etc. Sed episcopi sunt successores Apostolorum. Ergo. Confirmatur. Quoniam episcopi jure divino habent potestatem jurisdi­ ctionis contra eos quorum sunt episcopi deputati. Sed ad hanc pertinet ferre censuras. Ergo jure divino habent illam. Denique probatur quia episcopi, ut dicemus in materia de indulgentiis, jure divino possunt indulgentias concedere: ergo et censuras ferre. Quarta conclusio: Ex commissione papae possunt laici ferre censu­ ras, non vero ex commissione alterius praelati. Probatur prima pars. Quia laicus non est inhabilis jure divino., sed positivo ad ferendas censuras. Sed papa potest dispensare in omni jure positivo. Ergo. Item ex commissione pontificis, ut postea dicemus, potest laicus concedere in­ dulgentias : ergo et ferre censuras. Tertio, papa potest committere omnem actum jurisdictionis excepto uno, scilicet definire infallibiliter res fidei: ergo potest committere ferre censuras. Secunda pars probatur, quia episcopi non possunt dispensare in jure communi. Ex dictis infer­ tur quod ex commissione possunt laici absolvere a censuris. ARTICULUS SECUNDUS Utrum praedicta potestas sit in pontifice et reliquis praelatis ministerialiter tantum, an vero utrum ut in causa principali et auctoritativa Arguitur primo quod sit tantum ministerialiter. Quoniam I Cor. 4 et ad Col. 1, ad Titum 1 Paulus ait de s.e et de aliis quod sint existi­ mandi ut ministri et dispensatores mysteriorum Christi : ergo. Secundo quoniam, ut dictum est Apostolis, quaecumque ligaveritis, ita dictum est, quaecumque solveritis. Sed papa indulgentias concedit tantum ut minister et dispensator thesauri Ecclesiae, ut infra dicemus. Ergo eodem modo fert censuras. Denique arguitur quia alias sequeretur quod possint praelati pro suo placito censuras fere. Respondetur: multo probabilius est quod potestas ferendi censuras est auctoritative ut in causa principali in papa et aliis praelatis, quam quod sit tantum ministerialiter. Probatur. Quoniam Petro et reliquis Apostolis data est potestas gubernandi Ecclesiam omni modo decenti et possibili. Sed modus possibilis et decens est ut praelati in foro exteriori •gubernent auctoritative. Ergo. Probatur antecedens, quoniam respublica civilis et temporalis habet potestatem auctoritative ad ferendas leges et ad puniendum delinquentes : ergo et ecclesiastica respublica habet simi­ lem potestatem, eum non sit minus perfecta quam civilis et temporalis. QUAEST. IV, ART. 2 825 Probatur secundo, quia ratio perfecti principis in hoc consistit, quod possit subditis leges dare quibus ipse non sit subjectus quoad vim eoercitivam. Sed papa et praelati ecclesiastici possunt ejusmodi leges et censuras ferre. Ergo sunt perfecti principes. Ad primum argumentum respondent aliqui explicantes illa testimo­ nia de dispensatione sacramentorum et in foro conscientiae, quia sicut Apostoli et successores non efficiunt effectum sacramentorum secundum propriam formam et virtutem, sed applicant merita passionis Christi per suam intentionem mediantibus sacramentis, ita non sunt causae principales, sed tantum ministeriales. Nihilominus legitime explicabun­ tur illa testimonia de omni officio apostolico. Et licet in aliquo officio se habeant praelati ut causa principalis quae operatur secundum pro­ priam formam, ut in praedicatione evangelii exhortando populum ad fidem et virtutem, tamen quia ad recte exercendum hoc officium tenentur sequi praelati judicium et exemplar causae principalis, quae est Chri­ stus. a quo omnia pendent, ideo gloriantur humiliter se esse ministros et dispensatores Christi. Et hoc modo Paulus Rom. 13 humanos guber­ natores saeculares vocat ministros Dei dicens : Dei enim minister est ad vindictam etc. Ad secundum respondetur quod potestas ligandi et solvendi non se habet uniformiter in omnibus, sed proportionabiliter juxta subjectam materiam. Et ideo quandoque se habet illa potestas ut forma constituens causam principalem, aliquando vero ut ratio instrumentalis, ut in sacra­ mentis ministrandis et indulgentiis concedendis, quae respiciunt solu­ tionem poenae in foro conscientiae. Ad ultimum negatur sequela, quia non consistit ratio causae princi­ palis in eo quod quomodolibet possit suum effectum producere, sed in eo quod agit secundum propriam formam, cui proportionatur et assimilatur effectus. Et talis est potestas ecclesiastica ad puniendum per censuras, sicut potestas civilis ad puniendum in foro civili. Hactenus de censuris in communi. DE CENSURIS IN PARTICULARI Deinceps est agendum de singulis censurae speciebus. Notissima vero et acerbissima censura est excommunicatio. De qua Durandus in 4, d. 18, q. 3, 4 et 5 ; sanctus Thomas q. 2 et in Additionibus ad 3 p., q. 21; Hadrianus in 4 in materia de clavibus, Soto d. 22. Vide Eckium contra Lutherum in Enchiridione locorum communium, loco 21, et Roffensem Contra Lutherum art. 23 et 24 ; Lindanum lib. 4 Panopliae euangelicae. Sunt etiam tituli plurimi in jure canonico de sententia excommunica­ tionis; [item apud Gratianum] 11, q. 3 et per totam causam 24. Summistae in verbo Excommunicatio; Antoninus 3 p., tit. 24, 25 ; Covarru­ bias super cap. Alma mater, de sententia excommunicationis in 6. Et ante omnia adverte quod tripliciter solet haec censura nominari. Primo latino vocabulo excommunicatio, quod est nomen verbale, a verbo excommunico, significante extra communionem colloco. Et in hac signi­ ficatione satis latinum nomen est. Sed quia in republica Christi est du­ plex societas et communio, altera politica consistens in humano con­ victu, altera spiritualis et supernaturalis quae consistit in illis bonis quae ad vitam aeternam dirigunt fideles, ut communis oratio, communia sacramenta et sacrificia, et haec communicatio est propria reipublicae Christianae, hinc ergo nomen excommunicatio apud auctores ecclesiasticos principaliter significat separationem a societate quae propria est reipu­ blicae Christianae. Est aliud nomen quo haec censura significatur, scilicet anathema, quod multi existimant esse nomen hebraicum, quia divus Hieronymus -ad Galatas 1 ait anathema esse verbum proprium judaeorum, et po­ situm in Josue 6 et Numer. 21. Sed isti falluntur valde, quia verbum hebraicum quod habetur in illis locis, scilicet here-m vel horma *, nullam • Ottob. lat. 998, hermen vel harmam. DE CENSURIS IN PARTICULARI 827 habet communicationem eum voce anathema. Neque Hieronymus, peri­ tus in lingua hebraica, voluit significare vocem ipsam materialiter esse hebraicam, sed rem significatam per vocem dixit esse propriam, id est frequentissimam apud hebraeos. Itaque vocabulum anathema graecum est. Quod dupliciter explicat [Arias] Montanus in Dictionario graeco. Uno modo ut proferatur anathema et sic significat sacros homines quo­ rum capita diis inferis sunt dicata. Alio modo ut proferatur anathema, et ita significat donaria diis dicata in templo ut statuae. Verbum vero anathematizo significat devoveo et detestor, in bonam et in malam partem. Et in utraque significatione invenitur in sacris litteris; v. gr. Num. 21 (v. 3) : Vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema, quod in bonam partem potest accipi, sicut et Jesue 6 (v. 17) : Sit civitas haec et omnia quae in ea sunt anathema Domino, quia omnia illa erant destruenda in honorem Domini. In malam vero partem sumitur Mare. 14 (v. 71), ubi dicitur de Petro quod coepit anathematizare se, id est se maledicere, si Christum cognovisset; et ad Gal. 1 et Rom. 9 est usus hujus vocis in malam partem. Sed tertio modo explicatur haec censura ab Urbano primo et Silverio primo in suis decretis, scilicet anathema maranatha, per quam vocem si­ gnificant vehementissimam maledictionem contra haereticos. Quam de­ sumpserunt ex Paulo I Cor. 16 (v. 22) : Si quis non amat Dominum Jesum, sit anathema, Maram Atha. Qui locus habet difficilem intellectum. Hieronymus in epistola ad Marcellam et in libro De nominibus hebraicis ait esse vocem siriam magis quam hebraeam et significare Dominus venit; et sensus illius loci Pauli est : vanum est adversum Christum contendere, quoniam constat jam venisse Dominum. Augustinus epistola 178 et Am­ brosius et omnes alii interpretes illius loci conveniunt cum Hieronymo in eo quod illa vox significat Dominus venit, licet sanctus Thomas et Glossa interlinearis super illum locum intelligant de secundo adventu, id est Do­ minus veniet. Et Chrysostomus et graeci interpretes omnes dicunt adjun­ ctum esse maranatha ut Paulus confirmaret fidem incarnationis, vel ut confunderet eos qui Christum non amant, cum ipse in suo primo adventu tot tantaque pro illis toleraverit. Sed sanctus Paulus ubi supra ait, Si quis non amat Christum, id est fidem Christi, vel si quis moritur sine amore Christi, sit anathema in adventu Domini in die judicii. Aliqui vero ex modernis putant sensum esse, sit anathema maranatha, id est ita sit separatus a consortio fidelium, ut nulla verba illi fiant nisi ista, maranatha, id est Dominus venit. Et fortasse apud Hispanos inde venit ut judaeos vocemus marranos, quoniam erat consuetudo ut judaei conversi a judaismo alios judaeos perdurantes in sua perfidia sic salu­ tarent, maranatha, id est Dominus venit. Sed Burgensis episcopus in Additione Glossae ordinariae super illud Pauli dicit vocem illam esse 828 DOMINICUS BANEZ corruptam apud graecos et latinos, et dicit apud hebraeos proferri macharam samatha. Et ait ille quod erat triplex censura judicialis apud judaeos contra rebelles. Prima erat separatio a synagoga ; secunda erat confiscatio bonorum, et haec vocabatur herem sive macJvaram; tertia erat maledictio quaedam solemnis tubis canentibus, sicut modo fit excommu­ nicatio pulsatis cymbalis, et haec vocabatur zamata, id est mortificatio irrep-arabilis in humana politica. Paulus ergo fecit allusionem ad legem veterem. Et quia Burgensis judaeus fuit in lege veteri eruditus, et po­ stea ultro conversus, fuit valde catholicus, adhiberi poterat illi fides, nisi ejus sententia esset contraria omnibus sanctis doctoribus. Et haec de nomine excommunicationis et anathema. QUAESTIO PRIMA De excommunicatione secundum se ARTICULUS PRIMOS Utrum excommunicatio ut est privatio bonorum spiritualium sit in Ecclesia Christi 1. — Pro parte negativa arguitur. Primo, quoniam in scriptura sacra solum conceditur facultas puniendi fideles per privationem communio­ nis politicae, ut I Cor 5 (v. 11) : Cum ejusmodi neque cibus sumere, et II ad Thes. 3 (v. 6) : Ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et II canonica Joan. (v. 10) : Neque ave ei dixeritis. Ergo in Ecclesia non est potestas ad privandum fideles aliis bonis. Secundo ex divo Chrysostomo sermone de anathemate, dicente Apo­ stolos fuisse diligentes in redarguendis haeresibus, nulli autem haere­ ticorum anathematis poenam adhibuisse. Porro Paulus duobus tantum locis ait hanc vocem anathematis, “quasi coactum attulisse, nulli ta­ men determinatae personae eam intendit” (1). Dogmata quidem impia anathematizare oportet, omnibus vero parcendum est. Et utitur Chrysostomus hac ratione: aut is qui anathematizatur vivit, aut vita functus est. Si primum, impie agis dum illum qui a, malo in bonum poterat se vertere, in malum crudeliter insequeris. Si vero mortuus est, jam sub jure humano non existit : ergo excommunicari non potest. Tertio arguitur ex cap. Cum medicinalis, de sententia excommunica­ tionis in 6, ubi excommunicatio dicitur medicinalis, non mortalis, disciplinans, non eradicans. Est ergo argumentum: medicina salutaris non privat hominem bono spirituali, sed potius confert ad salutem: ergo non est in Ecclesia excommunicatio privans bono spirituali. Confirma­ tur. Disciplina et medicina non est odio habenda; sed excommunicatio· (1) S. J. Chrysost. De non anathemazandis vivis vel dejunctis. MG 48, 948. 830 DOMINICUS BANEZ privans hominem bono spirituali potest odio haberi : ergo illa non est medicina aut disciplina., et per consequens non est in Ecclesia. Quarto, communio ecclesiastica potissime consistit in unione cum Christo. Sed haec unio non potest per Ecclesiae potestatem auferri. Ergo in Ecclesia non est potestas excommunicandi. TJltvmo sic. Supra omnem excommunicatum, quantumlibet etiam haereticum, Ecclesia habet potestatem judicandi de illo: ergo ipse est pars Ecclesiae. Patet consequentia, quia de his qui foris sunt non perti­ net ad Ecclesiam judicare: ergo non est excommunicatio in Ecclesia privans omnino hominem consortio ecclesiastico. Possunt etiam afferri pro hae parte argumenta facta supra, quaest. prima de censuris, ad probandum non esse in Ecclesia potestatem ad ferendas censuras. 2. — Pro decisione nota olim fuisse haereticos albanenses negantes Ecclesiae potestatem excommunicandi. De qua re vide Gabrielem Prateo, lum in errore 7 albanensium. Hos secuti sunt pauperes de Lugduno et albigenses et Joannes Hus et Wielef, de qua re vide in concilio Constantiensi sess. 8 et 15. Et tandem Lutherus eos secutus est, ut patet in bulla Leonis decimi et apud Roffensem art. 23, 24 qui dicebant excom­ municationem esse tantum poenam externam, et amandam potius quam timendam. Inter catholicos Glossa in ea. Quodcumque 24 q. 1 ait excom­ municationem quoad Deum nihil operari neque habere aliquem effe­ ctum, sed quoad Ecclesiam tantum militantem. Erasmus item in suis Colloquiis ajebat excommunicationem esse territationem puerorum, non virorum fortium. Nota secundo communionem Christianam aliam esse externam, in qua •communicant fideles in bonis spiritualibus externis, ut in sacramentis et divinis officiis ; aliam esse internam, quae per se et principaliter consi­ stit in fide, spe et caritate, quibus fideles uniuntur cum suo capite Chri­ sto, et consequenter adinvicem sunt membra, sicut membra corporis uniuntur adinvicem virtute animae. Haec tamen communicatio membro­ rum cum Christo consequenter posita est in fructibus caritatis. Non quod fideles adinvicem communicent merita et praemia essentialia, sed quaedam accidentalia adinvicem participant, ut est fructus satisfactio­ nis, gaudium de alterius bono. Tertio nota, quod ejusmodi excommunicatio dupliciter fieri potest. Uno modo privata auctoritate, quando aliquis fidelis vult satisfacere pro aliquo ; alio modo publica auctoritate, ut quando papa applicat commu­ nia suffragia quae suae dispositioni commissa sunt. Quarto nota differentiam esse inter Christianos justos et peccatores, quod justi quidem ratione unionis cum Christo per gratiam apti sunt participare in omnibus bonis quae possunt spiritualiter communicari; QUAEST. I, AKT. 1 831 peccatores vero quorumdam bonorum sunt participes, scilicet orationum, impetrationum justorum, quibus juvantur ut protegantur a Deo et ut ad eum convertantur. Et de ejusmodi communicationibus intelligitur articulus fidei quo credimus sanctorum communionem : primo quidem et principaliter de justis qui sunt in Ecclesia per caritatem uniti, secunda­ rio vero intelligitur de universis fidelibus etiam peccatoribus qui dicun­ tur sancti, quia vocati sunt ad sanctitatem quam receperunt et professi sunt in baptismo. Et ita a Paulo saepe vocantur sancti omnes fideles etiam peccatores Rom. 1 (v. 7) : Omnibus qui Romae· sunt... vocatis sanctis. 3. — Sit ergo conclusio certa: Haereticum est negare Ecclesiae po­ testatem ad excommunicandum, id est privandum baptizatos quibusdam bonis spirihialibus quae propria sunt Christianae reipublicae, Hanc con­ clusionem probant argumenta facta supra q. 1 de censuris in communi, a. 1 et 2. Et quidem potissimum argumentum desumitur ex scriptura, quae opus habet adjuvari sanctorum expositione et eorum traditione et usu Ecclesiae. V. gr., testimonia quae solent adduci sunt haec : Mat. 18, quaecumque ligaveritis super terram etc. et I Cor. 5 (vv. 3-4) ubi Paulus excommunicat incestuosum hominem in illis verbis: Ego quidem absens ■corpore, praesens vero spiritu, jam judicavi ut praesens eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi. Item II ad Tim. 1 dicit tradidisse quosdam satanae, et II ad Thes. 3 (v. 6) : Denuntiamus vobis fratres in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Et infra (v. 14) : S'i quis non credit v.erbo no­ stro per epistolam, hunc notate et ne commisceamini cum illo, ut confun­ datur. Et ad Tit. 3 (vv. 10-11) : Haereticum hominem post primam et se­ cundam correctionem devita, sciens quod subversus est qui ejusmodi est et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. Item in secunda cano­ nica Joannis (vv. 10-11) : Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nollite recipere enim in domo, neque ave ei dixeritis. Qui enim dicit ei ave, communicat operibus illius malignis. Ecce ergo omnia haec testimonia, licet sint fundamentum ad asserendum potestatem excom­ municandi in Ecclesia, tamen quia partim non ita expresse loquuntur de excommunicatione secundum quod est privatio in bonis spiritualibus, partim vero, ut I Cor. 5 et II ad Tim. 1, loquuntur de sententia excom­ municationis lata in particulari contra aliquos, ideo opus habent expli­ cari sanctorum intelligentia et ecclesiastica traditione, ut efficaciter confirment propositam conclusionem; quoniam haeretici calumniantur haec testimonia dicentes esse intelligenda de quadam privatione humani et externi consortii. Nos autem contrarium ostendimus quantum pos­ sumus, esse intelligenda de spirituali et speciali privatione propria chri­ 832 DOMINICUS BANEZ stianae reipublicae, ut patet in dictis articulis q. 1 de censuris et ex testimoniis ibi citatis. Probatur secundo conclusio. Quoniam definita est in concilio Constantiensi, sess. 15 et 19 et ultima, in interrogatorio Martini quinti. Item in Tridentino sess. 25 in decreto de reformatione cap. 3 dicitur excommunicationis gladium nervus disciplinae ecclesiasticae et anathe­ matis mucro. Sanctorum vero testimonia et antiquorum doctorum vide in Soto, d. 22, q. 1, a. 1. Denique arguitur rationibus theologicis contra haereticos. Primo quoniam respublica Christiana est omnium perfectissima. Sed constat omnem civilem rempublicam habere potestatem puniendi cives rebelles privatione communicationis bonorum communium quae propria sunt ipsius reipublicae. Ergo et Christiana respublica debet habere potesta­ tem privandi delinquentes bonis communibus quae propria sunt ejusdem reipublicae, qualia sunt quaedam spiritualia bona. Probatur minor etiam ex Platone in dialogo nono de legibus circa finem dicente quod qui per­ cusserit patrem arceatur a sacris, et qui cum illo comederit vel locutus fuerit, non prius in templum eat aut e domo prodeat quam mundetur (1). Item Sophocles in tragoedia quae dicitur Tyrannus ait, ne quis regis homicidam ad familiare colloquium sacrave admittat (2). Et in lege veteri fuit etiam in usu quaedam excommunicatio ut colligitur ex Joan. 9 (v. 22) : Jam enim conspiraverant judaei, ut si quis Jesum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. Secunda ratio: quoniam Eccle­ sia communicat suis fidelibus quaedam bona spiritualia non solum ex­ terna ut sunt sacramenta, sed etiam interna qualia sunt suffragia et satisfactiones per indulgentias. Ergo poterit delinquentes rebelles pu­ nire ejusmodi bonis spiritualibus. Tertia ratio : Ecclesia potest separare delinquentes ab ecclesiastico corpore. Sed membrum separatum a cor­ pore non recipit influxum ab illo. Ergo excommunicatus non recipit influxum per Ecclesiae ministerium. 4. — Ad argumenta respondetur. Ad primum dicitur quod, quamvis expresse non definiatur in scriptura in quo consistat privatio excommu­ nicationis, tamen adjuncta apostolica traditione et usu ecclesiastico intelligimus talem privationem non solum esse in temporalibus, sed etiam in spiritualibus bonis; immo vero in eo quod dicit Apostolus, cum ejus­ modi nec cibum sumere, et Joannes, neque ave ei dixeritis, potest colligi excommunicationem esse privationem in quibusdam bonis majoribus. Fit enim argumentum quasi a minori ad majus, scilicet quia si nec ci­ bum temporalem capere cum excommunicato non licet, multo minus (1) (2) Plato, Leges, lib. 9. Didot 2, 440. Sophocles, Oedipus rex, 235-239. Didot. 74. QUAE3T. I, ART. 2 833 licebit communicare cum illo in aliis bonis majoribus. Ipse ergo exeommunicatus privatus est participatione illorum bonorum. Ad secundum aliqui negant illum titulum esse Chrysostomi, inter quos est Soto ubi supra, et Sixtus Senensis in Bibliotheca, annot. 267 super illud I Cor. 16 (v. 22), Si quis non amat Dominum Jesum, sit anathema Maranatha, ait Chrysostomum illa verba protulisse contra aliquos qui, cum non essent Ecclesiae pastores, tamen in odio et conten­ tione dogmata quaedam cum suis auctoribus anathemate notabant, et quasi in perpetuum et irrationabiliter anathematizabant viventes. Quod probat Sixtus ex contextu Chrysostomi. Sed quid senserit Chrysostomus circa potestatem excommunicandi Ecclesiae traditam, plane colligitur ex aliis scriptis ejus, ut patet in Commentario super primam ad Timo­ theum homilia 5, et super I ad Corinthios homil. 15, et super epistolam ad Hebraeos homil. 4, cujus testimonium refertur canone Nemo contem­ nat 11, q. 3, ubi aperte docet eos qui Ecclesiae non sunt obedientes esse excommunicandos. Ad tertium respondetur quod excommunicatio semper est medicinalis quantum est ex parte, licet sit aspera medicina et nimis rigida, tamen pro qualitate facinoris necessaria. Ad confirmationem respondetur excommunicationem quatenus praesupponit culpam in excommunicato, esse horrendam et execrandam, sed ut procedit ab Ecclesia, bona est, utilis et medicinalis. Ad quartum respondetur quod excommunicatio non consistit in pri­ vatione gratiae et caritatis, quibus nemo privatur nisi volens, sed con­ sistit in privatione aliorum bonorum spiritualium provenientium homini ex communi Ecclesiae utilitate. , Ad ultimum respondetur quod nemo ita excommunicari potest ut non maneat sub jurisdictione Ecclesiae, quoniam excommunicatio non extenditur ad hoc ut Ecclesia amittat suam jurisdictionem, sed ad hoc quod excommunicatus amittat beneficia et bona quaedam ecclesiastica. ARTICULUS SECUNDUS Utrum Christus vel Apostoli aliquam legem excommunicationis tulerint 1. — Quod est quaerere an jure divino sit aliqua excommunicatio lata et incurrenda ipso facto. Pro parte affirmativa arguitur: primo, nam Mat. 18 (v. 17) ait Christus : si Ecclesiam non audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publi­ canus: ergo Christus excommunicavit eos qui Ecclesiam non audiunt. 834 DOMINICUS BANEZ Item I Cor. 5 (v. 11) : Cum ejusmodi nec cibum sumere. Et II ad Thés. 3 et ad Tit. et in secunda canonica Joannie videntur esse excom­ municationes latae jure divino. Confirmatur. Quoniam callistus primus in epistola ad G-alliarum episcopos, et refertur 11, q. 3, ca. Excommunicatos, ait “quicumque scienter in prohibitis communicaverit excom­ municatis, juxta Apostolorum institutum, et ipse similiter excommuni­ cationi subjacebit”. Ergo jure divino est lata talis excommunicatio. Secundo, omnis excommunicatus ab uno episcopo privatur communi­ catione suffragiorum totius Ecclesiae et ab universa est vitandus. Sed si jure divino non esset prohibita communicatio cum excommunicatis, non privaretur excommunicatus bonis totius Ecclesiae. Ergo jure divino constat illa excommunicatio. Probatur minor, quia episcopus unius dioe­ cesis non habet jurisdictionem super aliam dioecesim, ut valeat prohibe­ re ne fideles alterius dioecesis pro excommunicatis orent. 2. — De hac difficultate est opinio Jacobi Latomi art. 7 contra Lutherum et Chlichtovaei in Assertione veritatum diffinitarum in concilio - Senonensi et Joannis Eckii in Enchiridion# locorum communium, loco 27, et Majoris in 4, d. 18. q. 4 et Almain ibidem, quos sequitur Covarru­ bias in cap. Alma mater 1 p., § 1, n. 1; qui omnes dicunt jure divino latam esse excommunicationem contra rebelles quoad communicationem in divinis. Alii vero relati a Covarrubias ajunt quantum ad omnem communicationem latam esse excommunicationem jure divino. Immo Silvester verbo Excommunicatio 5, dub. 1 ait papam peccare si sine causa communicet cum excommunicatis, non tamen incurrere excommunica­ tionem, episcopos vero reliquos et peccare contra jus divinum,, et in­ currere excommunicationem minorem. Sed Covarrubias ait papam non posse dispensare ut fideles communicent in divinis cum excommunica­ tis, bene tamen in humanis. Pro decisione sit conclusio: In lege evangelica non est lata aliqua excommunicatio ipso facto incurrenda. Probatur primo ex illo Mat. 18 ubi Christus, postquam dixit, si Ecclesiam non audierit, adjecit: Amen dico vobis, quaecumque ligaveritis etc., significans non prius habendum esse fratrem ut ethnicum et publicanum quam per Apostolorum vel successorum sententiam esset ligatus. Confirmatur ex eo quod dicitur a Paulo locis dictis: Auferte malum a vobismetipsis. Hunc notate: quibus verbis sententiam particularem praelatorum insinuat esse necessariam. Probatur secundo. Quia ex contraria sententia sequuntur magna in­ convenientia. Primo, quod ante judicis sententiam essent excommunicati qui praeceptis Ecclesiae non obediunt. Item essent excommunicati jure divino fornicarii, avari, maledici et ebriosi, quoniam Paulus I Cor. 5 meminit de ejusmodi dicens, ut fideles ab illis discederent, sicut etiam I ad Thes. 3 dixit ab omni fratre ambulante inordinate discendendum QUAEST. I, ART. 2 835 esse. Praeterea frustra esset lata excommunicatio contra haereticos in cap. Ad abolendam, de haereticis, si jure divino lata esset, nisi forte dicatur quod est tantum declaratio excommunicationis quae constat jure divino. Sed hoc esset majus inconveniens, quia esset negare Ecclesiae potestatem excommunicandi. Tertio probatur, quoniam sicut dictum est, quaecumque ligaveritis, ita dictum est, quaecumque solveritis. Sèd nulla est indulgentia, nulla absolutio sacramentalis concessa jure divino, nisi mediante judicio et ministerio praelatorum. Ergo nulla debuit esse excommunicatio. Patet consequentia, quia excommunicatio odiosa est et magis aliena a lege gratiae. Probatur quarto, quia in concilio Constantiensi, ut infra dicetur, facta est dispensatio ut licitum sit fidelibus etiam in divinis communicare cum excommunicatis qui non sunt nominatim excommunicati, et iste est usus Ecclesiae. Ergo non est de jure divino quod teneamur vitare excommunicates; alias Ecclesia non po­ tuisset in hac re dispensare. Sed quibusdam non videtur hoc argumentum convincere, quia etiam Ecclesia dispensat vota et relaxat juramenta, quorum obligatio est de jure divino. Nihilominus adhuc videtur nobis differentia inter dispensationem voti et communicationis cum excommu­ nicato, quod dispensatio voti facta sine causa non valet, et dispensatio circa communicationem cum excommunicatis etiam sine causa facta valet, quod certum signum est legem excommunicationis latae esse humanam. 3. — Ad primum in contrarium respondetur quod in illis testimoniis habetur potestas excommunicandi Ecclesiae data. Habetur etiam ex illis quod tenemur vitare jure divino excommunicatos ab Ecclesia; immo etiam eodem jure saepe tenebimur ante excommunicationem Ecclesiae quosdam peccatores evitare propter scandalum quod inde nobis oriri potest et propter proximi caritatem, ut inde confusus peccator conver­ tatur. Ad confirmationem respondetur quod dictum illud Callisti referri potest ad Apostolorum instituta et scripta canonica, ex quibus colligi­ tur potestas excommunicandi esse in Ecclesia a Christo, et per conse­ quens eodem jure tenebimur evitare excommunicates ab Ecclesia. Re­ spondetur secundo, et melius, referendum esse dictum Callisti ad can. 11 [al. 10] Apostolorum, ubi dicitur: “Si quis cum excommunicato saltim in domo locutus fuerit, iste communione privetur”. Ad secundum Scotus in 4, d. 19, q. unica tenet solum papam posse jure divino excommunicare, reliquos vero episcopos ex commissione papae. Nos vero de hac re infra dicemus. Nunc, supponentes hanc sen­ tentiam esse falsam, ad argumentum respondetur quod episcopi pro­ pria auctoritate et jure divino possunt subditos privare omnibus suffra­ giis universalibus Ecclesiae, et interdicere universaliter communicatio­ nem fidelium cum excommunicato. Non quidem quia directe habeant 836 DOMINICUS BASEZ jurisdictionem in universalem Ecclesiam, sed quia consequenter cum aliquis sit excommunicatus in una dioecesi, statim oritur divina obligatio ut nullus possit cum illo communicare. Quod insinuatur Mat. 18 : Si Ecclesiam non audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. Ubi nomine Ecclesiae non est necesse semper intelligere papam, sed singu­ los episcopos particularium dioeceseum. Sicut ergo manus abscissa a brachio, abscinditur consequenter a toto corpore, ita excommunicatus in una dioecesi, manet etiam separatus a toto Ecclesiae corpore mystico. ARTICULUS TERTIUS Utrum haec sit bona definitio excommunicationis: quod sit separatio a communione fidelium quoad, fructum et suffragia generalia 1. — Respondetur, et sit prima conclusio affirmativa secundum communem opinionem theologorum, quam etiam probat sanctus Tho­ mas in Addit, ad 3 p., q. 21, a. 1, supposito quod homo per baptismum ad duo adscribitur, scilicet ad caetum fidelium, et ad participationem sa­ cramentorum, et hoc secundum praesupponit primum. Cum ergo prae­ missa definitio utriusque communicationis privationem importet, bona est. Quonia in eo quod dicit, excommunicationem esse separationem a communione fidelium quoad fructum, significat privationem participationis sacramentorum ; in eo vero quod ait, et suffragia generalia, signi­ ficat privationem communicationis fidelium. Secunda conclusio: Licet haec excommunicationis definitio sit sufficiens, tamen exactius secundum artem potest definiri excom­ municatio, scilicet quod sit censura ecclesiastica per quam separa­ tur homo ab Ecclesiae communione externa et a generalibus suffragiis. Probatur. Quia talis definitio datur per proprium genus et differentiam, et videtur magis distincta quam alia, quae obscura est in eo quod dicit, a communione Ecclesiae quoad fructum sacramentorum. Et probabilior sententia est quod in multis casibus existens excommuni­ catus recipit nihilominus fructum sacramenti suscepti. 2. — Sed ut haec definitiones magis explicentur, arguitur primo contra illas. Excommunicatus, ut colligitur ex Mat. 18, ut plurimum habendus est ut ethnicus ; sed ethnicus non est privatus orationibus et sacrificiis communibus Ecclesiae, quoniam licitum est sacrificium missae offerre pro paganis ut convertantur, ut dictum est 3 p., q. 83, a. 1 [n. 33, conci. 5] : ergo etiam licitum erit pro excommunicato offerre sacrificium ecclesiasticum. ■QUAEST. I, ART. 3 837 Ad hoe quidam respondent comparationem ethnici esse intelligendam quoad hoc quod homo non teneatur ultra procedere in correptionem fratris quando qui corrigendus erat Ecclesiam non audit. Sed quia ille locus communiter explicatur a theologis de excommunicatione lata ab Ecclesia contra rebelles, respondetur secundo quod intelligentia illius comparationis haec est, quod tunc judaei cum ethnicis et publicanis neque cibum sumere dignabantur, ut colligitur ex illo Joan. 4 (v. 9) quod dixit Samaritana : Quomodo tu judaeus cum sis, poscis a me bibere quae sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur judaei Samaritanis. Et Act. 11 (v. 3) dicebant fideles ex circumcisione Petro: Quare in­ troisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis? Voluit ergo Christus docere ne communicaremus cum excommunicatis, sicut postea dixit Paulus, cum ejusmodi neque cibum sumere. Itaque compa­ ratio non tenet quantum ad omnia, quia constat quod Ecclesia non potest judicare de ethnico, potest vero de excommunicato. Accipienda ergo est comparatio ut excommunicatus sit habendus ut ethnicus quoad illa quae consequuntur ex natura excommunicationis secundum intelligentiam Ecclesiae et traditionem, quae nunquam prohibuit ut pro con­ versione [in]fidelium sacrificium offerretur, prohibuit autem ut pro excommunicatis offerretur. 3. — Secundo, excommunicatio est acerbissima poena : ergo privat non solum generalibus suffragiis, sed etiam particularibus. Confirmatur, quia excommunicatus est praecisus a corpore: ergo non participat in­ fluxum ab aliquo particulari membro, ac per consequens deficiens est assignata definitio. Huic argumento Jacobus Latomus art. 7 [ubi] supra ait nomine communium suffragiorum intelligi debere fere omnia Christianorum suffragia, quantumvis occulta. Sed haec sententia est contra communem omnium theologorum, immo omnium fidelium sensum, qui privatis ora­ tionibus non formidant suffragari excommunicatis, etiam haereticis. Et nulla ratio esse potest quare hic auctor diceret fere omnia et non omnia, quia si aliqua particularia suffragia non prosunt, nulla prode­ runt. Respondetur ergo argumento quod excommunicatio ut est in usu Ecclesiae, maxima poena est earum quae de facto, non autem de possi­ bili; posset enim Ecclesia privare excommunicatum particularibus etiam fidelium orationibus, sed pia mater hoc non judicavit expedire. 