EDICION DE LAS OBRAS COMPLETAS DE SANTIAGO RAMIREZ, Ο. P. BIBLIOTECA DE TEOLOGOS ESPANOLES ΤΟΜΟ VIII BIBLIOTECA DE TEOLOGOS ESPANOLES JACOBUS M. RAMIREZ, O.P. DE VITIIS ET PECCATIS IN I-II SUMMAE THEOLOGIAE DIVI THOMAE EXPOSITIO (QQ. LXXI-LXXXV) Editio praeparata a Victorino Rodrîguez, O.P. 7W Γ 1^0 \J. ! DOMINICOS PROVINCIA DE ESPANA SALAMANCA, 1990 Nihil obstat: Fr. Annandus Bandera, O.P. Fr. Petrus Arenillas, O.P, Imprimi potest: Fr. Jacobus Pirallo, O.P. Prior Provincialis Provinciae Hispaniae Matriri, 28 ianuarii 1988 © Editorial San Esteban, 1990 Apartado 17 - Salamanca (Espana) ISBN: 84-87557-04-X Obra completa ISBN: 84-87557-01-5 Tomo VIII, Vol. I DepOsito Legal: S. 33-1974 Printed ind Spain Imprenta Calatrava, S.C.L. Polig. El Montalvo. Salamanca, 1990 ·* *· NOTULA PRAEVIA EDITORIS Tandem nobis datum est editionem operum Jacobi M. Ramirez, O.P., prosequi, abhinc sexdecim annos interrup­ tam; tomus enim septimus, De donis Spiritus Sancti deque vita mystica anno 1974 prodierat. Priori cooperatione C.S.I.C. cum Provincia Domincana Hispaniae ab illo denique interrupta, hac tamen scite mritoque pro posse fovente, iterum mihi commissum est sequen­ tia opera tanti theologi in lucem integre proferre in collec­ tione Biblioteca de Teôlogos Espafioles, quae jam ante pluribis operibus auctoris nostri locupletata erat. Itaque in ani­ mo est, post praesentem tractatum, alium quam primum, Deo dante, impressioni tradere de divina gratia, tam a cultiribus théologie exoptatum. Praesens ergo tractatus De vitiis et peccatis recolit exposi­ tionem quaestionum LXXI-LXXXV Primae Secundae Sum­ mae Theologiae Sancti Thomae in Universitate Friburgensi Helvetiorum habitam. Quae quidem expositio ter effecta est cursibus cyclicis, scilicet 1928, 1932, 1936. Quaestiones vero de peccato originali, una simul ac quaestiones de gratia, ite­ rum iterumque exposuit annis 1940 et 1944, iuxta recensio­ nem testificatam illius Universitatis. Manuscriptum ab auctore mihi traditum est duplex: Primum, brevius, continet expositionem quaestionum LXXI-LXXXII; alterum, magis amplum et accuratum, protrahitur, durante uno curso, a quaestione LXXI ad questionem LXXV, et alio curso, a questione LXXXI ad questionem LXXXV (de peccato originali). Quantum ex kalendario academico, ex referentiis bibliographicis, ex graphia et atramento manuscript! possum coniicere, primum manuscriptum pertinet ad cursum 1928. Cum sit in omnibus superatum a sequentibus expositioni­ bus, illud praetermitto in hac editione, exceptis commenta­ riis in QQ.LXXVI-LXXX et in Q.LXXXIV, de vitiis capitali­ bus, non denuo retractatis cursibus sequentibus. De cete- ’ ·* en VI NOTULA PRAEVIA ED1TOIS ro, putarem textum quem edendum assumo pertinere ad cursum 1932 (ad QQ.LXXI-LXXV) et ad cursum 1936 (ad QQ.LXXXI-LXXXV), de peccato originali. Chartulas schematicas solutas vel notas a latere, ex cursibus posterioribus, manuscripto adiectas, diligenter attendo in texto edendo, ludicium aestimativum huius commentarii studioso in­ dagatori relinquo. Nemo non videbit propriam indolem huius Magistri, cuius maxima originalitas, quam dicunt, consistit in rara comprehensione totius operis Aquinatensis in se ipso, in suis fontibus expressis vel tacitis, et in nova synthesi thomistica redigenda, etiam depuratis alie­ nis placitis occurrentibus. Mentione dignae sunt expositio­ nes de subiecto vel psychologia peccati personalis sensua­ litatis et rationis, de existentia peccati originalis, de na­ tura et modo transmissionis eiusdem, necnon de eius se­ quelis in natura humana genita, addita notula historicocritica de «vulneribus». Alioquin notare iuvat selectam bibliographiam proposi­ tam elaboratam fuisse annis 1932-1936. Notum est tamen in tertio quadrante huius saeculi abundare litteraturam theologicam de peccato, specialiter de