QUÆSTIO II DE DEO : AN DEUS SIT SUMMA TOTIUS QUÆSTIONIS NTEQUAM D. Thomas de natura divina ejusque attributis disputare incipiat, praemittit in hac quaestione id quod omnibus maxime necessarium est, scilicet cognoscere Deum esse; licet enim nulla scientia probet, sed praesupponat, subjectum suum quoad an est : tamen quia fides tradit Deum esse, et ad theo­ logiam (cum sit sapientia) pertinet reflectere supra sua prin­ cipia, defendendo et explicando illa : ideo potest agere de Deo quoad an est, explicando et defendendo id quod circa istum articulum tradit fides, quae tradit Deum esse non quomodocumque, sed ut auctor supernaturalis; et hoc non probat theologia, sed supponit et explicat. De Deo vero, ut est auctor naturae *, probat Deum esse non ex propriis, sed rationibus acceptis a metaphysica, quas tamen corrigit et perficit theologia. Igitur in hac quaestione duo intendit D.Thomas. Primum, declarare quomodo possit cognosci a nobis quod Deus sit. Secundum, ipsas demonstrationes de exsistentia Dei tradit. — Primum declarat articulo primo et secundo, procedens inter duo extrema contraria; quidam enim ponunt ita esse notorium et manifestum, quod Deus sit, quod non solum sit per se notum secundum se, sed etiam quoad nos : ita ut non solum per discursum, aut supposito discursu, sed etiam sine discursu sit manifestum Deum esse. Alii quod neque etiam per discursum possit certo cognosci Deum esse. D. Thomas autem mediâ viâ incedit, et ostendit hanc veritatem Deum esse, secundum se et ex vi suâ fundare propositionem per se notam : non tamen esse per se notam nobis ex vi ■ M natura : mendose II GLCP naturce: recte. 412 IN QUÆSTIONEM II PRIMÆ PARTIS solâ terminorum, esse tamen demonstrabilem per discursum : non quidem a priori, quia non datur causa talis exsistentiae, sed Deus ipse est a se : sed a posteriori per effectus. Sic ergo articulo primo ostendit hanc veritatem Deus est, non esse per se notam nobis, sed secundum se. In articulo secundo ostendit esse demonstrabilem a posteriori. — Denique, in articulo tertio, proponit ipsas demonstrationes. Littera autem et rationes D. Thomæ explicandae sunt disputatione sequenti. DISPUTATIO III DE DEO : AN SIT ARTICULUS I An sit per se notum « Deum esse », vel demonstrabile? UPPONIMUS ea quæ in Logica ô; (quæst. 25 *) tradidimus de pro> q· 25> positione per se nota, et quo1 m°d° recte dividatur in per se /.g) ’ notam secundum se, et nobis. Quam tamen divisionem non admittit Molina (hic, art. 1, § Addamus 1 deinde), ubi existimat non dari propositionem per se notam, quæ non sit etiam nota nobis, loquendo proprie de propo­ sitione prout est in mente vel in voce ; licet in ipsis rebus (quæ proprie non possunt dici propo­ sitio, nisi prout istis vel illis terminis seu conce­ ptibus apprehenduntur, vel significantur) possit dici quod alia propositio est per se nota secun­ dum se, alia nobis : sed hoc est loqui improprie, sumendo rem pro ipsa propositione. Hæc fuit D. 2, sententia Molinæ sequentis in hoc Scotum *. >ræserCeterum nos loco citato, et hîc iterum, dicimus D. Thomam locutum fuisse in ista divi­ sione de ipsa propositione objectiva, seu de ipsa veritate, quæ quidem fundatur in rebus : quæ propriissime dicitur propositio, sicut et veritas, non quidem formalis seu significativa, sed obje­ ctiva; propositio enim formalis sunt ipsi conce­ ptus, seu voces significantes enuntiative : propo­ sitio autem objectiva est ipsa veritas rerum, quæ est objectum talis enuntiationis; et hæc etiam vocatur propositio quatenus est immediatum ob­ jectum propositionis enuntiantis. Igitur D. Tho­ mas loquitur de propositione per se nota obje­ ctiva, quia loquitur de ipsa connexione praedicati 1· >$icœ —J ‘ Ita omnes II Apud Molinam tamen (in q. 2, a. 1), legitur : et subjecti, in qua fundatur quod propositio ali­ qua sit per se nota absolute loquendo, id est, carens medio probativo : quando videlicet prae­ dicatum convenit immediate subjecto et per se, id est, sine aliquo medio ; et talis connexio praedicati et subjecti proprie sumitur ex ipso objecto, et fundatur in ipso. Sed quia veritas ipsa objectiva non applicatur et manifestatur nobis, nisi me­ diantibus aliquibus terminis seu conceptibus qui­ bus propositio formalis constat : ideo necesse fuit dividere propositionem ex parte veritatis objecti, seu connexionis praedicati et subjecti, in per se notam secundum se, et nobis : quasi in veritatem per se notam ex parte sui tantum, vel etiam ex parte applicationis ad nos; requiritur enim quod ipsa applicatio talibus terminis fiat et manifestetur, quod sint termini omnibus noti, et non indigeamus discursu ad cognoscendum significatum eorum quid sit : si enim non sit ita notum id quod significat aliquis terminus, non poterit veritas constans ex illo esse immediate per se nota, sed praevio aliquo discursu manife­ stante terminos. Proprie ergo potest inveniri in propositione objectivâ veritas per se nota, id est, de se medio probativo carens, et tamen non signi­ ficari terminis omnino per se notis : et ita non erit per se notum nobis, seu in applicatione ad nos. 3. Nec refert, quod propositio non conveniat rebus ut materialiter sunt in se, sed prout signi­ ficantur in apprehensione; dicimus enim, quod Addebamus deinde. 414 6 Γ IN QUÆSTIONEM II PRIMÆ PARTIS / propositio objectiva convenit rebus non solum ut sunt actu apprehensæ, sed ut sunt apprehensibi­ les : sic enim constituunt objectum per modum veritatis complexæ ad quam terminari potest enuntiatio. Et si manifestetur per terminos per se et immediate omnibus notos, illa veritas erit per se nota etiam nobis ; sin minus non erit nobis per se nota : licet dicatur per se nota secundum se, quia habet sufficiens fundamentum in ipsa immediata connexione prædicati .et subjecti, ut reddatur nobis per se nota, dummodo terminis convenientibus significetur. * revera ·. cap. 3. η. 9 4. HIS SUPPOSITIS DICO PRIMO : Deum esse, est per se notum secundum se, non autem nobis ; et hujus rei optimam ratio­ nem affert D. Thomas. — Primam partem con­ clusionis negant qui non admittunt distinctionem præfatam propositionis per se notæ nobis, et secundum se, ut Molina et Scotus. Secundam vero partem negat P.Vazquez (hîc, disp. 19, c. 5*) qui rejicit rationem D. Thotnæ, et dicit hactenus non esse satis probatam sententiam quæ docet hanc propositionem « Deus est » non esse per se notam nobis. 4bis. Sed tamen conclusio probatur, quoad primam partem : Quia postquam cognoscimus a posteriori de natura divina quid sit, etiam co­ gnoscimus, quod exsistentia est praedicatum essentiale Dei : in hoc enim distinguitur ab ente creato, quod exsistentia non est essentialis crea­ turae, est autem essentialis Deo; est enim Deus ens a se et actus purus, et consequenter ex vi essentialis rationis suae exsistens. Ergo oportet, quod hoc praedicatum exsistentiae essentialiter et immediate conveniat Deo, et consequenter non per aliquod medium illi conveniet, sed per se immediate, seu per se primo : quia convenit essentialiter in quantum est ens divinum, et in eo in quo primo et per se differt ab ente creato. 5. Dices : Cur non dicetur, quod exsistentia est propria passio Dei, et quasi attributum præsupponens essentiam, aut tamquam modus ejus : non ut praedicatum essentiale? et sic se habebit tamquam unum ex attributis divinis, in quibus unum per aliud demonstratur : ipsa autem natura divina solum radicaliter erit exsistens secundum se.— Respondetur .- hoc esse omnino impossibile : quia non potest concipi natura divina in illo conceptu in quo primo distinguitur ab ente creato, nisi concipiatur ut actus purus, non solum radicaliter, sed etiam formaliter; quia repugnat concipi actum purum ut in potentia exsistentem et non in actu, eo quod excludit omnem potentialitatem et explicat omnem actualitatem usque ad ultimam : siquidem est infinita actualitas, hoc ipso quod est actus purus. Ergo cum exsi­ stentia importet actualitatem entis secundum ultimum actum, repugnat quod in conceptu actûs puri involvatur exsistentia solum in potentia. Si autem in illo primo et magis radicali conceptu actûs puri et entis increati, actu est exsistentia, et non in potentia : ergo exsistentia ingreditur primum conceptum essentialem, et non solum attributalem Dei; de ratione autem essentiali actûs puri est ita esse in actu quod non possit magis esse in actu, cum sit summus actus. Secus est de aliis attributis, quæ solum explicant per­ fectiones particulares, non autem ipsam actuali­ tatem entis, sicut exsistentia; ista enim concipi possunt ut condistincta inter se, et quod unum se habeat ut radix seu ratio alterius (sicut immu­ tabilitas est radix æternitatis, intellectualitas voluntatis) : eo quod concipiuntur tamquam par­ ticulares perfectiones, quarum una non consti­ tuitur per aliam, sed potest se habere ut radix alterius ; et tamen in conceptu actûs puri omnes