4. — Tertio, anathema est censura ecclesiastica per quam separatur homo ab externa communione Ecclesiae et a generalibus suffragiis ; et tamen non est excommunicatio: ergo mala est definitio. Probatur minor ex ea. finali 3, q. 4 ubi dicitur: “Engeltrudam uxorem Bosonis, noveris non solum excommunicatione quae a fraterna societate separat, sed etiam 22 · ■838 DOMINICUS BANEZ ■anathemate quae ab ipso Christi corpore, quod est Ecclesia, praecidit, crebro percussam esse”. Ergo non est idem anathema et excommunicatio. Ad hoc quidam doctores dicunt non esse differentiam inter excom­ municationem majorem et anathema. Ita Silvester verbo Excommuni­ catio 1, Soto in 4, d. 22, q. 1, a. 1, afferentes in hujus confirmationem ca. Certum est 24, q. 3, ubi decretum est quod “impius demonstratus est omnino separatus a Deo, sicut ille qui anathematizatus est”. Item affe­ runt ca. Nemo episcoporum 11, q. 3, ubi episcopo datur potestas pri­ vandi subditum ecclesiastica communione, non vero anathematizandi sine conscientia archiepiscopi, “quia anathema est damnatio aeternae mortis”. Item in ca. De presbyterorum 17, q. 4 dicitur de quodam delin­ quente ut fraterna communione privetur, deinde ut “sub anathematis interdictione ab Ecclesiae compage” praecipitur resecari. In his itaque testimoniis nomine anathematis dicti auctores intelligunt excommuni­ cationem majorem ; nomine vero privationis communionis aut excommu­ nicationis intelligunt minorem excommunicationem, quae ab anathemate 'distinguitur. Mihi tamen videtur anathema tripliciter usurpari a doctoribus et conciliis. Primo modo sumitur pro excommunicatione simpliciter, quae est major excommunicatio. Secundo modo ut significat eamdem excom­ municationem cum quibusdam caeremoniis solemnibus, sicut fit quando aliquis excommunicatur hasta matar candelas, cujus fit mentio in ca. Debent 11, q. 3. Tertio modo specialiter sumitur anathema ut significat excommunicationem notissimam contra haereticos; et sic frequenter apud sanctos et concilia invenitur, v. gr. in Tridentino sess. 13 ubi, cum saepe anathematizasset plures haereses et assertores earum, tamen postea, definiens confessionem ante sumptionem eucharistiae esse neces­ sariam ei qui habet conscientiam peccati mortalis, ait: “Si quis autem contrarium praesumpserit, ...eo ipso excommunicatus existât” [can. Il], Certe in hoc modo loquendi insinuavit nobis concilium non esse haeresim hujusmodi doctrinam, quia non adjecit anathematis censuram. ARTICULUS QUARTUS Utrum excommunicatio dividatur ut genus in species in majorem et minorem Sit prima conclusio: Divisio excommunicationis primo est in majorem et minorem. Major excommunicatio jam definita est. Minor vero est : censura ecclesiastica per quam separatur homo a. sacramento­ rum participatione et ab electione passiva. Ubi adverte, contra Gabrielem d. 18, q. 2 in 4 et multos juristas dicentes, peccatum mortale sem- QUAEST. I, ART. 4 839 per includere minorem excommunicationem, quoniam privat hominem a sacramentorum participatione. Qui multum falluntur. Primo quia non considerant genus hujus definitionis esse censuram ecclesiasticam, quod non competit peccato mortali. Deinde quia non semper peccatum mor­ tale separat hominem a participatione sacramentorum, nam potest quis cum conscientia peccati mortalis et sola attritione accedere ad sacra­ mentum poenitentiae et percipere fructum illius. Secunda conclusio: Dicta divisio non est generis in species, sed analogi in analogata. Probatur. Quia non est una ratio communis ex­ communicationi majori et minori. Non enim est eadem privatio excom­ municationis majoris et minoris in ordine ad communitatem ecclesia­ sticam, quia minor excommunicatio partim privat, scilicet a participa­ tione sacramentorum et electione passiva, major vero privat omnino communione in ordine ad communitatem ecclesiasticam, sive activa sive passiva. Probatur secundo, quia excommunicatio est acerbissima poena r sed minor excommunicatio non est acerbissima poena inter ecclesiasti­ cas, quoniam major est interdictum, suspensio et irregularitas: ergo non est simpliciter excommunicatio. Probatur tertio. Quia cum profer­ tur in jure sive a judice excommunicatio sine addito, semper intelligi­ tur major excommunicatio, ut patet in cap. penuntimo de sententia, excommunicationis. Et tamen si excommunicatio minor esset excommu­ nicatio simpliciter, non intelligeretur major, sed potius minor quando ponitur ut poena ecclesiastica, quia ut dicitur de regulis juris in 6, in poenis benignior est interpretatio facienda. Idem dicitur in lege Si praeses et in lege Interpretationi, ff, de poenis. Si ergo nomen excommu­ nicationis sine aliquo addito competeret minori, nunquam intelligeretur major, nisi exprimeretur. Arguitur contra hanc conclusionem. Nam sanctus Thomas in Addit. ad 3. p., q. 21 a. 1 ad ultimum dicit excommunicationem minorem habere se ut aliquid imperfectum respectu majoris. Sed perfectum et imper­ fectum non differunt specie. Ergo. Sed respondetur quod potius ex illo loco colligitur quod excommunicatio dicitur analogice de minori et ma­ jori, quia ibi ait sanctus Thomas quod excommunicationi minori non competit tota definitio : ergo non potest esse univocatio respectu majoris et minoris ex nomine excommunicationis. Ad argumentum vero respondetur quod quando imperfectio tollit rationem definitionis est causa analogiae. Secundo, minor excommunicatio privat a communione sacramento­ rum, quae est dignissima communio: ergo ipsa est potissima excommu­ nicatio. Respondetur negando consequentiam, quia etiam major excommuni­ catio privat communione sacramentorum et a multis aliis; unde merito 840 DOMINICUS BANEZ dicitur major excommunicatio. Item dicitur major quia incurritur pro­ pter peccatum mortale, minor vero ob veniale. Item major non est tam facilis absolutionis sicut minor. Notandum tamen quod ante tempora Gregorii noni aliquando nomine excommunicationis absolute intelligebatur minor, ut in concilio Carthaginensi 4, et habetur de consecratione d. 1, ca. Sacerdote, qui “sa­ cerdote verbum in Ecclesia faciente egreditur, excommunicetur”. Item in multis aliis capitulis quae habentur 21, q. 3 intelligitur nomine ex­ communicationis minor excommunicatio. Sed post tempora Gregorii noni semper intelligitur major excommunicatio nomine excommunicationis. Et si objicias quod Innocentius quartus, qui fuit post Gregorium no­ num, definivit in cap. 1 [Pia consideratione] de exceptionibus non suf­ ficere ad repellendum actorem a judicio quod objiciatur illi excommuni­ catio, sed necesse esse exprimere majorem excommunicationem incur­ risse: respondetur quod illius capitis decisio est specialis in illo casu, ne reus astute excipiens contra actorem judicium illudat. Tertia conclusio: Altera divisio excommunicationis fit in excom­ municationem per se justam et per se injustam. Per se justa excom­ municatio est quae fertur servato ordine juris a judice legitimo et contra reum et propter bonum commune. Excommunicatio vero per se injusta erit quando aliquid horam defuerit. Sed quod feratur a judice depra­ vato animo, ex odio vel ira, non facit excommunicationem per se in­ justam. sed per accidens. Quis vero sit iste ordo essentialis servandus, dicitur infra. Quarta conclusio: Excommunicatio per se injusta alia continet errorem tolerabilem, alia intolerabilem. Exemplum primi: quando excommunicatio fertur contra eum qui et est innocens, et secundum allegata et probata non est nocens, de quarum differentia multa infra dicentur. Quinta conclusio: Excommunicatio dicitur aequivoce de excom­ municatione per se justa et per se injusta, quoniam sola excommu­ nicatio per se justa est vera excommunicatio; altera vero est fictitia excommunicatio, ut homo pictus est fictitius homo. Haec conclusio est fere contra omnes juristas et quosdam theologos, dicentes excommunicationem per se injustam, si non contineat errorem intolera­ bilem, esse validam, etiam in foro conscientiae. Nos vero dicimus nullam esse, quomodolibet sit injusta. Probatur ex Gelasio primo, et habetur 11, q. 3 ca. “Cui est illata sententia, si ponat errorem etiam vacua est; sed si injusta est, tanto curare eam non debet, quanto apud Deum et ejus Ecclesiam neminem potest gravare iniqua sententia”. Item Augustinus epistola 137, et habetur [ubi] supra [ea. 50] ea. “Quid obest homini quod ex illa tabula vult eum delere humana ignorantia, si de libro vi- QUAEST. I, ART. 4 841 ventium non deleat iniqua sententia?” [lege conscientia], ubi Augusti­ nus loquitur de quadam tabula in qua scribebantur nomina eorum qui ad communionem admittebantur. Vide etiam ibi ca. Coepisti ex eodem Augustino sermone 16 Όβ verbis Domini, et concilium Carthaginense quartum can. 28, et habetur supra [ca. 35] ca. Irritam. Irritam esse eamdem sententiam tenet Origenes homil. 14 super Leviticum, ubi ait: “Nihil laeditur homo in eo quod non recto judicio a.b hominibus videtur exclusus”; et refertur 24., q. 3 [ca. Si quis] sub titulo Hieronymi. Probatur praeterea conclusio ratione. Quoniam vera excommunicatio separat a suffragiis communibus Ecclesiae; sed nulla injusta excommu­ nicatio separat a suffragiis Ecclesiae hominem, sicut etiam ipsi juristao concedunt: ergo nulla excommunicatio injusta est vera excommunica­ tio: ergo nec valida. Patet prima consequentia, quia non convenit ei definitio excommunicationis. Confirmatur, quia non est credibile quod Ecclesia, benigna mater, velit filios suos obedientes et innocentes tam. acerbe punire. Confirmatur secundo. Quia poena spiritualis non potest inferri nisi pro vera culpa coram Deo. Sed excommunicatio injusta, licet contineat errorem intolerabilem in foro exteriori, tamen non est pro vera culpa. Ergo non est valida. Vide etiam sanctum Thomam 2. 2, q. 70, a. 4 ad 2; ex cujus doctrina colligitur aperte quod sententia injusta non obligat in conscientia. Sed est argumentum contra conclusionem: Excommunicatio injusta quae continet errorem tolerabilem, separat hominem ab externa com­ municatione Ecclesiae sic ut ille teneatur recedere a communicatione sacramentorum et multis aliis. Ergo est valida, quoniam habet hanc efficaciam obligandi. Respondetur negando consequentiam, quia non privat generalibus suffragiis, quod est de ratione excommunicationis validae. Item quia simpliciter et per se non privat communione externa, sed per accidens ratione scandali eorum qui putant illum esse excommunicatum. Unde ubi non fuerit tale scandalum, poterit communicare cum omnibus aliis non excommunicatis in omnibus. Sexta conclusio: Excommunicatio dividitur etiam in generalem et particularem. Generalis est quae fertur in communi contra commit­ tentes aliquod delictum; particularis est quae fertur contra personam sub proprio nomine, vel sub nomine officii singularis. Ultima conclusio: Insuper excommunicatio dividitur in excom­ municationem latam a jure et latam ab homine. Prima est quae im­ ponitur a canone vel statuto perpetuo; secunda est quae non est in canone et statuto imposita perpetuo, sed per sententiam judicis. In his vero ultimis divisionibus ratio excommunicationis perfecta est in utroque extremo. QUAESTIO SECUNDA De efficacia excommunicationis, et prius de minore ARTICULUS PRIMUS Quaenam sint incommoda et obligationes quas inducit minor excommunicatio Prima conclusio: Peccatum mortale est excommunicatum mi­ nore excommunicatione recipere sacramenta. Probatur, quia excom­ municatio minor per se et directe prohibet accessum ad sacramenta, ut patet ex ejus definitione : ergo est peccatum mortale cum [ea] ad sacra­ mentum accedere. Patet consequentia, quia violare legem in materia gravi, qualis est illa, peccatum mortale est. In hac conclusione omnes doctores conveniunt. Nota tamen esse intelligendam per se loquendo, quia poterit evenire casus in quo licitum sit excommunicatum etiam ma­ jori excommunicatione accedere ad sacramenta, v. gr. si ex eo quod non accedet, seipsum manifestaret peccatorem et se infamaret. De qua ro infra [plura dicemus]. Secunda conclusio: Eligere scienter ad ecclesiasticam dignita­ tem excommunicatum minore excommunicatione est peccatum mor­ tale. Probatur simili ratione, quia talis electio est directe prohibita lege justa; et materia est gravis: ergo talis electio est peccatum mortale. Antecedens habetur in cap. Si celebrat, de clerico excommunicato. Con­ firmatur, quia si fiat talis electio, est irritanda a praelato superiore, ut patet in dicto cap. Ergo peccatum mortale fuit sic elegire. Sed nota quod si fiat talis electio, non est irrita ipso facto, erit tamen irritanda. Ratio est quia in dicto cap. solum dicitur irritanda talis electio; poena vero ecclesiastica non est amplianda, sed potius restringenda. Unde etiam consequenter est dicendum quod talis electio, si fuerit ignoranter facta ab electoribus, non debet irritari a praelato propter hunc defectum, quia textus tantum loquitur de electione scienter facta. Et hoc adver- QUAEST. II, ART. 2 843 iimus contra aliquos juristas quos citat et sequitur Covarrubias super cap. Alma mater, § 8, n. 3. Tertia conclusio: Ministrare sacramenta existendo in excom­ municatione minore est peccatum veniale. Probatur ex cap. Si cele­ brat, ubi dicitur quod “si celebrat ligatus minore excommunicatione, graviter peccat”, quod intelligendum est quia celebrans recipit sacra­ mentum. Unde et prima conclusio amplius comprobatur. Sed postea dicit textus: “peccat autem conferendo ecclesiastica sacramenta”. Ergo jam habemus quod sit peccatum. Quod vero sit veniale tantum probatur quia textus facit differentiam inter graviter peccare et peccare. Per graviter peccare intelligit peccatum mortale : ergo per peccare intelligit veniale. Probatur secundo, quia ministrans sacramenta non prohibetur directo et per se excommunicatione minori ab hujusmodi officio, sed potius ex quadam decentia. Ergo non peccat mortaliter. Major patet ex definitione excommunicationis. Confirmatur, quia nemo debet condem­ nari de peccato mortali, nisi ex certa lege aut ratione; sed non est talis lex aut ratio : ergo non est peccatum mortale. Haec conclusio est media inter alias duas extremas sententias, quarum altera tenet quod nullum est peccatum. Sic tenet Navarro in Manuali, cap. 27, n. 24. Alii dicunt esse mortale, ut habetur in 1. 6, tit. 9, p. 1. Ita sentit Silvester verbo Excommunicatio 4. Sed argumenta utriusque opinionis non convincunt, neque possunt compari cum ratione facta pro nostra sententia. Ex dictis sequitur quod voluntarie dicatur a quibusdam juristis excommunicatum minori excommunicatione non posse interesse divinis officiis, neque missae, neque ecclesiam ingredi. Denique sit ultima conclusio: Si excommunicatus minori excom­ municatione celebret, non manet irregularis. Ita tenet Silvester verbo Irregularitas, q. 12. Ratio est quia talis excommunicatio non inducit suspensionem ordinis vel officii, eo vel maxime quod irregularitas non est asserenda nisi ubi expresse habetur in jure ARTICULUS SECUNDUS Quaenam sint incommoda et vincula majoris excommunicationis Respondetur, et sit conclusio: Quatuordecim sunt incommoda hujusmodi. Primum est quod excommunicatus privatur communicatio­ ne activa et passiva sacramentorum. Hoc habetur in cap. Cum illorum, de sententia excommunicationis, cap. Apostolicae, et cap. Si celebrat, de clerico excommunicato. Secundum est quod privatur etiam generalibus 844 DOMINICUS BANEZ Ecclesiae suffragiis. Hoc patet ex definitione excommunicationis simpli­ citer dictae. Tertium est quod, si excommunicatus ordinetur vel utatur ordine jam suscepto, efficitur irregularis. Sed de hoc in materia de irre­ gularitate. Quartum est quod excommunicatis majori excommunicatione interdicitur auditio divinorum officiorum. Hoc patet ex cap. Responso,. de sententia excommunicationis, et cap. Alma mater, eodem tit. in 6. Quintum est quod excommunicatus manet suspensus ab officio et bene­ ficio ecclesiastico. Itaque si sit judex ecclesiasticus, non potest judicare, neque beneficium conferre, neque facere [suos] fructus beneficii. Hoc habetur in cap. Pastoralis, de appellationibus. Sextum est quod collatio beneficii facta excommunicato nulla est ipso jure. Sic habetur in cap. Postulastis, de clerico excommunicato, et cap. Cum bonae, de aetate et qualitate ord. Septimum est quod excommunicatus privatur voce activa et passiva ad omne officium et dignitatem ecclesiasticam. Hoc habetur in cap. Cum inter, de electione, et cap. Cum dilectus, de consuetudine. Octavum est quod gratiae et litterae obtentae ab excommunicato ex papa non valent, nisi sint impetratae super ipso articulo excommunicationis. Ita habetur in cap. 1 de rescriptis in 6. Nonum est quod subditi cujuscumque principis excommunicati non tenentur illi obedire. Ita habetur in ca. Nos sanctorum et ca. Juratores 15, q. 6. Decimum est quod excom­ municatus repellitur ab omnibus actionibus forensibus etiam civilibus, ut ab actu judicandi, ita quod sententia lata nulla sit. Sic habetur in cap. Adversus, de immunitate ecclesiarum, et ca. Audivimus 24, q. 1. Similiter non potest esse actor in judicio, neque procurator, neque testis, immo neque potest constituere procuratorem, nisi ipse sit reus. Ita habe­ tur in cap. Decernimus, de sententia excommunicationis, et cap. 2 de exceptionibus et cap. Possessionem, de probationibus, et cap. finali de procuratoribus. Undecimum est quod interdicitur illis omnis commu­ nicatio civilis eum fidelibus, etiam per litteras aut nuntium, salutatio, colloquium, convivium. Haec patent ex cap. Nuper et cap. Si aliquando, de sententia excommunicationis, et ca. Ad mensam 11, q. 3, et cap. 2 de exceptionibus. Duodecimum habetur ex concilio Tridentino in de­ creto de reformatione sess. 25, cap. 3 ubi dicitur: si excommunicatus per annum integrum permanserit voluntarie in excommunicatione, possit contra eum procedi sicut contra suspectum de haeresi. Decimumtertium est quod excommunicatus privatur ecclesiastica sepultura. Hoc habetur in cap. Sacris, de sepulturis. Ultimum [est] quod reliqui fideles non possint cum illo communicare neque in sacris neque in civilibus actioni­ bus, et hoc in odium excommunicati et in poenam. Hoc patet ex can. 11 (al. 10) Apostolorum, ubi dicitur quod “si quis cum excommunicato, saltim in domo, fuerit locutus, iste communione privatur”. Vide etiam QÜAEST. II, ART. 3 845 ibi can. 12, quorum meminit Callistus in epistola ad Galliarum episco­ pos, et habetur 7, q. 1, ca. Sicut. Vide concilium Carthaginense 4, can. 73, et habetur in ca. Qui communicav&rit 11, q. 3. ARTICULUS TERTIUS Utrum sit mortale peccatum quod excommunicatus communicet cum fidelibus in omnibus prohibitis et praedictis Pro explicatione nota quod multitudo praedictarum actionum quae prohibentur excommunicatis ad triplex genus et capitulis reduci pos­ sunt, ita ut primum contineat actiones quae per se respiciunt principa­ lem communicationem reipublicae Christianae propriam, qualis est com­ municatio in sacramentis et sacrificiis, cultu divino et officiis divinis; secundum contineat illas actiones quae respiciunt secundariam com­ municationem reipublicae Christianae propriam, qualis est communica­ tio in confirmandis electionibus, in conferendis beneficiis, in omnibus actibus judiciariis ad forum ecclesiasticum pertinentibus ; tertium con­ tineat illas actiones quae respiciunt politicam communicationem quae non est propria Christianae reipublicae, ut colloquium, convivium. Haec divisio desumitur ex Cajetano in Summa, verbo Excommunicatio juxta finem. Sit ergo pro decisione secundum opinionem communiorem prima conclusio : Communicatio in actionibus primi generis est per se pec­ catum mortale. Probatur ex cap. Sacris, de his quae vi metusve, et cap. Significavit, de sententia excommunicationis. Et probatur ratione, quia excommunicatus communicans in ejusmodi facit directe contra praece­ ptum Ecclesiae in re gravissima: ergo. Secunda conclusio: Communicatio in rebus tertii generis non est per se peccatum mortale, ut habet communis opinio. Probatur, quia excommunicatio tantum indirecte et per quamdam extensionem virtute clavium separat excommunica tum a civili communione: ergo sub praecepto ecclesiasticae excommunicationis non est materia gravis ejusmodi communicatio, et per consequens non erit per se peccatum mortale. Item semper ita receptum est apud fideles, quod talis commu­ nicatio, nisi fiat ex contemptu, nunquam est peccatum mortale. Tertia conclusio: Communicatio in rebus secundi generis, etiam secundum opinionem communem, non est per se mortale peccatum quantum est ex parte prohibitionis Ecclesiae; potest tamen per accidens esse peccatum mortale. Probatur prima pars, quia non inter­ dicuntur excommunicato hujusmodi actiones primo et per se, sed se­ S46 DOMINICUS BANEZ cundario: ergo quantum est de ratione prohibitionis ecclesiasticae, non est ibi peccatum mortale. V. gr., quod excommunicatus sit testis in causa ecclesiastica vel advocatus non est peccatum mortale. Secunda pars pro­ batur, quia aliquando potest intervenire in ejusmodi communicatione gravis injustitia; si v. gr. excommunicatus judicet in foro ecclesiastico vel etiam civili, mortaliter peccat, quia est judicium usurpatum. Non autem peccat mortaliter ex vi prohibitionis ecclesiasticae, ita ut sit inobedientia mortalis. Item si excommunicatus conferat beneficium mortaliter peccat, quia nulla est collatio beneficii, non ex parte prohi­ bitionis ecclesiasticae. Notandum tamen est dictas conclusiones communi sententia esse receptas. Et quidem prima mihi certissima est. Unde erravit graviter Summa angelica verbo Confessio, § 10, et in verbo Interrogationes in fine dicens, excommunicatum absolvi posse prius a peccatis quam ab excommunicatione, et remittendum esse pro absolutione excommunica­ tionis ad praelatum. Citatque pro se quosdam juristas et Richardum in 4, d. 18, q. 4. Nobis vero certissima esse debet conclusio ut sana doctrina, quod est per se peccatum mortale excommunicatum recipere aliquod sa­ cramentum prius quam absolvatur ab excommunicatione. Verum est quod potest contingere casus ubi ob instans periculum aliquod possit prius absolvi a peccatis quam ab excommunicatione, ut postea dicemus. Nota secundo alias duas conclusiones non esse ita certas, quin sit probabilius esse per se mortale peccatum quod excommunicatus commu­ nicet cum fidelibus in actionibus secundi et tertii generis. Probatur pri­ mo. Quaecumque lex humana in materia gravi obligat sub peccato mor­ tali ; sed materia gravis est conferre beneficium ecclesiasticum et con­ firmare electionem factam, eligere praelatum, proferre sententiam in judicio etiam civili : ergo mortale erit peccatum excommunicatum se in­ gerere hujusmodi actionibus contra sententiam excommunicationis. Pro­ batur secundo. Quia licet potestas clavium per leges ecclesiasticas de rebus temporalibus indirecte et consequenter disponat, tamen non est minoris efficaciae et auctoritatis ad praecipiendum circa res tempora­ les quando opus fuerit quod potestas saecularis, quae de ejusmodi rebus temporalibus directe disponit; sed civilis potestas per leges latas circa temporalia obligat sub peccato mortali: ergo etiam lex ecclesiastica. Probatur tertio. Quia lex ecclesiastica quae prohibet communicationem excommunicatis constituit talem actum separationis in materia virtutis obedientiae ; sed facere contra obedientiam ex genere suo et per se est mortale peccatum : ergo nisi homo excusetur ex parvitate materiae in par­ ticulari, erit semper peccatum mortale talis communicatio. Ex quo sequi­ tur quod, licet loqui vel manducare cum excommunicatis sit levis ma­ teria semel aut iterum, tamen frequentissime conversari cum illo sine QUAEST. II, ART. 4 847 necessitate existimo esse gravem materiam et quasi contemptum excom­ municationis. Item quia excommunicatum ferre sententiam civilem gravis materia est, et ideo erit peccatum mortale non solum injustitiae, quia usurpat judicium, sed etiam inobedientiae contra praeceptum Eccle­ siae, et utrumque necessario in confessione explicandum. Ad argumenta facta pro secunda conclusione negatur consequentia. Licet enim praecipua efficacia potestatis clavium sit circa spirituaiia, tamen non propterea minus obligat quando disponit circa temporalia quam respublica civilis. ARTICULUS QUARTUS Utrum postquam excommunicatus egit poenitentiam coram Deo statim gaudeat communione ecclesiastica , Pro parte afirmativa arguitur primo, cessante causa cessat effectus : ergo cessante peccato mortali per contritionem, statim cessat efficacia excommunicationis. Secundo, non decet ecclesiasticam pietatem privare communibus suf­ fragiis hominem Deo gratum et amicum: ergo. Tertio, ille homo est jam membrum Christi et Ecclesiae: consequenter ergo eamdem influentiam recipiet sicuti ceteri justi. Confirmatur, quia justus qui secundum allegata et probata excommunicatur, non privatur ejusmodi suffragiis, quia justus est revera : ergo neque vere poenitens privabitur eisdem. In hac quaestione est prima sententia concedens poenitenti excommu­ nicato statim prodesse suffragia Ecclesiae generalia, quoniam ille est particeps communionis internae. Sic tenet Richardus de Mediavilla in 4, d. 18 et d. sua 7, q. 2; dominus Antoninus 3 p., tit. 24, cap. 76, et Turrecremata ca. Si quis episcopus 11, q. 3, et Victoria dicitur fuisse hujus sententiae, quam sequuntur fere omnes juristae. Immo Ostiensis in cap. Cum voluntate, de sententia excommunicationis, dicit quod mi­ nister Ecclesiae inquantum minister potest offerre pro illo excommu­ nicato poenitente sacrificium ; quem sequitur Navarro super ca. Quando, fle consecratione, d. 1, not. 19 et in Manuali, cap. 27, num. 18 et 36, et Covarrubias super cap. Alma mater 1 p. relect. Alii vero amplius con­ cedunt, scilicet quod potest ei dari absolutio a peccatis priusquam ab •excommunicatione. Ita dixit Summa angelica verbo Confessio § 10 et in verbo Interrogationes in fine. Citatque pro se quosdam juristas et Richardum in 4, d. 18, q. 4, cum tamen certissimum sit et sana doctri­ na. quod est per se peccatum mortale excommunicatum recipere aliquod 848 DOMINICUS BANEZ sacramentum prius quam absolvatur ab excommunicatione. Verum est quod potest contingere casus ubi ob instans periculum aliquis possit prius absolvi a peccatis quam ab excommunicatione, ut dicemus infra. Unde graviter errat Summa angelica. Alia sententia est quae ejusmodi excommunicato quantumlibet poenitenti negat omnem communicationem ecclesiasticam. Ita Hadrianus in 4, in materia de clavibus, 3 q. principali in fine, et Soto d. 22, q. 1, a. 1 ; immo sunt qui dicant quod adhuc manet privatus fructu partici­ pationis justorum in particulari, licet hoc Soto merito rejiciat, quia ille fructus non nascitur ex institutione vel applicatione Ecclesiae, sed ex ipsa natura gratiae et caritatis. Sed pro decisione sit unica conclusio:. Ejusmodi excommunicatus, quantumlibet sanctus sit, manet privatus co-mmunione externa sacramen­ torum et interna quae provenit ex communibus Ecclesiae suffragiis, et omnibus aliis actionibus sacris vel civilibus, sicut ante contritionem erat privatus. Probatur ex cap. A -nobis, secundo ex Innocentio tertio, de sententia excommunicationis, ubi interrogatus de ejusmodi quaestione respondet negativam partem definiendo, licet juramentum praestiterit talis excommunicatus de parendo mandatis Ecclesiae; ubi etiam edocet posse contingere ut qui ligatus est apud Deum, sit solutus apud Ecc'esiam. et qui liber est apud Deum, sit ecclesiastica sententia damnatus, et alia multa dicit in re praesenti. Et idem in cap. Sacris eodem titulo definit quemdam excommunicatum qui jam ad cor redierat et egerat poenitentiam, non prius habendum esse ut absolutum quam reciperet gratiam absolutionis. Probatur secundo, quia alias daretur occasio ex­ communicatis ut temere accederent ad sacramenta, dicentes se jam esse contritos et dolere. Probatur tertio. Excommunicatio est censura eccle­ siastica per quam separatur homo ab externa communione Ecclesiae et a suffragiis generalibus ; sed in casu posito ille homo est vere excommu­ nicatus: ergo est separatus. Confirmatur, quia alias frustra videretur esse absolutio ecclesiastica a censura excommunicationis, si per solam contritionem fit homo habilis ad omnia praedicta. Item, quia si ille manet ligatus vinculo excommunicationis, necesse est ut illi competant effectus formales excommunicationis. Unde opposita sententia mihi videtur inintelligibilis. Ad primum respondetur quod illa maxima intelligitur de causa per se et sufficiente; at vero peccatum mortale non est causa sufficiens et adaequata effectus excommunicationis, licet requiratur ad excommuni­ cationem. Sed jam sufficiens est supposito peccato ipsa sententia excom­ municationis in poenam peccati a jure vel ab homine lata. Unde donec per potestatem Ecclesiae fuerit tale vinculum dissolutum, semper manet quantum ad illa respectu quorum potest manere. QUAEST. II, ART. 5 849 Ad secundum respondetur quod excommunicatio nunquam fertur revera contra justum, sed semper incurritur a peccatore; sed postquam peccator incurrit illam, licet postea poeniteat, non statim liberatur a vinculo illo, sed oportet quod dissolvatur ab ecclesiastica potestate. Et hoc maxime decet clavium potestatem, ne parvipendantur. Ad tertium concedo antecedens et negatur consequentia quantum ad influxum qui provenit per applicationem Ecclesiae. Ad confirmatio­ nem negatur consequentia quia, ut diximus, excommunicatio nunquam incurritur nisi ab existente in p-eccato mortali. ARTICULUS quintus Utrum in omni eventu teneatur excommunieatus se separare a communione sibi prohibita, v. gr. cum periculo vitae, famae et divitiarum 1. — Pro parte affirmativa arguitur primo ex Innocentio tertio in cap. Sacris, de his quae vi metusve. Quicumque communicat cum excom­ municatis propter metum quemcumque, excommunicationem incurrit, cum propter nullum metum debeat quis peccatum mortale committere. Ergo multo magis peccat ipse excommunieatus communicando cujuslibet metus causa. Confirmatur ex sancto Thoma in 4, d. 18, q. 2, a. 4. qla. 3 ad 1, ubi affert dictam decretalem, et explicat primo de participatione in divinis. Secundo dicit quod, licet intelligatur de participatione in poli­ ticis, est peccatum veniale ; tamen propter nullum metum etiam mortis debet homo committere peccatum veniale. Secundo, excomunicatus tenetur patienter ferre poenam juste impo­ sitam propter suam culpam; sed ejusmodi poena est prohibitio ne ipse cum aliis communicet : ergo in omni eventu tenetur se separare. Confir­ matur, quia excomunicatus sua culpa in has angustias se injecit ; alii vero fideles non sua culpa privantur ab illius communicatione : ergo ipse tenebitur in omni eventu evitare talem communicationem, licet alii non teneatur cum tanto periculo. Tertio, excommunieatus quandiu non absolvitur manet privatus com­ municatione externa et interna, ut diximus art. praecedenti : ergo impli­ cat quod sit ei licitum accedere ad sacramentum et quod sit excommunicatus. Qiiarto, in lege veteri tenebantur quidam peccatores certa quaedam sacrificia offerre, per quae necesse erat ut manifestarentur ipsorum occulta peccata: ergo non est inconveniens quod propter servandam legem ecclesiasticam excommunicationis seipsum peccator manifestet. 850 DOMINICUS BANEZ Quinto, in nullo eventu licitum est sine sacris vestibus celebrare: ergo neque in excommunicatione existentem celebrare. Probatur conse­ quentia, quia utraque est lex humana ecclesiastica quae prohibet cele­ brare, immo lex excommunicationis videtur rigurosior, quia habet poe­ nam irregularitatis impositam ei qui excommunicatus celebraverit. Sexto, usurpare judicium est intrinsece malum: ergo nunquam est licitum quod excommunicatus ministret sacramentum confessionis vel quod sedeat judicans in foro ecclesiastico vel civili. Patet consequentia, quoniam est privatus usu jurisdictionis. 2. — Sed in contrarium est quod, si quis metu mortis vel infamiae vel magnae jacturae divitiarum fecerit actum sub excommunicatione prohibitum, non incidit in excommunicationem. V. gr., qui metu mortis remigat in triremibus turearum contra Christianos, non incurrit excom­ municationem latam in cap. Ad liberandam. Deinde et in bulla In cena Domini. Pro decisione sit prima conclusio: Nullus metus potest excusare excommunicatum a peccato mortali, si fecerit aliquid contra id quod prohibetur per leges ecclesiasticas, quando talis metus incutitur in inju­ riam fidei et irrisionem ejus vel excommunicationis et potestatis eccle­ siasticae. Haec conclusio ab omnibus conceditur, et in tali casu loquitur Innocentius tertius supra. Ratio est quia non solum excommunicatus, sed quilibet alius tenetur mori quando commune bonum periclitatur. Secunda conclusio: Excommunicatus qui ab Ecclesia non toleratur non potest sine peccato exercere actiones requirentus jurisdictionem, praesertim ecclesiasticam. Haec probatur ultimo argumento pro parte affirmativa ; et quia licet ille intentet absolvere sacramentaliter, non con­ ficit sacramentum : ergo in tali casu est sacrilegus. Item quotiescumque usurpat jurisdictionem, facit injuriam in re gravi eis de quibus judicat : ergo peccat mortaliter. Tertia conclusio: Timor rationabilis mortis vel ignominiae aut magnae jacturae -divitiarum excusat excommunicatum a peccato, si com­ municet in aliis actionibus quae non requirunt jurisdictionem. Haec intelligitur dummodo non sit scandalum et dummodo excommunicatus se disponat ut sibi est possibile ut digne exerceat actiones illas, v. gr. quod sit contritus ut accedat ad eucharistiam. Haec probatur, quia verisi­ mile est valde quod Ecclesia non potest suis legibus communibus obli­ gare cum tanto discrimine, quando non est periculum boni communis, ut colligitur ex sancto Thoma 1. 2, q. 96, a. 4. Ergo per censuras excom­ municationis non obligat hominem ut patiatur tantum detrimentum po­ tius quam exerceat illas actiones. Confirmatur quia, licet Ecclesia possit cum tanto rigore obligare in ejusmodi casibus vel in omni eventu, ta­ men non expedit ut in tantum obligare intendat, quia leges humanae QUAEST. II, ART. 5 851. debent esse tolerabiles; at si cum tanto rigore obligarent, potius esset occasio scandali, quia nemo fere esset qui cum tanto detrimento illas ser­ varet. Tertio, quia lex divina positiva de integritate confessionis non obligat in praedictis casibus, ut supra diximus in materia de confessione,, et similiter lex de praemittenda confessione ante eucharistiae susceptio­ nem cum tanto detrimento. Ergo neque lex excommunicationis. Sed Soto· in 4, d. 12, q. 1, a. 4 ad finem, referens quatuor casus in quibus licitum est peccatori sine praevia confessione ad eucharistiam accedere, dicit quod isti casus intelliguntur ubi non sit crimen habens annexam excom­ municationem, quia excommunicatum, excepto articulo mortis, non licet ad sacramentum accedere. Idem tenet d. 18, q. 2, a. 5 quantum ad sacramentum poenitentiae, et Cano in Relectione de poenitentia parte ultima, in q. de casuum reservatione post tertiam conclusionem. Cujus contrarium ostendimus q. 80, a. 4 tertiae partis; et nunc idem asseri­ mus, confirmamusque ex eodem sancto Thoma 3 p., q. 83, a. 6 ad 2 dicen­ te, “si sacerdos post inceptam consecrationem recordetur aliquid se commisisse peccatum, debet poenitere cum proposito confitendi”. “Et eadem ratio est si recordatur se excomunicationi cuicumque subjacere”, licet sit papalis. “Si vero ante consecrationem alicujus praedictorum sit memor, tutius reputarem, maxime in casu manducationis et excommu­ nicationis, quod missam incoeptam relinqueret, nisi grave scandalum, timeretur”. Ecce ubi sanctus Thomas ponit casum ubi excommunicato licet communicare ob vitandum scandalum et ob sacramenti et sacri­ ficii perfectionem. Unde optime dixerunt quidam juristae quos refert Silvester verbo Excommunicatio 3, n. 1, et Covarrubias 1 p. relectionis cap. Alma mater, § 2, 11, et Navarro cap. 1 de poenitentia, § Laboret asserentes quod ratione scandali, ad vitandam infamiam, potest occultus excomunicatus communicare cum fidelibus. Sed Covarrubias supra, mode­ ratur hanc opinionem quoad communicationem in aliis rebus, non in divinis aut sacramentis, quia nulla ratione licet excommunicatis sacra­ menta recipere. Mihi tamen non videtur haec exceptio facienda propter supradictas rationes. 