SANTIAGO RAMIREZ O' c < c CON5EJO SUPERIOR DE INVESTir*^ 1nvestigAciones CIENTIFICAS i- r JACOBUS M. RAMIREZ, O. P IU ι.ί DE ANALOGIA K ■ :·ί* Editio praeparata a Victorino Rodriguez, O. P. » 9 INSTITUTO de FILOSOFIA MADRID, 1971 "LUIS VIVES" Nihil obstat: Fr. Guillelmus Fraile, O.P. Fr. Victorinus Rodriguez, O.P. Imprimi potest: Fr. Sigismundus Gascon, O.P. Provincialis Provinciae Hispaniae. Imprimatur: Dr. Constantius Palomo Vicarius Generalis. Salmanticae, 22 novembris 1970. Deposito Legal: S. 334-1970 Impreso en Espana Printed in Spain Imprenta «Cautrava». Libreros, 9.-Salamanca 1971 FEEHAN MEMORIAL LIBRARY 5T. ΜΑπΛ - THE LAKE SEMINARY MUNDELEIN, ILLINOIS PRIORIS PARTIS SECTIO SECUNDA DE DIVISIONE ANALOGIAE QUAESTIO PRIMA,—DIVISIO GENERALIS ANALOGIAE IN MODOS EIUS ................................................................... 1093 I,—De divisione analogiae apud Aristotelem ...... 1095 Caput Caput II,—De divisione analogiae apud Aristotelis com­ mentatores usque ad S. Thomam .... 1107 Art. 1,—Divisio analogiaeapud graecos expositores .......... 1107 Art. 2,—Divisio analogiaeapud expositores arabos ........... 1174 Art. 3.—Divisio analogiaeapud expositores latinos ........... 1201 Caput III,—De divisione analogiae apud S. Thomam ......... 1399 Art. 1,—Crisis cuiusdam divisionis attributae S. Tho­ mae absque solido fundamento ........... 1400 Art. 2,—Ipsa divisio authentice thomistica ................. 1417 Caput IV,—De ipsa divisione completa analogiae secun­ dum se ................................................... 1461 Art. 1.—Methodus divisionis inveniendae .................... 1462 Art. 2,—Ipsa divisio multiplex analogiae ........................ 1466 SECTIO SECUNDA DE DIVISIONE ANALOGIAE 560. Analogiam quadantenus habere partes ideoque divisionem aliquo modo suscipere, ex supra dictis lucu­ lenter apparet *, ubi ostensum est Analogiam multiplici­ ter dici. Superest ergo ut videamus quot et quales sint huiusmodi partes. Et quidem trademus in primis divisionem generalem Analogiae in modos suos, ac dein propriam indolem sin­ gulorum modorum investigabimus. QUAESTIO PRIMA DIVISIO GENERALIS ANALOGIAE IN MODOS SUOS 561. Divisio Analogiae in modos suos fuit paulatim elaborata; et ideo oportet, examinare diversa peripateti­ corum tentamina antequam ex ipsa rei natura veram eius divisionem tradamus. Omnes enim suo modo collaborarunt ad plenam et perfectam Analogiae divisionem, quae ultimam attigit perfectionem apud S. Thomam1 2. Naturalis ergo rerum ordo postulat ut inquiramus, primo quidem divisionem Analogiae apud Aristotelem; secundo, apud Aristotelis commentatores ante S. Tho­ mam; tertio, apud ipsum Thomam; quarto, tentabimus completam tradere divisionem ex ipsa natura Analogiae. ύ 1 Cf. supra, volumine 1, nn. 80-100. 2 De hac scientifica collaboratione in veritate invenienda videri potest S. Thomas, In II Metaph., lect. 1, nn. 276, 287-288; In XII Metaph., lect. 9, n. 2566; In I Ethic., lect. 11, n. 133; In II Ethic., lect. 1, n. 246. ! V |j i CAPUT I DE DIVISIONE ANALOGIAE APUD ARISTOTELEM ► c b o ► c C £3 c ? jc cc rl 10 □ I e • Stagirita nullibi data opera theoriam analogiae ίι ea tamen frequenter usus est in suis Operin ’ iC Spargens tersos analogiae modos prout ne e Γ ajCUiuS Problematis solvendi requirebat. Ideo analnJLeSt 1 \ersa e^us °pera percurrere ad inveniendos analogiae modos q. quos ipse distinxit, eosque collectos lnter se comparare: sic enim finaliter apparebit quot alogiae modos i ipse cognoverit. Aristoteles r nomen analogum contradistinguit a SÏ5K univocum, quod σννώνυμοναχώς e Pluribus uno uno eodemque eodemque modo, modo, f°nseai]pnto°C eSt\ ea^em significatione vel definitione *. sicut univl analo^m est quidem quiaem non nomen commune __J^ocum, sed de pluribus dicitur diversimode, 4' £“te.goriae’ cap- b n· 2 i1’ L 7-13>» cap. 3, η. 15 (I, ΰρ· 6· Π. 11 (π I fi,; cap· io- n· 3 (b 249' 21-22)’ I Ethic. Nicotn., 1096 P. I, Sec. II: De divisione analogiae πολλαχώς, idest diversa significatione vel definitione, et ideo inter ομώνυμα adnumeratur Porro aequivocorum sive ομωνύμων rationes sive definitiones quaedam sunt multum distantes, πολύ άπέχουσαι ita ut inter eas nulla sit realis convenientia ne­ que mutua dependentia, sed sint omnino diversae solo­ que nomine conveniant, sicut αετός vel κύων 12; aquila enim sensu penitus diverso dicitur de ave, de pisce et de constellatione, et similiter canis: et haec dicuntur pure aequivoca, nempe a casu, άπό τύχης, vel mere per accidens, κατά συμθεβηκός3: quaedam vero rationes sunt aliquo modo propinquae, εγγύς4, et convenientes, ita ut unitas quaedam in earum diversitate servetur, vi cuius adunari queant sub uno nomine cum fundamento in re; sicut γαλήνη et νενεμία conveniunt in ratione quietis non obstante diversitate maris et aeris quibus applicantur, et ideo utraque uno eodemque nomine com­ muni nominari potest, scilicet ήσνχία; et similiter μονάς et στιγμή, non obstante earum diversitate, conve­ niunt in ratione principii, et ideo unum commune nomen sortiri valent, scilicet αρχήν; στιγμή siquidem est prin­ cipium lineae sicut μονάς est principium numeri5: et huiusmodi non sunt pure aequivoca, sed ομώνυμα a consilio vel electione, άπό διανοίας, άπό προαιρέσεως 6, idest analoga. Itaque συνώνυμον importat simpliciter λόγον, quia eius est una eademque ratio significata per nomen; όμώνυμον vero άπό τύχης est simpliciter παράλογον, quia ibi nulla est ratio communis significata per nomen7; 1 Categoriae, cap. 1, η. n. 1 (I, 1, 1-6); VI Topic., cap. 10, nn. 3-7 (I, 249-250); I Ethic. Nicom., cap. 6, nn. 11-22 (II, 5, 7-17). 2 VII Physic., cap. 4, n. 11 (II, 340, 19); De Sophisticis elenchis cap. 4, n. 5 (I, 278, 38-39). 3 I Ethic. Nicom., cap. 6, n. 12 (II, 5, 14); V Metaph., cap 2 n 9 (II, 536, 34-35). ' ‘ 4 VII Physic., cap. 4, n. 11 (II, 340, 20). 5 I Topic., cap. 16, n. 12 (I, 185 , 48-54). 6 II Physic., cap. 5 (II, 267-268). 7 II Physic., cap. 5, n. 8 (II, 267, 50-51). Q. I, C. I: apud Aristotelem 1097 λ όμώνυμον autem άπό διανοίας se habet medio quodam mo­ do inter simpliciter όμώνυμον et simpliciter συνώνυμον, et ideo est verum άνάλογον, utpote significans unam ra­ tionem communem aliquo modo eandem et aliquo mo­ do diversam. r 563. Ex quo igitur άνάλογον est essentialiter me­ dium inter pure univocum et pure aequivocum, tot erunt modi analogiae quot sunt modi medii inter pure aequi­ vocum et pure univocum. Est autem considerandum quod primum univocum sive universale presse dictum est genus ’, et ideo ana­ logum semper esse debet rerum et rationum diversi ge­ neris: εΐ γάρ μή ταύτά, δήλον ότι όμώνυμον τό λεγόμενον οΰ γάρ εν γένος των τοιούτων 3. Atqui genus est duplex: aliud physicum, aliud logi­ cum. Physicum quidem, cuius est eadem materia transmutabilis in formas oppositas; logicum vero, cuius est idem supremum praedicamentum, etiamsi potentia eius, unde sumitur genus, non sit transmutabilis a forma in formam4. Ergo et analogum duplex est: aliud inter diversa ge­ nera physica, quae tamen conveniunt in eodem genere logico, ut inter substantiam corpoream et incorpoream, puta inter animal et angelum; aliud inter diversa ge­ nera logica, ut inter substantiam et accidens. Et quidem primus analogiae modus dicitur παρά γένος vel εγγύς γένει, idest iuxta vel prope genus 5, quia re­ vera datur inter species eiusdem generis logici, quarum una est perfectior alia; secundus vero dicitur extra vel I 2 Cf. supra, n. 489. I Topic., cap. 13, n. 11 (I, 182, 52-53). X Metaph., cap. 3, η. 1 (II, 587, 22). Cf. / Topic., cap. 4, n. 6 (I, 175, 8-9); IV Metaph., cap. 6, n. 7 (11,519, 37-41); IX Metaph., cap. 10, nn. 1-3 (II, 584, 4-27). 5 II Physic., cap. 4, n. 11 (II, 340, 17-20); V Ethic. Nicom., cap. 1, n. 7 (1,52, 35-40); II Post., cap. 12, n. 24 (I, 167, 15-16); VI Topic., cap. 2, nn. 1-3 (I, 236, 8-22). ■ 1098 P. I, Sec. II: De divisione analogiae praeter genus, καθ’ έτερον σχήμα κατηγορίας τού οντος \ quia viget inter έτερα τω γένει, et ideo transcendit ge­ nus. Huic convenit plene et perfecte ratio analogiae, quia essentialiter est inter rationes quae nullo modo univoce conveniunt; illi autem non convenit ratio ana­ logiae nisi secundum quid et quasi dimidiate, quia re­ vera est inter rationes convenientes univoce univocatione logica, simul tamen non convenientes univocatione physica. z :► 2 c ? 75 e 564. Rursus perfectus plenusque analogiae modus, idest inter rationes genere logico diversas, triplex est: alius ab uno, άφ’ένός, sicut sanativum vel medicinale di­ citur medicus sanans, et ab eo scalprum sanans et herba sanans et docens artem sanandi et liber continens artem illam2; alius ad unum, πρός εν, ut animal dicitur sanum, et per ordinem ad illud dicitur medicina sana ut causa sanitatis, et diaeta sana ut conservans sanitatem, et pul­ sus sanus ut sanitatem significans: ύγιενόν [λέγεται] τό μέν νγιείας ποιητικόν τό δε φυλακτικόν τό δε σημαντόικόν 3; tertius ex similiter se habentibus servata diversitate ge­ neris, εκ των όμωίως έχόντων έν έτέροις γένεσιν 4, idest κατ’ αναλογίαν5, ut si dicam: ita se habet scientia ad scibile sicut sensus ad sensibile, vel sicut visus est in oculo ita mens est in anima, aut etiam sicut tranquillitas est quies maris ita serenitas est quies aeris6: τό δε άνάλογον λ εγω* όταν ομοίως έχη τό δεύτερον πρός τό πρώτον καί τό τέτρατον 1 Cf. IV Metaph., cap. 28, n. 5 (II, 552, 35). 2 I Topic., cap. 13, n. 10 (I, 182 , 43-50); III Politic., cap. 6, n. 8 (I, 532, 9-12); IV Metaph., cap. 2, nn. 7-8 (II, 515, 39-50); X Metaph., cap. 3, n. 2 (II, 587, 29-30). Videsis etiam II Magnorum moralium, cap. 11, n. 15 (II, 176, 3-8); VII Moralium eudemiorum, cap. 2, nn. 9-10 (II, 220 , 48-51); 221, 1-5). 3 I Topic, cap, 13, n. 10 (I, 192 , 44-46). Cf. loca citata in nota prae­ cedenti. 4 V Topic., cap. 8, n. 17 (I, 234 , 34); I Topic., cap. 15, n. 1 (I, 184, 31-32). 5 V Topic., cap. 8, n. 17 (I, 234, 35); I Ethic. Nicom., cap. 6, n. 12 (II, 5, 15). 6 I Topic., cap. 15, nn. 1-2 (I, 184, 33-36); I Ethic. Nicom., cap. 6, n. 12 (II, 5, 16). I * ** ***>·.*■ ·· '· ·«■ » 0. I, C. I: apud Aristotelem 1099 < πρός τό τρίτον nimirum ώς έτερον πρός έτερον τι, ούτως άλλο πρός άλλο ; καί ώς έτερον έν έτερον τινί, ούτως άλλο έν άλλο12 . Qui tres modi τής όμωνυμίας άπό διανοίας enumerantur veluti differentes ab Aristotele disserente de notione bo­ ni: άλλ’άρά γε τω άφ’ ένός είναι, ή πρός έν άπαντα σνντελεΤν, ή μάλλον κατ’ αναλογίαν; ώς γάρ έν σώματι όψις έν φυχή νους, καί άλλο δή έν άλλο 3. 565. Postremo omnes et singuli tres isti modi gemi­ nantur. Nam ομωνυμία άφ’ ένός bifarie sumitur. Uno mo­ do ab una causa principali, άφ’ ένός πρώτης αιτίας, sicut a principaliter sananti qui est ιατρός dicitur sanativum instrumentum sanationis, ιατρικόν μαχαίρον sive όργανον ιατρικόν et σιτία et γυμνάσιά et φαρμακα aliaque sexcen­ ta4. Alio modo ab uno primo et principali subiecto inhaesionis et praedicationis, άφ’ ένός υποκείμενού πρώτού, quod est substantia prima,ούσία πρώτή, sicut novem genera ac­ cidentium dicuntur entia ab una substantia prima cui inhaerent et de qua praedicantur 5; quo fit ut merito dici possit analogia unius vel plurium in uno et de uno, εν ένί καί καθ’ ένός, idest έν ένί ύποκειμένω και καθ’ ένός υποκειμένου. Similiter ομωνυμία πρός έν dupliciter contingit. Uno modo, unius vel plurium mediorum ad unum finem com­ munem, πρός έν τέλος: sicut πρός μίαν ύγίειαν,, quae est finis communis artis medicinalis, dicuntur sana quaecum­ que ad ipsam obtinendam vel conservandam utilia sunt, ut cibus sanus, pharmacum sanum, purgatio sana, diaeta 1 Poetica, cap. 21, n. 11 (I, 474, 10-12). 2 I Topic., cap. 15, nn. 1-2 (I, 184, 32-35) IV Metaph., cap. 6, n. 15 (II, 520, 34). 3 I Ethic. Nicom., cap. 6, n. 12 (II, 5, 14-17). 4 X Metaph., cap. 3, n. 2 (II, 587, 27-30); VII Moral, eudem., cap. 2 nn. 9-10 (II, 220, 50-51; 221, 1-5); II Magn. moral., cap. 11, n. 15 (II, 176, 3-9); II Physicorum, cap. 3, nn. 34 (II, 264, 16-28); I Rhetor., cap. 6, n. 3 (I, 323, 18-21). 5 Categoriae, cap. 2, n. 2 (I, 1, 31-34); / Post. Analyt., cap. 22, n. 7 (I, 142, 30-35); / Topic., cap. 7, n. 2 (I, 177, 24-30); III Metaph., cap. 2 (II, 5060-501); IV Metaph., cap. 8 (II, 521); VI Metaph., cap. 5 (II, 542); X Metaph., cap. 3 (Π, 587). • < 4-’ I μ :1 i' Ρί I * t • < : t r »« ■ 1100 P. I, Sec. II: De divisione analogiae sana, aer sanus, deambulatio sana Hoc enim modo di­ versa media diversimode ductiva ad finem, dicuntur bona secundum prius et posterius per ordinem ad unum primum et per se bonum quod est finis, ut bona exteriora et bona corporis ad bonum animae, et ipsum bonum ani­ mae ad perfectam eius operationem circa Deum, quae est beatitudo2. Alio modo, unius vel plurium exemplatorum ad unum exemplar, πρός εν παράδειγμα : sicut animal pictum et ani­ mal ligneum vel lapideum vel aeneum dicuntur animalia per relationem ad animal vivum cuius sunt imagines vel figurae, εικόνες, γραφαί, εΐκασματα3; imago enim fit ad similitudinem exemplaris quod suo modo imitatur, είκών γάρ έστιν ου ή γένεσις διά μιμήσεως *. E c C c c SC c c B 566. Tandem ομωνυμία κατ’ αναλογίαν duos suscipit modos. Primus est metaphoricus, κατά μεταφοράν, qui pro­ miscue dicitur ab Aristotele άνάλογον κατά μεταφοράν ut κατά μεταφοράν δε ή εν τη γεωμετρία λέγεται δύναμις eo quod talis potentia est mere logica et non realis sicut potentia activa et potentia passiva5; et μεταφορά κατ’α­ ναλογίαν, ut si dicam ita se habere iuventutem ad vitam humanam sicut se habet ver ad vitam naturae, aut etiam sic se habere senectutem ad vitam ut se habet occasus ad diem, qua de causa iuventus appellatur metaphorice ver vitae sicut senectus occasus vitae et infantia aurora vi­ tae 6. Pro cuius maiori intelligentia recolendum est Aristo1 II Physic., cap. 3, n. 3 (II, 264, 19-27); IV Metaph., cap. 2, n. 3 (II, 515, 10-18). 2 / Rhetoricorum, cap. 5 (I, 320-323); X Ethic. Nicom., cap. 7 (II, 124-125). 3 Categoriae, cap. 1, n. 1 (I, 1, 1-7); II de Anima, cap. 1, n. 9 (III, 445, 9-13); De Memoria et Reminiscentia, cap. 1 (III, 495-496)I de Partibus animalium, cap. 1 (III, 220-221); I de Generatione anima­ lium, cap. 1 (III, 337, 1-3); II de Gener, animal., cap. 1 (III, 348, 41-51; 4 5 6 cap. VI Topic., cap. 2, n. 6 (I, 236 , 45-46). IV Metaph., cap. 12, n. 9 (II, 525, 8-9). HI Rhetoric., cap. 4 (I, 390. 1-39); cap. 10, n. 7 (I, 376, 34-38); 11, n. 11 (I, 399 , 28-34); Poetica, cap. 21, n. 13 (I, 474, 17-21). S i , 1 Q. 1, C. I: apud Aristotelem 1101 telem aliquando largius sumere metaphoram prout in­ cludit etiam συνεκδοκήν et μετωνυμίαν, quo in sensu eius­ dem fere extensionis est ac τρόπος, et ideo metaphoram definit veluti translationem nominis a sensu proprio ad sensum alienum vel improprium, μεταφορά δ’ έστΙν όνόματος άλλοτρίου έπιφορά ή από τοϋ γένους επί είδος, ή άπό τού είδος έττί γένος, ή άπό τοϋ είδους έπΙ είδος,ή κατά τό άνάλογον *; quandoque vero stricte prout nominat solam prin­ cipalem partem huiusce tropicae translationis, et sic idem est ac analogia metaphorica sive metaphora secun­ dum analogiam: των δέ μεταφορών τεττάρων ούσών ευδοκιμοϋσι μάλιστα αί κατ' άναλογίαν 12. Quo fit ut nomen με­ ταφορά simpliciter prolatum stet pro isto perfectiori mo­ do translationis quasi a genere ad genus, από τοϋ γένουδ έπΐ γένος, siquidem unum analogia salvatur inter diversa genere: εν άναλογία, ού πάντα γένει3; nomen enim sim­ pliciter prolatum stat pro primo et maximo in unoquo­ que genere, άπλώς ήτοι τό πρώτον σημαίνει καθ’έκάστην τοϋ όντος 4, de quo et sine ullo addito dicitur, sicut no­ men boni simpliciter prolatum stat pro bono honesto 5. Sic tamen sumpta metaphora, tota fundatur in simi­ litudine proportionali inter id quod proprie dicitur, κυ­ ρίως, et id cui per translationem appropriatur et appli­ catur quasi secundario et ex consequenti, quodque exin­ de quasi ob oculos ponitur: ή μεν γάρ μεταφορά ποιεί πως γνώριμον τό σημαινόμενον δία την ομοιότητα* πάντες γάρ οί μεταφέροντες κατά τινα ομοιότητα μεταφέρουσιν 6. Propter quod idem sonant apud Aristotelem άνάλογον κατά μετα­ φοράν et άνάλογον καθ’ ομοιότητα 7, sicut et apud nos tan­ tundem valet metaphorice et similitudinarie dictum. * 1 Poetica, cap. 21, n. 8 (I, 473, 50-51; 474, 1-2) III Rhetoric, cap. 10, n. 7 (I, 396, 34). III Rhetoricorum, cap. 10, n. 7 (I, 396, 34-35). 3 IV Metaph., cap. 6, n. 15 (II, 520, 37-38). / De Generatione et corruptione, cap. 3, n. 1 (II, 437, 18-19). Π Topic., cap. 11, n. 4 (I, 197, 33-40). 6 VI Topic., cap. 2, n. 6 (I, 236, 39-41). 7 /// Ethic. Nicom., cap. 6, nn. 3-4 (II, 31, 41, 46); V Ethic., cap. 11, n. 9(11, 66, 10-11); IV Metaph., cap. 12, n. 9 (II, 525, 13-14), una cum VIII Metaph., cap. 1, n. 3 (II, 564, 18-19); III de Partibus animahum, cap. 2, initio (III, 254 , 6). 1102 P. I, Sec. Il: De divisione analogiae Huiusmodi tamen proportionalitas sive analogia, quam supponit et involvit metaphora presse dicta, du­ pliciter exprimi potest: uno modo explicite, adhibito adverbio sicut, ώς, verbi gratia Achilles irruebat in hos­ tes suos sicut leo, et tunc nomen obtinet similitudinis vel comparationis, εϊκών, όμοιότης; alio modo implicite, dempto adverbio comparationis, exempli causa Achilles est leo, et tunc proprie dicitur metaphora, quatenus pro­ prium leonis, quod est audacter irruere in hostes suos, transfertur in Achillem ob similitudinem in audacia quam habet cum leone. Quam ob rem Aristoteles merito seribit: εστι δέ καί ή εϊκών μεταφορά* διαφέρει γάρ μικρόν* όταν μέν γάρ είνη τόν Άχιλλέα ώς δέ λέων έττόρουσιν, εϊκών έστιν, όταν δέ λέων έρόυσε, μεταφορά* διά yàp τό άμφω άνδείους είναι προσεγόρευσε μετενέχκας λέοντα τόν Άχιλλέα ? Quam doctrinam optime reddidit Quintilianus hisce verbis: «in totum autem metaphora brevior est simili­ tudo; eoque distat, quod illa comparatur rei quam vo­ lumus exprimere; haec pro ipsa re dicitur. Comparatio est, cum dico fecisse quid hominem ut leonem; transla­ tio [ = metaphora], cum dico de homine: leo est»2. Cum ergo metaphora sit comparatio involuta, et com­ paratio sit metaphora evoluta et aperta, omnis simili­ tudo comparata converti potest in metaphoram et vicissim omnis metaphora converti potest in similitudinem comparatam, ut scite animadvertit Aristoteles: πάσας γάρ ταύτας κάΐ ώς εϊκόνας καί ώς μεταφοράς έξεστι λέγειν* ώστε δσαι άν εύδοκριμώσιν ώς μεταφοραί λεγθεΐσαι, δήλον ότι ανται και εΙκόνες έσονται, καί αί εΙκόνες μεταφοραί λόγου δεόμεναι 1 ' \ I I 567. Secundus modus τής όμωνυμίας κατ’ άνάλογίαν est proprius, quando scilicet proportionalis similitudo l inter rationem duorum terminorum antecedentium et 1 III Rhetoric., cap. 4, n. 1 (I, 390, 1-5); Poetica, cap. 21 nn 11-13 (I, 474, 10-22). 2 Quintilianus, Inst. orat. lib. VIII, cap. 6, nn. 8-9, cd clt t III p. 258. '' ' ’ s Aristoteles, /// Rhetoric., cap. 4, n. 3 (I, 390, 31-34). * Λ’ A. Q. I, C. I: r > I 1 » / apud Aristotelem 1103 rationem duorum consequentium sumitur absque trans­ latione a sensu proprio ad sensum alienum vel impro­ prium, eo quod rationes illae comparatae utrobique su­ muntur in sensu proprio, ut si dicam: ώς έτπστήμη ττρός Επιστητόν, ούτως αίσθησις πρός αισθητόν; vel etiam ώς όψις έν όφθαλμω, νους έν ψυχή Proprie enim et absque ulla metaphorica translatione unaquaeque potentia dicit ordi­ nem ad proprium suum obiectum, quia talis ordo est de essentia eius, et ideo tam proprie et essentialiter di­ cit intellectus ordinem ad suum intelligibile sicut sensus ad suum sensibile. Similiter naturali potentiae convenit proprie et essentialiter esse in proprio subiecto cuius est potentia, et ideo tam proprie et essentialiter conve­ nit sensui visus esse in oculo sicut intellectui esse in anima: siquidem proprium subiectum potentiae orga­ nicae, ut est potentia visiva, est proprium organum ani­ matum; eodemque iure proprium subiectum potentiae inorganicae, ut est intellectus, est ipsa anima et non cor­ pus animatum. Et quia bonum et ens convertuntur ideoque tot modis dicitur bonum quot ens12, tam proprie con­ venit visui esse bonum corporis sicut menti esse bonum animae: unde et analogice, analogia proportionalitatis propriae, dicitur bonum corporis de visu et bonum ani­ mae de intellectu3. Eodem pacto sicut se habet unus sensus ad unum or­ ganum, quod est pars corporis organici, puta visus ad oculum; ita se habent omnes sensus simul sumpti ad totum corpus organicum integraliter suptum: άνάλογον γάρ έχει ώς τό μέρος ττρός τό μέρος, ούτως ή όλη αίσθησις πρός το δλον σώμα τό αισθητικόν, ή τοιούτο 4. Item, propria principia singulorum praedicamentorum sunt analogice 1 1 Topic., cap. 15, nn. 1-2 (I, 184, 33-36). 2 1 Ethic. Nicom., cap. 6, n. 3 (II, 4, 23-30); / Topic., cap. 13, n. 11 (1, 182, 51-54; 183, 1-7); / Rhetoric., cap. 5 (I 313-328); I Magnorum moral., cap. 1, nn. 18-20 (II, 133, 8-27); // Magn. mora., cap. 7, n. 11 (II, 169, 12-22). 3 / Ethic. Nicom., cap. 6, n. 12 (II, 5, 15-17). < Il de Anima, cap. 1, n. 9 (III, 445, 14-16). 1104 : P C »- » » r tn η R ( ► r ( * ( t i ( r » £ C c P. I, Sec. II: De divisione analogiae eadem, analogia propria, idest propria potentia et pro­ prius actus, quae manifeste eis conveniunt essentialiter et proprie et non secundum metaphoram ‘, nam potentia et actus dividunt ens et quodlibet genus entis. Ex quo autem ομωνυμία κατ’ αναλογίαν essentialiter est inter rationes diversi generis ideoque genere diversas, manifestum est eam in suo proprio ordine imitari potius αναλογίαν γεωμετρικήν quam αναλογίαν αριθμητικήν ; quia ad proportionem geometricam non requiritur aequalitas absoluta rationum comparatarum, quam necessario exi­ git proportio arithmetica, sed sufficit aequalitas relativa, quae simul stat cum relativa inaequalitate2. Neque obstat praeceptum Aristotelis sumendi meta­ phoras e rebus eiusdem generis et non multum distanti­ bus, ita ut possint termini ad invicem converti, ut cum phyala dicitur clypeus Bacchi et clypeus dicitur phyala Martis, quia ita se habet phyala ad Bacchum sicut cly­ peus ad Martem et vicissim: αεί δε δει τήν μεταφοράν τήν έκ τού άνάλογον άνταποδιδόναι καί επί- θάτετα καί έπί των όμογενών3. Nam paulo post explicat istud praeceptum, dicens metaphoras non esse sumendas e rebus nimis propinquis et manifestis, quin potius esse homines acuti et ingeniosi metaphoras sumere e rebus multum inter se distantibus, dum tamen earum similitudo ob oculos ponatur ne transeat in aenigma: δει δε μεταφέρειv, καθάττερ εϊρηται πρότερον, από οικείων καί μή φανερών, οΐον καί έν φιλοσοφία τό δμοιον καί έν πολύ διέχουσι θεωρειν εύστοχου; sicut Archytas Arbitrum vocavit aram, quia sicut iniuriam passi confugiunt ad aram iustam vindictam a diis imploraturi, ita et ad iudicem arbitrum iustae repara­ tionis causa4. c ■K. t ■; XI Metaph., cap. 5, n. 2, 8 (II, 603, 5-7; 37-40). Cf. etiam ibid., cap. 4 (II, 602). Cf. II Ethic. Nicom., cap. 6, nn. 5-7 (II, 19, 17-29); V Ethic. Nicom, cap. 3-4 (II, 55-59). 3 Ill Rhetoric., cap. 4, n. 4 (I, 390, 34-36). Cf. etiam ibid., cap. 2, n. 12 (I. 388, 1-3). 4 III Rhetoric., cap. 11, n. 5 (I, 398, 18-24). Ο. I, C. I: apud Aristotelem 1105 Ceterum, si analogia metaphorica limites Rhetoricae transcendat et ad alias artes vel scientias extendatur, manifeste diversa genera contingere debet, dummodo similitudo quaedam intercedat. Unde et ipsemet Aristo­ teles docet alio in loco similitudines esse considerandas quae sunt inter res diversi generis, έπι τε των έν έτέροις γένεσιν, praesertim si valde distantes sint, μάλιστα α’ έν toîs πολύ διεστώσι *, quia earum consideratio est valde utilis ad similium definitiones vel saltem descriptiones inveniendas, καί έν τοίς πολύ διεστώσι χρήσιμος προς τούς ορισμούς ή τού όμοιου θεωρία, verbi gratia idem esse tran­ quillitatem in mari et serenitatem in aere, quia utraque est quies, ησυχία2. Cui largiori et ampliori significationi respondere vi­ detur sensus quo Aristoteles usus est nomine generis in verbis modo relatis e tertio libro Rhetoricorum, prout scilicet γένος nominat notionem utcumque communem 3 vel etiam res eiusdem ordinis4, idest ab eodem quodam­ modo pendentes vel ad idem quodammodo relatas: από ταύτοΰ πως ήρτημέναι είσίν...; περί τούτα δέ πως καί έκ τών αυτών είσίν ή πρός έν τι καί πρώτον 6. 568. Sic ergo divisio των ομωνύμων apud Aristotelem potest sequenti contrahi tabella: 1 I Topic., cap. 15, nn. 1 et 3 (I, 184, 31-32, 36). 2 I Topic., cap. 16, η. 12 (I, 185, 46-49). 2 Cf. Il Metaph., cap. 2, n. 10 (II, 491, 15-21); X Metaph., cap. 1, n. 11 (II, 581, 36-40). 4 Cf. XII Metaph., cap. 6, n. 8 (II, 637, 50-54). 5 II Magnorum moralium, cap. 11, nn. 15-16 (II, 176, 3-12). 4 VII Moral. Eudemiorum, cap. 2, n. 9 (II, 220, 50-51); n. 22 (II, 222, 1); III Metaph., cap. 2 (II, 500-502); X Metaph., cap. 3, n. 4 (II, 587, 36-37). f r ;ir] ’ .‘1. 1) άττό τύχης παντελώς αλλότρια άλλήλων: pure aequivoca * CAPUT II DE DIVISIONE ANALOGIAE APUD ARISTOTELIS COMMENTATORES USQUE AD S. THOMAM 569. Aristotelis expositores conati sunt explicare et quodammodo complere atque digerere elementa seu obs­ cura seu dispersa doctrinae eius de Analogia, praesertim quod ad Analogiae divisionem spectat. Ideo utile est eo­ rum explicationes adire ad pleniorem doctrinae aristotelicae intelligentiam, eo vel magis quod omnes suo mo­ do viam paraverunt profundiori et uberiori synthesi S. Thomae. Qua in re videbimus primo quidem graecorum, dein arabum, tertio latinorum expositiones. Art 1.- Divisio Analogiae apud graecos expositores 570. Primus omnium qui ad nos usque pervenerunt1 exstat Alexander Aphrodiensis, ob acumen et fidelitatem 1 Mitto enim Aspasium, qui in suis commentariis in Ethica Nicomachea (ed. G. Heylbut, Commentaria in Aristotelem graeca, vol. XIX, P. I. Berolini 1889) quae supersunt, nihil de diversis modis aequivoeorum dicit, sed unius tantum vel alterius occassone data meminit. i 1108 c 0 c i ? e □ co ΓΤ »5 ft Ο G □ P. I, Sec. II: De divisione analogiae in exponendis Aristotelis operibus ô έξηγητής appellatus: ό γνησιότατος των Άριστοτέλους έξηγητών ι. Hic ergo, collectis definitionibus aristotelicis univo­ corum et aequivocorum, animadvertit aequivoca esse duplicis generis, quaedam scilicet άπό τύχης quae nomen tantum commune habent absque ulla rationis vel sig­ nificationis communitate, quaedam vero οπτό διανοίας quae una cum communitate nominis retinent aliqualem rationis communitatem, non tamen omnino eandem et aequaliter participatam sicut univoca, sed aliquo modo diversam et inaequaliter participatam; quo fit, ut me­ dia essentialiter consistant inter pure univoca et pure aequivoca. Ita, verbi gratia, ens, quod ομώνυμον est οπτό διανοίας, μεταξύ δέ είναι των δε ομωνύμων καί των συνωνύ­ μων 123. Et huiusmodi dicuntur ανάλογα. Porro ομώνυμα άττό διανοίας sunt triplicis classis: quae­ dam ab uno.àç’ ένός, idest ab una causa efficienti, κατά αΙτίαν, sicut instrumentum medici dicitur medicativum a medico principaliter sanante; alia, ad unum, ττρός εν ut medicamenta dicuntur sana quia sanitatem animalis causant, modicus cibus appellatur sanus quia eandem sanitatem conservat, probus color dicitur sanus in quan­ tum illammet sanitatem significat, et ideo haec omnia dicuntur sana diversimode, in ordine tamen ad unam eandemque animalis sanitatem: άφ’ ένός καί προς εν, ούδέν πρός τον λόγον, idest non secundum eandem rationem, sed secundum diversam, ad unam tamen sicut ad termi­ num vel finem vel ab una sicut a principio vel causa efficienti·: tertia κατ’ αναλογίαν, verbi gratia sicut se habet unitas ad numerum ita se habet punctum ad li­ neam, quatenus sicut unitas est principium numeri ita 1 Simpicius, In l Physicorum, cap. 9, ed. H. Diels, Comment, in Aristotelem graeca, vol. IX. p. 258, 16-17. Berolini 1882. 2 Alexander Aphrodisiensis, In III Metaph., cap. 2, p. 241, 26; p. 241, 8. Ed. M. Havduck, Commentaria in Aristotelem graeca vol I Berolini 1891. ‘ ’ 3 In III Metaph., cap. 1, p. 238, 19-20; cap. 2, p. 241, 4-5 15-16 et 26; p. 242 , 9-10; In VII Metaph., cap. 4. p. 474 , 29-40. • ,· ’· 0. I, C. II, a. 1: apud expositores GRâecos 1109 punctum est principium lineae: vel etiam sicut se habet sensus ad sensibile ita se habet intellectus ad intelligibile, videlicet in eadem proportione propriae potentiae ad proprium obiectum, ita siquidem sensibile est pro­ prium obiectum sensus sicut intelligibile est proprium obiectum intellectus *. Huius tamen ομωνυμίας κατ’ αναλογίαν duplex est mo­ dus: alius metaphoricus, κατά μεταφοράν, quando scili­ cet per translationem extenditur significatio propria unius nominis ad aliud significandum ob quandam si­ militudinem inter ea vigentem, ratione cuius hoc aliud nomen idem prioris sortitur, ut si Achilles dicatur leo propter similem modum irruendi in adversarios suos: οπτά του μεταφορικών τω όνόματι χρήσύαι ή ολως τροτπκώς -; alius proprius, quando nempe absque ulla tropica trans­ latione nomen idem dicitur de diversis ob similem pro­ portionem quam habent ad sua propria, ut patet in exemplo citato de unitate et de puncto, quibus ob simi­ litudinem proportionalem inchoandi numerum et lineam convenit analogice ratio et nomen principii. Omnis enim ομωνυμία κατ’ αναλογίαν importat similitu­ dinem quandam proportionalem duarum vel plurium rationum: ή γάρ αναλογία όμοιότης 3. Talis autem propor­ tionalis similitudo non solum dari potest secundum tro­ picam translationem, verum etiam secundum proprie­ tatem. Ex quibus apparet Alexandrum sat fideliter et com­ plete interprétasse mentem Aristotelis circa notionem et divisionem Analogiae. 571. Uberiorem quandam explicationem praebet Clemens Alexandrinus. Adductis enim definitionibus aristotelicis univocorum et aequivocorum, dividit aequivoca 1 In I Topicorum, cap. 7, pp. 58-59. Ed. M. Wallies, Commentaria in Aristotelem graeca, vol. II, P. II. Berolini 1891. 2 In III Topic., cap. 5, p. 511, 9; In VI Topic., cap. 2, pp. 426-427. 3 In V Topic., cap. 7, p. 411, 11-12. i 1 1110 . I P. I, Sec. Π: De divisione ANALOGIAE I c * * TZ I < r JQ H o α □ o in όμώνυμα οπτό τύχης, quae nonnisi nomen commune ha· bent casu diversis impositum, ut Ajax Locrus et Ajax Salaminius ’, vel nomen canis dictum de cane terrestri, marino, caelesti et de Diogene cynico12; et in όμώνυμα οπτό διανοίας, quae nomen commune suscipiunt ob aliquam convenientiam in re et ratione significata per nomen. Haec autem aliqualis convenientia potest esse quadru­ plex: prima, similitudo quaedam unius ad aliud, verbi gratia cum vocamus hominem et hominem vivum et ho­ minem pictum, extendentes nomen hominis ad picturam eius ob similitudinem quam habet cum ipso, cum quo tamen stat quod άλλο όμοίωσις, άλλο αυτό τό όν3* , et ideo talis όμωνυμία dicitur καθ’ ομοιότητα *; secunda est depen­ dentia causalis ab aliquo uno principio, sicut a medico dicuntur medicalia et liber medicinae et scalpellum, οπτό τοϋ Ιατρού τό βιβλίον και τό σμιλίον ιατρικά, nam liber continens artem medendi participat a medico auctore eius virtutem communicandi lectoribus industriam suam, alio tamen modo ac scalpellum adhibitum ab ipso me­ dico ad sanitatem producendam, ideoque huiusmodi όμωνυμία appellatur ab eodem άττό τού αύτοϋ 5; tertia est relatio ad unum eundemque finem vel formam, sicut per ordinem ad unam eandemque sanitatem animalis dicitur medicina sana et cibus sanus et aer sanus et sanus color; et per ordinem ad unam eandemque rationem sanativam, quae est ars medicalis, ττρός τόν αύτον λόγον τόν Ιατρι­ κόν, dicitur medicus sanans et medicina sanans et scal­ pellum sanans, ideoque talis όμωνυμία vocatur ττρός τό αυτό6; quarta est identitas vel similitudo rationum plu­ rium ad plura sive in essendo sive in operando, sicut 1 Clemens Alexandrinus, Stromata, lib. VIII, cap. 8, Opera, ed. O. Stalin, vol. Ill, p. 95, 18-19. Leipzig 1909. In collectione Die Griechischen Christlichen Schriftsteller der ersten drei Jahrhunderte, quae corpus Bcrolinense vulgo appellari solet. 2 Ibid., cap. 4, p. 87, 14-16. 3 Op. cit., lib. I, cap. 7, cd. cit., vol. II, p. 25, 14-15. Leipzig 1906 Op. cit., lib. VIII, cap. 8, ed. cit., vol. Ill, p. 95, 20-21. Ibid., p. 95, 24- 25. 6 Ibid., p. 95, 25-26. Q. I, C. Π, a. I: apud expositores graecos nn t I pedes nostri et pcs montis Idae vocantur eodem nomine, quia pes montis est infima pars eius sicut pedes hominis sunt infima pars corporis; vel etiam sicut pes hominis et pes navis conveniunt in eodem nomine, quia sicut pes noster est quo ambulamus ita pes navis est quo ipsa navigat, ac proin haec όμωνυμία dicitur κατ’άναλογίαν l. Huiusmodi tandem όμωνυμία κατ’ άναλογίαν duplex est: alia secundum proportionalitatem propriam, κατ’ άναλογίαν κυριολογικήν, verbi gratia, ώς αϊσθησις προς τό αΙσΟητόν, ουτω νόησις πρός νοητόν; alia secundum propor­ tionalitatem metaphoricam, κατ’αναλογίαν συμβολικήν vel μεταφορικήν, exempli gratia sicut se habet vestimentum ad corpus ita se habent verba ad res, ή μέν γάρ λέξις οϊον έσθής έττί σώματος· τα δέ πράγματα, σάρκες είσί και νεύρα 2 Fit enim analogia metaphorica per tropum vel transla­ tionem: εστι γοϋν ό τρόπος λέξις παραγεγραμμένη άπό τοϋ κυρίου επί τό μή κύριον, κατασκευής ένεκα καί φράσεως τής έν λόγω εΰχρηστίας χάριν 3. Ad quam quidem pertinet para­ bola, quae est λόγος άπό τίνος ού κυρίου μέν, έμφεροϋς δέ τω κυρίω, έπί τάληθής καί κύριον άγων τόν συνιέντα· ή, ώς τινές φασι, λέξις δι* έτέρον τά κυρίως λεγάμενα μετ’ ένεργία5 περιστάνουσα4* . Ac scite notat Clemens quod, licet άναλογία sive pro­ portio primo dicta sit de identitate vel aequalitate inter plures rationes aut commensurationes numerorum et magnitudinum, ut άναλογία αριθμητική et άναλογία μου­ σική et άναλογία γεωμετρική, huic tamen ultimae assimilatur όμωνυμία κατ’άναλογίαν sive propriam sive metaphoricams; nam σοφού τό χρήσθαι τή συμβολική φράσει 6, ac praesertim analogia propria, ώστε έν τοϊς άνυμυίοις τό 1 1 Ibid., ρ. 95, 21-24. ' 2 Stromata, iib. V, cap. 4, ed. cit., vol. II, p. 338, 15-17; lib. VI, cap. 15, p. 495, 29; cap. 16, p. 505, 6-7; lib. I, cap. 10, ed. cit., vol. II, p. 31, 29-30. 3 Stromata, lib. VI, cap. 15, ed. cit., vol. II, p. 497 13-15. 4 Stromata, lib. VI, cap. 15, p. 495, 29-30; p. 496, 1-2. Stromata, lib. VI, cap. 10, ed. cit., vol. II, P-471. 6 Stromata, lib. V, cap. 8, ed. cit., vol. Π, P- 357, 7. < · 1112 X > - F <> î C 0» ( s Λ = M GC ri as s e P. I, Sec. II·. De divisione analogiae όμοιου Θήραν l. In omni siquidem analogia proportionis sive proportionalitatis invenitur ratio quaedam commu­ nis, diversimode tamen participata in diversis de quibus dicitur, ita ut sit et dicatur de unoquoque secundum mo­ dum suum. Ita, exempli gratia, virtus moralis est quod­ dam totum potentiale sive potestativum, μία κατά δύναμίν, cuius vis et essentia diversimode participatur in pruden­ tia, in iustitia, in fortitudine et in temperantia; άνά τόν αύτόν ούν λόγον και μιας ούσης αλήθειας, εν γεωμετρία μεν γεωμετρίας αλήθεια, έν μουσική δε μουσικής, quia nimirum veritas semper est adaequatio rei et intellectus, sed in rebus geometricis est adaequatio et veritas geometrica, in rebus musicis musica, in rebus philosophicis philoso­ phica, iuxta proprium modum uniuscuiusque. Quod et in una eademque drachma videre est, τω μεν ναυκλήρω δοθείσης, λέγεσθαι ναύλον, τω δε τελώνη τέλος· και ένοίκιον μέν τω σταθμούχω· μισθόν δε τω διδασκάλω· καί τώ τπττράσκοντι αρραβώνα, quia videlicet medium iustitiae servatur in om­ nibus secundum modum et proportionem uniuscuius­ que2. Sicut etiam bonum odorem emittunt thus, rosa, crocus, styrax, myrrha et unguentum; et tamen alius et aliter est odor thuris, alius rosae, alius croci, alius sty­ racis, alius myrrhae, alius unguenti, uniuscuiusque se­ cundum modum et naturam suam \ 572. Alexandrum tamen et Clementem longe superat Porphyrins, qui data opera conatus est plenam tradere doctrinam de notione et divisione Analogiae secundum mentem Aristotelis. Primo ergo magna cum diligentia examini subiicit definitiones aequivocorum et univocorum quas tradiderat Stagirita, scite animadvertens eum incoepisse opus suum de Categoriis entis per definitionem aequivocorum, eo quod ens, utpote transcendens singula praedicamenta, eSt Stromata, lib. VI, cap. 11, ibid., p. 477, 16-17. Stromata, Zib. I, cap. 20, ibid., p. 62, 17-22, 24-27. Stromata, lib. VIII, cap. 9, cd. cit„ vol. Ill, p. ioo 18-19 0. I, C. II, a. 1: APUD EXPOSITORES GRAECOS i 1113 όμώνυμον ad ipsa: φημΙ ότι έπεί τό όν όμώνυμον δοκεϊ είναι τω Άριστοτέλει καί αί κατηγορίαι όμωνύμως λέγονται κατηγορίαι καθ’ ών κατηχοροϋνται, διά τούτο ττρώτον περί των όμωνύμων ποιείται τόν λόγον Unumquodque enim genus est univocum ad sua inferiora de quibus praedicatur, et ideo aequivocum debet ese diversorum generum, των δέ όμωνύμων κατά ταύτόν οϋδέν δήπου γένος 12, et non intra idem genus. Dein όμώνυμα dividit in ομώνυμα άπό τύχης et ομώνυμα άπό διανοίας. Aequivoca a casu, quae et pure aequivoca sunt, ea dicuntur quae absque ulla ratione, sed mera fortuna, idem nomen sortiuntur: ά ώς έτυχεν και άνεπιστάτως διάφορα πράγματα τής αυτής έτυχε προσηγορίας, sicut Alexander Priami et Alexander Philippi filius com­ muni nomine appellatur Alexander; ταϋτα γάρ κατά τύχην όμώνυμα λέγεται. Aequivoca vero a consilio, quae media sunt inter pure aequivoca et pure univoca, sunt ea quae aliqua ratione et convenientia commune nomen sortiun­ tur, licet illa ratio non sit omnino eadem sicut in pure univocis, sed quodam modo diversa: οί δέ οΰδε έν τοίς όμώνυμοις κατηρίθμουν, άλλ’ ούδέ έν τοϊς συνωνύμοις, άλλ’ έν μέσω έτίθεσαν των όμωνύμων τε καί συνωνύμων 3, et ideo appellantur analoga. Haec vero όμώνυμα άπό διανοίας quatuor modos susci­ pit. Alia enim sunt όμώνυμα καθ’ ομοιότητα, sicut imago depicta vel statua hominis dicitur homo non mere ca­ sualiter, sed ratione similitudinis quam habet ad homi­ nem verum et vivum quem primo et simpliciter homi­ nem appellamus: άπό διανοίας ούν άνθρωπόν τε τόν ζώντα 1 Porphyrius, In Aristotelis Categorias, cap. 1, ed. A. Busse, Com­ mentaria in Aristotelem graeca, vol. IV, P. I, p. 61, 10-13. Berolini 1887. 2 Op. cit. cap, 6, p. 128, 18-19. Quam rationem Dexippus fecit suam, subdens regulam aristotelicam iuxta quam aequivoca sunt prius dis­ tinguenda et postea definiendum unumquodque: δει γάρ διαστείλασΟαι ζρώτον τήν ομωνυμίαν, ε;θ’ ούτως εις αριθμόν άγαγόντα χαί ο^ισάμενον τά γέχη ζαΟ' έκαστον λοιπον έπώειχνύμαι, ~ώς των ύχ’ αύτό συνωνύμους χατηγορεϊται (/η Aristotelis Categorias, lib. I, cap. 19, ed. A. Busse, Commentaria in Aristotelem graeca, vol. IV, P. II, p. 22, 8-11. Berolini 1888). 2 Op. cit., cap. 1, p. 65, 14-15, 19-25; p. 66, 17-18. 3 • '· r * · ·/ > 1114 ? K cr. Η P. 1, Sec. II: De divisione analogiae καί τόν ανδριάντα ή τήν εικόνα κολλώ άνθρωπον *; alia έν της αναλογίας vel κατά αναλογίαν, ut cum unitatem appellamus principium numeri, punctum principium lineae, fontem principium fluviorum et cor principium animalis, ob eandem vel similem proportionem quam habent in sua propria inchoando: ώς γάρ εχει έν άριθμοΤς ή μονάς, ούτως έχει έν γραμμαΐς μέν ή στιγμή, έν ποταμοϊς δέ ή πηγή, έν ζώοις δέ ή καρδία, quatenus sicut unitas est unde pri­ mo incipit numerus, ita punctum est unde primo in­ cipit linea, et fons unde primo incipit flumen, et cor unde primo incipit animal2; alia dicuntur ομώνυμα άθ’ ένός, cum scilicet άπό τίνος ενός κοινήν διαφόροις πράγμασι προσηγορίαν γενεσθαι, sicut una cum sit medici­ na, ab ipsamet (άπό τούτης) appellantur medicativa liber continens artem medendi et pharmacum et scalpellum, licet diverso modo eis conveniat ratio medendi; quia libro convenit ut exhibenti doctrinam medendi, scalpello autem ut instrumento quo utitur medicus ad incisiones arte chirurgica perficiendas, pharmaco denique ut medio quo utitur medicus ad sanitatem inducendam3; alia tanden vocantur ομώνυμα πρός έν τέλος, sicut ad unam eandemque sanitatem, quam sibi proponit qui sanatur, dicuntur sana, diversa licet ratione, τό τε σιτίον ύγιενόν καί ό περίπατος ύγιενός καί τό ανάγνωσμα ύγιενόν 4. Quam quidem divisionem των ομωνύμων Porphyrius reputat completam et adaequatam. Sibi enim sciscitanti quot et quinam sint aequivocorum modi, respondet: ώς μέν άνωτάτω είπεΐν δύο, ών ό μέν έστιν άπό τύχης, ό δέ άπό διανοίας· δελόντι δέ καί άπό διανοίας είς τε τόν καθ’ ομοιότητα καί τόν έκ της άναλογίας καί τόν άφ’ ενός καί πρός έν; et concludit: οί πάντες έσονται τρόποι □ e 1 Ibid., ρ. 65, 19, 25-30. 2 Ibid., ρ. 65, 31-36. Qui loquendi modus usitatus est apud geome­ tras, e quibus nomen αναλογία ihutuo acceperunt philosophi: όδέτοιο&τος λόγος τής ϊείξεως αναλογίαν λέγεται χαρά τοίς γεωαέτρα-ς (ibid., ρ. 65, 36; ρ. 66, 1). 3 Ibid., ρ. 66, 2-12. Ibid., ρ. 66, 12-15. 5 Ibid., ρ. 65, 18-20. Q. I, C. II, a. 1: APUD EXPOSITORES GRAECOS 1115 Addit tamen των ομωνύμων κατ’άναλογίαν esse duplicem modum, scilicet proprium et metaphoricum. Quaerens enim an sint idem dictu όμώνυμα κατά αναλογίαν καί ομώνυμα κατά μεταφοράν, respondet: έσφαλησαν μέν πολλοί, ών καί ό ‘Αττικός, ένα τρόπον καταλέξας όμωνύμων τόν κατά μεταφοράν »Ι·Ι·Ι·. καί κατά αναλογίαν καί συγχέας τόν κατά μετα­ φοράν τω κατά αναλογίαν ι. Et licet responsionem suam iustificare conetur ne­ gando suppositum, scilicet nomen metaphoricum esse ομώνυμον, sed potius abusionem poetarum dicentium exempli causa pedem montis et pedem navis, cum tamen inferior montis pars proprium habeat nomen, scilicet υπώρειαν, et navis gubernaculum proprie dicatur πηδάλιον, nullaque sit inter ea similitudo fundans όμώνυμίαν άπό διανοίας, ουδέ γάρ καθ’ όμοίωσιν εϊποις άν είναι όμώνυμα -, finaliter tamen, ipsa rerum evidentia coactus, admittit dari talem όμώνυμίαν: ότι ή τε υπώρεια λέγεται πούς καί ανθρώπου πούς, καί τό μέν όνομα κοινόν τό τοϋ ποδός, ό δέ λόγος έτερος, κοινώς τοϋ ονόματος καί επί τής μεταφοράς ταττομένου 3 Consequenter tenet quod έτερος έστί τις τρόπος ό κατά μεταφοράν καί έτερος ό κατά αναλογίαν4, scilicet κατ’ αναλογίαν κυρίαν et κατ’ αναλογίαν τροπικήν seu μεταφο­ ρικήν 5. Et propter hoc adhibet exempla metaphorarum, quae appellax όμώνυμα κατ’άναλογίαν. verbi gratia pedem men­ sae aut pedem lecti, qui manifeste dicuntur pedes meta­ phorice: κατ’ αναλογίαν των τοϋ ζώου ποδών 6. Docet in­ super passiones et patibiles qualitates circa animam esse analogas passionibus et patibilibus qualitatibus quae sunt circa corpus: τάς περί τό σώμα παθητικός ποιότητας καί τά πάθη... καί επί τής ψυχής τό άνάλογον, exempli causa Ibid., p. 66, 34; p. 67, 1-2. 2 Ibid., p. 67, 26-27. Ibid., p. 67, 29-32. Ibid., p. 66, 31-32. Cf. ibid., p. 58, 37; p. 59, 1-2, 11. 6 Ibid., p. 67, 20-22. : • J! m ms P. I, Sec. II: De divisione analogiae motum irae aut concupiscentiae esse passiones, habitum vero irascendi vel concupiscendi esse patibiles qualita­ tes *, et tamen constat qualitates tertiae speciei nonnisi metaphorice convenire animae. E contra, est analogia proportionalitatis propriae cum dicimus: sicut essentia physica corporis componi­ tur ex materia prima et forma substantiali, ita essentia logica, idest species componitur ex genere et differentia; genus enim analogice respondet materiae, sicut et diffe­ rentia analogice respondet formae: των γάρ πραγμάτων εξ ύλης καί είδους συνεστώτων ή άναλογόν γε ύλη καί εϊδει την σύστασιν έχόντων, ώσπερ ό άνδριάς έξ ύλλης μέν τού χαλκού, είδους δέ τού σχήματος, ούτως καί ό άνθρωπος ό κοινός τε καί ειδικός εξ ύλης μέν άναλογού συνέστηκεν τού γένους, έκ μορφής δέ της διαφοράς, τό δέ όλον τούτο, ζων λογικόν, ό άνθρωπος, ώς εκεί ό άνδιάς *. ?: O' i V TC £ a C/! rl * n a □ P o w 573. Quae vero tradit Dexippus nullam praeseferunt novitatem, cum potius divisionem supponat aequivocorum quam explicet. Attamen circa notionem aequivocorum et univocorum eorumque differentias, utiles quas­ dam adnotationes superaddit. Ita, exempli gratia, magna notat insistentia aequivoca a consilio, quae analoga di­ cimus, vagare per diversa genera; univoca vero esse intra idem genus. Qua de causa, ens, unum, idem, diver­ sum aliaque id genus quae convertuntur cum ente vel circumeunt diversa genera entis, sunt aequivoca, idest analoga: dum e contra, species contentae sub eodem genere sunt univoca3. Est autem proprium univocorum participare notio­ nem et rationem communem aequaliter et eodem modo, non diverso modo neque secundum prius et posterius, quia ubi aliquid dicitur secundum prius et posterius ibi e 2 Isagoge, cap. 4, ed. A. Busse, Commentaria in Aristotelem eraeca vol. IV, P. I, p. 11, 12-17. Berolini 1887. B 3 Dexippus, In Categorias Aristotelis, lib. I, cap. 4-20, ed. cit pp 11-12, passim. ’ '* Q. I, C. II, a. 1: apud expositores graecos 1117 nequit esse unum genus commune: έν οϊς yàp τό μέν πρό-repov, τό δέ ύστερον, έν τούτοις ού δύναται είναι κοινόν γένος et ideo species participant genus suum secundum aequalitatem, κατά τήν ϊσην et genus ex aequo, έξ ίσου, praedicatur de eis2. Analogorum vero proprium est rationem communem participare secundum prius et posterius in ordine ad unum primum et maximum, sicut diversa genera acci­ dentium participant rationem entis secundum prius et posterius in ordine ad substantiam quae est primum et maximum ens, et consequenter dicuntur entia eo aequivocationis modo qui est ab uno et ad unum et in uno: πάλιν γε μέν καθόσον περί τήν ουσίαν είσί τα συμβεβηκότα καί έν τη ούσία καί συνταττεται προς οώτήν όμολογουμενος, κατά τοσούτον άφομοιωτέον αύτά τοϊς άφ’ ενός και περί έν συνταττομένοις; siquidem τάξιν μέντοι διασώζει τήν πρός έν καί περί έν καί άφ’ ενός, ώσπερ καί έν τοϊς ή ουσία τήν πρώτη ν καί κυριωτάτην τάξιν εϊληφε, περί δέ αυτήν τα συμβεβηκότα ύφεστηκε3. Sed praeter istum modum aequivocorum ab uno et ad unum, admittit alium modum secundum analogiam cum propriam tum metaphoricam. Propriam quidem, quando res diversorum generum eandem vel similem habitudinem habent ad sua absque nominis translatione, ut si dicamus substantiam eodem modo se habere ad suas proprietates sicut se habet quantitas vel qualitas vel relatio ad suas, vel si affirmemus genus et diffe­ rentiam et definitionem singulis praedicamentis conve­ nire proprie, unicuique tamen secundum modum suum; haec enim tot modis dicuntur quot sunt praedicamenta, scilicet decem modis: ομοίως δέ καί τό έτερον δεκαχώς, ή ουσία πρός ούσίαν ή ποιόν πρός ποιόν ή ποσόν πρός ποσόν καί επί των λοιπών τά δέ εναλλάξ κατά τήν αύτήν αναλογίαν πλείω4. Op. cit., 2 Ibid., p. Op. cit., Op. cit., ■I lib. Ill, cap. 3, p. 67, 12-13. 68, 5, 7. lib. II, cap. 1, p. 40, 2-5, 9-12. lib. I, cap. 4, p. 13, 35; p. 14, 1-2. 1118 c» : f f c b► c? ζ R C/ K g K “1 c c 3 n e P. I, Sec. II: De divisione analogiae Metaphoricam vero, quando unus terminorum eius­ dem proportionis sumitur proprie et alius tropice sive per translationem, sicut pes dictus de pede animalis et de pede montis; nam pes animalis dicitur proprie pes, montis autem dicitur per translationem: κυρίως δε κατά μεταφοράν, ώς επί τοϋ ποδός τοϋ τε ήμετερου καί των όρων >· ούτε άρα τό τροπικόν ή μεταφορικόν όνομα ώς τό άνεχαίτισεν ή πόδα νείατον Ίδης Postremo, intra unum idemque genus supremum substantiae admittit analogiam quandam, nempe inter substantiam σωματικήν, φυσικήν, κινητικήν, αισθητήν ex una parte, et substantiam άσωματικήν, άκινητικήν, νοητήν ex alia: tum quia substantia incorporea non est nobis cognoscibilis et nominabilis nisi per analogiam ad sub­ stantiam corpoream, άρρήτων τοίνυν όντων των νοητών κα­ τά μεταφοράν καί αναλογίαν από των κατ’ αίσθησιν γνωρίμων; tum etiam quia, ex adverso, in ordine ontologico sub­ stantia corporea dependet ab incorporea sicut a suo prin­ cipio, ideoque per analogiam ad ipsam appellatur et est substantia, ώς μέν γάρ πρός τήν 'νοητήν^* έσται ομώνυμος αύτη τη αναλογία μόνη τήν έμφασιν αυτής παρέχουσα3 Et tamen utraque substantia conveniunt in eodem ge­ nere supremo entis quod non est in subiecto neque di­ citur de subiecto: καί μάλισθ’ ότι ή περί αύτης υπογραφή, τό μήτε καθ’ υποκειμένου μήτε ύποκειμένω, δύναται κάκείναιξ έφαρμόσαι4. Nimirum substantia corporea et substantia incorpo­ rea conveniunt in eodem genere logico sive in eodem praedicamento, differunt tamen genere physico quia nulla est utriusque materia communis; et in hoc sensu reali et physico analogice tantum conveniunt, eo analo­ giae modo qui intra et iuxta genus, παρά γένος, dicitur. Nihil enim impedit quominus unum idemque dicatur Op. cit., Op. cit., Op. cit., Ibid., p. lib. II, cap. 3, p. 41, 24-25. lib. I, cap. 4, p. 12, 20-21. lib. II, cap. 3, p. 41, 18-19, 27-30. 42, 2-3. Q. I, C. Il, a. 1: , apud expositores graecos 1119 univocum et aequivocum secundum diversas comparationes: et sic substantia corporea, si comparetur ad species corporis physici sub ea contentas, iure appellatur συμώνυμον; eadem vero, si comparetur ad substantias incorporeas, quae sub ipsa non continentur sed potius transcendunt ipsam, merito vocatur ομώνυμον, άττό διανοίας tamen et non άπό τύχης, et quidem eo τής ομωνυμίας modo qui άφ’ ένός et πρός εν audit, maxime vero qui πατά γένός dicitur h Sic ergo, quantum ex usu Dexippi constat, eosdem ipse analogiae modos agnoscit et admittit quos et Aris­ toteles et Porphyrius tradiderant. Unum tamen addit Dexippus maioris momenti, scilicet ipsam όμωνυμίαν άττό διανοίας esse quid ομώνυμον, idest ipsam analogiam esse analogam secundum diversos eius modos: κατά yàp τό όνομα μόνον ομώνυμον τό ομώνυμον 2. 574. Magis tamen explicitus magisque accedens ad Porphyrium in modo dividendi aequivoca, est Ammonias, tum in commentario super Isagogen Porphyrii, tum prae­ sertim in expositione super Categorias Aristotelis: nam in tradenda notione aequivocorum et univocorum omni­ no premit vestigia Porphyrii et Dexippi3. Aequivocorum igitur alia sunt caro τύχης, sicut casu accidit quod unus homo vocetur Socrates apud Byzan­ tium et alius eodem nomine donetur extra Byzantium 4 vel sicut nomen canis pure aequivoce dicitur de cane terrestri, de cane marino et de cane caelesti sive de cons­ tellatione quadam5, quia mere per accidens, κατά συμβεβηκός, idem nomen pluribus imponitur; alia vero από διανοίας, idest consilio et ratione, ob aliquam con1 Cf. ibid., cap. 2-3, ρρ. 40-42. 2 Op. cit., lib. I, cap. 11, p. 18, 32-33. 3 Cf. Ammonium, In Aristotelis Categorias, cap. 1, ed. A. Busse, Commentaria in Aristotelem graeca, vol. IV, P. IV, pp. 15-21. Berolini 1895. « Ibid., p. 21, 16-19. . . 5 In Porphyrii Isagogen, cap. 1, ed. A. Busse, Commentaria m Aristotelem graeca, vol. IV, P. Ill, p. 48, 18-25, p. 49, 1-6. 1 1120 .· I I • (r r► o * c i A K cz « ta K O e P. I, Sec. II: De divisione analogiae nexionem dependentiae aut similitudinis inter ea quae idem nomen sortiuntur, sicut nomen generis dicitur de genere logico seu praedicabili ob similitudinem quandam cum genere physico eorum quae ab eodem principio per viam generationis descendunt: quem ad modum enim omnes eiusdem progeniei continentur sub primo parente vel generante quasi sub universali in causando, ita om­ nes species alicuius generis continentur sub ipsa veluti sub universali in essendo et praedicando, et ideo nomen generis dicitur de genere praedicabili καθ’ ομοιότητα vel κατά μίμησιν ad genus physicum generantis et generato­ rum ab ipso Quae quidem όμώνυμα άπό διανοίας subidividuntur in ομώνυμα άφ’ ενός καί πρός έν, in όμώνυμα καθ’ ομοιότητα et in όμώνυμα κατά αναλογίαν. Aequivoca ab uno et ad unum sunt illa quae ab ipsomet uno denominationem accipiunt, άφ’ ου παρώνυμα λέγεται, ob relationem dependentiae quam habent ab eo si­ cut a causa efficienti vel sicut a causa finali: et si quidem nomen sumant sicut a causa efficienti, dicuntur άφ’ ένας, idest άπό ποιητικού αιτίου, ώς τό ιατρικόν σμιλίον ή βιβλίον, nam et scalpellum vocamus medicativum et librum, licet aliter et aliter scalpellum et liber medicinae concurrant ad medicationem; sin autem denominatio­ nem communem accipiant sicut ab una causa finali, di­ cuntur όμώνυμα πρός εν, idest άπό τοΰ τελικού, οϊον τό ύγιενόν φάρμακον, siquidem medicamentum appellatur sanum per ordinem ad sanitatem animalis, ad quam dicit relationem sicut medium ad finem 2. Putat autem Ammonius όμώνυμα άφ’ ένός et όμώνυμα πρός έν esse eadem: ταΰτα δέ έστι τα άφ’ ένός καί πρός εν, licet πρός ένός dicatur ab efficienti et πρός έν a fine; άφ’ ένός μέν άπό τοϋ ποιητοκοϋ, πρός έν δέ πρός τό τελικόν 8: quia revera unum idemque medicamentum et est causa Ibid., p. 53, 5-24. ,·“·ί>4*· 4 0. I, c. II, a. 1: APUD EXPOSITORES GRAECOS 1121 sanitatis et est medium ad eandem sanitatem acquiren­ dam. Qua in re solutionem conatus est dare quaestioni motae a Porphyrio de identitate vel diversitate eorundem. Notat insuper ad όμώνυμα άφ’ ένός καί ττρός έν reduci posse όμώσυμα άπό διανοίας quae dicuntur a memoria et a spe, κατά μνήμην et κατά ελπίδα *. Quando enim ob memoriam patris imponitur filio ipsum nomen patris, revera est denominatio ab uno, idest a causa vel auctore filii, ut ipse memoriam patris et causae sui retineat. Pariter, cum nomen alicuius hominis egregii imponitur parvulo, verbi gratia nomen Socratis vel Platonis vel Aristotelis, eo consilio fit, ut desiderium et spes expri­ matur talem liberum vestigia pressurum illorum mag­ norum philosophorum et ad similem celebritatem per­ venturum: ab hoc ergo fine desiderato et sperato nomen idem Socratis vel Platonis vel Aristotelis attribuitur parvulo. Sic ergo όμώνυμα κατά μνήμην apte reducuntur ad όμώνυμα άφ’ένός, sicut et όμώνυμα κατ’ελπίδα ad όμώνυμα πρός έν: nam et memoria respondet apprime principio vel causae efficienti, cuius actio productiva vel generativa in praeterito posita est; dum spes, quae de futuris et bonis est, optime correspondet fini in executione, qui futurus est et bonus. Quin etiam, sicut όμώνυμα άφ’ ένός και πρός εν inci­ dunt frequenter in idem re, ita etiam όμώνυμα κατά μνήμην καί κατ’ ελπίδα; saepe enim idem nomen patris impo­ nitur et attribuitur filio, non solum ob memoriam patris, verum etiam ob spem quod filius vestigia sequatur pa­ tris et obtineat eandem dignitatem vel virtutem quibus pater eminebat. Homonyma vero καθ’ ομοιότητα sive κατά τήν των πραγ­ μάτων ομοιότητα tunc obtinent quando nomen unius rei attribuitur alii ob aliquam similitudinem quam haec ha­ bet cum illa. 1 Ibid., p. 21, 24-28; p. 22, 1-2. I Ï •J f' '8 1122 O' π Ο A g ·.· · c C £ I ·?Λ···ί c P. I, Sec. Il: De divisione analogiae Quod quidem contingit tripliciter: primo, secundum operationem vel modum operandi, διά τήν τής ένεργείας ομοιότητα, ut si quis appelletur Gorgias ex eo quod imi­ tatur Gorgiam in operando, videlicet in exercendo ope­ rationes similes operationibus Gorgiae vel in modo si­ mili eandem operationem producendi, verbi gratia in loquendo, in ambulando, in respiciendo, olov Γοργίας άπό τοϋ γοργεύεσΰαι τόνδε τινά; secundo, ob imitationem vel similitudinem in forma et figura exteriori, διά τήν τής μορφής ομοιότητα, sicut pictura vel statua hominis, puta Aristotelis, dicitur Aristoteles, et universaliter ima­ go nomine exemplaris appellatur, oiov hri τής είκόνος καί τοϋ παραδείγματος; tertio, secundum translatam vel metaphoricam similitudinem, κατά μεταφορότν, ut cum infimam partem montis vocamus pedem, supremam vero caput, ώς πόδες Ίδης καί κορυφή ι. Tandem ομώνυμα κατά αναλογίαν dicuntur quae idem nomen sortiuntur ob eandem vel similem habitudinem quam diversa habent ad diversa, ut pes lecti et pes mon­ tis, quia eadem est comparatio partis inferioris lecti ad lectum et partis inferioris montis ad montem: κατά ανα­ λογίαν, οϊον ώς εχει τόδε πρός τόδε, οΰτω τόδε πρός τοδε, ώς πόδες κλίνης καί πόδες όρους Est tamen notandum quod όμώνυμία κατά μεταφοράν bifarie sumitur ab Ammonio: uno modo, ut simplex me­ taphora, et sic nihil est aliud quam translatio nominis a propria ad impropriam significationem, ob similitudinem eius cui improprie et secundario attribuitur nomen ad id cui proprie et primario nomen convenit, ut patet in exemplo citato, et sic reducitur ad ομωνυμίαν καθ’ ομοιότη­ τα, quasi unius ad unum; alio modo, ut comparatio sive ut metaphora comparata, et tunc explicatur talis similitu­ do per proportionem sive proportionalitatem inter ratio­ nem eius quod primo et proprie dicitur et rationem eius quod secundario et per translationem eodem nomine sig­ nificatur: quo in casu reducitur ad ομωνυμίαν κατ’ άναλοIbid., ρ. 22, 2, 6-10. 2 Ibid., ρ. 22, 5-6. 1 Q. I, C. H, a. 1: APUD EXPOSITORES GRAECOS 1123 yiav. Id, quod mirum nemini videri debet, quia revera analogia metaphorica media quodammodo consistit inter analogiam attributionis καθ’ όμοιότητα et analogiam proportionalitatis propriae; et ideo quandoque ad extremum attributionis, nonnunquam ad extremum proportionalitatis reducitur, sicut et medium quandoque trahitur ad unum extremum et aliquando ad aliud. Licet ergo Ammonius reducat όμώνυμα κατά μεταφοράν ad analogiam attributionis καθ’ όμοιότητα potius quam ad analogiam proportionalitatis, ut patet ex hoc quod ex professo dividens όμώνυμα talem facit reductionem, mi­ nime tamen negat ομωνυμίαν κατά μεταφοράν induere posse formam της ομωνυμίας κατ’ αναλογίαν ut patet ex usu eius, verbi gratia quando explicat definitionem scientificam essentiarum secundum proportionalitatem metaphoricam ad definitionem vel delimitationem agrorum. Sic enim scribit: ορισμός δε λέγετα άπό μεταφοράς των έν τοϊς χωρίοις όρων ώσπερ γάρ εκείνοι περιλαμβάνουσι τό χωρίον καί χωριζουσι των άλλοτρίων, ουτω, καί οί ορισμοί περιλαμβάνουσι τό πράγμα καί χωρίζουσι των άλλων απάντων ι. Itaque όμώνυμα κατ’άναλογίαν gemina sunt: alia μεταφορικώςperacta, ut in exemplo citato; alia κυρίως facta, ut cum dicimus: ita se habent differentia ad genus et spe­ cies ad utrumque, sicut se habent forma ad materiam et essentia ad utramque; vel etiam: ita se habent forma ad materiam et substantia corporea ad materiam et for­ mam, sicut se habent figura cupri ad cuprum et statua cuprea ad cuprum et figuram1 2. Eodemque iure dicimus: ita se habet exemplum ad inductionem sicut enthymema ad syllogismum, άναλόγως γάρ [εχει] τη τε επαγωγή καί τω συλλογισμω τό παράδειγμα καί τό ενθύμημα 3. Similiter, 1 In Porhyrii Isagogen, prooemium, ed. cit., ρ. 1, 7-10. 2 Op. cit., cap. 2, p. 106, 12-24; p. 107, 1-21. 3 Op. cit., prooemium, p. 8, 5, Cf. ibid., 1, 6-15. Quo etiam in loco aliud affert exemplum analogiae proportionalitatis inter quatuor elementa naturae, scilicet ignem et aquam, terram et aerem, ex una parte, et quatuor humores corporis humani, nempe calidum et fri­ gidum, humidum et siccum, ex alia. Quod exemplum, ut patet, acci­ piendum est ut exemplum, non ut veritas (p. 7, 32; p. 8, 1-4). 1124 P. I, Sec. II: De divisione analogiae sicut se habet substantia individua ad speciem ita se habet species ad genus, nempe άττό της αναλογίας· ώς γάρ εχει ή πρώτη ούσία πρός τό είδος, ούτω καί τό είδος πρός τό γένος Item, τούτο δεύτερον έπιχείρεμα τό έκ της αναλογίας- φησί γάρ ότι ώσπερ ai πρώται ούσίαι διά τούτο πρώται λέγονται διά τοϊς άλλοις ύποκεϊσθαι, ούτω τά είδη και τα γένη δεύτεραι ούσίαι λέγοντα διά τό καί αυτά άλλοις ύποκεϊσύει- ύπόκεινταΐ δέ τα είδη καί τα γένη τοϊς συμβεβηκόσιν* είκοτως ούν τούτα θεύτεραι ούσίαι λέγονται· ώσαύτως δέ και έπι των άλλων *. Et in suis commentariis super librum Perihermeneias et super I Priorum Analyticorum frequenter utitur ana­ logia proportionalitatis, verbi gratia quando ait quod sicut verum et falsum non est in simplici apprehensione sed in iudicio, ita verum et falsum non significatur mero nomine vel termino It incomplexo sed enunciatione vel pro­ positione123; et quando affirmat materiam et formam syl­ logismi esse analogas sive proportionales materiae et formae rerum naturalium vel artificialium4. 575. Ammonii vestigia e vicino premit Olympiodorus tam in notione quam in divisione των ομωνύμων, addens tamen maiorem claritudinem et praecisionem in verbis et aliter coordinans nonnulla membra divisionis. Recte igitur Aristoteles definivit aequivoca, dicens ea esse ών όνομα μόνον κοινόν, ό δέ κατά τουνομα λόγος τη5 c η c ο ►i e 1 In Categorias Aristotelis, cap. 3, ed. cit., p. 41, 23-24. Cf. etiam ibid., p. 42. 5-20. 2 Ibid., p. 43 , 24-25; p. 44. 14. 3 In librum Aristotelis de Interpretatione, cap. 1, ed. A. Busse, Commentaria in Aristotelem graeca, vol. IV, P. V, p 26 12-22 Berolini 1897. Alia exempla, ibid., p. 25, 25-30;’ cap. 2 n 35 21-34· n 36, 1-21; cap. 5, p. 66 . 31-32; p. 67. 1-19; cap. 7. p 94 2-7 p 111 10-22; cap. 12. pp. 166-167. 171-172, 174, 227. 229 ’ ’ ,, w';',. Ari3r'°'eliS Anelylicorum Priorum librum /, prooemium, ed. M. wallies, Commentaria in Aristotelem graeca, vol IV P ντ k a 8-35. Berolini 1899. Alia exempla, ibid., cap. 1, 'pp. ïs-ie’, 25 34* P" 0. I, C. II, a. 1: ουσίας έτερος. ac tuetur I L apud expositores graecos 1125 Quam quidem definitionem fuse explicat At haec ratio substantiae diversa secundum idem nomen potest esse duplex: alia totaliter diversa, absque ulla reali convenientia; alia non penitus diversa, sed cum aliquali convenientia et reali habitudine inter plures rationes eodem nomine significatas. Consequenter aequivoca sunt duplicis generis: alia pure et omnino aequivoca, quae nonnisi in nomine conveniunt, et haec di­ cuntur ομώνυμα αϊτό τύχης, κατά τύχην, ούδέ τέχνη, ούδέ επιστήμη: από τύχης εστιν ομώνυμα, ώς όταν έν διαφόροις τόποις οίκοϋντές τινες τω αύτω όνόματι προσαγορεύνται θεμενων, ut si quis Persiae nominetur Socrates et alius eodem nomine vocetur Athenis, ού διά αύτήν τήν διάνοιαν έκατέροις κειμένου τού ονόματος, άλλα κατά τινα τύχην alia non omnino neque pure aequivoca, utpote quae non solum in nomine, verum etiam in re et ratione per nomen significata aliquantenus conveniunt, quin tamen ad ple­ nam et totalem rationis identitatem, quae propria est univocorum, accedant, et huiusmodi appellantur ομώνυμα έκ διανοίας, άπό διανοίας, από τεκνης, από επιστήμης, ut homo pictus dicitur homo ob similitudinem quam habet ad hominem vivum, cum sit imago eius 3. Haec autem ομώνυμα άπό διανοίας subdividuntur in ομώνυμα secundum meram denominationem extrinsecam ab uno eorum quae sic dicuntur, τω δέ άφ’ ού παρώνυμα et in ομώνυμα secundum rem et non secundum meram denominationem extrinsecam, τω όντι ομώνυμα Et prima quidem, scilicet secundum meram denomi­ nationem extrinsecam ab uno, duplicem formam induunt. Quaedam enim denominantur ab uno secundum rationem causae efficientis, άφ’ ένός άπό ποιητικού αιτίου sicut 1 Olympiodorus, In Aristotelis Categorias, cap. 1, ed. A. Busse, Commentaria in Aristotelem graeca, vol. XII, P. I, pp. 26-33. Berolini 1902. 2 Ibid., p. 34, 8-13. Ibid., p. 34, 1-6. Ibid., p. 34, 19-21, 30-31. I*· □i* ■ .y * .·? 1 P. I, Sec. Il: De 1126 ο ? & C r S H C c c divisione analogiae scalpellum et liber medicinae dicuntur medicativa per denominationem extrinsecam a vi medendi quae primo et formaliter convenit medico, ώς όταν εϊπωμεν Ιατρικόν σμιλίον, Ιατρικόν βιβλίον - τούτα yàp ώς ιατρικής ποιη­ τικής ονομάζεται '. Alia vero denominantur ab uno secun­ dum rationem causae finalis, quasi ad unum relata et ordinata, από τελικού πρός εν sive πρός εν τέλος, sicut cibus et medicina et potio dicuntur sana per respectum ad unam eandemque sanitatem animalis, ώς όταν εϊπωμεν ύγιενον σιτίον, ύγιενόν φάρμακον, ύγιενον ποτόν* από γάρ τής υγείας, δπερ έστί τελικόν τής ιατρικής, τούτην τήν προσηγορίαν είλήφασι Secunda vero, idest ομώνυμα non secundum puram attributionem vel denominationem extrinsecam sed se­ cundum esse vel rem, τώ όντι ομώνυμα, triplicem modum suscipere valent pro triplici forma temporis, διαιρούνται κατά τήν τριμέρειαν τού χρόνου, scilicet secundum praete­ ritum, secundum futurum et secundum praesens, πρός τόν παρεληλυθότα, πρός τόν μέλλοντα καί πρός τόν ενεστώτα. Quae habitudinem praeteriti connotant, dicuntur ομώνυμα secundum memoriam vel a memoria, κατά άνάμνησιν,υί si quis filio suo imponat nomen quod gerebat pater suus ad colendam memoriam talis et tanti patris, qua de causa frequenter nepotes nomen portant avorum suorum; quae autem futuri connotant relationem, appel­ lantur όμώνυμα a spe vel secundum spem, κατ’ ελπίδα ut si quis filio suo Socrati superaddat nomen Platonis ob spem quam habet eum futurum esse quasi novum Platonem in sapientia; quae tandem praesentis habitudinem con­ notant, vel saltem abstrahunt a praeterito et futuro, tripliciter contingere possunt, καί τούτο τριχώς, scilicet secundum participationem, secundum metaphoram et secundum imitationem vel similitudinem3. Secundum participationem quidem, κατά μέτεξιν, si- 2 Ibid., p. 34 , 23-24 , 27. Ibid., p. 34, 24-26. Ibid., p. 34 , 31-36; p. 35, 1-2. Q. I, C. II, a. 1: apud expositores graecos 1127 cut mulierem aliquam vocamus grammaticam vel musicam ex eo quod participat artem Grammaticae vel Musicae, από της γραμματοκής τέχνης ή... άπό τής μουσικής ι. Secundum metaphoram vero, κατά μεταφοράν, ut cum dicimus: pastor populi, caput montis, pes Idae, ώς ποιμένα λαών, κορυφήν όρους, πόδας Ίδης -. Metaphora namque est abbreviata quaedam analogia, sicut et analogia metaphorica est metaphora quaedam explicata et dilatata. Haec siquidem metaphora: rex est pastor populi, resolvitur et explicatur in istam analogiam: sic se habet rex ad populum sicut pastor ad gregem, quatenus sicut pastor curam habet de grege et ad pascuas ducit, ita rex curam de populo habet et ad beatitudinem et prosperitatem du­ cit quae vera hominum pascua est. Έστι δέ ή μεταφορά, ώς φησιν ό θεμίστιος, σύντομος αναλογία· καί άληθεύεα ό άνήρ λέγων τούτο· τής γάρ αναλογίας λεγούσης ότι ώσπερ ποιμήν έν ποιμίω, ουτω βασιλεύς εν άνθρώποις, ή μεταφορά άφ’ έκατέρας συστοιχίας εν λαβοϋσα συνέπλεξε συντόμως και φησι τόν βασιλέα ποιμένα λαών :1. Secundum imitationem autem sive similitudinem, καθ’ομοιότητα, bifarie ομώνυμα dicuntur: uno modo, in vita intellectuali et morali sive cognoscitiva et affectiva, πρός τήν γνώσιν τής ζωής sive κατά τήν γνώσιν τής ζωής καί τό ήθος τής ψυχής ut si quis discipulum imitanten scientiam et virtutem sui magistri appellet nomine ipsius magistri, verbi gratia Theiatiteton vocet Socratem; alio modo, in forma exteriori et figura corporali, πρός την μορφήν, ut picturam vel statuam Socratis nominamus Socratem, et ad hunc modum reducitur exemplum Aristotelis de ho­ mine vivo et homine picto 4. Dicuntur autem haec omnia ομώνυμα secundum esse et non secundum meram denominationem, quia ipsa forma significata per nomen commune convenit vere et rea1 2 Ibid., Ibid., Ibid., Ibid., p. p. p. p, 35, 35, 35, 35, b- 2-3. 3-4. 4-8. 8-14. ■■■ 1128 P. I, Sec. II: De divisione analogiae liter, licet diverso modo diversaque ratione, omnibus eodem nomine designatis, non autem eodem modo eademque ratione sicut univocis *. Neque tamen Olympiodorus solam analogiam proportionalitatis metaphoricae cognoscit, exclusa analogia proportionalitatis propriae, nam postea admittit expresse analogiam proportionalitatis propriae, verbi gratia cum dicit nomen substantiae analogice dici de substantia prima et de substantia secunda, quatenus sicut substan­ tia prima se habet ad esse ita substantia secunda se habet ad intelligi; ac insuper diversae substantiae secun­ dae dicuntur plus minusve secundae sive universales secundum quod έκ τής εγγύτητας και τής αναλογίας se habent ad ipsam substantiam primam, quo in sensu spe­ cies magis dicitur substantia quam genus, quia magis accedit ad substantiam primam quam genus; ut praete­ ream quod ita se habet genus ad species sicut species ad individua1 23. Ita Olympiodorus, licet non nova tradat res­ pectu Ammonii a quo dependet, ea tamen novo modo digessit ac expressit profundiusque penetravit. ». C2 o> η ( & S r £ c c £ 576. Eandem viam secutus est Elias, qui ex Ammonio et Olympiodoro simul dependet, licet nonnulla membra divisionis aequivocorum a consilio sive analogorum ali­ ter coordinet ac sui praedecessores nitidiusque explicet. Relata ergo et explicata definitione aristotelica aequi­ vocorum \ ea dividit in ομώνυμα άττό τύχης vel κατά τύχην et in όνώνυμα κατά διανοίας, sive κατά τέχνην. Prima di­ cuntur quando plura diversis in locis eodem nomine donantur quin ulla sit ratio communis significata per nomen, sed mere per accidens et absque ullo respectu unius ad aliud, commune nomen sortiuntur, ut Alexander Parides et Alexander Macedo nomen idem sortiti sunt 1 Cf. ibid., p. 35, 15-39; pp. 36-37. 2 Op. cit., cap. 5, pp. 59-60; pp. 64-67. 3 Elias, In Aristotelis Categorias, cap. 1, ed. A. Busse, Commenta­ ria in Aristotelem graeca, vol. XVIII, P. I, pp. 135-139. Berolini 1900 4* •Γ''··. Q. I, C. II, a. 1: apud expositores graecos 1129 nullo habito respectu unius ad alium: ώς όταν τινες έν διαφόροις τόποις όντες τω αύτω όνόματι όνομάζωνται, μηδεμίαν έννοιαν έσχηκοτος τού όνομάσαντος των έν άλλω τόπω ούτως ονομαζόμενων, ώσπερ ’Αλέξανδρος ό Πάρις καί ό Μακεδών ι. Secunda vero appellantur quae, diversa cum sint, no­ men idem sortiuntur habito respectu unius ad aliud, utpote quae simul in aliquo conveniunt, et ideo consilio et arte et scientia communi nomine adunantur, ut homo verus et homo pictus, siquidem pictura hominis dicitur homo quia est imago et similitudo hominis veri: ώς όταν βουλεισάμενός τις όνομάση όνομα, scilicet υπό τεχνών καί επιστημών προβάλλονται οίον ζωον ο τε άνρθωπος καί τό γεγραμμένον* ό γάρ αληθής άνθρωπος ουσία έμψυχός αισθη­ τική, ό δε γεγαμμένος ούκ ούσία άλλα συμβεβηκός, ούκ, έμψυχος άλλ’ άψυχος, ούκ αίθητικος άλλ’ άναιηθητος, άλλα ζωον λέγεται ώς είκών ουσίας εμψύχου αισθητικής 3. Et haec quidem ομώνυμα άπό διανοίας in duas classes subdividit: quaedam enim important connotationem temporis, alia vero nullam involvunt temporis connota­ tionem. Quae igitur dicuntur secundum connotationem tempo­ ris, καπά χρονικήν έννοιαν, duplicem formam suscipere valent, scilicet formam connotationis temporis praeteriti, et tunc appellantur όνώνυμα secundum memoriam, κατά μνήμην, ut si quis ob memoriam patris sui imponat nomen eius filio suo, ώς εϊ τις τού πατρός μνημονεύων τόν υιόν τόν ίδιον τω εκείνου όνομάση όνόματι 4; et formam conno­ tationis temporis futuri, quo in casu vocantur ομώνυμα secundum spem, κατ’ ελπίδα, ut si quis proprio filio suo imponat nomen Platonis sperans eum futurum esse quasi alterum Platonem, ώς εϊ τις τόν υϊόν1 αυτού πνομάση Πλάτωνα έλπίσας αύτόν γενήσεσθαι τοιουτον 3 accidit autem aliquando utramque formam simul concurrere, 1 Ibid., Ibid., ibid., Ibid., Ibid., p. p. p. p. p. 139, 30-33. 140, 1-3. 139, 25-28. 140, 5-7. 140, 7-8. 1130 η ο Γ Ρ § Ρ C C £ £ P. I, Sec II: De divisions analogiae κατά τό συναμφότερον, ut si discipulus Platonis proprio filio imponat nomen Platonis in memoriam tanti magistri simulque ob spem quod filius suus sit Platonem imita­ turus, et sic κατά τό συναμφότερον dicuntur simul καί κατά μνήμην καί κατ’ έλπιδα. Semper tamen substernitur omni­ bus istis formis notio sive idea imitationis cuiusdam, et ideo appellari possent όμώνυμα πρός μίμησιν recolitur namque memoria patris vel magistri, quia digna repu­ tatur imitatione. Quae vero dicuntur sine temporis connotatione, οΰ κατά χρονικήν έννοιαν, duplicem formam pariter induere possunt, nempe formam participationis, sicque vocantur όνώνυμα κατά μέθεξιν, ut si mulier quaedam dicatur mu­ sica quia participat artem musicae, ώς από της μουσικη5 μουσική γυνή 2; et formam metaphorae, et tunc vocantur όμώνυμα κατά μεταφοράν, ut cum regem dicimus pastorem populi. Haec porro όμωνυμία μεταφορική aequivalet analogiae proportionalitatis, eo quod metaphora nihil est aliud quam analogia contracta, sicut et analogia metaphorica est ipsa metaphora evoluta et explicata, verbi gratia si metaphoram praedictam explicemus hoc modo: ita se habet rex ad populum sicut se habet pastor ad gregem; ob hanc enim similitudinem proportionalem regis ad po­ pulum et pastoris ad gregem, transfertur ad regem no­ men pastoris. En ipsa Eliae expositio: διαφέρει δέ μεταφορά αναλο­ γίας· μεταφορά γάρ έστι σύντομος άναλογία, άναλογία δέ έστιν ώς όταν εϊπω ότι οίον λόγον έχει τόδε πρός τόδε, τούτον έχει τόδε πρός τόδε ή δέ μεταφορά ού λόγω κέχρηται άλλ’ όνόματι. όφείλων γάρ είπεϊν τις «όποιον λόγον έχει ό ποιμήν πρός τά πρόβατα, τούτον ό βασιλεύς πρός τόν λαόν» και χρήσασθαι οϋτω τη άναλογία, μή είποι ούτως αλλά ποιμένα <»ι· καλέσαι λαών τόν βασιλέα μεταφορικώς 3. Ibid., ρ. 140, 9-11. Ibid., ρ. 40, 12-13. Ibid., ρ. 40. 13-19. Q. I, C. II, a. 1: apud expositores graecos 1131 Sed praeter hunc modum analogiae proportionalitatis metaphoricae, cuius tantum meminit hoc in loco, admittit etiam Elias alium modum analogiae proportionalitatis propriae, exempla proferens utriusque. Ita, exemplum affert analogiae proportionalitatis metaphoricae cum ait quod ita se habet ratio, irascibilis et concupiscibilis in unoquoque homine singulari sicut se habent princeps, minister et populus in republica: sicut enim in republica princeps imperat et non imperatur; minister autem et imperat et imperatur, quia et imperat populo et impe­ ratur a principe; populus vero imperatur tantum et non imperat, ita in homine singulari ratio imperat et non imperatur: irascibilis imperat et imperatur, quia impe­ rat concupiscibili et imperatur a ratione; concupiscibilis vero imperatur et non imperat: οϊον ϊνα ό λόγος άρχη ώς ό βασιλεύς, ό θυμός αρχή καί άρχηται [άρχη μέν τής επιθυμία άρχηται δέ οπό τού λογου) αναλογών στρατιώταις, ή επιθυμία άρχηται έοκυϊα δήμω >. Exemplum autem analogiae proportionalitatis pro­ priae exhibet quando dicit quod sicut se habet forma artificialis ad subiectum eius, puta statua cuprea ad cu­ prum, ita se habet forma naturalis et substantialis ad materiam naturalem et substantialem; quasi dicat: sicut se habet forma secunda ad materiam secundam, ita se habet forma substantialis idest prima, ad materiam pri­ mam. Vel etiam: ita se habent genus, differentia et spe­ cies inter se sicut se habent inter se materia prima, forma substantialis et tota natura ex eis composita: αναλογεί δέ τη μέν ύλη τό γένος..., τω δέ εϊδει ή διάφορά...· ώσπερ γάρ ή ύλη ασχημάτιστος ούσα καί άμορφος προσερχομένου αυτή τού είδους μορφούται καί τοιόνδε τι σχήμα γίνεται, ούτως καί τό γένος τό αναλογούν τή ύλη τής διαφοράς αύτώ προσελθούσης τής άναλογούσης τώ εϊδει τοιόνδε τι γίνεται Item substantia secunda, quae dicitur substantia per analogiam ad substantiam primam cui primo et maxime 1 Prolegomena philosophiae, cap. 7, op. cit., P· 18> ^5; p’ 2 In Porphyrii Isagogen, cap. 2, op. cit., p. 87, 33-34, p. 1132 ■ i I « r I c c ► r ( 7» c. r » ( I C ft C ? X K c C fc· £ E Sec. II: De divisione analogiae convenit ratio substantiae, analogiam proportionalitatis propriae suscipere valet quando comparatur cum alia substantia secunda, verbi gratia: ita se habet species ad individua sub ea contenta sicut se habet genus ad spe­ cies sub eo contentas *. Adest quoque analogia quaedam proportionalitatis propriae inter substantiam primam prout induit rationem subiecti accidentium sive materiae secundae et materiam primam, quatenus sicut eadem substantia numero est susceptiva contrariarum formarum accidentalium, puta albedinis et nigredinis, ita materia prima una et eadem numero est susceptiva contrariarum formarum substantialium; licet unitas numerica sub­ stantiae primae sit positiva, dum unitas numerica mate­ riae primae est negativa tantum2. Tandem subdividit ομώνυμα in ομώνυμα ab uno, άφ’ένός et in ομώνυμα ad unum, πρός εν 3. Analoga sive ομώνυμα πρός εν dicuntur secundum di­ versum respectum ad unum idemque finem, πρός εν τέλος άφορώντα, sicut aura dicitur sana et cibus sanus per ordinem ad sanitatem animalis, olov... υγιεινόν ούρον υγιεινόν σιτιον \ Analoga vero sive ομώνυμα άφ’ ενός bifarie dicuntur: uno modo, secundum diversum respectum ad unam eandemque causam efficientem, οπτό ποιητοκοϋ, ώς άπό ιατρι­ κής ΐατροκόν σμιλίον και βιβλίον, alio modo, secundum diversùm habitudinem ad unam eandemque causam exem­ plarem, ut homo pictus dicitur homo per respectum ad hominem verum, από παραδειγματικού, ώς άπό αληθινού ανθρώπου ό γεγραμμένος· είκων γάρ ό γεγραμμένος τού αληθινού ανθρώπου, siquidem τό παράδειγμα ούν ελήφθη άπό των άφ’ ένός και τούτων άπό τοϋ παραδειγματου 5 Quae quidem, quantum ex contextu deduci potest, E In Aristotelis Categorias, cap. 5, ed. cit n 168 5-23 2 Ibid., p. 182 . 26-34; p. 183. 1-18. ' Ibid., cap. 1, p. 140, 19-20. Ibid., p. 140 , 23-24. Ibid., p. 140, 20-25. 0. I, C. II, a. 1: apud expositores graecos 1133 commode reduci possunt ad ομώνυμα quae nullam de se connotationem temporis important: quo in casuôpcbvupa ου κατά χρονικήν έννοιαν tripliciter dicerentur, scilicet κατά μέθεξιν, κατά μεταφοράν vel potius κατ’ άναλογίαν et άφ’ ένός καί πρός εν. 577. Pauciora tradunt Syrianus et Asclepius, qui so­ lummodo recolunt divisionem aequivocorum in ομώνυμα άπό τύχης et ομώνυμα άπό διανοίας b horumque subdivi­ sionem in ομώνυμα άφ’ ένός καί πρός εν, in ομώνυμα κατ’ άναλογίαν sive propriam sive metaphoricam et in ομώνυμα καθ' ομοιότητα sive άπό παραδειγματικού αίτιον, idest κατά τήν είκονα 12, sobrietatem Alexandri Aphrodisiei, a quo dependent, imitantes. Aequivoca a casu sunt totaliter aequivoca, απλώς ομώ­ νυμα; e contra, aequivoca a consilio media essentialiter sunt inter totaliter aequivoca et totaliter univoca, απλώς συνωνύμων; μεταξύ τούτα τών τε ομωνύμων καί τών συνω­ νύμων 3. μεταξύ ούν εστι τών τε ομώνυμων καί τών συνωνύ­ μων4. Pure enim et simpliciter aequivoca non habent ni­ si nomen commune, absque ulla communicatione rei et rationis significatae per nomen, quae ideo maxime distat in diversis rebus nomine communi adunatis, ut nomen canis dictum de animali et de constellatione: τό γάρ ομώ­ νυμον ψιλόν έστιν όνομα μηδέν κοινωνοΰν κατά τό πράγμα, ή γάρ κύων φωνή λέγεται καί επί του χερσαίου καί τού 1 Syrianus, In III Metaphysicorum, cap. 1-2, ed. G. Kroll, Com­ mentaria in Aristotelem graeca, vol. VI, P. I, pp. 54-58, Berolini 1902; In XII Metaph., cap. 4, p. 115; cap. 8, pp. 148-149; In XIII Metaph., cap. 6, p. 194. Asclepius, In I Metaph., cap. 9, ed. M. Hayduck, Com­ ment. in Arist. graeca, vol. VI, P. II, Berolini 1888, p. 88; In III Metaph., cap. 2, p. 244; In VI Metaph., cap. 6, pp. 395, 397-398; cap. 8, p. 404. 2 Syrianus, In III Metaph., cap. 1-2, pp. 54-58, 61-62; cap. 3, pp. 64-65. Asclepius, In 1 Metaph., cap. 5, pp. 46-47; cap. 9, pp. 71, 83, 106; In II Metaph., cap. 1, p. 113; In III Metaph., cap. 1, pp. 222-224, 226-227; In IV Metaph., cap. 1, p. 303; cap. 16, pp. 338-339; In I Metapit, cap. 9, pp. 87-88. J Syrianus, In III Metaph., cap. 2, pp. 57, 36-37; In XII Metaph., cap. 4, p. 115, 5-6. 4 Asclepius, In III Metaph., cap. 2, p. 229, 6-7; cap. 1, p. 226, 25-35. 1·\ 1134 tv • r illΊ ζ t > t .· λ’*: c► : r 0 ► c C r> G 5 r £ K C C c E P. I, Sec. II: De divisione analogiae ούρανίου· διέστηκε δέ ό χερσαίος τού ούρανίον πλείσού οσοις μέτροις ι. Pure autem et simpliciter univoca non solum communicant in nomine, verum etiam in ratione per nomen significata, quae aequaliter et eodem modo convenit univocatis eodem nomine, sicut homini, equo et cani convenit aequaliter ratio generica animalis in qua univocantur: τα γάρ συνώνυμα κοινωνοϋσι κατά τά πράγμα καθό τά μέν συνώνυμα όμοτίμως πασι τοϊς εϊδεσι παρέχουσι τό είναι — όμοτίμως γάρ πάντα ζώα υπάρχουσι κατά τό ζωον—; animal siquidem est genus, genus autem univoce praedi­ catur de speciebus sub eo contentis, τά δέ γένη συνωνύ μ ως κατηγορεϊται 3 At verso όμώνυμα άπό διανοίας, prae­ sertim quae άφ’ ένός καί πρός έν dicuntur, ita communi­ cant in nomine et ratione significata per nomen ut tamen haec ratio non conveniat aequaliter omnibus aequivocatis illo nomine, sed secundum prius et posterius, eo ipso quod non conveniunt in eodem genere: ούχ όμοτίμως, quia όπου τό πρότερον καί ύστερον κατεγορεϊται, τό κοινώς κατεγορεύμενον ούκ έστι γένος 4. Exemplum classicum invenitur in sanis et medicabilibus, quae de diversis di­ versimode dicuntur, in ordine tamen ad unam sanitatem animalis et ad unam causam principalem medicativam quae perito et experto medico convenit. Quod ita evolvit Asclepius: κατά γάρ κοινήν τινα φύσιν τοιαΰτά φησιν είνας τά τε ύγιενά καί τά ιατρικά, τά μεν γάρ υγιενα τω πρό υγείαν έχειν πως ούτως ώνόμασταυ τό μέν γάρ ύγιενον τι λέγεται τω φυλάττειν ύγιείαν, ώς δίαιτα τοιαύτη, γυμνάσιά περίπατοι, τό δέ τι τω ποιεϊν, ώς τά φάρμακα καί τά βο­ ηθήματα, τό δέ τω είναι σημεϊον υγείας, ώς ή ευχροια ή εύπνοια, τό δέ τω δεκτικόν είναι αύτης, ώς τό σώμα τό έπιτήδειον όν πρός τό ύγιαίνειν ώστε τό γε μηδέν eïS υγείαν συντελούν εί λέγοιτο είναι ύγιενόν όμωνύμως λέγοιτο άν· όμοίως καί τό ιατρικόν τό μεν λέγεται ούτως τώ έχειν ίατρι‘ Vap- Λ ρ· 2201 2S29: caP· 3' Ρ· 353, p. 261, 14-17; In IV Metaph., cap. 1, p. 303, 13-15. 2 Asclepius, In IV Metaph., cap. 1, p. 303 16-17 3 Asclepius, In III Metaph., cap. 1, p. 226, 22 32-34 * Asclepius, In III Metaph., cap. 1, n. 226, 21-22 cap. 4, Q. I, C. II, a. 1: apud expositores graecos 1135 κήν, ώς ό Ιατρός, ο καί κυρίως καί μάλιστα ιατρικόν, τό δέ τω ευφυές είναι πρός τό λαβεϊν Ιατρικήν, τό δέ ώς έργον καί \ άποτέλεσμα Ιατρικής, ώσπερ λέγομεν ίατρικώς τετμηται, τό δέ ώς θεώρημα, τό τέ ώς δργανον πρός ϊασιν συντελούν ή φάρμακον λέγεται δέ καί Ιατρικόν βιβλίον τό περί Ιατρικής σνντεταγμένον ι. Et ad huiusmodi aequivocationis formam accedit aequivocatio entis, quod diversimode dicitur de diversis praedicamentis, in ordine tamen ad substantiam, cui primo et principaliter et maxime convenit ratio entis: μή συνωνύμως τό δν κατά πάντων λέγεται, άλλ’ ουν ουδέ όμωνύμως, άλλ’ έιοικε τοϊς άφ’ ένός καί πρός εν 1 2. où ydp όμοτίμως πασι τοϊς είδεσι χαρίζεται τοϋ εϊναι 3. Notant insuper, et quidem sapienter, hunc modum aequivocationis ab uno et ad unum maxime convenire philosophiae platonicorum, iuxta quam omnia sunt ab Uno et ad Unum secundum ordinem prioris et posterio­ ris4, utpote ab illo Uno participata et ad illud Unum exemplata5. Quo fit ut et ipsa ομώνυμα καθ’ ομοιότητα idest άπό παραδειγματικού άιτίον reducantur ad ομώνυμα άφ’ ένός siquidem dicuntur per denominationem ab uno exemplari quod suo modo imitantur. Ab eo tamen apprime distinguunt modum των ομώ­ νυμων κατ’ αναλογίαν, quae non dicuntur secundum di­ versos respectus ad unum, sed secundum unam vel simi­ lem habitudinem diversorum ad diversa. Et quidem, licet expresse non nominent nisi analogiam metaphoricam, quam et symbolicam appellant6, ut cum submontana vo­ camus pedem montis7 aut habilem furem dicimus perAsclepius, In III Metaph., cap. 2, p. 229, 15-26. Syrianus, In III Metaph., cap. 1, p. 54, 22-23; p. 55, 1. Cf. p. 56-57. Asclepius, In III Metaph., cap. 2, p. 229, 9-Î0. Asclepius, In I Metaph., cap. 6, pp. 46-47; cap. 9, p. 71, 10-24; pp. 83-84. 3 Syrianus, In XII Metaph., cap. 4, pp. 114-115. 6 Asclepius, In I Metaph., cap. 5, pp. 37-38; Syrianus, In XII Melaph., cap. 6, pp. 122-123; In XIII Metaph., cap. 1, p. 169; cap. 4, 1 2 3 4 p. 181, 20-25. 2 Asclepius, In I Metaph., cap. 9, pp. 87-88. if ( 5 Μ 1136 P. I, Sec. II: De divisione analogue ■fectuni latronem ’, nihilominus analogiam propriam ab ea distinctam agnoscunt, cuius et plura exempla in me­ dium proferunt; verbi gratia, cum dicunt ita se habere punctum ad lineam sicut instans ad tempus12; vel ita se habere Metaphysicam ad considerationem sui obiecti quod est ens in quantum ens et quidquid quocumque modo aliquam dicit habitudinem ad ens, sicut se habent Medicina ad considerationem sanitatis et ad ea omnia quae respectum dicunt ad sanitatem quae est eius pro­ prium obiectum, et Geometria ad quantitatem continuam, et Musica ad sonos harmonicos 3; aut cum asserunt ge­ nus se habere ad differentiam sicut se habet materia ad formam4, vel ita se habere materiam primam ad for­ mam primam sive substantialem sicut se habet materia secunda ad formam secundum sive accidentalem artis5, vel sic se habere litteram ad nomen sicut se habent uni­ tas ad numerum et punctum ad lineam 6, aut etiam sic se habere carinam ad navem sicut se habet cor ad ani­ mal: ώς τρόπις πλοίου, ούτως ζώου καρδία αρχή υπάρχει...; ?ν γάρ έστι κατ’ αναλογίαν τρόπις καί καρδία 78. ομοίως ή ναϋς τοΰ ζώον διαφέρει καί έχει κοινωνίαν καπά αναλογίαν ώς γάρ έπι της νεώς έστι τρόπις, ούτως έπι τοΰ ζώου καρδία3. ■ r 578. Idemque a fortiori, sobrietatem quod attinet, dicendum est de Stephano, qui eos solum recolit aequivocorum modos quibus ad expositionem libri Perihermeneias indigebat. Hic ergo expresse distinguit ομώνυμα άπό τύχης, ut nomen canis dictum de animali et de con­ stellatione; et όμώνυμα άπό διανοίας, ad quae reducit t» C c c £ 1 Asclepius, In IV Metaph., cap. 16, pp. 338-339. 2 Syrianus, In II Metaph., cap. 6, p. 51, 7-8. 3 Syrianus, In III Metaph., cap. 1, pp. 55-58. Asclepius, In II Metaph., cap. 3, p. 181, 7-27; In VII Metaph., cap. 13, p. 430, 2-10. P s Asclepius, In I Metaph., cap. 9, p. 91 14-20· n 109, 19-28; p. 131, 15-20;In VII Metaph., cap. 3. p 380 7-9· ’ p 383 20-24. 6 Asclepius, In VII Metaph., cap. 2, p. 379 3’10 7 Asclepius, In IV Metaph., cap. 6, p 316 19-20 25 8 Asclepius, In IV Metaph., cap. 9, p. 32I 12-14. 0. I, C. II, a. 1: apud expositores graecos 1137 όμώνυμα αφ’ ένος καί πρός^έν; horum enim commune est non solum nomen sed et aliquo modo ipsa ratio signi­ ficata per nomen, έν’τουτοις yàp λαμβάνεται τό κοινόν εκείνο έν τη υπογραφή άλλήλων. οϊον τί έστι τό φλεβότομον ή τό σιτίον; φαμέν δργανον ύγιενόν συμμέτρων εχον πρός τόδε, ή ποιητικόν αίτιον ύγιείας ι. Insuper commemorat alium modum των όμώνυμών αϊτό διανοίας scilicet κατ’ αναλογίαν, verbi gratia possibile et impossibile itemque necessarium multipliciter dicuntur, πολλαχώς λέγεται, sicut et causa a qua sequuntur et se­ cundum quam dicuntur, et ideo όμώνυμίαν causae susci­ piunt: tot enim modis dicitur possibile sicut causa cui proportionatur, et similiter necessarium et impossibile1 2. Pariter conceptus et nomina conveniunt proportionaliter in eo quod utraque eodem modo se habent ad veritatem et falsitatem exprimendam, non obstante quod νοήματα sunt ομοιώματα rerum dum όνόματα sunt mera σύμβολα: αναλογίαν, inquit, παραδίδωσι των φωνών πρός τα νοήμοττα· έστι δέ αναλογία ή των λόγων όμοιότης, οϊον ώς τόδε πρός τόδε, ώς άπλοϋν νόημα πρός τήν απλήν φωνήν* ώσπερ γάρ έν τω άπλω νοήματα ούκ έστιν τό αληθές καί τό ψεύδος, όντως καί έν τη απλή φωνή· καί ώσπερ έν τω συνθέτω νοήματι πάντως έστιν τό αληθές ή τό ψεύδος, ούτως καί έν τό συνθέτω λόγω έστιν. έν τούτω καί αυτή έστιν ή αναλογία 3. Eodem iure, quia vox se habet ad nomen ut genus ad speciem sive ut materia ad formam, sequitur τήν φωνήν ώς ύλην έλαβεν αναλογούσαν τω γένει, siquidem τω μέν γένεί αναλογεί ή ύλη \ 579. Sed ad antiquam traditionem Porphyrii, Olympiodori, Ammonii et Eliae rediit Simplicius, qui data 1 Stephanus, In Librum Aristotelis de Interpretatione, cap. 2-3, ed. M. Hayduck, Commentaria in Aristotelem graeca, vol. XVIII, P. Ill, p. 7, 15-24; p. 17, 10-20. Berolini 1885. 2 Ibid., cap. 12-13, p. 61. 3 Ibid., cap. 1, p. 6, 16-21. Cf. etiam p. 2, 2-10. * Ibid., p. 7, 9-11. ;,·λ ; v: I 1138 » I < O ► c » π C/ r* ft·’ S 5 c c □ o o p. I, Sec. II: De DIVISIONE ANALOGIAE opera notionem et divisionem των όμωνύμων completam tradere conatus est Explicat ergo in primis descriptionem aequivocorum, quam dederat Aristoteles, scilicet όμώνυμα λέγεται ών όνομα μόνον κοινόν, ό δέ κατά τουνομα λόγος της ουσίας έτερος 2, animadvertens eam non esse definitionem pres­ II sed meram descriptionem, eo quod sola uni­ se dictam voca sunt proprie loquendo definibilia: porro όμώνυμα non sunt univoca, sed sunt et ipsa όμώνυμα et ideo non possunt nisi όμωνυμως describi per verba όμώνυμα ·· et ideo concludit: έπιστήσαι δέ άξιον, ότι τήν δλην των όμωνύ­ μων υπογραφήν δι’ όμωνύμων έποιήσατο· καί γάρ τό όνομα καί τό μόνον και τό κοινόν των πολλαχώς λεγομένων εστ καί μάλλον καθ’ ομωνυμίαν υπαρχόντων 4, similiter et ratio et substantia et diversa multipliciter dicuntur et inter aequivoca numerantur5. Quam quidem doctrinam applicans motui, qui non univoce sed aequivoce dicitur de motu secundum sub­ stantiam et de motu secundum quantitatem et de motu secundum locum, eo quod haec quatuor non conveniunt in eodem genere sed pertinent ad diversa genera sive praedicamenta6 et consequenter ή κίνησις φωνή αν εϊη όμώνυμος καί ούχ! γένος 7, άλλ’ εΐ όμώνυμος ή κίνησις, πώς [’Αριστοτέλης] όρίζεται αυτήν; των γάρ όμωνύμων οΰκ είσίν όρισμοί, ή ό όρος όμώνυμος γίνεται των όμωνύμων. καί γάρ 1 Slmplicius edidit Commentaria in Aristotelis Categorias (ed. C. Kalbfleisch, Comment, in Aristotelem graeca, vol. VIII Berolini 1907), In octo libros Physicorum (ed. H. Diels, eadem collectione, vol. IX-X. Berolini 1882-1885), In tres libros de Anima (ed. M. Hayduck, ibid., vol. XI. Berolini 1882) et In quatuor libros de Caelo (ed. I. L. Hei­ berg, ibid., vol. VII, Berolini 1894). 2 Aristoteles, Categoriae, cap. 1, n. 1 (I, 1, 1-2). Simplicius, In Aristotelis Categorias, cap. 1, ed. cit., pp. 21-22, 24 Ibid., p. 28, 8-11. 5 Ibid., pp. 28-30. 6 Όμώνομός έσαν ή κίνησις. Kai οόχ εστι κοινόν (ένος παρά τά r.aO' ζχασζον ή αύτό'■ τούτο γενική κίνησις, εϊπερ αύτοϊς μόνοις τοϊς τοίς πράγμασίν έστιν ή κίνησις «t-gp έν g., αύτοΐς τετραχώσ ετραχώα όφεστώσα κατα χαζά ουσίαν οδσίαν κατά ποιότητα κατά ποσότητα κατά τόπον, τούτων δέ' ούοεν îέστι κοινόν γένος,αδτάτώτα εΐ ’ ’ *£ΰζα γένη νεμόμισται. (Zn III Phy--------λ..-----sicorum, cap. 1, ed. cit. vol. IX, p. 402, 20-24) p. 402, 20-24). 0. I, C. II, a. 1: apud expositores graecos 1139 τη5 àpxns όμωνύμου ουσης όμώνυμος ό όρος άρχήν λέγων Είναι τό έκάστου πρώτον, καί ή έντελέχεια τοίνυν τού κινητόν ή κινητόν όμώυμος έσται. δι’ όμωνύμων γάρ τό όμώνυμον άποδοθείη άν. άναγκαίως ού καί τούτο προσέλαβε τό λήμμα, ίνα μή τις οίηθείη τόν όρισμόν τής κινήσεως άκούων, ότι ώς γένους αύτής ό όρισμός άποδίδοται, άλλ’ ή δήλον ότι ώς όμωνύμου φωνής δι’ ομωνύμων ή άπόδοσις γίνεται ι. Et postea: ότι μή συνωνύμως, inquit, ή κίνησις κατηγορεϊται των πολλών κινήσεως, άλλα των πολλαχώς λεγομέ­ νων έστίν, εϊρηται πρότερον τοιαύτης δέ ουσης αυτής δεϊ καί τόν όρισμόν αυτής όμωνυμως είλήφΟα... *. Et inde est quod όμώνυμα non dividuntur sicut genus in species per differentias extrinsecas, sed sicut nomen commune in diversas eius significationes per modos in­ trinsecos; sicut esse in aliquo, τό εν τινι πολλαχώς λέγεται καί όμώνυμος έστιν ή φωνή 123, et ideo τό εν τινι ώς όμώνυμον διήρεται εις τά σημαινόνενα, ούχ ώς γένος εις είδη 4. Hoc igitur in sensu dividuntur όμώνυμα quasi in duos supremos modos in όμώνυμα άπό τύχης et in όμώνυμα άπό διανοίας. Aaequivoca a casu, quae et pure ac totaliter aequivoca dicuntur ,πάντη όμωνύμως, sunt illa quae com­ mune nomen sortiuntur mere per accidens, κατά συμβεβηκός, absque ulla convenientia dependentiae vel habitu­ dinis rei et rationis significatae per nomen, sed πολύ άπέχουσαι inter se, ut Alexander Macedo et Alexander Parides, vel nomen canis dictum de cane terrestri, de cane marino et de cane caelesti: άλλη γάρ ή [έννοια] περί τού χερσαίου κυνός παρά τήν τού θαλασσίου καί παρά τήν άστρώου καί έτι παρά τήν τοϋ ώς σπασμού έννοιαν 5. Aequi1 Ibid., 404, 8-15. 2 Ibid., p. 415, 27-29. Cf. etiam In I de Anima, cap. 5, ed. cit vol. XI, p. 69, 1-10; p. 71, 13-15; In II de Anima, pp. 81-82. 3 In IV Physicorum, cap. 3, ed. cit., vol. IX, p. 553, 11-12. 4 Ibid., p. 559, 30-31. 5 In Categorias, cap. 1, ed. cit., p. 24, 12-13; p. 26, 24-26; 22-27; In II de Anima, cap. 1, ed. cit., vol. XI, Ρ· 81, 15-16, 17-19; In I Physicorum, cap. 2, ed. cit., vol. IX, p. 94, 28; In II Physicorum, cap. 8, ibid., p. 373, 6-10; In VII Physic., cap. 4, ed. cit., vol. X, p. 1086, 19; p. 1096, 29; epilogus, ibid., p. 1114, 24-25. 1140 c► : O' f► ( I n σ r * ( c i n7 c c £ Hc P. I, Sec. II: De divisione analogiae voca vero a consilio non solum conveniunt in nomine communi, verum etiam aliquo modo in ipsa re et ratione per nomen significata propter aliquam dependentiam ab una eademque causa vel propter similes habitudines quas habent ad diversa, et ideo cum fundamento in re commu­ ne nomen sortiuntur, καθάπερ τό ον αγαθόν, τό υγιεινόν, ή κίνησις1, τό έν*; ούτως όν κοινόν ώς τα πολλαχώς λεγάμενα3 Itaque πάντων των ομωνύμων έτεροφυών όντων, εϊττερ όνομα μόνον κοινόν έχουσι τήν δέ ουσίαν διάφορον; verumtaII men των όμωνύμων πολλή τις έστι διαφορά· καί γάρ αί μέν πολύ άπέχουσιν ώσπερ αί άπό τύχης..., αί δέ εγγύς είσιν, τά δέ έγγυτέρω έστίν ut όμώνυμα άπό διανοίας 4. Haec autem όμώνυμα άπό διανοίας quadrifariam sub­ dividuntur, scilicet in όμώνυμα καθ’ ομοιότητα ut pictura vel statua hominis dicitur homo ob similitudinem quam habet cum homine vivo; in όμώνυμα άφ’ ένός άρχής καί αιτίας, sicut ex diversa habitudine ad causam principa­ lem medendi quae est medicus peritus et expertus di­ cuntur medicativa liber, scalpellum et pharmacum: liber quidem, quoniam praecepta et regulas tradit bene me­ dendi; scalpellum autem, quia instrumentum est secan­ di secundum artem medicinalem; pharmacum vero, quia utile est ad medicationem; in όμώνυμα πρός εν τέλος, sicut ex diverso respectu ad unum eundem que finem principalem qui est sanitas dicitur cibus sanus et medici­ na sana et ambulatio sana; et in όμώνυμα κατά άναλογίαν, sicut unitas dicitur principium numeri, punctum princi­ pium lineae, fons principium fluminis et cor principium animalis, nam sicut se habet unitas ad numerum ita se habent cetera ad sua, nempe punctum ad lineam et fons ad flumem et cor ad animal5. E /n I de Anima, cap. 5, ed. cit., vol. XI, p. 71, 15 2 In II de Anima, cap. 1, p. 82, 2-3 3 Ibid., p. 82, 2. Hll R PhySiC0,'‘m· Cap- 4· vo1· X· ’· '««. 26-29. 30-31; epilogus, 5 In Categorias, cap. 1, ed. cit., p. 31, 27-33; p 28 ,_12 0. I, C. II, a. 1: i apud expositores GRAECOS 1141 Cum enim huiusmodi όμώνυμα non habeant significa­ tiones et rationes omnino distantes et penitus disparatas ut όμώνυμα άπό τύχης, sed aliquo modo convenientes et propinquas, eorum divisio sumenda est secundum diver­ sum modum quo talis propinquitas et convenientia plu­ ribus eodem nomine adunatis convenire potest citra om­ nimodam convenientiam univocorum. Porro haec pro­ pinquitas modum triplicem suscipere valet: alium simi­ litudinis unius vel plurium ad unum exemplar; alium propinquitatis genere, qui duplicem formam induit, sci­ licet ab uno et ad unum quasi ab una causa efficienti et ad unam causam finalem; alium propinquitatis pro­ portione, quatenus ita se habet unum ad aliud sicut aliud ad aliud. Quare enumerans όμώνυμα aliquam convenien­ tiam et propinquitatem habentia, scribit: αί δέ έχουσί τινα ομοιότητα ώς αί εικόνες πρός τά πρωτότυπα, αί δέ εγγύς ε’ισιν ή γένει ή αναλογία, γένει μέν τά άφ’ ενός καί πρός έν λε­ γάμενα· κοινόν γαρ τι αύτοϊς τό τε άφ’ ου καί τό πρός ο φαντα­ σίαν αποτελούν γένους, αναλογία δέ όμώνυμα έσπι τά τήν έν τω λόγω καί τη χρεία ομοιότητα σωζοντα ώς ή αρχή* καί γάρ ή πηγή καί ή καρδία καί μονός καί σημεϊον καί τό ηγού­ μενον έν πόλει αρχή λέγεται τοσοϋτον άλλήλων τη φύσει διαφέροντα I Quantum tamen ex usu Simplicii colligi potest, hanc divisionem quadripartitam pressiori modo ipse reducit ad bimembrem. Etenim των όμωνύμων άπό διανοίας quae­ dam sunt όμώνυμα κατά μέθεξιν, alia vero κατά αναλογίαν. Et quidem eorum quae per participationem, κατά μέθεξιν dicuntur, alia sunt άφ’ ενός, idest άπό τίνος ποιτικοΰ αιτίου, sicut a medico perito et experto qui est principalis causa medendi, κυρίως ποιητικόν αίτιον participant vim medicativam et nomen medicinalis, liber qui docet artem medendi, et scalpellum quo utitur ad medendum, et pharmacum quod propinat medendi cau­ sa, quasi αίτια οργανικά; alia πρός έν, hoc est, πρός τι τέλος, sicut a sanitate quae rationem habet finis et ap1 In VII Physic., cap. 4, p. 1096, 29-32; p. 1097, 1-4. 1142 : rC ►» O Π o r » c C P. I, Sec. II: De divisione analogiae petibilis per se, participant appetibilitatem et nomen sani omnia media ad eam obtinendam et conservandam et roborandam quoquo modo perducentia, verbi gratia medicina sana, cibus sanus, diaeta sana, deambulatio sana, nam ών πάντω ή ΰγίεια εϊν άν αίτιον τελικόν, cetera vero λέγεται υγιεινά τάξιν έχοντα πρός άλληλα et maxime πρός ύγίειαν ώς τέλος; tertia άφ* ένός καί πρός εν simul, idest άπό τίνος παραδειγματικού αιτίου sive επί της εϊκόνος και παραδείκματος et ώς ίκόνες πρός τά πρωτότυπα, quae uno verbo dicuntur καθ’ όμοιότητα, ut pictura et statua hominis participant ab homine vero et vivo simi­ litudinem et nomen hominis quasi exemplatae ab ipso et ad ipsum repraesentandum ordinatae: πάσα δέ είκόν ωμοίωται, πρός τό παράδειγμα, τό δέ όμοιωμένον όμοιώσεως μεθέξει άπό τοϋ παραδείγματος ώμοιώται πρός αυτό, άλλο μέν έστι τό μετέχον, άλλο δέ τό μετεχόμενον καί ή μέθεξις καθ’ ήν όμοιοΰται ή εϊκών. τό άρα μετέχον τούτο έστι τό έν ώ καί έξ ού γίνεται ή εϊκών ι. Notat autem Simplicius huiusmodi όμώνυμα κατά μέθεξιν esse essentialiter media inter univoca et pure aequivoca, licet non eodem modo ac παρώνυμα quae etiam media consistunt inter ea. Denominativa enim partici­ pant quidem rationem et nomen ab aliquo principali a quo denominantur, sicut grammaticus a Grammatica et album ab albedine, et quidem secundum modum non omnino eundem neque omnino diversum, verumtamen deficiunt a perfecta unitate et identitate nominis quae necessario requiritur ad aequivocationem, quia denomi­ nata differunt casu sive terminatione a denominante2: όμώνυμα vero κατά μέθεξιν ita participant rationem et nomen ab aliquo principali secundum modum partim eundem et partim diversum ut simul omnimodam ser­ vent nominis identitatem3. £ 1 In I Physic., cap. 9, vol. IX, p. 255, 5-9. Cf. etiam ibid., p. 249, 19-26; In II Physic., cap. 1, p. 279, 11-25; Ibid., cap. 3, pp. 315-316; p. 317 , 29-33; In I de Antma, cap. 3, vol. XI, p. 38, 3-10; In II de Anima, p. 98, 16-32; In I Physic. Prooemium, p. 7 2 In Categorias, cap. 1, p. 23, 1-25; p. 37, 3-12 3 Ibid., p. 32, 13-15. » Q. I, C. II, a. 1: apud expositores craecos 1143 Quo fit ut pure aequivoca nomen habeant omnino idem, plura tamen aequo primo et principaliter signifi, cans absque ulla convenientia et sine ullo ordine prioris et posterioris inter ea, sed mere per accidens sub eodem nomine adunentur; pure autem univoca nomen etiam habent omnino idem pluraque significans, at secundum rationem omnino eandem et prorsus aequaliter partici­ patam ab omnibus et singulis; pure vero denominativa nec nomen habent prorsus idem neque rationem signi­ ficatam per nomen, sed nomen et rationem aliqualiter diversa, et quidem secundum participationem et ordinem prioris et posterioris; όμώνυμα tandem κατά μέθεξιν no­ men habent prorsus idem sicut pure aequivoca et pure univoca, rationem vero significatam per nomen non om­ nino eandem neque aequaliter participatam ut pure uni­ voca, sed inaequaliter participatam secundum prius et posterius ut denominativa, maiori licet inaequalitate quam pure denominativa. Differentiam inter pure aequivoca et haec όμώνυμα κατά μέθεξιν expressit Simplicius hisce verbis: των δέ όμωνύμως λεγομένων τά μέν έττ’ ίσης ύττάρχει ώς τό έρώ κατά τού φιλώ καί κατά τοϋ λέξω (ούδέν γάρ κυριώτερον έντω έτέρω μάλλον ή έν τω έτέρω), τά δέ ουκ έττ’ ίσης ώς τά μέν κυριώτερου τά δέ άκυρότερον λέγεσθαι \ Differentiam vero inter όμώνυμα κατά μέθεξιν et pure univoca explicat dicens univoca esse eiusdem praedica­ menti, όμώνυμα diversorum 1 2; illa unam eandemque ha­ bere definitionem, haec plures et diversas3; illa esse tota et aequaliter participata a suis inferioribus, haec non esse tota in suis inferioribus neque ab eis aequaliter participata4; illa ex toto et eodem modo praedicari de In IV Physic., cap. 3, vol. IX, p. 553, 12-15. 2 In Categorias, cap. 1, pp. 20-21; pp. 23-24; p. 28; In III Physic., cap. 1, pp. 402-404. J In III Physic., cap. 1, pp. 415-416; In II de Anima, cap. 3, vol. XI, p. 107, 9-10; p. 108, 1-2. 4 In Categorias, cap. 1, p. 32, 14-19; In III Physic., cap. 1, pp. 403406· cap. 7, pp. 509-510; In IV Physic., cap. 3, pp. 551-553. 1 1144 P. I, Sec. II: De divisione analogiae suis inferioribus, haec ex parte tantum praedicari et diverso modo sive secundum prius et posterius de infe­ rioribus suis. Ut enim ipse frequenter inculcat: εϊπερ τα γένη συμ­ πληρωτικά των ειδών έστι και εϊπερ επ’ ϊσης αύτοϊς υπάρχει λ καί τό μέν γένος παν συνωνύμως πάντων των ειδών κατεγορεϊται... εϊπερ γένος μέν έστι κοινότης τοίς ήδη διακεκριμένοις έπ’ ίσης ύπάρχουσα -. E contra, έν πασι μέν τοίς άφ> ένός τό πρώτον έστι καί δεύτερον καί τρίτον, καί τό έν τω πρώ. τω καί έν τοίς έφεξής υπάρχει, εί καί έξαλλαττόμενον καί έτέρως αεί καί έτέρως. τό δέ πρώτως μετασχόν τοϋ κοινού ούκ έστι πάντως καί αυτό έν τοίς εφεξής· ή γοϋν ούσία πρώτως ουσα όν ούκ έστιν έν τοίς συμβεβηκόσιν \ Ideo εν οίς δέ τό πρώτον καί δεύτερον ούκ έστι κυινόν άπαράλλακτον, άλλα καθ έκαστον διαφορούμενον *. Qua de causa, cum ens, verbi gratia, non sit genus ad decem praedicamenta, μή πδσι τοίς ουσίν ομοίως έφαρμόττει sicut genus convenit speciebus, neque decem prae­ II dicamenta participant aequaliter rationem communem entis sicut species επ’ ίσης μετέχοντα τοϋ γένους ·'; et similiter unum6, et bonum1, et motus qui ad quatuor praedicamenta datur ideoque μή επ’ ύηδέ κατά τήν αυτήν ιδιότητα πδσιν ύπαρχη τοίς έξης 8, et finitum atque infinitum quae diversa praedicamenta consequuntur ac proin où γάρ επ’ ίσης αυτών κατηγορεϊται, οπερ προσηκει τοίς γενεσιν, άλλα τοϋ μέν προτέρου, τοϋ ύστερον, scilicet I I < c f C r & r » t I nk c In III Physic., cap. 1, p. 403, 7-8. 2 In IV Physic., p. 551, 32-33; p. 552, 4-5. In II de Anima, cap. 3, vol. XI, p. 108, 8-12. Ibid., p. 107, 7-8. 5 In I Physic., cap. 7, vol. IX, p. 216; cap. 3, pp. 122-123; In III Physic., cap. 1, p. 405 , 7-8, 10-11; In I de Anima, cap. 5, vol. XI, pp. 68-69. 6 In I Phvsic., cap. 2, pp. 94-95; In VII Physic., cap. 4, vol. X, pp. 1088-1191. 7 In I Physic., cap. 9, pp. 249-250; In 1 de Anima, cap. 3, vol. XI, p. 38, 3-10; cap. 5, p. 71, 14-15; in II de Anima, cap. 1, pp. 81-82. » In III Physic., cap. 1, p. 405, 14-15; PP. 402-403. £ E 1 ο. I, C. Il, a. 1: apud expositores graecos 1145 ούκ έπ’ ίσης ούδέ ώς γένος κατηγορεϊται, άλλ’ άει τού δευτέρου διά τό πρότερον, καί διά τούτο πρότερον καί ύστερον, ή δε ώς προτέρου καί ύστέρου κατηγορία έστι μέν καί έν τοϊ όμωνύμοις (ούτως γάρ όμώνυμος ό έγγονος εί τύχοι τω πάτπτω), έστι δέ καί έν τοίς άφ’ ένός et causa prout complectitur quatuor causarum genera diversosque mo­ dos singulorum generum: εΙκότως των πολλαχώς λεγομέ­ νων έστί τά αίτια, άλλ’ ούχΐ των ώς άφ’ ένός γένους διηρημένων 2. Eorum vero quae όμώνυμα dicuntur κατά αναλογίαν duplex est modus: alius secundum analogiam propriam, alius secundum analogiam metaphoricam. Secundum analogiam quidem propriam quando qua­ tuor termini comparati et duae eorum rationes propor­ tionales sumuntur omnes in sensu proprio hinc et inde. Exempli gratia, cum motus sint reductive in categoria termini ad quem sunt, ita se habent motus inter se sicut se habent eorum termini inter se, et ideo sic se habet , alteratio ad generationem sicut se habet qualitas ad sub­ stantiam, pariterque ita se habet alteratio ad augmentum sicut se habet qualitas ad quantitatem: quod si sumamus terminos negativum et positivum eiusdem generis motus, ita se habet negativus ad positivum sicut privatio ad formam, puta sic se habet corruptio ad gene­ rationem sicut privatio ad formam, et ita se habet diminutio ad augmentum sicut corruptio ad generationem atque ideo ut privatio ad formam in genere quantitatis: πανταχού δέ ή μέν επί τό κρεϊττον των αντικειμένων όδός τό είδους έχον λόγον εϊδει καί αύτό αναλογήσει, ή δέ έπί τό χείρον καί στερητικόν τερήσει 3. Eodem modo, unitas se habet ad numerum sicut punctum ad lineam, quatenus sicut unitas est principium 1 ibid., 2 3 In III Physic., cap. 7, p. 509, 27-28, 35; p. 510, 1-4 Cf. etiam cap. 4, pp. 469-471. . In II Physic., cap. 3, p. 316, 28-29. Cf. etiam ibid., cap. 1, p. 279. In III Physic., cap. 1, Ρ· 407, 18-20. .;v.< ■ 1146 r. < e I Ο c η G r & . » ··* i 1158 ο I P. I, Sec. II: De divisione analogiae 582. Horum omnium principaliora tantum retinet S. Joannes Damascenus, ea tamen magna cum perspicui­ tate et proprietate describit, ut postulabat propria indo­ les sui compendii Dialectices. Primo ergo notionem tradit univocorum et aequivo­ corum, dicens: συνώνυμα δε είσίν, όσα καί τω όνόματι καί τω όρισμω ή τη ύπογραφή τού αυτού ονόματος κοινωνούσιν, ut animal dictum de homine et de equo *; ομώνυμα μέν είσι τα τω όνόματι κοινωνοϋντα, τω δέ όρισμω ή τή υπογραφή διαφέρουντα, ut canis dictus de cane terrestri et de cane marino2. Et ideo συνώνυμος μέν κατηγορία έστιν, ότε καί τό όνομα καί τόν όρον αύτοϋ τοϋ ονόματος δέχεται τό υποκείμενον, ut animal de homine; e contra ομώνυμος δέ έστι κατηγορία, ότε τό μέν όνομα δέχεται, τόν δέ όρον ουδαμώς, ut imago hominis dicitur quidem homo, sed non habet hominis definitionem: hominis enim veri de­ finitio est animal rationale mortale capax intelligentiae et scientiae; at vero imago eius non est animal, cum non sit vivens, neque intelligentiae et scientiae capax est, cum non sit rationis particeps 3. Dein affert των ομωνύμων divisiones fundamentales, animadvertens tamen horum divisionem per se, κατ’ ούσίαν, non esse rei sed nominis communis in diversas eius significationes, ώς ομώνυμος φωνή είς διάφορα σμμαινόμενα, sive tale nomen sit nomen totius sive partis: ut nomen totius quidem, sicut vox canis dividitur quasi in totidem eius significationes in terrestrem, marinum et sidereum; ut pars autem, sicut vox lingua dividitur in linguam ani­ malem et in linguam calceamenti et in linguam fistulae veluti in totidem eius significata4. Itaque sumendo τά ομώνυμα in tota sui extensione et communitate, distinguuntur in ομώνυμα άπό τύχης, ut de S. Ioannes Damascenus, Dialectica, cap. 32, MG. 94 , 600. 2 Dialectica, cap. 31, MG. 94, 596. 3 Op. cit., cap. 16, col. 580. Cf. etiam, cap. 47, col. 621; cap. 9, col. 557. « Op. cit., cap. 6, cols. 545 , 548, 549. ■i Q. 1, C. II, a. 1: apud expositores graecos 1159 nomine canis dictum est, et in όμώνυμα άπό διανοίας, ut de voce linguae relatum fuit. Non enim casu et pure aequivoce nomen linguae dicitur de quodam membro » animalis et de quodam parte tibiae vel calceamenti: de quadam enim calceamenti extremitate dicitur lingua ob similitudinem formae vel figurae quam habet cum lingua animalis; de parte vero fistulae dicitur lingua non solum ob exteriorem similitudinem formae cum lingua animalis, verum etiam ob similem functionem instrumenti in sonis emittendis: sicut enim lingua animalis est organum vocis diversis modulis emittendi, ita et lingua tibiae est instrumentum soni diversimode emittendi. Et haec quidem ομώνυμα άπό διανοίας subdividuntur in trimembra, scilicet in ομώνυμα άφ’ ένός, πρός έν et κατά αναλογίαν. Quae autem άφ’ ένός όμώνυμα dicuntur, ea sunt quae ab uno principali, έκ τίνος αιτίου, denominationem acci­ piunt, ut a medicina liber medicus et instrumentum me­ dicum: άπό γάρ ένός, τής ιατρικής, όνόμάσθησαν ιατρικά. Duplicemque induunt formam: primam, ab una causa vera, et naturali, έξ αληθινού αιτίου, sicut imago hominis dicitur homo secundum dependentiam et participationem a vero homine qui est homo vivus, et haec dicuntur etiam όμώνυμα καθ’ ομοιότητα sive άπό παραδειγματικού αιτίου ; secundam, ab una causa artificiali sive ab ipso denomi­ nante adinvenia, άπό τίνος έξευρήμενα, ut scalpellum ab ipso medico adinventum dicitur medicativum ‘, et huiusmodi appellantur etiam όμώνυμα άπό ποιητικού αιτίου. Quae vero dicuntur όμώνυμα πρό5 έν, illa sunt quae ad unum principale referuntur ab eoque denominationem accipiunt, sicut per ordinem ad unam eandemque anima­ lis sanitatem dicitur cibus sanus et medicamentum sa­ num. Et haec similiter duplicem modum suscipere va­ lent: primum, ad unum finem, πρός έν τέλος, ut in exem­ plo de sanitate apparet, quia sanitas animalis est finis cibi et medicamenti; secundum, ad unum subtectum, 1 Op. cit., cap. 6, cols. 548, 552; cap. 31, col. 600; cap. 16, col. 580. P. I, Sec. II: De 1160 ο i 7 t r t ( 9 I P r divisione analogiae πρός εν υποκείμενον, ut quantitas et qualitas ceteraque accidentia dicuntur entia per ordinem ad unum primum subiectum quod est substantia in qua sunt et a qua sustentantur Est autem proprium των όμωνύμων άφ’ ένός καί πρός έν esse veluti media inter pure aequivoca et pure univoca, quatenus non solum conveniunt in nomine ut pure aequi· voca, verum etiam in ratione sive definitione sicut uni­ voca, non tamen totaliter ut haec, sed aliquo modo tan­ tum, ita ut partim conveniant in ea et partim differant. Quod ideo est, quia haec ομώνυμα aliquid participant de denominativis, cum secundaria et posteriora denominen­ tur a primo et principali a quo dependent vel ad quod I referuntur. Porro denominativa medium tenent locum inter univoca et aequivoca: είσ'ι δέ τινα μέσα των όμωνύμων ( καί συνωνύμων* κοινωνοΰντα καί διαφέροντα τω δέ όνόματι καί τω όρω ά τινα λέγονται παρώνυμα* ώς άπό της γραμματικής, γραμματικός. Κοινωνοΰσι γάρ τω όνόματι* διαφέρουσι δέ κατά λήξιν τοϋ ονόματος, ήγουν τήν τελευταίαν συλλαβήν* και πάλιν τω όρω κοινωνοΰσι τε καί διαφέρουσιν* ότι ή μέν γραμματική γνώσις έστιν ό δέ γραμματικός ούσία ή ή γνώσις Differunt tamen όμώνυμα άφ’ ενός καί πρός εν a pure denominativis dupliciter: primo, quia όμώνυμα illa nul­ lam habent inter se nominis differentiam, cum ne fle­ xione quidem sive terminatione differant, dum pure παρώνυμα flexione et terminatione nominis differant; secundo, quia pure παρώνυμα formaliter includunt illud unum a quo denominantur, dum όμώνυμα άφ’ ένός καί πρός εν non includunt formaliter illud unum a quo vel ad quod dicuntur, cum ratio significata per nomen illi uni tantum formaliter conveniat, non ceteris: τά παρώνυμα περιέχουσι τά άφ’ ών παρωνομάσΟησαν, ώς ό γραμματικός ' τήν γραμματικήν και ό δίκαιος τήν δικαιοσύνήν* τά δέ άφ’ Op. cit., cap. 6. cols. 548 , 552, 553; cap. 10, cols. 564, 569: cap. 46, col. 617. 2 Op. cit., cap. 35, col. 601. 