peccato originali, occasionem praebente encyclica Humani generis Pii XII («Nam peccati originalis notio, definitionibus tridentinis posthabitis, pervertitur», Dz. 2318), et Allocutione Pauli VI ad Symposium de peccato originali, die 1 iulii 1966, ubi ad­ vertebat incompatibilitatem doctrinae peccati originalis cum hypothesi, non demonstrata, poligenismi. Qui ergo velit ampliorem bibliographiam actualem ha­ bere, minus quidem selectam, potest adire Piet Schoonenberg, El hombre en pecado, apud «Mysterium salutis», II, 2, Madrid 1970, p. 1040-1042; J. Salguero, Pecado original y poligenismo, Guadalajara, 1971, p. 11-17; A. Villalmonte, El pecado original. Veinticinco anos de controversia, Salamanca, 1978, p. 563-592. Distributio in duo volumina est pure materialis, ratione extensionis. His praenotatis, textui recepto nihil addo nisi dispositio­ nem typographicam, numerationem, et indices finales. Victorinus Rodriguez, O.P. Matriti, 18 decembris 1987 INDEX RERUM SYNTHETICUS ;*· *. 'V* , Introductio.......................................................... 1. Momentum et difficultas quaestionis 2. Divisio tractatus ..................................... 3. Bibliographia .......................................... 10 LIBER PRIMUS DE ESSENTIA PECCATI (ad QQ.LXXI-LXXIV S. Thomae) QUAESTIO LXXI DE VITIIS ET PECCATIS SECUNDUM SE Introductio ad quaestionem A. Ratio et divisio quaestionis ...................................................... B. Nomina vel termini quaestionis.............................................. 1. De nomine «vitii».................................................................... 2. De nomine «peccati» ............................................................. 17 17 20 20 23 Caput I. De essentia vitii seu habitus mali...................................... 29 1. Utrum vitium contrarietur virtuti .................. 2. Utrum vitium sit contra naturam .................. 3. Utrum vitium sit peius quam actus vitiosus . 29 39 51 Art. Art. Art. Caput II. De ESSENTIA PECCATI SEU ACTUS MALI Art. Art. Art. Art. 59 4. Utrum peccatum simul possit esse cum vir­ 67 tute ...................................................................... 75 5. Utrum in quolibet peccato sit aliquis actus . 6. Utrum convenienter definiatur peccatum esse «dictum vel factum vel concupitum con­ 79 tra legem aeternam» ........................................... 7. Utrum detur aut dari possit peccatum quod 95 vocant philosophicum -- Index reri m syntheficus VIII QUAESTIO LXXII DE DISTINCTIONE PECCATORUM Prologus: Art. An. Art. An. Art. Art. Art. Art. Art. Ratio et divisio quaestionis ................. 103 1. Utrum peccata differant specie secundum obiectum ................. 104 2. Utrum convenienter distinguantur peccata spiritualia a carnalibus ................. 112 Utrum peccata distinguantur specie secun­ 116 dum causas................... Utrum peccata convenienter distinguantur in peccatum in Deum, in seipsum et in pro­ 119 ximum ................................................................... D. Utrum divisio peccatorum, quae est secun­ 123 dum reatum, diversified speciem .................. Utrum peccatum commissionis et omissio­ 126 nis differant specie ............................................. Utrum convenienter dividatur peccatum in 129 peccatum cordis, oris et operis ....................... 8. Utrum superabundantia et defectus di versi­ 134 ficent species peccatorum ................ 9. Utrum peccata diversificentur specie secun­ 136 dum diversas circumstantias ............... QUAESTIO LXXIII DE COMPARATIONE PECCATORUM AD INVICEM Prologus: Ratio et divisio quaestionis Art. Art. Art. Art. Art. Art. Art. Art. 143 145 1. Utrum omnia peccata sint connexa................ 145 § I. De inconnexione peccatorum ................ 