3. — Ad primum in contrarium respondetur quod Innocentius est intelligendus quando quis compellitur communicare cum excommunicato in irrisionem fidei vel ecclesiasticae potestatis. Ad confirmationem re­ spondetur quod utraque solutio sancti Thomae optima est ad argumen­ tum quo intendebatur esse mortale comunicare cum excommunicato etiam in civilibus; et ita respondetur sufficienter per primam solutio­ nem, quod intelligitur de eomunicatione in divinis. Sed respondetur secundo quod, supposito quod sit peccatum mortale vel veniale, potius tenetur homo pati mortem quam peccare venialiter. Sed sanctus Thomae L 852 DOMINICUS BANEZ non definit quod in omni eventu erit peccatum communicare cum excom­ municato. Ad secundum respondetur quod in praedictis casibus non tenetur excommunicatus cum tanto detrimento servare legem humanam., neque ipsa lex humana tunc obligat. Ad confirmationem respondetur quod suavitas legis ecclesiasticae non permittit quod excommunicatus eum tanto periculo puniatur. Ad tertium respondetur quod excommunicatio non amplius ligat quam Ecclesia intendit vel potest ligare. Sed in illo casu neque intendit nec forte potest ita ligare peccatorem ut cum tanto periculo teneatur a communicatione fidelium se abstinere, nisi quando commune bonum hoc postulaverit, vel excommunicatus alias jure naturae teneretur pati tale detrimentum propter aliquam restitutionem faciendam. Tunc enim ex­ communicatione ligari potest ut seipsum prodat et infamet. Ad quartum respondetur quod illa sacrificia quae pro delictis in lege veteri praecipiebantur offeri intelligebantur offerenda publice pro de­ lictis publicis, non pro secretis. Ad quintum negatur consequentia, quia multo gravior est culpa sine sacris vestibus celebrare, eoque semper aestimabitur magna irreverentia contra sacramentum, quam excommunicatum communicare. Neque obstat quod excommunicato sit imposita poena irregularitatis, non vero sine sacris vestibus celebranti, quia poenae saepe ponuntur graviores mi­ noribus culpis, quando minores culpae facilius committi possunt. Et ita gravior poena est imposita uxoricidae quam parricidae. Ad ultimum respondetur quod probat secundam conclusionem, et quod quando requiritur jurisdictio ad aliquam actionem, non est licitum excommunicato illam exercere, si non habet jurisdictionem, qualis est excommunicatus qui non toleratur, quoniam toleratus non privatur jurisdictione quam antea habebat, et hoc in favorem fidelium. Immo etsi non toleretur, dummodo sine scandalo possit, licitum erit ei com­ municare in dictis casibus ubi non requiritur jurisdictio. Et sic intellige secundam conclusionem suprapositam. ARTICULUS SEXTUS Utrum tantum in duobus casibus teneantur fideles evitare excommunicatum juxta concilii Constantiensis indulgentiam Pro parte negativa arguitur primo: de intrinseca ratione excommuni­ cationis est privatio a communicatione externa Ecclesiae, saltim in divi­ nis : ergo impossibile est quod aliquis sit excommunicatus et sit licita com- QÜAE8T. II, ART. 6 853 municatio cum illo in divinis, ac per consequens quemlibet excommuni­ catum tenebitur evitare. Secundo, in toto concilio Constantiensi non habetur quod fideles solum teneantur evitare nominatim excommunicatum et denuntiatum et manifestum percussorem clerici : ergo non est certa ejusmodi concessio. Tertio, concilium Basiliense fuit post Constantiense ; et tamen sess. 20, § 2 eamdem concessionem referens ait, notorium excommunicatum evitandum esse, juxta canonicas sanctiones : ergo non solum nominatim excommunicatum evitare debemus. Confirmatur. In concilio Lateranensi, quod fuit post Basiliense sub Leone decimo, sess. 11, in epist. Leonis tertia § 7 eadem constitutio refertur et similiter excipitur qui notorie in excommunicationis sententiam constiterit incidisse, quod nulla ter­ giversatione possit celari: ergo huic constitutioni est standum, quae fuit ultima et a Leone decimo data. In hac quaestione multi theologi et juristae ajunt constitutionem Basiliensis et Lateranensis concilii esse amplectendam, inter quos est Silvester verbo Excommunicatio 5, n. 9, et refert Panormitanum et Felinum in eamdem sententiam, quam sequitur Navarro De poenitentia, cap. 1, d. 6, § Laboret, et in Manuali cap. 27, n. 35. Sed sit unica conclusio: quod solum in duobus casibus t-enemur evi­ tare excommunicatum, scilicet nominatim denuntiatum, et manifestum percussorem clerici, ita ut nulla tergiversatione celari possit. Haec pro­ batur principaliter ex usu Ecclesiae, qui jam obtinuit ut non teneantur fideles quemlibet notorium excommunicatum evitare, nisi in praedictis casibus supradictae conclusionis. Item haeretici sunt manifestissimi excommunicati in Anglia, Germania et Gallia, inter quos sunt catholici aliqui permixti. Esset autem durum condemnare illos catholicos nisi evitaverint tales excommunicatos, quia licet jure divino et naturali te­ neamur evitare aliquando haereticos et peccatores propter scandalum, non tamen tenemur ratione ecclesiasticae constitutionis post concilium Constantiense. Confirmatur, quoniam in constitutione supradicta maxi­ me consultum est timoratis conscientiis et vitandis scandalis et periculis. At vero si tenentur omnes notorie excommunicatos evitare, adhuc ma­ neret locus multis scrupulis, quoniam de hoc ipso, quis esset notorie ex­ communicatus, perturbatio oriretur inter fideles. Denique probatur ex sententia divi Antonini 3 p., tit. 25, cap. 3, quam sequitur Majoris in 4, d. 18, q. 3 et Hadrianus in tract, de confessione, q. 9, et de eucharistia q. ultima, et de clavibus q. 3, Cajetanus verbo Excommunicatio minor et 3 p., q. 64, a. 6, et Soto in 4, d. 19, q. 5, a. 6 et d. 22, q. 1, a. 4 qui omnes tenent nostram conclusionem. Ad primum respondetur quod non est de intrinseca ratione excom­ municationis privatio a communione ecclesiastica in omni casu, sed prout 23 e 854 DOMINICUS BANEZ Ecclesia determinaverit. Respondetur secundo quod, licet ipse excommunicatus sit privatus tali communicatione, non sequitur quod in eodem casu alii teneantur ipsum evitare. Ad secundum negatur consequentia, quoniam sufficit auctoritas do­ ctorum asserentium illam constitutionem factam vel confirmatam a Mar­ tino in concilio Constantiensi. Ad tertium respondetur primo quod concilium Basiliense non erat acceptatum, ut Turrecremata ostendit lib. 2 suae Summae, cap. 100. Respondetur secundo quod illa constitutio non est recepta in usu Eccle­ siae. Et per hoc patet ad confirmationem, quoniam aliquae constitutio­ nes sunt in conciliis quae pertinent ad mores quae non sunt receptaeusu Ecclesiae, qui est optimus Jegum interpres. ARTICULUS SEPTIMUS Utrum in extrema necessitate licitum sit ab excommunicatis qui non tolerantur ab Ecclesia sacramenta recipere De hoc agitur 3 p., q. 64, a. 6, et agit Soto in 4, d. 19, q. 5, a. 6 et [nos etiam] in Addit, ad 3 p., q. 8, a. 6 et q. 19, a. 6 ubi aliqua diximus quae videntur sufficere ad intelligentiam hujus dificultatis. Nihilominus pro complemento istius materiae statuo sequentes conclusiones : Prima: Communis consensus theologorum est quod in casu extremae necessitatis licitum est recipere baptismum a quolibet excommunicato, quantumlibet praeciso ab Ecclesia. Cujus ratio est specialis quia in illo casu mulier et infidelis potest conferre baptismum: ergo tunc sacerdos excommunicatus habet se ut minister necessitatis et non ut ordinarius minister. Secunda conclusio non est tam certa: In extrema necessitate lici­ tum est suscipere sacramentum poenitentiae a quolibet sacerdote excom­ municato. Hanc tenet Palude in 4, d. 25, q. 1, Silvester verbo Confessor 1, § ultimo et nos supra confirmavimus ex concilio Tridentino sess. 14,. cap. 7, ubi dicitur quod “in Ecclesia catholica custoditum semper fuit, ut nulla sit reservatio in articulo mortis, atque adeo omnes sacerdotes quoslibet peccatores a quibuslibet peccatis et censuris absolvere possunt”. Cum ergo gratiae non sint coarctandae, videtur mihi multo magis pro­ babile quod sine aliqua exceptione excommunica.ti sacerdotis vel prae­ cisi sint intelligenda verba Concilii ; licet communior sententia negativa, quam tenet Joannes de Medina, De poenitentia, tit. 2, et Covarrubias 1 p. relectionis super cap. Alma mater aliique dicunt tale sacramentum, esse nullum. QUAEST. II, ART. 8 855 Tertia conclusio adhuc minus certa : Licitum est in extrema neces­ sitate eucharistiam a quolibet excommunicato recipere. Probatur. Prae­ ceptum divinum est de sumptione eucharistiae, maxime in articulo mor­ tis : ergo tunc a quolibet ministro licitum est recipere istud. Haec conclu­ sio est multo probabilior quando homo existens in articulo mortis nun­ quam alias recepit eucharistiam. Sed opposita sententia est valde pro­ babilis, quia sacramentum eucharistiae, licet sit in praecepto divino ut recipiatur, saltim in articulo mortis, tamen semper ejusmodi praeceptum est intellectum quando cum debita reverentia tanti sacramenti potest administrari. Alias etiam esset concedendum quod sine sacris vestibus posset minister celebrare et administrare eucharistiam in articulo mortis. Quarta conclusio: Non licet reliqua sacramenta recipere in aliquo casu a ministro excommunicato non tolerato ab Ecclesia. Ratio est quia lex universalis excommunicationis debet servari, nisi aliqua necessitate fiat exceptio. Sed alia sacramenta non sunt necessitatis. Ergo in nullo casu erit licitum etc. Ultima conclusio: Tres primae conclusiones sunt intelligendae quan­ do alias ex eo quod sacramentum recipitur a ministro excommunicato non sequitur aliquod periculum vel contra auctoritatem ecclesiasticam vel contra reverentiam sacramenti, quia tunc homo potius debet pati mor­ tem quam a tali ministro sacramenta recipere. Unde merito laudatur a Gregorio lib. 3 Dialogorum, cap. 21, et habetur 24. q. 1, ca. ultimo, Hermenegildus Hispaniarum princeps, eo quod noluit sacramentum recipere a quodam episcopo ariano, eucharistiae scilicet in paschate, propter quod martyrio est affectus, quod fecit ne videretur favere arianis. Et idem dico quando timetur quod ipse malus minister non perficiet verum sa­ cramentum ob malam intentionem vel alia quacumque causa. ARTICULUS OCTAVUS Utrum in casu quo licitam est fideli petere sacramentum ab excommunicato, sit etiam licitum ipsi excommunicato illud ministrare 1. — Pro parte affirmativa arguitur primo. Nemo potest esse per­ plexus, si faciat quod in se est. At vero si excommunicato non esset lici­ tum in illo casu ministrare, esset perplexus quantumlibet faceret quod in se est. Ergo. Probatur minor, quia si ministrat peccat; si non mini­ strat, etiam peccat, quia alius jure postulat ; et non potest esse bellum ex utraque parte: ergo. •856 DOMINICUS BANEZ . Secundo, si minister peccat ministrando, ergo etiam subditus petendo. Probatur consequentia, quia inducit illum ad malum qui non est paratus. Tertio, quoniam alias frustra videretur concedi indulgentiam in con­ cilio Constantiensi, si ejusmodi excommunicati possent, immo tenerentur se excusare qui tolerantur. 2. — Sed pro parte negativa arguitur primo. In dicta indulgentia expresse dicitur quod in ea non intendit concilium favere excommunica­ tis in aliquo; sed multum faveret si quotiens fidelis petit illorum mi­ nisterium ipsi possent ministrare in divinis. Secundo, minister excommunicatus qui paratus est ministrare sacra­ menta omni petenti, videtur esse in peccato mortali, quia ex lege excom­ municationis tenetur se segregare a communicatione in divinis: ergo peccat mortaliter ministrando dum potest non ministrare. Confirmatur, quoniam alias, sequeretur quod excommunicatus posset invitare fidelem ut peteret a se eucharistiam, ut hae ocassione ipse celebret missam. Probatur sequela, quia fidelis licite peteret : ergo excommunicatus licite poterit petere ab illo ut petat. 3. — In hac re sunt variae opiniones. Altera est Soti in 4, d. 1, q. 5, a.. 6 et d. 22, q. 1, a. 4 dicentis, in omni casu esse licitum fideli petere ab excommunicato tolerato sacramentum. Alia opinio est Hadriani in 4, q. 3 de baptismo, negantis licere excommunicatis sacramenta conferre, etiam quando licitum est fidelibus ab ipso petere. Nobis tamen quaedam media sententia placet, quae his duabus conclusionibus explicatur: Prima conclusio: Quotiens minister excommunicatus et ab Ecclesia toleratus teneretur ex praecepto justitiae vel caritatis sacramentum mi­ nistrare si non esset excommunicatus, licitum erit ei ministrare, licet sit excommunicatus, dummodo faciat quod in se est, poenitendo de pec­ cato et proponendo quaerere absolutionem ab excommunicatione. Pro­ batur, quia per hoc quod sit excommunicatus iste et toleratus ab Eccle­ sia, non deobligatur a praeceptis justitiae et misericordiae quibus tenetur ex officio: ergo tenebitur illa implere dum toleratur ab Ecclesia, facien­ do tamen quod in se est ut digne ministret. Probatur secundo, quoniam licet dicta indulgentia concilii Constantiensis directe non intendat fa­ vere excommunicatis in aliquo, tamen consequenter necesse est quod ipsis facientibus quod in se est, licitum sit sacramenta ministrare, immo quod teneantur quando fideles jure postulant. Confirmatur, quia tales excommunicati habent jurisdictionem ; et ex alia parte urget lex justitiae et caritatis ut illam exerceant : ergo tenentur. Secunda conclusio: Quando minister excommunicatus potuisset, si ■non esset excommunicatus, sine.· aliquo peccato repellere petitionem pe­ tentis sacramentum, peccat ministrando, et tenetur non ministrare. Hanc conclusionem probant argumenta facta, pro parte negativa. QUAE ST. II, ART. 8 857 Ex hac conclusione sequitur quod, quando non est paratus ministrare cuilibet petenti non poterat fidelis sine peccato pro sua libito petere ab illo sacramenta, nisi fuerit in aliqua necessitate constitutus. Probatur sequela, quia nemo potest ab alio petere et inducere ad actionem malam ad quam ipse non est paratus. Sed contra sequitur quod non liceat mihi ab illo petere sacramentum in casu necessitatis. Probatur sequela, quo­ niam scio illum peccaturum qui non erat paratus ministrare et sic pec­ care. Respondetur nego sequelam, quia propter malitiam alterius non teneor ego amittere jus meum quod habeo ad petendum actionem secun­ dum se licitam. Quod vero fiat illicite, sibi imputabitur, qui non vult de peccatis poenitere. 4. — Ad argumenta. Ad primo pro parte affirmativa respondetur quod ille parochus non erit perplexus, si faciat quod in se est poenitendo» Ad secundum respondetur quod consequentia non valet, et sic eam nego, quando minister est paratus in peccato ministrare sacramentum, vel quando petens utitur jure suo, quia est in necessitate aliqua speciali» Ad tertium respondetur quod licet excommunicatus in aliquo casu possit se excusare, non tamen inde sequitur nullam esse gratiam concilii Constantiensis. Valet enim primo ut fideles licite recipiant sacramenta ab excommunicatis toleratis et paratis cuilibet ministrare. Secundo valet ut etiam sit licitum fideli inducere excommunicatum toleratum ab Eccle­ sia, in casu notabilis necessitatis, ut ministret sacramenta ; et tunc non peccabit excommunicatus, si faciat quod in se est. Tertio valet ut fidelis possit interesse officiis divinis et sacrificiis cum excommunicatis tolera­ tis ab Ecclesia. Conceditur etiam sacerdotibus non excommunicatis quod possint divina celebrare coram ejusmodi excommunicatis. 5. — Ad primum pro parte negativa respondetur quod, licet conci­ lium non intendat directe aliquam gratiam facere ipsis excommunicatis, tamen necesse est ut concedatur id quod necessario sequitur ex gratia facta ceteris fidelibus. · .· Ad secundum respondetur quod probat secundam conclusionem. Ad confirmationem respondetur : primo, quod non est inconveniens quod in casu in quo licitum est fideli petere sacramentum ab excommunicato, sit etiam licitum ipsi excommunicato inducere illum ad petendum sacramen­ tum a se. Secundo respondetur quod consequentia nihil valet. Ad proba­ tionem nego antecedens. Et est instantia in casu in quo uxor contraxerit affinitatem cum viro suo, quia habuit rem cum consanguineo. Tunc maritus potest petere debitum ab uxore, tamen uxor non potest petere ab illo ut petat, quoniam hoc esset petere debitum. 858 DOMINICUS BANEZ ARTICULUS NONUS Utrum sacramentum poenitentiae quod recipit excommunicatus sit validum 1. — Pro parte negativa arguitur primo. Excommunicatio reddit hominem ineptum ad participationem sacramentorum: ergo sacramen­ tum sic receptum non erit verum et validum. Probatur consequentia, nam ad veritatem sacramenti requiritur subjectum capax et aptum. Secundo, minister excommunicatus impeditur ne ministret verum sacramentum poenitentiae cum est nominatim excommunicatus: ergo pariter excommunicatus non suscipit verum sacramentum. Tertio, indulgentiae concessae excommunicatis nullae sunt: ergo etiam sacramentum absolutionis erit nullum. Quarto, excommunicatus qui scienter accedit ad sacramentum, non solum peccat mortaliter, sed etiam nullum recipit sacramentum: ergo excommunicatio ex natura sua irritat sacramentum poenitentiae. Con­ firmatur. Qui accedit cum ignorantia vincibili ipsius excommunicationis, nullum recipit sacramentum, quoniam dimidiat confessionem non con­ fitendo illud peccatum quod facit accedendo excommunicatus : ergo. 2. — In hac difficultate sunt tres opiniones. Prima est Silvestri verbo Confessio 1, n. 4, q. 3, et Hadriani in 4, q. 1 de matrimonio ad confirmationem primi argumenti, quod absolutio sacramentalis data excommunicato nulla est, sive scienter, sive omnino ignoranter accedat, etiam in excommunicatione minori. Hanc sententiam tenet Palude in 4, d. 22, q. 3. Ratio hujus sententiae est primum argumentum quod fecimus supra. Secunda sententia est quod, si excommunicatus per ignorantiam in­ vincibilem juris vel facti accedat ad poenitentiae sacramentum, reci­ piet verum sacramentum et fructum illius. Si vero scienter vel cum ignorantia vincibili accesserit, nullum recipiet sacramentum. Hanc te­ net Gerson 2 p. [suae Theologiae], fol. 19, ut refert Navarro De poeni­ tentia d. 5, c. 1, n. 23 et e. ultimo, n. 38, quem sequitur Covarrubias 1 p. relectionis super cap. Alma, § 6, n. 7 et Medina De poenitentia, tract. 21, de confessione ab excommunicato facta. Immo eam videtur tenere Soto d. 22, q. 1, a. 1, et Palude in 4, d. 18, q. 4, et Hadrianus q. 2 de confessione videtur etiam in hanc sententiam declinare. Tertia sententia est Cajetani in Summa in verbo Absolutionis impe­ dimenta et verbo Confessio iteranda, quam secutus fuit Cano in suis scholiis in additionibus ad tertiam partem q. 21, a. 1, scilicet quod abso­ lute loquendo absolutio sacramentalis impensa excommunicato valet. QUAEST. II, ART. 9 859 ■Cujus ratio est quia, licet ejusmodi absolutio sit prohibita jure et illicita, nullo tamen jure sancitum est quod sit nulla. Probatur secundo, quia si excommunicatus suscipiat quodlibet aliud sacramentum, ut matrimonii etc., non propterea est irritum sacramentum: ergo neque sacramentum poenitentiae erit irritum. Confirmatur, quoniam excommunicatio quae se tenet ex parte absolvendi non privat absolventem jurisdictione ; et ex alia parte est debita materia et forma : ergo perficitur verum sacra­ mentum. Et haec sententia mihi videtur evidens. Pro cujus intelligentia sit: 3.—Prima conclusio: Possibile est excommunicatum confiteri omnia peccata sua, et nihilominus non recipere fructum sacramenti neque sa­ cramentum; v. gr. si sciens et prudens esse peccatum mortale accedere ad sacramentum poenitentiae ut absolvatur prius a peccatis quam ab excommunicatione, nihilominus vult prius recipere absolutionem a pec­ catis, tunc et mortaliter peccat et nihil recipit, quia non ponit suffi­ cientem materiam. Ratio hujus est non ipsa excommunicatio, sed quia sic accedens non habet propositum non peccandi. Secunda conclusio: Contingere etiam potest quod excommunicatus sic accedat dispositus, ut recipiat verum sacramentum, et non fructum sacramenti; v. gr. si ignoret vincibiliter se esse excommunicatum, vel excommunicationem esse superiori reservatam, non tamen ignorantia sit crassa et supina, tunc recipiet sacramentum, et non fructum sacramenti, secundum doctrinam de sacramento informi quam explicavimus supra in Additionibus ad 3 p., q. 9, a. 2. Et ita est intelligenda Cajetani senten­ tia formaliter, scilicet quod ea ratione qua quis excommunicatus est, non ■desinit recipere verum sacramentum; aliquando vero recipiet informe ob dictam rationem, aliquando vero nullum recipiet sacramentum ob indebitam dispositionem, ut sit legitima materia. Tertia conclusio: Saepe excommunicatus manens excommunicatus recipiet et sacramentum et fructum sacramenti; v. gr. si invincibiliter ignorat se esse excommunicatum, vel ignorat necessarium esse dicere con­ fessori quod est excommunicatus, vel si sciens et prudens se excommu­ nicatum esse excommunicatione reservata, instat tamen necessitas acce­ dendi ad sacramentum, ut in casibus explicatis art. 1, conci. 3. In his omnibus recipiet etiam fructum sacramenti, si alias sit debite disposi­ tus quantum ad alias conditiones. 4. — Ad primum respondetur quod excommunicatio non reddit ho­ minem incapacem sacramentorum, sed prohibet ne accedat ad sacramen­ ta taliter quod si accedat peccet. Ad secundum negatur consequentia, quia ablata est jurisdictio neces­ saria ad ministerium sacramenti poenitentiae ab ipso ministro excommu­ nicato. 860 DOMINICUS BANEZ Ad tertium negatur consequentia, et est differentia quod indulgen­ tiae pendent ex voluntate concedentis. Unde papa non interdicit eas communicare excommunicatis. Ad ultimum respondetur quod antecedens non est universaliter ve­ rum, immo potest quis excommunicatus sciens et prudens accedere ad sacramentum poenitentiae in casu necessitatis, ut dictum est in conclu­ sione tertia. Ad confirmationem patet ex dictis in explicatione sententiae Cajetani. ARTICULUS DECIMUS Utrum sacrificium missae quod offert excommunicatus non toleratus ab Ecclesia sit validum et fructuosum illis pro quibus offertur 1. — De hac difficultate diximus sufficienter 3 p., q. 82, a. 6, 7 et 8 et 9. Sed pro complemento hujus materiae notandum in hac re esse tres sententias. Prima est Gratiani ca. Quod quidam 1, q. 1, et Magistri in 4, d. 14, c. 1, quod hujusmodi ministri non offerunt verum sacrificium, immo Magister videtur sentire quod neque vere consecrant. Hanc etiam sequitur Scotus ibi q. 2, immo et quidam thomistae dicunt esse senten­ tiam sancti Thomae in eadem dist., quod haeretici non offerunt verum sacrificium. Altera sententia est communior scholasticorum in eadem dist., quod excommunieati et haeretici non solum vere consecrant, sed offerunt verum sacrificium. Hanc tenet Albertus Magnus ibi, art. 31 et 32, et Bonaventura ibi p. 1, q. 1, Durandus q. 1 ad 2, Soto d. 13, q. 1, a. 8, Alexander Halensis 4 p., q. 31, 35, membr. 5 et 6 et Gabriel Super canonem, lect. 27. Tertia sententia est media Guillelmi Parisiensis in tractatu De sacra­ mento ordinis, fol. 93 dicentis, suspensos et excommunicates offerre sacrificium, non autem haereticos vel apostatas vel degradatos. Cano dicebat super 3 p., q. 82, a. 7 et 8 hos omnes offerre sacrificium, prae­ ter haereticos. 2. — Nihilominus sit prima conclusio : quod attinet ad consecratio­ nem eucharistiae, error esset negare omnes praedictos vere consecrare. Ratio est evidens, quia consecrare est actus qui proficiscitur a charactere sacerdotali. Sed character sacerdotalis manet in hujusmodi. Ergo et po­ testas consecrandi, vereque consecrant si adest materia et forma cum intentione faciendi quod fecit Christus. Haec conclusio supra est ostensa in hac 3 p. QUAEST. II, ART. 10 861 Secunda conclusio: Hujusmodi sacerdotes possunt etiam verum sa­ crificium offerre. Probatur. Quia offerre sacrificium pertinet ad pote­ statem characteris sacerdotalis, ut patet, quia quando sacerdos conse­ cratur dicitur ei: “Accipe potestatem offerendi sacrificium pro vivis et mortuis”. Sed hujusmodi sacerdotes virtute characteris vere conse­ crant. Ergo vere offerunt sacrificium. Confirmatur, quia ad hoc con­ secratur hostia ut offeratur sacrificium: ergo sicut vere consecratur, vere sacrificant, si intendunt sacrificare. Secundo, sicut ad consecrandum non requiritur jurisdictio, ita neque ad sacrificandum. Probatur secundo. Sicut sacerdos in persona. Christi vere consecrat, licet habeat praeceptum Ecclesiae non sacrificandi, immo vero si bene attendamus, Ecclesiae praeceptum non debet tendere immediate ut non sacrificent postquam consecraverint, quia hoc esset contra jus divinum, quo tenetur sacerdos cum consecrat consumere et offerre sacrificium ; sed praeceptum Eccle­ siae tendit copullatim in hoc quod non consecrent et sacrificent. Ex hac conclusione sequitur quod tale sacrificium quantum est ex opere operato, proderit illis pro quibus offertur, cum sit verum sacrificium Deo acce­ ptissimum. Tertia conclusio: Nihilominus non est veritas fidei dicta sententia, quin potius sine errore et temeritate potest defendi quod illi non offe­ runt verum sacrificium. Ratio hujus est quia ad offerendum verum sa­ crificium existimant aliqui doctores esse necessariam intentionem Eccle­ siae, in cujus nomine sacerdos sacrificet. Et quia Ecclesia non intendit per hujusmodi ministros sacrificare, ideo ipsi non vere sacrificant. Contenduntque probare hanc sententiam testimoniis sanctorum, v. gr. Augu­ stini lib. sent., cap. 15 dicentis, quod “extra Ecclesiam non est locus sacrificii” (1). Simile testimonium habetur in epistola 40 Leonis papae, et refertur 1, q. 1, ca. In Ecclesia. Quae testimonia exponit sanctus Tho­ mas 3 p., q. 82, a. 7 ad 1 dicens, quod “éxtra Ecclesiam non potest esse Spirituale sacrificium, quod est verum veritate fructus, licet sit verum veritate sacramenti”. In quibus verbi videtur sanctum Thomam sentire quod ejusmodi ministri non offerant verum sacrificium fructuose, sed tantum conficiant verum sacramentum. Sed his non obstantibus, secun­ da conclusio est multo certior et conformior doctrinae fidei. 3. — Ad testimonia sanctorum respondetur quod sunt intelligenda respectu ipsorum ministrorum offerentium, quibus nihil prodest sacri­ ficium, quia non recte extra Ecclesiam offertur. Et ita explicat sanctus Thomas supra, et solum negat sacrificium spirituale quod est fructus sacrificii visibilis offerri ab ejusmodi ministris. Item respondetur ad rationem contrariae sententiae quod, licet Ecclesia praecipiat ne offe­ ci) Ps-August. Lib. Sentent. Prosperi, sent. 15. ML 45, 1860. 862 DOMINICUS BANEZ rant sacrificium ejusmodi sacerdotes praecisi, non tamen intendit, immo neque merito potest intendere ut, si semel consecraverint, non perficiant sacrificium, quia sicut ipsi ministri in persona et virtute Christi vere •consecrant contra praeceptum Ecclesiae, ita vere sacrificant contra ejus­ dem imperium. 4. — Ex dictis sequitur quod orationes quas in missa et divinis offi­ ciis faciunt ministri non tolerati, nihil prosunt illis pro quibus offerunt, siquidem haec tantum habent valorem ex opere operantis. Haec senten­ tia est sancti Thomae 3 p., q. 82, a. 7 ad 3. Ratio hujus est quia tales orationes offeruntur nomine Ecclesiae quando sunt utiles; at vero a ministris non toleratis non vult Ecclesia neque intendit fieri tales ora­ tiones. Contrariam sententiam tenet Guillelmus Parisiensis lib. De sacra­ mentis, tit. de sacramento ordinis. Quam sequitur Gabriel lec. 27 Super canonem, et Soto in 4, d. 13, q. 1, a. 8, licet sub dubio loquatur. Et nititur explicare sanctum Thomam [ubi] supra, ita ut loquatur de preci­ bus ministrorum quatenus ex eorum efficacia promanant, non quatenus eas nomine Ecclesiae offerunt. ARTICULUS UNDECIMUS Utrum sacrificium oblatum pro excommunicato sit illi fructuosum Sit conclusio: Sacrificium missae prodest quibuscumque excom­ municatis, si pro illis offeratur a quolibet sacerdote etiam excom­ municato. Explicatur conclusio. Primo inquantum sacrificium missae est impetratorium, prodest etiam excommunicatis, ut ab Spiritu Sancto excitati, convertantur, sicut cum offertur pro aliis peccatoribus infide­ libus ut convertantur ad fidem. Ratio est quia, quamvis offerens pec­ cet mortaliter offerendo pro excommunicatis, tamen, sicut conficit verum sacramentum, ita offert verum sacrificium Deo acceptissimum, et per consequens ex parte sua impetratorium. Ergo ratione ipsius po­ terit peccator tangi ab ipso Deo et converti quando pro illo offertur sacrificium. Item conclusio haec melius intelligitur quando excommunieatus pro quo offertur sacrificium est jam in gratia per contritionem, quia tunc sacrificium proderit illi non solum per modum impetrationis, sed etiam per modum satisfactionis. Sed praeterea intendimus verificare conclusionem in excommunicatis qui habent complacentiam in peccatis suis. Et dico quod respectu illorum non solum erit impetratorium, sed etiam satisfactorium, in hoc sensu quod sacrificium hoc proderit illis postea quando resipuerint per poe­ nitentiam secundum ipsorum dispositionem. Probatur conclusio in hoc QUAEST. II, ART. 12 863 sensu, quoniam hoc sacrificium est opus Dei, habens effectum ex opere operato: ergo recedente impedimento assequitur suum effectum. Quod si dicas: cum illa dispositione, si quis reciperet eucharistiam, nunquam postea esset recepturus fructum sacramenti quantumlibet poeniteret. Ergo eadem est ratio de hoc sacrificio oblato pro existente et complacente in peccato mortali. Respondetur quod antecedens versatur in opinione, et multi tenent partem affirmativam. Secundo respondetur nego conse­ quentiam. Ratio differentiae est quia accedens cum illa dispositione ad sacramentum, peccat mortaliter; at vero is pro quo offertur sacrificium non peccat in eo quod pro illo offeratur sacrificium, et in eo quod ipse velit quod pro se offeratur, dummodo non consentiat peccato offerentis. Item est alia differentia principalior, quia ut sacrificium habeat effectum ex opere operato, non requiritur aliqua dispositio praesens, sed suf­ ficit quod postea debite disponatur ille pro quo offertur sacrificium. Secundo probatur conclusio. Satisfactio sacramentalis prodest, licet fiat in peccato mortali per illud tempus in quo peccator conversus fue­ rit, ut diximus satis probabiliter in Additionibus supra q. 14, a. 3, et ita tenet Cajetanus in opusc. De satisfactione: ergo satisfactio sacrificii erit fructuosa quando homo postea conversus fuerit. Denique per sacrifi­ cium missae solvitur Deo debitum pro poena debita in purgatorio : ergo tanta erit solutio quanta fuerit dispositio poenitentis, licet cum offeratur sacrificium esset ille in peccato mortali. Hactenus probabiliter sumus locuti quantum attinet ad ejusmodi satisfactionem. Si quis vero contrarium voluerit defendere, et dixerit hoc sacrificium nihil prodesse quantum ad satisfactionem eis qui sunt in peccato mortali, probabiliter loquitur quia, licet secundum se sit satisfactorium, tamen limitatur secundum devotionem eorum pro quibus offertur. Unde qui nullam habet devotionem dum offertur sacrificium, nullum effectum satisfactionis obtinebit. ARTICULUS DUODECIMUS Utrum ex parvitate materiae possit esse peccatum veniale communicare in divinis cum excommunicatis Respondetur et sit conclusio: Satis probabiliter potest sustineri quod sola communicatio in sacramentis et in sacrificiis, in sepul­ tura et in solemni celebratione divinorum officiorum est in indivi­ duo mortale peccatum communicare cum excommunicatis. Probatur, quia in canonibus sacris ubi interdicitur talis communicatio tantum haec praedicta exprimuntur: ergo solum haec est materia gravis in 864 DOMINICUS ΒΛΝΕΖ divinis. Ex quo sequitur quod non erit peccatum mortale privatim recitare cum excommunicato, sive sit oratio voluntaria, sive ex praecepto vel ex officio. Si quis vero contrarium voluerit opinari, dummodo ad­ ducat rationem sufficientem, non multum repugnavimus. ARTICULUS DECIMUSTERTIUS Utram excommunicatus qui est initiatus sacris vel qui habet beneficium ecclesiasticum teneatur recitare horas canonicas Arguitur primo negative. In eo quod recitat communicat in divinis ut minister Ecclesiae cum Ecclesia; et tamen per excommunicationem est privatus hac communicatione : ergo non tenetur recitare, immo pec­ cat recitando. Secundo beneficiatus excommunicatus non facit fructus beneficii sui, ut infra dicemus: ergo non tenetur recitare. Probatur consequentia, quia obligatio ad recitandum ortum habet ex beneficio. Sit prima conclusio: Excommunicatus sacris initiatus tenetur reci­ tare horas canonicas, licet sit degradatur. Haec est communis sententia theologorum et jurisperitorum. Vide Palude in 4, d. 15, q. 5, a. 1. Pro­ batur, quia alias excommunicatus ex sua nequitia reportaret commodum et levamen. Item quia per excommunicationem non privatur in singulari a recitatione officii divini : ergo tenetur recitare sicut antea. Secunda conclusio: Beneficiatus, licet non sit ordinatus in sacris, te­ nebitur etiam recitare dum est excomm unicatus. Probatur eadem ratione qua praecedens conclusio. Item probatur, quia propter non rcsidentiam non facit beneficiatus fructus suos, quia, non debet esse melioris condi­ tionis quam non residens, maxime quia sua culpa non facit fructus suos. Unde respondetur ad primum quod singulariter recitare non est com­ municatio ecclesiastica quae prohibetur per excommunicationem. Ad secundum negatur consequentia, quia, sua culpa non facit fructus suos; sed titulus beneficii fructuosi facit ut teneatur quis recitare divi­ num officium. - QUAÊST. II, ART. 14 865 ARTICULUS DECIMUSQUARTUS Utram episcopus vel praelatus vel parochus non toleratus ab Ecclesia possit committere vices suas alteri, maxime ut audiat confessiones subditorum Arguitur primo affirmative, quia alias esset perturbatio in ipsa republiea, si fideles non haberent cui confiterentur. Secundo, quoniam committere facultatem audiendi confessiones prin­ cipaliter videtur pertinere ad auctoritatem ordinis; sed illi retinent ordinis potestatem : ergo possunt committere. Sit conclusio : Communis consensus doctorum est pars negativa. Licet Palude in 4, d. 26, q. 2, a. 2 oppositum sentiat, qui dicit quod potest committere alteri jurisdictionem, praecipue in eo quod attinet ad au­ dientiam confessionum. Sic tenet Silvester verbo Unctio, q. 4, praecipue ob secundum argumentum. Haec tamen sententia mihi videtur improbabilis. Primo, quoniam parocho excommunicato non tolerato ab Ecclesia vel episcopo non adest facultas absolvendi, quoniam non habet jurisdictionem : ergo non potest illam alteri tribuere. Antecedens est notum; et consequentia probatur, quoniam nemo dat quod non habet. Secundo, haec opinio errat in eo quod existimat quod committere alteri audientiam confessionum est actus ordinis et non jurisdictionis, quod est falsum, quoniam episcopus non ordinatus potest alteri committere audientiam confessionum ; tamen non habet ordinem, sed solum jurisdictionem : ergo non est actus ordinis, sed jurisdictionis. Tertio, haec sententia habet implicationem, quoniam ex una parte dicit quod excommunicatus non toleratus non potest dele­ gare, et ex alia parte dicit quod potest concedere commissionem audien­ di confessiones. Hoc autem implicat, quoniam ad audientiam confessio­ num necessaria est jurisdictio delegata vel ordinaria, ut constat ex fide: ergo si potest committere alteri audientiam confessionis, potest delegare. Ad argumenta. Ad primum respondetur quod in tali casu ad episco­ pum pertinebit providere de confessore, si parochus est excommunica­ tus non toleratus. Quod si episcopus fuerit excommunicatus, pertinebit ad superiorem, vel ad jus commune, si non posuit vicarium antequam incideret in excommunicationem. Ad secundum respondetur quod absolvere a peccatis principaliter est actus ordinis, supposita tamen jurisdictione. At vero committere al­ teri facultatem non est actus ordinis, sed jurisdictionis, ut diximus in secunda probatione. 866 DOMINICUS BANEZ ARTICULUS DECIMUSQUINTUS Utrum gesta et acta ab excommunicato tolerato ab Ecclesia sint firma et valida V. gr. sententia prolata ab episcopo excommunicato, collatio beneficii, praesentatio vel electio facta ab excommunicato. Et videtur quod non sit valida. Primo, quoniam in ca. Audivimus, 24, q. 1, de quodam archiepiscopo haeretico et excommunicato dicitur quod non potest excommunicare quoniam est excommunicatus, et quod non potest aliquem damnare qui novam haeresim praedicavit. Ergo gesta et facta ab excommunicato tolerato non sunt valida. Secundo, in cap. Adversus, de immunitate ecclesiarum, definitur quod sententiae exeommunieatorum sunt inanes et irritae ; sed isti sunt excom­ municat!, licet tolerentur ab Ecclesia: ergo eorum sententiae sunt irri­ tae et inanes. Tertio, ad sententiam in foro interno et externo est necessaria juris­ dictio, ut patet ; sed excommunicatus nullam habet jurisdictionem : ergo. Probatur minor, quoniam excommunicatus est privatus officio et juris­ dictione. In contrarium sunt argumenta. Primo, non minus sunt irritae in jure civili sententiae servi quam in jure canonico sententiae excommunicatorum. Sed sententia servi jure civili est valida et firma, si toleratur a republica, ut patet in lege Barbarus, ff, de officio praetoris. Ergo sen­ tentia excommunicati valida est et firma si toleratur ab Ecclesia. Secundo, excommunicatus in foro interno veram profert sententiam; et talis sententia firma est et valida, alias esset maxima perturbatio in republica Christiana: ergo sententia prolata in foro externo firma est. Patet consequentia ex paritate rationis. Item quoniam ad sententiam in foro interno et externo requiritur jurisdictio. Tertio, concilium Constanti ense propter pacem reipublicae conces­ sit fidelibus quod possint communicare cum excommunicatis, etiam in re sacra, si non sint publici percussores clericorum, vel nominatim ex­ communicati. Sed si gesta ab ejusmodi excommunicatis non essent firma et valida, esset magna perturbatio in republica : ergo sunt firma et valida. De hac quaestione sunt tres sententiae. Prima est affirmans quod nulla gesta ab ejusmodi excommunicatis sunt valida. Hanc tenet Silve­ ster verbo Excommunicatio 1, § 6 et verbo Excommunicatio 2, § 1. Se­ cunda. sententia est quod omnia gesta per excommunicatum ab Ecclesia toleratum habent firmitatem et valorem. Hanc tenet Richardus in 4, d. 18, Palude d. 23, q. 2, a. 3, Soto d. 22, q. 2, a. 2. Silvester verbo QUAEST. II, ART. 15 867 Excommunicatio 3 retractat primam sententiam et tenet istam. Tertia sententia est media et asserit quod gesta ab excommunicatis ab Ecclesia toleratis, si gesta sint ratione publici officii, valida sunt et firma. Si vero sint facta ab illo homine ut persona particularis, non habent firmi­ tatem et valorem. Sic tenet Covarrubias super cap. Alma 1 p. relectionis, § 7, n. 9. Sed pro decisione sit prima conclusio: Gesta per excommunicatum toleratum ab Ecclesia valida sunt et firma, si adsit communis error facti et titulus. Secunda conclusio: Si non adsint istae conditiones, non habent fir­ mitatem. Sic tenet Cajetanus verbo Excommunicationis impedimenta; quae sententia mihi magis placet quam aliae tres. Pro cujus expositione· advertenda sunt duo. Primum est quod hic loquimur de actionibus fori externi, quoniam in foro interno conscientiae certum est quod sententia prolata ab excommunicato tolerato ab Ecclesia valida est. Hanc senten­ tiam quoad primam conclusionem probant argumenta facta secundo loco pro parte affirmativa, praecipue primum quod sumitur ex lege Barbarus. Quoad secundam conclusionem probatur argumentis factis primo loco pro parte negativa. Sed quoniam illa argumenta militant, contra primam conclusionem, solvenda sunt quatenus procedunt contra illam. Unde ad primum et secrmdum respondetur quod illa jura habent locum quando est publice excommunicatus, quia tunc gesta ab illo non habent firmitatem et valorem quia non est communis error facti. Ad cujus expositionem nota secundo quod tunc dicitur communis error facti quando publice aliquis aestimatur non excommunicatus; ut si episcopus habens verum titulum incidat in excommunicationem secrete, tunc omnia gesta ab illo habent firmitatem et valorem, licet toleretur ab Ecclesia, quoniam non est communis error facti. Ad tertium respondetur quod excommunicatus dicitur privatus offi­ cio et jurisdictione, non quia gesta per illum non sint firma, sed quia non potest exercere suum officium sine peccato, si commode id possit, sicut excommunicatus dicitur privatus sacramento non quia sacramenta non sint valida, si illa suscipiat, sed quia peccat suscipiendo. Ad argumenta secundo loco, quatenus procedunt contra secundam conclusionem, respondetur: ad primum quod in illo casu erat titulus et communis error facti. Omnes existimabant illum esse liberum, et ideo omnia gesta ab illo habuerunt firmitatem et valorem. Ad secundum respondetur quod ea quae pertinent ad forum inter­ num sunt valida et firma, licet non sit communis error facti, secundum tenorem concilii Constantiensis, quoniam esset maximum periculum quod facta in foro conscientiae non essent firma et valida. In his vero quae 868 DOMINICUS BANEZ pertinent ad forum externum, servanda est constitutio concilii Con. stantiensis, quoniam non est ita magnum periculum. Itaque in foro in­ terno omnia habent firmitatem et valorem propter periculum animarum quando est communis error facti et titulus. Item quando non est nominatim excommunicatus vel publicus percussor clerici. Ad ultimum respondetur quod concilium Constantiense concessit fi­ delibus quod possint communicare cum excommunicatis in illis duobus casibus, quoniam durissimum erat iterare judicia civilia et forensia. ARTICULUS SEXTUSDECIMUS Utrum beneficiatus excommunicatus qui excommunicatur postquam legitime obtinuit beneficium, faciat fructus beneficii suos 1. — Videtur quod sic. Primo, quia alias sequeretur quod beneficia-tus pauper cogeretur mendicare cum dedecore ordinis, contra decretum concilii Tridentini sess. 21, cap. 2 : ergo. Secundo, suspensus ab officio aliquando sustentatur fructibus benefi­ cii designatis ab Ecclesia: ergo excommunicatus potest sustentari fructi­ bus beneficii. Tertio, durissimum est asserere quod excommunicatus qui non est in mora petendi absolutionem, privetur fructibus beneficii : ergo illud non est asserendum. Quarto, sequeretur quod talis statim atque incidit in excommunica­ tionem teneatur restituere fructus beneficii sui. Consequens est duris­ simum. Ergo. Probatur sequela, quia non facit fructus suos. Confirma­ tur. Nam reus non tenetur restituere fructus ante judicis sententiam. Antecedens est certum, et definitur 22, q. 11. Consequentia probatur ex paritate rationis. 