istæ perfectiones non radicaliter, sed actualiter includuntur, licet non semper explicentur : eo quod actus purus complectitur omnem perfectio­ nem, quia infinitus est, et includit illas in actu, quia nonnisi actus est; unde non potest super­ addi aliquid actui puro, quo amplius perficiatur, quia se ipso et ex vi sui essentialis conceptûs summa perfectio est. 6. Secunda pars conclusionis, de ratione D. Thomæ, manifeste constabit, tum explicando rationem D. Thomæ, tum impugnando rationem allatam a Patre Vazquez, tum solvendo difficul­ tatem ejus. — Ratio ergo D. Thomæ est : quia in hac propositione « Deus est » assumitur ter­ minus non communiter omnibus notus, sed ad cujus notitiam pervenitur post longum discur­ sum ; ergo non potest illa propositio esse per se nota quoad nos. — Antecedens est certum : qüia nomine Dei non solum intelligimus nobilissimum ens in linea creata, id est, nobilissimam creatu­ ram, sed ens nobilissimum extra omnem ordinem creaturarum : et hoc ens nobilissimum et sum­ mum in altero ordine, non est per se notum dari,, et sine discursu ; unde et multi illud negaverunt : Dixit enim insipiens in corde suo : Non est Deus. Pss Ergo soluni, id est notum sapientibus, id^st, dis­ currentibus : non sapiens enim, seu insipiens, ne- Disp. 3. De Deo : an sit. — Art. 1. gavit illud; requiritur ergo discursus. Quod enim in causis non detur processus in infinitum, vel circulus in causando : non est ita per se notum ante omnem discursum, sicut illud principium : Omne totum est majus sua parte, ubi totum et pars sunt res sensu notissimae; et in illa : Quod­ libet est, vel non est, assumuntur termini notis­ simi sensui et intellectui, scilicet ens et non-ens; et ita tales propositiones ex talibus terminis constantes quoad nos sunt per se notae. At vero ille terminus Deus, quatenus significat ens supra omnem ordinem creaturarum, non constat nobis per sensum ; neque ex vi primae conceptionis intellectûs, qui solum concipit nunc objectum proportionatum sibi, quod est ens creatum (et pro illo primo statu, valde confuse et in commu­ ni), non autem ita nobile sicut Deus. Quare non potest ex sola explicatione terminorum ante omnem discursum facta» et ex sola significatione illius nominis, videri quomodo illi essentialiter et immediate conveniat tale praedicatum. — Consequentia vero probatur : quia illa propositio non potest esse per se nota quoad nos, de qua possumus habere aliquam dubitationem vel de­ fectum notitiae, quae indigeat tolli per discursum et probari per aliquod medium; sed quamdiu terminus aliquis non est notus per sensum neque per primas conceptiones intellectûs, nescimus quid sit, quousque per discursum id attingamus ; ergo semper possumus dubitare an illi tale prae­ dicatum conveniat ex sola inspectione termino­ rum. Ergo illa propositio non potest nobis esse per se nota independenter ab omni discursu tol­ lente dubitationem et ignorantiam terminorum. Potest ergo latere an illud praedicatum conveniat illi subjecto : ignorantia enim subjecti facit igno­ rare convenientiam praedicati erga tale subje­ ctum; ignorato enim quid sit subjectum, conse­ quenter ignoratur quam proportionem habeat ad tale praedicatum. Quare tales propositiones solum sunt per se notae sapientibus, id est, suppositâ sapientiâ seu discursu : non autem absolute sunt per se notae ex sola explicatione terminorum ante omnem discursum, sicut quod incorporalia non sunt in loco, vel Angelus est intellectivus. 7. Secundo, probatur ex destructione rationis qua P. Vazquez putat posse demonstrari quod non est per se notum Deum esse, omissâ ratione D. Thomae : Quia aut cognoscimus Deum per conceptum absolutum sine ordine ad creaturas, vel per connotationem et ordinem ad illas. Primo modo, nec probabiliter, nec certo possumus co­ 415 gnoscere quod Deus sit, quia talem conceptum de Deo non habemus in hac vita. Secundo modo non possumus cognoscere Deum nisi per discur­ sum, scilicet ex creaturis assurgendo ad ipsum, et sub conceptu quodam connotativo, ut sub conceptu domini, vel principis et hujusmodi; ergo non per se est notum nobis, sed ex discursu, et per alia : quod autem per aliud innotescit, non est per se notum nobis. — Ceterum haec ratio non habet aliam vim, quam ratio D. Thomæ, nec aliud probat quam id quod ejus ratio sup­ ponit. Nam D. Thomas supponit quod in hac propositione « Deus est » ille terminus Deus non est immediate et in se notus, sed mediante dis­ cursu : qui utique discursus ex effectibus dedu­ citur, per quos devenimus in Deum, et ad instar quorum Deum cognoscimus. Hoc nemo ignorat, nec D. Thomas ignoravit, cum in articulo tertio demonstret ex effectibus Deum esse : et tamen in hoc solo probando consumitur ratio P. Vaz­ quez; sed vis probationis ad id præcise reducitur, quod quandocumque indigetur discursu et pro­ batione ad cognoscendum aliquem terminum alicujus propositionis, impossibile est quod talis propositio sit per se et immediate nota ex vi illorum terminorum, quantumcumque prædicatum in re illi conveniat immediate et essentia­ liter. Et in hoc debet ponderare tota vis proba­ tionis, et hoc facit ratio D.Thomæ; quia quando ignoratur subjectum alicujus propositionis, ita quod non potest manifestari nisi per discursum, impossibile est quod ante omnem discursum ex immediata inspectione terminorum cognoscatur ei convenire tale praedicatum : sive discursus iste formetur ex effectibus, sive non : sive termi­ nus ille connotative solum cognoscatur et in confuso, sive non ; quomodocumque enim id fiat, si non potest nisi per discursum constare nobis quid sit illud subjectum, hoc ipso non potest sine discursu et per solam inspectionem terminorum constare quomodo tale praedicatum conveniat essentialiter tali subjecto, et quam proportionem habeat erga illud. Et sic constat de qpcacia ra­ tionis D. Thomæ, ad quam nisi reducatur ratio Vazquez manet inefficax. 8; Et ex hoc solvitur objectio Vazquez contra illam : Quia bene stat aliquid esse per se notum, licet non concipiatur quidditas ejus, ut patet in illo principio communissimo : Quodlibet est, vel non est, in quo continetur Angelum esse vel non esse, Deum esse vel non esse : utrumque enim est per se notum; attamen non habemus conce- 416 IN QUÆSTIONEM II PRIMÆ PARTIS ptum quidditativum Angeli, vel Dei. — Confir­ matur : quia nec nos formamus conceptum quid­ ditativum entis ut sic, nec de spiritualibus for­ matur conceptus quidditativus etiam apud sa­ pientes : et tamen apud omnes est per se notum de ente, quod est,vel non est ; et de spiritualibus; est per se notum apud sapientes, quod non sunt in loco. Ergo ad propositionem per se notam non requiritur conceptus quidditativus subjecti. 9. Respondetur, quod propositiones per se notæ sunt in duplici differentia. Aliæ quæ constant determinato subjecto et prædicato, aliæ quæ constant prædicato disjuncto, ut esse vel non esse; et tunc considerandum est an illud disjun­ ctum, quod per modum prædicati ponitur, sit ita commune quod omnibus sit per se notum, quia constat terminis communissimis, sicut sunt esse, et non esse ; et ad tales propositiones non requi­ ritur quod concipiatur quidditas subjecti deter­ minati, sed eo modo quo requiritur ad verificanûum tale disjunctum; verificatur autem sive cognoscatur quidditas subjecti secundum ratio­ nem particularem, sive secundum rationem com­ munem : eodem enim modo est capax illius com­ munissimi disjuncti (scilicet [esse vel non esse) Deus, vel Angelus, vel lapis, vel ens, vel nihil; de quocumque enim verum estg dicere, quod est vel non est. Si vero prædicatum primo modo se habeat, scilicet quod sit determinatum et deter­ minato modo conveniat subjecto, vel si sit dis­ junctum tale quod nonnisi determinato subjecto conveniat : tunc si quidditas subjecti non cogno­ scitur saltem secundum eam rationem qua proportionatur tali prædicato, non potest propositio illa esse per se nota, quousque ratio ipsa et pro­ portio talis subjecti ad illud prædicatum cogno­ scatur; et si hoc fit per discursum, non potest propositio illa esse per se nota, nisi discurrenti vel sapienti, non autem absolute omnibus. 10. Ad confirmationem respondetur : non re­ quiri quod de spiritualibus formetur proprius et immediatus conceptus et quidditativus : sed suf­ ficit quod intelligatur quid nomine spiritualium significetur, seu quid res spiritualis sit; sive conceptus, qui de illa formatur sit proprius illius, sive appropriatus et cum connotatione ad aliud, vel ad instar alterius formatus : ad quod tamen non pervenitur nisi per discursum, et ideo dicun­ tur illæ propositiones per se notæ sapientibus, seu discurrentibus. De ente vero in communi facilius formatur conceptus quidditativus, quia quidditas illa est valde confusa et communis. 