1 Q. I, C. II, a. 1: r » f APUD EXPOSITORES GRAECOS 1161 ένό$, ούδαμώξ· où γάρ περιέχει τό Ιατρικόν έρφαλεϊον τήν Ιατρικήν >. Accidit tamen aliquando όμώνυμα άφ’ ένός vere et in­ trinsece participare naturam et rationem illius primi a quo et ad quod dicuntur, ut homo reapse participat bonitatem, sapientiam et virtutem Dei. Quia tamen non eas participat secundum eundem modum eandemque rationem quibus sunt in ipso Deo, iure dici potest haec όμώνυμα nunquam includere formaliter ipsam rationem primi prout est in primo et convenit primo, sed modo semper diminuto et imperfecto123*. Quatenus ergo όμώνυμα haec recedunt ab univocis, eis convenit essentialiter inaequalitas in ipsa communi ra­ tione significata per nomen, ideoque necessario dicuntur secundum prius et posterius et secundum magis et mi­ nus. Συνώνυμα siquidem aequaliter et eodem modo parti­ cipant totam rationem generis et individua totam ratio­ nem speciei; e contra όμώνυμα άφ’ ένός και πρός έν non participant totam rationem significatam communi nomi­ ne, sed partem tantum et partialiter, idest secundum magis et minus sive secundum prius et posterius pro modo propio uniuscuiusque: καί ούτε Πέτρος έσπΐ μάλλον, ήγουν πλέον του Παύλου άνθρωπος ή ζώον ουδέ Παύλος τού Πέτρου. Εύρίσκεται δέ φάρμακον ύγιενότερον φαρμάκου, καί βιβλίον Ιατρικώτερον βιβλίου άλλου 8. Unde et ipsum prius et posterius, quod multis modis dicitur, reducitur ad όμώνυμον άφ’ ένός : τό δέ πρότερον καί υσπερον, καί τό μάλ­ λον καί τό ήττον, ουκ είσ'ι των όμωνύμων [άπό τύχης], άλλα των [όμωνύμων] άφ’ ένός 1 Et hac de causa, loquens de similitudine επί εϊκόνος καί τού παραδείγματος, quae revera continet ομωνυμίαν καθ’ όμοιότητα sive άφ’ ένός παραδειγματικού αίτίου, ait hoc modo picturam hominis dici hominem per similitudinem 1 2 3 cols. < Ibid., paulo infra. Op. cit., cap. 31, col. 600. Op. cit., cap. 7, col. 552. Cf. ibid., cap. 6, col. 552 B; cap. 10, 564, 569; cap. 60, 649. Op. cit., cap. 59, col. 649. 1162 P. I, Sec. II: De divisione analogiae ad hominem vivum et verum, et homines sanctos appel­ lari deos propter similitudinem ad Deum vivum et verum, licet utrobique sit magna differentia; quia homo pictus nonnisi nomen et figuram exteriorem participat ab ho­ mine vivo et vero, dum homo sanctus vere et realiter participat sanctitatem Dei vivi et veri: et quidem diver­ simode homines sancti divinam sanctitatem participant, pro modo et proportione donationis divinae gratiae et propriae dispositionis uniuscuiusque: άλλος άλλω· ώστε ου πρός τόν Θεόν μόνον άπειρος ή διαφορά, αλλά και πρός άλληλα κατά τήν αναλογίαν. "Εστιν ούν ή όμοιότης ώς έν τοϊς άφ’ ένός καί πρός έν 1. Postremo quae dicuntur όμώνυμα κατά αναλογίαν, sunt illa quorum unum ita se habet ad aliud sicut aliud ad aliud. Quae pariter duplicem formam induere possunt: aliam metaphoricam, aliam propriam. Metaphoricam quidem, sicut definitio in scientiis dicitur ex metaphora definitionis in agris: εΐρηται δε ορισμός άπό μεταφοράς των της γης οροθεσίων ώσπερ γάρ τό όροθέσιον χωσίζει τό ίδιον έκαστου άπό τοϋ άλλοτρίου, ουτω καί ό ορισμός τήν φύσιν έκαστου χωρίζει της τοϋ ετέρου φυσεως -. Propriam autem, ut si dicamus definitionem essentialem constare ex genere proximo et differentia ultima sicut essentia definita constat ex materia prima et forma substantiali: nam materiae respondet genus, formae vero respondet differentia specifica: αναλογεί δέ ή μέν ϋλη τω γένει, τό δέ <»Ι· είδος τη διαφορά 3. Verum quidem est Damascenum non adhibuisse pro­ pria verba significantia huiusmodi divisiones, nisi pro eis quae άφ’ ένός καί πρός εν dicuntur; ea tamen in mente habet, ut ex usu divisorum ipsis significatorum apparet. Nulli ergo dubium est has omnes divisiones agnovisse, easque in actu exercito tradidisse. Op. cit., cap. 31, col. 600. Op. cit., cap. 8, col. 553 Ibid., paulo supra. Q. I, C. II, a. 1: apud expositores graecos 1163 graecoSeriem hanc sat longam expositorum 581 rum claudimus Etist ratio, qui magna cum limpiditate et acumine proponit divisionem των όμωνύμων, licet nova proprie loquendo non addat *. Notat ergo in primis ipsa όμώνυμα όμώνυμως dici, cum multipliciter dicantur: πολλών δή τρόπων όντων καθ' ούς τά όμώνυμα όμώνυμα γίνεται ή πολλών όντων τρόπων καθ’ ους τίθεται τσ όμώνυμα κ. Consequenter dividi debent in mo­ dos suos diversos sicut όμώνυμα in diversas res et signi­ ficationes eodem nomine adunatas, άπό ομωνύμου φωνής εις διάφορα σημαινόμενα * et non sicut συνώνυμα in spe­ cies per differentias extrinsecas: nam όμώνυμα sunt quae όνομα μόνον έχουσι κοινόν, τό δέ κατά τουνομα λόγον τής ουσίας έτερον δ. Et hoc in sensu dividuntur in όμώνυμα άπό τύχης et όμώνυμα άπό διανοίας. Prima dicuntur etiam totaliter ae­ quivoca, πάντως όμώνυμα, eo quod in solo nomine conve­ niunt, cum positiva exclusione cuiuscumque alterius communicationis rei et rationis significatae per nomen: τά γάρ ούτως όμώνυμα ούδεμίαν κοινωνίαν πραγματικήν κατά τούνομα κέκτηται. ήν γάρ ουτω λόγος αύτοϊς τής κοινωνίας της κατά τουνομα· τά δι' άπό τύχης ού κατά λόγον, ού γάρ άν ύπήρχεν ούδ’ αύτόματα. αύτόματον γάρ τό αύτοματως όν ή γινόμενον καί μή έχον λόγον ή αιτίαν, καθ’ ήν ούτως έ'στιν ή γίνεται, οίον εϊ τίνος έν Αίγύπτω ’Αλέξανδρον τόν γεννηΟέντα καλέσαντος, άλλος έν Ρώμη τω αύτώ όνόματι καλέσει έτερον, ουδετέρου είδότος τόν έτερον τις έστιν ή εϊ τινα κέκληκεν ούτως °. Secunda vero, idest άπό διάνοιαν, non sunt omnino ae­ quivoca, eo quod non solum in nomine, verum etiam in 1 Quae enim tradit Heliodorus Prusensis in sua Paraphrasi in Ethica Nicotnachea (ed. G. Heylbut, Commentaria in Aristotelem graeca, vol. XIX, P. II, Berolini 1889) nihil addunt ad textum arislolelicum. 2 Eustratii e Michaelis et Anonymi in Ethica Nicotnachea com­ mentaria, ed. G. Heylbut, Comment, in Aristotelem graeca, vol. XX, Berolini 1892: Eustratius, In I Ethic. Nicorn., cap. 4, p. 55, 9. 3 Ibid., p. 55, 22. In VI Ethic. Nicorn., cap. 2, p . 267, 31. Ibid., p. 55, 7-8. ί Ibid., p. 55, 8, 11-18. I 1164 ■ : ' ( i l τ a rr\ i 1 ► P. I, Sec. II: De divisione analogiae re et ratione per nomen significata aliquam habent com­ municationem, ώς καί πραγματικήν τινα κοινωνίαν έχοντας Quae quidem subdividuntur in όμώνυμα secundum par­ ticipationem, κατά μετοχήν sive κατά μέθηξιν, et in όμώνυμα secundum proportionem, κατά αναλογίαν -, Dicuntur όμώνυμα κατά μετοχήν illa quae ab uno primo et universali principio, quod est universale in causando sive ante rem quasi totum ante partes, τό όλον πρό των μερών, dependet, ab eoque ordinate recipiunt secundum prius et posterius, κατά τάξιν, κατά τό πρότερον καί τό ύστερον, rem et rationem significatam per nomen, licet diminute et imperfecte4. Sicut enim est triplex totum, scilicet ante partes, ex partibus et in partibus, πρό των μερών έκ τών μερών καί έν τοίς μέρερι; ita et triplex est universale, nempe ante particularia, ex particularibus et in particularibus quasi post particularia. Relictis au­ tem toto et universali ex partibus et ex particularibus, quod est totum intégrale sive quantitativum, universale post particularia est universale in essendo et praedican­ do, quod et univocum dicimus, puta genus aut species, dum universale ante particularia est universale in cau­ sando tantum et non proprie in essendo vel praedicando: έκεϊ μέν γάρ τό [καθόλου] επί τοϊς πολλοϊς καί ύστερογενές, ένθαϋθα δέ τό πρό τών πολλών ώς προϋφεστηκός αυτών κάκείνων πρός αύτό δεχόμενων τήν ύπαρξιν 4 Porro totum universale in essendo et praedicando non participatur secundum prius et posterius a particularibus sub eo contentis, sed aequaliter et secundum totum, sicut totum genus participatur aequaliter ab omnibus et singulis speciebus et tota species participatur ex aequo ab omnibus et singulis individuis, de quibus consequenter praedicatur secundum rationem omnino eandem: ώς γάρ επί τών λογικών ειδών καί γενών τά μετέχοντα τού είδους άτομα όμοταχως μετεχουσο καί ού τό μέν 4 2 3 4 Ibid., Ibid., Ibid., Ibid., ρ. 55, 25-26. ρ. 55, 24-25; ρ. 56, 2-9; ρ. 40-49 passim pp. 4247. ρ. 40 , 20-35. i Q. I, C. II, a. 1: apud expositores graecos 1165 J-.A πρώτον, τό δέ μετ’ έκείνο, όμοίως καί τά μετέχοντα τού αυτού γένους εϊδη ούτε γάρ τό είδος ατόμων, ούτε δέ γένος γέ­ νος τών είδών, τά καθ’ έτέραν καί έτέραν μετεχόμενα τάξιν τοϊς νττ’ αυτά et ideo έν τοϊς τό πρώτον καί ύστερον, έν τούτοις ιδέα ούκ έστιν -. At vero totum universale in causando non participatur aequaliter et secundum totum a particularibus ab eo derivatis, sed imperfecte et inae­ qualiter pro modo proprio uniuscuiusque; siquidem soli principio et causae convenit per essentiam tota perfectio participanda, puta bonitas vel sapientia, dum ceteris ab eo causatis et derivatis nonnisi diminute et quasi per par­ tes convenire potest, cum non sint talia nisi per parti­ cipationem: et ideo perfectio illa in qua omnia communi­ cant praedicatur de primo eminenter et substantive, de ceteris autem adiective et inferiori modo, inaequaliter tamen, idest secundum prius et posterius, prout magis vel minus accedunt ad illud primum. Exempli gratia, ra­ tio entis aut boni convenit soli Deo per essentiam et secundum totam plenitudinem perfectionis; creaturis au­ tem non convenit nisi diminute et per participationem, licet aliter conveniat substantiae et aliter accidentibus, aliter substantiis spiritualibus et aliter substantiis mate­ rialibus, aliter animae et aliter corpori, aliter uni generi accidentis et aliter ceteris, secundum diversam habitudi­ nem quam habent ad illull primum: ή έτεροτης τής τάξεως έν τη μετοχή, τό μέν οίκειότερον ποιήσει πρός τήν αρχήν, τό 51’ άνοικει ότερον, καί μάλλον καί ήττον έσται ή μετοχή 1 23. Et huiusmodi triplicem modum .suscipiunt: alium ab una causa efficienti principali, άπό τίνος αρχής μιας καί αίτιας όρμώνμενα, sicut a principali causa medicativa quae est medicus peritus et expertus participant virtu­ tem medendi secundum prius et posterius φάρμακα καί διαιτήματα καί βιβλία καί όργανα veluti causae instru­ mentales eius ab eaque medicativa denominantur, καί 1 2 2 cap. Ibid., p. Ibid., p. Ibid., p. 2, p. 287, 42, 25-29. 43, 2-3. . ... 43, 32; p. 44, 1; pp. 44-49 passim; In VI Ethic. Nicom 33-37; p. 288, 1-13; cap. 3, p. 293, 26-30. • I ΐ.-’Ί a K1 ■ > I i I $ i i Λ< 1166 P. I, Sec. II: De divisione analogiae τι άλλο αρχήν μέν εχον αυτήν ώς έξ αύτής όρμώμενον ·· alterum ab una causa finali primaria, πρός τι έν τείνουσι τέλος, sicut a principali fine qui est sanitas bonitatem et appetibilitatem participant secundum prius et posterius diversa media ad eam conducentia, ut cauterium, potio amara, deambulatio aliaque id genus, τέλος δέ έν εχον τήν ύγίειαν ab eaque denominationem, qua sana dicun­ tur, recipiunt2; tertium ab una causa exemplari, οπτό τίνος παραδειγματικού αιτίου, sicut ab uno exemplari archetypo diversa exemplata participant perfectionem et similitudinem secundum prius et posterius pro diverso modo et ordine quo ei assimilantur, ώς εικόνα έξ αρχε­ τύπου 3. verbi gratia, omnia quae quocumque modo bona dicuntur et sunt, descendunt a Primo et Summo Bono quod τάγαθόν appellant, eius bonitatem participantia pro uniuscuiusque natura et capacitate, eamque pro suo quo­ quo modo imitantia ut exemplata άργέτυπον, ut corpus secundum rationem sanitatis, anima vero secundum ra­ tionem virtutis, πάντα ουν”τά^δεύτερα” αγαθά άναφέρεσται εις εκείνο ώς κοινόν αγαθόν και ύπό πάντων των άγαθών μετεχόμενον. έκαστον γάρ τό μετ’ εκείνο άγαθόν, άλλοτι ον, άγαθόν έστι κατά μετοχήν τήν εκείνου, καθώς εκείνου μετέχειν έκαστον δύνατει 4. Nimirum, πάντα εκείνο τό άγαθΰνον έστι καί πάντα κατά τήν έκάστον άνάλογον μετοχήν εκείνου άγαθόν..., καί τήν τοϋ άγαθοϋ μέθεξιν ύπάρχειν έκάστω κατά τήν αύτοϋ τάξιν; quo fit ut μετουσία τοϋ πρώτου έκάστω άνάλογος 5, ώς καί τήν τάξιν των όντων σώζεσθαι καί τήν μετοχήν τοϋ πρώτου ύπάρχειν τη τάξει άνάλογον καί τό μάλλον καί ήττον έν αϋτοϊς Θεωρεΐσθαι 6. Exemplata ergo et participata suo modo imitantur exemplar primum ar­ chetypum et non e converso: ένθα μέν γάρ πλείοσιν ένός έστι μετοχή, εκεί τά μετέχοντα όμοια πρός άλληλα τω ταύτω eï C en .· à* c . ·ι ■% 2 3 5 ô In I Ethic. Nicom., cap. 4, ρ. 55 , 27, 28-30 Ibid., p. 55. 28-30. Ibid., p. 57, 4. Ibid., p. 45, 15-18. Ibid., p. 46, 20-21, 28-29, 34. Ibid., p. 49, 1-3. Q. I, C. II, a. 1: apud expositores graecos 1167 τή$ μεθέξεως, ένθα δέ είκών καί παράδεικασται. τό δέ παρά­ δειγμα όμοιον ού χρή τη είκόνι λέγειν άλλ* εικόνας άρχέτυπον 1. Quae vero όμώνυμα dicuntur κατά άναλυγίαν, sunt illa quorum unum se habet ad aliud sicut aliud ad aliud, nam analogia est inter quatuor terminos vel saltem inter tres quorum unus bis sumitur, siquidem τό άνάλογον έστιν ή των λόγων όμοιότης, et άναλογία δέ έστιν ή των λόγων όμοιότης2. Quam quidem ομωνυμίαν κατά αναλογίαν opti­ me illustrat exemplum Aristotelis, quod ita evolvit Eustratius: ώς γάρ έν σώματι οψις άγαθόν γνώσιν των όντων χορηγούν καί καλλύνον τό ζωον, ούτως ό νους τη ψυχή γνώσιν των νοητών διδούς καί ώραίζων αυτήν υπέρ πάσαν δύναμιν, καί άλλο δή έν άλλω 3. Porro haec ομωνυμία dupliciter fieri contingit: uno modo κατά αναλογίαν μεταφορικήν; alio modo κατά άναλογίαν κυριολογικήν. Analogiam propriam illustrat huiusmodi exemplis: ita se habet genus ad differentias specificas sicut mate­ ria prima ad formas substantiales, quatenus sicut ma­ teria prima est in potentia ad formas substantiales qui­ bus informatur et distinguitur, ita genus est in potentia ad differentias specificas quibus formatur et distingui­ tur; quemadmodum enim materia prima est una uni­ tate potentialitatis et indeterminationis et informabilitatis, ita et genus est unum unitate indeterminationis et indifferentiae. Et ideo sicut materia prima continet for­ mas substantiales in potentia, quae ex potentia materiae educuntur; ita genus continet differentias specificas po­ testate, quae et ex potentia generis quasi educuntur. Τό γάρ γένος ύλη αναλογεί τη των διαφορών έπεισελεύσει εΐδοποιούμενον, ή τε υλη γένει συγκεχυμένη καθ’ έαυτήν ούσα καί άδιάρθρωτος καί ύπό των ειδών μορφουμένη ώς τινων διαφορών, καί ώς τό γένος δυνάμει τά εϊδη, και έκ τοϋ δυνάμει προϊόν εις ένέργειαν, ουτο και ή ύλη δυνάμει τά 1 Ibid., p. 56, 6-9. _ 2 Axonymus, In V Ethic. Nicom., cap. 6-7, vol. cit 2 In I Ethic. Nicom., cap. 4, p. 55, 33-34; p. 56, 1. ρ. 217, 10-33. f h i i I 1168 P. I, Sec. II: De divisione analogiae έξ αυτής, καί έν τής στερήσεως προϊούσα είς είδοποίησιν ». Propter quod sicut tota essentia vel natura constat ex materia prima et forma substantiali, ita et tota species et definitio constat ex genere proximo et differentia ulti­ ma: έν γάρ τοϊς όρισμοϊς ύλη μέν τό^γένος αναλογεί, εϊδει δέ αί διαφοραί Eodem iure, sicut se habet intellectus ad verum et falsum ita se habet voluntas ad bonum et malum, qua­ tenus sicut intellectus affirmat verum et negat falsum ita voluntas prosequitur bonum et respuit malum. Unde sicut se habet affirmatio et negatio ad intellectum ita prosequutio et fuga se habent ad voluntatem: ότι δπερ έν διανοία κατάφασις καί άπόφασις, τούτ’ έν όρέξει καί φυνή ’. * *ί : ο ( Analogiam vero metaphoricam illustrat hoc pulcherri­ mo exemplo: sicut in corpore bene se habente inveniun­ tur haec quatuor, scilicet sensuum integritas, vigor, pul­ chritudo et sanitas; ita in anima bene se habente inve­ niuntur quatuor haec, nimirum prudentia, fortitudo sicut vigor et robur eius, temperantia sicut eius pulchritudo, iustitia sicut sanitas eius. 'Ως γάρ έν τη Γψυχη τέσσαρες αί γενικαί άρεταί, φρόνησις ανδρεία σωφροσύνη δικαιοσύνη, ούτως έν τω σώματι τούτα τέτταρα, ευαισθησία ισχύς κάλλος υγεία, ή μέν φρονήσει αναλογούσα, ώς γνώσις τις ούσα έν ζώου θεωρουμένη σώματι, ή δέ τη ανδρεία, ώς καρτερικόν ιό σώμα ποιούσα και φερέπονον, τό δέ σωφροσύνη, ως το σύμ­ μετρον παριστών έν μεγέΟει καί συνθέσει πρός άλληλα τών μορίων τού σώματος, ή δέ Γη δικαιοσύνη, ώς έν ή κράσει τών χυμών την κατά φύσιν αναλογίαν φυλάττουσα 4. In I Ethic. Nicom., cap. 1, p. 19, 28-33. 2 In VI Ethic. Nicom., cap. 2, p. 281, 26-27. 3 In VI Ethic. Nicom., cap. 2, p. 278 , 31-36. Ibid., p. 20, 32-35; p. 21, 1-4. Alia exempla proponit Michael Ephesinus, nempe: ita se habet fonsad rivulum sicut sehabet cor ad vitam, quia sicut fons est principium rivuli ita cor est principium vitae; pariter sicut cor et fons se habent ad vitam et ad flumen ita benevolentia se habet ad amicitiam utpote principium quoddam eius; eodemque iure ita se habet poculum ad Bacchum sicut se habet clypeus ad Martem:J.Ô μεταφέρω-, αύτήν [==ûvotav] τις είναι αργήν φιλίας, ωοχερ ο λε-jiuv «,ην χαροιαν χηρρ μεταφοράν είχεν, ομοίως καί ό τήν ασχίοα χρα- ■ f Q. I, C. II, a. 1: apud expositores graecos 1169 I Ut enim egregrie dicit Pseudo Plutarchus, μεταφορά δέ ήπερ έστΙν άπό τού κυρίως δηλουμένου πράγματος έφ’ έπρον μετενηνεγμένη κατά τήν άμφοϊν άνάλογον όμοιοτητα, ut cum dicimus κορυφήν δρεος, ον γάρ λόγον έχει κορυφή πρός άνθρωπον, τούτον καί ή άκρώρεια πρός τό όρος *, Quae cum ita sint, divisio τών όμωνυμων apud Eustratium sequenti exhibetur tabella: 1) άπό τύχης sive ού κατά λόγον^- πάντως όμώνυμα. 1 /a' άπό τίνος άρI 1 χή$ μιας καί Fi; A) κατά μετοχήν < 0 1 •0 II) άπό ÔiavoiaS sive κατά λό­ γον b) πρός έν τέλος, j c) άπό τίνος πα! ραδειγματικοϋ I αιτίου sive έξ \ άρχετύπου. Β κατά άναλο-ί a) κυριολογικήν. yictv ) b) μεταφορικήν. 584. Ex hac longa et fere monotona serie expositio­ num apparet omnes graecos communtatores pro suo quoquo modo collaborasse ad maiorem doctrinae aristotelicae illustrationem vel saltem conservationem, licet potiores habuerint partes Porphyrius, Ammonius, Elias, Simplicius, Philoponus et Eustratius. ήρα Άρεως χαί τον κρατήρα ασπίδα Διονύσου, ούτω γάρ ό τήν εύνοιαν λέγων αρχήν φιλίας μεταφορικώς είρηκε · μεταφοράν δέ ειπεν δτι ώσπερ ή καρδία ούχ ταύτόν τή |ΐηγή ούδέ ό ζρατήρ τή άσπίδι, ούτως ουδέ το ήθος, δπερ έστιν αρχή φιλίας, έστι τη εύνοια, δία γάρ τδ ήθος γίνεται ή φιλία χαί τοϋτό έστιν ή τής φιλίας αρχή, ώ ήθει έπεται ή εύνοια- εκ μεταφοράς οΰν ρηθείη αν φιλία ή εύνοια. (In IX Ethic. Nicom., cap. 5, ibid., 'p. 488, 26-34). 1 Pseudo Plutarcus, De vita et poesi Homeri, lib. II, n. 19. Opera, ed. F. Dübner, t. V, p. 108, 39-41, 43, 46-47. Parisiis, Didot, 1876. Videsis etiam Anonymi, In Artem Rhetoricam commentaria, ed. H. Rabe (Comment, in Aristotelem graeca, vol. XXI, P. II), lib. II, cap. 20, p. 124, 31-33; p. 125, 14-15; lib. Ill, cap. 2, p. 167, 15-31; pp. 168-171; p. 173, 22-26; cap. 11, p. 210, 2-10. Berolini 1896. •4 1170 P. I, Sec. Il: De divisione ANALOGIAE Quae quidem maior elucidatio partim afficit ipsam communem notionem aequivocationis partim quosdam modos eius speciales. (Γ • ■·'- t 1 Circa communem notionem aequivocorum animad­ vertunt in primis ipsa aequivoca aequivoce dici de di­ versis aequivocorum modis, ut Dexippus, Simplicius, Philoponus et Eustratius; quod est aequivalenter docere ipsam rationem communem analogiae esse analogam. Ex quo inferunt consequenter omnes et singulos terminos quibus aequivoca vel analoga describuntur —nam pres­ se loquendo non definiuntur—, esse aequivoce vel ana­ logice intelligendos, et non univoce sicut intelligi debent termini quibus univoca definiuntur definitione presse dicta. Et inde concludunt, tertio, aequivoca et analoga non esse dividenda per differentias extrinsecas sicut univoca, sed per diversa significata unius eiusdemque vocis communis ut aequivoca, vel per diversos modos intrinsecos unius eiusdemque vocis et notionis commu­ nis ut analoga presse dicta, ut Simplicius, Philoponus, S. Joannes Damascenus et Eustratius. Quantum vero ad modos quosdam particulares aquivocorum a consilio sive analogorum plura, eaque scitu digna, tradunt. Nam circa ομώνυμα άφ1 ενός και πρός εν, notant ea necessitudinem quandam habere cum denominativis, eo quod et ipsa denominationem accipiunt ab illo uno et primo a quo vel ad quod dicuntur, ut Ammonius, Olympiodorus, Simplicius et Philoponus. Quae qui­ dem denominatio aliquando vel circa quaedam secunda­ ria est mere extrinseca, nonnunquam vero vel circa alia est insuper realis et formalis, ut addunt Olympiodorus et S. Joannes Damascenus; nam huiusmodi secundaria analogata dicuntur et sunt per participationem essentia­ liter inaequalem a primo et supremo analogante sui or­ dinis, non mere verbalem et logicam sed et realem, ut scite animadvertunt Olympiodorus, Elias, Syrianus, As­ clepius, Simplicius, S. Joannes Damascenus et Eustra­ tius. Qua in re doctrinae aristotelicae inserunt ea quae Q. I, C. II, a. 1: apud expositores graecos 1171 sanus verusque platonismus praeseferebat, ut expresse notat Elias. Et quia παρώνυμα medium tenent locum inter univoca et pure aequivoca, inde concludunt Alexander Aphrodisieus, Porphyrius, Syrianus, Asclepius, Simplicius, Sophonias et Joannes Damascenus ομώνυμα άφ’ ένός και πρός év essentialiter media consistere inter pure aequivoca et univoca. Neque enim horum est solum nomen commune absque ullo communi conceptu ut in pure aequivocis contingit, verum etiam est communis quaedam ratio sive conceptus, licet inaequaliter et diversimode participatur et non aequaliter atque uniformiter ut in univocis: quo fit ut eorum inquantum huiusmodi dari queat una com­ munis scientia sicut et unus quidem communis concep­ tus unaque communis descriptio prout omnia suo quoquo modo unum idemque principale respiciunt, ut Stephanus et Philoponus expresse inferunt. Horum etiam coordinationem secundum causam effi­ cientem, finalem, exemplarem et quasi materialem in qua, quae aequivalenter tantum et non verbis explicitis tradita erat ab Aristotele, omnino explicitam reddiderunt, licet ομώνυμα secundum causam exemplarem quidam reducant ad ομώνυμα άφ’ ενός, alii ad ομώνυμα πρός εν, alii ad ομώνυμα άφ’ ενός και πρός εν simul, quia revera exem­ plar respectu exemplatorum partim gerit munus causalitatis efficientis et partim causalitatis finalis, quamvis sub modo causalitatis formalis extrinsecae et non pura efficientia neque mera finalitate. Circa distinctionem autem των ομωνύμων κατά αναλογί­ αν in analogiam propriam et analogiam metaphoricam, li­ cet plures usu tantum sive in actu exercito, ut aiunt, eam agnoscant, sicut et ipse Aristoteles, aliqui tamen ut Cle­ mens Alexandrinus, Porphyrius, Philoponus ac praeser­ tim Simplicius expressis verbis sive in actu signato de­ fendunt: revera tamen omnes eam admittunt cum ipso Aristotele. Sunt etiam qui, ut Ammonius et Olympiodorus, ana- 1172 ο < r ( c P. I, Sec. II: De divisione analogiae logiam metaphoricam comparant cum analogia καθ’ όμοιότητα άφ’ ένός vel προς έν, quae scilicet fit secundum cau­ sam exemplarem, quia revera aliquid participat istius όμωνυμίας, licet magis accedat ad όμωνυμίαν καθ’ αναλογίαν. Quo in sensu dici potest hunc analogiae modum quo­ dammodo tenere medium inter pura όμώνυμα άφ’ ένος vel πρός έν et puram perfectamque analogiam proportionalitatis, quae est analogia propria. Notare insuper iuvat quod, etiamsi nonnulli pauciora, alii plura membra, proponant, immo et illimet qui eadem admittunt membra aliter et aliter ipsa coordinent, om­ nes tamen in divisione fundamentali conveniunt, quae est in όμώνυμα άπό τύχης et in όμώνυμα από διανοίας, horumque in όμώνυμα άφ’ ενός και πρός εν et in όμώνυμα κατά αναλογίαν. Postremo considerandum est notionem participatio­ nis quam plerique commentatores ex platonismo et neoplatonismo introduxerunt in doctrinam aristotelicam των όμωνυμων άφ’ ένός καί προς έν non esse syncretismum quendam aristotelismi et platonismi multoque minus corruptionem veri aristotelismi, sed maiorem eius expli­ cationem, demptis excessibus idealismi quocum apud platonicos et neoplatonicos miscebatur et deturpabatur. Verum quidem est Aristotelem aliter intellexisse μεθεξιν ac Platonem, nimirum intra lineam univocorum. Ait enim omnia genera univoce de suis speciebus prae­ dicari, eo quod species a genere participant et nomen et definitionem, quin tamen sint proprie loquendo denomi­ nata a genere: ούδενός γάρ γένους παρώνυμως η κατηγορία κατά τοΰ είδους λέγεται, άλλα πάντα συνωνύμους τά γένη των είδών κατηγορεϊταΓ καί γάρ τούνομα καί τόν λόγον επιδέχεται των γενών τά είδη *; siquidem participare est recipere rationem et definitionem eius quod per parti­ cipationem communicatur, quo fit ut species participent genere et non e converso, cum genera non recipiant definitionem a speciebus sed species a generibus: όρος δέ I Aristoteles, II Topic., cap. 2, n. 1 (I, 187, 1145). ‘ I 0. I, C. II, a. I: I apud expositores graecos 1173 τού μετέχειν τό έπιδέχεσθαι τόν τού μετεχομένου λόγου. Δήλον ούν ότι τά μέν είδη μετέχει των γενών, τά δέ γένη τών είδων ού· τό μέν γάρ είδος έπιδέχεται τόν τού γένους λόγον, τό δέ γένος τόν τοϋ είδους ού ι. Quo in sensu ne­ gare debebat participationem inveniri in aequivocis a consilio άφ’ ένός καί πρός έν, cum hoc esset introducere iinivocationem in ipsam aequivocationem, atque ideo eas aequivalenter confundere. Attamen, si non loquamur de universali in essendo et praedicando, sed de universali in causando quod est singulare in essendo, participatio sive communicatio eius alium modum aliamque rationem induit. Porro Aristoteles non negat tale universale in causando, quin immo totum eius systema exigit et involvit illud. Quo fit ut, cum Aristoteles recusat admittere μέθεξιν Platonis, eo in sensu ipsam respuit quatenus extendebatur vel applicabatur ad communicationem universalis in essen­ do et praedicando, non autem quatenus afficiebat univer­ sale in causando. Hoc ergo elementum platonicum sane intellectum est perfecte ac vitaliter assimilabile a vero aristotelismo, et implicite, ne dicam aequivalenter, con­ tinetur in doctrina aristotelica de aequivocis a consilio άφ' ένός καί πρός έν. Utut sit, negari non potest insigne meritum neoplatonicorum explicantium diversas participationes diversosque modos participandi per analogias ab Uno et ad Unum, ut videre est apud Plotinum I2 et praesertim apud Proclum3, a quo immediate dependet Pseudo Dionysius I IV Topic., cap. 1, n. 6 (I, 206, 26-30). 1 Plotinus, Enneades III, lib. Ill, n. 5 (ed. Creuzer et Moser, Parisiis 1855), p. 136, et passim. 3 Proclus, De decem dubitationibus circa Providentiam, dub. Ill (ed. V. Cousin, Procli philosophi platonici Opera inedita, Parisiis 1864), col. 96, 22-35; dub. IV, cols. 98-103; De malorum subsistentia, ibid., cols. 209-210; In Parmenidem Platonis, lib. II-III, ibid., cols. 721-834; lib. VI, cols. 1039-1134; potissimum vero in suo opere cele­ berrimo ΣχοιΥβίωα'.ς Ηεολεγίχή (ed. Creuzer et Moser, in capite ed. Enneadum Plotini, Parisiis' 1855). n. 21. p. LIX.nCpLXXXIII. n. CXXXV, p. XCV; nn. CXLI-CXLII, pp. XCVI-XCVII; n. CLI, 1174 P. I, Sec. II: De divisione analogiae Areopagita Proclus autem2 maximeque Dionysius3 mag­ num influxum exercuerunt in politiores theologos saecu­ li XIII, ut S. Bonaventuram, S. Albertum Magnum et S. Thomam in quaestione celeberrima de divinis nomi­ nibus, quae tota involvitur analogiis4. Simul tamen huiusmodi theologi compleverunt tem­ peramentum doctrinae neoplatonicae iam incoeptum ab Augustino, ut accommodaretur revelationi christianae de processione rerum a Deo per creationem et non per pantheisticam quandam emanationem. Insuper S. Albertus Magnus et praesertim S. Thomas addiderunt tempera­ mentum ex doctrina aristotelica, et sic consummata fuit assimilatio vitalis eorum quae ex néoplatonisme erant vere et realiter assimilabilia. Art. 2.- Divisio Analogiae apud expositores arabos 585. Licet philosophi arabes complura ediderint com­ mentaria in diversa opera Aristotelis ac praesertim in opera logica5, ad rem nostram quod attinet adeo sobrii c O i J p. XCIX; n. CLXXXIV, p. CIX; n. CCIX, pp. CXVI-C)VII; et passim. 1 Huisusmodi dependentiam Dionysii a Proclo pluribus ostendit H. Kocn, Pseudo-Dionysius Areopagita in seinen Beziechungen zutn N euplatonismus und Mysterienwesen. Mainz 1900. 2 Ope Compendii cuiusdam excerpti ex Elementatione theologice vulgo dicti Liber de Causis: qua de re videri potest O. Bardenhewer, Die pseudo-aristotelische Schrift Ueber das reine Gutl bekannt unter dem Namen Liber de Causis. Freiburg in Breisgan 188. S. Thomas primus exacte perspexit propriam indolem et originem huiusce com­ pendii (In Librum de causis, lect. 1, Opuscula, ed. Mandonnet, t. I, pp. 195-196). 3 Conferri potest J. Durantel, Saint Thomas et le Pseudo-Denys, Paris 1919. 4 Videsis V. Lossky, La notion des «Analogies» chez Denys le Psedo-Aréopagite, apud «Archives d’histoire doctrinale et littéraire du mayen-age», V (1931), pp. 279-309. 5 «De tous les Ncrits aristotéliques, ce livre [1 Organon] est sûrement le plus étudié et le plus commenté en arabe; il n’est presque 0. I, C. II, a , 2: APUD EXPOSITORES ARABOS 1175 sunt, si unus excipiatur Averroes, ut fere simplici itera­ tione notionum aequivocorum, univocorum et denominativorum quas dederat Aristoteles sint contenti. Quod si nonnullam addant explicationem, e graecis commentato­ ribus eam mutuo accepisse videntur. Ita Avicenna docet univocorum esse idem nomen ean­ demque rationem sive intentionem significatam per no­ men, ita ut omnibus et singulis eo nomine adunatis ae­ qualiter et eodem modo conveniat, verbi gratia intentio significata hoc nomine homo comitatur Socratem et PiaV tonem et reliquos homines uno eodemque modo, et si­ militer natura generis praedicatur de speciebus sub se contentis aequaliter; aequivocorum e contra licet idem omnino sit nomen, ratio tamen sive intentio significata per nomen est diversa ’. Et si quidem nulla omnino sit convenientia inter diversas rationes significatas per no­ men, tale nomen appellatur simpliciter vel pure aequivocum; sin autem aliqua sit convenientia ita tamen ut non sit totalis ut in univocis, vocatur proprie loquendo ambiguum, seu quasi aequivocum, quatenus intentio sig­ nificata per nomen non convenit omnibus sub eo con­ tentis aequaliter et eodem modo, sed diversimode et secundum prius et posterius, exempli gratia «unum dici­ tur ambigue de intentionibus» eius, ita scilicet ut intentio unitatis «sit in eis secundum prius et posterius» 2, et si­ militer «quamvis ens... non sit genus nec praedicatum aequaliter de his quae sub eo sunt, tamen est intentio in qua conveniunt [diversa praedicamenta] secundum prius pas de philosophe musulman qui n'ait consacré au moins un certain travail aux études logiques» (Ibrahim Madkour, L’Organon d’Aristotele dans le inonde arabe; ses traductions, son étude et ses applications, p. 9, Paris 1934). Plerique tamen potius abbreviationes sive epitomes ediderunt quam commentaria proprie dicta. 1 Avicenna, Logica, ed. Venetiis 1508, fol. 3vab; fol. 8ra; fol. _9ra, ;b; fol. lOra, vb; fol. llrb, va; De Anima, I P., cap. 5 (Venetiis 1508), fol. 5va; II P., cap. 2, fol. 6v; Metaphysica, lib. II, tract. 1, cap. 1, ed. Venetiis 1495, sine numeratione foliorum; Sufficientia, lib. II, cap. 2 (Venetiis 1508), fol. 24vb; fol. 25rb-26va; lib. I, cap. 3, fol. 16ra. 2 Metaphysica, ed. cit., lib. II, tract. 3, cap. 2, initio. 1176 rt s : O r t c P. I, Sec. Il: De divisione analogiae et posterius», nimirum substantia per prius et accidentia per posterius item tria principia, scilicet materia, for­ ma et privatio suo modo sunt communia omnibus prae­ dicamentis, sed «non possumus dicere quod unumquod­ que eorum praedicatur de contentis suis univoce pure, cum cadant sub unoquoque illorum diversi modi diver­ sae praedicationis qui diversificantur in intellectu prin­ cipalitatis secundum prioritatem et posterioritatem; sed potest, immo debet ut significatio eorum sit significatio quasi aequivoca, sicut significatis esse est principii et unius. lam vero didicisti differentiam inter univoca et aequivoca et quasi aequivoca in logica» 1 2. Haec ergo aliqualis unitas intentionum eodem nomine significatarum est unitas comparationis seu analogiae tan­ tum, quae minor est quam unitas generis, sicut haec est minor quam unitas speciei, quae rursus minor est quam unitas numerica, verbi gratia «comparatio navis ad rec­ torem et civitatis ad regem una est, hae enim compara­ tiones consimiles sunt»3, vel etiam «comparatio regis ad civitatem et intellectus ad animam una est»4. Et ad hunc modum aequivocationis reducitur exem­ plum Aristotelis de homine vivo et de homine picto, sicut et metaphorae5. 586. Ceterum quaecumque Alfarabi et Avicenna tra­ diderunt hac de re reffert Algazel tum in sua Logica tum in Metaphysica6. Univoca sunt universalia presse dicta, ut 1 Ibid., tract. 1, cap. 1. 2 Sufficientia, lib. I, cap. 3, fol. 16ra. 3 Ibid., tract. 3, cap. 2, circa finem. 4 Compendium Metaphysices, lib. I, I P., tract. 7, cap. 5, ed. N. Carame, p. 64. Romae 1926. 5 Al Chifa, I P., apud I. Madkour, op. cit., p. 62. 6 Notum est Algazelem exposuisse doctrinam philosophorum in his operibus ut eos impugnaret, ut ipsemet sincere fatetur in prologo ad suum Magdcid, ed. ~ ’ “ “ D. Salman, Ο. P., apud «Archives d'histoire doctrinale et littéraire du moyen age», X (1963), pp. 125-127: quod et fecit data opera in Tahâfot el falâcifa, idest Destructione philosophorum. Q. I, C. II, a. 2: i . ■ 1 ! : » apud expositores arabos 1177 genus et species, quae omnibus et singulis sub eo con­ tentis conveniunt non solum secundum idem nomen, veram etiam secundum eandem prorsus rationem, idest modo omnino eodem et uniformi et penitus aequali, et nullo modo secundum prius et posterius, «sicut animal homini et equo, et sicut homo Petro et Joanni; non enim est uni eorum sine alio, nec in uno fortius vel plenius quam in alio» *; comparatio enim animalis ad omnes animalis species est una et eadem, et similiter «compa­ ratio humanitatis ad omnes homines eadem est: singuli enim homines non differunt in humanitate ullo modo»1 2. Pure autem aequivoca conveniunt quidem in eodem no­ mine, sed non in intellectu nominis qui est penitus diver­ sus in diversis, sicut canis nomen quidem est idem, sed prout dicitur de cane terrestri, marino et caelesti habet intellectum omnino diversum, absque ulla vera et reali convenientia3. Analoga vero sive ambigua medio modo se habent inter pure aequivoca et univoca, quatenus licet nomen habeant prorsus idem sicut illa, ratio tamen sive conceptus nominis nec est omnino idem sicut in univocis neque penitus diversus sicut in aequivocis, sed aliquo modo idem et aliquo modo diversus, ita quidem ut de diversis sub eo contentis dicatur secundum prius et pos­ terius: verbi gratia, ens relate ad decem praedicamenta, nam «per prius convenit substantiae et deinde quantitati et qualitati mediante substantia, ceteris vero praedica­ mentis convenit esse mediantibus his duobus, quantitate scilicet et qualitate; sic ergo accidit eius prius et poste­ rius... Haec igitur decem conveniunt in esse uno modo, et differunt in esse alio modo, et propter hoc sunt media inter aequivoca et univoca; et idcirco nomen huiusmodi 1 Algazel, Metaphysica, p. 25, 27-32; lib. II, tract. 1, 2 Op. cit., lib. I, tract. 3 Op. cit., lib. I, tract. lib. I, tract. 1, cap. 4, cd. J. T. Muckle, cap. 11, p. 58, 10-11. 2, cap. 1, p. 27, 26-30; p. 28, 2-15. 1, cap. 4, p. 25, 1-2. . I 1 J I 1178 P. I, Sec. II. De divisione analogiae quod est ens vocatur nomen ambiguum, eo quod aptatur omnibus» \ Quo fit, ut univoca habeant communem definitionem proprie dictam, quae ex genere et differentia sumitur; pure autem aequivoca nullam definitionem vel descrip­ tionem communem sortiantur; ambigua vero sive ana­ loga descriptionem quandam communem habeant, non autem definitionem presse dictam, eo quod non conve­ niunt in eodem genere, sed secundum prius et posterius dicuntur1 2. Et huiusmodi unitas sive communitas rationis vel intellectus in quo conveniunt ambigua est proportionalis tantum, non generica vel specifica multoque minus numerica, «ut cum dicitur: proportio regis ad civitatem et animae ad corpus una est»3; et similiter eadem est com­ paratio materiae ad formam et lignorum ad lectum ex quibus lectum fit45. 587. Hi tamen omnes nullum aut fere nullum ana­ logiae usum fecerunt, quin potius ad univocismum quendam universalem inclinantur ut Alfarabi et Avicenna, vel ad aequivocismum purum ut AlgazelΊ; et ideo frequenter corripiuntur ab Averroe, qui valoris analogiae plene conscius fuit, et melius quam ceteri philosophi arabes Aristotelem est interpretatus. Qua de causa, in uno Averroe tota doctrina expositorum arabum de notione et divisione analogiae veluti continetur et ad perfectum ad­ ducitur. Hunc itaque expositorem adire debemus6. C f O' c 1 Ibici., p. 25, 33-35; p. 26, 1-10; lib. II, tract. 1,cap. 11, p. 58,9-11. 2 Op. cit., lib. I, tract, i, cap. 1, p. 5; lib. II, tract. 1, cap. 11, p. 58. 3 Op. cit., lib. I, tract. 3, p. 33, 17-18. 4 Op. cit., lib. I, tract. 5, p. 37 , 20-23. 5 Sicut et postmodum Maimonides, ut videre est in suo Moreh Nebukim, lib. I, cap. 50-60 (versio germanica A. Weiss, Führer der Unschlussigen, Leipzig 1923-1924, t. I. pp. 153-221); lib. II, cap. 1 (t. II, pp. 3-19); lib. HI. cap. 20 (t. Ill, pp. 118-126). Libri primi habetur versio hispanica, J. Suarez Lorenzo, Gaia de Descarriados, Madrid, s.a. 6 Mittimus Abusalt de Dénia (1067-1134), Rectificacion de la mente, cap. 3 (texto arabe, traducciôn y estudio previo por C. A. Gonzalez I ♦.Wo 0. L C. IJ, a. 2: ! apud expositores arabos 1179 Notat ergo Averroes quod «univoca sunt ilia quorum definitiones sunt eaedem voce et ratione» idest con­ venientia eodem nomine eademque definitione*12, et ideo significant eandem communem intentionem in eis 3 tali tantaque unitate ut revera significent idem omnibus modis4, siquidem univoca naturam, quam significant, habent omnino eandem secundum omnia ex quibus con­ stituitur natura illa5, quo fit ut univocorum qua talium sit nomen unum et una natura significata per nomen et unus modus eam significandi, communis tamen pluri­ bus specie vel numero differentibus, ut animal de homine et aequo, vel homo de Socrate et Platone6; univoca enim sunt eiusdem speciei atomae, vel saltem eiusdem gene­ ris7. Consequenter, ratio communis univoca aequaliter participatur a suis inferioribus, puta ratio communis ani­ malis aequaliter participatur ab omnibus animalibus et ratio communis hominis aequaliter participatur ab om­ nibus hominibus: qua de causa «species sunt aequales aut non magis neque minus [in participatione generis]; et intendit [Aristoteles] per aequalitatem, paritatem» 8, «quia verum genus non habet species priores se ad invi­ cem, sed omnes sunt secundum unum ordinem» 9. Aequivoca e contra dicuntur illa quorum nomen est Palencia, Madrid 1915), pp. 73-74, et Abentonilus de Alcira (f 1??3), Introduction al arte de la Logica, cap. 2 (texto arabe y traducciôn espaüola por M. Asin Palacios, Madrid 1916), pp. 70-71, qui notiones aristotelicas univocorum, aequivocorum et denominativorum simpli­ citer reproducunt. 1 Averroes, In VII Physic., n. 26, fol. 306v. Lugduni 1542. 2 In III Metaph., η. 7, fol. 45v, Lugduni 1542; In IV Metaph., η. 11, fol. 76v; In X Metaph., cap. 2, n. 2, fol. 24r, in fine. 3 In I Metaph., n. 6, fol. 9r. 4 In IV Metaph., cap. 2, n. 3, fol. 66r. 3 In VII Physic., n. 27, fol. 307r; In II Post., n. 80, fol. 394v. Lugduni 1542. 6 Epitome in libros Logicae Aristotelis, De Praedicamentis, fol. 157ra. Lugduni 1542. 7 Compendio de Metafisica, texto ârabe con traducciôn y notas de Carlos Quirôs Rodriguez, lib. IL n. 2, pp. 57-58. Madrid 1919. 1 In I Metaph., n. 25, fol. 18r, in fine. 9 In XI Metaph., cap. 1, n. 2, foi. 274v. 1180 P. I> Sec. IL De divisione analogiae quidem unum et idem, sed natura per nomen significata et modus significandi est multiplex et diversus, et ideo habent plures intentiones seu definitiones diversas et non unam eandemque ut univoca l. Nomen itaque aequivocum plura eaque diversa actu et immediate significat, idest prima significatione; ex adverso nomen univocum significat sua inferiora quodammodo in potentia et me­ diante una intentione communi quam actu et directe sig­ nificat, «quemadmodum hoc nomen genus significat spe­ cies mediante aliquo communi», puta hominem et equum mediante animali quod directe et immediate significat et in quo equus et homo continentur in potentia2. Quo fit ut univocum suscipiat additionem differentiarum extrinsecarum per quas dividitur et descendit ad sua infe­ riora; dum e contra aequivocum, utpote plura actu et immediate significans, solum admittit additionem modo­ rum intrinsecorum per quos ab actu confuso ad actum distinctum procedit et quodammodo descendit: «divisio enim entis ad possibile et necessarium [quae est divisio nominis aequivoci], non est similis divisioni animalis ad rationale et irrationale aut ad ambulans et natans et volans; ea enim addita sunt super genus et inferunt addi­ tionem in speciebus... et hae differentiae additae sunt super illud»3. Aequivocorum autem alia sunt pure et simpliciter aequivoca4, alia vero nonnisi secundum quid, quae potius 1 In I Post., n. 200, fol. 244 ra, Lugduni 1542; In II Post., n. 80, fol. 344va; Epitome Logicae, fol. 193vb; In IV Metaph., n. 10, fol. 75v; In X Metaph., n. 8, fol. 246r. Aliis verbis: univocorum nulla est diffe­ rentia in nomine neque in definitione; aequivocorum autem nulla est differentia in nomine, at est differentia in definitione (In III Me­ taph., n. 7, fol. 45v). 2 In X Metaph., n. 8, fol. 246r. 3 Tehàfot et Tehdfot [=Destructio destructionis}, disp. 3, dub. 14, ed. una cum commentariis Augustini Nipiii, fol. lOOr. Papiae 1521. * In VII Physic., n. 26, fol. 307r; In III Metaph., n. 4, fol. 43v; In VII Metaph., n. 15, fol. 159r; In XII Metaph., n. 28, fol. 294v; Comp. Metaph., lib. I, n. 19, p. 17; lib. III, n. 2, p. 130; n. 39, n. 164. Nimirum haec sunt aequivoca a casu vel, ut ipse Averroes ait, «secundum quondam contingendam» (Epitome Logices, De Elenchis fol 193rb). ITIM» su 1 0. I, C. IL a. 2: apud expositores arabos 1181 dici debent ambigua ', convenientia123, vel analoga \ Quo­ rum haec est differentia, quod pure aequivoca solum ha­ bent nomen commune, dum analoga habent insuper ali­ quam rationis communicationem4; pure aequivoca plura principaliter sive aeque primo significant, analoga vero ita plura significant ut tamen unum principaliter et pri­ mo significent, cetera vero secundario et cum aliqua de­ pendentia vel respectu ad illud primum5; naturae signi­ ficatae per nomen pure aequivocum sunt omnino diver­ sae, ita ut inter eas qua tales nulla penitus sit conve­ nientia, dum naturae significatae per nomen analogum non sunt omnino diversae, sed aliquo modo convenientes, quatenus licet absolute consideratae sint diversae, simul tamen sunt eaedem relative et secundum quandam assimilationem6; modi significandi et intentiones significa­ tae nomine pure aequivoco sunt omnino dissimiles abs­ que ulla prorsus convenientia, dum modi significandi et intentiones significatae nomine analogo sunt aliquo modo consimiles et convenientes7; pure aequivocorum qua ta­ lium non est una scientia vel ars, analogorum autem qua talium est una scientia vel ars 8. Ita nomen canis pure aequivoce dicitur de cane terrestri, marino et caelesti et de quadam secta philosophorum qui cynici sive canes dicuntur9; e contra nomen sani dicitur analogice de ani1 Quaesita circa logicalia, quaesitum de omni prioristico et quid sit propositio de inesse et de modis conclusionum syllogismorum mix­ torum, cap. 2, fol. 123v. Lugduni 1542; In VII Physic., n. 27, fol. 307r; n. 31, fol. 309v-310r; De Substantia orbis, cap. 3, p. 231 in fine (ed. M. Alonso, S.J., una cum commentariis Alvari Toletani, Madrid 1941); Destructio destructionis, disp. 7, dub. 5, fol. 224v. 2 In III Metaph., n. 10, fol. 49v. 3 Comp. Metaph., lib. II, n. 3, p. 58; In II Post., n. 80, fol. 345ra; n. 83, fol. 347va; n. 87, fol. 353va, et passim. 4 In I Metaph., n. 6, fol. 9r. 5 In X Metaph., n. 8, fol. 246r; Comp. Metaph., lib. III, n. 12, PL_137 6 Epitome Logices, fol. 156 vb; In XII Metaph., n. 28, fol. 294v; fol. 295r. 7 In III Metaph., n. 4, fol. 43r. 8 In IV Metaph., n. 2, fol. 64v. 9 Epitome Logices, De praed’.camentis, fol. 156vb; In IV Metaph n. 2, fol. 64v; In VI Topic., fol. 86vb. ii ? (i - î I |· » ■Ί •Λ * 1182 5 WT Τ’ ·· ft P. I, Sec. II. De divisione analogiae mali sano, de cibo sano, de potione sana, de diaeta sana et de colore sano ‘, et similiter «nomen causae dicitur aequivoce [secundum quid tantum sive analogice] super quatuor causis, scilicet materia et forma et fine et effi­ ciente» 1 2. Quae cum ita sint, dicendum est pure aequivocorum nullam esse communem definitionem neque descriptio­ nem, cum nulla sit eorum communis intentio intellecta sive conceptus; univocorum autem e converso esse unam eandemque communem definitionem presse dictam, cum necessario conveniant in eodem genere remoto vel proxi­ mo aut etiam in eadem specie atoma, et ideo sunt per­ fecte definibilia, per terminos scilicet univocos, nam defi­ nitio presse dicta fit per genus proximum et differentiam ultimam, quae et ipsa univoca sunt; analogorum vero esse unam quandam communem descriptionem per ter­ minos et ipsos analogos, non autem unam communem definitionem presse dictam, cum necessario sint diverso­ rum generum et non conveniant in eodem genere vel in eadem specie sicut univoca3. 588. Consequenter analoga dividuntur per modos intrinsecos diversarum significationum aliquo modo ordi­ natarum vel coordinatarum, idest per modos intrinsecos analogos; pure autem aequivoca aequivoce distinguuntur per diversa significata omnino disparata et nullum ordi­ nem vel coordinationem inter se habentia; univoca vero univoce dividuntur per differentias extrinsecas vel super­ additas generi dividendo4. 1 Epitome Logices, loc. cit.; In IV Metaph., n. 2, fol. 65r; In VII Physic., n. 31, fol. 309v. 2 Destructio destructionis, disp. 4, dub. 2, fol. 147v. 3 Epitome Logices, fol. 159v; fol. 194v; Quaesita togicalia in librum Post. Analytic., quaestium primum, ibi., fol. 145v; De primitate praedi­ catorum in demonstrationibus, quaesitum quintum, ibid., fol. 116rb; In VI Topic., n. 74, fol. 80r-87v (Lugduni 1542); In VII Physic., n. 31. fol. 309v; In II Post., n. 83, fol. 347v-348v; ; In VIII Topic., fol. 106v; Destructio destructionis, disp. 7, dub. 1, fol. 209v. 4 In II Topic., fol. 26vb. Q. I, C. II, a. 2: apud expositores arabos 1183 iff Et ratione talis subordinationis vel coordinationis diversarum significationum, analoga dicuntur aliquando genera, sensu scilicet largiori, quem Averroes appellat per quandam communitatem, non autem sensu stricto pro primo praedicabili sub quo ordinantur sua inferiora per consensum, ut ipse dicit, idest secundum eundem om­ nino sensum vel definitionem Hoc enim genus presse dictum, quod est genus univocum, dicitur genus primo et vere; genus vero large supmtum, quod est genus analo­ gum, vocatur potius genus secundum narrationem vel proportionem: verbi gratia, animal est genus presse dic­ tum ad hominem et equum; ens autem et unum sunt genera large dicta ad diversa praedicamenta1 2. Cuius distinctionis, quae maximi est momenti, saepissime me­ minit 3. Hoc ergo in sensu aequivoca secundum quid sive ana­ loga dividuntur analogice secundum suos modos intrin­ secos in analoga secundum quid, quae scilicet sunt diver­ sorum generum physice et realiter tantum et non logice sive intentionaliter, ut materia sive potentia passiva et receptiva corporis corruptibilis et corporis incorruptibi­ lis4; et in analoga simpliciter, quae nimirum sunt diver­ sorum generum non tantummodo physice et realiter ve­ rum etiam logice et intentionaliter, ut acutum dictum de serra acuta, de sapore acuto et de sono acuto; «ratio enim acuti in serra est abscindere ligna, in vino autem est pun- 1 In I Post., n. 179, fol. 225rb; In II Post., n. 80, fol. 344 rb. 2 Epitome Logices, De definitionibus, fol. 187vb-188ra. 2 Videsis In I Post., n. 179, fol. 225; De primitate praedicatorum in demonstrationibus, quaesitum quintum, fol. 116rb; De demonstra­ tione, ibid., fol. 183ra; In XII Metaph., n. 2, fol. 275r; n. 27, fol. 293v294r; Destructio destructionis, disp. 7, dub. 1, fol. 209v; dub. 2, fol. 211r; disp. 8, dub. 1, fol. 230r; Comp. Metaph., lib. II, n. 68, p. 115; lib, IV, n. 36, p. 229. 4 In X Metaph., n. 26, fol. 264r; In III Metaph., n. 7, fol. 45v; Comp. Metaph., lib. II, n. 80, p. 126; lib. IV, n. 69, p. 261; De substantia orbis (ed. M. Alonso, S.J., una cum commentants Alvari Toleiani, Madrid 1941), cap. 1, p. 47; cap. 2, p. 173 et 184; cap. 3, P· 231· 239; cap. 4, p. 255; Destructio destructionis, disp. 5, dub. L, tol. 1/u. i ; * >·· i? I J 4 1184 P. I, Sec. II. De divisione analogiae gere linguam, in pneumate vero percutere auditum for­ titer» *. Analoga autem simpliciter dicta subdividuntur in analoga attributionis et in analoga proportionalitatis. Illa dicuntur analoga analogia attributionis quae, di­ versa genere cum sint, uni tamen primo et principali con­ tinuantur a quo dependent et a quo idem nomen per quandam denominationem accipiunt, ideoque illi uni attribuuntur diversimode pro modo proprio uniuscuius­ que secundum diversam relationem sive respectum quem dicunt ad illud, ita quidem ut huiusmodi attributiones in unoquoque eorum sint diversae, ordinatae tamen ad illud primum secundum prius et posterius: exempli gra­ tia, «quoddam dicitur medicum quia acquirit artem medi­ cinae ut homo medicus, quoddam quia convenit actioni medicinae ut diaeta, quoddam quia facit actionem medi­ cinae licet non sit medicus ut vetula, vetula enim quae medicabat cum illa herba, sicut dicitur, agebat actionem medicalem licet non erat medica»2; similiter esse in alio dicitur diversimode de diversis secundum ordinem ad unum primum et principalem modum, qui est sicut aqua in vase et locatum in loco, nempe sicut contentum in continente: alia vero dicuntur esse in alio secundum simi­ litudinem istius, et propinquior illorum huic est modus quo forma est in materia, deinde accidens in subiecto, postea pars in toto, consequenter particulare in univer­ sali, inde universale in particulari et totum in partibus secundum assimiliationem ad modum quo forma est in materia, tandem modus remotior est quo res aliquia est in suo agente et in suo fine3. Est igitur proprium analogiae attributionis habere unum primum et principale, cui essentialiter et plene et 1 In VII Physic., n. 24, fol. 30r; In II Post., n. 83, fol. 348va. 2 Epitome Logices, De praedicamentis, fol. 156vb; In IV Metaph., n. 2, fol. 64v-65v; In V Metaph., n. 1, fol. 97v; In VII Metaph, n. 15, fol. 159r; Destructio destructionis, disp. 7, dub 5 fol 224v-22Sr 3 In IV Physic., n. 23, fol. 125v. ’ h Q. I, C. II, a. 2: I apud expositores arabos ; 1185 formaliter convenit ratio significata per nomen quod et de illo formaliter et primo praedicatur; ceteris vero quae sub illo primo analogantur eique attribuuntur convenit ratio significata per nomen participative tantum et dimi­ nute et denominative ab illomet primo. Licet huiusmodi analogata secundaria non sint pure denominativa, quia retinent idem omne nomen principalis analogantis absque ulla casus variatione, verum est tamen nomen et defini­ tionem suam accipere ab illo primo, quod et in defini­ tione singulorum poni debet per additionem et de con­ notate: «vera siquidem scientia in talibus rebus quae dicuntur per attributionem est scientia primi quod est in illo genere [analogo] per cuius continuationem cum aliis attribuuntur illa alia ei, et a suo nomine denomi­ nantur» ’, sicut diversa genera accidentium a substantia quae est primo et principaliter ens, et ideo «substantia accipitur in definitione eorum et non e converso» 1 2. Et propter hoc analoga attributionis «sunt media inter univoca et aequivoca»3: pure enim aequivocorum sunt plures intentiones omnino diversae absque ullo ordine inter seneque ad unum primum; univocorum autem sunt intentiones omnino eaedem, omnibusque ac singulis in­ trinsece et essentialiter et aequaliter conveniunt; sed ana­ logorum attributionis sunt plures intentiones partim eaedem et partim diversae: diversae quidem secundum se et secundum diversum modum respiciendi unum pri­ mum, eaedem autem secundum principium et terminum respectuum sive habitudinum, qui est illud primum et unum a quo essentialiter dependent et cui attribuuntur, ideoque sub illo primo ordinantur secundum prius et posterius. In his enim analogis primum est causa ceterorum, cui ideo primo et maxime et essentialiter convenit ratio sig1 In IV Metaph., n. 2, fol. 65r; n. 3, fol. 66v: n. 6, fol. 70v-71r; Epitome Logices, De praedicamentis, fol. 156 vb. i In XII Metaph., n. 25, fol. 292r. 3 In IV Metaph., n. 2, fol. 64v. 0 1186 C ►► ο ► c ( ► r i P. I, Sec. II. De divisione analogiae nificata per nomen, dum ceteris aliis quae sunt ab illo et post illud non convenit ratio illa nisi secundario et participative qua de causa non sunt in eodem ordine sive gradu cum illo primo neque inter se2, nam «omnia quae sunt sub primo principio non aequaliter habent ordinem»3. Quod si aliquando secundaria analogata par­ ticipant vere et intrinsece, licet diminute, propriam inten­ tionem primi analogantis ut accidentia participant vere et intrinsece intentionem entis realis quae primo et ma­ xime convenit substantiae, hic modus participandi non est necessarius ad veram analogiam attributionis quae perfecte salvatur in puro respectu ad illud: «ista enim attribuuntur eidem, tamen illud idem non est in eis om­ nibus, sed in respectif, verbi gratia cum dicimus: herba medicinalis et instrumentum medicinale, attribuuntur eidem, idest medicinae, sed non est eadem intentio medi­ cinae in instrumento sicut in herba, quoniam si ita esset, esset sermo in eis ipsa esse medicinalia sicut sermo in rebus multis vivis ipsa esse animalia»4; nimirum univoca, sicut animalia, sunt intrinsece et formaliter viventia et non per meram attributionem sive respectum ad vitam, e contra herba medicinalis dicitur sana et scalpellum sa­ num secundum purum respectum et habitudinem ad sa­ nitatem animalis, cui soli convenit sanitas intrinsece et formaliter. Quocumque tamen modo contingat haec analogia, sci­ licet sive per meram attributionem extrinsecam ex puro respectu ad illud primum sive per attributionem intrin­ secam et formalem licet participatam et diminutam, sem­ per verum est quod «talium [analogorum] proprietas est quod ascendant ad primum illius generis [analogici], quod est causa prima omnium appellatorum illo nomine: ' In J [Metaph n. 4 loi. 30; In XII Metaph., n. 25. fol. 292r. In l\ Metaph., n. 2, fol. 64v-65; In VII Metaph n 57 fol 197r· In XII Metaph., n. 2. fol. 274v. ^pn., n. 3/, toi. IV/r. 3 In XII Metaph., n. 52. fol. 318v. 4 In VII Metaph., n. 15, fol. 159r. Q. I, C. II, a. 2: apud expositores arabos 1187 verbi gratia, ut nomen caliditatis producitur ab igné et ab aliis calidis, vel nomen entis quod de substantia dici­ tur et de aliis entibus. Similiter dicimus quod nomen in­ tellectus dicitur de Separatis Intelligentiis analogice apud philosophos, ita quod Primus Intellectus est causa alio­ rum: et sic similiter dicimus de Substantia [Prima]. Et probatio quod non habeat unam et eandem naturam com­ munem est, quia quidam ipsorum est Causa aliorum, et id quod Causa est alterius praecedit causatum sine dubio, , quia impossibile est quod natura Causae et causati sit una et eadem in genere [univoco] nisi in particularibus [et secundis] causis; et ideo haec species communica­ tionis opposita est communicationi generali [generis uni­ voci]. Res enim quae in genere [univoco] communicant non habent rem primam quae causa sit aliorum, immo omnes sunt in uno gradu esse et in una et eadem natura. Ergo si haberent [Intelligentiae] naturam communem vi­ delicet naturam veri generis [univoci], sequitur etiam quod differant in quibusdam differentiis supra genus ad­ ditis; ergo quaelibet ipsarum ex genere et differentia componitur: et quodcumque sic se habet, novum [= cau­ satum] est sine dubio. Tandem quod est in summa per­ fectione oportet necessario quod sit unum; nam si unum non esset, non esset in summo gradu: id enim quod est in fine cuiusdam naturae non communicat cum alia [uni­ voca communicatione]. Et quia Avicenna non aestimavit istam naturam [analogam, idest] mediam inter naturam significatam cum nominibus univocis et naturam rerum [pure aequivocarum] quae tantum in nomine communi­ cant, sequitur eum dictum argumentum» Algazelis, idest valet argumentum Algazelis contra falsam positionem Avicennae, sed non valet contra veram et sanam philo­ sophiam Analoga vero analogia proportionalitatis dicuntur ea quae, diversa genere cum sint, eandem vel similem praei Destructio destructionis, disp. 7, dub. 5, fol. 224v-225r. 1188 : Ο P. I, Sec. II. De divisione analogiae seferunt habitudinem ad diversa quibus comparantur, atque ideo sunt unum comparatione et habitudine rerum diversarum ad «res diversas consimiles, sicut est princi­ pium quod dicitur de corde animalis et de fundamento domus et de [primo] extremo viae» vel cum dicimus quod «dispositio intellectus ad animam est sicut dispo­ sitio sensus ad visum»1 2: quo etiam in sensu dicimus «quod proportio rectoris ad civitatem et gubernatoris ad navem est una» 3; et similiter quod eadem est habitudo efficientis ad efficientem ac finis ad finem, ideoque recte arguimus: ita se habet causa efficiens sanitatem ad cau­ sam efficientem beatitudinis sicut se habet sanitas ad beatitudinem: sed beatitudo est dignior et melior quam sanitas; ergo et causa efficiens beatitudinis est dignior ac melior quam causa efficiens sanitatis 4. Huiusmodi ergo habitudines comparatae non sunt eaedem simpliciter et totaliter ut in univocis, neque di­ versae totaliter et simpliciter ut in pure aequivocis si comparationis essent susceptiva, sed sunt aliquo modo diversae et aliquo modo eaedem: diversae quidem abso­ lute et secundum se sumptae, eaedem vero ut compara­ tae et correlatae, hoc est, eaedem proportionaliter; verbi gratia, potentia et actus, qui sunt principia substantiae finitae, diversa sunt absolute et secundum se a potentia et actu qui sunt principia accidentis, quia ut sunt prin­ cipia substantiae sunt reductive in categoria substantiae et ut sunt principia accidentis sunt reductive in categoria accidentis, sed si considerentur reduplicative et compa­ rative ut principia substantiae et accidentis sunt propor­ tionaliter idem, quatenus eadem proportione actus acci­ dentalis est principium accidentis qua actus substantia­ lis est principium substantiae, pariterque eadem propor1 Epitome Logices, De praedicamentis, fol. 156vb; In VII Physic n. 31. fol. 309v-310r. 2 In I Topic., cap. 4, fol. 16ra. 3 In V Metaph., n. 12, fol. lllv. 4 In III Topic., § undecimus autem locus, fol. 36ra Q. I, C. II, a. 2: apud expositores arabos 1189 tione qua potentia substantialis est principium substan­ tiae potentia accidentalis est principium accidentis Uno verbo: sunt «convenientes in genere [analogo] quod est unum proportionaliter, et diversae in vero genere [uni­ voco], sicut causae substantiarum differunt a causis quan­ titatis et qualitatis»2; vel etiam: «sunt eaedem per assimilationem et diversae secundum naturam» 3. 1 * 589. Rursus analoga analogia attributionis subdivi­ duntur in quatuor modos, secundum quod plura diversi­ mode comparantur ad principium unum eique attribuun­ tur diversis modis sicut ad unum efficiens vel sicut ad unum finem vel sicut ad unum exemplar vel sicut ad unum subiectum4. Illud enim primum et unum cui analogata secundaria attribuuntur secundum prius et posterius aut est una causa efficiens prima, aut est una causa finalis ultima quae est prima in causando finaliter, aut est una causa exemplaris prima, aut denique est unum primum subiectum quod habet rationem causae quasi materialis primae in qua. Ad unam quidem causam efficientem primam et prin­ cipalem, sicut per ordinem ad causam principalem me­ dendi, quae est medicus peritus et expertus, dicitur me­ dicum sive medicinale instrumentum medendi ut scal­ pellum, et potio medicinalis ut pharmacum, et herba me­ dicinalis ex qua potio medicinalis extrahitur, et diaeta medicinalis ut disponens subiectum ad medicationem, et imitans utcumque causam principaliter sanantem ut ve­ tula quae medicamenta praescribit vel applicat ad me­ dendum, licet careat vera arte medendi5. Similiter syl1 In XII Metaph., n. 22, fol. 290; n. 27, fol. 293v-294r; n. 28, fol. 294v. 2 In XII Metaph., n. 27, fol. 293v. 3 In XII Metaph., n. 29, fol. 295r. 4 Epitome Logices, De praedicamentis, fol. 156vb; In IV Metaph., 12, fol. 64v-65r; In IV Metaph., n. 10, fol. 75v; In VIII libros Physic., prooemium, fol. 2v. , . _ , , 5 In IV Metaph., n. 2, fol. 65r; In IV Metaph., n. 2, fol. 99v; Comp. Metaph., lib. III, n. 72, p. 194. • T. 1190 P. I, Sec. II. De divisione analogiae logismus apodicticus, qui est syllogismus faciens scire, dicitur de demonstratione a posteriori et de demonstra­ tione a priori ex communibus et remotis secundum prius et posterius per ordinem ad demonstrationem a priori ex propriis et immediatis quae est demonstratio propter quid sicut ad primam et maximam demonstrationem: haec enim maxime facit scire, dein demonstratio a priori ex communibus et mediatis, tandem demonstratio a pos­ teriori Ad unam causam finalem primam et principalem, quae est finis ultimus simpliciter vel in aliqua serie, sicut potio et purgatio et diaeta et ambulatio et cibus dicuntur sana in ordine ad sanitatem animalis, qui est finis ultimus in hac serie, quia omne quod est ante finem est propter finem ita ut unumquodque eorum sit finis eius quod est ante, et omnia sunt propter ultimum finem, idest propter sanitatem animalis, pro modo quo unumquodque con­ currit ad sanitatem adipiscendam vel iam adeptam con­ servandam aut roborandam 1 2. Ad unam causam exemplarem primam, sicut statua et pictura hominis dicuntur homo per attributionem ad hominem verum et vivum quasi ad exemplar quod imi­ tantur et cuius sunt imagines3; et similiter homo in­ choans viam virtutis et sapientiae, et homo proficiens in sapientia et virtute, dicuntur beati per ordinem ad ho­ minem consummatum scientia et virtute, idest perfecte beatum, quem illi utcumque pro suo posse imitari sata­ gunt 4. Ad unum primum subtectum quasi ad unum materia- 1 De demonstratione, fol. 183va, in fine et b. 2 In II Physic., n. 28, fol. 57r; In IV Metaph., n. 2, fol. 65r; In V Metaph., n. 2, fol. 99v; Epitome Logices, De praedicamentis, fol. 156vb. 3 In octo libros Physic., prooemium, fol. 2v; In V Metaph., n. 10, fol. 75v. 4 In octo libros Physic., prooemium, fol. 2v; In XII Metaph., n. 17, fol. 285-286r. ο. I, C. II, a. 2: APUD EXPOSITORES ARABOS 1191 le principium in quo plura diversimode sunt cuique di­ versis modis attribuuntur, sicut ens dicitur primo de substantia, quia non est in alio sicut in subiecto sed ei convenit esse in se, de novem autem aliis generibus entis dicitur ens quia sunt in substantia sicut in subiecto se­ cundum prius et posterius, nam primo est quantitas, dein qualitas mediante quantitate, tertio actio et passio me­ diante qualitate, quarto relatio mediantibus quantitate et qualitate et actione vel passione, et sic de aliis. Itaque 0. I, C. II, a. 2: apud expositores arabos 1193 Et haec tria principia substantiae corporeae proportionaliter, idest analogia proportionalitatis propriae, in­ veniuntur in ceteris praedicamentis accidentium quae «habent ista principia secundum comparationem et pro­ portionem» ad principia substantiae, quia «in unoquoque praedicamentorum accidentium inveniuntur principia quorum proportio ad illa est sicut proportio principio­ rum substantiae ad substantiam»: quo fit ut haec tria principia sint «eadem proportionaliter» in decem praedi­ camentis, non eadem absolute et simpliciter, eo quod prout sunt substantiae sunt substantialia et prout acci­ dentium accidentalia, et hoc in sensu principia substan­ tiae «differunt ab eis quae sunt cuiuslibet [alterius] praedicamenti, et similiter ea quae sunt uniuscuiusque praedicamenti [accidentalis] differunt ab aliis»; verbi gratia, «principia colorum secundum formam et privatio­ nem sunt album et nigrum, secundum autem materiam recipientem est superficies quae est in potentia omnes colores; et principia noctis et diei secundum formam et privationem sunt lux et obscuritas, secundum autem ma­ teriam recipientem est aer qui est in potentia luminosus et obscurus» Quia ergo «forma substantiae differt a se in aliis prae­ dicamentis et similiter privatio et materia», ideo haec tria principia non dicuntur univoce de diversis praedi­ camentis; aliunde vero, quia neque perfecte sive totali­ ter differunt in eis, non dicuntur de ipsis pure aequivo­ ce: consequenter, cum sint eadem secundum proportionalitatem, idest secundum comparationem et respectum et assimilationem, licet simul sint diversa absolute vel secundum naturam, concludendum est ea dici analogice analogia proportionalitatis propriae de omnibus et sin­ gulis praedicamentis. «Verbi gratia, respectus formae substantiae ad substantiam est sicut respectus formae 1 In I Physic., n. 83, fol. 44v; In XII Metaph., n. 22, fol. 290v; 126, fol. 292v; n. 27, fol. 293v. 11 . Λ, c 1194 P. I, Sec, II. De divisione analogiae 0. I, C. II, a, 2: apud expositores arabos 1195 qualitatis ad qualitatem et quantitatis ad quantitatem, unum primum subiectum quod est substantia, verum quamvis non idem significet forma in unoquoque eorum; etiam analogia proportionalitatis propriae, eo quod et similiter de privatione et materia... Ista igitur prin­ unumquodque est realiter et intrinsece ens, ideoque pro­ cipia de eis dicuntur in respectu» ’, idest secundum habi­ portionaliter constituitur sua potentia et suo actu tudinem vel proportionalitatem eandem, cum sint eadem lam vero quot modis dicitur quidditas totidem modis proportionaliter2. Id enim quod formale est in analogia dicitur et definitio, eo quod definitio respondet quiddiproportionalitatis est similitudo secundum respectum tati: interroganti enim quid, est hoc vel illud, puta homo seu habitudinem, vi cuius diversorum ad diversa sit vel lapis, respondemus definitione2. Consequenter defi­ eadem vel similis comparatio3. nitio vel descriptio convenit diversis praedicamentis ana­ Quod si relinquamus principium per accidens, quod logice, tum analogia attributionis, tum analogia propor­ est privatio, et solum consideremus principia per se, tionalitatis propriae: «quemadmodum enim interroga­ scilicet materiam et formam, quae se habent ad invicem mus per quid de quidditatibus substantiarum, similiter ut potentia et actus, dicere possumus potentiam et ac­ interrogamus per quid quoquo modo de aliis praedica­ tum esse principia intrinseca omnium pradicamentorum: mentis, verbi gratia quid est quantitas et quid est quahaec enim duo principia universaliter conveniunt omni­ bus praedicamentis, «quia quodlibet ens [praedicamenConstat autem quod «quidditas in substantia inveni­ tale] aliquando est in potentia, aliquando in actu», et tur alio modo ab eo quo invenitur in aliis praedicamen­ tamen «sunt rerum diversarum diversa diversis modis», tis: in substantia enim invenitur simpliciter, et in aliis idest «secundum quod inveniuntur in rebus diversis sunt praedicamentis secundum quid; et ideo talis debet esse diversa et habent respectum ad entia modis diversis..., dispositio definitionum quae significant has duas quiddiquia potentia et actus quae sunt principia substantiae tates: proportio enim definitionis ad definitionem debet sunt aliae a potentia et actu quae sunt principia quali­ esse sicut proportio quidditatis ad quidditatem» 3. Prop­ tatis, et sic de aliis»4; et ideo conveniunt proportionali­ ter quod «definitio primo et simpliciter et quidditas ter et analogice praedicantur de diversis generibus simpliciter, quam significat definitio, est substantiarum; entis 5. et manifestum est quod etiam alia habent definitiones Similiter quia tot modis dicitur quidditas quot ens iimiliter, sed non primo modo, scilicet simplici, sed sedivisum in decem praedicamenta, eo modo convenit quid­ ' aindario»4. Omnibus ergo praedicamentis convenit suo ditas diversis praedicamentis quo eis convenit ratio en­ modo habere definitionem vel descriptionem: quae qui­ tis, scilicet non univoce neque pure aequivoce sed ana­ dem «definitiones non dicuntur eodem ordine nec quae­ logice: et quidem non solum analogia attributionis ad ritur in eis perfectio eodem modo», sed secundum prius et posterius5. Tandem sicut quidditas rei constituitur ex principiis 2 In XI IMetaph., n. 28-29, fol. 294-295r. i In XII Metaph., . _______ _ n. 22,____ fol._____ 290r; n. 27, fol. __ 293v. In V Topic., fol. 67vb-68ra; Epitome Logices, de Rhetorica persuasiva, fol. '"' Λ— 202va. 4 In XII Metaph., n. 26, fol. 292v-293r. 5. IbX' In V Metaph ’ n 17- fo1· 119: In I* Metaph., n. 11, fol. 226-227. 1 2 J < J Destructio destructionis, disp. 8, dub. 2, fol. 240r. In VII Metaph., n. 14, fol. 158r. In VII Metaph., n. 14, fol. 158v. Ibid., n. 16, fol. 159v. ibid., n. 19, fol. 162r. ί i ' b ,i j ; 1196 L CP f ( I I P. I, Sec. II. De divisione analogiae eius essentialibus et intrinsecis per se, quae sunt materia et forma vel potentia et actus, ita definitio essentialis constituitur ex nominibus significantibus et explicanti­ bus illamet principia, scilicet nomine generis responden­ te materiae vel potentiae et nomine differentiae respon- ' dente formae sive actui. Unde «sicut est proportio defi­ nitionis ad rem, ita est proportio partis definitionis ad partem rei, idest quemadmodum definitio declarat quidditatem rei, ita pars definitionis declarat partem quidditatis rei» *. ■ Eodem iure, quia quidditas naturae analogice conve­ nit materiae et formae et composito ex materia et forma, idest «non univoce neque pure aequivoce, sed secundum prius et posterius»», consequenter et definitio convenit eis proportionaliter2. Pariter, quia quidditas motus phy­ sici analogice convenit motui generationis et corruptio­ nis, motui augmenti et decrementi, motui alterationis et motui locali, cum primus sit ad substantiam, alter ad quantitatem, tertius ad qualitatem et ultimus ad ubi, et hae sunt diversa praedicamenta quae nonnisi analo­ gice conveniunt, dicendum est quod et definitiones mo­ tus conveniunt eis proportionaliter tantum sive analo­ gice. Quodsi et naturae et motus naturalis ut sic datur quaedam definitio sive descriptio communis et univer­ salis, haec descriptio est analoga et per nomina analoga peracta, ideoque analogice intelligenda 3. Analogia vero proportionalitatis metaphoricae ap­ pellatur quando rationes consimiles comparatae non conveniunt formaliter et proprie antecedenti et conse­ quenti sive omnibus membris proportionis, sed uni tan­ tum, alii vero nonnisi accidentaliter et improprie, per quandam translationem et accomodationem ab illo primo et per quandam similitudinem ad illud 4. Ibid., 2 In II 3 Ibid., In II n. 33, fol. 176r. Physic., n. 3, fol. 46v. et In III Physic., n. 4, fol. 84r. Post., n. 84, fol. 349ra; In VI Topic., fol. 80vb; In VIII Q. 1, C. II, a. 2: apud expositores arabos 1197 ci: t «Hoc autem contingit in rebus non sensatis, quae non possunt concipi nisi per ipsarum proportionales et per exempla» ordinis sensibilis, dummodo huiusmodi «accomodationes fiant ex rebus proximis rei substantiae, non ex remotis»J. Verbi gratia, cum Aristoteles sensum communem appellat centrum omnium sensuum externo­ rum, quatenus sicut radii circuli confluunt a periferia ad centrum ita omnes sensus externi confluunt a perife­ ria corporis sentientis ad sensum internum qui est sen­ sus communis2. Hoc etiam modo analogiae Rex appella­ tur nauta status, quia sicut nauta ad navim ita se habet Rex ad statum; et sicut non convenit nautae inebriari, ita nec Regi3. Similiter quando dicimus quod «ita se habet rex in civitate sicut Deus in mundo, et sicut Deus est unus sic expedit quod rex sit unus»4. Et eadem ana­ logia metaphorica homo vocatur parvus mundus5. Vel si dicamus materiam primam esse locum formarum, quia sicut locus est subiectum successionis formarum ita ma­ teria prima est subiectum successionis formarum substan­ tialium6: aut quod «materia appetit formam sicut fe­ mina marem»7. Item, quando nomen boni et perfecti, quod proprie dicitur de rebus nobilibus, transfertur ad res ignobiles significandas in sui complemento; «sicut dicimus: iste est mendax perfectus, cum fuerit in summo mendacii; et iste est latro perfectus, cum fuerit in sum­ mo latrocinii»8. Denique huius modi analogiae dedit pulcherrimum exemplum dicens quod sicut «syllogismorum quidam est Ji ! Topic., fol. 106va; Epitome Logices, de praedicamentis, fol. 157r; De sophisticis elenchis, fol. 193rb; fol. 197rb; De Rhetorica persuasive, foi. 102va; In V Metaph., n. 17, fol. 120r; In IX Metaph., n. 2, fol. 217v. In II Post. n. 84, fol. 349va; In I Physic., n. 81, fol. 43v. Ibid. In I Topic., fol. 29ra. Epitome Logices, Rhetorica persuasiva , fol. 202va. In VIII Physic., n. 17, fol. 331r. In IV Physic., n. 15, fol. 122v. 7 In I Physic., n. 81, fol. 43v. In V Metaph., n. 21, fol. 126r. ; : 1198 P. I, Sec. II. De divisione analogiae vere syllogismus, quidam vero paralogismus qui videtur syllogismus absque hoc quod ita sit secundum veritatem, ita etiam hominum quidam est vere religiosus, quidam autem est hypocrita qui videtur religiosus cum reapse non sit; vel etiam eorum quidam est vere pulcher, qui­ dam vero putatur pulcher propter fucum et ornamentum indumenti, vere autem non est pulcher: aut etiam sicut quoddam est verum aurum vel argentum, quoddam autem est aurichalcum vel stannum» Quam divisionem sequenti possumus tabella contra­ here: / I :► b In I Elenchorum, Μρ· fol. H4rb-115a. Lugduni 1542. q I C. n, a· 2: 1189 apud expositores arabos » AEQUIVOCA (7) P S * 2Q P (T> < en b—< O CD ο 2 (Λ 0 R < R S O B. ί—I CD O CZ) 0 ο (b en CD Où ..·<*··;♦*· .λ* ·*γ- 1200 o 1, Sec. IL De divisione analogiae Ex quibus apparet Averroem nova quidem non adde­ re his quae ipse Aristoteles eiusque graeci commenta­ tores tradiderunt ex quibus dependet ea tamen et apprime calluit et nervose defendit, maxime contra univocismum plus minusve fucatum Alfarabi et Avicennae et contra aequivocismum sive agnosticismum Algazelis. Quantum enim ex diligenti et continuata lectione Operum eius coniici potest, Averroes fuit plene conscius momen­ ti analogiae in tota philosophia vere aristotelica, prae­ sertim quod ad veram cognitionem scientiamque de Deo rebusque divinis spectat. Unde et notat diligenter prae­ cipuas et fundamentales notiones philosophicas esse ana­ logas, verbi gratia notionem entis, unius, veri, boni, eius­ dem, diversi, similis, aequalis, totius, partis, potentiae et actus, causae et effectus, principii et principiati, ne­ cessarii et contingentis, possibilis et impossibilis, natu­ rae et motus, quidditatis et definitionis, demonstrationis et scientiae, compositionis et simplicitatis, finiti et infi­ niti, perfecti et imperfecti. Similiter animadvertit nomi­ na communia Deo et creaturis non esse pure aequivoca neque univoca sed analoga, exempli gratia nomen entis, vitae, voluntatis, intellectus, scientiae, causae et aliorum < 1 Averroes magna diligentia conatur exponere textum et doctrinam Aristotelis, adhibitis variis versionibus Operum eius, nam ipse certo linguam graecam non callebat. Quodsi plures ex his versionibus in linguam arabam erant imperfectissimae, utpote non directe ex fonte graeco derivatae sed ex prioribus versionibus syriacis hisque me­ diantibus, aliae tamen ex ipso textu graeco sat bono et depurato immediate promanarunt ope Honayn ibn Ishâg ac praesertim eius filii Ishâg ibn Honayn, qui apprime cognoscebant et linguam graecam et linguam arabam, multamque adhibuerunt diligentiam et in bonis originalibus graecis conquirendis et in eis fideliter vertendis in lin­ guam arabam (cf. I. Madkour, L'Organon d'Aristote dans le monde arabe, chap. 1, Le mouvement traducteur de l'Islam, pp. 31-33, 4047. Paris 1934). Porro Averroes non solum prae manibus habuit versiones indirectas et depravatas, verum etiam directas et optimas. Aliunde etiam cognoscebat praecipuos expositores graecos, ut Alexandrum, Porphyrium, Ammonium, Themistium et Philoponem, quos citat fre­ quenter ac saepe corripit. " ; ... Q. I, C. II, a. 3: APUD EXPOSITORES LATINOS 1201 huiusmodi huiusmodi 1*:: quo fit, ut de Deo eiusque perfectionibus et attributis veram scientiam, licet imperfectam et inadaequatam, habere possimus. Qua in re nemini dubium est Averroem S. Thomae praeluxisse viamque parasse, sicut et in pluribus aliis2. Art 3.- Divisio Analogiae apud expositores latinos 591. Exordium sumimus ab auctore opusculorum, Principia Dialecticae et Categoriae decem ex Aristotele decerptae, quae inter opera S. Augustini circumferuntur, licet primum tantum videatur esse authenticum3. Notat ergo in primis quod multis «rebus quas unum nomen complectitur duo vocabula ars dedit, ut ex his alia ομώνυμα aliaouvcbvupa vocaret. Όμώνυμα sunt cum res quidem plures commune accipiunt, interpretatione vero eiusdem rei separantur, ut homo pictus et verus. In hoc namque idem nomen est; verum si ad definitionem vel ad interpretationem hominis redeas, inveniuntur ista disparia. Cum enim dixeris verum hominem animal esse quod risum capiat, et vim rationis admittat, cum de picto idem non possis diceret, necessario inveniuntur esse disparia... Haec igitur quoniam inter se discrepant solo sociata nomine, όμώνυμα dicta sunt, vocabulo iuncta, rei interpretatione discreta. Συνώνυμα vero sunt res quae 1 Cf. praesertim Destructio destructionis, disp. 1, dub. 11, fol. 25r; disp. 3, dub. 14, fol. lOOr-lOlr; disp. 4, dub., 2, fol. 147vl48; disp. 5, dub. 2, fol. 170r; dub. 3, fol. 174; disp. 6, dub. 2, fol. 187r-188r; dub. 5, fol. 199; disp. 7, dub. 1, fol. 209v; dub. 5, fol. 224-225r; disp. 8, dub. 1, fol. 230; dub. 2, fol. 240; disp. disn. 10, 10. dub. 3, 3. fol. 263v-264; disp. 11, dub. 1, fol. 271r-272r; disp. 12, dub. 2, ol. 278v; dub. 3, fol. 279v-280. 1 Videsis M. Asin Palacios, Huellas del Islam. EI averroismo teolôgico de Sto. Tomàs de Aquino, pp. 13-72. Madrid 1941. 3 De huius tamen authenticitate disputant adhuc critici. De secundo conveniunt omnes non esse foetum Augustini, licet nondum exploratum sit cuinam sit attribuendum. Utut sit, ea per modum unius consideramus, ad rem nostram quod attinet. - - r- · 1202 P. I, Sec. IL De · · · divisione analogiae et nomine et sui interpretatione, ut est animal; id enim de homine et equo et de fera et de avibus dici potest: animal est quod cibum capiat, quod mortale sit, quod sensu moveatur» l. Vel, ut clarius explicat auctor Principiorum Dialecti­ cae, plura uno vocabulo nominata «aut uno vocabulo et una interpretatione, aut tantum uno tenentur vocabulo sed diversis expeditionibus explicantur. Ea quae una de­ finitio potest includere, univoca nominantur: illis autem quae sub uno nomine necesse est definire diverse, aequivoci nomen est»2. «Haec igitur sunt univoca, quae non solum nomine uno, sed una etiam eiusdem nominis de­ finitione clauduntur»3; aequivoca autem dicimus «esse, quae non ut uno nomine, ita etiam una definitione pos­ sunt teneri»: verbi gratia, nomen Tullius. «Hoc enim nomine, et ipse qui fuit summus orator, et eius picta imago vel statua, et codex quo eius litterae continentur, et si quid est in sepulchro eius cadaveris, significari potest. Diversis enim rationibus dicimus, Tullius ab in­ teritu patriam liberavit, et Tullius incuratus in Capitolio stat, et Tullius tibi totus legendus est, et Tullius hoc loco sepultus est; unum enim nomen est, sed diversis haec omnia definitionibus explicanda sunt»4. Item nomen acies, quae significat diversimode aciem militum, aciem ferri, aciem oculorum, aciem mentis 5. Notat praeterea aequivoca esse ambigua vel sub am­ biguis contineri, eo quod «in ambiguo plura se osten­ dunt, quorum quid potius accipiendum sit [ex sola vi nominis] ignoratur», cum plures sensus unum nomen praeseferat, quasi ab uno puncto bivium, trivium vel multivium se exhibens6. » Categoriae decem, cap. 2, ML 32. 1416. 2 Principia Dialecticae, cap. 9, ML 32, 1416. 3 Ibid., paulo infra, col. 1416. 4 Op. cit., cap. 10, col. 1417. 5 Op. cit., cap. 9, col. 1416. 6 Op. cit., cap. 8, col. 1414. te 0. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1203 Consequenter divisionem aggrediens aequivocorum, docet quod haec «dividuntur in duas partes: aut enim fortuito fiunt, aut hominum voluntate nascuntur. Fortui­ to fiunt enim, cum quodam casu simile quis alteri no­ men accipit: voluntate, cum similtudo nominis ex in­ dustria imponentis affigitur. Horum autem, quae industria vel voluntate nascun­ tur, quatuor sunt genera: είκων, κατ’ αναλογίαν, άφ’ ένός, πρός εν, ut eadem latinus quoque sermo declaret: simi­ litudo, proportio, ab uno, ad unum. Similitudo est ut homo pictus et verus, qui in sola similitudine copulantur ’. Proportio est, quod κατ’ άναλογίαν graeci vocant, ut quo pacto principium animalis cor dicimus ita principium aquae fontem dicamus; propor­ tio enim sui similitudo nominis videtur adiuncta 1 2. Ab uno est, cum dicimus a medicina medicinale ferramentum, medicinalis scientia, medicnalis usus, me­ dicinale praeceptum; ab uno enim cuncta descendunt. Ad unum est, ut illa potio salubris est, ille medicus sa­ lubris est, ferramentum illud salubre: haec enim cuncta unum, idest salutem videntur attingere»3. Denique observat aequivoca ex industria ab uno et ad unum accedere aliquo modo ad denominativa, quae etiam ab uno nomen accipiunt; licet denominata diffe1 Auctor Principiorum Dialecticae vocat hunc modum translatioitem, quasi metaphoram: «translationem voco cum... similitudine unum nomen sit multis rebus, ut Tullius, et ille in quo magna elo­ quentia fuit, et statua eius dicitur» (cap. 10, col. 1417). 2 Textus est evidenter corruptus, cum nec sensum habeat ut iacet. Verus eius sensus aperitur ab Alcuino, qui ad litteram fere exCTibit definitiones et divisiones Auctoris huiusce opusculi addens tantum nonnullas verborum explicationes, ut cumxcrc’ αναλογίαν latine reddit pro parte [=pro portione]; et ad exemplum huiusce modi aequivocationis veniens, ait: «pro parte, ut quo pacto principium animalis cor dicimus ita principium aquae fontem dicimus; pro parte quadam utrique rei similitudo nominis videtur adiuncta» (Dialectiva, cap. 3, ML 101, 956-957). Sensus ergo huiusce phraseos est: proportione enim rei similitudo nominis videtur adiuncta, idest nomen idem imponitur ob proportionem unius rei ad aliam. 3 Categoriae decem, cap. 2, col. 1421. 1204 P. I, Sec. II. De divisione analogiae rant casu a denominante, dum aequivoca ab uno et ad unum retineant idem prorsus nomen absque ulla casus differentia. lam vero denominativa «sunt in homonymo­ rum et synonymorum medio constituta» Ex quo coniicere licet auctorem huius opusculi docere aequivoca ab uno et ad unum esse veluti media inter aequivoca a casu et univoca. Patet autem vel leviter consideranti auctorem opellae Categoriae decem ex Porphyrio dependere12, a quo mutuo divisionem accepit των ομωνύμων fortasse mediante Themistio ad quem nominatim appellat3. 592. Multo uberius et profundius de his egit Boe­ tius. Univoca dicuntur quae «eodem nomine et eadem definitione iunguntur, ut homo et animal [puta bos aut equus]; utraque enim animalia dici possunt et utraque una definitione iunguntur [quatenus animalia]: est nam­ que animal substantia animata sensibilis, et homo [ut animal] rursus substantia animata sensibilis»4. Aequi­ voca vero appellantur «quae nomine quidem congruunt, definitionibus discrepant», sive «quae iunguntur nomi­ ne, sed definitione dissentiunt», «ut est homo vivens et homo pictus; nam utrumque vel animalia vel homines nuncupantur: si vero quis velit picturam hominemque definire, diversas utrisque definitiones aptabit» 5. Itaque univoca «sub eodem nomine et sub eadem sub­ stantia [=essentia, definitione] continentur»; aequivoca autem «nomine tantum communicant, substantia vero dissimilant»6, seu «quae cum nomine una sint, longe 1 Op. cit., cap. 4, col. 1422. 2 Cf. supra, n. 570. 3 De Virtutibus, cap. 32, p. 183b; De Vitiis et peccatis, cap. 1, p. 251a; cap. 8, p. 269. 2 De Universo, II P. Secundae Partis, cap. 61, p. 864a. 3 De Universo, ibid., cap. 3, p. 800a. 4 De Virtutibus, cap. 12, p. 156. 1228 ► c ο P. I, Sec. II: De divisions analogiae Et secundum hoc quaedam nomina, quae proprie dicuntur de creaturis corporalibus, ut sol, luna, terra et alia huiusmodi, nonnisi metaphorice transferuntur ad Deum: hae namque «no­ minationes propriae sunt eis [=creaturis corporalibus] secun­ dum istas intentiones, nec ullo modo secundum eas transferun­ tur ad Creatorem vel ad spirituales et abstractas substantias, sed magis per similitudinem aliquam, quemadmodum apud Pro­ phetas Sol iustitiae et Sol intelligentiae interdum nominatur...: terra vero, sive cum dicitur apud Prophetas terra viventium, sive etiam cum dicitur in lege hebraeorum terra manans lacte et meile, iuxta similitudines acceptas a Prophetarum et philo­ sophorum sermonibus, per nonnullas similitudines accipitur; ipse enim, idest Creator, est velut patria et urbs quaedam sancto­ rum angelorum et sanctarum animarum in eodem beate viven­ tium; est et tanquam regio delitiis spiritualibus affluentissima, de qua torrens voluptatis et fluenta delitiarum spiritualium per emanationes in omnes exercitus militiarum spiritualium inces­ santer et indeficienter inundant. Terra igitur dicitur ex simili­ tudine habitationis, quae habitatio praenominatorum civium est lacte vero et meile manans ex redundantia praedictarum delitiarum» Alia vero sunt nomina quae, ex adverso, proprie dicuntur de solo Deo, et nonnisi metaphorice ad creaturas transferuntur: verbi gratia, creator dicitur proprie de solo Deo, quia ei soli convenit creare creatione proprie dicta, qua scilicet tota res ex nihilo fit; et nonnisi metaphorice dicuntur homines creatores, quatenus ex nihilo meriti creant aliquem in regem, vel sacer­ dotem. «Abhorret enim audire, tanquam impium atque nefarium, verbum creandi de omni alio a Creatore, nisi translata significa­ tione et intentione»1 2. Alia denique tam de Deo quam de creaturis proprie dicuntur, licet de Deo per prius et secundum totam vim et plenitudinem significationis, de creaturis vero per posterius et secundum par­ ticipationem quandam. «Nominationes quaedam, inquit, secun­ dum veritatem exactissimam et positionem nominum primiti­ vam proprie conveniunt Creatori; communicat tamen huiusmodi nominationes vel omnibus vel aliquibus ex creaturis: sicut ens et esse, potens et potentia, sapiens et sapientia, bonus et bonitas, 1 De Universo, I P. Secundae Partis, cap. 36, p. 789b. 2 Ibid., cap. 31, p. 786a. Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1229 i ! . I pulcher et pulchritudo, et his similia, quae secundum depuratam et immixtam contrario per omnia veritatem soli conveniunt Creatori; verum communicantur aliis per quandam, licet di­ stantem, similitudinem [vel participationem]. Et nomina quidem ad supereminentiam et gloriam pertinen­ da, qualia sunt Rex et Dominus et his similia, cum depuraveris et a contrariis usque ad purum removeris intentiones eorum, in­ venies ea esse nomina solius Creatoris, excellentiam eius et gloriam significantia: quemadmodum si depuraveris Regem ab eo quod est regi et ipsum regem similiter depuraberis ab omni iniquitate, iniustitia, imprudentia, negligentia et infirmitate seu debilitate, Regis nomen soli convenet Creatori; sic dico et de hoc nomine Dominus, cum depuraveris intentionem eius, videlicet dominationem, ab omni eius contrario, quod est dicere ab omni subiectione et debito servitutis —non enim vere ac pure dominus est qui alii vel subiectus est vel etiam debitor servitutis—; similiter cum depuraveris intentionem dominationis a parte in­ feriori, hoc est, a parte comparationis quam habet dominus ad inferiores vel subditos, haec autem est Potestas, invenies potes­ tatem eius puram et immunem ab omnibus his quae sunt ex parte impotentiae, et occurret tibi intentio Dominationis ex utraque parte depurata soli Creatori conveniens et eidem appro­ priais appropriatione incommunicabili, sicut in Lege hebraeorum et in libris Prophetarum ipsorum invenies saepe dictum: Dominus nomen illi, ex persona Ipsius: Ego Dominus, hoc est nomen meum. Manifestum est igitur tibi quia huiusmodi nominationes non communicantur creaturis secundum intentiones depuratas, qui­ bus appropriantur Creatori: et propter hoc, non univoce, sed aequivoce [=analogice] et distantissima similitudine. Verum ista diversitas rationum et intentionum non prohibet quin vere dicantur de creaturis et intentionibus quibus applicancantur et aptantur eisdem: non enim dubium quin rex indorum et rex aethiopum his intentionibus quibus reges ab hominibus communiter nominantur, vere reges sint, sive ex nuda potestate, licet eam multis iniquitatibus et iniustitiis maculent, sive ex potestate, iustitia aliisque regis virtutibus decorata»1. 1 Ibid., cap. 37, pp. 789b-790a. Cf. etiam cap 33 PP- 786b-787a; De Universo, II P. Secundae Partis, cap. 71, ΡΡ· 8M-8&3. Î lid 1230 P. I, Sec. Il: De divisione analogiae Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latino» 1231 • % Licet ergo Guilelmus Alvernus expresse non nominet analogiam veluti in medio positam inter univocationem et aequivocationem puram, eam tamen aequivalenter indicavit per verba proportionis vel proportionalitatis, similitudinis cum diversitate et participationis. Modos autem principales analogiae omnino perspectos habet, quamvis eos signate non definiat: exercite enim et modo plene conscio eis utitur. Maxime autem conscius est ana­ logiae in nominibus communibus Deo et creaturis. C 600. Multo magis profunde et complete tradit Ale­ xander Halensis notiones univocorum, aequivocorum et analogorum, horumque divisones. Notiones quidem, cum ait quaedam nomina esse peni­ tus univoca, alia penitus aequivoca, alia medio modo se habentia inter penitus univoca et penitus aequivoca, et sunt analoga. Penitus enim univoca dicuntur illa quorum nomen est unum et ratio significata per nomen est omnino una et eadem, et ideo de suis inferioribus dicuntur secundum unam eandemque rationem ab eis aequaliter participa­ tam, ut genus de suis speciebus, puta animal de homine et equo, et species de suis individuis, puta homo de Petro et Paulo,: quo fit, ut pure univoca penitus idem signifi­ cent, et simpliciter, idest uno eodemque modo, de suis univocatis praedicentur Penitus aequivoca appellantur ea quorum nomen est unum idemque, sed ratio significata per nomen est om­ nino diversa, et ideo de suis aequivocatis praedicatur no­ men illud secundum rationem penitus aliam et diversam, quin ulla sit eorum re et ratione convenientia nisi in solo .· ■ I ' üSt*·* id ί. T. ·' c O' ( I f I < i Alexander Halensis, Summa theol. lib. I, ed. Quaracchi 1924, n. 5, obi. 4, p. 9a; n. 163, Contra d. p. 245a; n. 347, obi. 3, p. 5I4a; n. 355, p. 530a; n. 366, contra a, p. 543a; ad objecta, p. 544b; n. 389, ad obiecta, 3, p. 574b; n. 400, ad objecta, 1, p. 589b; I P. libri II, ed’ Quaracchi 1928, n. 63, pp. 77-78; n. 107, Solutio, p.’ 137b; n. 485 So­ lutio, p. 673. W. Z * * nomine: qua de causa, pure aequivoca sunt omnino mul­ tipliciter dicta, idest tot modis omnino diversis quot sunt aequivocata Analoga vero media essentialiter sunt inter pure uni­ voca et pure aequivoca; et ideo dicuntur illa quorum nomen quidem est unum idemque, sed ratio per nomen significata neque est omnino una eademque sicut in pure univocis, neque omnino diversa sicut in pure aequivocis: quia nimirum rationem quandam communem pluribus significant, non tamen per modum naturae communis et unversalis presse dictae, quae prior naturaliter est omni­ bus et singulis de quibus praedicatur aequaliter et eodem modo, ut univoca; sed per modum habitudinis communis tantum et universalis large et improprie dictae, quae de analogatis praedicatur secundum prius et posterius sive simpliciter de uno primo et secundum quid de ceteris pro modo et ratione habitudinis singulorum ad illud primum, aut etiam secundum habitudinem similem diversorum ad diversa. Ita enim scribit: «differt unum univocationis et analogiae. Unum enim univocationis est quando unum inest pluribus uniens illa in aliqua re una priore illis naturaliter: sic autem non con­ veniunt vita creata et increata. Unum autem analogiae est quan­ do unum inest pluribus, ita quod alicui eorum primo et princi­ paliter, aliis vero posterius et secundario et per modum quo descendunt ab origine prima: et tale unum non unit ea quibus inest in aliqua re una naturaliter priore illis, sed tota prioritas est in aliquo eorum naturaliter, sicut in causa respectu causati; et istud unum, licet non sit penitus univocum, non est penitus aequivocum, sed medium, et dicitur analogum: et sic vita oreata etincreata conveniunt in aliquo uno... Cum ergo quaeritur utrum vita Creatoris et creaturae conveniant in aliqua re una, dicen­ dum quod conveniunt in re una unitate analogiae, non una unitate univocationis»i2. 1 Summa theol., lib. I, n. 5, obi. 4, p . 9a; n. 163, contra d, p. 245a; 5. 347, obi. 3, p. 514a; n. 355, p. 530a; n. 366, ad obiecta, p. 544a; I P. libri II, n. 485, solutio, p. 673. 2 Summa theol., I P. II libri, n. 485, Solutio, p. 673; lib. I, n. 305, 2 sed contra, p. 441a. a 1232 P. I, Sec. II. De divisione analogiae Et alio in loco: «cum dicitur, homo iustus, hic praedicatur iustitia quae est accidens; sed cum dicitur, Deus iustus, praedi­ catur iustitia quae est ipsa essentia, nullo modo accidens. Relin­ quitur ergo quod non eadem iustitia nec univoce accepta praedi­ catur. Item, cum dicitur, Deus iustus, significatur divina essentia ut retribuens unicuique quod suum est; cum dicitur, homo ius­ tus, significatur inesse habitus homini [= accidens] ex quo tribuit unicuique quod suum est: utrobique ergo, cum dicitur Deus ius­ tus et homo iustus, designatur comparatio iustitiae ad consimi­ lem actum; ergo non est penitus ratio diversa [neque pure aequivoce praedicatur]» l Videlicet «iustus, bonus et huiusmodi non dicuntur aequivoce nec univoce [de Deo et de homine], quia non penitus secundum aliam rationem nec tamen secundum eandem, sed dicuntur analogice secundum prius et posterius. Quae quidem analogia attenditur ex una aliqua comparatione sive proportione alicuius effectus iustitiae vel bonitatis qua com­ paratur creatura ad Creatorem, ut reddere unicuique quod suum est comparatur iustitiae Creatoris et iustitiae creatae. Consimili modo et ab hac unitate comparationis accipitur una ratio secun­ dum analogiam; quae quidem ratio non ponit convenientiam vel in genere vel in specie etc., sed in una comparatione»1 2. Unde «ubicumque est communitas secundum analogiam, quamvis non sit ponere formam unam communem sicut in uni­ vocis, est tamen ponere comparationem unam», idest «quamvis in iis non intelligatur essentialitas una, tamen intelligitur habi­ tudo vel comparatio essentialitatis una»3; «commune enim pro­ portione dicitur commune habitudine», quae tamen communitas non est sicut communitas universalis presse dicta, «quia univer­ sale dicitur ubi est communis natura, non ubi est communitas habitudinis»4. Et approbat suaque facit haec verba Avicennae: «unum comparatione est inter quae est aliqua comparatio una, ut comparatio navis ad rectorem et civitatis ad regem ima est: eae enim comparationes consimiles sunt nec est earum unitio per accidens»5. 1 Summa theot., lib. I, n. 366, p. 544a 2 Ibid., ad obiecta ac, p. 544b. Summa theol., lib. I, n. 347, obi. 3 et arg. contra p 514 ♦ Ibid., n. 389, ad 3, p. 574. ’ „5 74’ m’ P' 117a’ Cf' etiam ibid ’ Iv’ P· H8a; Responsio, III, p. 119b. 0. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1233 601. Haec autem analoga dividuntur in analoga se­ cundum participationem et in analoga secundum propor­ tionalitatem. Secundum participationem quidem, quando nomen idem dicitur de uno primo principio essentialiter et per prius, de ceteris vero ab eo derivatis secundum partici­ pationem quamdam et per posterius, pro diversa habitu­ dine similitudinis vel dependentiae quam habent ad illud primum; vel, ut ipse ait, «quando unum inest pluribus, ita quod alicui eorum primo et principaliter, in quo est prima origo omnium aliorum, aliis vero per posterius et secundario et per modum quo descendunt ab origine pri­ ma: et tale unum non unit ea quibus inest in aliqua re una naturaliter priore illis, sed tota prioritas est in aliquo eorum naturaliter sicut in causa respectu causati» *. Illud enim primum et principale est universale quoddam re­ spectu posteriorum, non tamen in essendo neque in prae­ dicando neque in significando, sed in exemplando et in causando, sicut Deus est causa universalis conditionis rerum, et Christus causa universalis reparationis homi­ num 2. Ubi notandum est quod aliter participatur univocum ab univocatis et aliter analogum ab analogatis. Univocum enim participatur a suis univocatis secundum totam es­ sentiam eius, licet non secundum totam eius extensionem vel universalitatem; analogum vero participatur ab suis analogatis diminute secundum utrumque modum, scilicet secundum essentiam et secundum universalitatem. Hoc namque modo dicitur aliquid esse participatum, «cum ha­ bet formam aliquam quae est incompleta respectu alicuius completae a qua habet dependentiam et causam, sicut homo sapiens dicitur participatione quia habet sapien­ tiam incompletam respectu sapientiae divinae quae est essentialiter completa»3. Quo in sensu, «non dicitur di> I P. II libri, n. 485, Solutio, p. 673. 2 Liber I, n. 1, ad obiecta, p. 3a. 3 Liber I, n. 117, ad 1, p. 184b. 1234 P. I, Sec. II. De divisione analogiae vina essentia participabilis quia trahatur in partem, sed participatio ista refertur ad effectum..., secundum quem dicitur differens participatio: differentia autem istius participationis est ex parte participantium, non ex parte Dei» '. «Quod ergo dicitur quod bonitas creata participat bonitatem increatam, hoc non est dicere quod bonitas increata dividatur per partes in singulis bonitatibus crea­ tis, sed hoc est dictum quod bonitas creata capit partem in effectu, quia haec capit istum effectum primae boni­ tatis, alia alium: hoc est ergo participare ipsam bonita­ tem, scilicet quantum ad effectum» 2. Et hac de causa, tam ipsa participatio quam esse par­ ticipatum important essentialiter ordinem prioritatis et posterioritatis ad illud primum quod per essentiam dici­ tur, quia scilicet analogum principale participatur inae­ qualiter et multipliciter ab analogatis secundariis, et non aequalitate et uniformitate essentiali sicut univocum ab univocatis3. ■I * I t ( ? ο Exempli gratia, ens dicitur analogice de substantia et accidenti, et similiter de Deo et creaturis. «Est, inquit, convenientia secun­ dum univocationem et est convenientia secundum analogiam. Se­ cundum univocationem est convenientia in genere vel in specie vel in numero. Convenientia secundum analogiam, ut substantia et accidens conveniunt in ente, quia dicitur secundum prius et posterius de illis: quia ens-substantia est principium accidentis, et ideo per prius dicitur ens de substantia quae est ens per se; per posterius de accidente, quod est ens in alio. Dicendum ergo quod non est convenientia Dei et creaturae secundum univoca­ tionem, sed per analogiam: ut si dicatur bonum de Deo et de creatura, de Deo dicitur per naturam, de creatura per partici­ pationem»4. «Bonum enim de Deo dicitur quia finis, bonum de creatura quia ordinem habet ad finem: sicut ens secundum prius Ibid., η. 37, ad objecta, p. 61b. 2 Ibid., n. 117, 117. ad 2, p. 185a; n. 249, ad obiecta, objecta, p. 341. 3 Ibid., n. 49. Solutio ad obiecta, p. 76, n. 366, ad obiecta d, p. 544b; I P. Π libri, n. 86, p. 109; n. 89, Solutio, p. H3a; η. 107, Respondeo, p. 137b. < Ibid., n. 2, Respondeo, p. 32a; n. 347, obi. 3, p. 514a; n. 334, ad obiecta, p. 495b. Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1235 dicitur de substantia quae est per se ens, secundum posterius de accidente quod est per substantiam» ’. Pariter summum bonum dicitur analogice de beatitudine objec­ tiva, quae est bonum increatum, et de beatitudine formali, quae bonum creatum est. «Summum bonum dicitur dupliciter, scilicet simpliciter et secundum quid. Summum bonum simpliciter est bonum increatum; summum bonum secundum quid est beatitudo creata, quia est summum bonum in creatis bonis eo quod est a summo bono increato»2 Similiter hoc nomen Deus dicitur analogice de vero Deo, de sanctis seu filiis Dei et de idolis. Divisio enim huiusce nominis in Deum substantive et in deos participative et nuncupative non est divisio vocis pure aequivocae in significationes totaliter di­ versas, sed divisio nominis analogi, quia est divisio «in ea quae se habent secundum prius et posterius, et simpliciter et secun­ dum quid. Secundum prius et simpliciter dicitur substantive, secundum posterius dicitur adoptive, secundum id quod est se­ cundum quid nuncupative»3. ; 602. Secundum proportionalitatem autem, quando nomen idem dicitur de pluribus convenientibus in una vel simili habitudine sive proportionalitate, qua videlicet ita se habet unum ad aliud sicut aliud ad aliud. Suas enim facit notiones unitatis proportionalis quas tradiderunt Avicenna, Aristoteles et Dominicus Gundissalinus. Avicennae quidem, nempe «unum comparatione est inter quae est aliqua comparatio una, ut comparatio navis ad recto­ rem et civitatis ad regem una est», quatenus ita se habet rex ad civitatem sicut rector ad navim, in regendo scilicet vel dirigendo, iste navim, ille civitatem 4, ut exponit Gun­ dissalinus: «dicuntur unum proportione, ut rector navis et gubernator civitatis unum similitudine officii» 5; Aristo- » Ibid., n. 107, Solutio, p. 169b; n. 106, ad obiecta, p. 168b. î Ibid., n. 78, ad 3, p. 126b. j t . 3 Ibid., n. 355, p. 530b. Vide aliud exemplum de nomine aeterni­ tatis prout dicitur de Deo, de angelo, de paena aeterna et de longissi­ mo tempore, ibid., n. 57, p. 85. 4 Ibid., n. 74, III, p. H7a. 3 Ibid., VII, p. H8b. P. I, Sec. II. De 1236 divisione analogiae telis, videlicet «unum secundum aequalitatem [dicuntur ea] quorum proportio est una» ‘, hoc in sensu «ut ly aeque dicat similtudinem, non mensuram»i2, idest aequalitatem mere relativam et proportionalem tantum, non aequali­ tatem absolutam. Haec igitur unitas comparationis, pro­ portionis vel habitudinis in hoc modo analogiae non est unitas generica nec specifica multoque minus numerica, sed unitas quaedam rationum comparatarum inter res vel intentiones diversorum generum 34. Halensis vocat primum modum analogiae unius ad al­ terum, secundum vero duorum ad unum, uti apparet ex hoc textu: «si vero quaeritur cuiusmodi commune sit significatum per hoc verbum persona, dicendum est quod commune proportione; commune enim proportione dici­ tur commune habitudine. Tale autem commune dicitur dupliciter: quandoque ex habitudine duorum ad unum, quandoque ex habitudine alterius ad alterum. Duorum ad unum, sicut dicitur rector in navi et in scholis; alterius ad alterum, ut cum dicitur [quod] corpus est sanum et urina est sana, omnia enim haec referuntur ad sanitatem humani corporis. Cum ergo dicitur, Deus est bonus, crea­ tura est bona, commune dicitur proportione [composita duorum ad unum}; cum autem dicitur, divinae personae sunt personae, creatae personae sunt personae, dicitur ibi commune secundum communem habitudinem alterius ad alterum»*. Exemplum enim rectoris in navi et in scho­ lis incidit in idem re cum exemplo rectoris in navi et in civitate, quod ex Avicenna et Gundissalino paulo supra retulerat: hoc autem erat exemplum classicum analogiae proportionalitatis. Ex adverso, exemplum de sanitate erat classicum exemplum analogiae attributionis ad unum. 603. Porro analoga secundum proportionalitatem i Λ 2 4, p. 3 Ibid., n. -Λ-il· λ 342b; ad Ibid., n. 4 Ibid., n. 74, IV, p. 118a. l49’ »ad ObSta’ p' 34lb: η· 348’ Ρ· 340b; n. 366, obi obiecta, p. M4. 74, per totum. 389, ad 3, p. 374. Cf. etiam n. 388, ad 2, p. 572. y i: Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1237 subdividuntur in analoga secundum proportionalitatem propriam et in analoga secundum proportionalitatem metaphoricam, prout ratio comparata sumitur in utroque membro compartionis in sensu proprio aut proprie tan­ tum in uno membro et translate in alio. Qua distinctione utitur maxime dum loquitur de nominibus divinis ubi, vestigia premens Pseudo - Dionysii et Damasceni, distinguit nomina communia Deo et creaturis in nomina propria seu mystica et in nomina metaphorica vel symbolica seu parabolicaNominamus enim Deum sicut cognoscimus. Cognoscimus autem ipsum per similitudines creaturarum. Cum ergo creaturae sint et corporales et spirituales, dupliciter Deum ex creaturis cognoscere possumus: uno modo, per similitudines rerum spiri­ tualium; alio modo, per similitudines acceptas a rebus corpora­ libus1 2. Consequenter et bifarie Deum ex creaturis nominamus: uno modo, ex creaturis spiritualibus, quae interiores sunt, ut cum dicitur Deus potens, sapiens, benignus, et ideo ista nomina vocantur mystica quasi ex interioribus et occultis creaturarum desumpta; alio modo, ex creaturis corporalibus, quae exteriores sunt, ut cum Deum appellamus Solem, ignem, lucem, ideoque talia nomina dicuntur symbolica vel parabolica 3. Et propter hoc cognitio et nominatio Dei per corporalia et exteriora et sensibilia est propria hominibus adhuc animalibus, dum cognitio et nomi­ natio Dei per spiritualia et interiora et intelligibilia est propria hominibus spiritualibus4. Quaedam ergo nomina sunt «quae de Deo semper dicuntur improprie [ = similitudinarie, translative, metaphorice, symbolice, parabolice], quemadmodum illa quae dicuntur secundum modum corporalem, et universaliter omnia illa quae significant speciem in materia et imperfectionem, ut ignis et leo, splendor et huiusmodi; quaedam vero sunt quae uno modo dicuntur proprie [idest quoad rem et rationem sig- 1 Summa theol., lib. I, n. 5, obi. 3, et resp., p. 9; n. 7, pp. 12-13; n. 37, obi. 3, p. 61a; n. 333, Respondeo, pp. 492-493; n. 334, obi. 1, p. 494; n. 335, obi. 3, p. 495; contra c, p. 496; Inquisitio II, tract. 1, prolog., pp. 511-512; n. 367, Respondeo, p. 545; n. 388, p. 563; I Plibri II, n. 4, ad 1, p. 9b. 2 Op. cit., lib. I, n. 37, obi. 3, p. 61a. 2 Ibid., n. 335, obi. 3, p. 495a; n. 333, Respondeo p. 493. 4 Ibid., n. 5, ad 3, p. 9b; Inquisitio secunda tract. 1, prolog., p. 511, n. 384, p. 563. fl Λ 1238 c► c O P. I» Sec. II. De DIVISIONE ANALOG LŒ nificatam], alio modo improprie, idest per translationem [quan· dam, nempe quoad modum significandi, qui semper imperfectus et humanus est], ut universaliter omnia illa quae significant spe­ ciem non in materia et perfectionem naturae vel virtutis et ope­ rationis, ut sapientia, virtus, veritas et huiusmodi» *. Quo fit, ut nomina symbolica dicantur per translationem tantum; nomina vero mystica per superexcellentiam et perfectionem quae est su­ pra nos2: illa, per dissimiles similitudines; haec per similitudi­ nes, utique deficientes3. Et licet Alexander videatur reducere frequenter hanc divisio­ nem ad praecedentem, sicut et Pseudo-Dionysius et Damascenus et Guilelmus Autissiodorensis et Guilelmus Alvemus e quibus dependet, quatenus in nominibus proprie dictis attenditur princi­ paliter similitudo participationis dum in nominbus metaphorice sumptis involvitur semper quaedam habitudo proportionalitatis ad effectus similes4, revera tamen admitttit aliquando proportionalitatem in ipsis nominibus propriis, ac praesertim quando loquitur de diversis nominibus creaturarum tantum. Sic, exempli gratia, recolit et approbat analogiam proportio­ nalitatis propriae inter genus, differentiam et speciem, et mate­ riam, formam totamque essentiam ex materia et forma compo­ sitam5. Item compostio ex quod est et quo est proportionatur compositioni ex materia et forma6. Similiter notio veritatis ab Anselmo tradita, scilicet rectitudo sola mente perceptibilis1, suo modo suaque portione convenit omnibus veritatibus, nempe cogitationis, voluntatis, actionis, sig­ nificationis: est enim cogitatio vera quando recte iudicat de re prout est, per adaequationem rei et intellectus; est voluntas et operatio et significatio vera quando est recta, idest quando homo se exhibet corde, ore et opere sicut revera est, per adaequationem verborum et actionum exteriorum et interioris affectus8. Sicut 1 Ibid., n. 335, Respondeo, p. 496. Cf. ibid., obi. 3 et 4, p. 495; n. 334, obi. 1, p. 494; n. 344, Respondeo, p. 510. 2 Ibid n. 367, Respondeo, p. 545. 3 Ibid., η. 7, pp. 12-13; η. 117, pp. 184-185; praesertim I P. II libri, n. 4, ad 1, p. 9b. Ibid., n. 335, Respondeo, p. 496, et passim. 5 Summa theol., I P. II libri, n. 106, Contra c, p. 135b. Ibid., Solutio et ad obiecta, pp. 135-136; n. 249, ad 1, p. 310a. De Veritate, cap. 11, ML. 158, 480. 