153 § II. De inconnesione vitiorum ...................... 158 2. Utrum omnia peccata sint paria..................... 3. Utrum gravitas peccatorum varietur secun­ 173 dum obiecta..................... ’.................. 4. Utrum gravitas peccatorum differat secun­ dum dignitatem virtutum quibus opponuntur 177 5. Utrum peccata carnalia sint minoris culpae 179 quam spiritualia ............................................... 6.. Utrum gravitas peccatorum attendatur se­ 182 cundum causam peccati ................ 7 . Utrum circumstantia aggravet peccatum .... 184 8 . Utrum gravitas peccati augeatur secundum maius nocumentum 188 INDEX RERUM SYNTHETIC I S IX 9. Utrum peccatum aggravetur ratione perso­ nae in quam peccatur ........................ 189 Art. 10. Utrum magnitudo personae peccantis aggra­ vet peccatum ......................................... 192 Art. QUAESTIO LXXIV DE SUBIECTO PECCATORUM Prologus: Ratio et divisio quaestionis 195 ............................................. 206 1. Utrum voluntas sit subiectum peccati .......... 2. Utrum sola voluntas sit subiectum peccati .. 206 213 Caput II. De subjecto secundario peccati ......................................... 221 Caput I. DE SUBIECTO principali peccati Art. Art. 3. Utrum in sensualitate possit esse peccatum . 221 § I. Praenotamina de sensu quaestionis..... 221 A. De ipsa sensualitate ............................ 230 1. Notio sensualitatis ........................ 2. Divisio sensualitatis ...................... 230 3. Attributa vel quasi proprietates 231 sensualitatis ..................................... 232 B. De motu sensualitatis ........................ 232 1. Notio motus sensualitatis............ 233 2. Divisio motus sensualitatis ........ C. Sententiae theologorum de peccato sensualitatis ab initio scholae usque 237 ad S. Thomam ..................................... § II. Doctrina Sancti Thomae de peccato 240 sensualitatis...................................... Art. 4. Utrum in sensualitate possit esse peccatum 256 mortale................................................... Excursus primus: Doctrina S. Thomae circa Art. PECCATUM SENSUALITATIS COMPARATA CUM DOC­ Ecclesiae ..................................................... A. Doctrina haereticorum circa peccatum sensualitatis ..................................................... Comparatio doctrinae S. Thomae cum doctrina haereticorum .................................. Comparatio doctrinae S. Thomae cum doctrina Ecclesiae .......................................... Excursus secundus: Fortuna doctrinae S. Thomae in historia theologiae, specialiter in Schola Thomistica TRINA 265 265 268 'Ï 270 • « 271 Index Art. Art. Art. Art. rerum syntheticus 271 A. Ante Concilium Tridentinum ..................... 275 B. Post Concilium Tridentinum ..................... 280 5. Utrum peccatum possit esse in ratione......... 280 § I. Praenotamina de sensu quaestionis..... 280 De ipsa ratione secundum se .......... 281 B. De ratione superiori et inferiori .... 1. Notio rationis superioris et infe­ 282 rioris ........................................... 285 2. Divisio utriusque rationis........... 3. Attributa vel quasi proprietates 287 utriusque rationis........................ 287 C. Positiones ............................................. 289 § II. Solutio quaestionis .................................. 6. Utrum peccatum morosae delectationis sit 298 in ipsa ratione inferiori ..................................... 299 § I. Praenotanda............................................... 299 A. Cogitatio prava ................................... 299 B. Delectatio ............................................. 299 1. Notio delectationis ....................... 301 2. Divisio delectationis..................... 304 C. Consensus ............................................. 