11. DICO SECUNDO : Non repugnat dari propositionem per se notam quoad nos de Deo, ut contento in aliqua ratione communi et con­ fusa.. — Sic D. Thomas (in hoc art. 1 ad 1 et 3). Ratio est : Quia homo naturaliter desiderat bea* titudinem in communi, bonum in communi et similia, in quibus continetur Deus qui est ipsa beatitudo et ipsa veritas ; et ita qui amat beatitudinem, sub illa amat id quod beatitudo est, licet errare possit in designando et cognoscendo illam rem et illud particulare in quo talis beatitudo invenitur; ergo sub conceptu beatitudinis aut veritatis in Deum tendit et Deum cognoscit, sal­ tem in confuso et in communi. Sed ante omnem discursum cognoscit homo beatitudinem, seu bo­ num in communi, quod appetit. Ergo etiam ante omnem discursum tendit in Deum : non in parti­ culari, et discernendo ipsum ab aliis, sed sub communi et confuso conceptu beatitudinis seu boni, quod naturaliter notum est nobis. Sed hoc proprie non est cognoscere quod Deus exsistit sub conceptu proprio Dei (de quo solum est difficultas præsens), sed solum sub conceptu communi ; et sic illa propositio « Deus est », se­ cundum particularem conceptum, ut distinguitur a conceptu communi et a conceptibus creatura­ rum, non est per se nota nobis. SOLVUNTUR ARGUMENTA. 12. Primo arguitur argumento Molinæ* con­ * in tra id quod præsupponimus de distinctione propo­ sitionis per se notæ quoad se, et quoad nos. Nam in rebus non inveniuntur propositiones, nisi qua­ tenus apprehenduntur et subsunt terminis ab intellectu perceptibilibus. Si ergo ipsa objecta subsunt terminis ignotis et confusis, neque pos­ sunt fundare propositionem per se notam secun­ dum se, neque quoad nos : nisi propositio suma­ tur valde improprie pro ipsa re ut est in se, non ut subest apprehensioni intellectûs. Si vero sub­ sunt terminis habilibus, et ipsi intellectui notis : hoc ipso propositio erit per se nota nobis, et non solum secundum se, sed quoad nos, loquendo proprie de propositione. — Confirmatur : quia quando formatur hæc propositio « Deus est » : vel intellectus videt terminos quibus talis propo­ sitio constat, et dirigitur in illos : veiin alios. Si in alios, non est circa propositionem de qua loquimur; mutatis enim terminis seu concepti­ bus, mutatur propositio. Si in illos, ergo illi sunt noti nobis : et sic illa propositio non so|um erit Disp. 3. De Deo : an sit. — Art, 1. per se nota secundum se, sed etiam quoad nos. — Confirmatur secundo : quia ratio D. Thomæ aut nihil probat, aut nimis. Nam ex una parte sequitur ex ipsa, quod omnis propositio in qua prædicatur de Deo aliquod attributum, sit per se nota secundum se : siquidem omnia attributa essentialiter conveniunt Deo, et sunt idem cum ipso ; cum tamen videamus unum demonstrari per aliud, atque adeo non sunt per se nota : sicut cum demonstratur aeternitas per immutabilitatem. Ex alia vero parte, neque etiam sapientibus videtur esse per se notum « Deum esse » : quia nulli sapientes habent conceptum quidditativum et proprium de Deo; qui vero per fidem Deum attingunt non immediate cognoscunt Deum esse, sed per medium auctoritatis et testimonii, licet sine discursu. 13. Respondetur, quod in rebus non inveni­ tur propositio formaliter seu significative (hæc enim pertinet ad conceptus et voces) : invenitur tamen objective et fundamentaliter, quod sufficit ut dicatur propositio per se nota objective, sicut explicatum est. Et ad id quod dicitur non esse per se nota objecta, si subsunt terminis confusis seu ignotis, distinguo : si objecta sic repraesen­ tata sub illis terminis habeant inter se immedia­ tam et essentialem connexionem, nego; sic enim secundum se et objective fundant esse per se nota, licet quamdiu terminis illis insufficientibus subsunt, nobis non innotescant. Si autem talem connexionem non habeant, concedo quod non sunt per se nota. Immo in hoc fundatur doctrina D. Thomæ, quod potest aliquando contingere propositiones aliquas objective sumptas habere immediatam connexionem, et sic immediate esse cognoscibiles : et tamen prout significantur ali­ quibus terminis non notificari per se omnibus, sed solum scientibus illos terminos, id est, sa­ pientibus. Nec D. Thomas improprie sumit pro­ positionem, accipiendo illam objective : nam re vera objectum propositionis complexum, etiam nominari solet propositio, seu veritas objectiva. 14. Ad primam confirmationem respondetur, quod qui format illam propositionem, videt illos terminos : sed non penetrat illud quod significant sine discursu, sed solum confuse intelligit illos. —- Ad secundam confirmationem negatur antece­ dens. Ad primam partem probationis respondetur non esse inconveniens, quod omnis propositio in qua praedicantur attributa de Deo, sit per se nota 1 Omnes : quicumque qui : hoc dicendi genus videtur ex auctoris Theologia I. 417 secundum se : licet ex imperfectione nostri intel­ lect's non formantis adaequatum conceptum Dei, sed plures inadæquatos, possit ex uno transire ad demonstrandum aliud ; sicut etiam ipsa exsi­ stentia Dei demonstratur a nobis quamdiu non est per se nota nobis illa propositio : licet non demonstretur a priori, sed per effectus, quia non est aliud attributum prius ipsâ exsistentiâ, etiam nostro modo concipiendi. Ad aliam vero partem probationis, dicimus quod sapientes non formant conceptum Dei quidditativum, ut est in se imme­ diate : sed quidditativum connotative et mediate, ut ex creaturis elici potest per connotationem et effectus; et hoc sufficit ut tali quidditate sic cognitâ inferatur immediate illi convenire exsi­ stentiam, seu essentialiter. 15. Secundo arguitur : quia in nullo homine est ignorantia invincibilis de exsistentia Dei, ut communiter tenent auctores, et videri potest P. Granados (hîc, disp. 1, sect. 3); Magister Gonzalez (disp. 11, concl. 3*); Magister Torre (II-II q. 94, a. 2, disp. 3), licet oppositum senserit Molina supra citatus. Et hoc constat quia quicumque qui1 non cognoscunt Deum, reprehenduntur a Scriptura (Sap. χιπ, 1-9 ; et Rom. 1,19-21). Dici­ tur etiàm (Job xxxvi, 25) : Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul; et (Joa. 1, 9) : Erat lux vera, quce illuminat omnem hominem. Et similiter constat quod omnes homines tenentur se convertere in Deum et ipsum colere, et peccant colendo falsos deos; ergo oportet quod naturali­ ter cognoscant dari verum Deum : alias, quo­ modo peccarent non colendo ipsum? — Et hinc confirmatur : quia in practicis est principium per se notum « Deus est colendus », et contra lumen naturæ « idola sunt colenda » ; ergo oportet quod sit per se notum « Deum esse ». Patet consequen­ tia : quia illud principium per se notum « Deus est colendus », non loquitur de Deo possibili aut imaginabili, sed de Deo exsistente ; nec sub con­ dicione procedit « si datur Deus debet coli », sed absolute « Deus est colendus » ; ergo supponitur dari Deum ; sed non supponitur ut cognitus per demonstrationem, quia illud principium practicum est per se notum ; ergo antevertit omnem demonstrationem; ergo a fortiori id quod suppo­ nitur in tali principio, scilicet Deum esse, ante­ vertit omnem discursum, et est per se notum. 16. Confirmatur secundo : quia perveniens ad usum rationis tenetur pro primo instanti converti « stilo esse; cf. supra, p. 363, n. 6 : « veritates quæcumque quæ. » 53 * rectius : conci. 4 418 Sap. χπι, 9 IN QUÆSTIONEM II PRIMÆ PARTIS ad Deum : pro primo autem instanti, sive initia­ tive sive terminativo discursûs, non cognoscitur Deus per demonstrationem, cum vix post multum tempus id assequantur philosophi; ergo dicen­ dum est, quod hæc notitia est naturaliter habita, et non per discursum : alias non solum in primo instanti, sed nec post multum et longum tempus homines tenerentur ex vi luminis naturalis, et remotâ fide, Deum colere; immo et pauci, quia pauci sunt qui has demonstrationes cognoscant de Deo in particulari; inconveniens est autem dicere quod tam pauci homines, et post tam longum tempus, teneantur verum Deum cogno­ scere et amare. Idem argumentum fit de desiderio naturali videndi Deum et assequendi beatitudinem, de cognitione peccati quod intelligitur esse contra aliquam summam regulam et ultimum finem : hæc autem omnia naturali lumine co­ gnoscuntur; alias ante illam demonstrationem non peccaret, qui non amaret Deum et offenderet ipsum. 