2. — In hac quaestione pars negativa est communis sententia, scilicet quod non facit fructus suos. Ita dicit Silvester verbo Clericus 4, q. 25 et verbo Excommunicatio 3, § 1. Moderatur tamen hanc sententiam di­ cens quod intelligitur de excommunicato quando non stat per ipsum quod non absolvatur. Nihilominus sit prima conclusio: Beneficiatus excommunicatus, li­ cet excommunicetur postquam legitime obtinuit beneficium, non facit fructus suos, licet non stet per ipsum quod non absolvatur. Probatur primo conclusio, quia talis excommunicatus est privatus executione offi­ cii ut patet : ergo non facit fructus suos. Patet consequentia, quoniam beneficium datur propter officium, ut dicitur in cap. Cum singula, de praebendis, et cap. finali de rescriptis in 6. Secundo, omnis excommuni- QUAEST. II, ART. 16 S69 -catus, licet modo non sit rebellis Ecclesiae, fuit tamen rebellis Ecclesiae : ergo propter peccatum quod praecessit potest privari fructibus bene­ ficii. Secunda conclusio : Talis excommunicatus tenetur fructus restitue­ re ante judicis condemnationem et declarationem. Probatur. Excommu­ nicatus non facit fructus suos, ut diximus in conclusione praecedenti: ergo tenetur illos restituere ante judicis condemnationem. Confirmatur. Mercenarius non laborans tenetur restituere mercedem laboris ante ju­ dicis sententiam; sed excommunicatus non laborat in beneficio: ergo tenetur restituere fructus ante judicis sententiam. Ex quo sequitur quod est potestas in Ecclesia et in republica quae obligat ad aliquam poenam quae debet exerceri per actionem positivam rei, quae inquam obligat ante judicis sententiam, ut dictum est in materia de censuris in communi. 3. — Ad primum argumentum respondetur quod concilium Tridentinum intelligitur quando sacerdos non est rebellis Ecclesiae. Si vero sit rebellis, potest Ecclesia per auctoritatem clavium privare illum fructibus beneficii, licet mendicet. Et hoc expedit ad bonum excommunicati ut citius convertatur, quia si non poneretur talis poena, fortassis non ita cito converteretur. Ad secundum respondetur quod est maxima differentia inter deposi­ tum ab officio et excommunicatum, quoniam depositus ab officio non ha­ bet spem redeundi ad officium, et ideo pia mater Ecclesia assignat ei sustentationem de reditibus Ecclesiae ; excommunicatus vero habet spem redeundi ad beneficium, et ideo privatur fructibus illius. Et eadem est ratio de suspenso propter aliquod crimen dum est in contumacia atque de excommunicato. Alii vero suspensi propter crimen de quo sunt parati agere poenitentiam, sustentantur ab Ecclesia reditibus beneficii qui assignatur ab illa. Ad tertium respondetur quod propter contumaciam praecedentem meretur excommunicatus ita puniri temporaliter. Ad ultimum concedo sequelam. Neque est inconveniens quod ante condemnationem in particulari teneatur restituere fructus quos non fecerat suos. Per hoc respondetur ad confirmationem. Negatur conse> quentia. et differentia est quod esset nimis durum reddere bona ante condemnationem judicis quorum ipse reus erat vere dominus; at vero beneficiatus excommunicatus non fecerat fructus suos. Unde non est eadem ratio. 4. — Nota autem circa resolutionem hujus articuli quod notanter diximus de beneficiato qui ante excommunicationem obtinuerat benefi­ cium. Alias enim planissimum est quod collatio facta excommunicato nulla est, ut dictum est in praecedentibus. Et hic est usus Romanae Ecclesiae, quod quotiescumque alicui confertur beneficium vel confir­ 24 ’ 870 DOMINICUS BANEZ matur electio, semper absolvitur ad cautelam a quacumque excommu­ nicatione ad effectum hunc, ut collatio et confirmatio valida sint. Nota secundo quod postquam electionis confirmatio aut beneficii col­ latio facta est in favorem alicujus antequam sit excommunieatus, si postea, quando acceptat, fuerit excommunieatus, non est irrita confir­ matio vel collatio, ut habet communis opinio juristarum. Et hic est usus communis fori ecclesiastici. De qua re vide Navarro in cap. Si quando? de rescriptis, et Covarrubias lib. 3 Variarum, cap. 16, n. 4 et prima parte relectionis cap. Alma mater § 7, licet ipse in contrariam partem videatur declinare cum Alciato et Cardinali. Theologi vero communiter tenent quod talis acceptatio sit invalida. Nihilominus standum nobis erit in hac parte sententiae juristarum. Ratio est quia per acceptatio­ nem non adquirit homo jus, sed tantum requiritur acceptatio tamquam declaratio consensus de collatione vel electione facta. Item quia jura de hac re loquentia tantum irritant collationem vel electionem factam in , favorem excommunicati : ergo non sunt extendenda ad acceptationem. Non tamen negandum est quin peccet mortaliter excommunieatus acce­ ptans collationem aut electionem. Ratio est quia excommunieatus pri­ vatus est ecclesiastico praecepto ne communicet in ministerio ecclesia­ stico : ergo non est ei licitum ut se offerat ut ministrum ad ministerium quod non potest exercere sine peccato. Et fortassis theologi negantes acceptationem talem esse validam, non distinxerunt inter acceptationem et collationem, vel certe quia non erat licita acceptatio judicaverunt esse irritam. Tertio nota de pensionibus quae consignantur excommunicato, quod possunt duplici titulo consignari. Unus est specialis, ut quando consi­ gnantur parocho vel episcopo seni ut cedat beneficio aliqua pensio de reditibus beneficii ob ministerium spirituale exhibendum. Secundus titulus est temporalis ob paupertatem ejus cui consignatur pensio, vel propter bonum pacis ut alias desistat a lite, vel etiam ob aliquod mini­ sterium temporale in utilitatem Ecclesiae exhibitum vel exhibendum. Est itaque probabilior sententia quod consignatio pensionis ob priorem titulum facta excommunicato nulla, est. Probatur, quia talis pensio revera est beneficium ecclesiasticum, quoniam confertur illa portio propter be­ neficium spirituale factum vel faciendum. Sed consignatio pensionis ob alterum secundum titulum facta valida est et pecunia redimibilis, quia revera temporalis est titulus, licet contrariam sententiam teneat Co­ varrubias 1 p. relectionis super cap. Alma mater, § 17, in quam sen­ tentiam citat Hieronymum Gigantem in tractatu De pensionibus, q. 14. QUAESTIO TERTIA De communicatione cum excommunicatis in particulari ARTICULUS PRIMUS Utrum in quibusdam casibus licitum sit communicare cum excommunicatis saltim in temporalibus 1. — Respondetur, et supponimus quod supra diximus quaest. prae­ cedente, a. 6 circa extravagantem concilii Constanti ensis, quod in duo­ bus casibus quantum est ex parte excommunicationis tenentur fideles evitare excommunicatos, scilicet nominatim excommunieatos, et mani­ festos percussores clerici. Dicitur autem manifestus percussor clerici qui per sententiam judicis est publice condemnatus, vel qui publice infamatus est de ejusmodi percussione; quoniam non sufficit evidentia facti, quod nulla tergiversatione, si ad judicium deferatur, negari pos­ sit, sed requiritur publica infamia vel sententia judicis. 2. — Nunc autem sit nobis conclusio : Quod in particulari in quatuor casibus licitum est cum praedictis excommunicatis communicare tempo­ raliter vel in temporalibus, qui hoc versu continentur: utile, lex, humile, res ignorata, necesse. Et licet videantur quinque, tamen quintus casus, qui est necessitas, in primo continetur a fortior, quoniam si propter utilitatem licitum est communicare cum excommunicato, multo magis propter necessitatem. Est itaque primus casus utilitas, sive temporalis, sive spiritualis, sive attineat ad excommunicatum, sive ad excommunicaturum cum illo. Unde licitum erit consilium spirituale praebere, et tunc, licet interponantur alia verba urbanitatis, non erit aliquod peccatum. Similiter licitum est admittere excommunicatos ad conciones in ecclesia, licet in principio concionis oret cum aliis Ave Maria, et in fine etiam oret et absolvatur a peccatis venialibus absolutione deprecatoria. Haec omnia patent ex cap. Responso et Cum voluntate, de sententia excommunicationis, et ca. 872 DOMINICUS BANEZ Cum excommunicato, 11, q. 3 et cap. Intelleximus, de judiciis ; et est con­ sensus communis theologorum et juristarum. Vide sanctum Thomam in 4, d. 18. q. 2, a. 4 et Augustinum super Psalm. 54. Secundus casus est lex. V. gr., propter legem matrimonialem licitum est uxori communicare cum marito excommunicato, ut habetur in ca. Quoniam multos [ubi] supra, et eadem ratione licebit marito communi­ care cum uxore excommunicata. Et haec est communis sententia, licet Glossa in ca. citato contrarium teneat, et alii quos sequitur Silvester verbo Excommunicatio 5, n. 4. Vide Soto in 4, d. 22, q. 1, a. 4, ubi tenet sententiam nostram, et theologi nostri temporis sequuntur illam. Tertius casus est humile, idest ratio obsequii et humilitatis debitae. Unde servus domino, et filius cum patre excommunicatis potest commu­ nicare. Sic habetur in ca. Quoniam multos supra. Et eadem est ratio, secundum communem sententiam, de domino respectu famuli et de patre respectu filii excommunieati, licet aliqui contrarium sentiant. Quartus casus est ignorantia, quae excusat a culpa in communicatio­ ne cum excommunicato etiam in divinis, ut habetur in ca. citato Quo­ niam multos. Et nota quod, quia in dubio melior est conditio possidentis, quando res est dubia utrum aliquis sit excommunicatus vel non, fieret illi injuria si non admitteretur, etiam ad divina, nisi forte oriretur scandalum pusillorum propter communicationem cum illo. Et denique quintus casus est quia ex primo sequitur, scilicet neces­ sitas, quae si quid addit supra utilitatem, illud est quod propter neces­ sitatem continget aliquando licitum esse communicare cum excommuni­ cato etiam in divinis, ut supra dictum est, v. gr. ob metum mortis aut infamiae aut jacturam notabilem boni temporalis, dummodo non sit scandalum pusillorum, et dummodo metus non incutiatur in injuriam religionis Christianae. Alias certa res est quod praecepta possitiva eccle­ siastica non obligant cum tanto detrimento, sicut patet in aliis prae­ ceptis Ecclesiae. 3. — Sed circa communicationem in divinis sunt aliqui casus in par­ ticulari notandi in quibus est difficultas, v. gr. utrum eum sacerdos cele­ brat possit facere mentionem excommunicatorum in ea parte missae quae dicitur Memento. De qua re sunt variae opiniones. Quoniam partem af­ firmativam tenent aliqui juristae ut Navarro in cap. Quando, diet. 1, Covarrubias in relectione citata, p. 1, § 6, conci. 7 et Silvester verbo Excommunicatio 1. Sed mihi pars negativa et tutior et verosimilior vi­ detur. Ratio est quia tunc sacerdos gerit personam Christi et Ecclesiae ut minister publicus: ergo non licet ei pro excommunicatis orare in aliqua parte missae. Confirmatur quia, licet oratio fiat secrete in Me­ mento, tamen statim voce exteriori dicitur, “pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt” etc.; item “ipsis Domine et omnibus in Christo QUAEST. Ill, ART. 2 873 quiescentibus”. Ergo non licet recordari exeommunicatorum in Memento, quoniam exteriori voce postea exprimuntur. 4. — Est alius casus, utrum si sacerdos dum celebrat missam vel officium divinum solemniter recitans ingrediatur excommunicatus non toleratus, an teneatur sacerdos cessare, si excommunicatus neque pre­ cibus neque per vim potest ab ecclesia ejici. Respondetur affirmative, nisi sacerdos jam ceperit consecrationem, quia tunc debet perficere et consummare sacrificium cum uno adjutore necessario; reliqui vero egrediantur ab ecclesia, ne communicent cum eodem excommunicato in assistentia ad sacrificium. Ratio hujus est quia est divinum praeceptum de perficiendo sacrificio quod semel inceptum est. Unde humanum prae­ ceptum excommunicationis non potest derogare juri divino. Sed alia divina officia et orationes missae quae fiunt ante et post consecrationem debent praetermitti quia, sicut humano statuto sunt introducta, ita humano praecepto debent relinqui vel interpolari. Vide Soto supra, art. 4 et Navarro in Manuali, cap. 27, n. 34. Solus Durandus tenet contrariam sententiam d. 18, q. 5, dicens reliquos fideles non teneri in illo casu egredi ecclesiam. Et ratio illius est quia Ecclesia non deter­ minavit alium modum participandi cum excommunicatis in divinis quam in humanis. Sed in humanis quando duo, alter excommunicatus, alter non excommunicatus, loquuntur et convivantur cum uno tertio et non inter se, non peccant, quia non excommunicatus non conversatur cum excommunicato : ergo similiter non tenentur fideles in casu posito egredi ecclesiam quia, licet communicent cum sacerdote celebrante, non tamen cum ipso praesente excommunicato, licet ipse peccet communicans cum sacerdote. Respondetur quod licet major sit vera, minor tamen falsa est, et maxime quantum ad exemplum eorum qui convivantur inter se et in una mensa. Et ita qui adsunt ad mensam Domini aut assistunt sacrifi­ cio missae, etiam inter se communicant, quia unus actus et unum sacrifi­ cium est, cujus omnes sunt participes et offerentes. ARTICULUS SECUNDUS Utrum qui in aliquibus casibus communicant cum excommunicato incurrant excommunicationem majorem Conclusio sit: In quatuor casibus incurrit illam. Primus est quan­ do quis publice excommunicatum scienter sepelire praesumpserit, ut habetur in Clementina 1 de sepulturis et cap. Quicumque, de haereticis in 6, ubi etiam excommunicantur haereticorum sectatores, vel receptato­ res qui sepulturae scienter tradere praesumpserint. Sed circa hunc casum •S74 DOMINICUS BANEZ primo adverte quod ex eo quod dicitur, scienter sepelire praesumpserint, colligitur quod non incurritur ab his qui cum ignorantia sepeliunt etiam vincibili, dummodo non sit affectata. Ita advertit Cajetanus de excom­ municatione cap. 16. Secundo nota quod post concilium Constantiense jam est in usu quoslibet excommunicatos, nisi fuerint nominatim denun­ tiati aut manifesti clericorum percussores, posse absque scrupulo sepe­ lire. Licet Cajetanus in Summa [ubi] supra videatur explicare clementinam universaliter de omni excommunicato notorio. Sed verum erat ante concilium Constantiense. Secundus casus est in cap. Significavit, de sententia excommunicatio­ nis, ubi dicitur, “clericos qui scienter et sponte participaverunt cum excommunicatis, a nobis, id est a papa, et qui ipsos in divinis officiis receperunt eadem excommunicationis sententia cum ipsis non dubitamus involvi”. Ubi nota sex conditiones necessarias ut incurratur excommuni­ catio haec. Prima est quod sit clericus qui illam potest incurrere et non alius; secunda est quod participet vel receptet ipsum excommunicatum in divinis officiis, ita quod, si aliquis clericus adsit in ecclesia in divinis officiis ut alius de plebe, non incurrit hanc censuram, quia talis non receptat excommunicatum ; tertia est quod scienter talis clericus recipiat excommunicatum, non enim sufficit quod ex ignorantia recipiat nisi fuerit affectata. Quarta est quod sponte sua, hoc est, sine metu alicujus mali recipiat excommunicatum. Quinta est quod excommunicatus quan­ do recipitur sit excommunicatus a papa. Sexta, quod excommunicatus quando recipitur sit nominatim denuntiatus a papa. Et quinque con­ ditiones priores colliguntur ex textu, haec vero sexta colligitur a Cajetano ex usu. Alioquin esset durissimum ut clerici qui reciperent ad divina omnes excommunicatos a jure communi et in bulla Cenae Domini generaliter incurrerent excommunicationem majorem papae reservatam. Quare convenienter habet locum in hoc casu bulla concilii Constantiensis. De his conditionibus vide Cajetanum verbo Excommunicatio 58 et Antoninum 3 parte, tit. 24 cap. 32 et Silvestrum verbo Excommunica­ tio 7. Tertius casus est quando communicatio est cum jam excommunicato per sententiam, participando in crimene criminoso, id est in crimine pro quo lata est excommunicatio, qui habetur in cap. Si concubinae, et cap. Nuper, de sent, excommun. Explicaturque bene a Cajetano verbo Excommunicatio, cap. finali ante excommunicationes in particulari; ita sane quod excommunicatio major quae incurritur ex participatione cum excommunicato in crimine criminoso, praesupponit ipsum jam esse •excommunicatum, et quod homo praebeat ei auxilium, consilium vel favorem ut perseveret in tali crimine. Et nota quod quantum potest colli­ gi ex praedictis capitibus, ista explicatio non incurritur nisi ex parti- QUAEST. Ill, ABT. 2 875 cipatione cum excommunicato nominatim per sententiam judicis, ut patebit legenti dictos canones. Quartus casus est quando excommunicatio quae fertur contra ali­ quod crimen, fertur etiam expresse contra consiliantes vel quomodolibet adjuvantes, tunc incurritur excommunicatio major. Iste casus patet, quoniam ipsum jus vel sententia judicis expresse excommunicat hujus­ modi fautores, v. gr. in canone Si quis suadente excommunicantur omnes adjuvantes quomodolibet ad ejusmodi sacrilegia. QUAESTIO QUARTA De causa propter quam ferenda est excommunicatio ARTICULUS PRIMUS Utrum sufficiat ad hoc quod excommunicatio sit valida quod causa sit legitima secundum allegata et probata, licet revera in seipsa sit irrationabilis, quando qui probatur reus est innocens 1. — Pro parte affirmativa arguitur primo. Haec sententia seu cen­ sura, v. gr. excommunicationis, procedit a potestate clavium, clave non errante : ergo ligat in foro conscientiae. Secundo. Poenitens putans se fecisse diligentiam sufficientem ad in­ quirenda peccata, licet revera non fuerit, accedens ad sacramentum poenitentiae, nihilominus recipit verum sacramentum et sententia con­ fessoris est valida, ut diximus de confessione informi. Ergo similiter in casu posito sententia judicis est valida. Tertio. Sententia ecclesiastica ad beneficia conferenda vel auferenda valida est si procedat secundum allegata et probata : ergo similiter sen­ tentia excommunicationis. Antecedens est communis sententia et vera. Confirmatur ex Urbano primo, et habetur 11, q. 3, ca. Sententia pastoris, ubi dicitur, valde est timenda sententia episcopi, licet injusta. Et Gre­ gorius homil. 26, et habetur supra, dicit idem. Et Innocentius tertius in cap. Per tuas, de sententia excommunicationis, definit, excommunicatum per sententiam injustam in qua fuit tolerabilis error, non esse audiendum in judicio, nisi absolutionis gratiam imploret. Et citat con­ cilium Sardicense, ca. 17, ubi dicitur, eum qui injuste est excommunicatus, nullus alius debet praesumere ut communioni societ, nisi post exa­ minatam causam. Et idem Innocentius in concilio Lateranensi definit ejusmodi excommunicatum absolvendum esse. Et in cap. Pastoralis, de officio judicis delegati, definit judicem ordinarium teneri ad mandandam execution! sententiam delegati, licet cognoscat esse injustam, quia ordi­ narius non est judex, sed executor illius sententiae. Unde a. fortiori colli- QUAEST. IV, ART. 1 877 gitur omnes fideles teneri ad vitandum ejusmodi excommunicatum. Deni­ que sanctus Thomas in Addition,, q. 21 a. 4 ait: “cum aliquis pro falso crimine in judicio probato excommunicatur, si humiliter sustinet, hu­ militatis meritum récompensât erroris damnum”. Ergo videtur sentire quod revera ille innocens damnificatur per sententiam excommunicatio­ nis, quoniam dicit quod “per humilitatis meritum récompensât dam­ num”; 2. — In hac quaestione, quae in materia de censura speciali excommu­ nicationis agitari solet, supponenda sunt quae apud omnes habentur certa. Sit prima conclusio: Jn casu dubii sententia excommunicationis pro­ bata, valida est .et obligat in conscientia. V. gr. litigant Petrus et Paulus, et utriusque causa defenditur a juristis doctis, ita quod merito aestime­ tur dubia causa : tunc, si accedat sententia judicis legitimi sub excommu­ nicatione aliquid praecipientis contra alteram partem, obligat in con­ scientia. Ista, est communis opinio. Et ratio est communis omnibus, quia ubi res est dubia, sententia legitimi judicis determinat quod justum est. Secunda conclusio: Excommunicatio injusta cujus injustitia sine haesitatione manifesta est ei contra quem fertur, si tamen procedit se­ cundum allegata et probata, obligat in foro exteriori, immo occasionaliter ratione scandali obligat in foro interiori ut aliquis teneatur haberi ut excommunicatus quoad actus exteriores. Haec ab omnibus conceditur. Sed tota difficultas est an hujusmodi sententia obliget in foro conscien­ tiae etiam citra scandalum. De qua re sunt variae opiniones, quae possunt dividi in duas classes. Prima est asserentium hujusmodi sententiam esse validam in foro con­ scientiae. Hujus classis est Alexander Halensis 4 p., q. 82 membr. 2 ; Pa­ lude d. 18, q. 1, a. 3, et Durandus q. 4, Richardus in eadem d. in disp. sua 3, q. 1 et multi jurisperiti quos refert Covarrubias super cap. Alma ma­ ter, de sententia excommunicationis in 6, n. 5, 6 et 7. Hadrianus quodlb. 7 dicit hanc esse communem sententiam. Eam tenuit Cano q. 21, a. 4 Addit, ad 3 p. Alii asserunt hujusmodi excommunicationem esse irritam, ut Gratianus ca. Si episcopus 2, 11, q. 3, ubi notat Urbanum et Gregorium ubi supra non dixisse hujusmodi excommunicationem esse validam et servandam, sed tantum timendam. Hujus sententiae est Soto in 4, d. 22, q. 1, a. 3, et Majoris d. 18, q. 2, et Cajetanus 2. 2, q. 70, a. 4 ad 2 et in opusculo 27 quaestionum, q. 13. Nota, tamen quod inter auctores ejusdem classis aliqua est differentia. Quidam enim ajunt sic excommu­ nicatum pluribus effectibus ligari, alii paucioribus. Tamen fere omnes doctores primae classis ajunt hujusmodi excommunicatum privari suf­ fragiis Ecclesiae communibus. Solus Durandus ubi supra ad primum dicit sic excommunicatum privari quidem ex intentione Ecclesiae com- •878 DOMINICUS BANEZ munibus suffragiis, sed nihilominus ex vi caritatis quam habet partici­ pat illis. In quo fallitur. Quoniam si intelligit de participatione suffra­ giorum quae consequuntur ex particularibus meritis fidelium, tunc neque excommunicatio justa privat hominem illis suffragiis dum homo est in gratia. Si vero intelligat de suffragiis quae ex communi applicatione Ecclesiae per ministrum communem consequuntur, tunc implicat contra­ dictionem quod ex intentione Ecclesiae privetur illis, et nihilominus par­ ticipet ex vi caritatis quam habet. Item Navarro in Manuali, cap. 23, n. 3, ait quod quia Ecclesia non adimit sic excommunicato communionem internam, colligitur quod sententia Cajetani non differt a communi sen­ tentia jurisperitorum, licet differat in modo loquendi, et ideo dicit relin­ quendam esse. Et n. 58 dicit excommunicatum sine justa causa non esse excommunicatum apud Deum. Immo Cano dicebat hujusmodi excommu­ nicatum posse communicare in divinis ubi nullum scandalum timeretur, non ex juris rigore, sed ex pia juris interpretatione. Sed sit nobis Tertia conclusio: Excommunicatio injusta ex ipsa cau­ ssa, licet alias contineat errorem tolerabilem ,et sit lata legitime secundum allegata et probata, est nihilominus irrita in foro conscientiae. Probatur. Quia hic excommunicatus non incurrit veram excommunicationem, sed tantum praesumitur excommunicatus. Ergo omnino non obligat in foro conscientiae. Probatur antecedens, quia vera excommunicatio est vera censura ob veram culpam. Item probatur ex supradictis q. 3, a. 5 ubi ostendimus conclusione 1 et 2 quod non incurritur censura quando aliquis solo actu exteriori exercet actum vitii contra quod est lata cen­ sura. Et tamen poterit contingere ut ille secundum allegata et probata condemnetur in foro exteriori. Secundo, quia, licet potuisset Ecclesia excommunicare innocentem, non est credendum quod intendat illum excommunicare in foro conscientiae. Tertio quia lex injusta non obligat in conscientia, ut est in communi opinione. Tandem possunt fieri argumeta ad hominem contrarium opinantes, quia omnes illi fatentur hujus­ modi excommunicatione non privare suffragiis Ecclesiae generalibus, ac videntur ignorare propriam vocem excommunicationis, quae est pri­ vatio illorum suffragiorum. Item Cano concedit hanc sententiam ex juris benignitate, quod quantum attinet ad mores nihil refert; immo vero ratio est, scilicet quod pia mater Ecclesia non est credenda sine causa et utilitate publica velle privare innocentem tantis bonis. Probat non posse Ecclesiam privare innocentem illis bonis, quia causa finalis quae est utilitas publica aut privata excommunicationis, est necessaria ut excommunicatio sit valida, ut habet communis opinio theologorum et juristarum. Quarta conclusio: Si hujusmodi excommunicatus, etiam nominatim denuntiatus et etiam peccans mortaliter ratione 'scandali, exerceat QUAEST. IV, ART. 2 879 ■aliquem actum sui officii quantumlibet ecclesiasticum, valida sunt om­ nia gesta per illum; ut si episcopus conferat beneficium, si judex pro­ ferat sententiam, si sacerdos exerceat actum sui ordinis, omnia haec sunt valida, neque incurritur irregularitas. Haec sequitur ex praedictis quia, si in foro conscientiae non fuit vera excommunicatio, ergo ita se habet innocens sicuti antequam excommunicaretur. ,3. — Ad primum argumentum dicitur quod, ut sententia lata a pote­ state clavium per se obliget, oportet ut clavis non erret etiam speculative. Ad secundum negatur consequentia, quia cum illa ignorantia poeni­ tentis stat sufficiens dolor et omnia alia necessaria quae pertinent ad essentiam sacramenti; non vero cum ignorantia judicis circa factum stat quod ejus sententia sit valida in foro conscientiae, quia revera non est reus qui condemnatur. Secundo est alia differentia, quia promptior est Deus ad parcendum quam ad puniendum. Ad tertium negatur consequentia. Ratio est quia expedit bono com­ muni et conscientiis fidelium ut tales collationes beneficiorum sint vali­ dae, non tamen quod in foro conscientiae ligent. Ad confirmationem respondetur quod sententia praelati est timenda, id est non contemnen­ da in foro exteriori ut vitetur scandalum. Per haec et alia testimonia ad sanctum Thomam respondetur quod loquitur de damno quod incurrit ille talis non segregando se, cum tenea­ tur ut vitet scandalum, et hoc damnum dicit compensari merito humi­ litatis. ARTICULUS SECUNDUS Utrum sufficiat causa temporalis ut aliquis excommunicetur Prima conclusio: Gravissima et urgentissima causa debet esse propter quam judex movendus est ad excommunicandum. Haec asseritur a sanctis patribus. Vide 24, q. 3, ca. Resecandae, ex divo Hie­ ronymo et ca. Corripiantur, ex Augustino. Vide Ambrosium lib. 2 Officiorum, cap. 27 et multa alia capita citata in [eadem] causa et quaest. Vide epist. 87 Leonis primi, et Innocentium [tertium] in cap. Sacro, de sententia excommunicationis, et Innocentium quartum cap. Romana, eodem titulo in 6, et Concilium Nicaenum ca.. 5, et habetur 11, q. 3 ca. Servetur, concilium Ephesinum primum in epist. ad Nestorium, quae est divi Cyrilli, qui praefuit illi concilio. Tandem vide Tridentinum sess. 25, cap. 3 de reformatione. Et probatur ratione, quia excom­ municatio est acerbissima poena et rigidissima medicina: ergo non pro ■ qualibet culpa et infirmitate, sed pro urgentissima causa est exhibenda. 880 DOMINICUS BANEZ Secunda conclusio: Sola causa spiritualis est propter quam ferri debet excommunicatio. Probatur. Quia potestas clavium directe et per se solum respicit finem spiritualem ; sed excommunicatio est actus clavium potestatis: ergo. Patet consequentia, quoniam actus eumdem finem respicit quem ipsa potentia. Item probatur ex definitione censurae, in qua. dixi esse poenam ecclesiasticam per quam punitur aliquis in bonis spiritualibus; sed excommunicatio est potissima censura: ergo. Sed nota quod hoc bonum spirituale quod est finis excommunicationis potest considerari vel in ordine ad publicam auctoritatem, vel utilitatem Eccle­ siae, vel aliquorum fidelium, vel illius qui excommunicatur, ut diximus supra de censuris in communi. Tertia conclusio : Bonum temporale potest esse causa indirecta ob quam feratur excommunicatio ; v. gr. quando excommunicatio fer­ tur in eos qui temporaliter damnificaverunt proximum vel communi­ tatem, tunc excommunicatio directe fertur in peccatum damnificantium ut convertantur, et indirecte fertur ob commodum temporale reparan'dum vel conservandum. Haec conclusio patet ex usu totius Ecclesiae, quia in Bulla Cenae excommunicantur piratae et alii temporaliter dam­ nificantes. Item judices ecclesiastici saepe ferunt excommunicationem contra fures et alios damnificantes temporaliter. Sed probatur ratione. Quia bona temporalia possunt ordinari a caritate ad finem vitae aeternae, sequitur quod etiam circa bona temporalia habet auctoritatem dispo­ nendi quatenus possunt ad illum finem conducere. Unde Innocentius tertius in cap. Novit, de judiciis, ait ad salutem proximi pertinere “de quolibet peccato mortali corripere quemlibet Christianum ; et si correctio­ nem contempserit, districtione ecclesiastica coercere”. Ergo pro furto vel alio peccato damnificativo temporaliter potest ferri excommunicatio.. ARTICULUS TERTIUS Utrum veniale peccatum possit esse materia propter quam excommunicationis 1. — Pro parte affirmativa arguitur. Primo, Mat. 18 absolute dictum est, quaecumque ligaveritis; sed qui peccat venialiter ligatus est in divi­ no foro ad aliquam poenam: ergo poterit ligari in foro ecclesiastico censura excommunicationis. Secundo, multae excommunicationes latae sunt in legibus ex levibus causis, ut patet in Canon. Apostolorum 11 et 12 et in epist. Fabiani quae habetur 11, q. 3 ca. Sicut Apostoli, ubi excommunicatur qui com­ municaverit cum excommunicato, et [ea. Sacerdote] de consecratione QUAEST. IV, ART. 3 881 d. 1 dicitur, “sacerdote in ecclesia verbum faciente, qui egressus fuerit excommunicetur”. Item Gregorius nonus [cap. Si quis] de vita et hone­ state clericorum dicit, “si quis clericus comam relaxaverit, anathema sit”. Quod si respondeas dicta testimonia esse intelligenda de minore excommunicatione, contra hoc est quod Gregorius ipse cap. penuntimo [Si quem] de sent, excommunie, ait excommunicationem absolute sum­ ptam intelligendam esse majorem. Item verbum illud anathema in dicta decretali non explicatur commode de minore excommunicatione. Tertio, excommunicatio major tantum addit supra minorem priva­ tionem suffragiorum communium: ergo sicut minor excommunicatio incurritur pro peccato veniali, quae est privatio participationis sacra­ mentorum, poterit etiam incurri major pro veniali, quia parum est quod addit supra minorem. Quarto, malitia venialis majus malum est quam poena, excommuni­ cationis: ergo poterit esse causa ipsius poenae excommunicationis. 2. — Sed pro resolutione sit prima conclusio: Stando in jure posi­ tivo, propter solum mortal.e peccatum potest ferri excommunicatio ut sit valida. Probatur ex prima conclusione praecedentis art., ubi diximus gravissimam debere esse causam excommunicationis. Item ex usu Eccle­ siae et ex sententia omnium doctorum, ut patet in locis citatis in proba­ tione primae conci, citatae. Ex hac conclusione sequitur quod quotiescumque aliquis excusatur a peccato mortali, exercendo actum ob quem est lata, excommunicatio, liber erit ab excommunicatione quantumcumque ipse actus secundum se sit peccatum mortale. Secundo sequitur quod quotiescumque praecipitur me­ rito aliquis actus sub poena excommunicationis latae sententiae, est pec­ catum mortale transgressio illius praecepti. Sed art. sequenti dicetur an sit peccatum mortale peccatum transgressionis cujuslibet mandati cui imponitur poena excommunicationis ferendae. Secunda conclusio: Stando in jure divino, non potest ferri excom­ municatio pro peccato veniali. Haec non est tam certa sicut praecedens. Sed probatur. Quia potestas data est Ecclesiae in aedificationem, non in destructionem. Sed ejusmodi potestas excommunicandi excommunione majori pro peccato veniali non est in aedificationem religionis Christia­ nae. Ergo non est in Ecclesia, ut notatur in concilio Tridentino sess. 25, c. 3 de reformatione. Probatur secundo quia Mat. 18 unde colligitur potestas excommunicandi, praesumitur quod frater est perditus et lu­ crandus; sed per peccatum veniale non est perditus: ergo nullo modo est excommunicandus jure divino. Confirmatur, quia secundum sanctum Thomam 2. 2, q. 33, peccata venialia non sunt per se materia, correctionis fraternae: ergo neque excommunicationis, quia excommunicatio durior est curatio quam fraterna admonitio. Tertio probatur. In foro conscien- 882 DOMINICUS BANEZ tiae non potest sacerdos obligare poenitentem ad confessionem venia­ lium : ergo neque in foro exteriori poterit judex ob peccata venialia ex­ communicare. Patet consequentia, quia non est minor potestas sacer­ dotis circa peccata in foro conscientiae ad ligandum et solvendum, quam judicis ecclesiastici in foro exteriori. Denique probatur quia, ut supra diximus de censuris in communi, requiritur causa proportionata ut censura sit valida. Sed excommunicatio est censura durissima. Ergo non habet proportionem cum levissima culpa qualis est venialis. Nota tamen quod aliquando id quod secundum se videtur peccatum veniale, immo indifferens, prohibetur nihilominus sub poena excommunicationis feren­ dae vel latae sententiae ob aliquas circumstantias ob quas talis actus efficitur peccatum mortale, maxime si consideretur ut cadit sub prae­ cepto. V. gr., quando ex peccato veniali sequitur aliquod scandalum pusillorum, vel judicat praelatus rationabiliter quod ex frequentatione et permissione alieujus peccati venialis sequitur aliqua pernicies boni communis, vel ipsius qui venialiter peccat, tunc praemissa admonitione poterit praecipere ne quis faciat talem actum etiam sub poena excom­ municationis latae sententiae. Sed nunquam incurretur talis excom­ municatio nisi a mortaliter peccante. Fit enim jam materia gravis obedientiae quod antea secundum se erat peccatum veniale vel etiam indif­ ferens. 