8 ,Summa theol., lib. I, n. 89, Respondeo, pp. 142-143’ ad 8 pp. 144-145. * < Q. 1, C. II, a. 3: f i apud expositores uti nos 1239 autem distinguimus veritatem in essendo et veritatem in cognos­ cendo et veritatem in significando, quarum prima est in re, se­ cunda in intellectu et tertia in verbis; ita etiam distinguimus falsitatem in essendo ut homo pictus est homo falsus sive non realis, falsitatem in cognoscendo ut montes aurei falso cogitantur exsistere, et falsitatem in significando ut dicere hominem esse asinum est falsa propositio, quarum prima est in re, altera in intellectu, tertia in verbis E contra, cum dicimus bonum esse quasi pondus appetitus, in quantum trahit appetitum sicut pondus trahit corpora, est analogia quaedam metaphorica2. Et similiter quando amorem appellamus pondus, «non proprie, sed communiter secundum quandam similitudinem [=metaphoram], ut sicut pondere fertur corpus ad suum locum, scilicet deorsum, ita dispositione illa (amoris] quae hic per pondus significatur, refertur seu ordinatur unaquaeque res ad suum finem»3. In ordine autem theologico nominum divinorum praebet exem­ plum analogiae proportionalitatis propriae cum dicit: «sicut pul­ chritudo corporum est ex congruentia compositionis partium, ita pulchritudo animarum ex convenientia virium et ordinatione po­ tentiarum, et pulchritudo in divinis ex ordine sacro divinarum personarum, qua una persona non ab alia, a qua alia per gene­ rationem, a quibus tertia per processionem» 4. Pariter in notione et nomine iustitiae; sicut enim homo dicitur iustus quia reddit unicuique quod suum est secundum modum humanum, ita Deus appelatur iustus quia secundum modum divi­ num reddit unicuique quod suum est5. Secundum analogiam vero metaphoricam Deus dicitur sol, lux, lapis, leo, propter quandam similitudinem effectuum utrobique, non propter similitudinem naturae vel essentiae, cum Deus sit omnino incorporalis6. Quo etiam analogiae modo explicat quomodo Deus omnia distinctissime legat in libro vitae, hisce verbis: «ponatur quod aliquod centrum intelligat se totum et suam essentiam et suam 1 2 3 Ibid., n. 96, Respondeo, p. 154, Ibid., n. 115, Contra, p. 181a; n. 113, III, p. 178. Summa theol., I P. II libri, n. 27, ad 2, p. 39b, n. 28, ad 3, p. 41a. Op. cit., lib. I, n. 103, ad 2, p. 163b. Ibid., n. 366, p. 544. Ibid., n. 7, pp. 12-13, et passim. >v 1240 y* P. I, Sec. Π. De divisione analogiae virtutem. In essentia sua videbit simplicitatem, in virtute autem multiplicitatem, in lineis etiam esset videre unitatem et multi­ plicitatem: unitatem secundum quod sunt ad centrum et uniuntur et reducuntur ad ipsum, multiplicitatem secundum quod sunt ab ipso. Similiter est in Deo et creaturis: Deus enim est quasi centrum, creaturae quasi lineae exeuntes ab ipso; videt ergo in se unitatem essentiae et multiplicitatem virtutis, qua omnes creaturae exeunt ab ipso» Aliud pulchrum exemplum theologicum proportionalitatis me­ taphoricae exhibet occassione verborum Augustini: «cave, si vi­ tasti grandia, ne obruaris arena minorum peccatorum»1 2. «Dici­ mus, inquit, quod [Augustinus] simiiitudinarie loquitur ibi, nec est propria similitudo ex toto. Tamen quia ad terrendum loque­ batur, maluit uti minus propria similitudine quam non inducere timorem respectu abundantiae venialium. Bene est ergo simili­ tudo quantum ad hoc quod in genere, sicut arena dicitur levis respectu grandium lapidum, ita et veniale respectu mortalis. Tamen non est similitudo propria, quia arenae multae congre­ gatae non ex adiuncto, sed ex onere proprio possunt submergere navem; venialia autem etiam aggregata non possunt submergere navem animae nostrae pondere suo nisi fiat exitus a genere venia­ lis sive a specie»3. 604. Eiusdem fere tenoris sunt quae docet Robertus Capito sive Lincolniensis, nisi quod exhibet maiorem de­ pendentiam ab Avicenna. Univoca dicuntur quae idem nomen habent et secundum eandem significationem prae­ dicantur de suis univocatis, ideoque in ratione illa vel significatione communi parificantur4: «quae autem com­ parantur in aliquo signato nominis per parilitatem, uni­ voca sunt»5. Penitus aequivoca appellantur quae solo no1 Ibid., n. 264, Solutio, p. 359b. 2 S. Augustinus, Enarratio in Psalm. 39, n. 22, ML. 36, 447-448. 3 Alexander Halensis, Summa theol., II P. II libri, n. 273, ad 3, p. 388. Quaracchi, 1930. 4 Robertus Capito, De ordine emanandi causatorum a Deo, Die Philosophischen Werke des Robert Grosteste, Bichofs von Lincoln, ed. L. Baur («Beitrage zur Geschichte der Philosophie des Mittelalters» Bd. IX,......................... Miinster 1912), pp. 148-149: “De Libero arbitrio, cap. 16, pp. 216-217. 5 De libero arbitrio, cap. 16, p. 218 , 23-24. Q, I, C. II, a. 3: » f apud expositores latinos 1241 mine communicant, cum dicantur de suis aequivocatis secundum rationes omnino diversas *. Analoga vero, quae et ambigua vocat sicut Avicenna, dicuntur ea quae idem nomen habent, sed de suis analogatis praedicantur se­ cundum rationes aliquo modo diversas et aliquo modo easdem vel similes, et ideo ratio significata per nomen de eis praedicatur inaequaliter sive secundum prius et posterius, «ut comparantur decem praedicamenta re­ spectu eius quod est ens, quia substantia magis est ens quam quantitas: nec tamen ista propter talem compa­ rationem sub nomine ens univocantur, nec etiam penitus aequivocantur» -, «Quapropter intentio veritatis sicut in­ tentio entis, ambigua est: ex parte aliqua est una in omnibus, et tamen per appropriationem diversificata in singulis»3. Haec ergo «nominis definitionem habent unam, non univoce, sed propinqua, imitatoria similitudine»4, ita ut «quidquid est de quidditate in uno sit et in alio proportionaliter dictum; quia in his quae habent propin­ quissimam, imitatoriam similitudinem, necesse est quod quidquid est in uno, propinqua similitudine imitatoria sit in reliquo, ex qua similitudine mereatur eandem nomi­ nationem»3. Nec est inconveniens, «cum plura sint pojita in unius rei definitione, quod aliqua participent rem illam aequaliter secundum unam conditionem ibi posi­ tam, inaequaliter secundum aliam et secundum magis et minus»6. 605. Et quidem, quantum ex usu eius apparet, diviiil analogiam in analogiam secundum participationem, quam praecipue considerat secundum habitudinem exem- » Ibid., p. 218, 30. 2 Ibid., p. 218, 25-30; De motu corporali et luce, p. 91, 26-31; De Mmtia et actu, p. 129, 15-16; De ordine emanandi causatorum a Deo, ?). 148-149. J De Veritate, p. 143, 6-8. 4 De libero arbitrio, cap. 16, p. 218, 5-6. 5 Ibid., cap. 17, p. 220, 26-30. 4 Ibid., cap. 18, p. 231, 27-30. 1242 P. I, Sec. II. De divisione analogiae piatorum ad unam primam causam exemplarem, et in analogiam proportionalitatis tam propriam quam metaphoricam. ·** ; Primum analogiae modum exhibet nomina communia Deo et creaturis. Etenim «nihil univoce dicitur de creatura et Creatore, sed tamen creatura rationalis ita propinquum est vestigium et similitudo et imago sui Creatoris, quod in his, secundum quod est propinquum et assimila tum vestigium, meretur etiam com­ municare et nomen, non quidem univoce, sed propinqua, imi­ tatoria similitudine. Sic et nominis definitionem habet unam, non univoce, sed propinqua, imitatoria similitudine. Et est quo­ que similitudo tam vicine imitatoria, quod intellectus unico adspectu contueri potest exemplar in exemplato et e contrario, sicut imaginem sigilli in cera ab illo sigillo impressa est et e contrario. Et intellectui sic contemplanti et sic quasi unum ista duo facienti assgnandum est unum nomen et ima definitio liberi arbitrii in Creatore et creatura, quia unico et non diviso adspectu contuetur hoc in Creatura et Creatore propter vicinae imita­ tionis similitudinem. Quae tamen in se divisa sunt secundum essentiarum diversitatem, quam essentiarum diversitatem cum contuetur intellectus, differentes dabit definitiones»i. Cuius rei fundamentum est, quia «Deus est prima forma et forma omnium», non quidem «velut pars eorum substantialis completiva ex qua et materia fit aliquid unum», sed velut «forma­ exemplar, ad quod respicit artifex ut ad eius imitationem et similitudinem format suum artificium», et quasi «forma cui materia formanda applicatur et per applicationem ad illud recipit formam ipsius, cui applicatur, imitatoriam»2. Quo in sensu facile percipitur «aeternam Dei sapientiam sic esse formam omnium velut si imaginereris figuram sigilli argenti esse vitam et intelligentiam intelligentem se volentemque figurare ad sui imita­ tionem et similitudinem magis minusve expressam ceram fluidam non potentem per se manere in aliqua figura recepta, ipsaque hac sola voluntate informem et fluidam ceram ad se revocaret sibique applicaret et ad se revocando sibique applicando sua similitudine aliquanta imprimeret et in impressa similitudine servaret. Sic, inquam, percipies ex iam dictis aeternam Dei sapientiam esse formam omnium, sicut talis figura sigilli argen* Ibid., cap. 16, pp. 217-218. 2 De unica forma omnium, p. 106, 16-17; p. 109, 7-18. - 0. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1243 lei, si esset, esset forma cerae sua similitudine praedicto modo impressae. Non tamen hanc similitudinem de modo quo Deus est forma omnium, sicut nec supradicta attuli sicut usquequaque congruam divinae excellentiae; quia sicut creatura eius simi­ litudinem etiam non potest perfecte exprimere, sic nec mens creata potest aliquid perfecte et ei ex omni parte simile fingere» ’. Et hoc modo entitas et veritas dicuntur de Deo et creaturis secundum prius et posterius2; et similiter duratio3 et libertas 4. Est ergo analogia unius vel plurium ad unum primum et ma­ xime tale, cui secundum prius et posterius pro suo quoquo ιι[Π modo accedunt vel imitantur. Quem quidem modum analogiae videre est in omnibus et singulis generibus causarum, etiam intra ordinem creatum. «Est ffl/em, inquit, in unoquoque genere causarum multiplicitas no­ minis, ut in genere causae efficientis multiplices inveniuntur causae efficientes: et non dico multiplicationem specierum cau­ sarum diversarum sub eodem genere, quia haec causa venit in mivocationem, sed dico multiplicationem causarum efficientium quibus ratio causae efficientis multipliciter convenit secundum prius et posterius. Et hanc multiplicitatem oportet manifestare boc modo per definitionem causarum efficientium: alia enim I est per se, alia per accidens. Per accidens vero est quando non I ipsi speciei vere convenit ratio efficientis aliquo modo, sed ei in quo est, ut clarum est effective calidum; non enim efficientia caloris convenit claritati, sed igni in quo est claritas. Si vero large utamur hoc nomine per se, duplex est causa per se effectira: per se sciliect ut illud quod efficit, scilicet subiectum efficiens, vel illud quo efficit. Quod efficit est duplex: propinquum et remotum: propinquum, ut cum ignis efficit ignem; remotum, ' nt cum caelum. Quo vero efficiens efficit dicitur dupliciter: vel per substantiam aliam a se, vel secundum aliquid sui. Secunuum primum modum dicitur instrumentum efficientis efficiens; ! oportet enim instrumentum efficientis esse aliam substantiam ab efficiente. Sed si dicatur quo efficit non substantia alia ab agente, sed secundum aliquid sui, hoc erit dupliciter: aut vir­ iate aut ratione, sicut dicitur quod ignis agens efficit passionem 1 2 J < Ibid., p. Ill, 13-29. De Veritate, pp. 142-143. De ordine emanandi causatorum a Deo, pp. De libero arbitrio, cap. 16, pp. 216-219; cap. 17, p. 220, cap. 18, p. 231. 1244 P. I, Sec. II. De divisione analogiae in patiente, et non solum ignis, sed etiam virtus ignis dicitur efficiens... Virtus autem est dupliciter efficiens, scilicet aut po­ tentia aut actu» *. «Similiter causa fonnalis sive forma dicitur multipliciter, quia quaedam est forma substantialis et quaedam accidentalis. Forma accidentalis est in aliquo novem generum respectu sub­ stantiae, sed non est causa formalis substantiae, eo quod causa est prior secundum naturam quam suum causatum, et praecipue causa formalis: accidentia autem sunt posteriora secundum na­ turam quam substantia. Forma vero substantialis multipliciter capitur: aut absolute, aut in respectu. Absolute, ut substantiarum formae substantia­ les; in respectu, ut albedo dicitur forma substantialis albi, scilicet concreti ex tali substantia et accidente, vel curvum respectu lineae, et universaliter differentia respectu speciei in acciden­ talibus. Forma vero substantialis absolute dicta, adhuc dicitur multi­ pliciter. Dicitur enim uno modo exemplar separatum a re et non quo res est; et alio modo, quo res est, ita quod sit coniunctum rei ct non exemplar; tertio modo, dicitur simul exemplar et quo res est. Exemplar dicitur solum forma illa quae est in mente artificis, non forma illa quae est illud quo res est et non exemplar»12. «Similiter causa finalis vel finis dicitur multipliciter. Dicitur enim primum bonum intentum in mente agentis, et secundo modo dicitur finis quod est ultimum in re operata. Intentio autem boni accepta cum intellectu agentis dicitur dupliciter: uno modo, quod ipsa species boni in intellectu accep­ ta sit vere bonum quod vere finis est, et sic solum est in intel­ lectu primi; alio modo, quod ipsa species boni exsistens In anima non sit vere bonum, sed sit imago vel similitudo boni exsistentis extra animam, et sic non est vere finis, sed est eius similitudo. Ultimum vero rei operatae dicitur multipliciter, et propterea hoc nomen finis multipliciter participat. Dicitur enim uno modo ultimum rei operatae illud quod causât opus rei sive motum eius, et hoc est idem cum ultima forma rei, et proprie appellatur De statu causarum, pp. 122-123. 2 Ibid.. p. 124, 10-28. 1 Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1245 terminus sive finis intentus; alio modo dicitur ultimum rei ope­ ratae secundum intentionem operantis, verbi gratia talis figura causai motum domus operatae et non intentionem operantis. Causa materialis dicitur dupliciter, scilicet proportionate vel [non] proportionate», ex qua et in qua, propinqua et remota «. 606. Secundum vero modum analogiae, scilicet se­ cundum proportionalitatem, illustrat quibusdam exem­ plis. Ita analogiam proportionalitatis propriae illustrat exemplo classico, scilicet materiae primae, formae substantialis et totius compositi ex materia et forma, cum genere, differentia et tota specie conflata ex genere et differentia: sicut enim genus re­ spondet materiae, ita differentia respondet formae, et species toti essentiae vel naturae12. Similiter motus generationis, alterationis, ' augmenti et localis se habent inter se sicut substantia, qualitas, quantitas et ubi: ita enim se habet unum genus motus ad aliud sicut diversa praedicamenta ad quae fiunt. Hoc namque ipso quod motus sunt in diversis praedicamentis, «non univocantur in natura una, sed solum participant aliquo nomine uno inten­ tionis variae et ambiguae», sicut diversa praedicamenta sub I nomine entis3. Analogiam autem metaphoricam illustrat exemplo, etiam clas­ sico, parvi et magni mundi. Homo namque secundum corpus dicitur parvus mundus ex eo quod quandam similitudinem praesefert mundi maioris. «Habet enim in se aliquid ignis, aliquid aeris, aliquid aquae, aliquid terrae. Ratio terrae in came est; aquae in sanguine; aeris in spiritu; ignis in caliditate vitali. Siquidem et quadripartita corporis humani ratio quatuor elementorum designat species: caput namque ad caelum refertur, in quo sunt duo oculi tamquam lumina solis et lunae; pectus 1 Ibid., pp. 125-126. Pariter «totum dicitur aequivoce [=analogice], scilicet compositum ex partibus et totum et perfectum; item com­ positum ex partibus vel essentialibus vel potentialibus vel integralibus» (De Anima, p. 250, 4-7). 2 Ibid., p. 126, 7-9. «Materia est illud quod se habet ad formam sicut aes ad statuam et lignum ad lectum, et universaliter sicut in­ forme se habet ad formam antequam recipiat» (.Summa in octo libros Physicorum, apud M. Grabmann, Methoden und Hilfsmittel des ArisMelesstudiums im Mittelalter, p. 60. München 1939). 2 De motu corporali et luce, p. 91. J 1246 C 4 •· ■ P. I, Sec. II. De divisione analogiae aeri coniungitur, quia sicut inde emittitur spiraminis flatus sic ex aere ventorum spiritus; venter autem mari assimilatur prop­ ter collectionem omnium humorum quasi congregationem aqua­ rum; vestigia postremum terrae comparantur, sunt enim ultima membrorum arida sicut terra, sive sicca sicut terra»». Secundum animam vero, qua corpus suum regit et gubernat assimilatur Deo qui mundum maiorem regit ac gubernat: «sicut enim Deus maiorem mundum replet suo modo et est totus ubi­ que nec tamen divisibilis, immo propter summam simplicitatem habet hanc virtutem, ita anima minorem mundum, idest corpus suum, replet seipsa suo modo et est tota in singulis membris, non tamen divisibilis propter suam simplicitatem»2. Et alio in loco: «sicut autem Deus simul totus est ubique in universo, ita anima simul tota est ubique in corpore animato. Unde Ambro­ sius exponens qualiter homo sit factus ad imaginem Dei, ita ait: «sicuti Deus unus semper ubique totus est, omnia vivificans, movens et gubernans, sic anima in suo corpore ubique tota viget, vivificans, gubernans et movens illud; neque enim in maioribus corporis membris maior et in minoribus minor, sed in minimis tota et in maximis tota. Et haec est imago unitatis omnipotentis Dei, quam anima in se habet»... Ecce ex his ver­ bis aperte habes quod anima tota essentialiter ubique est in corpore quod vivificat, sicut Deus ubique totus essentialiter est in universo quod regit» 3. 607. Ex adverso, Petrus Hispanus magis sapit Aris­ totelem quam neoplatonicos et Avicennam. «Univoca di­ cuntur quorum nomen est commune, et secundum illud nomen ratio substantiae est eadem: ut hoc nomen, ani­ mal, est commune homini et bovi, et similiter ratio sub­ stantiae secundum illud nomen est eadem; dicimus enim: homo est animal, bos est animal; et homo est substantia animata sensibilis, et bos est substantia animata sensibi­ lis. Et sic nomen est commune eis, et ratio eorum secun­ dum illud nomen est eadem: nihil enim aliud est homo, 1 Quod homo sit minor mundus, p. 59, 6-16 2 Tractatus de Anima, p. 254, 38-42. 3 De Intelligentiis, p. 114, 8-16, 24-26. Ambrosius, De dignitate conditionis humanae, cap. 1, ML. 17, 1135a. Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1247 secundum quod est animal, nisi substantia animata sen­ sibilis; similiter et bos» *. E contra, «aequivoca dicuntur quorum nomen solum est commune, et secundum illud nomen ratio substantiae est diversa»2. Et si quidem huiusmodi ratio substantiae sit totaliter diversa, dicuntur pure et simpliciter aequi­ voca, ut nomen canis pure aequivoce significat animal latrabile, sidus caeleste et piscem marinum3: sin autem non sit penitus diversa, sed aliquo modo eadem, vocantur aequivoca secundum quid sive analoga, ut nomen animal analogice significat animal vivum et animal pictum. «Di­ cimus enim de leone picto in pariete: ecce terribile ani­ mal, et de leone vivo idem dicimus; et de statuis regum dicimus: isti sunt tales reges, et de his qui adhuc regnant dicimus: isti sunt reges, sumendo aequivoce nomen regis»4. Licet enim Petrus Hispanus non adhibeat explicite huiusmodi distinctionem, sicut neque Aristotelis adhibuit in Praedicamentis, revera tamen hos duos modos aequi­ vocationis agnovit. Univoca namque sunt universalia vel praedicabilia presse dicta, nempe genus, species, diffe­ rentia, proprium et accidens 5, e quibus «genus, differen­ tia, species et proprium univoce praedicantur, accidens vero non praedicatur univoce sed denominative. Praedi­ cari autem univoce est praedicari secundum nomen unum it rationem unam secundum illud nomen sumptam, ut homo secundum unum nomen solum praedicatur de So­ crate et Platone, ut Socrates est homo, Plato est homo; et ratio eius secundum illud nomen est una, ut animal rationale mortale, secundum quod praedicatur de suis inferioribus, ut Socrates est animal rationale mortale, 1 Petrus Hispanus, Summulae Logicales cum Versorii parisiensis '■bissima expositione, tract. Ill, p. 131b. Venetiis 1597. Cf. etiam Tact V, p. 253a. Hoc opus celeberrimum editum fuit ante annum 1250. i Op. cit., tract. III, p. 129a. j Op. cit., tract. VI, p. 331a. Op. cit., tract. Ill, p. 129a. Op. cit., tract. II, p. 86a, 88a. 1248 P. I, Sec. IL De divisione analogiae et sic de aliis» Eis autem contradistinguuntur aequi­ voca, quae et aequivoce de suis aequivocatis praedicantur: «praedicari autem aequivoce est praedicari nomine uno et rationibus diversis secundum illud nomen sumptis»1. Huius tamen aequivocae praedicationis adhibet exem­ plum duplex. Aliud entis de decem supremis generibus seu praedicamentis; «licet enim ens dicatur de istis de­ cem, tamen non dicitur de ipsis univoce sed aequivoce sive multipliciter; ideo non est genus eorum»3: «et ob hoc ens non potest esse genus, quia licet secundum unum nomen praedicatur de omnibus, tamen non secundum rationem unam; ratio enim entis secundum quod dicitur de substantia est ens per se, secundum autem quod dici­ tur de aliis novem praedicamentis est ens in alio, et ita praedicatur secundum diversas rationes: ideo non prae­ dicatur univoce, sed potius aequivoce aut multipliciter». Aliud canis, qui «praedicatur nomine uno de latrabili animali, marino pisce et caelesti sidere; ratio autem se­ cundum illud nomen non est eadem omnibus, sed alia et alia»4. Patet autem nomen canis esse pure aequivocum, dum nomen entis est analogum. c» 608. Quantum vero ex usu eius apparet, duplicem modum analogiae distinguit: alium secundum diversam habitudinem multorum ad unum, alium secundum ean­ dem vel similem habitudinem diversorum ad diversa. Exemplum prioris modi est nomen sani, «quia sanum dicitur de animali ut de subiecto, de urina ut designante vel indicante, de cibo ut de efficiente, de diaeta ut de conservante; et sic alio et alio modo sanitas ad haec comparatur, et secundum hoc habet diversas significationes»5. Item, nomen veri et falsi: «nota quod verum et falsum sunt in rebus ut in subiecto et sunt in oratione ut in signo; unde aequivocatur modus essendi cum dicitur: Ibid., p. 124a. 2 Ibid., paulo infra. 3 Ibid., p. 97b. Ibid., pp. 124b-125a; tract. VI, p. 331a. 5 Op. cit., tract. VI, p. 331b. H Q. I, C. II, a. 3: b apuu expositores latinos 1249 verum et falsum est in rebus et in oratione. Similiter aequivocatur susceptibile cum dicitur res est susceptibilis veri et falsi, sicut aequivocatur susceptibile cum dicitur: urina hominis vel animalis est susceptibilis sanitatis et animal est susceptibile sanitatis; haec enim suscipit sanitatem quia significat eam, illud vero quia subiectum est eius» Secundus modus consistit in unitate quadam proportionis sive proportionalitatis diversorum ad diversa. Namque «propor­ tio est rerum differentium eadem habitudo. Locus a proportione est habitudo unius proportionabilium ad reliquum, ut sicut se habet rector navis ad navem ita se habet rector scholarum ad scholas; sed rector navis est eligendus non sorte sed arte; ergo rector scholarum est eligendus non sorte sed arte... Differt autem locus iste a loco a simili; quia in loco a simili accipitur compa­ ratio secundum similitudinem inhaerentiae, in loco autem a proportione accipitur comparatio secundum habitudinem»2. Quae quidem analogia proportionalitatis duplex est: alia metaphorica, alia propria. Metaphorica vel secundum translationem «est quando dictio vel oratio significans unum transumitur ad significandum aliud propter similitudinem aliquam in eis reper­ tam, ut ridere transumitur ad significandum florere cum dicitur: pratum ridet»3. «Unde transumptio, ut hic sumitur, est acceptio dictionis significantis unum ex impositione ad significandum aliud propter similitudinem... Hoc enim verbum ridere est aequivocum ad ridere et ad florere, quia ridere significat ex prima imposi­ tione risum ab ore emittere, florere autem significat per quandam transumptionem: florere enim et ridere quandam similitu­ dinem habent, quia utrobique denotatur gaudium, et ideo ridere transumitur ad florere. Ut vult Aristoteles, transumentes secun­ dum aliquam similitudinem transferunt»4. Aliud exemplum classicum de analogia metaphorica inter mundum maiorem et hominem, qui ob id appellatur mundus minor, evolvit egregie tam ex parte corporis quam ex parte animae et ex parte utriusque simul. Ex parte quidem corporis; nam «sicut maioris mundi constitutio in proportionum diver­ sarum ordine consistit, sic et minoris elementa, principia, partes Op. cit., Op. cit., Ibid., p. Op. cit., tract. Ill, p. 158b. tract. V, p. 308b. 310a. tract. VI, p. 332a. ! ■Κ|Ί r 1250 P. I, Sec. II. De divisione analogiae ac perfectio ac virtutes sunt certis proportionibus stabilita»*. Ex parte animae: «comparatur autem [anima] exsistentiae Fac­ toris Primi in suo mundo maiori; nam sicut Ipse mundum maio­ rem regens in qualibet parte totus est simul, quamvis eius opera in quibusdam, ut in caelestibus, clarius elucescant, similiter ani­ ma in suo minori mundo tota simul in qualibet parte exsistit, licet sua opera in principalibus manifestius vigeant»1 2. Ex parte utriusque simu\: «has formarum differentias Opifex distinctas constituit et ipsas in homine aggregavit, in quo omnium pro­ prietates consistunt, quem ad sui similitudinem dicitur produ­ xisse, et non cessavit eius actio quousque secundum circularem processum, qui summam perfectionem obtinet, ad huius creatu­ rae ultimae perfectionem sua opera terminavit, in qua omnium naturas coniunxit, ad quem omnia finaliter ordinavit, ut mundus minor dici mereatur; eo quod quaecumque mundi maioris ma­ china sub distinctione comprehendit, ipsa ea omnia sub aggre­ gatione complectatur. Et ipsi substantiam gubernatricem exhi­ buit quae est anima intellectiva, quam ad suae imaginis exem­ plar formasse dicitur; quae sicut ipse universalis Artifex mundi maioris fabricam regit, continet ac conservat, sic haec substantia, eius gerens effigiem, mundum hunc minorem perficiens, ei et partibus eius regimen ac conservationem procuret»3. Pariter anima comparatur corpori animato sicut lux ad cor­ pus illuminatum: «sicut igitur lux absolute lucet et subiectum suscipiens irradiando illuminat, similiter anima [absolute] vivit et corpus vivificando perficit»4. Rursus anima comparatur ad corpus organicum sicut artifex ad instrumenta. «Officium igitur virtutum animae artis officio comparatur. Nam sicut ars in suis operibus utitur instrumentis, sic anima in suis actionibus corpore eiusque partibus quae suo officio famulantur; et sicut una disponitur ars sub qua multae 1 De Anima, tract. XIII, cap. 6, p. 559, ed. M. Alonso, S.J., Madrid 1941. Adhibemus verba ex hoc opere, licet editum sit inter ultima quae conscripsit Auctor, ut ipsemet indicare videtur hisce verbis: «ut, postquam sermones inquisitivi sub disputationis examine proce­ dentes in aliis operibus a nobis editis sint praemissi, in hoc ergo negotio omnium inquisitionum veritatis sententiae certis summis ac brevibus concludantur. (Prologus, p. 47. Cf. etiam in fine Operis, p. 564). 2 Op. cit., tract. I, cap. 6, pp. 77-78. 3 Op. cit., tract. I, cap. 1, pp. 55-56. ♦ Op. cit., tract. I, cap. 3, p. 66. •Π.Ώ ■TM Q. I, C. II, a. 3: k f apud expositores latinos 1251 particulares continentur et singulis instrumenta propria respon­ dent, sic una anima a qua multae virtutes emanant et earum singulis organa propria coaptantur» Exemplum autem analogiae proportionalitatis propriae adhi­ bet hisce verbis: «anima vero substantia separata non est, sed corpori materiali exsistentia ac virtute coniuncta. Ita igitur in substantiae genere collocata per essentiam suam hoc aliquid 2 et substantia quodammodo completa exsistens, corporis perfectibilis est forma, ipsum in esse constituens; forma enim specifi­ cum esse subiecto conferens, ipsum hoc aliquid3 et in specie completum constituit. Anima igitur forma ac perfectio corporum dicitur, eo quod corpus perficiens subiectum, ex ipsa et corpore compositum perfectum constituit in exsistentia naturali, et per ipsum vel per differentiam quae in ipso4 fundatur genus perfi­ citur. Generis enim natura imperfectionem et interminationem obtinet, nisi natura differentiae simplicis vel compositae ei adve­ niens ipsi complectionem ac terminationem exhibeat, et per con­ junctionem generis et differentiae species completa resultat. Sic igitur ex differentia quae in anima fundatur, coniuncta cor­ pori quod est genus, procedit species perfecta secundum ratio­ nem: eandem enim rationem obtinet gentis et differentia in con­ stitutione speciei, quam habet materia et forma in constitutione subiecti compositi naturalis», siquidem «materia et forma natu­ ralis essentiae identitatem non obtinet, sed in sola proportionis intentione communicant»5 Hoc etiam modo differentiae odorum distinguuntur et nomi­ nantur secundum proportionalitatem ad differentias saporum, et quod sicut se habet gustus ad sua ita se habet olfatus ad sua. Qua de causa, per analogiam ad gustum, dicimus odores dulces et accidos: «nam species odoris speciebus saporis sunt propor­ tionales, et secundum earum nomina distinguuntur»6. 609. Eandem doctrinam proponit Guilelmus de Shyresvood, cuius Petrus Hispanus videtur fuisse discipulus, 1 Op. cit., tract. I, cap. 4, p. 68. 2 In editione legitur hoc aliud, sed videtur intelligendum hoc aliquid, iuxta morem loquendi peripateticorum. In editione hoc aliud. In editione ipsa. Legendum videtur ipso, ut totus contextus exigit. Op. cit., tract. I, cap. 2, pp. 58-59. Op. cit., tract. VI, cap. 12, p. 268. t ■ 1252 C en ( * f ( P. I, Sec. II. De divisione analogiae licet minus ex professo verset quaestionem de aequivocatione et analogia; et ideo verba eius adducimus veluti confirmationem expositionis datae de Petro Hispano ex eius fontibus immediatis. «Est igitur aequivocatio eius­ dem dictionis diversa significatio» hoc est, quando no­ men unum plura eaque diversa significat. Quod si plura principaliter, idest aeque primo, significet, dicitur aequi­ vocatio pura, ut nomen canis; sin autem unum princi­ paliter et aliud vel alia secundario aut secundum exten­ sionem et veluti translationem quandam, recedit a pura aequivocatione, et appellatur analogia, licet ipse non adhi­ beat huiusmodi denominationes2. Et quidem meminit nominis vel dictionis «cuius significatio vel consignificatio est una intentio participata a pluribus secundum prius et posterius: et tunc illa dictio significabit de se illud quod primo participat illam intentionem, ex adiunctione autem3 potest significare illud quod posterius eam parti­ cipat»4. Quod est aequivalenter describere analogiam unius vel plurium ad unum. Sed praesertim exponit magis accurate quam Petrus Hispanus notionem proportionis, quae revera involvit analogiam proportionalitatis, cuius et duo praebet exem­ pla: aliud proportionalitatis propriae, aliud metaphoricae. Sic enim scribit: «proportio est certa habitudo re­ rum eiusdem generis; proportionalitas autem est simi­ litudo proportionum. Sumitur autem hic 5 proportio in­ ter res diversorum generum, ut hominem et albedinem. Est enim locus a proportione hic: sicut se habet cor­ pus ad substantiam, similiter albedo ad qualitatem; sed homo est species substantiae; ergo albedo est species 1 Guilelmus de Shïresvood, Introductiones in Logicam, p. 87, 19, ed. M. Grabmann, München 1937. 2 Op. cit., p. 89, 9-11. In editione legitur aut. Op. cit., p. 88, 27-31. 5 Scilicet in Logica sumitur proportio pro quacumque habitu­ dine quarumcumque rerum, dum in mathematicis sumitur strictius pro certa habitudine quantitatis ad quantitatem Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1253 qualitatis. Maxima: de proportionibus proportionale iudicium arguitur. Etiam iuxta hunc locum sic: sicut se habet rector navis ad navem, sic se habet rector scholae ad scholam; sed rector navis non est eligendus sorte; ergo rector scholae non est «eligendus sorte. Maxima, quae prius» *. 610. Hos tamen omnes longe superat S. Bonaventura tum quoad doctrinam de notione et divisione analogiae tum praesertim quoad usum eius, qui fere continuus est in operibus eius: qua de causa, merito locuti sunt non­ nulli de analogia universali bonaventuriana12. Omnino univoca sunt quae secundum idem nomen et secundum eandem rationem dicuntur de pluribus, utpote communicantia sive convenientia nomine et re vel essen­ tia significata per nomen, et ideo eandem omnino signi­ ficationem habent eodemque modo comparantur praedi­ catione formali et essentiali, ut animal de homine et aequo, et homo de Petro et Joanne3. Sunt ergo universa­ lia presse dicta, et ideo semper sunt eiusdem generis vel speciei4: quae quidem genus vel species in quibus communicant quaeque participant, sunt priora et simpli­ ciora ipsis univocatis 5, ac de eis omnino uniformiter 1 Op. cit., p. 70, 2-11. 1 St. Gilson, La philosophie de Saint Bonaventure*, chap. 3, pp. 196-227, Paris 1929; P. Bianchi, O.F.M., Doctrina S. Bonaventurae de analogia universali, Zara 1940. J S. Bonaventura, III Sent., d. 11, dub. 5 circa Litteram Magistri. Opera, ed. Quaracchi, t. Ill, p. 240b; I Sent., d. 25, a. 2, q. 1, fund. 3, t. I, p. 442a; d. 1, dub. 5, p. 43a; II Sent., d. 3, P. I, a. 1, q. 2, fundam. 6, t. II, p. 95a; d. 35, dub. 3, p. 837a; III Sent., d. 7, a. 1, q. 1 ad 3, t. Ill, p. 172a. « / Sent., d. 25, a. 2, q. 2c, t. I, p. 444a; II Sent., d. 17, a. 1, q. 1 ad 3, t. II, p. 412b. 5 / Sent, d. 31, P. II, a. 2, q. 1, arg. 3 sed contra, t. I, p. 546a; d 1 a 3 q 1, corp., p. 38b; III Sent., d. 2, a. 1, q. 1, ad 2, t. Ill, p. 38b;’ d.’ 6, a. 2, q. 2, fund. 2, p. 160a; I Sent., d. 8, P. II, a a. unie., q. 4, ad 2, t. I, p. 173b. 1254 *» - i t c► i t O' ( • ■ w. P. I, Sec. II. De divisione analogiae praedicantur1; eo quod quae univocantur in aliquo, ae­ qualiter sunt in illo2. Ex adverso, omnino aequivoca, quae et pure aequivoca dicuntur, illa audiunt quae solo nomine conveniunt sive communicant, quod et de suis aequivocatis dicitur secun­ dum rationes vel significationes omnino diversas, absque ullo ordine ad invicem et absque aliqua communi origi­ ne, ut nomen canis dictum de cane domestico, de cane marino et de cane sidereo3; ac proinde omnino difformiter vel multipliciter praedicantur, eo quod in aequivocatione proprie dicta est multiplicitas simpliciter4, cum habeat plures institutiones et determinate, idest aeque primo, accipiatur pro qualibet5. Analoga vero medium tenet locum inter univoca et pu­ re aequivoca, «quia partem tenent de natura univoci, par­ tem de natura aequivoci»6, cum tamen neutrum proprie sint: et ideo analogum, «propter convenientiam cum uni­ voco, recipit comparationem secundum magis et minus; propter convenientiam cum aequivoco, recipit distinctio­ nem multiplicitatis: analogum enim medium tenet inter univocum et aequivocum»7. Est namque «attendendum 1 / Sent., d. 8, P. II, a. unie., q. 4 ad 2, t. I, p. 174a; d. 17, P. I, a. unie., q. i ad 1, p. 294b; III Sent., d. 10, dub. 5, t. III, p. 240b; d. 11, a. 1, q. 1, arg. 2, p. 243a. 2 I Sent., d. 25, a. 2, q. 2, fund. 2, t. I, p. 444a; corp, et ad 2, pp. 444445. 3 I Sent., d. 1, dub. 5, t. I, p. 43a; d. 14, a. 1, q. 2 ad 4, p. 248b; d. 25, a. 2, q. 1, arg. 4 sed contra, p. 442b; d. 29, a. 1, q. 2, obi. 4, p. 510a; ibid., corp., p. 511b; II Sent., d. 3, P. I, a. 1, q. 2, fundam. 6, t. II, p. 95a; III Sent., d. 34, P. II, dub. 1, t. Ill, 768a; d. 35, a. unie., q. 6 ad obiecta, p. 786b; IV Sent., d. 49, P. II, a. 1, q. 2, arg. 1 sed contra, t. IV, p. 1014a. 4 / Sent., d. 19, a. 1, q. 2, obi. 3 et corp., t. I, p. 510a, 511b; III Sent., d. 11, dub. 5, t. III, 240b. s I Sent., d. 19, a. 1, q. 2c, t. I, p. 511a. <· I Sent., d. 14, a. 1, q. 2c, t. I, p. 248a. Huiusmodi rationem medii analogorum inter univoca et pure aequivoca frequenter inculcat S. Bonaventura, verbi gratia Γη I Sent., d. 1, dub. 5 d. 42a· d 14 a. 1 q. 2 ad 2, p. 248b; d. 29, a. 1, q. 2 ad 1, p. 511b: analogum «est medium inter pure aequivocum et univocum»; In II Sent., d. 35 dub. ’ \ 1Ά « a λ,24· P ’■ a- 2· ’· 2 ad 2- >■ IV· P- 6Wb· II Sent., d. 2o, dub. 3, t. II, p. 626b. 0. I, C. II, a. 3: apud expositores mtinos 1255 quod modus dicendi est triplex, scilicet aequivocus, uni­ vocus et analogus. Cum est modus dicendi aequivocus, ibi est geminatio circa dici et non circa esse: unde homo pictus et homo verus dupliciter dicitur homo, sed non est duplex homo vel duo homines. Cum est modus dicendi univocus, est geminatio circa esse et non circa dici: unde homo verus in Socrate et Platone numeratur, quia sunt duo homines, sed non multipliciter dicitur. Ubi est modus dicendi analogus, quia partem tenet de natura univoci, partem de natura aequivoci, ibi est numeratio et in essendo et in dicendo. Secundum hunc igitur modum, di­ cendum quod processio, secundum quod dicta est de pro­ cessione temporali et aeterna, non est dicta univoce nec aequivoce, sed analogice, quia unus modus clauditur in alio. Procedere enim ab hoc in hoc ut in obiectum, est aeternum; sed procedere ab hoc in hoc ut in habitaculum, est temporale. Quoniam igitur analogum est sic dictum et sic, ideo est ibi dupliciter dici, et una processio dicitur dupliciter: et ita, per consequens, duplex esse, ut non inconvenienter dicatur processio Spiritus Sancti esse duplex» Pariter «nos et Christus dicimur filii Dei, nec omnino aequivoce, nec omnino univoce: non univoce, quia una est filiatio temporalis et gratuita, alia naturalis et aeter­ na; non aequivoce, quia mediante illa filiatione et per conformationem ad illam filii efficimur adoptivi. Sicut enim a Patre omnis paternitas in caelo et in terra nomi­ natur (Eph. 3, 15), sic a Filio omnis filiatio. Similiter si quaeratur utrum uniformiter Deus Pater noster et Filii, dicendum quod nec omnino uniformiter nec omnino difjormiter: quia Pater dicitur Filii paternitate aeternali et personali, Pater vero noster ex tempore et essentialiter» 12. Sic ergo analoga, praeter unitatem et identitatem no­ minis in qua conveniunt cum univocis et pure aequivocis, 1 / Sent., d. 14, a. 1, q. 2c, t. I, pp. 247-248. 2 Ill Sent., d. 10, dub. 5, t. III, pp. 240-241. 1256 P. I, Sec. IL De divisione analogiae participant simul aliquam unitatem vel identitatem ra­ tionis significatae per nomen in quantum partem tenent de natura univocorum et aliquam pluralitatem vel diver­ sitatem eiusdem rationis in quantum partem habent de natura aequivocorum: scilicet identitatem rationis com­ paratae sive proportionalis tantum, non absolutae et to­ talis sicut univoca; itemque diversitatem relativam tan­ tum, non absolutam et totalem sicut pure aequivoca1. Quo fit, ut analoga non solum habeant communitatem no­ minis, verum etiam aliquam communitatem sive conve­ nientiam in ratione significata per nomen: non quidem totalem et absolutam sicut univoca quae conveniunt in eodem genere vel in eadem specie, sed mere relativam et proportionalem sicut haberi potest inter res diverso­ rum generum prout conveniunt in aliquo transcendental! imbibito in omnibus generibus, vel prout aliquo modo reducuntur et ordinantur ad unum primum et principa­ le2. Et ideo scribit quod in analogis «non est communitas secundum unitatem naturae, sed secundum similtudinem proportionis, et haec communitas est rationis»3. Nam «duplex est communitas: quaedam secundum unitatem naturae absolutae, quaedam secundum similitudinem ha­ bitudinis comparatae. Communitas secundum unitatem naturae absolutae est humanitas respectu Petri et Pauli, quia una natura universalis reperitur in utrisque. Com­ munitas vero secundum similitudinem habitudinis rela­ tae est illa quae attenditur in consimili comparatione, sicut modus regendi comunis est nautae ad regendam navem et doctoris ad regendas scholas, quia uterque de­ bet esse non sorte, sed arte peritus»4. VUb\5· L I( P’ 43a: d· 25 < a· 2- <1· h corp et ad 4, ’ * V S'i ‘ I Sent., d. 25. a. 2, q/1C·, t tp. «,bse"'··d·i7·*· *· q. I, C. Π, a. 3: apud expositores latinos 1257 Et alio in loco dicit quod plura dicuntur «analogice per reductionem ad unam naturam» 1 sive secundum di­ versas naturas vel rationes, non absolute sed «per ordi­ nationem ad unum»2; verbi gratia, «aliquid dicitur esse sanum tripliciter: aut subiective, ut animal dicitur sa­ num; aut dispositive, ut potio dicitur sana; aut ostensive, ut urina sana»3: potio autem et urina dicuntur sanae per ordinem ad sanitatem animalis, cui primo et formaliter convenit ratio sanitatis. / 611. Sic autem sumpta analogia, dividitur in analo­ giam ad unum et in analogiam proportionalitatis. «Com' mune per analogiam... dicit habitudinem duorum ad duo, ut in nauta et in doctore; vel unius ad unum, ut exem­ plaris ad exemplatum» vel potius exemplati ad exem­ plar4. «Duplex est analogia: quaedam per reductionem ad unitatem naturae secundum prius et posterius...; alia est analogia per reductionem ad unitatem similitudinis proportionalis, non naturae» 5. Analogia vero ad unum subdividitur in analogiam imius ad unum, ut puta cum unum est imitatio vel simi­ litudo alterius, sicut creatura est similitudo imitativa Creatoris secundum quod ipsa plus vel minus accedit ad bonitatem sive perfectionem divinam, et hoc modo limago de Filio et de homine nec dicitur aequivoce nec dicitur univoce, sed analogice secundum prius et postel rius», quatenus imago filii adoptivi est imitativa quaedam similitudo imaginis consubstantialis Filii naturalis6, et m analogiam duorum vel plurium ad unum, ut cibus 1 IV Sent., d. 17, dub. 1, t. IV, p. 412a. 1 IV Sent., d. 14, P. I, a. 1, q. le, t. IV, p. 319b. 3 I Sent., d. 46, a. unie., q. 5c, t. I, p. 831a. 4 I Sent., d. 3, P. I, a. unie., q. 2, ad 3, t. I, p. 72b. Ille consistit in similitudine «secundum proportionalitatem, sicut nauta et auriga conveniunt secundum comparationem ad illa quae regunt»; haec au­ tem in similitudine «per convenientiam ordinis, sicut exemplatum assimilatur exemplari» (II Sent., d. 16, a. 1, q. le, t. II, p. 394b). 5 I Sent., d. 7, a. unie. q. 4c, t. I, P- 143b; d. 48, a. 1, q. Ic, p. 852. 6 II Sent., d. 16, dub. 4, t. II, p. 407b. 12 Ί? 1258 P. I, Sec. II. De divisione analogiae sanus, potio sana, urina sana, dissimilem comparationem sive habitudinem dicunt ad unam sanitatem animalis1II . III Li I c Ù» ( I . -|r • ·«' ( » > I Et sic etiam nomen potentiae dicitur de potentia passiva remota per ordinem ad potentiam passivam proximam et utraque per ordinem ad potentiam activam, cui primo et principaliter convenit nomen et ratio potentiae: et ideo de his omnibus «po­ tentia non dicitur uniformiter, nec dicitur omnino aequivoce, sed analogice, sicut sanum» de cibo, de medicina et de animali2, Similiter peccatum dicitur de peccato originali et de peccato actuali veniali per ordinem ad peccatum actuale mortale, cui primo et principaliter convenit ratio peccati: «peccatum, prout dicitur de originali, actuali mortali et veniali, nec dicitur omnino univoce nec dicitur omnino aequivoce, sed quasi medio modo, scilicet analogice; ratio enim culpabilitatis primo et principaliter reperitur in peccato actuali mortali; et consequenter in originali, et postremo in veniali: et ideo notificationes quae dantur de peccato simpliciter potissime referuntur ad peccatum actuale mortale, quod est peccatum simpliciter»; quia in ratione culpae «non communicant aequaliter, sed secundum prius et posterius»3. Eodem modo «timor, cum multas habeat differentias [ut timor servilis, timor initialis, timor filialis], de illis nec dicitur omnino univoce nec aequivoce, sed secundum quandam analogiam: ubi autem est analogia, ibi est comparatio ad aliquid unum secun­ dum prius et posterius, maxime ubi est dicere proprie analogia»4; et ideo dicitur de servili per ordinem ad initialem et de utroque per ordinem ad filialem: nam servilis respicit obiectum minus principale, quod est excellentia divinae maiestatis5. Item, pietas erga parentes et patriam et pietas— virtus erga Deum dicuntur secundum prius et posterius per ordinem ad pietatem— donum erga ipsum Deum sicut ad primam et maximam pietatem6. Poenitentia similiter dicitur de diversis per ordinem ad unam primam, quae est paenitentia-sacramentum. Nam «paenitentia est expulsiva peccati actualis, quod est macula animae defor- 1 I Sent., d. 1, a. 3, q. le, t. I, pp. 38-39; d. 35, a. unie., q. le et ad 2, p. 601b; d. 46, a. unie., q. 5, p. 831; Quaestiones disputatae de Scientia Christi, q. 2c et ad 1-6, t. V, p. 9. 2 I Sent., d. 42, a. unie., q. 4c, t.’ I, p. 758a. II Sent., d. 35, dub. 3, t. II, p. 837 III Sent., d. 34, dub. 1, t. III, p. 768a Ibid., dub. 2, p. 769a. Ill Sent., d. 35, a. unie., q. 6 ad 4, t. III, p, 786b. ■*· 0. I, C. Il, a. 3: apud expositores latinos 1259 mans et iterum ad malum inclinans sive a bono debilitans et iterum naturam vulnerans, quam etiam perpetravit quis per actum voluntatis cum delectatione et libidine. Quia igitur delere culpam ut deformantem est gratiae reformantis; ut dehabilitatem, virtutis habilitantis; ut vulnerantem, Sacramenti curantis; ut actu perpetratam, per actum similiter voluntatis; ut cum de­ lectatione perpetratam, cum passione contraria: ideo paenitentia recte dicitur gratia, virtus, Sacramentum, actio et passio. Et iste modus est secundum diversas naturas in ea repertas, tamen per ordinationem ad unum: unde non dicitur paenitentia his mo­ dis omnino aequivoce, sed analogice» *. Rursus, Sacramentum ordinis dicitur de diversis ordinibus per ordinem ad unum pri­ mum, qui est presbyteratus. Qua de causa, dividitur in diversos ordines, non sicut totum universale in partes subiectivas neque sicut totum intégrale in partes intégrales, sed sicut totum po­ testativum in partes potestativas: «unde sicut divisio analogi tenet medium inter divisionem aequivoci et univoci, sic talis medium tenet inter divisionem totius universalis et totius inte­ gratis» 2. I 1 1| · » 612. Tandem analogia proportionalitatis subdividitur in propriam et metaphoricam. Licet enim S. Bonaventura huius divisionis explicite non memineat, eam tamen de facto cognoscit, eaque saepissime usus est. Qua quidem in re tradit in primis exactam notionem proportionalitatis. Aliud enim est proportio et aliud proportionalitas. Proportio namque est habitudo quaedam comparationis inter duos terminos: et quidem primo dic­ ta est de habitudine commensurationis unius quantitatis ad aliam quasi inter duas res eiusdem generis, ac dein extensa est ad significandam quamcumque habitudinem unius rei ad aliam, licet sint diversi generis, dummodo conveniant in aliquo ordine3. «Proportio, inquit, dupli­ citer accipitur: stricte et large. Si stricte dicatur propor­ tio sic dicit quandam commensurationem et est rerum » 2 3 1 ad IV Sent., d. 14, P. I, a. lq. le, t. IV, p. 319; d. 16, dub. 1, p. 412a. IV Sent., d. 24, a. 2, q. 4 ad 2, t. IV, p. 619b. / Sent., d. 48, a. 1, q. le, t. I, p. 852b; III Sent., d. 1, a. 1, q. 4, t. III, p. llb. x i? 1260 £ t ; 0» ► c t < f > I t P. I, Sec. II. De divisione analogiae eiusdem generis... Si vero accipiatur large, ut dicatur proportio quaecumque habitudo quae attenditur secun­ dum analogiam, hoc modo proportio est boni creati ad increatum, et etiam ordo secundum rationem causalitatis et primitatis», licet creatum et increatum sint diversi generis *. Proportionalitas vero nominat similem compa­ rationem vel habitudinem duorum ad duo2; et ideo sem­ per postulat ad minus quatuor terminos, «quia necesse est ubi est proportionalitas ut sit in quatuor terminis vel secundum rem vel secundum rationem» \ Quam differentiam uno verbo expressit, dicens «quod similitudo duobus modis attenditur: uno modo, secun­ dum unius rationis proprietatem sive naturae participa­ tionem; alio modo, secundum unius formae comparatio­ nem. Prima dicitur simlitudo proportionis; secunda di­ citur similitudo proportionalitatis. Sacramentum gerit similitudinem gratiae secundo modo, non primo, pro eo quod sicut aqua abluit carnem ita gratia mundat animam, et sicut oleum lenit exterius ita gratia interius. Et haec similitudo est in quatuor terminis» dum prima est in duobus tantum4: nam similitudo proportionis simplicis consistit in convenientia ordinis unius ad aliud, quatenus unum est similitudo alterius, dum similitudo proportio­ nis compositae sive proportionalitatis consistit in conve­ nientia duorum ad duo, quia attenditur secundum simi­ liter se habere, et ideo consistit in duabus comparatio­ nibus 5. Secundum hoc ergo inter creaturam et creatorem nulla potest esse proportio univoca sive quantitativa vel commensurationis, quia Deus et creatura nullum genus commune parti­ cipant, neque creatura potest ullo modo aequari Deo; sed potest dari proportio analoga sive habitudinis aut ordinis, quatenus in creaturis est imitatio Dei cum dissimilitudine et expressio cum IV Sent., d. 29, a. unie., q. 1 ad 2, t. Ill, p. 439b. I Sent., d. 1, a. 3, q. le, t. I, p. 38b; d. 48, a. 1, q. le, p. 852b. In Hexaemeron, collatio 16, n. 8, t. V, p. 4O4b IV Sent., d. 1, P. I, dub. 3, t. IV, p. 29b. II Sent., d. 16, a. 1, q. le et ad 2, t. II, p. 395 Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1261 •If obscuritate ita ut Deo sit magis dissimilis quam similis, quia creaturae cum Deo non est aliquid commune univocum sed ana­ logum secundum unitatem similitudinis proportionalis *. Maxime autem datur inter utrumque proportionalitas, quae etiam inter infinite distantia haberi potest*i2. Nominamus enim Deum secundum quod ipsum cognoscimus, cognoscimus autem Deum per creaturas prius cognitas, et ideo nomina creaturarum extendimus ad Deum utcumque nominan­ dum3. lam vero creaturae sunt duplicis generis: aliae corpo­ rales, materiales, sensibiles; aliae spirituales, immateriales, intelligibiles. Consequenter et nomina divina ex creaturis desumpta sunt duplicis categoriae: quaedam sensibilia, materialia, corpo­ ralia, ut lapis, leo, sol, quae non solum prius sed et proprius conveniunt creaturae quam Creatori, et ista dicuntur nomina symbolica, translatitia, tropica, et ideo nonnisi per quandam si­ militudinem effectus utrobique extenduntur ad Deum vi ana­ logiae proportionalitatis metahoricae; alia sunt intelligibilia, immaterialia, spiritualia, ut causa, dominus, verbum, filius, pater, quae quidem, licet prius dicta sint de creaturis, proprius tamen et perfetcius quantum ad rem significatam conveniunt Deo, haec dicuntur nomina propria, ideoque extenduntur ad Deum quantum ad esse vel virtutem secundum analogiam proportionalitatis propriae4. Itaque nomina quae transferuntur ex creaturis ad creatorem secundum analogiam proportionalitatis metaphoricae, cum in sua • I Sent., d. 8, P. I, dub. 4 et 6, t. I, pp. 162-163; d. 25, a. 2, q. 2c et ad 2, pp. 444 445; d. 43, a. unie., q. 3, ad 1, p. 772b; d. 44, a. 2, q. 1 ad 3, p. 805b; II Sent., d. 16, a. 1, q. le et ad 2, t. II, pp. 394b395b; III Sent., d. 1, a. 1, q. 1, obi. 5, t. Ill, p. 9a; I Sent., d. 3, P. I, a. unie., q. 2, ad 3, t. I, p. 72b; d. 4, dub. 4, p. 94b; d. 8, P. I, a. 1, q. le, p. 151b; d. 13, dub. 7, p. 241b; d. 35, a. unie., q. le et ad 2, p. 601; II Sent., d. 17, a. Iq. 1 ad 3, t. II, p. 412b; III Sent., d. 2, a. 1, q. 1 ad 4, t. III, p. 38b; a. 3, q. 3 ad 1, p. 55 ad 1;IV Sent., d. 6, P. I, a. unie., q. 2 ad obi., t. IV, p. 140b; I Sent., d. 1, dub. 5, t. I, p. 43a; d. 25, a. 2, q. 2c, pp. 444-445; d. 7, a. unie., q. 4, p. 143b; d. 29, a. 1, q. 2c, p. 511; d. 31, P. II, a. 2, q. 1, fund. 3, p. 546a; II Seni., i 24, dub. 3, t. II, p. 608; III Sent., d. 1, a. 1, q. 1, fund. 3 et ad 4 et 5, t. Ill, p. 9a, lib; a. 1, q. 4 ad 4, p. 18b; d. 2, a. 1, q. 1 ad 2, p. 38. 2 I Sent., d. 48, a. 1, q. le, t. I, p. 852b. 3 I Sent., d. 22, a. unie., q. 3c, t. I, p. 395. ,Q. ,Q, . 4 I Sent., d. 22, a. unie., q. 3 per totum, t. I, pp. 394-396, d. 34, a. ume., q. 4 per totum, pp. 593-594; d. 44, dub. 10, p. 814, In Hexae­ meron, collatio 11, nn. 5-25, t. V, pp. 281-284. ί 1262 2 * C C ο P. I, Sec. II. De divisione analogiae formali significatione includant imperfectionem, quae Deo mi­ nime convenire potest, non assumuntur ad significandas ipsas divinas perfectiones secundum esse, sed solum ad significandam virtutem divinam producendi effectus similes effectibus propriis productis a creaturis ex quibus transferuntur, ita tamen ut non requiratur omnimoda similitudo utrobique Et sic Deus dicitur irasci, quatenus sicut homo iratus et offensus punit sibi affendentem ita Deus offesus punit in se peccantem sibique offenden­ tem 2. Pariter dicitur lux vel sol, quia sicut lux corporalis vel sol illuminat corpora ita Deus illuminat animas3. Eodem iure Deus incarnatus, idest Christus, appellatur agnus, leo, lapis angularis, quatenus sicut agnus mansuetus est ita Christus mitis fuit et mansuetus et humilis, et sicut leo fortiter expugnat inimicos suos ita Christus fortiter expugnavit ac destruxit imperium diaboli et peccati, et sicut lapis angularis sustinet totam domum materia­ lem ita Christus sustinet totam domum spiritualem quae est Ecclesia4. Similiter manducatio spiritualis corporis Christi in Sacramento Eucharistiae dicitur manducatio per analogiam pro­ portionalitatis metaphoricae ad manducationem corporalem cibo­ rum materialium quibus corporaliter nutrimur. Quam analogiam ita pulchre ac devote expendit: «manducatio primo et proprie in corporalibus invenitur, et ab his ad spiritualia est translata; et ideo, si velimus accipere rectam manducationem spiritualem, necesse habemus ad propriam acceptionem vocabuli nos trans­ ferre. Notandum igitur quod, licet multiplex actus sit in manduca­ tione corporali annexus et consequens, iste tamen duplex est qui est de integritate masticatio scilicet et incorporatio, ut patet inspi­ cienti. Si ergo ratio manducationis congrue transfertur ad spiritua­ lia, oportet haec duo reperire, et secundum ea in quibus haec duo consistunt, manducatio spiritualis attenditur. Spiritualis mandu­ catio est recogitatio cibi, scilicet camis Christi pro nobis expo­ sitae in pretium ad redimendum et in cibum ad reficiendum: 1 I Sent., d. 22, a. unie., q. 3c, t. I, p. 396; d. 34, a. unie in fine, p. 594b. 2 I Sent., d. 45. dub. 10, t. I, p. 814a; IV Sent., d. 44, P. II, a. 1, q. 1 ad 5, t. IV, pp. 922-923. 3 Quaestiones disputatae de mysterio Trinitatis, q. 3, a. 2, obi. 8, t. V, p. 75b; II Sent., d. 13, a. 1, q. 1 ad 3, t. II p . 3I3b; a. 2, q. 2, fundam. 3 et ad 3, p. 319a, 321b. . mii S?''4'’d2»?: USMC·' " ad °biccta· L L pp' 39W96; d· 34 0. I, C. II, a. 3: I l apud expositores latinos 1263 incorporatio vero attenditur, dum recogitans caritatis amore ei quod cogitatur, iungitur et sic incorporatur, et dum incorporatur, reficitur et magis assimilatur. Ad hoc ergo quod quis spiritualiter manducet, requiritur recogitatio fidei et affectio caritatis: in primo est masticatio; in secundo incorporatio; et ex his duobus integratur spiritualis manducatio». Et quamvis non sit utrobique tonmimoda similitudo, est tamen similitudo sufficiens ad trans­ lationem; quia sicut hic corporaliter est masticatio et incorpo­ ratio, ita et in manducatione spirituali. Sed in hoc est dissimili­ tudo: quia in corporali manducans convertit in se cibum, quia dignior et nobilior est cibo: in spirituali est e contrario, quia cibus est nobis dignior et perfectior et completior: ideo potius in ipsum mutamur et incorporamur quam e converso». Sufficit tamen ad analogiam metaphoricam illa similitudo, quia «in translatione non oportet omnimodam attendi similtudinem, sed sufficit reperire cliquaient» i. Nomina vero quae ex creaturis extenduntur ad creatorem se­ cundum analogiam proportionalitatis propriae, hoc ipso quod in sua formali significatione nullam involvunt imperfectionem, assumuntur ad significandas ipsas divinas perfectiones secundum esse quod in Deo habent, et ideo proprie et substantialiter prae­ dicantur de ipso Deo. Verbi gratia, creatura rationalis dicitur imago et expressa similitudo Dei secundum convenientiam sive analogiam proportionalitatis propriae, «quod patet sic: conve­ nientia enim proportionis attenditur secundum similiter se habere; similiter autem se habere, hoc potest esse dupliciter: vel in comparatione ad extrinseca, vel in comparatione ad intrinseca; tunc autem est similitudo expressa quando non tantum est similis modus se habendi in comparatione ad extrinseca, sed in compa­ ratione ad intrinseca. Contingit autem comparare divinam essen­ tiam ad creaturam, cojntingit etiam comparare personam ad personam. Omnis autem creatura aliquam comparationem habet secun­ dum quam aliquo modo conformatur Deo, secundum quod est causa creaturae, sicut est comparatio illa quae est ad effectum 1J IV Sent., d. d.9, 9,a. a.1,1, q.q. 2c 2c etet ad ad 3, 3, t. IV, pp. 203-204. Cf. ibid., 18, a. 1, q. 2, obi. 4-6, p. 193; / Sent., prooem., t. I, p. Ib; d. 22, a. unie., q. 3, pp. 395-396; d. 27, P. II, a. unie., q. 2, obi. 1 et ad funda­ menta, p. 488a, 490b; d. 34, a. unie., q 4 argo. I sed contra, p. 593b; II Sent., praelocutio, t. II, P· 3b; III Sent., d. 31, a. , q. 3, ad 1, t. III, p. 290a. 1264 vS> c► : O P. I, Sec. II. De divisione analogiae proprium: sicut enim Deus producit suum effectum, sic et agens creatum, licet non omnino. Creatura vero rationalis non solum sic convenit, sed etiam quantum ad intrinsecarum suarum potentiarum originem, ordi­ nem et distinctionem, in quibus assimilatur illi distinctioni et ordini quae est in divinis personis intrinseca divinae naturae. Et in hoc ostendit Augustinus in libro de Trinitate hominem esse imaginem Dei; et hoc explanatum fuit in primo libro1, ubi os­ tensum est quod in anima rationali est unitas essentiae cum trinitate potentiarum ad invicem ordinatarum et quasi consimili modo se habentium sicut se habent personae in divinis. Et ideo est ibi expressa similitudo proportionis: et propter hoc rationalis creatura, quae est homo, est imago Dei»2. «Habet enim creatura intellectualis memoriam, intelligentiam et voluntatem seu men­ tem, notitiam et amorem: mentem ad modum parentis, notitiam ad modum prolis, amorem ad modum nexus ab utroque proce­ dentis et utrumque connectentis; non enim potest mens non amare verbum quod generat. In his autem non tantum attendi­ tur origo et emanatio per quam est in eis distinctio, verum etiam aequalitas et consubstantialitas et inseparabilitas, ex quibus expresso testimonio clamatur Deum esse trinum. Cum enim sit spiritus et intellectus, non potest carere verbo genito et amore processivo, in quibus sit distinctio ratione orignis et emanantionis unius ab altero, sive etiam cum hoc aequalitas et consub­ stantialitas et inseparabilitas»3. Sed praesertim ostendit analogiam proportionalitatis propriae inter Verbum divinum et verbum mentis humanum «quantum ad tria, scilicet quantum ad emanationem sive originem, quantum ad dispositionem, quantum ad unionem. Nam haec tria in Filio Dei est considerare: originem, secundum quam dicitur Filius; dispositionem aeternam, secundum quam dicitur mundus ar­ chetypus et ars plena omnium rationum viventium; et unionem, secundum quam dicitur homo factus. Similitudo est in origine. Nam sicut Filius per modum natu­ rae procedit per omnia Patri similis, sic verbum intellectus a mente procedit per modum naturae per omnia ei simile et aequa­ le; unde dicitur mentis conceptus. 1 / Sent., d. 3, P. II, t. 1, pp. 80-93. 2 II Sent., d. 16, a. 1, q. le, t. II, p. 395. 3 Quaestiones disputatae de mysterio Trinitatis, q. 1, q2c, t. V, p. 55a. Cf. etiam In Hexaemeron, collatio 11, nn 5-12 t V pp 381-382 • · ■ r Ar * Q. I, C. II, a. 3: apuo expositores latinos 1265 Quantum ad dispositionem est similitudo. Nam sicut homo nihil operatur rationabiliter quod non praecogitet et mente con­ cipiat, sic Deus Pater omnia in Verbo disposuit. Et sicut disposi­ tio nostra vel praeconceptio potest esse etiamsi non sequatur opus, sic et dispositio aeterna et praecognitio non ab opere de­ pendet. Quantum vero ad unionem est similitudo. Nam sicut verbum mentis unitur voci ut innotescat et tamen non transit in vocem, sed manet integrum in mente; sic per omnia in Verbo aeterno intelligendum est, quod unitum est cami et non transit in carnem, sed manet integrum apud Patrem» ’. Aliud exemplum proportionalitatis propriae est in notione dominii et servitutis. Nam sicut Deus et homo in potestate con­ stitutus vere et proprie dicuntur domini, unusquisque in suo ordine suoque modo; ita et servitus debita Deo et homini vere et proprie dicitur servitus, licet servitus Deo debita sit sui generis et sui quoque generis servitus debita homini: «dominus commu­ nicatur creaturae, et de Creatore et de creatura dicitur analogice*12. Rursus, «sicut se habet meritum ad premium ita demeritum ad supplicium»3; et quidem utrobique non secundum omnimo­ dam aequalitatem, sed solum secundum aequalitatem propor­ tionalem, «sicut fructus dicitur recte commensurari semini quan­ do tantum excedit sicut conveniebat • fecundanti semini et terrae germinanti. Unde sicut aliquis non esset contentus si de semine non reciperet decuplum, sic nullus posset esse contentus ex ope­ ribus meritoriis factis nisi pro eis reciperet premium perfectum, quod complet et terminat totum desiderium»4. Nimirum premium datur a Deo ultra condignum meriti, paena vero citra condig­ num, servata tamen aequalitate proportionalitatis et non absolu­ tae utrobique5. Et in ipso Deo ponit analogiam proportionalitatis propriae inter unum attributum et aliud, puta inter immensitatem et aeter­ nitatem «Sicut enim Deus simplex et immensus est totus in locis 1 I Sent., d. 27, P. II, a. unie., q. 4c, t. I, p. 490a. Cf. etiam De reductione artium ad Theologiam, n. 20, t. V, p. 324a. 2 III Sent., d. 9, a. 2, q. 4 ad 1, t. III, p. 220b;^ _ IV Sent. d. 44, p. II, a. 1. Q b fund, 4, t. IV, p. 921a. II, p. 668b. II Sent., d. 27, a. 2. q. 3 ad 4 et 5, t. IV, p. 922b. IV Sent. i ’ i 1 1266 i c f < C P. I, Sec. IL De divisione ANALOGIAE distantibus, quae loca etsi ad invicem distant, tamen exsistens hic et ibi non distat a se propter summam unitatem et simpli­ citatem; sic divinum esse, quod est aeternum, etsi sit in diversis temporibus propter immensitatem, licet illa tempora habeant distantiam et dilationem, ipsum tamen est indistans a se propter summam simplicitatem. Et sicut divina incircunscriptibilitas habet omnia loca sibi praesentia, licet illa vere sint distantia; sic divina aeternitas habet sibi omnia tempora praesentia, nec tamen ipsa succedit cum illis, licet illa vere succedant»1. Sed et ordinis pure philosophici plura adhibet exempla utriusque analogiae proportionalitatis. Analogiae quidem proportiona­ litatis propriae, ut cum dicit quod sicut verbum oris est signum verbi mentis ita verbum mentis est signum rei cognitae2. Item, sicut veritas rerum est indivisio entis ab esse, ita veritas sermo­ num est indivisio entis ad esse, et veritas morum indivisio entis a fine·, vel sicut veritas cognitionis est adaequatio intellectus et rei, ita veritas locutionis est adaequatio vocis et intellectus, et veritas vitae adaequatio morum et regulae moralitatis3: et «sicut veritas creata est proprietas et ratio cognoscendi essentiam crea­ tam, sic veritas increata secundum rationem significandi et intelligendi est ratio cognoscendi et intelligendi essentiam increatam»4 Rursus, sicut se habet homo ad animal in categoria sub­ stantiae, ita se habet albedo ad colorem in categoria qualitatis, nempe ut species ad genus5. Similiter, sicut se habet individuatio substantialis ad substantiam, ita individuatio accidentis ad accidens: nam communitas habitudinis proportionalis «potest esse per comparationem ad res diversorum generum, ut Petrus et albedo in hoc quod est esse individuum uniuntur, et per prius convenit ratio individui Petro quam eius albedini»6. Pari modo, «sicut affectus se habet ad bonum ita intellectus se habet ad verum, et sicut omne bonum a summa bonitate ita omne verum a summa veritate»7. c t 1 Quaestiones disputatae de mysterio Trinitatis, q. 5, a. le, t V, p. 90a. 2 / Sent., d. 22, a. unie., q. 1 ad 3, t. I, p. 391; In Hexaemeron, collatio 12, n. 10, t. V, p. 389b. De donis Spiritus Sancti, coUatio 4, n. 7, t. V, pp. 472-473 I Sent., d. 8, P. I, a. 1, q. 1 in fine, t. I, p. 152b. 5 I Sent., d. 1, q. le, t. I, p. 38b. 6 I Sent., d. 25, a. 2, q. 2c, t. I, p. 443b. d}sputata' de scientia Christi, q. 4, fundam. 29, t. V, H s2tS d’1? ?eTmplT de,materia in corporalibus et spiritua­ libus, II Sent., d. 3, P. I, a. 1, q. 2c, t. II, pp. 96-97. Q, I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1267 Analogiae etiam proportionalitatis metaphoricae, ut cum dici­ mus pratum ridere *; vel ita se habere nautam ad navim sicut se habet magister ad scholam, «quia uterque debet esse non sorte, sed arte peritus»12; aut quod «ordo partium in microcosmo sive in minori mundo respondet ordini partium in maiori mundo»3; et «sicut Deus in maiori mundo immediate est in omni creatura ipsam continens, tamen per ordinem universi influit aliquid una creatura in aliam, sic intelligendum quod anima per sui praesentiam est in qualibet parte immediate quam continet et conservat, non tamen omnino, sed influit in omnes partes per unam»4. k I 613. Denique S. Albertus Magnus hos omnes praetergrediens, quaecumque de notione ac divisione analo­ giae tradiderant Aristoteles, Pseudo-Dionysius, S. Joannes Damascenus, Eustratius, commentarores arabes et latini, in unum collegit, digessit, penetravit, dilucide exposuit novisque auxit. Univoca vere, proprie et simpliciter dicta5, quae et omnino sive penitus vel pure univoca appellat6, dicuntur illa quorum nomen et natura significata per nomen et modos significandi naturam illam sive intentio nominis 1 I Sent., d. 22, a. unie., q. 3c, t. I, p. 396a. 2 I Sent., d. 25, a. 2, q. le, t. I, p. 443a; d. 3, P. I, a. unie. q. 2, ad 3, p. 72b. 3 II Sent., d. 14, P. I, a. q. 1, arg. 3, t. II, p. 336a; d. 30, a. 1, q. 1, arg. 4, p. 715a; Quaestiones disputatae de perfectione evangelica, q. 4, a. 3, fund. 20-21, t. V, p. 192a; Breviloquium, prolog., § 2, t. V, pp. 2032W; Itinerarium mentis in Deum, cap. 2, t. V, pp. 300-303. 4 / Sent., d. 8, P. II, a. unie., q. 3 ad 7, t. I, p. 172b. 3 S. Albertus Magnus, Summa theol. I P., tract. 10, q. 43, memb. 2, a. 1 ad 4, ed. A. Borgnet, t. 31, p. 459b; q. 44, memb. 1 ad 3 quartae sententiae, pp. 470-471; II Sent., d. 16,a. 6c, t. 27, p. 293b; De Praedi­ cabilibus, tract. 4, cap. 4, t. I, p. 70b; Summa theol., I P., tract. 9, memb. 1, a. 1 ad 1-3, t. 31, p. 428a; q. 44, memb. 1 ad 3, p. 471b; II P., tract. 15, q. 94, memb. 2, § ad id quod ulterius quaeritur, ad 3, t. 33, p. 213b. « 1 Sent., d. 26, a. 2 ad 2, t. 25, p. 629b; IV Sent., d. 38, a. 7c, t. 30, p. 406a; Summa theol., I P., tract. 8, q. 35, memb. 2, ad q. 2 circa finem, t. 31, p. 363b; tract. 10, q. 44 ad 3 quartae sententiae, p. 470b; tract. 14, q 59, mmeb. 4, ad 1-3 quaestionis secundae, p. 596b; VII Melaph., tract. 1, cap. 9, t. 6, p. 420b; VII Physic., tract. 2, cap. 2, t. 3, p. 510a. t 4 P. I. Sec. 11. De 1268 O' c► divisione analogiae sunt omnino eadem, «Univoca autem sunt quae a tali forma imposita sunt ad quam omnium participantium eam est respectus unus secundum rem et rationem sine magis et minus, sicut animal participatur a speciebus animalium et homo participatur ab individuis quae sunt sub ipso» ’. Nam simpliciter univocum «per unitatem nominis et unitatem definitivae rationis est univocum; in tali enim univoco et ad quod multa respiciunt, unum et idem est esse in substantia, et in omnibus quae respiciunt ad id est unus modus et una ratio respectus et respiciendi ad ipsum»2. «Omnium autem eorum quae per unum respec­ tum unam etiam substantiam participant, participatio est immediate aequalis, ita quod nec secundum magis et minus, nec secundum prius et posterius, sicut patet in participatione individuorum ad speciem et participatio­ ne specierum ad genus»3: et sic «univoca sunt unum per respectum unius rationis ad id in quo univocantur»4, siquidem univocum «in pluribus aequalem et coaequaevum ad unum et idem ponit respectum»5, «quia univo­ cum de multis dicitur uno modo et ratione una»6; «et ita, et nomen et natura et ratio impositionis nominis erit una in talibus ut sic» «Haec enim natura in omnibus illis est una et non per prius et posterius participata, sed aequaliter et eodem modo: propter quod tale nomen sim­ pliciter commune est omnibus illis, nihil nominans in uno quod non nominetur in altero»8; «quia in univocis ratio quae convenit uni, convenit et alteri» 9. Verbi gratia, eadem est natura eademque ratio sive definitio sicut et idem nomen hominis et bovis in quantum animalia sunt, De Praedicabilibus, tract. 1, cap. 5, t I p Ha Ibid., tract. 4, cap. 5, p. 70b. I Ethic., tract. 5, cap. 12, t. 7, p. 75b. I Sent., d. 2, a. 19, ad 6, t. 25, p. 78b. s Sunima I ?·. tract. 10, q. 44, memb. 1, ad 3 quartae sententiae, t. 31, p. 471a. 6 IV Metaph., tract. 1, cap. 3, t. 6, p 206a 7 De Praedicamentis, tract. 1, cap. 3, t. I p" 155b 8 Ibid., paulo supra. ’ 9 VI Topic., tract. 5, cap. t. 2, p. 467b. 2 3 Q. I, C. II, a. 3: l apud expositores latinos 1269 quia in animali univocantur; «et ideo, si explicetur natura sive substantia quae dicitur per nomen, sicut nomen commune [est], sic explicans nomen ratio vel definitio erit communis aequaliter utrique: unde si quis assignet utriusque rationem, hominis scili­ cet et bovis secundum hoc quod sunt animalia, hoc est, secundum naturam de qua notam facit nomen commune quod est animal, eandem de necessitate assignabit hominis scilicet et bovis ratio­ nem definitivam», nempe substantiam animatam sensibilem. «Et similiter est de Socrate et Platone in hoc nomine homo. Et hic est in omnibus quae ut genus vel species sunt, vel ut differentia, vel ut proprium, vel ut accidens, sub eodem nomine praedicantur, ut dicunt Avicenna et Algazel: si enim dicatur, Socrates est albus et Cicero est albus, si ratio sumatur secundum nomen commune, praedicatum de Socrate et Cicerone erit una et eadem ratio; idem si dico Socratem esse risibilem, et idem erit si dicam Socratem esse rationalem. Et, ut generaliter dicatur, omne quod ut universale de multis ut de sibi subiectis praedicatur, univoce dicitur» ’. Sic ergo univocum «est cuius nomen et substantia et sub­ stantiae ratio est penitus unum» 1 2t et univoca «sunt idem nomine et ratione» in illo in quo univocantur3, siquidem «univoca sunt quorum est ratio eadem secundum idem nomen45, ideoque «no­ men commune secundum unam rationem substantiae convenit eis»3 utpote «communia per intentionem unam»6; «hoc enim est dici univoce, quod est dici nomine et ratione una»7, «quae enim praedicantur secundum unum nomen et unam naturam et unam rationem, univoce praedicantur, et haec non possunt praedicari nisi de his quae sunt in uno genere»8, et ita «definiuntur una ratione data secundum illud nomen commune» 9. 1 De Praedicamentis, tract. 1, cap. 3, t. I, p. 156a. 2 VII Metaph., tract. 1, cap. 9, t. 6, p. 420b. 3 IV Metaph., tract. 1, cap. 7, p. 216a. Univoca sunt per omnia similia, et de omnibus univocatis dicuntur secundum unam rationem et unum nomen (IV Meteororum, tract. 1, cap. 12, t. 4, p. 724a). 4 In librum Dionysii de Caelesti hierarchia, cap. 13, § 9, dub. 3, obi. 2, t. 14, p. 376a; De Praedicamentis, tract. 1, cap. 3, t. I, p. 155, 157b; VI Topic., tract. 5, cap. unie., t. 2, p. 466a. 5 Summa theol. I P., q. 41, memb. a. 1, obi. 1, t. 31, p. 427a. « I Sent., d. 26, a. 3, ad 1, t. 26, p. 10b. 71 II Sent., d. 46, a. 12, § Quaeritur ergo, t. 26, p. 44Sa. 3 I Ethic., tract. 5, cap. 13, t. 7, p. 77a. 9 II Sent., d. 35, a. 2, obi. 1, t. 27, p. 562b. 1270 P. I, Sec. IL De divisione analogiae Unde et proloquia illa: «univocorum est ratio una» >; «quorum una est definitio sunt univoca» 1 2, utpote «unius rationis in nomine illius communis»3, nam vere univocum dicitur quando «natura est una sicut nomen unum est in his de quibus praedicatur»4, «quia univocum vere a natura una causatur, quae communis pluri­ bus participatur a singulis»5. Quam ob rem, «quaecumque unum habent nomen participa­ tione eiusdem naturae communis, sunt univoca»6: «quaedam enim est [communitas rationis] secundum naturam communem per eandem rationem participatam a pluribus, quae natura com­ munis abstrahitur ab unoquoque illorum, et secundum esse in quolibet illorum compositionem habet cum eo quod contrahit eam ad hoc et ad illud; et illa natura facit universale, et secun­ dum totum posse quod habet illa natura non est in uno, licet sit in eo secundum esse: ideo haec natura excedit quodlibet illorum de quo praedicatur, quoad posse; et qui est in eo secundum totum esse suum, ideo est «ratio cuiuslibet eorum de quo praedi­ catur vel pars rationis eius, vel simpliciter ut in genere vel specie, vel secundum quid sicut in proprio et accidente»7. Et ratione huiusce unitatis omnimodae qua univocum est essentialiter sive per essentiam in suis univocatis, haec parificantur in natura vel essentia illa communi: «quorumcumque enim participatio est unius formae, si participatio immediata sit, omnia participabunt illud aequaliter, et non secundum prius et posterius»8, siquidem ratio el definitio «aequa et non per prius et posterius» convenit univocis9. Ex hoc igitur quod «genus... una ratione praedicatur de omni­ bus in quibus est» 10 —«per univoce enim praedicari... intelligitur praedicari secundum unam communem naturam de omnibus illis quae ordinantur sub uno genere 11—, sequitur illud «secun1 Summa theol. I P., tract. 19, q. 76, qla. 3, t. 31, p. 796a. 2 Summa theol., II P., tract. 15, q. 9, memb. 2, § adhuc quaeritur ulterius, t. 33, p. 212a. 3 IV Sent., d. 38, a. 7, obi. 1, t. 30, p. 405a. Summa theol., I P., tract. 10, q. 43, ad 4, t. 31, p. 459b. 5 Op. cit., IP., tract. 10, q. 44, ad 3 quartae sententiae, p. 471a. I Sent., d. 2, a. 11, arg., 1 sed contra, t. 25, p. 66a. I Sent., d. 23, a. 5c, t. 25, p. 495b. I Ethic., tract. 5, cap. 13, t. 7, p. 76a. 9 II Physic., tract. 1, cap. 13, t. 6, p. 108b. 10 I Metaph., tract. 5, cap. 13, t. 6, p 108b 11 Summa de creaturis, II P., q. 80, arg. 1 sed contra, t. 35, p. 650a. 0. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1271 nam dum unam rationem aeque praedicari de speciebus» «quandocumque aliqua in una ratione participant genus, unum non magis proprie recipit praedicationem illius generis quam aliud»2. Unde et «species ex aequo participant suum genus»3: «cum enim species coaequacvae sub uno sunt genere, oportet quod natura generis sit univoca in illis»4. Verbi gratia, «aequaliter et non secundum magis et minus homo et bos, qui sunt species animalis, sunt animal, quod est genus, participantes»5. Eodem iure ratio speciei et differentiae participatur aequa­ liter ab individuis, nam «commune est differentiae et speciei aequaliter et non secundum magis et minus a suis inferioribus participari. Et hoc est manifestum per exempla: hominem enim, quod est species, aequaliter et non secundum magis et minus participant particulares homines; et similiter non secundum ma­ gis et minus participant rationale, quod est differentia. Et huius causa iam superius assignata est, quia scilicet species est totum esse individuorum et differentia est pars esse speciei et indivi­ duorum, et non recipit magis et minus: si enim magis et minus reciperet secundum esse, vel adderetur vel minueretur aliquid ab esse vel ad esse, tunc non esset idem esse quod prius, quod falsum est et imposibile» 6. Similiter ratio proprii participatur ex aequo ab omnibus in­ dividuis: «aequaliter Cato et Cicero, qui sunt speciei hominis individua, sunt risibile, quod est proprium hominis, partcipantes..., nec participant suae speciei proprium secundum magis et minus»7. 614. Ab hac autem unitate et identitate, rationis et naturae significatae per nomen et aequalitate participa­ tionis eius, recedunt aequivoca, ex eo dicta quia nonnisi «aequaliter nomen habent» 8. Hoc enim ipso quod ratio significata per nomen «non est penitus eadem et aequa1 2 De Praedicabilibus, tract. 4, cap. 5, t. 1, p. 71b. IV Sent., d. 38, a. 7, arg. 1 sed contra, t. 30, p. 405b. VII Physic., tract. 2, cap. 2, t. 3, p. 509b. Ill Physic., tract. 1, cap. 2, p. 180b. De Praedicabilibus, tract. 8, cap. 6, t. I, P· 132a. 6 Ibid., cap. 8, p. 136b. 7 Ibid., cap. 6, p. 132a, 133b. De Praedicamentis, tract. 1, cap. 2, t. I, P· 152a. 11; 1272 P. 1, Sec. II. De divisione analogue liter, non secundum magis et minus, participata»ratio illa est diversa et multiplex: «ratio diversa est quando non penitus est eadem» 2. Et ideo aequivoca «multipliciter dicuntur et non uno modo»3, eo ipso quod recedunt ab unitate et uniformitate omnimoda univocorum. Quare «omne aequivocum aliquo modo est diversae naturae cui respondet ratio diversa» 4, quaecumque tandem sit diver­ sitas et multiplicitas illa: sufficit enim ad rationem com­ munem et universalem aequivoci recedere a perfecta et totali unitate univocorum5. Quo in sensu universaliter dici potest illud nomen esse aequivocum quod, idem verbotenus cum sit, diversorum tamen praedicamentorum est quantum ad rem et rationem significatam per nomen: «nam, si significata in [diversis] generibus praedicamen­ torum non sunt eadem, manifestum est quod dicitur aequivoce quod dicitur in diversis generibus esse secundum sua significata, quia essentiae praedicamentorum sunt impermixta. Sic, ut exemplariter dicatur, bonum quidem in genere ciborum dicitur effectivum voluptatis; bonus enim cibus est voluptuosus: in genere medicinae bonum, quod bona dicitur medicina, est effectivum sanitatis: in anima vero, tanquam in alio genere, dicitur bonum, qua­ lem esse secundum bonitatem, ut castum vel fortem vel iustum» *. 615. Et inde sumitur fundamentum divisionis aequi­ vocorum. Cum enim de ratione aequivocorum sit plura significare sive multipliciter dici, eorum divisio sumenda est ex diverso modo quo idem nomen potest significare plura vel multipliciter praedicari. Aut enim nomen unum significat plura aequaliter et totaliter, idest plura ut plu­ ra, et tunc dicitur aequivocum totaliter vel simpliciter; Ibid., p. 153a. 2 Ibid., p. 152b. I Metaph., tract. 5, cap. 10, t. 6, p. 105b. / Sent., d. 7, a. 4, arg. 1 sed contra, t. 25, p. 210a 5 VI Topic., tract. 5, cap. 1, t. 2, pp. 466-467. 6 / Topic., tract. 4, cap. 6, p. 283b. >Λ M ♦ Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1273 aut significat plura inaequaliter et quodammodo partia­ liter, idest plura secundum prius et posterius sive ut aliquo modo unum, quo in casu dicitur aequivocum par­ tialiter tantum vel secundum quid, nempe aequivocum secundum analogiam 1 seu aequivocum secundum prius et posterius2. En verba S. Doctoris perspicua: «cum enim aequivocatio ab aequa vocatione dicatur, erit modus primus et principalis quando vox sic aequaliter ad plura significata refertur quod ad unum­ quodque refertur aequaliter, et non significat unum principaliter et aliud secundario sicut modum aliquem principalis significati; talis enim dictio aequaliter plura significat, secundum definitio­ nem aequivocationis in Praedicamentis datam quod aequivoca sunt quorum solum nomen commune est, «ratio autem substan­ tiae significatae [omnino] diversa... Rursus, secundus modus aequivocationis est quando non aequaliter una vox plura signi­ ficat, sed unum principaliter et aliud secundario» 3. Et post pauca: sufficientia eorum patet ex ipsa divisione. Om­ ne enim quod plura [per se aut secundum se] significat, aut sig­ nificat omnia principaliter [idest aeque primo], aut unum prius et alia ex consequenti»4. In primo casu aequivocatio est manifesta, eo quod rationes significatae per nomen sunt multum distantes utpote omnino diversae; in secundo autem aequivocatio est occulta, quia ratio­ nes significatae per nomen conveniunt aliquo modo in imo prin­ cipali, et ideo accedunt aliqualiter ad univocationem. «In talibus autem, ait S. Doctor, quando aequivocatio secundum formas a quibus imponitur nomen propinqua est univocantioni, oportet ipsorum aequivocationem latentem esse, sicut in his in quibus­ cumque secundum rationem nominis respicitur ad unum secun­ dum rem: sicut in sano, quod dicitur de diaeta et exercitio et urina et animali; in his enim respectus ad unum est, quod est animal, quamvis modus respiciendi non sit unus: et talia proprie non aequivoca, sed analoga dicuntur. In quibus autem formae multum distant a quibus nomina imponuntur, quae ideae graece 1 I De Anima, tract. 1, cap. 7, t. 5, p. 132a; I Sent., d. 24, a. 2, c, L 25, p. 609b; / Elenchorum, tract. 5, cap. 1, t. 2, p. 615a. 2 1 Sent., d. 29, 1 ad 1, t. 26, p. 75a. 3 I Elenchorum, tract. 2, cap. 1, t. 2, p. 53/. 4 Ibid., p. 338b. il 1274 P. I, Sec. IL De divisione analogiae nuncupantur, non latet aequivocatio, et illa dicuntur casu et tortuna aequivoca: puta, sicut quando aequivoce vocatur clavis epiglottis quae est sub collis animalium, claudens cannam tem­ pore cibi ne aliquid de cibo incidere possit, et aperiens tem­ pore vocationis ut in libero sono vox formetur; et quando dicitur clavis instrumentum quo serae ostium clauduntur et aperiuntur: harum enim formae valde remotae sunt, et statim manifestant ) aequivocationem; sicut etiam quando dicitur canis caeleste, latrobile et marinum» L Primus ergo et principalis aequivocationis modus, quem ap­ pellat vere2, proprie3, pure4, simpliciter5, omnino6, penitus aequivocum7, aut etiam, post Boetium, aequivocum a casu et fortuna8, aequivocum casu et fortuna 9, aequivocum per casum et fortunam 10, habetur quando nomen quidem unum idemque est, ratio vero significata per nomen est omnino diversa et disparata. Pure namque aequivoca «non habent principium unum» u, neque ponunt «respectum diversorum ad naturam unam per intentio­ nem nominis»u, ita quidem ut «nec unius rationis sint neque 1 V Ethicorum, tract. 1, cap. 1, t. 7, pp. 332-333. 2 IV Metaph., tract. 1, cap. 3, t. 6, p. 206b. 3 II Sent., d. 16, a. 6c, t. 27, p. 293b. 4 VII Physic., tract. 2, cap. 2, t. 3, p. 510a; I Ethic., tract., 5, cap. 17, t. 7, p. 81b; I Sent., d. 5, a. 9, ad ultimum, t. 25, p. 191b in fine. 5 De Praedicabilibus, tract. 4, cap. 5, t. I, p. 70b; I Sent., d. 25, a. 2, ad 2, t. 25, p. 629b; Summa theol., I P., tract. 1, q. 5, memb. 2 ad 5, t. 31, p. 24b; tract. 6, q. 26 ad obiecta, p. 233b circa principium; tract. 9, q. 41, memb. 1, a. 1 ad 1-3, p. 428a. 6 I Sent., d. 5, a. 9, ad ultimum, t. 25, p. 191b; IV Sent., d. 38, a. 7 ad quaest., t. 30, p. 406a; Summa theol., I P., tract. 8, q. 35, memb. 2 ad 2 quaestionem, t. 31, p. 363b; tract. 13, q. 51 ad quaesti. 3, p. 531a. 7 Summa theol., I P., tract. 14, q. 59, memb. 4, ad 2 quaest., t. 31, p. 596a; Summa de creaturis, I P., tract. 4; q. 21, a. 3c, t. 34, p. 467b; I Ethic., tract. 2, cap. 3, t. 7, p. 20a. 8 De Praedicabilibus, tract. 4, cap. 5, t. I, p. 70b; De Praedica­ mentis, tract. 1, cap. 2, ibid., p. 153a; III Physic., tract. 1, cap. 2, t. 3, p. 181a. 9 I Elenchorum, tract. 5, cap. 1, t. 2, p. 615b; cap. 5, p. 626a; I Ethic., tract. 5, cap. 17, t. 7, p. 81b; Summa theol., I P., tract. 14, q. 59, memb. 1, obi. 3, t. 31, p. 587b. 10 I Sent., d. 24, a. 2c, t. 25, p. 609b; d. 29, a. 1 ad 1, t. 26, p. 75a. 11 In hbrum Dtonysu de caelesti hierarchia, cap. 13, & 9, dub. 3, obi. 3, t. 14, p. 376a. 12 I Sent., d. 2, a. 11, arg. 2 sed contra, t. 25, p. 66a. Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1275 attingant unum in ratione» *, sed dicitur alia et alia ratione de diversis tali diversitate ut ratio unius recedat omnino a ratione alterius* 2, nec in illis ratio unius clauditur aliquo modo in alio secundum intellectum3. Quo fit ut pure aequivocorum sit «mul­ titudo rationum simpliciter»4, «simpliciter enim aequivocum est quando una vox secundum diversas rationes refertur ad multa, et ex illo non potest procedere aliqua scientia nisi prius distin­ guatur, eo quod propositio talis subiecti et talis praedicati sim­ pliciter est plures et non una»5; et ideo communitas aequivo­ cationis «est in solo nomine»6, nec de pluribus dicitur nisi «se­ cundum solam communitatem nominis»7. Unde et eius distinctio non est nisi unius «vocis in significationes» omnino disparatas, cum «ratio naturae», per eam significata sit «penitus diversa» in diversis aequivocatis8. Propter quod ait «aequivocum secundum veram aequivocationem» tunc haberi quando «solum nomen commune est et ratio substantiae et naturae diversa est, et ad unam naturam non dependet illa diversitas»9. Nam «ea quae aequivoca sunt, licet aliquod habeant praedicatum secundum totum ambitum vocis, tamen nullum penitus habent praedicatum essentiale secundum communitatem vocis omnibus conveniens. Vere enim dici potest quod omnis canis est pulcher; sed cum res penitus sit diversa quae in communitate vocis continetur, quod essentiale est uni non est essentiale alteri, et sic nihil essentiale praedicari potest de aequivoco»10. Sunt autem rationes simpliciter diversae «si nec secundum primum dicerentur a quo nomen accipiunt, nec dice­ rentur ad unum ad quod dependent secundum rationem: tunc enim omnino est ratio substantiae diversa, et ideo de eis non I I II Sent., d. 16, a. 6, arg. sed contra, t. 27, p. 393b. III Sent., d. 8, a. 2 obi. 6, t. 28, p. 165b. / Sent., d. 5, a. 9, ad obiecta, t. 25, p. 191b. 4 / Sent., d. 2, a. 19, ad 5, t. 25, p. 78b. Summa theol., I P., tract. 1, q. 5, memb. 2, ad 5, t. 31, p. 240. Summa theol., II P., tract. 15, q. 94, memb. 2, ad 2 eius quod ulterius quaeritur, t. 33, p. 213b. 7 Summa de creaturis, II P., q. 80, arg. 1 sed contra, . 35, p. 650b. ’ Summa theol., I P., tract. 6, q. 26, memb. 1, a. 1, & Ulterius quaeritur, t. 31, p. 231a. ’ IV Metaph., tract. 1, cap. 3, t. 3, p. 206b. i» Ibid., pp. 207-208. 1 ■■ ■ ji' 1276 V,t·; 0» P. I, Sec. II. De divisione analogiae potest determinare una et eadem scientia» *, cum eorum tiones sint penitus separatae seu disparatae2. Notandum est tamen S. Albertum, qui semper eandem no tionem abstractam pure aequivocorum retinuit, non semper eo dem modo applicasse exemplo classico de cane terrestri, marino et caelesti. Prius enim docuisse videtur nomen canis esse om­ nino aequivocum, absque ulla rationis communitate. Ita enim scribit: «aequivocum non ponit respectum diversorum ad unam naturam per intentionem nominis. Qui enim nominavit canem sidus caeleste, non respexit ad aliquam proprietatem naturae | canis; et similiter qui nominavit piscem, canem: ergo intentio instituentis aequivocum non respexit idem illud cum instituit secundum ad quod respexit cum instituit ut nomen esset prioris; \ et ideo Boetius vocat talia aequivoca a casu et fortuna»*. Postea vero in ceteris operibus reduxit hanc aequivocationem ad metaphoram quandam, quae certe, licet multum accedat ad I aequivocationem puram, retinet tamen aliquid analogiae propor­ tionalitatis. Ait enim: «aequivoca sunt quando unum nomen di­ versis secundum diversam rationem impositum est, eo quod una aliqua proprietas inventa in diversis afficit instituentem, quae tamen proprietas non per unam rationem est in illis, ut canis, quod nomen est impositum latrabili et stellae caelesti et marino pisci propter unam proprietatem inventam in illis, quae est omnia haec esse mordacia, cum tamen non una ratione morda­ cia sint»*. Et iterum: «alius autem modus est aequivocorum quae Boetius vocat a casu et fortuna, quando scilicet idem no­ men casu et fortuna diversis imponitur, quorum substantia cui nomen imponitur non est una nec unius respicientis ad unum vel etiam diversorum respicientium ad unum; sed tamen qua­ litas qua nomen illud diversis imponitur, per similitudinem translationis est una, ut canis, quod imponitur latrabili et ma­ rinis et caelesti, et eorum substantia cui nomen imponitur non est una, sed diversa genere proximo et specie; et proprietas sive qualitas a qua nomen imponitur nonnisi per similitundinem translationis est una, verbi gratia mordax esse, quod convenit 1 Ibid., cap. 6, p. 213b. 2 Ibid., cap. 7, p. 216a. 3 / Sent., d. 2, a. 11, arg. 2 sed contra, t. 25, p. 66a. 4 De Praedicabilibus, tract. 1, cap. 5, t. I, p. Ha. Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1277 [proprie] omni quod dentibus mordet, per translationem autem convenit ei qui mordet qualitate et respectu nocivo* Id quod magis adhuc explicat alio in loco, dicens: «casu autem aequivoca dicimus quae sola casuali impositione unum nomen acceperunt. Quamvis enim aequivocum ad univocum re­ ducatur, non tamen ita reducitur quod unio sit, sed ad unum reducitur quod secundum proportionem commune est, sicut est mordax esse vel nocivum, ad quod respexerunt qui nomen im­ posuerunt, unum nomen dantes caelesti et marino et latrabili quod est canis. Mordax tamen esse dentibus latrabili convenit et marino: marino quidem per insidias et defensionem, latrabili autem per iram et custodiae fidelitatem, caelesti autem non con­ venit nisi per nocumenti immissionem; et haec non conveniunt nisi in communi effectu, qui est illatio nocumenti»1 2. Praesertim vero hisce verbis: «verum est quod talia sunt aequivoca, et est una species aequivocationis sicut cum dicitur, pratum ridet; et verum est quod talis proprietas quae convenit uni non convenit alteri, sed in talibus potest esse proportio ad nnum et per diversas et dissimiles proprietates, ut cum dicitur canis latrabile et canis caeleste sidus quod lucet in pede Orionis et canis marinum, per dissimilium dissimiles proprietates similis proportio fit ad unum quod est esse mordax. Ad hoc enim habet se latrabile per iracundiam et dentes lacerativos, caeleste per radiationem nocivam et peremptivam, marinum autem per simi­ litudinem ad latrabile in dentium dispostione et organorum; et per illud in quo sic dissimilia similia sunt, fit translatio nomi­ nis»3. Utut sit de hoc aequivocationis exemplo classico, quod revera non videtur esse aequivocationis purae4 et quidquid sit de ex­ plicatione eius quam dedit S. Albertus, certum est tamen apud omnes, ne excepto quidem ipso Alberto, aequivocationem meta- 1 De Praedicamentis, tract. 1, cap. 2, t. I, p. 153a. 1 1 Ethic., tract. 5, cap. 17, t. 7, p. 81b. 3 Summa theol., I P., tract. 14, q. 59, memb. 1, ad 3, t. 31, p. 588b. Cf. etiam op. cit., tract. 13, q. 51, ad quaest. 3, t. 31, p. 531a. 4 Revera, ut moderni philologi opinantur, nullum est nomen pure aequivocum, nisi forte excipiantur nomina exclusive personalia ut scite animadverterat S. Thomas: «ut praecipue patet in diversis homi­ nibus uno nomine nominatis» (In I Ethicorum, lect. 7, n. 95). Sufficit tamen ad rationem purae aequivocationis quod nomen sic dictum possit concipi ut possibile dari. 1278 P. J, Sec. II. De divisione analogiae phoricam non esse confundendam cum aequivocatione pura, cum revera sit aequivocatio secundum analogiam proportionalitatis, ut postea videbimus ex eodem Alberto: ubicumque enim adest aliqua communis ratio significata per nomen quantumcumque exigua et accidentalis, ibi non datur aequivocatio pura, neque sic nominata uno nomine sola casuali impositione nomen accipiunt, sed fundamentum aliquod habent in re cur ita nominentur. Haec ergo aequivoca pura habent significationes omnino di­ stantes sive disparatas utpote «a sensu et forma aequivoca» pro­ venientes, quia «tunc causatur aequivocatio ab ipsa intentione nominis aequivoci» *, et ideo in illis facile est videre talem di­ versitatem significationum: «in aequivocis autem quae sunt casu et fortuna aequivoca eo quod nomen diversis institutionibus sig­ nificat multa [ut multa aeque primo], eo quod talium nomen unum est et ratio substantiae aperte diversa, facile est videre distinctionem» significationum et vitare deceptionem1 2. * i ♦i · *-7^ 1».* 616. Alter vero et secundarius modus aequivocationis, quem appellat aequivocum analogorum3, aequivocum aequivocatione analogiae4 sive aequivocum per ana­ logiam 5 aut aequivoca-analoga6 vel etiam aequivocum secundum prius et posterius7, habetur quando nomen est unum idemque, ratio autem significata per nomen non est omino eadem neque omnino diversa, sed quodam­ modo eadem et quodammodo diversa 8, quatenus scilicet «simpliciter est multa et secundum quid est unum»9: diversa quidem et multiplex absolute et secundum rem, una vero eademque relative et secundum proportionem vel proportionalitatem 10, idest secundum analogiam, quia • r *· ♦ S. Albertus Magnus, VII Physic., tract. 2, cap. 3, t. 3, pp. 511, 512. Cf. etiam V Ethic., tract. 1, cap. 1, t. 7, pp. 232-233. 2 I Elenchorum, tract. 5, cap. 1, t. II, p. 615b. 3 VII Physic., tract. 2, cap. 3, t. 3, p. 51 lb. I Sent., d. 24, a. 2c, t. 25, p. 609b. 5 1 de Anima, tract. 1, cap. 7, t. 5, p. 132a. 6 I Sent., d. 24, a. 2 ad 2, t. 25, p. 609b. I Sent., d. 29, a. 1 ad 1, t. 26, p. 75a; et passim. 8 I Physic., tract. 3, cap. 3, t. 3, p. 48a; IV Topic., tract. 1, cap. 5, t. II, p. 367a. ’ ' 9 I Post, analyt., tract. 2, cap. 13, t. II, p. 50b. ίο XI Metaph., cap. 10, t. 6, pp. 598-599 , 600b; cap. 14, p. 605b; cap. 15, p. 607; In librum Dionysii de caelesti hierarchia, cap 1 & 2, 1 Q. I, C. Π, a. 3: apud expositores latinos 1279 idem est dictu secundum proportionem et secundum ana­ logiam1. Et inde tales formulae: «commune proportio­ nis ad unum... vocatur commune secundum analogiam» 2; «et hic quidem modus vocatur multiplex dictum secun­ dum analogiam sive proportionem»3. Hic ergo aequivocationis modus analoga constituit quae, post philosophos arabos, convenientia4 et ambi­ gua5 vocat, et media essentialiter consistunt inter pure univoca et pura aequivoca: «analogum, hoc est, commu­ ne secumdum proportionem..., medium est inter univo­ cum et aequivocum», nempe inter aequivocum «quod simpliciter, ut dicit Boetius, a casu et fortuna aequivo­ cum est, et univocum quod simpliciter per unitatem no­ minis et unitatem definitivae rationis univocum est»6. Et alio in loco: «analoga autem sunt proportionate er dicta', ut Arabes dicunt, convenientia. Et sunt media inter univoca et aequivoca, quae sunt imposita a diversis secundum esse et sub­ stantiam per respectum ad unum cui proportionantur: sicut ens, quod dicitur de substantia primo et principaliter; et de acci­ dente, secundario, quia est aliquid entis; et quantitas dicitur ens, quia est mensura entis; et qualitas dicitur ens, quia est dispostio entis»7. Rursus: «ea quae praedicantur de pluribus, uno... [trium] modorum praedicantur de pluribus: aut nomine et intentione et natura una, ut univoca; aut praedicantur de pluribus nomine uno, intentione et natura diversis, ut aequivoca; aut medio mo­ to* ut analoga8; multipliciter enim dictum per analogiam, «me- dub. le et ad obiecta, t. 14, pp. 14-15; I Sent., d. 2, a. 19, ad 6, t. 25, p. 78b. 1 II Post. Analyt., tract. 4, cap. 6, t. II, p. 220a; I Physic., tract. 3, cap. 9, t. 3, p. 65a; Liber de indivisibilibus lineis, qui facit ad scien­ tiam libri VI Physicorum, cap. 7, ibid., p. 480a; et passim. 2 De Praedicabilibus, tract. 2, cap. 9, t. I, p. 39a. 3 De Praedicamentis, tract. 1, cap. 2, t. I, p. 153a, 154a. 4 De Praedicabilibus, tract. 1, cap. 5, t. I, p. Ha. 3 III Physic., tract. 1, cap. 2, t. 3, p. 181 a; cap. 3, p. 183b; II Pos­ teriorum, tract. 4, cap. 5, t. II, p. 247b.^ 4 De Praedicamentis, tract. 4, cap. 5, t. I, p- 70b. 7 De Praedicabilibus,tract. 1, cap. 5, p. 11. » / Post. Analyt., tract. 2, cap. 13, t. Π, P- 53a. 1280 ?· h P. I, Sec. II. De divisione analogiae dium est inter aequivocum et univocum» *. Propter quod fre­ quenter adhibet formulam: non dicitur aut non praedicatur omnino univoce neque omnino aequivoce, sed analogice12: «per­ sona in Deo, in angelo et in homine invenitur et non in alia natura; aut ergo in his dicitur univoce, aut aequivoce, aut medio modo, secundum prius scilicet et posterius»3. Et ideo differentiam inter univoca, aequivoca et analoga pers­ picue exponit hisce verbis: «est enim aequivocum cuius solum nomen est commune et unum, substantia autem cui aptatur de­ finitio penitus diversa; univocum autem illi oppositum est cuius nomen et substantia est substantiae ratio est penitus unum; analogum autem est proportionatum ad unum, et hoc est cuius nomen est unum et res sive substantia nominata illo nomine est una et eadem, sed ratio est diversa, eo quod ratio diversificatur per rem et modum illius rei»4. Quae quidem verba ultima, licet proprie non conveniant nisi analogiae attributionis, sufficienter ostendunt analoga minime esse confundenda cum univocis neque cum aequivocis presse dictis, sed ab utrisque distare, ideoque negative et quasi per locum a divisione naturam commonstrant analogorum. At insuper via positiva manifestat propriam eorum indolem ex notione proportionis, siquidem analoga nihil aliud sunt quam proportionalia. Notat ergo quod «proportio primum in numeris est»5, hoc est, in quantitatibus dimensivis, et inde extenditur ad quantitates virtuales et ad formas quascumque: «quamvis enim de proportione solus tractet arithmeticus et geometer in quan­ tum linea numerus est et in quantum demonstratio transit de genere in genus, tamen proportionale, quod quocumque modo formam proportionis participat, non solum est monadici numeri proprium, hoc est, numeri formalis qui ex monadibus rerum communitatibus coacervatur, sed est totaliter numeri, hoc est, rerum numeratarum formam numeri quocumque modo parti- Ο ( 1 De Praedicabilibus, tract. 5, cap. 1, t. I, pp. 81b, 83b. 2 Videsis, verbi gratia, I Sent., d. 1, a. 8, t. 25, p. 25a; d. 24, a. 2, c, p. 609; d. 25, a. 2, p. 629; d. 29, a. 1, ad 1, t. 26, p. 75a; Summa theol., I P., tract. 8. q. 35, memb. 1, ad quaest., t. 31, p. 360b; memb. 2, ad quaest. 2, p. 363b; tract. 9, q. 41, memb. 1, a. 1, obi. 4, p. 427a; tract. 14, q. 59, ad obi. >7 quaest. 2, & Sunt alii, p. 596b; ad 1-3 et 7, p. 596b. 3 Summa theol., I P., tract. 10, q. 46, obi. 8, t. 31, p. 490b 4 VII Metaph., tract. 1, cap. 9, t. 6, p. 420b. 3 I de Anima, tract. 2, cap. 6, t. 5, p. I52a. » Ιμ’ «I Q. I, C. II, a. 3: I apud expositores latinos 1281 cipantium» '; «quia quamvis proportio proprie sit in quantitate, tamen extenso nomine secundum quod locus a proportione acci­ pitur [consistit], in similitudine habitudinum quorumcumque similiter se habentium ad unum»12. Aliud tamen est, presse loquendo, similitudo, aliud proportio et aliud proportionalitas. Conveniunt quidem similitudo et pro­ portio in hoc quod utraque accipitur inter duo34; sed differunt in hoc quod similitudo proprie loquendo sumitur secundum inhaerendam, cum sit rerum differentium eadem qualitas, quae inhaerendam directe nominat; dum proportio sumitur proprie secundum respectum sive habitudinem, eo ipso quod directe nominat relationem*. Proportionalitas autem convenit cum pro­ portione in eo quod directe nominat respectum vel habitudinem sicut proportio, sed differt a proportione in eo quod talis re­ spectus est saltem inter quatuor terminos re vel ratione distinc­ tos. «Omnis enim proportio est habitudo unius ad aliud»5, et ideo «proportio est similitudo habitudinis inter duo, sed propor­ tionalitas est similitudo proportionum, inter quatuor6; nam pro­ portionalitas «est similitudo proportionum, et est ad minus in quatuor, vel tribus, uno in ratione duorum accepto»7, ut accidit in proportionalitate continua, verbi gratia «sicut se habent duo ad quatuor ita quatuor ad octo»8. Qua in re S. Albertus communem sequitur modum loquendi scholasticorum, post Boetium9, licet aliquando, et quidem rectius, distinguat rationem, proportionem et proportionalitatem 1 V Ethic., tract. 2, cap. 5, t. 7, p. 315a. Cf. I Post. Analyt, tract. 2, cap. 16, t. II, pp. 60-62. 2 II Topic., tract. 2; cap. 6, t. II, p. 324a; I Sent., d. 19, a. 1 ad 1 et 2, t. 25, p. 512. 3 V Ethic., tract. 2, cap. 5, t. 7, p. 345b; IV Sent., d. 1, a. 5, ad 3, 129, p. 16b. 4 TV Sent., loc. cit.; II Topic., tract. 2, cap. 6, t. II, pp. 324a, 325b; V Topic., tract. 3, cap. 4, p. 425b. 5 I Metaph., tract. 5, cap. 10, t. 6, p. 103b. 6 IV Sent., d. 1, a. 5 ad 3, t. 29, p. 16b. 7 In librum Dionysii de caelesti hierarchic, cap. 2, & 5, t. 14, p. 39b. 8 V Ethic., tract. 2, cap. 5, t. 7, p. 346a. «Continuam voco propor­ tionem quando una et eadem proportione in qua se habet prima [quantitas] ad mediam, habet se media ad tertiam. Et hoc in numeris est manifestum: accipiatur enim 12, 6, 3; in his enim primus est duplus ad medium et medius duplus ad tertium» {II de Anima, tract. 1, cap. 5, t. 5, p. 200b). 9 Cf. supra, n. 32. Μ 1282 P. I, Sec. II. De divisione analogiae in hoc quod simplex ratio nominat habitudinem commensurationis vel quancumque aliam inter duos terminos, proportio inter quatuor et proportionalitas inter octo vel plures, ita quidem ut proportio sit similitudo vel aequalitas habitudinum sive ratio­ num, ut si dicam: «sicut se habet rector navis ad navem ita rector civitatis ad civitatem, in hoc scilicet quod uterque eorum non sorte sed arte eligitur; et in numeris: sicut se habent duo ad quatuor ita se habent tria ad sex, in hoc scilicet quod utrum­ que est duplum et subduplum»; proportionalitas vero sit simili­ tudo vel aequalitas proportionum, ut si dicam: «sicut est pro­ portio inter duo et quatuor et tria et sex, similem habens qua­ litatem dupli, ita est proportio inter duo et tria et quatuor et sex, similem habens qualitatem sexquialteri. Unde patet quod similitudo [et ratio *] est inter duo, proportio inter quatuor et proportionalitas inter octo et aliquando inter decem si produ­ catur proportionalitas, ut non tantum attendatur inter partes et partes, sed etiam inter constitutum totum ex primo et secun­ do et inter constitutum totum ex tertio et quarto»2. Usu tamen frequenter pro eodem usurpat proportionem et proportionalitatem sicut et alii auctores sui temporis3. Utut sit, extensio proportionis et proportionalitatis ab ordine quantita­ tive et homogeneo ad ordinem qualitativum et formarum fit potius a proportione geometrica quam ab arithemetica, eo quod medium proportionis geometricae magis attenditur secundum qualitatem quantitatis quam secundum nudam et absolutam quantitatem4, et ideo magis apta est ut extendatur ad significandas habitudines quascumque inter res vel essentias diversorum generum vel ordinum, circa quas, proprie loquendo, versatur analogia philosophica et theologica. «Proportio enim ad unum est similitudo habitudinum ad unum quod in diversa specie Illud quod proportio ab Avicenna dicitur, vocatur ratio ab Aris­ totele» scilicet «ratio magnitudinis» et ·ratio augmenti» in corporibus viventibus secundum propriam speciem (Summa de creaturis, II P., q. 13 ad 8, t. 35, pp. 130-131). 2 V Ethic., tract. 2, cap. 5, t. 7, pp. 345, 347. 3 Quod vel in eodem indicaverat: «haec autem proportio sive pro­ portionalitas...» (V Ethic., tract. 2, cap. 5, p. 347b). Et alibi: «commune proportionis vel proportionalitatis» (I Sent., d. 26, a. 5 ad 1, t. 26, p. 10b). 4 VI Politicorum, cap. 5, t. 8, p. 598a; V Ethic., tract. 2, cap. 5, p. 348a; IV Sent., d. 14, a. 3c, t. 29, pp. 408-409; In librum Dionysii de caelesti hierarchia, cap. 5, dub. 2, solutio, t. 14, p. 150. Q. I, C. Il, a. 3: 1283 apud expositores latinos et in una proportione participatur, sicut est gubernatio navis ad nautam et civitatis ad iudicem. Nec enim eisdem regulis nauta prosequitur navis gubernationem quibus consequitur iudex civitatis gubernationem, nec idem in specie est gubernatio navis et civitatis; et tamen similitudo habitudinum in utroque una est» *. Itaque analoga dicuntur quorum nomen est unum, ratio vero significata per nomen est quoque una eademque, non tamen unitate absoluta et totali sicut est unitas rationis significatae per nomen univocum, sed unitate mere relativa et proportionali secum ferente diversitatem pariter relativam et proportionalem, et non diversitatem totalem et absolutam sicut sunt rationes significatae per nomen aequivocum. Quo in sensu scribit S. Doc­ tor: «est etiam communitas [rationis] resultans ex proportione aliquorum ad unum quod convenit utrique, secundum tamen diversa, sicut est communitas proportionis regiminis navis et scholae ad gubernatorem navis et scholae: quod tamen regenti navim convenit secundum artem gubernandi et scholastico se­ cundum artem docendi litteris; quia tamen similis est habitudo, ideo respectus ad actum regiminis est eis communis»2. Analogum ergo est «commune per proportionem et non com­ mune ut genus; est autem communitas proportionis, ut dicit Boetius, in similitudine se habendi ad aliquid·»', verbi gratia, «rector civitatis et rector navis sunt duo eligibilia, non sorte sed arte; et secundum hunc modum caelum Trinitatis et caelum empyreum et firmamentum sunt tres caeli quantum ad conve­ nientiam continendi et salvandi inferiora contenta», quia scilicet «hi caeli similiter se habent ad unum actum, qui est continere et salvare contenta»3, et ideo ratio significata per nomen ana­ logum praedicatur de suis analogatis «ut unum similitudine ha­ bitudinis sive proportionis»4, nam et «per similem comparatio­ nem accipitur unum proportione» 5, «qua scilicet una similitudine habitudinis rector civitatis se habet ad civitatem ut rector navis ad navem»6. Haec igitur unitas, cum in se involvat quandam 1 I Ethic., tract. 2, cap. 3, t. 7, p. 20. 2 I Sent., d. 23, a. 5c, t. 25, pp. 595-596. 3 Summa de creaturis, I P., tract. 3, a. 1 ad 1, t. 34, p. 417a; Summa theol., II P., tract. 3, q. 12, memb. 4, ad 1-3, t. 32, p. 155. 4 Summa theol., I P., tract. 10, q. 43, memb. 2, a. 1 ad 4, t. 31, p.459b· , V Metaph., tract. 1, cap. 9, t. 6, p. 290b. θ Summa theol., I P., tract. 6, q. 24, memb. 1, t. 31, p. 196a. I »*· V, »1 tv· · .. 1284 P. I, Sec. II. De . -λ- ·— WF a 4 <1 * divisione analogiae diversitatem et pluralitatem, non est unitas totalis et absoluta, sed «est unitas proportionis diversorum ad unum vel ad diversa similia quae, in quantum similia, sunt unum, sicut habitudo rectoris civitatis una dicitur cum habitudine rectoris navis»1. c & 617. Ex quibus omnibus facile est videre quomodo se habeant inter se univoca, aequivoca et analoga quan­ tum ad eorum communitatem, participationem, praedi­ cationem, abstractionem, comparationem et divisionem. Quoad communitatem quidem, quia aequivocorum est communitas nominis seu vocis tantum, non rei et ratio­ nis significatae per nomen; univocorum autem est com­ munitas perfecta, non solum nominis, verum etiam rei et rationis; analogorum vero est communitas imperfecta rationis et quodammodo ipsius rei, ultra nominis communitatem. Univocorum enim communitas est universa­ lium proprie dictorum, quae idem per essentiam sunt in suis univocatis eodemque modo, dum analogorum com­ munitas est potius transcendentalium vel ad modum transcendentalium se habentium, cum sit communitas eorum quae genere differunt2: et haec minor communi­ tas est3. Ideo S. Doctor vigilantissime dixit: «.omne ana­ logum est in communitate quadam cuiusdam generalitatis et ambitus»4. Aliis verbis: communitas univocorum est communitas natu­ rae vel essentiae, dum communitas analogorum est solum com­ munitas habitudinis vel proportionis5, «hoc est, secundum pro- 1 Ibid., p. 197a. 2 De Praedicabilibus, tract. 2, cap. 9, t. I, p. 39; tract. 4, cap. 5, p. 70; De Praedicamentis, tract. 1, cap. 2, pp. 151-153; III Metaph., tract. 5, cap. 7, t. 6, p. 182a; I Sent., d. 23, a. 5c, t. 25, pp. 595-596; d. 46, t. 12, ad obiecta, t. 26, p. 445b; Summa theol., I P., tract. 1, q. 3, memb, 4c, t. 31, p. 19b; tract. 3, q. 15, memb. 1, ad 1 contra quaestionem p. 8 la;tract. 18, q. 70, memb. 1, obi. 9, p. 729a; memb. 3, q. 3, obi. 3, p. 737b. 3 I Sent., d. 26, a. 5 ad I, t. 26, p. 10b. 4 IV Metaph., tract^ 1, cap. 3, t. 6, p. 208a. s Summa theol., I P., tract. 10, q. 44, rnemb. 1, ad 3 quartae sententiae, t. 31, pp. 470471. Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1285 portionem habitudinis ad unum commune secundum rationem» *, «quae est secundum prius et posterius» in suis analogatis2, id est, diversimode, quia sub communi quadam ratione «in omni analogo rationes speciales diversae sunt, sicut patet: ens enim communiter dictum, de substantia, quantitate et qualitate spe­ ciales habet rationes; dicitur enim substantia ens vere et per se ens, de quantitate dicitur ens quia mensura entis, de quali­ tate dicitur ens quia dispositio entis, et sic de aliis»3. Unde et alibi data opera expendens huiusmodi distinctionem, scribit: ^communitas rationis multiplex est. Quaedam enim est secundum naturam communem per eandem rationem participa­ tam a pluribus, quae natura communis abstrahitur ab unoquo­ que illorum, et secundum esse in quolibet eorum compositionem habens cum eo quod contrahit eam ad hoc vel ad illud: et illa natura facit universale, et secundum totum posse illa natura non est in uno, licet sit in eo secundum esse; ideo haec natura excedit quodlibet eorum de quo praedicatur quoad posse. Et quia est in eo secundum totum esse suum, ideo est ratio cuius­ libet eorum de quo praedicatur vel pars rationis eius: vel sim­ pliciter, ut in genere, vel specie, et differentia; vel secundum quid, sicut est in proprio et accidente. Est etiam communitas resultans ex proportione aliquorum ad unum quod convenit utrique, secundum tamen diversa: sicut est communitas proportionis regiminis navis et scholae ad gu­ bernatorem et scholasticum; quod tamen regenti convenit na­ turae secundum artem gubernandi, et scholastico secundum ar­ tem docendi litteras. Quia tamen similis est habitudo, ideo re­ spectus ad actum regiminis est eis communis»4. Univocorum ergo sive universalium «est communitas secun­ dum naturam unam quae [uno modo] convenit omnibus»; ana­ logorum vero non est communitas secundum unam naturam quae eodem modo conveniat omnibus et contrahatur per diffe­ rentias ad hoc vel ad illud, sed «in illis est communitas secun- 1 Summa theol tract. 14, q. 59, memb. 4, ad quaest. 2, 2 Summa theol., II P., tract. 15, q. 94, memb. 2, ad quaest., t. 33, p. 213a; De causis et processu universalitatis, lib., II, tract. 1, cap. 17, 10, p. 462b. Summa theol., I P., tract. 