17. Respondetur, admittendo quod non datur ignorantia invincibilis de Deo; negamus tamen eam ignorantiam tolli per lumen principiorum sine discursu : sed [tollitur] per discursum, licet facilem et pervium omnibus, saltem quoad ratio­ nem communem alicujus primi principii omnium rerum; nam Scriptura dicit esse inexcusabiles, qui ignorant Deum, eo quod invisibilia ejus, per ea quee facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. i, 20); ergo per discursum ex effectibus dedu­ ctum. Et (Sap. xiu, 5) dicitur : A magnitudine speciei, et creaturce, poterit cognoscibiliter creator horum videri. Et infra : Si enim tantum potuerunt scire, ut possent œstimare sœculum, quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt? Itaque per discursum a creatura et ab effectibus potest cognosci Deus, sed ita facile ut multo melius quam ipsum sæculum et opera ejus : non autem ex nuda terminorum explicatione id cogno­ scendo, sicut prima principia. Ad hoc autem ut non habeat quis ignorantiam invincibilem de hac veritate, sufficit quod per aliquem discursum facilem ex admirabili ordine et gubernatione totius universi deductum, possit cognosci Deus ; sicut etiam non datur ignorantia invincibilis de praeceptis decalogi, sicut de adulterio, homicidio, etc. : et tamen praecepta decalogi sunt conclu­ siones deductæ ex communissimis principiis na­ turalibus, ui docet D. Thomas (I-II q. 100, a. 1 et 3) : licet inter leges promulgatas seu editas, praecepta decalogi sint sicut prima principia re­ spectu aliarum legum positivarum^ ut docet ΙΙ-Π q. 122, a. 1 : de quo ibi videri potest Cajetanus. Ad hoc enim ut nullus sit excusabilis, et consequenter non detur ignorantia invincibilis, sufficit quod in promptu et facile aliquid sciri possit per discursum; nec requiritur quod sit per se notum ante omnem discursum. 18. Ad primam confirmationem respondetur, quod in practicis est principium per se notum « Deum esse colendum », sed tamen non repu­ gnat quod principia practica supponant aliquid speculative notum per discursum; non enim quidquid est per se notum practice, oportet quod sit per se notum speculative : quia practicum oritur ex speculativo, intellectus enim speculati­ vus extensione fit practicus ; et ita post specula­ tionem, etiam per discursum factam, possunt oriri principia practica, quæ non tam attendunt ad veritatem rei, quam ad convenientiam ad finem. Unde non sequitur, quod si est principium practicum « Deus est colendus », praesupponatur ly Deus cognitus ante omnem discursum, tam practicum quam speculativum : sed sufficit quod ante omnem discursum practicum, sed post ali­ quem speculativum; praesertim si intelligatur illud praeceptum de Deo in particulari et distincte cognito : sic enim illa propositio « Deus est co­ lendus», non est primum principium, sed est conclusio deducta ex primis principiis; pertinet enim ad primum praeceptum decalogi, praecepta autem decalogi sunt primæ conclusiones, seu immediate deductæ ex principiis communissimis, ut ex D. Thoma (I-II q. 100, a. 1 et 3) supra retulimus; et ita facillimo negotio per discursum deducitur. 19. Ad secundam confirmationem respondetur, quod in primo instanti tenetur homo converti ad Deum, non ut cognitum in particulari et distin­ cte, sed confuse et in alio : scilicet sub ratione beatitudinis, vel finis ultimi honesti. Nam in primo instanti quo pervenitur ad usum rationis, solum proponitur illud commune principium : « Bonum est faciendum, honeste et secundum rationem est vivendum ; » hoc enim est pervenire ad usum rationis, id est, ad notitiam eorum quæ ad bonum et ad convenientiam rationis condu­ cunt. Quod si in illo primo instanti tanta sit illu­ minatio a Deo, quod etiam ipsum in particulari et distincte aliquis intelligat, ut communiter con­ tingit in his qui nutriuntur in fide catholica : tunc multo melius poterit converti ad Deum in particulari; sed nos loquimur absolute et pro Disp. 3. De Deo : an sit. — Art. 2. omni casu, et secundum id quod sufficit ad verificandum quod in illo instanti tenetur quis con­ verti ad Deum. — Ad id quod dicitur de desi­ derio naturali erga Deum et beatitudinem, et de cognitione peccati : solum probat naturaliter nos tendere in Deum sub ratione beatitudinis et finis ultimi, non autem quod in particulari et distincte 419 sumptus, sit per se notum quod exsistat; sed tendit desiderium in ipsum ut notum per discur­ sum. Et ad cognoscendum peccatum, sufficit cognoscere quod sit contra regulam rationis, et contra ea quæ nobis proponit lumen naturale ; non tamen sequitur, quod distincte et in particulari cognoscatur Deum esse ante omnem discursum. ARTICULUS II Explicantur rationes, quibus D. Thomas probat Deum esse. 1. rationes principales elegit D. Thomas in hoc articulo tertio ad probandum Deum esse; ex quibus, ut advertit Cajetanus (in præsenti), directe probat quinque condiciones seu attributa divinitatis, quæ non possunt inveniri nisi in ente increato; et sic illis probatis, remanet probatum dari ali­ quod ens increatum. Prima ratio probat dari aliquod ens immobile et ab omni mutatione libe­ rum, sicque procedit ex motu, qui est effectus magis sensibilis apud nos : nam et ipsum facere et fieri, causare et causari, non nisi per motum nobis sensibiliter innotescit. Secunda ratio probat Deum esse primam causam efficientem. Tertia, esse ens necessarium et a se. Quarta, dari pri­ mum et maximum ens. Quinta, dari primum gubernatorem omnium. Ex his enim quinque condicionibus pendent omnia alia attributa, quæ in hoc opere de Deo demonstrantur. Ex immobi­ litate enim constat attributum immutabilitatis, unde deducitur immensitas, æternitas, etc. Ex ratione primi efficientis sumitur omnipotentia circa creaturas. Ex eo quod sit ens a se et neces­ sarium, sumitur omnis perfectio, bonitas, immaterialitas, actus purus, etc. Ex eo quod sit maxi­ mum et primum ens, sumitur ejus simplicitas et eminentia, quod non sit corpus, quod non sit in prædicamento, quod sit suum esse, infinitus, unus, etc. Ex eo denique quod sit primum gu­ bernans, sumitur ratio sapientiæ et voluntatis, proyidentiæ, idearpm, etc. : atque adeo in his quinque viis inclusit D. Thomas omnia, quæ ad manifestanda attributa Dei possunt conducere. x^kuinque ■ 1 PRIMA RATIO. 2. Intendit hæc ratio excludere a Deo omnem motum et mutationem, quod est excludere ratio­ nem entis creati : siquiden^ omne quod creatum est, debet esse mutabile, saltem transeundo de non esse ad esse. Supponit autem hæc ratio unum certum, et omnibus per se notum : scilicet multas res de novo moveri seu mutari ; id enim sensibus experimur. Super hoc fundantur duæ propositiones, quasi præmissæ, ex quibus infer­ tur dari unum ens omnino immobile, quod est divinum et excedens omnem ordinem creatum. Prima propositio est philosophica : Omne quod movetur, ab alio movetur. Secunda : In moventibus non potest dari processus in infinitum. Ex his infertur tertia : Ergo sistendum est in aliquo movente quod a nullo moveatur in quocumque genere motûs, et sic est omnino immobile; ergo increatum, seu non factum, quia omne creatum mutabile est, saltem de non esse ad esse, et e contra. 3. Prima propositio fundatur in natura motûs : quia quod movetur passive, est in potentia ad id ad quod movetur. Quod autem movet active est in actu, siquidem movere est reducere aliquid de potentia in actum, id est, perducere aliquid ut actu habeat id ad quod est in potentia ; nihil autem reducitur in actum per id quod est in potentia, sed per id quod est in actu : potentialitas enim non habet vim reducendi, sed reci­ piendi. Movens ergo debet esse in actu, et mobile in potentia. Est autem impossibile, quod aliquid respectu ejusdem sit simul in actu et potentia, movens et mobile, quia actus et potentia contra­ dictorias condiciones important; quod enim est in potentia ad aliquid, non habet illud; quod vero est in actu, habet illud, vel aliquid illo eminen­ tius, ratione cujus non est amplius in potentia, sed in actu. Ergo idem non potest esse simul in potentia et actu respectu ejusdem; ergo neque simul movere se ipsum, et moveri potest; ergo si movetur, ab alio movetur, nam quod movetur 420 IN QUÆSTIONÈM II PRIMÆ PARTIS passive debet respicere1 et dependere a movente active; ergo si nori movetur a se ipso, restat quod ab alio. Et licet una pars in eodem mobili possit moveri ab alia, sicut in viventibus, in quibus etiam salvatur quod id quod movetur, ab alio movetur, id est, una pars ab alia : tamen deveniendo ad primam partem motam, cum non possit ab alia parte moveri, oportet quod ab alio extra se moveatur. Unde tandem verificari debet, quod omne quod movetur, ab alio extra se movetur. 4. Secunda propositio fundatur in natura cau­ sarum : quia si in causis daretur processus in infinitum, numquam inciperet de novo aliquis effectus seu mutatio, cum tamen videamus multa fieri de novo in rerum natura. Sequela patet : quia ut aliquid incipiat de novo, oportet quod nunc sit, et antea non fuerit : vel nunc non sit, et immediate post sit; sed infinitæ causationes, quarum una movet aliam et facit novum motum in causa mota, non possunt de novo fieri, quia infinitum est impertransibile; et nulla motio determinata potest modo incipere de novo, quia ante illam dabitur alia et infinitae priores, sine quibus omnibus ista non potest incipere de novo. Si autem nulla determinate incipit de novo mo­ vere : ergo neque ista mea operatio de novo in­ cipiet fieri, quia dependet a motione a qua move­ tur; et si nulla motio determinata est assignabilis, impossibile est quod nunc incipiat, quia ante quamlibet sunt aliæ infinitæ priores. Ergo neque motus iste meus de novo incipiet, quia ab inceptione motionis dependet inceptio motûs. Oportet ergo quod in causis moventibus et motis, non detur processus in infinitum. 