3. — Ad argumenta. Ad primum, negatur consequentia, quia illa poe­ na excommunicationis non est proportionata peccato veniali. Ad secundum respondetur quod in illis capitibus in quibusdam fit mentio de excommunicatione minori, et ita intelligitur illud caput Sacerdote, quod fuit constitutum ante tempora Gregorii noni, qui sta­ tuit ut deinceps nomine excommunicationis intelligeretur excommuni­ catio major. Si vero aliquod caput ex citatis necessario sit intelligendum de majori, ut in cap. Si quis, de vita et honestate clericorum, tunc dico tales canones esse intelligendos de excommunicatione non lata, sed fe­ renda. Haec enim est quaedam comminatio excommunicationis quae fieri potest etiam pro peccato veniali, quale est clericum comam relaxare. Ad tertium negatur consequentia, quia minor excommunicatio, licet privet participatione passiva sacramentorum, tamen sic excommunicatus facile absolvitur a quocumque sacerdote valente absolvere a mortali peccato. Item quia major excommunicatio notabiliter addit supra mi­ norem, scilicet privationem suffragiorum communium Ecclesiae, ob quod ille sic excommunicatus dicitur tradi satanae. Ad quartum negatur consequentia quia, licet absolute loquendo sit majus malum culpa venialis quam omnis poena, tamen si poena consi­ deretur in ratione effectus culpae, non est proportio inter tantam poe­ nam cum levi culpa qualis est venialis. QUAEST. IV, ART. 4 883. ARTICULUS QUARTUS Utrum actus qui praecipitur sub poena excommunicationis non latae, sed ferendae sententiae, sit evitandus ut peccatum mortale 1. — Explicatur titulus quaestionis. V. gr., prohibetur clericum comam relaxare non sub poena excommunicationis latae sententiae, sed ferendae ; similiter clericis tam saecularibus quam regularibus in sacris· constitutis vel habentibus beneficium ecclesiasticum, praecipitur in mo­ tu proprio Pii quinti ne adsint ubi agitantur tauri vel ferae, sub poena excommunicationis. Quaeritur utrum sit peccatum mortale adesse hu­ jusmodi spectaculis et agitationibus taurorum. Pro parte affirmativa arguitur primo. Nunquam ponitur poena justae legi prohibenti aliquem actum nisi actus ille sit dignus tali poe­ na; sed tantum peccatum mortale est dignum tali poena: ergo propter solum peccatum mortale potest fieri minatio excommunicationis. Secundo, quando lex civilis praecipit aliquid sub poena mortis, ille· actus et transgressio illius legis est peccatum mortale, quia talis poena non ponitur nisi pro peccato mortali : ergo similiter in proposito. Tertio, praecepta praelatorum religionum quae ponuntur in virtute· Spiritus Sancti et sanctae obedientiae obligant sub peccato mortali^ licet materia sit levissima. Ergo et praecepta ecclesiastica quae ponuntur sub interminatione excommunicationis obligant sub peccato mortali. 2. — In hoc dubio Silvester verbo Praeceptum q. 3 tenet universali­ ter partem affirmativam, et Cajetanus 2. 2, q. 86 a. 9. Rati-o illorum est quia poena excommunicationis tantae gravitatis est, ut non mereatur quis illam nisi propter peccatum mortale. Sed postea Cajetanus in Summa, verbo Clericorum peccata, tenet contrariam sententiam quan­ tum ad excommunicationem ferendam, quia potest fieri interminatio excommunicationis propter veniale peccatum. Dominus Antoninus 2 p., tit. 4, c. 2 § 3 ait non esse manifestum quid in hac re sentiendum sit, quia quibusdam videtur quod ejusmodi transgressio sit mortale pecca­ tum, praecipue quando in ipso jure habetur ejusmodi interminatio ex­ communicationis. Si vero sit ab homine, res dubia est. Sed pro decisione sit conclusio: Quotiescumque aliquid praecipitur sive a jure sive ab homine sub interminatione excommunicationis feren­ dae, considerandum est ex parte materiae praecepti an sit mortale vel veniale peccatum. Quoniam si materia fuerit levis, erit veniale·, et si gravis, mortale peccatum. Explicatur conclusio. Quoniam licet obedientia ex genere suo obliget sub mortali peccato, tamen de facto in individuo ex levitate materiae poterit esse veniale peccatum. Dico ergo quod, licet 884 DOMINICUS BANEZ accidat ipsi praecepto interminatio excommunicationis, non propterea ejus transgressio efficitur peccatum mortale. Ratio est quia non est cre­ denda pia mater Ecclesia intendere in rebus minimis obligare filios suos sub peccato mortali, ut patet in praecepto sub interminatione excom­ municationis ut nullus clericus comam relaxet, vel quod nullus egredia­ tur ab ecclesia sacerdote verba faciente, quoniam esset durissimum prae­ ceptum. At si materia est gravis, in ordine ad commune bonum valde conveniens, tunc observatio hujusmodi obligat sub mortali. Probatur, quia obedientia ex genere suo obligat sub mortali: ergo nisi transgres­ sio allevietur ex parte materiae et parvitate, semper erit peccatum mor­ tale. Quod si quaeras quomodo judicandum sit utrum materia sit gravis vel levis: respondetur hoc esse judicandum arbitrio viri prudentis, ha­ bita ratione circumstantiarum, nationum et personarum, locorum et temporum. Sed descendendo in particulari ad casum propositum de cle­ ricis spectantibus agitationem taurorum, nulla alia regula certior haberi potest ad judicandum utrum sit mortale, quam scandalum reipublicae, vel judicium ipsius, quae notabiliter male sentit de transgressione hujus praecepti. Ex quo sequitur meo judicio quod, si clericus assistat occul­ te his spectaculis, non peccat mortaliter, quia tunc in individuo nulla materia est scandali vel indecentiae status ut talis obedientia obliget. Secundo sequitur quod ubi populus nullatenus scandalizatur vel miratur quod clerici adsint ejusmodi spectaculis, non erit peccatum mortale pu­ blice adesse, maxime dissimulantibus praelatis ecclesiasticis. Tertio se­ quitur quod, attenta conditione vel ingenio nationis Hispanae, paulatim erit in consuetudine ut clerici adsint publice his spectaculis absque pec­ cato mortali. Cujus rei signum erit si praelati eos quos noverint ejus­ modi spectaculis interesse dissimulaverint punire. Et credo quod hujus mali consuetudo jam introducitur. Nihilominus ego non auderem univer­ saliter excusare a peccato mortali omnes qui publice adsunt talibus spetaculis. 3. — Ad argumenta. Ad primum respondetur quod dupliciter potest aliqua poena apponi praecepto. Primo modo statim incurrenda eo ipso quod quis facit actum prohibitum vel probatur fecisse, ita ut condemne­ tur de transgressione, et tunc concedo antecedens. Et negatur conse­ quentia, quia tunc interminatio excommunicationis ferendae non est talis poena ut statim ipso facto incurratur excommunicatio. Alia poena est quae ponitur legi ita comminatorie quod necessarium sit ad illam incurrendam quod judex particularis, cognita trangressione, admoneat transgressorem ut iterum tale quid agat. Quod si tunc fuerit rebellis et contumax, jam mortaliter peccat, et potest excommunicari excommuni­ catione latae sententiae. V. gr., si clericus comam relaxaverit, et admo­ nitus a praelato noluerit se corrigere, tunc poterit a praelato excommu- QÜAEST. IV, ART. 5 885 nicari. Et hoc pertinet ad bonum regimen Ecclesiae. Quando itaque interminatio excommunicationis ferendae apponitur alicui legi, signifi­ cat legislator talem esse materiam praecepti, ut post admonitionem infe­ rior praelatus possit merito excommunicare transgressores, sive ante excommunicationem materia fuerit gravis, sive levis. Ad secundum negatur consequentia, quia poena mortis est primi ge­ neris, et non requirit admonitionem judicis post cognitum vel probatum delictum, sed statim judex applicat ejusmodi poenam. Ad tertiuni negatur consequentia, quia non est eadem ratio de prae­ ceptis religionum quae sub certa forma obligant ad mortale, licet ma­ teria alias videretur levissima. Ratio est quia religiosus per professionem talis religionis et voti solemnis obedientiae se obligavit obedire in ejus­ modi rebus quando sub tali forma praecipiuntur. Quod maxime pertinet ad religionum conservationem, ut subditus sincere obediat ejusmodi praeceptis. Neque ad illum pertinet judicare utrum materia sit gravis vel levis, an praelatus praecipiat prudenter vel imprudenter, quia alias nulla religio posset consistere salva. Quare materia quae alias levissima esset, efficitur gravis in statu religionis quando praecipitur sub tali forma, quia tunc non agitur de materia illa levissima secundum se, sed de bono obedientiae quae cadit sub voto solemni religionis. Et hic habet locum quod dicitur : no es por el huevo, sino por el fuero. ARTICULUS QUINTUS Utrum quodlibet peccatum mortale sit materia sufficiens ut aliquis excommunicetur Conclusio est gravissime peccare judices qui pro quolibet pec­ cato mortali ferunt sententiam excommunicationis. Haec probatur testimoniis et rationibus quibus probata est prima conci, in art. 2, prae­ cipue ex Tridentino sess. 25, cap. 3 de reformatione. Secunda conclusio: Si judex ferat sententiam excommunicatio­ nis pro peccato mortali cum quo constat non habere proportionem tanta poena, non obligat talis excommunicatio in foro conscientiae, nisi forte ob scandalum. V. gr., fornicatus est Petrus, et cessat a for­ nicatione, neque statim poenitet, sed relinquit poenitentiam suo tempore faciendam : dico quod Petrus non poterit excommunicari ob talem for­ nicationem. Probatur, quia talis sententia est injusta: ergo non obligat in foro conscientiae. Consequentia patet ex dictis in art. 1 conci. 3. Antecedens probatur, quia talis excommunicatio nihil deservit ad cura­ tionem fratris. Si vero excommunicatur sub conditione, nisi statim 25 · 886 DOMINICUS BANEZ poeniteat, etiam est injusta sententia, quia in cap. Omnis utriusqyfi sexus tantum praecipitur ut semel in anno confiteatur laicus. Tertia conclusio: Si autem sit res dubia utrum sit proportio inter mortale peccatum et excommunicationem, tunc licet judex peccet ferendo excommunicationem, subditus tamen ligatur in conscientia. Ratio est quia in dubiis melior est conditio possidentis. Sed judex habet jurisdictionem in subditum. Ergo in casu dubio subdi­ tus tenetur obedire sententiae latae, alias injuriam faceret judici. Potis­ sima vero difficultas est utrum requiratur contumacia ad hoc quod excommunicatio licite feratur et lata sit valida ; quae difficultas sequen­ tibus articulis explicabitur. ARTICULUS SEXTUS Utrum peccatum simpliciter praeteritum sit causa sufficiens propter quam possit ferri excommunicatio 1. — Sit exemplum : committit Petrus gravissimum delictum de quo non fuerat admonitus a praelato, in quo jam non perseverat. Quaeritur utrum pro tali peccato possit modo excommunicari. Pro parte affirmativa arguitur. Primo, Mat. 18 non praesupponitur aliqua admonitio ante peccatum facta; et tamen ille processus termina­ tur in excommunicationem : ergo non praerequiritur admonitio ante pec­ catum. Secundo, divus Ambrosius, ut habetur in lib. 3 Historiae tripartitae, cap. 18, excommunicavit Theodosium imperatorem propter peccatum quod commiserat occidendo quosdam innocentes apud Thessalonicam, quod jam erat praeteritum. Item divus Gregorius epist. 30 lib. 5, et habetur ca. Quidam maligni, 5, q. 1, excommunicavit quemdam auctorem libelli famosi ea ratione tantum quia talem libellum ediderat. Tertio, quoniam videretur diminuta potestas quae tantum possit statuere et minari poenas in posterum vel in tempore, non vero posset eos qui deliquissent punire. Quarto, peccatum mortale jam commissum est materia legitima cor­ reptionis fraternae, sicut dicit sanctus Thomas 2. 2, q. 37, a. 2. Sed correctio fraterna terminatur in excommunicatione. Ergo illud pec­ catum sufficiet ad excommunicationem. Et confirmatur. Quia in corre­ ctione fraterna aliquando omittitur admonitio, vel ob aliquod bonum commune, vel quia omnino non speratur aliquid profutura, v. gr. in casu haeresis vel proditionis. Ergo ob similes rationes poterit aliquis statim excommunicari pro peccato praeterito non praemissa admonitione. "3 QUAEST. IV, ART. 6 887 2. — Sed pro parte negativa arguitur. Primo jure divino et humano requiritur admonitio ante excommunicationem: ergo pro peccato prae­ terito non potest ferri excommunicatio. Probatur antecedens, quia Mat. 18, prius quam veniatur ad excommunicationem, praemittitur admoni­ tio facienda tum a fratre, tum ab Ecclesia. Et ad Tit. 3 (v. 10) : Haereti­ cum hominem post primam et secundam admonitionem devita. Item con­ firmatur hoc esse divinum praeceptum ex concilio Rothomagensi, et ha­ betur in ca. Omnes decimae 16, q. 7, et ex Nicolao, ca. De presbyterorum 17, q. 4, in quibus locis definitur esse divinum Domini praeceptum ut ex­ communicandi moneantur prius semel et iterum. Jure item positivo hu­ mano probatur ex concilio Lateranensi sub Innocentio tertio, et habetur in cap. Sacro, de sententia excommunicationis, ubi episcopus qui non praemissa admonitione competente excommunicaverit, interdicitur in­ gressu ecclesiae per unum mensem. Secundo, communiter dicitur a doctoribus et ita habetur in jure, con­ tumaciam esse necessariam ut aliquis excommunicetur, ut dicitur in cap. Contingit, de sententia excommunicationis, et cap. Consuluit, de officio delegati, et cap. Inter quatuor, de majoritate et obedientia, et ca. De illicita 24, q. 3. Sed non potest esse contumacia ubi non praecessit admo­ nitio. Ergo. Tertio, ex cap. Romana, de sententia excommunicationis in 6, ubi Innocentius quartus ait quod neque pro culpis praeteritis, praesentibus vel futuris “excommunicationis sententiam absque admonitione compe­ tente praemissa judicis non promulgent, et si contra, praesumpserint, injustas eas esse noverint”. Probatur etiam ex usu Ecclesiae, quae sem­ per excommunicat sub conditione, si non satisfecerit, et si a peccato non exierit. Quarto, si excommunicatio posset ferri pro peccato absolute praeteri­ to, sequitur quod ille qui est in gratia possit incurrere excommunicatio­ nem, quod est inconveniens, quia Ecclesia consuevit contritos absolvere ab excommunicatione quam incurrerant. Ergo jam contritos non licet excommunicare. Confirmatur, quia praeceptum de correctione fraterna cessat correcto fratre: ergo multo magis cessabit excommunicatio. 3. — In hac quaestione Cajetanus 2. 2, q. 69, a. 2 dicit quod sicut ante factum potest excommunicari quilibet qui furtum vel incendium commiserit, ita et post factum potest excommunicari quicumque fecerit. Et sic explicat capitulum Quidam maligni 5, q. 1, ubi divus Gregorius excommunicavit quemdam qui libellum infamatorium fixerat. Sed quod ibi addit Gregorius, nisi se manifestaverit non fuit, inquit, materia excommunicationis, quia praecipere quod reus se prodat, excedit vires humani judicii. Sed posita est illa de gratia speciali, quia posset excom- 888 DOMINICUS BANEZ municatus manifestando se et cedendo juri suo evadere excommunica­ tionem. Sed contraria sententia est communis, estque Soti in 4, d. 22, q. 1 a. 2 post quartam conclu., ubi miratur habuisse Cajetanum talem sen­ tentiam, quae videtur contraria doctrinae evangelicae. Sed forte in hac censura durior est Soto quam oportuisset. 4. — Pro decisione hujus difficultatis sit prima conclusio: Sive consideremus divinum jus sive humanum, non potest esse causa excom­ municationis peccatum praeteritum jam dimissum per contritionem. Haec probatur argumento quarto pro parte negativa et ejus confirma­ tione, ita prorsus quod nulla erit ejusmodi excommunicatio. Secunda conclusio: Hactenus Ecclesia nunquam, excommunicavit aliquem absoluta excommunicatione pro crimine praeterito. Probatur, quia in toto jure non invenitur excommunicatio sub hac forma, qui hoc fecerit, sit excommunicatus; immo neque ab aliquo judice ecclesiastico invenitur ejusmodi forma latae sententiae excommunicationis, sed sem­ per additur conditio, nisi satisfecerit vel aliquid simile. Item probatur argumentis factis pro parte negativa. Et confirmatur, quia Ecclesia semper utitur excommunicatione non solum ut poena punitiva culpae, sed etiam ut medicina. At si excommunicatus est jam -in gratia non est illi medicinalis excommunicatio. Ergo. Tertia conclusio: Peccatum praeteritum cujus non timetur reci­ divum neque postulat aliquam satisfactionem neque in jure damnatum est per legem, non est materia excommunicationis absolute neque conditionalis stando in jure positivo, licet peccator non sit contritus de pec­ cato praeterito. Patet ex cap. Cognoscentes, de constitutionibus, ubi ait Gregorius quod “quotiescumque novum quid statuitur, ita solet futuris formam imponere, ut dispendiis praeterita non commendet, ne detri­ mentum ante prohibitionem possint ignorantes incurrere, quod eos postmodum dignum est vetitos sustinere”. Idem significat Gregorius nonus cap. finali eodem titulo. Secundo probatur. Quia judex tenetur sequi leges scriptas, et tantum potest damnare, crimina quae leges damnant et per­ mittere quae permittunt. Sed nulla lex damnat ejusmodi peccata aut concedit facultatem damnandi. Ergo per judicis sententiam non possunt excommunicari. Major colligitur ex sancto Thoma 2. 2, q. 60, a. 1. Quarta conclusio: Licet jure peccatum aliquod damnetur ut fur­ tum, excommunicatio tamen generalis absolute lata pro peccato praete­ rito etiam non dimisso nulla est. Haec probatur primo ex prima conci, quoniam peccatum praeteritum, licet de facto non sit dimissum, potest tamen esse dimissum: ergo non potest ferri excommunicatio pro illo. Secundo probatur conclusio, scilicet ex usu Ecclesiae, quia excommuni- QUAEST. IV, ART. 6 889 catio non. tantum habet rationem poenae, sed etiam medicinae; sed non potest esse medicina pro peccato praeterito : ergo neque excommunicatio. Quinta conclusio: Si timetur recidivum vel peccatum exigit satisfa­ ctionem, potest ferri excommunicatio pro peccato praeterito sub hac forma: si quis peccavit, peccaverit vel non restituerit, sit excommuni­ catus. Hanc conclusionem probant argumenta pro parte affirmativa. Item probatur, quoniam tale peccatum non est omnino praeteritum, sed dependet a futuro. Secundo, excommunicatio habet rationem poenae et medicinae: ergo potest ferri pro peccato quod pendet ex futuro, quia tunc excommunicatio habet utramque rationem, et medicinae respectu futuri, et poenae respectu praeteriti. Adverte tamen quod, licet non praecedat admonitio, sententia excommunicationis est valida, licet sit injusta ex parte ordinis procedendi. Et quod sit injusta ex parte ordinis procedendi probant argumenta facta pro parte negativa. Ultima conclusio: Stando in jure divino solum·, potestas est in Ec­ clesia excommunicandi pro peccato praeterito per poenitentiam non dimisso. Hanc conclusionem probant argumenta facta pro parte afirmativa. Item probatur, quoniam admonitio non est de essentia excommuni­ cationis, ut dicetur in articulo sequenti : ergo potest esse excommunicatio stando in jure divino nulla praevia admonitione. Nota tamen quod in isto casu peccatum non est omnino praeteritum quia, licet transeat ejus actus, manet tamen quantum ad reatum culpae dum non remittitur per poenitentiam. Et ita peccatum non est omnino praeteritum. 5. — Ad argumenta pro parte affirmativa inquantum procedunt con­ tra aliquas conclusiones. Ad primum respondetur quod concludit ulti­ mam conclusionem, scilicet stando in jure divino non est necessaria talis admonitio. Ecclesia tamen habet auctoritatem determinandi jus divinum, sicut habet auctoritatem determinandi jus naturale. Et est exemplum: stando in jure naturali et divino matrimonium cladestinum erat vali­ dum, et tamen ex determinatione Ecclesiae propter aliqua inconvenientia est invalidum. Ita in proposito determinavit Ecclesia quod excommuni­ catio feratur praevia admonitione, quae non erat necessaria stando in jure divino. Ad secundam respondetur quod Ambrosius non excommunicavit Thedosium, sed interdixit illi ingressum ecclesiae. Dico secundo quod non excommunicavit illum pro peccato praeterito, sed praecepit ei ut ageret poenitentiam de peccato praeterito; et si non faceret, esset excommuni­ catus. Et forte Theodosius admonitus fuit ab aliis episcopis. Ad Gregorium respondetur quod in illo casu non excommunicavit illum pro peccato praeterito, sed praecepit illi ut se proderet et famam restitueret, ad quod ipse alias tenebatur, et non poterat restituere famam nisi pro- 890 DOMINICUS BANEZ dendo se. Unde Gregorius praecepit quod se proderet, alias esset excommunicatus. Et haec est legitima expositio illius textus. Ad tertium respondetur quod auctoritas Ecclesiae non est diminuta, quoniam habet auctoritatem excommunicandi nulla praevia admonitio­ ne. Utitur tamen hac potestate prudenter et ut poena et ut medicina. Ad ultimum respondetur quod correctio fraterna non potest esse circa peccatum omnino praeteritum, nisi illud peccatum aliquo modo pendeat de futuro. Itaque si quis commisit peccatum, et non egit poe­ nitentiam de illo, potest correctio fraterna circa illud versari, et potest frater admoneri ut poeniteat de illo. Quod si non faciat, et hoc pervenit ad notitiam praelati, potest excommunicari, quia jam peccatum aliquo modo est futurum. Ad confirmationem respondetur quod probat ultimam conclusionem, scilicet quod Ecclesia habet auctoritatem excommunican­ di nulla praevia admonitione, praecipue si id expedit ad bonum publi­ cum vel fratris. Ad argumenta partis negativae dicetur commodius in articulo se­ quenti. ARTICULUS SEPTIMUS Utrum excommunicatio possit ferri pro peccato futuro nulla praevia admonitione 1. — Videtur quod sic. Primo in jure habentur multae excommuni­ cationes pro cavendis peccatis futuris; et tamen nulla praecessit admo­ nitio : ergo non requiritur admonitio praevia. Secundo, tam necessarium est ad vitam spiritualem propositum ca­ vendi in futurum sicut dolor de peccatis praeteritis, quoniam poenitentia utrumque includit. Sed excommunicatio potest ferri pro peccato praete­ rito si quis non doleat de illo. Ergo potest ferri pro peccato futuro, quo­ niam interrumpit propositum cavendi in futurum. Tertio, excommunicatio non solum habet rationem poenae, sed medi­ cinae praeservativae : ergo potest ferri pro peccato futuro, quoniam medicina praeservativa respicit futurum. 2 — Sit prima conclusio: Ad excommunicationes quae habentur in jure non est necessaria aliqua praevia admonitio. Haec probatur ex usu Ecclesiae quoniam Ecclesia judicat excommunicatos qui committunt ta­ lia peccata, licet non praecesserit admonitio. Secundo probatur argumen­ tis factis in principio. Secunda conclusio: Nemo excommunicandus .est per judicium nisi praevia admonitione. Haec probatur ex usu Ecclesiae, quoniam judices QUAEST. IV, ART. 7 891 ecclesiastici non excommunicant aliquem nisi praevia admonitione. Se­ cundo probatur argumentis in articulo praecedenti pro parte negativa. Tertia conclusio: Admonitio quae debet praecedere excommunica­ tionem judicis debet esse trina, vel una tribus intervallis distincta; in casu vero necessitatis sufficit una. Prima pars conclusionis probatur, sicut secunda, ex usu Ecclesiae, quoniam Ecclesia non excommunicat aliquem per judicem nisi praevia hac trina admonitione. Secunda pars probatur ex Gregorio decimo in cap. Constitutionem, de sent, excommun, in 6, ubi hoc definit. Nota tamen quod necessitas quae potest contingere ut quis excommunicetur praevia una admonitione tantum, est quando judices saeculares ducunt clericum vel extractum ab ecclesia ad ultimum supplicium. In his et similibus casibus non est necessarium quod prae­ cedat trina admonitio, sed sufficit una, et hoc constat ex usu Ecclesiae. Neque obstat quod in processu correctionis fraternae evangelii aliqua intervalla ponuntur, quia illa intervalla non sunt admonitionis judicii, sed tantum dixit Christus quod admoneatur primo frater secreto, se­ cundo coram testibus, tertio quod denuntietur Ecclesiae. Non tamen dixit quod judex debet admonere per trinam admonitionem. Deinde processus evangelicus non ita scrupulose intelligendus est quin aliquando propter bonum publicum vel fratris non possit relinqui quando est pe­ riculum in mora, ut patet in peccato haeresis et in peccato proditionis civitatis. Quarta conclusio : Judex qui non servat hunc ordinem peccat mor­ taliter. Haec probatur, quia peccatum mortale est in materia gravi non servare jus subditorum, in canonibus scilicet constitutum. Sed talis judex non servat jus subditorum. Ergo. Secundo medicus qui in cura­ tione infirmi non adhibet medicinas leviores quam graviores, peccat mortaliter: ergo judex quia non admonet prius quam excommunicet, peccat mortaliter. Probatur consequentia, quia facilior medicina est admonitio quam excommunicatio. Quinta conclusio: Excommunicatio lata a judice contra participan­ tes cum excommunicatis ab eodem judice excommunicatione majori, praeter quam in crimine criminosi, irrita est et nulla jure positivo, -nisi praecesserit canonica admonitio. Haec definitur in cap. Constitutionem, de sent, excom. in 6, immo Gregorius in cap. Constitutionem dicit esse necessarium quod in admonitione scribantur nomina eorum qui admo­ nendi sunt ne participent cum excommunicatis. Neque obstat quod judices in excommunicationibus generalibus contra participantes tantum admonent in generali, nam hic tantum dico cum Navarro in Manuali, cap. 27, n. 36, quod talis excommunicatio non ligat quoad effectus, est tamen valida quoad hoc quod judex potest procedere ad interdictionem et invocare brachium saeculare contra rebelles. 892 DOMINICUS BANEZ His constitutis, quae certa sunt, dubium est : an ad hoc quod excom­ municatio sit valida, sit necessaria saltim una admonitio. Soto tenet quod est necessarium ut praecedat una admonitio, et quod hoc est ita intrinsecum et necessarium, ut sine hac praevia admonitione nulla sit excommunicatio. Ita tenet in 4, d. 22, q. 1, a. 2, conci. 4. Et probat hanc sententiam quia auctoritas excommunicandi fundatur in illo testimonio Mat. 18, Si te non audierit, sit tibi quasi ethnicus etc. Ergo de jure divino est quod praecedat admonitio ad excommunicatio­ nem, quia non potest esse inobediens Ecclesiae nisi denuntietur ei. Con­ firmatur quoniam, si quis ignoret invincibiliter praeceptum Ecclesiae sub anathemate, non incurrit excommunicationem juxta probabilissimam sententiam: ergo ad hoc quod quis incurrat excommunicationem requi­ ritur quod praecedat admonitio Ecclesiae contra quam sit inobediens. Nihilominus contraria sententia est communis, et ita sit sexta conclusio: Omnis excommunicatio lata a judice, excepto casu quintae conclusionis, nulla praevia admonitione, valida est stando in jure posi­ tivo. Haec probatur primo ex ca. Statuimus et cap. Constitutionem in quibus satis significatur quod in omnibus aliis, nisi in commemorato ibi, valida est excommunicatio nulla praevia admonitione. Secundo probatur ex Innocentio tertio in concilio generali Lateranensi, et refertur in cap. Sacro, de sententia excommun., ubi dicitur, “Sacro approbante concilio prohibemus ne judices ecclesiastici proferant sententiam excommuni­ cationis nulla praevia admonitione”. Et subdit concilium, et “licet sen­ tentia justa sit, interdicitur ingressu ecclesiae per unum mensem”. Haec est communis sententia omnium theologorum d. 18. Eam tenent omnes summistae verbo Excommunicatio. Vide Silvestrum verbo Excommuni­ catio 1, n. 12, et Excommunicatio 2, n. 4, Navarro [ubi] supra, n. 8, et Covarrubias in cap. Alma mater 1 p. § n. 7 ubi adducit alios multos. Et haec definitur in cap. Cum medicinalis et cap. Romana, de sent, excom. in 6. Septima conclusio: Omnis excommunicatio lata a judice nulla prae­ via admonitione valida est stando in jure divino. Haec probatur primo ex praecedente conclusione. Deinde probatur: talis excommunicatio est valida jure positivo: ergo est valida jure divino. Antecedens patet ex conclusione praecedente. Consequens probatur, quoniam si talis excom­ municatio esset irrita jure divino, non posset esse valida jure humano ; alias jus humanum esset contra jus divinum. Ad cujus expositionem nota quod, quando aliquid est irritum jute divino, non potest esse validum jure humano. Potest tamen esse quod id quod est validum stando in jure divino, sit invalidum stando in jure positivo. V. gr., si quis contractus est usurarius vel simoniacus stando in jure divino, non potest facere jus humanum quod talis contractus non sit usurarius vel simoniacus; QUAEST. IV, ART. 7 893 potest tamen esse quod aliquis contractus non sit usurarius vel simoniaeus stando in jure divino, qui sit usurarius vel simoniacus jure hu­ mano. Rqtio est quia jus humanum est determinatio juris divini, non ta­ men est contra jus divinum. Sic in proposito, si excommunicatio valida est jure humano, debet esse etiam valida jure divino, non vero econverso. Nota secundo quod haec conclusio debet intelligi si excommunica­ tio alias sit rite lata. Octava conclusio: Solum peccatum inobedientiae generaliter sum­ ptae est materia excommunicationis, si attendamus jus humanum. Si vero attendamus jus divinum, peccatum cui non est adjuncta inobedien­ tia vel contumacia contra Ecclesiam est materia excommunicationis. Pro expositione nota cum sancto Thoma 2. 2, q. 104, a. 2 ad 1 quod obedientia dupliciter sumitur. Primo modo generaliter secundum quod pertinet ad omnes virtutes per quas implemus praecepta, omnium vir­ tutum. Et inobedientia est non implere praeceptum cujuscumque vir­ tutis. Secundo modo sumitur obedientia specialiter et formaliter, et est virtus quaedam per quam implemus praecepta superiorum formaliter ut sunt ab ipsis superioribus, et inobedientia specialiter importat con­ temptum superioris. Haec conclusio habet duas partes. Prima, probatur ex conclusione ultima art. praecedentis. Quia Ecclesia habet auctorita­ tem excommunicandi pro peccato praeterito nondum per poenitentiam dimisso, licet jure non sit damnatum. Ergo stando in jure positivo, sufficit inobedientia generaliter sumpta. Confirmatur, quia si quis ex passione occidat clericum, licet in hoc non intendat contemnere prae­ cepta superioris, incurrit excommunicationem; et tamen tantum est inobedientia generaliter sumpta: ergo. Secunda pars probatur primo ex dicta confirmatione. Secundo ex quinta conci, art. praecedentis, quia Ecclesia potest excommunicare pro peccato praeterito sub certa forma, ut ibi diximus: ergo non requiritur inobedientia contra Ecclesiam. Ultima conclusio: Nullo jure est necessaria contumacia et inobe­ dientia, proprie et specialiter loquendo de contumacia· et inobedientiacontra Ecclesiam, ut excommunicatio sit valida-. Haec probatur ex conci, praecedenti et ex omnibus ejus rationibus. Haec duae ultimae conclusiones sunt contra aliquos juristas quos refert et sequitur Covarrubias cap. Alma mater, § 9, n. 3. Ad argumenta in contrarium respondetur quod omnia probant qua­ tuor ultimas conclusiones. 894 DOMINICUS BANEZ ARTICULUS OCTAVUS Utram ignorantia facti vel juris excusset ab incurrenda censura 1. — Prima conclusio: Ignorantia invincibilis peccati contra quod est lata excommunicatio excusat ab incurrenda censura excommunicationis. V. gr., occidit quis clericum ignorans invincibiliter esse clericum, licet sit homicida : non incurrit excommunicationem latam in cap. Si quis suadente. Probatur conclusio, quia haec excommunicatio lata est contra sacrilegos occidentes clericos ; sed qui ignorat invincibi­ liter esse clericum non est sacrilegus: ergo non est excommunicatus. Probatur minor, quia non infert injuriam rei sacrae, cum existimet illum non esse clericum. Secunda conclusio: Si actus ignoratus non sit prohibitus alias jure divino, et quis ignoret praeceptum Ecclesiae sub excommuni­ catione latae sententiae, non incurrit talem excommunicationem, si ignoret inquam invincibiliter. Ratio est quia excommunicatio est poena quae incurritur ob peccatum Ecclesiae; et alias actus non est pro­ hibitus: ergo. Tertia conclusio: Quando lex ecclesiastica fertur sub hac for­ ma: si quis commiserit aliquid divino jure prohibitum, vel si quis scien­ ter fecerit aliquid vel facere praesumpserit, aut ausu temerario hoc fe­ cerit, sit excommunicatus vel similia verba, ignorantia etiam culpabilis juris excusat ab excommunicatione, nisi sit ignorantia affectata, quae deducit actum in naturam suae formae secundum Cajetanum. Haec conclusio est divi Antonini 3 p., tit. 24, cap. 36, n. 13. Eamdem tenet Silvester verbo Ignorantia, dicto 4, et citat Panormitanum. Et eamdem tenet Cajetanus 1. 2, q. 72, a. 9. Eamdem tenent omnes theologi in secundo. Et patet, quoniam in illis verbis Ecclesia vult punire pec­ catum formaliter et ex electione volitum. Sed qui habet ignorantiam non vult illum actum formaliter, sed tantum materialiter. Ergo. Ad hujus expositionem nota cum Aristotele 5 Ethic, cap. 8, quod est magna differentia inter haec tria: facere aliquid ex ignorantia, facere ex passione, facere ex electione, quia qui facit ex electione fertur per se et formaliter in objectum; qui vero facit aliquid ex ignorantia vel pas­ sione, formaliter et per se fertur in objectum ignoratum vel in objectum passionis, per accidens tamen et ex consequenti fertur ad aliud objectum. Dico ergo quod ad incurrendas similes excommunicationes requiritur quod objectum sit per se et formaliter volitum. Istae conclusiones certissimae sunt apud omnes. QüAEST. IV, ART. S 895 2. — Tota difficultas est quando est ignorantia invincibilis juris : an tunc talis ignorantia excuset ab excommunicatione. V. gr., homo rusti­ cus putat quod occidere clericum est peccatum mortale, ignoratque in­ vincibiliter illum canonem, Si quis suadente diabolo. Dubium est utrum incurrat excommunicationem illius canonis. Videtur quod sic. Primo quia ita videtur definitum cap. 2 de consti­ tutionibus, et Bonifacius octavus cap. Ut animarum periculis videtur hoc definire. Dicit enim ut animarum periculis obviemus, prohibemus quod excommunicationes latae per statuta ordinariorum non incurrantur ab ignorantibus. Ex qua decretali sic arguo: sequitur quod stando in jure divino talis excommunicatio valida sit et incurratur ab ignoranti­ bus. Patet sequela. Ante illam constitutionem erat aliquod periculum animarum; et nullum aliud nisi quod incurrebatur excommunicatio ab ignorantibus, quia in illo cap. Ut animarum tantum excipiuntur excom­ municationes latae per statuta ordinariorum. Confirmatur, quoniam Innocentius quintus dicit quod excommunicationes possunt ligare absen­ tes et ignorantes, et adducit exemplum I Cor. 5 ubi excommunicatur ignorans et absens. Secundo aliae poenae incurruntur et ligant, licet sit ignorantia earum : ergo idem erit de excommunicatione. Consequentia videtur bona. Antecens probatur, quia barbarus comittens aliquod peccatum condem­ nabitur poena aeterna, licet ignoret invincibiliter ipsam poenam. Item fur et adulter occiduntur, licet ignorent invincibiliter poenam. Tertio, si excommunicatio non obligaret ignorantes invincibiliter, maxime quia requiritur admonitio et contumacia, quae non potest esse in ignorantibus invincibiliter. Sed haec omnia non sunt necessaria. Pro­ batur, quia stando in jure positivo et divino, nulla praerequitur admo­ nitio praevia ut excommunicatio a jure vel a judice sit valida ; sed solum peccatum inobedientiae generaliter sumptae, seclusa speciali inobedientia et contumacia contra Ecclesiam, sufficit ut sit materia excommunica­ tionis. Quod patet, nam Ecclesia habet auctoritatem excommunicandi pro peccato praeterito nondum per poenitentiam dimisso: ergo. Quarto, excommunicatio lata in illo canone, Si quis suadente, punit sacrilegium contra clericos ; sed non habet minorem rationem sacrilegii in eo qui ignorat canonem quam in eo qui scit : ergo. Confirmatur. Confes­ sores nunquam interrogant poenitentes utrum habeant ignorantiam vel scientiam juris, ut patet experientia: ergo excommunicatio incurritur ab ignorantibus jus. Quinto ex contratia sententia sequitur quod multae excommunicatio­ nes essent otiose in jure, quia multae excommunicationes juris ignoran­ tur non solum a vulgo, sed a viris doctis, quae tamen otiosae essent, si non incurruntur ab ignorantibus invincibiliter. 