6, q. 27, memb. 5c, t, 31, p. 285a. I Sent., d. 23, a. 5c, t. 25, pp. 595-596. • v! b] ■i ç 1286 : : ···*’*. Μ P. I, Sec. II. De DIVISIONE ANALOGIAE dum rationem proportionis tantum» >. Et sic liberum arbitrium commune est Deo et creaturae intellectuali, simul tamen «aliter est in Deo et aliter in creatura. Hoc tamen non facit communi­ tatem aequivoci quae est in solo nomine, sed facit communita­ tem analogiae quae est in hoc quod, licet res communis sit, tamen per prius convenit Deo quam creaturae; et ideo praedi­ catur de Creatore et creatura communitate analogiae, non sim­ pliciter univoce»2: «potestas enim conservandi rectitudinem mul­ to maior est in Deo quam in creatura». Quo fit ut utriusque non sit una communis definitio presse dicta, idest «secundum unita­ tem generis et speciei vel univoci», sed solum large et improprie dicta pro communi aliqua ratione sive descriptione, quae est quasi «una definitio analogice conveniens» utrique3. Similiter, «cum natura sit nomen dictum multipliciter et con­ veniat pluribus [scilicet materiae et formae et composito ex materia et forma], secundum prius et posterius [idest analogi­ ce]..., dabimus talem naturae definitionem quae per prius et posterius omnibus his de quibus natura dicitur possit applicari: haec autem non erit vere definitio, sed erit assignatio et de­ scriptio quae maioris est manifestationis quam sit nomen; quo­ niam, si definitio esset, oporteret quod nomen naturae his de quibus dicitur aeque [hoc est, univoce], et non per prius et pos­ terius conveniret: et hoc non est verum», quia solum analogice convenire potest4. Ita «communis digestio ante divisionem de­ finiri non poterat, eo quod non univoce dicitur de dividentibus, sed per prius et posterius: pepansis enim universaliter intellecta maxima digestio est, et aliae digestiones per prius et posterius dictae per relationem ad illam; epsesis enim plus habet de ra­ tione digestionis quam optesis»5. Et propterea haec omnia simul iungens, profunde scribit: «quorum analogia ad invicem, eorum est convenientia in ana­ logia illa. Analogia enim non facit aequivocum a casu et fortuna, sed ponit respectum ad unum; et ille respectus non causatur nisi per aliquid conveniens illi ad quod respicit: sicut patet cum dicitur, animal sanum, cibus sanus, urina sana. Cibus enim non 1 Ibid., ad 5, p. 597b. 2 Ibid., ad 2 et 3, p. 213ab. 3 Ibid., ad 1, p. 213a. II Physic., tract. 1, cap. 3, t. 3, p. 96. Cf. De Praedicamentis, tract. 1, cap. 2, t. I, p. 155a. 5 IV Metereorum, tract. 1, cap. 13, t. 4, p. 125a. 0. I, C. II, a. 3: I APUD EXPOSITORES LATINOS 1287 dicitur sanus nisi per analogiam quam ponit ad sanitatem ani­ malis ut conservans, urina etiam non dicitur sana nisi quia respectum ponit ad eandem sanitatem animalis ut indicans. Si­ militer ens non dicitur de substantia, quantitate, qualitate, et sic de aliis, nisi quia res aliorum praedicamentorum convenien­ tem analogiam ponunt ad ens principale quod est substantia: verbi gratia, quantitas dicitur ens quia mensura est eius quod est vere ens, qualitas dicitur ens quia dispositio est eius quod est vere ens, relatio dicitur ens quia respectus est eius quod est vere ens» ’. 618. Quoad participationem autem. «Participare enim dicitur aliquid duobus modis scilicet naturam aliquam communem secundum totam essentiam accipere et se­ cundum ambitum suae potestatis ad partem suae com­ munitatis determinare; et hoc modo species participat genus, et omne inferius essentialiter participat suum su­ perius. Alio modo dicitur participare, non naturam se­ cundum veritatem essentiae accipere, sed naturae pro­ prietatem, et illam ad quendam modum essendi determi­ nare: et tale commune sic participatum a diversis nec univoce nec aequivoce dicitur de illis, sed per analogiam, sicut ens dicitur de substantia et accidentibus» 1 23 . Et alibi: «duplex est participatio. Dicitur enim partipatio proprie3 quando particulare totum capit univer1 Summa theol., II P., tract. 1, q. 4, memb. 2, a. 4, arg. 3 sed contra, t. 32, p. 89. 2 Summa theol., I P., tract. 5, q. 23, memb. 1, a. 2, particula Ic, L 31, 173b. 3 «Participare est suscipere participati superioris rationem et no­ men univoce» (IV Topic., tract. 1, cap. 2, t. II, p. 357b); «definitio autem eius quod est participare est suscipere participati rationem: participatum autem dicimus cuius secundum partem suae potestatis et secundum partem communitatis inferens suscipit praedicationem, ut homo suscipit rationem animalis et praedicationem» (ibid., p. 358b). «Nihil participatur proprie nisi cuius capitur pars: forma autem omnis de se universalis est, et licet tota sit in isto quoad esse, non tamen tota est intra substantiam quoad posse, quia potest esse in alio, aliter enim non esset universalis; licet, secundum quod inest huic, non sit vel possit esse in alio, et ideo accipitur in parte suae potesta­ tis: sic autem sequitur quod omne participatum maius sit in posse quam id quod participat ipsum» (I Sent., d. 22, a. 8c, t. 25, p. 577b). fl 4 l 1288 P. I, Sec. II. De divisione analogiae sale secundum essentiam sed non secundum potestatem, sed partem accipit suae potestatis et suae communitatis, sicut homo participat animal. Secundo modo dicitur par­ ticipatio ad huius similitudinem dicta, quando imago ac­ cipit simile formae primae secundum partem potestatis illius sicut sigillatum formam accipit sigilli, non secun­ dum totam potestatem sigillandi quae est in sigillo sed secundum partem, licet totam similitudinem sigilli re­ cipiat» ’. «Omnis enim communitas ponit convenientiam in aliqua natura, quae participatur aequaliter aut per prius et posterius»1 23. Secundum hoc ergo aequivocata solum participant nomen aequivoci, nullo autem modo essentiam neque potestatem eius; univocata autem participant totum no­ men et totam rationem vel essentiam univoci uno eodemque modo sive aequali participatione, sed non totam potentiam vel universalitatem eius; analogata vero to­ tum quidem nomen analogi participant, at non totam essentiam neque totam virtutem et potestatem eius, sed aliquid tantum vel aliquo modo, et quidem singula diver­ simode’, idest inaequali participatione, pro rata parte vel portione uniuscuiusque. ? c ► Verbi gratia, «sicut providentia ducis exercitus ex omnibus constituit exercitum unum quae aliquo modo analogiam habent ad finem victoriae, qui finis per unum haberi non potest, sicut non habetur per unam virtutem, sed per multas: in qua coquus est in analogia suae virtutis; marescallus, qui equestrem habet potentiam, in analogia suae virtutis; gladiorum et armorum fac­ tor, qui armorum habet potentiam, similiter in analogia suae virtutis; similiter est de milite et de athleta, et sic de aliis: propter quod oportet ducem ex providentia sua adducere plura, et non unum, quia ex virtutibus plurium sequitur triumphus et non ex virtute una vel unius. Similiter est in universo, ad cuius 1 Summa theol., I P.. tract. 6, q. 26, memb. 1, a. 3, particula 1, ad 5, t. 31, p. 248. Cf. etiam ibid., particula 3, ad quaest. 2, pp. 255-256. 2 Quaestiones de Bono, q. 4, obi. 1, ed. H. Kiihle («Florilegium patristicum>, fascic, 36), p. 26, 16-17. Bonnae 1933. 3 De Praedicamentis, tract. 1, cap. 2, t. I, pp. 151-153. Q. i, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1289 finem angelus se habet in propria analogia, caelum in propria, elementorum unumquodque in propria, homo in propria et unumquodque in propria» *: «bonum enim universi non est unius, sed multorum, et est uniuscuiusque secundum propriam analogiam quam habet ad illud bonum; sicut et ars faciendi domum, licet sit unius opificis et unius finis qui est protegi ab imbribus et caumatibus, et custodia rerum ad se pertinen­ tium, tamen est de multis, quorum omnium analogia est ad finem illum, ut lapidum, lignorum, caementi, parietis et tecti, camerae et aulae, uniuscuiusque tamen in propria analogia»2 Unde loquens de processu intelligentiarum creatarum a Pri­ ma Intelligentia, quae Deus est, scribit: «dicimus quod multi­ plicantur per processum ex Uno, quod est Prima Causa, non per processum ex uno quod est genus... Et hic processus est ordinis secundum proximius et remotius, et secundum prius et posterius: generis autem processus in species, processus est in aeque distantia; cuius signum est quod omnes species una ratione participant generis nomen. Nulla autem intelligentiarum nomen intelligentiae cum alia eadem ratione participat... Ex hoc relinquitur quod nulla intelligentia cum alia convenit nec genere nec specie: sed Prima Intelligentia, Intelligentia est; et intelligentiae inferiores nomen habent intelligentiae eo quod ha­ bent quendam modum eius»3, «secundum uniuscuiusque pro­ priam analogiam sive proportionem ad Primam»4. 619. Quoad praedicationem vero, quia univocum praedicatur proprie et per essentiam de omnibus et sin­ gulis univocatis, cum se habeat ad ea ut totum universa­ le; aequivocum autem nullo modo praedicatur de suis aequivocatis, nisi impropriissime et copulative si omnia simul sumantur, eo quod se habet ad ipsa ut totum in­ tégrale; analogum vero medio modo se habet, et ideo praedicatur proportionaliter, secundum prius et poste- 1 Summa theol., II P., tract. 1, q. 3, memb. 3, a. 1 ad 1, t. 32, p. 26a. 2 Ibid., corp. p. 25b. 3 De causis et processu universalitatis, lib. II, tract, z, cap. 4, ' /Wd’5 cap. 44. p. 545a. Cf. etiam lib. I. tract. 4 cap. 6 pp. 420- 421; lib. II, tract. 1, cap. 17, p. 462b; tract. II, cap. 23-24, pp. 513-515. 14 . . ·Λ ! 1290 . I, Sec. II. De divisione analogiae rius, de suis analogatis, quia se habet ad ipsa ut totum potestativum 620. Quoad abstractionem etiam, quia univocum plene et perfecte abstrahit a suis univocatis, cum sit plene et perfecte universale; aequivocum vero nullo modo abstrahit a suis aequivocatis, eo quod nullo modo est universale, cum nulla sit eorum ratio ommunis; ana­ logum autem se habet medio modo, quia nonnisi impro­ prie et imperfecte est universale et commune secundum rationem, et ideo imperfecte et improprie, vere tamen, abstrahit a suis analogatis 2. 621. Quoad comparationem quoque, quia univoca sunt proprie et perfecte comparabilia, eo quod habent unam naturam omnibus perfecte communem; pure ae­ quivoca autem nullo modo sunt comparabilia, quia eo­ rum qua talium nulla est naturae et rationis communi­ tas, sed plena et perfecta diversitas; analoga vero se habent medio modo sicut et medio modo se habent in communicando naturam et rationem significatam per nomen, et ideo nonnisi improprie et imperfecte, vere tamen, sunt comparabilia. Nam «quaecumque comparantur, per aliquid idem in utroque comparantur»3, et ideo pure aequivoca non sunt comparabilia: «quae enim aequivoca sunt, non comparantur, cum omnia quae comparantur non possint comparari nisi per unam naturam quae est in utrisque; in aequivocis autem non est una natura, sed tantum est in his convenientia in nomine»4. E contra, univoca et analoga sunt vere comparabilia: «opor- t Summa theol., I P., tract. 6, q. 26, memb. 1, a. 1, ad quaestio­ nem, t. 31, p. 322; q. 29, memb. 1, a. le, p. 292b; II P„ tract. 3, q. 12, memb. 4, ad 1-3, t. 32, p. 155; De Praedicamentis, tract. 1, cap. 2, t. 1, pp. 151-153; I Elenchorum, tract. 2, cap. 2, t. 2, p. 540; I Sent.,' à. 7, a. 4, arg. 2 sed contra, t. 25, p. 310a; In librum Dionysii de caelesti hierarchia, cap. dub. le, t. 14, p. 149; IV Metaph., tract. 1, cap. 3, t. 6, pp. 207-208. 2 I Sent., d. 23, a. 5c, et ad 3 et 5, t. 25, pp. 595b-597 VII Physic., tract. 2, cap. 2, t. 3, p. 507b. Ibid., paulo supra, p. 507a. Q. I, C. Π, a. 3: apud expositores latinos 1291 (et scire quod comparatio et proportio est inter similia quae non sunt nisi univoce vel analogiae idem participantium» Di­ versimode tamen; nam sola univoca sunt proprie et verissime comparabilia, analoga vero nonnisi largiori quodam et imperfec­ tiori modo. Ad cuius evidentiam recolendum est tria esse re­ quisita ad comparationem strictissime dictam: primo, quod sit inter univoca; secundo, quod sit inter univoca strictissime dicta, scilicet convenientia in specie atoma; tertio, quod sit in forma accidentali sive in qualitate aliqua, secundum quam, eadem es­ sentia vel specie manente, diversa individua vel subiecta susci­ pere valent intensionem et Temissionem, idest magis et minus et aequale. Considerandum est, inquit, «quod id in quo attendi­ tur comparatio et ea quae comparantur, sint accepta specie indivisibili, hoc est, specialissima, quia non fit comparatio ali­ qua nisi ubi potest esse magis et minus et aequale; non autem fit comparatio talis nisi in accidentali forma quae vel per se vel per accidens accidit, et praecipue fit secundum passionem per se accidentem... Ex his ergo omnibus colligere potest aliquis de facili quod tria exiguntur ad comparationem quae verissime comparatio est, scilicet quod id in quo est comparatio sit uni­ vocum, et accipiatur secundum esse proprium quod habet in per se et primo susceptivo, et quod sit acceptum secundum indivi­ duam speciem ultimam... Si autem large sumatur comparatio, sufficit ad hoc quod fiat comparatio in hoc quod quocumque modo imum est in his quae comparantur. Dico autem quocumque modo: quia, si sit univocum in eis, fiet comparatio per magis tt minus et aequale, quae generantur ex intensione et remissio­ ne; si autem sit in eis unum per analogiam, quod non est pure univocum nec pure aequivocum, fit in talibus comparatio per magis et minus et nunquam per aequale, quia illa comparatio nunquam generatur ex intensione et remissione, sed potius ex proportione ad unum quod per prius et posterius respicit ea, sicut ens se habet ad potentiam et ad actum et ad substantiam et accidens... Et sic attendens Aristoteles in Ethicis, dicit quod, qui crediderint aliqua non esse comparabilia propter hoc quod non sunt univoca, non sufficienti crediderunt signo»2. 1 V Metaph., tract. 2, cap. 8, t. 6, p. 310a. 2 VII Physic., tract. 2, cap. 2, t. 3, pp. 509-510. «Sicut dicit Philoius in IX Ethicorum, comparatio secundum magis et minus non sufficiens univocationis signum nisi quando eadem natura secunaccessum et recessum a termino est causa magis et minus, sicut » 1292 c> f C P. I, Sec. II. De divisione analogiae Unde et alio in loco scribit: «duobus modis fit comparatio, scilicet secundum magis et minus et aequale alicuius proprieta­ tis exsistentis in pluribus secundum unum nomen et rationem substantiae eandem, et haec comaratio non est nisi univocorum·, alio modo fit comparatio secundum magis et minus et aequale quod non est omnino eiusdem rationis in pluribus, sed est in eis secundum analogiam ad unum, et hoc contingit duobus mo­ dis. Contingit enim quod in pluribus est natura per prius et posterius, tamen participata propter differentias, sicut substan­ tia et accidens comparationem habent in ente: ei hoc patet, quia sequestratis differentiis quae sunt esse per se et esse per aliud, ens substantiae et accidentis remanet indistinctum; aliter enim ens non esset unum principium entium. Quandoque etiam contingit quod sit comparatio in aliquo quod est in diversis, non ita quod sit unius naturae in se dictum per prius et pos­ terius, nec etiam in differentiis, sed est in uno per se et sub­ stantialiter et ut causa, in altero autem est non per se sed ab alio, et non substantialiter sed participative et imitative, et non causa sed causatum repraesentans causam quantum potest: et talis comparatio est inter Creatorem et creaturam in his quae uno nomine in Creatore et creatura inveniuntur, sicut est esse, vita, intellectus et simplicitas et huiusmodi; unde non est ibi penitus aequivocatio, sed analogia quaedam, et proportio com­ parationis illius non est secundum excessum terminatum et fi­ nitum® Et adhuc magis limpide: «duplex est comparatio. Una est univoci, quae est secundum unum quod est in duobus vel plu­ ribus secundum unam et eandem rationem, sicut dicimus album, albius et albissimum; et de hac dicit Philosophus quod com­ paratio univoci est: et talis comparatio in simplicitate non est inter Deum et angelum et animam rationalem. Alia est comparatio analogi, hoc est, unius quod est in plu­ ribus secundum analogiam sive proportionem ad aliquod unum: sicut dicimus Deum iustiorem angelo vel homine, quia secun­ dum proportionem iustitiae ad actum quae est reddere unicuipatet in comparatione albi; quando vero eundem actum facit ab uno participari cienter, non est comparatio univoci, sed intelligentior homine» (In Dionysium de 1, dub. 4, solutio, t. 14, p. 252b). Summa de creaturis, I P., tract. 4, diversa natura participantium eminenter, ab inferiori defianalogi, sicut dicitur angelus caelesti hierarchia, cap. 9, & q. 21, a. 3c, t. 34, p. 467. Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1293 que quod suum est, Deus essentialiter iustus est, et rectitudinem et perfectionem actus iustitiae semper contingit, et ab eo de­ flecti non potest; angelus autem et homo participative iusti sunt, et a rectitudine actus et perfectione deflecti possunt. Similiter dicimus de simplicitate quod, cum simplicitas in Deo, in Angelo et in anima rationali non sit univoce, secundum primum modum non potest esse comparatio simplicitatis inter Deum et angelum et animam rationalem. Secundo autem modo, quodammodo est comparatio: quia maxima simplicitas est quae est in fine simplicitatis, ut scilicet idem sit habens et quidquid habet, et sint idem per essentiam, hoc est, quod una sit essentia habentis et quidquid habet; et minor simplicitas est in eo quod participative simplex est, nec est quidquid habet; et minima simplicitas est eius quod unibile est corpori quantitatem habenti, dividitur secundum potentias secundum partes organicas» U Quando ergo dicitur quod «comparatio quaerit univocam ra­ tionem in comparatis»2, quod «omnis comparatio inter univoca est»3, quod «quaecumque sunt comparabilia, sunt univoca»4, et quod «non est comparatio nisi inter univoca»5, intelligenda est comparatio presse et perfectissime dicta, «quae est cum in­ tensione et remissione formae in qua fit comparatio»6, non autem de comparatione largius accepta, qualis dari potest inter analoga. Propter quod uno veluti verbo reassumens totam doctrinam de comparatione, scribit: «omnia enim univoca comparantur secundum magis et minus accidentia; secundum prius et pos­ terius, analoga; et ideo, si in illa forma comparari non possunt 1 Summa theol., II P., tract. 4, q. 13, memb. 3c, t. 32, p. 163. Cf. etiam ibid., ad 1 et 3, p. 163b; I P., tract. 3, memb. 1, a. 1, particula 3, & ad id quod quaeritur ulterius, t. 31, p. 89a; tract. 6, q. 26, memb. 2, a. 1, pp. 261-262; tract. 14, q. 59, memb. 4, ad 4, ad 4, p. 596b; I Sent., d. 8, a. 7, ad 1 et 2, t. 25, pp. 228-229; d. 24, a. 2, ad 1 et 2, p. 609b; De Animalibus, lib. XI, tract. 2, cap. 2, η. 76, ed. H. Stadler («Beitrage zur Geschichte der Philosophie des Mittelalters», Bd. XV, Münster 1916), p. 790, 28-32; Quaestiones de Bono, q. 3, qla. 3, ad arg. sed contra, ed. oit, p. 26, 3-11. I Sent., d. 37, a. 12, ad 3 quaest., t. 26, p. 245a. Summa theol., I P., tract. 18, q. 71, ad quaesti. 2, t. 31, p. 747a. I Sent., d. 24, a. 2, arg. 1 sed contra, t. 25, p. 608b. Summa theol., I P., tract. 6, q. 26, memb. 2, a. 1 ad 2, p. 261b. Ibid. f I ii' ■ 1294 P. I, Sec. II. De » divisione ANALOGIAE ea quae sub eadem voce figurantur, erunt proculdubio aequivoca et multipliciter dicta» ’. t 0 622. Quoad divisionem denique, quia univocum di­ viditur in univocata per differentias, ut genus in species; analogum vero dividitur in analogata per diversos mo­ dos ipsius, ut ens in potentiam et actum vel in substan­ tiam et accidens; aequivocum autem dividitur in aequivocata per significationes eius penitus diversas et dispa­ ratas, ut canis in terrestrem, marinum et caelestem2. Nimirum, univocum «per diversas differentias in ea di­ viditur quae sunt sub ipso aequaliter, ita quod aeque exeunt ab ipso, et non unum per aliud»3, et ideo perfecte connumerantur sub ipso univoco diviso; nulla etenim perfecte «connumerantur nisi in eo in quo sunt univoca, non enim dicimus asinum et hominem esse duos homines sed duo animalia, quia sunt univocata in animali, et lapis et animal sunt duae substantiae vel duo corpora» 4: pure autem aequivocum, cum nihil commune secundum rem et rationem dicat, sed solum secundum nomen, dividitur in diversas significationes absque ullo ordine inter se neque ad unum tertium, et ideo aequivocata nullo modo connumerantur, quia «non veniunt ad eundem numerum nisi res discretae convenientes in aliquo communi»; un­ de «latrabile et marinum non dicuntur duo canes sed duae significationes canis, similiter homo mortuus et homo vivus non sunt duo homines sed duae significatio­ nes hominis» 5: analogum vero se habet medio quodam modo, quatenus dividitur ut aliquid commune secundum proportionem in diversos modos proportionales, qui non ex aequo participant illud commune, sed secundum prius et posterius, sicut caelum dividitur in caelum Trinitatis, 1 1 I Topic., tract. 4, cap. 6, t. Π, p. 285b. 2 IV Sent., d. 38, a. 7, ad 1 et 2, t. 30, p. 406a; Summa, theol., I P., tract. 6, q. 26, memb. 1, a. 1, & Ulterius etiam quaeritur, t. 31, p. 231a. 3 De Praedicamentis, tract. 5, cap. 2, t. I, p. 245a. 4 I Sent., d. 24, a. 2, arg. 2 sed contra, t. 25, p. 608a. 5 Summa de creaturis, I P., tract. 3, q. 10, a. 1, obi. 1, t. 34, p. 416a. Cf. I Sent., d. 1, a. 8, obi. 2, t. 25, pp. 24-25. Q. I, C. II, a. 3: APUD EXPOSITORES LATINOS 1295 in caelum empyreum et in firmamentum, vel sicut et peccatum dividitur in mortale, veniale et originale; et huiusmodi large et imperfecte connumerantur, vere ta­ men: vere enim dicuntur tres caeli, vel tria peccata, intelligendo tamen tria genera peccatorum vel tres modos significationis proportionalis verbi caelum l. «Nec enim sufficit ad hoc quod commune aliquod divisum dicatur univoce de dividentibus quod dicatur una ratione quo­ cumque modo sumpta, sed oportet quod sit una sicut unius generis vel unius speciei» 2: «et ideo quando divi­ ditur ens in potentiam et actum, est divisio analogi, et ens in potentia dicit quendam modum entis et non sim­ pliciter ens; sicut etiam quando ens dividitur in sub­ stantiam et accidens, substantia dicit ens simpliciter et accidens dicit modum entis... In talibus ergo non oportet quod omne divisum de dividentibus simpliciter prae­ dicetur, sed praedicatur sub determinatione modi quem importat, et ideo ens in potentia est ens quoddam, non ens simpliciter; et eadem ratio est de partibus entis, ut est bos in potentia et bos in actu; et ideo cum dicitur, bos est, nullo addito, stat pro bove in actu»3. «Et habent 1 Summa de creaturis, I P., tract. 3, q. 10, a. 1, ad 1, t. 34, p. 417a; Summa theol., II P., trart. 3, q. 12, ad 1, t. 32, p. 155a; II Sent., d. 35, a. 2 ad 1, t. 27, p. 563a. 2 I Sent., d. 46, a. 12, ad obiecta, t. 26, p. 445b; Summa theol., Π P., tract. 12, q. 70, memb. 3, ad 1-4, t. 33, p. 24. 3 V Metaph., tract. 2, cap. 12, t. 6, p. 315b. Quibus conferri possunt ea quae alibi tradit, dicens: «Substantia dupliciter accipitur. Uno enim modo accipitur secundum quod substat accidentibus, et est ipsorum accidentium universale subiectum, in quo ipsa accidentia habent esse; et sic non accipimus eam hic, quia hoc modo cadit in coordinatione praedicabilium. Alio modo accipitur ipsa natura substantiae secundum quod opponitur accidentali naturae: et sic est in proposito, et dicitur substantia res per se exsistens, et accidens res non per se exsistens; et quando sic dicitur, tunc continet sub se materiam et formam et compositum, et principaliter quidem hoc modo substantia est forma qua exsistit quidquid per se exsistit, et secundo modo dicitur compo­ situm, tertio autem materia quae non habet per se exsistere in natura nisi per formam: et isti modi sunt tres penes quos dividitur sub­ stantia in tria. Neque oportet quod talis divisio sit per opposita [idest per oppositas res], cum non sit divisio analogi nisi explicatio mo­ dorum quibus analogum sub se continet quaedam»; nam «commune 1296 P. I, Sec. II. De divisione analogiae se ad invicem haec... ut totum virtuale [=potestativum] ad partes [virtutis seu potestatis] se habet» *. 623. Sic autem sumpta analogia, in plures modos dividitur: «non est tantum unus modus analogiae, sed plures»2. Primo ergo dividitur in analogiam secundum esse tantum et non secundum intentionem et in analo­ giam secundum ipsam intentionem. Analogia secundum esse tantum, quae mere realis dici potest et nullo modo intentionalis, est analogia se­ cundum quid tantum, cum secundum intentionem sit vera univocatio, ut accidit in diversis speciebus sub eo­ dem genere contentis, quarum una perfectius habet esse quam alia: e contra, analogia secundum ipsam intentio­ nem nominis communis est analogia simpliciter dicta, eo quod in ipsa intentione nominis recedit ab univocatione generis, ut substantia et accidens in ipsa intentione entis, quod nullo modo est genus. Ut enim scribit S. Doctor, analogia, quae medio modo se ha­ bet inter puram et perfectissimam univocationem soli speciei atomae convenientem respectu individuorum et puram aequivocationem, contingit «dupliciter, scilicet aut quod una quidem sit intentio in pluribus sed per naturas causata, sicut est mensurabile vel proportionale esse in omnibus speciebus quantitatis, A.·'1 ·■ quod vocamus substantiam hic tria continentem, est commune secundum analogiam, prout distinguitur in VIII Philosophiae Primae, et ideo primo convenit uni, et aliis convenit per illud» (II de Aninia, tract. 1, cap. 1, t. 5, pp. 192-193). Etenim «in omnibus talibus pro principio supponendum est quod id quod est causa nominis est id cui convenit nomen primo, aliis au­ tem convenit per respectum aliquem ad illud: forma autem a qua nomen imponitur, est causa nominis; et compositum, quod est na­ tura ad quam refertur definitio et cui nomen ipsum imponitur prop­ ter actus et formae participationem, etiam illi per posterius et in secundo gradu convenit nomen; materiae autem analogiam habenti a° conven’t nomen tertio» (VIII Metaph., tract. 1, cap. 6, t. 6, p. 5O3a). ’ Summo theol., I P tract. 6, q. 26, ad quaestionem, t. 31, p. 232b. 2 Summa theol., IP.,*··tract. 9, q. 41, memb. 1, a. 1, ad 4, t. 31, p. 428a. Cf. etiam tract. 6 • q. 26, memb. 1, a. 1, ad obiecta contra quaestionem, p. 233b. » I Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1297 sed in numeris causatur ab unitate, in continuis a puncto et in tempore ab instanti sive a nunc [nam «quantitas in omnibus quantitatis speciebus non est unius intentionis et univocationis nisi logice loquendo, quia quamvis una sit intentio quantitatis, tamen non unum est quo causatur quaelibet quantitas»]: secun­ do modo fit hoc ita quod in tota communitate alicuius dicatur una natura sub intentionibus diversis, appropinquantibus tamen ad unum primum, quod aliis appropinquantibus dico longius vel propinquius, sicut sanum dicitur de animali et urina, medicina et diaeta» Et alibi: «aliae vero sunt aequivocattones analogorum, quae habent quandam similitudinem et proportionem, eo quod refe­ runtur ad unum. Et illorum adhuc quaedam sunt proxima et parum distantia, sive secundum genus distent in quo sunt, sive distent secundum similitudinem comparationis ad unum. Dico autem in genere parum distare quae parum distant in natura illa a qua imponitur nomen, cum tamen sit diversa natura illa in se; dico autem parum distare in similitudine comparationis quando natura illa communis secundum naturam logicam una est, et est alia proportio ipsius ad subiectum unum et alia ad aliud, et illae proportiones parum distant... Si enim est eadem secundum rationem logicam in alio et alio, tunc non erit aequivocatio ab ipsa intentione nominis, sed potius causatur aequivocatio ad similitudinem proportionis in esse quod habet in uno et in alio, sicut diximus de multo et duplici quae aequivocantur non ex se sed ex similitudine proportionis ad aquam et aerem et alia subiecta secundum speciem differentia: si autem sit alia [intentio] in alio et alio, tunc causatur aequivocatio ab ipsa intentione nominis aequivoci» secundum analogiam1 2. Quando ergo Aristoteles dicit in X Metaphysicorum corruptibilium et incorruptibilium non esse idem genus, eius «propositio est vera, sed accipit ibi genus secundum esse et non secun­ dum intentionem logicamt hoc enim modo unum genus est eorum quorum una est analogia potentiae ad actum; hoc enim modo genus habet potentia differentias specificas, et hoc modo consti­ tutivis differentiis genus determinatur ad species. Et sic non potest esse unum genus corruptibilium, et corporalium et spiri- 1 1 Post. Analyt., tract. 2, cap. 13, t. 2, PP· 53a, 53b-54a 2 VII Physic., tract. 2, cap. 3, t. 6, pp. 1298 P. I, Sec. II. De divisione analogiae tualium; licet secundum intentionem logicam accipiendi genus, omnia sint in genere substantiae» *. 624. Analogia vero simpliciter vel secundum ipsam intentionem dicta subdividitur in analogiam proportionis ad unum vel ab uno et in analogiam proportionalitatis ad plura et diversa. Unitas enim proportionalis vel simi­ litudo habitudinum, quae essentialiter requiritur ad ana­ logiam simpliciter et proprie dictam, potest esse duplex: alia duorum vel plurium ad unum, idest unitas propor­ tionis diversorum ad unum, et tunc dicitur analogia pro­ portionis; alia duorum ad duo vel plurium ad plura, idest unitas proportionis diversorum ad diversa similia quae, in quantum similia, sunt unum, et sic vocatur analogia proportionalitatis2. Hoc namque modo loquendi commu­ ni, aut fere, tempore S. Alberti, utitur S. Doctor quando dicit quod «proportio est similitudo habitudinis inter duo, sed proportionalitas est similitudo proportionum [seu habitudinum] inter quatuor»3. ► ο (► f ( 625. Sic ergo analoga analogia proportionis dicuntur illa quorum nomen est unum, ratio vero significata per nomen est in uno simpliciter et primo et principaliter et maxime, in ceteris autem nonnisi secundum quid et per posterius et secundario et diminute, secundum diversos respectus vel habitudines sive proportiones ad illud unum a quo dependent et a quo denominantur. Analoga haec nomina, inquit S. Albertus, «sunt imposita di­ versis secundum esse et substantiam per respectum ad unum cui proportionantur, sicut ens, quod dicitur de substantia primo et principaliter, et de accidenti secundario quia est aliquid entis, et quantitas dicitur ens quia est aliquid entis, et qualitas dicitur Summa theol., II P., tract. I, q. 4, memb. I, a. 1, particula 2, ad arg. sed contra secundae seriei, t. 32, p. 67b „„ 'raC';>,2· ?ap. 2' p- 324a: ,V To’,ic·· 2- caP- 2 \1 ,1 1 P- Î,?Ct 3· q' 15· memb- '· t Particula ka Λ ’■,*·6·q-24·memb· '· p·5, cap. 17, t. 7, pp. 81-82. 3 IV Sent., d. 1, a. 5 ad 3, t. 29, p. 16a. 1 Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1299 ens quia est dispositio entis»1: «in talibus enim ens simpliciter est substantia, et alia non simpliciter entia sunt sed sunt entis passiones, ut quantitas mensura entis, qualitas autem non ens simpliciter sed entis dispositio, et sic de aliis; tamen, quia in talibus respectus est ad unum quod est simpliciter ens, ideo non simpliciter est aequivocum: quare non omnium ad unum respicientium est idem modus et ratio respiciendi; unum enim est ut mensura, alterum ut dispositio»2. «Et hic quidem modus vocatur multiplex dictum secundum analogiam sive proportionem ad unum quod principaliter in nomine significatur»3, quatenus «simpliciter est in uno, in aliis autem nonnisi secundum quandam proportionem ad illud»4. In huiusmodi enim analogis «quodammodo est unum commune secundum rem» ad quod tamen «non eodem modo referuntur quae continentur sub communi illo»5, quia neque hisce dicitur idem nomen «nisi quia sunt modi quidam illius» primi et principalis6. Consequenter analogum hac analogia est una vox plura significans, non tamen aequaliter, sed «unum princi­ paliter et aliud secundario sicut modum aliquem principalis sig­ nificati»7; «quia in his est nomen unum et significatum unum et in uno, sed modis quibusdam illius significatum importat multa, ut unum et ens, quod significat substantiam et non sig­ nificat accidens nisi quia est modus unius et entis quod est substantia»8, siquidem ens, «cum multis modis diversis re et ratione de multis dicatur, dicitur tamen omnibus his modis ad unum nomen et ad unam aliquam naturam ad quam omnes illi modi dependent»9; «et ideo ens in omnibus his unitatem habet analogice, quae unitas non est quid aequivoci omnino, sed est multorum ad unum respicientium: non quidem quod per unam rationem est in illis, nec etiam quod per diversam est in illis, sicut quidam male dicunt, sed quilibet diversorum modorum est eius qu< ' simpliciter verum est: sicut ens simpliciter est sub- De Praedicabilibus, tract. 1, cap. 6, t. 1, P- Π· Op. cit., tract. 4, cap. 6, p. 70b. De Praedicamentis, tract. 1, cap. 2, t. 1, P· l"a. De Praedicabilibus, tract. 2, cap. 9, p. 39b. VI Topic., tract. 5, cap. unie., t. 2, p. 467a. i VIII Topic., tract. 1, cap. 4, p. 499a. I Elenchorum, tract. 2, cap. 1, t. 1, p. W . 3 Ibid., tract. 5, cap. 1, p. 615b. IV Metaph., tract. 1, cap. 3, t. 6, p. 2uo. iC· *·»-!» 1300 : V C ( 0» h ·» ( ( P. I, Sec. II. De divisione analogiae Q. I, C. II, a. 3: stantia, et aliquid illius et eiusdem entis est quantitas, et aliquid eiusdem qualitas, et sic de aliis» >. lure itaque hunc analogiae modum definit, dicens: «analogum autem est propordonatum ad unum; et hoc est cuius nomen est unum, et res sive substantia nominata illo nomine est una et eadem, sed ratio est diversa, eo quod ratio di versificatur per rem et modum rei illius... Sic pro certo ens non est nisi res una, quae est substantia; ratio autem diversa non est ideo quia res sit diversa, sed potius quia modi eiusdem entis sunt diversi et ab ipso ente et ab invicem: quemadmodum etiam dicimus medicinale unum quidem esse et simpliciter secundum causam efficientem et finalem, sed multos esse modos diversorum se­ cundum proportiones eorum quae faciunt actum efficientis re­ ferendo eum ad eundem finem; cum enim dicimus medicinale esse corpus medicati, et opus medentis, et vas seu instrumentum medici, dicimus haec omnia esse medicinalia ad unum quid et idem referendo: non tamen haec omnia quidem omnino dici­ mus esse unum»2, quia «non una ratione» dicuntur, sed dicitur de ipsis ut relatis ad unum, «quorum unum analogiam habet ad alterum. In omnibus autem talibus pro principio supponen­ dum est quod id quod est causa nominis est id cui convenit nomen primo, aliis autem convenit per respectum aliquem ad illud»: verbi gratia, nomen naturae est analogum ad formam, materiam et compositum ex eis, sed «forma, a qua nomen im­ ponitur, est causa nominis; et compositum, quod est natura ad quam refertur definitio et cui nomen ipsum imponitur propter actus et formae participationem, etiam illi per posterius et in secundo gradu convenit nomen; materiae autem analogiam ha­ benti ad actum convenit nomen tertio»3. Et secundum hoc plane intelliguntur haec verba S. Doctoris: «in omnibus [hoc modo] per analogiam dictis, semper supponi­ tur unum quod per se et primo dicitur illud quod est analogi­ cum, et postea secundum proportionem ad rationem illius acci­ piuntur omnes alii modi. Verbi gratia, sanum dicitur secundum analogiam de animali et urina et cibo et medicina; supponitur ergo sanum proprie et primo et per se dici de animali, de aliis autem omnibus secundum proportionem ad illud: unde sanum t I Metaph., tract. 1, cap. 3, p. 7a. 2 VII Metaph., tract. 1, cap. 9, pp. 420421. 3 VIII Metaphtract 1, cap. 6, p. 5O3a. Cf. etiam X Metaph., tract. 1, cap. 2, p. 5X)b; II de Anima, tract. 1, cap. 1, t. 5, pp. 192-193. I apud expositores latinos 1301 quod est in animali idem est quodammodo quod sanum quod est in urina et cibo et in aliis; sed est in animali ut forma ae­ qualitatis humorum; in urina autem ut indicativa, non quidem esse in urina, sed esse in animali cuius est urina: ecce idem nu­ mero est sanum quod est in animali et urina, et sic est de aliis. Sed hoc verum est quod proportio ista analogice diversificatur ex parte proportionatorum ad illud unum, quia ratio indicantis in urina et ratio conservantis in cibo et ratio facientis in medi­ cina non sunt una ratio, sed comparantur ad unum numero, et ideo in illo uniuntur et denominantur ab illo, eo quod illud est finis. Et idem est in omnibus aliis [sic] analogice dictis, licet in quibusdam minus appareat» *. Et alia haec: «quae autem sic unum sunt, perfecta ratio in­ venitur in uno, in aliis autem invenitur aliquid rationis ad illud tertium, secundum comparationem ad aliquem actum vel finem; sicut in medico est perfecta ratio medicinae, in instrumentis autem et vetula est aliquid rationis secundum quod ordinantur ad actum medici»2 «Tale enim commune in uno simpliciter est, et in aliis non sunt nisi modi eius, qui sunt extra ipsum, et realiter sunt in his quae respiciunt ad ipsum»3; quia «secundum perfectionem sui esse et rationis est in uno, et in aliis secundum comparationem ad illud»4: «et haec unitas non est generis nec speciei, sed principii, quod simpliciter est in uno, et in aliis se­ cundum modum quo respiciunt in ipsum per analogiam unicui­ que determinatam»5, siquidem «ponit esse unum et in uno sim­ pliciter et vere, et non in aliis nisi secundum modum quendam; et hoc est unum analogiae, in quo principium non est nisi in uno, quod non unit alia ut in ipsis exsistens, sed quia per re­ spectum ad ipsum quidam modi sunt: sicut ens unum est in substantia et accidenti et potentia et actu, et sicut dicitur de uno simpliciter et uno secundum quid, et uno per se et uno per accidens»6. I ♦ 1 I Sent., d. 46, a. 12c, t. 26, p. 445. «Omne analogum est in uno simpliciter, et in aliis secundum respectum ad illud» (/ Ethicorum, tract. 3, cap. 11, t. 7, p. 45b). 2 In librum Dionysii de caelesti hierarchia, cap. 1, & 2, dub. Ic, t. 14, p. 14b. 3 Summa theol., I P., tract. 1, q. 3, memb. 2 ad 2 et 3, t. 31, p. 17b. 4 Summa theol., I P., tract. 4, q. 20, memb. 3 circa finem, t. 31, P î Summa theol., tract. 1, q. 3, memb. 2c, p. 17b. 6 Summa theol., I P., tract. 6, q. 24, memb. 1, pp. 197-198. 1302 c? c P. I, Sec. II. De divisione analogiae Quae quidem egregie illustrat multiplici exemplo. Ita, «cum dividitur bonum ab Aristotele in libro Ethicorum in bonum ho­ nestum, utile et delectabile, non praedicatur bonum univoca prae­ dicatione de illis, sed secundum analogiam: in qua communitate, id quod praedicatur, simpliciter est in uno et non in aliis, nisi secundum modum quendam; unde honestum simpliciter est bo­ num, utile autem non simpliciter est bonum sed bonum ad hoc, et delectabile non simpliciter est bonum sed bonum quando et alicui» ’. Similiter, in hoc analogiae modo, «id quod praedicatur in uno est excellenter et eminenter, et in aliis nonnisi ab illo; sicut ens eminenter et excellenter est in substantia, in generibus autem accidentium non est nisi quia sunt in substantia et a substantia; et hic modus consuevit vocari per prius et posterius. Et hoc modo praedicatur bonum de prima causa boni et de bonis creatis quae bona sunt per participationem: prima enim causa a se et secundum ipsam bonum est, et essentia sua est bonitas sua, ut dicit Augustinus; bonum autem creatum participatione primi boni bonum est et non a se, et bonitas sua non est essentia sua» 2. Pariter, in hoc genere analogiae, «commune praedicatum in uno est primo, et in aliis per quendam respectum ad illud: sicut sanum primo et simpliciter est in animali, in cibo autem, me­ dicina et urina non est nisi per respectum ad illud; respectum dico significantis, facientis vel conservantis»3. Et hoc etiam genere analogiae hoc nomen Deus dicitur de Deo vero, de creaturis sanctis et de idolis, quatenus verus Deus dici­ tur Deus substantive, creaturae sanctae dicuntur dii adoptive, idola vero dicuntur dii nuncupative. Et ideo nomen hoc dicitur de his omnibus aequivoce, non quidem aequivocatione a casu et fortuna, «sed potius per prius et posterius se habendo ad aliquod unum quod substantialiter et naturaliter est in Deo vero, in sanctis autem participatione quadam, quae est secundum par­ tem et imperfecta, in diis autem nuncupative per respectum opi­ nionis tantum, et hoc habet minimum deitatis, quia esse in opi­ nione est esse secundum quid et non simpliciter» 4. 1 Summa theol., I P., tract. 6, q. 26, memb. 1, a. 1, & ad id quod quaeritur in secunda parte, t. 31, p. 232b. 2 Ibid., p. 233a. 3 Ibid., paulo infra. 4 / Sent., d. 2, a. 11, ad quaest. 3, t. 25, p. 67a. Cf. etiam Summa Z.· to 0. 1, C. II, a. 3: i apud expositores latinos 1303 626. Analoga vero analogia proportionalitatis dicun­ tur illa quorum nomen est unum, ratio vero significata pernomen est in omnibus illis una etiam eademque, non tamen unitate et identitate absoluta et per aequiparantiam, sed mere relativa et per similitudinem proportio­ nalem. «Secundum [hanc] analogiam enim sunt unum quaecumque se habent in una habitudine aliud et aliud, ut sicut tria ad unum ita sex ad quatuor et sicut guber­ nator navis ad navem ita rector civitatis ad civitatem»1, nam «per similem comparationem [sive habitudinem duo­ rum ad duo vel plurium ad plura] accipitur unum pro­ portione» 2. Hoc itaque analogiae modo dicuntur analoga quae, diversorum generum cum sint, eorum tamen est «simi­ litudo habitudinum in proportione, ut sic dicatur: sicut se habet alterum ad alterum in eo quod quid in genere sit, ita se habet aliud ad aliud [in suo proprio genere]; verbi gratia, sicut se habet disciplina ad disciplinatum in accipiendo intellectuale, sic se habet sensus ad sen­ satum in accipiendo sensibile sive materiale. Et iterum in habitudine ad subiectum, sicut cum dicitur, sicut al­ terum est in altero, sic aliud est in alio sicut in subiecto; [exempli gratia] quemadmodum visus est in oculo sic mens est in anima, et ut tranquillitas est in mari sic serenitas est in aere»3. --------------theol., I P., tract. 6, q. 29, memb. 1, a. Ic, t. 31, p. 292; tract. 9, q. 41, memb. 1, a. 1, ad 4, p. 428a; tract. 13, q. 51, ad quaest. 3 et 4, p. 531. Alia exempla sunt modi oppositionis {De Praedicamentis, tract. 7, cap. 2, 11, p. 276b), modi prioritatis et posterioritatis {Ibid., cap. 12, p. 295a), peccatum prout dicitur de mortali, veniali et originali {II Sent., d. 35, a.2c, t. 27, p. 563a; a. 3c, et ad 3 contra definitionem primam, p. 564b, p. 565b; d. 42, a. 3 ad 1, p. 658a), timor de diversis modis eius {III Sent., d. 34, a. 7 ad 1, t. 28, p. 636b; a. 8, qla. 1, P- 638), paenitentia de virtute et de sacramento {IV Sent., d. 14, a. 5c, t. 29, p. 416a), votum de communi et proprio vel singulari {Ibid., d. 38, a. 7c et ad 1, t. 30, p. 406a), periurium de diversis modis eius {In Evangelium Mat­ thaei, V, 33, t. 20, p. 210a). 1 V Metaph., tract. 1, cap. 9, t. 6, p. 290a. 2 Ibid., paulo post, p. 290b. 3 1 Topic., tract. 4, cap. 8, t. 2, pp. 286-287. 1304 P. I, Sec. II. Do divisione analogiae Quo fit ut unum, secundum quod sumitur haec ana­ logia, non est unum numero sicut in analogia propor­ tionis, sed unum ratione proportionali, idest «secundum proportionem habitudinis ad unum commune secundum rationem» ’, «quod omnibus insit in propria natura et particulari sub illo communi acceptis»; verbi gratia, ita se habet os animalis ad eius carnem sicut spina piscis ad suam, quia conveniunt in duritie et soliditate qua sus­ tinent et continent carnem 12; similiter «differentia quae est inter pisces et aves videtur esse secundum convenien­ tiam proportionis ad unum [commune secundum ratio­ nem proportionalem], quoniam ad hoc ipsum ad quod aves habent plumas, ad hoc ipsum pisces habent squa­ mas loco plumae» 3; et rursus «sicut ala in ave ita pin­ nata in pisce» 4. Et hoc etiam analogiae genere essentia, substantia et iustitia proportionaliter conveniunt Deo et creaturis, ac de eis proportionaliter praedicantur: «sic enim dicitur Deus essentia qua ipse est, et homo essentia qua est, et esse Deo et creaturae commune est [secundum commu­ nitatem analogiae sive proportionalitatis]; et sic dicitur Deus substantia qua in se subsistit alio non indigens crea­ turae modo; et sic dicitur Deus iustus iustitia qua re­ tribuit et quae ipse est suo modo, et homo dicitur iustus iustitia qua reddit unicuique quod suum est et quae ipse non est suo modo: et sic ista per prius et posterius di­ cuntur de Deo et creatura», quia non dicuntur aequalitate absoluta et totali sicut univoca, sed aequalitate propor­ tionali tantum quae secum fert inaequalitatem ideoque prius et posterius5. 1 Summa theoL, I P., tract. 14, q. 59, memb. 4, & ad id quod ul­ terius quaeritur, t. 31, p. 596a. 2 Po5t- Αηα1ϊ{·’ tracL cap. 6, t. 2, p. 220a; De Animalibus, lib. XI, tract. 2, cap. 2, n. 80, ed. cit., p. 792. 3 De Animalibus, loc. cit., n. 74, p. 789, 34-36 * Ibid., n. 80, p. 792 , 2. ritur, ^ΤΓρ.^” 1 P” traCt· 14’ q 59' & ad id QUOd UlteriuS «Uae· <Î:'S Λ··ί··"ύ’&. Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1305 Ex quibus plane intelligitur quare S. Doctor affirmet haec analoga dici secundum proportionem ad unum, non quidem re et numero, sed ratione et proportione; quod est aequivalenter dici secundum proportionalitatem, quia proportionalitas nihil est aliud quam proportio vel simi­ litudo proportionum: «dicitur secundum similitudinis simplicitatem [idest proportionis unitatem sive identita­ tem] ad analogiam sive proportionem, sicut si dicamus: sicut in corpore est visus ita in anima intellectus. Ad unum enim [proportione] fit proportio, quod est illus1 tratio cognitorum: sensibiliter quidem in visu, intellectualiter autem in anima» «Proportio enim ad unum [proportionale] est similitudo habitudinum [sive propor­ tionum], quod in diversa specie [vel essentia] et in una proportione participatur, sicut est gubernatio navis ad nautam et civitatis ad iudicem: nec enim eisdem regulis nauta prosequitur navis gubernationem quibus consequi­ tur iudex civitatis gubernationem, nec idem in specie [vel essentia] est gubernatio navis et civitatis; et tamen si­ militudo habitudinum [sive proportionum] in utroque una est»2. Et ideo analoga analogia proportionalitatis «in unum conveniunt quo formaliter uniuntur... in unam habitudinem [diversorum] ad diversa», sicut «una simi­ litudine habitudinis rector civitatis se habet ad civitatem et rector navis ad navem»3. 627. Rursus analogia proportionis multipliciter subdividitur, «quia non uno modo dicitur fieri analogia ad unum, sed multis modis» 4. Sunt autem tria in huiusmodi analogis, scilicet analogum primum et principale ad quod cetera proportionantur suo modo, analogata secundaria quae ad illud primum referuntur, et ipsa intentio com­ munis analoga quae tam primo quam secundariis analoi 2 15 I Ethicorum, tract. 5, cap. 17, t. 7, p. 82a. I Ethicorum, tract. 2, cap. 3, p. 20. Summa theol., I P., tract. 6, q. 24. memb. 1, t. 31, p. 196. / Sent., d. 46, a. 17, ad 1, t. 26, p. 458a. 1306 ►c c ► f ( '·” T *· P. I, Sec. II. De divisione analogiae gatis suo modo convenit. Consequenter subdivisiones is­ tius analogiae fieri debent ex triplici capite, nimirum ex parte rationis analogantis secundum quam illud primum et principale natum est sibi analogare cetera secundaria analogata, ex parte secundariorum analogatorum ad illud primum, et ex parte communicationis ipsius intentionis analogicae. Ex parte igitur rationis analogantis secundum quam primum et principale natum est sibi analogare cetera sub ipso analogabilia, subdividitur haec analogia in quatuor modos iuxta quatuor genera causarum extrinsecarum praebentium sive fundantium rationem illam analogam tem, scilicet finalis, efficientis, exemplaris et quasi ma­ terialis prout nominat subiectum. Hoc siquidem primum et principale non habet rationem generis aut speciei re­ spectu suorum analogatorum, sed solum rationem princi­ pii et causae «in omnibus enim his quae multipliciter dicuntur ad unum, habent id unum causam totius multi­ plicitatis»1 2, et ideo «reducuntur ad [illud] unum quod est causa omnium illorum»3; «quidquid est in multis non aequivoce exsistens in illis [sed analogice analogia proportionis], est in aliquo uno primo quod est causa omnium aliorum...: cum igitur bonum sit in multis non penitus aequivoce exsistens in illis, necesse est quod sit in uno primo quod causa sit omnium aliorum in bono; non enim aequivoce est in multis quod est in omnibus secundum proportionem ad unum, aequivoca enim pro­ portionem ad unum non habent: cum igitur talis simili­ tudo in omnibus una sit [eo] quod unum sit primum bonum ad cuius proportionem et similitudinem alia bona dicantur, videtur esse unum primum bonum quod essen­ tialiter bonum est, et causaliter in omnibus facit bonum, 1 De Praedicabilibus, tract. 4, cap. 5, t. 1, p. 70a; IV Metaph., tract 1 cap 3, t. 6, p. 208a; Summa theol., I P., tract. 1, q. 3, memb. 2c. t. 31, p. 17b. 2 VII Metaph., tract. 1, cap. 2, t. 6, p 404a 3 Summa theol., I P., tract. 6. q. 25. memb. 3. a. 3, particula, 2, ODI. 5t t. 31, p. zzla. Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos et proportionaliter forma bonitatis eius salvatur in nibus» ‘. 1307 om- Id quod amplius urget hac cogente ratione: «omne quod est in unoquoque ordine, vel est primum, vel est a primo. In ordine ergo eorum quae bona sunt, unum­ quodque est primum vel a primo: cum [autem] unum­ quodque non possit esse primum, oportet quod sit a pri­ mo; oportet igitur ponere unum quoddam primum quod omnium causa sit aliorum..., quod tamen nec in genus nec in speciem incidit cum aliquo bonorum», sed alia omnia continentur sub ipso «communitate principii, non generis»2. Et quidem habere debet rationem principii vel causae extrinsecae; «tale enim commune in uno simpliciter est, et in aliis non sunt nisi modi eius, qui sunt extra ipsum, et realiter sunt in his quae respiciunt ipsum» \ Ex quibus plane intelliguntur haec aurea verba S. Doctoris: «quorum est analogia ad invicem, eorum est con­ venientia in analogia illa. Analogia enim non facit aequi­ vocum a casu et fortuna, sed ponit respectum ad unum, et ille respectus non causatur nisi per aliquid conveniens illi ad quod respicit, sicut patet cum dicitur: animal sa­ num, cibus sanus, urina sana. Cibus enim non dicitur sanus nisi per analogiam quam ponit ad sanitatem ani­ malis ut conservans; urina etiam non dicitur sana nisi quia respectum ponit ad eandem sanitatem animalis ut indicans. Similiter ens non dicitur de substantia, quan­ titate, qualitate, et sic de aliis, nisi quia res aliorum prae­ dicamentorum convenientem analogiam ponunt ad ens principale quod est substantia: verbi gratia, quantitas dicitur ens quia mensura est eius quod est vere ens; qua­ litas dicitur ens quia dispositio est eius quod est vere 1 / Ethicorum, tract. 2, cap. 3, t. 7, p. 20. 2 Ibid., pp. 20b et 21a. J Summa theol., I P., tract. 1, q. 3, memb. 2, ad 2 et 3, t. 31, p. 17b. 11 1308 I, Sec. II. De divisione analogiae ens; relatio dicitur ens quia respectus est eius quod est vere ens» *. S. Albertus saepe recolit tria membra simul huiusce subdivisionis, scilicet secundum causam finalem, efficien­ tem et quasi materialem, provocans ad Aristotelem12 et ad S. Joannem Damascenum3; aliquando duo tantum, nempe secundum causam efficientem et finalem, ut red­ dat sensum analogiae ab uno et ad unum4; quando unum tantum, videlicet secundum causam exemplarem5: reve­ ra tamen quatuor membra novit et admisit. 628. Singula autem membra explicat egregie, pluribusque exemplis illustrat. Ita, analogum analogia proportionis ad unum secundum causam finalem habetur quando idem convenit pluri­ bus secundum prius et posterius «per diversum respectum ad finem unum, qui uno modo per se inducitur in» primo et prin­ cipali, «et alia diversimode operantur ad inductionem eius»6, eo quod illa «omnia contendunt ad unum bonum quod eis finis est»; sicut «sanum dicitur animal, et praecipue homo, qui inter ce­ tera magis in aequalitate [complexionis] consistit; sana etiam dicitur urina, et sana dicitur medicina, et sanus cibus; et sa­ nitas finis est quam per se appetit homo et medicus. Sanitas autem primo et per se est in homine sicut in subiecto, in urina autem sicut in indicante, in medicina autem sicut in contrarium removente, in cibo autem sicut in faciente vel conservante»7. Quod quidem exemplum alibi fusius et limpidius prosequitur, UlU scribens: «et hoc videmus in analogia communitatis dictae se­ cundum causam finalem. Sic enim dicitur salubre multis modis diversis ad unum quod est sanitas et finis omnium salubrium: hoc enim dicitur salubre sive sanum ut conservans sanitatem, C r i c f e r * P 1 Summa theol., II P., tract. q. 4, memb. 2, a. 4, arg. 3 sed contra, t. 32, p. 89. 2 IV Metaph., tract. 1, cap. 3, 6, pp. 206-207; I Sent., d. 8, a. 7, ad 3, t. 25, p. 229a; Quaestiones de Bono, q. 4, obi. 2, ed. H. Kiihle («Florilegium patristicum», fascic. 36), p. 26, 24-30. Bonnae 1933. 3 De Praedicabilibus, tract. 1, cap. 5, t. 1, p. llb. 4 I Ethicorum, tract. 5, cap. 17, t. 7, pp. 81-82. 3 De causis et processu universitatis, lib. II, tract. 1, cap. 17, t. 10, p. 462a; I Sent., d. 24, a. 2c, t. 25, p. 609, et passim in aliis operibus. 6 I Sent., d. 8, a. 7 ad 3, t. 25, p. 229a. 7 / Ethicorum, tract. 5, cap. 17, t. 7, pp. 81-82. : pvw - Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1309 sicut exercitium; aliud autem salubre sive sanum diverso modo dicitur a conservante sicut in actione sua sanitatem faciens, sicut potio sive pharmacia humorem putridum expellens; aliud autem salubre sive sanum dicitur tertio modo a dictis duobus sicut signum sanitatis, sicut pulsus vel urina vel cretici dies laudabi­ les; quartum autem salubre sive sanum dicitur sicut susceptibile sanitatis de facili, sicut corpus mundum ab humoribus malis. Et cum diversi sint modi quibus ista sana dicuntur, est tamen unica natura sanitatis ad quam sicut ad finem omnia ista sana dicuntur et a qua sani accipiunt nomen» Aliud exemplum est boni moralis secundum quod dicitur de bono utili et de bono delectabili per ordinem ad bonum hones­ tum sicut ad eorum finem: «honestas enim et utilitas et delectabilitas differentiae boni sunt per prius et posterius dicti, nec utile movet appetitum nisi per relationem ad honestum; similiter et delectabile non movet appetitum nisi per hoc quod est quae­ dam honesti resonantia. Honestum autem ex propria forma mo­ vet, quia essentialiter est similitudo esse divini, et sub ratione divini boni movet appetitum»2. «Quia ergo bonum honestum omnem virtutem boni habet, utile autem et delectabile non ha­ bent nisi boni virtutem quandam, ideo non simpliciter, sed ad quid [=utile] vel cui [ = delectabile] bona dicuntur: et hic est quidam modus analogiae»3. Et propter hoc «divisio boni in de­ lectabile, utile et honestum non est divisio generis in species, sed potius data est per prius et posterius participantia ipsum divisum, sicut ens dividitur per potentiam et actum»4. Se habet igitur bonum ad haec tria bonorum genera ut totum potestativum sive analogum ad partes eius potentiales sive vir­ tutis5. Constat autem quod «in omni toto potestativo inferior potentia semper ordinatur ad superiorem, nec habet ultimum 1 IV Metaph., tract. 1, cap. 3, t. 6, p. 206b. Videsis etiam I Ethiconun, tract. 5, cap. 17, & exemplum autem eorum quae contendunt ad unum, t. 7, pp. 81-82; De Praedicabilibus, tract. 1, cap. 5, t. 1, p. llb; I Sent., d. 8, a. 7, ad 3, t. 25, p. 229a; Summa theol., I P., tract. 6, q· 26, memb. 1, a. 1, arg. 3 sed contra, t. 31, p. 230b; & ad id quod quaeritur secundo, tertium genus analogiae, p. 233a; Summa de Creaturis, II P., q. 80, a. 1, arg. 1 sed contra, t. 35, p. 650b. 2 / Ethicorum, tract. 3, cap. 6, t. 7, p. 38b. 3 Summa theol., I P., tract. 6, q. 26, memb. 1, a. 1, & ad id quod quaeritur in secunda parte, t. 31, p. 233a. 4 / Sent., d. 1, a. 21 ad 3, t. 25, p. 49b. 5 Summa theol., I P·, tract. 6, q. 26, memb. 1, a. 1, § ad id quod quaeritur in secunda parte, t. 31, p. 232b. : it 1310 ; r B a* fi ii' .·>· * ■ ·'· P. I, Sec. II. De Q. I, C. Π, a, 3: divisione analogiae apud expositores latinos nisi in summo illo quo superiorem attigit», ut in civilibus videre per hoc est causa ordinis universi; et uniuscuiusque naturae est, in quibus «totum potestativum est regnum distributum in malum nihil aliud est nisi infirmari et corrumpi in modis compartes potestativas, sicut in praetoriatum, ducatum, militiae praemensurationis sive proportionibus et habitudinibus participandi fectoriam, et huiusmodi: patet autem quod inferior semper re* bonum illud secundum gradum uniuscuiusque naturae debitum, spicit superiorem, et non habet bonum et optimum sui nisi or­ perfici vero in bono illo et vigorari et secundum totum esse dinem superioris participando, sicut dux ordinatur a rege ad commensurari proportionaliter sibi secundum naturam et habi­ actum et opus, praetor autem a duce, praefectus autem a prae­ tudine optima participare illud secundum analogiam unicuique tore; et, si talis ordo non sit, cum ordo sit pars potestatis, ca­ padui entis debitam. Hoc igitur bonum est in prima causa, dunt a ratione potestatis, et confusum quid erit, non in unum sicut victoria totius exercitus est in duce exercitus. In exercitu sed in diversa tendens et seipsum destruens» *. autem quidam secundum parum participant victoriae bonum, ut sternentes equos et coquinantes militi; quidam autem plus, Quod et illustrat hoc alio perlucido exemplo: «sicut totum ut armantes milites; alii eminenter participant, ut vexilliferi; universale [=univocum] est essentialiter in quolibet suorum subtotuni autem ipse dux ordinans et continens exercitum totum* iectorum, ita totum potestativum et virtuale [=analogum] non est essentialiter sed potestative et virtualiter in qualibet sibi Quo etiam analogiae modo ostendit unitatem Theologiae Sa­ subiectarum potestatum et virtutum. Sicut victoria quae est crae. «Haec scientia, inquit, una est proportione, non ad imum in duce exercitus, secundum aliquam virtutem [est] in coquiquod subiectum sit aliorum sicut substantia subiectum est acci­ nativa, et secundum aliquam in marescaltiva, et secundum ali­ dentium, sed proportione ad unum quod est finis beatificans; quam in militari; et sic de omnibus his virtutibus congregatis quia sic beatificabile considerabitur ut participans illud, et dis­ et ad unum relatis perficitur victoria, et singula tanto meliora positiones beatificantes ut removentes a contrario, et res huius sunt quanto victoriae sunt propinquiora. Et hoc modo idem est mundi ut adiuvantes et adminiculantes» 2, scilicet prout «in usum bonum exercitus et uniuscuiusque singulariter de exercitu; sin­ veniunt eius qui ad beatitudinem progreditur: in usum dico, gulorum enim opera rationem boni non habent nisi per analo­ secundum intellectum meum in cogitando per ipsa Creatorem, giam ad ultimum bonum: in qua analogia idem est bonum vel secundum opus in adiuvando ad beatitudinem»3. Et propterunius et totius exercitus, non quidem genere vel specie vel nu­ ea «Theologia» considerat quidem res et signa, attamen «non mero vel definitiva ratione, sed analogia ad unum, quod est speculatur res in quantum res sunt absolute sed prout ordinan­ commensuratio omnium et singulorum ad unum ultimum*12. tur ad perfectionem beatitudinis et fruitionis, ad quas quaedam ordinantur ut beatificantes, quaedam autem ut adiuvantes et Indeque assurgens ad universum exercitum creaturarum quae sub Deo veluti sub uno supremo duce militant ad supremam ( disponentes ad beatitudinem, sicut utilia; similiter dicendum est de signis, quod non considerantur in generali acceptione signo­ victoriam assequendam, idest ultimum finem simpliciter rerum rum [idest absolute in eo quod signa], sed prout demonstrant omnium, pulcherrime scribit: «bonum autem quod omni natu­ non continendo, vel demonstrant continendo gratiam, quae est rae est bonum, est participatio divini intellectus secundum quod propria dispositio ad beatitudinem»: et ita omnia considerat ipse est efficiens et forma et finis universaliter entis sive uni­ «in quantum faciunt aliquo modo ab beatitudinis participatio­ versitatis. Ad hoc enim est omne quod est, et propter illud agit nem»4, «nihil enim quaeritur in eo quod est ad finem nisi fiomne quod agit, et ipsum est causa ordinis secundum omnem gradum omnis entis; quia vicinius illi esse, est ipsum nobilius et per plura participare; et remotum esse ab ipso, est ipsum I I Metaph., tract. 2, cap. 5, t. 6, p. 29. Cf. etiam In librum Dio­ minus nobile et per pauca participare: et sic per modum par­ nysii de caelesti hierarchia, cap. 1, & 2, dub. 5c, t. 14, pp. 1718; Quaes­ ticipationis unumquodque disponitur in gradu universitatis, et tiones de Bono, q. 1, ad 2 contra primam definitionem, ed. cit., p. 16, M7; q. 4, solutio, p. 27, 10-15. 1 VI Ethicorum, tract. 1, cap. 3, t. 7, pp. 397-398. 2 I Ethicorum, tract. 3, cap. 14, p. 48. 2 3 Ibid., ad 2, p. 18a. Ibid., a. 2c, p. 16. BMMNM 1312 Sec. II. De divisione analogiae nis» *; «dicit enim Philosophus quod ubi unum propter alterum, utrobique unum, et est sensus quod finis et non aliud quam finis inspicitur et quaeritur: et sic in utili quaeritur fruibile ut stat sub forma fruibilis»*2. 629. Analogum vero analogia proportionis ad unum secun­ dum causam efficientem contingit quando idem pluribus con­ venit secundum prius et posterius «in ordine ad [unum] actum efficientis, qui per se est unius, et alia per aliud appropinquante modo causalitatis efficientis: sicut medicus dicitur medicus per se, et vetula imitando, et instrumenta medicinalia ut per quae exercetur actus»3. Idemque exemplum alio in loco protrahit longius hisce ver­ bis: «Exemplum est in communitate analogiae causae efficientis dictum, et est communitas qua multa dicimus esse medicinalia per comparationem ad unam eandem medicinam. Dicitur enim hic medicus medicinalis in habendo facultatem medicinae se­ cundum habitum regentem actum medicativae artis; aliud autem dicitur medicinale in exsistendo subtile secundum industriam ad medicinam, sicut vetula sine arte operans; aliud autem di­ citur medicinale quia facit actum conferentem medicinae, ut clyster vel syringa. Et cum omnes isti modi sint diversi, tamen una est ars medicinae secundum naturam et nomen et rationem ad quam omnia ista modis diversis dependent et a qua acci­ piunt nomen medicinalis»4. Et vividius adhuc talem facit descriptionem huiusce analo­ giae: «cuius exemplum est quod medicus Hippocrates vel Gale­ nus medicus dicitur; medicus autem dicitur apothecarius servus commixtione specierum subserviens medico; medicans etiam dicitur imitans medicum; et medicus dicitur clyster vel instru­ mentum. Omnia autem haec medici accipiunt nomen per univo· cationem [=comparationem, proportionem] ad unum medicum qui vere medicus est, secundum tamen diversos modos ad actum illum [medendi vel sanandi] referuntur: ita tamen quod solus medicus operatur hunc actum secundum causam quae in ipsa est medicina; alia autem omnia quantum possunt imitantes Summa theol., I P., tract. 1 q. 3, memb. 2, ad 2 et 3, t. 31, p. 17b. 2 Ibid., corp. p. 17b. Cf. ibid., memb. 4c, p. 19b. 3 I Sent., d. 8, a. 7 ad 3, t. 25, p. 229a. IV Metaph., tract. 1, cap. 3, t. 6, p. 206b. Q. I, C. II, a. 3: apud EXPOSITORES LATINOS 1313 medicum, non artem, secundum diversas potentias quas habent, imitantur» Haec ergo omnia dicuntur medicalia «proportione ad unum efficiens actum: ut medicus dicitur vere medicus qui secun­ dum eam quae in ipso est medicinam operatur; et medicus dicitur idiota, medicum per experta vel experimenta imitans in opere medicandi, et non secundum eam quae in ipso sit artem medicinae; et medicus dcitur instrumentum medicinae per quod fit medicatio, ut clyster, vel embotum, vel aliud huiusmodi»2. Quae omnia uno verbo contrahit, dicens: eorum «quae sic unum sunt, perfecta ratio invenitur in uno, in aliis autem invenitur aliquid rationis ad illud tertium secundum comparationem ad aliquem actum...: sicut in medico est perfecta ratio medicinae, in instrumentis autem et vetula est aliquid rationis secundum quod ordinantur ad actum medici»3. Et sic haec per­ tinet ad ea «quae per analogiam dicuntur, in quibus secundum quasi instrumentale est ad primum» 4. Indeque ad supematuralem sanationem animae transferens huiusmodi analogiam, scribit: sacramenta novae legis dicuntur vasa medicinalia «in quantum vas habet se quodammodo ad actum medicinae et medici. Dicimus enim quod medicus sanat, et medicina, et clyster et embutum; sed medicus effective, et medicina sicut virtus coniuncta naturae, et clyster est sicut instrumentum ponens medicinam in locum debitum: et ita se habent in curatione animae Deus et gratia et sacramentum», nempe Deus ut medicus, gratia sanans ut medicina, sacramen­ tum ut instrumentum continens gratiam medicinalem et ad animam sanandam deferens5. 630. Analogum autem proportionis ad unum secundum cau­ sam exemplarem tunc obtinet quando idem pluribus exemplatis convenit secundum prius et posterius in ordine ad unum exem- 1 I Ethicorum, tract. 5, cap. 17, t. 7, p. 81b. Cf. etiam Summa de creaturis, II P., q. 80, a. 1, arg. 1 sed contra, t. 35, p. 650b. 2 De Praedicabilibus, tract. 1, cap. 5, t. 1, p. llb. 3 In librum Dionysii de caelesti hierarchia, cap. 1, & 2, dub. 1.14, p. 14b. 4 De causis et processu universitatis, lib. I, tract. 4, cap. 6, t. 10, p. 420b. î IV Sent., d. 13, a. 10 ad 4, t. 29, p. 349b. Cf. etiam d. 1, a. 5 ad 4, p. 17a. I -i 1 I bl — R· f' 4 - 1314 C ► c i P f ( P. I, Sec. II. De divisione analogiae plar vel prototypum quod imitantur quantum possunt secundum modum proprium uniuscuiusque. «Exemplar enim est proprie ad cuius similitudinem aliquid fit per respectum ad ipsum et non per extensionem super ipsum» ’: et ideo inter exemplar et exem­ plata «non est communitas nisi per analogiam, quae communitas in uno [scilicet exemplari], est per se et proprie, in aliis autem [idest in exemplatis], per imitationem illius»1 2, utpote convenien­ tibus «secundum proportionem imitationis cum ipso»3: unde et appellatur «communitas imitationis»4: verbi gratia, animal dicitur de animali vivo et de animali picto, sed animal pictum non dicitur animal nisi in quantum ad animal vivum «refertur secundum repraesentationis quendam modum»5. Similiter veritas creata dicitur veritas secundum analogiam imitationis ad veritatem primam et increatam quasi ad exem­ plar primum omnis veritatis, «ut prima veritas dicatur veritas per se, aliae autem dicantur veritates per comparationem ad illam»6. Rectitudo enim primo et per se convenit veritati increatae, «quae nunquam deflectitur ab extremis, et in omnibus aliis est rectitudo hanc imitans in quantum potest quadam mentali extensione adaequans media suae rectitudinis principio a quo est et fini ad quam est: et hoc invenitur in re quando est quod debet, et in actione quando facit quod debet, et in signo quando significat quod debet, et sic de aliis»7; nam «in omnibus talibus, ut vult Philosophus, in secundis manet respectus proportionis ad primum, et ideo, si sic loquamur, tunc prima veritas erit in omnibus creaturis veris sicut in individuantibus eam et imitan­ tibus in quantum possunt: et hoc modo [prima veritas] erit quasi quaedam mensura ad quam mensuratur unumquodque quod verum dicitur»8. «Est ergo una rectitudo et veritas qua 1 I Sent., d. 35, a. 14, ad quaestiunculam, t. 26, p. 203b. 2 De causis et processu universitatis, lib. II, tract. 1, cap. 17, t. 10, p. 462b. 3 In librum Dionysii de Mystica theologia, quaest. prooemialis, ad 6, t. 14, p. 815b. 4 Op. cit., cap. 2, § 2, dub. 2 ad 2, p. 841b; dub. 3, ad 3, p. 842b. Cf. etiam In librum Dionysii de caelesti hierarchia, cap. 1, § 2, dub. le, et ad 2 et 4, t. 14, pp. 14-15; expositio textus, p. 18b. 5 De Praedicamentis, tract. 1, cap. 2, p. 154a. 6 I Sent., d. 46, a. 11c, t. 26, p. 443b. 7 Ibid., a. 12c, p. 445b. » Ibid., a. 17c, pp. 457-458. Cf. etiam Summa theol., _____ r _I P tract. 6, q. 25, memb. 1, t. 31, pp. 205-206; IV Ethicorum, tract. 3, cap. 2, t. 7, pp. 317-318. Q. I, C. II, a. 3: APUD EXPOSITORES LATINOS 1315 et intelligitur qua, scilicet exemplari forma adhaerente rebus: omne enim verum creatum sic se habet ad primam veritatem ut diminutum quod non implet et adaequat eam in totum sed exceditur ab ipso, sicut esse temporale se habet ad aeternum et esse circunscriptum se habet ad incircunscriptum» ’. Aliud exemplum est scientia secundum quod dicitur de scien­ da Dei et de scientia angelorum et hominum, quia «neutra scien­ tiarum creaturarum est univoca scientiae Creatoris»; neque etiam pure aequivoca, quia utraque exemplata est a divina scientia, et «exemplatum nullum aequivocum est exemplari in forma exem­ plaris», secus «exemplatum non erit in aliquo similis speciei cum exemplari et ita non erit magis exemplatum ab ipso quam a dis­ parato sibi»; sed analogica, quia «utraque imitatur eam quantum potest, et ideo est per prius et posterius dicta, eo modo quo dictum est supra, quod primo est in Deo, et ab ipso et ad ipsum quantum possibile est, in angelo et in homine», nam «exempla­ tum imitatur [exemplar primum] quantum potest, plus in angelo et minus in homine», siquidem «mens angeli et animae non proportionatur essentiae divinae nec scientiae secundum quod est divina, et ideo oportet quod recipiat [scientiam] inferiori modo prout exigit natura inferioris status»2: «intellectualis enim na­ tura est in homine et in angelo, et intellectualior angelus quam homo»3, «et sic sufficit communitas analogiae, sicut dicimus quod intellectualis est homo, intellectualior angelus, intellectua­ lissimus Deus»4; «sic enim intellectuale quod est in Deo essen­ tialiter, in angelo est per analogiam propinquiorem, et in homine per analogiam remotiorem» 5. Eodem iure «numerus non dicitur univoce, nec etiam unitas, de Creatore et creatura», quia «nihil univoce convenit Deo et creaturis.,., sed dicitur aequivoce, non quidem aequivoce per casum et fortunam, ut canis [terrestris, marinus et caelestis], et asinus vas et animal, sed aequivocatione analogiae ad unum: omnia recta et vera sunt, et prototypo et non sicut 1 Summa theol., I P., Cf. I Sent., d. 41, a. 8, t. 2 I Sent., d. 35, a. le, 3 Summa theol p. 261. 4 Op. cit., I P., tract. 5 Op. cit., I P., tract. 4 sed contra, p. 92b. tract. 6, q. 25, memb. 3, a. le, t. 31, p. 215a. 26, pp. 352-353. obi. 2, et ad 2 et 3, t. 26_, pp. 176-177. tract. 6, q. 26, memb. 2, a. 1 ad 4, t. 31, 14, q. 59, memb. 4, qla. 2, ad 4, p. 596b. 3, q. 15, memb. 1, a. 1, particula 1, ad arg 1316 P. I, Sec. II. De divisione analogiae Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1317 et non secundum [causam quasi materialem ad unum subiectum, bona quando perfecte imitatur; sic in omnibus secundis bonum ut] ens est analogum ad substantiam et accidens; vel [secundum est ex bono plantatum in forma ipsius, et relatum et conversum causam finalem, ut] sanum ad animam et urinam; vel [secun­ ad imitationem ipsius, et perfecte bonum quando perfecte imi­ dum causam efficientem, ut] medicum ad artificem et clysterum; tatur. Et haec est vera causa propter quam vera determinatio sed secundum analogiam causati et exemplati ad causam et exem­ boni est quando per participationem dicitur, quod bonum est plar... Et ideo abusiva est comparatio quando dicimus, Deus est quod est a bono et in bono et ad bonum» primum et per essen­ magis unus quam creatura, et tantum valet: Deus est magis tiam*. Nec tamen Creator ab ullo aufert naturam propriam et unus quantum Deus est primo et per se ut causa et exemplar bonitatem propriam, «sed omnibus largitur pulchrum et bonum unum, et creatura minus una, idest ab illo et ad illud exemplata secundum propriam uniuscuiusque analogiam»2. et relata est unum» Haec ergo communitas formae bonitatis non est participata Item, bonum dicitur de diversis generibus bonorum creato­ ab omnibus bonis eodem modo et secundum totalitatem essen­ rum per analogiam ad bonitatem primam et summam Creatoris tiae neque univoce de eis praedicatur, sicut genus et species prae­ ut ad exemplar et prototypum omnis bonitatis; et ideo omnia dicantur de suis inferioribus; «hoc enim modo praedicatur bo­ bona sunt et dicuntur talia una eademque bonitate, non quidem num honestum de partibus honesti, et bonum utile de particula­ sicut ab una causa formali intrinseca ut individua sunt una spe­ ribus utilibus, et delectabile secundum sensum de delectantibus cie et species sunt unum genere, sed ab una causa formali exin sensu»3: sed participatur diversimode secundum prius et pos­ trinseca seu exemplari quam diversimode participant et diver­ terius, ac de eis diversimode praedicatur secundum diversam simode imitantur pro modo et gradu bonitatis uniuscuiusque. proportionem ad unum primum et maximum quod est bonum «Dicendum est quod non una bonitate et prima formaliter et per essentiam. Nam «communitas formae in participantibus for­ essentialiter omnia bona sunt bona, nisi ablativi isti, una boni­ mam non est una: sed quaedam est communitas analogiae in tate, construantur in habitudine causae formalis exemplaris; tunc qua id, quod vere secundum formam dicitur, est in uno, et non enim verum est quod omnia una bonitate bona sunt exemplariter, in aliis nisi secundum modum quendam habitudinis ad illud... quia bonitas in omnibus exemplum est primae bonitatis et imago, Illi enim qui sic secundum formam commune dicitur multa acci­ et ipsa prima bonitas forma et exemplar omnis bonitatis»2. Quo dunt in uno quae non accidunt in alio. Et est exemplum de in sensu, idest ut analogata ad illam bonitatem primam exem­ necessario, quod dicitur de eo quod est ens necesse, et de eo plarem, non possunt intelligi nec definiri ceterae bonitates se­ quod non potest aliter se habere: et ei quod est ens necesse, cundae et participatae nisi per ordinem ad illam; «unde sicut nullum opponitur contingens vel possibile; ei tamen quod est non contingit intelligi imaginem sine eo cuius est imago et exem­ impossibile aliter se habere, per aliquem modum opponitur et plum sine exemplari, ita non contingit intelligi bonum per par­ contingens et possibile: si enim comparetur ad causam per quam ticipationem dictum non intellecta prima bonitate; eo quod om­ exivit in esse, et contingens erit et possibile. Et sic est de bono nis talis causa sicut est prima causa, causatum suum efficit et quod per communitatem analogiae dicitur de creato et increato: plantat in imagine suae formae et convertit ad seipsam. Et prop­ et simpliciter est in bono increato, in aliis autem secundum ter hoc, ex triplici causa Dionysius determinat bonum. Sicut modum, quia scilicet sunt a bono et in bono et ad bonum illud, enim artificiata sunt in intellectu artificis, sic omnia secunda ut dicit Dionysius; et ideo accidit ei oppositio mali secundum causata sunt in prima causa: et ideo sicut in artificiatis domus quod participative dicitur, quae non accidit ei secundum quod est ex domo plantata in forma domus quae est in mente artificis, et relata ad ipsum sive conversa per imitationem, et perfecte ' / Seni., d. 24, a. 2c, obi. 1, et ad 1 sed contra, t. 25, p. 608a, 609. 2 Summatheol.. I p„ tract. 6, q. 26, memb. 1, a. 3, particula Ic, t. 31, pp. 246-247. * Ibid., particula 4c, pp. 257-258. ... 2 Od cit I P tract. 6, q. 27, memb. 4, ad quaest. 3 t. 31, p. 287b. 3 Op. cit"., tract. 6, q. 26, memb. 1, ad 1, ad id quod quaentur in secunda parte, t 31, p. 232. 1318 ο P. I, Sec. IL De divisione analogiae in se accipitur et ut primum bonum quod essentialiter bonum est et causa boni» Qua de causa, sicut bonum creatum sive participatum dicitur diversimode de diversis bonis creatis secundum diversum mo­ dum propinquitatis ad bonum per essentiam quod imitantur in modo, specie et ordine, ita malum oppositum bono participato dicitur de diversis secundum diversum modum elongationis et defectibilitatis ab illo eodem bono summo, a cuius imitatione deficiunt, deficiendo a proprio modo, specie et ordine singulis debito: unde sicut bonum creatum analogice dicitur de diversis generibus vel modis eius; ita et malum ei oppositum analogice dicitur de diversis generibus vel modis mali. «In veritate, ait profunde S. Doctor, una ratione communi communitate analogiae dicitur malum de omnibus malis, sive sit malum culpae, sive malum paenae. Et haec est illa ratio, quod malum est corruptio modi, speciei et ordinis, ut dicit Augustinus; sive corruptio mo­ di, commensurationis et harmoniae, ut dicit Dionysius: sicut et bonum, secundum quod est perfectum modo, specie et ordine ad actum optimum, sive modo, commensuratione et harmonia, communi ratione [analogiae] dicitur de omnibus bonis. Specia­ les tamen rationes diversae sunt, sicut in omni analogo rationes speciales diversae sunt, sicut patet: ens enim communiter dic­ tum, de substantia, quantitate et qualitate speciales habet ratio­ nes; dicitur enim substantia ens vere et per se ens, de quantitate dicitur ens quia mensura entis, de qualitate dicitur ens quia dispositio entis, et sic de aliis. Sic etiam in malis differt ratio specialis secundum quod est illius vel illius boni corruptio secun­ dum esse vel secundum bene esse uniuscuiusque»12. Et ideo ma­ lum per prius dicitur de malo culpae quam de malo paenae, et quidem per prius de malo culpae mortalis quam de malo culpae venialis et de malo culpae originalis; nam «licet ista tria dividant peccatum, non tamen suam essentiam participant secundum idem, sed secundum prius et posterius»3. Pariter liberum arbitrium commune est Deo, angelis et homi­ nibus, non tamen communitate generis vel speciei, quae est com­ munitas univocationis, sed communitate analogiae. «Non univo1 Op. cit., tract. 6, q. 27, memb. 1, a. 1, ad 1 et 2, t. 31, p. 271b. Cf. etiam I Sent., d. 2, a. 2 ad 1, t. 25, p. 57a. 2 Ibid., memb. 5c, p. 285a. 3 II Sent, d 35, a. 2c et ad 1, t. 27, p. 563a; a. 3c, p. 564b; d. 42, a. 3 ad 1, p. 658a. Q. I, 1 C. II, a. 3: apud expositores latinos 1319 ce nec aequivoce liberum arbitrium convenit Deo et creaturae, sed communitate analogiae quae est secundum prius et poste­ rius; libertas enim per prius est in Deo et per posterius in crea­ tura», quia «potestas conservandi rectitudinem multo maior est in Deo quam in creatura» Et quidem angelis et hominibus convenit secundum diversam proportionem imitationis ad liberum arbitrium Dei veluti ad primum exemplar libertatis. Unde iterum S. Albertus: «secun­ dum analogiam est communitas ista in creatura et Creatore, quia rectitudo in Creatore non differt a potestate servandi eam nisi secundum rationem, nec potestas servans differt a potente nisi secundum rationem; in creatura autem differentia est inter haec secundum rem: et in Deo est ut in exemplari primo, et in crea­ tura sicut in exemplato; in angelo autem et in homine non est secundum communem speciem, sed genere, sicut sensibile in bruto et homine; et quod plus est, non est secundum propinquum genus, sed remotum, quia non est mea opinio quod angelus et anima sunt idem specie vel genere propinquo, nec angeli idem specie sunt ut puto: ideo potentiae etiam secundum haec ad invicem habent differentiam»12. Eodem modo, amor dicitur de amore naturali, intellectuali et angelico et gratuito per analogiam ad amorem divinum ut ad prototypum omnis amoris recti. Equidem amor de his omnibus «non dicitur aequivoce, sed per prius et posterius; et per prius dicitur de divino, et de illis aliis secundum accessum ad illum plus vel minus. Unde caritas angelica, quae est patriae, magis habet de ratione amoris quam viae, quae est intellectualis; et huic etiam, ut dicit Augustinus, contendit assimilari in quantum potest amor sensibilis et naturalis, licet quandoque deflectatur3. Et ad eundem analogiae modum reducitur analogia nominis Dei secundum quod dicitur de ipso Deo vivo et vero, et de sanctis et de idolis sive diis gentilium. De Deo enim vivo et vero dicitur per prius, idest substantive et essentialiter, ut de primo et supremo analogante; de sanctis autem et idolis gentilium di1 Summa theol., II P., tract. 15, q. 94, memb. 2, § ad id quod ulterius quaeritur, t. 32, p. 213. 2 II Sent., d. 25, a. 5c, t. 27, p. 430b. Cf. etiam &id a. 7, a. 439440; Summa de creaturis, II P., q. 70, a. 6c, t. 35, p. 589b; II Sent d 3 a. 7, § ad id quod ulterius quaeritur, t. 27, pp. 72-73. ' hit Sent., d. 27, a. 4. ad 2 sed contra 2 definitionem -------- commentatoris, t. 28, p. 521. ..AtU Ï .· 1320 3 P. I, Sec. II. De divisione analogiae Q. I, C. Il, a. 3: apud expositores latinos 1321 citur per posterius ut de secundis analogatis: et quidem de sanc­ vere Filius est, ad cuius similitudinem nos sumus filii; et non tis dicitur participative, scilicet per participationem gratiae qua accipitur similitudo in actu generationis, sed ad natum et ad ius filii Dei nominantur et sunt, iuxta illud: «Ego dixi, dii estis et nati. Ad natum, quia ipse est nobis exemplum cui assimilamur in filii Excelsi omnes» *; de diis vero gentilium dicitur nuncupative quantum possumus ut simus ei conformes; et hoc intendit Apos ­ tantum et secundum eorum opinionem, quasi de signo quodam tolus (Rom. 8, 17); cum enim dixerat: si autem filii, et heredes; vel figura Dei. Quidquid autem sit de huiusmodi idolis, quorum heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, statim subiunxit: remotam et imperfectam analogiam admitit aliquando1 2, licet si tamen compatimur, ut et conglorificemur; quasi diceret: si in plerumque eam denegat, putans ea deos appellari omnino aequivita similes fuerimus Filio. Ad ius autem sumitur similitudo in voce, «cum nihil habeant divinitatis nec per essentiam nec per perceptione hereditatis» participationem»3; certum est tamen sanctos vocari deos per Et paulo post: «est filius creatione sola, et est filius creatione analogiam imitationis ad ipsum Deum verum et vivum, vi cuius et adoptione, et est filius nuncupatione qui imaginem creationis denominantur dii: quia «ad denominationem sufficit convenien­ actu peccati in quo est deturpavit: et ille dicitur nuncupatione tia ad id a quo denominatur, licet non participet totam essen­ filius, non quod non habeat actum et imaginem Patris, sed quia tiam denominantis, sicut dicuntur dii denominative sancti per convenientiam remotam ad deitatem»4. «Et ideo illis est com- » deficit ab imitatione Patris et similitudine, sicut Abraham dixit diviti (Lc. 16,25): fili, recordare...»2. municabile hoc nomen Deus: nec tamen aequivoce, sed per imi­ tationem secundum prius et posterius*5. Participatione enim di­ Atque alio in loco respondet ad quaestionem utrum aequivoce vinae naturae per gratiam facti sunt digni «divina univocaiione, vel univoce dicatur filius de Filio Dei, et filiis hominum, et filiis idest quod vocentur eodem nomine quo Deus, non aequivoce, Dei per adoptionem: «dicendum quod per analogiam. Et primo sed analogice: si tamen hoc est iustum, idest rectum dicere; non quidem convenit Filio Dei; secundo autem filiis hominum, qui est enim omnino rectum, in quantum est imperfecta imitatio, in similitudinem formae et speciei et non in eiusdem numero et in quantum analogia deficit ab univocatione, aliquid non ha­ naturae identitate genitores suos demonstrant; tertio filiis adop­ bens eius»6. tionis, qui Patrem non demonstrant nisi per consensum volun­ tatis quem facit in eis spiritus adoptionis: facit enim participes Indeque etiam intelligitur analogia huius nominis, Filius Dei, filiationis divinae per filiationem hereditatis, sicut dicitur ad Cosecundum quod dicitur de Filio Dei naturali, qui est Christus losenses I, 13: eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit Jesus; et de filiis adoptivis qui sunt sancti; «et de filiis per nos in regnum Filii dilectionis suae. Haec autem translatio non creationem, ut sunt creaturae intellectuales in suis naturalibus fit nisi per adoptionem»3. sine gratia et sine peccato; et de filiis nuncupativis, qui sunt creaturae intellectuales in peccato exsistentes ideoque deturpaEademque ratione nomen Patris analogice dicitur de Deo Pa­ tam habentes imaginem creationis. «Ista, inquit, non sunt unius tre respectu Filii sui et de homine patre respectu filiorum suo­ rationis, sed per prius et per posterius sunt dicta: Christus enim rum, quia «Paternitas per prius est in Deo quam in inferioribus»4; immo et de ipsa divina paternitate secundum quod dicitur de Patre respectu Filii naturalis et respectu filiorum adoptivorum 5. 1 Psalm. 81, 6. 2 I Sent., d. 2, a. 11, ad quaest. 3, t. 25, p. 67a. 3 Summa theol., I P„ tract. 6, q. 29, memb. 1, a. lc, t. 31, p. 292; tract. 13, q. 51, ad quaest. 3 et 4, p. 531; tract. 9, q. 40, ad quaest. 3, in fine, pp. 425-426. 4 Summa de creaturis, I P„ tract. 2, q. 3, a. 4c, t. 34, pp. 354-355. 5 In librum Dionysii de caelesti hierarchia, cap. 12, § unie., dub. unie., solutio, t. 14, p. 524a. e Ibid., expositio textus, p. 325b. Cf. etiam ibid., cap. 1, § 1, expo­ sitio textus, p. llb; In Evangelium Joannis, X, 34-36 t. 24, p 428; De Sacrificio Missae, tract. 2, cap. 10, a. 1, t. 38, p. 67a. 1 III Sent., d. 10, a. 16c, t. 28, p. 208b. Cf. etiam I Sent., d. 26, a. 15, t. 26, p. 32. 2 Ibid., a. llc, p. 209. 3 Summa theol., I P., tract. 8, q. 35, memb. 1, ad id quod ulterius quaeritur, t. 31, pp. 360-361. 4 In librum Dionysii de Caelesti hierarchia, cap. 2, § 7, dub. le, L 14, p. 43b; In librum Dionysii de Mystica theologia, quaest. prooem., solutio, ibid., p. 814b. 5 III Sent., d. 10, a. 16, argumenta, t. 28, p. 208. 16 1322 ο c < ί ( P. I, Sec. II. De q. divisione analogiae Rursus, imago Dei dicitur hoc analogiae genere de imagine substantiali et increata eius quae Filio naturali convenit, et de imagine creata quae creaturis intellectualibus convenit: et qui­ dem diversimode, prout agitur de imagine naturali seu creatio­ nis, vel de imagine supernaturali tum viae seu recreationis tum patriae sive similitudinis *. Imago enim increata est imago aequiparantiae per omnimodam coaequationem, dum imago creata est solum imago similitudinis per imitationem* 2 etiamsi sit per­ fectissima in suo genere, ut est imago gloriae, «scilicet qua imi­ tabimur ipsum secundum quod competit nobis ex imitationis merito, et illa similes ei erimus quantum possumus et quantum debetur nobis»3. Ideo quaerens S. Doctor utrum imago Dei di­ catur de homine et de Filio Dei univoce, aequivoce, vel analogice, respondet: «dicendum quod per analogiam dictum est, nec pro­ prie aequivoce, nec proprie univoce: tali, inquam, analogia quae nihil unum ponit in utroque, sed potius ponit totum in uno, et in alio ponit ab illo et ad illud esse; et sic homo est imago»; nam «per talem analogiam aliquid est in homine a Deo, quod per prius in Deo invenitur» 4. Neque tamen imago creata dicitur talis per meram denomina­ tionem extrinsecam, sed per veram et realem participationem, ut explicat alio in loco hisce verbis: «nec univoce, nec aequivoce dicitur [imago Dei de Filio et de homine], sed secundum ana­ logiam. Et prima quidem imago Patris Filius est natura et ra­ tione proprietatis secundum originem». Secunda vero «est in homine sicut in eo qui imitatur per aliquid quod est in ipso», scilicet per participationem naturae intellectualis ut in imagine creationis, vel gratiae ut in imagine recreationis, vel gloriae seu beatitudinis ut in imagine similitudinis. Consequenter, «verius est imago Patris in Filio eo quod sit eiusdem naturae cum Patre quam in nobis qui diversae naturae sumus. Cum tamen in nobis sit impressa ex illa quae est una natura in tribus personis et non tantum extrinsecus picta, sed in ipsis naturalibus et essen- ' tialibus impressa [et in gratuitis, quia scilicet inhabitando in nob:s per gratiam, facit nos imaginem Filii per recreationem], non potest esse omnino aequivoce dicta imprimens et impressa, L d-,3’ a· obiecta, t. 25, p. 117; Summa de créa­ turis, II P., q. 73, per totum, t. 35, pp. 604-606 2 ” ~ - -it Sent., d. 16, a. le et ad 1-4, t. 27, p 2X1 Summa theol II P., tract. 5, q. 21, memb. 1 ad 2, t. 32, p. 259a. II Sent., d. 16, a. 6c et ad 1, t. 27, p. 293. ·- V i, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1323 nec omnino univoce, sed, sicut dictum est, per analogiam dicitur de ea quae imitatur et de ea ad quam refertur imitans» >. Similiter praedestinatio dicitur analogice sive per prius et posterius de praedestinatione Christi et de praedestinatione nos­ tra2, et quidem analogia exemplati ad exemplar: nam prae­ destinatio Christi est «causa exemplaris» praedestinationis nos­ trae, «quia nos ad conformitatem ipsius praedestinati sumus»3, sicut et per imaginem gratiae et adoptionis effecti sumus con­ formes imagini filiationis eius naturalis et coheredes eius. Et hac etiam de causa nomen pietatis dicitur analogice ana­ logia proportionis secundum causam exemplarem de pietate erga Deum, erga parentes et cognatos, erga sanctos, erga omnes homines prout sunt ad imaginem Dei, specialiter erga pauperes vel aliqua miseria perculsos, et de aliis huiusmodi. Ut enim egregie ait S. Doctor, «pietas secundum Augustinum4 dicitur multipliciter, et non aequivoce vec univoce sed secundum prius et posterius. Dicitur enim cultus Dei, et imaginis Dei: sed quae­ dam est imago Dei in sanguine coniunctis et patriae benevolis, ex eo quod per eos quodammodo sumus sicut per Deum sim­ pliciter sumus; et ratio imaginis etiam invenitur in omnibus, et sic cultus et obsequium invenitur in dono pietatis ad omnes. Pietas autem, quae est affectus in oratione, dicit dispositionem tendentis per obsequium et cultum in Deum in liquescente af­ fectu per amorem eius qui colitur» 5. Et alibi fusius: «pietas dicitur multis modis, et quandoque est in genere virtutis et quandoque in genere doni, et dicitur illis modis per prius et posterius; unde necesse est ponere unum modum quo dicitur per se, et alii modi erunt sumpti in com­ paratione ad illum. Potest ergo dici quod pietas proprie est benevolentia in ima­ ginem Dei prout est imago Dei. Hoc autem accipitur multipli­ citer: aut enim inclinat affectum ex parte exemplaris a quo exit imago illa, et sic in exemplar magis fertur pietas, et hoc modo erit in genere virtutis latriae, et secundum Augustinum dicitur hoc modo praecipue [eo] quod exemplar est ratio bene- / 1 Summa theol., I P., tract. 8, memb. 2, ad quaest. 3 et ad 3, III Sent., d. 10, a. 19c, t. 28, p. 21 Ib. Ibid., a. 20c, p. 212b. β λι S. Augustinus, De Civitate Dei, lib X, cap. 1, ML 41, 278. Ill Sent., d. 9, a. 8c, t. 28, pp. 178-179. * Q. I, C. II, a. 3: 1324 σ Pc l P. I, Sec. II. De apud expositores latinos 1325 divisione analogiae autem duae proprietates in aeternitate, quae maxime particivolentiae in omnibus aliis modis quibus inclinatur affectus ad pantur a creaturis, scilicet incommutabilitas et carentia finis, imaginem; sed etiam inclinatur benevolentia in imaginem de­ ί Est enim aliquid simpliciter incommutabile in substantia, scendentem ab exemplari divino. Et hoc tripliciter, scilicet ita esse, virtute et operatione; et hoc primo et per se incommuta­ quod inclinatur cum natura, et tunc est benevolentia in pa­ bile est Deus; est etiam aliquid per substantiam incommutabile, rentes, et est iterum virtus et species iustitiae naturalis; aut tamen commutabile virtutibus et accidentibus et operatione, ut generaliter fertur in imaginem secundum quod est imago, et angelus et anima beata; est et incommutabile ab esse, commu­ tunc proprie donum est, et est benevolentia imaginis Dei in tabile tamen ad esse et commutabile motu et virtute et opera­ natura rationali et docet benevolenter se habere ad illam; aut tione, sicut corpora caelestia; et ideo participatione huius pro­ fertur in imaginem prout coniuncta est naturae inferiori a qua prietatis Deus primo est aeternus, secundo angelus, tertio anima imago circundatur miseria, et sic pietas efficitur circa opera et quarto corpora caelestia; ista enim simpliciter incommutabilia misericordiae: et differt a misericordia, quia misericordia habet non sunt, sed incommutabilitatis quendam habent modum se­ rationem operum super miseriam alienam; pietas autem ima­ cundum plus et minus, et prius et posterius. ginem cum coniunctione ad miseriam quae circunstat eam in Similiter est de carentia finis. Quaedam enim carent fine ita natura miserabili» «vel, ut magis proprie dicatur, pietas re- I quod non habeant potentiam qua finiantur in se nec in alio spicit naturam imaginis in miseria; et misericordia, e converso, superiori, ut angelus et anima et substantia circuli caelestis et miseriam in imagine»12. etiam substantia elementorum quantum ad materiam primam Cuius analogiae modi facile erit exempla multiplicare, eo quae est in eis; materia enim prima manet ut subiectum muta­ enim saepissime utitur S. Albertus. Liceat ergo unum vel al­ tionis et ut relicta post mutationem: et hoc modo dicuntur ae­ terum superaddere. Ita simplicitas dicitur de Deo, de angelis terna, quia nunquam finienda, non habentia potentiam finiendi de anima, de principiis primis rerum constitutivis: de omni in se nec in alio superiori quod faciat ipsa finiri, eo quod quiescit tamen creaturarum simplicitate dicitur per analogiam imitatio­ operatio eius in ipsis et influxus ad esse. Quaedam vero ex ca­ nis ad primam et summan simplicitatem divinae naturae, quam rentia finis dicuntur aeterna eo quod non habeant potentiam tamen adaequare non possunt. Etenim «est exemplum imitatio­ qua finiantur in seipsis, quamvis habeant rationem finiendi in nis et exemplum perfectae aequalitatis; et simplicia in creaturis alio propter quod sunt, qua finiri debeant et finiantur: et hoc exempla sunt simplicitatis divinae secundum qualemcumque modo aeternus dicitur caelestis motus et generatio et corruptio imitationem, sed exempla esse non possunt secundum aequalita­ in mundo et successio noctis et diei [iuxta illud] Pslm. 148, 6: tem perfectam»3. statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; haec enim sunt ad complendum numerum electorum qui determinatus est in Sic etiam aeternitas dicitur de Deo, de angelis, de anima, de caelo, de vita beata, de paenis inferni, de longissimo tempore: , praesentia Dei, et completo illo quiescent et finientur, quia tunc primus motor non influet amplius motum, et sic cessabit motus de solo tamen Deo dicitur aeternitas per essentiam, de aliis vero in mobili. E convero dicitur aliquid aeternum eo quod habet per participationem unius vel alterius proprietatis aeternitatis potentiam ad finem in seipso et non in alio, sicut simplicia di­ divinae quam diversimode imitantur; «et hoc modo participan­ cuntur aeterna, quia superius potentius est ad tenendum ea in tia aeternitatem, per prius et posterius dicuntur aeterna. Sunt esse quam potentia quae in ipsis est ad finitionem eorum. Et secundum quod ista participantur, sic plus et minus, prius et posterius, dicuntur aeterna. Unde plus sunt aeterna quae ca­ 1 III Sent., d. 35, a. J5c, t. 28, pp. 606-661. Cf. etiam ibid., a. 17, rent potentia finiendi in se et in alio quam illa quae carent po­ p. 663a. tentia altero modo tantum: et plus aeterna sunt quae carent 2 Ibid., a. 16, ad 2 et 3, p. 662a. Videsis aliud exemplum de forti­ tudine In III Ethicorum, tract. 2, cap. 10, et. 7, p. 249b; In librum potentia finis in alio quam quae carent in seipsis quia, sicut Dionysii de Caelesti hierarchic, cap. 2, § 9, dub. unie., ad 4, t. 14. dictum est, superius potentius est ad tenendum ea in esse quam p. 52b. principium intrinsecum ad finiendum vel non finiendum. Secun3 Summa theol., I P., tract. 4, q. 20, memb. 2, ad obiecta, t 31, p. 139b; II P., tract. 4, q. 13, memb. 3, t. 32, p. 163. 1326 P. I, Sec. II. De divisione analogiae dum ergo hunc modum, per prius et posterius dicuntur aeterna, et praedicatur aetemum de ipsis non univoce, sed secundum analogiam» >. Aeternitas ergo Dei «consideratur ut exemplar participatum ab aliis quantum potest unumquodque..., eo quod participat ipsam per unam proprietatem eius vel duas vel plures, secun­ dum quod maiorem vel minorem habet propinquitatem ad Deum qui verissime est aeternus»2. t & 631. Postremo analogum analogia proportionis ad unum secundum causam quasi materialem dicitur quan­ do unum nomen convenit pluribus secundum prius et posterius per diversam habitudinem ad unum primum et principale subiectum inhaesionis, «scilicet per convenien­ tiam ad subiectum, sicut dicitur ens analogum per con­ venientiam ad substantiam quae subiectum est omnis entis»3: ens enim «dicitur de substantia primo et prin­ cipaliter: et de accidente, secundario, quia est aliquid entis, ut quantitas dicitur ens quia est mensura entis, et qualitas dicitur ens quia est dispositio entis»4, «eo quod ens et unum primo est id quod per se est ens et unum, alia autem quae sunt in illo sicut in subiecto dicuntur ens et unum quia ad id sicut ad subiectum aliquo modo entitatis referuntur, vel sicut mensura illius, vel sicut dispositio, vel sicut respectus, vel aliquo alio modo»3. «Palam igitur est quia propter substantiam quae primum ens est, etiam illorum singula sunt entia vocata et exsis­ tentia: igitur substantia est primum ens, et substantia non est aliquid ens, secundum quod dicimus aliquid esse quod est alicuius et non absolute est; substantia enim hoc modo non est aliquid, sed est ens simpliciter et ab­ solute» 6. 1 Summa theol., I P., tract. 5, q. 23, memb. 1, a. 2, particula Ic, t. 31, pp. 173-174. k, 173-174 _Cf. Cf. etiam I Sent., d. 28, a. 9c, t. 25, p. 233; Summa de creaturis, tract. 2, q. 3, a. 3, t. 34, pp. 354-355. 2 I Sent., d. 8, a. 9c, t. 25, p. 233.*" 3 Quaestiones de Bono, q. 4, obi. 2, ed. cit., pp. 26, 24-26 De Praedicabilibus, tract. 1, cap. 5, t. 1, p. llb. 5 De Praedicamentis, *‘ *ract- b cap. 2, t. 1, p. 153a. 6 VII Metaph., tract. L cap. 2, t. 6, Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1327 Quam entis analogiam alibi uberius explicat hisce verbis: «ens multipliciter dicitur de multis, quae omnia dependent ad unum ens quod est verum ens et subiectum unicum omnium, et acci­ piunt nomen ab ipso; et ideo talis dicti multipliciter ratio refer­ tur ad principium unum. Quaedam enim dicuntur entia, quia sunt substantiae [utpote principia substantiae, ut materia et forma vel potentia et actus]; quaedam vero ad substantiam dependen­ tia, sicut passiones substantiae; quaedam autem sicut viae in substantiam, sicut generatio quae est substantiae actus poten­ tiae permixtus, aut sicut corruptiones quae sunt via in non esse in qua esse substantiae continue abiicitur, aut sicut priva­ tiones quae sunt potentia pura actui non permixta, aut sicut qualitates primae vel secundae alterantes substantiam —alterationis enim finis est generatio vel corruptio—, aut sicut effectiva substantiae sicut sunt virtutes informantes qualitates activas et passivas sicut sunt virtutes caelestes et animae virtutes in calo­ ribus et spiritibus seminum et animatorum, aut sicut generantia substantiam elementariter sicut materia et forma —virtutes enim faciunt substantiam effective, generantia autem constituunt eam elementariter—; aut sunt entia eo quod sint aliqua ex his quae ad substantiam dicuntur, sicut tota accidentium multitudo. Nec tantum recipiunt nomen entis quae sic secundum primos intel­ lectus rerum, sed etiam quae respiciunt ens secundum intellectus secundos logicos: unde horum quae dicta sunt, non solum affir­ mationes, sed etiam negationes; horum autem entium negationes, substantiae dicimus esse et non esse significare, licet huiusmodi intentionum dispositio non sit nisi in anima, propter quod etiam dicimus non-ens esse non-ens. Omnibus igitur dictis modis dicitur ens per dependentiam ad subiectum unum quod est vere ens; cui alia, vel inferunt passio­ nes, vel sunt transmutationes eius, vel transmutantia ens verum, vel ad ipsum dicta sunt dispositiones, vel mensurae, vel respec­ tus, vel habitus, vel actiones vere entis, vel intentiones secundae acceptae circa ipsum esse vere entis, vel alicuius quod dicitur ad ipsum ut accidens ad subiectum... omnia igitur diversis modis dicuntur ad unum» Quae quidem dicuntur «partes entis secundum quod per analogiam respiciunt substantiam» veluti eorum subiectum2: non 1 IV Metaph., tract. 1, cap. 3, t. 6, p. 207. 2 Z Sent., d. 1, a. 3, obi. 3 et corp., t. 25, p. 17b. : Π :i 13J8 ? P. I, Sec. II. De divisione analogiae quidem ut partes subiectivae eius, sed ut partes quasi potentiales. «Ens enim per se et ens per accidens distinguuntur, similiter ens actu et ens potentia, et tamen sub nulla communitate gene­ ris distinguuntur. Genus enim substantialiter praedicatur de sibi subiectis; ens autem substantialiter non praedicatur de ente per accidens et de ente in potentia; quia ens in potentia, secun­ dum id quod est, non est nec habet esse nisi secundum quod dependet ad actum: similiter ens per accidens, secundum id quod est, non est, esse autem habet secundum quod aliqualiter se habet ad substantiam, scilicet ut mensura eius vel dispositio vel respectus. Et sic distincta sub communi secundum analo­ giam non necesse est differentiis distingui constitutivis, sed modis quibus plura habent analogiam ad unum, et sic distincta non necesse est unum principium potentiate per modum generis vel materiae habere ante se» sed solum per modum subiecti: «sic enim unum genus [large et improprie dictum] vocamus quod est unum et primum subiectum ad quod alia omnia quocumque modo referuntur»12. Tam autem substantia quam accidens ei inhaerens sunt modi entis finiti et participati et creati: necesse est ergo ut uterque modus dicatur ens per habitudinem dependentiae ad ens per essentiam, quod Deus est, sicut ad causam primam exemplarem, quam suo modo imitantur. Quando ergo ens commune ad novem genera accidentium dicitur analogum, intelligitur analogia pro­ portionis ad unum subiectum inhaesionis veluti ad unam cau­ sam quasi materialem in qua; quando vero ens commune ad decem praedicamenta dicitur analogum, intelligitur analogia pro­ portionis tam substantiae quam accidentis, non quidem ad unum primum subiectum inhaesionis, sed ad unam primam causam exemplarem, quae solus Deus est, cuique vere et proprie convenit esse absque ulla permixtione potentialitatis, dum substantiae et accidenti convenit esse cum admixtione potentialitatis ideoque deficienter. Ens namque commune primo analogiae modo consideratur ut essentia potius quam ut esse, dum in secundo modo analogiae consideratur formaliter ut esse et nonnisi materialiter ut essen­ tia. Porro sicut ens accidentale ut essentia non convenit acci1 Summa theol., I P., tract. 4, q. 20, memb. 2, quaest. incidens, ad 5, t. 31, pp. 141-142. 2 IV Metaph., tract. 1, cap. 3, t. 6, p. 208a. Cf. etiam I Sent., d. 8, a. 31c, t. 25, p. 264a. Q. I, C. II, a. 3: APUD EXPOSITORES LATINOS 1329 denti nisi per analogiam ad ens substantiale sicut ad eius subiectum, ita ens participatum ut esse non convenit ei nisi per analogiam ad ens per essentiam sicut ad primam causam exem­ plarem et efficientem. Et ideo S. Doctor profundissime scribit: «vere et proprie tsse dicitur, ita quod proprie referatur ad ens sive ad id quod est [idest ad essentiam], et referatur vere ad esse. Et tunc vere esse est quod simpliciter esse est, et quod nihil unquam habuit vel habet vel habebit de non-esse admixtum: sicut verum aurum dicitur quod nihil alienae naturae habet admixtum. Proprie au­ tem est, in quo est idem quod est et esse; in quo enim diversum est quod est et esse, per aliud est [potius] quam ipsum sit. Et hoc modo proprie et vere soli Deo convenit esse» E contra, ens participatum commune substantiae et accidenti non est hoc in sensu vere et proprie, idest simpliciter, esse, sed secundum quid tantum; sicut neque accidens ut essentia est ens sola substantia, quia haec sola est quae est, dum accidens nonnisi alicuius est. Propter quod iterum S. Albertus: «esse quod omnibus commune est [idest substantiae et accidentia], est esse commiscibile et participabile, secundum communitatem analogiae dictum de om­ nibus [praedicamentis]; et hoc non est esse simpliciter, sed secundum quid. Non enim est esse vere, sed cum non-esse permixtum: verum enim in naturis opponitur permixto, sicut in sermonibus opponitur falso et in operibus opponitur vano et in apparentibus ad sensum vel intellectum opponitur phantastico»2 Unde et per comparationem ad Deum, cui soli convenit esse per se et secundum quod ipsum, esse convenit creatu­ ris omnibus accidentaliter et per aliud, idest per Deum sicut per causam, licet non omnis creatura sit accidens. Etenim «multa sunt per accidens quae non sunt accidentia secundum sui natu­ ram, sicut animali accidit quod sit homo, nec tamen est accidens vel animal vel homo; et albo accidit quod sit homo vel lignum, nec tamen est accidens homo vel lignum: hoc enim modo acci­ dit quod secundum ipsum [ = per se primo] non convenit. Et hoc modo esse accidit his quae sunt et creata sunt; quia secun­ dum id quod sunt non convenit eis, sed secundum quod depen­ dent ad alterum; secundum enim id quod sunt nihil sunt et ex 1 Summa theol., I P., tract. 4, q. 19, memb. Ic, t. 31, p. 126a. 2 Ibid., ad arg. sed contra, p. 126b. ■ ' 1330 P. I, Sec. II. De Q. I, C. II, a. 3: divisione analogiae nihilo sunt, quae ipsius esse non possunt esse principia. Et ex hoc sequitur quod, si de Deo quaeratur an est, quaestio per cau­ l sam terminari non potest, quia nihil habet ante se; si autem de creato quaeratur an est, questio terminabilis est, quia habet ante se id quod est causa esse» ο U C ί e ( Haec est ergo differentia inter praedicationem entis creati ut essentia et entis creati ut esse, etiam relate ad substantiam creatam: «nam cum dicitur, homo est animal, praedicatio est per se et in quid; similiter cum dicitur, animal est substantia: cum autem dicitur, substantia est ens [ = exsistens, esse], prae­ dicatio non est per se nec in quid, ut dicunt Avicenna et Algazel; esse enim non praedicatur de substantia ut genus vel differen­ tia, nec ut potentia eius, nec ut actus, sed praedicatur ut creatum primum ab alio participatum. Et ex hoc sequitur de necessitate quod esse accidit omni ei quod est et quod creatum est, et quod nec genus, nec differentia, nec potentia, nec actus, est de quo praedicatur; et si sic est, non est subsistens veritas eius; nec manens causa in ipso quod est, radicata; nec naturalis generis proprietas: sed in solo Deo hoc sequitur. Et quando fit resolutio usque ad ens [=esse], non stat resolutio in ente ut [essentia, idest ut] in genere vel differentia vel specie, vel sicut in prima potentia et in primo actu, sed stat in ipso sicut in primo creato per aliud participato in omnibus quae creata sunt»2. Quae cum ita sint, analogia entis de Deo et creaturis est hoc modo intelligenda, «quod ens et huiusmodi per se substantialiter sunt in Deo, et in creaturis per aliud et participative, et non ita quod Deus diversimode se habeat ad creata vel ad aliquid unum ad quod se habeat creator et creatura per prius et pos­ terius..., sed quia inferiora diversimode se habent ad Creatorem. Licet enim primum uno modo se habeat ad omnia, secundum Dionysium et Philosophum, non tamen [haec] uno modo se ha­ bent ad ipsum»3. In omni enim modo analogiae proportionis ad unum primum, nihil est prius illo primo; et propter hoc etiam in analogia entis accidentalis ad substantiam sicut ad primum subiectum inhaesionis, nihil est prius ipsa substantia ut subiec­ tum, licet alio modo analogiae sit aliquid prius ut causa et exem­ plar. Unde rursus S. Albertus: «cum dividitur ens in substan/feid., memb. 3, ad 1, p. 130a. Cf. etiam In Evangelium Joannis t. 24, p. 43a. 2 Ibid., ad 2, p. 130b. 3 apud expositores latinos 1331 liam et accidens, ens simpliciter non est ante substantiam, quia simpliciter ens non est nisi substantia; nec ea in quae dividitur ens per differentias coaequaeva exeunt de ente cum dividitur in substantiam et accidens: substantia quidem est ens, accidens autem erit modus quidam entis per posterius, et ideo genus esse non potest», quod sit prius differentiis et partibus eius subiectivis1. Et iterum: «sicut [Deus] non est in genere substantiae per hoc quod substantia est, ita non est in genere accidentis per hoc quod ad aliquid est. Est enim per hoc quod substantia est, ante omnem substantiam; et per hoc quod relativum est, ante omne accidens. Nec prima divisio entis est in substantiam et accidens, sed secunda: sed prima divisio est in ens ab alio et ens non ab alio, et postea entis ab alio divisio est in substan­ tiam et accidens. Substantia enim quae dividit ens cum acciden­ te, est substantia-subiectum; ens autem non ab alio nullius po­ test esse subiectum: est enim per intellectum ante substantiale et ante accidentale», ut eorum prima causa 2. Merito ergo S. Doctor tanti momenti existimavit hanc doc­ trinam de analogia entis ad substantiam et accidens et ad crea­ torem et creaturam, ut contrariam sententiam de univocitate entis appellet errorem pessimum, subiungens: «est autem error periculosus non solum contra veritatem philosophiae, sed etiam contra veritatem fidei»3; «sequeretur enim quod omnia essen­ tialiter essent Deus»4, idest sequeretur purus putusque monismus et pantheismus. 632. Ex parte vero secundariorum analogatorum ad illud primum secundum omnes et singulos modos prae­ dictos, subdividitur analogia proportionis in duos modos, scilicet in analogiam proportionis unius tantum ad unum et in analogiam proportionis duorum vel plurium ad unum, prout analogatum secundarium est unum tantum vel plura. Quando enim est analogia unius ad unum, nihil est prius utroque in suo genere per ordinem ad quod 1 2 ibid., 3 I Elenchorum, tract. 5, cap. 6, t. 2, p. 636a. Summa theol., I P., tract. 9, q. 37, ad 3, t. 31, pp. 387-388. Cf. § ad id quod ulterius quaeritur, p. 389. Summa theol., I P., tract. 