5. Quod vero ex his duabus propositionibus recte inferatur dari unum primum movens, quod sit immobile simpliciter et absolute, patet; quia si non sistimus in aliquo movente immobili, aut est quia datur processus in infinitum in causis moventibus, saltem in diverso genere motûs : aut quia datur circulus in causis moventibus, ita ut ad invicem se moveant et moveantur : aut tandem sistitur in aliquo totaliter immobili, quod a nullo moveatur. Hoc tertium est, quod intendimus. — Primum vero jam impugnatum est, et ostensum quod oportet sistere in aliquo movente quod amplius non moveatur. Et quod oporteat devenire ad aliquod movens quod sim­ pliciter et in omni genere motûs sit immobile, et 1 Omnes : respicere : supple : moventem II Fortasse tamen non solum in aliquo genere motûs, statim dice­ mus, et plura diximus vni Physicor. (q. 24 *). — Secundum vero manifeste est falsum, quia im­ plicat circulus in causis moventibus et motis in eodem genere motûs v. g. in genere causæ effi­ cientis : idem enim sequitur inconveniens, quia scilicet idem simul erit in actu et potentia respe­ ctu ejusdem; movet enim active in quantum est in actu, et movetur in quantum est in potentia. Si ergo datur circulus in genere moventium effe­ ctive, v. g. si movens rursum movetur a suo mobili ut efficiat motum, consequenter supponit suum mobile jam operari et moveri. Ergo si in ipso moveri dependet a priori movente, simul erit in actu et potentia respectu ejusdem : in actu in quantum movens, et in potentia in quan­ tum mobile et dependens ab illo ut moveat. — Quod si dicatur non dari circulum in eodem genere causæ, sed in diverso : admittimus hoc non esse inconveniens; sed tamen si in uno genere (scilicet in genere causæ effectivae) non datur circulus in causis, neque processus in infi­ nitum : ergo sistitur in aliquo, quod in genere effectivo non est ab alio ; quod autem in genere efficienti non est ab alio, simpliciter est increatum et habet esse a se : quod est esse divinum, ut statim magis dicetur. 6. Circa istas tres propositiones, difficul­ * art. 3 tates ALIQUÆ SUNT; ET PRÆSERTIM CIRCA PRI­ MAM, a qua multi dissentiunt, non obstante quod est expressa Philosophi (vn Physicor. c. 1 * ; et vni Physicor. in multis locis +). Putant enim non omnino esse certum, quod omne quod movetur ab alio moveatur, præsertim ab alio supposito distincto : sed quod idem potest se ipsum movere saltem secundum diversas rationes, sicut secun­ dum diversas partes, ita ut secundum unam rationem sit in actu, secundum aliam in potentia^ secundum unam moveat et secundum aliam mo­ veatur : vel saltem, quod non requiritur quod sit in actu et potentia formaliter respectu ejus­ dem, sed sufficit quod virtualiter sit in actu et formaliter in potentia. Ad hoc enim reducit P. Suarez (disp. 29 metaph. sect. 1, num. 7) totam infirmitatem illius axiomatis. Illud, inquit, principium : Omne quod movetur, ab alio movetur, non est « adhuc satis demonstratum in omni genere motûs vel actionis; nam multa sunt, quae per actum virtualem videntur sese movere et reducere ad actum formalem : ut in appetitu seu legendum : recipere. * ed. Bekker 241 b 24-242 « 15 + cap.4 (alias : 5), text. 27-33; ed. Bekker 254 b 7 sqq. * lib. vin Physicorum Disp; 3. De Deo : an sit. — Art. 2. voluntate videre licet, et in aqua reducente se ad pristinam frigiditatem » ; et ita dici potest quod non est universaliter verum, quod omne quod movetur, ab alio distincto a se moveatur. 7. Ceterum ad istas objectiones late respondimus vn Physicor. (quæst. 22, art. 1 ; et * q. 24, art 3χ et jjj, j Generat, (quæst. 5, art. 1). In summa dicimus dupliciter explicari illud axio­ ma. — Primo : Omne quod movetur, ab alio movetur, id est, ab alio debet accipere motum ut moveatur, etiam si se moveat; non enim movere potest nisi moveatur ab alio, et ita numquam se ipsum directe et per se primo movet, sed in vi alicujus motûs ab alio derivati. — Secundo : Omne quod movetur, ab alio movetur saltem mediate, quia scilicet accipere debet ab alio virtutem qua moveatur, et moveat se, casu dato quod se moveat. 8. Prima explicatio est legitima et propria, proceditgue de omni eo quod movetur in ope­ rando, ita quod operari non potest nisi ut mo­ tum :'sive concomitanter moveatur et adjuvetur, sive antecedenter; et id quod sic operatur, non potest moveri a se ipso, quia ut operetur circa se ipsum, indiget motu, et hunc iterum non potest habere operando illum, quia non potest operari (ut supponimus) nisi mediante motu : atque adeo debet semper supponi aliquis motus per actionem aliquam factus ; et sic si ad ipsum agere, talis res indiget motu, oportet quod talis motus sit ab alia actione non procedente a se ipso : quia ut proce­ dat a se, indiget motu; et consequenter debet esse ab alio, ne in eodem sit processus in infini­ tum in actionibus et motibus. Si autem datur aliquod agens, cujus virtus movet et operatur non ut mota : consequenter movet et operatur non procedendo de potentia ad actum, et sine mutatione sui operatur. Virtus autem cum non transit de potentia ad actum, neque indiget mu­ tari ut operetur, semper est in actu movens, siquidem non transit de potentia ad actum quan­ do movet : si enim transit, hoc ipso movetur, et operatur ut mota, non autem pure movet; ergo semper est in actu. Vel ergo ita est in actu, et non in potentia, ex participatione ab alio in illo actu et operatione, ita ut possit ab illo detineri ne moveat, et suspendi, sicque reddi movens in potentia : vel non. — Si potest : ergo jam move­ tur ab alio, a quo scilicet dependet, et a cujus participatione et virtute actu agit : vel saltem a quo potest detineri et reddi in potentia operans, si superior causa non moveat : tunc enim, si sic 421 detineatur, indigebit motu et actualitaté supe­ rioris, ut transeat ad actum operandi; èrgo si modo operatur, est quia a superiori non negatur ille influxus et motus, nec detinetur; ab illo ergo debet moveri ut operetur. Et de illo superiori, a quo dependet et participat movens inferius suam operationem, idem inquiram : quomodo scilicet operetur et agat in suum inferius : an cum motu et dependentia ab alio superiori, vel non? quousque deveniamus ad aliquod movens sine motu et dependentia ab alio in movendo. — Si autem dicatur, quod illa virtus est independens in operando et movendo, nec transit de potentia ad actum ut moveat, nec detineri po­ test ab alio superiori : talis virtus est omnino immobilis, et est Deus ; quia quod est independens in operando, etiam in essendo : operari enim sequitur esse. 8bis. Instantiæ autem P. Suarez manifeste solvuntur. Nam virtus qua aliquid movet se, sicut viventia, est principium talis operationis et motionis ut quo, non principium quod. Illud au­ tem principium quo, id est, virtus qua operatur et movet se, si operatur cum motu et mutatione sui, operatur ut mota ab alio. Nam si sint viven­ tia, una pars mota movetur ab alia : quia constant partibus organicis, quarum una movet, et alia movetur. Deveniendo autem ad primam partem moventem, qualis est cor in animali, cum talis pars moveat cum motu et mutatione sui, oportet quod motum illum quo movetur accipiat ab alio, scilicet a suo generante : non obstante quod est motus vitalis, quia non repugnat quod aliquis motus sit vitalis et derivetur ab alio extra se, quando est actus vitalis primus, id est, a quo ceteri inchoantur; tunc enim ille motus est vita inchoata seu incipiens, et participata ab alio, sicque data a generante ut a movente suum genitum, licet ipsum genitum eliciat illum actum ex motu et impressione sui generantis : sicut intellectus in primo actu ex motione Dei ; nam qui generat vitam, etiam motum vitæ inchoare debet, quia debet ponere vitam in eo statu in quo possit se movere; quod non potest facere nisi ut mota, siquidem est dependens ab alio in operando, et participata ab alio. 9. Appetitus autem, seu voluntas, movetur a cognitione, et cognitio ab objecto, et intellectus in suis primis actibus a Deo a quo excitatur et pulsatur, ut late diximus locis supra * citatis. Si autem ea quæ moventur sint inanimata, ut aqua se reducens ad frigiditatem, grave ad centrum : * cf. supra, n- 7 422 vera art. i . IN QUÆSTIONEM II PRIMÆ PARTIS talis virtus exsistens in ipsa re quae movetur per naturalem emanationem, novum illum motum producit, ut ostendimus citatis locis; siquidem pertinet ad propriam passionem aquæ habere frigiditatem, et ad grave quiescere in centro : hæc enim quies est proprietas ejus, et quando caret illâ, movetur per emanationem ad talem quietem; emanatio autem naturalis fit virtute generantis, qui in emanatione passionum complet generationem suam, ut optime advertit Cajetanus (I P. q. 18, a. 2‘, in responsione ad 2). Et sic ille motus est ab alio, id est, a generante ; respe­ ctu autem naturæ a qua emanat, non est proprie motus distinctus ab ipsa actione generantis : quia hæc ita attingit naturam genitam, quod mediante ipsâ transit ad proprias passiones; et ita emanatio respectu naturæ genitæ potius est connexio, qua postulat et tendit in illas passio­ nes, quam actio, licet respectu generantis actio sit : quæ tamen mediante naturâ genitâ transit ad proprias passiones, tamquam ratione et medio connectente actionem generantis cum passioni­ bus tali essentiæ attributis. Potest tamen ista emanatio habere aliquando vim motûs, scilicet quando emanat ipsa propria passio cum expul­ sione contrarii : ut frigus ab aqua cum expul­ sione caloris, positio lapidis in centro cum dere­ lictione loci superioris in quo est violenter. 