896 DOMINICOS ΒΛΝΕΖ 3. — In contrarium est quod in illo cap. Ut animarum periculis Bonifacius octavus potius explicàt jus antiquum quam condat novum. Quod si dicas quod ibi loquitur papa de statutis ordinariorum : contra, idem periculum animarum est in statutis quae habentur in jure et ab ipso papa. Secundo. Si per nomen ordinarii intelligitur habens ordinariam po­ testatem: ergo loquitur etiam de statutis papae. Confirmatur, quia in cap. Cognoscentes, de constitutionibus, dicitur “ne detrimentum ante constitutionem ignorantes possint incurrere” : ergo detrimentum excom­ municationis non incurritur ab ignorantibus. Tertio, poena excommunicationis ponitur ad cavenda delicta, ut ho­ mines timore poenae abstineant a culpa; sed qui ignorant invincibiliter excommunicationem non possunt cavere delicta timore poenae: ergo. Ultimo, excommunicatio non est valida nisi sit peccatum inobedientiae saltim generaliter dictae stando in jure humano; sed ignorans in­ vincibiliter statutum Ecclesiae sub poena excommunicationis non habet aliquam inobedientiam : ergo. 4. — In expositionem hujus est prima sententia, quod nulla ignoran­ tia excusat ab excommunicatione, sive lata sit excommunicatio a jure, sive per statutum ordinarii. Hanc tenet glossa cap. 2 A nobis, de sen­ tentia excommunicationis, ut refert Covarrubias in relectione super cap. Alma mater, 1 p., § 10, n. S et 9. Eam tenent alii eanonistae citati ab eo et Scotus in 4, d. 6, q. 8. Secunda sententia dicit quod ignorantia invincibilis excusat ab omni excommunicatione, etiam a jure lata, licet peccatum pro quo fertur sit damnatum jure naturae. Haec est divi Antonini 3 p., tit. 24, cap. 33 in fine, et Silvestri verbo Ignorantia, q. 8, dicto 3 et verbo Excoinmunicatio, cap. ultimo § 3. Eam tenent Summa Angelica et Summa rosella verbo Excommunicatio, Navarro in Manuali, cap. 27, n. 16, Victoria in Addit, ad 3 p., super a. 2, Soto in 4, d. 22, q. 2, a. 3, dub. ultimo. Tertia sententia est quod ignorantia invincibilis excusat ab excommu­ nicatione lata per statutum ordinariorum, non tamen excusat ab excom­ municatione quae habetur in jure contra peccata quae prohibentur jure naturae. Haec sententia vocatur probabilis a Soto supra. Eam habet Hadrianus in materia de clavibus, q. 3, Majoris in 4, d. 13, q. 4, Cano hic. De his sententiis sic judico : Prima est omnino improbabilis, est enim contra sententiam omnium theologorum. Item in eo quod asserit quod ignorantia invincibilis non excusat ab excommunicatione lata per sta­ tuta ordinariorum, videtur condemnata in cap. Ut animarum periculis ubi supra. Aliae duae sententiae maxime probabiles sunt. Ultima mihi magis placet, ita quod si ignorat invincibiliter canonem Si quis suadente, incurrat in excommunicationem, si occidat clericum. Haec probatur QÜAEST. IV, ART. S 897 quoad primam partem, quia utraque opinio habet pro se probabilissimas rationes et graves auctores: ergo utraque est probabilis. Secunda pars asseritur propter ultimum argumentum factum in principio, quoniam alias multae essent excommunicationes otiosae in jure. Item quia, vix possunt multae excommunicationes ignorari culpabiliter quae a juristis et theologis ignorantur. Quod si dicas quod illae excommunicationes frustra ligant, cum non caveantur peccata respectu illarum: respondetur quod prima vice non caventur peccata respectu illarum, sed postea admo­ nentur poenitentes a confessore et cavent peccata metu illarum. Item durissimum est dicere quod, si quis occidit clericum sciens esse cleri­ cum, sed ignorans censuram excommunicationis, teneatur adire papam pro absolutione, cum sit casus reservatus, et quod non incurrat excom­ municationem, cum omne peccatum papae reservatum habeat annexam censuram. Et haec sententia videtur magis pertinere ad pacem et tran­ quillitatem reipublieae Christianae, ut puniantur peccata contra jus naturae. 5. — His positis respondetur ad argumenta posita in secundo loco (n. 3], Ad primum respondetur quod loquitur Bonifacius octavus de sta­ tutis ordinariorum ; et in hoc maxime providetur periculis animarum, quia istae excommunicationes solent esse frequentissimae et multae, non tamen loquitur de excommunicationibus quae habentur in jure. Verum, est quod in Ecclesia est potestas excommunicandi ignorantes ignorantia invincibili, si alias peccatum pro quo fertur excommunicatio sit contra jus naturae. Quoniam Ecclesia habet auctoritatem excommu­ nicandi pro peccato praeterito, si nondum sit per poenitentiam et con­ tritionem dimissum, quia tunc non est omnino praeteritum, sed quodam­ modo praesens, non secundum actionem, quae jam praeteriit, sed secun­ dum affectum, in quo peccans manet dum non conteritur. Ergo multo magis habet auctoritatem excommunicandi pro peccato futuro, si sit contra jus naturae. Quod ergo dicimus est quod, licet Ecclesia habeat hanc auctoritatem, potuit tamen facere quod episcopi non uterentur hae auctoritate in suis statutis, quia potest determinare modum in suis statutis episcopus. Papa vero utitur hae potestate contra crimina quae habent deformitatem contra jus naturae, si alias lex sit promulgata sub excommunicationis censura. Ad secundum respondetur quod nomine ordinarii non est intelligendus papa, maxime quando statuit aliquid ut caput totius Ecclesiae, quia tunc non habet rationem ordinarii, sed pastoris universalis. Ad confir­ mationem. respondetur quod illud capitulum intelligitur quando alias peccatum pro quo fertur excommunicatio tantum habet deformitatem contra jus naturae. Quoniam si quis ignoret statutum juris sub censura 898 DOMINICUS BANEZ excommunicationis ipso facto incurrendae, et actus pro quo fertur ex­ communicatio non sit prohibitus jure naturae, non incurritur excom­ municatio, si ignorantia sit invincibilis, quia nullum committitur pec­ catum, cum actus non sit prohibitus jure naturae, et alias ignoret in­ vincibiliter statutum Ecclesiae. Ad tertium respondetur primo quod, si hoc argumentum aliquid con­ vinceret, convinceret subinde quod ille qui ignorat excommunicationem culpabiliter non incurreret illam, quod est falsum, quia ignorans cul­ pabiliter non abstinet a malo timore poenae, cum ignoret poenam. Se­ cundo respondetur quod prima, vice non abstinebit a culpa timore poe­ nae, admonitus vero a confessore abstinebit timore poenae. Ad quartum respondetur quod talis est inobediens contra jus natu­ rae, quod sufficit ad hoc quod incurratur excommunicatio, si alias scit statutum Ecclesiae sub excommunicatione lata. Qui vero voluerit con­ trariam sententiam sustinere, debet dicere quod, licet habeat Ecclesia auctoritatem excommunicandi pro peccato contra jus naturae, quamvis alias ignoretur excommunicatio, stando tamen in jure positivo nullum peccatum est materia excommunicationis, nisi habeat connexam inobedientiam contra Ecclesiam, saltim generaliter dictam. QUAESTIO QUINTA De causa efficiente excommunicationis ad ligandum et solvendum ARTICULUS PRIMUS Utrum omnes praelati possint excommunicare Prima conclusio: Omnes qui possunt dicere jus in foro ecclesia­ stico sive per potentiam ordinariam sive ex commissione, possunt excommunicare, ut episcopi, priores, abbates, guardiani, rectores, commendatarii. Probatur ex usu Ecclesiae. Secundo probatur quoniam ita. definitur in cap. Cum ab ecclesiarum, cap. Duo simul, de officio prae­ lati, cap. Cum in ecclesiis, de majoritate et obedientia, cap. Cum contin­ gat, de foro competenti et cap. Sicut tuis, de simonia, cap. Transmissam, de electione. Secunda conclusio: Omnes fideles tenentur vitare excommuni­ catum a quolibet judice ecclesiastico. Probatur ex usu Ecclesiae, quo­ niam excommunicatus ab uno episcopo vitatur a tota Ecclesia. Secundo probatur, quia ita est definitum can. 11, 12 et 13 Apostolorum. Ultimo qui excommunicatur ab uno episcopo, est jure excommunicatus: ergo vitandus ab omnibus. Tertia conclusio: Episcopi habent potestatem jure divino simpli­ citer excommunicandi. Probatur quia Mat. 18 dicitur, quaecumque ligaveris, quod non dicitur solum Petro, sed aliis Apostolis; at episcopi sunt successores Apostolorum jure divino: ergo. Secundo, processus de correctione fraterna terminatur in excommunicatione, ut patet Mat. 18; sed denuntiatio facienda est coram episcopo: ergo. Ultimo, episcopi sunt pastores jure divino; et ad illos pertinet curare ovem morbidam: ergo ad illos pertinet et ad hoc necessaria est auctoritas excommunicandi. Quarta conclusio : Reliqui judices ecclesiastici habent auctorita­ tem excommunicandi ex commissione. Probatur, quia non est aliqua ratio neque testimonium quod contineat quod habeant auctoritatem jure 900 DOMINICUS BA NEZ divino: ergo tantum habet illam ex commissione. Secundo, si aliquis haberent potestatem excommunicandi potestate ordinaria, maxime pa­ rochi; sed isti non: ergo. Major patet, quoniam parochi jure divino succedunt septuaginta discipulis, sicut episcopi Apostolis. Minor pro­ batur ex usu Ecclesiae, quoniam parochi nunquam excommunicant. ARTICULUS SECUNDUS Utrum episcopus possit excommunicare extra suum territorium suum subditum 1. — Videtur quod possit. Primo, episcopus potest absolvere in foro conscientiae suum subditum extra suum territorium, et potest eum liga­ re: ergo poterit eum excommunicare. Patet consequentia, quia in utro­ que foro requiritur jurisdictio. Antecedens vero manifestum est. Secundo, episcopus potest vocare suum subditum delinquentem extra suum territorium et illum admonere et corrigere, et si non obedierit, potest illum punire : ergo et excommunicare. Tertio, episcopus est vere pastor illius qui est extra suum territorium : ergo potest illum ligare et absolvere per excommunicationem. 2. — In contrarium est quod in cap. Ut animarum dicit papa, quod statutum ordinarii sub sententia excommunicationis non ligat eos qui delinquunt extra proprium territorium, “cum extra proprium territo­ rium jus dicendi non sit”. Secundo, episcopus non potest castigare subditum delinquentem extra proprium territorium aliqua poena temporali : ergo neque potest illum excommunicare. Patet consequentia ex paritate rationis. Tertio, rex non potest castigare subditum extra regnum: ergo etc. Antecedens patet ex usu. 3. — In hae quaestione G-abriel in 4, d. 18, q. 2, conci. 6 tenet partem negativam. Bartolus in lege Cunctos populos, cap. de summa Trinitate ponit quamdam exceptionem, scilicet quod episcopus non potest excom­ municare statuto generali nisi explicet se velle ligare delinquentem extra proprium territorium. Eamdem sententiam sequuntur multi juristae re­ lati a Covarrubias super cap. Alma mater 1 p., § 9, n. 3. Sed hanc sententiam impugnant alii juristae, ut Panormitanus. Aliqui theologi dicunt quod episcopus nominatim excommunicatione particulari potest excommunicare, delinquentem extra proprium territorium. Sed nihilominus sit prima conclusio: Statuto generali vel generali excommunicatione non potest episcopus excommunicare delinquentem extra proprium territorium. Hoe patet primo argumentis factis seeun- QÜAEST. V, ART. 2 901 do loco, et praecipue ex illo cap. Ut animarum, ubi hoc statuitur. Secundo quoniam episcopus non habet jurisdictionem supra illum qui delinquit extra suum territorium : ergo. Secunda conclusio: Si quis delinquat extra territorium, non potest episcopus illum excommunicare nominatim et excommunicatione parti­ culari. Hanc etiam probant argumenta, secundo loco facta, quoniam non solum procedunt de excommunicatione generali, sed etiam de particulari. Tertia conclusio: Si quis delinquat in territorio .episcopi, potest excommunicari ab eo, licet fugiat ad aliud territorium. Haec probatur argumentis factis primo loco. Secundo probatur, quia in illo cap. tantum excipitur qui deliquerit extra territorium episcopi. Sed hic delinquit in­ tra. Ergo. Tertio quia alias, jurisdictio ecclesiastica deluderetur multis casibus, si fugiat qui deliquit. Quarto, qui deliquit in territorio episcopi est vere subditus : ergo. Ultimo, non subditi, si delinquant in territorio episcopi, possunt excommunicari: ergo. 4. — Ad argumenta. Ad primum respondetur quod in foro conscien­ tiae fit satisfactio Deo, et Deus est judex principalis qui non circumscri­ bitur. Excommunicatio vero fertur in foro externo, in quo homo praesi­ det et potentia determinatur loco; praecipue quoniam in foro externo erat maxime necessaria haec determinatio ad tranquillitatem et pacem reipublicae, in foro vero interno non erat necessaria. Ad secundum respondetur quod episcopus non potest vocare judicia­ liter delinquentem extra proprium territorium. Sed postquam fuerit intra proprium territorium, potest illum admonere et corripere, et si opus fuerit excommunicare, quoniam Ecclesia potest excommunicare pro peccato praeterito nondum per poenitentiam dimisso. Ad tertium respondetur quod, licet aliquis sit simpliciter subditus, in hoc tamen casu non est subditus. 5. — Ad primum secundo loco factum respondetur quod probat pri­ mam et secundam conclusionem. Ad secundum respondetur quod est maxima differentia inter poenam temporalem et excommunicationem, quae est poena spiritualis, quia poe­ na temporalis non potest incurri nisi secundum exteriorem formam judicii, quae in alieno territorio exerceri non potest. Excommunicatio vero est poena spiritualis quae exercetur sine strepitu judicii. Et ideo, si quis delinquat in proprio territorio, et fugiat ad aliam dioecesim, excommunicari potest, non tamen potest, puniri aliqua alia poena tem­ porali. 2δ * 902 DOMINICUS BA NEZ ARTICULUS TERTIUS Utrum potestas excommunicandi se extendat ad defunctos Hanc quaestionem movet Gratianus 24, q. 2, et probat quod non se extendat ad illos per ter vel quatuor capita Leonis primi, Gelasii et Urbani. Secundo probatur ex illo Mat. 18, Quaecumque solveritis super terram etc. Sed animae defunctorum non sunt super terram. Ergo non possunt excommunicari. Tertio, episcopus non potest exercere jurisdi­ ctionem circa defunctos : ergo non potest illos excommunicare. Patet con­ sequentia, quia excommunicatio est actus jurisdictionis. Antecedens pro­ batur, quia episcopus non potest vocare defunctos ad judicium. Quarto, papa non potest concedere defunctis indulgentias per modum absolu­ tionis, sed per modum suffragii : ergo etc. Antecedens patet ex materia de indulgentiis. Consequentia probatur, quia si non habet auctoritatem absolvendi, neque habebit ligandi, quia plus potest Ecclesia in favora­ bilibus quam in poenis. In contrarium adducit Gratianus ca. finale [&me] illius quaest. ubi dicitur quod haeretici defuncti possunt excommunicari. Confirmatur ex ca. Si quis episcopus, ubi dicitur idem. Tertio, Ecclesia potest absolvere illos: ergo et excommunicare. Consequentia probatur, quia idem est subjectum absolutionis et excommunicationis. Antecedens patet ex usu Ecclesiae. In hae quaest. Silvester verbo Excommunicatio 1, n. 7 tenet partem negativam, quam sequitur Turrecremata 20, q. 2, Castro De justa haere­ ticorum punitione, cap. 19 et 20, Soto d. 22, q. 2 [a. 2]. Ratio est quia ad excommunicationem requiritur admonitio, quae mortuis fieri non po­ test. Eamdem sententiam docent multi juristae. Nihilominus sit prima conclusio : Auctoritas Ecclesiae non se exten­ dit ad ligare vel absolvere defunctos excommunicatione. Hanc probant argumenta facta primo loco. Secunda conclusio: Quando Ecclesia profert sententiam excommu­ nicationis vel absolutionis contra defunctos vel pro defunctis, directe et per se non ligantur defuncti sed viventes. Itaque viventes non possunt communicare in sacrificiis cum talibus, et cum absolvuntur datur eis facultas ut communicent cum illis in sacrificiis et ut offerant suffragia pro illis. Tertia conclusio: Ecclesia per talem absolutionem vel excommuni­ cationem claudit vel aperit regnum caelorum. Pro quo nota quod actus adaequatus clavium est claudere vel aperire regnum caelorum. Sunt tamen alii actus inadaequati, ut gubernare Ecclesiam, condere legem. QUAEST. V, ART. 4 903 Primus actus potest exerceri circa defunctos, quia nondum sunt in regno caelorum, sed in via, scilicet in purgatorio ; actus vero inadaequati non possunt circa defunctos exerceri quoniam animae defunctorum non per­ tinent ad Ecclesiam secundum exteriorem formam judicii. Haec duae conclusiones probatur argumentis secundo loco factis, et sic manent soluta argumenta utriusque partis. ARTICULUS QUARTUS Utrum aliquis possit excommunicare seipsum vel superiorem Videtur quod sic. Papa potest concedere indulgentias sibi : ergo potest excommunicare se. Patet consequentia quoniam ad utrumque requiritur jurisdictio. Nihilominus sit conclusio : Nullus potest se excommunicare vel supe­ riorem. Haec est sancti Thomae in Additionibus q. 22, a. 4. Ratio est quia excommunicare est actus jurisdictionis; sed nullus habet jurisdi­ ctionem in semetipsum vel in superiorem : ergo. Nota tamen quod modo non disputamus utrum papa possit excommunicari in aliquo casu, quia hoc pertinet ad 2. 2. In casu enim haeresis concilium est supra papam et poterit illum excommunicare. Ad argumentum Soti propositum respondetur quod non potest papa se excommunicare, quoniam excommunicatio exercetur per vim coactivam. Nullus vero potest exercere vim coactivam circa seipsum. Conce­ dere vero indulgentias non requirit vim coactivam, et ideo potest exer­ cere circa seipsum jurisdictionem concedendo indulgentias. Sed haec solutio non videtur bona, quia jurisdictio semper est in ordine ad alium, et ideo nullus potest exercere illam circa seipsum. Unde argumento respondetur secundo quod papa est subditus clavibus Ecclesiae in ordine ad bonum spirituale, non tamen quantum ad forum externum; et ideo potest sibi indulgentias concedere per claves Ecclesiae, maxime si praecipiat alteri ut sibi eas concedat, sicut potest in foro conscientiae absolvi a peccatis ab alio sacerdote. Excommunicare vero pertinet ad forum externum, in quo non est subditus. Est alia differen­ tia inter excommunicationem et concessionem indulgentiarum, quod qui excommunicat est causa principalis illius actus ; in concessione vero in­ dulgentiarum habet se papa ut causa ministerialis. Est vero maximum inconveniens quod sit aliqua causa principalis respectu pontificis; et ideo excommunicari non potest. Non est autem inconveniens quod sit aliqua causa ministerialis, ut patet in absolutione in foro conscientiae, 904 DOMINICUS BANEZ ubi Christus est causa principalis, et sacerdos ministerialis. Et ita papa in concessione indulgentiarum habet se ut causa ministerialis adaequata respectu sui ipsius. ARTICULUS QUINTUS Utrum praelatus possit excommunicare communitatem Conclusio est negativa estque sancti Thomae in Addit., q. 22, a. 5. Probatur primo ex usu Ecclesiae. Secundo, quia excommunicatio non potest ferri nisi pro peccato mortali ; peccata vero mortalia sunt in sin­ gularibus non in communicate : ergo. Sed dubium est utrum excommunicatio lata contra communitatem sit valida. Silvester verbo Excommunicatio 1, § 6 tenet partem affirmati­ vam. Soto d. 21, q. 2 tenet negativam, quem sequitur Richardus d. 18. Ratio illorum est quoniam alias posset aliquis excommunicari sine pec­ cato. Sed pars affirmativa videtur verior quando tota communitas est digna excommunicatione. Innocens vero et sine peccato nunquam in­ currit excommunicationem, unde nullum est periculum. ARTICULUS SEXTUS Utrum excommunicatus possit iterum excommunicari Et videtur quod non. Primo excommunicatio est privatio ; sed priva­ tio consistit in indivisibili : ergo non potest esse unus nunc magis excom­ municatus quam antea. Major patet quoniam excommunicatio est poena privativa. Minor probatur quoniam privatio est negatio, quae non susci­ pit magis et minus. Confirmatur et explicatur. Quia omnis excommuni­ catus privatur suffragiis Ecclesiae. Per hoc vero quod secundo excom­ municatur non magis privatur. Ergo. Confirmatur secundo, excommunicatus vel privatur suffragiis Ecclesiae, vel non. Non primum, quia non apparet quibus suffragiis privetur quibus jam antea non esset pri­ vatus. Ergo secundum, et sic excommunicatio nihil faciet iterum lata. Nihilominus sit conclusio: Excommunicatus potest iterum excommu­ nicari. Haec est sancti Thomae art. 6 supra. Probatur primo ex usu Ecclesiae. Secundo probatur ratione. Excommunicatio est medicina ; sed medicina potest iterari : ergo. Ad argumenta dico quod qui secundo excommunicatur non est magis excommunicatus, sed pluribus titulis et causis excommunicatus, et hoc QUAEST. V, ART. 7 905 convincit argumentum. Dico secundo quod privatio est duplex: altera consistit in fieri, altera in facto esse, quae ob hoc non suscipit magis et minus, sicut mors. Infirmitas vero est quaedam mors in fieri et privatio salutis, et ideo suscipit magis et minus ; et ideo potest homo modo esse magis infirmus quam antea. Et inter has privationes annumeratur ex­ communicatio. Dico tertio cum sancto Thoma 1 p., q. 11, a. 4 ad 1 quod privatio non suscipit magis et minus ratione sui, sed ratione fundamenti et causae. Item poena damni non est aequalis fundamenti in damnatis, cum sit privatio et carentia divinae visionis. In his omnibus dicitur homo magis privatus ratione fundamenti quoniam est magis elongatus ab ipso Deo. Ita in proposito excommunicatus potest excommunicari, et per ta­ lem excommunicationem magis elongatur ab Ecclesiae suffragiis. Nota tamen quod excommunicatus non solum potest iterum excommunicari propter aliam causam, sed etiam propter eamdem. Censetur tamen alia causa et diversa quatenus inobedientia et contumacia continuatur et perseverat adhuc post latam semel excommunicationem. ARTICULUS SEPTIMUS Utrum quilibet sacerdos possit absolvere ab excommunicatione minori Videtur quod sic, quoniam sanctus Thomas q. 24, a. 1 dicit quod sacerdos qui potest absolvere a peccato participationis potest etiam ab excommunicatione; sed q. 23, a. 4 dixit quod quilibet sacerdos potest absolvere a venialibus : ergo. Secundo, quilibet sacerdos potest absolvere a venialibus: ergo et a poena quae incurritur propter venialia. Consequentia probatur, quia nemo potest absolvi a venialibus absque eo quod prius absolvatur ab excommunicatione. Tertio, jurisdictio quae sufficit ad ministrandum sacramentum poe­ nitentiae sufficit ad absolvendum ab excommunicatione minori. Sed quilibet sacerdos potest ministrare sacramentum poenitentiae illis qui confitentur venialia. Ergo. In hac quaestione Glossa super cap. penultimum de sent, excom. tenet quod quilibet sacerdos potest absolvere ab excommunicatione minori. Idem nititur probare Navarro cap. Placuit, de poenit. d. 6, n. 5 et 6, et in Manuali cap. 27, n. 59 et cap. 4 n. 1. Sed contraria sententia est com­ munis inter theologos et summistas. Eam tenet Soto d. 22, q. 2, a. 3, Silvester verbo Absolutio 1, § 3, Cajetanus verbo Absolutio circa finem 906 DOMINICUS BANEZ et verbo Excommunicatio minor et in opusc. De ministro sacramenti poenitentiae. Sed sit prima conclusio; Proprius sacerdos et quilibet expositus ab ordinario potest absolvere ab excommunicatione minori. Probatur ex cap. Nuper, de sent, excom. Secundo, quoniam proprius sacerdos et expositus ab ordinario habet jurisdictionem supernaturalem; et potest absolvere a mortalibus: ergo. Secunda conclusio: Simplex sacerdos non potest absolvere ab illa. Haec est communis omnibus theologis. Et probatur ex cap. Nuper citato, ubi interrogatus de hoc papa respondet quod episcopus et proprius sa­ cerdos, ubi videtur insinuare quod simplex sacerdos non potest. Secundo, ad talem absolutionem requiritur jurisdictio quia talis excommunicatio est ecclesiastica censura ; sed simplex sacerdos non habet jurisdictionem. Tertio, praelatus potest reservare excommunicationem minorem, non vero peccata venialia: ergo ad illius absolutionem requiritur jurisdi­ ctio. Ultimo quilibet fidelis tenetur praemittere absolutionem ab excom­ municatione ante confessionem ; et non tenetur praemittere peccatorum venialium absolutionem: ergo. Tertia conclusio: Quicumque potest dicere jus in foro ecclesiastico sive ex officio, sive ex commissione, potest ab illa absolvere, licet non sit ordinatus. Probatur : iste potest excommunicare : ergo absolvere. Patet consequentia quia, sicut non requiritur potestas ordinis ad excommuni­ candum, ita neque ad absolvendum. Ad primum respondetur quod sanctus Thomas potius favet nobis, quia non dixit quod qui potest absolvere a venialibus potest ab excommu­ nicatione minori, sed “qui potest absolvere a peccato participationis”. Loquitur autem de potestate ecclesiastica absolvendi a peccato partici­ pationis, quam non habet simplex sacerdos. Ad secundum respondetur quod quilibet sacerdos potest absolvere a venialibus quae non habent annexam ecclesiasticam censuram. Ad tertium respondetur quod ad hoc ut possit sacerdos absolvere ab excommunicatione requiritur quod possit absolvere a. peccatis mor­ talibus. ARTICULUS OCTAVUS Utrum quilibet sacerdos habens jurisdictionem supernaturalem possit absolvere ab excommunicatione majori Nota primo quod excommunicatio est duplex. Una quae est a jure, et alia quae est ab homine. Illa dicitur esse a jure quae datur per mo­ dum statuti et per modum legis, ut excommunicatio quae habetur in QUAEST. V, ART. 8 907 jure contra percussores clericorum. Et hujusmodi sunt excommunicatio ­ nes quae habentur in Bulla Cenae, quae est Gregorii decimitertii quo­ niam, ut dicunt auctores nostri temporis, lata est per modum statuti et legis, et ideo sunt a jure: Aliae excommunicationes sunt ab homine quae non sunt latae per modum statuti et legis, et ejusmodi erant excom­ municationes quae continebantur in Bulla Cenae Domini, et ideo spira­ bant cum pontificibus. Secundo nota quod excommunicatio quae est ab homine est duplex : alia generalis, alia particularis. Generalis est quando fertur excommu­ nicatio contra incendiarios in communi. Particularis vero quando fer­ tur contra Petrum vel Paulum nominatim. His suppositis sit prima conclusio: Episcopus potest absolvere ab excommunicatione majori lata a jure, nisi ipso jure reservetur pontifici. Haec est communis omnibus juristis et theologis. Ratio est quia episco­ pus habet ex officio potestatem absolvendi et ligandi subditos, nam epi­ scopi sunt successores Apostolorum. Secunda conclusio: Proprius parochus et quicumque sacerdos ex­ positus ab ordinario potest absolvere ab excommunicatione in jure lata, nisi ipso jure reservetur. Haec est contra aliquos juristas relatis a Co­ varrubias in cap. Alma mater, 1 p., § 12, n. 5, et est contra Durandum in 4, d. 18, q. 4. a. 2, et contra Palude ibi, d. 18, q. 5, a. 1. Nostra con­ clusio est sancti Thomae ibi q. 2, a. 5, et Soti in 4, d. 22, q. 1, a. 3, Bonaventurae d. 18, q. ultima. Et probatur primo quia in cap. Nuper, de sent, excommun., adhibet rationem Innocentius quare parochus pos­ sit absolvere ab excommunicatione participationis et majori, quoniam ait qui condidit legem eo ipso quod non reservavit excommunicationem, “videtur concessisse facultatem absolvendi ab ea”. Secundo probatur ex eodem cap. in quo Innocentius videtur concessisse facultatem propriis parochis necessariam ad absolvendum ab excommunicatione ejusmodi. Hanc conclusionem probat Soto supra aliis multis argumentis. Nota tamen quod, si in jure talis excommunicatio reservetur episcopo, non potest ab illa absolvere proprius parochus vel expositus ab ordinario. Unde colligitur argumentum pro secunda conclusione quia, si excommu­ nicatio quae habetur in jure ipso facto esset reservata episcopo, non esset necessarium quod in jure reservaretur episcopo. Tertia conclusio: Ab excommunicatione generali lata ab homine po­ test absolvere proprius parochus et quilibet expositus ab ordinario, nisi reservetur episcopo. Haec est contra aliquos juristas relatos a Covarru­ bias supra, n. 9, et contra Palude supra, a 1. Illam tenet Covarrubias supra, n. 4 et Navarro in Manuali cap. 27, num. 41. Et probatur ex cap. Ex frequentibus, de institutionibus, ubi Alexander tertius dicit quod episcopus suffraganeus potest absolvere ab excommunicatione generali 908 DOMINICUS BANEZ lata ab arehiepiseopo. Unde colligunt isti juristae quod est eadem ratio de parocho respectu episcopi. Secundo probatur argumentis factis pro secunda conclusione, quia eadem est ratio de excommunicatione lata a jure et ab homine. Quarta conclusio: Propius sacerdos et expositus ab ordinario potest absolvere ab excommunicatione generali lata a visitatore in visitatione,, nisi ab ipso reservetur. Haec sequitur evidenter ex praecedentibus. Quinta conclusio: Ab excommunicatione lata ab homine nominatim et in particulari potest absolvere qui tulit excommunicationem, vel su­ perior, vel vicarius ejus regulariter. Probatur quia qui tulit sententiam potest absolvere ab illa, quoniam qui potest ligare potest etiam absolve­ re. Quod vero possit absolvere probatur primo, quia ille habet majorem potestatem quam inferior; secundo, quia per bullam Cruciatae possumus absolvere ab excommunicatione lata a judice, ut patet ex usu. Hoc vero nulla alia ratione nisi quia papa est superior. Ergo. Nota tamen quod ab hac conclusione excipiuntur quatuor casus in quibus qui tulit sen­ tentiam non potest ab ea absolvere. Primus est in excommunicatione lata contra incendiarios, qui non sunt excommunicati ipso jure a papa, sed sunt excommunicandi ab episcopis qui, si ferant sententiam excommu­ nicationis declaratoriam, non possunt ipsi absolvere. Hic casus habetur in Navarro cap. 27, η. 40 et in Cajetano verbo Excommunicatio cap. 22, et in Soto ubi supra a. 3 post secundam conci. Secundus casus est quando ille qui protulit sententiam post eam prolatam incidit in excommunica­ tionem qua privatur jurisdictione: tunc non potest absolvere. Tertius est quando delegatus a papa protulit sententiam excommunicationis contra aliquem, et post sententiam definitivam transiit integer annus. Tunc delegatus non potest absolvere, sed recurrendum est ad papam. Ita habetur in cap. Quaerenti, de officio delegati, et aliqui juristae ex­ tendunt hunc casum ad quemcumque delegatum. Quartus est quando papa scienter et ex motu proprio confirmat sententiam excommunicatio­ nis inferioris: tunc inferior qui protulit sententiam excommunicationis non potest ab illa absolvere. Hoc constat ex usu judicum. ARTICULUS NONUS Utrum omnes confessores possint absolvere per Bullam Cruciatae vel privilegium jubilaei ab omnibus casibus reservatis qui habent annexam excommunicationem Respondetur, et sit prima conclusio: Quando in privilegio vel in bulla cruciatae datur talis facultas sub aliqua conditione, ut quod QUAEST. V, ART. 9 909 faciat poenitens talem vel talem poenitentiam, quilibet confessor poterit absolvere, et confessus manebit absolutus, si faciat illam conditionem. Ex quo sequitur quod confessor debet maxime attendere ad formam commissionis, et absolvere secundum tenorem illius, quia cum illa potestas absolvendi sit sub commissione, non potest absolvere nisi secundum formam commissionis. Nota tamen quod, si ille qui habet hoc privilegium confiteatur, et per oblivionem etiam culpabilem obliviscatur alterius casus reservati cui era.t annexa excommunicatio, revera manet absolutus ab excommunicatione, si confessor dixit absolutionem conditionalem, “si teneris aliquo vinculo excommunicationis” etc. Haec sen­ tentia quantum ad oblivionem inculpabilem est communis omnibus· theologis et juristis. Tenet eam Covarrubias super cap. Alma, p. 1, § 1, n. 12, Silvester verbo Confessio 1, q. 19, Hadrianus in materia de con­ fessione q. 4, Palude d. 18, q. 5, a. 3. Sed probatur etiam quoad obli­ vionem culpabilem et inculpabilem. Quoniam si quis ex privilegio confiteatur de casibus reservatis, et obliviscatur alicujus cui erat annexa excommunicatio, manet absolutus ab illo casu, ut dicitur in materia de confessione informi. Ergo manet absolutus ab excommunicatione. Patet consequentia quia, secundum legem ordinariam, absolutio ab excommunicatione praecedit absolutionem a peccatis. Quod si dicas, si aliquis confiteatur illi qui habet potestatem absolvendi a reservatis non ex privilegio, et obliviscatur alicujus casus reservati, ille non manet absolutus ab excommunicatione quae erat annexa : ergo neque in nostro casu quando obliviscitur poterit manere absolutus per privilegium. Respondetur nego consequentiam, quia in primo casu confessor solum utitur potentia ordinaria nullum condens privilegium ; in secundo vero utitur commissione quam habet ex privilegio. Ex hac conclusione sequitur secunda conclusio: Quando concedi­ tur facultas in aliquo privilegio ad absolvendum ab excommunica­ tione satisfacta parte, debet esse realis satisfactio, alias non potest absolvi. Ratio est quoniam commissarius non debet excedere formam commissionis, sed tantum datur illi facultas ad absolvendum satisfacta parte. Ergo. Unde talis non est absolvendus, licet dicat se non posse satisfacere. Nota tamen circa hanc conclusionem quod, si poenitens affe­ rat sufficientem satisfactionem et realem ad arbitrium ordinarii, et alius non vult illam acceptare, potest absolvi, quoniam jam ipse revera sa­ tisfacit. Nota secundo quod Pius quintus in quodam motu proprio in quo explicat formam jubilaei et incipit Gravissima concedit facultatem ad absolvendum ab excommunicatione etiam non satisfacta parte, quan­ do redditur impotens ad satisfaciendum. Concedit vero hoc privilegium jubilaei et quantum ad effectum jubilaei tantum et ad reincidentiam, ut cum quis absolvitur ad aliquem effectum in particulari, scilicet ut 910 DOMINICUS BANEZ possit suffragari in aliqua electione vel ut possit recipere aliquod bene­ ficium. Tertia conclusio: Quando in bulla cruciatae datur facultas ad absolvendum ab omnibus casibus reservatis, non intelligitur ab excommunicatione et crimine haeresis, nisi fiat peculiaris mentio illius. Haec probatur ex quodam motu proprio Gregorii decimitertii, quem promulgant inquisitores in edictis. Dubium tamen posset esse utrum per jubilaeum possimus absolvere a crimine haeresis quando non excipitur in jubilaeo. Respondetur quod de hoc casu consulendi essent inquisitores. ARTICULUS DECIMUS Utrum quilibet possit absolvere a qualibet excommunicatione in extrema necessitate Sit conclusio: Quilibet vir baptizatus potest absolvere ab omni excommunicatione in extrema necessitate. Haec est contra aliquos juristas quos refert et sequitur Covarrubias cap. Alma mater 1 p., § n. 9, et contra Sotum d. 18, q. 4, a. 4. Sed nostra conclusio est Silvestri verbo Absolutio § 3 et 9, et Angeli [de Clavasio] verbo Absolutio 1 § 17. Et probatur. Quilibet sacerdos in extrema necessitate potest vere absolvere ab omnibus peccatis et excommunicationibus, quia est capax hujus jurisdictionis, et creditur de pia matre Ecclesia quod concedit talem facultatem in extrema necessitate. Sed quilibet vir baptizatus stando in jure divino est capax jurisdictionis necessariae ad absolven­ dum ab excommunicatione. Ergo. Secundo omnes theologi videntur con­ cedere quod possit clericus absolvere, quia id tacent et ut notum relin­ quunt : ergo potest etiam laicus. Patet consequentia, quia tam capax est laicus hujus jurisdictionis quam qui habet primam tonsuram. Ergo si Ecclesia concessit hanc facultatem clericis., dedit etiam et laicis. Dixi in conclusione “vir baptizatus” : primo, quia, mulier stando in jure di­ vino non est capax jurisdictionis necessariae ad absolvendum; secundo, quia qui non est baptizatus non est capax ejusmodi jurisdictionis quia, sicut Ecclesia non potest judicare de illis qui sunt extra eam, ita neque qui sunt extra illam possunt judicare de pertinentibus ad eam. Nota circa hanc conclusionem quod qui sunt in extrema necessitate et absolvuntur ab alio quam ab habente jurisdictionem absolutam, si evaserint, tenentur recurrere ad illum ad quem pertinet absolvere a. casibus reservatis, non ut iterum absolvantur, sed ut reddant rationem quare sint absoluti. Quod si contemnant repraesentare se superiori, QUAEST. V, ART. 10 911 émanent ipso facto excommunicati. Ita definitur cap. Eos qui, de sent, excommun. in 6. Nota tamen illud verbum “contempserint”, quod in jure habet maximam vim, ut exponit Cajetanus verbo Excommunicatio, cap. 69. Secundo nota quod qui absolvitur a casibus reservatis in Bulla ce­ nae dimisso ordine ibi posito, ipso facto est excommunieatus. Haec vero excommunicatio reservata erat tempore antiquo, ut patet ex illa extravaganti Sixti quarti Etsi dominici gregis. Modo vero ille qui absolvit est excommunieatus ; et puto quod excommunicatio non est reservata papae, quia in Bulla cenae Domini Gregorii decimitertii non reservatur ejusmo­ di excommunicatio; et haec bulla Gregorii inserta est in jure, et ita papa condendo novum jus videtur abrogasse antiquum, ut definitur in cap. Licet Romanus, de constitutionibus in 6. Nota tamen quod licet crimina quae continentur in Bulla cenae reserventur papae per hanc constitutionem, non tamen tollitur facultas episcoporum ad absolvendum ab ejusmodi casibus et peccatis quando non sunt deducta ad forum con­ tentiosum, ut dicitur in concilio Tridentino sess. 24, cap. 6 de reforma­ tione. Quod vero non tollatur facultas haec, constat ex usu et interpre­ tatione omnium doctorum. Explicit haec materia explicata a sapientissime magistro fratre Dominico Banez 1580 die 7 septembris. AUCTORUM CONCILIORUM CITATIONUM CORPORIS JURIS CANONICI THOMISTICUS RERUM ANALTTICUS QUAESTIONUM ET ARTICULORUM INDEX AUCTORUM Abulensis, 520, 745. Aegidius R., 317, 394, 337. Ailly, P., 274. Alanus, G., 223. Albertus Magnus (S.), 95, 223, 322, 860. Alciati, A., 870. Alexander I, 244, 479, 603. Alexander III, 141. Alexander IV, 707. Altissiodorensis, 315. 