304 1. Notio consensus............................. 306 2. Divisio consensus ......................... § II. Solutio......................................................... 306 7. Utrum peccatum consensus in actum sit in ratione superiori ................................................. 315 8. Utrum consensus in delectationem sit pec­ catum mortale.................................................... 328 Utrum in superiori ratione possit esse pecca­ tum veniale, secundum quod est directiva inferiorum virium ............................................. 341 10. Utrum in ratione superiori possit esse pec­ catum veniale secundum seipsam 348 I * LIBER SECUNDUS DE CAUSIS PECCATORUM (Ad QQ. LXXV-LXXXV D. Thomae) Quaestio LXXV: De causis peccatorum in genere 361 Prologus: Ratio et divisio quaestionis ........................ 361 Art. Art. Art. Art. 364 380 388 395 1. 2. 3. 4. Utrum Utrum Utrum Utrum peccatum peccatum peccatum peccatum Quaestio LXXVI: De causis habeat causam..................... habeat causam interiorem habeat causam exteriorem sit causa peccati ................. peccatorum in speciali Prologus: Ratio et divisio quaestionis de ignorantia Art. Utrum ignorantia Art. 2. Utrum ignorantia Art. Utrum ignorantia Art. Utrum ignorantia possit esse causa peccati sit peccatum ..................... excuset ex toto a peccato diminuat peccatum ........ Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi Art. 1. Utrum voluntas moveatur a passione appetitus sen­ sitivi ..................................................................................... Art. 2. Utrum ratio superari possit a passione contra suam scientiam ................................................................................. Art. Utrum peccatum quod est ex passione debeat dici ex infirmitate .............................................................................. Art. Utrum amor sui sit principium omnis peccati .......... Art. 5. Utrum convenienter ponantur causae peccatorum concupiscentia camis, concupiscentia oculorum et superbia vitae........................................................................ Art. 6. Utrum peccatum allevietur propter passionem ........ Art. 7. Utrum passio totaliter excuset a peccato ................... Art. 8. Utrum peccatum quod est ex passione possit esse mortale 407 407 411 424 437 441 443 444 449 459 460 461 462 463 464 1 > T- Index rerum XII syntheticus Index rerum Quaestio LXXVIII: De causa peccati quae est malitia 467 .An. 1. Utrum aliquis peccet ex certa malitia ......................... An. 2. Utrum quicumque peccat ex habitu peccet ex certa malitia................................................................................... An. 3. Utrum ille qui peccat ex certa malitia peccet ex habitu..................................................................................... Art. 4. Utrum ille qui peccat ex certa malitia gravius peccet quam qui ex passione......................................................... Quaestio LXXIX. De causis 467 471 473 475 exterioribus peccati, et primo ex syntheticus An. 4. Utrum, si aliquis ex humana came formaretur mi­ raculose, contraheret originale peccatum.......594 An. 5. Utrum, si Adam non pcccasset, Eva peccante, filii originale peccatum contraherent....................... 601 Quaestio LXXXII: De peccato originali quantum ad suam essen­ tiam .................·..................... 609 An. 1. Utrum originale peccatum sit habitus ......................... 610 An. 2. Utrum in uno homine sint multa originalia peccata . 623 PARTE DEI ............................................................................. 477 An. An. An. An. I. 2. 3. 4. Utrum Utrum Utrum Utrum Deus sit causa peccati ......................................... 478 actus peccati sit a Deo......................................... 484 Deus sit causa excaecationis et indurationis . 