10. Secunda explicatio illius axiomatis est quod omne quod movetur, ab alio movetur saltem mediate, quia per virtutem acceptam ab alio movetur. Nam si aliquid movetur : vel movetur ab alio, vel a se. Si ab alio, non est difficultas; si a se, vel virtus qua se movet est producta et accepta ab alio, vel non. Si accepta ab alio, ergo saltem mediate movetur ab alio, scilicet in acci­ piendo virtutem ipsam movendi ; et sic inquiram de illo a quo virtutem accipit, an per virtutem ab alio productam, vel a se habitam, moveatur : et sic vel dabitur processus in infinitum, quod est contra secundam propositionem : vel sistetur in aliquo quod moveat per virtutem non produ­ ctam neque acceptam ab alio, et sic jam dabitur aliqua entitas non producta et immobilis, quia non movetur ab alio, scilicet illa virtus; et hæc erit Deus, quia est entitas non producta, nec mobilis. Et tunc non potest esse virtus recepta in aliquo subjecto producto ab alio; quia virtus quæ est principium quo agendi et movendi, non potest esse major quam ipsa substantia cujus est virtus, et quæ se habet ut principium quod; præterquam quod virtus non producta ab alio nec mobilis, necessario est actus purus, quia non est dependens neque producta, et consequenter non potest admisceri potentialitati; neque est in subjecto mobili, quia mobile est in potentia, et non actus purus. Hæc autem explicatio licet nobis sufficiat ad ostendendum dari Deum, ut diximus (q. 24 Physicorum, art. 3), tamen re­ ducitur ad secundam rationem D. Thomæ in hoc articulo, quæ procedit non penes motum, sed penes productionem et efficientiam in causis; et ita potius loquitur in primo sensu in hac prima ratione. 11. Quod si dicas, quod in hac explicatione secundâ non est inconveniens quod detur proces­ sus in infinitum in causis, scilicet quod hæc causa movens acceperit virtutem ab alio gene­ rante se, et illud ab alio, et sic in infinitum, sicut ponit Aristoteles generationes infinitas ab vm Physic, æterno : — Ad hoc statim respondebimus, ex- c,^t(aUaS:^’ plicando secundam rationem D. Thomæ, quo- B^kkerasia modo non repugnet iste infinitus processus ex 5 sqq. parte infinitatis præteritarum causarum, sed quia non possunt pertransiri infiniti motus ab æterno et continuari; ut in q. 24 * Physicorum ‘ art· 2 ostendimus. 12. Sed iterum objicies, quod in causis moven­ tibus optime probatur quod si unum movetur, ab alio movetur, et quod deveniendum est ad aliquod movens quod in illo genere motûs non moveatur,- potest tamen indigere ad hoc ut moveat, moveri in alio genere motûs, et sic erit immobile in uno genere motûs, sed non simplici­ ter in omni genere : et consequenter neque erit Deus; sicut cælutn est primum alterans, seu primum movens in genere alterationis, et in genere illius motûs est immobile : sed tamen est mobile in genere motûs localis, et movetur ab intelligentia quæ in genere motûs localis corporei est immobilis sed est mobilis in genere intelligibili, quia potest aliquid de novo intelligere. — Sed contra hoc est : quia etiam hoc modo procedendo secundum diversum genus motûs, vel datur processus in infinitum in moventibus secundum istud diversum genus, vel non. Si non : ergo sistitur in aliquo quod in nullo genere motûs est mobile ; et hoc est immobile simpliciter, quod est Deus. Si vero datur proces­ sus in infinitum, inciditur in inconveniens alla­ tum, quod in causis moventibus et motis proce­ datur in infinitum; quod eodem modo currit, sive in diverso genere causæ moveant, sive in eodem, ut statim dicetur. Disp. 3. De Deo : an sit. — Art. 2. 13. Quod si recurratur ad circulum in causis moventibus in diverso genere, videlicet quod movens in’aliquo genere motûs est immobile, in alio vero genere motûs movetur ab illomet quod movet : sed quia est in diverso genere movendi, non est circulus vitiosus; et sic deveniemus ad plura moventia, quæ in suo genere sunt supre­ ma, sed tamen non sunt entia omnino immobilia, et consequenter neque actus purus neque Deus, sed ad invicem se movent et moventur in diverso genere causæ : — Sed contra est : quia licet in diverso genere causæ circulus non sit vitiosus, quia causæ ad invicem sunt causæ : tamen suffi­ cit nobis quod in uno genere causæ, scilicet efficientis, non possit dari circulus; nam si ut efficiat debet moveri et effici ab illomet quod efficit, oportet quod supponat esse ipsius rei effectæ, ut efficiatur ab illa seu moveatur effi­ cienter : et supponere non esse, quia efficit illud : quæ sunt contradictoria; ergo in genere causæ efficientis nullo modo potest admitti circulus; et cum etiam non admittatur processus in infini­ tum, oportet devenire ad unum primum efficiens, quod a nullo efficiatur; quod autem a nullo efficitur, habet esse improductum et increatum, et sic habet esse a se : et hoc est Deus, et est actus purus carens omni potentialitate, quia non habet esse in potentia, nec transit de non-esse ad esse; et consequenter in operando non move­ bitur ab alio, nec dependebit ab alio, sed a se, quia operari sequitur esse. Et pro hac parte juva­ tur hæc ratio a secunda ratione D. Thornæ. SECUNDA RATIO. 14. Fundatur etiam in duabus propositionibus sicut præcedens. Prima : Omne quod fit, ab alio fit. Secunda : Non datur processus in infinitum in causis efficientibus, si per se subordinantur ; ergo nècesse est sistere in aliquo quod non sit factum, sed sit ens improductum, et hoc est Deus. Et quantum ad primam propositionem, nulla est difficultas; implicat enim aliquid effi­ cere se ipsum, sicut implicat simul esse et non esse : ut enim aliquid efficiat, debet habere esse, quia quod nihil est, nihil operatur; ut autem efficiatur, debet non esse, quia quod est, non fit, sed ex non-esse fit. I4bis. Circa secundam propositionem est tota difficultAsrquomodo probetur non posse dari processum in infinitum in causis efficienti­ bus. Et potest esse difficultas, vel de causis 423 efficientibus per se et essentialiter subordinatis (sicut videmus hæc inferiora dependere per se a cælo ut a primo alterante, et cælum dependere a suo motore, qui est intelligentia) an talis subor­ dinate procedere possit usque in infinitum ; vel potest esse difficultas de processu in causis effi­ cientibus non subordinatis, sed solum per acci­ dens se habentibus (sicut se habent causæ et effectus univoci; ut quod iste homo producatur ab alio homine, hoc martellum fiat ab alio martello). Si intelligatur de causis non per se subor­ dinatis, sicut sunt omnes causæ univocæ (quia cum æqualis perfectionis sint, non est major ratio quod una per se subordinetur alteri, quam e con­ verso), in talibus non reputatur inconveniens dari processum in infinitum : sed solum in causis efficientibus per se subordinatis, ut docet D. Tho­ mas (I P. q. 46, a. 2 ad 7). Loquitur autem D. Thomas de causis infinitis non simul exsisten­ tibus, sed succedentibus una post aliam : nam quod multitudo infinita, etiamsi per accidens infinita sit, simuj non possit exsistere, expresse docet (I P. q. 7, a. 4). Repugnat nihilominus infinitas causas fuisse ab æterno sibi succeden­ tes secundum generationem et corruptionem, non ea parte quia repugnat processus in infinitum in causis univocis et non per se subordinatis : sed ex eo quod motus successivus generationum et corruptionum repugnat cum æternitate, ut latius deduximus vin Physicor. (quæst. 