316, 390, 751. Almain, J., 623, 813, 816, 834. Ambrosius (S.), 44, 92, 116, 144, 147, 151, 174, 178, 182, 273, 339, 357, 457, 458, 478, 529, 539, 545, 546, 569, 571, 664, 734, 736, 775, 784, 797 , 827, 879, 886, 889. Anacletus Papa (S.), 797, 798. Ps-Anacletus, 42. Anselmus (S.), 199. Anselmus Laudun., 620. Anterus Papa, 798. Antoninus (S.), 95, 104, 116, 443, 683, 688, 711, 813, 819, 826, 847, 853, 874, 883, 894, 896. Apostolorum Canones, 156, 835, 844, 880, 899. Aristoteles, 70, 74, 193, 305, 325, 335, 450, 552, 556, 560, 563, 587, 654, 894.. Armachanus (R. Fitzralph), 243, 384, 701, 702, 781, 783. Athanasius (S.), 620. Augustinus(S.),21, 26, 30, 33, 40-42, 44, 51, 66, 88-93, 104, 105, 108, 110, 113, 116, 117, 121, 122, 124, 134, 136, 172, 174-176, 178, 179, 182, 194, 197-199, 206, 212, 213, 219, 220, 233, 244, 245, 247, 252, 254, 255, 259, 261, 264, 266, 274, 301, 339, 350, 360, 367, 376, 397, 398, 406, 414, 425, 438, 441, 443, 450, 476, 479, 508, 516, 527, 529, 530, 539, 543-546, 563, 575, 581, 584, 585, 605, 607, 612, 620, 622, 653, 662, 695, 736, 779, 782, 796,. 827, 840, 841, 872. Ps-Augustinus, 365, 529, 563, 586, 595, 620, 664, 697, 861. 916 Banez, INDEX AUCTOREM D., 6, 58, 95, 245, 271, 284, 542, 550, 564, 582, 601, 621, 628, 631, 667, 701, 703. Basilius (S.), 28, 116, 258, 450, 477. Beda (S.), 117, 121, 124, 398, 697. Bellarminus (S.), 505, 508. Benedictus XI, 708. Bernardus (S.), 50, 52, 146, 147, 178, 221, 310, 311, 425, 527, 537, Blazquez, J., 368. Bonaventura (S.), 44, 84, 119, 300, 315, 355, 356, 365, 389, 390, 407, 571, 741. 484, 525, 528, 530, 611, 632, 673, 742, 768, 860, 907. Bonifacius Burgensis, 827, 828. Cajetanus, 28, 31, 37, 44, 45, 48, 52, 55, 65, 66, 76, 78, 83, 93, 95, 96, 99, 100, VIII, 708, 897. 103, 105, 109, 111, 142, 146, 147, 153, 164, 189, 196, 198, 208, 215, 231, 232, 238, 249, 250, 259, 262, 276, 277, 284, 290, 291, 315, 320, 321, 324, 333, 339-344, 346, 348, 355, 357, 360, 361, 365-367, 375, 376, 381, 385, 386, 399,402, 407, 408, 412-415, 418-421, 429, 434-436, 443, 445, 455, 456, 481, 482, 485, 486-488, 511, 512, 531, 534, 536, 558, 566, 579, 589, 592, 601, 602, 615-617, 630, 631, 632, 648-652, 655, 659-661, 665, 675-677, 704-706, 727, 731, 735-737, 739, 742-744, 768, 770, 781, 783, 787-789, 805-808, 813, 819. 845, 853, 858-860 863, 874, 877, 878, 883, 887, 888, 894, 905, 908, 911. Callistus (S.), 845. Canisius, P. (S.), 175. Cano, M., 6, 30, 41-45, 55, 144, 160, 161, 181, 185, 188, 244, 246, 274, 365, 419, 448, 452, 455, 459, 464, 465-467, 526-528, 576, 580, 632, 646, 647, 649, 652, 659, 661, 662, 664, 684, 685, 704, 711, 714, 727, 730, 733, 741-743, 746, 769, 774, 775, 777, 778, 851, 858, 860, 877, 878, 896. Cantapetrensis, M., 149. Capreolus, 52, 55, 81, 197, 198, 276, 291, Cardinalis (Franc, de Zabarellis), 870. Carranza de Miranda, B., 822. Carrillo, A. de, 85. Cartusianus, D., 620. Cassiodorus, 413. Castro, Al. de, 219, 234, 254, 448, 902. Catharinus, A., 238. Catechismus ad Parochos, 1.57, 571. Cicero, 552. Clemens I (S.), 244, Clemens TV, 707. 797. Complutensis, Biblia polygl. 571. Conradus, 321. Cornelius Papa (S.), 798. Corpus Christi, M., 7. 331, 334, 512, 613, 632, 716, 750. INDEX AUCTORUM 917 Covarrubias, D., 826, 834, 843, 847, 853, 854, 858, 867, 870, 872, 877, 893, 896, 900, 907, 909, 910. Cyprianus (S.), 30, 9, 116, 194, 213, 245, 258, 376, 377, 384, 406, 411, 455, 458, 478, 539, 569, 581. 664. 697, 698, 737, 775. Cyrillus Alex. (S.j, 44, 59, 122, 253, 266, 301, 339, 368, 406, 478. Chaves, Th., 6. Chlichtovaeus, J., 374, 397, 414, 424, 448, 834. Chrysostomus, J. (S.), 29, 39, 44, 59, 116, 122, 136, 172, 209, 258, 262, 270, 274, 339, 368, 375, 378, 384, 406, 424, 425, 449, 450, 452, 457, 460, 477, 479, 529, 530, 539, 545, 581, 620, 662, 665, 775, 783, 829, 833. Ps-Chrysostomus, 414, 525. Damascenus, J. (S.), 26, 59, 198, 347, 458. Ps-Dionysius, 21, 26, 30, 39, 67, 116, 208, 411, 457. Directorium inquisitorum, 373, 820. Driedo, J., 196, 543. Durandus,37, 38, 44, 68, 74, 81, 84, 87, 90, 112, 284, 290, 293, 294, 321-323, 325, 337, 365, 383, 522, 524, 558, 559, 564, 566, 595, 606, 607, 610, 689, 715, 732, 737-740, 742, 751, 757, 759, 763, 877, 907. 142, 167, 220, 244, 270, 389, 428, 445, 507, 510, 613, 624, 639, 661, 675, 768, 788, 826, 860, 873, Eck, J., 30, 196, 414, 418, 448, 834. Epiphanius (S.), 219, 476, 537. Erasmus, 89, 525, 830. Eugenius Papa, 525. Eusebius Caesar., 254, 376, 478, 539. Fabianus (S.), 798. Felinus, S., 853. Fernandez, P., 7. Ferreriensis, F., 276. Fulgentius (S.), 177. Gabriel Biel, 36, 44, 66, 87, 110, 111, 123, 138, 142, 143, 152, 153, 155, 189, 204, 220, 223, 232, 235, 280, 310, 311, 322, 325, 337, 356, 401, 407, 414, 424, 439, 479, 484, 509, 531, 576, 577, 580, 623, 688, 711, 737, 743, 768, 788, 838, 860, 863, 900. Gallo, J., 7. Gandavensis, H., 621, 622, 707. Gannato, B., 724. Garetius, J., 247, 279, 336. Galasius Papa, 270, 840, 902. Gennadius, 177. Gerson, 356, 414, 479, 484, 858. 918 INDEX AUCTORUM Gigas, H., 870. Glossa (biblica), 57, 59, 122, 606, Glossa (canonica), 102, 162, 164, 705, 711, 714, 830, 872, 905. Granatensis, Lud., 363. Gratianus, 66, 241, 448, 612, 620, Gregorius XI, 373. Gregorius XIII, 910. Gregorius Nazian., (S.), 44, 116, Ps-Gregorius, 783. Guevara, J., 12. 620, 625. 204, 248, 328, 372, 400, 440, 525, 530, 704, 704, 826, 902. 457, 529. Hadrianus VI, 104-105, 109, 147, 221, 224, 376, 385, 390, 394, 409, 528, 661, 664, 667, 704, 707, 711, 739, 743, 768, 774, 787, 812, 826, 853, 858, 877, 896, 909. Halensis, Alex., 37, 44, 69, 111, 116, 119, 138, 195, 204, 222, 224, 315, 336, 337, 389, 400, 406, 445, 509, 528, 553, 605, 620, 632, 673, 753, ' 860, 877. Haymo Halb., 67, 425. Hesychius, 270, 424. Hieronymus (S.), 28, 30, 50, 67, 101, 134, 233, 273, 424, 455, 457, 458, 529, 531, 538, 539, 545, 620, 633, 736, 775, 779, 782, 797, 827. Hilarius (S.), 30, 258, 368, 406, 425. Historia Lausiaca, 430. Horatius, 552. Hosius, St., 31, 222, 244, 763. Hugo de S. V., 36, 39, 118, 141, 147, 156, 178, 291, 373. 543, 856, 322, 768, 460, Ignatius Ant. (S.), 457. Innocentius I (S.), 33, 213. Innocentius III, 60, 137, 178, 216, 221, 222, 236, 246, 247, 316, 429, 823, 853. Innocentius V, 895. Innocentius IV vel VIII, 224. Irenaeus (S.), 247, 368, 455, 457. Joannes Abbas, 122. Julius I, 456. Juvenalis, 794. Latomus, J., 834, 837. Ledesma, B., 8. Ledesma, M., 6. Ledesma, P., 8, 10,18. Legionensis, L., 239. Leo 1,123, 129, 377, 456, 661, 680, 775, 902. Leo X, 551, 577, 587, 763, 830. 919 INPEX AUCTORUM Liber de ecclesiasticis dogmatibus, 403. Lignano, J., 801. Lindanus, G. D., 448, 826. Lucius Papa, 798. Lyra, N. de, 122. Magister Sent., 41, 66, 84, 117, 122, 147, 148, 190, 244, 440, 513, 546, 620, . 697, 698, 860. Majoris, J., 159, 217, 222, 224, 229, 325, 329, 355-357, 392, 398, 623, 724, 768, 834, 853, 877, 896. Marsilius de I., 69, 74, 119, 154, 204, 276, 322, 331, 355, 356. 509. Martinus V, 90, 104, 443, 519, 526, 699, 832. Medina, B., 7, 9, 10, 185. Medina, J., 854, 858. Mendoza, A. de, 15-18, 171. Mendoza, F. de, 368. Mirandulanus, P., 274, 305. Montanus, A., 827. Navarro, Dr., 157, 164, 165, 444, 801, 813, 816, 819, 843, 847, 853. 870, 872, 873, 878, 891, 896, 905, 907, 908. Nicephorus, 175. Nicolaus Papa, 147, 151. Occam, 27, 44, 280, 321, 322, 623, 626, 629. Origenes, 30, 253, 406, 736, 737, 841. Ostiensis, 111. Ovidius, 552. Oxomensis, P. Μ., 85. Pace, Μ. de, 632. Paludanus, P., 44, 52, 55, 81, 90, 106, 109, 112, 142, 153, 154, 233, 235, 270, 280, 331, 334, 356, 376, 389, 392, 394, 398, 408, 509, 512, 605, 632, 699, 702, 704, 711, 713, 716, 730, 732, 737, 774, 792, 813, 854, 858, 864, 865, 866, 877, 907, 909. Panormitanus (N. Tedesehius), 376, 384, 525, 530, 704, 753, 853, 894, Paredes, J., 10. Parisiensis, G., 860, 863. Parisiensis, J., 269, 270, 274. Pena, J., 7. Pighius, A., 448. Piolanti, A., 368. Pius V (S.), 146, 909. Plato, 832. Plinius, 230. Poliaco, J., 707. Prateolus, 173, 374, 209, 219, 234, 268. 413, 539, 830. 164, 167, 445, 484, 743, 745, 900. 920 INDEX AUCTORUM Radbertus, 336. Remigius, 274, 4925. Renanus, B., 412. Richardus de M., 69, 317, 331, 376, 389, 445, 509, 528, 605, 661, 673, 704, 768, 846, 847, 866, 877, 904. Richardus de S. V., 377, 537. Roefensis (S. J. Fisher), 196, 213, 252, 256, 257, 260, 267, 336, 373. 374, 406, 414, 416, 418, 427, 448, 587, 671, 698, 748, 763, 787, 826, 830. Rupertus, 122, 270. Saenz de Aguirre, J., 812. Sainctes, Cl·., 208, 274, 328. Salazar, A., 12. Scotus, 25, 36, 44, 55, 65, 69, 74, 87, 90, 107, 119, 123, 127, 135, 141, 142, 147, 153, 154, 175, 233-235, 244, 270, 272, 275, 280, 284, 291, 293-295, 317, 323, 325, 331, 333, 334, 370, 434, 436, 441, 484, 485, 507, 509, 563, 566, 576, 579, 580, 589, 590, 595, 599, 605, 622, 623, 626, 632, 639, 664, 665, 673, 675, 688, 697, 757, 768, 788, 835, 860, 896. Seneca, 552. Senensis, S., 259, 264, 278, 459, 530, 833. Silverius I, 827. Silvester, P. M., 95, 11, 112, 142, 147, 152, 154, 164, 222, 242, 399, 409, 431, 445, 485, 519, 699, 702, 704, 711, 712, 714, 730, 732, 733, 736, 743, 753, 733, 736, 743, 753, 773, 788, 789, 801, 812, 813, 819, 834, 838, 843, 853, 858, 865, 866, 872, 883, 892, 894, 896, 902, 904, 905, 909, 910. Silvius, Ae., 413. Sixtus I, 748. Sixtus IV, 798. Sophocles, 832. Soterus Papa, 798. Soto, D., 6, 12, 25, 34, 40-43, 45, 48, 53, 68, 76, 85, 94, 95, 99, 103; 105; 106; 112, 113, 116, 126,137, 144, 146, 152, 154, 155, 157, 158,164,165, 174, 175, 178, 180, 181, 185, 188, 189, 237, 238, 242, 244, 259, 276, 298, 318, 344, 345, 347, 349, 352, 356-358, 362, 365, 367, 374, 378, 380, 381, 384-386, 388, 389, 391, 395, 397, 398,401, 427-429, 431, 434, 438, 440, 443, 444, 446, 448, 463, 467, 479, 485, 491, 510-513, 520, 528, 531, 570, 572, 576-578, 580, 590, 597, 601, 602, 606, 608, 613, 615, 618, 621, 622, 624, 625, 648-652, 702, 704, 710, 659-661, 664, 669, 671, 673, 675, 682, 683, 689, 697-699, 711, 714, 715, 721,724, 725, 727, 734, 735, 743, 745, 746, 748, 752, 754, 757, 763, 768, 770, 771, 775, 777, 784, 786, 789, 792, 801, 805, 806, 808, 826, 832, 833, 838, 851, 853, 854, 856, 858, 860, 863, 866, 872, 873, 877, 888, 892, 902, 904, 905, 907, 910. Soto, P., 448. Sotomayor, P., 7, 12. Sozomenus, 525, 530. INDEX AUCTORUM 921 688, 813, 847, 848, 896, 910. 896. Swnma Angelica, Summa Rosella, Surius, L., 336. Tapper, R., 223, 256, 274, 448, 543. Tertullianus, 116, 253, 258, 266, 412, 477. Theodoretus, 270. Theodoricus 170. Theodorus Cantuariensis, 530. Theophylactus, 29, 122, 147, 375, 452, 459, 620. Thomas Aquinas (S.), passim. Turrecremata, J., 196, 223, 414, 484, 70.2, 781, 847, 854, 902. Urbanus I, 798, 827, 902. Urbanus II, 705. Urbanus IV, 707. Vatablus, 571. Vega, A., 185. Vela, G. de S., 16. Vicente, J., 8, 11, 287. Victor I, 798. Victoria, F. de, 6, 623, 625, 629, 704, 847, 896. Vigilius Papa, 141, 456. Viguerius, J., 310. Volaterranus, J., 224. Waldensis, Th., 26, 66, 67, 90, 196, 197, 209, 269, 397, 402. 414, 427, 433, 594, 671, 672, 698, 748, 763, 784, 787. Wit, L., 173. Zacharias I, 33, 142. Zepherinus I, 798. INDEX CONCILIORUM Altissiodorense, 267. Ancyranum, 798. Arausicanum, 341, 512, 648, 653, 745. Arelatense II, 33, 89, 113. Aurelianense, 381. Basiliense, 104, 853, 854. Bracarense III, 241, 456, 466, 478. Braearense, 177, 179. Carthaginense I, 156, 431. Carthaginense III, 156, 209, 397, 456. Carthaginense IV, 401, 745, 840. Carthaginense, 89, 174. Complutense, 85. Constanti ense, 89, 90, 100, 104, 106, 189, 257, 384, 397. 414, 415, 418, 419, 432, 456, 618, 699, 795, 796, 832, 853, 856, 857, 868, 871, 874. Constantinopolitanum III, 164, 209. Chalcedonense, 823. Ephesinum I, 255, 257, 304, 310, 413, 456, 798, 879. Florentinum, 27, 31, 43, 54, 66, 74, 79, 81, 89, 90, 107, 108, 113, 137, 143, 146, 156, 166, 168, 174, 183, 195, 220, 232, 234, 235, 239, 244, 245, 247, 257, 259, 281, 301, 338, 347, 348, 416, 427, 432, 441, 456, 474, 530, 646, 700, 702, 707. Hispalense II, 823. Illiberitanum, 162. Lateranense IV, 133, 156, 220. 257. 263, 269, 279. 403, 456, 539, 876. Lateranense V, 853. 924 INDEX CONCILIORUM Milevitanum, 174, 650, 653. Neocaesariense, 798. Nicaenum I, 257, 263, 456, 539, 879. Rhemense, 267. Romanum I, 798. Romanum trecentorum episcoporum, 819, 820. Rothomagense, 887. Sardicense, 876. Toletanum I, 456, 811, 818. Toletanum VII, 221, 397. Toletanum XI, 221, 456. Toletanum XII, 456, 465. Tridentinum, 43, 54, 66, 74, 86, 95, 96, 104, 109, 118, 137, 158, 174, 175, .177-180, 183-185, 188, 195, 199, 203, 204, 207, 210, 211, 214, 220, 223, 225, 227, 245, 257, 261, 262, 269, 271, 273, 281, 290, 301, 308-311, 315, 317, 322, 338, 351-353, 355, 366, 372-374, 376, 378, 405, 406, 408, 414, 415, 428, 448, 451, 454,456-458, 460, 462, 470, 476, 477-482, 491, 506, 507, 572, 517, 526, 529, 531, 539, 541, 551, 572, 577, 587, 592, 595, 621, 627, 639, 645, 646, 653, 674, 675, 688, 698-700, 702, 707-711, 716, 717, 721, 726, 727, 731, 737, 738, 748, 762-764, 772, 773, 776, 788, 789, 792, 793, 832, 838, 868, 879, 881, 885, 911. Trullanum, 731. Turonense, 256. Vercellense, 256. Viennense, 90, 137, 247, 257. INDEX CITATIONUM CORPORIS JURIS CANONICI ea. Ab antiqua, 33, 113. cap. Ad abolendam, 811, 835. ca. Adjicimus, 100. cap. Ad liberandam, 850. ca. Ad mensam, 844. cap. Adversus, 866. ca. Aegrotantes, 745. ca. Agite poenitentiam, 526. cap. Alma mater, 844. cap. A nobis, 848, 896. cap. Apostolicae, 843. cap. Apostolicam, 158, 178, 478. ca. Aquam, 23, 603. ca. A quodam judaeo 147. ca. Audivimus, 798, 844, 866. ca. Baptismi vicem, 581. ca. Baptismus, 108. ca. Certum est, 838. cap. Certum est, 680. cap. Cognoscentes, 888. ca. Conferimus, 398, 410. ca. Confirmandum, 156. cap. Consuluit, 887. cap. Constitutionem, 891, 892. cap. Contingit, 887. ca. Contra statuta, 223. ca. Corripiantur, 879. cap. Cum ab ecclesiarum, 890. cap. Cum bonae, 844. cap. Cum contingat, 899. cap. Cum dilectus, 844. ca. Cum excommunicato, 871. cap. Cum illorum, 843. cap. Cum in ecclesiis, 899. cap. Cum inter, 844. ca. Cum itaque, 157. cap. Cum locum, 28, 815. cap. Cum Marthae, 137, 199, 220, 239, 246. cap. Cum medicinalis, 829, 892. ca. Cum omne crimen, 245, 475, 479. cap. Cum singula, 868. ca. Cum tribus, 267. cap. Cum voluntate, 847. cap. De apostatis, 156. ca. Debent, 838. cap. Debitum, 158. cap. Decernimus, 823, 844. ca. De his vero, 409. cap. De homine, 391. ca. De illicita, 887. ca. De presbyterorum, 838, 887. ca. De quotidianis, 505. ca. Detrahe, 153. ca. Diaconi, 162. ca. Diaconus, 430. ca. Dictum, 156. cap. Dolentes, 446, 816. clem. Dudum, 431, 708, 712. cap. Ea noscitur, 739. ca. Ego Berengarius, 256, 327. ca. Engel trudam, 837. cap. Eos qui, 715, 911. clem. 1 de sepult. (Eos qui), 873. ca. Ephesus, 734. ca. Episcopus, 797. ea. Error, 734. ca. Erubescant, 814. extrav. Etsi dominici, 738, 911. ca. Ex auctoritate, 702. cap. Excommunicamus, 100. ca. Excommunicates, 834. cap. Ex frequentibus, 907. cap. Ex litteris, 699. cap. Firmiter. 220, 230, 234. 286, 427. cap. Fures, 715. cap. Hanc regulam, 156. ca. Hoc est, 199. ca. Illud, 221. ca. In actione, 737. 239. 269 926 INDEX CITATIONUM CORPORIS IURIS CANONICI ca. In Ecclesia, 861. ca. In nova, 823. ca. In sancta, 267. ca. In sacramento, 204, 230. ca. In Synodo, 141, 142, 148. ca. Intelleximus, 871. extrav. Inter cunctas, 708, 711, 737. ca. Interdicimus, 164. ca. Intermittentes, 620. cap. Inter quatuor, 887. ca. Intra catholicam, 432. ca. Ipsi sacerdotes, 437. cap. Is qui, 699. ca. Is qui poenitentiam, 401, 743. ca. Ita Dominus, 784. ca. Latorem, 737. cap. Licet (de hapt.), 113. cap. Licet (de regular.), 704, 705. cap. Licet Romanus (de const.), 91L ca. Liquido, 397. cap. Litteras, 235. cap. Majores, 66, 188. ca. Missas, 435. ca. Multi saecularium, 435, 450. ca. Multiplex, 526. ca. Multi sunt, 148. ca. Necessario, 338. ca. Nee Moyses, 424. ca. Neminem, 526. cap. Nemo contemnat, 833. ca. Nemo episcoporum, 838. cap. Ne pro dilatione, 702, 709. ca. Nihil, 221, 397. ca. Non oportet, 204. ca. Non potest, 526. ca. Non sanat baptismus, 92. ca. Nos sanctorum, 844. cap. Novit, 880. ca. Nullus missam, 102, 444. cap. Nuper, 844, 906, 907. ca. Omnes decimae, 887. cap. Omnis utriusque Sexus, 407, 431, 473, 674, 684, 689, 690, 696, 698, 701, 704, 705, 707, 709, 731, 732, 744, 747, 750, 755, S86. ca. Parvulus, 157. cap. Pastoralis, 715, 844. ca. Perpetuo, 701. cap. Per tuas, 876. ca. Pervenit, 267, 430. cap. Pia consideratione, 840. ca. Pium, 620. ca. Placuit, 157. 174, 384, 704, 705, 789. cap. Possessionem, 844. cap. Postulastis, 844, 876. clem. 1 de bapt. (Praesenti), 164. ca. Praeter, 102. ca. Presbyter, 396, 414. ca. Pro dilectione, 384. ca. Proprie, 122. ca. Quaerat hic, 770. cap. Quaerenti, 799, 801, 90S. ca. Quaesitum, 94, 410. cap. Quaesitum, 385. ca. Qualis, 744. ca. Quamvis, 156. ca. Quando, 175. extrav. Quia quorumdam, 785. ca. Qui communicaverit, 845. cap. Quicumque, 873. ca. Quidam maligni, 886, 887. ca. Qui in aliquo, 156. ca. Qui in maternis, 152. ca. Qui manducat, 316. ca. Qui recedit, 609. ca. Qui recedunt, 341, 401, 409. 745. ca. Quod autem, 38. ca. Quod quidam, 860. ca. Quomodo, 90. ca. Quoniam multos, 871. ca. Relatum, 411, 432, 465. ca. Resecandae, 879. cap. Responso, 844. cap. Romana, 713, 879, 887, 892. ca. Sacerdos, 750. ca. Sacerdote, 840, 880, 882. ca. Sacramenta, 397. cap. Sacris, 844, 845, 848, 849. cap. Sane, 263, 823. ca. Sciscitantibus, 102. ca. Sententia pastoris, 876. ca. Servetur, 879. ca. Si ad matris, 152. cap. Si celebrat, 842, 843. cap. Sicut ait, 100. ca. Sicut Apostoli, 880. ca. Sicut Judas, 398. cap. Sicut tuis, 899. ca. Sicut vir, 845. clem. Si Dominum in sanctis, 338. ca. Si eos, 175. ca. Si episcopus, 877. cap. Si episcopus, 702. 738. cap. Significavit, 845. ca. Singuli, 316. ca. Si non sanctificatur. 33. cap. Si omnia, 814. ca. Si per ebrietatem, 373. ca. Si per negligentiam, 267. ca. Si quidem forte, 104. cap. Si quis (de bapt. et ejus effectu), 142. cap. Si quis (de cler. non ord.), 161, 699. cap. Si quis (de vita et hon. cler.), 881. ca. Si quis episcopus, 902. ca. Si quis presbyter, 122, 141. cap. Si quis puerum, 137, 142. cap. Si quis suadente diabolo, 818, 874, 895, 896. ca. Si qui sunt, 102. ca. Si revera, 146, 147, 148. cap. Si sacerdos, 384. cap. Si tantum, 384. ca. Solet etiam quaeri, 170. INDEX CITATIONUM CORPORIS IURIS CANONICI cap. Solitae, 784. ca. Spiritus Sanctus. 110. 111. ca. Statuimus, 892. ca. Sufficiat, 28, 40. ca. Sunt plures, 586. extrav. Super cathedram, 708, 712. cap. Suscepisti, 804. ca. Transmissum, 899. ca. Tres sunt, 505. ca. Tribus, 267. cap. Tua nos, 385, 814. ca. Tunc valere incipit, 518. ca. Ubi pars, 316. extrav. Unam Sanctam, 784. ca. Unio. 384. 927 cap. Ut animarum, 895, 896. 900, 901. ca. Ut jejuni, 381. ca. Utrum, 432. extrav. Vas electionis, 708. ca. Vir cum propria, 396. bulla Cruciatae, 908. bulla In Cena Domini, 850, 874, 880, 907, 911. Allegationes Corporis Juris Civilis lex lex lex lex lex Barbarus, 866. Cunctos populos, 900. Interpretationi, 839. Non dubium, 680. Si praeses, 839. INDEX THOMISTICUS Comment. in Epist. ad Rom. 10, lect. 3 136. Comment, in Sent. 4 d. 1, q. 1, a. 1 37. 4 d. 1, q. 1, a. 4 44. 4 d. 1, q. 2, a. 6, qla. 3 39. 4 d. 2, q. 1, a. 4, qla. 4 84. 4 d. 5, q. 2, a. 2, qla. 5 105. 4 d. 6, q. 1, a. 1 ad 3 153. 4 d. 8, q. 1, a. 1, qla. 1 ad 2 19S. 4 d. 8, q. 1, a. 1, qla. 2 ad 4 198. 4 d. 9, q. 1, a. 1 208. 4 d. 9, q. 1, a. 5, qla. 1 389. 4 d. 9, q. 1, a. 4 392. 4 d. 10, q. unica, a. 7, qla. 1 ad 2 331 4 d. 11, q. 1, a. 1, qla. 2 272. 4 d. 11, q. 2, a. 2 233. 4 d. 12, q. 2, a. 1 341. 4 d. 12, q. 2, a. 2, qla. 1 ad 4 479, 480 4 d. 13, q. 1, a. 3, qla. 2 431. 4 d. 14, q. 1, a. 1 559. 4 d. 14, q. 1, a. 1, qla. 1 ad 2 31. 4 d. 15, q. 4, a. 7 559. 4 d. 16,q. 3, a. 2, qla. 5 632. 4 d. 17,q. 2, a. 2, qla. 1 643. 4 d. 17,q. 2, a. 2, qla. 4 647. 4 d. 17,q. 3, a. 1, qla. 4 384. 4 d. 17,q. 3, a. 5, qla. 1 514, 528. 4 d. 18, q. 1, a. 3, qla. 3 788. 4 d. 18, q. 2, a. 4 872. 4 d. 18, q. 2, a. 4, qla. 3 ad 1 788. 4 d. 19, q. 2, a. 1 98. 4 d. 19, q. 2, a. 2 95. 4 d. 20, q. 2, a. 2 ad 2 788. 4 d. 21. q. 1, a. 2 745. Summa c. Gentes 1. IV, c. 27 647. 1 IV, c. 58 195. L IV, c. 63 272. 1. IV, c. 72 528. L IV, c. 77 90. QQ. DD. De Veritate q. q. q. De Malo q. q. 27, a. 4 ad 3 44. 28, a. 5 ad 4 S61. 28, a. 8 656. 7, a. 11 597. 7, a. 12 605. QQ. Quodlib. Quodlib. 3, a. 28 770. Summa Theol. 11, a. 4 ad 1 905. 23, a. 3 ad 3 547. 34, a. 1 150. 46, a. 2 286. 95, a. 3 560. 1, 1, 1, 1, 1, q. q. q. q. q. !· 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 2, q. 18, a. 5 ad 4 736. 2, q. 71, a. 1 588. 2, q. 88, a. 4 613. 2, q. 91, a. 4 813. 2, q. 96, a. 4 850. 2, q. 101, a. 4 447, 474. 2, q. 102, a. 3 ad 8 454. 2, q. 108, a. 3-4 126. 2, q. 110, a. 2 54. 2, q. 110, a. 3 76. 2, q. 111, a. 2 589, 592. 2, q. 112, a. 1 417, 793. 2, q. 113, a. 5 ad 3 660. 2, q. 113, a. 8 ad 1 514. 2, q. 114, a. 8 ad 3 599. 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2, 2, 2. 2, 2, 2, 2, 2, 2, q. 1, a. 4 284. q. 1, a. 8 ad ultimum 268. q. 2, a. 5 ad 1 584. q. 3, a. 2 678. q. 14, a. 2 678. q. 24, a. 6 600, 628, 632. q. 33, a. 5 98. q. 37, a. 2 886. q. 60, a. 1 888. 930 INDEX THOMISTIOUS 2. 2, q. 60, a. 2 ad 3 99. 2. 2, q. 62, a. 2 680. 2. 2, q. 70, a. 4 ad 2 841. 2. 2, q. 85, a. 1 457. 2. 2, q. 85, a. 2 451. 2. 2, q. 85, a. 3 ad 3 452. 2. 2, q. 85, a. 4 ad 3 481, 483. 2. 2, q. 87, a. 3 98. 2. 2, q. 88, a. 10 ad 2 160, 580. 2. 2, q. 89, a. 9 ad 1 223. 2. 2, q. 10O, a. 3 103. 2. 2, q. 104, a. 2 ad 1 893. 2. 2, q. 124, a. 2 ad 2 160, 580. 2. 2, q. 187, a. 1 99. 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3. 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, q. 5, a. 2 313. q. 13, a. 2 ad 3 73. q. 41, a. 1 40. q. 43, a. 2 64. q. 50, a. 5 307. q. 50, a. 6 60. q. 52, a. 8 ad 2 477. q. 54, a. 3 ad 3 315. q. 56, a. 1 63. q. 60, a. 5 ad 3 40. q. 60, a. 8 112. q. 63, a. 6 ad 2 298. q. 64, a. 6 ad 3 163. q. 65, a. 1 54. q. 65, a. 3 474. q. 65, a. 4 208. q. 66, a. 12 ad 2 580, 583. q. 68, a. 1 678. q. 68, a. 11 ad 4 153. q. 69, a. 6 84. q. 69, a 10 635, 724. q. 70, a. 1 ad 2 24. q. 70, a. 1 ad 3 192. q. 73, a. 5 24. q. 79, a. 1 ad 1 212, 408. q. 79, a. 3 ad 2 726. q. 79, a. 5 436, 438, 461. 462, 476. 486. 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, 3, q. 79, a. 7 ad 2 480. q. 80, a. 1 ad 5 602. q. 80, a. 4 ad 2 726. q. 80, a. 4 ad 3 578. q. 80, a. 5 585. q. 82, a. 2 357. q. 82, a. 4 ad 2 462. q. 82, a. 4 ad 3 337. q. 82, a. 7 ad 1 861. q. 82, a. 7 ad 3 862. q. 83, a. 5 ad 3 465. q. 83, a. 6 ad 2 851. q. 83, a. 11 215. q. 84, a. 5 647. q. 84, a. 5 ad 2 581. 679. q. 84, a. 7 678. q. 84, a. 8, ad 2 566. q. 84, a. 9 ad 3 570. q. 85, a. 2 678. q. 85, æ 2 ad 1 644. q. 85, a. 5 465, 591. q. 85, a. 6 645. q. 86, a. 3 740. q. 86, a. 4 ad 2 769. q. 86, a. 6 ad 2 618. q. 87, a. 1 661. q. 87, a. 1 ad 2 575, 583. q. 87, a. 1 ad 3 601. q. 87, a. 2 357. q. 90, a. 2 644. q. 90, a. 4 647. Additiones in III Partem q. 1, a. 1 ad 3 640. q. 21, a. 1 ad 4 839. q. 21, a. 4 877. q. 22, a. 4 903. q. 22, a. 5 904. a. 23, a. 4 905. q. 24, a. 1 905. ~ INDEX RERUM ANALYTICUS (Ea tantum colliguntur quae Bafiezio sunt propria et ad materiam dogmaticam spectant, non quae S. Thomae neque materiam moralem vel canonicam respicientia. Indicantur pagina et numerus marginalis.) Abnlae, in Conventu S. Thomae, asser­ vatur incorrupta hostia consecrata ante annos plus quam centum, 336. Auxilium Dei speciale bifarie dicitur : uno modo, prout distinguitur contra auxi­ lium naturale et generale ipsius Dei quo concurrit cum qualibet creatura suo mo­ do; alio modo, quod Deus confert in bonum spirituale ipsius recipientis, 91. Duplex est: efficax et sufficiens, 668, 13. Propositio, nemo potest converti nisi habeat auxilium efficax conversionis, ve­ ra est in sensu composito, sed est falsa in sensu diviso, 546-547, 13. Auxilium efficax respondet voluntati Dei consequenti, sufficiens vero voluntati an­ tecedenti, 547, 13. Datur differentia inter has propositio­ nes : possibile est Petrum habere fidem vel converti, et Petrum habere potestatem credendi vel ut convertatur, 547, 13. Auxilio efficaci plene commensuratur conatus liberi arbitrii in sensu composito, non autem auxilio mere sufficienti, 667668, 13. Vide Gratia. Baptismi definitio duplex : physica et metaphysica. Physica est: ablutio corpo­ ris exterior facta sub praescripta forma verborum: metaphysica autem: sacramen­ tum novae legis significans spiritualem hominis regenerationem, 117, 2. Divisio baptismi in baptismum aquae, sanguinis et flaminis est analoga, 159-161. Baptismi necessitas ad salutem in re et in voto, explicito et implicito, 171-172, 1; 177-192. Beata Virgo certo fuit baptizata, 175176. Beati per lumen gloriae vident modum quo Christus est in Eucharistia, 333, 6. Communio eucharistica frequens, immo et quotidiana fovenda est, 405, 5. Quo in sensu haec communio pro aliis offerri pos­ sit, 363-364. Communio Sanctorum quid involvat, 5859, 3. Concilia non intendunt definire opinio­ nes physicas aut metaphysicas, 298. Confessio sacramentalis definitur : coram proprio sacerdote peccatorum cum dolore declaratio ut virtute clavium absolvatur. 695. Confirmationem et Extremam Unctio­ nem esse a Christo Domino institutas con­ stat ex traditione apostolica, 86. Contritio qua ratione quove modo dis­ ponat vel concurrat ad justificationem, 590-592. Culpa sive peccatum dupliciter conside­ ratur : ut est offensa Dei et ut est malum peccatoris, 565, 25: utroque sub respectu ei correspondere debet satisfactio, 567, 30. Character: quid nominet, 65, 2. Chara­ cter sacramentalis est spiritualis potestas ad ea quae sunt divini cultus recipienda vel tradenda, 68, 1; est illud per quod quis deputatur et potestatem habet ad ministrandum divina vel recipiendum, sive bene sive male, 79; est participatio sacer­ dotii Christi configurans nos ipsi Christo ut simus consacerdotes cum illo, 78. Cha­ racter baptismalis quare dicatur potentia instrumentalis, 72. Christus Dominus in primo instanti conceptionis suae habuit actum dilectionis Dei et hominum et obedientiae usque ad mortem per omnia me­ dia sibi statuta a divina praedefinitione et mandato, 58, 3; qui quidem actus fuit infinite meritorius et satisfactorius, 562, 15, quantum ad sufficientiam, licet quoad 932 INDEX RERUM ANADYTICUS efficientiam nostrae redemptionis noluit Christus quod redimeremur nisi mediante passione et morte sua, 59, 4. Corpus Christi non est sacramentum simpliciter loquendo, sed res sacramenti, 25; 3. Quomodo passio Christi efficit nostram salutem et conferat sacramentis novae le­ gis virtutem causativam gratiae, 61-63. S8-89. Quanto ipse Christus plures passiones pertulit, eo magis virtutis salutiferae ad nos in baptismo descendit quam si minus pateretur; et quanto nos plura patimur pro Christo, eo plus participamus virtu­ tem capitis pro nobis vel pro proximis, 58-59, 3. Daroccnsia linteola, 336. Distinctio realis substantiae et acciden­ tium constat ex dogmate transsubstantiationis, 298. Dolor vel displicentia de male gestis, multipliciter contingere potest, 508, 8. '558, 8. Dolor de peccatis maximus appretiative et intensive, 557, 3; 665, 9 ; 667. Dolor attritionis et contritionis quomodo differant, 655-656. Dolor attritionis oriri potest ex triplici motivo, 653-654. Quomodo sit intelligendum effatum, quod vi sacramenti ex attrito fit homo contritus, 656, 10-657. Ecclesia habet potestatem circa tempo­ ralia quatenus ad spiritualia fuerint ne­ cessaria, 799, 2. Quemadmodum ad Ecclesiam spectat de­ terminare quae sit Canonica Scriptura, ita etiam explicare sensum ipsum Sacrae Scri­ pturae infallibiliter, 31, 3; 362, 10. Ecclesia non opus habet nostris revela­ tionibus ad definiendum vel proponendum dogmata fidei, sed utitur vel traditioni­ bus apostolicis vel necessariis consequen­ tiis ex his quae tradita sunt ab Apostolis in sacris Litteris. 271. Conclusiones theo­ logicae necessario deductae ex principiis fidei, sunt ab Ecclesia definibiles: afferun­ tur exempla, 271-272, 277. Effectus imus totalis non potest totali­ ter procedere a duobus causis totalibus et non subordinatis, 170, 7. Effectus sacramentorum novae legis est gratia saeramentalis, 43-44; quorumdam insuper, scilicet baptismi, confirmationis et ordinis, est character, 65-68; non ta­ men ex aequo, quia gratia semper est effectus primarius et principalis, dum character est secundarius et minus prin­ cipalis, licet simul sit effectus immedia­ tior et prior, 76-77, 6: et quidem gratia causatur ab eis quatenus sunt medicinae salutis nostrae contra peccatum, character vero producitur quatenus sunt caerimo­ niae divini cultus et constituentia homi­ nem ad cultum divinum, 77, 6. Eucharistia est simul sacrificium et sa­ cramentum novae legis; quae quidem, li­ cet sint idem materialiter, differunt ta­ men formaliter; quia sacramentum dici­ tur quatenus est terminus consecrationis per formam, hoc est corpus meum ; ipsummet vero sacramentum habet rationem sacrificii ut est objectum oblationis, quae est actus offerentis, 439, 11. Est vere et proprie dictum sacrificium novae legis, 454-456; immo est ipsummet sacrificium crucis, 457; differens solum modo offerendi et sacrificandi 457-458. Ejus essentia in quo proprie consistat, 462, 467, 470. Eucharistia ut sacramentum: quomodo in ea distinguantur res tantum, sacramen­ tum tantum, res et sacramentum, 264-265, 11; ejus definitio : sacramentum novae le­ gis continens sub specie sensibili panis et vini corpus et sanguinem Christi ad refe­ ctionem vitae spiritualis, 202, 9; compara­ tur cum alimento corporali quantum ad ejus effectus, licet non quoad omnia, 216, 17; ac specialiter dat constantiam et for­ titudinem ad pugnandum et resistendum tentationibus diaboli et carnis, 216, 18. Fides in Christum redemptorem an et quomodo sit necessaria ad salutem, 42, 7. Gratia bifarie considerari potest: ut ac­ cidens vel qualitas, et sic continetur ab anima sicut a subjecto; ut est consortium divinae naturae et elevans subjectum ad divinum ordinem, et sic gratia continet animam et totum hominem, 54-55. Per gratiam assimilamur principalius et formaliter toti Trinitati quatenus est unus Deus, quia gratia est participatio divinae naturae, 72-73, 1. Educitur de po­ tentia obedientiali subjecti, 50, 7. Tripli­ citer considerari potest: quando de novo acquiritur, quando augetur, quando pro­ rumpit in actualem dilectionem et dele­ ctationem et refectionem spiritualem, 339, 2. Dispositio ad gratiam vel justificatio­ nem undenam oriatur et in quo consistat, 592, 3 ; 648-652. Quomodo sit intelligendum axioma, facienti quod in se est Deus non denegat gratiam, 667, 13-668. Divisio gratiae in gratiam simpliciter dictam sive virtutum et donorum et in gratiam sacramental em, 51-54; quid addat gratia saeramentalis et quomodo differat a gratia virtutum et donorum, 53; gratia saeramentalis subdividitur in tot species quot sunt sacramenta novae legis, 54, 3; et non manifestatur in effectibus nisi se­ cundum dispositionem recipientis et exer­ citium in operibus virtutum, 367. Gratia simpliciter dicta subdividitur in operantem et cooperantem, 589, 6 ; 592, 4; cooperans vero in sufficientem et efflea- INDEX RERUM ANALYTICUS cem, 542, 10 ; 546, 13; neutra destruit li­ berum arbitrium, 540, 7; 541-542; et ta­ men falsum est dicere unum converti et alium non converti cum aequali Dei auxilio, 543. Ratio subtractionis gratiae efficacis, 544. Gratia sufficiens respondet voluntati antecedenti, 547, 13. Vide Auxi­ lium. Habitus et dispositio differunt specie, 53. Quam differentiam inducant facile et difficile mobile, 53. Uluminati in Hispania deridebant eos qui de commissis peccatis tristabantur, 551-552. Intentio est actus interior voluntatis quo tenditur in aliquem finem, 110, 4; et mul­ tiplex esse potest: alia in communi et in confuso, alia in particulari et distincta; alia actualis et alia victualis, 110, 4. Quae­ nam requiratur in ministro ad sacramen­ torum adrninistrationem, 110-115. Instrumentum dupliciter sumitur : stri­ cte et lato sensu, 70-71, 7. Stricte dictum duplex : conjunctum et separatum, quod rursus geminum est, scilicet quod est pars vel aliqua natura ipsius suppositi operan­ tis, et quod est immediatum principali agenti, quamvis non sit pars Illius vel na­ tura ejus, 57, 1. Justificatio et salus quo differant, 525, 6. Processus justificationis impii, 571-573. Ludovicus Legionensis egregie disserit de utriusque agni immolatione, 239, 7. Manducatio eucharistica triplex: realis vel saeramentalis tantum, spiritualis vel intentionalis tantum, saeramentalis et spi­ ritualis sive realis et intentionalis simul, 572-573. In matrimonio materia et forma sunt expresiones consensus utriusque conju­ gis, 48, 5. Verba sacerdotis non sunt ejus forma, 29; 106-107, 21. Mendozae opinio singularis de effectu Eucharistiae, 368-369. Metaphora dupliciter fieri contingit : quoad impositionem nominis tantum et non quoad rem significatam, et quoad im­ positionem nominis et rem significatam si­ mul, 521, 8. Missa unde dicatur, 435, 8. Modus edendi et bibendi carnem et sanguinem Christi duplex: saeramentalis et spiritualis, 265. Mysteria supernaturalia, verbi gratia Incarnationis et transsubstantiationis non possunt naturaliter cognosci neque demon­ strari, potest tamen demonstrari eorum credibilitas, 284, 13; 285, 15. Stultum est mysteria supernaturalia velle per omnia metiri nostris philosophiis, 56. 933 Necessarium triplex: medii tantum, praecepti tantum, medii et praecepti sive naturalis sive ecclesiastici, 171-172; 209, 8; 525-526; 659, 2; 662; 671. Nemo dat quod non habet, quomodo in­ telligendum, 91. Peccatum: quomodo se habeant in ipso aversio et conversio, materiale et formale, 588, 5. Poena damni an sit aequalis in omnibus damnatis, 613-614. Poenitentia unde dicatur, 507-508. Poenitentia sive operis satisfactio sacramentalis imponitur a confessario triplici de causa, 567, 31. Praedicatio: quomodo et qualiter fabu­ lae gentilium adhiberi possent in praedi­ catione verbi Dei, 28-29. Praesentia Christi in corpore gemina: visibilis, qua in terra visus est et cum ho­ minibus conversatus est; et invisibilis et occulta, secundum quam invisibiliter adest in Sacramento Eucharistiae contentus ac­ cidentibus et figura panis et vini, 265. Praesentia Trinitatis in Eucharistia : in Eucharistia non est aliqua specialis ratio Patri et Spiritui Sancto praeter praedi­ ctas, videlicet conservando accidentia si­ ne subjecto, quod est maximum miracu­ lum quod facit tota Trinitas; similiter etiam operando in nobis gratiam median­ te Eucharistia et mediante corpore et san­ guine Christi, quia opera Trinitatis ad extra indivisa sunt, 312. Purus homo non potest mereri remis­ sionem peccatorum de condigno, neque puro homini communicari potest ut talem virtutem conferat sacramentis quod san­ ctificent de rigore justitiae sive de con­ digno, 88. Regnum caelorum multipliciter accipi­ tur, 785, 3. Resurrectio et passio Christi diversimo­ de sunt causa exemplaris nostrae justifi­ cationis, nimirum passio ex parte- termini a quo, resurrectio ex parte termini ad quem, 63, 5. Reviviscentia meritorum sive operum mortificatorum late discutitur et expen­ ditur, 621-636. Sacramentum tantum, res tantum, res et sacramentum, 28, 3. Nomen sacramenti supponit pro ipsa materia proxima, connotando quod sit signum rei sacrae, 25, 4. Sacramentum est signum ad placitum cum quadam convenientia vel fundamen­ to in natura, 22, 4; et quidem practicum, et non mere speculativum, 24, 3. Ratio sacramenti importat quod sit si­ gnum gratiae per quod Deus sanctificat homines, 358, 2; et definitur: signum rei sacrae sanctificantis homines, 23, 1. 