6, q. 26, memb. 1, a. 3, part, le, t. 31, P· 246b« Ibid., arg. 4 sed contra, p. 246a. rsg&r» 1332 P. I, Sec. II. De · · · . · *. divisione analogiae Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1333 analogentur: quando vero est analogia duorum vel plu­ imitetur ipsum: et sic est similis character, quia dicit rium ad unum, est aliquid prius illis duobus vel pluribus, assimilationis rationem animae ad Deum» *. nempe illud unum quod est quasi tertium ad quod ana· logantur. Et alio in loco, hac distinctione utens, ait: «creatori et crea­ turae nihil est commune univoce, nec etiam per analogiam talem Ita, si dicam: quantitas est ens, substantia est ens, quod idem participetur per prius et posterius a creatore et crea­ habetur analogia unius ad unum subiectum, nempe quan­ tura, [idest duorum ad tertium], quia creator nihil habet per titas ab substantiam; si vero dicam: quantitas est ens, participationem, sed per essentiam et substantiam [et insuper qualitas est ens, relatio est ens, substantia est ens, ha­ nihil est prius creatore]; sed est ibi communitas proportionis betur analogia plurium, scilicet quantitatis, qualitatis et [unius] ad unum, quod substantialiter primo convenit Creatori, relationis, ad unum, nempe ad substantiam. ab illo autem et posterius sub illo et ad illud convenit creaturae, sicut vita, sapientia et bonum conveniunt Creatori et creatu­ Similiter, si dicam: medicina sana, animal sanum, rae» 2 . Quo in sensu non valet argumentum quod «in omni divi ­ est analogia unius medii ad unum finem, idest medicinae sione divisum simplicius [et prius] est dividentibus, et est per ad animal; sin autem dicam: medicina sana, cibus sa­ participationem in unoquoque illorum: : hoc enim solum verifinus, ambulatio sana, aer sanus, habitaculum sanum, ani­ catur in divisione univocorum, et aliquo modo in divisione plu­ mal sanum, est analogia plurium mediorum ad unum rium analogatorum secundariorum sub uno tertio, minime vero finem, nempe cibi, medicinae, habitaculi, ambulationis in divisione analogorum unius tantum ad unum3; «tali, inquam, analogia quae nihil unum [tertium vel superius] ponit in utro­ et aeris ad animal sanandum. que, sed potius ponit totum in uno, et in alio ponit ab illo vel Et idem videre est in aliis analogiae modis secundum ad illud esse, et sic homo est imago» Dei4; nam «per talem causam efficientem et exemplarem. analogiam aliquid est in homine a Deo, quod per prius in Deo S. Albertus vocat primum modum proportionem si­ invenitur» sicut in exemplari primo5. militer ad invicem se habentium; secundum vero, pro­ 633. Tandem ex parte communicationis sive partici­ portionem duorum vel plurium similiter se habentium pationis ipsius formae seu intentionis analogicae secun­ ad unum tertium ', sive etiam similitudinem habitudinum dariorum analogatorum ab illo primo secundum prae­ duorum vel plurium ad unum 12. Ut enim ad rem scribit, dictos quatuor modos, subdividitur analogia proportio­ «duplex est similitudo, scilicet duorum in tertio [vel ad nis in intrinsecam sive realem et in extrinsecam sive tertium], et sic oportet quod una qualitas in qua funda­ pure intentionalem vel denominativam. tur similitudo sit in utroque [illorum duorum secundum Analogia proportionis intrinseca sive realis vel secun­ prius et posterius]; quandoque autem similitudo est in­ dum esse dicitur quando ipsa forma primi analogantis ter aliqua ita quod unum dicit rationem similitudinis participatur vere et realiter a secundis analogatis, non alterius ad alterum, sicut imago quae dicit rationem si­ quidem secundum eundem modum et perfectionem qua militudinis huius statuae ad Herculem, et tunc non opor­ tet quod idem sit in utroque similium [per participatio­ nem ab uno tertio], sed quod unum sit exemplar et aliud 1 IV Sent, d. 6, a. 1, ad arg. contra primam definitionem, t. 29, i œ F C Summa theol., I P., tract. 3, q. 15, memb. 1, a. I, particula 1, ad arg. 3 sed contra, t. 31, p. 83b. 2 11 Topic., tract. 2, cap. 6, t. 2, p. 324a. 1 p. 127a. 2 I Sent., d. 1, a. 8c, t. 25, p. 25a. Cf. etiam d. 8, a. 7, ad 3, )a. P Ibid., obi. 1 et resp., pp. 24-25. II Sent., d. 16, a. 6c, t. 27, _p. 293b. Ibid., ad 2, p. 293b. • 1 ■ 1 1334 1 c ( Ο ►rc ( r c t I P. I, Sec. II. De divisione analogiae q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1335 ideo in illo uniuntur, et denominantur ab illo» ’. Nempe convenit primo, quia tunc esset participatio univoca, sed forma aequalitatis humorum non est realiter et intrin­ per posterius et deficienter: ex adverso, analogia pro­ sece nisi in animali, dum in aliis non est nisi respectus portionis dicitur extrinseca sive mere denominativa aut causantis vel conservantis vel significantis talem humo­ secundum .intentionem vel purum respectum, quando rum aequalitatem, quae est formaliter ipsa sanitas. ipsa forma primi analogantis non participatur vere et realiter a secundis analogatis, sed haec solum dicunt me­ 634. E contra veritas et bonitas et necessitas, quae rum respectum sive relationem vel habitudinem ad analogice analogia proportionis dicuntur de veritate et illud. bonitate et necessitate per essentiam et per participa­ S. Albertus definit et explicat modum analogiae pro­ tionem, non solum sunt formaliter et realiter in veritate portionis extrinsecae dicens quod est ille «m quo com­ et bonitate et necessitate increata, sed etiam intrinsece mune praedicatum in uno est primo, et in aliis per quenet formaliter participantur, licet per posterius et dimi­ dam respectum ad illud: sicut sanum primo et simpli­ nute, a veritate et bonitate et necessitate creata, quamvis citer [et formaliter] est in animali; in cibo autem, me­ dependenter ab increata sicut a causa exemplari prima, dicina et urina non est nisi [pure denominative, idest] a qua et ad quam analogantur ut exemplata et partici ­ per respectum ad illud: respectum dico significantis, pata; et ideo non solum vera et bona et necessaria sunt facientis vel conservantis» ex habitudine ad primum eorum exemplar, sed etiam Quod enim ita sint intelligenda huiusmodi verba, non­ a propria uniuscuiusque veritate et bonitate et necessi­ nisi per respectum ad Hhid, idest quod sanitas animalis tate. non participatur formaiiter a cibo, medicina et urina, Quam ob rem S. Albertus optime scribit: «non di­ sed mere denominative, evidenter apparet ex hoc alio cuntur res verae in illa habitudine solum [ad veritatem loco ubi eandem analogiam fusius exponit: «sanum di­ increatam ut ad earum exemplar], sed potius quia ha ­ citur secundum analogiam de animali, et urina, et cibo, bent verum aliquod [propriae naturae vel speciei] quod, et medicina; supponitur ergo sanum proprie et primo quantum possunt, imitantur; et si hoc verum non esset, et per se dici de animali, in aliis autem omnibus secun­ non haberent rationem proportionis. dum proportionem ad illud. Unde sanum quod est in Hoc modo non est in urina, quia in urina non habetur animali idem est quodammodo quod sanum quod est sanum quod illi sanitati proportionetur quae est in ani­ in urina et cibo et in aliis; sed est in animali ut forma mali, sed habet indicans aliquid illius [tantum], ut di­ aequalitatis humorum·, in urina autem ut indicative, gestionem humorum et huiusmodi. non quidem esse in urina sed esse in animali cuius est urina. Ecce idem numero est sanum quod est in animali Et hoc ideo est, quia non uno modo dicitur fieri ana­ et urina, et sic est de aliis: sed hoc est verum, quod pro­ logia 9 ad unum, sed multis modis. Dicitur enim necessaportio ista analogice diversificatur ex parte proportionenum per se, et necessarium per posterius: et tamen, torum ad illud, quia ratio indicantis in urina, et ratio licet necessarium per posterius respiciat proportionaliter conservantis in cibo, et ratio facientis in medicina, non necessarium dictum per prius, est aliquo modo necessunt ratio una, sed comparantur ad unum numero: et Summa theol., I P., tract. 6, q. 26, memb. 1, a. Ic, t. 31, p. 233a. 1 I Sent., d. 46, a. 12c, t. 26, p. 445b. >· ■ 1336 · 0. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos P. I, Sec. II, De divisione analogiae 1337 1/ liter] habeant divinitatis, nec per essentiam, nec per participationem» i sarium aliquod formaliter in ipso, quo proportionatur necessario dicto per se» J. 635. Hactenus de subdivisionibus analogiae proporEt hac ratione «veritates creatae multiplicantur se­ tionis. Superest iam ut videamus subdivisiones analogiae cundum numerum verorum, et unumquodque habet suam proportionalitatis. veritatem, et hoc modo verum causatur a re»; licet ulte­ Hanc ergo analogiam subdividit S. Albertus in analorius huiusmodi veritates respiciant primam veritatem increatam veluti earum causam exemplarem «ad quam giam proportionalitatis propriae et in analogiam proportionalitatis metaphoricae. Dicitur propria quando proportionantur»2. similitudo rationum vel proportionum est in ipsa natura Pariter bona creata «dicuntur bona forma boni crea­ ti, quae tamen ulterius proportionatur bono increato» i vel saltem in qualitate naturali, scilicet in proprio natu­ ut exemplari primo3. I rae, utriusque membri proportionalis; seu quando simi­ litudo proportionum est essentialis vel coessentialis ex Eodem modo potentia activa convenit intrinsece et \ parte utriusque membri. Ut enim dicit S. Doctor, idem formaliter causae creatae, licet dicatur per analogiam i nominant vere et proprie: vere quidem prout dicit rem proportionis ad potentiam activam primae causae, quae * sive realitatem et contradistinguitur ab apparenti vel Deus est; nam «intentio potentiae [activae] per prius \ freto; proprie autem prout opponitur alieno vel extra­ et posterius dicitur de potentia perfecta et de potentia neo; et sic vere et proprie nominat ipsam essentiam imperfecta»: soli autem Creatori convenit potentia per- \ realem puram, non admixtam aliquo extraneo, sicut vere fecta, quae dicitur potentiae plenitudo; creaturae vero i et proprie aurum est quod realiter aurum est et nonnisi convenit potentia imperfecta et participata, quia «poten­ aurum est: «dicimus verum aurum, purum, alienae na­ tia per participationem dicitur possessio potentiae se­ turae non permixtum»2. cundum partem plenitudinis, et non secundum totum»4. Consequenter, analogia proportionalitatis propriae Uno verbo: analogata secundaria per analogiam in- ji dicitur «propria proprietate rei» ex utraque parte3: quae trinsecam et realem dicuntur analoga participative, sicut quidem proprietas, vel est ipsa propria essentia et na­ homo iustus dicitur Deus per intrinsecam participatio­ tura rei, vel proprium accidens eius, quod omni, soli et nem gratiae, quae est de natura Dei veri et vivi; e con­ semper convenit rei, ac conversim praedicatur de re. Et tra, analogata secundaria per analogiam mere extrinseideo ratio vel forma significata per nomen analogum hoc cam dicuntur analoga solum nuncupative, sicut imago modo anaolgiae debet esse vere, idest realiter et intrin­ lapidea Dei, puta idolum, vel sicut pictura hominis sece in omnibus suis analogatis; et quidem proprie, hoc dicitur homo5: idem enim est dictu nuncupative et per est, proprietate essentiae vel proprietate attributi sive meram denominationem extrinsecam, «sicut statuae fic­ accidentis proprii. Ambo ergo membra huius analogiae tae ab homine dii dicuntur, cum nihil [realiter et forma- I / Sent., d. 46, a. 17, ad replicam contra 1 arg., t. 26, p. 458a 2 Ibid., corp, et ad 1, p. 458a. Ibid., ad 3, p. 458b. Summa theol., I P., tract. 19, q. 76c et ad 2 t 31 p 795 5 irnrt" A η K æ X L 25' P‘ «««»« iWtract. 6, q. 29, memb. 1, a. Ic, t. 31, p. 292. 1 Summa theol., loc. cit. , 2 In Evangelium Joannis, cap. b 9, t. 24, p. 43a; Summa theol., I P„ tract. 4, q. 19, memb. le, t. 31, p. 126a; V Metaph.,tract. 2, cap 15, t. 6, p. 319b; IX Metaph., tract. 1, cap. 1-2, pp. 320-321. J I Sent., d. 22, a. le, t. 25, p. 576a 17 $ I I 1 ;3 1338 P. I, Sec. II. De divisione analogiae debent proportionaliter participare eandem formam vel qualitatem in qua analogantur vel assimilanturl, eaque dicuntur et sunt proportionaliter similia «secundum rem»2, scilicet similitudine naturae* vel similitudine essentiali \ Verbi gratia, sicut se habet sensus ad sensi­ bile ita se habet intellectus ad intelligibile; sicut oculus est in corpore ita intellectus est in anima5; sicut se habet oculus ad visibile et ad actum videndi ita se habet audi­ tus ad audibile et ad actum audiendi6; sicut se habet [vis] affectiva [puta voluntas] ad bonum ita se habet intellectiva ad verum»7; sicut se habet intellectus ad verum amplectendum affirmatione et ad falsum respuen­ dum negatione, ita se habet voluntas ad bonum prose­ quendum amore et ad malum reiiciendum odio et aver­ sione, quia «idem quod est in mente dominativa affir­ mare et negare, hoc in appetitu subiecto est prosequi et fugere»8. Aliud exemplum classicum analogiae proportionalitatis pro­ priae inter artem et naturam: «sicut enim intellectus practicus in mechanicis est propter finem determinatum, propter quem movet materiam ut inducat formam artis, quod est bonum illius, eo quod omnis ars alicuius boni est operatrix, sicut faber facit quod facit propter cultellum, et operatum opus illud est finis eius; eodem modo etiam natura operatur propter finem determinatum quem intendit»9, in quantum exequitur id ad CP 1 I Sent, d. 34, a. 6 ad 6, t. 26, p. 173b; TV Sent., d. 1, a. 5, qla. 1, obi. 3 et resp. t. 29, p. 15a, 17b; In librum Dionysii de Caelesti hierarchia, cap. 2, § 5, t. 14, p. 93b; In Epist. IX, § 1, dub. unie., ad 4, p. 989b. 2 In Sent., d. 34, a. 6 ad 6, t. 26, p. 173b. 3 Summa theol., tract. 6, q. 26, memb. 1, a. 1, ad obiecta contra quaest., t. 31, 233b; In Evangelium Joannis, cap. VI, t. 24, p. 283b. IV Topic., tract. 1, cap. 5, t. II, p. 367b. 5 I Topicorum, tract. 1, cap. 8, t. II, p. 287a; I Ethicorum, tract. 5, cap. 18, t. 7, p. 82a. 6 II Topicorum, tract, 2, cap. 6, p. 324a. 7 Summa theol., I P., tract. 3, q. 13, memb. 1, arg. 7 sed contra, t. 31, p, 55a. » VI Ethicorum, tract. 1, cap. 5, t. 7, p. 402a. 9 II de Anima, tract. 2, cap. 2, t. 5, p. 217a. Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1339 quod movetur a prima causa et primo motore eius, qui Deus est et movet per intellectum: et hac de causa opus naturae est opus Intelligentiae1, quatenus «sicut intelligentia in opere suo sibi praefigit finem ita natura ad praestitutum sibi finem se· eundum rationem omnia opera sua dirigit»2. Item, sicut se habent principia intrinseca operati per artem ita se habent principia intrinseca operati per naturam. «Materia autem subiecta in motu, quae est principium rei factae, non est scibilis per se, sed potius per analogiam, hoc est, propor­ tionem, et praecipue si per similitudinem accipiantur naturalia ad artificilia: quia sicut artificialibus aes habet se ad statuam, et lignum ad lectum vel arcam, in eo quod sustinet formam artificialem, aut aliorum aliquid quod habet formam artificia­ lem ad informe secundum artis formam se habet antequem for­ mam artis accipiat; sic ipsa prima materia se habet ad substan­ tiam genitam sive ad hoc aliquid et ad id quod perfectum est in natura, quia ipsa est informe quod sustinet formam substan­ tialem, et per consequens alias formas essentiales»3* . Quae analogia resolvitur uno verbo in hanc proportionalitatem: sicut se habet subiectum ( = materia secunda) ad formam 1 I Physicorum, tract. 3, cap. 17, t. Ill, p. 88b; II Physicorum, tract. 1, cap. 2, p. 95b; cap. 3, p. 97a; De natura et origine animae, tract. 1, cap. 1, t. 9, pp. 376-377. 2 Quaestiones de Bono, q. 1, η. III, ed. cit., p. 12, 6-7. Hoc effatum, ûpus naturae est opus Intelligentiae, quod S. Albertus hoc in loco et in / Physicorum, tract. 3, cap. 17, t. Ill, p. 88b, tribuit Aristoteli, udetur potius formulatum ab eius commentatoribus. Averroes attri­ buit illud Themistio (XII Metaph., n. 18, ed. cit., fol. 287v-288r), et ex Averroe S. Thomas (I Sent., d. 43, 2, lc). Utut sit, haec formula totidem fere verbis invenitur apud Simplicium: κδν λέγη [Αριστοτέλης] οδν δτι «ό Ι«ς καί ή φύοις ούδέν μάτηρ χοιοΰσιν», οδτως λέγει ώς τής μέν τήν έπιτηδειόητα κάτωθεν χαρεχομένης είς τέλος τό άγαθον βλεχοοσαν, τοΟ δέ τό ένεργείσ Wtofaov άνοθεν έπιλάμκοντος (In II Physicorum, cap. 2, ed. H. Diels, Commentaria in Aristotelem graeca, vol. IX, p. 288, 27-30. Berolini 1882. Quibus similia tradit In I de Caelo, cap. 4, ed. I. L. Heiberg, Comment, in Aristotelem graeca, vol. VII, pp. 151-154. Berolini 1894). S. Thomas saepissime recolit hoc axioma, ut alibi ostendimus (De hominis beatitudine, t. I, pp. 240-241). Locis ibidem citatis addi possunt: III Sent., d. 26, 2, 4, ed. Moos, nn. 134-135; De Vent., 3, 1c; B, 1 obi. 9; De occultis operationibus naturae, opuscula, ed. Mandonnet, t. I, pp. 4-5; II-II, 18, 4c. J l Physicorum, tract. 3, cap. 9, t. Ill, Ρ· 65a, cap. 17, p. 90a. Cf. etiam Summa de Creaturis, I P., tract. 1, q. 2, a. 2, arg. 3, contra tertiam definitionem, t. 34, p. 322b; et ad 1 contra tertiam definitio­ nem. p. 325b. 1340 P. I, Sec. II. De divisione analogiae artificialem ( = formam secundam seu accidentalem), ita se ha­ bet materia prima ad formam naturalem (=formam primam vel substantialem) Rursus, quia materia tam prima quam secunda se habet ad suam formam sicut potentia ad actum, omne autem ens creatum compositum est ex essentia et esse sive ex quod est et quo ut sicut ex potentia et actu, dicendum est ita se habere essentiam ad esse in compositione metaphysica entis creati, etiam imma­ terialis, sicut se habet materia prima ad formam substantialem in compositione physica entis creati corporalis. Quando ergo dicitur quod materia est primum fundamentum compositionis entis creati, intelligenda est materia analogice prout nominat potentiam passivam seu receptivam; «non sequitur quod illud fundamentum sit unum vel unius rationis in omnibus [creatis]; quia in quibusdam [ = corporalibus] est materia, et in quibus­ dam [=incorporalibus] id quod est [=essentia]: licet in hoc similia sunt, quod in utroque fundatur esse creati et composite secundum proprium modum uniuscuiusque1 2. Nimirum, ut alibi profundius explicat, «dicitur quod est id quod est primum susceptivum in unoquoque quod est...; quo ut autem nihil in se recipit praeter seipsum, seipso enim est et esse habet, nec ad esse determinatur aliquo alio a se», secundum quod reduplicative est quo est. Et quidem «quod est ex hoc similitudinem habet cum materia, quia recipit aliud quod ut praeter ipsum et differens ab ipso...', quo est autem similitudi­ nem habet cum forma [quia non recipit aliud a se, sicut neque forma recipit aliam formam a se]: quamvis nec quod est sit ma­ teria generaliter [sed susceptivum et quasi materiale, quia mate­ riale medium est inter materiam et non materiam; materiale enim non est materia, habet tamen proprietates materiae» hoc in sensu, quod susceptivum alterius est], nec quo est forma generaliter [sed formale, utpote receptibile in alio quod infor­ mat vel actuat]; quia susceptio qua quod est suscipit non est susceptio materiae, sed est susceptio primi subiecti»; et simili­ ter formatio et actuatio qua quo est actuat et complet id quod est, non est actuatio et formatio formae substantialis in linea 1 Summa theol., II P., tract. I, q. 4, memb. 1, a. 1, particula 2. arg. 1 sed contra, t. 32, p. 62a 2 Ibid., ad 3, p. 65b. Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1341 I essentiae, sed actuatio formalissimi omnium in linea intis, quod est esse exsistentiae. Et inde patet «quod haec compositio ex quod est et quo est, generalior est quam illa quae est ex materia et forma; quia illa in omni creato est, ista autem non»: est etiam prior et dignior, «eo quod minus elongatur a primo simplici quam aliqua aliarum compositionum», et respondet primae compositioni qua omne creatum compositum est, scilicet ex potentia et actu in linea entis >. Tandem sicut substantia corporea componitur compositione physica ex materia prima et forma substantiali, ita etiam com­ positione logica componitur ex genere et differentia: quia genus, utpote potentiale et indeterminatum, proportionatur materiae; differentia autem, utpote actuans et determinans, proportiona­ tur formae; species vero, utpote composita ex genere et diffe­ rentia, proportionatur toti naturae vel [essentiae compositae ex materia et forma2. Neque obstat quod S. Albertus hanc proportionalitatem ap­ pellet aliquando parabolicam’. «parabola dicitur esse rerum diversarum sub aliquo proportionaliter simili facta collatio, in qua pluribus conferuntur quae ad invicem habent proportionis aliquam similitudinem, sicut si dicam: sicut se habet ad statuam vel idolum aes et figura, sic ad speciem genus et differentia»3. Sumit enim parabolam sensu quodam largiori pro quacumque similitudine proportionali, sicut et de symbolo, quod proprie dicitur «similitudo corporalis spiritualia repraesentans», idest similitudo metaphorica, asserit largius quandoque sumi: «licet quaelibet similitudo symbolum possit dici»4. Ac revera, sicut in ordine physico tota essentia substantiae vere et intrinsece componitur ex materia et forma quasi ex potentia et actu, ita in ordine logico totus conceptus speciei vere et intrinsece com­ ponitur ex conceptu generis et ex conceptu differentiae quasi 1 Summa theol., II P., tract. 1, q. 3, memb. 3, a. 2, ad quaest. 2c et ad 3, t. 32, pp. 36-38. 2 De Praedicabilibus, tract. 5, cap. 5, t. I, p. 99; V Metaph., tract 6, cap. 10, t. 6, p. 369; VII Metaph., tract. 1, cap. 5, p. 410a; In librum Dionysii de Caelesti hierarchic, cap. 2, § 8, dub. le, t. 14, p. 49a; cap. 14, § unie., dub. 2, pp. 384, 485; Summa theol., II P., tract. 1, q. 4, memb. 2, a. 4, arg. 5 sed contra, t. 32, p. 89b. J VIII Topic., tract. 1, cap. 1, t. II, p. 497a. 4 In librum Dionysii de caelesti hierarchia, cap. 1, § 1, expositio textus, t. 14, p- 12a. 1342 P. I, Sec. II. De divisione analogiae Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1343 ex potential! et actuali sive ex determinabili et determinativo: ώ accidentalem similtudinem» ’; unde et huiusmodi ana­ quemadmodum enim in ordine physico forma est in potentia loga dicuntur aequivoca secundum similitudinem ipsius materiae a qua educitur realiter per generationem substantialem, ita in ordine logico differentia est in genere quasi in potentia 1 naturae vel essentiae2; -secundo, quod talis similitudo proprietatum sit secundum comparationem ad actus vel a qua educitur per actum intellectus procedentis de potentia effectus ex utraque parte3; -tertio, quod haec proportio ad actum in inveniendo et efformando conceptu speciei; nimi­ ad suos actus vel effectus conveniat membris proportiorum, «per additionem intentionis tantum» quasi per eductionem logicam vel intentionalem *. naliter similibus secundum prius et posterius; idest per 0* prius membro principali et proprie sumpto, secundum 636. Metaphorica vero dicitur quando similitudo proportionem verae proprietatis eius ad suos proprios proportionum non est secundum ipsam naturam vel pro­ et connaturales effectus; per posterius autem membro prium naturae utriusque membri proportionalitatis, secundario et mere similitudinarie accepto, secundum immo neque secundum propriam naturam vel essentiam proportionem proprietatis mere similitudinariae vel apunius membri tantum, sed solum secundum proprium propriatae eius ad suos effectus appropriates, quae qui­ unius et secundum appropriatum alterius: ita tamen ut dem proportio similis est proportioni prioris membri, licet proprium, et consequenter appropriatum per similitudi­ deficienter et imperfecte et ex parte tantum. Et hoc ideo, nem ad proprium, non sumantur entitative seu per com­ «quia prius est proprium quam appropriatum; appro­ parationem ad subiectum vel essentiam, sed operative seu priatio enim non potest fieri nisi per proportionem ad pro­ per comparationem ad eorum actus vel effectus proporpria»4.. lAwiiivii Nomen vigvj ergo aiicuuguui analogum nuc hoc aiiaiugiae analogiae genere sig sig-­ tionaliter similes. nificat proportionem primi membri principaliter et proHaec enim tria exiguntur a S. Alberto pro analogia prie, «aliud autem [scilicet proportionem secundi mem­ bri], per similitudinem translationis secundario et im­ proportionalitatis metaphoricae: primo, quod similitudo proportionum non sit essentialis 21, idest secundum pro­ proprie» 5, idest per similtudinem translatam et imper­ priam naturam vel rationem rerum 3, sed secundum con­ fectam, siquidem «per dissimiles similtudines fit trans­ latio, hoc est, per dissimilium similitudines». Hoc nam­ venientiam accidentium seu proprietatum tantum4, ideoque accidentalis: «translatio autem adductio est nominis que analogiae genere «res comparatae dissimiles sunt, et proprietates eorum [prout subiectum respiciunt cuius proprietates sunt], dissimiles. Est tamen similitudo pro1 Op. cit., cap. 14, § unie. , dub. 2, ad 4, t. p. 385b. Hoc in loco S. Doctor explicat egregrie quomodo genus et species conveniant angelis. 2 IV Topicorum, tract. 1, cap. 5, t. II, p. 367b; In librum Dionysii de Mystica theologia, cap. 3, § 1, expositio textus, t. 14, p. 849b. 3 I Sent., d. 4, a. 4c, t. 25, p. 161b; In Evangelium Joannis, VI, 64, t. 24, p. 283b; IX Metaph., tract. 1, cap. 2, t. 6, pp. 520-521; V Ethic., tract. 4, cap. 4, t. 7, p. 390b: «metaphoricum est, et non propriam habet rationem». 4 «Similitudo quae requiritur in translatione est similitudo, non secundum rem sed secundum convenientiam proprietatum rei* (I Sent., d. 34, a. 6 ad 6, t. 26, p. 173b); «per similitudines proprietatum translatio fit, et non secundum rem» (Summa theol., I P tract. 14, q. 59, memb. 1, obi. 2, t. 31, p. 587b). 1 IV Topic., tract. 1, cap. 5, t. II, p. 367b. 2 II de Anima, tract. 3, cap. 22, t. 5, p. 271a. 3 IV Sent., d. 1, a. 6 ad 3 contra definitionem secundam, t. 29, p. 17b; d. 14, a. 24c, p. 445b; Summa theol., I P., tract. 6, q. 26, memb. 1, a. 1, ad obiecta contra secundam partem, t. 31, p. 233b; a. 3, particula 2, ad obiecta contra quaestionem primam, p. 250; In librum Dionysii de caelesti hierarchia, cap. 2, § 2, dub. 3, ad 4, t. 14, p. 28b in fine; § 4, dub. lc, p. 34b; § 5, p. 39b; cap. 15, § 13, dub. 2c, p. 447a; In Epist. IX, § 1, dub. unie, ad 4, p. 989b. 4 In librum Dionysii de Mystica theologia, quaest. prooem., ad 8, t. 14, p. 815b. „ 3 I Elenchorum, tract. 2, cap. 5, t. II, p. >wa. 1344 P. I, Sec. IL De divisione analogiae portionis ex hoc quod res una sub proprietate sua proportionatur ad aliquid [nempe ad actum vel effectum suum], et ad idem specie vel genere proportionatur res alia sub alia proprietate secundum eandem analogiam [causae ad actum vel effectum suum]..., et per talem similitudinem proportionalitatis fit translatio». Itaque «dicuntur dissimiles similitudines ab uno et ab alio: dis­ similes enim sunt quia dissimilium et in dissimilibus pro­ prietatibus [entitative vel secundum esse sumptis], simi­ litudines autem dicuntur a simili habitudine et propor­ tione dissimilium ad unum» actum vel effectum; «et sic dissimilia esse similia non est inconveniens», et «per illud in quo sic dissimilia similia sunt fit translatio» Et inde est quod huiusmodi analogia est semper dynamica et accidentalis, nunquam entitativa et essentialis. Inde est etiam quod in metaphoricis «non attenduntur omnia»2, sed ea solum quae ad rem pertinent: «ex meta­ phoricis autem non potest aliquis arguere ultra similitu­ dinem quam ponunt..., sicut si dicam hominem esse pla­ tanum, sequitur quod homo ille sit longus vel altus, et i non sequitur quod homo ille sit arbor vel lignum; quia platanus ponit similitudinem, non ad naturam sed ad staturam»3. Neque tamen facile est invenire bonas analogias metaphoricas, quia hae debent fieri per similitudines revera congruas nec nimis a longe petitas 4. Quam ob rem me­ rito scribit S. Albertus: «adinvenire adaptationes [qualescumque] non est difficile, sed facere proprias adapta­ tiones est valde difficile, quia oportet quod adaptans sciat proprietates utriusque rei, scilicet significatae et signifi­ cantis» 5; et congruo modo earum proportionalitatem os1 Summa theol., I P., tract. 14, q. 59, memb. le et ad obiecta, t. 31, p. 588. 2 I Sent., d. 10, a. 23, ad 2, t. 25, p. 306b. 3 In Evangelium Joannis, VI, 64, t. 24, p. 283b. 4 In Evangelium Mathaei, XIII, 12,t. 20,p. 555b; I Sent., d. 1, a. 5, circa finem, t. 25, p. 20b. 5 In Epistolas Dionysii, epist. IX, § 6, dub. unie., ad 4, t. 14, p. 996b. 1 q. i I, C. Π, a. 3: apud expositores latinos 1345 tendat, «quia metaphorica non docentur secundum quod significant nomina, sed secundum eorum significata» *, utpote «in quibus transfertur significatio ad significatio­ nem»2; et ideo «in tradendo artem symbolorum ^analo­ gorum metaphoricorum] oportet prius ponere propria quam ipsam symbolorum expositionem, quia in exposi­ tione symbolorum attenditur similitudo ad propria, quia ignoratis propriis non possumus eis adaptare symbolica»3. Quem processum doctrina et exemplis illustrat, scribens: quamvis huiusmodi symbola [corporalia] occultant veritatem [spiritualium] in quantum sunt sensibilia quaedam, tamen in quantum sunt relata ad spiritualia, manifestant ea. Referuntur autem symbola sensibilium in spiritualia per similitudinis inspec­ tionem...: non quae sit secundum participationem eiusdem quali­ tatis, quia omnino differentes sunt qualitates corporalium et spiritualium; neque secundum proportionem ad illa quae improportionabilia sunt [quia] nec est in eis quantitas eiusdem rationis [sicut est in proportionibus mathematicis]; sed per similitudinem proportionalitatis. In qua oportet quatuor facere, scilicet a) accipere proprieta­ tem rei sensibilis, b) et comparare eam ad suum actum, c et d) et similem comparationem invenire proprietatis rei spiritualis ad suum actum: sicut proprietas leonis est animositas per quam vincit omnia animalia resistentia; similiter Deus sua virtute superbos et sibi resistentes deiicit. Non est igitur virtus neque actus victoriae eiusdem rationis in Deo et leone, sed tantum comparatio; quia sicut se habet virtus leonis ad suam victoriam, ita virtus divina ad suam. Et haec est similitudo proportionalitatis, quae semper est ad minus inter quatuor, vel re, vel ratione quando uno utitur ut duobus, sicut si dicatur: sicut se habent quatuor ad duo, ita sex ad tria; vel sicut sex ad quatuor, ita decem ad sex»4. Similitudo ergo corporalium ad incorporalia non est simi­ litudo simplex et directa, sed comparata tantum et indirecta per Ibid., § 7, dub. unie., ad 7, p. 997b. 2 I Sent., d. 22, a. 1 ad 6, t. 25, p. 569b. In Epistolas Dionysii, Epist. IX, § 2, dub. unie., t. 14, p. 992a. Ibid., § 1, dub. unie., ad 4„ p. 989b. 1346 ► c» ( r ( ( P. I, Sec. II. De divisione analogiae relationem ad unum tertium, idest ad effectus similes quos pro­ ducere possunt, «resolvendo rem [corporalem] in [suas] pro­ prietates, et accipiendo proprietates ipsius ad proprietatem rei spiritualis» secundum comparationem utriusque ad suos actus vel effectus, per ordinem ad quos proportionaliter conveniunt1; «non enim est similitudo corporalium ad spiritualia per partici­ pationem eiusdem qualitatis, sed secundum proportionem ad actum qui attenditur: est enim collatio duarum proportionum, quarum utraque est in duobus vel pluribus»2. Sunt igitur simi­ lia tantum «secundum proportionalitatem [dynamicam], quae est similitudo proportionum [ad suos actus vel effectus], et est ad minus in quatuor, vel tribus, uno in ratione duorum accepto. Et talis est convenientia corporalium ad spiritualia, sicut cum dicimus: sicut se habet rota ad motum in omnem partem, sic se habet angelus ad obediendum Deo in omnibus; non autem communicant in participando eandem qualitatem, in quo est similitudo» directa et simplex3*. «Rota enim, in quantum est quoddam sensibile, nunquam ducet in cognitionem alicuius an­ geli vel proprietatis eius: sed oportet ut spiritualia deducantur et accipiantur per ea, per similitudinem proportionis ad actus proprios» 1 Itaque corporalia, «in quantum dissimilia sunt [entitative ad i spiritualia], non manifestant [ea]; sed in quantum habent simi­ litudinem [dynamicam] proportionaliter ad spirtualia in respec­ tu ad proprios actus·, et ideo Dionysius dicit quod cognoscuntur in dissimilitudine [entitativa], simili» tamen operative seu dynamice, simiitudine proportionalitatis tantum 5. Et hoc modo ablutio corporalis in exteriori ritu baptismi ma­ nifestat ablutionem spiritualem animae, quatenus «refrigerium aquae sepraesentat refrigerium animae ab incendio fomitis, et humidum aquae vim ablutivam gratiae ad deponendas sordes spirituales in anima»6. Hoc enim analogiae modo explicantur illa verba definitionis Sacramenti: invisibilis gratiae visibilis for- In librum Dionysii de caelesti hierarchia, cap. 7, § 9, dub. unie., ad 1, p. 191a. 2 In librum Dionysii de Ecclesiastica hierarchia, cap. 4, § 7, expositio textus, t. 14, pp. 658-659. Op. cit., cap. 2, § 5, divisio et expositio textus, p. 39b. Ibid., § 4, dub. le, p. 34b. Ibid., § 2, dub. 3, ad 4, p. 28b in fine. 6 IV Sent., d. 1, a. 5c, t. 29, p. 16a. 1 Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1347 ma, cuius similitudinem gerat et causa exsistat", quia «similitudo sumitur ibi secundum proportionalitatem», quae «est similitudo proportionum inter quatuor. Et tunc dicemus quod a) sumenda est proprietas elementi exterioris ad effectum quem habet in corpore, in parte una; b) et proprietas gratiae per effectum quem habet in anima, in parte alia; c) et ponenda est allegorice vel metaphorice similitudo inter duas illas proportiones [hoc pacto]: sicut se habet elementum [ = aqua] in vi refrigerativa et ablutiva ad corpus, ita gratia ad animam, secundum metaphoram» >. Haec ergo sequens praecepta, S. Albertus complura protulit exempla talis analogiae cum in ordine philosophico tum in ordine theologico, quorum nonnulla specimina subiungere placet. 637. Ordinis quidem philosophici. Ita, terminus et figura syl­ logismorum dicuntur secundum analogiam proportionalitatis metaphoricae ad terminum et figuram quantitatis: sicut termi­ nus in hac scientia metaphorice dicitur a termino in quantitate, ita etiam figura metaphorice dicitur a figura quae est terminus quidam in quantitate; figura enim in quantitate dicitur termi­ natio quanti, quod est superficies vel corpus. Sicut autem terminus in quantitate non est nisi secundum principium, vel medium, vel finem st enim terminus ad quem est continuatio: et hoc non potest esse nisi aut ut a quo, et hoc est principium; aut ut ad quem et hoc est finis; aut simul utra­ que ratione, idest ut a quo et ad quod, et hoc est medium—: cum ergo transferentes secundum aliquam similitudinem transfe­ runt, non potest esse terminus in syllogistica scientia nisi ut a quo est decursus syllogisticus, et hoc est maior extremitas; vel ad quod est decursus syllogisticus, et hoc est minor extremitas quae ultimo sub medio accipitur; et ulterius post ea nihil est de decursu syllogistico nisi ut medium, per quod decurrit ratio in decursu syllogistico. Et sic non sunt nisi tres termini in gene­ ratione figurae quae perfectum format syllogismum, et in omni ratione termini perfectam habent rationem terminorum: maior enim extremitas ambitu suae communitatis extra medium est, secundum substantiam autem et intellectum et definitionem est intra medium et ad medium quasi continuata; medium autem ad se terminat fluxum maioris extremitatis, et ex se dirigit in minorem; et ideo naturali positione in prima figura extremitas i /bid., ad 3 contra secundam definitionem, pp. 16-17. 1 ; 1348 P. I, Sec. II. De divisione analogiae maior terminus maior est, et medium naturali positione medium, et minor extremitas naturali positione est terminus minor*. Propter quod perfecta est haec figura, et dicitur esse ad mo­ dum trianguli quae est prima figura rectilinearum figurarum·. propositiones enim secundum debitam quantitatem et qualitatem coniunctae, sunt quasi lineae in uno termino, qui est medium, sese contingentes; et conclusio adveniens et ex his deducta, divi­ sas a se coniungit extremitates. Propter quod etiam ab Aristotele syllogismus primae figurae vocatur syllogismus extremitatum. Haec igitur est figurare ratio et terminorum et similitudo transla­ tionis* 12. Ita, etiam, sicut in composito corporali distinguimus mate­ riam et formam sic in composito syllogistico distinguimus proportionaliter materiam et formam: et sicut ibi distinguimus materiam remotam et proximam, itemque formam remotam et proximam; ita hic. «Et hic termini sunt materia remota, pro­ positiones autem propinqua [quia ex terminis fiunt propositiones, et ex propositionibus syllogismus]; et figura, forma est syllogismi remota [quia directe respicit materiam remotam quae sunt ter­ mini]; et modus, forma syllogismi propinqua*, quia directe re­ spicit propositiones quae sunt materia remota3. Est enim figura dispositio et ordo tc-minorum syllogismi; modus vero est dispo­ sitio et ordo propositionum eius; et ideo sicut se habet figura ad terminos ita se habet modus ad propositiones: item, sicut se habent termini ad prof sitiones in ratione materiae, idest ut remota ad proximam, ita se habet figura ad modum in ratione formae, nempe ut remota ad proximam; similiter, sicut se ha­ bent propositiones ad terminos ita se habet modus ad figuram. Eodem iure mixtio propositionum modalium et de inesse in 1 «Voco autem medium per metaphoram superius inductam, quod et ipsum in alio est ut maiori, et aliud in ipso est ut minus: con­ tentum enim secundum ambitum suae praedicationis semper minus est quam continens, et totum est in continente; hoc enim in tali figura dispositionis terminorum, etiam positionis ordine fit medium, quia inter extrema secundum ambitum praedicationis constitutum. Extrema vero voco hoc, quod et ipsum in alio et aliud in ipso estr hoc est, quorum unum est in alio contentum per praedicationis am­ bitum, sicut minus extremum est in medio; et sicut maius extremum in quo est medium, secundum praedicationis ambitum> (I Priorum Analyticorum, tract. 2, cap. 2, t. I, p. 489b). 2 I Priorum Analyticorum, tract. 2, cap. 2, t. I, pp. 487-488. 3 Ibid., p. 346a. Q. 1, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1349 syllogismo dicitur secundum analogiam ad mixtionem elemento­ rum in corporibus physicis. «Mixtio in syllogismis metaphorice I dicitur mixtio; proprie autem dicitur mixtio in physicis. Quia in physicis mixtio dicitur miscibilium alteratorum unio ad actum alicuius niedii, quod ex omnibus ex se invicem alterantibus mix­ tis generatur: propter quod mixta in eo quod ex mixtione gene­ rantur, non remanent secundum actus suos simplices nisi in po­ tentia. In syllogismis autem metaphorice dicitur mixtio ordo diversarum propositionum de inesse et de modo ad unum eliI ciendum quod neutra illarum est, conveniens tamen cum utraque, quod est conclusio: quae quidem in praedicato convenit cum maiori et in omnibus praedicati dispositionibus, sicut est affir­ mativum, negativum et huiusmodi; in subiecto autem et subiecti proprietatibus, quae sunt universale, particulare et huiusmodi, convenit cum minori. Propter quod in mixtione syllogismorum, mixta manent sub actibus suis stantia, non alterata ad aliud, quamvis unum sit aliquo modo in alio, sicut medium est in toto primo et postremum in toto medio» *. Quod si de Logica transeamus ad philosophiam realem, in promptu sunt exempla. Acutum et grave dicitur de sonis per analogiam metaphoricam ad acutum et hebes sive obtusum in tangibilibus. «Acutum enim et grave secundum metaphoram de differentiis soni dicuntur, et transsumptio ab acuto et gravi fit in angulis tangibilibus. In angulis enim dicitur acutum quod movet sensum, multum penetrando in pauco tempore; grave autem quod movet sensum, secundum parum penetrando in mul­ to tempore; et tamen non proprie dicitur velox acutum, et grave sive hebes tardum; quia, sicut diximus, hae sunt proprietates motus, et acutum et grave sive hebes non sunt motus, sed attri­ buitur acuto velox propter velocitatem huiusmodi motus qui est in penetrando hoc quod tangit et alii gravi sive habeti attri­ buitur tardum propter tarditatem huius motus qui est in pene­ trando in tactu, et quoad hoc grave et acutum videtur habere similitudinem cum acuto et gravi sive hebeti in angulis tangi­ bilibus. Acutum enim sonum vocamus ubi quasi pungat, multum velociter penetrando in auditum; gravis autem sonus est ubi quasi pellit, sicut si lassatum sit: acutum ergo penetrat in pauco ad auditum, grave autem in sonis pungit vix in multo»1 2. 1 Op .Cit., tract. 3, cap. 3, p. 522a. 2 II de Anima, tract. 3, cap. 21, t. 5, p. 270b. 1350 P. I, Sec. II. De divisione analogiae Sic igitur «haec dicuntur secundum metaphoram ab illis quae tangunt, per similitudinem ad velox et tardum·, acutum enim movet sensum in pauco tempore in multum, grave autem movet sensum in multo tempore in paucum; neque tamen velox est acutum [proprie dictum], et grave est tardum; sed acutum simi­ litudinem habet ad velox in mutando sensum quia cito immutat sensum, et tardum similitudinem habet ad grave quia non cito immutat. Habet etiam similitudinem ad acutum et ad hebes in angulis et in tactu: hebes enim est quod impellit et non penetrat cito; acutum autem, quod penetrando pungit statim. Et similiter est in auditu: acutus sonus est qui penetrat fortiter, et propter hoc etiam laedit ille, et quandoque facit obstupescere dentes, et prae­ cipue quando acutus sonus fit ex confricatione aliquorum duo­ rum ad invicem, quia tunc ut ens subtile penetrat nervum audibilem...; laesio autem ab alio sono non ita sentitur, quia non ita subtiliter penetrat nervos capillares tangentes nervum audibilem> >. Eandemque prosequendo analogiam, extenditur etiam ad sa­ pores et ad odores. Distinguimus enim sapores acutos sive acres et sapores dulces, et similiter odores acres et odores suaves: qui quidem ita se habent ad sensum gustus et olfactus sicut acutum et grave ad sensum auditus, ac finaliter sicut acutum et hebes ad sensum tactus2. Dicimus etiam sonos claros et obscuros per analogiam metaphoricam ad colores claros et obscuros, nam clarum et obscurum sunt proprie differentiae rei visibilis, et nonnisi per appropria­ tionem quandam similitudinis proportionalis transferuntur ad rem audibilem: ille ergo sonus dicitur clarus quando est bene audibilis; sicut color vocatur clarus quando est bene visi­ bilis; obscurus autem sonus dicitur e contra qui non est bene audibilis et distinguibilis, eo circiter modo quo color appellatur obscurus quando non est bene visibilis neque distinguibilis3. Vox dicitur proprie sonus productus per os animalis, meta­ phorice autem appellatur vox sonus productus per instrumenta inanimata, ut vox tubae vel tibiae vel lyrae, idest «aequivoce secundum similitudinem> proportionalitatis metaphoricae4. 1 Summa de creaturis. II P., q. 2 II de Anima, tract. 3, cap. 23, 3 Summa de creaturis, II P., q. * II de Anima, tract. 3, cap. 22, 25, a. 3c, t. 35, p 248 t. 5, p. 274b; 275-276 25, a. 3, ad 2, t. 35 d 249a t. 5, p 271a Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1351 Intellectus possibilis metaphorice comparatur tabulae rasae, i quando dicimus eum esse sicut tabula rasa in qua nihil est scriptum et tamen omnia scribi possunt. Nam sicut «tabula rasa et planata et polita, in qua scriptura nec secundum actum est, nec contrarium scripturae, nec inchoatio scripturae per dispo­ sitionem mediam inter actum et potentiam quae per motum edu­ catur in actum, sed tantum est sufficienter praeparata ad reci­ piendam scripturam, et ideo recipit eam sine motu; et nihil abiicitur a tabula, nec aliquid illi imperfectum procedit in actum, I sed quamlibet litteram recipit ut actum sine motu adeptum, ad quem non est in potentia nisi receptiva solum: -sic oportet accipere de intellectu possibili, quod sit in potentia receptiva tantum, cui intelligibilia prima actu non insunt, nec per disposi­ tionem mediam inter actum et potentiam insunt ei, eo quod tunc oporteret eum esse materialem et transmutabilem ad actum; sed tantum habet recipere ea, et meliori modo quam tabula». Et quamvis huiusmodi proportio «non sit per omnia similis», sicut neque ulla proportionalitas metaphorica, «tamen tabula exemplum convenientius est quod in rebus corporalibus poterat inveniri ad incorporearum rerum potentiam demonstrandam» ’. Amor metaphorice dicitur pondus: «quod in corporalibus est 1 pondus, hoc in spiritualibus est amor; et sicut corpus movetur ad locum ad quem tendit pondus eius, ita in spiritualibus mo­ vetur spiritus ad id ad quod tendit amor eius»12. Anima etiam humana metaphorice comparatur ipsi homini: nam «sicut in homine duo sunt, scilicet corpus et anima, et corpus generatione est ante animam quia corpori organizato infunditur anima; ita duae sunt partes in anima, quarum una est sensualis appetitus, altera autem est intellectus, et prima, scilicet sensualis appetitus, mox natis pueris exsistit, intellectus autem secundum actum perfectus non statim»3. Ratio quoque metaphorice dicitur umbra intelligentiae, sensus umbra rationis, vita vegetativa umbra sensus: umbra enim se habet ad realitatem lucidam sicut degradatio quaedam, coniuncta tamen realitati cuius est umbra, et a realitate causata. Et sic etiam proportionaliter ratio est quaedam degradatio et veluti 1 111 de Anima, tract. 2, cap. 17, t. 5, p. 362. Cf. etiam De intellectu it intelligibili, lib. II, tract, unie., cap. 4, t. 9, pp. »»-510. 2 Summa theol., II P., tract. 3, q. 12, memb. 1, ad 2, t. 32, p. 150b. ) VII Politicorum, cap. 14, t. 8, p. 733b. I K ,Λ> - 1352 P. I, Sec. II. De divisione analogiae Q. I, C. II. a. 3: Ή 0» I c ’’ obumbratio intelligentiae plene lucidae, sensus est degradatio quaedam cognitionis rationalis, simplex vegetatio est degradatio quaedam vitae sensitivae. Insuper umbra se habet ad lucem sicut materia ad formam vel potentia ad actum seu imperfectum ad perfectum: quanto ergo aliquid magis est actuale et formale et perfectum, tanto magis est independens a materia et quasi emergens ex ipsa; quanto vero aliquid est magis potentiale et imperfectum, tanto magis est materiale, idest a materia depen­ dens et in materia veluti immersum. Et secundum hoc, cum pura Intelligentia sit omnino immaterialis et non unita materiae, est plena lux absque ulla obumbratione; ratio vero, cum sit Ulli facultas animae immaterialis quidem, sed unita corpori, non est cognoscitiva intelligibilis in sua plena luce, sed ut obumbrati sensibilibus quae materialia sunt; sensus autem nullo modo attingunt intelligibilia, sed umbram solum eorum, nempe sensibilia; tandem potentiae vegetativae maxime immersae sunt in materia, licet habeant operationes excedentes virtutem solius materiae k Item, Ethica appellatur metaphorice medicina animae; nam «sicut [ars] medicinalis est curativa corporum; ita [scientia] moralis est curativa animarum. Unde sicut in medicina est medi­ cina praeservativa, conservativa, curativa; ita est in morali, quod in qubusdam curat et praeservat studiositatem ne amittatur, et in quibusdam curat et facit morum sanitatem. Hoc autem facit medicus aliquando ostendendo, aliquando operando: moralis igitur docens, omnibus prodest, ostendendo studiositatis viam: quamvis non prosit omnibus operando et perficiendo virtutem»1 2. Sic etiam quatuor principales virtutes morales, scilicet pru­ dentia, iustitia, fortitudo et temperantia, dicuntur cardinales per analogiam metaphoricam ad cardines ostium et ad cardines caeli. «Cardinales enim sunt in quibus velut in cardinibus tota volvitur humana conversatio. Sic enim vocamus cardines caeli polos, et dextrum et sinistrum in oriente et occidente, et centrum 1 II de Anima, tract. 1, cap. 8, t. 5, p. 206; De unitate intellectus, cap. 4, n. 10, t. 9, p. 454b; De intellectu et intelligibili, lib. I, tract. 1, cap. 6, t. 9, p. 483; De causis et processu universitatis, lib. II, tract. 2, cap. 35, t. 10, p. 530b; In librum Dionysii de caelesti hierarchia, cap. 2, § 11, dub. le, t. 14, P· 60a; cap. 6, § 5, dub. 2c, p. 150b; Summa de creaturts, II P., q. 5, obi..7, t. 35, p. 83a; q. 21, a. 1, arg. 3 sed contra, p. 176a; Summa theol., IIP., tract. 1, q. 4, memb. 1, a. 1, particula 2c. t. 32, p. 65a; tract. 4, q. 14, memb. 1, a. 1, ad 5 p 166 2 I Ethicorum, tract. 4, cap. 6, t. 7, p. 56a. apud expositores latinos 1353 sphaerae, in quibus velut in cardinibus totus volvitur mundus. Sicut vocamus in introitu domus cardines postium, in quibus iinua revolvitur per quam est introitus et exitus per domum; sic virtutes quaedam sunt in quibus omnes aliae per modum quendam adiunguntur, per ipsas autem tota vita hominis revol­ vitur: et illae dicuntur cardinales sive principales, quia in ipsis revolvitur tota conversatio moralis vitae; sicut ad cardinem con­ junguntur ea quae in cardine revolvuntur sive in caelo sive in ostio» *. Temperantia dicitur metaphorice consonantia: «consonantia vero de temperantia non proprie dicitur, sed translative; omnia enim consonantia proprie in sonis est; propter quod etiam ccmxmantia a sonis nomen accepit». Quae quidem analogia hoc mo­ do resolvitur: sicut consonantia consistit in debita proportione acuti et gravis secundum regulam artis musicae, ita temperantia consistit in debita proportione cibi et potus secundum regulam i scientiae moralis2. Pariter societas dicitur corpus morale per analogiam ad cor­ pus physicum hominis, et ideo «sicut in corpore hominis excres­ centia alicuius membri praeter proportionem dissolvit composi• tionem corporis, sicut si pes sit quatuor cubitorum; vel etiam . figuram alterius animalis accipiat, sicut si accipiat quantitatem pedis cameli vel equi, dissolvitur compositio corporis humani: ita in civitate dissolvitur politia et transmutatur ordo civitatis quando aliquis vel aliqui permittuntur crescere divitiis, gloria et potentatu, ita quod non sint proportionales aliis civibus... Et causa est, quia in omni ordine multorum ad unum, necesse est salvari proportionem; vel confusio inducet solutionem»3. Unde I ’Sicwt in compositione corporis humani medium in figura et compositione transgressum dissolvit pulchritudinem et decorem j corporis, ita medium in politia extensum nimis vel attenuatum nimis solvit politiam vel decorem ordinis politiae: sed qui me­ lium habet, exsistit scilicet in optimo ordine»4. 638. Ordinis etiam theologici, ubi nomina talem ana­ logiam indicantia dicuntur impropria, metaphorica, trans- 1 2 III Ethicorum, tract. 2, cap. 1, p. 234. IV Topic., tract. 1, cap. 5, t. II, p. 367. V Politicorum, cap. 2, t. 8, p. 442. Ibid., cap. 6, p. 497b. 1354 P. I, Sec. II. De Q. I, C. Π, a. 3: divisione analogiae apud expositores latinos 1355 lata vel transsumpta, figurativa vel similitudinaria, para- i tione involvunt imperfectionem, ut sunt nomina rerum corporalium, adhiberi nequeunt ad spiritualia et divina bolica, allegorica et symbolica Quae quidem verba, licet significanda nisi per analogiam proportionalitatis metapro eodem sumantur a S. Alberto, quasi synonyma, ta­ phoricae, iuxta illud S. Alberti ex Dionysio, «symbolica men impropria, metaphorica, translata sive transsumpta noscimus proprietates Dei proportione proprietatis cor­ directe contraponit nominibus vel significationibus pro­ poreae»*1, «quando inspectis proprietatibus rerum [cor­ priis, iuxta illud: «dicitur proprium [significatum alicuius poralium] sub quarum figura describitur Deus, per simi­ nominis] quod convenit alicui secundum quod significa­ litudinem proportionalitatis in divina conscendimus»2, tur per verba, et hoc dividitur contra improprium vel quasi ex imperfecta similitudine vestigii, quae propria metaphoricum» significatum, quod aliud simile nominat est creaturarum irrationalium, et non ex similitudine alius rei, transferendo significationem propriam unius perfecta imaginis quae creaturarum intellectualium est ad significationem appropriatam alterius2; figurativa propria et ex qua sumi potest analogia proportionalitatis autem vel similitudinaria contraponit veris et essentiali­ propriae3. Ut enim scribit S. Doctor, «vestigium dupli­ bus; parabolica vero, allegorica et symbolica contradisciter dicitur, proprie scilicet et per translationem. Proprie tinguit a nudis et mysticis quasi corporalia a spiritualibus ■ est impressio pedis in pulvere vel via molli: et quia om­ et sensibilia a nudis intelligibilibus3. nis impressio secundum tactum fit, omnis autem tactus Nomina ergo qua in sua propria et directa significasecundum ultimum tangentis, ideo vestigium similitudo est ad ultimum quod est in pede, et hoc est planta pedis 3 I Sent., d. 2, a. 17, t. 25, pp. 73-74; d. 3, a. 10, pp. 99-100; d. 22, I et digitorum. Quia autem sic imperfecte repraesentat a. 1, pp. 567-569; d. 34, a. 6, t. 26, pp. 172-173; d. 46, a. 17 ad 5, pp. 468pedem, et imperfectius eum cuius est pes —spissitudinem 459; IV Sent., d. 1, a. 5 ad 3 contra secundam definitionem, t. 29, pp. 16-17; d. 14, a. 42, p. 445; In librum Dionysii de caelesti hierarchia, enim pedis non repraesentat, neque lineamenta et figuras cap. 1, § 1, expositio textus, t. 14, p. 12; § 3, expositio textus, p. 21; superiorum pedis nec interiorum — , ideo sub hac similicap. 2, § 2, dub. 2, ad 4, p. 28b; § 4, dub. 1, p. 34b; dub. 2, p. 35b; ludine ad signum quodcumque transfertur quod cum cau­ expositio textus, p. 36; § 5, expositio textus, pp. 38-39; § 9, expositio textus, p. 51, et dub. unie, ad 3, p. 52b; § 13, expositio textus, p. 64; sa non est convertibile... Et secundum hoc dicitur vesti­ cap. 3, § 3, dub. 4c, p. 90c; cap. 4, § 6, dub. unie., p. 118a; cap. 7, gium Dei in creaturis, signum scilicet quo probabiliter § i, dub. 2 ad 1, p. 160b; § 6, dub. 2, ad 1, p. 177b; § 9, dub. unie., ad 1, p. 191a; cap. 13, § 9, dub. Ic, p. 267; De Ecclesiastica hierarchia, aliquid Dei cognoscitur», scilicet confuse et imperfecte 4. cap. 4, § 7, expositio textus, pp. 658-659; cap. 5, § 11, expositio textus, Itaque «vestigium quo Creator apparet in creatura, per p. 705; De Mystica theologia, quaest. prooemia!., pp. 814-815; cap. 3, § 2, expositio textus, p. 849b; In Epist. 9, § 1, dub. unie., ad 4, similitudinem dicitur ad vestigium pedis: sicut enim per p. 989b; § 2-19, pp. 999-1.010; Summa theol., I P., tract. 1, q. 5, memb. vestigium pedis, impressio pedis in aliena materia per 1, t. 31, pp. 21-23; q. 5, memb. 4, pp. 27-30; tract. 3, q. 13, memb. Ic, configurationem expressam accipitur similitudo et ipsius pp. 55-55; q. 15, memb. 1, ad obiectiones 1-3 contra quaest., p. 81; q. 16 per totum, pp. 112-113; tract. 4, q. 19, memb. 5, p. 148; tract. 6, deambulantis non accipitur similitudo nisi secundum par­ q. 24, memb. 1, pp. 196-197; q. 26, memb. 1, a. 1, ad obiecta, p. 233b; tem et imperfecte, ita in creaturae modo, specie et ordine tract. 14, q. 60, memb. 1-2, pp. 588-590; q. 59, memb. 4c et ad 3, p. 594; ibid., ad quaest., pp. 595-596; II P., tract. 1, q. 3, memb. 3, a. 4, ad 1, t. 32, p. 48a; tract. 12, q. 71, ad 1 et 2, t. 33, p. 29; In Evangelium Matthaei, cap. XIII, initio, t. 20, p. 547; XIII, 10-13, pp. 554-556; XXII, 1, t. 21, p. 35b; In Evangelium Marci, IV, 11-12, 34, t. 21, pp. 427-428, 438a; In Evangelium Joannis, VI, 64, t. 24, p. 283. 2 In librum Dionysii de caelesti hierarchia, cap. 7, § 1, dub. 2, ad 1, t. 14, p. 160b; I Sent., d. 22, a. 1 ad 6, t. 25, p. 569b. 3 Passim, locis citatis nota penultima. 1 Summa theol., I P., tract. 3, q. 13, memb. Ic, t, 31, p. 55b. 2 In Epist. IX Dionysii, § 1, expositio textus, t. 14, p. 987b. 4 Summa theol., tract. 3, q. 15, memb. 1, a. 1, particula 14, t. 31, P. 83a. 1356 P. I, Sec. II. De divisione analogiae modus potentiae et admiratio sapientiae et bonitas Auc­ toris secundum partem et non secundum totum confuse sive imperfecte demonstratur» *, quatenus «ducit in habi­ tudinem qua se causa prima habet ad causatum, quae quasi extremum et ultimum est Dei», sicut et vestigium pedis dicit tantum «similitudinem ad pedis ultimum et extremum» 12. Et hac de causa, id quod significatur per nomina metaphorica non invenitur formaliter et essentialiter in Deo, sed solum causaliter et effective3; eoque uti possumus ad divina cognoscenda per viam causalitatis et remotio­ nis tantum, non per viam eminentiae, iuxta illud Alberti: «illae tres viae [ = causalitatis, eminentiae et remotionis] accipiuntur secundum ea in quibus relucet Creator. Aut enim illa sunt symbolice sive figurative convenientia tantum, et in illis est propria via negationis sive ablatio­ nis, ut lapis, leo et huiusmodi; aut secundum rem per prius in Deo, licet secundum nomen non ita possint sig­ nificari, et sic sunt per eminentiam exponenda, ut est vita, essentia, intellectus et cetera huiusmodi, et haec vocan­ tur mystica ut dicit Dionysius [vel etiam propria]’, aut quantum ab utraque conveniunt secundum quod ab illo sunt, et sic via est [causalitatis, idest] a causato ad Cau­ sam»4, nam «via effectus in Causam est indifferenter in quolibet causato», sive repraesentet causam per modum imaginis sive per modum simplicis vestigii5. Hoc igitur analogiae modo dicitur Deus lux vera quae illumi­ nat omnem hominem venientem in hunc mundum, sicut sol est lux vera quae omnia corpora illuminat; et sicut lucem corpo­ ralem solis non omnia corpora eodem modo suscipiunt, ita neque 1 Summa theol., II P., tract. 1, q. 3, memb. 3, a. 4, particula Ic, t. 32, p. 47. 2 Summa theol., I P„ tract. 3, q. 15, memb. 1, a. 1, particula 1, ad 1 arg. in contrarium, t. 31, p. 83b. Cf. etiam I Sent., d. 3, a. 14c, t. 25, p. 105b. 3 / Sent., d. 46, a. 17, ad 6, t. 26, pp. 458-459; Summa theol., II P., tract. 1, q. 3, memb. 3, a. 4, particula 2c, t. 32, pp. 51-52 4 I Sent., d. 3, a. 10c, t. 25, p. 99b. 3 Ibid., ad quaestiunculam, p. 100b. Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1357 lucem divinam recipiunt omnes homines eodem modo. Lux ergo 1 [divina] sic tenebris lucet sicut lux solis cadit supra caecum, i Unde sicut tripliciter corpora se habent ad lucem solis, sic tri­ pliciter habent se corda ad lucem istam. Quaedam enim corpora tenebris coniuncta non recipiunt lucem nisi ad manifestationem nigredinis et turpitudinis suae, sicut nigra, tetra et opaca; quae­ dam autem recipiunt eam ad exteriorem sui illustrationem et pulchritudinem; quaedam recipiunt eam in sui profundum, sicut perspicua ut lapides pretiosi, et efficiuntur quasi quaedam vasa 1 hicis quae luminaria vocantur. Ita homines mente caecati et i operibus tetri non recipiunt lucem istam nisi ad suae turpitudinis manifestationem...; alii autem sunt qui exterius pulchritudine quadam compositionis per hanc venustantur, sed devotionem interiorem non habent, habentes quidem speciem virtutis sed non veritatem; tertii autem qui ad interiorem devotionem lucem concipiunt, intus lucet sicut luminaria in caelo» L Rursus, ita se habet oculus mentis ad solem divinum sicut se habet oculus corporeus ad solem materialem. «Sicut enim quorundam visus corporalis omnino obtunditur lumine solis, ut vespertilionis; et quorundam visus erigitur aliqualiter ad inspiI ciendum solem, sed propter debilitatem tremunt oculi, ut visus hominis; quorundam vero visus confortatur ut videat solem in I rota, ut visus herodii: ita etiam visus mentis materialis eorum qui terrenis affectibus et corporeis imaginibus detinentur, om­ nino retunditur a divina claritate; sed ab his recedens in intel­ lectualem speculationem, immaterialis efficitur, sed adhuc tre­ mens, quia rationis principiis velut de longinquo divina conspi­ cit; sed non tremens efficitur lumine fidei confortatus» 1 2. Item, Christus dicitur lux mundi, idest hominum qui sunt in mundo, secundum analogiam metaphoricam ad lucem corpo­ ralem huius mundi sensibilis. «Videmus enim quod lux corporea, primo, post se manifestando pellit tenebras; secundo, immit­ tendo se inferioribus, compressa obligatione terreni frigoris, deobligat et liberat; tertio, vitalem colorem excitat et vivificat: et 1 In Evangelium Joannis, I, 5, t. 24, p. 38. 2 In librum Dionysii de caelesti hierarchia, cap. 1, § 1, expositio textus, t. 14, p. 12. Cf. etiam cap. 3, § 1, dub. unie., solutio, p. 76b; $ 3, dub. 4c, p. 90a; cap. 8, § 3, dub. 3c, p. 229b; cap. 2, § 13, exposi­ tio textus, p. 64b in fine; Summa theol., I P., tract. 3, q. 13, memb. 1, ad 8, t. 31, p. 55a; II P·, tract. 10, q. 37, memb. 1, ad 10, t. 32, pp. 410-411. ■ 1358 P. I, Sec. II. De divisione analogiae hoc videmus isto ordine fieri quando sol ad nos accedit». Simi­ liter lux spiritualis solis divini qui Christus est, primo, se mani­ festando pellit tenebras spirituales hominum qui sunt in mundo, quia est lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum ’, utpote descendens de caelo «illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent2; secundo, se immittendo mentibus hominum in eum credentium, eos a servitute peccati deobligat et liberat, quia qui eum sequitur «imitando doctrinam per veritatis fidem et cognitionem et sequendo exemplum per imitationem», non ambulat in tenebris, nam haec divina «lux circumfulget et praestringit eum, ut undique fugatis tenebris circumdetur lumine» quo secure possit dirigere pedes suos in viam pacis; tertio, vitalem calorem excitat et vivificat, quia ipse est fons vitae, et ideo qui ad eum accedit et illuminatur, habet lumen vitae, quo quasi lux splendens procedat et crescat usque in perfectam diem vitae aeternae3. Verbum dicitur splendor Patris, quia sicut in corporalibus «lux et splendor sunt eiusdem formae», et insuper splendor est coaevus luci, a qua naturaliter semperque procedit; ita Filius et Pater sunt eiusdem naturae vel essentiae, et iterum Filius est Patri coaetemus, a quo naturaliter semperque procedit4. Pater appellatur fontana deitas, quatenus sicut fons est prin­ cipium rivulorum ita Pater est principium Filii et Spiritus Sancti5. Vocatur etiam Deus metaphorice fons vitae et sapientiae: apud te est fons vitae6; fons sapientiae, verbum Dei in excelsis7. «Videmus enim in fonte aquae materialis, qui est principium fundens aquam per se, quod tamen semper habet aquam in se stantem propter perpetuam scaturitionem; et ideo principium fontis accipitur in Deo [eo] quod est quaedam virtus simplex: quia quod non est primum, est compositum; sed primum, sim­ plex est, quod non est in alio sed per se movetur et per se ope­ ratur et nunquam se relinquit, semper manens in altitudine suae naturae. Et quod dicitur fons sapientiae significat quod ipse est i 2 3 4 5 6 7 Joan. I, 9. Luc. I, 79. Prov., IV, 8. In Evangelium Joannis, VIII, 12, t. 24, pp. 335-336. I Sent., d. 9, a. 8, ad 3, t. 25, p. 386; a. 9c, p. 303. I Sent., d. 9, a. 18, t. 25 p. 306. Psalm. XXXV, 10. Eccli., I, 5. Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1359 cognitio omnium cognitionum, et quod per se et non ab alio principio habet quod inspiciat omnia, sicut fons per se fundit lotam aquam fluminis» *. Sic quoque dicitur Deus iratus, non quia aliquid irae sit formaliter in Deo, sed similitudine proportionis ad hominem iratum, «quia scilicet in creatura facit quod facit puniens vel iratus»2. Sicut enim homo offensus, irascitur et punit offendentem, ita Deus offensus peccatis hominum eos punit, absque ira tamen. Hoc etiam modo Christus dicitur lapis angularis, quia sicut iota domus materialis fundatur super lapidem angularem, ita tota Ecclesia, quae est domus spiritualis Dei, fundatur super Christum3. Dicitur et caput Ecclesiae, quae est corpus eius mysticum, cuius et nos membra sumus, quia ita se habet ad suum corpus mysticum sicut caput naturale ad corpus naturale. «Caput habet tria in se in comparatione ad corpus: quorum unum est virtus quae principium est effective influens virtutem sensus et motus, quia sensus fluit ab anteriori parte capitis, motus autem a posteriori per nervos sensibiles et motivos; secundum autem est id quod anima formaliter influit membris, assimilando ea sibi in virtute sensitiva influxa quae quasi formaliter adhaeret mem­ bris; tertitum autem est conformitas naturae cum membris. Et sic tripliciter considerari potest caput spirituale quod est Christus. Si autem consideretur ut principium influens effective tantum, tunc est caput omnino secundum deitatem; si autem ut est principium effectivum et assimilons sibi per aliquod quod influit quod est ut forma, sic est caput beatorum et exsistentium in gratia, quibus influit quasi similtudinem suae vitae et sui motus et sui sensus in donis perficientibus intellectum et affec­ tum; si autem tertio modo consideratur, tunc est caput hominum tantum·4. Quae quidem munera capitis respectu hominum maxime exer1 In Epistolam IX Dionysii, § 1, expositio textus, t. 14, p. 990b. Cf. ibid., dub. unie., ad 5, p. 991b. 2 Summa theol., I P., tract. 6, q. 26, memb. 1, a. 1, ad obiecta, L 31, p. 233b. Cf. etiam I Sent., d. 22, a. 1, ad 6 t. 25, p. 569b; In Epistolam IX Dionysii, § 19, expositio textus, t.14 pp. 1.008-1.009 J Summa theol., I P tract. 14, q. 59, memb. lc, t. 31, p. 588a; II P., tract. 12, q. 71c, t. 33, p. 29b; I Sent ., d. 2, a. 17c, t. 25, p. 73b; d. 3, a. 10c, p. 99b. 4 III Sent., d. 13, 1360 P. I, Sec. II. De divisione analogiae cet per Eucharistiae Sacramentum. «Sicut enim in unam perso­ nam accepit humanam naturam, non consummens eam in seipso sed in unitatem personae traxit, ut in ipso esse divinum parti­ ciparet; sic convertit nos ad se cibus iste divinus, non consummendo sed ut esse suum divinum in sui sumptione participemus», quatenus «nobis influit hanc virtutem quae nos in ipsum con­ vertit ut membra eius et corpus efficiamur... Non enim ratio assignari potest quare Ecclesia dicatur et sit corpus Christi nisi hoc modo quo dictum est, dando illi corpus suum, et convertit eam ad se ut corpus eius efficiatur, et singuli sint membra eius. Constat enim quod Ecclesia mystice vel metaphorice corpus Christi dicitur. Omnis autem translatio mystica habet fieri per appropriationem ad aliud quod vero eodem nomine dicitur et eadem ratione. Haec autem non est nisi communio corporis et sanguinis Christi naturalis et veri, quod cum influit Ecclesiae, totam Ecclesiam ad se convertit, et a sui natura non avertitur, et sibi eam sic assimilando in spiritu vitae et calore veritatis vivifico et operatione virtutum tanquam quadam operatione mem­ brorum, Ecclesiam facit esse corpus suum spirituale et mysti­ cum. Et hoc est quod dicitur ad Ephesios IV, 11-12, quod scilicet diversas gratias dando in diversis officiis constituit, sicut in corpore in diversis officiis et operationibus constituuntur mem­ bra... Iste igitur nobilissimus modus pasturae est quo sua indeficiente virtute hoc sacramentum nos convertit in corpus Christi, ut simus os ex ossibus et caro ex came et membra de membro eius, et ex omnibus nobis corpus Christi connectatur» !. Quam quidem manducationem et assimilationem et incorpo­ rationem ad Christum explicat egregie per analogiam propor­ tionalitatis metaphoricae ad manducationem corporalem cibi materialis hisce verbis: «in corporali manducatione sunt sex, a quibus transfertur ad spiritualem manducationem, quorum j primum est attritio cibi, quod natura ideo facit quod unum­ quodque a qualibet minima parte sugi possit id quod est con­ veniens in cibo; secundum est deglutio·, tertium est digestio·, quartum est puri succio; quintum est ad membra delatio·, et sextum est unio qua unitur membris et de corpore efficitur. Attritio autem est frequens reditio mandibularum et oris super idem, cui respondet in spirituali manducatione frequens re1 De Sacramento Eucharistiae, dist. 3, tract. 1, cap. 5, η. 5, t. 38 pp. 2o6-2o7. Q. I, C. II, a. 3: I apud expositores latinos 1361 ditus mentis et rationis super cibum spiritualem ut bene diiudicetur a quo, et in quo affectu et propter quid accipitur... Deglutio autem est in sumptione cibi; ita quod cibus sit in manducante: et sic in spirituali manducatione cavendum est ne manducans extra cibum maneat per infidelitatem vel dissen­ sum, nec quod cibus remaneat extra ipsum per gratiae priva­ tionem... Digestio autem quae est separatio puri ab impuro, tota refer­ tur ad comedentem, quia in cibo isto nihil est impurum; sed impurum aliquando comedente impedit nutrimentum, et tunc oportet quod humor malus diferatur et eiiciatur [iuxta illud] Jerem. V, 19: si separaberis pretiosum a vili, quasi os meum eris. De succione autem, qua interius per venas nutrimentum su­ gitur, maxime est attendendum; quia illa perficitur desiderio incorporandi in Christo, quo desiderio ipsum in nos trahamus et nos in ipsum... Delatio autem ad membra, spiritualiter perficitur quando ci­ bus iste singulis virtutibus cordis immittitur; ut in ratione sit claritas lucis, in voluntate fervor dilectionis, in memoria conser­ vatio meditationis absque oblivione, in concupiscibili desiderium boni, in irascibili dedignatio peccati, in sensibili imaginatio exem­ pli, in tota anima dulcedo spiritualis cibi... Unio autem perficitur in hoc quod Christo unimur et spiritu eius vivificamur, quia iste cibus non mutatur in nos sed nos in ipsum, ut meliores efficiamur... Sed tunc quaeritur quare ad istam manducationem oportuit addere de spirituali potu. Ad quod dicendum quod cibus sine potu esse non potest. Quinque enim facit potus conveniens in corpore, sine quibus non perficitur cibi operatio: haec autem quinque sunt: primum, quia lavat sordida, ne cum cibo com­ misceantur; secundum, quia extinguit incensa; tertium, quia humectât arida ut cibo praeparentur; quartum est, quia lubricat aspera ut per ea cibus moveatur; quintum est, quod subtiliat grossa in cibo et membris ut facile penetrant et penetrentur. Haec autem quinque sanguini Christi spiritualiter conveniunt. Hic enim lavat omnia sordida per hoc quod est sanguis expia­ tionis...; extinguit incensa per hoc quod est sanguis redemptio­ nis, redimens nos a peccati incendiis et concupiscentiae...; hic est qui humectât arida per hoc quod est sanguis pietatis, quia omni pietate maior fuit quod sic sanguinem suum non tantum 1362 c* ( ► f ( c ( i P. I, Sec, IL De divisione analogiae fudit pro nobis, sed etiam infundit nobis, sic enim omne cor ad pietatem deducitur et ariditatem amittit...; lubricat autem aspera et ad lenitatem adducit per hoc quod est sanguis Agni mansueti...; subtiliat autem grossa per hoc quod est sanguis sacramenti, sic enim inducit ad subtilitatem intelligentiae spiri­ tualis et sic vocatur sanguis testamenti quo spiritualia confir­ mentur» Inuuit autem caput hoc spirituale omnibus membris vivis eique assimilatis gratiam, per quam habent esse vivum; et cari­ tatem, per quam operantur secundum conformitatem ad Chris­ tum: et una cum caritate influit sensus spirituales, qui per ana­ logiam ad sensus corporales corporis vivi intelligendi sunt, sci­ licet ut mundo corde videamus Deum, et audiamus quae loquitur in nobis Dominus Deus, et odoremus bonum odorem Christi, et gustemus dulcedinem eius, et palpemus Verbum vitae, experi­ mento attingentes Deum et bonitatem eius1 2. Et in spirituali aedificio, quod proportionaliter se habet ad aedificium corporale, fides se habet ut fundamentum, spes ut paries qui erigitur, caritas ut complementum et consummatio34 : «spiritualis aedificii fundamentum in imo est fides quae facit in nobis subsistere res sperandas, eo quod ipsa est prima acce­ dentibus ad Deum; sed in summo concludens est caritas, quae est vinculum perfectionis; et paries erigens est spes se ad aeter­ na protendens»*. Dicitur fides fundamentum, aliter tamen quam humilitas et fortitudo et timor, quae etiam fundamentum appellantur; quia «fides est simpliciter prior et fundans, aliae autem non fundant nisi secundum quid. Et hoc patet quia humilitas est post fidem, sed concavum facit cor ut profundius fundetur quod iam per fidem fundatum est, et ideo quasi parat fossam in qua fundatio fiat; fortitudo autem fundat per modum fulcimenti contra im­ minentes tempestates tentationis et persecutionis, sed timor In Evangelium Joannis, VII, 54, t. 24, pp. 273-274. Cf. etiam In IV Sent., d. 9, a. 2, ad quaest. t. 29, p. 217; a. 5c, pp. 220-221; In librum Dionysii de ecclesiastica hierarchia, cap. 1, § 7, dub. unie., ad 15 et 16, t. 14, p. 494. 2 III Sent., d. 13, a 4 per totum, t. 28, pp. 239-240; In librum Dio­ nysii de caelesti hierarchia, cap. 15, § 5, dub. 1, et 2, t. 14, pp. 414415, 417; De ecclesiastica hierarchia, cap. 4, § 7, expositio textus et dub. unie, pp. 658-660; § 8, expositio textus, p. 662. 3 III Sent., d. 26. a. 1, arg. 2 sed contra, t. 28, p. 490b. 4 IV Sent., d. 21, a. 3c, t. 29, p. 864b. 1 Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1363 fundat per exclusionem subvertentium aedificii structuram, per hoc quod declinat a peccato; fides autem sola per hoc quod subiicitur et substat substantialiter ut prima in aedificio» *. «quia fundat in nobis res sperandas in gratia, et gloria et venia, quae aliter non erant fundatae in nobis assensu immobili nisi Deus lumine suo nobis vel patribus revelato tales res fundaret in nobis»1 2. Totum autem corpus veritatum fidei componitur ex articulis fidei, sicut totum corpus organicum componitur ex articulis: «sicut enim corpus humanum ex articulis componitur, ita quod in qualibet iunctura duo coniunguntur quorum utrumque est articulus, sicut apparet in digito in quo per duas iuncturas tres articuli coniunguntur; ita in catholica fide sunt membra articulatim composita ex quibus fides componitur catholica, et haec compositio Symbolum vocatur. Et sicut in corpore ubicumque est inflexus et iunctura duorum non est articulus unus sed plures, ita in Symbolo ubi res una est et ad unum pertinens unus est articulus, et ubi res in diversa flectitur et ex pluribus com­ ponitur non est unus articulus- sed plures, sicut quod dicam Filium Unigenitum qui conceptus est de Maria Virgine; ibi enim alia res credenda est qua Christus Unigenitus Dei est genera­ tione aeterna, et alia qua conceptus est secundum carnem: et ideo haec, duo sunt articuli»3. Spes etiam dicitur anchora navis spiritualis animae nostrae, secundum proportionalitatem ad effectus quos anchora corpora­ lis exercet erga navem materialem; nam spes Christiana est «spes certa, trahens nos ad littus aeternitatis et immobiliter tenens mentem nostram fixam in caelis, sicut anchora trahit navem ad littus eamque immobiliter tenet» 4. Caritas quoque dicitur radix omnium virtutum et earum ma­ ter et vinculum perfectionis omnium. Radix quidem: tum quia in caritate «tota planta vitae et aliarum virtutum capit incre­ mentum dulcedinis, nihil enim facit suave iugum difficultatis in omnibus aliis nisi affectus bonitatis divinae qui est caritas»5; III Sent., d. 23, a. 2c, t. 28, pp. 440-441. De Sacrificio Missae, tract. 2, cap. 8, η. 3, t. 38, p. 58a. Ibid., n. 4, p. 59a. De Sacramento Eucharistiae, dist. 3, tract. 4, cap. 2, ibid., p. 324b; III Sent., d. 26, a. 1c, t. 28, p. 491b. j J . s III Sent., d. 27, a. 4, § ad id quod ulterius quaentur de defini­ tione apostoli, ad 2, t. 28, p. 521b. 1 2 J 4 i >Γ 1364 : ( ► t ί C c P. I, Sec. II. De divisione analogiae tum etiam quia omnes «nutrit et nutrimentum dilectionis ad­ ministrat» Mater autem: sive «in quantum quasi impregnatur concipiendo omnes in visceribus, quia caritas qua diligimus Deum est causa omnium operum et virtutum quibus colimus eum, et sic quodammodo nascuntur omnes a caritate»2, et qua­ tenus «in visceribus caritatis virtutes formantur quoad esse quoddam», idest meritorium3; sive etiam quia «omnes alias virtutes regit et regulat, sicut mater filias regit et regulat»4. Vincitum vero perfectionis: tum quia est iugum suave filiorum Dei, quod unit et «ligat Deum et hominem»5; tum etiam quia in ea uniuntur et quasi ligantur omnes virtutes, quas sic unitas et colligatas rursus «coniungit cum ultimo fine, et sic dicitur finis et vinculum quia finiendo ligat cum perfecto summo»6. Qua etiam de causa, ceterae omnes virtutes, nisi in caritate radicentur et a caritate formentur et perficiantur, dicuntur mor­ tuae, quia nequeunt producere actus meritorios et efficaciter ductivos ad vitam aeternam. Sicut enim vivum proprie dicitur in corporalibus id quod opera vitae perfecta exercet, metapho­ rice autem id quod «attingit perfectam operationem suam secun­ dum suam speciem..., sicut dicimus aquam vivam quae est in impetu purificandi et infrigidandi, et adamantem vivum cum fortiter attrahit ferrum», ita etiam in ordine supematurali «ope­ ra dicuntur vivificari vita dicta metaphorice, quia scilicet resti­ tuitur homini quod faciant in ipso [id] quod faciunt optima opera [idest opera caritatis vel informata caritate], et hoc est dignum facere vita aeterna: quia sicut lapis [ = adamans] dicitur vivus quia facit optime propriam operationem, et mortuus qui non potest sic facere; sic opus vivum dicitur quando potest perficere hoc quod optimum opus facit, et hoc est opus gratiae et caritatis, quod potest valere vitam aeternam»7. Et sic omnes virtutes, prout sunt nutritae et formatae et unitae caritate, sunt totidem flumina aquae vivae salientis in vitam aeternam vi ordinationis caritatis: «in moralibus enim ordinat passiones et In Evangelium Joannis, XV, 12, t. 24, p. 563b. 2 Ill Sent., d. 23, a. llc, t. 28, p. 425b. 3 Ibid., a. 10, ad 4, p. 425a. In Evangelium Joannis, XV, 12, t. 24, p. 564b. 5 In Evangelium Mathaei, XI, 29, t. 20, p. 503b. 6 Ill Sent., d. 23, a. llc, t. 28, p. 425b; d. 27, a. 4, § ad id quod ulterius quaeritur de definitione Apostoli, ad 1, n 52itv In 'ËvànëëHum Joannis, XV, 12, t. 24, pp. 563-564. ’ 8 ι IV Sent., d. 14, a. 24c, t. 29, p. 445b. ► .·% s 0. I. C. II, a, 3: apud expositores latinos 1365 » opera; in heroicis ordinat naturam ad metas mentis; in intel­ lectualibus ordinat rationem ad normam perfectae virtutis; in divinis ordinat contemplationem ad altitudinem et puritatem divinae delectationis et theoriam veritatis» Multitudinem item angelorum illustrat per analogiam metaphoricam ad multitudinem ministrorum in curia regis potentissimi, quia «sicut in humanis de magnificentia regali est quod innumerabiles habeat ministros ad curiae regalis frequentiam pertinentes et innumerabiles proceres gloriae regali assistentes, ita multo magis pertinet hoc ad magnificentiam Regis caelestis ut innumerabiles sint ministrantes et innumerabiles assisten­ tes»12. Et sicut inter ministros regis dantur diversi ordines et hierarchiae pro eorum officiis diversis in assistendo et ministrando regi terreno, ita inter angelos dantur diversae hierarchiae et ordines pro diversis eorum officiis in assistendo et ministrando Regi caelesti; et sicut ministri regis terreni assis­ tentes throno eius diversum situm ordinatum tenent circa regem, ita angeli assistentes throno Regis caelestis diversum ordinem tenent circa ipsum Deum, quia «sicut est situs in corporalibus ita est ordo in spiritualibus»3, et «idem facit ordo in spirituaI libus quod continuitas in corporalibus»4. Et omnes creaturae corporales, quae sunt dispositae numero, mensura et pondere, manifestant proportionaliter per modum vestigii potentiam, sapientiam et bonitatem divinam: «sicut enim per vestigium pedis, impressio pedis in aliena materia per confi­ gurationem expressam accipitur similitudo, et ipsius ambulantis non accipitur similitudo nisi secundum partem et imperfecte; ita in creaturae modo, specie et ordine, modus potentiae et admiratio sapientiae et bonitas Auctoris secundum partem et non secundum totum et confuse sive imperfecte demonstratur: ostenditur enim quia est, et non quid est»5: Hoc enim modo, «secundum similitudinem proportionis, infigurabile potest assimilari figurato, ut crater ad sapientiam, et vinum ad effectum sapientiae»6; quia horum «non attenditur similitudo, ut dicit 1 1 5 obi. * 5 In Evangelium Joannis, VII, 38, t. 24, p. 317a. Summa theol., II P., tract. 2, q. 7c, t. 32, pp. 133-134. In librum Dionysii de caelesti hierarchia, cap. 9, § 3, dub. 1, 4, t. 14, p. 262a. Op. cit., cap. 13, § 5, dub. unie, ad 1, p. 353b. Summa theol., II P., tract. 1, q. 5, memb. 3, a. 4, particula lc, t. 32, p. 47. « Ibid., ad 1, p. 48a. Cf. etiam In Epistolam IX Dionysii, § 14, expositio textus, t. 14, pp. 1006-1007. -' t. 1366 c O ( P. I, Sec. Π. De divisione analogiae Dionysius, nisi in similitudinibus dissimilibus, et hoc est in con­ venientiis quae dissimiles sunt, habentes tamen similitudinem analogiae sive proportionis [proportionum]: ut sicut est diver­ sitas linearum in creatura propter compositionem essentiae, quae diversitas linearum metaphorice respondet modo, speciei et ordini, quae diversa sunt in creatura; ita sit diversitas rationum in Auctore in unitate essentiae propter simplicitatem Creatoris, quae non obviat diversum modum significandi tol­ lendo a Creatore, secundum quod significatur potens, sapiens et bonus: et in hoc notatur convenientia, ut sicut sunt impressa in creatura diversa secundum rem, ita imprimentia significentur diversa esse secundum rationem et modum significandi» *. Immo et haec tria metaphorice transferuntur ad cetera crea­ ta, etiam spiritualia; licet numerus proprie loquendo sit com­ plexus unitatum ex divisione continui resultantium, metapho­ rice tamen dicitur complexus principiorum in quae resolvitur et ex quibus constituitur omne ens creatum; et «licet proprie pondus sit in corporalibus inclinatio ad motum rectum, tamen per translationem etiam inclinatio qua unum motu intelligibili inclinatur ad alterum, dicitur pondus, sicut etiam dicitur Proverb. XVI, 2: spirituum ponderator est Deus»; pariter «mensura proprie dicta in quantitate est, per translationem tamen etiam transsumitur ad ea quae commensurationem intellectualem habent» 1 2. Et ideo profunde S. Albertus scribit; «haec tria proportionaliter sunt in omnibus rebus tam corporalibus quam spiritualibus. Quod enim in corporalibus quantitas est vel mensura mo­ lis, hoc est in spiritualibus quantitas vel mensura virtutis: et modus principiorum constituentium totum in corporalibus re­ spondet modo partium potestivarum constituentium totum po­ testativum in spiritualibus; et pondus quod in corporalibus inclinatio est ad locum, in spiritualibus vel respondet affectui vel inclinationi in debitum finem, in quo stat et quiescit omnis res, ita quod non inclinat ulterius ad tendendum in aliud; et ordo qui in corporalibus est positio partium in loco, in spiritua­ libus respondet ordini potentiarum in debido actu ad totum potestativum perficiendum»3. 1 Summa theol., II P., loc. cit., ad 1, t. 32, p. 48a. 2 Summa theol., II P., tract. 3, q. 15, memb. 1, a. 1, particula 2c, ad 2 et 3 primae assignationis, t. 32, pp. 86a, 87a. 3 Summa theol., I P., tract. 6, q. 26, memb. 1, a. 3, particula 2, ad 2 quaest. primae, t. 31, p. 250. Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1367 639. Postremo analogiam proportionalitatis propriae subdividit ex duplici capite: primo, ex parte rei vel quasi materiae in qua vel circa quam verificatur similitudo proportionum; secundo, ex parte modi vel quasi formae proportionalitatis secundum quam fit talis proportio proportionum. Cum enim duo necessario concurrant in omni proportionalitate, scilicet res quae proportionaliter conveniunt quasi materia, et ipsa proportionalitas sive modus proportionalitatis quasi forma, subdivisio eius necessario sumenda est ex parte quasi materiae et ex par­ te quasi formae ipsius. Ex parte igitur materiae subdividitur in analogiam entitativam sive ontologicam et in analogiam operativam sive dynamicam, secundum quod similitudo proportio­ num est in ordine essendi seu entitativo aut in ordine operandi seu operative. Prima nominat similitudinem habitudinis duarum proportionum ad actum primum, qui est esse vel essen­ tia: verbi gratia, ita se habet Deus ad deitatem sicut homo ad humanitatem, quia sicut humanitas est forma qua homo est homo ita deitas est quasi forma qua Deus est Deus, licet utrobique sit proportio absolute diversa, nam in homine differunt re et ratione homo et humani­ tas, dum in Deo solum differunt ratione Deus et deitas, et distinctione virtuali minori tantum sive secundum mo­ dum significandi, et ideo in homine non praedicatur abs­ tractum de concreto —homo est humanitsa—, dum in Deo vere et recte praedicatur —Deus est deitas—: item, sicut substantia creata se habet ad suum esse ita sub­ stantia divina ad suum et tamen esse substantiae creatae est participatum ab alio et receptum in ipsa substantia creata, dum esse substantiae divinae non est participatum îb alio neque receptum in ipsa divina substantia; eo quod in creaturis differunt re esse et quod est, in Deo lutem sunt re unum idemque. 1368 c► c ( P. I, Sec. II. De divisione analogiae Secunda vero nominat similitudinem habitudinis dua­ rum proportionum ad actum secundum, qui est agere vel operari proprium utriusque membri proportionalis: exempli gratia, sicut se habet iustitia humana in redden­ do unicuique quod suum est ita se habet iustitia divina in retribuendo unicuique quod suum est; licet Deus sit ipsa sua iustitia, homo autem iustus non est sua iustitia: «et sic dicitur Deus iustus iustitia qua retribuit, et quae ipse est suo modo; et homo dicitur iustus iustitia qua reddit unicuique quod suum est, et quae ipse non est suo modo» *. Ubi apparet differentia huius proportionalitatis dynamicae a proportionalitate metaphorica, quae etiam dyna· mica est; quia in proportionalitate dynamica propria est similitudo proportionis duarum agentium vel potentia­ rum vel habituum ad proprios actus vel operationes ex utraque parte, dum in proportionalitate dynamica meta­ phorica est solum similitudo proportionum unius agentis vel potentiae vel habitus ad proprium actum vel effectum ex una parte, ex alia vero alterius agentis ad effectum potius quam ad actum, et quidem ad effectum mere appropriatum per similitudinem translationis. S. Albertus saepe usus est hac divisione, cum in or­ dine philosophico tum in ordine theologico. Liceat ex utroque nonnulla adhibere exempla. 640. Ita, in ordine philosophico, est analogia entitativa pro­ portionalitatis propriae cum dicimus: «sicut se habet substantia ad alia entia ita se habent principia substantiae ad principia aliorum entium»2. Substantia autem se habet ad cetera praedi­ camenta accidentis ut ens simpliciter ad ens secundum quid. Consequenter principia intrinseca sive constitutiva substantiae se habent ad principia intrinseca et constitutiva accidentium sicut principia simpliciter ad principia secundum quid. Et vere, 1 Suma theol., IP., tract. 14, q. 59, memb. 4, § ad id quod ulte­ rius quaeritur, t. 31, p. 596b; tract. 6, q. 26, memb. 1, a. 1, ad obiecta contra secundam partem, p. 233b 2 XI Metaph., tract. 1, cap. 15, t. 6, p. 607a. Q. I, C. Il, a. 3: apud expositores latinos 1369 principia intrinseca constitutiva substantiae corporeae sunt materia prima et forma substantialis, idest principia essentialiter substantialia; e contra principia intrinseca et constitutiva acci­ dentium corporalium sunt materia secunda et forma acciden­ talis, hoc est, principia essentialiter accidentalia, proportionaliter tamen se habentia ad accidentia constituenda sicut prin­ cipia substantiae se habent ad constituendam substantiam: nam I materia prima et forma substantialis se habent in proportione potentiae et actus sui ordinis, scilicet substantialis; et similiter materia secunda et forma accidentalis se habent in proportione potentiae et actus sui ordinis, nempe accidentalis. Quam ob rem scribit S. Doctor: «quia... novem accidentium genera tanquam ad causam et subiectum reducuntur ad substan­ tiam, oportebit necessario quod alia genera cum [principiis] suis causentur et principientur a genere substantiae eo modo quo imperfectum fluit et principiatur a perfecto...; ex quo relin­ quitur quod principia aliorum generum nec sunt principia sim­ pliciter, nec sunt prima simpliciter, nec sunt principia entis simpliciter: sed sunt principia substantiae quae omnia ista col­ ligunt, quia ipsa sunt et principia simpliciter et sunt principia I eius quod simpliciter est et non secundum quid; hoc enim modo substantia est quoddam unitum genus, a quo principianI tur omnia alia genera» ’. Pariter, sicut se habet eus in communi ad substantiam, quantitatem, qualitatem et situm, ita se habet motus in com­ muni ad generationem, augmentum, alterationem et translatio­ nem; motus enim est via quaedam ad ens, et ideo sicut ens commune substantiae et accidentibus non est univocum sed analogum; ita motus communis motui substantiali et acciden­ tali non est quid univocum sed analogum. Consequenter ita se habet unum genus motus ad aliud sicut se habet unum genus entis ad aliud: verbi gratia, sicut se habet substan­ tia ad quantitatem ita se habet motus generationis ad motum augmenti; et sicut se habet quantitas ad qualitatem ita se habet motus augmenti ad motum alterationis; et sicut se habent haec omnia ad locum ita se habent hi omnes motus ad motum lo­ calem sive translationis1 2. Eodem iure, cum necessarium sequatur ad causam, tot sunt 1 I Physicorum, tract. 3, cap. 4, t. 3, p. 2 IU Physicorum, tract. 1, cap. 2-4, pp. 180-181, 183b, 189-190. 19 1370 P. I, Sec. II. De divisione analogiae genera vel modi necessitatis quot sunt genera vel modi causae: consequenter sic se habet unus modus necessitatis ad alium, puta necessitas finis ad necessitatem coactionis, sicut unum genus causae ad aliud, puta genus causae finalis ad genus cau­ sae efficientis; et sicut se habent causae intrinsecae ad extrinsecas, ita se habet necessitas intrinseca ad necessitatem extrinsecam l. E contra, habetur analogia dynamica quando dicimus ita se habere intellectum ad intelligibile sicut se habet sensus ad sensibile2; vel ita se habere voluntatem ad bonum et malum sicut se habet intellectus ad verum et falsum3; aut «sicut intel­ lectus speculativus apud se habet communes animi conceptiones quas non discit a magistro sed mediantibus illis accipit scien­ tiam per doctrinam, ita etiam intellectus activus [=practicus] apud se habet universalia morum quae sunt communes animi conceptiones quas quisque probat auditas, per quas accipit scientiam et electionem moralium et prudentiam»4: est enim similitudo proportionum propriae potentiae ad propium obiectum attingendum proprio actu secundum modum proprium uniuscuiusque potentiae et obiecti. » ο ►fC ( c 641. In ordine autem theologico complura adhibet exempla utriusque modi analogiae. Pro quibus intelligendis recolendum est quod nomina communia dicta de Deo et creaturis analogia proportionalitatis propriae de­ bent convenire proprie et formaliter utrique membro proportionalitatis; et ideo importare debent perfectio­ nem simplicem in suo proprio et formali significato, quia Deo, qui perfectissimus est absque ulla imperfectione, nonnisi perfectiones purae convenire possunt formaliter. In quo apparet differentia inter nomina quae ex crea­ turis metaphorice transferuntur in Deum et nomina quae proprie extenduntur ad Deum ex creaturis: illa enim non conveniunt formaliter nisi creaturis corporalibus 1 V Metaph., tract. 1, cap. 6, t. 6, pp. 275-276; Summa theol., I P tract. 7, q. 30, memb. 3, a. 2, qla. 1, t. 31, p. 3J9b 2 / Ethicorum, tract. V, cap. 17, t. 7, p 82a 3 VI Ethicorum, tract. 1, cap. 5, p. 402a. 4 In Evangelium Mathaei, VII, 12, t. 20 p 350a 0. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1371 e quibus transferuntur, Deo autem non conveniunt nisi causaliter, scilicet per quandam habitudinem ad similes effectus; haec vero conveniunt formaliter creaturis et Creatori; quia praecise assumuntur ad Deum ex creatu­ ris spiritualibus vel ex his quae ab omni materia et im­ perfectione abstrahunt, licet Deo conveniunt per prius et perfectius quam creaturis quantum ad ipsam rem vel rationem directe significatam per nomen, et ideo vocan­ tur nomina mystica, quia occultum ipsius divinitatis attingunt et exprimunt \ Ut enim egregrie scribit S. Albertus, «duo sunt at­ tendenda in significatione nominis, scilicet significatum et modus significandi. Et quantum ad significatum, in mysticis nominibus nomen magis proprie dicitur de Deo quam de creaturis: magis enim proprium est quod Deus est sapiens quam quod homo est sapiens, quia magis proprie dicta sapientia sapiens est Deus quam homo: si­ militer est cum dicitur, Deus est essentia vel substantia; i et similiter est de omni nomine quod essentiam divi­ nam significat, secundum doctrinam beati Dionysii. Si autem attendatur modus significandi, cum nullum nomen habeatur quo significetur quid sit Deus vel qualis vel quantus, eo quod dicit Philosophus [Proclus] in libro de Causis quod prima causa non nominatur nisi ab effectibus suis qui sunt ab ipsa et est innominabilis per seipsam, sic nomen translatum in divinam praedica­ tionem, proprietatem suam retinere non potest; sed cum significet substantiam cum qualitate et qualitas sit for­ ma a qua imponitur et dicitur nomen, sic cadit a forma quam designat nomen impositum ab effectu [idest, se: 1 I Sent., d. 2, a. 17c, t. 25, p. 73; d. 3, a. llc, p. 99b; d. 46, a. 17 ad 5, t. 26, pp. 458-459; Summa theol., I P., tract. 1, q. 5, memb. 4, I obi. 8-9 et resp., t. 31, pp. 27-28, 29-30; tract. 3, q. pp. 55-56; tractfô, q. 26, memb. 1, a. 1, ad obiecta, p. 233b; tract. 14, q. 59, memb. 2c, et ad 2, pp. 589-590; In Evangelium Matthaei, XIII, 11-12, t. 20, p. 555; et passim. 1372 en ( c < P. I, Sec. II. De q. divisione analogiae eundum quod designatur per nomen quantum ad mo­ dum significandi], et negatur haec forma ab ipso, et ponitur supereminentia illius in infinitum: verbi gratia, Deus est substantia, non substantia secundum quod de­ signatur per nomen, sed eminenter super omnem substan­ tiam exsistens» «Imponentes enim haec nomina respi­ ciebant ad ea quae apud nos sunt, sicut paternitas per prius est in Deo quam in inferioribus, modus tamen quo significatur magis congruit inferioribus: et secundum hoc, huiusmodi nomina non sunt vera de Deo, cum non sint in eo per modum quo significat natura, sed eminenter. Unde, ut totum dicatur, oportet dici, Deus est essentia propter id cui nomen imponitur, et non est essentia propter modum significandi, sed est super omnem es­ sentiam propter eminentem modum ipsius»2. Et propter hoc, talia nomina, licet transferantur in Deum c creaturis secundum modum significandi, non sunt tamen nomina metaphorica sed propria, quia non transferuntur secundum ipsam rem vel rationem signi­ I ficatam. Qua de re iterum S. Albertus: «duplex est translatio, scilicet secundum rem et secundum nomen. Translatio secundum rem in divinis nominibus non est nisi in symbolicis, in quibus transfertur significatio ad significationem, ut pratum ridet, eo quod quaedam dila­ tatio [gemmarum] generatur in floritione pratorum [si­ cut labia hominis dilatantur quando rideo]; et sic dici­ tur Deus crapulatus vel ebrius; sicut dicitur Psalmo 77, 65: excitatus est tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino. Translatio autem nominis est 1 Summa theol.. I P„ tract. 14, q. 58, memb. 1, qla. le et ad 2, t. 31, p. 583. Cf. etiam tract. 6, q. 24, memb. 2, ad 1 secundae assig­ nationis, p. 199b. 2 In librum Dionysii de caelesti hierarchia, cap. 2, § 7, dub. le, t. 14, p. 43b. Cf. etiam De causis et processu universitatis, lib. II, tract. 4. cap. 7, t. 10, pp. 578-580; i Sent., d 3 a. 10c, t. 25, p. 99b: d. 4, a. 4c, p. 161b; d. 22, a. le, p. 567a. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1373 I quando nomen non sufficienter repraesentat id ad quod plicandum assumitur, ut omnia nomina dicta dc Deo», etiam quae videntur maxime propria '; quia «non tota [divinitas] ut est [in se] potest nominari»2. Nomina ergo mystica, quae in Deum assumuntur a creaturis secundum analogiam proportionalitatis pro­ priae, idest que dicuntur utrobique «proprie proprietate rei» significatae, et non «per meram translationem simi­ litudinis rei» ’, accipiuntur secundum similitudinem ima­ ginis et non secundum meram similitudinem vestigii ut nomina symbolica vel metaphorica, quia imago importat convenientiam vel communicationem quandam in forma cum exemplari vel prototypo4. Quarum similtudinum differentiam perspicue exponit S. Doctor, dicens: «in quatuor differunt vestigium et imago. Unum est, quod vestigium est confusa similtudo super partem partis tantum, sed imago est expressa simi­ litudo in exterioribus super totum. Aliud est, quod ves­ tigium non dicit convenientiam exteriorum secundum quod ab interioribus causantur, sicut senectutis, pingue­ dinis, coloris, pulchritudinis et huiusmodi; sed imago talem ponit convenientiam in exterioribus, per quae ali­ quid in interioribus comprehenditur. Tertia differentia est, quia vestigium est in omnibus, sed imago tantum in creatura digniore et secundum digniorem eius partem. Quarta est, quod vestigium non ducit nisi obscure in attributa personarum; imago autem aequaliter in proces­ sionem personarum ab invicem et consubstantialitatem earum et etiam aequalitatem»5. Quantum vero ad essentialia Dei proprie ducunt pro- 1 2 3 4 tica 5 t Sent., d. 22, a. 1 ad 6, t. 25, p. 569b. Ibid., ad 5, p. 568a. Ibid., corp. p. 567a. ... .. . ,, / Sent., d. 3, a. 19, ad 2-5, p. 117b; In librum Dionysii de Mys­ theologia, cap. 1, § 3, dub. unie., t. 13, p. 825b. Ibid., ad 7-8, pp.‘ 117-118. 1374 P. I, Sec. II. De divisione analogiae portionaliter essentialia creaturae spiritualis, immo et essentialia cuiuslibet creaturae ut sic prout positive vel negative abstrahunt a materia et corporeitate, ut ens, unum, verum, bonum, pulchrum, essentia, substantia, persona, causa et huiusmodi \ t i * ( i t Venientes igitur ad exempla analogiae proportionalitatis entitativae sive ontologicae, occurrit primo ipsum nomen entis. Deus dicitur proprie ens, creatura etiam dicitur proprie ens: ens autem dicitur ab esse, nam ens dicitur id quod est, et ideo proportionem habet ad esse quo est; sicut ergo creatura se habet ad suum esse quo est creatura ita Creator se habet ad esse suum quo Creator est. Porro creatura ex eo dicitur crea­ tura quod habet esse creatum sive causatum, et consequenter essentiam creatam sive causatam, quae tale esse recipit ut sub­ iectum vel potentia; unde inter essentiam creaturae et esse eius adest realis distinctio et realis compositio: at vero Creator ex eo dicitur Creator, quod habet esse et essentiam omnino increata et incausata, ideoque in eo non differunt realiter sua essentia et suum esse, neque esse eius est ullo modo receptum, sed sua essentia est ipsum suum esse per se subsitens et irre­ ceptum. Et sic inter esse Creatoris et esse creaturae nulla est univocatio, neque pura aequivocatio, quia vere creatura est et Creator est; sed analogia tantum: «cum ergo primum princi­ pium esse dicitur et causata esse dicuntur, non est ibi commu­ nitas nisi per analogiam·, quae communitas in uno est per se et proprie, in aliis autem per imitationem illius»2. Pariter inter essentiam Creatoris et essentiam creaturae est communitas analogiae tantum; quia Deus dicitur essentia qua ipse est suo modo increato et imparticipato, dum creatura dicitur essentia qua ipsa est suo modo participato et creato 3. Consequenter adest proportionalitas propria inter proportionem essentiae creatae suum esse et proportionem essentiae increatae ad suum, quia sicut set habet essentia creata recipiens ad esse creaturn receptum ita se habet essentia increata irrecipiens ad esse increatum irreceptum4. Nimirum Creatori convenit esse Summa theol., I P„ tract. 6 per totum, t. 31, pp. 194-303. 2 De Causis et processu universitatis, lib. II, tract. 1, cap. 17, t. 10, p. 462b. 3 Summa theol., I P., tract. 14, q. 59, memb. 4, qla. 2, t. 31, p. 596a. 4 I Sent., d, 2, a. 13-14, t. 25, pp. 69-71; Summa theol., I P., tract. 14, q. 58, memb. 2, t. 31, pp. 586-587. 1 Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1375 essentialiter sive secundum quod ipse, quasi in primo modo dicendi per se; creaturae autem non convenit esse essentialiter et secundum quod ipsa sive per se primo, sed per aliud, idest per Deum qui est propria causa ipsius esse creaturae, ideoque convenit ei extra essentialiter seu accidentaliter: non quidem quod esse creaturae sit accidens, sed quia accidentaliter conve1 nit ei; «hoc enim modo accidit [aliquid alicui] quod secundum quod isum non convenit [ei], et hoc modo esse accidit his quae sunt et creata sunt quia secundum id quod sunt non convenit eis, sed secundum hoc quod dependent ad alterum» Deus igitur est propriissime Qui est, quia esse convenit ei secundum quod ipse, utpote idem re cum sua essentia: nam «proprie est in quo est idem quod est et esse; in quo enim diversum est quod est et esse, per aliud est quam ipsum sit»12. Eodem modo Deus dicitur proprie substantia3; et creatura, puta homo, angelus, lapis, dicitur proprie substantia: non qui­ dem univoce, quia nihil est univoce commune Deo et creaturis 4; neque pure aequivoce, quia est aliqua vera et realis convenientia sive in ratione significata per nomen; sed analogice, iuxta illud S. Alberti: «in communitate huius termini substantia, continetur Deus communitate analogiae*5. Et quidem communitate analogiae proportionalitatis propriae quantum ad rem vel rationem significatam per nomen, non autem quantum ad modum significandi. Nam quoad rem formaliter sig­ nificatam per nomen, substantia nominat primum ens in se exsistens et non in alio sicut in subiecto, causans tamen et sustentans alia entia. Hoc autem formaliter et eminenter conve­ nit Deo: nam Deus est primum ens simpliciter, idest totaliter et absolute primum, et ante quod nullum est aliud; ipse etiam 1 Summa theol., I tract. 4, q. 19, memb. 3, ad 1, t. 31, p. 130a. 2 Ibid., memb. Ic, Ρ· 126a. 3 Substantia «proprie convenit Deo et non per similitudinem» 'Summa theol., I P., tract. 14, q. 56, ad 2, t. 31, p. 575b). 4 «Creator et creatura secundum nihil univocantur» (/ Sent., d. i, a. 7, obi. 3, t. 25, p. 228b); «non est aliquid univocum creatin-ae et Creatori sicut unius rationis exsistens in utroque, sed convenire po­ test aliquid secundum prius et posterius» (Ibid., ad 3, p. 229a). Cf. etiam d. 25, a. 2, obi. 2, p. 628b; d. 35, a. 1, arg. 2 sed contra, t. 26, p. 176b; d. 46, a. 12, sed contra, p. 445a; et passim m cetens opeSumma theol., I P., tract. 14, q. 59, memb. 4, qla. 2, ad 7, t. 31, p. 596b. 1376 P. 1, Sec. II. De divisione analogiae est causa absolute prima omnium entium; ipse quoque omnia alia entia sua virtute sustentat in suo esse, quia «est in se subsistens et omnia subsistere faciens» ’. Sicut ergo substantia creata est primum ens respectu aliorum entium praedicamentalium sive accidentium, ita Deus est primum ens simpliciter sive respectu omnium omnino entium; et sicut substantia creata est principium et causa suorum accidentium ita Deus est principium et causa omnium prorsus entium praeter seipsum: et sicut substantia creata subsistit in seipsa et non in alio sicut in subiecto, cetera autem quae ipsi inhaerent, sustentat, ideoque ipsa non dependet a suis accidentibus, sua vero accidentia de­ pendent ab ipsa; ita Deus in seipso et per seipsum subsistit, independenter a quolibet alio, cetera vero omnia dependent ab ipso ab eoque sustentantur in esse. Haec tamen omnia conveniunt utrique substantiae suo quoquo modo, non eodem modo prorsus. Nam substantiae creatae con­ venit esse primum ens modo quodam limitato tantum et rela­ tivo, idest respectu accidentium tantum; substantiae vero increatae convenit esse primum ens modo prorsus absoluto et illimitato, nempe respectu omnium entium creatorum et crea­ bilium: substantiae creatae convenit esse principium et causa ( relative tantum et limitate, hoc est, respectu suorum accidentium connaturalium tantum; substantiae autem increatae convenit , esse principium et causa absolute et absque ulla limitatione, nempe respectu omnium omnino entium creatorum et creabi­ lium: substantiae creatae convenit esse in se et non in alio sicut in subiecto inhaesionis, non tamen convenit ei esse a se, sed ab alio sicut a causa; substantiae vero increatae non solum convenit esse in se et non in alio sicut in subiecto, verum etiam esse a se et non ab alio sicut a causa: substantiae creatae convenit sustentare alia sicut subiectum cui inhaerent; substan- | tiae autem increatae convenit sustentare cetera, non sicut sub­ iectum inhaesionis, sed ut pura et prima causa: substantiae creatae convenit esse, quod non est ipsa sed actus eius ab ea realiter distinctus; substantiae vero increatae convenit esse quod est ipsamet nec ab ea realiter distinguitur, cum ipsa sit actus purus et simplicissimus omnem excludens compositionem. Quae omnia S. Albertus uno verbo tetigit dicens quod «Deus dicitur 1 De Causis et processu universitatis, lib. II, tract. 4, cap. 7, t. 10. p. 579b. Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1377 substantia qua in se subsistit, alio non indigens creaturae modo I [hoc est, alio non indigens eo modo quo omnis creatura indiget alio, Creatore scilicet]; et creatura dicitur substantia qua in se subsistit, alio indigens creaturae modo», nempe indigens Creatore, eo modo quo omnis creatura eget Creatore ut sit et ut conservetur in esse a Creatore recepto *. Sicut enim substantia creata dicitur ens in se et non indigens alio, eo modo quo accidens eget alio cui insit; ita substantia increata dicitur ens in se et a se et non indigens alio, ullo modo indigentiae, idest I neque modo indigentiae in alio sicut accidens, neque modo indigentiae ab alio sicut substantia creata: quia divina «substan­ tia dicitur ens non per alterum, quod dividitur contra ens ab alio [hoc est, substantiam creatam] et ens in alio», idest contra accidens12. Et propter hoc, nomen substantia non transsumitur ad Deum secundum id a quo nomen imponitur neque secundum modum quo convenit substantiae creatae, cui etiam primo tale nomen est impositum. Nomen enim substantiae a substando dictum est, ex eo nempe quod substat accidentibus; vel ex eo quod, sicut prima substantia, quae maxime substantia est substat secundae34 ; et ideo importat modum proprium substantiae crea­ tae, quae sub accidentibus stat et sub eis iacet ut eorum subtec­ tum. Talis autem modus involvit imperfectionem quandam, quia importat modum quasi materiae in qua; et insuper, quatenus creata intelligitur, includitur modus dependentiae ab alio. Quan­ do ergo tale nomen ad divina transsumitur, oportet ab eo remo­ vere omnem huiusmodi imperfectionem et in infinitum elevare rationem essendi in se quam directe et essentialiter significat, ut possit utcumque significari modus proprius substantiae in­ creatae. Et ideo S. Albertus loquens de substantia divina, scribit: «substantia non a substando dicitur, sed ab eo quod est per se esse; et propter indigentiam esse, nullo indigere et ad nihil dependere. Sic enim Deus solus substantia est; omne enim crea­ tum propter indigentiam esse, dependet ad Creatorem: et sic in seipso subsistit Deus, nullo indigens ut sit»4. 1 Summa theol., I P., tract. 14, q. 59, t. 31, p. 596a. 2 / Sent., d. 8, a. 32c, t. 25, p. 266b. 3 Ibid., Summa theol., I P„ tract. 10, q. pp. 455b-456a. tract. 14,. q. 4 Summa theol., I P.......... .. - 56c, ibid., q. 58, memb. Ic, et ad 3, pp. 583, 584; memb. 4, qla. 2, ad 6-7, 43, memb. 2, ad 3, t. 31, t. 31, p. 575a. Cf. etiam tract. 4, q. 20, memb. 3, 1378 ο r c f P. I» Sec. IL De divisione analogiae Similiter persona dicitur proprie de Deo et de angelis et de hominibus, quia persona nominat id quod est «ultimum et perfectissimum rationalis naturae; ergo personalitas ultimam dicit perfectionis rationem: quidquid autem perfectionis est, Deo attribui debet [proprie]; ergo ratio personalitatis Deo attribui debet, et maxime»J. Et quidem analogice: «persona dicta de divinis et de angelis et de hominibus, non dicitur univoce· i, neque pure aequivoce3, sed medio modo, scilicet secundum prius et posterius4: «personalitas per prius et posterius est in Deo et in angelis et in hominibus..., et ideo sufficit convenientia propor­ tionis»5: ratio personalitatis convenit eis [=divinis], licet non omnino eadem ratione qua invenitur personalitas in natura hu­ mana et angelica»6. Dicitur ergo de his omnibus analogia pro­ portionalitatis propriae. Id quod evidenter apparet considerando notionem classicam personae a Boetio traditam, scilicet rationalis naturae individua substantia, «quae data est de communi intentione personae prout se communiter habet ad Deum et angelum et hominem»7. Ambo enim membra eius, ideoque et tota notio ex eis conflata, sunt analogice sumenda, prout videre est singula percurrendo. Sic «rationalis natura pro intellectuali ponitur»8, nempe ana­ logice, iuxta illud S. Doctoris: «quando dividitur natura intel­ lectualis per tria [scilicet per divinam, angelicam et humanam], non est divisio generis in species, quia natura divina non est in eodem genere cum angelica et humana, et angelica non est in eodem genere cum humana; sed est divisio eius quod per prius et posterius attribuitur illis tribus: natura enim divina, intellectualis est primo et per seipsam; et angelica natura et humana dicuntur intellectuales per analogiam sive proportionem circa finem, p. 146a; De causis et processu universitatis, lib. II, tract. 4, cap. 7, t. 10, pp. 578-580. 1 I Sent., d. 23, a. 1, arg. 6 sed contra, t. 25, p. 581a. 2 Summa theol., I P., tract. 10, q. 44, memb. 1, ad 1 partem quaes­ tionis, t. 31, p. 468a. 3 I Sent., d. 25, a. 2 ad 2, t. 25, p. 629b; Summa theol., I P. tract. 10, q. 46, ad 8, t. 31, p. 493a. 4 Summa theol., loc. cit., obi. 8, p. 490b; I Sent., loc. cit., corp. p. 629a. 5 II Sent., d. 3, a. 5, ad 1, t. 27, p. 69b. 6 I Sent., d. 23, a. Ic, t. 25, p. 581a. 7 Summa theol., I P.. tract. 10, q. 44, memb. 2c, t. 31, p. 474a; I sent., d. 25, a. 1, circa finem, t. 25, p. 628b. 8 Ibid., ad 1 contra definitionem primam, pp. 474-475. 0. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1379 ad ipsam. Et ideo iure scribit alio in loco: «rationale dicitur communiter [=analogice] et proprie [ = univoce]. Communiter, I prout per prius et posterius est in divina, angelica et humana natura, et tunc rationalis natura [idem sonat ac intellectualis, prout natura intellectualis est] discretiva veri et falsi, et boni et mali: proprie autem sumitur prout dicit Isaac quod ratio incipit in umbra intelligentiae», scilicet «ratio inquirens et stuI dens et discursitans..., et ideo cadit in definitione hominis et i est differentia divisiva animalis»2. In hac ergo descriptione I sumitur rationalis natura analogice sive communiter, non pro­ prie sive univoce, quia tunc solum conveniret personae humanae prout reduplicative humana est. Similiter et aliud membrum, scilicet substantia individua. Ratio enim substantiae analogice dicitur de Deo et creaturis, ut patet ex dictis. Pariter ratio individui: nam de ratione primaria et formali individui est esse ultimo et perfecte distinctum a quolibet alio, quasi per se solum exsistens et omnino incommu­ nicabile3, et ideo formalissime «importat ipsum distinctum se­ cundum quod est distinctum» ultima distinctione substantiali *, quomodocumque talis ultima distinctio vel individuatio habea­ tur. Haec enim distinctio diversimode contingit pro diverso modo substantiae intellectualis. In Deo namque nulla est distinctio personalis absoluta, sed solum relativa ex oppositione relationum secundum originem unius personae ab alia vel ab aliis, quae simul stat cum absoluta identitate naturae et substantiae et esse; in creatis vero talis distinctio personalis est semper absoluta, quia in eis sunt totidem substantiae individuae a se invicem distinctae quot sunt personae, utpote in quibus semper adest compositio ex substantia et accidentibus, et iterum ex substantia et esse sive ex quod est et quo est. Haec tamen discretio non contingit eodem modo in angelis et in hominibus; quia in hominibus ha­ betur ex determinatione materiae propriae et ex ordine ad pro­ rium esse, in angelis autem ex ordine ad proprium esse tantum et non ex determinatione propriae materiae: utrobique tamen 3 Summa de creaturis, I P., tract. 4, q. 28, a. 2 ad 2, t. 34, p. 496. 2 1 Sent., d. 25, a. 1 ad 2, t. 25, p. 626b. j i Sent d 23 a. 6 ad 2, t. 25, p. 599b; d. 25, a. 1, ad qla. 4, d 628a· d 26 a 4c t 26, p. 8b; Summa theol.. I P., tract. 10, q. 44, meS 2 ad illud 'quod in communi obiicitur contra omnes, t. 31, p. 476b; q. 46 ad 5, p. 492b. P ♦ 1 Sent., d. 26, a. 4 ad 1, t. 26, p. 8b. 1380 Ο C ► r ( 1 ·· P. I, Sec. II. De divisione analogiae collectio accidentium individualium ostendit personalem et sub­ stantialem discretionem; humanam quidem collectio accidentium corporalium et spiritualium, angelicam vero collectio acciden­ tium spiritualium tantum ». Haec igitur formula classica, licet quoad modum quo verba sonant et significant soli personae humanae, ut reduplicative humana est, conveniat; quoad rem tamen et rationem sive quoad substantiam significatam per ipsa convenit analogice omni generi personarum, cum formalissime dicat subsistens distinctum intel­ lectuale, idest intellectualis naturae. Et ideo monet S. Doctor quod res significata per hanc formulam «magis proprie est in divinis quam in creaturis», licet secundum usum vel modum significationis nominum conveniat magis proprie personis huma­ nis12, quia iste modus indicat praecise ea quae sunt propria per­ sonae humanae ut humana est et ut contradistinguitur a persona angelica et a persona divina3. Quapropter, sicut persona in humanis est subsistens dis­ tinctum intellectuale secundum suum modum, idest secundum modum subsistentiae, distinctionis et intellectualitatis convenien­ tem hominibus: ita persona in angelis est subsistens distinctum intellectuale secundum modum suum, hoc est, secundum modum subsistentiae, distinctionis et intellectualitatis convenientem an­ gelis; et sic etiam persona in divinis est subsistens distinctum intellectuale secundum suum modum, nempe secundum modum subsistentiae, distinctionis et intellectualitatis convenientem Deo. Qui quidem modi proprii, licet diversi genere sint sicut et perso­ nalitates eis correspondentes, praesertim si agatur de modo et personalitate in Deo qui toto caelo differunt a modo et perso­ nalitate in angelis et hominibus, revera tamen proportionaliter conveniunt proportionalitate propria uniuscuiusque ad sua4. Quod si ulterius ascendamus ad ipsas tres divinas personas, quibus quaedam etiam personalitas communis convenit in suo 1 I Sent., d. 23. a. 1, arg. 5 sed contra et ad 1-2, t. 25, pp. 580-581; a. 2c, p. o85b; II Sent., d. 3, a. 6 per totum, t. 27, pp. 69-70; Summa de creaturis, I P., tract. 4, q. 28, a. 1 per totum, t. 34, pp. 494-495; Summa theol., I P., tract., 10, q. 44, memb. 2, ad 1 contra 3 definitio­ nem t. 31 pp 47>476; q 46, ad obiecta, pp. 492-493; II P., tract. 4, q. 15, memb. 1, ad 1-5, t. 32, p. 205. 3 / ςί»!’’ S’ a' ]C’ L 626a’ a· 2c’ et ad h P- 629. 3 / Sent., d. 23, a. 2c, p. o8ob. 4 d' a' 3· ad ρ· 59°; II Seni., d. 3, a. 5, ad 1, t. 27, pp. 69-70. Q, 1, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1381 modo divino, dicendum est hic quoque habere locum analogiam quandum proportionalitatis propriae, longe tamen diversam a j modo analogiae praecedentis, quia potius accedit ad modum proportionalitatis quasi univocae. In divinis enim persona ut communis intelligitur personae Patris et personae Filii et perso­ nae Spiritus Sancti, «non dicit relationem in se determinatam, sed in quadam communitate proportionis» sive proportionalitaI tis1; «quia Pater est quis habitudine hypostasis ad suam pro­ prietatem, et Filius est quis habitudine suae hypostasis ad suam I proprietatem, et hae habitudines faciunt commune proportionis vel proportionalitatis»2. Quae quidem communitas non est omnino communitas uni­ voci, licet imitetur quodammodo univoci communitatem. «Quam­ I vis enim non ab una et eadem personalitate Pater sit persona, Filius sit persona, Spiritus Sanctus sit persona, sicut ab ima et eadem deitate Pater est Deus, Filius est Deus: tamen a simili respectu hypostasis Patris ad proprietatem personalem et ad naturam communem, et hypostasis Filii ad proprietatem suam et naturam communem, et similiter hypostasis Spiritus Sancti, causatur communis praedicatio personae de tribus; quae prae­ dicatur de tribus, non ut commune naturae, sed ut commune habitudinis sive proportionis ad unum, quod imitatur univocum in hoc quod in pluribus aequalem et coaequaevum ad unum et idem ponit respectum»3. Eodem iure Christus Jesus dicitur vere et proprie Filius Dei; homines etiam iusti vere et proprie dicuntur filii Dei, et non per meram metaphoram: non tamen univoce dicitur filiatio Dei de Christo et de iustis, sed analogice analogia proportionalitatis propriae. Sicut enim Christus Jesus est Filius Dei naturalis per unionem hypostaticam qua divina natura Verbi unitur substan­ tialiter humanae naturae Christi, ita homo iustus est filius Dei adoptivus per unionem accidentalem gratiae sanctificantis qua anima iusti unitur Deo. Nam «forma Dei in homine facit homi­ nem filium Dei...: sicut enim forma Dei in homine Christum fecit Filium Dei per naturam et unionem in esse, ita haec forma ' / Sent., d. 22, a. 6c, p. 576a; d. 23, a. 5 per totum, pp. 595-597. 2 / Sent., d. 26, a. 5, ad 1, t. 26, p. 10b. 3 Summa theol., I P., tract. 10, q. 44 memb. 1, ad 3 contra 4 sententiam, t. 31, pp. 470-471. Cf. etiam ibid., q. 43, memb. 2, a. 1, ad 4, p. 459b. ■Λ·:: 1382 P. I, Sec. II. De divisione analogiae coniuncta in nobis per gratiam adoptionis facit nos Dei filios per adoptionem» Pariter, anima est proprie vita corporis, et Deus per gratiam suam est proprie vita animae; dicitur tamen vita de anima re­ spectu corporis et de gratia respectu animae per analogiam pro­ portionalitatis, quia «sicut anima est vita corporis ita Deus [per gratiam suam] est vita animae». Cuius quidem proportio­ nalitatis licet «non in omnibus sit similitudo, sed in quibusdam» tantum —secus enim esset univocatio—, haec tamen partialis et imperfecta similitudo plene sufficit ad veram analogiam, quam S. Albertus exponit hisce verbis: «sicut anima indeficiens prin­ cipium est vitae corporis quantum est de se, et si corpus non vivificatur indifferenter ab ipsa hoc non est ex parte animae sed potius propter corruptionem ipsius corporis; ita et Deus indeficiens principium est vitae animae de se, et si anima non semper vivificatur hoc accidit propter ipsius animae corruptio­ nem et a fonte vitae aversionem. Item in hoc est similitudo, quod sicut nulla vita est in corpore nisi ea quae est continuus actus animae in corpore, cuius esse est fieri continue ab ipsa animae, ut videtur etiam dici in libro de Motu cordis: ita nulla vita gratiae est in anima nisi per continuam praesentiam Dei inha­ bitantis in nobis per gratiam. Dissimilitudo tamen est in hoc quod Deus non unitur animae ad constitutionem alicuius tertii sicut anima corpori unitur; et in hoc quod Deus non est actus naturalis animae sicut anima corporis»2. Rursus, ita se habet gratia sanctificans ad virtutes infusas tentias; et ideo sicut sicut se habet anima ad eius naturales anima se habet ad eius potentias ut totum potentiale ad suas partes potestativas, ita gratia habitualis se habet ad virtutes infusas ut totum potentiale ad eius partes potestativas; et sicut totum potentiale differt re et essentia a suis partibus potentialibus ita anima differt re et essentia a suis potentiis, et simi­ liter gratia sanctificans a virtutibus infusis. «Videtur mihi impos­ sibile esse quod gratia et virtus sint idem per essentiam, sed per substantiam aliquo modo possunt esse idem, sicut anima cum suis potentiis: quia natura animae subsistit omnibus po­ tentiis, et potestas ipsius completur in eis, cum tamen secundum In Evangelium Joannis, I, 12, t. 24, p. 47a IV Sent., d. 17, a. 7c, t. 29, p. 669a. Q. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1383 se habeat actum dandi vitam, secundum quem actum est per­ fectio prima corporis: quia, ut dicit Philosophus, viventibus est esse, sicut sentire est sentientibus et intelligere intelligentibus; et, ut breviter dicatur, sicut cuiuslibet formae substantialis pri­ mus actus in eo cuius est forma, est esse illius formati. Ita ridetur mihi quod gratia subsistit virtutibus omnibus gratum facientibus, et actus suus est vita spiritualis animae; et virtutes accipiunt essentiam a proprietatibus additis, sicut proprietates naturales additae animae faciunt potentias: et illae proprietates essentialiter non sunt gratia, licet gratia subsistat eis; et illae proprietates quia diversae sunt, ideo sunt habitus diversi, respi­ cientes actus et obiecta diversa», sicut potentiae animae plures et diversae sunt, cum tamen ipsa anima sit una Consequenter, «sicut est in anima sic est etiam in gratia, et sicut est in potentiis animae ita est in virtutibus et ceteris gratiis spiritualibus. Sed anima, ut dicit Philosophus in II de Anima, est actus totius et dans esse toti corpori; et partes ani­ mae, quae sunt potentiae, dant esse partibus corporis: unde ipse dicit quod si oculus esset animal, visus esset anima eius; et oculus caecus aequivoce dicitur oculus, sicut animal mor­ tuum aequivoce dicitur animal; unde patet quod sicut est esse primum ab anima in natura animalis, ita est esse primum in partibus a partibus animae. Et ita proportionaliter loquendo est in esse spirituali quod est a gratia, quae dat esse spirituale ani­ mae; et partes eius dant partibus animae: et virtutes quidem dant esse spirtuale potentiis quoad opera, gratia autem sacramentalis dat quoad contrarii expulsionem»2. Ergo «sicut anima est actus dans esse secundum se, et secun­ dum potentiam est principium operationum; ita gratia est ha­ bitus faciens esse bonum, et secundum virtutes perficit ad actum: et ideo bene concedo quod sicut actus formae qui est esse est continuus, vel potius unus indivisibilis manens; ita actus gratiae qui est esse bonum est unus continue manens»3. Unde «sicut habitus virtutis elevat potentiam ad hoc quod possit in actum virtutis perfectum, ita habitus gratiae et elevat animam operan­ tem et opus eius ut efficiatur meritorium vitae aeternae»4; et ideo «habitus gratiae refertur ad essentiam» animae, habitus 1> 2 3 4 II et ad // Sent., Sent., d. d. 26, 26, a. a. 11c Ile et ad 1, t. 27, p. 467; a. 13, p. 469. IV Sent., d. 7, a. 5, qla. 1, ad 1 et 2, t. 29, p. 163. // Sent.,'d. 26, a. 2, ad qlam. t. 27, p. 447b. Summa theol., II P-> Ltract. 16, q. 98, memb. 2c, t. 33, p. 227b. 1384 ·>* s P. I, Sec. Π. De divisione analogiae autem virtutis infusae «respicit potentiam radicatam in essen­ tia» L Item pulchritudo dicitur analogice analogia proportionalitatis propriae de diversis generibus pulchritudinis. Nam «sicut ad pulchritudinem corporis requiritur quod sit proportio debita membrorum et quod color supersplendeat eis, quorum si alterum deesset, non esset pulchrum corpus; ita ad rationem universalis pulchritudinis exigitur proportio aliqualium ad invicem, vel par­ tium, vel principiorum, vel quorumcumque, quibus supersplen­ deat claritas formae»1 2. Et ideo «sicut corporibus decor sive pulchritudo est, ut dicit Philosophus in Topicis, commensuratio partium elegans, sive, ut dicit Augustinus, commensuratio par­ tium cum suavitate coloris, quae commensuratio attenditur in debita quantitate et debito situ et debita figura et debita pro­ portione partis cum parte et partis ad totum; ita in essentia­ libus commensuratio est constituentium et ad se invicem et ad formam totius; et in spiritualibus commensuratio est virium, quae sunt partes potestativae, et ad se invicem et ad totum, et in hac commensuratione consistit pulchritudo spiritualis»3. Tan­ dem, «sicut pulchritudo naturalis est ex victoria formae super materiam, propter quod servat ipsam in decenti figura et colore; ita pulchritudo divina dicitur ex eo quod formae ideali, quae est in mente eius, subditur materia ut disponatur secundum quod decet, et talem pulchritudinem accipere in fulgore divinae lucis, secundum ea quae pertinent ad ordines [angelorum], proprium est huius Ordinis», scilicet Cherubim4. Plura etiam dedit exempla analogiae proportionalitatis pro­ priae operativae seu dynamicae. Sic nomen principii dicitur de Deo in quantum est principium omnium rerum extra ipsum per creationem; dicitur etiam de Deo Patre in quantum est prin­ cipium Filii per generationem; dicitur quoque de Patre et Filio 1 Ibid., memb. 4, ad 1 et 2, p. 231. 2 In librum Dionysii de Divinis nominibus, cap. 4, inter opuscula spuria S. Thomae, ed. P. Mandonnet, t. 5, pp. 425-426. 3 Summa theol., I P., tract. 6, q. 26, memb. 1, a. 2, particula 3, ad obiecta, t. 31, p. 242a. «Decor autem consistit in membro vel cor­ pore disposito, eo quod decor videtur esse quaedam elegans commensuratio componentium secundum decentiam proportionatae qualitatis et congruentiam corporis» (III Topicorum, tract. 1, cap. 3, t. II, p. 336b). ’ ·»_ In librum Dionysii de caelesti hierarchia, cap. 7, § 5, dub. 2, ad 3, t* 14, p. 173a. ’ i 1 1 0. I, C. II, a. 3: apud expositores latinos 1385 in quantum sunt principium Spiritus Sancti per spiriatjonem: et quidem analogice analogia proportionalitatis propriae, quia proprie conveniunt Deo omnes istae significationes principii, licet non sit alia et alia res cui tales significationes attribuuntur, cum unus idemque Deus sit qui est principium creaturarum et principium personarum sed istae distinctae significationes su­ muntur secundum distinctionem terminorum sive principiatorum quae connotantur. Et inde est quod proportionalitas significationum huiusmodi accipienda est ex proportionalitate processionum et terminorum connotatorum. Cum enim principium sit id a quo aliquid pro­ cedit quocumque modo, tot modis Deo convenit esse principium quot modis aliquid ab eo procedit. Sicut ergo alia est processio temporalis qua creaturae procedunt a Deo ad extra per crea­ tionem, et alia processio aeterna qua Filius procedit a Deo Patre ad intra per generationem et alia processio aeterna ad intra qua Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio per spirationem: ita et alio modo convenit Deo esse principium creaturarum, scilicet ad extra et ex tempore; et alio modo convenit Deo Patri esse principium Filii, et alio modo convenit Patri et Filio esse principium Spiritus Sancti, licet isto duplci modo conveniat Deo esse principium ad intra et ab aeterno. Semper tamen salvatur haec proportionalitas, scilicet quod sicut Deus est principium crea­ turarum suo modo, scilicet ad extra et ex tempore; ita Deus Pater est principium Filii suo modo, nempe ad intra et ab aeterno et per generationem; et similiter Pater et Filius sunt principium Spiritus Sancti suo modo, videlicet ad intra et ab aeterno et per spirationem k Et cum principium habeat rationem potentiae activae per­ fectae, eadem proportionalitate dicitur nomen potentiae de di­ vinis, scilicet potentia creandi, potentia generandi Filium et potentia spirandi Spiritum Sanctum2. Sic etiam generatio dicitur de divinis et de humanis secundum proportionalitatem propriam. «Generatio enim substantia1 I Sent., d. 29, a. 1, t. 26, p. 75; a. 3c, p. 77; a. 8c, pp. d. 11, a. 1-2, t. 25, pp. 336-339; Summa theol., I P., tract. 9, memb. 1, a. 1-2, t. 31, pp. 427-429; tract. 7, q. 31, memb. 5, qla. ? î37/ Sent., d. 7, a. 4, t. 25, p. 210; d. 11, a 5, pp 343-344; 84-85; q. 41, unica, d. 20, a. 2-3, pp. 546-547; Summa theol., I P·, tract. 19, q. 76, qla. .. t. 31, p. 796b. 20 b’*- 1386 O' P. I, Sec. II. De divisione analogiae lem naturae communicabitis dicit diffusionem a generante in genitum», secundum suam formalem significationem ’: talis au­ tem diffusio substantialis naturae convenit proprie generationi humanae et generationi divinae, licet utrobique suo modo. Sicut ergo homo pater communicat filio suo naturam humanam per generationem, ita Deus Pater communicat Filio suo naturam suam divinam per generationem aeternam. Et quidem, quoad ipsam rem significatam, per prius multoque perfectius convenit Deo quam hominibus; quia Deus Pater communicat Filio ean­ dem numero naturam divinam quam ipse habet, dum homo pater solum communicare potest filio suo eandem naturam specie, non numero: sed secundum rationem usitatam in nomine, idest quoad modum significandi, generatio, sicut et paternitas et filia­ tio, per prius dicuntur de humanis, quae et prius cognoscimus et prius nominamus12. «Unde Anselmus dicit quod pater et vita et huiusmodi, licet nobis secundum rem descendant a Deo, ad nos tamen familiarius sonat nomen patris patrem carnalem ho­ minem quam Deum»3. Eodem modo spiratio dicitur de divinis et de humanis. Sicut enim homo spirans communicat spiritum suum emittendo ipsum, ita Pater et Filius communicant naturam suam Spiritui Sancto per emissionem vel spirationem quandam4. Et sicut se habet filiatio supematuralis adoptiva iustorum ad filiationem natura­ lem Christi Jesu, ita se habet spiritus filii adoptivi ad Spiritum Filii naturalis: «sicut enim spiritus carnalis patris format filium in formam patri similem secundum naturam, et filii ad patrem inclinat affectum, et facit filium patrem invocare; ita Spiritus Patris caelestis in sacramento [baptismi] per gratiam format baptizatum in formam et assimilationem Patris caelestis, et mutat cordis affectum ad eum, et movet ad eum invocandum»5. Sed paesertim analogia proportionalitatis propriae inter Deum et creaturas ostenditur in imagine similitudinis quam homo ha­ bet ad Deum secundum animam6. Sic enim homo est ad ima1 Summa theol., I P., tract. 7, q. 30, memb. 2c, et ad 1, t. 31, p. 310a; I Sent., d. 4, expositio textus, t. 25, p. 153a. 2 I Sent., d. 4, a. 4c, t. 25, p. 161b;Summa theol., I P., tract. 7, q. 30, memb. 2c et ad obi. 1-2, t. 31, p. 310. 3 1 Sent., d. 2, a. 17c, t. 25, p. 73b; d. 4, a. 2c, p.157b. 4 I Sent., d. 11, a. 5c, t. 25, p. 344a. 5 In Evangelium Joannis, III, 9, t. 24, p. 122b. « Nam solum Verbum in divinis est imago perfecta et aequiparantiae ad Deum Patrem: creatura vero intellectualis et homo secun­ dum animam suam prout est spiritus non possunt esse nisi imago À f - -4 f Q. I, C. II, a. 3: » apud expositores latinos ~- 1387 ginem Dei, in quantum aliquo modo imitatur ipsum, quin tamen ullo modo aequet prototypum, hoc in sensu «quod sicut ex Patre procedit Filius et ex Patre et Filio Spiritus Sanctus, et [omnes tres personae] sunt unius essentiae et unius substantiae; ita ex mente sive ex memoria procedit intelligentia sive notitia et ex memoria sive mente et intelligentia procedit amor sive vo­ luntas naturalis: et sicut Pater totus est in Filio, et Filius in Patre; ita tota mens sive memoria est in intelligentia, et e converso intelligentia in memoria, et in utraque amor, et e con­ verso memoria et intelligentia in amore naturali qui ab ipsis procedit; et sicut tres personae una sunt essentia et una sub­ stantia in divinitate, ita potentiae in anima rationali sunt una essentia, una substantia, una vita et una anima» h Deus etiam dicitur sapiens et iustus secundum analogiam proportionalitatis propriae ad hominem sapientem et iustum: sicut enim homo sapiens se habet suo modo ad suum intelligibile penetrandum pro suo posse ,ita Deus se habet suo modo ad suum intelligibile plenissime comprehendendum et penetran­ dum; et sicut homo iustus se habet ad suum actum reddendo unicuique quod suum est, ita Deus iustissimus se habet ad suum plenissime reddendo unicuique quod suum est2. Et quantum ad scientiam practicam, «sicut artifex producit diversa in forma propter diversas rationes figurarum quas habet apud se; ita etiam cum apud Deum sint diversae species rerum, producuntur ab ipso ex ordine sapientiae diversa in forma». Uterque tamen suo quoquo modo: artifex enim creatus, cum non causet nisi transformando, «producit formam tantum»; Deus autem, ex eo quod causai res per creationem, producit «totam rem» quantum ad totam eius substantiam3. Sicut enim creare est proprius modus causandi primae causae, ita transformare est proprius modus causandi causae secundae; eo quod creare est virtutis imperfecta et similitudinis per quandam imitationem (II Sent., d. 16, a. ic, t. 27, p. 287). i Summa theol., II P., tract. 12, q. 75, qla. Ic, t. 33, p. 29b. Cf. etiam ibid., circa finem quaestionis, p. 32b; tract. 2, q. 6, memb. 2, obi. 11, t. 32, p. 126b. , , , , n u i Summa theol., I P., tract. 6, q. 26, memb. 1, a. 1, qla. 2 ad obiecta, t. 31, p. 233b; tract. 14, q. 59, memb. 4 ad 5-7, p. 596; IIP tract. 4, q. 13, memb. 3c, t. 32, p. 163; / Sent., d. 35, a. 1, t. 26, pp 176-177. 3 In librum Dionysii de caelesti hierarchia, cap. 1, § 2, dub. 3c, t. 14, p. 16b; Summa theol., II P., tract. 1, q. 3, memb. 3, a. Ic et •Q * •S U J ad 1, t. 32, pp. 25-26. .·· _ *· ι I 1388 ο c c c f f>c P. I» Sec. II. De divisione analogiae infinitae, «nihil enfin et aliquid distant in infinitum»l, et «sicut se habet opus finitum ad virtutem finitam ita opus infinitum ad virtutem infinitam»2. Non quidem quod opus ipsum creatum sit infinitum; sed quia distantia inter non-esse simpliciter, quod est nihilum, et ens simpliciter, quod est tota substantia entis creati, est infinita, et ideo ex ente creato possumus infinitam Dei potentiam cognoscere, quatenus «sicut increatum se habet ad effectum vel ad opus proprietate increati secundum facere, sic creatum ad idem opus se habet secundum proprietatem creati et secundum fieri: et hoc modo creatum, medium est quoad nos ad increatum cognoscendum»3. Pervenimus tamen ad notionem ipsius modi creationis per analogiam proportionalitatis propriae ad modum eductionis vel simplicis effectionis; nam sicut facere sive efficere est produ­ cere aliquid ex non-ente hoc vel tali, ita creare est producere aliquid ex non-ente simpliciter et absolute. Nec enim intellectus noster potest proprie et directe definire actionem Dei, idest creationem, sicut nequit definire ipsum Deus, sed solum noti· ficat eam per analogiam sive comparationem ad actionem crea­ turarum: quae tamen notificatio non est undequaque perfecta et adaequata, sed deficiens, «quemadmodum [et omnia] similia deficiunt; unde cum intellectus [noster] non possit in actionem primi nisi per similitudinem inventam in actionibus aliorum, definit actionem primi per comparationem ad actiones alias»4. Idem dic de deiformitate prout de Deo et de angelis velifi­ catur et a Deo ad angelos ordinate descendit. Nam «deiforme dicit creatum formatum ad similitudinem formae Dei proportionaliter: dicit enim habitum scientiae formatum ad similitu­ dinem scientiae divinae, eo quod lumine divino perfunditur; et dicit actionem quae supernaturaliter et superessentialiter est in Deo: et est in angelo proportionali ter ad similtudinem Dei participative, hoc modo quod sicut Deus lumen quod in ipso est et essentiale sibi est agit in alium transfundendo, ita parti­ cipans lumen illud agat participatum sibi lumen in alium sibi inferiorem, illuminando et communicando sibi lumen perceptum, 1 J Sent., d. 3, a. 7c, t. 25, p. 97b t. i pU313b. ma,Urh· 1 P- ,raCt- *· ’· >’ a' 4· p. «POa, ,he°l" ’ P·' traCt- 3’ ’· 15· memb· >· <*· 2· 4 Summa de creaturi,. I P„ tract. V «· j, æ 2> q]a. ·. ' ’ ' 4 <$£ · * » râ, Q. I, C. II, a. 3: I apud expositores latinos 1389 et sic reducat eum in lumen divinum, ut sic perficiat ipsum» ». Talis enim similitudo inter creatorem et creaturam est propor­ tionalitatis, «quia sicut Deus per theophanias transfundit mun­ dissimum et clarissimum lumen in subiectam creaturam; ita participans illud lumen angelus, transfundit in alium» sibi sub­ iectum secundum modum suum 2. Quod et proportionaliter valet de conformitate voluntatis humanae et voluntatis divinae. Etenim «si considerantur volun­ tas divina et voluntas hominis secundum essentiam, non potest esse conformitas, quia sic distant in infinitum; si autem consi­ derantur secundum proportionem ad aliquid, quod sit vel causa efficiens volendi, vel forma volendi, vel materia ut volitum circa quod sint voluntas Dei et hominis, vel finis voluntatum, tunc non distant in infinitum, quia proportionantur ad unum, et in illo possunt conformari et conformantur»3. «Homo enim potest velle quod Deus vult; et sicut Deus vult, hoc est, ex caritate; et ad hoc quod Deus vult, quia ad gloriam Dei, ad quam Deus vult omne quod vult; et potest velle quod Deus vult eum velle: et sic potest conformare voluntatem suam voluntati divinae»4. Est autem notandum quod omnia quaecumque analogice dicuntur analogia proportionalitatis propriae tam entitativae quam operativae, eadem ipsa simul induere sub alio respectu modum analogiae proportionis intrinsecae et realis ad unum pri­ mum; sicut et proportionaliter dicta analogia proportionalitatis metahoricae induunt quoque sub alio respectu quendam modum analogiae proportionis extrinsecae et denominativae ad unum primum: et hac de causa, una cum similitudine proportionum plurium ad plura, dicuntur etiam sub alio respectu secundum prius et posterius unius vel plurium ad unum, ut videre est in omnibus et singulis exemplis hucusque relatiss. Verbi gratia, substantia dicitur de Deo et creaturis analogia ontologica pro­ portionalitatis propriae, in quantum sicut Deus dicitur substan­ tia qua in se subsistit alio non indigens eo modo quo creatura indiget, ita creatura dicitur substantia qua in se subsistit alio 1 2 3 4 Summa theol., II P., tract. 10, q. 37, memb. 1, ad 9, t. 32, p. 410b. Ibid., ad 10, p. 41 la. Cf. etiam II Sent., d. 7, q. 4, ad 5, t. 27, p. 147b. Summa theol., I P., tract. 20, q. 80, memb. 3c, t. 32, p. 896b. Ibid., ad 1-2, p. 796b. Cf. etiam ibid., qla. 1, p. 897a; III Sent., 5 Cf. Summa theol., I P·» tract. 14, q. 59, memb. 2, t. 31, pp. 589-590, memb. 4, qla. 2, et 3, pp· 596-597. 1390 £ ► C» C c i < P. I, Sec. II. De divisione analogiae indigens eo modo quo omnis res creata indiget>; simul tamen substantia creata dicitur talis per posterius, in ordine scilicet ad substantiam divinam cui primo, ideoque per prius, convenit ratio significata per nomen, quia de eis substantia «non prae­ dicatur ut genus, sed praedicatur ut commune secundum ana­ logiam, quod secundum perfectionem sui esse et rationis est in uno, et in aliis secundum comparationem ad illud»2. Similiter «dicitur Deus iustus iustitia qua retribuit et quae ipse est suo modo; et homo dicitur iustus iustitia qua reddit unicuique quod suum est et quae ipse non est suo modo»3, nempe analogia dynamica proportionalitatis propriae; et tamen simul iustitia hominis dicitur talis per posterius, in ordine nempe ad iustitiam divinam quam utcumque participat, quamque suo modo imi­ tatur, iuxta illud eiusdem S. Doctoris: «alia est comparatio analogi, hoc est, unius quod est in pluribus secundum analogiam sive proportionem ad aliquod unum, sicut dicimus esse Deum iustiorem angelo vel homine; quia secundum proportionem iustitiae ad actum, quae est reddere unicuique quod suum est, Deus essentialiter iustus est, et rectitudinem et perfectionem actus iustitiae semper contingit, et ab eo deflecti non potest: angelus autem et homo participative iusti sunt, et a rectitudine actus et perfectione deflecti possunt»4. Unde et concludit: «et sic ista per prius et posterius dicuntur de Deo et creatura»5. S. Albertus utrumque analogiae modum saepe consideravit hisce in rebus et nominibus, licet maxime acentum ponat in modo analogiae proportionis ad unum, prout exigebat via emi­ nentiae et causalitatis quam praeseferunt tales analogiae, una cum via remotionis quantum ad modum significandi nobis ma­ gis familiarem quam involvunt in analogatis secundariis. 642. Ex parte vero modi vel quasi formae analogiae proportionalitatis propriae subdividit eam in proportionalitatem directam seu ordinatam et in proportionalitatem inversam seu permutatam sive communtatam. Quae quiIbid., memb. 4, qla. 2c et ad 7, pp. 596-597. 2 Summa theol., IP., tract. 4, q. 20, memb. 3, corollarium, p. 146a. Summa theol., I P., tract. 14, q. 59, memb. 4, qla. 2, p. 596b. Summa theol., II P., tract. 4, q. β, memb. 3c, t. 32, p. 163. Summa theol I P., tract. 14, q. 59, memb. 4, qla. 2, p. 596b. Cf. etiam tract. 6, q. 26, membr. 1, a. 1, ad obiecta contra quaestionem, p. 233b. E· 0. I, C. II, a. 3: I apud expositores latinos 1391 dem dicuntur ad similitudinem proportionis sive propor­ tionalitatis ordinatae et permutatae in mathematicis, ubi primo haec nomina dicta sunt. In his enim «proportio I ordinata est quae sine permutatione partium, ordinata similitudine unius ad alterum attenditur, sicut si dicam: sicut tria ad quinque ita sex ad decem; permutata autem proportio est quae est in ordine proportionis partium permutatione, sicut si dicam: sicut similis proportio est primi ad secundum et tertii ad quartum, ita similis pro­ portio est primi ad tertium et secundi ad quartum et totius constituti ex primo et secundo ad totum constitu­ tum ex tertio et quarto» ’: «verbi gratia, sicut se habent sex ad duodecim ita octo ad sexdecim; ergo permutatim, sicut sex ad octo ita duodecim ad sexdecim» 2. Extendendo igitur huiusmodi denominationes ad proportionalitates proprias philosophicas et theologicas tum entitativas cum operativas, habentur exempla proportionalitatis directae in his quae hucusque relata sunt: verbi gratia, ita se habet causa per essentiam (=Deus) ad effectum per essentiam (=creationem passive sumptam), sicut causa per participationem (=creatura) ad effectum per participationem (= productionem per informa­ tionem vel transformationem passive sumptam); nam Deo, utpote primae causae simpliciter et totaliter, respondet seu proportionatur effectus simpiciter et totaliter, nempe ex nihilo per creationem, qua totus effectus totaliter producitur: creatu­ rae autem, utpote causae secundae ideoque causatae et partici­ patae, respondet sive proportionatur effectus secundus et parti­ cipatus, idest ex subiecto praexistendi, per meram informationem vel transformationem. Exemplum vero proportionalitatis permutatae adhibet S. Albetus inter proportionem causarum finalium et efficientium et inter proportionem causarum finalium inter se et efficientium ac finalium inter se. Considerandum est enim quod «duobus exsistentibus causis duorum, illud melius est cuius effectivum bonum est melioris finis; cuius enim efficientis est finis melior, et ipsum est melius et magis eligendum. Adhuc autem alia 1 V Ethicorum, tract. 2, cap. 5, t. 6, p. 346b. 2 / Posteriorum, tract. 2, cap. 13, t. II, p. · 1392 C Ο ί P. I, Sec. II. De divisione analogiae maxima: quando duobus effectivis ad duos fines quos efficiunt ex proportione ad suos fines sumpta, quasi immutata proportione plus superat finis finem quam iste alius finem superat proprium effectivum. Ut verbi gratia, beatitudo quae est finis plus superat sanitatem quae est finis quam sanitas superet pro­ prium effectivum quod est sanitatis effectivum»: et «tunc se­ quitur, quia effectivum beatitudinis melius est sanitate quae est finis quidam»; nam tantum superat beatitudo sanitatem quantum effectivum beatitudinis superat effectivum sanitatis: effectivum autem beatitudinis superat ipsam sanitatem; «quare multo plus superabit effectivum beatitudinis [effectivum sani­ tatis, idest] sanativum quam sanitas superet sanativum. Palam ergo quod magis eligendum est effectivum beatitudinis quam sanitas, eo quod plus illud superabat beatitudo quam sanitas suum effectivum. Argumentum autem a commutata proportione sic formandum est inter quatuor terminos: sicut se habet sanitas ad sanativum sic beatitudo se habet ad beatificativum: ergo commutata pro­ portione primi ad tertium et secundi ad quartum, sicut se habet sanitas ad beatificativum sic se habet sanativum ad beatitudinem; sed beatificativum superat sanitatem quia beatificati­ vum est secundum animam et ad meliorem finem quam sanitas: ergo multo plus superat beatitudo sanativum quam sanitas su­ perat sanativum; ergo multo plus beatitudo sanativum quam sanitas sanativum. Palam ergo quoniam effectivum beatitudinis magis est eligendum quam sanitas: quod autem magis eligen­ dum est magis eligendo, multo magis eligendum est minus eli­ gendo; pius autem eligendum in hac consideratione vocatur quod magis eligendus est finis eo quod est ad finem; et magis eligendum quod est ad meliorem finem, ut quod ad finem totius vitae et simpliciter quam quod ad finem quendam: et quod magis eligendum effectivum effectivo, sicut se habet beatitudo ad sanitatem et sanitatis effectivum; igitur effectivum beatitu­ dinis magis eligendum quam efectivum sanitatis». Nimirum, «sicut se habet beatitudo ad beatificans ita se habet sanitas ad sanativum: sed ita se habet sanitas ad sanativum sicut se habet beatitudo ad beatificans quod superat illud in bonitate et ratione electionis: ergo, a permutata proportione, sicut sc habet beatitudo ad sanitatem ita se habet beatificans ad sanativum; sed ita se habet beatitudo ad sanitatem, quod i plus superat eam in bono et eligibili quam sanitas superat sana- Q. I, C. II, a. 3: < apud expositores latinos 1393 linim; ergo ita sc habet beatificans ad sanativum, quod plus superat ipsum quam sanitas superat sanativum» ’. Notat autem S. Doctor quod proportionalitas permutata valet quidem semper in ordine mathematico, non in ordine philoso­ phico et theologico nisi inter proportiones homogeneas imitantes proportiones univocorum, vel nisi termini proportionales su­ mantur eadem habitudine in proportionalitate commutata qua sumebantur in proportione ordinata. Sibi enim obiicienti: «sicut se habent adiectiva notionalia ad notiones sic essentialia ad essentiam; ergo secundum transmutatam proportionem, sicut notiones ad essentiam sic essentialia ad notiones: sed notiones praedicantur de essentia et e converso; ergo essentialia de notionalibus», respondet: «proportio transmutata non tenet in omnibus, sed in proportionalibus [= quantitatibus sive mathe­ maticis] tantum; et illa sunt diversa: et ideo quando mutatur proportio, tunc non valet in isto processu, quia notio se habet ad essentiam ut idem illi, sed notionale non sic se habet ad essentiale, quia differt ab eo in modo attribuendi. Et est instantia: sicut se habet animal ad aliquod animal sic se habet homo ad aliquem hominem; ergo permutatim, sicut se habet animal ad hominem ita se habet aliquis homo ad aliquod animal. Hoc autem falsum est, quia animal et homo se habent sicut superius et inferius; sed aliquis homo non ut superius se habet ad aliquod animal, sed potius e converso; quia sequitur: aliquis homo est, ergo aliquod animal est; et non valet e converso. Proportio ergo huiusmodi non tenet in his quae simpliciter diversa sunt, ita quod unum non sit pars alterius»2. Eodem iure non valet talis argumentatio; «sicut se habet essentia ad ens ita se habet veritas ad verum; ergo permutatim, sicut se habet verum ad ens ita essentia ad veritatem, et e converso: sed omne ens est verum, quia dicit Augustinus quod verum est id quod est; ergo omnis essentia est veritas; ergo essentia et veritas sunt idem» Nam hoc in casu «proportio [directa] vera est; sed quando permutatur, non fit permutatione ratione eiusdem habitudinis quae fuit prius. Et hoc sic patere potest: cum enim dicitur, sicut se habet essentia ad ens ita se 1 HI Topicorum, tract. 1, cap. 3, t. Π, PP· 337-338. Cf. etiam tract. 2, cap. 2, pp. 371-372. x 2 I Sent., d. 33, a. 4, arg. 2 sed contra et resp., t. 26, pp. 145-146. 1394 P. I, Sec. II. De divisione analogiae habet veritas ad verum, fit comparatio utriusque abstracti ad suum concretum sicut formae ad id cuius est forma, et in hoc est habitudo similis; cum autem permutatur et dicitur, ergo sicut se habet verum ad ens ita essentia ad veritatem, et e converso, tunc fit comparatio ratione identitatis suppositi, et haec bene est inter verum et bonum sed non est inter essentiam et veri­ tatem..., et ideo non valet illa permutatio» Et a fortiori solvit argumenta contra exsistentiam purgatorii, utpote in quibus nec proportio directa neque permutata locum habent. Sic enim arguebat ex proportione directa: «duo sunt genera malorum, scilicet mortale et veniale; item, duo genera bonorum, scilicet bonum gratuitum et opera de genere bonorum [ = bonum mere naturale sive honestum]; item, duo genera praemiorum, aeternum et temporale; et iterum duo genera paenarum, scilicet temporalis et aeterna. Inde sic pro­ cedo: sicut se habet bonum ad praemium ita se habet malum ad paenam; sed bonum de genere bonorum non meretur aliquod praemium; ergo nec malum sibi respondens aliquam paenam; ergo pro nullo est purgatorium». Respondet autem negando proportionalitatem inter bonum in genere sive mere naturale et malum peccati venialis, quia non sic se habet bonum mere honestum in linea bonorum sicut se habet peccatum veniale in linea malorum; nam «bonum in ge­ nere est imperfectum secundum esse boni, sed malum veniale est species in esse mali: et ideo non sequitur si illud non habet praemium, quod istud non habeat paenam; nec est una pro­ portio in omnibus quae dicit, quod sicut se habet tale bonum ad praemium ita se habet tale malum ad paenam»2. Sed instat ex proportionalitate commutata: «sicut se habent mortale et veniale ad paenam aeternam et temporalem simul ita se habent caritas et bonum in genere ad praemium utrius­ que simul; ergo sicut se habent mortale et opus de genere bonorum ad paenam aeternam et praemium temporale ita se habent caritas et veniale ad praemium aeternum et paenam tem­ poralem: sed video quod mortali cum bono in genere non debe- I Sent., d. 46, a. 13, arg. 2 sed contra, et resp., t. 26, p. 447 , 449b. Cf. etiam II Sent. d. 28. a. 1, obi. 1 et resp., t. 27, pp. 484a, 485b; IV Sent., d. 23, a. 2, obi. 5 et resp., t. 30, pp. 4a, 5a. 2 IV Sent., d. 21, a. 4, obi. 3 et resp. t. 29, pp. 865 et 867. 1 Q. I, C. II, a. 3: I apud expositores latinos 1395 tur ex condigno nisi paena aeterna et nullum temporale prae­ mium; ergo veniali cum caritate ex condigno non debetur nisi praemium aeterunm et nulla transitoria paena». Ad quod respondet: «utraque proportio falsa est, vel univer­ salis non est. Non enim est verum quod sicut se habent mortale et veniale simult ad paenam aeternam et temporalem, ita se habeat caritas et id quod est de genere bonorum ad praemium aeternum et temporale simul: veniali enim coniuncto cum mor­ tali debetur aeterna paena; et tamen nihil est dictum quod operi de genere bonorum coniuncto cum caritate debetur aeter­ num praemium. Si autem illa proportio aliquo modo concedatur, secunda nihil valet, scilicet quod sicut se habet mortale cum opere de genere bonorum ad paenam et praemium temporale ita se habeat caritas cum veniali ad paenam et praemium aeternum. Et ratio huius assignata est supra; quia veniale coniunctum caritati adhuc re­ manet in esse mali, et peccati habens rationem; sed opus de genere bonorum cum mortali non remanet in esse boni, et habens rationem remunerabilis; et si remuneretur, hoc est ex misericordia et non ex condigno. Ideo non sequitur, si illi nulla est coordinata remuneratio ante paenae condemnationem, quod illi nulla ordinetur paena purgatoria ante aeternam praemiationem» *. At vero si «mortale accipiatur ut mortale et veniale ut ve­ niale», idest per se separatim, et non ut per accidens veniale coniuctum est mortali in eodem subiecto, valet talis analogia proportionalitatis propriae: «sicut se habent retributiones ita se habent merita bona et mala; sed duae paenae sunt retri­ buentes malis, scilicet aeterna et transitoria; et duo sunt mala quibus retribuuntur, scilicet veniale et mortale: cum igitur paena aeterna debetur mortali, paena transitoria debetur veniali»2. In re ergo philosophica et theologica latius patet proportionalitas directa quam permutata: illa enim perfecte salvatur inter res vel rationes diversorum generum ad invicem quoquo modo proportionatas; haec autem non salvatur perfecte nisi inter res vel rationes proportionatas eiusdem generis, vel aliquo modo accidentes et imitantes proportiones homogeneas, pro gra1 Ibid., obi. 4 et resp., pp. 865b, 867b. 2 Ibid., a. 8, obi. 3 et resp., p. 873. Cf. etiam II Sent., d. 42, a. 4, t. 27, pp. 458-459. 1396 P. I, Sec. II. De divisione analogiae du et modo talis imitationis vel reductionis. Et ideo magna cautela utendum est proportionalitate permutata extra materiam mathematicam. 643. Talis est notio et divisio analogiae collecta et hausta ex attenta et methodica lectione omnium operum hucusque editorum S. Alberti Magni: non quidem quod ipse coordinaverit omnia eius membra, sed principalia tantum; omnia tamen agnovit eisque pro opportunitate usus est, licet respectu quorundam membrorum non ad­ hibuerit explicitam terminologiam, sicut neque alii phi­ losophi et theologi latini ante ipsum. Ex his tamen quae huc illuc sparsim tradidit, nullo fere negotio extracta est divisio quam ei tribuimus, ita ut mihi videar germa­ nam eius menten, quoad rem ipsam, exhibuisse. Hoc er­ go in sensu, divisio analogiae apud S. Albertum sequenti tabella contrahi potest: —1--—i*. 5f.c. II. De divisione analogue litationis vel reductionis. Et ideo mapa iroportionalitate permutata extra materiam n notio et divisio analogiae collecta et t methodica lectione omnium openi~ S. Alberti Magni: non quidem quod omnia eius membra, sed principalia ten agnovit eisque pro opportunitate ctu quorundam membrorum non ad· terminologiam, sicut neque alii phiatini ante ipsum. Ex his tamen quae radidit, nullo fere negotio extracta tribuimus, ita ut mihi videar germaroad rem ipsam, exhibuisse. Hoc ermalogiae apud S. Albertum sequenti C05H et fortuna: vere, pure, proprie, simpliciter, omnino, penitus aequivoca. A) secundum esse tantum et non secundum intentionem: analogia realis seu rerum tantum vel improprie dicta. a) ex parte rationis pri­ mi analogantis. D II) non a casu et fortu­ na: non pure, omni­ no, penitus aequivo­ ca. sed aequivoca per analogiam = analoga. 1) 2) 3) 4) secundum causam finalem. secundum causam efficientem. secundum causam exemplarem. secundum causam quasi materialem in qua vel subiectum inhaesionis et prae­ dicationis. a) proportionis ad unum numero: ;analogia/ β) ex parte secundorum! 1) unius tantum ad unum. simplicis proportio­\ analogatorum. \ 2) duorum vel plurium ad unum. nis. 1) intrinseca seu realis: secundum inten­ γ) ex parte communica­ tionem et secundum esse simul. tionis vel participa­ B) secundum ipsam in­ 2) extrinseca vel mere denominative tan­ tionis ipsius intentio ­ tentionem: analogia tum: secundum intentionem tantum et nis analogicae. intentionalis seu pro­ non secundum esse. prie dicta. b) proportionis ad unum ratione tan­ tum et non numero: analogia proportionis compositae vel pro­ portionalitatis. a') entitativae vel ontologicae. b') operatiyae vel dynamicae. a) propriae. { ! f a') directae vel ordinatae. $}) metaphoricae vel impropriae. ΒΊ inversae vel permutatae. '.vi/ •-■i/. ? 'd • » V · • '· ■■ ■< • A 4 Λ T r Π a 3ί APUD EXPOSITORES LATINOS 1397 Q. I» **· **' u* Hilata serie expositionum apud latinos, apparet duos esse auctores quibus hac de re lotiores partes attribuendae, Boetium scilicet et S. sunt potwiÿ p docuit auctor opellae, &T Dialecticae, itemque auctor opusculi Cu/egose habent ad Boetium sicut Guilelmus Al"OTul Robertas Lincolniensis, Alexander Halensis et S. Satura se habent ad S. Albertum. Boetius siquidem doctrinam Aristotelis a Porphyrio expositam latinis reddidit intelligibilem; S. Albertus autem collegit insu­ per ac digessit quaecumque Pseudo-Dionysius, S. Joan­ nes Damascenus, Eustratius —quem citat frequenter—, philosophi arabes ac theologi primae medietatis saeculi XIII addiderunt aut expoliverunt, ea tamen non parum locupletans ex his quae ipse proprio marte adinvenit: quo fit, ut Albertus hac in re primas habeat partes inter omnes latinos expositores ante S. Thomam. Licet enim quaedam eius opera, ut Summa theologiae, posteriora sint scriptis S. Thomae, non tamen videtur ex Aquinate influxum subiisse. Quod si inter se conferamus tres series expositionum, graecorum nempe, arabum et latinorum, nulli dubium graecos commentatores arripuisse palmam. Demptis enim quibusdam subtilitatibus secundariis ad rem non mul­ tum pertinentibus, verbi gratia circa analoga a memoria et a spe, quae arabes et latini neglexerunt, revera apud graecos continentur quaecumque ceteri dixerunt, et qui­ dem meliori aut certe magis explicita coordinatione, utpote ex professo intendentes completam divisionem ae­ quivocorum tradere. Sic explicita distinctio inter analopropriam et metaphoricam invenitur apud Clementem Alexandrinum, apud Porphyrium, Pseudo-Dionysium et Sophoniam, ac praesertim apud Simplicium. Similiter bisio analogiae in entitativam et operativam sive ontoIogicam et dynamicam reperitur apud Clementem Alettndrinum, Ammonium, Olimpiodorum et Philoponum. t'isio autem analogiae in mere extrinsecam seu denor. t 1 t c t c t ( > 1398 ■ ► ί ( r t I P. I, Sec. II. De divisione analogiae minativam et realem sive intrinsecam invenitur apud Olympiodorum ac praesertim apud S. Joannem Damas­ cenum. Divisio pariter analogiae in analogiam propor­ tionis ad unum vel ab uno et in analogiam proportiona­ litatis, omnibus communis est; et quidem plerique appel­ lant primum membrum analogiam secundum participa­ tionem. Tandem subdivisio analogiae proportionis se­ cundum diversas causas extrinsecas, omnibus etiam com­ munis est, licet magis explicite et complete eam tradi­ derit S. Joannes Damascenus. Si autem velimus indicare nomina praecipua eorum qui primas habuerunt partes in hac explicatione doctri­ nae aristotelicae, dicere possumus Simplicium, Philoponum et Eustratium esse maiores inter graecos; Averroem, inter arabos; S. Albertum Magnum, inter lati­ nos. Et quidem meritum S. Alberti exinde augetur, quod , ipse, licet apprime cognoverit philosophos arabos, minus tamen novisse videtur commentatores graecos, si exci­ piantur S. Joannes Damascenus et Eustratius; nam Porphyrium novisse videtur mediante Boetio, alios autem mediante Averroe et aliquo modo mediante Eustratio: at in his non apparent neque continentur omnes divitiae commentatorum graecorum. Cum ergo apud S. Albertum inveniantur quaecumque bona tradiderunt graeci, et in­ super quaedam meliora, licet dispersa et fragmentaria plerumque, concludendum videtur S. Doctorem explica­ tiones graecorum proprio marte quadammodo reinvenisse et in maiorem perfectionem adduxisse. CAPUT III DE DIVISIONE ANALOGIAE APUD S. THOMAM 645. Ex hucusque dictis facile intelliguntur ea quae S. Thomas tradidit de divisione Analogiae: nam quid ip­ se docuerit de natura eius, sufficienter expositum est supra Equidem, sicut S. Doctor non nova protulit de natu­ ra Analogiae, sed ea, quae iam docuerat Aristoteles eiusque commentatores exposuerant, novo et profundiori modo digessit ac limpidius expressit; ita etiam de eius divisione, nova non cudit, sed divisiones, quas Stagirita eiusque praecipui expositores innuerant vel aperte tra­ diderant, profundius penetravit, severius digessit ac bre­ vius nitidiusque proposuit: maxime vero excelluit in usu fere continuo analogiae et modorum eius, firmo si­ mul atque flexibili, ut postulabat propria indoles notio­ nis huius. Nec enim S. Thomas data opera conscripsit specialem tractatum de Analogia; sed, ut plerique commentatorum Aristotelis 12 notiones vel divisiones aliquas 1 Cf. supra, sectione prima, volumine primo et secundo. 2 Prout enim ex capitulo praecedenti patet, nonnulli tantum com­ mentatores graeci, ut Porphyrius, Simplicius et Philoponus, conati sunt ! t 1 1400 P, I. Sec. IL De Q. 1, C. ΙΠ, a. 1: divisione an alogiae tradidit occassione alicuius textus exponendi; vel, sicut ceteri theologi, notiones recoluit aut nonnullas divisio­ nes proposuit occassione alicuius veritatis theologicae elucidandae vel defendendae. Quo fit, ut modo unam, modo aliam divisionem recolat pro data opportunitate, quantum necesse erat ad textum vel problema elucidan­ dum. Ex his tamen quae huc illuc sparsit collectis et com­ paratis, haud difficile erit omnes divisiones eius in or­ dinem redigere easque coordinare, ita ut plenam et ger­ manam divisionem thomisticam eruamus, sicut et pro Aristotele, pro plerisque eius commentatoribus et pro theologis hucusque fecimus: nec enim divisiones, quas ipse dedit, sunt disparatae multoque minus oppositae, siquidem hac de re nullam subiit sententiae mutationem, sed plene cohaerentes ac perfecte coordinabiles. H Art. 1.- Crisis cuiusdam divisionis attributae S. Thomae absque solido fundamento. Crisis cuiusdam divisionis thomisticae 1401 dum intentionem tantum et non secundum esse, non sig­ nificare formaliter et immediate, seu litteraliter ut aiunt, illo in loco analogiam proportionalitatis ut contradistinc­ tam ab analogia attributionis vel simplicis proportionis, sed potius alium modum ipsiusmet analogiae attributio­ nis ad unum. Meo siquidem iudicio, quando S. Thomas in illo textu celeberrimo distinguit triplicem modum ana­ logiae, scilicet secundum intentionem tantum et non se­ cundum esse, secundum esse tantum et non secundum intentionem, et secundum intentionem et secundum esse simul, non indicat litteraliter tria genera analogiae, nem­ pe genus analogiae attributionis unius vel plurium ad unum, genus analogiae physicae sive inaequalitatis et genus analogiae proportionalitatis plurium ad plura, sed potius duo genera, nimirum genus analogiae physicae et genus analogiae attributionis plurium ad unum cum eius subdivisione in duos modos, videlicet attributionis secun­ dum solam intentionem sive denominationem extrinsecam, et attributionis non secundum solam intentionem vel denominationem extrinsecam sed simul et insuper secundum esse vel denominationem intrinsecam et for­ malem. 646. Hanc provinciam, quoad comparationem divi­ sionum quas S. Thomas expresse tradidit, et quidem or­ dine chronologic© sat probabili dispositarum, sibi as­ sumpsit Cl. Penido ac feliciter absolvit in egregio suo Opere Le rôle de l’analogie en Théologie dogmatique1, ostendens ex ipsis textibus S. Doctoris perfectam earum coordinationem. Eius demonstrationi plene consentimus, nisi quod spectat interpretationem textus I Sent., d. 19, q. 5, a. 2 ad 1: putamus enim analogiam secundum intentionem et secundum esse contradistinctam ab analogia secunex professo completam et adaequatam tradere divisionem aequivoco­ rum, et consequenter analogorum quae sub aequivocis continentur 1 M. Penido L’rôle de l'analogie en Théologie Dogmatique, I P., chap. 1, pp. 29-36. Pans 1931. 647. Quod quidem apparet, primo, ex toto contextu quaestionis. Loquitur enim S. Doctor de veritate, circa quam tria inquirit: «l.°, quid sit veritas; 2.°, utrum om­ nia sint vera una veritate, quae est Veritas increata sive prima; 3.°, de conditionibus veritatis, scilicet aeternitate et incommutabilitate eius» Porro in articulo primo, ubi investigat naturam sive quidditatem veritatis in universali —quid est veritas ut sic—, docet veritatem esse quid analogum analogia attri­ butionis sive proportionis ad unum. Quod ostendit du­ plici veluti passu, scilicet in ordine particuari et humano nobis magis et prius noto, ac dein in ordine universali et divino nobis consequenter et posterius noto. 1 S. Thomas, I Sent., d. 19, prolog. 21 V0; 1402 P. I, Sec. II. De divisione analogiae Quantum ergo ad primum momentum sive ordinis hu­ mani, ostendit veritatem dici de re et de enuntiatione per analogiam attributionis ad verum indicium intellec­ tus, quo scilicet iudicat de re prout est. Veritas, inquit, «habet fundamentum in re, sed ratio eius completur per actionem intellectus, quando scilicet apprehenditur eo modo quo est\ unde dicit Philosophus, VI Metaphysicorum, quod verum et falsum sunt in anima, sed bonum et malum in rebus. Cum autem in re sit quidditas eius et suum esse, veritas fundatur in esse rei magis quam in quidditate, sicut et nomen entis ab esse imponitur: et in ipsa operatione intellectus [ = indicio] accipientis esse rei sicut est per quandam similationem ad ipsum, completur relatio adaequationis [rei et intellectus] in qua consistit ratio veritatis. Unde dico quod ipsum esse rei est causa ventatis, se­ cundum quod [veritas] est in cognitione intellectus. Sed tamen ratio veritatis per prius invenitur in intellectu quam in re: sicut etiam calidum et frigidum et aliae cau­ sae sanitatis, sunt causa sanitatis quae est in animali·, et tamen animal per prius dicitur sanum, et signa sani­ tatis et causa sanitatis dicuntur sana secundum analo­ giam ad sanum quod de animali dicitur. Unde dico quod verum per prius dicitur de veritate intellectus: et de enuntiatione dicitur in quantum est sig­ num illius veritatis: de re autem dicitur in quantum est causa», idest secundum analogiam attributionis seu proportionis ad vepum quod est formaliter in intellectu iudicante de re prout est. «Unde res dicitur vera quae nata est de se facere veram apprehensionem quantum ad ea quae apparent exterius in ipsa; et similiter dici­ tur falsa res quae nata est facere, quantum ad id quod apparet exterius de ipsa, falsam apprehensionem, sicut aurichalcum dicitur aurum falsum: et inde est etiam quod homo dicitur falsus, qui dictis vel factis ostendit l JC nr- *;<· Q. I, C. Ill, a. 1: Crisis cuiusdam divisionis thomisticap. 1403 e se aliud quam sit; et per oppositionem intelligitur critas, quae est virtus, in dictis et factis»’. Quantum vero ad secundum momentum sive ordinis iniversalis et divini, ostendit tum veritatem rei tum veitatem intellectus humani veritates dici per analogiam attributionis ad veritatem primam et increatam, quae Deus est: veritatem quidem rei seu in essendo, per ana­ logiam attributionis ad esse divinum, quod est prima Veritas in essendo et prima Causa omnis realitatis; ve­ ritatem autem cognitionis sive in cognoscendo et indi­ cando, per analogiam attributionis ad intellectum divi­ num cognoscentem, cui convenit Prima Veritas in cog­ noscendo et est prima Causa omnis cognitionis, «t/traque autem veritas, inquit, scilicet intellectus et rei, reducitur, sicut in primum Principium, in ipsum Deum; quia suum esse est Causa omnis esse, et suum intelligere est Causa omnis cognitionis. Et ideo ipse est Prima Veritas, sicut et Primum Ens: unumquodque enim ita se habet ad veritatem sicut ad esse, ut patet ex dictis; et inde est quod Prima Causa essendi est Prima Causa veritatis et maxime Vera, scili­ cet Deus»2. Hoc autem dato, quaerit in articulo secundo modum seu rationem propriam huiusce analogiae omnium veri­ tatum ad unam Veritatem primam sive increatam. Et respondet tam omnes veritates rerum quam omnes ve­ ritates intellectus ita dici per analogiam attributionis ad Veritatem primam in essendo et ad Veritatem primam in cognoscendo sicut ad earum causam primam efficien­ tem et exemplarem, ut tamen simul unaquaeque veritas in essendo propriam habeat entitatem qua formaliter et intrinsece est; et similiter unaquaeque veritas in cognos­ cendo propriam habeat adaequationem ad rem, qua adaequatione formaliter et proprie est veritas formalis: quo 1 Ibid., a. 1c. Cf. ad 7. 1 Ibid. 1404 G ( c► c » c ί ( P. I, Sec. IL De divisione analogiae fit, ut talis analogia non sit intelligenda secundum purum et merum respectum ad Veritatem primam extrinsecam utpote ad Causam primam extrinsecam efficientem et exemplarem, exclusa omni formali et intrinseca realitate et veritate, sed simul secundum intrinsecam et formalem entitatem et veritatem quibus ceterae veritates in essen· i do et cognoscendo propriam et formalem habent veri­ tatem, licet cum necessaria dependentia a Veritate prima. En eius verba perspicua: «sicut dictum est [art. prae­ cedenti], ratio veritatis in duobus consistit: in esse rei, ' et in apprehensione virtutis cognoscitivae proportionata [ = adaequata, commensurata] ad esse rei. Utrumque au­ tem horum, quamvis, ut dictum est [ibidem], reducatur in Deum sicut in Causam efficientem et exemplarem: ni­ hilominus tamen quaelibet res participat suum esse crea­ tum quo formaliter est; et unusquisque intellectus par­ ticipat lumen per quod recte de re iudicat, quod quidem est exemplatum a lumine increato: habet etiam intellec­ tus suam operationem in se, ex qua completur ratio veritatis. Unde dico quod, sicut est unum Esse divinum quo omnia sunt sicut a primo principio effectivo exemplari, nihilominus tamen in rebus diversis est diversum esse quo formaliter res est; ita etiam est una Veritas, scilicet divina, qua omnia vera sunt sicut principio effectivo exemplari, nihilominus sunt plures veritates in rebus creatis quibus dicuntur verae formaliter» ’. Nimirum sicut omnes res creatae ita dicuntur et sunt entia per analogiam attributionis sive proportionis ad Deum ut ad Causam primam efficientem et exemplarem omnis realitatis, ut simul unaquaeque proprium habeat esse quo formaliter et intrinsece res est, dependenter tamen et participative ab illa una Prima causa efficienti et exemplari: sic etiam omnes veritates creatae in co­ gnoscendo ita dicuntur et sunt veritates per analogiam Ibid., a. 2c. Q. I, C. Ill, a. 1: Crisis cuiusdam divisionis tiiomisticae 1405 attributionis ad Deum ut ad Causam primam efficientem et exemplarem omnis cognitionis, ut simul unaquaeque propriam habeat adaequationem qua formaliter et in­ trinsece est veritas, dependenter tamen et participative ab illa una Prima causa efficienti et exemplari. Sive ergo ex parte rei, sive ex parte intellectus, et con­ sequenter ex parte ipsius veritatis quae est adaequatio rei et intellectus, omnis veritas creata dicitur analogice analogia attributionis ad Primam veritatem increatam ut ad Primam causam efficientem et exemplarem totius fun­ damenti et totius rationis eius: non tamen per meram habitudinem attributionis ad Ipsam neque per puram denominationem extrinsecam ab Ipsa, sed per realem participationem ab Ea realemque dependentiam, vi cuius, una cum respectu ad Ipsam et denominationem ab Ipsa, realitatem et denominationem propriam habeat pro mo­ do et mensura propriae realisque participationis ex Ea. Et secundum hoc facile solvit argumentum principale quod sibi obiicit: «sicut enim dictum est [articulo prae­ cedenti], verum dicitur analogice de illis in quibus est veritas, sicut sanitas de omnibus sanis; sed una est sa­ nitas numero a qua denominatur animal sanum sicut subiectum eius, et medicina sana sicut causa eius, et urina sana sicut signum eius; ergo videtur quod una sit Veritas [numero, scilicet Veritas increata] qua omnia dicuntur [seu denominantur] vera», et non plures veri­ tates ’. Respondet S. Thomas admittendo analogiam propor­ tionis sive attributionis omnium veritatum creaturarum ad unam Veritatem primam, quae est Veritas increata, sicut ad earum Causam primam efficientem et exempla­ rem prout docuerat in articulo praecedenti, sed negando modum huiusce analogiae esse eundem ac modus ana­ logiae attributionis omnium sanorum ad sanitatem ani­ malis. 1 Ibid., obi. 1. Cf. obi. 3 pro una Veritate numero. *4- 4. 1406 4 I ( C ► c ► σ c c 1 P. I, Sec. II. De divisione analogiae Est enim triplex modus analogiae. Unus «secundum intentionem tantum et non secundum esse: et hoc est quando una intentio refertur ad plura per prius et pos­ terius, quae tamen non habet esse nisi in uno·, sicut intentio sanitatis refertur ad animal, urinam et diaetam diversimode secundum prius et posterius, non tamen se­ cundum diversum esse, quia esse sanitatis non est nisi in animali». Et hoc quidem modo dicitur veritas analo­ gice de re et de enuntiatione relate ad veritatem intel­ lectus humani iudicantis de re prout est, ut patet ex verbis eius citatis e praecedenti articulo: hoc enim or­ dine humano et creato, «verum per prius dicitur de veri­ tate intellectus, et de enuntiatione dicitur in quantum est signum illius veritatis, de re autem dicitur in quan­ tum est causa» vel fundamentum illiusmet veritatis. At hic non loquitur de analogia rei verae et enuntia­ tionis verae ad veritatem intellectus humani vel creati, sed de analosia C omnium veritatum creatarum tam rerum et enuntiationum quam intellectuum ad Veritatem pri­ mam et increatam intellectus divini: utrum omnia sint vera una veritate quae est veritas increata. Alius modus analogiae est «secundum esse [tantum] et non secundum intentionem: et hoc contingit quando plura purificantur in intentione alicuius communis, sed illud commune non habet esse unius rationis in omnibus·, sicut omnia corpora parificantur in intentione corporeitatis. Unde logicus, qui considerat intentiones tantum, dicit hoc nomen corpus de omnibus corporibus univoce praedicari; sed esse huius naturae non est eiusdem ratio­ nis in corporibus corruptibilibus et incorruptibilibus: unde quantum ad metaphysicum et naturalem, qui con­ siderant res secundum suum esse, nec hoc nomen corpus nec aliquid aliud dicitur univoce de corruptibilibus et incorruptibilibus», sed analogice. At hic modus analogiae non est ad rem; quia ea quae sic analogice dicuntur, revera conveniunt in uno genere logico, ideoque univoca sunt: Veritas autem increata et Q. I, C. III, a. 1: Crisis cuiusdam divisionis thomisticae 1407 veritates creatae non conveniunt in uno genere logico, neque veritas univoce praedicatur de ipsis. Veritas enim increata non est in genere, cum nihil possit esse neque concipi prius Prima Veritate; neque quidquam potest univoce praedicari de creato et increato, cum in nullo pacificari valeant. Sed est tertius modus analogiae, nempe «secundum intentionem et secundum esse: et hoc est quando neque parificantur in intentione communi [sicut ea quae primo modo analogiae dicuntur], neque in esse [sicut ea quae dicuntur secundo modo analogiae]; sicut ens dicitur de substantia et accidente. Et de talibus oportet quod na­ tura communis habeat aliquod esse in unoquoque eorum de quibus dicitur, sed differens secundum rationem maio­ ris vel minoris perfectionis [idest secundum prius = maioris perfectionis, et posterius=minoris perfectionis]. Et similiter dico quod veritas et bonitas et omnia huiiismodi dicuntur analogice de Deo et creaturis [hoc est, de Veritate increata et de veritatibus creatis]: unde oportet quod secundum suum esse omnia haec in Deo sint et in creaturis, secundum rationem maioris perfec­ tionis [=per prius} et minoris [ = per posterius}. Ex quo sequitur, cum non possint esse secundum unum esse utrobique, quod sint diversae veritates» 1 pro­ prie et realiter et intrinsece dictae Veritas increata et veritas creata, cum habitudine tamen proportionis veri­ tatis creatae seu participatae ad Veritatem increatam sive imparticipatam sicut ad primum analogans. Hic ergo tertius modus analogiae est omnino ad rem, qui et doctrinam corporis articuli reassumit, eam expli­ cans per terminos formales analogiae, non primus neque secundus modus. Et inde concluditur manifeste eum pertinere ad ana­ logiam attributionis sive proportionis ad unum: de hac enim analogia erat quaestio in toto articulo, ubi erat » Ibid., ad 1. 4 n 1408 C► ο» ( P. I, See. II. De divisione analogiae sermo de analogia omnium veritatum creatarum ad Veri­ tatem primam et increatam, quasi de analogia plurium ad unum; hanc etiam analogiam docuerat in articulo praecedenti et magis explicite in corpore articuli prae­ sentis, ubi una cum propria et formali et intrinseca par­ ticipatione Veritatis increatae a veritatibus creatis, acentum ponit in earum habitudine dependentiae et imitatio­ nis ad Veritatem illam secundum rationem causalitatis efficientis et exemplaris, quae evidenter pertinet ad ana­ logiam proportionis ad unum vel ab uno; eandem quo­ que repetit in responsionibus ad 3 et 4, insistens maxime in analogia secundum causalitatem exemplarem, ut legen­ ti patet. Et quia etiam primus modus pertinet ad analogiam attributionis ad unum ut patet ex verbis citatis tum e primo articulo, tum ex obiectione prima eiusque re­ sponsione articuli secundi, concludendum est S. Thomam duplicem hic admittere modum analogiae attributionis sive proportionis ad unum: alium secundum intentio­ nem tantum et non secundum esse, idest secundum me­ ram denominationem extrinsecam unius vel plurium ab uno primo quod tantum formaliter est; alium secundum intentionem et secundum esse, nempe non secundum me­ ram denominationem extrinsecam ab uno primo, sed se­ cundum intrinsecam et realem, licet necessario depen­ dentem et nominabilem ab illo primo. 648. Secundo, apparet idem ex toto contextu doc­ trinali Scripti sui super Primo libro Sententiarum. Ante quaestionem namque praesentem docet universaliter Creatorem et creaturam convenire analogice analogia attributionis sive proportionis: non quidem ad unum tertium prius eis, ut potentia et actus ad ens; sed unius ad aliud, nempe «ex eo quod unum esse et rationem ab altero recipit. Et talis, inquit, est analogia creaturae ad Creatorem: creatura enim non habet esse nisi secundum quod a primo ente descendit', nec nominatur ens nisi in quantum Ens primum imitatur. Et similiter est de Sa- Q. I, C. Ill, a. 1: Crisis cuiusdam divisionis thomisticae 1409 plentia et de omnibus aliis quae de creatura dicuntur» ’, scilicet de veritate, bonitate et omnibus huiusmodi, quem­ admodum concludebat in dist. 19, q. 5, a. 2 ad 1: quod enim dicitur de creatura et Creatore sub primaria et fundamentali ratione entis, necesse est ut dicatur etiam sub ceteris rationibus consequentibus vel supponentibus ens. Post distinctionem quoque undevigessimam docet expresse de notione finitima veritati, scilicet de scientia, quod haec «analogice dicitur de Deo et creatura [=de scientia increata et creata]», iterum repetens: «et simi­ liter omnia huiusmodi». Et quidem analogia attributio­ nis sive proportionis: non quidem utriusque ad unam tertiam scientiam quae eis per prius et posterius conve­ niat, quia talis modus attributionis «non potest esse inter Deum et creaturam», cum nihil prius et simplicius Deo esse aut concipi possit; sed analogia attributionis unius ad aliud, nempe scientiae creatae ad scientiam increatam. Hic enim modus analogiae attributionis «est secundum quod unum imitatur aliud quantum potest, nec perfecte ipsum assequitur: et haec analogia est creaturae ad Crea­ torem»1 2. Constat autem evidenter scientiam non conve­ nire creaturae intellectuali per meram denominationem extrinsecam, sed secundum veram et formalem realitatem: et ideo talis analogia scientiae creatae ad scientiam increatam non est secundum intentionem tantum et non secundum esse, sed secundum esse et intentionem simul. Cum igitur scientia nominet essentialiter cognitionem certam veritatis3, manifestum est veritatem dici de veri­ tate creata scientiae creatae per analogiam attributionis secundum intentionem et secundum esse ad Veritatem increatam scientiae incratae ut ad Primam causam exem­ plarem quam imitatur quantum potest, licet non perfecte et adaequate ipsam assequatur. 1 / Sent, prolog., a. 2 ad 2. 2 I Sent., d. 35, a. 4c. Idemque repetit ibid., ad 6. 3 Ibid., aa. 1 et 3. L- « · 1410 C f < f > I P. L Sec. IL De divisione analogiae î 649. Idem constat, tertio, ex aliis locis parallelis. Docet enim in Quaestionibus de Veritate quod «veritas proprie [ = formaliter] invenitur in intellectu humano vel divino, sicut sanitas [invenitur proprie et formaliter] in animali: in rebus autem aliis per relationem [idest 1 per purum respectum], ad intellectum, sicut et sanitas dicitur de quibusdam aliis [per purum respectum ad sanitatem animalis], in quantum sunt effectiva vel con­ servativa sanitatis animalis *. Ergo est in intellectu divino quidem veritas proprie [ = formaliter] et primo [idest principaliter seu per prius, quasi in supremo analogante]; in intellectu vero humano proprie quidem [ =for­ maliter] et secundario [sive per posterius, quasi in se­ cundario analogato]; in rebus autem improprie et se­ cundario [nempe mere denominative et quasi in secun­ dariis analogatis ad utramque veritatem formalem intel­ lectus humani et divini], quia nonnisi in respectu ad al­ terutram duarum veritatum. Veritas ergo intellectus divini est una tantum, a qua in intellectu humano derivantur plures veritates [secun­ dum pluralitatem diversorum hominum iudicantium vel secundum pluralitatem iudiciorum unius eiusdemque in­ tellectus unius hominis], sicut ab una facie hominis re­ sultant plures similitudines in speculo...; veritates autem quae sunt in rebus, sunt plures, sicut et rerum entitates... Si ergo accipiatur veritas proprie dicta secundw II quam omnia principaliter [quasi a supremo analogante] vera sunt, sic omnia sunt vera una veritate, idest veritate intellectus divini [cui convenit veritas formaliter ut supre­ mo analoganti]...; si autem accipiatur veritas proprie t 1 Tunc enim «ipse respectus est ratio denominationis [analogicae]: sicut urina dicitur sana per respectum ad sanitatem animalis; ratio enim sani secundum quod de urina praedicatur, est esse signum sani­ tatis animalis. Et in talibus, quod denominatur per respectum ad alte­ rum, non denominatur ab aliqua forma sibi inhaerente, sed ab aliquo extrisseco ad quod refertur* (De Verit. q. 21, a. 4, ad 2). Est ergo ana­ logia attributionis ad unum secundum purum respectum sive puram denominationem extrinsecam, idest secundum intentionem tantum et non secundum esse. Q. I, C. Ill, a. 1: Crisis cuiusdam divisionis thomisucab 1411 dicta secundum quam res secundario verae dicuntur, sic sunt plurium verorum plures veritates in animabas di­ versis [quibus convenit veritas formalitcr ut secundario analogatis]; si autem accipiatur veritas improprie dicta secundum quam omnia dicuntur vera, sic sunt plurium verorum plures veritates, sed unius rei una est tantum veritas [utpote quibus convenit veritas mere denomina­ tive ut secundariis analogatis]: denominatur autem res vera a veritate quae est in intellectu divino vel in intel­ lectu humano; sicut denominatur cibus sanus a sanitate quae est in animali, et non sicut a forma inhaerente» Talis autem analogia veritatis creatae ad Veritatem increatam est analogia attributionis sive proportionis, quia veritas creata comparatur ad increatam ut exemplata ad Causam exemplarem primam2, quam diversimode imi» tatur quin eam perfecte adaequet3: diversimode tamen, quia veritas ontologica rerum dicitur secundum puram denominationem vel purum respectum sive secundum in­ tentionem tantum, proprie loquendo; veritas autem for­ malis intellectus humani et creati dicitur secundum in­ tentionem et secundum esse, idest denominative et for­ maliter, quasi denominatione non solum extrinseca sed et intrinseca. Nam «potest aliquid denominari verum dupliciter·, uno modo a veritate inhaerente [seu formali]; alio modo ab extrinseca \'eritate, et sic denominantur om­ nes res verae a Veritate Prima. Et quia veritas quae est [proprie et formaliter] in intellectu [humano et creato] mensuratur a rebus ipsis, sequitur quod non solum veri­ tas rei, sed etiam veritas intellectus [humani, utpote se­ cundario analogata et participata], vel enuntiationis quae intellectum significat, a Veritate prima denomine­ tur», quin excludatur denominatio intrinseca et formalis a seipsa; quamvis talis denominatio sit in virtute prio- 1 De Verit., q. 2, a. 4c. Ibid., arg. 2 et 5 sed contra. Ibid., arg. 6 sed contra, una cum eius resp., et ad 8 arg. sed contra. JH 1412 P. I, Sec. Il, De divisions analogiae ris a qua dependet et a qua participat esse formale et intrinsecum veritatis *. 650. Tandem comprobatur idipsum, quarto, ex com­ muni doctrina theologorum sui temporis, ut Alexandri Halensis2, Roberti Lincolniensis \ S. Bonaventurae4 et S. Alberti Magni5, iuxta quos veritas creata dicitur per analogiam proportionis ad Veritatem increatam ut ad Causam primam exemplarem omnis veritatis participa­ tae, et per ordinem ad quam omnes veritates derivatae nominantur tales. Hanc igitur communem sententiam < secutus est etiam S. Thomas, ut vel ex eo constat quod eandem quaestionem iisdem terminis proponit, ac sui coaetanei, easdemque difficultates classicas sibi opponit et discutit. Praesertim vero S. Thomas secutus fuit hac in re doctrinam magistri sui Alberti, qui expresse distinxit duplicem modum analogiae proportionis ad unum: alium per meram denominationem extrinsecam ab uno primo, ut sanum dicitur de medicina, de cibo et de urina per purum respectum ad sanitatem animalis in quo solo in­ venitur sanitas formaliter et intrinsece sive secundum esse sanitatis et a quo cetera illa denominantur extrinsece sana; alium per veram et formalem et intrinsecam i participationem ab uno primo et non per puram deno­ minationem extrinsecam, ut veritas creata a Veritate increata et necessarium creatum sive per participationem a Necessario increato sive per essentiam, ita ut veritas et necessitas creata una cum nomine participat reali1 Ibid., a. 5c. Cf. etiam q. 21, a. 4c, et ad 2, 3 et 5; Summa theol., I, 6, 4c; 16, 6c. 2 Alexander Halensis, Summa theol., I P., libri primi, inquisit. 1, tract. 3, q. 2, memb. 1, cap. 1 ad 2, ed. cit., t. I, p. 139b; cap. 3-4, pp. 141-146; memb. 2, cap. 1-2, pp. 147-149; cap. 4-5, pp. 151-153. 3 Robertus Lincolniensis, De Veritate, per totum, specialiter in fine, ed. cit., pp. 142-43. 4 S. Albertus Magnus, I Sent., d. 8, I P„ a. 1, q. 1, ed. cit., t. I, pp. 150-152; d. 39, a. 1, q. 1, p. 684; 686; d. 45, a. 1, q. 2, ad 3, p. 802;' d. 46, a. unie., q. 4, pp. 827-829. H P 5 I Sent., d. 46, aa. 11-12, t. 26, pp. 442-446; aa. 16-17, pp. 455-460; Summa theol., I P., tract. 6, memb. 1-3, t. 31, pp. 204-216, 771-777 Q. I, C. Ill, a. 1: Crisis cuiusdam divisionis tiiomisticae 1413 t3icni veritatis et necessitatis a Veritate et Necessitate incrata. Cum enim S. Albertus dixisset veritatem dici per prius I et posterius de Prima veritate et de aliis; et quod in om­ nibus talibus, in secundis manet respectus proportionis ad Primum; et consequenter quod omnes veritates crea­ tae respiciunt Primam veritatem ut Causam primam exemplarem ad quam proportionantur, quatenus eam imitantur quantum possunt -sihi obiicit eandem diffi­ cultatem quam sibi faciebat S. Thomas in I Sent., d. 19, q. 5, a. 2, obi. 1, nempe «si dico sic: animal est sanum, et urina est sana, non praedico aliud sanum de urina et animali ,licet alio modo se habeant haec duo ad sanita­ tem; cum ergo veritas per prius et posterius dicatur de divina et creata, ea quae in creaturis sunt vera non dicunt aliam veritatem quam increatam sed aliter dicunt eam: et [consequenter] adhuc redit quod omnia sunt vera una sola veritate» numero 1 2, sicut «idem numero est sanum quod est in animali et urina» et in aliis quae sana dicuntur: «quia ratio indicantis in urina et ratio conser­ vantis in cibo et ratio facientis in medicina non sunt quidem ratio una [cum non dicant eundem respectum vel proportionem ad sanitatem animalis], sed comparan­ tur [diversimode] ad unum numero [scilicet ad sanita­ tem animalis], et ideo in illo uniuntur et denominantur ab illo, eo quod illud est finis»3. Cui hoc modo respondet Albertus: «non dicuntur res [idest veritates creatae] verae in illa habitudine solum, sed potius quia habent verum aliquod [intrinsece et for­ maliter, secundum] quod, quantum possunt, imitantur [Veritatem primam]: et, si hoc verum non esset [intrin­ sece et formaliter verum], non haberent rationem pro­ portionis. 1 I Seni., d. 46, a. 11 ad 1 et 4 definitionem, t. 26, p. 443b, 444b; a. 12c, p. 445b; a. 17c et ad 1, pp. 457-458. 2 I Sent., d. 46, a. 17, obi. 1 et instantia, p. 456b. 5 Ibid., a. 12c, p. 445b. 1414 P. I, Sec. II. De divisione analogiae Hoc modo non est in urina, quia in urina non habetur sanum [formaliter et intrinsece] quod illi sanitati proportionetur quae est in animali, sed habet indicans ali­ quod illius, ut digestionem humorum et huiusmodi»1: nam sanum «est in animali ut forma aequalitatis humo­ rum [ideoque formaliter et intrinsece]; in urina autem ut indicativa, non quidem esse [sanitatis] in [ipsa] urina, sed esse [sanitatis] in animali cuius est urina*'. Et hoc ideo est, quia non uno modo dicitur fieri ana­ logia [proportionis sive attributionis] ad unum, sed mul­ tis modis». Nam praeter modum proportionis ad unum secundum purum respectum vel denominationem extrinsecam, ut in cibo et medicina et urina respectu sanitatis animalis, adest alius modus proportionis ad unum per formalem et intrinsecam participationem illius primi una cum respectu proportionis ad illud: verbi gratia, «dicitur necessarium per se, et necessarium per poste­ rius; et tamen, licet necessarium per posterius respiciat proportionate er necessarium dictum per prius, est aliquo modo necesarium aliquod formaliter in ipso, quo proportionatur necessario dicto per se» 3: similiter bona creata «dicuntur bona [formaliter et intrinsece, idest] forma boni creati, quae tamen ulterius proportionate bono increato [quod participat et imitatur quantum potest]; sicut etiam diximus de vero et veritate» 4, idest de veris creatis et participatis respectu ipsius Veritatis per essen­ tiam 5. Ecce evidens coincidentia quaestionis, obiectionis et responsionis apud magistrum et apud discipulum: Alber­ tus meminit expresse duos modos analogiae proportio­ nis ad unum, quibus Thomas propria nomina dedit, sci­ licet secundum intentionem vel respectum tantum et non secundum esse, primo modo, cuius exemplum typicum 1 Ibid., a. 17, ad instantiam obiectionis primae, p. 458a. 2 Ibid., a. 12c, p. 445b. 3 Ibid., a. 17, ad instantiam obiectionis primae, p 458a 4 Ibid., ad 3, p. 458b. μ 5 Ibid., ad 2, una cum corp, art., pp. 457-458. q. I, C. Ill, a. 1: Crisis cuiusdam divisionis thomisticae 1415 erat analogia sanitatis; secundum esse et secundum in­ tentionem simul, secundo modo, cuius exemplum typi­ cum erat analogia entis de ente creato ad Ens increatum, et consequenter analogia veritatis et bonitatis de veri­ tate et bonitate creata ad Veritatem et Bonitatem increatam. Tertius enim modus analogiae scilicet secundum esse tantum et non secundum intentionem, quem addidit S. Thomas, non est adhibitus directe et per se, sed maio­ ris explicationis causa, ut nempe non intelligeretur solum modum analogiae secundum intentionem tantum exhau­ rire totam naturam analogiae, ut obiectio supponere vide­ batur, sed dari etiam posse veram analogiam secundum esse :et ideo nullum esse inconveniens quominus dari possit analogia, et secundum intentionem, et secundum esse simul, quin exeat a natura analogiae proportionis ad unum: sicque plene iustificavit duplicem modum huiusce analogiae, quem mutuo acceperat e magistro suo Alberto. 651. Verum quidem est analoga analogia proportio­ nalitatis propriae talia dici, et secundum intentionem, quia in ea non parificantur; et secundum esse, quia for­ ma secundum quam analogantur est intrinsece et formaliter in singulis analogatis: et hac fortasse de causa, Caietanus ’, Joannes a S. Thoma2 multique alii, quos sequitur Penido3, exsistimarunt S. Thomam in loco ci­ tato I Sent., intellixise analogiam secundum intentionem et secundum esse ut contradistinctam ab analogia secun­ dum intentionem tantum et non secundum esse, veluti analogiam proportionalitatis propriae ut contradistin­ ctam ab analogia proportionis sive attributionis ut sic. At haec, pace tantorum virorum dixerim, minime fun­ data sunt in textu illo S. Thomae, quin potius ab eo omnino exorbitant, ut ex hucusque dictis patet. Apud 1 Caietanus, De nominum analogia, cap. 3, n. 30, ed. cit., p. 30. 2 Joannes a S. Thoma, Cursus philosophicus, Logica, II P., q. 13, a. 3, ed. cit., t. I, P. 484b. J M. Penido IΜ J , Op. cit., p. 36. η : 'W i SS Εν/ Cz. 4 1416 P. I, Sec. II. De divisione analogiae Q. I, C. Ill, a. 2: Divisio authentice thomistica 1417 1 I I : O ( Thomam ergo latius patet analogia proportionis ad unum quam analogia secundum intentionem tantum et non secundum esse, quia sub ea continetur etiam analogia secundum intentionem et secundum esse simul; ex ad­ verso, analogia proportionalitatis propriae minus patet quam analogia secundum intentionem et secundum esse simul, quia haec potest esse sub analogia proportionis ad unum, a qua tamen analogia proportionalitatis contradistinguitur: et ideo, stantes germanae et authenticae doctrinae S. Thomae, non licet identificare vel confun­ dere, quasi synonyma, analogiam attributionis vel pro­ portionis ad unum et analogiam secundum intentionem tantum et non secundum erse; neque rursus analogiam proportionalitatis propriae cum analogia secundum in­ tentionem et secundum esse simul. Talis identificatio vel confusio est Caietani aliorumque frequenter post ipsum, minime vero ipsius S. Thomae. tione sequenti. Supponimus etiam notiones thomisticas aequivocorum, univocorum et analogorum, quas supra fuse exposuimus. ft 652. His ergo fusius dictis longiusque discussis, ut momentum quaestionis postulabat, munus nostrum erit coordinare omnes divisiones analogiae quas S. Thomas tradidit vel innuit sive formaliter et explicite vel in actu signato, sive aequivalenter et in actu exercito, revera tamen actu distincto vel confuso: non quidem unice nleque primordialiter attendentes ordinem chronologicum textuum —hoc enim, praeter quam quod frequenter repetitiones induceret, minus erit utile, cum ipse nullam subierit evolutionem doctrinalem hac in re—; sed prae­ dictam chronologiam ob oculos habentes eaque utentes ut opus fuerit, sequemur potius ipsum rerum ordinem, idest processum doctrinalem et obiectivum quem ipse Angelicus prae mente videtur habuisse. Hac tamen in divisione proponenda ea tantum dice­ mus hic quae necessaria sunt ad ipsam intelligendam ut mera divisio est, quin immoremur in accurata expli­ catione conditionum singulorum membrorum in particu­ lari neque in adducendis exemplis sil^^· ngula membraM| illustrantibus: de his enim ex professo loquemur in quaes- II Art. 2.- Ipsa divisio authentice thomistica. i I 653. Aaequivoca igitur S. Thomas, post Aristotelem aliosque peripateticos, dividit in aequivoca multum di­ stantia, utpote quorum rationes significatae per idem no­ men sunt omnino diversae et disparatae, nullum habentes ordinem inter se neque ad unum tertium, ut canis terres­ tris et canis marinus et canis caelestis aequivocantur nomine canis; et in aequivoca non multum distantia, sed aliquo modo propinqua, quatenus rationes significatae per idem nomen ita diversae vel distantes sunt inter se ut tamen aliquem ordinem vel convenientiam simul ha­ beant, ut sanus cibus et sanus color et sana medicina et sanum animal sic aequivocantur nomine sani quod simul tamen cibus et color et medicina conveniant in communi quodam respectu sive habitudine ad sanitatem animalis h Et quidem prima, ratione tantae distantiae sive di­ versitatis significationum, vi cuius eorum aequivocatio quasi per se obvia et nota est, dicuntur aequivoca mani­ festa vel aperta2·, ratione autem impositionis nominis absque ullo respectu et dependentia unius ad aliam, vo­ cantur aequivoca a casu vel -fortuna, quasi nullam veram et unam causam habentia communis denominationis3; ratione vero sui, idest ipsius aequivocationis aequivocantis et aequivocatae, appellantur pure, simpliciter, omni­ no, prorsus aequivoca, utpote quibus plene et perfecte ac totaliter convenit ratio aequivocationis4. In his enim 1 S. Thomas, In VII Physic., lect. 8, n. 8; In V Ethicorum, lect. 1, n. 894. 2 In V Ethicorum, lect. 1, n. 894. 3 In I Ethic., lect. 7, nn. 95-96; In I Metaph., lect. 14, nn. 223-224; De Pot., 7, 7c. * In I Metaph., lect. 14, nn. 223-224; De Verit., 2, 11 passim; De Pot., 7, 7c; I Contra Gent., cap. 33 passim; > J 22 .· ♦ -41 1418 P. It Sec. II. De divisione analogiae unum idemque nomen plura ut plura actu et explicite significat, idest ex aequo sive aeque principaliter*. Secunda vero, ratione aliqualis propinquitatis vel con­ venientiae diversarum significationum vi cuius eorum aequivocatio quodammodo occultatur et tegitur, dicuntur aequivoca latentia vel occulta 2; ratione autem impositio­ nis nominis secundum respectum vel dependentiam unius ad aliam, appellantur aequivoca a consilio, quasi veram causam et rationem habentia denominationis communis; ratione vero sui, idest ipsius aequivocationis imperfectae et partialis tantum, vi cuius in aliquo uno quod respi­ ciunt aliqualiter conveniunt, vocantur aequivoca secun­ dum analogiam3. In his namque unum idemque nomen ita significat plura actu, ut tamen ea non explicite et ut plura significet quasi ex aequo, sed implicite et ut aliquo modo ad unum reducta, quatenus unum significat prin­ cipaliter et per prius, aliud vero vel alia secundario et i per posterius, secundum ordinem vel respectum ad illud primum vel secundum similem respectum plurium ad plura ad quae similiter se habent4. ο c c ( f È S. Doctor explicite meminit huius divisionis, quando ait duos esse modos aequivocationis unius nominis communis: unum principalem, quando scilicet nomen unum aeque principaliter plura ut plura significat; alium secundarium, quando nempe nomen unum plura significat ut aliquo modo ad unum reducta, ita quidem ut unum per prius et aliud per posterius significet secundum respectum aliquem ad illud primum: et ad hunc mo­ dum, inquit, «reducitur multiplicitas nominum analogorum, quae dicuntur secundum prius et posterius, sicut sanum dicitur ali­ quando de animali, urina et diaeta», non tamen aeque principa­ liter, «quia sanum primo sumitur pro eo quod principaliter sig­ nificat, scilicet habere sanitatem [ut animal], secundo vero pro eo quod posterius significat, scilicet pro signante [vel conservan­ te] sanitatem»5. De fallaciis, cap. 4. 2 In VII Physicorum, 3 In lect. "7, ’ I' Ethic., ...................... De fallaciis, cap. 4, 5 De fallaciis, ibid,, I Opuscula, ed. Mandonnet, t. 4, p. 513. lect. 8, n. 8; In V Ethicorum, lect. 1, n. 894. n. 96. ed. cit., p. 513; I Ethic., lect. 7, nn. 95-96. paulo post. Q. I, C. Ill, a. 2: Divisio authentice thomistica 1419 Et clarius alio in loco: «in aequivocis quae per fortunam sunt d casum, ut canis, non attenditur similitudo aliqua [unius ad aliud]; sed in aequivocis quae dicuntur per respectum ad unum principium, attenditur aliqua similitudo analogiae vel proportio­ ns', et talis est multiplicitas huius nominis principium·, unde etiam Philosophus, V Metaph., cap. L docet reducere omnia huiusmodi ad unum primum principium»1. Qua in re expresse provocat ad Aristotelem: «animal, inquit, dictum de animali vero et de picto, non dicitur pure aequivoce; sed Philosophus [Categoriae, cap. 1] largo modo accipit aequivoca, secundum quod includunt in se analoga: quia et ens, quod analogice dicitur, aliquando dicitur aequivoce praedicari de diversis praedicamentis»2. 654. Aequivoca autem secundum analogiam sive ana­ loga subdividit in analoga large et improprie dicta et in analoga proprie et stricte dicta. Large et improprie dicta vocat, post S. Albertum Mag­ num3, analoga «secundum esse tantum et non secundum intentionem; et hoc contingit quando plura parificantur [=univocantur] in intentione alicuius communis, sed illud commune non habet esse unius rationis in omnibus. Sicut omnia corpora parificantur in intentione corporeitatis [quae est esse substantia subiecta trinae dimensio­ ni]; unde logicus, qui considerat intentiones tantum [pu­ la intentionem secundam generis], dicit hoc nomen, cor­ pus, de omnibus corporibus univoce praedicari: sed esse huius naturae non est eiusdem rationis in corporibus corruptibilibus et incorruptibilibus; unde quantum ad metaphysicum et naturalem [ = physicum], qui conside­ rant res secundum suum esse, nec hoc nomen corpus, nec aliquid aliud, dicitur univoce de corruptibilibus et incor­ ruptibilibus, ut patet X Metaph. ex Philosopho et Com­ mentatore», scilicet Averroe4 1 I Sent., d. 31, 2, 1 ad 2. 2 I. 13. 10 ad 4. 4 Fsent^d. °9 5 2 ad 1. Cf. etiam I Sent., d. 35, 4 ad 5,- II Sent., d. 12, 1 ad 1; De natura generis, cap. 14, ed. Mandonnet, t. 5, pp. 248- ί ·<·* · 1420 O' ( t ( Ρ. I, Sec. II. De divisione analogiae Q. I, C. III, a. 2: Divisio authentice thomistica 1421 Et idem valet de nomine substantia, prout dicitur de intentione continentur: sicut universaliter «omnes spe­ angelo, qui est substantia incorporea et incorruptibilis, cies generum inveniuntur differre secundum perfectius et prout dicitur de corpore physico animato vel inanima­ I et minus perfectum», idest secundum melius et secundum to, quod est substantia corporea et corruptibilis et de peius, «et per consequens secundum prius et posterius nomine motus, prout dicitur de motu locali et de motu secundum naturam» vel secundum esse Et ideo talis generationis et de motu alterationis 2; et de nominibus modus analogiae invenitur inter species in quas dividitur quantitas et unitas et figura, prout dicuntur de solidis, quodcumque genus. aqueis et aeriformibus3; et de nomine enuntiatio, secun­ Genus namque non est omnino una natura, sed species dum quod dicitur de affirmativa et de negativa 4. In his atoma. «Et huius ratio est, quia species sumitur a forma enim omnibus habetur identitas sive parificatio in inten­ ultima, quae simpliciter una est in rerum natura; genus tione sui generis, sed diversitas et inaequalitas secundum autem non sumitur a forma aliqua quae sit una in rerum esse sive modum essendi eorum quae sub tali communi natura ,sed secundum rationem tantum·, non est enim aliqua forma ex qua homo sit animal praeter illam ex 249; In VII Physic., lect. 8, n. 8; In X Metaph., lect. 12, n. 2142; I, 66, qua homo est homo. Omnes igitur homines, qui sunt 2 ad 1; De Pot. 7, 7 ad 1 sed contra. unius speciei, conveniunt in forma quae constituit spe­ Quod quidem profunde explicat in suo opusculo De natura generis ciem, quia quilibet habet animam rationalem: sed non —quod revera authenticum videtur esse—, per totum caput 15 (pp. 250252), praesertim hisce verbis: «in hoc igitur praecisa ratio corporis est in homine, equo aut asino aliqua anima communis [physici] consistit, quod ex materia et forma fiat unum; quod infalliquae constituat animal praeter illam animam quae con­ biliter contingit quando forma educitur de potentia materiae. Quando­ que etiam hoc fit, etsi forma non educatur de potentia materiae, ut stituit hominem vel equum aut asinum —quod si esset, patet de anima humana quae, etsi non sit educta de potentia materiae, tunc genus esset unum et comparabile sicut et species—; cum a materia non traducatur, quia tamen ex ipsa et materia fit unum, sed in sola consideratione accipitur forma generis, per efficitur corpus. Hoc igitur corpus, sive forma educatur de potentia materiae sine abstractionem intellectus a differentiis. motu, ut caelum; sive cum motu, ut in generabilibus et corruptibilibus; sive non educatur de potentia materiae, ut patet in homine —est res Sic igitur species est unum quid a forma una in rerum physica prima supra quam intellectus format intentionem generis, et illud est proprium subiectum Philosophiae Naturalis. Logice tamen: quia si fiat resolutio omnium istorum, non erit devenire ad aliquod commune caelo et inferioribus, ut supra (pp. 251-252) dictum est, cum nec in materia conveniant. Et ideo corruptibilia omnia conveniunt in uno subiecto physico unitate reali; sed caelum convenit cum corrupti­ bilibus in uno subiecto physico, non unitate reali aliqua sed logica tantum. Huic gitur naturae intellectus attribuit rationem generis* (p. 252). 1 77 Sent., d. 3, 1, 1 ad 2; 5 ad 2; De natura generis, cap. 6, ed. cit., t. 5, pp. 230-231; In librum Boetii de Trinitate, 6, 3c (ed. Mandonnet, t. III, pp. 136-137); De spiritualibus creaturis, 2, ad 16; De anima, 14 ad 2 et 5; I, 88, 2 ad 4. 2 II Sent., d. 2, 1, 1 ad 3: «motus univocatur ad minus in intentione generis.; Ill Sent., d. 33, 2, 1, qla. 1 ad 2, n. 139; In VII Physic., lect. 7-9; I-II, 29, 2 ad 1. 7 T ’ d’ l 1( 5 ad 3: In 171 Metaph., lect. 8, nn. 437-439; In VII Physic., lect. 7, n. 9; In I Periherm., lect. 8, n. 6; I, 77, 4 ad 2; I-II, 29, 2 ad 1. ’ ' ’ ’ ' 4 In I Periherm., lect. 8, n. 6. natura exsistente: genus autem non est unum; quia se­ cundum diversas formas in rerum natura exsistentes, di­ versae species generis praedicationem suscipiunt. Et sic genus est unum logice, sed non physice» z. Et inde appa­ ret sensus exactus formulae, secundum esse tantum et non secundum intentionem. Haec enim formula, prout iacet ,aequivocationi obnoxia est. Sciendum est ergo quod esse, contradistinctum ab intentione, potest bifarie sumi: uno modo, pro esse ex­ sistentiae; alio modo, pro esse essentiae3. Similiter in1 In III Metaph., lect. 8, nn. 438-439. In VII Physic., lect. 8, n. 8. 7 Sent., d. 19, 5, le et ad 7; d. 25, 4c. 1422 P. I, Sec. II. De divisione analogiae tent io, contradistincta ab esse, dupliciter sumi potest: uno modo, pro intentione prima; alio modo, pro inten­ tione secunda1 Consequenter sensus formulae potest esse quadruplex: primo, secundum esse exsistentiae et non secundum intentionem secundam; secundo, secun­ dum esse exsistentiae et non secundum intentionem pri­ mam; tertio secundum esse essentiae et non secundum intentionem secundam; quarto, secundum esse essentiae et non secundum intentionem primam. Porro evidens est duos priores sensus esse excluden­ dos, quia esse non sumitur in hac formula pro mero esse exsistentiae contradistincto ab esse essentiae; esse nam­ que exsistentiae est proprium singularium vel supposito­ rum ut singularia sunt, dum univocitas et analogia re­ spiciunt essentialiter universalia, iuxta illud S. Doctoris: «univocatio et aequivocatio [sub qua et analogia conti­ netur] non respicit suppositum, sed essentiam vel natu­ ram quam significat definitio» 2; esse autem exsistentiae est extra definitionem sicut et extra essentiam vel natu­ ram, cui accidit et contingenter advenit34. Et ideo esse in hac formula intelligendum est pro esse essentiae, prout tamen est in rerum natura extra animam, idest pro re realiter exsistenti seu cum conditione vel modo aut statu exsistenti, quae uno verbo dicitur res naturae*. Pariter excludendus est tertitus sensus, quia intentio in hac formula non sumitur pro mera intentione secunda, quae est ipsa intentio universalitatis non habens esse obiective nisi in intellectu, sed pro intentione prima im­ mediate fundata in re prout tamen est in sola anima cum conditione vel statu abstractionis et universalitatis5; 1 I Sent., d. 2, 3c et ad 4 et 5; d. 19, 5, Ic; d. 30, 3c; De natura generis, cap. 12, ed. Mandonnet, t. I, pp. 242-244. De Pot., 7, 9c. 2 Quodlib. III, a. 4, ad 1. 3 Quodlib. II, a. 3c et ad 2. 4 I Sent., d. 2, 3c; d. 25, 4c; II Sent., d. 37, 1 lc 5 I Sent., d 2, 3c et ad 4 et 5; d. 19, 5, lc; d. 30, 3c; De natura genens, cap. >13, ed. cit., pp. 228-247; De ente et essentia, cap 4 ed cit., pp. 29-37. ’ 0. I, C. Ill, a. 2: Divisio 1423 authentice thomistica nimirum «intentio sumitur pro ratione quam significat definitio» Et ideo admittendus est, ut unice verus, quartus sen­ sus, scilicet secundum esse essentiae reale seu in statu realitatis extra animam et non secundum intentionem primam intellectam sive in statu abstractionis et univer­ salitatis in anima. Unde sicut esse, in hac formula, nomi­ nat in recto essentiam et in obliquo sive connotative statum realitatis et exsistentiae ut conditionem sine qua non, ita intentio nominat in recto intentionem primam sive rationem vel definitionem et connotative sive in obliquo statum abstractionis totalis et universalitatis ’ ideoque statum intentionis secundae ut conditionem sine qua non. Quam quidem interpretationem authentice dedit ipse S. Tho­ mas quando dixit quod «genus et differentia possunt accipi du­ pliciter: uno modo, secundum considerationem real em, prout considerantur a Metaphysico et [philosopho] Naturali, et sic oportet quod genus et differentia super diversis naturis funden­ tur; et hoc modo nihil prohibet dicere quod in substantiis spiri­ tualibus non sint genus et differentia, sed sint formae tantum et species simplices: alio modo, secundum considerationem logi­ cam, et sic genus et differentia non oportet quod fundentur super diversas naturas, sed supra unam naturam in qua consideratur aliquid proprium et aliquid commune; et sic nihil prohibet genus et differentias ponere in substantiis spiritualibus» l23 . Et alibi: «partes quidem essentiae sunt naturaliter quidem [=realiter] forma et materia; logice autem genus et differen­ tia» J Unde et merito concludit ad rem nostram: «Logicus enim considerat absolute intentiones, secundum quas nihil prohibet convenire [genere logico] materialia immaterialibus et incorrup­ tibilia corruptibilibus; sed Naturalis et Philosophus Primus con­ siderant essentias secundum quod habent esse in rebus [et non secundum quod habent esse in intellectu tantum ut logicus]: et l Quaest. disp. de Anima, 7 ad 17. Cf. ibid, ad 18, // Sent., d. 3, 1,5c et ad 1 et 3. 3 III, 90, 2c. ■ 1424 P. I, Sec. II. De divisione analogiae ideo, ubi inveniunt diversum modum potentiae et actus, et per hoc, diversum modum essendi, dicunt esse diversa genere» reali, idest physico vel metaphysico *. Sicque plane intelliguntur aliae formulae aequivalentes, quas adhibet, quaeque apertius hunc exprimunt sensum, scilicet se­ cundum rem et non secundum intentionem12, secundum suppo­ situm et non secundum intentionem3, secundum modum essendi et non secundum intentionem intelligibilem tantum4, secundum modum essendi et non secundum communem aliquam intentio­ nem 5, secundum rem et secundum rationem6, secundum esse et non secundum praedicationem7. Denique veritas huiusce exegeseos confirmatur ex eo quod S. Albertus Magnus, apud quem eadem occurrit formula, hunc eundem sensum ei attribuit, ut patet ex dictis8. Huiusmodi ergo analoga non sunt perfecte et totaliter analogiae rationem habentia, sed imperfecte tantum et secundum quid, cum de facto sint logice univoca: «et propter hanc generis [sive univocitatis logicae] conve­ nientiam, videntur omnino non aequivoca [ = analoga] esse»9 licet aliquo modo sint, physice et metaphysice loquendo, quia secundum ipsam realitatem important veram distantiam et diversitatem iuxta perfectiorem et imperfectiorem modum essendi, «sicut angelus homine intellectualior est» 10. Et hac de causa, non dicuntur a S. Thoma et S. Alberto analoga simpliciter et sine addito, sed cum particula diminuente: -fere analoga n. 1 In librum Boetii de Trinitate, 6, 3c; ed. cit., t. 3, p. 137. Cf. etiam De natura generis, cap. 4-5, ed. cit., pp. 226-230. 2 I Sent., d. 23, 3c; De Pot., 7, 2, obi. 2-4 et resp. Cf. etiam In V Metaph., lect. 1, n. 749: «prius distinguit [Aristoteles] intentiones nomi­ num quae in huius scientiae consideratione cadunt; secundo, incipit determinare de rebus quae sub consideratione huius scientiae cadunt». 3 I Sent., d. 8, 1, 3c et ad 3. 4 De Spiritualibus creaturis, 2 ad 16. s De Pot., 7, 7, ad arg. 1 sed contra. 6 I-II, 29, 2 ad 1. 7 I Sent., d. 35, 4 ad 5; I, 77, 4 ad 1. 8 Cf. supra, n. 623. ’ In VII Physic., lect. 8, n. 8. io I Sent., d. 35, 4 ad 3. n «Naturae autem sensibiles intellectae non sufficienter exprimunt... essentias separatas [=angelos], cum non sint unius generis naturaliter [=physice et metaphysice] loquendo: et quidditas et omnia huiusmodi 0. I. C. ΙΠ, a. 2: Divisio authentice thomjstica 1425 Sed quia haec diversitas et inaequalitas realis «non tollit univocationem generis» quod simpliciter et sine addito est vere et proprie univocum, ideo talia analoga sunt potius dicenda simpliciter et absolute univoca. Unde et a S. Doctore computantur inter simpliciter univoca, et ab analogis proprie dictis contradistinguit, quando scribit: «ea quae dividunt aliquod commune univocum, simul [=aequalia] sunt quantum ad intentionem generis, quamvis unum possit esse causa alterius [eoque prius et inaequale] quantum ad esse, sicut motus localis est causa aliorum motuum contra quos dividitur; sed ea quae dividunt aliquod commune analogum, se habent secundum prius et posterius, etiam quantum ad inten­ tionem communis quod dividitur, sicut patet de substan­ tia et accidente»2. Cum quo tamen stat quod philoso­ phus Naturalis et Metaphysicus et Theologus, qui res ipsas directe rimantur, non debent hanc rerum analo­ giam negligere, quin potius eam plurimi aestimare de­ bent, ne in excessum abeant puri putique logicismi. 655. Analoga vero proprie et stricta dicta nominat ea quae in ipsa communi intentione nominis diversificantur, propter diversas proportiones ad unum primum vel propter similes proportiones diversorum ad diversa: exempli gratia, gladius, lorica, currus, dicuntur militaria per analogiam ad hominem militem, ad quem sicut ad principaliter operantem opera militaria diversimode pro­ nomina fere aequivoce [ = fere analogice] dicuntur de sensibilibus et de illis Substantiis» (In librum Boetii de Trinitate, 6, 3c, ed. cit., p. 136). Eodem modo S. Albertus Magnus: «si aliquis obiiciat quod geome­ ter comparat quantitates diversarum specierum quando dicit lineam rectam brevissimam linearum esse quae ducit inter duo puncta, et circulum esse aequalem figurae pologoniae vel maiorem —dicendum quod ipse utitur large aequalitate, et brevitate fere aequivoce, sicut patet per praedicta», ubi locutus fuerat de hac analogia (VIII Physic., tract. 2, cap. 3, t. Ill, p. 512b). » S. Thomas, In I Periherm., lect. 8. n. 6. 2 III Sent., d. 33, 2, 1, qla. 1 ad 2, nn. 139-140. Cf. etiam In I Periherm., lect. 8, n. 6; I-II, 29, 2 ad 1. 1426 P. I, Sec. II. De divisione analogiae portionantur, nempe gladius ut instrumentum eius, lo­ rica ut tegumentum, currus vel equus ut vehiculum1: item, qui praest scholis, qui praeest domui, qui praeest operi constructionis palatii vel navis, dicuntur magistri ob similem proportionem uniuscuiusque ad sua, nam sicut magister scholarum ordinat et dirigit studentes ad scientiam comparandam ita magister domus dirigit et ordinat servos sibi subditos ad bene recipiendos hospi­ tes et magister aedificationis ordinat et dirigit operarios sibi subiectos ad bene construendam domum2. 656. Et hanc analogiam subdividit in analogiam proportionis sive attributionis diversorum ad unum et in analogiam proportionalitatis diversorum ad diversa. «Convenientia enim secundum proportionem potest esse duplex: et secundum hoc, duplex attenditur analogiae communitas. Est enim convenientia inter ipsa quorum est ad invicem proportio...’, convenientia etiam quando­ que attenditur duorum ad invicem inter quae non sit proportio, sed magis similitudo duorum ad invicem pro­ portionum... Prima ergo convenientia est proportionis; secunda autem proportionalitatis. Unde et secundum modum primae convenientiae in­ venimus aliquid analogice dictum de duobus quorum unum ad alterum habitudinem habet, sicut ens de sub­ stantia et accidente ex habitudine quam substantia et accidens habent, et sanum dicitur de urina et animali ex eo quod urina habet aliquam habitudinem3 ad sanita­ tem animalis. Quandoque vero dicitur analogice secundo modo convenientiae, sicut nomen visus dicitur de visu corporali et intellectu, eo quod sicut visus est in oculo ita intellectus est in mente» 4. 1 In I Ethic., lect. 7, n. 95. 2 In VII Physic., lect. 8, n. 8. Editiones habent, similitudinem: sed ex toto contextu apparet quod legi debet, habitudinem. 4 De Verit., 2, lie et ad 2 et 4, una cum 2, 3 ad 4. Cf. supra notiones proportionis et proportionalitatis earumque distinctionem. I 0.1, C. Ill, a. 2: Divisio authentice thomistica 1427 Et alio in loco, postquam descripsit analogiam pro­ prie et stricte dictam, quando scilicet «unum nomen dici­ tur de multis secundum rationes diversas, non totaliter, sed in aliquo uno convenientes», statim divisionem eius subiungit, dicens hoc fieri posse dupliciter: primo, « seeun­ ium proportiones diversas multorum «ad idem», quate­ nus diversimode «referuntur ad unum principium..., ad unum finem..., ad idem subiectum»; secundo, «secundum unam proportionem [diversorum] ad diversa, sicut sa­ num et «eandem habent proportionem visus quoad cor­ pus et intellectus quoad animam»1. En ipsissima divisio analogiae in analogiam proportionis diversorum ad unum et in analogiam proportionalitatis diversorum ad diversa, de qua locutus fuerat in textu modo citato De Veritate, licet hic propria nomina non indicaverit. Tandem affirmat quod unum analogia ideoque ana­ logiam ipsam —nam unum et ens convertuntur— «po­ test accipi duobus modis: vel ex eo quod aliqua duo habent diversas habitudines ad unum, sicut sanativum de urina dictum habitudinem significat signi sanitatis, de medicina vero significat habitudinem causae respectu eiusdem; vel in eo quod est eadem proportio duorum od diversa, sicut tranquillitas ad mare et serenitas ad aerem: tranquillitas enim est quies maris, et serenitas [est quies] aeris»2. Sive ergo expressis verbis, ut in De Veritate; sive terminis aequivalentibus, ut in commentariis super Ethi­ cam et Metaphysicam Aristotelis, reapse tamen S. Thomas hanc tradidit analogiae divisionem. Nominavimus autem primum membrum divisionis analogiam proportionis sive attributionis, quia utroque modo appellatur plerumque a S. Doctore. Proportionis quidem vel secundum proportionem, non solum in locis modo citatis, verum etiam in multis aliis, exempli gratia 1 In I Ethicorum, lect. 7, n. 95. 2 In V Metaph., lect. 9, n. 879. 1428 I 4 c f ci Sec. II. De divisione analogiae «quia multa habent proportionem ad unum..., vel quia unum habet proportionem ad alterum»] et ideo «nomen quod sic multipliciter dicitur, significat diversas proportiones ad unum»k «dicuntur igitur secundum analogiam, idest secundum propor­ tionem ad unum»2; «dicuntur analoga, quia proportionantur ad unum» \ Attributionis autem, cum scribit: «analogice dicitur praedi­ cari quod praedicatur de pluribus quorum rationes et definitio­ nes sunt diversae, sed attribuuntur uni alicui eidem..., per attributionem ad unum»*. Ecce formula, analogice praedicari de pluribus per attributionem ad unum, idest analogia attribu­ tionis unius vel plurium ad unum. Et quia haec secundaria analogata rationem et nomen participant ab illo uno et primo, ideo vicissim potest dici quod ab eo attribuitur nomen illud ceteris sub eo analogatis, iuxta S. Doctorem: «cum aliquid in­ venitur a pluribus diversimode participatum, oportet quod ab eo in quo perfectissime invenitur, attribuatur omnibus illis in quibus imperfectius invenitur; nam ea quae positive secundum magis et minus dicuntur, hoc habent ex accessu remotiori vel propinquori ad aliquid unum: si enim unicuique eorum ex seipso illud conveniret, non esset ratio cur perfectius in uno quam in alio inveniretur»5, Sicut ergo dicitur analogia proportionis ad unum et ab uno, ita quoque dicitur analogia attributionis ad unum et ab uno. Aequivalentiam vero utriusque formulae, scilicet analogiae proportionis et analogiae attributionis, exprimunt apertissime haec S. Thomae verba: «aliquando enim ea quae conveniunt secundum analogiam et proportionem et comparationem, attri­ buuntur uni fini...; aliquando uni agenti..., aliquando autem per attributionem ad unum subiectum...»6. Et iterum: «haec autem nomina quae dicuntur de Deo et de aliis rebus, attribuuntur Deo secundum aliquem ordinem [=proportionem] quem habet ad istas res, in quibus intellectus significata eorum considerat... Dicuntur igitur secundum analogiam, idest secun- 1 Comp. theol., I P., cap. 27. Opuscula, ed. Mandonnet, t. II, p. 16. 3 In XI Metaph., lect. 3, n. 2197. * De principiis naturae, ed. Mandonnet, t. I, p. 17. Quam formulam S. Thomas mutuo videtur accepisse ex Averroe, apud quem eodem circiter modo occurrit, ut videre est ex textibus supra citatis. 