24 *), eo quod pars illa motûs, in qua mobile ab æterno crearetur, desineret finito tempore et succederet alia, a qua computando usque ad nostrum tem­ pus, aliquid finitum esset, utpote inter duos terminos. Videatur ibi. 15. Procedit ergo illa propositio, quod non datur processus in infinitum in agendo in causis subordinatis per se et essentialiter, quas dari manifestum est etiam ad sensum, cum videamus omnia ista inferiora dependere et moveri a cælo ut a primo alterante; cælum autem non est causa univoca, et ejusdem rationis cum istis inferiori­ bus, sed æquivoca; ergo non per accidens, sed per se et essentialiter sunt illi subordinata. — Loquendo ergo de istis causis per se subordina­ tis, Pater Suarez (disp. 31 * metaph., ubi supra, n. 26) rejicit rationem qua D. Thomas probat non dari processum in infinitum; quæ ratio in eo consistit, quia positâ subordinatione causarum, ultima dependet a media, et media a prima; in processu autem infinito non datur primum, me­ dium et ultimum, et sic tollitur subordinatis * art. 2 * rectius : disp. Metap) 29, sect, i 424 IN QUÆSTIONEM II PRIMÆ PARTIS causarum per se ; unde consequenter non potest aliquis effectus de novo fieri, quia numquam in­ cipit de novo aliquis influxus : a quâcumque enim causâ incipiat, fuit alia prior quæ incepit, et sic numquam dabitur aliquid primum, et con­ sequenter neque aliquid novum : cum tamen videamus tot effectus de novo fieri ; posito autem uno priori ante quodcumque aliud in infinitum, non potest hoc infinitum pertransiri. 16. Instat autem Pater Suarez, et elevat vim hujus rationis : quia licet infinitum per succes­ sionem non possit pertransiri, et sic non possint dari infinitæ causæ subordinatæ, quarum una successive agat post aliam : non tamen probatur infinitas causas subordinatas dari non posse, quæ sine successione agant; et ita omnes in instanti operari possunt circa unum et eumdem effectum; et sic non currit ratio facta, quod infinitum non potest pertransiri : quia solum sequitur quod infinitæ causæ concurrunt ad unam actionem, seu effectum, simul; in quo non apparet implicatio manifesta, quia in opi­ nione affirmante Deum posse facere infinitum, non successive sed simul fieret a Deo tota illa infinitas rerum. Et sic tota ista demonstratio reducitur ad rem opinabilem, scilicet an detur infinitum : et illo posito, an possit concurrere ad rem finitam. 17. Unde ipse Pater Suarez, alia ratione probat hoc principium de processu in infinitum ; suppo­ nit enim quod cum omne quod producitur, ab alio producatur, impossibile est quod tota colle­ ctio omnium entium, sive causarum, sit facta : quia alias daretur aliquid extra totam illam col­ lectionem, a quo esset facta : quod implicat, cum tota illa collectio includat omne ens, et sic extra illam nullum manet ens a quo dependeat ; ergo necesse est quod si tota illa collectio non est facta ab alio extra se, intra se habeat aliquod ens non factum, neque productum ; quia si quod­ libet ens illius integræ collectionis esset factum, tota collectio esset facta, non quidem unicâ actione singulari, sed collectione omnium actio­ num ; ergo si tota collectio non potest esse depen­ dens, oportet quod intra illam detur aliquod ens independens : et sic non erit processus in infini­ tum, sed dabitur unum supremum non produ­ ctum, et hoc est Deus. 18. Ceterum hæc ratio est omnino insufficiens : nam quando sumitur tota collectio entium et 1 M requisita : mendose II GLCP requisites : melius quidem, causarum, vel sumuntur infinitæ causæ et infi­ nita entia, vel finita. Si finita, manifestum est non dari processum in infinitum; sed tunc restat probandum totam collectionem entium et causa­ rum esse finitam : quod non probat Suarez, sed supponit; in quo manifeste petitur principium, quia si intendimus probare non dari processum in infinitum, oportet etiam probare quod non dantur infinitæ causæ et entia : non autem id supponere. Si autem collectio tota causarum et entium est infinita, nullo modo probat Suarez non dari processum in infinitum, et deveniendum esse ad unam primam causam non factam; quia si omnes causæ intra illam collectionem repertæ sunt infinitæ, ergo intra illam infinitam colle­ ctionem procedendo, non sistitur in aliqua quæ sit improducta; neque enim est invenire unam primam, quia est infinitas quâcumque signatâ, et sic tota collectio infinitarum causarum est improducta ab alio extra illam collectionem; quodlibet tamen signatum intra illam est produ­ ctum, quia quolibet signato restat aliud a quo producatur in infinitum. Quare hæc probatio omnino est insufficiens. 19. Oportet ergo redire ad rationem D. Thomæ : quia ubi est processus in infinitum in causis, nulla potest incipere de novo causare : quia quâcumque signatâ, prius dabatur alia quæ inciperet et moveret illam ; quia cum causæ sint subordinatæ essentialiter, non potest una inci­ pere et causare quin ab alia priori, cui subordinatur, mota sit ; et idem dicemus de illa si sup­ ponit aliam priorem cui subordinetur. Unde infi­ nitus processus in causis est idem atque indeter­ minata causalitas et motio : infinitas enim in ipsa dependentia et subordinatione obstat deter­ minationi : siquidem quocumque dato, ut aliquid incipiat, requiritur aliud prius a quo dependet : et sic numquam finiuntur dependentiæ de novo; quod est non finiri condiciones requisitasut ali­ quid operetur. Ex quo intelligitur, quod quando dicitur infinitum esse impertransibile, non solum intelligitur quod est impertransibile infinitum in successione et numeratione; sed etiam quod non est pertransibile quantum ad dependentias et condiciones de novo requisitas ad causandum. Licet enim possimus imaginari, quod infinitæ causæ simul operentur, seu simul concurrant in eumdem effectum : tamen intelligi non potest quod una causa ex subordinatione et motione sed contra grammaticorum leges. Disp. 3. De Deo : an sit. — Art. 2. . art. 3, initio alterius incipiat aliquid determinate et de novo, si requiruntur ad id infinitæ dependentiae et condiciones : nulla enim erit inceptio determi­ nata, si ad quamlibet requiruntur infinitæ : quia hoc ipso quod sunt infinitæ, sunt indeterminate; cum enim quælibet debeat incipere operationem ab alia prius movente et causante, et hæc non possit causare nisi ab alia priori moveatur, et illa ab alia, et in hoc non est ponere terminum : restat ut numquam illa causa ultima determine­ tur, quia numquam finiuntur condiciones et motiones, seu subordinationes ad illam requi­ sitae : quia quâlibet datâ, alia restat prærequisita ; et sine omnibus non potest operari : quamdiu enim omnes dependentiæ et condiciones re­ quisite non exhauriuntur et ponuntur, causa non manet determinata ad operandum. Nec simul possunt concurrere et ex æquo poni infinite illæ motiones : siquidem licet essent omnes in eodem instanti temporis (quod tamen non est verum, quia multa operantur successive, ut videmus), tamen una subordinatur essentialiter alteri, et prærequirit alteram ad operandum tamquam moventem et determinantem se ; ergo non potest ista operari, nisi præsupponantur infinite causalitates; et illa quæ movet istam, etiam præsupponit infinitas causalitates, et illa alia alias infinitas ; ergo numquam est causa quæ præsupponat finitas condiciones seu motiones, aut nul­ lam ; ergo non est finis præsupponendi requisita ad operandum in nulla causarum ; ergo neque est initium operandi, quia antequam omnes præsup­ ponantur, non incipit operatio. Et ideo in quæstione 24 * Physicorum ex eo probavimus non esse processum in infinitum in causis, quia non potest pertransiri infinitum ; neque enim causatio habebit finem, si requiritur infinitas causarum : ubi non ex infinitate durationis, sed ex infinitate causalitatum, quæ indeterminationem facit, se­ quitur non dari processum in infinitum. Quare non reducitur hoc ad opinativam sententiam, quæ negat dari infinitum : quia licet sit opinio an possint dari infinita per modum effectûs, non tamen infinita per modum causalitatis requisite ad unumquemque effectum ; sic enim numquam esset determinatus et novus effectus, Si non esset finis in his quæ requiruntur ad causandum : et de hoc non est opinio. 20. Ex his autem sequitur, quod si in produ­ ctionibus et causis subordinatis ad producendum non est processus in infinitum, necessario debet sisti in aliquo ente seu causa quæ non sit pro­ Theologia I. 425 ducta ab alia : et sic erit ens improductum et a se, et hoc est Deus; quia Deus est primum effi­ ciens, seu causa prima improducta ab alio, et exsistens a se. Et licet per hanc rationem non probentur directe omnia quæ pertinent ad perfe­ ctionem Dei, probatur tamen quoddam attribu­ tum, scilicet esse primum efficiens, et non esse productum ab alio : quod soli enti divino et nulli creaturae convenire potest. 21. Adhuc tamen dices, per hanc rationem solum probari quod pervenitur ad unum ens, seu ad unam causam, quæ non habet aliam su­ periorem cui per se subordinetur essentialiter et tamquam causæ æquivocæ : non tamen sequitur quod illud primum ens sit omnino improductum ; quia dici potest quod producitur ab alio agente univoco, sicut homo ab homine, sine dependentia ab alia superiori causa aequivoca; et in hoc ordine dependentiæ a causa univoca datur pro­ cessus in infinitum : quod non est inconveniens, ut jam supra * advertimus ex D. Thoma. Unde non probatur dari ens omnino improductum, qualis debet esse Deus. Et licet in rebus creatis generationes et processiones a causis univocis supponant aliquam superiorem a qua depen­ deant, ut generationes animalium a primo alte­ rante, quod est caelum : diceret tamen aliquis, quod in ente supremo potest dari generatio et processio univoca sine dependentia a causa supe­ riori æquivoca, ad eum modum quo catholici fatentur dari in divinis generationem Verbi et processionem Spiritûs Sancti sine dependentia a causa superiori. 