28 * 934 INDEX RERUM ANALYTICUS Sacramentum non ponitur directe in aliquo praedicamento, sed reductive tan­ tum, quatenus signum est relatio ratio­ nis, 22, 2; maximi tamen sunt aestiman­ da sacramenta, 22, 2. Sacramenta veteris legis gratiam significabant, sed non confe­ rebant; sacramenta vero novae legis gra­ tiam significant et conferunt : utraque ergo conveniunt in genere signi, non in genere causae, 21, 2. Univoce dicuntur sa­ cramenta, 22, 2. Sacramenta veteris legis erant duo tan­ tum, scilicet esus agni paschalis et cir­ cumcisio, 25, 3. Sacramentum novae legis est signum trium rerum : rememorativum passionis Christi, demonstrativum gratiae et pro­ gnosticum gloriae, maxime tamen demon­ strativum gratiae, 25; 25, 2. Sacramenta novae legis continent gra­ tiam nedum ut signa, verum etiam ut causae instrumentales, 54; virtus autem instrumentalis causativa gratiae est in eis per modum transeuntis, 55; et quidem gratiam causant efficienter, tum moraiiter 4um physice, sicut humanitas Christi, 47-50; 86. Quomodo dicantur haec sacramenta fluxisse de latere Christi dormientis in cruce, 59-61. Omnia fuerunt instituta a Christo Domino, sive in actu signato et exercito simul, sive in actu signato tan­ tum, determinando materiam et formam, vel materiam saltem, 124-125. Cuilibet autem assignari potest definitio duplex: physica et metaphysica, 117, 2. Sacrificium unde dicatur, 450, 11. Dupli­ citer accipitur : pro actione sacrificandi et pro re sacrificata, 451, 471-472. Ut no­ minat actionem sacrificandi, definitur : oblatio sacra alicujus hostiae circa quam in honorem Dei aliquid visibiliter et sa­ cre exercetur per quod ipsa res oblata consumitur vel ad aliquam consumptio­ nem ordinatur; ut nominat vero rem sa­ crificatam, definiri potest: res in honorem Dei oblata circa quam offerens aliquid sacre et visibiliter operatur quo res ipsa sacra quodammodo vel omnino consumi­ tur, 451. Dividitur in sacrificium laudis, expiato­ rium pro peccatis, in gratiarum actionem pro beneficiis, et impetratorium, 453-454. Salus duplex est: alia est gratia justi­ ficans peccatorem, quae est gratia sa­ nans, et ideo dicitur proprie sanitas; alia est beatitudo, et proprie appellatur salus, 171, 2. Salus infidelium, 584, 15. Sanctitas dupliciter dicitur: puritas ani­ mae per gratiam gratum facientem, et aliquid quod est consecratum ac deputa­ tum ad cultum Dei, 98, 13. Satisfactio multipliciter dicitur, 759; satisfactio et meritum quo differunt, 565, 25. Simpliciter bifariae sumitur, 307, 12. Spirituale accipitur dupliciter, 799, 2. Tempus sumptionis eucharisticae debet esse maximae attentionis ad reverenter et digne communicandum, 348. Traditio : multa sunt in Ecclesia rece­ ptissima secundum fidem catholicam quae tamen in sacris Litteris non habentur, sed solum ex antiqua traditione Aposto­ lorum, 30, 2. Transsubstantiatio est simplex conver­ sio totius substantiae panis et vini in to­ tam substantiam corporis et sanguinis Christi, minime vero productiva aut reproductiva, 287-290 ; 293, 29. Turpitudo peccati dupliciter considera­ tur: ut est difformitas respectu divinae pulchritudinis et ut est difformitas re­ spectu pulchritudinis animae rationalis, 572. Verba consecrationis intelligenda esse in sensu proprio, totus contextus evangelicus postulat, ideoque et realem praesen­ tiam Christi in Eucharistia, 259-262. Virtutes morales per se infusae cur sint admittendae, 559, 9. Virtutis alicujus duplex actus dari po­ test: elicitus et imperatus, 75, 4. Visio Dei possibilis tantum intellectui, non sensui, 296, 34. INDEX QUAESTIONUM ET ARTICULORUM INTRODÜCCION Pag. 1 — La Teologia sacramentaria entre los Dominicos salmantinos dei siglo xvi.............................................................................................. 2— Los manuscrites....................................................................................... 3 — Nuestra edicion........................................................................................ 4 — Cronologia y proeedencia baneciana de estas lecturas............... 5 9 12 14 QUAESTIO SEXAGESIMA i? ω h s tO tO tO tO bO Quid sit sacramentum 32 QUAESTIO SEXAGESIMAPRIMA De necessitate sacramentorum Art. I. — Utrum sacramenta fuerint necessaria ad humanam salutem. ” II. — Utrum ante peccatum fuerint homini necessaria sacramenta. ” III. — Utrum post peccatum ante Christum sacramenta debue­ rint esse................................................................................. ” IV. — Utrum post Christum debuerint esse aliqua sacramenta .. 36 37 38 42 28 936 INDEX QUAESTIONUM ET ARTICULORUM QUAESTIO SEXAGESIMASECUNDA De effecta principali sacramentorum qui est gratia Pag. I. — Utrum sacramenta sint causa gratiae................................. II. — Utrum gratia sacramentalis addat aliquid supra gratiam virtutum et donorum......................................... III. — Utrum sacramenta novae legis contineant gratiam .... IV. — Utrum in sacramentis sit aliqua virtus gratiae eausativa .. V. — Utrum sacramenta novae legis habeant virtutem ex pas­ sione Christi.......................................................... VI. — Utrum sacramenta veteris legis gratiam causèrent............. Art. ” ” ■’ 43 51 54 55 56 64 QUAESTIO SEXAGESIMATERTIA De alio effecta sacramentorum qui est character I. — Utrum sacramentum imprimat aliquem characterem in anima. 65 Π. — Utrum character sit spiritualis potestas............................... III. — Utrum character sacramentalis sit character Christi .... IV. — Utrum character sit in potentiis animae sicut in subjecto. V. — Utrum character insit animae indelebiliter......................... VI. — Utrum per omnia sacramenta novae legis imprimatur character.......................................................................· · · · Art. ” ” ” 68 72 74 78 79 QUAESTIO SEXAGESIMAQUARTA De causis sacramentorum I. — Utrum solus Deus, vel etiam minister interius operetur ad effectum sacramenti.............. .......... 81 II. — Utrum sacramenta sint solum ex institutione divina .... III. — Utrum Christus, secundum quod homo, habuerit potesta­ tem operandi interiorem effectum sacramentorum .... IV. — Utrum Christus potestatem suam quam habuit in sacra­ mentis potuerit ministris communicare. 87 V. — Utrum per malos ministros sacramenta conferri possint .. VI. — Utrum male ministrantes sacramenta peccent.................... VII. — Utrum angeli possent sacramenta ministrare.................... VIII. — Utrum intentio ministri requiratur ad perfectionem sacra­ menti ...................................................................................... Art. ” ” ” ” ” ” 84 86 88 92 107 108 INDEX QUAESTIONUM ET ARTICULORUM QUAESTIO 937 SEXAGESIMASEXTA De sacramento baptismi Pag. I. — Utrum baptismus sit ipsa ablutio............................. 116 II. — Utrum baptismus fuerit institutus post Christi passionem. III. — Utrum aqua sit propria materia baptismi............. 136 ■’ IV.,— Utrum ad baptismum requiratur aqua simplex................. V. — Utrum haec sit conveniens forma baptismi : Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.............. ” VI. — Utrum in nomine Christi possit dari baptismus............... ” VII. — Utrum immersio in aqua sit de necessitate baptismi .. .. ” VIII. — Utrum trina immersio sit de necessitate baptismi............. ” IX. — Utrum baptismus possit iterari............................................. X. — Utrum sit conveniens ritus quo Ecclesia utitur in bapti­ zando ...................................................................................... ” XI. — Utrum convenienter describantur tria baptismata, scilicet aquae, sanguinis et flaminis............................................... ” XII. — Utrum baptismus sanguinis sit potissimus inter tria ba­ ptismata ........................... Art. ” 121 136 137 145 151 151 156 157 158 159 QUAESTIO SEXAGESBIASEPTIMA De ministris per quos traditur baptismi sacramentum Art. I. — Utrum ad diaconum pertineat baptizare .. ..................... ” VI. — Utrum plures possint simul baptizare................................ 162 165 QUAESTIO SEXAGESIMAOCTAVA De suscipientibus baptismum Art. I. — Utrum teneantur omnes ad susceptionem baptismi............. II. — Utrum sine baptismo aliquis possit salvari......................... III. — Utrum baptismus sit differendus.......................................... 171 171 193 QUAESTIO SEPTUAGESIMATERTIA De sacramento eucharistiae Art. ”■ ” I. — Utrum eucharistia sit sacramentum........................................ II. — Utrum eucharistia sit unum sacramentum vel plura .. . · III. — Utrum hoc sacramentum sit de necessitate salutis............ 195 202 206 938 INDEX QUAESTIONUM ET ARTICULORUM QUAESTIO SEPTUAGESIMAQUARTA De materia hujus sacramenti Pag. Art. ” ” ” ” ” I. — Utrum materia hujus sacramenti sit panis et vinum .. .. II. — Utrum requiratur determinata quantitas panis et vini ad materiam hujus sacramenti................................................ III. — Utrum requiratur ad materiam hujus sacramenti quod sit panis triticeus...................................................................... IV. — Utrum hoc sacramentum debeat confici ex pane azymo .. V. — Utrum sit propria materia hujus sacramenti vinum vitis .. VI. — Utrum aqua sit vino permiscenda.......................................... VII. — Utrum permixtio aquae sit de necessitate hujus sacramenti. 217 227 230 234 239 243 243 QUAESTIO SEPTUAGESIMAQUIXTA De conversione panis et vini in corpus et sanguinem Christi Art. ” ” ” ” ” ” I. — Utrum in hoc sacramento sit corpus Christi secundum veri­ tatem, vel solum secundum figuram vel sicut in signo .. II. — Utrum in hoc sacramento remaneat substantia panis et vini post consecrationem............................................................ III. — Utrum substantia panis, post consecrationem hujus sacra­ menti, annihiletur, aut in pristinam materiam resol­ vatur ........................................................... 278 IV. — Utrum panis possit converti in corpus Christi................... V. — Utrum in hoc sacramento remaneant accidenta panis et vini. VI. — Utrum facta consecratione remaneat in hoc sacramento forma substantialis panis.................................................. VII. — Utrum ista conversio fiat in instanti, vel fiat successive .. VIII. — Utrum haec sit vera : Ex pane fit corpus Christi.............. 249 268 278 298 299 299 299 QUAESTIO SEPTUAGESIMASEXTA De modo quo Christus existit in hoc sacramento Art. ” ” ” I. — Utrum totus Christus contineatur sub hoc sacramento .. II. — Utrum sub utraque specie hujus sacramenti totus Christus contineatur........................................................... 312 III. — Utrum sit totus Christus sub qualibet parte specieium panis vel vini................................ ... .. .. 315 IV. — Utrum tota quantitas dimensiva corporis Christi sit in hoc sacramento.......................................... 321 V. — Utrum corpus Christi sit in hoc sacramento sicut in loco .. VI. — Utrum corpus Christi sit mobiliter in hoc sacramento .... 301 323 324 INDEX QUAESTIONUM ET ARTICULORUM 939 Pag. Art. VII. — Utrum corpus Christi prout est in hoc sacramento, possit videri ab aliquo oculo, saltem glorificato. 330 ” VIII. — Utrum quando in hoc sacramento miraculose apparet vel caro vel puer sit ibi vere corpus Christi......................... 336 QUAESTIO SEPTUAGESIMANONA De effectibus hujus sacramenti Art. I. — Utrum per hoc sacramentum conferatur gratia................... ” II. — Utrum effectus hujus sacramenti sit adeptio gloriae . · · · ” III. — Utrum effectus hujus sacramenti sit remissio peccati mor­ talis ........................................................................................ ” IV. — Utrum per hoc sacramentum remittantur peccata venialia. V. — Utrum per hoc sacramentum tota poena peccati remittatur. ” VI. — Utrum per hoc sacramentum praeservetur homo a peccatis futuris................................................................................... ” VII. — Utrum hoc sacramentum prosit aliis quam sumentibus .. ” VIII. — Utrum per veniale peccatum impediatur effectus hujus sacramenti............................................................................ 338 349 351 357 358 361 361 364 QUAESTIO OCTOGESIMA De usu sive sumptione hujus sacramenti Art. ” ” ” ” ” ” ” ” ” I. — Utrum debeant distingui duo modi manducandi corpus Christi, scilicet spiritualiter et sacramentaliter............. II. — Utrum solius hominis sit hoc sacramentum sumere spiri­ tualiter, vel etiam angelorum .. ...................................... III. — Utrum solus homo justus possit manducare Christum sacramentaliter..................................................................... IV. — Utrum peccator sumens corpus Christi sacramentaliter peccet.......................................................... 373 V. — Utrum accedere ad hoc sacramentum eum conscientia pec­ cati sit gravissimum omnium peccatorum.... VI. — Utrum sacerdos debeat denegare corpus Christi peccatori petenti................................................................................... VII. — Utrum nocturna pollutio impediat aliquem a sumptione corporis Christi......................................... 392 VIII. — Utrum cibus vel potus praeassumptus impediat sumptio­ nem hujus sacramenti 395 IX. — Utrum non habentes usum rationis debeant hoc sacramen­ tum accipere 400 X. — Utrum liceat quotidie hoc sacramentum suscipere............ XI. — Utrum liceat cessare omnino a communione. XII. — Utrum liceat sumere corpus Domini sine sanguine 370 371 372 382 383 403 405 410 940 INDEX QUAESTIONUM ET ARTICULORUM QUAESTIO OCTOGESIMAPRIMA De usu hujus sacramenti quo Christus usus est in prima sui institutione Pag. Art. I. — Utrum Christus sumpserit suum corpus et sanguinem .... ” II. — Utrum Christus dederit Judae corpus suum......................... ” III. — Utrum Christus sumpserit et discipulis dederit corpus suum impassibile....................................... 426 ” IV. — Utrum si hoc sacramentum tempore mortis Christi esset consecratum moreretur ibi Christus..... 426 424 425 QUAESTIO OCTOGESIMASECUNDA De ministro hujus sacramenti Art. ” ” ” ” ” ” I. — Utrum consecratio hujus sacramenti sit propria sacerdotis. II. — Utrum plures sacerdotes possint unam et eamdem hostiam consecrare................................................ 428 III. — Utrum dispensatio hujus sacramenti pertineat ad solum sacerdotem.................................................. 430 IV. — Utrum sacerdos consecrans teneatur sumere hoc sacra­ mentum ........................ 432 V. — Utrum malus sacerdos eucharistiae sacramentum conse­ crare possit.......................................................... VI. — Utrum missa mali sacerdotis minus valeat quam sacerdotis boni............................................................. 433 VII. — Utrum haeretici, schismatici et excommunicati possint consecrare.................................................. 440 VIII. — Utrum sacerdos degradatus possit hoc sacramentum con­ ficere ............................................................ 440 IX. — Utrum liceat ab excommunicatis vel haereticis seu pecca­ toribus communionem recipere et eorum missam audire. X. — Utrum liceat sacerdotibus omnino a. consecratione euchari­ stiae abstinere................. 427 432 443 444 QUAESTIO OCTOGESIMATERTIA De ritu hujus sacramenti Art. I. — Utrum in celebratione hujus sacramenti Christus immoletur. a) An eucharistia sit proprie et sine metaphora sacri­ ficium in quo Christus immoletur seu sacri­ ficetur ......................................... b) An hoc sacrificium consistat in aliqua re vel actione determinata jure divino vel humano.................. c) De qualitate hujus sacrificii........................................ 447 448 462 471 INDEX QUAESTIONUM ET ARTICULORUM 941 QUAESTIO OCTOGESIMAQUARTA De poenitentia, secundum quod est sacramentum Pag. I. — Utrum poenitentia sit sacramentum. II. — Utrum peccata sint propria materia hujus sacramenti .. III. — Utrum haec sit forma hujus sacramenti : Ego te absolvo .. IV. — Utrum impositio manuum sacerdotis requiratur ad hoc sacramentum......................................................................... ” V. — Utrum hoc sacramentum sit de necessitate salutis ” VI. — Utrum poenitentia sit secunda tabula post naufragium .. ” VII. — Utrum hoc sacramentum fuerit convenienter institutum in nova lege.......................................................................... ”VIII. — Utrum poenitentia debeat durare usque ad iinem vitae .. ” IX. — Utrum poenitentia possit esse continua. X. — Utrum sacramentum poenitentiae debeat iterari............. Art. ” ” ” 505 516 518 523 524 531 531 535 535 537 QUAESTIO OCTOGESIMAQUINTA De poenitentia secundum quod est virtus Art. I. — Utrum poenitentia sit virtus.................................................. ” II. — Utrum poenitentia sit specialis virtus................................... ” III. — Utrum virtus poenitentiae sit species justitiae................... ” IV. — Utrum subjectum poenitentiae sit proprievoluntas .. .. V. — Utrum principium poenitentiae sit ex timore....................... ” VI. — Utrum poenitentia sit prima virtutum................................... 551 553 556 568 571 573 QUAESTIO OCTOGESIMASEXTA De effectu poenitentiae quantum ad remissionem peccatorum mortalium Art. I. — Utrum per poenitentiam removeantur omnia peccata .... ” II. — Utrum sine poenitentia peccatum remitti possit.................. ” III. — Utrum possit per poenitentiam unum peccatum sine alio remitti.. 585 ” IV. — Utrum remissa culpa per poenitentiam remaneat reatus poenae......................................................... 586 V. — Utrum remissa culpa mortali tollantur omnes reliquiae peccati................................................................... ” VI. — Utrum remissio culpae sit effectus poenitentiae secundum quod est virtus.......................................... 590 574 574 590 942 INDEX QUAESTIONUM ET ARTICULORUM QUAESTIO OCTOGESIMASEPTIMA De remissione venialium peccatorum Pag. Art. ” ” ” I. — Utrum veniale peccatum possit remitti sine poenitentia .. II. — Utrum ad remissionem venialium peccatorum requiratur gratiae infusio........................................... 599 III. — Utrum peccata venialia remittantur per aspersionem aquae benedictae, et episcopalem benedictionem et alia hu­ jusmodi ....................................................... 603 IV. — Utrum veniale peccatum possit remitti sine mortali .. .. 594 605 QUAESTIO OCTOGESIMAOCTAVA De reditu peccatorum post poenitentiam dimissorum Art. ” ” I. — Utrum peccata dimissa redeant per sequens peccatum .... II. — Utrum peccata dimissa redeant per ingratitudinem quae specialiter est secundum quatuor genera peccatorum .. III. — Utrum per ingratitudinem peccati sequentis resurgat tan­ tus reatus quantus fuerat peccatorum prius dimissorum. IV. — Utrum ingratitudo ratione cujus sequens peccatum facit re­ dire peccata prius dimissa, sit speciale peccatum .. .. 609 614 614 615 QUAESTIO OCTOGESIMANONA De recuperatione virtutum per poenitentiam Art. I. — Utrum per poenitentiam virtutes restituantur ....................... ” II. — Utrum post poenitentiam resurgat homo in aequali virtute. ” III. — Utrum per poenitentiam restituatur homo in pristinam dignitatem.................................................. 618 ” IV. — Utrum opera virtutum in caritate facta mortificari possint. V. — Utrum opera mortificata per peccatum, per poenitentiam reviviscant............................................................ 619 ” VI. — Utrum per poenitentiam subsequentem etiam opera mortua vivificentur................................................. 636 617 618 619 QUAESTIO NONAGESIMA De partibus poenitentiae in generali Art. ” ” I. — Utrum poenitentiae debeant partes assignari.................... II. — Utrum convenienter assignentur partes poenitentiae contrio, confessio et satisfactio.............................................. III. — Utrum praedicta tria sint partes intégrales poenitentiae .. 639 639 641 INDEX QUAESTIONUM ET ARTICULORUM 943 Pag. Art. IV. — Utrum convenienter dividatur poenitentia in poenitentiam ante baptismum, et poenitentiam mortalium, et poeni­ tentiam venialium................................... 642 ADDITIONES IN TERTIAM PARTEM QUAESTIO PRIMA De contritione Art. ” ” I. — Utrum contritio sit dolor de peccatis assumptus cum pro­ posito confitendi et satisfaciendi........ 643 II. — Utrum contritio sit actus virtutis............................................. III. — Utrum attritio possit fieri contritio....................................... 648 648 QUAESTIO SECUNDA De objecto contritionis Art. ” I. — Utrum homo debeat conteri de poenis et non solum de culpa......................................................... 658 VI. — Utrum requiratur de singulis peccatis mortalibus contritio. 658 QUAESTIO TERTIA De quantitate contritionis Art. I. — Utrum contritio sit major dolor qui esse possit in natura. ” II. — Utrum possit esse nimis magnus contritionis dolor .. .. ” III. — Utrum debeat esse major dolor de uno peccato quam de alio.............................................................. 669 663 668 QUAESTIO QUARTA ET QUINTA De tempore contritionis et de ejus effectu QUAESTIO SEXTA De confessionis necessitate Art. n I. — Utrum confessio sit necessaria ad salutem............................. II. — Utrum confessio sit de jure naturali.................................... 671 671 944 INDEX QUAESTIONUM ET ARTICULORUM Pag. Art. III. — Utrum omnes ad confessionem teneantur...................... .. .. ” IV. — Utrum aliquis possit licite confiteri peccata quae non habet. V. — Utrum statim teneatur confiteri............................................ ” VI. — Utrum possit cum aliquo dispensari ne confiteatur homini. 673 675 677 691 QUAESTIO SEPTIMA De quidditate confessionis Art. ” I. — Utrum Augustinus convenienter confessionem definiat .. II. — Utrum confessio sit actus virtutis........................................ 694 695 QUAESTIO OCTAVA De ministro confessionis Art. ” ” ” ” ■” I. — Utrum sit necessarium sacerdoti confiteri.......................... II. — Utrum in aliquo casu liceat aliis quam sacerdotibus con­ fiteri ............................................................ 696 III. — Utrum extra casum necessitatis possit aliquis non sacer­ dos confessionem venialium audire ....... 699 IV. — Utrum sit necessarium quod homo confiteatur proprio sa­ cerdoti ................................................................. V. — Utrum possit aliquis alteri quam pToprio sacerdoti confiteri ex privilegio vel mandato superioris.... 707 VI. — Utrum in fine vitae poenitens possit a quolibet sacerdote absolvi........................................................ 713 VII. — Utrum poena temporalis cujus reatus post poenitentiam manet taxetur secundum quantitatem culpae.............. 696 700 718 QUAESTIO NONA De qualitate confessionis Art. I. — Utrum confessio possit esse informis...................... 719 ” II. — Utrum oporteat confessionem esse integram.......... 719 ” III. — Utrum possit per alium quis confiteri vel per scriptum .. ” IV. — Utrum illae sexdecim conditiones quae amagistris as­ signantur requirantur ad confessionem 748 743 INDEX QUAESTIONUM ET ARTICULORUM 945 QUAESTIO DECIMA De effectu confessionis QUAESTIO UNDECIMA De sigillo confessionis Pag. Art. '■ ” I. — Utrum in quolibet casu teneatur sacerdos celare peccata quae per confessionem novit.............. 750 II. — Utrum sigillum confessionis se extendat ad alia quam ad ea quae sunt de confessione.............................. III. — Utrum solus sacerdos habeat sigillum confessionis............. IV. — Utrum sacerdos possit revelare confessionem de licentia poenitentis................................................. 757 V. — Utrum sacerdos teneatur celare etiam ea quae aliter novit. 755 756 758 QUAESTIO DUODECIMA De satisfactione Art. I. — Utrum satisfactio sit virtus vel actus virtutis...................... ” II. — Utrum satisfactio sit actus justitiae...................................... ” III. — Utrum definitio satisfactionis convenienter assignetur ab Augustino.................................................. 760 759 760 QUAESTIO DECIMATERTIA De possibilitate satisfactionis Art. I. — Utrum homo possit satisfacere Deo..................................... II. — Utrum unus pro alio possit satisfacere................................ 762 763 QUAESTIO DECIMAQUARTA De qualitate satisfactionis Art. ” ” I. — Utrum homo possit pro uno peccato sine alio satisfacere. II. — Utrum extra caritatem existens possit satisfacere pro pec­ catis quorum contritionem prius habuit. 768 III. —■ Utrum satisfactio facta in peccato mortali reviviscat post­ quam homo habuerit caritatem.............. 770 767 946 INDEX QUAESTIONUM ET ARTICULORUM Pag. Art. IV. — Utrum bona opera facta extra caritatem sint in aliquo satisfactoria............................................. 770 V. — Utrum opera praedicta valeant ad mitigationem poenae infernalis............................................................... 771 QUAESTIO DECIMAQUINTA De his per quae fit satisfactio Art. I. — Utrum oporteat fieri satisfactionem per opera poenalia .. ” II. — Utrum flagella praesentis vitae sint satisfactoria ............ ” III. — Utrum convenienter enumerentur opera satisfactoria cum dicitur quod sunt tria: eleemosyna, jejunium et oratio. 772 776 779 QUAESTIO DECIMASEXTA De suscipientibus hoc sacramentum QUAESTIO DECIMASEPTIMA De potestate clavium Art. ” ” I. — Utrum claves in Ecclesia esse debeant...................................... II. — Utrum clavis sit potestas ligandi et solvendi..................... III. — Utrum sint duae claves vel una tantum.............................. 780 784 786 QUAESTIO DECIMAOCTAVA De effectu clavium Art. I. — Utrum potestas clavium se extendat ad remissionem culpae. ” II. — Utrum potestas clavium se extendat ad remissionem poenae. ” III. — Utrum sacerdos per potestatem clavium ligare possit .. .. ” IV. — Utrum sacerdos possit ligare et solvere secundum proprium arbitrium............................................................................... 787 787 788 790 QUAESTIO DECIMANONA De ministerio clavium Art. ” I. — Utrum sacerdos veteris legis habuerit claves.................... II. — Utrum Christus habuerit claves............................................ 791 791 INDEX QUAESTIONUM ET ARTICULORUM 947 Pag. Art. III. — Utrum soli sacerdotes habeant claves.................................... ” IV. — Utrum sancti homines non sacerdotes claves habeant .. V. — Utrum mali sacerdotes habeant usum clavium................... ” VI. — Utrum haeretici, schismatici et excommunicati usum cla­ vium habeant............................................ 793 792 792 793 TRACTATUS DE CENSURIS QUAESTIO PRIMA De censuris in communi Art. ” ” ” I. — Utrum sit in Ecclesia potestas ad ligandum fideles per censuras ecclesiasticas........................... 795 II. — Utrum sit antiquus usus in Ecclesia exercitium praedictae potestatis................................................... 797 III. — Utrum haec sit bona definitio censurae, quod sit poena ec­ clesiastica qua puniuntur baptizati in bonis spiritua­ libus ............................................................ 798 IV. — Utrum censura sufficienter dividatur in tres species: excommunicationem, suspensionem et interdictum .... QUAESTIO SECUNDA De efficacia censurae Art. I. — Utrum censura ipso facto incurratur ante sententiam judi­ cis condemnantis reum......................... 804 QUAESTIO TERTIA De causa ob quam est ferenda censura Art. ” ” I. — Utrum sufficiat praelati ecclesiastici placitum ut censura lata ab ipso incurratur......................... 809 II. — Utrum peccata quae solum interiori actu committuntur pos­ sint per censuras ecclesiasticas puniri. 811 III. — Utrum quando actus exterior est effectus interioris peccati, non tamen repraesentans in seipso malitiam interioris, possit puniri per censuras..................... 816 800 948 INDEX QUAESTIONUM ET ABTLCUIORUH Pag. Art. IV. — Utrum in casu art. praecedentis Ecclesia de facto puniat suis censuris peccatorem.............. .. .. 817 V. — Utrum viceversa quando aliquis habet aetum exteriorem habentem effigiem et imaginem actus subjecti excommu­ nicationi, sed interius non habet talem actum, excom­ municationem incurrat....................................... 818 QUAESTIO QUARTA De causa efficiente censurae Art. I. — Utrum laicus vel femina possit ferre censuras et quis possit ferre.......................................................... 823 II. — Utrum praedicta potestas sit in pontifice et reliquis prae­ latis ministerialiter tantum, an vero utrum ut in causa principali et auetoritativa.............................. 824 DE CENSURIS IN PARTICULARI QUAESTIO PRIMA De excommunicatione secundum se Art. ” ” ” I. — Utrum excommunicatio ut est privatio bonorum spiritua­ lium sit in Ecclesia Christi................ 829 II. — Utrum Christus vel Apostoli aliquam legem excommunica­ tionis tulerint........................................... 833 III. — Utrum haec sit bona definitio excommunicationis : quod sit separatio a communione fidelium quoad fructum et suf­ fragia generalia........................................ 836 IV. — Utrum excommunicatio dividatur ut genus in species in majorem et minorem............................... 838 QUAESTIO SECUNDA De efficacia excommunicationis, et prius de minore Art. ” I. — Quaenam sint incommoda et obligationes quas inducit mi­ nor excommunicatio................................ 842 II. — Quaenam sint incommoda, et vincula majoris excommuni­ cationis ....................................................... 843 INDEX QUAESTIONUM ET ARTICULORUM 949 Pag. Art. III. — Utrum sit mortale peccatum quod excommunicatus com­ municet cum fidelibus in omnibus prohibitis et prae­ dictis ......................................................... 845 ” IV. — Utrum postquam excommunicatus egit poenitentiam co­ ram Deo statim gaudeat communione ecclesiastica .. .. V. ■—Utrum in omni eventu teneatur excommunicatus se sepa­ rare a communione sibi prohibita, v. gr. cum periculo vitae, famae et divitiarum................................ 849 ” VI. — Utrum tantum in duobus casibus teneantur fideles evitare excommunication juxta concilii Constantiensis indulgen­ tiam ............................................................. 852 ” VII. — Utrum in extrèma necessitate licitum sit ab excommunica­ tis qui non tolerantur ab Ecclesia sacramenta recipere. ” VIII. — Utrum in casu quo licitum est fideli petere sacramentum ab excommunicato, sit etiam licitum ipso excommunica­ to illud ministrare............................................................... ” IX. — Utrum sacramentum poenitentiae quod recipit excommu­ nicatus sit validum. 858 X. — Utrum sacrificium missae quod offert excommunicatus non toleratus ab Ecclesia sit validum et fructuosum illis pro quibus offertur............................................. 860 ” XI. — Utrum sacrificium 'oblatum pro excommunicato sit illi fru• ctuosum............................ ” XII. — Utrum ex parvitate materiae possit esse peccatum veniale communicare in divinis cum excommunicatis.............. ” XIII. — Utrum excommunicatus qui est initiatus sacris vel qui habet beneficium ecclesiasticum teneatur recitare horas cano­ nicas ....................................................................................... ” XIV. — Utrum episcopus vel praelatus vel parochus non toleratus ab Ecclesia possit committere vices suas alteri, maxime ut audiat confessiones subditorum................................... ’’ XV. — Utrum gesta et acta ab excommunicato tolerato ab Eccle­ sia sint firma et valida...................................................... ” XVI. — Utrum beneficiatus excommunicatus qui excommunicatur postquam legitime obtinuit beneficium, faciat fructus beneficii suos......................................................................... 847 854 S55 862 863 864 865 866 868 QUAESTIO TERTIA De communicatione cum excommunicatis in particulari Art. I. — Utrum in quibusdam casibus licitum sit communicare cum excommunicatis, saltim in temporalibus. 871 II. — Utrum qui in aliquibus casibus communicant cum excom­ municato incurrant excommunicationem majorem .. .. 873 950 INDEX QUAESTIONUM ET ARTICULORUM QUAESTIO QUARTA De causa propter quam ferenda est excommunicatio Pag. I. — Utrum sufficiat ad hoc quod excommunicatio sit valida quod causa sit legitima secundum allegata et probata, licet revera in seipsa sit irrationabilis, quando qui pro­ batur reus est innocens......................... 876 II. — Utrum sufficiat causa temporalis ut aliquis excommuni­ cetur ....................................................................................... III. — Utrum veniale peccatum possit esse materia propter quam excommunicationis................................... 880 IV. — Utrum actus qui praecipitur sub poena excommunicationis non latae, sed ferendae sententiae, sit evitandus ut pec­ catum mortale........................................... 883 V. — Utrum quodlibet peccatum mortale sit materia sufficiens ut aliquis excommunicetur................................ 885 VI. — Utrum peccatum simpliciter praeteritum sit causa sufficiens propter quam possit ferri excommunicatio................... VII. — Utrum excommunicatio possit ferri pro peccato futuro nulla praevia admonitione................................................. VIII. — Utrum ignorantia facti vel juris excuset ab incurrenda censura....................................................... 894 Art. ” ” ” ” ” 879 886 890 QUAESTIO QUINTA De causa efficiente excommunicationis ad ligandum et solvendum Art. ” ” ” ” ” ” I. — Utrum omnes praelati possint excommunicare.................... II. — Utrum episcopus possit excommunicare extra suum terri­ torium .................................................................................... III. — Utrum potestas excommunicandi se extendat ad defunctos. IV. — Utrum aliquis possit excommunicare seipsum vel superio­ rem ......................................................................................... V. — Utrum praelatus possit excommunicare communitatem .. VI. — Utrum excommunicatus possit iterum excommunicari .... VII. — Utrum quilibet sacerdos possit absolvere ab excommuni­ catione minori...................................................................... VIII. — Utrum quilibet sacerdos habens jurisdictionem supernaturalem possit absolvere ab excommunicatione majori .. IX. ■— Utrum omnes confessores possint absolvere per Bullam Cruciatae vel privilegium jubilaei ab omnibus casibus reservatis qui habent annexam excommunicationem .. X. — Utrum quilibet possit absolvere a qualibet excommunica­ tione in extrema necessitate............................................ 899 900 902 903 904 904 905 906 908 910 Pag. ïm. 344 347 508 8 nota 39 Corrige habundantiorem Ardouin est Errata abundantiorem Hardouin sunt βε 6 9 g Im