496 excaecatio et obduratio semper ordinentur ad salutem eius qui excaecatur et obduratur..... 499 Quaestio LXXX: De causa peccati ex parte dlaboli An. 1. Utrum diabolus sit homini causa peccati ................... An. 2. Utrum diabolus possit inducere ad peccandum inte­ rius instigando .................................................................... An. 3. Utrum diabolus passit necessitatem inferre ad pec­ candum ................................................................................. An. 4. Utrum omnia peccata hominum sint ex suggestione diaboli ................................................................................... 501 502 505 510 An. 3. Utrum originale peccatum sit concupiscentia .......... 633 An. 4. Utrum peccatum originale sit aequaliter in omnibus 658 Quaestio LXXXIII: De subiecto exsistentia peccati originalis...................... peccati originalis 667 An. 1. Utrum peccatum originale sit magis in came quam in anima..................................................................... 670 An. 2. Utrum peccatum originale sit per prius in essentia animae quam in potentiis.................................... 690 Art. 3. Utrum peccatum originale per prius inficiat volun­ tatem quam alias potentias................................. 700 An. 4. Utrum aliquae potentiae animae sint specialiter infectae scilicet generativa, vis concupiscibilis et sen­ sus tactus ................................................................... 709 515 Quaestio LXXXIV: De Quaestio LXXXI: De XIII 519 peccatis quae sunt causa aliorum pecca- 721 RUM SEU DE VITIIS CAPITALIBUS ................................. An. praevius introductorius in quaestiones de peccato ori­ Caput I: De vitiis capitalibus in genere ginali ...................................................................... 519 An. 1. Utrum primum peccatum primi parentis traducatur Caput II: De peccatis capitalibus in specie per originem in posteros................................... 529 Appendix: De effectibus peccati § I. Quaestio dogmatica utrum primum peccatum Adae traducatur de facto per originem in posteros........ 531 Caput I: Doctrina ecclesiae circa effectus peccati originalis .... § II. Quaestio speculativa et proprie theologica: quo­ modo peccatum primi parentis possit originaliter Caput II: Doctrina s. thomae et theologorum de effectibus transire in posteros eius................................. PECCATI ORIGINALIS 546 Art. 2. Utrum etiam alia peccata primi parentis vel proxi­ I. De effectu formali primario peccati originalis ....... morum parentum traducantur in posteros... 576 II. De effectu formali secundario peccati originalis .... An. 3. Utrum peccatum primi parentis transeat per origi­ III. De effectu demeritorio seu in genere causae effi­ nem in omnes homines 584 cientis peccati originalis 721 755 785 ......................................................... 785 801 802 XIV Index rerum syntheticus Caput III: Notulae historico-criticae ............................................... 809 § I. Notula historico-critica circa formulas theologo­ rum homo per peccatum originale spoliatus est gra­ tuitis et vulneratus in naturalibus, et naturalia post peccatum manserunt integra .............................. 809 § Π. Notio et divisio statuum naturae humanae............. 842 Index onomasticus.................................................................................. 865 Index biblicus .......................................................................................... 868 Index thomisticus................................................................................... 870 Index analyticus..................................................................................... 