22. Ceterum hæc evasio omnino est insuffi­ ciens; et licet magis procedat contra unitatem Dei, quam contra ejus exsistentiam absolute sumptam, adhuc tamen urgetur contra illam : Quia talis univoca processio et productio in primo ente, vel multiplicat et producit diversam natu­ ram, vel eamdem communicat rei producte et procedenti a se, ita quod maneant idem consubstantialiter. Si hoc secundum dicatur, non dantur plures dii seu plures causæ supremae, sed solum unus Deus cum pluribus suppositis : sicut modo fatetur fides catholica in mysterio Trinitatis-; in quo tamen non sunt processiones seu productio­ nes in infinitum, sed tantum sunt duae secundum processionem intellectûs et voluntatis ; quælibet enim illarum infinita est, et sic exhaurit omnem rationem talis processionis, nec aliam permittit in illa linea. Si vero multiplicatur natura, et fit divisio et separatio in illa secundum unicam S4 * cf. SUp P· 423 n. 14'» 426 IN QUÆSTIONEM II PRIMÆ PARTIS processionem : necessario admittetur in Deo mutatio et limitatio et imperfectio, siquidem quodlibet illorum producitur de non esse ad esse; vel saltem dividit ipsum esse, ita quod unum habet esse distinctum ab alio : quod non potest stare nisi limitando talia esse ; eo quod si distin­ guuntur, et non est idem esse in uno et in altero nec eadem essentia, ergo aliquid est in uno quod non est in altero pertinens ad essentialem ratio­ nem et naturam; ergo unum non habet totam perfectionem quæ est in altero : et sic habet perfectionem limitatam, quia non habet omnem perfectionem ; caret enim illâ, quæ est in altero. Nec potest unum eminenter continere perfectio­ nem alterius, quia una natura non est eminentior alterâ : siquidem, ut supponimus, procedit ab altero ut a causa univoca, et consequenter ut ejusdem rationis et speciei. Unde instantia de generatione Verbi et processione Spiritûs Sancti non est ad rem, quia ibi non multiplicatur natu­ ra neque perfectio essentialis, sed solum multi­ plicantur Personæ secundum oppositionem rela­ tivam in eadem natura. Si autem plures naturæ multiplicarentur, consequenter multiplicarentur virtutes et potentiæ operandi : et sic diversos effectus efficeret una causa istarum, et altera; et sic neutra esset primum efficiens et prima causa, quia non se extenderet ad omnes effectus, sed unaquæque ad suos : et sic non posset mundus gubernari ab illis, ut dicetur in ultima ratione. TERTIA RATIO. 23. Fere reducitur ad præcedentes, et nititur etiam negationi processûs in infinitum; nam videmus quædam entia dari quæ necessaria non sunt, sed possibile est ea esse vel non esse, ut sunt omnia contingentia vel corruptibilia : ergo etiam necesse est dari aliqua entia, vel aliquod ens necessarium et incorruptibile. — Patet con­ sequentia : quia contingens et corruptibile ali­ quando est, aliquando non est : accipit enim esse ex non-esse, siquidem generatur et corrumpitur; et sic omnia ista possibilia seu corruptibilia divi­ sive sumpta habuerunt non-esse, et ex non-esse fuerunt, etiamsi detur in illis et generationibus eorum processus in infinitum ; ergo oportuit dari aliquod ens non corruptibile nec contingens, per quod habeant esse : quia quod habet esse ex non-esse, oportet quod per aliquod ens in actu habeat illud ; et hoc non potest esse corruptibile contingens, quia omnia contingentia habent esse ex non-esse, et non datur processus in infinitum; ergo supponunt aliquod ens non contingens, a quo habeant esse ; datur ergo præter ista corru­ ptibilia aliquod ens non corruptibile et necessa­ rium ; hoc autem vel habet necessitatem essendi a se, vel ab alio a quo causatur. Si a se, est ens improductum vel increatum, et hoc est Deus. Si ab alio, vel proceditur in infinitum, et hoc jam rejectum est in præcedentibus; vel non pro­ ceditur in infinitum, sed sistitur in aliquo quod non sit causatum, nec habeat esse ab alio : et hoc est Deus. QUARTA ET QUINTA RATIO. 24. Quartam rationem sumit D. Thomas ex eo quia invenimus in rebus quædam entia per­ fectiora aliis, et unum ens melius alio in bonitate, perfectione, entitate, etc. Ubi autem est aliquid magis et minus tale, debet esse aliquid maxime tale : quia magis et minus datur per ordinem ad maxime tale, nisi sit processus in infinitum, quod sæpe rejectum est; nam licet possint a Deo creari infinita individua vel species, tamen non possunt dari infinita genera : et in his procedit argumentum de magis et minus in latitudine generum ; unum enim genus est magis et melius altero, nec potest in generibus procedi in infini­ tum; sic enim posset procedi in infinitum in causis subordinatis, cum diversitas generum faciat subordinationem causarum. Quod autem est maxime tale in quolibet genere, est causa eorum quæ in tali genere sunt, sicut maxime calidum, ut ignis, est causa omnium calidorum: ergo oportet quod maxime et supreme ens sit causa omnium entium, et hoc est Deus. 25. Circa hanc propositionem : Maxime tale in aliquo genere est causa ceterorum, nota intelligentiam illius, ex Cajetano hîc : tria enim debent concurrere ut verificetur illa maxima. — Pri­ mum, quod aliud est esse maxime tale, aliud perfectissime tale. Perfectissime tale in genere, non est necesse quod sit causa ceterorum : sicut perfectissima species animalium, ut homo, non causât ceteras. Maxime autem tale, debet sup­ ponere in illo genere, quod detur aliqua graduatio secundum magis et minus : et consequenter participari debet in illis aliquid de eo quod est maximum, atque adeo oportet quod ex partici­ patione illius maximi, aliquid dicatur magis vel minus. — Secunda condicio est, quod esse cau­ sam non sumatur solum uno modo, scilicet effe- Disp. 3. De Deo : an sit. — Art. 2. ctive, sed etiam formaliter vel idealiter; et in summa, quidquid participatione sui causare po­ test : sicut albedo est causa colorum mediorum, quia aliquid de illa participant, et magis vel minus ad illam accedunt. — Tertia condicio est, ut intelligatur formaliter et cum praecisione, quod maxime tale sit causa ceterorum in eo prae­ cise in quo maxime tale est, et non secundum aliam rationem; sicut maxime calidum est causa ceterorum in ratione calidi praecise, et non quoad alia. Et sic Deus, qui est maxime tale in ratione entis, est causa omnium in omni ratione essendi. Et sic cessant instantiae. 26. Ultima ratio D. Thomæ sumitur ex gu­ bernatione rerum, supponendo quod res non fiunt a casu, sed per ordinem ad finem; et sic indigent aliquo cognoscente, a quo ista non-cognoscentia participent ordinem ad finem; quod si ipsum cognoscens indigeat etiam dirigi ad finem ab alio producente se et cognoscente, rursus de illo in­ quiretur; et cum non sit processus in infinitum, tandem pervenietur ad aliquod a quo omnia dirigantur, et ipse a nemine dirigatur : et hoc vocamus Deum ; nec per istam rationem intendi­ tur probari quod sit tantum unum hoc guber­ nans (de hoc enim quæst. 11 dicetur), sed tan­ tum quod sit gubernans a nullo superiori depen­ dens, et hoc est divinum : probatâ enim independentiâ, probatur divinitas : postea de unitate ejus agetur. De hac ratione quæ peculiarem 427 difficultatem non habet, videatur D. Thomas in præsenti. 27. Nec prætermittenda est doctrina Cajetani (circa solutionem ad 1), quomodo cum Deus sit infinitum bonum et infinitum agens, non tollat omne malum : quia omne oppositum tollit suum oppositum : et, si est infinitum, summo modo tollit. — Solutio est, quod unum oppositum potest tollere aliud, vel formaliter sicut forma informans excludit oppositam formam, vel effe­ ctive agendo in aliud ; et hoc vel univoce quando effectus et causa æqualiter conveniunt, vel ana­ logice quando causa inadæquate se communicat. Deus ergo non excludit malum formaliter a crea­ turis, quia non est forma earum; a se autem omne malum excludit, quia est formaliter in se infinitum bonum. Effective vero excludit malum a creaturis : sed non totaliter, quia non est agens univocum communicans creaturis infinitum bo­ num, sed æquivocum communicans eis bonum limitatum, et consequenter capax mali plus vel minus secundum quod magis vel minus est limi­ tatum; et sic non excludit malum absolute a creaturis, sed prout postulat ordinatio ipsa uni­ versi, in quo aliqua debent esse indefectibilia, alia deficientia, et non omnia æqualiter bona : sicut nec in corpore humano omnia membra æqualia sunt. In hoc tamen maxime relucet Dei potentia et bonitas, quod etiam ex malis multa potest c. 11 ; pl 40, elicere bona, ut Augustinus dicit in Enchiridio. 236