3 De Pot., 3, 5c. 6 De principiis naturae, ed. cit,, p. 17. Q. I, C. ni, a. 2: Divisio authentice thomistica 1429 dum proportionem ad unum: ex eo enim quod alias res com­ paramus ad Deum sicut ad suam primam originem, huiusmodi nomina, quae significant perfectiones aliarum rerum, Deo attri­ buimus. Ex quo patet quod, licet quantam ad nominis imposi­ tionem huiusmodi nomina per prius de creaturis dicantur, eo quod ex creaturis intellectus nomina imponens ascendit in Deum [et consequenter ex eis attribuuntur ad Deum]; tamen secun­ dum reni significatam per nomen, per prius dicuntur de Deo, a quo perfectiones descendunt in alias res», ideoque ex eo attri­ buuntur illis praedicta nomina Saepe etiam has formulas aliis aequivalentibus reddit, verbi gratia per ordinem ad unum2, secundum ordinem unius ad alie­ ning vel plurium ad unum4, secundum ordinem et proportio­ num ad unum5, secundum analogiam vel proportionem ab uno6, secundum comparationem ad unum7, per relationem ad unum 8, secunudm comparationem ad unum2, secundum diversas habi­ tudines ad unum8, per relationem ad unum 9, per respectum ad alterum10, per respectum ad unum1', per respectum ad unum primumu, per respectum unius ad alterum vel duorum ad ter­ tium B, secundum ordinem vel respectum ad aliquid unum14, per respectum ad unam naturam secundum habitudines diverso515, per reductionem ad aliquod unum 16, ac praesertim secun­ dum prius et posterius vel per prius et posterius 17. i 2 Comp, theol., I P., cap. 27, ed. cit., p. 16. De Verit., 1, 3c; I, 16, 6c; I-II, 20, 3c. 1 Ι-Π, 20, 3 ad 3. III, 60, 2c et ad 1. I, 13, 5c. Ι-Π, 20, 3 ad 3. 7 I, 16, 6 ad 2; De Verit., 1, 4c; In IV Metaph., lect. 1, nn. 537-538. in IV Metaph., lect. 1, n. 535; II, 60, 2c et ad 3. ' De Verit., 1, 4c; In IV Metaph., lect. 1, n. 543; lect. 3, n. 568; IX Metaph., lect. 1, n. 1768; XI Metaph., lect. 3, n. 2197. 10 De Verit., 21, 2 ad 2. 11 In IV Metaph., lect. 1, n. 536; In VII Metaph lect. 4, n. 1337. 12 In IV Metaph., lect. 1, n. 539; In I de Caelo et Mundo, lect.: 20, n. 2, circa finem. » De Pot., 7, 7c. H 1 Contra Gent., cap. 34. « In IV Metaph., lect. 1, n. 544. 18 In IV Metaph., lect. 3, n. 568; lect. 4, n. 584; In XI Metaph., lect. 3, nn. 2194-2197. M Cf. supra. 1430 P. I, Sec. Π. De divisione analogiae 657. Subdividit autem analogiam attributionis sive proportionis ad unum ex quadruplici capite, scilicet ex parte causae vel rationis secundum quam illud primum natum est sibi analogare cetera secundaria, ex parte nu­ meri secundariorum analogatorum ad illud unum, ex parte modi communicationis sive participationis formae vel intentionis analogicae secundorum analogatorum a II primo, et ex parte ipsius modi proportionis inter primum analogans et secundaria analogata. Haec enim quatuor considerari possunt in his quae sic analogice dicuntur; quia in talibus necessario concurrunt, et primum ana­ logans, et secundaria analogata, et communitas sive com­ municatio aliqua rationis analogicae, et aliqua proportio inter illud primum et posteriora ipsi analogata. Nisi enim esset primum et secundum non haberetur analo­ gia secundum prius et posterius; nisi daretur aliqua pro­ portio unius ad alterum, non esset analogia proportionis; nisi tandem haberetur aliqua communicatio vel conve­ nientia primi et secundi in intentione vel ratione qua praecise analogantur, non esset vera et proprie dicta analogia. 658. Ex parte igitur causae vel rationis secundum quam illud primum natum est sibi analogare cetera analogata secundaria et posteriora, subdividit S. Thomas analogiam proportionis in quatuor modos, iuxta quatuor genera causarum, nempe finalis, efficients, quasi mate­ rialis vel subiecti et formalis extrinsecae seu exemplaris. Et quidem, iuxta morem consuetum Aristotelis eiusque commentatorum graecorum, arabum et latinorum, enumerat simul tres priores modos tam in operibus pro­ priis quam in Commentariis super Opera Stagiritae. In Operibus propriis, ut quando scribit in Opusculo De Prin­ cipiis naturae: «analogice [analogia attributionis sive propor­ tionis] dicitur praedicari quod praedicatur de pluribus quorum rationes et definitiones sunt diversae, sed attribuuntur uni alicui eidenf, sicut sanum dicitur de corpore animalis et de urina et potione, sed non ex toto idem significat in omnibus tribus; dicitur λ / CTBPWWniww·· i ο. I, C. Ill, a. 2: Divisio i ■ 1431 authentice thomistica enim de urina ut de signo sanitatis, de corpore ut de subtecto, de potione ut de causa; sed tamen omnes istae rationes attri­ buuntur uni fini, scilicet sanitati [animalis]. Aliquando enim ea quae conveniunt secundum analogiam et proportionem et comparationem attribuuntur uni fini, sicut patuit in praedicto exemplo sanitatis. Aliquando uni agenti: sicut medicus dicitur de eo qui opera· tursine arte, ut vetula; et etiam de instrumentis: sed per attri­ butionem ad genus est medicina [nempe ad medicum expertum et peritum arte medicinali]. Aliquando autem per attributionem ad unum subtectum [quod est causa quasi materialis in qua]: ut ens dicitur de substantia, quantitate, qualitate et aliis praedicamentis; non enim ex toto est eadem ratio qua substantia est ens, et qualitas, et omnia alia, sed omnia [haec entia accidentalia] dicuntur ens ex eo quod attribuuntur substantiae, quae est aliorum subtectum: et ideo ens dicitur per prius de substantia, et per posterius de aliis» *. In Commentariis super Aristotelis opera. Sic in commentariis super Ethicam Nicomacheam docet analogiam proportionis con­ tingere quando «unum nomen dicitur de multis secundum rationes diversas, sed in aliquo uno [ad quod respiciunt] convenientes. Quandoque quidem in hoc quod referuntur ad unum principium [=causam efficientem principalem]: sicut res aliqua di­ citur militaris, vel quia est instrumentum militis sicut gladius, vel quia est tegumentum eius sicut lorica, vel quia est vehicu­ lum eius sicut equus. Quandoque vero in hoc quod referuntur ad unum finem: sicut medicina dicitur sana eo quod est factiva sanitatis, diaeta vero eo quod est conservativa sanitatis, urina vero eo quod est sanitatis significativa. Quandoque secundum proportiones diversas ad idem subtec­ tum [=causam quasi materialem in qua]: sicut qualitas dicitur esse ens quia est dispositio per se entis, idest substantiae, quan­ titas vero eo quod est mensura eiusdem, et sic de aliis» praedi­ camentis accidentis2. 1 De principiis naturae, ed. cit., t. I, PP- 17-18. 2 In I Ethicorum, lect. 7, n. 95. ■ e le e W i 1432 t f l 0 c ► r ( P. I, Sec. II. De divisione analogiae Similiter in commentariis super Metaphysicam tradit nomen aliquod analogice praedicari de multis analogia proportionis quando dicitur de eis «secundum rationes quae partim sunt diversae et partim non diversae: diversae quidem secundum quod diversas habitudines important, unae autem secundum quod ad unum aliquid et idem istae diversae habitudines referuntur..., idest proportionaliter, prout unumquodque secundum suam ha­ bitudinem ad illud unum referuntur», quod est «unum numero et non solum unum ratione». «Et hoc patet in exemplis infra positis. Ponit enim [Aristo­ teles], primo, unum exemplum, quando multa comparantur ad unum sicut ad finem, sicut patet in hoc nomine sanativum vel salubre. Sanativum enim non dicitur univoce de diaeta, medi­ cina, urina et animali. Nam ratio sani secundum quod dicitur de diaeta consistit in conservando sanitatem; secundum vero quod dicitur de medicina, in faciendo sanitatem; prout vero dicitur de urina, est signum sanitatis; secundum vero quod dici­ tur de animali, ratio eius est quoniam est receptivum vel susceptivum sanitatis. Sic igitur omne sanativum vel sanum dicitur ad sanitatem unam et eandem: eadem enim est sanitas quam animal suscipit, urina significat, medicina facit et diaeta con­ servat. Secundo, ponit exemplum, quando multa comparantur ad unum sicut ad principium efficiens. Aliquid enim dicitur medicativum ut qui habet artem medicinae, sicut medicus peritus: aliquid vero quia est bene aptus ad habendum artem medicinae, sicut homines qui sunt dispositi ut de facili artem medicinae acquirant, ex quo contingit quod ingenio proprio quaedam me­ dicinalia operantur; aliquid vero dicitur medicativum vel medi­ cinale quia eo opus est ad medicinam, sicut instrumenta quibus medici utuntur medicinalia dici possunt, et etiam medicinae quibus medici utuntur ad sanandum. Et similiter accipi possunt alia quae multipliciter dicuntur, sicut et ista. Et sicut est de praedictis, ita etiam et ens multipliciter dicitur; sed tamen omne ens dicitur per respectum ad unum primum: sed hoc primum non est finis vel efficiens sicut in prae­ r missis exemplis, sed subiectum [quod est causa quasi materialis in qua]. Alia enim dicuntur entia vel esse quia per se habent esse, sicut substantiae, quae principaliter et prius entia dicun­ tur; alia vero quia sunt passiones sive proprietates substantiae, sicut per se accidentia uniuscuiusque substantiae; quaedam au- Q. I, C. Ill, a. 2: Divisio authentice thomistica 1433 lem dicuntur entia quia sunt via ad substantiam, sicut genera liones et motus; alia autem entia dicuntur quia sunt corruptio(nes substantiae: corruptio enim est via ad non esse, sicut generatio via ad substantiam; et quia corruptio terminatur ad privationem sicut generatio ad formam, convenienter ipsae etiam privationes formarum substantialium esse dicuntur: et iterum qualitates vel accidentia quaedam dicuntur entia quia sunt activa vel generativa substantiae, vel eorum quae secun­ dum aliquam habitudinem praedictarum ad substantiam di­ cuntur, vel secundum quamcumque aliam; item negationes eorum quae ad substantiam habitudinem habent, vel etiam ip' sius substantiae, esse dicuntur: unde dicimus quod non-ens est non-ens; quod non diceretur nisi negationi aliquo modo esse competeret. Sciendum tamen quod praedicti modi essendi ad quatuor possunt reduci. Nam unum eorum, quod est debilissimum, est tantum in ratione, scilicet negatio et privatio, quam dicimus in ratione esse; quia ratio de eis negotiatur quasi de quibusdam entibus, dum de eis affirmat vel negat aliquid... Aliud aute It huic proximum in debilitate est, secundum quod generatio et corruptio et motus, entia dicuntur: habent enim aliquid admix­ tum de privatione et negatione; nam motus est actus imper­ fectus, ut dicitur in III Physicorum. Tertium autem dicitur quod nihil habet de non-ente admixtum, habet tamen esse debile; quia non per se, sed in alio [est], sicut sunt qualitates, quan­ titates et substantiae proprietates. Quartum autem genus est quod est perfectissimum, quod scilicet habet esse in natura absque admixtione privationis et habet esse firmum et solidum quasi per se exsistens, sicut sunt substantiae. Et ad hoc sicut ad primum et principale omnia alia referuntur: nam qualitates et quantitates dicuntur esse in quantum insunt substantiae; motus et generationes, in quantum tendunt ad substantiam, vel ad aliquid praedictorum [scilicet ad quantitatem vel ad qualita­ tem]; privationes autem et negationes, in quantum removent aliquid trium praedictorum», nempe substantiae vel quantitatis vel qualitatis ’. Eademque brevius repetit postea hisce verbis: «manifestum est enim quod quae sic dicuntur, media sunt inter univoca et [pure] aequivoca. In univocis enim nomen unum praedicatur i in IV Metaph., lect. 1, nn. 535-543. ft 1434 P. I, Sec. Π. De de diversis secundum rationem totaliter eandem, sicut animal de equo et de bove dictum significat substantiam animatam sensi­ bilem; in aequivocis vero idem nomen praedicatur de diversis secundum rationem totaliter diversam, sicut patet de hoc no­ mine canis prout dicitur de stella et quadam specie animalis; in his vero quae praedicto modo (=analogice] dicuntur, idem nomen de diversis praedicatur secundum rationem partim ean­ dem, partim diversam: diversam quidem, quantum ad diversos modos relationis; eandem vero, quantum ad id ad quod fit rela­ tio: esse enim significativum [sanitatis] et esse effectivum [eius], diversum est; sed sanitas una est. Et propter hoc, huius­ modi dicuntur analoga, quia proportionantur ad unum*'. «Quod manifestat per duo exempla, scilicet medicativuni [ = secundum proportionem ad unum efficiens principale] et salubre [=secundum proportionem ad unum finem]. Utrumque enim eorum dicuntur secundum diversos modos, tamen per re­ ductionem ad unum. Medicativum aliquid dicitur multipliciter, secundum quod hoc refertur $ic ad medicamentum; et id, aliter. Et similiter salubre dicitur multipliciter, secundum quod hoc refertur sic ad sanitatem; et id, aliter. Utrobique tamen idem est ad quod fit reductio, licet diversis modis. Sicut sermo dicitur medicans, eo quod est a scientia medica­ tiva; cultellus autem dicitur medicativus, eo quod est utilis eidem scientiae sicut instrumentum. Et similiter hoc dicitur salubre, quia est significativum sani­ tatis, sicut urina; hoc autem, quia est factivum sanitatis, sicut potio medicinalis. Et similiter est in aliis, quae hoc eodem modo dicuntur»2. «Et similiter est de multiplicitate entis [quod dicitur diversi­ mode de diversis praedicamentis, secundum proportionem tamen ad unum primum et principale sicut ad subiectum vel ad causam quasi materialem in qua, nempe ad substantiam]. Nam ens simpliciter, dicitur id quod in se habet esse, scilicet substantia: alia vero dicuntur entia, quia sunt huius quod per se est, vel passio, vel habitus, vel aliquid huiusmodi. Non enim qualitas dicitur ens quia ipsa habeat esse, sed per eam substantia dicitur In XI Metaph., lect. 3, n. 2197. Ibid., nn. 1295-2196. Q. I, C. ΠΙ, a. 2: Divisio divisione analogiae authentice thomistica 1435 esse disposita: et similiter est de aliis accidentibus; et propter hoc, dicit [Aristoteles] quod sunt entis [simpliciter et per se vel in se, scilicet substantiae]. Et sic patet quod multiplicitas entis habet aliquid commune ad quod fit reductio» sicut ad unum primum et principale per modum subiecti inhaesionis et sustenlationis, nempe ad substantiam *. Hisce tribus modis analogiae proportionis ad unum addit frequenter quartum modum, scilicet proportionis exemplatorum ad unum exemplar vel prototypum, ut pictura vel statua animalis aut hominis dicitur animal aut homo per analogiam proportionis ad animal aut ho­ minem vivum et verum veluti exemplatum ad exemplar2; et veritas dicitur de diversis veritatibus creatis per ana­ logiam proportionis ad unam primam veritatem, scilicet veritatem Increatam, quam illae diversimode imitantur pro suo quoquo modo3; et scientia creata dicitur talis per analogiam proportionis ad scientiam Increatam, quam suo modo imitatur4. Ut enim profunde scribit ipse, «in his quae ad imitationem alterius producuntur, quandoque id quod alterum imitatur, per­ lecte imitatur ipsum, et tunc intellectus operantis praeconcipiens formam operati habet ut ideam ipsam formam rei imitatae prout est illius rei imitatae; quandoque vero quod est ad imitationem alterius, non perfecte imitatur ipsum, et tunc intellectus opera­ tives non accipit formam rei imitatae absolute ut ideam vel exemplar rei operandae, sed cum proportione determinata secun­ dum quam exemplatum a principali exemplari deficeret vel imi­ taretur. Dico ergo quod Deus per intellectum omnia operans, omnia ad similitudinem essentiae suae producit: unde essentia sua est idea [=exemplar] rerum, non ut essentia, sed ut est intellecta. Res autem creatae non perfecte imitantur divinam essentiam. 1 Ibid., n. 2197. Cf. ibid., n. 2194; In VII Metaph., lect. 4, nn. 1331- 1338. 2 De Verit., 2, 11 ad 8; In VII Physicorum, lect. 8, n. 8; I, 13, 10 ad 4. J / Sent., d. 19, 5, 1-2; De Verit., 1, I, 16, 6. 4 / Sent., d. 35, 4c et ad 7; De Verit., 2, 11 ad 8; I, 13, 5c et arg. 1 sed contra. p’·’· i 1436 P. I, Sec. II. De divisione analogiae Unde essentia non accipitur absolute ab intellectu divino ut idea rerum, sed cum proportione creaturae fiendae ad ipsam divinam essentiam, secundum quod deficit ab ea vel imitatur eam. Diversae autem res diversimode ipsam imitantur; et una­ quaeque secundum proprium modum suum, cum unicuique sit proprium esse distinctum ab altera. Et ideo ipsa divina essen­ tia, cointellectis diversis proportionibus rerum ad eam, est idea uniuscuiusque rei. Unde, cum sint diversae rerum proportiones, necesse est esse plures ideas: et est quidem una omnium ex parte essentiae, sed pluralitas invenitur ex parte diversarum pro­ portionum creaturarum ad ipsam» *. Et post pauca: «dicendum, inquit, quod una Prima forma, ad quam omnia reducuntur, est ipsa divina essentia secundum se considerata; ex cuius consideratione divinus intellectus adinvertit, ut ita dicam, diversos modos imitationis ipsius, in quibus pluralitas idearum consistit»12. 659. Ex parte autem numeri analogatorum secunda­ riorum subdividit analogiam proportionis in analogiam unius tantum ad unum et in analogiam duorum vel plu­ rium ad unum, prout analogatum secundarium est unum tantum vel sunt plura. Semper enim analogatum secun­ darium dicit essentialiter ordinem et proportionem ad unum primum analogans sui ordinis vel generis in quo tota ratio analogi reperitur: neque sufficit ab hoc ut aliquid sit primum analogans quaecumque prioritas vel excellentia, sed prioritas formalis et absoluta. Formalis quidem, in habendo intrinsece et realiter formam vel rationem analogi; absoluta autem, in habendo eam es­ sentialiter in suo genere vel simpliciter, et non partici­ pative ex alio priori. Et ideo, quando sunt plura analogata secundaria, licet unum sit prius alio, haec prio­ ritas mere relativa respectu eius quod absolute et sim­ pliciter posterius sive ultimum est, non fundat analogiam huius, quia non dicitur tale per proportionem ad illud, ser prioritas absoluta eius quod est omnino primum in 1 De Verit., 3, 2c. 2 Ibid., ad 6. Cf. etiam ad 5. Q. I, C. Ill, a. 2: Divisio authentice thomistica 1437 suo ordine vel simpliciter, ad quod essentialiter respec­ tum dicit utpote a quo rationem analogi participat. Ra­ tio namque prioritatis et posterioritatis in secundariis analogatis, si plura sint, non sumitur ex ordine unius ad alterum, puta ultimi et imperfectissimi ad intermedia et perfectiora, sed ex ordine omnium ad primum et unum absolute et maxime tale. S. Thomas ipse frequenter dedit hanc subdivisionem, eiusque fundamentum semel tradidit. Subdivisionem quidem, uti apparet ex textibus sequentibus. I Sent., prolg., a. 2 ad 2. «Creator et creatura redu­ cuntur in unum, non commu­ nitate univocationis sed ana­ logiae. Talis autem communi­ tas potest esse dupliciter: aut ex eo quod aliqua [=plura] participant aliquid unum se­ cundum prius et posterius, sicut potentia et actus ratio­ nem entis, et similiter sub­ stantia et accidens; aut ex eo quod unum esse et rationem ab altero recipit, et talis est analogia creaturae ad Creato­ rem. Creatura enim non ha­ bet esse nisi secundum quod a Primo ente descendit; nec nominatur ens nisi in quan­ Ill ens Primum tum imitatur: et similiter est de Sapientia et de omnibus aliis quae de creatura dicuntur». II Sent., d. 16, 1 ad 3. Cf. obi. 3. «Convenientia analogiae po­ test esse dupliciter: aut duo- / Sent., d 35, a. 4c. «Scientia analogice dicitur de Deo et creatura, et simi­ liter omnia huiusmodi. Sed duplex est analogia: quae­ dam, secundum convenien­ tiam in aliquo uno, quod eis [=pluribus] per prius et pos­ terius convenit, et haec ana­ logia non potest esse inter Deum et creaturam, sicut nec univocatio; alia analogia est, secundum quod unum imita­ tur aliud quantum potest, nec perfecte ipsum assequi­ tur, et haec analogia est crea­ turae ad Deum». De Verit., q. 2, a. 11, obi. 6. «In omnibus analogis [ana­ logia proportionis vel attribu­ tionis] ita est quod: vel unum ponitur in definitione alte­ rius, sicut ponitur substantia in definitione accidentis, et actus in definitione potentia; vel aliquid ponitur in defini­ tione utriusque, sicut sanitas ■ I 1438 P. I, Sec. II. De rum participantium aliquod unum [prius et simplicius eis, ut substantia et accidens participant ens], et talis con­ venientia non potest esse Creatoris et creaturae, ut obiectum est [quia Deo nihil est prius et simplicius]; aut secundum quod unum per se est simpliciter et alterum participat de similitudine eius quantum i test, ut si pone­ remus calorem esse sine ma­ teria, ignem convenire cum eo ex hoc quod aliquid calo­ ris participaret: et talis con­ venientia esse potest creatu­ rae ad Deum, quia Deus di­ citur ens hoc modo quod est ipsum suum esse; creatura vero non est ipsum suum es­ se, sed dicitur ens quasi esse participans». I Contra Gentiles, cap. 34. «Ea quae de Deo et rebus aliis dicuntur, praedicantur neque univoce neque aequivo­ ce, sed analogice, hoc est, se­ cundum ordinem vel respec­ tum ad aliquid unum. Quod quidem dupliciter contingit: uno modo, secundum quod multa habent respectum ad aliquid unum; sicut, secun­ dum respectum ad unam sa­ nitatem, animal dicitur sa­ num ut eius subiectum, me­ dicina ut eius effectivum, ci­ bus ut conservativum, urina divisione analogiae animalis ponitur in definitio­ ne sani quod dicitur de urina et cibo, quorum alterum est conservativum, alterum signi­ ficativum sanitatis». Ibid., ad 6. «Ratio illa procedit de communitate analogiae quae accipitur secundum determi­ natam habitudinem unius ad alterum [=analogia propor­ tionis proprie et stricte dic­ tae, ut patet ex corpo. art.]: tunc enim oportet quod unum in definitione alterius pona­ tur, sicut substantia in defi­ nitione accidentis; vel aliquid unum in definitione duorum, ex eo quod utraque dicuntur per habitudinem ad unum, sicut substantia in definitio­ ne quantitatis et qualitatis». Cf etiam ibid., ad 4. Quaest. a. 7c. disp. De Potentia, «De Deo et creatura nihil praedicatur univoce; non ta­ men ea quae communiter praedicantur, pure aequivoce praedicantur, sed analogice. Huius autem praedicationis duplex est modus: unus, quo aliquid praedicatur de duo­ bus per respectum ad aliquod tertium, sicut ens de quali­ tate et quantitate per respec­ tum ad substantiam; alius modus est, quo aliquid prae­ dicatur de duobus per respec- Q. I, C, III, a. 2: Divisio ut signum: alio modo, secundum quod duorum attenditur ordo vel respectus, non ad diquid alterum, sed ad unum ipsorum; sicut ens de sub­ stantia et accidente dicitur se­ cundum quod accidens ad substantiam respectum habet, non quod substantia et acci­ dens ad aliquod tertium refe­ rantur. Huiusmodi igitur nomina de Deo et rebus aliis non di­ cuntur analogice secundum primum modum —oporteret enim aliquid Deo ponere prius—, sed modo secundo». authentice thümistica 1439 Him unius ad alterum, sicut ens de substantia et quanti­ tate. In primo autem modo praedicationis oportet esse aliquid prius duobus, ad quod ambo respectum habent, si­ cut substantia ad quantita­ tem et qualitatem; in secun­ do autem non, sed necesse est unum esse prius altero. Et ideo, cum Deo nihil sit prius, sed ipse sit prior crea­ tura, competit in divina prae­ dicatione secundus modus analogiae, et non primus». Summa Theol., I, q. 12, a 5. «Huiusmodi nomina di­ cuntur de Deo et creaturis secundum analogiam, idest proportionem. Quod quidem dupliciter contingit in nomi­ nibus: vel quia multa habent proportionem ad unum; sicut sanum dicitur de medicina et urina in quantum utrumque habet ordinem et proportio­ nem ad sanitatem animalis, cuius hoc quidem signum est, illud vero causa: -vel ex eo quod unum habet proportio­ nem ad alterum, sicut sanum dicitur de medicina et anima­ li in quantum medicina est causa sanitatis quae est in animali. Et hoc modo aliqua dicun­ tur de Deo et creaturis ana­ logice». • 1440 P. I, Sec. II. De divisione analogiae Q. I, C. HI, a. 2: Divisio authentice thomistica 1441 formaliter, ita ut non solum primum analogans sit forFundamentum autem eius tradidit hisce verbis: «in ente au­ maliter et proprie tale, verum etiam omnia et singula tem sic accepto [scilicet pro ente reali] duplex analogia reperitur. Dicitur enim ens de Deo et de creatura, sed per prius I analogata secundaria; sicut ratio causae efficientis non de Deo et per posterius de creatura: licet verius sit Deum esse solum convenit proprie et formaliter causae principali, super omne ens quam esse ens, sicut dicit Dionysius et Damas­ sed etiam causae instrumental! tam coniunctae quam cenus. Propter hanc tamen analogiam non sequitur ens esse separatae, quibus tamen convenit diminute et imperfecte prius utroque, Deo scilicet et creatura·, sicut prius est ens sub­ et cum essentiali dependentia a causa principali: —alio stantia et accidente, de quibus analogice dicitur. modo, non formaliter neque intrinsece neque realiter, sed Ad cuius evidentiam est sciendum quod, quando tota ratio mere denominative vel connotative, ita sane ut ratio analogi reperitur in altero de quibus praedicatur, sicut tota ratio analoga nonnisi primo analoganti proprie et formaliter entis absolute in Deo reperitur, tunc non erit praedicatum prius conveniat, ceteris vero analogatis secundariis conveniat utroque, cum praedicatum non excedat subiectum. purus solusque respectus et connotatio ad illud primum, Cum vero tota ratio praedicati in neutro subtectorum est, vi cuius ab illa ratione analoga puram putamque deno­ necesse erit praedicatum prius esse et communius utroque sub­ tecto: sicut tota ratio entis non salvatur [absolute] in substan­ minationem extrinsecam suscipiant; sicut ratio sani, tia quae est genus primum, cum ens divinum non includat»1. quod est differentia vitae, non convenit formaliter et 0» f ( ( intrinsece nisi soli animali, idest formaliter et intrinsece 660. Ex parte vero modi communicationis sive parti­ viventi, cibo autem vel colori vel medicinae nonnisi per cipationis quo ratio primi analogantis participatur ana­ puram connotationem aut respectum ad illam sanitatem logice a secundariis analogatis, subdividit analogiam animalis, nimirum per modum causantis eam ut medi­ proportionis in analogiam mere extrinsecam sive pure cinae, vel conservantis ipsam ut cibo, vel eam significan­ denominativam vel secundum intentionem tantum, et tis ut colori. non secundum esse, et in analogiam non mere extrinse­ Qua de re S. Thomas scribit: «in illis quae dicuntur cam neque pure denominativam, sed intrinsecam et reaper prius et posterius de multis, non semper oportet lem sive secundum intentionem et secundum esse: prout quod id quod per prius recipit praedicationem communis ipsa ratio formalis primi analogantis non participatur sit causa aliorum [efficiens], sed illud in quo primo formaliter et intrinsece a posterioribus analogatis sed mere denominative vel connotative tantum; aut partici- I ratio illius communis completa invenitur·, sicut sanum per prius dicitur de animali, in quo primo perfecta ratio patur etiam formaliter et intrinsece, licet imperfecte et diminute, idest non secundum eundem modum et per- i sanitatis invenitur, quamvis medicina dicatur sana ut effectiva sanitatis» ’: et ideo medicina denominatur sana, fectionem qua est in primo analogante. non a sanitate formaliter inhaerente medicinae, sed a Ut enim patet ex dictis, de ratione analogiae propor­ sanitate formaliter inhaerenti animali quam medicina tionis sive attributionis est quod ratio analoga conveniat respicit et connotât ut finem eius in intentione vel ut primo analoganti per prius et nonnisi per posterius analo­ effectum obtinendum in executione: sicut et «cibus de­ gatis secundariis, ita quidem ut his conveniat participa­ nominatur sanus a sanitate quae est [formaliter] in ani­ tive et dependenter ab illo uno. Haec autem participatio mali, et non [a sanitate quae sit formaliter in ipso cibo] dupliciter fieri potest: uno modo, realiter, intrinsece, I De natura generis, cap. 1, ed. Mandonnet, t. 5, pp. 221-222. 1 De Verit., 1, 2c. 1442 P. I, Sec. II. De sicut a forma inhaerenti» Nam «quod dicitur de aliquo formaliter, verius convenit ei quam quod dicitur de aliquo causaliter; sicut verius dicitur sanum animal quam me­ dicina» 2. Hanc subdivisionem analogiae proportionis ad unum vel ab uno expresse tradidit ipse S. Doctor, nominans primum membrum analogiam secundum intentionem tantum et non secundum esse, aliud vero membrum ana­ logiam secundum intentionem et secundum esse3; pari­ ter membrum primum appellat analogiam secundum pu­ rum respectum vel denominationem pure extrinsecam a primo analogante et non secundum formam inhaeren­ tem sive intrinsecam posterioribus analogatis, alterum vero membrum vocat analogiam secundum respectum ad primum et denominationem ab illo simulque secundum formam intrinsecam inhaerentem omnibus et singulis analogatis secundariis et secundum denominationem in­ trinsecam ab ipsa. En eius verba perspicua: ? Divisio analogiae propor­ tionis ad unum secundum in­ tentionem tantum et non seeundum esse; et secundum intentionem et secundum ese. «Aliquid dicitur secundum analogiam [dupliciter]: vel secundum intentionem tantum et non secundum esse; et hoc est quando una in­ tentio refertur ad plura se­ cundum prius et posterius quae tamen non habet esse nisi in uno sicut intentio q. divisione analogiae Divisio analogiae propor­ tionis ad unum in analogiam secundum purum respectum ad unum puramque denomi­ nationem extrinsecam ab illo, exclusa omni forma inhae­ rente; et secundum respec­ tum ad unum ac denomina­ tionem ab illo, non exclusa sed inclusa propria forma inhaerente, a qua etiam de­ nominatur, licet cum neces­ saria dependentia ab illo uno: «Bonum non univoce dici­ tur de bonis» creatis inter4, De Verit., 1, 4c. 2 De Malo, 1, 5, obi. 8, quam concedit ex hac parte. 3 Cf. supra, nn. 136-151, 646-649. «Et huius ratio est, quia ea in quibus invenitur prius et posterius non videntur esse unius ordinis, et per consequens nec aequaliter I 1, C. III, a. 2: Divisio sanitatis refertur ad animal, urinam et diaetam diversimo­ de secundum prius et poste­ rius, non tamen secundum diversum esse, quia esse sa­ nitatis non est nisi in ani­ mali...: vel secundum inten­ tionem et secundum esse; et hoc est quando neque pacifi­ catur in intentione commu­ ni neque in esse; sicut ens dicitur de substantia et acci­ dente; et de talibus oportet quod natura communis ha­ beat aliquod esse in unoquo­ que eorum de quibus dicitur, sed differens secundum ratio­ nem maioris vel minoris per­ fectionis. Et similiter dico quod ve­ ritas et bonitas et omnia huiusmodi dicuntur analogice de Deo et creaturis: unde oportet quod secundum suum esse omnia haec in Deo sint et in creaturis, secundum ra­ tionem maioris perfectionis vel minoris; ex quo sequitur, cum non possint esse secun- authentice thomistica 1443 multoque minus de bonis creatis et de Bono increato. Cum enim «prima Bonitas sit effectiva omnium bono­ rum, oportet quod similitudi­ nem suam imprimat in rebus effectis: et sic unumquodque dicetur bonum sicut forma inhaerente per similitudinem Summi boni sibi inditam, et ulterius per Bonitatem pri­ mam sicut per exemplar et effectivum omnis bonitatis creatae... Sic ergo dicimus, secundum communem opi­ nionem, quod omnia sunt bona bonitate creata formaliter sicut forma inhaerente [vel separata]»1. Sibi autem obiicienti, «quandocumque aliquid de­ nominatur aliquale ex solo respectu ad alterum, non de­ nominatur tale per aliquid sibi formaliter inhaerens, sed per illud quod est extra ip­ sum, ad quod refertur; sicut urina dicitur sana ex hoc quod significat sanitatem ani­ malis, non autem nominatur unam ideam participare. Sed in bonis invenitur prius et posterius: quod manifestum est ex hoc quod bonum invenitur in eo quod quid est, idest substantia, et similiter in qualitate, et etiam in aliis gene­ ribus. Manifestum est autem quod illud quod est ens per seipsum, scilicet substantia, est naturaliter prius his quae non habent esse nisi in comparatione ad substantiam, sicut est quantitas quae est mensura substantiae, et qualitas quae est dispositio substantiae, et ad aliquid quod est habitudo substantiae; et similiter est in aliis generibus, quae omnia assimilantur propagini entis, idest substantiae, quae est princi­ paliter ens a qua propaginantur et derivantur omnia alia genera; quae etiam’ in tantum dicuntur entia in quantum accidunt substansubstan­ tiae» (In I Ethic., lect. 6, n. 80). 1 De Verit., 21, 4c. ■ 1444 P. I, Sec. II. De dum unum esse utrobique, quod sint diversae veritates» et bonitates *. p c s : C O’ ( / Sent., d. 19, 5, 2 ad 1 DIVISIONE ANALOGIAE sana ab aliqua sanitate sibi inhaerenti, sed a sanitate animalis quam significat: sed creatura dicitur esse bona per respectum ad primam Bonitatem, quia secundum hoc unumquodque dicitur bonum quod a primo Bono defluit, ut dicit Boetius in libro de Hebdomadibus; ergo crea­ tura non denominatur bona aliqua formali bonitate in ipsa exsistente, sed ipsa Boni­ tate divina», respondet: 'du­ pliciter denominatur aliquid per respectum ad alterum. Uno modo, quando ipse res­ pectus est ratio denominatio­ nis, sicut urina dicitur sana per respectum ad sanitatem animalis: ratio enim sani, se­ cundum quod de urina prae­ dicatur est esse signum sani­ tatis animalis; et in talibus, quod denominatur per respec­ tum ad alterum, non deno­ minatur ab aliqua forma sibi inhaerente, sed ab aliquo extrinseco ad quod refertur. Alio modo, denominatur aliquid per respectum ad al­ terum, quando ipse respectus non est ratio denominatio­ nis, sed causa [unde proce­ dit]; sicut si aer dicatur lu­ cens a Sole: non quod ipsum referri aerem ad Solem sit lucere aeris, sed quia directa oppositio aeris ad Solem est a. 2: Divisio authentice thomistica 1445 causa quod luceat; et hoc mo­ do creatura dicitur bona per respectum ad Bonum [increatum]: unde ratio non sequi­ tur» *. Haec enim analogia bono­ rum creatorum ad Bonum increatum sic intelligenda est, «ut ipsa divina Bonitas dicatur esse bonum omnis boni in quantum est Causa efficiens Prima et exemplaris omnis boni, sine hoc quod excludatur bonitas creata qua creaturae denominantur bo­ nae sicut forma inhaerente»12. 661. Tandem ex parte ipsius proportionis inter pri­ mum analogans et secundaria analogata, subdividit huiusmodi analogiam in analogiam proportionis proprie et stricte dictae et in analogiam proportionis extensive et large sumptae. Analogia proportionis proprie et stricte dictae habe­ tur inter ea quorum est ad invicem determinata seu fini­ ta habitudo commensurationis, ita ut supremum analo­ gans possit comprehendi et mensurari per secundaria analogata: sicut substantia corporea potest mensurari et comprehendi per accidentia propria et connaturalia 1 Ibid., obi. 2 et resp. 2 Ibid., ad 3. Cf. etiam I Contra Gent., cap. 38, arg. 2; cap. 40, arg 2-3. Quibus per omnia consonant haec alia verba: «a Primo igitur per suam essentiam ente et bono unumquodque potest dici bonum et ens, in quantum participat ipsum per modum cuiusdam assimilafionis, licet remote et deficienter... Sic ergo unumquodque dicitur bonum Bonitate divina sicut Primo principio exemplari, effec­ tivo et finali totius bonitatis: nihilominus tamen unumquodque dicitur bonum similitudine divinae bonitatis sibi inhaerente, quae est forma­ tter sua bonitas denominans ipsum; et sic est Bonitas una omnium [causaliter], et etiam multae bonitates» formaliter (I, 6, 4c). Videsis etiam I Sent., prolog., 2 ad 2. 1446 P. I, Sec. II. De divisione analogiae eius; et sicut proprius actus, puta propria forma, commensurari et comprehendi potest per propriam poten­ tiam, puta per propriam materiam. Analogia, e contra, proportionis large et extensive dic­ tae habetur inter ea quorum non est ab invicem finita seu determinata habitudo commensurationis, ita quidem ut supremum analogans comprehendi et mensurari non sicut cognitio intellectiva, quae spiritualis quo est, nequit commensurari et comprehendi ex cognitione mere sensitiva; et sicut Deus nequit comprehendi et men­ surari ex creaturis, licet ex eis possit utcumque attingi: et sicut supematurale ex naturali. Et hac de causa S. Thomas quandoque negat analo­ giam proportionis creaturae ad Deum, quandoque vero eam affirmat: negat quidem, accipiendo proportionem proprie et stricte dictam; affirmat autem, sumendo pro­ portione II large et extensive dictam, quam appellat ali­ quando analogiam communissimam ’. Huius divisionis saepissime meminit, ut videre est in textibus sequentibus. IV Sent., d. 49, 2, 1 ad 6. De Verit., 8, 1 ad 6. «Proportio, secundum pri­ mam nominis institutionem, significat habitudinem quanti­ tatis ad quantitatem secun­ dum aliquem determinatum excessum vel adaequationem; sed ulterius est translatum ad significandum omnem ha­ bitudinem cuiuscumque ad aliud: et per hunc modum «Proportio, proprie loquennihil est aliud quam habitudo quantitatis ad quantitatem, sit ut quod aequalis sit una alteri vel tripla; et exinde translatum est nomen propor­ tionis, ut habitudo cuiuslibet ad rem alteram proportio nominatur, sicut dicitur ma­ teria esse proportionata for- 1 De Verit., 24, 10, ad 18. Cf. Ill Sent., d. 1, 1, 1 ad 3 n. 19· IV J-TÎ’ J-o49,r2'r».ad 6:nDe 2’ 3 ad 4; 2’ 11 Per totumÎ 8- 1 ad 6’ 23, 7 ad 9; In librum Boetii de Trinitate, 1, 2 ad 3; De Pot 7 10 ad 9’ Quodlib. X, 17 ad 1; III Contra Gent.. cap. 54, ad 6; I 12, 1 ad 4 ο. I, C. Ill, a. 2: Divisio AUTHENTICE TIIOMISTICA 1447 dicimus quod materia debet esse proportionata ad for­ mam, et hoc modo nihil pro­ hibet intellectum nostrum, quamvis sit finitus, dici proportionatum ad videndum es­ sentiam infinitam, non tamen ad comprehendendum eam, et hoc propter suam immen­ sitatem». mae in quantum se habet ad formam ut materia eius, non considerata aliqua habitudine quantitatis; et similiter intel­ lectus creatus est proportio­ nates ad videndum divinam essentiam, in quantum se ha­ bet ad ipsam quodammodo ut ad formam intelligibilem; quamvis secundum quantita­ tem virtutis nulla possit esse proportio, propter distantiam infinitam». In librum Boetii de Trinita­ te, q 1, a. 2 ad 3. De Verit., 27, 1 ad 7. «Proportio nihil aliud est quam habitudo duorum ad in­ vicem convenientium in ali­ quo, secundum quod conve­ niunt aut differunt. Possunt autem intelligi aliqua esse convenientia dupliciter: uno modo, ex hoc quod conve­ niunt in eodem genere quan­ titatis vel qualitatis; sicut ha­ bitudo superficiei ad super­ ficiem aut numeri ad nume­ rum, in quantum unum ex­ cellit aliud vel aequatur ei, vel etiam caloris ad calorem; et sic nullo modo potest esse aliqua proportio inter Deum et creaturam, cum non con­ veniant in aliquo genere: ■alio modo, possunt intelligi convenientia ita quod conve­ niant in aliquo ordine, et sic attenditur proportio inter materiam et formam, faciens et factum; et talis proportio requiritur inter cognoscentem «Spiritualis ad corporale non est quidem proportio, proprie proportione accepta, secundum determinatam ha­ bitudinem quantitatis ad quantitatem, vel dimensivae ad dimensivam vel virtualis ad virtualem, sicut duo cor­ pora ad invicem sunt propor­ tionata secundum dimensio­ nem et virtutem; virtus enim spiritualis substantiae non est eiusdem generis cum virtute corporali. Large tamen accep­ ta proportione pro qualibet habitudine, sic est aliqua proportio spiritualis ad cor­ porale, quamvis non e con­ verso, nisi divina virtute» Quodlib. X, a. 17 ad 1. «Proportio dupliciter acci­ pitur. Uno modo, proprie, se­ cundum quod importat quendam determinatum excessum; et sic proportio requiriter 1448 DIVISIONE ANALOGIAE et cognoscibile, cum cognos­ cibile sit quasi actus poten­ tiae cognoscentis: et sic est proportio creaturae ad Deum ut causati ad causam et cognoscentis ad cognoscibile', sed secundum infinitum ex­ cessum Creatoris super crea­ turam, no est proportio crea­ turae ad Creatorem ut reci­ piat influentiam eius secun­ dum totam virtutem eius, ne­ que ut ipsum perfecte co­ gnoscat sicut Ipse perfecte se ipsum cognoscit». III Contra ad 6. Gent., cap «Proportio autem intellec­ tus creati est quidem ad Deum intelligendum: non se­ cundum commensurationem aliquam, proportione exsis­ tente; sed secundum quod proportio significat quancumque habitudinem unius ad alterum, ut materiae ad for­ mam et causae ad effectum. Sic autem nihil prohibet esse proportionem creaturae ad Deum secundum habitudinem intelligentis ad intellectum, sicut et effectus ad causam». q i C III, a. 2: Divisio authentice thomistica 1449 actum; et secundum hoc in nter intellectum et inteiligitellectus creatus proportiona bile ad hoc quod sit cognitio tus esse potest ad cognoscen rum comprehensione, qual* dum Deum». ter divina essentia nunquam videbitur ab intellectu creata Alio modo, dicitur communi Quod autem S, Doctor intelligat analogiam proportionis ad ter pro qualibet habitudine·, unum, secundum proportionem presse dictam sive cum deter­ et sic infinitum potest habe­ minata habitudine, non solum in ordine quantitative vel mathere proportionem ad finitum si sit perfectio eius, vel aliquam I matico, verum etiam in ordine qualitativo et metaphysice, patet a toto tenore verborum eius modo relatorum, ac praesertim huiusmodi habitudinem ha­ in Quaestione II de Veritate, a. llc, ubi exempla eius ponit beat ad ipsum: et talis pro­ utriusque ordinis: mathematici quidem, ut binarii ad unitatem; portio sufficit ad hoc quod physici autem, ut urinae sanae ad animal sanum; metaphysici intellectus noster videat di­ vero, ut accidentis proprii et connaturalis ad substantiam. vinam essentiam attingendo, non comprehendendo». Ceterum, expresse notat talem proportionis modum afficere posse analogiam proportionis sive unius ad unum sive duorum ad unum tertium, quae certe ad analogiam proportionis metaphysicae spectat: «similitudo, inquit, quae attenditur ex eo quod «Si proportio intelligatur aliqua duo participant unum, vel ex eo quod unum habet habi­ aliquis determinatus excessus, tudinem determinatam ad aliud, ex qua scilicet ex uno alterum nulla est Dei ad creaturam comprehendi possit per intellectum, diminuit distantiam» et proportio, Si autem per pro ideo «impossibile est aliquid per hunc modum analogiae dici portionem intelligatur habide Deo et creatura, quia nulla creatura habet talem habitudinem ludo sola, sic patet quod est ad Deum per quam possit divina perfectio determinari» sive inter Creatorem et creatumensurari vel comprehendi2. ram: in creatura quidem rea Quae cum ita sint, huiusmodi subdivisio analogiae proportio­ liter, non autem in Creatore» nis non tantummodo est adumbrata apud S. Thomam, ut opi­ natur Cl. Penido3, sed et expresse tradita, terminis saltem aequivalentibus. «Proportio dicitur duplici­ Utut sit, hoc unum notare iuvat circa subdivisiones analo­ ter. Uno modo, certa habitu­ giae proportionis sive attributionis, scilicet eas esse sumendas do imius quantitatis ad alte­ secundum diversas rationes formales potius quam secundum ram, secundum quod duplum, res diversas: unae enim eaedemque res quae analogice dicuntur triplum et aequale sunt spe­ analogia proportionis ad unum secundum causam efficientem vel cies proportionis. Alio modo, quaelibet habitudo unius ad alterum proportio dicitur: et 1 De Verit., 2, 11 ad 4. 2 De Verit., 2, llc. Cf. etiam III Sent., d. 1, 1, 1 ad 6, n. 19; De sic potest esse proportio crea­ Verit., 23, 7 ad 9. . turae ad Deum, in quantum 2 elnsinue une nouvelle subdivision de l'analogie d'attribution: avec se habet ad ipsum ut effectus (De Verit., 2, 11 ad 6) et sans (7 Contra Gent., cap. 34) distance déter­ minée» (M. Penido, Op. cit., p. 35, nota 1). ad causam, aut potentia ad 1450 »< c ο» ►fc ( P. I, Sec. II. De divisione analogiae finalem vel exemplarem vel quasi materialem, suscipere valent subdivisiones unius vel plurium ad unum, per participationem intrinsecam vel formalem et per meram participationem extrinsecam vel connotativam aut pure denominativam, per propor­ tionem presse dictam et per proportionem large et extensive sumptam; et vicissim, singulae divisiones huiusmodi suscipere valent, sub alio respectu, subdivisionem secundum unam vel alteram ex causis praedictis. 662. Porro analogiam proportionalitatis subdividit in analogiam proportionalitatis propriae et in analogiam proportionalitatis metaphoricae. S. Thomas tradidit huiusmodi distinctionem veluti subdivisionem analogiae proportionalitatis, saepissime aequivalenter, aliquando expressis verbis. Aequivalenter quidem, quando ex una parte contradistinguit analogiam propriam ab analogia metaphorica, ex alia vero docet analogiam metaphoricam esse analo­ giam proportionalitatis. Docet enim expresse quod «.similitudo proportionali­ tatis... consistit in eadem habitudine proportionum, ut cum dicitur: sicut se habet octo ad quatuor ita sex ad tria, et sicut se habet consul ad civitatem ita se habet gubernator ad navem. Et secundum talem similitudinem fit transsumptio e* corporalibus in divina·, ut si Deus dicatur ignis ex hoc quod, sicut se habet ignis ad hoc quod liquefacta effluere faciat per suum calorem ita Deus per suam bonitatem perfectiones in omnes crea­ turas diffundit, vel aliquid huiusmodi» Et alibi: «inter corporalia et spiritualia non attendi­ tur similitudo per participationem eiusdem qualitatis, sed per proportionalitatem quae est similitudo proportionatorum, ut sicut se habet aqua ad delendas maculas corporales ita gratia ad abluendum spirituales: et se1 I Sent., d. 34, 3, 1 ad 2. Cf. Ill Sent., d. 2, 1, 1, qla. 1 ad 3, n. 24. Q. I, C. Ill, a. 2: Divisio authentice thomistica 1451 ctindunt hunc modum similitudinis transferunt etiam corporalia ad spiritualia» Consequent(ei’, divisio analogiae, quam tradit locis statim adducendis, in propriam et metaphoricam, debet intelligi ut subdivisio analogiae proportionalitatis, quia omnia membra unius divisionis convenire debent in ra­ tione communi per ea divisam. i I Sent., d. 4, 1, Ic. «Cum omnis perfectio sit in Deo et nulla imperfectio, quidquid perfectionis inveni­ tur in creatura, de Deo dici potest quantum ad id quod est perfectionis in ipsa, omni remota imperfectione. Si au­ tem nomen imponitur ab eo quod imperfectionis est, si­ cut lapis vel leo, tunc dicitur de Deo symbolice vel meta­ phorice: si autem imponitur ab eo quod est perfectionis, dicitur proprie, quamvis se­ cundum modum eminentiorem>. I Sent., d. 22, 2c. Cf. ibid., ad 4; a. 2 ad 3; d. 34, 3, 1-2. «Unde dicendum est quod omnia illa nomina quae impo­ nuntur ad significandum per­ fectionem aliquam absolute, proprie dicuntur de Deo, et per prius sunt in ipso quan­ tum ad rem significatam, li­ cet non quantum ad modum significandi, ut sapientia, bo­ nitas, essentia et omnia huius­ modi; et haec sunt de qui­ bus dicit Anselmus in Nionologio, cap. 15, quod simplici­ ter et omnino melius est esse quam non esse. Illa autem quae imponuntur ad signifi­ candum perfectionem aliquam exemplatam a Deo ita quod includant in sua significatio­ ne imperfectum modum par­ ticipandi, nullo modo dicun­ tur de Deo proprie, sed ta­ men ratione illius perfectio­ nis possunt dici de Deo me­ taphorice, sicut sentire, vide­ re et huiusmodi; et similiter de aliis formis corporalibus, ut lapis, leo et huiusmodi». 1 IV Sent., d. 1, 1, 1, qla. 5 ad 3. Cf. etiam De Verit., 2, le, § Et ideo alii dixerunt; De Pot., 7, 5c. 1452 P. I, Sec. II. De divisione analogiae I Contra Gent., cap. 30. De Potentia, 7, 5 ad 8. «Quia enim omnem per­ fectionem creaturae est in Deo invenire sed per alium modum eminentiorem, quae­ cumque nomina aboslute per­ fectionem absque defectu de­ signant, de Deo [proprie] praedicantur et de aliis re­ bus, sicut est nitas sa­ pientia, esse et alia huiusmo­ di: quodcumque vero nomen huiusmodi perfectiones expri­ mit cum modo proprio crea­ turis, de Deo dici non potest nisi per similitudinem et me­ taphoram, per quam quae sunt unius rei alteri solent adaptari, sicut aliquis homo dicitur lapis propter duritiam intellectus». «Consideranda sunt in creaturis quaedam secundum quae Deo similantur quae quantum ad rem significatam, nullam interfectionem impor­ tant, sicut esse, vivere, intel· ligere et huiusmodi, et ista proprie dicuntur de Deo, immo per prius de ipso et emi­ nentius quam de creaturis... Et quaecumque nomina in sui intellectu conditiones huiusmodi [scilicet corporales et potentialitatis], de Deo di­ ci non possunt nisi metapho­ rice, sicut leo, lapis et huius­ modi, propter hoc quod in sui definitione habent mate­ riam. Dicuntur autem huius­ modi metaphorice de Deo, propter similitudinem effec­ tus». In Librum Dionysii de Divinis nominbius, prolog. S. Tho­ mae, cf. etiam ibid., cap. 1, lect. 2. Summa theol., I, 13, 3 ad 1. Cf. corp. art. et ad 3. «Quae vero dicuntur de Deo in Scripturis, cuius ali­ qua similitudo in creaturis invenitur, dupliciter se ha­ bent. Nam huiusmodi simili­ tudo in quibusdam quidem at­ tenditur secundum aliquid quod a Deo in creaturis deri­ vatur, sicut a Primo bono sunt omnia bona et a Primo vivo sunt omnia viventia et sic de aliis similibus, et illa pertractat Dionysius in libro •JI «Quaedam nomina signifi ­ cant huiusmodi perfectiones a Deo procedentes in res crea­ tas, hoc modo, quod ipse modus imperfectus, quo a creatura participatur divina perfectio, in ipso nominis sig­ nificato includitur, sicut la­ pis significat aliquid materia­ liter ens: et huiusmodi no­ mina non possunt attribui Deo nisi metaphorice. Quae­ dam vero nomina significant ipsas perfectiones absolute, absque hoc quod aliquis mo- Q. I, C. Ill, a. 2: Divisio divinis nominibus quem I prae manibus habemus [et haec dicuntur de Deo proprie]. In quibusdam vero similitudo attenditur secundum aliquid a creaturis in Deum iranslatum, sicut dicitur leo, petra, sol vel aliquid huius­ modi; sic enim Deus symboI lice vel metaphorice nomina­ tur, et de huiusmodi tractavit Dionysius in quodam suo libro quem de Symbolica theologia nominavit». authentice thomistica 1453 dus participandi claudatur in eorum significatione, ut ens, bonum, vivens et alia huiusmodi: et talia proprie dicuntur de Deo». Verum quidem est hos omnes textus aliosque similes intelligi posse de divisione analogiae per participationem ab uno primo et per meram similitudinem proportionalitatis dynamicae sive propter similitudinem effectus, quae quidem divisio redu­ citur ad divisionem analogiae in analogiam proportionis sive attributionis ab uno vel ad unum et in analogiam proportionali­ tatis duorum ad duo vel plurium ad plura et hoc modo sumpta est a plerisque commentatoribus Aristotelis et a theologis, ac revera talis sensus postulatur a doctrina Pseudo-Dionysisi, quam theologi sequuntur hac in re, ne excepto ipso Thoma. Quia ta­ men haec analogia per participationem, quae fundat nomina pro­ pria sive mystica, est reapse per participationem formalem et intrinsecam rationis formalis analogicae primi analogantis ab analogatis secundariis et non per meram denominationem ex­ trinsecam, tale membrum divisionis realiter alium sensum per­ mittit, immo et praesefert, scilicet sensum analogiae per simi­ litudinem proportionalitatis propriae. Ex hoc enim quod unumque analogorum tali analogia intrinsece et formaliter et proprie, licet diverso modo diversaque perfectione, habet ipsam formam analogam, consequitur dari posse inter ea similitudinem pro­ portionalitatis formalis et propriae, non exclusa sed necessario praesupposita participatione formae propriae secundariorum a primo: ut si dicamus quod ita se habet Deus ad suum esse et ad suam vitam et ad suam sapientiam sicut se habet creatura ad suum esse et suam vitam et suam sapientiam; vel etiam, 4 n 1454 P. I, Sec. II. De divisione analogiae «sicut substantia ad esse sibi debitum ita et qualitas ad esse sui generis conveniens» *. Quatenus namque proportio large et extensiva dicta nominat habitudinem ordinis cuiusque ad aliud per realem et intrinse­ cam et formalem participationem formae communis proportio­ nalis, «dicimus esse proportionem inter materiam et formam; et hoc secundum proportionalitatem quandam, quia sicut forma potest dare esse ita materia potest recipere idem esse: et hoc modo etiam movens et motum debent esse proportionalia, et agens et patiens, ut scilicet sicut agens potest imprimere ali­ quem effectum ita patiens possit recipere eundem... Et ideo non est inconveniens ut hic modus proportionis inter Deum et crea­ turam salvetur, quamvis in infinitum distent», ut nempe sicut Deus potest dare esse creaturae ita creatura potest illud reci­ pere, et sicut Deo convenit esse increatum et irreceptum et imparticipatum ita creaturae convenit esse creatum et receptum et participatum 2. Et hunc sensum profundum, non excluso primo, habet haec divisio apud S. Thomam. Expressis etiam verbis hanc divisionem tali modo intellectam tradidit S. Doctor, ut videre est in textibus qui sequuntur. De Veritate, 2, llc. ► 0 ►rc ( c «Sed in alio modo analo­ giae [scilicet proportionalita­ tis] nulla determinata habitu­ do attenditur inter ea qui­ bus est aliquid per analogiam commune; et ideo secundum illum modum nihil prohibet aliquod nomen analogice dici de Deo et creatura. Sed tamen hoc dupliciter contingit: quandoque enim illud nomen importat aliquid ex principali significatione in quo non potest attendi conIII Sent. d. 1, lc, n. 12. III Sent., 1, 1 ad 3, n. 19. De Veritate, 4, 1 ad 10. «De his quae dicuntur de Deo et creaturis, quaedam sunt quorum res significatae per prius inveniuntur in Deo quam in creaturis, quamvis nomina prius fuerint creatu­ ris imposita, et talia proprie dicuntur de Deo, ut bonitas et sapientia et huiusmodi: quaedam vero sunt quorum res significatae Deo non con­ veniunt, sed aliquid simile illis rebus, et huiusmodi di­ cuntur metaphorice de Deo, Q. I, C. Ill, a. 2: Divisio venientia inter Deum et crea­ turam, etiam modo praedicto, sicut est in omnibus quae symbolice [=metaphorice] de Deo dicuntur, ut cum dicitur leo vel sol vel huiusmodi, quia in horum definitione ca­ dit materia, quae Deo attri­ bui non potest; quandoque vero nomen quod de Deo et creatura dicitur, nihil impor­ tat principali significato se­ cundum quod non possit at­ tendi praedictus convenien­ tiae modus inter creaturam et Deum, sicut sunt omnia in quorum definitione non clau­ ditur defectus nec dependent a materia secundum esse, ut ens, bonum et alia huius­ modi. authentice thomistica 1455 -■.I sicut dicimus Deum leonem vel ambulantem». Ibid., ad 12. «Verbum incarnatum com­ paratur verbo vocis propter quandam similitudinem tan­ tum, ut ex dictis [in corpo. art.] patet; et ideo Verbum incarnatum non potest dici verbum vocis nisi metaphori­ ce: sed Verbum aeternum comparatur verbo cordis se­ cundum veram rationem ver­ bi interioris, et ideo verbum dicitur utrobique proprie*. Conferenti hanc seriem textuum cum praecedneti, illico appa­ ret manifestus parallelismus nedum litterarius, sed et doctri­ nalis. Cum ergo in secunda serie expresse intelligat talem divi­ sionem ut subdivisionem analogiae proportionalitatis, oportet in eodem sensu accipere divisionem propositam in textibus pri­ mae seriei: et inde sumitur efficax confirmatio interpretationis quam de illis tradidimus. Fuit autem insigne meritum S. Thomae hanc divisionem expresse dedisse veluti subdivisionem analogiae proportionali­ tatis. Licet enim alii commentatores seu arabes seu latini, quos legerat S. Doctor, analogia proportionalitatis propriae usi fue­ rint, nullus tamen eorum, quod sciam, eam expressis verbis hoc nomine appellavit. Unus Simplicius e graecis commentato­ ribus analogiam proportionalitatis hoc modo explicite distinxit ac nominavit \ quem tamen S. Thomas nondum legerat quando hanc suam divisionem induxit; et ideo affirmare licet S. Doctorem proprio marte talem divisionem reinvenisse. 1 Cf. supra, n. 578. ■^4 1456 ο < ( P. I, Sec. II. De divisione analogiae 663. Postremo analogiam proportionalitatis propriae subdividit in analogiam proportionalitatis directae seu ordinatae et in analogiam proportionalitatis inversae seu permutatae. Cum enim proportionalitas sit aequalitas vel collatio duarum proportionum, proportio autem sit colla­ tio seu habitudo unius ad aliud quorum primum appella­ tur antecedens et secundum consequens, omnis propor­ tionalitas necessario postulat ad minus quatuor terminos re vel ratione distinctos \ quorum «duo termini se ha­ bent ut antecedentia, duo vero ut consequentia, ut hic: sicut se habent quatuor ad duo ita se habent sed ad tria, sex et quatuor sunt antecedentia, tria vero et duo sunt consequentia» 2. Proportionalitas ergo directa vel ordinata habetur quando termini utriusque proportionis ordinate sumun­ tur et comparantur, nempe sicut se habet primum ad secundum, puta quatuor ad duo, ita se habet tertium ad quartum, puta sex ad tria. Inversa autem vel permutata contingit quando ordo terminorum utriusque proportionis alteratur sive permu­ tatur, scilicet «quando [duo] antecedentia invicem con­ feruntur, et [duo] consequpentia similiter», nempe pri­ mum et tertium ex una parte et secundum ac quartum ex alia, puta in exemplo citado sicut se habent quatuor ad sex ita se habet duo ad tria3. Notat autem S. Doctor argumentum a proportione commutata valere semper in mathematicis, idest in nu­ meris et magnitudinibus, in quibus «quaecumque sunt ad invicem proportionabilia et permutatim proportionabilia sunt»4; non autem in philosophicis et theologicis, nisi quando omnes termini duarum proportionum collatarum sumuntur in eodem sensu utrobique. 1 In V Ethicorum, lect. 5, nn. 839-840. 2 In I Post., lect. 12, n. 8. 3 In Post., loc. cit.; In V Ethic., lect. 5, n. 941; Quodlib. I, a. 1. In V Ethic., lect. 5, n. 941. Q I, C. Ill, a. 2: Divisio authentice thomistica 1457 Verbi gratia, in corporalibus, quae subiiciuntur motui et tempori presse dictis, valet argumentatio: «sic se ha­ bet nunc ad tempus sicut mobile ad motum; ergo, se­ cundum commutatam proportionem, sicut tempus ad motum ita nunc ad mobile. Unde si mobile in toto motu est idem subiecto et differt ratione, oportebit ita esse et in nunc, quod sit idem subiecto et aliud et aliud ra­ tione; quia illud quo discernitur in motu prius et poste­ rius, est idem subiecto sed alterum ratione, scilicet mobile; et id secundum quod numeratur prius et posterius in tempore est ipsum nunc» l. At si ex una parte sumatur I proportio temporis et motus quo movetur corpus, et ex alia proportio temporis et motus quo movetur angelus, argumentatio non valet, quia angelus non subiicitur tem( pori et motui presse dictis, sed aevo et motui metaphysico. Quo in sensu scribit S. Doctor: «non potest accipi aliqua proportio temporis in quo movetur corpus ad tem­ pus in quo movetur angelus; quia tempus quo movetur angelus non est divisibile divisione continui, sed discreti in plura instantia finita: in tempore autem quo movetur corpus sunt infinita instantia in potentia; et ita nulla est proportio, sicut nec infiniti ad finitum»2. Eodemque iure non valent huiusmodi argumentatio­ nes: «sicut se habet corpus unum ad unum locum ita duo corpora ad duo loca; ergo commutatim, sicut unum corpus ad duo loca ita duo corpora ad unum locum: sed unum corpus nullo modo potest esse in duobus lo­ cis; ergo nec duo corpora in uno loco». Nam «propor­ tione commutata sic est utendum: sicut se habet pri­ mum ad secundum, ut duo ad quatuor, ita se habet ter­ tium ad quartum [ut tria ad sex]; ergo commutatim, sicut se habet primum ad tertium [ut duo ad tria], ita et secundum ad quartum, ut tria ad sex. Et secundum hoc, ratio sic deberet procedere: sicut 1 In IV Physicorum, lect. 18, n. 4. 2 I Sent. ,d. 37, 3, 3 ad 3. 1458 < C t Z O' c i f P. I, Sec. II. De divisione analogiae se habet unum corpus ad unum locum ita unus locus ad duo loca; ergo sicut unum [corpus] ad duo corpora ita unus locus ad duo loca. Et sic non sequitur quod, si unum corpus non potest esse in duobus locis, duo cor­ pora non possint esse in uno loco: unum enim corpus esse localiter in duobus locis implicat contradictionem, quia de ratione loci est quod sit terminus locati; termi­ nus autem est extra quem nihil est rei: unde nihil locati potest esse in loco exteriori. Quod si ponatur esse in duo­ bus locis, sequitur quod sit extra suum locum; et ita sequitur quod sit locatum et non locatum» *. Similiter non urget: «sicut se habet timor servilis ad fidem informem ita timor castus se habet ad fidem forma­ tam; ergo commutatim, sicut se habet fides informis ad fidem formatam ita se habet timor servilis ad castum: sed fides formata est idem in substantia cum fide infor­ mi; ergo et timor castus cum servili». Nam «idem est fidei formatae et informis obiectum, non autem timoris servilis et casti: proportio autem commutata non tenet in omnibus, sed in numeris et mag­ nitudinibus, ut dicitur in I Posteriorum», loco supra ci­ tato 1 2. Item, non valet argumentum: «sicut se habet subiec­ tum corporale ad accidens corporale ita subiectum spi­ rituale ad accidens spirituale; ergo commutatim, sicut subiectum corporale ad accidens spirituale ita subiectum spirituale ad accidens corporale: sed accidens corporale in nullo subiecto spirituali esse potest; ergo nec acci­ dens spirituale, quod est gratia, potest esse in corporali­ bus elementis sacramentorum». Etenim «spirituale non potest esse instrumentum rei corporalis sicut e converso; et ideo non tenet in propo­ sito proportio commutata»3. 1 Quodlib. I, a. 22, obi. 1 et resp. Cf. etiam In librum Boetii de Trinitate, 4, 4 ad 3 sed contra. 2 III Sent., d. 34, 2, 3, qla. 1, obi. 1 et resp., n. 248. 1 De Verit., 27, 7, obi. 4 et resp. 0. I, C. Ill, a. 2: Divisio authentic® thomistica 1459 Neque iterum valet argumentari: «sicut se habet na­ tura ad actum naturae ita gratia ad actum gratiae; sed natura non potest in actum gratiae; ergü nec gratia po­ test in actum naturae». Nam «cum gratia sit perfectio naturae, non sic se ha­ bet gratia ad naturam sicut e converso: commutata au­ tem proportio non in omnibus tenet, sed in mensuris continuis vel discretis» Sicut neque concludit argumentum: «sicut se habet perfectio ad bonum ita se habet defectus ad malum; ergo commutatim, sicut se habet defectus ad bonum ita se habet perfectio ad malum: sed aliquis defectus, in quantum est defectus, est causa boni, sicut fides in quan­ tum es visio aenigmatica, quod ad defectum visionis per­ tinet, est causa meriti; ergo bonum, in quantum est per­ fectum et non in quantum est deficiens, potest esse cau­ sa mali». Equidem «fides non est meritoria ex hoc quod est cognitio aenigmatica, sed ex hoc quod tali cognitione voluntas bene utitur, assentiendo scilicet his quae non videt, propter Deum. Nihil autem prohibet quod aliquis bene utendo malo, mereatur; sicut e contrario, aliquis male utendo bono, demeretur» 12. Tandem, falso arguitur: «sicut se habet corpus patris ad eius animam ita et corpus filii ad eius animam; ergo commutatim, sicut se habet corpus filii ad corpus pa­ tris ita et anima filii ad animam patris: sed corpus filii traducitur a corpore patris; ergo anima filii traducitur ab anima patris»3. Hoc enim solum valet de anima vegetativa vel sen­ sitiva, quae corruptibiles et generabiles sunt, utpote a corpore dependentes in esse et agere, ideoque per tra­ ducem oriuntur a parentibus; sed anima rationalis, cum 1 De Verit., 29, 8, obi. 7 et resp. 2 De Malo, 1, 3, obi. 11 et resp. 3 De Pot., 3, 11, arg· 2 sed contra· 1460 P. I, Sec, II. De divisione analogiae sit forma emergens atque independens a corpore in esse et agere opera intellectualia, incorruptibilis et ingenerabilis est, proindeque ortum habet per creationem. Ex adverso, plene validum est tale argumentum: «si­ cut se habet essentia ad esse ita posse ad agere; ergo permutatim, sicut se habent esse et agere ad invicem ita se habent potentia et essentia. Sed in solo Deo idem I est esse et agere. Ergo in solo Deo idem est potentia et essentia. Anima ergo non est suae potentiae»l. 663. Ex hac autem divisione ac restitutione germani sensus S. Thomae excluditur illa subdivisio hybrida ana­ logiae attributionis in puram et mixtam cum analogia proportionalitatis, ut salvetur explicatio Caietani, quia revera nulla est ibi nec dari possit mixtio, licet eadem res possit ex una parte induere modum analogiae attri­ butionis et ex alia analogiae proportionalitatis, ut patet i de accidentibus et substantia. Pariter exinde ad iustam mensuram reducuntur Caie­ tanus et Suarez, demptis eorum excessibus. Caietanus enim ita extollit analogiam proportionalitatis ut analo­ giam attributionis per participationem intrinsecam exclu­ dat saltem aequivalenter; Suarez e contra ita extollit ana­ logiam attributionis intrinsecae ut excludat mordicus ( analogiam proportionalitatis propriae. Et tamen utraque simul retinenda est, et ambae se mutuo complent. Analogia anim attributionis per parti­ cipationem intrinsecam et formalem valet maxime ad quaestionem de exsistentia primi analogantis; proportio­ nalitatis vero propriae ad quaestiones de intima natura proportionali omnium analogorum in ratione illa. 664. Tales sunt divisiones analogiae quas explicite tradidit S. Thomas. Quae quidem, claritatis gratia, con­ trahi et exhiberi possunt uno veluti conspectu sequenti tabella: I Quaest. disp. de Anima, 12, arg. 1 sed contra. Cf. etiam I Sent., d. 3, 4, 2, arg. 1 sed contra. -. · II. De divisio» tvuoGitf que independens a corpore in tualia, incorruptibilis et ingem rtum habet per creationem, alidum est tale aigumentunj. * M t , : · 'l ‘5 ‘ ! c Î! 1 I, 42, 1 ad 1. 2 Valent enim suo modo quaestioni praesenti ea quae S. Thomas alia de re dixit, scilicet: «divina bonitas participatur in diversis secun­ dum diversos modos. Perfectioni autem participatae duplex nomen imponitur: vel secundum rationem communem perfectionis illius; et tunc nomen est commune; et ipsi principio communicanti, et omnibus participantibus, secundum analogiam, sicut bonitas, entltas et huius­ modi: vel secundum proprium modum quo recipitur vel est in aliqua creatura, ut patet quod cognitio participatur a Deo in omnibus cog­ noscentibus, et hoc nomen sensus imponitur ad significandum cogni­ tionem secundum aliquem modum determinatum habendi ipsam, et propter hoc non est commune omnibus» (/ Sent., d. 19, 2, 1 ad 3). Cf. etiam d. 22, 2c. J Cf. supra, n. 117. .1 */·.·<,.r' Λ*y/r ‘ V ri *^ · w 1466 P. I, Sec. II. De divisione analogiae se, communes etiam sunt aliquo modo utrique ordini, puta proportio simplex et proportio composita, itemque proportio finita et proportio infinita; non autem plene semperque aliae proportionis praedicamentalis divisio­ nes, ut puta continua et discreta, ordinata et permutata, arithmetica et geometrica, nisi gratia materiae et dimi­ nute tales divisiones extendere liceat ad transcendentaliter proportionata *. Rursus, quia proportio transcendentalis sive analogia metaphysica respicit proprie loquendo essentiam vel naturam, seu substantiarum seu accidentium, eorum quae proportionantur, non autem ipsum esse nisi im­ proprie et extensive1 2; et quidem diversorum generum, non autem unius eiusdemque generis, ut postulat eius differentia ad univocis, quae semper sunt eiusdem gene­ ris, -sequitur proportionem ontologicam secundum esse tantum esse analogiam large et improprie dictam; et ideo analogia proprie dicta debet esse proportio trans­ cendentalis quantitatum virtualium ontologicarum essen­ tialium et dynamicarum. II Art, 2«- Divisio multiplex analogiae 666. Quibus sic se habentibus, dicendum est analo­ giam metaphysicam dividi in analogiam large et impro­ prie dictam, quae est analogia secundum esse tantum et non secundum essentiam vel operationem, ut est analo­ gia inter diversas species eiusdem generis logice et pres­ se dicti, quae tamen sunt diversi generis physici, sicut inter substantiam corruptibilem et incorruptibilem, et appellari solet analogia purae inaequalitatis; et in ana­ logiam proprie et stricte dictam, quae est analogia se­ cundum essentiam vel operationem et non secundum es- Q. I. C, IV, a. 2: Divisio 1467 se tantum, ut est analogia inter res vel operationes dicversorum generum logice et presse dictorum, et non phy­ sice tantum, sicut inter substantiam et accidens, inter actum et potentiam, inter Creatorem et creaturam. 667.Et haec quidem analogia proprie et stricte dicta subdividitur in analogiam simplicis rationis vel propor­ tionis seu attributionis et in analogiam proportionalitatis sive proportionis compositae vel comparatae, prout terminus ad quem habitudinis vel respectus, qui formale est in relationibus, est unus tantum vel multiplex, quasi ad unum tantum vel ad multa et plura. Ut enim docet S. Thomas, proportio vel analogia «potest accipi duobus modis: vel in eo quod aliqua duo [vel unum vel plura] habent diversas habitudines ad unum, sicut sanativum de urina dictum habitudinem significat signi sanitatis, de medicina vero quia significat habitudinem causae res­ pectu eiusdem; vel in eo quod est eadem proportio duo­ rum ad diversa [seu plurium ad plura], sicut tranquilli­ tas ad mare et serenitas ad aërem, tranquillitas enim est quies maris et serenitas [est quies] aeris» v i 668. Rursus analogia proportionis sive attributionis ad unum subdividitur in analogiam entitativam seu ontologicam et in analogiam operativam seu dynamicam, prout termini sive quantitates virtuales proportionatae ideoque ipsa earum proportio est ordinis entitativi seu in essendo vel ordinis operativi seu in operando. Et sic analogia unius vel plurium accidentium ad unum subiec­ tum vel substantiam quasi ad unam causam quasi mate­ rialem in qua, quae ut sic non est ordinis operativi sed ... î In V Metaph., lect. 8, n. 879. Haec namque divisio proportionis transcendentalis similis vel analoga est divisioni proportionis praedicamentalis numeri ad numerum et numeri ad unum vel unitatis ad χαί χρδς έν, unitatem, ζαθ' αριθμόν προς ζρός άριΟμόν άριΟμδν.χα'. εν, de qua loquitur Aristoteles in /V Metaph., cap. 15, η. 2 (II, 526, 20), et exponit S. Thomas (In V λ Metaph., lect 17 n. 1006). Numerus siquidem se habet ad numerum ut plura ad plura, quia de ratione numeri est ut plures contineat unitates; ad unitatem vero se habet ut plura ad unum. , 1 Cf. supra, n. 663. 2 Cf. supra, n. 654. multiplex analogiae A f AA· \ * V ’-'F · " IU ϊ* 1468 P. I, Sec. II. De Q. I, C. IV, a. 2: divisione analogiae entitativi, est ontologica seu entitativa; e contra, analo­ gia instrumenti physici coniuncti vel separati et instru­ menti moralis ad unam causam efficientem principalem, est operativa vel dynamica, quia omnia haec sunt qua talia ordinis dynamici vel operativi, non entitativi: ordo enim causalitatis efficientis est essentialiter ordo operativus vel dynamicus. 669. Sive autem analogia attributionis ontologica sive dynamica multipliciter subdividuntur. Analogia quidem ontologica subdividitur ex quadru­ plici capite; primo ex parte conditionis analogantis sub­ iecti attributionis; secundo ex parte numeri eorum quae analogantur vel attribuuntur; tertio, ex parte modi quo secundaria analogata inhaerent vel attribuuntur subiecto analoganti; quarto, ex parte modi proportionis sive commensurationis eorumdem ad illud primum. 670. Ex parte conditionis seu rationis vel modi quo subiectum attributionis natum est sibi analogare attri­ buta vel secundaria analogata, subdividitur in analogiam attributionis per inhaesionem et praedicationem simul et in analogiam attributionis per praedicationem tantum, prout subiectum illud est subiectum inhaesionis et prae­ dicationis simul vel subiectum praedicationis tantum et non inhaesionis. Subiectum inhaesionis et praedicationis simul est verum et reale subiectum accidentium, quae ei inhae­ rent eique attribuuntur ac de eo praedicantur in quali necessario ut accidentia propria, vel in quali contingen­ ter ut accidentia communia: verbi gratia, substantia corporea est subiectum inhaesionis quantitatis et quali­ tatis, quae sunt vera accidentia eius, eique attribuuntur ut principali enti, ac de ipsa praedicantur ut de subiecto, ut cum dicimus substantia quanta, puta lapis magnus vel parvus; aut substantia qualis, puta lapis albus vel niger: pariter substantia incorporea, ut angelus et anima ratio­ nalis, est verum subiectum inhaesionis accidentium spi- Divisio multiplex analogiae 1469 ritualium, nempe potentiarum eius, quae sunt intellectus et voluntas pertinentes ad secundam speciem qualitatis, eique attribuuntur ac de ea vere praedicantur ut de pro­ prio subiecto; et universaliter, omnis substantia creata est verum et reale subiectum inhaesionis et praedica­ tionis, quia omnis substantia creata est verum et reale subiectum accidentium. E contra, substantia increata est quidem verum su­ biectum attributionis et praedicationis, quia vere habet attributa quae de ea vere praedicantur, sicut scientia, iustitia, misericordia aliaque sexcenta sunt vera attributa Dei quae de eo vere praedicantur; licet non sint vera accidentia eius, quia Deus, utpote omnino simplex et actus purus, non est verum et reale subiectum acciden­ tium sive inhaesionis l. S, Thomas ipse novit expresse huiusmodi subiecti distinctionem, ut patet hisce verbis: «Deus non est su­ biectum [Theologiae] nisi sicut principaliter intentum, et sub cuius ratione omnia quae sunt in [hac] scientia considerantur [ = subiectum attributionis per praedica­ tionem tantum]. Quod autem obiicitur in contrarium, quod forma simplex non potest esse subiectum, dicimus quod verum est [de subiecto] accidentis [idest de su­ biecto attributionis per inhaesionem et praedicationem simul]; nihilominus tamen potest esse subiectum praedi­ cati in propositione [ = subiectum attributionis per prae­ dicationem tantum]: et omne tale potest esse subiectum in scientia, dummodo illud praedicatum de eo probari possit»2. I 1 Cf. I, 3, 6, aliaque loca parallela, nempe I Sent., d. 8, q. 4, per totum, specialiter a. 3; I Contra Gent., cap. 23; De Pot. 7, 4; Comp, theol., I P., cap. 22; item, I, 13, per totum, specialiter aa. 1-3, 12; 1 Sent., d. 4, 2, 1; I Contra Gent., cap. 36; Comp, theol., I P., cap. 21, 23; ac praesertim 1 Sent., d. 2, 2-3; Responsio ad Magistrum Generalem loannem de Vercellis de articulis centum et octo, aa. 1-3, ed. Mandonnet, t. 3, pp. 211-245. , , 2 I Sent prolog a 4, ad 1. Subiectum inhaesionis appellat etiam suppositum "rerum «1 accidentium; subiectum vero praedicationis tantum, nominat suppositum locutionis (III Sent., d. 1, 2, 5 ad 4, ,. · 1470 C : Ρ. I, Sec. ΙΓ. De divisione analogiae Q. I, C. IV, a, 2: Divisio multiplex analogiae 1471 contra, habeatur distantia infinita et indeterminata, ita Neutrum tamen consistit in indivisibili, sed utrumque diversos adhuc suscipit modos. sane ut subiectum non valeat ex accidentibus inhaeren­ tibus et attributis commensurari. Nam subiectum attributionis logicum seu per prae­ Exempli gratia, inter accidentia et attributa propria dicationem tantum potest esse triplex: aliud increatum tantum, ut de subiecto sacrae Theologiae dictum est; eorumque proprium subiectum inhaesionis et attributio­ nis, puta inter risibilitatem et hominem, habetur analo­ aliud creatum, ut subiectum pure scibile de re creata, gia proportionis presse dictae, quia distantia inter ea puta subiectum Mathematicae purae; aliud commune est finita et determinata, cum sint accidentia et attributa creato et increato, quatenus negative aut permissive omnino connaturalia, quae omni, soli et semper conve­ abstrahit ab utroque, ut subiectum scibile Ontologiae, niunt tali subiecto ac de eo conversim praedicantur in quae est de ente reali ut sic. secundo modo dicendi per se et ideo ex ipsis descri­ Pariter analogia attributionis per inhaesionem et prae­ bere et quodammodo definire possumus proprium su­ dicationem simul, subdividitur, ratione distantiae vel dis­ biectum. Ex adverso, non possumus commensurare na­ similitudinis accidentium sive attributorum a subiecto1, turam subiecti ex accidentibus pure communibus, quae in analogiam proportionis proprie dictae et in analogiam et contingenter mereque per accidens praedicantur de proportionis large et extensive sumptae: prout inter se­ ipso, puta naturam hominis ex simplici colore, quia dis­ cundaria analoga et primum analogans, idest inter acci­ tantia inter ea non est determinata. Quod quidem maxi­ dentia attributa et subiectum inhaesionis et attributionis, me contingit de accidentibus supematuralibus, ut sunt habetur distantia finita et determinata, ita ut subiectum gratia et virtutes infusae, quae nullo modo commensuex accidentibus attributis commensurari queat; vel e rantur conditionibus subiecti inhaesionis, prout redupli­ cative sunt supernaturalis et divini ordinis, quia sunt n. 149), «quia sic de quocumque potest fieri sermo [=praedicatio, pro­ alterius generis et ordinis: et hac de causa, gratia et positio vel enuntiatio] est suppositum» (III Sent., d. 6, 1, 1, qla. 2c, n. 30). Nimirum subiectum inhaesionis est subiectum reale et conse­ caritas non infunduntur homini secundum mensuram quenter scibile vel intelligibile; subiectum vero praedicationis est perfectionis suae naturae, neque secundum mensuram subiectum scibile vel intelligibile tantum. Quod si quis vocet illud subiectum physicum, hoc autem subiectum logicum, fundatum utique conatus naturalis si qui sit, sed secundum mensuram do­ in eminentia rei et in modo nostro cognoscendi, recta appellatio dici nationis Christi et secundum mensuram conatus vel dis ­ potest. positionis supernaturalis ex ipsa gratia actuali prove­ 1 Ut enim egregrie ait S. Thomas, «cognitio intellectiva in nobis sumit principium a phantasia et sensu, quae ultra continuum se non nientis 2. extendunt; et inde est quod ex his quae in continuo inveniuntur, transsuroimus nomina ad omnia quae capimus intellectu: sicut patet in nomine distantiae, quae primo invenitur in loco, et exinde transu­ mitur ad quamcumque formarum differentiam; propter quod omnia contraria, in quocumque inveniantur genere, dicuntur esse maxime distantia, licet distantia primo inveniatur in ubi, ut Philosophus dicit in X Metaphysicorum» (De Pot., 10, lc). Ob idque, exempli gratia, «dicuntur res distare a Deo per dissimilitudinem naturae vel gratiae, sicut et ipse est super omnia per excellentiam suae naturae» (I, 8, 1 ad 3): et ideo «huiusmodi distantia et propinquitas creaturarum ad Deum non est secundum locum, sed secundum similitudinem et dissi­ militudinem, nam illa quae magis assimilantur Deo dicimus esse pro­ pinquiora, quae vero magis recedunt a similitudine ipsius dicimus esse sibi remotiora» (Quodlib. XI, 1 ad 5). 1 Cf. S. Thomam, In I Post., lect. 10, n. 4. 2 I-II, 112, 3-4; II-II, 24, 2-3. Unde S. Doctor obiectioni: «omnium ordinatorum ad invicem, secundum proportionatur [=commensuratur] primo; sicut videmus quod in rebus naturalibus forma propor­ tionatur materiae, et in donis gratuitis gloria proportionatur gratiae: sed caritas, cum sit perfectio naturae, comparatur ad capacitatem naturae sicut secundum ad primum; ergo videtur quod caritas infun­ datur secundum naturalium capacitatem», optime respondet: «forma materiae, sed sunt eiusdem genens; generis simi­ non excedit proportionem materiae. liter etiam gratia et gloria ad idem genus referuntur, quia gratia nihil est aliud quam quaedam inchoatio gloriae in nobis: sed caritas et ·· ** 1472 P. I, Sec. II. De Q. I, C. IV, a. 2: Divisio divisione analogiae multiplex analogiae 1473 I Quod et suo modo valet de analogia attributionis per praedicationem tantum. Sunt enim quaedam attributa propria et essentialia, quae subiecto commensurantur; alia vero sunt vel esse possunt attributa metaphorica vel accidentalia aut etiam mere denominativa, ex quibus ip­ sam naturam subiecti non valemus ex amussim definire et comprehendere, ut cum Deum metaphorice appella­ mus ignem, solem vel aliquid huiusmodi, vel cum de aliqua veritate revelata dicimus quod est scripta lingua hebraica aut graeca vel esse talis aut talis formae litte­ rariae. 0» ( 671. Ex parte vero numeri eorum quae attribuuntur uni subiecto per inhaesionem et praedicationem vel per solam praedicationem absque reali inhaesione, subdivi­ ditur analogia ontologica in analogiam unius tantum ad unum et in analogiam duorum vel plurium ad illudmet unum, prout secundarium analogatum attributum primo est unum tantum vel duo aut plura. Verbi gratia, analogia quantitatis ad substantiam est analogia ontologica unius ad unum subiectum inhaesio­ nis et praedicationis; analogia vero quantitatis et quali­ tatis est analogia duorum ad illudmet unum subiectum. Similiter, analogia gratiae habitualis ad hominem iustum est analogia ontologica unius ad unum subiectum inhae­ sionis et praedicationis; analogia autem gratiae habitua­ lis et gratiae actualis et virtutum infusarum et donorum Spiritus Sancti est analogia plurium ad illudmet su­ biectum. Eodem modo, analogia spiritualitatis ad animam ra­ tionalem est analogia unius ad unum subiectum attribu­ tionis per praedicationem tantum; analogia vero spiri­ tualitatis et immortalitatis eius est analogia duorum ad illudmet unum subiectum praedicationis. Pariter, analonatura ηοή pertinent ad idem genus, et ideo non est similis ratio* (II-II, 24, 3 ad 2). gia omniscientiae ad Deum est analogia unius attribu­ ti ad unum subiectum attributionis per praedicationem tantum; analogia autem omniscientiae, omnipotentiae et omnipraesentiae est analogia plurium attributorum ad illudmet unum subiectum attributionis. 672. Ex parte autem modi quo secundaria analogata, idest accidentia vel praedicata, attribuuntur uni sub­ iecto inhaesionis vel praedicationis, subdividitur analo­ gia ontologica in analogiam attributionis intrinsecam et analogiam attributionis extrinsecam: prout intrinsece inhaerent subiecto vel intrinseca denominatione praedi­ cantur de subiecto; aut extrinsece tantum adiacent su­ biecto vel extrinseca tantum denominatione praedicantur de subiecto. Quaedam enim accidentia intrinsece inhaerent subiec­ to, ut quantitas et qualitas, utpote consequentia princi­ pia intrinseca eius, scilicet materiam et formam; et ideo intrinseca denominatione praedicantur de subiecto, quia modus praedicandi correspondet modo essendi vel inhae­ rendi: quaedam vero extrinsece tantum adiacent subiecto, ut ubi, quando, situs et habitus, ac proinde extrinseca tantum denominatione praedicantur de subiecto Et simile quid contingit in analogia attributionis ad unum subiectum praedicationis tantum et non inhaesio­ nis vel adiacentiae. Exempli gratia, quaedam attributa praedicantur de Deo intrinseca denominatione, ut sunt ea omnia quae Deo conveniunt ab aeterno, puta infinitas, aeternitas, immensitas, omniscientia; alia vero praedican­ tur de Deo quasi extrinseca denominatione, ut sunt ea omnia quae ipsi conveniunt ex tempore, puta ubiquitas, Dominus, Creator, Incarnatus sive homo factus vel Re­ demptor 2. 1 Cf. S. Thomam, 7n /// Physicorum, lect. 5, n. 15; I-II, 7, per totum, specialiter a. 2, ad 1, a· 3. _ 2 I Sent., d. 30, per totum; d. 38, 2, 3, i, 13, /, μ, o aa z, m, 16, per totum. i- 1474 P. I, Sec. IL De divisione analogiae 673. Analogia vero attributionis dynamica subdivi­ ditur ex quadruplici capite: primo, quasi formaliter, ex parte rationis vel causae secundum quam primum analogans natum est sibi analogare cetera secundaria; secun­ do, quasi materialiter, ex parte numeri secundariorum analogatorum ad illud primum; tertio, ex parte modi quo secundaria analogata participant ipsam rationem primi analogantis; quarto, ex parte modi proportionis inter secundantia analogata et primum analogans \ c » 0 ( » 674. Formaliter ergo sive ex parte causae vel rationis secundum quam primum analogans cetera analoga pos­ teriora et secundaria valet sibi analogare, subdividitur analogia attributionis dynamica in analogiam diversorum ad unum finem sive secundum causam finalem, in analo­ giam ab uno agente sive secundum causam efficientem, et in analogiam ab uno et ad unum simul sive secundum causam exemplarem. Analogia ad unum, ττρός εν vel καθ’ εν dicitur secun­ dum causam finalem, eo quod finis movet per modum attractionis, provocans appetitum sui; dicitur enim at­ trahere ( = ad-trahere) quasi aliud ad se trahere, et ideo movens per modum attractionis se habet ad mobile «ut terminus ad quem», et hoc modo finis movet, iuxta illud Virgilii: «trahit sua quemque voluptas»2. Et sic media ad finem dicuntur per analogiam attributionis ad unum, ut ad vitam physicam requiruntur cibus et potus, vesti­ mentum et habitaculum; et ad vitam intellectualem re­ quiruntur studium et magister, libri et scholae: diver­ simode tamen, quia quaedam requiruntur absolute et sim­ pliciter, utpote sine quibus finis omnino assequi non potest, ut cibus et potus ad vitam corporalem, et studium ad vitam intellectualem; alia vero requiruntur secundum quid tantum sive ad melius et facilius obtinendum finem, ut cibus decoctus et potus calidus, itemque vestimentum 1 Cf. dicta supra, n. 668. 2 S. Thomas, In VII Physicorum, lect. 3, n. 7. Q I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1475 et habitaculum ad vitam corporalem, et similiter magis­ ter et libri et scholae ad vitam intellectualem. Et hac de causa, pro diverso modo necessitatis seu habitudinis ad vitam, haec omnia dicuntur vitalia; dicunt enim homines loquentes vel disputantes de necessariis ad vitam: hoc est vitale, haec est quaestio vitalis, tale quid est magis \itale quam aliud. Et cum vita intellectualis hominum praesupponat vitam corporalem, inde frequenter pronun­ tiant effatum illud: prius vivere, deinde philosophari; licet simpliciter loquendo melior sit vita intellectualis quam corporalis, iuxta illud Aristotelis: melius est phi­ losophari quam ditari '. Simili modo quaecumque aliqua ratione ordinantur vel concurrunt ad salutem aeternam, quae est aeterna beatitudo, dicuntur salutaria per analogiam attributionis ad illam unam salutem sicut ad finem ultimum simpliciter: et sic omnia opera et verba Christi, praesertim passio eius, dicuntur salutaria, in quantum sunt causa princi­ palis meritoria nostrae salutis aeternae; actus eliciti et imperati caritatis dicuntur salutares, in quantum sunt meritorii de condigno vitae aeternae; actus fidei et spei, etiamsi sint informes, appellantur salutares, quatenus disponunt ad iustificationem et caritatem quae sunt plene perfecteque salutares; paenitentia de peccatis dicitur salutaris, quia concurrit ad remisionem peccatorum sine qua salus aeterna obtineri non potest; orationes sancto­ rum vocantur salutares, quatenus nobis impetrant gra­ tias quibus ad salutem pervenire possumus; praedicatio­ nes, exempla iustorum, aegritudines, flagella, dicuntur salutaria, in quantum in nobis excitant desiderium salu­ tis vel inducunt ad eam totis viribus conquirendam; immo et aliquando vel ipsa peccata dicuntur salutaria, qua­ tenus sunt occassio maioris humilitatis vel maioris cau­ telae in ambulando per viam Dei ad praedictam salutem consequendam; Sacramenta Novae Legis dicuntur salui Aristoteles, III Topicorum, cap. 2, n. 21. 1476 r( & ► C P. I, Sec. II. De divisione analogiae taria, in quantum in nobis causant instrumentaliter gra­ tiam ex opere operato, quae semen est gloriae et inchoa­ tio salutis aeternae. Pariter, ex diversa habitudine vel proportione ad sanctitatem formalem animae iustae sicut ad finem, mul­ ta dicuntur sancta secundum analogiam attributionis ad unum. Dicuntur enim sancta Sacramenta, sanctae reli­ quiae, sancta exercitia, sancta vestis, terra vel locus sanctus, sancta clausura, sancta collocutio, aliaque sex­ centa: Sacramenta quidem, quia sunt causae instrumen­ tales sanctitatis acquirendae; reliquia sanctorum, quia fuerunt eis arma iustitiae, in sanctificationem; exercitia spiritualia et spiritualis collocutio, quia sunt conserva­ tiva sanctitatis vel inductiva ad maiorem sanctitatem; vestis, templum, clausura, quia sunt signa sanctitatis. S. Thomas ipse hanc analogiam sanctitatis egregie explicavit hisce verbis: «dicitur aliquid sanctum dupli­ citer. Uno modo, simpliciter et per se, sicut dicitur homo sanctus. Alio modo, secundario et secundum quid, ex eo quod habet ordinem ad hanc sanctitatem: vel sicut ha­ bens virtutem sanctificandi, sicut chrisma dicitur sanc­ tum; vel quocumque alio modo ad aliquid sanctum depu­ tetur, sicut altare sanctum. Et ideo ea, quibus aliquid fit sanctum primo modo, dicuntur Sacramenta simpli­ citer; illa autem, quibus fit aliquid sanctum secundo modo, non dicuntur Sacramenta, sed sacramentalia ma- c c 675. Analoga ab uno, αφ’ ένός dicitur secundum cau­ sam efficientem, quia causa efficiens movet per modum impulsionis sive productionis, ac proin «se habet ad mo­ bile ut terminus a quo est motus eius» 2. Et hoc modo, secundum diversum ordinem seu habitudinem ad unam primam et principalem causam, quae simpliciter et per se dicitur causa, alia plura vocantur causae, ut causa 1 5* Thomas, IV Sent., d. 8, 1, 1, qla. Ic. Cf. etiam III, 62, 1. 2 S. Thomas, In VII Physicorum, lect. 3, n. 7. Ο I, C. IV, a, 2: Divisio multiplex analogiae 1477 instrumentalis coniuncta et causa instrumentalis sepa­ rata, causa instrumentalis perfectiva et causa instrumen­ talis mere dispositiva, causa productiva et causa mere conservativa, causa per accidens positive agens et causa per accidens mere occassionalis, causa per accidens per modum removentis prohibens et causa per accidens per modum conditionis sine qua non. Exempli gratia, per ordinem ad lumen et vigorem in­ tellectus agentis et possibilis qui sunt causa principalis et per se scientiae acquirendae, dicuntur causae res exte­ riores sensibiles excitantes sensus, et potentiae sensitivae exteriores et interiores, et praemissae syllogismi, et ma­ gister eas proponens et coordinans, et libri ac bibliothe­ cae continentes doctrinam magistrorum. Diversimode tamen: quia ipsae res exteriores sensibiles se habent per modum causae remotae; cetera vero per modum causae proximae: et quidem sensus interni et externi et prae­ missae syllogismi se habent per modum causae instrumen­ talis coniunctae, magistri autem et libri et bibliothecae per modum causae instrumentalis separatae; rursusque sensus interiores et exteriores per modum causae instru­ mentalis mere dispositivae, praemissae vero syllogismi, quae et principia scientiae dicuntur, per modum causae instrumentalis perfectivae. Haec igitur omnia dicuntur scientifica diverso modo diversaque ratione per analo­ giam ab uno primo et principali cui per se et primario convenit facere scientiam, idest cognitionem conclusio­ num, nempe naturali lumini intellectus agentis et possi­ bilis ‘. Pari modo, ex ordine ad primam et principalem cau­ sam sanctitatis, quae Deus est ideoque primo et per se dicitur sanctificans2, multa alia dicuntur sanctificativa secundum prius et posterius, nempe Humanitas Christi 1 Cf. De Verit., 11, 1-2. . 2 Loquimur enim hic, ut patet, de causa efficienti sanctitatis vel justitiae; nam in genere causae formalis, ipsa gratia et virtutes nobis inhaerentes sunt causa nostrae sanctitatis. 1478 O c► C ► t t c r f t - I P. I, Sec. II. De divisione analogiae dicitur sanctificativa nos per modum instrumenti conjunc­ ti, Sacramenta Novae Legis vocantur sanctificativa ex opere operato per modum instrumenti separati, opera mere salutaria dicuntur sanctificativa ex opere operantis per modum dispositionis ad sanctitatem vel justificatio­ nem primam, opera perfecte salutaria sive meritoria ap­ pellantur sanctificativa ex opere operato per modum causae dispositivae ad sanctitatem vel justificationem secundam quae est augmentum gratiae, et sic de aliis quocumque modo concurrentibus ad nostram sanctifica­ tionem \ Similiter, per ordinem ad supremam et principalem potestatem Regis vel Imperatoris, complura alia dicuntur regalia vel imperalia, ut gubernum regium, exercitum regium, arma regia, currus regius, legatus regius, fiscalis regius, iudex regius. Et per ordinem ad supremam potestatem apostolicam Summi Pontificis, multa alia dicuntur apostolica ex ana­ logia attributionis ab ipsa, pro modo et ratione partici­ pandi potestatem illam, ut Dicasteria apostolica, legatus apostolicus, nuntius apostolicus, visitator apostolicus, iudex apostolicus, missionarius apostolicus, praedicator apostolicus, tabellarius apostolicus. Ut enim egregrie docet S. Thomas, «cum aliquid in­ venitur a pluribus diversimode participatum, oportet quod ab eo in quo perfectissime invenitur, attribuatur omnibus illis in quibus imperfectius invenitur’, nam ea quae positive secundum magis et minus dicuntur, hoc habent ex accessu remotiori vel propinquiori ad aliquid unum: si enim unicuique eorum ex seipso illud conve­ niret, non esset ratio cur perfectius in uno quam in alio inveniretur»12. I Cf. III, 112, 1-2; II-II 17; 11c et ad 14; III, 61, 2 De Pot., 3, 1 24, 6; De Virtutibus in communi, 10 ad q. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1479 676. Analogia ab uno et ad unum simul, άφ’ ένός καί ττρός έν, dicitur secundum causam exemplarem, quia licet causa exemplaris magis proprie reducatur ad causalita(em formalem, simul tamen aliquid participat de causalitate finali et efficienti simul; exemplar enim est id ad cuius similitudinem aliquid fit vel constituitur per se et ex intentione agentis Et sic, per ordinem ad unam cau­ sam exemplarem primam non exemplatam ab alia, multa alia dici possunt causae exemplares exemplatae: sicut per respectum et imitationem ad Deum Patrem, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur2, dicuntur pa­ tres, et pater naturalis qui Paternitatem naturalem Dei Patris generantis Filium suum naturalem imitatur, et pater adoptans qui imitatur Paternitatem Dei nos adop­ tantis per gratiam suam, et pater spiritualis qui nos regenerat in filios Dei ut minister eius per sacramento­ rum administrationem vel nos dirigit per vias Dei, secun­ dum illud apostoli ad Galatas: «filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus»3. Et quia proprium filii est imitari patrem suum, pater autem exem­ platus est filius Patris exemplantis, subiungit Apostolus: «imitatores mei estote sicut et ego Christi»4. Ceterum, his modus analogiae perfecte salvatur ubi­ cumque unum idemque exemplar diversimode a diversis repraesentatur vel imitatur, sicut unum eundemque pa­ trem aliter imitatur filius suus, aliter statua vel pictura eius, aliter umbra ipsius: et una eademque res cognita aliter repraesentatur et significatur per verbum mentis, aliter per verbum imaginationis, aliter per verbum oris, aliter per verbum scriptum; nam per verbum mentis repraesentatur sicut per signum naturale formale, per verbum imaginationis sicut per signum artificiale instru­ mentale: patet autem rationem signi analogice convenire 1 De Verit., 3, lc. 2 Ad Ephesios, 3, 15. Ad Galatas, 4, 19. I Cor., 11, 1. ' h 1480 P. 1. Sec. II. De divisione analogiae secundum prius et posterius signo naturali et signo arti­ ficiali sive ad placitum; itemque signo formali et signo instrumental!. Et ut exemplum afferam theologicum, aliter reprae­ sentatur per creaturas exemplar divinum similitudine imaginis, aliter similitudine vestigii; qua de causa Deus non imitatur univoce, sed analogice, a creaturis ratio­ nalibus et a creaturis irrationalibus. Sed et in ipsa reprae­ sentatione per modum imaginis est magna latitudo ana­ logiae: alia enim est imago naturalis seu creationis, alia imago supernaturalis vel recreationis in via, alia imago gloriae vel similitudinis. Et naturalis quidem aliter con­ venit essentiae animae, aliter potentiis eius, aliter habi­ tibus, aliter actibus; supernaturalis autem aliter conve­ nit gratiae habituali, aliter virtutibus theologalibus, aliter earum actibus. Ut enim profunde scribit S. Thomas, «quando exem­ platum perfecte repraesentat exemplar, ab uno exemplari non est nisi unum exemplatum; nisi per accidens, in quan­ tum exemplata materialiter distinguuntur. Creaturae vero non perfecte imitantur suum exemplar: unde diversimo­ de possunt ipsum imitari, et sic esse diversa exemplata. Perfectus autem modus imitandi [Deum Patrem] est unus tantum; et propter hoc Filius, qui perfecte imita­ tur Patrem, non potest esse nisi unus» ’. Quia ergo diversae res diversimode imitantur divinum exemplar, unaquaeque scilicet secundum proprium mo­ dum suum, eo quod unicuique est proprium esse dictinctum ab altera, omnium quidem est unum idemque exemplar imitandum, sed imitationes earum sunt diversae ex parte diversarum proportionum creaturarum ad ipsum12. 677. Materialiter autem sive ex parte numeri secun­ dariorum analogatorum quae attribuuntur uni primo, 1 S. Thomas, De Pot., 3, 16 ad P 2 Cf. De Verit., 3, 2c in fine ο. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex anaujoiae 1481 subdividitur analogia attributionis dynamica in analo­ giam unius tantum ad imum et in analogiam plurium ad ununi, prout analogatum secundarium attributum illi pri­ mo est unum tantum vel plura. Et quidem, cum haec subdivisio conveniat omnibus et singulis modis analogiae attributionis dynamicae, ideo, prout afficit analogiam attributionis secundum causam finalem quae ad imum dicitur, retinet proprie formulam unius vel plurium ad imum; prout afficit analogiam attri­ butionis secundum causam efficientem quae ab uno dici­ tur, appellatur proprie analogia unius vel plurium ab uno; tandem, prout afficit analogiam secundum causam exem­ plarem quae ab uno et ad unum simul dicitur, vocatur proprie analogia unius vel plurium ab uno et ad unum simul. Exempli gratia, si dicam: indumentum honestum, mu­ lier honesta, est analogia unius ad unum; quia honestas indumenti ordinatur ad honestatem personae ut medium ad finem; si autem dicam: indumentum honestum, colloquutio honesta, spectaculum honestum, mulier honesta, est analogia plurium ad unum, quia honestas virtutis, quae primo et formaliter convenit personae, est finis aliorum quae honesta dicuntur pro diverso respectu ad illam primam et formalem honestatem. Ob hanc enim honestatem interiorem virtutis acquirendam, conservan­ dam vel augendam, mulier illa vestimenta induit, hones­ te incedit, honeste conversatur, honestis tantum specta­ culis assistit. Eodem iure, si dicam: vestimentum humile, vir humi­ lis, est analogia unius ad unum; quia humilitas inte­ rior, quae est ipsa virtus humilitatis et nonnisi personae secundum mentem formaliter convenit, est finis exte­ rioris humilitatis vestimenti, cui nonnisi ut signo illiusmet humilitatis convenit. Si vero dicam: vestimentum humile, habitaculum humile, humilis cibus, humilis res­ pectus, incesus humilis, humilis vox, locus humilis, hu­ mile officium, vir humilis, habetur analogia plurium ad ’i. 1 s ./i*' ,·* 1482 II. De divisione analogiae unum; quia propter virtutem humilitatis capessendam vel focendam vir ille omnia quaerit humilia. Si autem dicam: currus imperialis, Imperator, est analogia unius ab uno, quia currus est instrumentum quo utitur Imperator ad iter agendum si vero dicam cumis imperialis, equus imperialis auriga imperialis, via imperialis, minister imperialis, palatium imperiale, habetur analogia plurium ab uno, quia haec omnia sunt totidem instrumenta quibus utitur Imperator ad ambulandum, habitandum et administrandum imperium suum. Quodsi dicam: statua S. Thomae, S. Thomas, est ana­ logia unius ad unum et ab uno simul; quia statua S. Tho­ mae, et est imago expressa ex Thoma, et ad Thomam repraesentandum ordinatur. Si vero dicam: statua S. Thomae, sincerus discipulus S. Thomae, S. Thomas, est analogia duorum ad unum; quia tam statua quam discipulus sincerus S. Thomae imitantur ipsum et ima­ gines eius sunt, licet diversimode: statua quidem lignea vel lapidea imitatur ipsum quantum ad eius corporalia lineamenta; sincerus autem discipulus, quantum ad eius lineamenta spiritualia scientiae et sanctitatis. Unde et utramque imaginem nomine Thomae appellamus; viden­ tes enim statuam eius, dicimus: hic est S. Thomas; et respicientes sincerum discipulum eius, proferimus: hic est alter Thomas, vel hic est Thomas redivivus. 678. Ex parte vero modi, quo secundaria analogata participant ipsam rationem primi analogantis, subdividi­ tur analogia attributionis dynamica unius vel plurium ad unum aut ab uno aut ad unum et ab uno in analogiam intrinsecam et in analogiam mere extrinsecam, prout ra­ tio illa primi analogantis participatur intrinsece et formaliter a secundariis analogatis vel extrinsece tantum et mere denominative. Exempli gratia, in genere analogiae attributionis ad unum sive secundum causam finalem, habetur analogia intrinseca unius ad unum in bono delectabili respectu Q. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex anaiogiae 1483 boni honesti, quia utrumque formaliter et intrinsece bo­ nitatem habet et appetibilitatem, licet talis bonitas con­ veniat principaliter bono honesto veluti supremo analoganti, dum bono delectabili convenit secundario et per posterius tantum; extrinseca vero analogia unius ad imutn habetur in bono mere utili respectu boni honesti, quia bonum mere utile non habet bonitatem et appetibi­ litatem ex se et in se, sed solum ex eo quod utcumque ductivum est ad bonum honestum: sicut enim in ordine bonitatis et appetibilitatis corporalis, puta sanitatis, potio amara vel sectio membri est bonum mere utile1; ita in ordine bonitatis et appetibilitatis spiritualis, puta salutis animae, bona terrena et corporalia sunt bonum mere utile, quia nullam appetibilitatem spiritualem in se ha­ bent, sed solum ex ordine quo instrumentaliter vel occassionaliter subservire possunt ad bona spiritualia conse­ quenda, conservanda, augenda, quorum possessione salus animae obtinetur. Analogia autem intrinseca plurium ad unum habetur in bono delectabili naturaliter adiuncto bono honesto et in bono simul utili et delectabili respectu eiusdem boni honesti: sicut beatitudini formali, quae est summum bonum honestum, naturaliter adiungitur ut proprium accidens summa delectatio; et ad eam consequendam ordinantur actus virtutum ut media utilia, quae simul et intrinsece participant honestatem formalis beatitudinis et delectationem comitantem beatitudinem 2, eo fere mo1 «Aliquid autem est quod in se bonitatem non habet unde appeta­ tur si absolute consideretur, sed ex ordine ad finem bonitatem quanim sortitur quae utilitas nominatur; et haec sunt tantum propter cliud appetenda,, ut sectio membri propter sanitatem, et huiusmodi» (S. Thomas, II Sent., d. 21, 1, 3c). Mere «utilia vero dicuntur quae non habent in se unde desiderentur, sed desiderantur solum ut sunt lucentia in alterum, sicut sumptio medicinae amarae» (I, 5, 6 ad 2). Cf. etiam I, 19, 2 ad 2. 1 «Inter bona autem invenitur aliquod quod est bonum simpliciter et per se sicut bona honesta, quae tanquam fines appetuntur sui Èratia etsi in aliud ducant; quia in omnibus honestis utilitas hones­ tati «incidit, nisi in ultimo quod est finis finium, quod propter se tantum appetendum est» (II Sent., d. 21, 13c). 1484 P. I, Sec, II. De divisione analogiae do quo in ordine ad sanitatem corporalem est appetibilis medicina dulcis, scilicet non solum ut medicina vel ut utilis, verum etiam ut dulcis vel delectabilis. Analogia vero extrinseca plurium ad unum contingit quando plura media mere utilia comparantur ad unum eundemque fi­ nem, ut sectio membri, cauterium, potio amara ad sani­ tatem corporalem; possessio vel privatio bonorum tem­ poralium, tentationes et alia huiusmodi ad salutem spiri­ tualem animae. Utraque enim sunt pura media ad salu­ tem spiritualem animae, licet diversimode: nam bona temporalia sunt per se ductiva ad bona spiritualia, et nonnisi per accidens ab eis abducunt in quantum homines insipienter eis abutuntur ‘; tentatio vero ex adverso se habet, quia «per se ordinata est ad hominis perditionem, ad salutem vero non ordinatur nisi per accidens [et mere occassionaliter, in quantum praebet occassionem ut tentatus ei resistat eamque superet], scilicet ex hoc quod vincitur per auxilium gratiae divinae»1 2. ο» ( 679. Similiter in genere analogiae attributionis ab uno sive secundum causam efficientem, habetur analogia intrinseca unius ah uno in causa instrumental! respectu causae principalis, quia utraque vere et intrinsece est causa per se effectus producendi; extrinseca vero analo­ gia unius ab uno est in causa mere occassionali sive in pura occassione respectu eiusdem causae principalis, quia revera simplici occassioni non convenit intrinsece causalitas ulla. Cf. / Sent., d. 1, q. 3 ad 2; I, 65, 1 ad 3: III, 79, 1 ad 2; 114. 10; IV Sent., d. 15, 4, 4, qla. 2; IMI, 83, 6. 2 II Sent., d. 21, 1, 3c et ad 2 et 3; II-II, 83, 9. Distinctionem inter mere utile per se et mere utile per accidens explicat S. Thomas, dicens: «finem aliquem consequendum contingit aliquid dupliciter ordinari, per se scilicet et per accidens. Per se dico, quod, quantum est in se, in finem debitum ductivum est; per accidens autem quod, quantum in se est. in aliud duceret, sed ex concursu alterius causae dicit in finem ipsum: sicut qui comedit venenum ut moriatur, et contingit ex hoc sanitas» (7 Sent., d. 21, 1, 3c). 1 Q. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex anaibgiae 1485 Analogia autem intrinseca plurium ah uno habetur si sumantur plura instrumenta respectu unius eiusdemque causae principalis, puta instrumentum coniunctum et instrumentum separatum, ut manus et baculum res­ pectu hominis percutientis, vel Humanitas Christi et Sa­ cramenta Novae Legis respectu Dei principaliter causantis gratiam: extrinseca vero, ut in conditione sine qua non et in simplici occassione data vel accepta respectu unius eiusdemque causae principalis1. 680. Pari modo, in genere analogiae attributionis ab uno et ad unum simul sive secundum causam exempla­ rem, obtinget analogia intrinseca unius ad unam et ab uno in imagine viva respectu exemplaris vivi, ut homo iustus est imago Dei, quia per gratiam sanctificantem vivit vita divina participata eiusque conversatio in caelis est2; extrinseca autem, in imagine mortua vel inanimata respectu exemplaris vivi, ut statua vel pictura Dei. Analogia vero intrinseca plurium ab uno et ad unum habetur si plures imagines vivae sumantur respectu unius eiusdemque exemplaris vivi, sicut anima Christi sanctis­ sima et animae ceterorum sanctorum sunt imagines vivae Dei viventis; quod si sumantur plures imagines inani­ matae, erit analogia extrinseca plurium ab uno et ad unum. S. Thomas agnovit expresse hanc divisionem analogiae intrinsecae et extrinsecae secundum causam exempiarem, quando dixit: «forma exemplaris est duplex. Una, ad cuius repraesentationem aliquid fit; et ad hanc non exigitur nisi similitudo [extrinseca] tantum, sicut dicimus res veras esse formas exemplares picturarum [ = analogia mere extrinseca vel secundum puram denominationem, ut homo pictus respectu hominis vivi et veri]. Alio modo dicitur forma exemplaris, ad cuius similitudinem aliquid 1 Quodlib. IV, 23 ad 3; lect. 2. 2 Ad Phil., 3, 20. De Malo 3, 1 ad 13; Ad Roni., cap. 7, ‘ 11 1486 0 > t ( c P. I, Sec. II. De divisione analogiae fit et per cuius participationem esse habet, sicut divina bonitas est forma exemplaris omnis bonitatis, et divina sapientia omnis sapientiae», et divina sanctitas omnis sanctitatis *. Et sic pictura vel statua caritatis dicitur caritas per analogiam attributionis extrinsecae ad caritatem vivam et veram; aliae autem virtutes infusae vivae seu forma­ tae caritate ideoque vere meritoriae de condigno vitae aeternae, sunt quasi imagines vivae eius, in quantum suo modo participant esse caritatis imperative informantis et «in quantum ad eius similitudinem quodammodo ope­ rantur» 2, ac proin dicuntur virtutes per analogiam in­ trinsecam ad caritatem. Eodem pacto, pictura prudentiae est extrjnsece et denominative tantum analoga ad virtutem prudentiae; aliae autem virtutes morales, ut iustitia, fortitudo et tem­ perantia, utpote ab ipsa formatae et participantes mo­ dum prudentiae, dicuntur virtutes per analogiam attri­ butionis intrinsecam ad ipsam et ab ipsa. Prudentia nam­ que «est forma aliarum virtutum moralium, in quantum sigillatus quidam ordo prudentiae in inferioribus viribus dat habitibus qui ibi sunt rationem virtutis, et sic ad eius similitudinem prudenter operantur» 3. Quae quidem dicta sint de analogia attributionis se­ cundum causam exemplarem proprie dictam, nimirum «quae importat causalitatem respectu exemplatorum». Nam si exemplar large sumatur, scilicet pro omni eo quod aliquo modo ab alio repraesentatur, etiam abstrahendo a causalitate4, tunc ad hoc genus analogiae reduci potest omnis imitatio imperfecta et participata cuiuscumque superioris naturae; quia «ita se habet naturalis ordo rerum, quod ea quae sunt inferiora in entibus imitantur 1 2 3 4 S. Thomas, II Sent., d. 27, 2, 4, qla. 3 ad 1. Ibid.; De Caritate, 3 ad 6. III Sent., d. 27, 2, 4, qla. 3 ad 1 et 5. De Verit., 8, 8 ad 1. Q, I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1487 ea quae sunt superiora secundum suum posse» ‘; et «sem­ per id quod est perfectissimum, est exemplar quod imi­ tantur minus perfecta secundum suum modum» 2. 