877 INTRODUCTIO 1. Momentum et difficultas quaestionis. Solemne est peripateticorum effatum iuxta quod eadem est scientia con­ trariorum. Ita, ad eamdem scientiam Logicae spectat consi­ deratio veri et falsi in propositionibus; ad eamdem scien­ tiam Medicinae pertinet consideratio sanitatis et aegritudi­ nis; ad eamdem philosophiam naturalem spectat considera­ tio motus et quietis; ad eamdem Chimiam pertinet conside­ ratio generationis et corruptionis; ad eamdem scientiam Metaphysicae spectat consideratio entis et non entis. Unde mirum non est si ad eamdem scientiam Moralem pertineat considerare bonum et malum in actibus humanis seu virtu­ tem et vitium, quae contraria sunt. Propter quod S. Thomas, inde iam ab initio totius Primae secundae, asserit quod post considerationem de ultimo fine humanae vitae, oportet age­ re in scientia morali «de his per quae homo ad hunc finem pervenire potest vel ab eo deviare», idest de motu creaturae rationalis ductivo ad beatitudinem (actus bonus) et deviativo a beatidudine (= actus malus), «ut sciamus quibus acti­ bus perveniatur ad beatitudinem vel impediatur beatitudinis via» Et haec est prima distinctio obiecti formalis quod scien­ tiae moralis. Nam obiectum formale quod scientiae moralis est moralitas; prima autem distinctio moralitatis est in bo­ nitatem et malitiam, quia prima distinctio est quae procedit 1 S. Thomas, I-Π, 1. prol. et 6 prol. 2 Liber l: De essentia peccati ex maxima distantia vel differentia eorum quae distinguun­ tur; maxime autem distant bonum et malum, quia sunt con­ traria et contraria sunt quae maxime distant. Et quia secundum ordinem quo aliquid accedit ad obiectum formale quod alicuius scientiae, secundum hoc momen­ tum habet, dicendum est momentum considerationis de malo magnum esse in Morali scienta. Attamen, non est idem mo­ mentum consideratonis de bono et de malo, seu de virtute et de vitio, quia neque ex aequo se habent ad ipsum genus moralitatis, sed secundum prius et posterius. Et inde est quod prima divisio quam S. Thomas facit actus humani et habitus humani est in bonum et malum, et secundum hoc dividit consideratiomen de principiis humanorum actuum seu de habitibus, ut patet in prologo q. 55. Constat autem quod bonum se habet per prius et malum per posterius. Et ideo scientia Moralis per prius considerare debet bonum; malum autem per posterius et ex bono. Sicut Logica per prius loquitur de veritate quam de falsitate, et Metaphysica per prius de ente quam de non ente. Unde statim apparet quantum deficiant quidam casuistae exaggerati, qui de vitiis et peccatis semper; de virtutibus et actibus bonis numquam aut fere numquam loquuntur, ac si totum momentum theologiae moralis consisteret in pec­ catis inspiciendis potius quam in virtutibus considerandis. Habet quidem consideratio de vitiis et peccatis momentum suum, at secundarium tantum, non principale. 2. Et inde sequitur difficidtas tractatus de vitiis et pec­ catis, quae ordine inverso se habet ad momentum et prae­ stantiam eius. Quanto anim aliquid minus habet entitatis et plus habet complicationis, tanto minus habet scibilitatis et plus difficultatis. Atqui malum, seu vitium et peccatum, minus habet entitatis quam virtus et actus bonus; insuper, plus habet compositionis seu complicationis, quia pluribus modis potest fieri vitium et peccatum quam virtus et actus virtuosos. Minus ergo scibilitatis habet vitium et peccatum Introductio et plus complicationis et difficultatis quam virtus et actus bonus. Sicut etiam medico difficilius est facere diagnosim aegritudinis quam sanitatis, et metaphysico facilius est congoscere ens quam non ens et ens reale quam ens rationis et formam substantialem quam materiam primam. Si ergo Heraclitus tristis et gemebundus erat quia non poterat veritatem cognoscere, quam dicebat esse in puteo profundo, multo magis dolendum est theologo morali circa cognitionem vitiorum et peccatorum humanorum, quia re­ vera, ut Augustinus dicit, «magnus est puteus profunditas iniquitatis humanae» ’. Quae cum ita sint, propter defectum scibilitatis et exces­ sum complicaionis materiae subiectae, nemo plus claritatis debet exigere quam illa quae hac in re dari potest. Quibus causis adde insuper abstractionem, ex consideratione gene­ rali quae fit in tota Prima Secundae. 