681. Ceterum analogia attributionis intrinseca sive unius sive plurium ad unum vel ab uno vel ad unum et ab uno, maxime verificatur in causis correspondentibus per se subordinatis, quarum scilicet secundae pendent a prima sui generis essentialiter sive in causando: tunc enim virtus causalis causae primae intime adest omnibus et singulis causis post primam ab eisque intrinsece par­ ticipatur secundum modum proprium uniuscuiusque, ita ut virtus primae causae sit immediatissima omnibus 3. Quam ob rem S. Thomas profunde scribit: «secunda causa non potest influere in suum effectum nisi in quan­ tum recipit virtutem primae causae. Sicut autem influere causae efficientis est agere, ita influere causae finalis est appeti et desiderari: et ideo, sicut secundarium agens non agit nisi per virtutem primi agentis exsistentem in eo, ita secundarius finis non appetitur nisi per virtutem finis principalis in eo exsistentem, prout scilicet est ordinatum in illud vel habet similitudinem eius. Et ideo, sicut Deus, propter hoc quod est Primum efficiens, agit in omni agen­ te; ita, propter hoc quod est Ultimus finis, appetitur in omni fine»4. Et similiter in genere causarum exemplarium per se subordinatarum, virtus primi exemplantis participatur in secundis exemplaribus exemplatis intime et intrinsece pro modo proprio uniuscuiusque: sicut primum exem­ plar vitae Christianae est ipse Christus, et post ipsum et ex ipso ceteri sancti pro ordine quo sanctitatem Christi imitantur et participant; ipsi enim, quatenus «informa­ ti exemplo Christi, proponuntur exemplar vitae» reliquis 1 2 /» I Cor., cap. 11, lect. 1. Cf' /56sJi/add3 37, 1 ad 4; III Contra Gent., cap. 70. De Verit. 22, 2c. Cf. etiam De Verit., 21, 1 ad 1; De Malo, 1, lc. 1488 c t t O c P. I, Sec. II. De divisione analogiae christianis, iuxta illud Apostoli: imitatores mei estote sicut et ego Christi Ubi «notandum est quod non sim­ pliciter dicit: imitatores mei estote; sed addit: sicut et ego Christi, quia scilicet Apostolus imitandus erat a fidelibus in tantum in quantum ipse Christum imitabatur «qui est indeficiens sanctitatis exemplar»2: et sic Apos­ tolum aliosque sanctos imitantes, imitamur maxime ip­ sum Christum. 682. Ex parte autem modi proportionis inter secun­ daria analogata et principale analogans, subdividitur ana­ logia attributionis dynamica tam intrinseca quam extrinseca unius vel plurium ad unum vel ab uno vel ad unum et ab uno in analogiam proportionis presse dictam et in analogiam proportionis large sumptam', prout inter ea invenitur distantia finita et determinata, ita ut primum ex secundis commensurari possit; vel intercedit distantia infinita et indeterminata, ita ut primarium ex secundariis commensurari et definiri non possit. Verbi gratia, in genere analogiae proportionis ad unum sive secundum causam finalem, habetur analogia propor­ tionis presse dicta inter media proxime et adaequate ductiva ad finem productum vel effectum et ipsum finem, ut inter inventionem medii demonstrationis eiusque usum et cognitionem conclusionis, quae est finis proprius effec­ tus vel productus per medium demonstrationis; nam cog­ nitio conclusionis perfecte commensuratur medio de­ monstrationis et vigori potentiae intellectus possibilis eiusque habitus utentium tali medio, iuxta illud S. Tho­ mae: «perfectio cognitionis, quantum est ex parte cogni­ ti, attenditur secundum medium; sed quantum est ex parte cognoscentis, attenditur secundum potentiam vel habitum. Et inde est quod, etiam inter homines, per unum medium unus perfectius cognoscit aliquam conclu1 I Cor., n, i. 2 S. Thomas, In h. I., lect. 1. Q. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1489 sionem quam alius» ’. Et quia dispositio ordinatur ad for­ mam producendam ut medium ad finem, inter ultimam adaequatamque dispositionem et formam productam adest etiam analogia proportionis presse dictae ad unum, quatenus talis dispositio plene perfecteque commensuratur formae, et ideo ex illa possumus vere mensurare et definire formam; «semper enim dispositio ultima ad for­ mam et forma sunt eiusdem ordinis» 2. Forma autem producta, naturaliter consequitur ex ea, ut accidens proprium eius et ut finis secundarius per se, agentis eam producentis et primario eam intendentis; ac proin rursus comparatur ad ipsam ut finis secundarius per se ad finem primarium, secundum analogiam propor­ tionis presse dictae ad unum3: sicut plena certitudo, quae est quasi perfecta quies intellectus in veritate conclusio­ nis demonstratae; vel sicut delectatio consequens perfec­ tam operationem. Ex his enim mensurare et definire pos­ sumus ipsam veritatem formalem conclusionis demons­ tratae, vel perfectionem formalem operationis. Et hoc genere analogiae bonum delectabile per se consequens bonum honestum est analogum ad ipsum, ut finis secun­ darius per se ad finem primarium. E contra, datur analogia proportionis large dictae tan­ tum inter media remote solum et inadaequate ductiva ad finem productum et ipsum finem, vel inter dispositiones remotas et inadaequatas et formam introductam. Sicut sensatio, lectio, auditio magistri, sunt media remote tan­ tum et inadaequate ducentia ad cognitionem scientificam conclusionis, et ideo non possumus ex ipsis eam mensu­ rare et definire, ita ut quo melior sit sensatio et uberior lectio et frequentior auditio eo verior et perfectior sit conclusionis cognitio: nam videmus aliquos ingenio he­ betes multa sentire, plura legere, complures audire ma- 1 III, 10, 4 ad 1. Cf. etiam I, 62, 4c; H Sent., d. 1, 2, 2c; d. 3, 4 ad 4. 2 De Verit., 8, 3c. s III, 7, 13 ad 2; 9, 3 ad 2. 1490 P. I, Sec. II. De divisione analogiae gistros, quin tamen ad verum habitum scientiae perve­ niant; alios autem ingenio potentes, habitum scientiae consequi ex paucis sensatis vel lectis vel auditis, iuxta illud: intelligenti, paucal. Et sicut dispositio negativa et dispositiones positivae remotae vel contingentes: ver­ bi gratia, carentia erroris vel praeiudicii et bonitas ima­ ginationis ad scientiam; remotio occassionum et peccata venialia ad peccatum mortale; remotio humiditatis et aspersio olei ad conbustionem ligni: ex his enim non pos­ sumus commensurare neque definire formas vel terminos ad quos utcumque disponunt, cum sint alterius generis vel ordinis2. Similiter in genere analogiae proportionis ab uno sive secundum causam efficientem, datur analogia proportio­ nis presse dictae inter agens principale eiusque instru­ menta coniuncta propria et connaturalia, quae sunt po­ tentiae eius propriae et connaturales vel quasi connaturales: sicut inter animam eiusque proprias et connatu­ rales potentias, nam «potentia animae comparatur ad essentiam eius ut agens instrumentale ad principale»3, quae aliunde se habent ad animam ut proprium ad spe­ ciem 4* ; proprium autem commensuratur speciei, et ideo speciem vel formam mensurare et definire possumus per eius proprietates. Et idem dic de habitibus operativis connaturalibus, ut in angelis: quanto enim angelus per­ fectior est, tanto habet perfectiorem intellectum et voluntalem et perfectiores species intelligibiles naturaliter inditas, quibus una cum potentia intellectiva veluti ins­ trumentis coniunctis exercet operationes eius intellectua­ les. Qua de causa, S. Thomas dicit: «in omnibus agen1 «Sunt enim quidam qui veritatem intelligibilem capere non pos­ sunt nisi eis particulatim per singula explicetur, et hoc quidem ex debilitate intellectus eorum contingit; alii vero qui sunt fortioris intellectus, ex paucis multa capere possunt» (I, 55, 3c.). * 11 Sent- d’ 2I· 2’ 3 ad 1; De Malo, 7, 7 ad 3; I-II, 74, 4 ad 3; 88, 3. 3 De Spiritualinus creaturis, 11, arg. 5 sed contra * I, 25, 2c. 0. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1491 tibus hoc invenitur, quod quanto aliquod agens perfec­ tius habet formam qua agit [ut principio radicali] tanto est maior eius potentia in agendo, sicut quanto est ali­ quid magis calidum tanto habet maiorem potentiam ad calefaciendum; et haberet utique potentiam infinitam ad calefaciendum, si eius calor esset infinitus» \ Sin autem comparemus instrumenta separata ad cau­ sam principalem, non erit nisi analogia proportionis lar­ ge sumptae, quia distantia inter ea et causam principa­ lem non est determinata, et ideo non possumus virtutem eius mensurare et definire per talia instrumenta: sicut nequimus mensurare artem musicam citharandi per ci­ tharam, neque artem sculptoris aut pictoris per martellum vel penicillum; quod vel ex eo patet, quia uno eodemque instrumento musicus peritus optime sonat, im­ peritus autem horrendos producit sonos; et uno eodemque penicillo quo Velâzquez mirabiles imagines depinxit, homo artis pictoricae nescius nonnisi maculas informes et deformes producere valet. Pariter in genere analogiae proportionis ab imo et ad unum simul sive secundum causam exemplarem, adest analogia proportionis proprie dictae inter imaginem na­ turalem propriam eiusque exemplar, puta inter filium et patrem vel inter speciem intelligibilem propriam im­ pressam vel expressam et rem, quia ex tali imagine exem­ plata possumus perfecte commensurare suum exemplar. Ex adverso, inter species intelligibiles communes et inadaequatas et essentiam rei intellectae non adest nisi analogia proportionis large dictae, ut inter speciem intel­ ligibilem animalis et hominem, vel inter speciem intelli­ gibilem accidentis et substantiam. «In omni enim cog­ nitione quae est per similitudinem, modus cognitionis est secundum convenientiam similitudinis ad illud cuius est similitudo: et dico convenientiam secundum reprae­ sentationem, sicut species in anima convenit cum re quae 1492 P. I, Src. II. De divisione analogiae est extra animam, non secundum esse naturale. Et ideo, si similitudo deficiat a repraesentatione speciei, non autem a repraesentatione generis, cognoscetur res illa secundum rationem generis, non secundum rationem speciei; si autem deficiat etiam a repraesentatione ge­ neris, repraesentaret autem secundum convenientiam analogiae tantum, tunc nec etiam secundum rationem generis cognosceretur, sicut si cognosceretur substantia per similitudinem accidentis» *. C » Ο 683. Tandem analogia proportionis large dictae sive cum distantia infinita secundariorum analogatorum ad primum in unoquoque ex his tribus generibus causae; subdividitur in analogiam cum distantia infinita syncategorematice et in analogiam cum distantia categorematice infinita; prout talis distantia est infinita secundum quid tantum, quae etiam dicitur mere indefinita; vel est infinita simpliciter et absolute1 2. Exempli gratia, bona exteriora, ut divitiae; et bona corporis interiora, ut sanitas, dicuntur bona humana per analogiam ad bona interiora animae, ut scientia et vir­ tus: quae quidem omnia sunt bona finita in actu vel quoad se. Quia tamen sunt alterius generis, ex bonis cor­ poralibus tam exterioribus quam interioribus non possu­ mus perfecte mensurare bona spiritualia animae, cum tamen omnia conveniant in ratione boni humani et crea­ ti; et ideo analogia proportionis corporalium ad spiritua­ lia et exteriorum ad interiora est cum distantia indefinita tantum sive syncategorematice infinita. 1 De Verit., 8. Ic. 2 Dicitur enim infinitum dupliciter: uno modo, privative, in po­ tentia tantum, in aliquo genere vel ordine tantum, quoad nos tantum et non quoad se, et istud est infinitum secundum quid vel syncatego· rematicum, ut linea indefinita et numerus indefinitus et motus vel tempus indefinitum; alio modo, negative, in actu, omnibus modis, quoad se et quoad nos, et hoc est infinitum simpliciter vel categorematicum, quod nonnisi unum esse potest, scilicet Deus (I, 7, 1-2; III, 10» 3). Q. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1493 Quo in sensu scribit S. Thomas: «sunt autem tria genera bonorum humanorum..., quorum infimum sunt exteriora bona, medium autem sunt bona corporis, supremum autem sunt bona animae, inter quae quodammodo praecipuum est voluntas, in quantum scilicet per voluntatem homo omnibus aliis bonis uti­ tur* ’. Et alibi: «est autem triplex hominis bonum, ut dicitur in I Ethicorum [cap. 8, n. 2]. Unum quidem quod consistit in ex­ terioribus rebus, puta divitiis; aEud autem quod consistit in bonis corporis; tertium autem quod consistit in bonis animae: inter quae, et bona contemplativae vitae sunt potiora bonis vitae activae, ut Philosophus probat in X Ethicorum [cap. 7], et Do­ minus dicit Luc. X, 42: Maria optimam partem elegit. Quorum bonorum exteriora quaedam ordinantur ad ea quae sunt corpo­ ris; ea vero quae sunt corporis, ad ea quae sunt animae; et ul­ terius ea quae sunt vitae activae, ad ea quae sunt vitae contem­ plativae»2 in qua beatitudo formalis consistit. Et hac de causa, ex supremo bono formali descendens ad inferiora ei analogata, concludit: «est autem summum bonum hominis felicitas, quae est ultimus finis [formalis] eius; quan­ toque aliquid est huic fini propinquius, tanto praeeminet inter hominis bonum. Huic autem propinquissimum est virtus, et si quid est aliud quod ad bonam operationem hominum proficiat qua pervenitur ad beatitudinem: consequitur autem, et debita dispositio [animae, scilicet] rationis, et virium ei subiectarum; post hoc autem, et corporis incolumitas, quae necessaria est ad expeditam operationem; demum autem ea quae exterius sunt, quibus quasi adminiculantibus utimur ad virtutem»3. At vero inter omnia bona creata et finita cuiuscum­ que generis sint, scilicet tam exteriora quam interiora, tam corporalia quam spiritualia, tam naturalia quam supematuralia, et bonum increatum quod solus Deus est ultimusque finis obiectivus cuius gratia, adest distantia categorematice infinita seu in actu; ac proinde analogia proportionis omnium illorum bonorum aci bonum ipsum divinum est cum distantia simpliciter et omnibus modis » IMI, 104, 3c. 2 IMI, 152, 2c. 3 IU Contra Gent 141. Cf. etiam / Sent., d. 1, expositio textus. 1494 P. I, Sec. II. De divisione analogiae infinita quoad se et quoad nos, quia bonum divinum est extra et supra omne genus bonorum creatorum incommensurabiliter exsistens. Et de hoc modo analogiae intelliguntur ista verba S. Thomae: «bonum exteriorum rerum est infimum inter humana bona, est enim minus quam bonum corporis; quod etiam est minus quam bonum animae; quod etiam exceditur a bono divino» >. Et inde est quod bonum creatum additum bono creato facit mius bonum; sicut maius bonum humanum est habere simul vir­ tutem, sanitatem et copiam divitiarum, quam virtutem tantum absque divitiis et sanitate corporis: e contra, «bonum creatum additum bono increato non facit maius bonum... Cuius ratio est, quia si duo participantia coniungantur, augeri potest in eis id quod participatur; sed si participans addatur ei quod est per essentiam tale, non facit aliquid maius: sicut duo calida adiuncta ad invicem possunt facere magis calidum; sed si esset aliquid quod esset calidum per essentiam suam subsistens, ex nullius calidi additione intenderetur. Cum ergo Deus sit ipsa essentia bonitatis, ut Dionysius dicit in libro De divinis nominibus [cap. 1], omnia autem alia sint bona per participationem, ex nullius boni additione fit Deus magis bonus, quia cuiuslibet rei alterius bo­ nitas continetur in ipso»2. Aliis verbis: infinito simpliciter et omnibus modis nequit fieri additio, quia nequit esse maius; at infinito secundum quid sive indefinito potest fieri additio, quia absolute et quoad se potest esse maius. ο I ( r » Similiter, in genere analogiae proportionis ab uno adest proportio cum distantia infinita syncategorematice tantum inter agens principale creatum eiusque instru­ menta separata vel inferioris generis, puta inter maxi­ mum pictorem eiusque penicillum; sed proportio inter Causam Primam seu increatam et causas secundas vel creatas est cum distantia simpliciter et ca tegor emat ice infinita. Et idem contingit in genere analogiae ab uno et ad unum simul. Ita analogia inter imaginem depictam an­ geli et ipsam angeli naturam est cum distantia syncate1 IMI, 118, 5c. 2 De Malo, 5, 1 ad 4; III Sent., d 6, 2, 3 ad 1, n Q. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex anaiogiae 1495 gorematice infinita; quia licet non repraesentet simpli­ citatem et spiritualitatem eius, quae ei sunt propria et specifica, repraesentat tamen utcumque eius substan­ tiam, secundum quam convenit in genere remoto cum substantiis corporalibus. Sed analogia inter Deum et ima­ gines eius creatas anagelorum et hominum quantumcumque perfectorum est cum distantia simpliciter et categoreniatice infinita. Eademque de causa inter species intelligibiles rerum corporalium et substantias incorporeas creatas, vel inter species intelligibiles accidentium et subs­ tantias, datur distantia sive dissimilitudo infinita syncalegorematice tantum: quae quidem non impedit quomi­ nus assimilentur in aliquo praedicato communi quidditativo, puta substantiae vel entis finiti et participati: at inter species intelligibiles quarumcumque rerum creata­ rum, etiam maxime spiritualium ut est species intelligibilis angeli supremi, et divinam essentiam, viget distan­ tia simpliciter et absolute infinita, atque ideo per eas ne­ quimus attingere positive quid est Deus neque ullum eius praedicatum quidditativum *. Ex quibus concluditur in ascensu nostro analogico ad Deum per quinque vias ut ad Causam Primam effi­ cientem, exemplarem et finalem omnium rerum extra ip­ sum, adesse infinitam distantiam simpliciter: ideoque tales vias efficaciter quidem ac demonstrative ducere ad exsistentiam Dei sub ratione Primae causae efficientis si­ ve moventis non motae et Primae causae exemplaris non exemplatae et Ultimi finis non finalizati, omnia tamen moventis et exemplantis et finalizantis; non autem ad hoc, ut Deum sub ratione Dei et prout in se est, pertin­ gamus. «Per effectus enim de Deo cognoscimus quia est, et quod causa aliorum est, aliis supereminens, et ab om­ nibus remotus. Et hoc est ultimum et perfectissimum nostrae cognitionis in hac vita, ut Dionysius dicit in libro de mystica Theologia [cap. 1-2], cum Deo quasi ignoto » Cf. I, 12, 2c. * f ■ - 1496 P. I, Sec. II. De divisione analogiae I r ■ c £ 4 ( coniungimur: quod quidem contingit cum de eo quid non sit cognoscimus, quid vero sit penitus manet igno­ tum» 684. Postremo analogia proportionalitatis sive pro­ portionis compositae vel comparatae subdividitur in ana­ logiam proportionalitatis propriae et in analogiam pro­ portionalitatis impropriae sive metaphoricae, prout ter­ mini proportionales utriusque proportionis sumuntur in significatione propria et formali ex utraque parte vel ex una tantum; quia scilicet termini proportionis principa­ lis accipiuntur in sensu formali et proprio, dum termini proportionis secundariae sumuntur in sensu improprio vel translato et diminuto vel mere virtuali. Est enim duplex significatio duplexque communicatio significationis alicuius nominis. Quaedam namque signi­ ficatio est primaria, principalis, formalis sive essentialis, quae definitio vel quasi definitio dicitur, et ideo respicit totalitatem rei significatae, et appellatur significatio pro­ pria: tum quia maxime proprie convenit nomini signifi­ care essentiam vel substantiam rei1 2; tum etiam quia nihil est magis proprium rei quam eius essentia vel natura, cui respondet definitio. Alia vero est significatio secun­ daria et accidentalis, quae consignificatio vel connotatio dicitur, quia respicit aliud extra rem vel essentiam directe et primario significatam, cum ea tamen connexum vel ei adnexum et ut tale a nominante apprehensum, puta acci- I >, 1 III Contra Gent., cap. 49. 2 Cf. S. Thomam, In I Periherm., lect. 4, n. 1; In I Sent., d. 2, 3c, ubi haec praeclare habet: «ratio, prout hic sumitur, nihil est aliud quam id quod apprehendit intellectus de significatione alicuius nomi­ nis; et hoc in his quae habent definitionem, est ipsa rei definitio, secundum quod Philosophus dicit in IV Metaph. [=111 Metaph., cap. 7, n. 9]: ratio quam significat nomen est definitio; sed quaedam dicuntur habere rationem sic dictam, quae non definiuntur, sicut quantitas et qualitas et huiusmodi, quae non definiuntur, quia sunt genera generalissima: et tamen ratio qualitatis est id quod significatur nomine qualitatis, et hoc est illud ex quo qualitas habet quod sit qualitas». Q. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1497 dens rei vel effectus eius vel res alia ei connexa loco, tempore vel similitudine quacumque; sicut verbum consignificat tempus, et nomen causae connotât effectum, et nomen effectus connotât causam, et nomen locati con­ notât locum, et nomen accidentis concrete sumptum con­ notât subiectum, et nomen unius relativi connotât aliud correlativum: quae quidem significatio non est totius rei, sed quasi partis vel respectus eius, et ideo est exten­ siva et translata si eodem nomine claudatur. «Contingit enim quandoque, ut dicit Dionysius in Epistolis ad Ti­ tum [§ 2], quod idem nomen transfertur ad significan­ dum participantem et participationem et participationis principium: sicut si ignis dicatur homo habens carita­ tem, et ipsa caritas, et Deus caritatem infundens» Et huic duplici significationi nominis respondet du­ plex eius communicatio, propria scilicet et impropria vel translata. Ut enim ad rem scribit S. Thomas, «aliquod nomen potest esse communicabile dupliciter: uno modo, proprie; alio modo, per similitudinem. Proprie quidem communicabile est quod secundum totam significationem nominis est communicabile multis. Per similitudinem autem [sive improprie] communicabile est quod est communicabile secundum aliquid eorum quae inclunduntur in nominis significatione. Hoc enim nomen leo proprie communicatur omnibus illis in quibus invenitur natura quam significat hoc nomen leo; per similitudinem vero communicabile est illis qui participant aliquid leoninum, utpote audaciam vel fortitudinem, qui metaphorice leo­ nes dicuntur» 2. Patet autem quod communicatio propria se habet ad impropriam vel similitudinariam sicut totalis et perfecta et essentialis ad partialem et imperfectam et accidenta­ lem. Et quia in omni proportione vel analogia habetur necessario aliqua nominis communicatio, eo ipso quod 1 S Thomas, In I Sent. d. 34, 3, 2 ad 4. 2 I, 13, 9c. 1498 t 1 : c en Ί P. I» Sec IL De divisione analogiae analogum nomen est nomen commune omnibus suis ana­ logatis sive proportione simplici sive proportione com­ posita, sequitur nomen analogum analogia proportionali­ tatis propriae communicari perfecte et formaliter et es­ sentialiter et totaliter, licet proportionaliter tantum et suo modo, omnibus et singulis terminis utriusque pro­ portionis comparatae prout reduplicative proportionales et proportionati sunt: nomen vero analogum analogia proportionalitatis metaphoricae sive impropriae commu­ nicari quidem formaliter et perfecte et totaliter totalitate proportionali terminis unius proportionis tantum, quae ob id dicitur principalis; terminis autem alterius proportionis nonnisi partialiter et imperfecte et secun­ dum quandam participationem virtualitatis eius, atque ideo appellatur proportio secundaria. Ut enim docet S. Thomas, «per prius dicitur nomen de illo in quo sal­ vatur tota ratio nominis perfecte quam de illo in quo salvatur secundum aliquid: de hoc enim dicitur quasi per similtudinem ad id in quo perfecte salvatur. Et inde est quod hoc nomen leo per prius dicitur de animali in quo tota ratio nominis salvatur, quod proprie dicitur leo, quam de aliquo homine in quo invenitur aliqud de ratione leonis, utputa audacia vel fortitudo vel aliquid huiusmo­ di: de hoc enim per similitudinem [ = improprie vel meta­ phorice] dicitur» *. Improprium namque, sed appropriatum per similitu­ dinem, semper dicitur per ordinem ad proprium cui assimilatur. Et hac de causa, ut scite observat S. Thomas, «in his quae translative dicuntur, non accipitur meta­ phora secundum quancumque similitudinem, sed secun­ dum convenientiam in. illo quod est de propria ratione rei cuius nomen transfertur: sicut nomen leonis in Deo non transfertur propter convenientiam quae in sensibilitate [hoc enim est commune leoni et ceteris animalibus], sed propter convenientiam in aliqua proprietate leonis»2, 2 De Verit., 7, 2c. Ο I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1499 puta in fortitudine vel audacia; et «sic nomen leonis dictum de Deo nihil aliud significat quam quod Deus similiter se habet ut fortiter operetur in suis operibus sicut leo in suis» *. Exemplum analogiae proportionalitatis propriae habe­ tur in nomine pulchritudinis, quae proprie et formaliter dicitur de pulchritudine physica corporis et de pulchristudine morali animae: «sicut enim in corpore pulchri­ tudo dicitur ex debita proportione membrorum in con­ venienti claritate vel colore, ita in actibus humanis dici­ tur pulchritudo ex debita proportione verborum vel fac­ torum in quibus lumen rationis resplendet» 2. Similiter, «proportio privationum est sicut proportio eorum quae privantur: sic enim surditas se habet ad caecitatem, sicut auditus ad visum» 3. Exemplum autem analogiae proportionalitatis metaphoricae exhibet nomen aquilae dictum de aliquo homine maximi ingenii, puta cum Augustinum appellamus Aqui­ lam hipponensem: sicut enim Aquila inter omnes aves volatu suo maxime evehitur ad superna et altissimas re­ giones attingit, ita S. Augustinus inter omnes doctores mente et corde suo maxime evehitur ad divina et cae­ lestia, in eisque altissimas veritates attingit. Pariter cum dicimus: mare rugit, tempestas rugit, ven­ tus rugit, analogiam proportionalitatis metaphoricae pro­ ferimus; ita enim se habet mare procellosum ad sonum suum et tempestas ventusque vehemens ad suum rumo­ rem ,sicut leo concitatus ad suum rugitum: et ob hanc similitudinem agitationis et rumoris maris procellosi et tempestatis ad rugitum leonis concitati, transfertur no­ men rugitus ad illos sonos vehementes ac terribiles sig­ nificandos. Fervor et tepiditas dicuntur metaphorice de caritate, 1 2 S. Thomas, In 1 Cor., cap. 11» lect. 2, ed. cit., p. 327b. De Malo, 5, 1, obi. 4. ■ P. I, Sec. II. De 1500 divisione analogiae per analogiam proportionalitatis impropriae ad fervorem et tepiditatem aquae, cui proprie convenit fervere et te­ pescere: sicut enim aqua fervens movetur sursum et ebullit, lepida vero non movetur sursum; ita caritas ac­ tuosa prorrumpens in actus perfectiores quibus homo iustus sursum vehitur, dicitur fervens; caritas vero otio­ sa vel non prorrumpens in actus perfectiores, vocatur tepida. Sacramenta Novae Legis dicuntur metaphorice medi­ cinae animae: quia sicut medicinae corporales sunt ins­ trumenta quibus medicus peritus expellit morbum cor­ poralem et causal corporis sanitatem vel eam conservat et auget; ita Secramenta Novae Legis dicuntur medicinae spirituales animae, utpote quae sunt instrumenta quibus Medicus divinus expellit morbum spiritualem animae, qui est peccatum, et causai animae salutem vel eam con­ servat et auget. Et ideo, sicut in ordine corporali dantur medicinae purgativae quibus expellitur morbus et medi­ cinae confortativae quibus roboratur sanitas; ita dantur Sacramenta mortuorum quae per se ordinantur ad expel­ lendum morbum peccati, et sacramenta vivorum quae per se ordinantur ad augendam et roborandam animae sani­ tatem. «Non quaelibet medicina, inquit S. Thomas, com­ petit secundum quemlibet statum. Nam medicina quae datur iam liberatis a febre ad confortationem, noceret si daretur adhuc febricitantibus. Ita etiam baptismus et paenitentia sunt medicinae purgativae, quae dantur ad tollendam febrem peccati: hoc autem Sacramentum [ = Eucharistiae] est medicina confortativa, quae non debet dari nisi liberatis a peccato» ’. Scandalum in spiritualibus dicitur metaphorice per analogiam proportionalitatis ad scandalum corporale, quod proprie scandalum nominatur. Sicut enim in cor­ poralibus dicitur scandalum lapillus quo impingit am­ bulans eique praebet occassionem titubandi et cadendi; 1 III, 80, 4 ad 2. Q. I, C. IV, a. 2: Divisio MULTIPLEX analogiae 1501 iiain spiritualibus dictum vel factum minus rectum quo impingit ambulans in via Dei eique praebet occassioncm titubandi vel cadendi, appellatur scandalum. «Et sicut in corporali impactione est duo considerare, scilicet ipsam impactionem cadentis aut eius qui ad casum disponitur [=scandalum passive sumptum 1, et illud ad quod fit impactio [ = scandalum active acceptum], quod obex di­ citur; ita in spirituali: et utrumque nomen scandali ac­ cepit, sed non univoce; sicut etiam fides dicitur ipsa res credita, et actus credendi. Ipsa ergo spirtualis impactio qua aliquis ad casum disponitur, dicitur scandalum pas­ sivum; sed obex spiritualis ad quem fit impactio, dicitur scandalum activum» 685. Neutra tamen analogia proportionalitatis stat in indivisibili. Nam analogia proportionalitatis propriae subdividitur ex duplici capite: primo, ex parte modi vel conditionis quantitatum virtualium proportionalium; se­ cundo, ex parte distantiae vel dissimilitudinis proportio­ num comparatarum inter se. Ex parte igitur conditionis vel naturae quantitatum virtualium inter quas datur analogia proportionalitatis, subdividitur analogia proportionalitatis propriae in ana­ logiam ontologicam sive entitativam et in analogiam dynamicam sive operativam, prout termini sive quantitates virtuales utriusque proportionis comparatae sunt ordinis entitativi seu in essendo vel ordinis operativi seu in operando. Exempli gratia, habetur analogia proportionalitatis ontologica sive ordinis essendi, cum dicimus: ita se habet essentia ad esse in substantia incorporea sicut materia ad formam in substantia corporea, quia sicut in substan­ tia corporea materia prima comparatur ad formam substantialem ut potentia ad actum ita in substantia incorporea tota eius essentia comparatur ad suum esse ut potentia ad actum . i In IV Sent., d. 38, 2, 1 ad 1. 3 1502 en ►( c » P. I, Sec. II. De Q. I, C. IV, a. 2: Divisio divisione analogiae multiplex analogiae 1503 per se ordinatur secundum quod ipsa; quae autem sunt Est autem de ratione potentiae, non quidem suus ac­ huiusmodi, semper eodem modo se habent», ideoque defi ­ tus, cum ab eo re distinguatur, sed ordo, habitudo seu cere non possunt, consequens est ut propria «manente proportio ad illum; siquidem potentia, tota quantua est, potentia, non deficiat eius iudicium circa proprium ad actum est. Actus ergo, secundum esse, non intrat defi­ obiectum» *. nitionem potentiae, sed secundum debitum tantum, quia Sicut ergo sensus proprius non fallitur circa sensibile actus debetur potentiae ut perfectio perfectibili. Unde proprium, fallitur autem quandoque circa ea quae sunt sicut materia non est forma, sed potentia cui debetur adiuncta proprio sensibili; ita intellectus non fallitur forma; ita ens finitum seu praedicamentale non est esse, circa proprium intelligibile, sed falli potest circa ea quae sed res vel essentia cui debetur esse. proprio intelligibili sunt adiuncta 2 . Quam analogiam ita Porro, sicut se habet simpliciter ad simpliciter ita se profunde evolvit S. Thomas: «sicut res habet esse per habet tale ad tale. Consequenter, sicut materiae debetur propriam formam [naturalem], ita virtus cognoscitiva forma ita tali materiae debetur talis forma; et sicut habet cognoscere per similitudinem rei cognitae [idest essentiae finitae debetur esse ita tali essentiae debetur per propriam formam cognoscibilem, quae est species vel tale esse; nam et universaliter, sicut potentiae debetur similtudo propria rei cognitae]. Unde sicut res naturalis actus ita tali potentiae debetur talis actus, nempe pro­ non deficit ab esse quod sibi competit secundum suam prius actus debetur propriae potentiae. formam, potest autem deficere ab aliquibus accidenti­ Et inde habentur huiusmodi analogiae proportionali­ bus vel consequentibus; sicut homo ab hoc quod est tatis ontologicae: sicut omne ens praedicamentale est res habere duos pedes, non autem ab hoc quod est esse ho­ cuius quidditati debetur esse, ita tale ens praedicamen­ minem ita virtus cognoscitiva non deficit in cognoscendo tale est res cuius quidditati debetur tale esse sive talis respectu illius rei cuius similtudine [vel specie cognosci­ modus essendi ei proprius; ut puta, sicut substantia est bili propria] informatur, potest autem deficere circa ali­ res cuius quidditati debetur esse in se et non in alio sicut quid consequens ad ipsam vel accidens ei; sicut est dic­ in subiecto, ita accidens est res cuius quidditati debetur tum [art. 2] quod visus non decipitur circa sensibile esse in alio sicut in subiecto et non esse in se ’; vel, ut proprium, sed circa sensibilia communia quae consequen­ verbis utar S. Thomae, «sicut se habet substantia ad ter se habent ad illud et circa sensibilia per accidens esse sibi debitum ita et qualitas ad esse sui generis con­ [decipi potest]. veniens», idest suo generi vel suae quidditati debitum2. Sicut autem sensus informatur directe similitudine propriorum sensibilium, ita intellectus informatur [di­ 686. Exempla vero analogiae proportionalitatis dynarecte] similitudine quidditatis rei. Unde circa quod quid micae nullo negotio multiplicari possunt. Sicut se habet est intellectus non decipitur, sicut neque sensus circa sensus ad sensibile ita se habet intellectus ad intelligibile sensibilia propria: in componendo vero vel dividendo et appetitus ad appetibile, quia utrobique est proportio potest decipi, dum attribuit rei cuius quidditatem intelpropriae potentiae ad proprium obiectum. ligit, aliquid quod eam non consequitur vel quod ei op­ Et quia «ad proprium obiectum unaquaeque potentia ponitur; sic enim se habet intellectus ad iudicandum de 77 \ / /1 1 2 7V Sent” d· 121 L 3u Z. III Sent., qla· 1 ad 2-‘ Quodlib. IX, 5 ad 2; III 1 2 ίη III de Anima, lect. 11, n. 761. ·. * K.. is F 1504 P. I, Sec. Π. De divisione analogiae huiusmodi, sicut sensus ad iudicandum de sensibilibus communibus vel per accidens» Est autem proprium obiectum intellectus ens et pri­ ma entis principia, quae statim intelliguntur intellectis terminis per se notis quoad nos; et ideo circa ea decipi non potest sicut neque circa eorum terminos. Cum ergo voluntas se habeat ad bonum sive ad beatitudinem in communi appetendam et prosequendam, sicut intellectus se habet ad ens in communi eiusque principia apprehen­ denda et iudicanda; concludendum est voluntatem non posse peccare in appetitu naturali beatitudinis in com­ muni, sicut neque intellectus errare potest in naturali cognitione entis in communi et principiorum communium eius. Et inde proloquium illud S. Thomae: «sicut cog­ nitio naturalis semper est vera, ita dilectio naturalis sem­ per est recta»2. Rursus, «finis est principium in operabilibus, sicut prima principia in cognoscibilibus. Unde sicut intellectus formatus per quidditates rerum, ex hoc dirigitur in cog­ nitione principiorum quae scitis terminis cognoscuntur, et ulterius in cognitionibus conclusionum quae notae fiunt ex principiis; ita amans, cuius affectus est infor­ matus ipso bono quod habet rationem finis, quamvis non semper ultimi, inclinatur per amorem ad operandum se­ Il cundum exigentiam amati, et talis operatio est maxime sibi delectabilis, quasi formae suae conveniens: unde amans quidquid facit vel patitur pro amato, totum est sibi delectabile, et semper magis accenditur in amatum, in quantum maiorem delectationem in amato experitur in his quae propter ipsum facit vel patitur» 3. Quo fit, ut «sicut in operatione intellectus concluditur quidam circulus, ita et in operatione affectus. Intellectus enim, ex certitudine principiorum quibus immobiliter 1 I 17 3c 2 Îbid., ad. 2; I, 60, 1 ad 3. 3 III Sent., d. 27, 1, le. Cf. ibid. 3c. Q. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1505 assentit, procedit ratiocinando ad conclusiones, in qua­ rum cognitione certitudinaliter quiescit, secundum quod resolvuntur in prima principia quae in eis sunt virtute: similiter etiam affectus, ex amore finis qui est principium, procedit desiderando in ea quae sunt ad finem, quae prout accipit ut finem in se aliquo modo continentia, per amo­ rem in eis quiescit» 687. Ex parte vero distantiae vel dissimilitudinis pro­ portionum comparatarum inter se, subdividitur analogia proportionalitatis propriae tam ontologica quam dynamica in analogiam proportionalitatis presse dictae et in analogiam proportionalitatis large sumptae: prout dis­ tantia terminorum inter se proportionum comparatarum est finita et determinata, utpote eiusdem generis vel eius­ dem ordinis: aut infinita et indeterminata, utpote diversi generis vel diversi ordinis. Talis enim est comparatio quales sunt termini com­ parabiles: et hac de causa, subdividimus supra propor­ tionem simplicem unius ad unum vel plurium ad unum in proportionem presse dictam et large sumptam, secun­ dum quod distantia vel dissimilitudo inter terminos eius erat finita et determinata vel infinita et indeterminata1 2. lam vero sicut proportio simplex erat comparatio unius ad unum vel plurium ad unum, ita proportio composita sive proportionalitas est comparatio sive collatio duarum vel plurium proportionum simplicium, nempe duorum ad duo vel plurium ad plura; nam proportionalitas est inter quatuor vel plures terminos iam simpliciter com­ paratos, binos et binos3. Ita ergo se habet proportiona­ litas ad duas vel plures proportiones comparatas, sicut se habet simplex proportio ad duos terminos compa­ ratos inter se vel ad unum tertium: nam et proportio­ nalitas est quaedam proportio. Consequenter, sicut ana1 III Seni., d. 27, 1, 3 ad 1. 2 Cf. supra, n. 682. 3 Cf. supra, n. 667. 1506 & P. I, Sec. II. De divisione analogiae logia simplicis proportionis, ratione distantiae vel dis­ similitudinis terminorum proportionalium, subdividitur in analogiam proportionis presse dictae et large accep­ tae; ita analogia proportionalitatis sive proportionis compositae, subdividi debet, ratione distantiae vel dissi­ militudinis proportionum comparatarum et radicaliter terminorum earundem, in analogiam proportionalitatis presse dictae et large sumptae: non enim in tali analogia sunt tantum proportionales ipsae proportiones simplices comparatae, verum etiam earum termini proportionales, immo et a fortiori; quia propter quod unumquodque tale, et illud magis. Exempli gratia, habetur analogia ontologica propor­ tionalitatis presse sumptae, cum dicimus: ita se habet corpus equi ad corpus hominis sicut se habet anima equi ad animam humanam. Anima enim est forma substan­ tialis corporis organici potentia vitam habentis, et ideo comparatur ad corpus ut forma ad materiam et ut actus ad potentiam: sicut autem se habet actus ad actum ita se habet potentia ad potentiam; consequenter, sicut se habet anima ad animam ita se habet corpus ad corpus, ita scilicet ut qualis est species animae talis sit organizatio specifica corporis. Et propter hoc, sicut anima equi non potest esse forma substantialis corporis huma­ ni, ita neque anima hominis esse potest forma substan­ tialis corporis equini: et sicut anima simiae nequit esse forma substantialis corporis humani, ita neque anima humana corporis simiae. E contra, adest analogia ontologica proportionalitatis large acceptae, si dicamus: ita se habet Deus ad suum esse, sicut creatura ad suum. Sicut enim est infinita dis­ tantia inter Deus et creaturam, ita et inter esse Dei et esse creaturae, et consequenter inter modum proportio­ nis Dei ad suum esse et modum proportionis creaturae ad suum. Creatura namque comparatur ad suum esse ut potentia ad actum: Deus autem, cum sit actus purus, nequit comparari ad suum esse ut potentia ad actum; Q, I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogue 1507 el ideo creatura est ut habens esse, Deus autem est qui est, iuxta illud: ergo sum qui sum Est tamen proporlionalitas in hoc sensu, quod sicut creatura se habet ad suum esse ut ens participans ad esse participatum et receptum ita Deus se habet ad esse suum ut ens imparticipans ad esse imparticipatum et irrcceptum. Pariter, habetur analogia dynamica proportionalita­ tis presse dictae, cum asserimus: ita se habet visus ad colores sicut auditus ad sonos; sic se habet appetitus irascibilis ad bonum sensibile arduum et difficile sicut se habet appetitus concupiscibilis ad bonum sensibile absolute et simpliciter dictum; ita se habet voluntas ad bonum in universali sicut se habet intellectus ad verum in communi. Utrobique enim est proportio propriae po­ tentiae ad proprium obiectum intra idem genus potentia­ rum organicarum apprehensivarum, ut in primo exemplo; potentiarum organicarum appetitivarum, ut in secundo; et potentiarum anorganicarum, ut in tertio. Si autem dicamus: sicut se habet sensus ad sensibile ita se habet intellectus ad intelligibile; sic se habet appe­ titus rationalis ad bonum intelligibile sive spirituale sicut se habet appetitus sensitivus ad bonum sensibile sive corporale; ita se habet voluntas divina ad suum bonum sicut voluntas creata ad suum, adest analogia dynamica proportionalitatis large dictae·, quia tales proportiones comparatae sunt diversi generis, ut in primo et secundo exemplo; vel diversi ordinis, ut in tertio: et ideo non potest proportio altioris generis vel ordinis perfecte commensurari et comprehendi ex proportione correspondenti inferioris generis vel ordinis. 688. Utraque insuper subdivisionem accipit. Quia enim distantia infinita distinguitur in infinitam simplici­ ter et in infinitatem secundum quid sive mere indefini­ tam, ut paulo supra dictum est1 2, consequenter analogia 1 Exod., ΠΙ, 14. Cf. I. 13, 11. 2 Cf. supra, n. 683. 1508 1 r P. I, Sec. II. De divisione analogiae tam ontologica quam dynamica proportionalitatis large dictae subdividitur in analogiam proportionalitatis cum distantia simpliciter infinita et in analogiam proportiona­ litatis cum distantia mere indefinita sive infinita secun­ dum quid tantum. Habetur exemplum analogiae ontologicae proportio­ nalitatis cum distantia indefinita, si dicamus: sicut sta­ tua aenea componitur ex aere ut ex materia et ex figura ut ex forma, ita substantia naturalis sive corporea com­ ponitur ex materia prima et ex forma substantiali; vel: ita se habet substantia ad suum esse sicut accidens ad suum. Compositio enim ex aere et figura est accidentalis et artificialis, utpote ex materia secunda et forma secunda; dum compositio substantiae corporeae ex materia prima et forma substantiali est substantialis et naturalis. Sunt ergo compositiones diversi generis; et ideo non possu­ mus perfecte mensurare pleneque comprehendere com­ positionem substantialem et naturalem ex inferiori com­ positione accidentali et artificiali. Quia tamen ambae compositiones sunt finitae quoad se, sicut et substantia et accidens sunt membra divisionis entis finiti, earum distantia nequit esse infinita simpliciter, sed secundum quid tantum sive mere indefinita. Et idem dic de alio exemplo. Licet enim esse substan­ tiae et esse accidentis conveniant in hoc, quod utrumque est esse receptum et participatum: sicut et substantia et accidens conveniunt in hoc, quod utrumque est recipiens et participans suum esse: attamen substantia est res par­ ticipans et recipiens suum esse independenter ab alio sicut a subiecto, et tale esse receptum et participatum non est inhaerens et sustentatum in alio sicut in subiec­ to; dum accidens est res participans et recipiens suum esse dependenter ab alio sicut a subiecto, itemque tale esse est inhaerens et sustentatum in substantia sicut in subiecto. Quo fit ut, sicut substantia et accidens sunt res diversi generis, ita et esse substantiae est alterius Q. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1509 generis ac esse accidentis. Sicut ergo ex re accidentis non possumus perfecte mensurare et exacte comprehen­ dere rem substantiae, neque ex esse accidentis esse sub­ stantiae, ita neque proportionem substantiae ad suum esse possumus plene comprehendere ac perfecte mensu­ rare ex proportione accidentis ad esse suum. Quia ta­ men ambae proportiones comparatae sunt finitae quoad se, utpote inter terminos finitos hinc et inde, earum dis­ tantia est mere indefinita tantum, non simpliciter infi­ nita. 689. Est vero exmplum analogiae ontologicae pro­ portionalitatis cum distantia infinita simpliciter, cum di­ cimus: ita se habet Deus ad suum esse sicut creatura ad suum. Proportio enim creaturae ad suum esse est secun­ dum modum creaturae, idest per modum realis compo­ sitionis et realis distinctionis potentiae et actus; dum proportio Dei ad suum esse est secundum modum Dei, nempe per modum realis simplicitatis et realis indistinctionis: inter modum autem Dei et modum creaturae est distantia infinita simpliciter. Sicut autem unumquodque se habet ad ens ita se habet ad unitatem transcendentalem, quae re convertitur cum ente, licet ab eo differat secundum rationem, in quantum rationi entis addit indivisionem; «nihil enim est aliud unum quam ens indivisum» '. Consequenter, sicut se habet ens creatum ad suam unitatem ita se habent ens divinum ad unitatem suam: et sicut inter ens creatum et ens increatum est infinita distantia sim­ pliciter, ita et inter unitatem entis creati et unitatem entis increati, atque ideo inter proportiones compara­ tas utriusque. Sicut enim ens creatum est participatum et compositum reali compositione ex essentia et esse quasi ex potentia et actu, dum ens increatum est imparticipatum et nullo modo compositum reali composi- 1 De Verit., 1. lc. .· *r *■ 1510 i : ' ! P. I, Sec. II. De divisione analogiae Hone ex essentia et esse, sed sua essentia est ipsum suuid esse; ita unitas entis creati est participata et composita reali compositione ex essentia et esse quasi ex potentia et actu, unitas vero entis increati est omnino imparticipata nulloque modo composita ex essentia et esse, sed sua unitas est ipsum suum esse. Quare S. Thomas egregie: «sicut Deus est ens non aliquo esse quod non sit ipse, ita etiam est unus non aliqua unitate quae non sit ipse, sed per essentiam suam, et ideo maxime unum est» Et ideo quando Christus rogabat pro discipulis suis ut essent unum inter se sicut Ipse et Pater suus unum sunt12, illa proportionalitas, quae exprimitur per sicut, «non dicit aequiparantiam, sed quandam remotam simi­ litudinem» 3. «Est enim duplex unitas in divinis, scilicet unitas naturae, supra, X, 30: Ego etPater unum sumus; et unitas amoris in Patre et Filio, quae est unitas Spiri­ tus [Sancti]. Et utraque est in nobis, non quidem per aequiparantiam, sed per similitudinem quandam'. Pater enim et Filius sunt eiusdem naturae numero, nos autem sumus unum in natura secundum speciem: item, ipsi sunt unum per Amorem non participatum ex dono alicuius, sed ab eis procedentem, nam Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto; nos autem per amorem participatum ex aliquo superiori»4. Ut enim observat alio in loco circa eandem analogiam, «non est idem modus perfectionis humanae et di­ vinae [unitatis]; quia non potest esse tanta similitudo inter creatorem et creaturam quin maior inveniatur ibi dissimiludo, propter hoc quod creatura in infinitum dis­ tat a Deo» 5. 1 2 3 4 5 I Sent., d. 24. 1, 1 ad 1. Joan. 17, 21. S. Thomas, In h. I., lect. 5. Ibid., lect. 3. Expositio in II Decretalem, cap. 2, in fine. 0. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1511 Eodem modo, quando dicimus: sicut anima rationa­ lis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christusl, haec analogia ontologica proportionalitatis est cum distantia infinita simpliciter. Inter animam enim rationalem et corpus est proportio presse dicta, quia se habent ad invicem ut propria forma ad propriam materam vel ut proprius actus ad propriam potentiam; et ideo inter ea datur unio omnino naturalis et substan­ tialis, tum in natura, tum in persona, licet per prius in natura et consequenter in persona: at inter naturam divinam et naturam humanam in Christo non habetur proportio presse dicta, sed large sumpta tantum, et qui­ dem substantialis, sed prorsus supematuralis, et in persona tantum Verbi Dei, non in natura, cum sit unio tantum hypostatica. Conveniunt igitur ambae uniones in eo quod utraque est substantialis et in persona et imme­ diata, quia unio immediata est de ratione omnis unionis substantialis: sed differunt toto caelo in eo quod illa est per se primo in natura, dum haec est unice in per­ sona; et quidem in persona divina et increata, dum illa est in persona humana et creata tantum. Quo fit ut, sicut persona divina non potest mensurari et definiri ex persona humana, licet possit utcumque intelligi et explicari; ita unio hypostatica divinae et humanae natu­ rae in persona Filii Dei non potest definiri et mensurari ex unione naturali et personali animae et corporis in homine, quamvis ex ea valeat utcumque explicari et intelligi. Est ergo infinita distantia simpliciter inter pro­ portionem ontologicam animae rationalis et corporis in puro homine et inter proportionem ontologicam divinae et humane naturae in Christo Jesu. 690. Exemplum pariter analogiae proportionalitatis dynamicae cum distantia indefinita habetur, cum dici­ mus: sicut verbum exterius orale procedit ab ore homi1 Symbolum "Quicumque”, Denz., n. 40. k 1512 F f C £ P. I, Sec. II. De divisione analogiae nis, ita verbum interius imaginatum procedit ab ima­ ginatione, et verbum interius intellectum procedit ab intellectu. Vere enim et proprie dicitur verbum de his tribus; vere etiam et proprie procedit hoc triplex ver­ bum ex triplici principio correspondent!, et quidem non solum ut a principio sed ut a causa. Est tamen inter haec tria distantia indefinita, quia sunt diversi generis. Nam verbum exterius orale est sen­ sibile et sensibiliter procedit ex ore hominis ut a princi­ pio et causa instrumental!, et quidem per modum signi instrumentalis ad placitum: verbum autem interius ima­ ginatum, licet sensibile etiam sit et sensibiliter procedat ab imaginatione, ab ea tamen procedit ut a principio et causa principali, et quidem per modum signi naturalis et formalis rei imaginatae quantum ad eius exteriora lineamenta; tandem verbum interius intellectum, quam­ vis procedat ab intellectu ut a principio et causa princi­ pali, et quidem per modum signi naturalis et formalis rei intellectae, non est tamen sensibile neque sensibiliter procedit, sed intelligibile et intelligibiliter procedens, ac insuper non est signum rei intellectae quantum ad eius exteriora et corporalia lineamenta, sed quantum ad eius intima et essentialia. Quia ergo talis est modus processionis quale est prin­ cipium et causa ex quo procedit et principiatum quod procedit, tanta est distantia causae instrumentalis a cau­ sa principali, et signi instrumentalis a signo formali; et operati artificialis ad operatum naturale: utriusque au­ tem ad tertiam est tanta distantia quanta est corporalis ad spirituale, et sensibilis ad intelligibile; nempe dis­ tantia indefinita. Si vero dicamus: «sicut in intellectu nostro seipsum intelligente invenitur quoddam verbum progrediens, eius a quo progreditur similitudinem gerens; ita et in divinis invenitur Verbum, similitudinem eius a quo progreditur habens» habetur analogia proportionalitatis dynamicae 1 De Pot., 2, le. Q. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1513 ciim distantia infinita simpliciter: quia tantum distant huiusmodi proportiones comparatae quantum distant intellectus humanus a divino, et verbum humanum a divino, et processio verbi humani a processione Verbi divini, nempe quantum humana distant a divinis. Qua de causa, S. Thomas statim subiungit: «cuius [=Verbi divini] processio in duobus verbi nostri pro­ cessionem superat. Primo, in hoc quod verbum nostrum I est diversum ab essentia intellectus...; intellectus vero divinus, qui in perfecto actu intellectualitatis est secun­ dum suam essentiam, non potest aliquam formam intelli­ gibilem recipere quae non sit sua essentia: unde Verbum eius unius essentiae cum Ipso est. Et iterum ipsa divina natura eius, intellectualitas est: et sic communicatio quae fit per modum intelligibilem, est etiam per modum na­ turae, ut generatio dici possit; in quo, secundo, proces­ sionem verbi nostri Dei Verbum excedit» ’. Salvatur tamen proportionalitas propria et formalis, quia proprie et formaliter procedit verbum humanum ab intellectu nostro et Verbum divinum ab intellectu Dei: «et sicut Deus se habet ad ea quae ei competunt, ita creatura ad sua propria» 2. 691. Analogia autem proportionalitatis propriae pres­ se sumptae tam ontologica quam dynamica subdividitur in analogiam proportionalitatis ordinatae et in analogiam proportionalitatis permutatae: prout termini proportio­ num ordinate comparantur, nempe primus ad secundum et tertius ad quartum sive antecedens ad suum conse­ quens ex utraque parte; aut ordine permutato, scilicet primus ad tertium et secundus ad quartum, sive «quando antecedentia [utriusque proportionis] invicem conferun­ tur et consequentia similiter» 3. 1 2 3 Ibid., et ad 7 et 11; item, ad 1 et 2 sed contra. De Verit., 23, 7 ad 9. S. Thomas, In I Post., lect. 12, n. 8; Quodlib. I, 22 ad 1. • ♦·< · % * w 1514 (ί C î P. I, Sec. n. de divisione analogiae \ eibi gratia, est analogia ontologica proportionalita­ tis oi dinatae, cum dicimus: ita se habet corpus belluinum ad animam irrationalem, sicut corpus humanum ad animam rationalem; permutatae autem, si dicamus: ita se habet corpus belluinum ad corpus humanum, sicut anima irrationalis ad animam rationalem; vel etiam: sicut se habet corpus belluinum ad animam rationalem; ita corpus humanum ad animam irrationalem; et vicissim: sicut se habet anima irrationalis ad corpus huma­ num, ita se habet anima rationalis ad corpus belluinum. Quia enim termini proportionales harum proportionum comparatarum sunt eiusdem generis et ordinis; et aliun­ de affirmatio et negatio, utpote contrarie oppositae, sint in eodem genere, sicut valet proportionalis affirmatio duarum priorum proportionalitatum ita valida et recta est proportionalis negatio duarum proportionalitatum posteriorum: contrariorum siquidem eadem est ratio, et sicut se habet affirmatio ad affirmationem ita negatio ad negationem. Eo ergo ipso quo recte affirmamus duas priores proportionalitates, utpote fundatas in positiva proportione proprii corporis ad propriam animam quasi propriae materiae ad propriam formam, et consequenter materiae ad materiam et formae ad formam utrobique, vere etiam negare debemus proportionem alienae mate­ riae ad alienam formam, et vicissim; et tales proportio­ nes negatae, vel potius negativae, sunt et ipsae proportio­ nales: sicut enim corpus humanum est positive proportionatum animae rationali ut propria materia propriae formae, ita etiam est, ut ita dicam, negative proportionatum animae irrationali, idest positive improportionatum, ut postulat natura oppositionis contrariae ut contradistinguitur ab oppositione mere privativa. Similiter adest proportionalitas ordinata, quando dicimus: ita se habet gratia habitualis ad virtutes infu­ sas sicut se habet anima rationalis ad suas potentias; quia sicut anima rationalis est primum principium vitae naturalis hominis, ita et gratia est primum principium 0. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1515 vitae supernaturalis eius; et sicut potentiae animae ra­ tionalis ex ea dimanantes sunt immediata principia ope­ rationum vitalium naturalium hominis, ita virtutes in­ fusae ex gratia habituali dimanantes sunt principia im­ mediata operationum vitalium supernaturalium eius, quasi potentiae gratiae h Et quia termini harum proportionum proportionaliter conveniunt in eodem ordine, idest in eadem habitu­ dine propriae essentiae vel formae ad proprias potentias vel facultates, non obstante quod sint diversi generis, ideo licet instituere inter eosdem terminos proportionem commutat em, puta: ita se habet gratia habitualis ad animam rationalem, sicut se habent virtutes infusae ad potentias animae; quia illae se habent ut forma vel prin­ cipium radicale vitae in suo ordine, hae vero se habent ut facultates sive ut principia immediata operationum vitalium in suo: et iterum, cum supernaturale vel gra­ tuitum praesupponat naturale ut subiectum eius, sicut gratia habitualis praesupponit essentiam animae in eaque recipitur ut in proprio subiecto ita virtutes infusae praesupponunt animae potentias in eisque sicut in pro­ priis subiectis recipiuntur: rursusque, sicut potentiae animae specificantur ex proprio actu per comparationem ad proprium obiectum ita et virtutes infusae speciem accipiunt ex proprio earum actu per relationem ad pro­ prium obiectum ipsarum. Ex quo principio S. Thomas solvit huiusmodi diffi­ cultatem: «gratuita praesupponunt naturalia; sed poten­ tiae sunt naturales proprietates animae, secundum Avicennam: ergo gratia non est in essentia animae nisi praesupposita potentia; et sic est immediate in potentia sicut in subiecto». Respondetur enim quod gratuita praesupponunt na­ turalia sibi correspondentia vel proportionabilia; non autem omnia naturalia cuiuscumque ordinis, etiamsi non i Cf. De Verit., 27, 5 ad 17. 1516 C► t ( r C ί ( P. I, Sec. II. De divisione analogiae sint proportionabilia gratuitis: secus gratuita non pos­ sent recipi in homine antequam omnia omnino sibi na­ turalia vel naturae debita haberet; et sic non posset reci­ pi in homine recentur nato, quia non haberet usum ex­ peditum sensuum et rationis, neque corpulentiam con­ venientem humanae naturae perfectae. «Gratuita, inquit, praesupponunt potentiam, quae est eiusdem principium naturale; et gratia, quae est principium esse spiritualis, praesupponit essentiam animae, quae est principium es­ se naturalis» *. Exemplum autem analogiae dynamicae proportiona­ litatis ordinatae habetur, quando asserimus: sicut se habet intellectus ad verum ita se habet voluntas ad bo­ num, quia utrobique adest proportio propriae potentiae ad proprium obiectum. Et permutando ordinem termino­ rum et consequenter proportionum, legitime inferimus analogiam proportionalitatis commutatae: ergo sicut se habet intellectus ad voluntatem ita se habet verum ad bonum, quia sicut se habet propria potentia ad propriam potentiam ita se habet proprium obiectum ad proprium obiectum. lam vero sicut se habet propositum ad propositum ita se habet oppositum ad oppositum 2; oppositum autem vero est falsum, et oppositum bono est malum, valet proportionalitas directa: ita se habet bonum ad malum sicut se habet verum ad falsum; itemque proportionali­ tas commutata: sicut se habet verum ad bonum ita se habet falsum ad malum. Rursus, quia oppositio potest esse et privativa et con­ traria, «proportio autem privationum est sicut proportio eorum quae privantur» 3, et similiter proportio contrario­ rum sicut proportio eorum quibus contrariantur, arguere licet proportionalitate directa: ita se habet error ad scien1 De Verit., 27, 6, obi. 3 et resp > De Mala. 5. t obi. U’ 4’ "«· 2 Sed COn,ra· Q. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1517 liant sicut se habet mera omissio actus ad virtutem; quia sicut error opponitur scientiae oppositione contra­ ria ita et peccatum commissionis opponitur virtuti, et sicut simplex inconsideratio opponitur scientiae opposi­ tione privativa ita mera omissio actus virtuosi opponitur privative virtuti. Et similiter proportionalitate commutata: ita se ha­ bet error ad peccatum commissionis sicut scientia ad vir­ tutem, et sicut se habet virtus ad scientiam ita se habet mera omissio actus virtutis ad simplicem inconsiderationem intellectus. Quo in sensu, ut exemplum concretum referamus, recte dicimus: sicut se habet fides ad spem ita se habent infidelitas ad desperationem et nimia credulitas ad prae­ sumptionem; et commutatim: sicut se habet fides ad infidelitatem et ad nimiam credulitatem ita se habet spes ad desperationem et ad praesumptionem; et vicissim: ita se habent desperatio et praesumptio ad spem sicut infidelitas et nimia credulitas ad fidem, quatenus sicut infidelitas opponitur fidei per defectum et nimia creduli­ tas per excessum ita desperatio opponitur spei per de­ fectum et praesumptio per excessum. Sic etiam recte pronuntiamus: ita se habet paena ad demeritum sive ad culpam sicut se habet praemium ad meritum. Et cum paena opponatur praemio oppositione contraria, itemque culpa merito, recte commutamus pro­ portionalitatem directam praecedentem: sicut se habet meritum ad culpam ita se habet praemium ad paenam; et sicut se habet praemium ad praemium ita paena ad paenam. Unde et dicimus ordinata proportionalitate: sicut se habet praemium beatorum ad eorum merita ita se habet paena damnatorum ad eorum culpam; et similiter: sicut duplex est praemium beatorum, aliud essentiale et aliud accidentale; ita duplex est paena damnatorum, alia es­ sentialis et alia accidentalis. Proportionalitate vero com­ mutata·. ita se habet paena essentialis seu damni ad dam- 1518 P. I, Sec. IL De divisione analogue natos sicut se habet praemium essentiale ad beatos, et sicut se habet praemium accidentale ad beatos ita se ha­ bet paena accidentalis sive sensus ad damnatos. c 5 c : ( 0» ( I ( » I 692. Analogia insuper proportionalitatis ordinatae tam ontologica quam dynamica subdividitur in analogiam proportionalitatis continuae sive coniunctae et in analo­ giam proportionalitatis discretae sive disiunctae: prout duae proportiones comparatae continuantur sive copulan­ tur uno termino communi, qui est simul terminus conse­ quens primae proportionis et terminus antecedens pro­ portionis secundae; vel non copulantur uno communi ter­ mino, sed unaquaeque habet distinctos sive discretos ter­ minos hinc et inde. Analogia ergo proportionalitatis dis­ cretae vel disiunctae habet quatuor terminos re et ratione distinctos; dum analogia proportionalitatis coniunctae sive continuae habet solum tres terminos re distinctos, licet secundum rationem sint quatuor: quia ille unus ter­ minus re communis, est distinctus secundum rationem, cum respectu alterius termini primae proportionis sit consequens et respectu alius termini proportionis secun­ dae sit antecedens ’. Exempli causa, habetur analogia ontologica propor­ tionalitatis discretae, si dicamus: sicut se habet substan­ tia ad suum esse, ita se habet quantitas ad suum·, quia sicut substantia comparatur ad suum esse ut potentia ad actum, ita quantitas ad suum; nam omne ens participa­ tum comparatur ad esse sibi debitum ut potentia ad ac­ tum sive ut recipiens ad receptum 2. Est autem analogia ontologica proportionalitatis con­ tinuae, cum dicimus: sicut se habet substantia corporea ad quantitatem, ita se habet quantitas ad cetera poste­ riora accidentia substantiae corporeae; quia sicut sub­ stantia corporea est subiectum immediatum quantitatis, 2 tv \ Post., lect. 12, n. 8; In V Ethic., lect., 5. 2 IV Sent., d. 12, 1, 1, qla. 3 ad 4; HI, 77, 1 ad 4. Q. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1519 quae est primum eius accidens, ita quantitas est imme­ diatum subiectum aliorum accidentium, quae ea median­ te inhaerent substantiae '. Unde et respectu posteriorum accidentium quantitas, quae est primum et proprium ac­ cidens substantiae corporeae, participat modum quendam substantiae ideoque appellatur quasi-substantia12. Pari modo dicimus: sicut se habet substantia spiri­ tualis, puta angelus vel anima humana, ad suas naturales potentias spirituales, ita se habent huiusmodi spirituales potentiae ad habitus et actus suos; quatenus sicut sub­ stantia spiritualis est subiectum immediatum naturalium potentiarum eius, ita et hae naturales potentiae sunt im­ mediatum subiectum suorum habituum operativorum et suorum actuum. Nam sicut quantitas immediate sublec­ tatur in substantia corporea, cetera vero accidentia me­ diante quantitate, quae et eorum est immediatum subiectum; ita naturales potentiae spirituales immediate sub­ jectantur in substantia spirituali, habitus autem operativi et actus subiectantur immediate in potentiis spiritua­ libus, eisque mediantibus in anima. Et hac analogia utitur S. Thomas ad probandum ha­ bitus esse in potentiis animae sicut in subiecto. «Unum accidens dicitur esse in alio sicut in subiecto: non quia accidens per seipsum possit sustentare aliud accidens, sed quia unum accidens inhaeret substantiae mediante alio accidente, ut color corpori mediante superficie; unde superficies dicitur esse subiectum coloris. Et eo modo potentia animae dicitur esse subiectum virtutis» 3. Immo, ut pressius loquamur, similis proportionalitas habetur inter ipsas naturales potentias spirituales animae 1 «Omnia alia accidentia mediante quantitate in substantia fun­ dantur, et quantitas est prior eis naturaliter» (IV Sent., d. 12, 1, 1, qla. 3c); «omnia alia accidentia referuntur ad subiectum [ = substan­ tiam corpoream] mediante quantitate dimensiva» (III, 77, 2c). 2 Cf. IV Sent., d. 12, 1, 2, qla. 1 et 3; III 77, 5c et ad 1-3; 6 ad 3. 3 I-II, 56 ad 3. Cf. etiam ibid., 50, 2 ad 2; III Sent., d. 33, 2, 4, qla. 1;’ De Virtutibus in communi, 3c. 1520 P. I. Sec. II. De divisione analogiae rationalis. Quia enim potentia appetitiva naturaliter sequi­ tur ad potentiam apprehensivam ex qua naturali resul­ tantia oritur per modum dimanationis cuiusdam; et po­ tentiae spirituales animae sunt tantummodo duae, scili­ cet intellectus qui est potentia apprehensiva et voluntas quae est potentia appetitiva, vere affirmare possumus: sicut se habet ipsa substantia animae rationalis ad intel­ lectum, ita se habet intellectus ad voluntatem. Sicut nam­ que ipsa substantia animae est subiectum immediatum intellectus qui et ab ea immediate resultat, ita intellectus est immediatum subiectum voluntatis quae et ab eo im­ mediate resultat: quem ad modum enim quantitas est primum accidens substantiae corporeae ex ea immediate resultans in eaque immediate subiectata, cetera vero ac­ cidentia resultant ex substantia corporea mediante quan­ titate atque ideo ipsa mediante inhaerent substantiae; ita etiam intellectus est prima potentia spiritualis ani­ mae rationalis ex ea immediate resultans in eamque im­ mediate subiectata, voluntas autem resultat ex anima rationali mediante intellectu eoque mediante inhaeret substantiae animae. Quare S. Thomas: «sicut potentia animae ab essentia fluit, non per transmutationem sed per naturalem quandam resultationem, et est simul [tempore] cum anima; ita est etiam de una potentia respectu alterius» Et ite­ rum: «accidens per se non potest esse subiectum acci­ dentis; sed unum accidens per prius recipitur in substan­ tia quam aliud, sicut quantitas quam qualitas: et hoc modo unum accidens dicitur esse subiectum alterius, ut superficies coloris, in quantum substantia uno accidente mediante recipit aliud; et similiter potest dici de poten­ tiis animae»2. Et idem valet de substantia angeli, quae est pure spi­ ritualis, relate ad intellectum et voluntatem eius, cum an1 i, π, 7 ad i. dUpulala "DedAnïmà: B a? S' 5<Μ" d' X 4' 4 per tOtum; QuaK,i- 0. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1521 gelus non habeat nisi has duas naturales potentias, nem­ pe: sicut se habet substantia angeli ad eius intellectum, ita se habet intellectus angeli ad eius voluntatem. Exemplum vero analogiae dynamicae proportionalita­ tis discretae dari potest, si dicamus: ita se habet volun­ tas ad proprium eius actum et ad proprium obiectum, sicut intellectus ad suum proprium actum et ad suum proprium obiectum; vel etiam: sicut in ordine intelligibili se habent principia ad conclusiones, ita in ordine ap­ petibili se habet finis ad media. Quam analogiam appli­ cans S. Thomas, pulcherrime scribit: «cum voluntas se­ quatur intellectum, eodem modo contingit esse causam alicuius volentis ut velit et alicuius intelligentis ut intelligat. In intellectu autem sic est quod, si seorsum intelligat principium et seorsum conclusionem, intelligentia prin­ cipii est causa scientiae conclusionis; sed si intellectus in ipso principio inspiceret conclusionem, uno intuitu ap­ prehendens utrumque, in eo scientia conclusionis non causaretur ab intellectu principiorum, quia idem non est causa suipsius: sed tamen intelligeret principia esse cau­ sas conclusionis. Similiter est ex parte voluntatis, circa quam sic se habet finis ad ea quae sunt ad finem sicut in intellectu principia ad conclusiones: unde, si aliquis uno actu velit finem et alio actu ea quae sunt ad finem, velle finem erit ei causa volendi ea quae sunt ad finem; sed si uno actu velit finem et ea quae sunt ad finem, hoc esse non poterit, quia idem non est causa sui ipsius: et tamen erit verum dicere quod velit ordinare ea quae sunt ad finem, in finem. Deus autem, sicut uno actu omnia in essentia sua intelligit, ita uno actu vult omnia in sua bonitate. Unde sicut in Deo intelligere causam non est causa intelligendi effectus ,sed ipse intelligit effectus in causa; ita velle fi­ nem non est ei causa volendi ea quae sunt ad finem, sed tamen vult ea quae sunt ad finem, ordinari in finem: vult ergo hoc esse propter hoc, sed non propter hoc vult hoc»; Λ> P. I, Sec. II. De 1522 divisione analogiae sicut intelligit hoc esse propter hoc, sed non proptet hoc intelligit hoc Datur autem analogia dynamica proportionalitatis continuae, cum ita procedimus: sic se habet propria po­ tentia ad proprium actum, sicut se habet proprius actus ad proprium obiectum; quia sicut potentia tota quanta est ordinatur ad suum proprium actum ex eoque specificatur et definitur, ita proprius actus totus quantus est ordinatur ad proprium suum obiectum ex eoque speciem et definitionem sumit*2. Quod autem dicitur de ordine potentiae ad actum et ad obiectum, valet proportionaliter de ordine habitus operativi ad suum actum et sui actus ad suum obiectum, eo quod habitus operativi proportionantur potentiis in qui­ bus sunt; et ideo sicut potentia dicitur ad actum, ita et habitus eius operativus3. Sicut ergo se habet habitus ad proprium actum, ita se habet proprius eius actus ad suum proprium obiectum; quia sicut habitus specificatur per proprium actum, ita proprius eius actus specificatur per proprium obiectum4. Et universaliter invenitur analogia dynamica propor­ tionalitatis continuae inter causas per se ordinatas, sive sint diversi generis, sive etiam sint generis eiusdem. Diversi quidem generis, quia ita se habent quatuor genera causarum ut bina et bina sibi invicem correspondeant et proportionentur, nempe duo genera causarum extrinsecarum ex una parte et duo genera causarum in­ trinsecarum ex alia: «nam efficiens et finis sibi corres­ pondent invicem, quia efficiens est principium motus, finis autem terminus; et similiter materia et forma, nam forma dat esse, materia autem recipit»5. Et propter hoc, huismodi causae mutuo proportionatae sunt ad invicem » 2 3 * 5 I, 19, 5c. Cf. I, 77, 3; Quaest. disp. De Anima, 13. I-II, 49, 3c. III Sent., d. 33, 1, qla. Ic; I-II, 54, 2; 63, 4; Π-Π, 4, lc. S. Thomas, In V Metaph., lect. 2; De principiis naturae. Q. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1523 causae in suo diverso genere, scilicet finis est causa effi­ cientis quoad eius causalitatem, efficiens vero est causa finis quoad eius esse; et similiter forma est causa ma­ teriae in quantum dat ei esse actu, materia vero est causa formae in quantum eam recipit et quodammodo susten­ tat. Consequenter, sicut causa finalis est causa causae ef­ ficientis quantum ad eius causalitatem et non quantum ad eius esse, quia est ratio et motivum agendi causae effi­ cientis, licet non det ei esse quo est —sanitas enim, quae est causa finalis medicantis, non facit medicum esse me­ dicum, sed facit quod medicus sit efficiens operationes medicativas—; ita causa efficiens est causa causae fina­ lis quantum ad eius esse et non quantum ad eius causali­ tatem, quia efficiens est causa ut finis sit in re, licet non faciat ut finis sit finis: non enim medicus sanans facit quod sanitas sit finis, sed facit sanitatem esse in ac­ tu ’. Simili modo, sicut forma est causa materiae quantum ad esse, ita et materia est causa formae quantum ad idem esse; quia sicut forma est causa materiae dando ei formaliter proprium esse per modum informationis, ita materia est causa formae recipiendo materialiter pro­ prium esse formae et informationem eius eamque quo­ dammodo sustentando 1 2. Eiusdem etiam generis causarum, quando plures cau­ sae sunt per se subordinatae, scilicet in causando; tunc enim causa posterior non causât nisi virtute causali ac­ cepta ex causa priori. «Quod sic patet in terminis: sint A, B, C, tres causae ordinatae, ita quod C sit ultima quae exercet operationem. Constat tunc quod C exercet opera­ tionem per virtutem suam; et quod per virtutem suam hoc possit, hoc est per virtutem B, et ulterius per vir1 Cf. De principiis naturae. 2 III Sent., d. 1, 1, 1 ad 3; IV Sent., d. 17, 1, 4, qla. lc; De Verit., 28, 7c; In V Metaph., lect. 2; De principiis naturae. καη i 1524 P. I, Sec. II. De divisione analogiae tutem. A. Unde si quaeratur quare C operatur, respon­ detur: per virtutem suam; et [si ulterius inquiratur] quare [operatur] per virtutem suam [respondetur]: propter virtutem B; et sic quousque reducatur in virtu­ tem causae primae» sui generis vel ordinis ’. Quo fit ut, ordine descendenti, dicere valeamus: sicut se habet causa prima ad causam secundam, ita se habet causa secunda ad tertiam, et sic inde usque ad ultimam: quia sicut causa prima confert virtutem operandi causae secundae, et ideo est causa causalitatis causae secundae; ita causa secunda confert virtutem operativam causae tertiae, et consequenter est causa causalitatis eius; et haec similiter respectu quartae; et sic inde usque ad ul­ timam sui generis vel ordinis. Eodemque iure possumus dicere, ordine ascendenti: sicut se habet causa tertia in causando, virtute accepta a causa secunda; ita se habet causa secunda in causando, accepta virtute a causa prima. Sit haec series per se subordinata causarum efficien­ tium: «anima movet calorem naturalem, quo moventur nervi et musculi, quibus moventur manus, quae movent baculum, quo movetur lapis; in his enim quodlibet pos­ teriorum per se dependet [in causando scilicet, vel mo­ vendo] a quolibet praecedentium»12. Inter has causas viget analogia proportionalitatis con­ tinuae: nam sicut anima movet calorem naturalem, ita calor naturalis movet nervos et musculos; et sicut calor naturalis movet nervos et musculos, ita nervi et musculi movent manus; et sicut nervi et musculi movent manus, ita manus movet baculum; et sicut manus movet bacu­ lum, ita baculus movet lapidem. Quidquid autem sit de valore, ut aiunt, scientifico huius exempli, certum est tamen animam esse causam principalem motus lapidis; manus, causam instrumenta1 1 Sent., d. 37, 1, 1 ad 4. 2 De Verit., 2, 10c; In librum de causis, lect. 1. Q. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1525 lem coniunctam; baculum, causam instrumentaient sepa­ ratam. Porro constat causam instrumentalem esse per se subordinatam causae principali, et similiter instrumen­ tum separatum instrumento coniuncto. Sicut ergo causa principalis movet causam instrumentalem coniunctam, ita causa instrumentalis coniuncta movet causam instru­ mentalem separatam; et sicut instrumentum separatum movet motum ab instrumento coniuncto, ita instrumen­ tum coniunctum movet motum a causa principali. Et hoc modo, cum Deus sit causa principalis gratiae, Humanitas autem Christi sit causa instrumentalis coniuncta, Sacramenta vero Novae Legis sint causa instru­ mentalis separata, habetur sequens analogia dynamica proportionalitatis continuae: sicut Deitas movet Huma­ nitatem Christi ad causandam gratiam, ita Humanitas Christi movet Sacramenta Novae Legis ad eandem gra­ tiam causandam; et sicut Humanitas Christi causai gra­ tiam virtute accepta ex eius Divinitate, ita Sacramenta Novae Legis causant eandem gratiam virtute accepta ex Humanitate Christi. Sit etiam haec alia series per se subordinata causa­ rum finalium: «potio conficitur ut detur aegroto, datur autem ut purgetur, purgatur autem ut extenuetur, exte­ nuatur autem ut sanetur» h Porrectio enim aegroto est finis confectionis potionis medicinalis, finis autem talis porrectionis est purgatio aegroti, extenuatio vero eius est finis purgationis, tandem sanatio ipsius est finis ex­ tenuationis. Inter quos fines per se subordinates habe­ tur sequens proportionalitas continua: sicut confectio potionis medicinalis est propter porrectionem eius ae­ groto, ita porrectio talis potionis est propter purgationem aegroti; et sicut purgatio aegroti est propter eius exte­ nuationem, ita extenuatio ipsius est propter salutem suam. Eodem iure, si dicamus quod «homo sentit ut imagii III Contra Gent., cap. 17, arg. 4. 1526 P. I, Sec. II. De divisione analogiae netur, imaginatur autem ut intelligat, intelligit autem ut velit» l, habetur talis proportionalitas: sicut sentire ho­ minis ordinatur ad imaginari, ita imaginari ordinatur ad intelligere; et sicut imaginari ordinatur ad intelligere, ita intelligere ordinatur ad velle. Vel etiam, cum dicimus: «considero corpus ut consi­ derem animam, quam considero ut considerem substan­ tiam separatam, quam considero ut considerem Deum»2, similis proportionalitas intercedit: sicut enim considero corpus propter considerationem animae, ita considero animam propter considerationem angelorum', et sicut considero animam propter considerationem angelorum, ita considero angelos propter considerationem Dei, qui est finis ultimus omnium praecedentium consideratio­ num. Et idem videri potest in serie per se ordinata causa­ rum formalium et causarum materialium. Sed de subdi­ visionibus analogiae proportionalitatis propriae, hacte­ nus. 693. Analogia vero proportionalitatis impropriae si­ ve metaphoricae subdividitur etiam modo quodam pro­ portionali ex duplici capite: primo, ex parte conditionis quantitatum virtualium proportionalium; secundo, ex parte distantiae sive dissimilitudinis proportionum com­ paratarum inter se. Ex parte igitur conditionis quantitatum virtualium proportionalium, quae necessario sunt qualitates exterio­ res vel accidentales et non interiores et essentiales sicut in analogia proportionalitatis propriae, subdividitur ana­ logia proportionalitatis metaphoricae in analogiam pure sensibilem et in analogiam non pure sensibilem, sed par­ tim sensibilem et partim intelligibilem: prout quantita­ tes virtuales proportionales sunt sensibiles sive ordinis 1 III Conlra Gent., cap. 2, arg. 3. 2 Ibid., paulo infra. Q, I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1527 corporalis ex utraque parte, vel ex una parte sensibiles et ex alia intelligibiles sivt ordinis spiritualis. Neque dari potest tertium membrum, quod scilicet quantitates virtuales proportionales sint intelligibiles seu ordinis pure spiritualis ex utraque parte, quia «metapho­ ra sumenda est ex his quae sunt manifesta secundum sensum» ’; et ideo in omni proportionalitate metaphori­ ca dari debet saltem una proportio ordinis sensibilis seu corporalis. Exempla analogiae metaphoricae pure sensibilis praes­ to sunt apud omnes, ut cum dicimus pedem mensae, pe­ dem montis, pedem vel calcem paginae. Proprie namque dicitur pes pars infima animalis illud sustentans: me­ taphorice autem pars infima mensae eam sustentans, di­ citur pes; et similiter pars infima montis in qua veluti sustentatur moles eius; et pars infima paginae, licet eam non sustentet. Sicut enim pars infima animalis susten­ tans ipsum vocatur pes in sensu proprio, ita pars illa mensae vel montis quae similiter se habet ad mensam vel ad montem in positione infima et in munere susten­ tandi ut pes ad animal, vocatur pes metaphorice sive in sensu translato; et eodem iure, pars illa paginae quae similem locum occupat in pagina quo pes animalis in animali, appellatur metaphorice pes. Exempla etiam analogiae metaphoricae non pure sen­ sibilis et corporalis, sed partim sensibilis et partim intelligibilis seu spiritualis, saepissime etiam occurrunt in­ ter homines, sicut quando intellectum appellamus ocu­ lum animae, vel quando amorem nominamus animae pon­ dus'. oculus enim proprie dictus est oculus corporalis, et nonnisi per translationem vel similitudinem metaphoricam attribuitur intellectui nomen oculi; et similiter pon­ dus proprie dicitur de corporalibus tantum, et nonnisi per metaphoram extenditur ad amorem significandum. I — I I Sent., d. 34, 3, 2 ad 3. 1528 i ( < f 9 ► e 0» ► c c P. I, Sec. II. De Ο. I, C. IV, a. 2: Divisio divisione analogiae Sicut ergo oculus corporalis proprie dicitur potentia organica qua animal videt exteriora sensibilia, ita poten­ tia spiritualis qua anima rationalis vel angelus vident in­ teriora intelligibilia vocatur per extensionem metaphoricam oculus animae vel angeli et sicut pondus proprie dictum est quo corpus grave trahitur et quasi tenetur; ita amor quo voluntas vel anima trahitur et veluti tene­ tur, appellatur per translatam similitudinem pondus vo­ luntatis vel animae, quatenus ita se habet ad animam si­ cut pondus corporale ad corpus, iuxta effatum celeberri­ mum S. Augustini: «amor meus pondus meum, eo feror quocumque feror»2. 694. Et quidem analogia metaphorica pure sensibilis subdivitur ulterius in analogiam staticam vel quasi entitativam et in analogiam dynamicam, secundum quod quantitates virtuales proportionales sunt staticae et quasi entitativae vel dynamicae et operativae. Verbi gratia, quando acumina serrae metaphorice ap­ pellamus dentes, talis metaphora resolvitur in hanc proportionalitatem dynamicam: sicut dentes animalis, qui sunt dentes proprie dicti, scindunt et dividunt alimenta, ita acumina serrae scindunt et dividunt ligna; ob simi­ litudinem enim figurae et dispositionis et virtutis scin­ dendi et dividendi quam habent acumina serrae ad den­ tes animalis, huiusmodi acumina metaphorice vocantur dentes. Quando vero acumina rotae metaphorice dicimus dentes, haec metaphora resolvitur in talem proportionalitatem staticam et quasi entitativam: sicut dentes ani­ malis figuram habent acutam et serie proportionali dis­ ponuntur sursum et deorsum in ore animalis, ita acumina quarundam rotarum figuram acutam habet et serie pro­ portionali disponuntur hinc et inde in prima et in secun­ da rota; ob hanc enim similitudinem figurae et disposi1 Cf. III, 76, 7. 2 S. Augustinus, Conf. XIII, 9, 10. ML 32, 848. multiplex analogiae 1529 tionis acuminum rotarum ad figuram et dispositionem dentium animalis, illa acumina vocantur dentes, et rotae eis ditatae appellantur dentatae. Et idem videre est, cum quosdam montes metaphori­ ce vocamus serras, ob similitudinem nempe figurae et dispositionis quam habent series cacuminum quorundam montium cum figura et dispositione quam habent series acuminum serrae proprie dictae; nam et tales montes e longinquo in horizonte perspecti, formam et figuram cuiusdam serrae praeseferunt. Sicut et quando arcus ali­ cuius pontis metaphorice nominamus oculos, ob meram scilicet figurae similitudinem cum arcu oculorum anima­ lis, non ob similtudinem operationum; et ideo est analogia mere statica et quasi entitativa seu in essendo. 695. Ex adverso, analogia metaphorica non pure sensibilis, sed partim sensibilis et partim spiritualis, non potest esse statica et quasi entitativa, sed necessario est dynamica sive ordinis operativi semper. Cum enim omnis analogia metaphorica fundetur in similitudine quadam qualitatum eius quod metaphorice dicitur ad qualitates eius quod proprie appellatur, non essentiae vel substan­ tiae ad essentiam vel substantiam; res autem incorporeae sive spirituales non habent formam et figuram, neque passionem et patibilem qualitatem, utpote qualitates or­ dinis essentialiter corporalis et sensibilis: non remanent nisi aliae duae species qualitatis in quibus similitudo me­ taphorica spiritualium ad corporalia fundari possit, sciIcet habitus et dispositio atque naturalis potentia et im­ potentia. Constat autem naturalem potentiam et impo­ tentiam esse ordinis essentialiter dynamici; et similiter habitum et dispositionem, si loquamur de habitibus et dispositionibus operativis. Si quae ergo esset possibilis analogia ontologica proportionalitatis metaphoricae spi­ ritualium ad corporalia, necessario fundari deberet in similitudine secundum habitum et dispositionem entitativos spiritualium ad corporalia: quod tamen minime admittendum est. 29 .’2! . % 1530 P. I, Sec. II. De divisione analogiae Dupliciter enim possunt accipi habitus entitativus et dispositio entitativa: uno modo, essentialiter, et tunc pro­ prie dicuntur de subiectis quibus attribuuntur et in qui­ bus subiectantur, atque ideo similitudo proportionalis proprii habitus vel dispositionis ad proprium subiectum fundaret analogiam proportionalitatis propriae, non pro­ portionalitatis metaphoricae; alio modo, causaliter aut virtualiter, idest secundum ordinem ad suos effectus, et hoc pacto dari potest quaedam assimilatio in effectu fun­ dans analogiam proportionalitatis metaphoricae. Analogia autem fundata in similitudine virtutis vel effectus est dynamica, non entitativa seu ontologica. Remanet ergo ut unice possibilis pro analogia metaphorica spiritualium ad corporalia, analogia dynamica. Sicut peccatum originale metaphorice dicitur aegritu­ do naturae. Sicut enim aegritudo corporalis est morbus cum imbecillitate, qui languor quidem membrorum et partium corporis est; ita peccatum originale est aegri­ tudo quaedam spiritualis totius naturae hominis cum im­ becillitate quadam, quae languor partium et potentiarum totius naturae hominis est. Nimirum peccatum originale, quod est habitus entitativus directe contrarius iustitiae originali, metaphorice vocatur aegritudo naturae; quia similes effectus ac corporalis aegritudo causât in corpo­ re, peccatum originale causât in tota hominis natural. Unde «sicut aegritudo corporalis habet aliquid de priva­ tione, in quantum tollitur aequalitas sanitatis; et aliquid habet positive, scilicet ipsos humores inordinate disposi­ tos [cum imbecillitate vel languore inde consequente]: ita etiam peccatum originale habet privationem origina­ lis iustitiae [quae sanitas quaedam et harmonia naturae erat, cum vigore quodam inde consequente], et cum hoc inordinatam dispositionem partium animae» cum imbe­ cillitate vel languore inde resultante2. 1 Cf. I-II, 71. 1 ad 2; 82, 1. 2 Ι-Π, 82, 1 ad 2. Q. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1531 Et propter hoc S. Thomas semper explicat metaphoricas nominum translationes e corporalibus ad spiritualia per similitudinem effectus, quem spiritualia causant vel causare possunt, ad effectus proprios qualitatum rerum vel agentium corporalium. «Ira et huiusmodi attribuun­ tur Deo secundum similitudinem effectus; quia enim pro­ prium est irati punire, ira eius punitio metaphorice vo­ catur» ’. «Cum autem aliquae passiones humanae in di­ vinam praedicationem metaphorice assumuntur, hoc fit secundum similitudinem effectus: unde illud quod est signum talis passionis in nobis, in Deo nomine illius passionis metaphorice significatur. Sicut apud nos irati punire consueverunt; unde ipsa punitio est signum irae: et propter hoc, ipsa punitio nomine irae significatur cum Deo attribuitur» I, 2. Punitio ergo Dei «non est signum quod in Deo sit ira; sed punitio, ex eo ipso quod in nobis est signum irae, in Deo dicitur ira»3. Haec enim «imperfec­ tionem important, etiam formaliter», et ideo «Deo conve­ nire non possunt nisi metaphorice, propter similitudinem effectus»4. «Furor et concupiscentia metaphorice dicun­ tur esse in daemonibus, sicut et ira quandoque attribui­ tur Deo, propter similitudinem effectus»5: «Amor et gaudium et alia huiusmodi, cum attribuuntur Deo vel angelis aut hominibus secundum appetitum intellectivum, significant simplicem actum voluntantis cum similitudi­ ne effectus, absque passione. Unde dicit Augustinus, IX de Civitate Dei [cap. 5]: sancti angelili, et sine ira puriunt, et sine miseriae compassione subveniunt; et ta­ men istarum nomina passionum, consuetudine locutio­ nis humanae, etiam in eos usurpantur, propter quandam 1 I, 3, 2 ad 2. 2 I, 19, llc. Ibid., ad 2. I, 20, 1 ad 2. ad .. 1. «Furor et daemonibus ponitur 5 I, 69, 4 _ . -- concupiscentia -------------------« .a in - F metaphorice, propter similitudinem operationis, non secundum quod important quasdam passiones partis sensitivae pertinentes ad vim irascibilem et concupiscibilem» (De Malo, 16, 1 ad 3). . .— . λ • - — ·* t--. F ·; 1532 P. I, Sec. II. De divisione analogiae operum similitudinem, non propter affectionum infirmi­ tatem» l. «Dicitur enim Deus iratus, in quantum facit effectum similem irato, quia scilicet punit, qui est effec­ tus irae in nobis, quamvis in Deo passio irae esse non possit»2. Praesertim vero dignus est qui recolatur textus se­ quens: «de Deo quaedam dicuntur proprie, quaedam me­ taphorice. Ea quae proprie de ipso dicuntur, vere in eo sunt; sed ea quae metaphorice, dicuntur de eo per simi­ litudinem proportionalitatis ad effectum aliquem, sicut dicitur ignis, Deut. IV, eo quod sicut ignis se habet ad consumptionem contrarii, ita Deus ad consumendum nequitiam. Unde ipsum esse destruentem nequitiam est ipsum esse ignem, et ipsa consumptio activa est igneitas eius; et per modum istum, ipsa punitio dicitur ira eius»3. Et sic etiam nomen visus vel oculi attribuitur intellec­ tui4, in quantum intellectus circa intelligibilia similem operationem exercet ac visus vel oculus corporalis circa corporaliter visibilia. Sic ergo ea quae in spiritualibus dicuntur per analo­ giam metaphoricam ad corporalia vel sensibilia, non sunt formaliter et vere in ipsis spiritualibus, sed mere virtualiter et similitudinarie tantum, quatenus scilicet spiritua­ lia virtutem habent causandi effectus similes effectibus propriis corporalium vel sensibilium: «virtualiter et per modum effectus» 5. 696. Ex parte vero distantiae sive dissimilitudinis proportionum comparatarum inter se, subdividitur ana­ logia proportionalitatis metaphoricae tam pure sensibilis quam non pure sensibilis in analogiam proportionalitatis presse dictae sive cum distantia finita et in analogiam 1 2 3 4 5 I-II, 22. 3 ad 3. De Verit., 2, Ic. I Sent., d. 45. 4c. De Malo, 16, 1 ad 3. Cf. etiam De Pot., 7, 5c et ad 8. De Malo, 4, 2c., circa medium. Q, I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1533 proportionalitatis large sumptae sive cum distantia infi­ nita: prout distantia proportionum comparatarum sive proprii et metaphorici inter se est determinata et perfecte mensurabilis aut indeterminata et non plene mensurabilis. Sic, exempli gratia, habetur analogia proportionalita­ tis metaphoricae pure sensibilis cum distantia finita, quando machinam qua in aera sublevamur et per aera ve­ himur et transferimur, appellamus avim —vulgo avion—, eiusque partes nomine partium avis insignimus, ut alas, caput, caudam et huiusmodi: sicut enim avis proprie dicta, quae est animal volatile, in aera sublevatur et per aera volando transit de loco in locum; ita machina, quae similem figuram habet et effectus similes producit, me­ taphorice vocatur avis: et sicut alae verae avis ad latus eius sunt dispositae atque extenduntur et plicantur, caput vero eius ante et cauda retro; ita partes similes machi­ nae volantis ad latus eius dispositae, quae extenduntur et plicantur, metaphorice nominantur alae, pars vero anterior similis capiti avis vocatur caput, et posterior similis caudae avis nomen suscipit caudae. Talis namque similitudo adeo propinqua et obvia est, et artefactum machinae volantis ita imitatur naturalem dispositionem et naturales proprietates avis, ut ex qualitatibus verae avis plene definire et comprehendere valeamus similes qualitates machinae volantis. Quando vero similitudo eius quod metaphorice dici­ tur ad id quod proprie nominatur, est nimis obscura et imperfecta vel nimis a longe petita, locum habet analogia proportionalitatis metaphoricae cum distantia infinita: quae quidem in genere proportionalitatis metaphoricae pure sensibilis non potest esse infinita simpliciter, sed mere indefinita; verbi gratia, cum metaphorice loquimur de ventre terrae vel maris, de visceribus terrae, de corde terrae; vel cum flumina nominamus venas terrae, et eorum aquam sanguinem eius. Similiter adest analogia proportionalitatis metaphori­ cae non pure sensibilis cum distantia finita, si metapho- 1534 O' ■ ( t ( 9 P. I, Sec, II. De divisione analogiae ra sit adeo vivida et quadrans ei cui applicatur ut illud plene describat et quasi definiat; ut quando Christus Dominus Herodem appellavit vulpem Sicut enim vita vulpis est simulare, rapere, mactare; ita vita Herodis fuit simulatio, rapina, homicidia. Hoc etiam in sensu avarum metaphorice appellamus hydropicum’, quia sicut hydropicus quanto plus bibit tanto plus sitit, neque hydropisis eius curatur potu, sed potius aggravatur et crescit; ita avarus quanto plura pos­ sidet tanto plura quaerit, neque eius avaritia diminuitur nova pecuniae acquisitione, quin potius augetur et cres­ cit. Haec ergo metahora adeo vivide describit propriam indolem avari et tam plene ei aptatur, ut eum quasi de­ finiat. Plerumque tamen hoc genus analogiae est cum dis­ tantia infinita, eo quod sensibilia et spiritualia diversi generis cum sint, non perfecte aptantur neque ex amus­ sim commensurantur; et ideo ex corporalibus, quando metaphorice extenduntur ad spiritualia significanda, non possumus spiritualia perfecte comprehendere ac definire. Non enim est mensurabile odium et hostilitas diaboli er­ ga homines, quando eum metaphorice leonem furibundum et rugientem appellamus: «adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret»2, sed multo maioris inimicitiae et saevitiae et voracitatis est quam pessimus leonum. 697. Et quidem pro duplici modo infinitatis, istud genus analogiae finaliter subdividitur in analogiam cum distantia indefinita tantum sive infinita secundum quid et in analogiam cum distantia infinita simpliciter. Ita, verbi gratia, quando intellectum nostrum meta­ phorice appellamus oculum mentis, adest analogia metaphorica cum distantia indefinita, eo quod potentia co­ 1 Luc. XIII, 32. 2 I Pet., V, 8. Q. I, C. IV, a. 2: Divisio multiplex analogiae 1535 gnoscitiva oculi corporei et oculi spiritualis intellectus nostri est simpliciter finita; quia tamen intellectus est cognoscitivus universalium, quae infinitatem quandam habent, dum oculus corporeus est solum cognoscitivus singularium, distantia inter utrumque oculum est inde­ finita. Quod sit ulterius intellectum angeli vocemus oculum eius, maior adhuc erit distantia ab oculo corporali; et si naturalia transcendentes, habitum cognoscitivum supematuralem, puta fidem vel lumen gloriae, nominemus oculum fidei vel oculum beatitudinis, distantia eius a simplici oculo corporeo erit multo maior incomparabiliter. Tandem erit distantia infinita simpliciter quando ipsum divinum intellectum nominamus oculum Dei: nam vis cognoscitiva intellectus divini excedit iin infinitum vim cognoscitivam cuiuscumque intellectus creati et crea­ bilis et cuiuscumque habitus cognoscitivi, etiam maxime supematuralis et maxime potentis, ut est lumen gloriae creatum, quod satis est ad Deum ipsum prout est in se intuituve videndum, sed impar est ad eum comprehen­ dendum; dum divinus intellectus est totaliter compre­ hensivus divinae essentiae et cuiuscumque intelligibilis actualis et possibilis; ergo a fortiori excedit in infinitum totam vim cognoscitivam oculi corporei, etiam glorificati, hominis summe beati, puta Christi-Hominis. Simile videre est cum metaphorice caput nominamus patremfamilias, superiorem communitatis, regem, Chris­ tum, Deum; quia sicut se habet caput corporale ad reli­ quum corpus, ita se habet paterfamilias ad mulierem totamque familiam, et superior alicuius communitatis ad totam communitatem ei subiectam, et rex ad regnum et Christus ad Ecclesiam, et Deus ad Christum hominem et ad totam creaturarum universitatem: sicut namque ca­ put physicum et corporale eminet super cetera corporis membra et in ea influit curam et directionem, ita pater­ familias eminet super totam familiam ei curam et direc- 1536 P. I, Sec. II. De divisione analogiae tionem impatiens, et similiter superior communitatis super totam communitatem, et rex super totum regnum, et Christus super totam Ecclesiam, et Deus super Homi­ nem Christum totamque creaturarum universitatem; et ob hanc eminentiae et operationis similitudinem ad emi­ nentiam et operationem capitis physici ad corpus ei su­ biectum, dicuntur metaphorice caput morale paterfami­ lias, superior communitatis, rex, Christus et Deus ipse. Nemo tamen non videt multo maiorem esse distantiam in uno casu quam in alio, usque ad distantiam simpli­ citer infinitam inter proportionem capitis physici ad suum corpus et proportionem Dei-Capitis ad Humanitatem Christi ceterasque creaturas. Sicut et in extensione metaphorica verbi, clavis, quan­ do loquimur de clave musicali, de clave scientiae, de clave interpretationis alicuius documenti transmissi vel scripti, de clavibus Ecclesiae, de clavibus regni caelorum. Quem ad modum enim clavis corporalis, quae est clavis proprie dicta, est instrumentum quo removetur obstaculum te­ nens clausam portam; et qui elavem possidet, potestatem habet aperiendi portam et ingrediendi domum: ita signa quibus indicatur tonus musicalis vel sensus scripturae aut verborum aenigmaticorum quibusque habetur potes­ tas ea recte interpretandi, dicuntur claves; et similiter principia quibus removentur difficultates alicuius proble­ matis et viam aperiunt ingrediendi in cognitionem veri­ tatis, dicuntur claves scientiae; sicut et potestas ligandi atque solvendi censuris membra Ecclesiae, vocatur clavis Ecclesiae; rursusque potestas dimittendi peccata quibus impeditur introitus in regnum caelorum et potestas con­ ferendi gratiam quae aperitur ianua domus caelestis, per sacramentum paenitentiae, appellantur claves regni cae­ lorum ’. Patet autem maiorem esse distantiam clavium spiritualium et supernaturalium dimittendi peccata et conferendi gratiam a clave corporali quam clavium spi1 Cf. S. Thomam, IV Sent., d. 18, I, 1 per totum. 'ÎT JV ΓίΜ ■: I Q. I, C. IV, a. 2: Di visio multiplex analogiae 1537 ritualium imponendi et removendi censuras ecclesiasti­ cas, multoque magis quam clavium interpretationis vel solutionis alicuius problematis. Tales sunt divisiones quas suscipere potest analogia proportionalitatis metaphoricae: non enim videtur ad­ mittenda in hoc analogiae genere analogia proportiona­ litatis continuae neque permutatae, quia proprii ad metaphoricum nulla est vera et intima continuatio; neque eorum est vera et intima aequipollentia, ut fundari pos­ set proportionalitas commutata: sed omnis proportionalitas metaphorica debet esse discreta et ordinata. 698. Si quis autem velit hanc longam analogiae divi­ sionem uno veluti conspectu prae oculis habere, potest eam sequenti contrahere tabella: P ■ Dlarge et improprie dicta: secundum esse tantum et non secundum essentiam nec secundum operationem ?..·· = analogia inaequalitatis diversarum snecierum intra idem u · S^ieriun intra laem genus logicum sive diversorum generum realium. / / I / a) stricte dicta sive inhaesionis et ( l) corporalem. praedicationis simul: analogia ac-e cidentium ad substantiam. ( 2) spiritualem. 1) ex parte rationis termini princi­ palis sive ipsius subtecti inhae-< sionis vel attributionis. β) large dicti sive praedicationis i 1) creatum, v. gr. subiectum mathematicae purae. tantum: et non inhacsionis=ana-J 2) increatum, v, gr. subicctum Theologiae sacrae. Sibau!!£on,m “d sub,cc'°”( 3> » "“'°a "Μ· '■· ’· l a) ordinis essendi: analogia ontologica sive entitativa / unitis vel plurium in uno 1 subiecto = secundum cau­ I sam quasi materialem in qua. 2) ex parte numeri terminorum se-ί cundariorum inhaerentium vel < attributorum. ( sud,cetum Ontologjae. a) unius tantum in uno vel quasi in uno. β ) duorum vel plurium in uno illomet aut quasi in uno. 3) ex parte modi inhaesionis ve/ i a) intrinsece et formaliter=analogia proportionis intrinseca in uno vel quasi in uno. attributionis secundariorum t>i< β) extrinsece et mere denominative=analogia proportionis pure extrinseca vel de( nominativa in uno quasi in uno. illo primo. α) cum distantia finita et det e rminat a=analogia proportionis in uno vel quasi in uno presse dicta. I g A) simplicis rationis vel pro­ portionis unius ve! plu-^ rium in uno, ad unum vel; ab uno = analogia proA portionis vel attributionis. ί .. .. 4 . - f · a ... tJ cum distantia infinita et indet erminata=ana\og\a proportionis in uno vel quasi in uno large dicta pro simplici habitudine ad illud unum. α) secundum causam finalem = analogia proportionis vel attributionis ad unum. ?) secundum causam efficientem=analogia proportionis vel attributionis ab uno. γ) secundum causam exemplarem —analogia proportionis vel attributionis ab uno et ad unum simul. ϋ dvnamicn dvp nnpmtiva uynamica sive operauvu. proprie et stricte dicta: secundum essentiam vel secundum operationem et non secundum esse tan­ tum. 2) ex parte numeri terminorum se-( cundariorum proportionatorum< vel attributorum. ( \ .................... ί a) intrinsece vel formali ter=analogia proportionis intrinseca ad unum vel ab uno 3) cx parte modl participandi ratio-\ veI ab uno ct ad unum simul. nem primi a secundariis analo-< r v , , _ . . natis. i r) extrinsece vel mere denommative=analogia proportionis exlnnseca sive pure ° ( denominativa ad unum vel ab uno vel ab uno et ad unum simul. 3 I 4) ! a) unius tantum ad unum vel ab uno vel ab uno et ad unum simul. j I I . . ( a) cum distantia finita et deten?ünata=anaïogia proportionis presse dictae ad ex parte modi proportionis siyej unum vel ab uno vel ab uno et ad unum simul. rum^erm^ln^ad p7imifm | cum distantia »tfinita et i 1) syncategorematice tantum sive mere indefinita. ’ indeterminata, I 2) categorematice sive infinita simpliciter. a) ordinis essendt = analogia ontologica sive cntitativa proportionalitatis propriae. 1) cx parte conditionis quantitatum virtualium proportionaliter com­ paratarum sive eorum quae pro­ portionaliter comparantur. β) ordinis operandi= analogia dynamica sive operative proportionalitatis propriae. 1 ) ordinata { a) propriae ct formalis = analogia proportionalitatis propriae. a) cum distantia finita et determinata=analogia proportionalitatis presse dictae. I ^tinua sive coniuncta. b) discreta sive disiuncta. 2) permutata sive commutata. 2) ex parte modi proportionis seu commcnsurationis mutuae utriusque proportionis comparatae. ( β) cum distantia infinita et indeterminata— ’ B) rationis compositae sive proportionis comparatae duorum ad duo vel plu­ rium ad plura = analogia proportionalitatis. analogia proportionalitatis a) pure sensibilis J seu corporalis.j 1) cx parte conditionis quantitatum virtualium comparatarum sive eorum quae sic proportionantur. b) imnropriae et mere virtualis tantum = analogia pro­ portionalitatis impropriae^ sive metaphoricae. B β) duorum vel plurium ad illudmet unum vel ab uno vel ab uno et ad unum simul. I large 1) statica et ontologica dictae. 1) cum distantia syncategorematice infinita tantitmjKBæihere sive mere indefinita. 2) cum distantia categorematice infini­ ta sive infinita simpliciter. quasi cntitativa = analogi proportionalitatis metaphoricae. 2) dynamica vel operativa = analogia d proportionalitatis metaphoricae. β) non mere sensibilis, sed partim sensibilis et partim in teli jgibilis=analogia mere dynamica proportionalitatis metaphoricae. a) cum distantia finita et determinatas: analogia proportiorialitatis presse dictae. i ί 3) cum distantia infinita et indeterminata^) analogia proportionalitatis large dictae.] I) cum distantia svncategoremafice iofinita tantüm sive mere mdcfimta. 2) cum distantia categorematice infini­ ta sive bifaita simpliciter. f £ Γ ■ et improprie dicta: secundum esse tantum cl non secundum essentiam nec secundum operationem - analogia inaeq 1) ex parte rationis termini prit palis sive ipsius subiecti inh sionis vel attributionis. a) ordinis essendi: analogia ontologica sive entitativa 2) ex parte numeri terminorum unius vel plurium in uno cundariorum inhaerentium subiecto = secundum cau­ attributorum. sam quasi materialem in qua. 3) ex parte modi inhaesionis attributionis secundariorum illo primo. A) simplicis rationis vel pro­ portionis unius vel plu­ rium in uno, ad unum vel ab uno = analogia pro­ portionis vel attributionis. 4) ex parte modi proportionis cornmenrurationis secund; rum terminorum ad primun 1 ) ex parte rationis termini pt pedis proportionis vel attrib 2) ex parle numeri terminorur cundariorum proportionate vel attributorum. b) ordinis operandi: analogia dynamica sive operativa. proprie et stricte dicta secundum essentiam vel secundum operationem et non secundum esse tan­ tum. 3) ex parle modi participandi ι nem primi a secundariis a gatis. 4) ex parle modi proportionis commensurationis secutu rum lerm inorum ad primi 1) ex parte conditionis quantit virtualium proportionaliter paratarum sive eorum quat portionaliter comparantur. a) propriae et formalis = analogia proportionalitatis propriae. 2) ex parte modi proportioni commensurationis mutuae u que proportionis comparat; B) rationis compositae sive proportionis comparatae duorum ad duo vel plu­ rium ad plura = analogia proportionalitatis. ex parte conditionis quanti virtualium comparatarum eorum quae sic proportior b) impropriae et mere virtualis tantum = analogia pro­ portionalitatis impropriae sive metaphoricae. 2) ex parte modi proportion commensurationis mutuae que proportionis compara Δ·?.· ntiam nec secundum operationem = analogia inaequalitatis diversarum spccicrum inlra idem genus logicum sive diversorum generum realium. 1) ex parte rationis termini princi­ palis sive ipsius subiecti inhaesionis vel attributionis. ssendi: analogia. sive entitativa plurium in uno = secundum caui materialem in a) stricte dicta sive inhaesionis ct praedicationis simul·, analogia ac­ cidentium ad substantiam. 1) corporalem. β) large dicti sive praedicationis tantum et non inhaesionis = ana­ logia attributorum ad subiectum attributionis. 1) creatum, v. gr. subiectum mathematicae purae. 2) increatum, v. gr. subiectum Theologiae sacrae. 3) abstrahens negative a creato et increato, v. gr. subiectum Ontologiae. 2) spiritualem. 2) ex parte numeri terminorum se­ cundariorum inhaerentium vel attributorum. a) unius tantum in uno vel quasi in uno. 3) ex parte modi inhaesionis vel attributionis secundariorum in illo primo. «) intrinsece et formaliter=analogia proportionis intrinseca in uno vel quasi in uno. β) extrinsece et mere denominatives analogia proportionis pure extrinseca vel dcnominativa in uno quasi in uno. 4) ex parte modi proportionis sive com men rurat ion is secundario­ rum terminorum ad primum. a) cum distantia finita et determinata—analogia proportionis in uno vel quasi in uno presse dicta. β) cum distantia infinita et indet er minat a-analogia proportionis in uno vel quasi in uno large dicta pro simplici habitudine ad illud unum. 1) cx parte rationis termini princi­ palis proportionis vel attributio­ nis. a) secundum causam finalem = analogia proportionis vel attributionis ad unum. β) secundum causam e//icten t em = analogia proportionis vel attributionis ab uno. ■() secundum causam exemplarem=analogia proportionis vel attributionis ab uno et ad unum simul. 2) ex parte numeri terminorum se­ cundariorum proportionatorum vel attributorum. β ) duorum vel plurium in uno illomet aut quasi in uno. a) unius tantum ad unum vel ab uno vel ab uno et ad unum simul. β) duorum vel plurium ad illudmet unum vel ab uno vel ab uno ct ad unum simul. randi·. analogia! ive operativa. \ 3) ex parte modi participandi ratio­ nem primi a secundariis analogatis. a) intrinsece vel formaliter = analogia proportionis intrinseca ad unum vel ab uno vel ab uno et ad unum simul. β) extrinsece vel mere denominative=analogia proportionis extrinseca sive pure denominativa ad unum vel ab uno vel ab uno et ad unum simul. 4) ex parte modi proportionis siye com mensura tionis secundario­ rum terminorum ad primum. a) cum distantia finita et determinata = analogia proportionis presse dictae ad unum vel ab uno vel ab uno et ad unum simul. β) cum distantia infinita et i 1) syncategorematicc tantum sive mere indefinita, indeterminata. | 2) categorematice sive infinita simpliciter. 1) cx parte conditionis quantitatum virtualium proportionaliter com­ paratarum sive eorum quae pro­ portionaliter comparantur. ‘ formalis = oportionalitatis a) ordinis essendi-analogia ontologica sive entitativa proportionalitatis propriae β) ordinis operandi=analogia dynamica sive operativa proportionalitatis propriae. a) cum distantia finita et de terminat a=ana­ logia proportionalitatis presse dictae. 2) cx parte modi proportionis seu commcnsurationis mutuae utriusque proportionis comparatae. 1) ex parte conditionis quantitatum virtualium comparatarum sive eorum quae sic proportionantur. t mere virtuaanalogia pros impropriae ) ricae. 1) ordinata a) continua sive coniuncta. b) discreta sive disiuncta. ______j 2) permutata sive commutata. β) cum distantia infinita et indeterminata^ analogia proportionalitatis large dictae. 1) cum distantia syncategorematice in­ finita tantum sive mere indefinita. 2) cum distantia categorematice infini­ ta sive infinita simpliciter. ( 1) statica et quasi entitativa=analogia quasi a) pure sensibilis) ontologica proportionalitatis metaphoricae. seu corporalis.j 2) dynamica vel operativa = analogia dynamica ( proportionalitatis metaphoricae. β) non mere sensibilis, sed partim sensibilis et partim intelligibilis = analogia mere dynamica proportionalitatis metaphoricae. 2) ex parte modi proportionis seu commcnsurationis mutuae utriusque proportionis comparatae. «) cum distantia finita et determinata = analogia proportionalitatis presse dictae. 1) cum distantia syncategorematice \nfinita tantum sive mere indefinita. 2) cum distantia categorematice infini­ ta sive infinita simpliciter. !