3. Divisio. Medina, vir magnae eloquentiae, in prologo ad hunc tractatum de peccatis ait: «Divus Thomas hic est admirabilis, sive eruditionem sive disputandi rationem con­ sideres» 12. Et tamen, prima fronte, non apparet ordo adeo perfectus et genialis sicut in aliis tractationibus. loannes a S. Thoma, qui solet magna cura sollititus esse de ordine quaestionum Summae Theologicae, ita exponit ordinem earum: «Post tractatum de virtutibus, restat agere de vitiis et peccatis, de quibus tractat Divus Thomas a quaestione 71 usque ad 90 hoc ordine: primo considerat peccatum secundum absolu­ tam considerationem et essentiam suam; deinde secundum ea quae sibi conveniunt per comparationem et habitudinem ad extrinseca. 1 S. Augusunus, Enarratio in Psalmum 68, 16, sermo primus, ML. 36, 852. 2 B. Medina, In l-II, prol., edit, cit., p. 473a. 4 Liber I: De essentia peccati Quantum vero ad habitudines, considerat D. Thomas quinque habitudines, quas dicit peccatum ad extrinseca. Prima, per comparationem ad obiecta et circumstantias et alia principia quibus distinguuntur peccata (q. 72); secunda, per comparationem peccatorum inter se quantum ad gravi­ tatem, paritatem, inaequalitatem, etc., (q. 73); tertia, per or­ dinem ad subiectum capax peccati (q. 74); quarta, per ordi­ nem ad causas peccatorum (q. 75-84); quinta, per ordinem ad effectus (q. 85-89)» At inspicienti textum S. Thomae apparet quod iustificatio loannis fere tota reducitur ad transcriptionem prologi S. Thomae; at nemo non videt quod simplex transcriptio non est explicatio. Quaestio enim est cur quaerenda sunt sex de vitiis et peccatis et non plura neque pauciora. Insuper falsum esse videtur quod obiectum et subiectum peccati sint aliquid extrinsecum peccato, quia peccatum non potest sine ipsis definiri nec intelligi. Unde necesse est alio modo aliaque via iustificationem ordinis harum quaestio­ num investigare. Ergo Conradus Koellin meliori modo videtur rem propo­ nere, quando ait: «Hic incipit determinare de alio membro, scilicet habitu malo, qui est vitium; et patet ordo (ad prae­ cedentem tractatum), quia habitus bonus praecedit habi­ tum malum, et dignitate, ut constat, et via doctrinae, cum rectum sit canon sui et obliqui. Et dividitur ista considera­ tio de habitu malo, hoc est de vitio et peccato, in sex parte, quae patent in littera; et ordinantur istae partes secundum maiorem propinquitatem ad vitium, ita quod primo agitur de his quae(ei)conveniunt in primo modo (dicendi) per se et (quidem) quidditative (q. 71); secundo, de his quae statim quidditatem consequuntur, sicut est distinctio vitiorum (q. 72); tertio, de comparatione, scilicet quoad connexionem et aequalitatem, quae etiam sequuntur intrinseca vitiorum 1 Ioannes a Sancto Thoma, Isagoge, edit. Parisiis 1931, p. 174a. Introductio 5 (q, 73); quarto, de subiecto, quod convenit in secundo modo (dicendi) per se, ut subiectum est inhaesionis (q. 74); quinto, de causa, scilicet effectiva, quae remotior est subiecto (q. 7584); sexto, de effectu, qui est postremum et extrinsecum (q. 85-89) Revera, omnis cognitio scientifica de aliquo debet esse ex his quae ei conveniunt per se, quia praemissae demostrationis debent esse propositiones per se et necessariae. lam vero, sunt quatuor modi dicendi per se, quorum tertius pro­ prie loquendo non potest ad vitia et peccata pertinere, quae non sunt de genere substantiae, ideoque neque exsistere pos­ sunt per se. Remanent ergo tres alii modi, qui ordine scientifico locantur secundum ordinem enumerationis. Ergo tota consideratio tractatus de vitiis et peccatis reducitur ad in­ vestigationem et demonstrationem eorum quae per se con­ veniunt seu dicuntur de vitiis et peccatis. Atqui tres primae quaestiones pertinent ad primum mo­ dum dicendi per se, quarum quaedam pertinent ad vitium et peccatum quidditative (q. 71), alia vero consequutive ad quidditatem, sive absolute, nempe divisio (q. 72), sive com­ parative, scilicet connexio et aequalitas (q. 73); cuarta vero quaestio, quae est de subiecto habitus, petinet ad secundum modum dicendi per se (q. 74); aliae autem quaestiones se­ quentes de propria causa efficienti vitii et peccati, pertinent ad quartum modum dicendi per se (q. 75-84). Et quia correla­ tive sunt simul cognitione, causae autem respondet effectus, ideo consequenter consdierantur effectus peccati (q. 85-89). Quaestiones autem de causa propria et de effectu proprio peccati subdividuntur secundum diversos modos propriae causae et proprii effectus, ut patet. 4. Quae cum ita sint, divisio quaestionum huius tracta­ tus de vitiis et peccatis sequenti schemate contrahi potest: Conradus KOELLIN, h. I., prol. edit, cit., p. 502a. 1 2 EM ► V·· ■ 5 Liber I: De essentia peccati de vitiis et peccatis secundum ea quae eis conveniunt per se SEU NECCESARIO ET UNIVERSALITER: I) per modum causae per se: A) in primo modo dicendi per se: a) primo seu quidditative: essentia (q. 71) b) secundo seu quasi consequutive: 1. absolute: divisio (q. 72) 2. comparative: connexio et aequalitas pec­ catorum (p.73) B) in secundo modo dicendi per se: proprium subiectum peccati (q. 74) C) in quarto modo dicendi per se: propria causa efficiens peccati (q. 75-84). Π) per modum effectus per se (q. 85-89). Quia vero modi dicendi per se dicuntur secundum pro­ prias et per se causas, eo quod praepositio per importat ha­ bitudinem causae1, excepta finali, quae potius dicitur prop­ ter, sublato tertio modo dicendi per se, qui potius est modus essendi, tres alii modi reducuntur ad tres causas, nempe pri­ mus modus dicendi per se, ad causam formalem; secundus modus dicendi per se, ad causam materialem vel subiectum; quartus autem modus dicendi per se, ad causam efficien­ tem; et sic tota consideratio scientifica tractatus de peccatis apud S. Thomam reducitur ad considerationem peccati se­ cundum proprias causas eius. lustificatio ergo quam sugge­ rit Conradus Koellin reducitur ad divisionem ex causis. Et vere scientifica est haec consideratio, quia scientia est essen­ tialiter cognitio rei per causas eius. Et quidem Salmenticenses suggerunt divisionem huius tractatus secundum proprias causas peccati, quando notan­ tes titulum generalem quaestionis 85, nempe «de causis pec­ catorum in generali», scribunt: «Circa titulum huius quaes1 Cf. S. Thoma.m, In I Post. lect. 10, n. 2. INTRODUCTIO tionis, nota quod, licet videatur admodum universalis, non tamen amplectitur omnia genera causarum, formalis, mate­ rialis, etc., quasi ex professo de omnibus agendum sit, sed solum causam efficientem et quae ad illam reducuntur; de causa enim formali, ad quam spectat specificatio et distinc­ tio peccatorum, actum est iam quaestione 71 et 72; sicut de subiecto et causa materiali, tota quaestione 74; de finali vero non agitur ex professo in hac materia, quia peccatum quo­ dammodo est praeter finem, sicut est praeter intentionem; tangitur tamen saepe saepius aliquid de illa, occasione cete­ rarum. Quare praesens quaestio cum reliquiis usque ad quaes­ tionem 84 potissimum institutae sunt pro declaranda causa peccati effectiva, tam in communi quam in speciali, nam multiplex est, propterea quod ad efficientiam peccati multa principia, unumquodque suo modo, concurrunt» *. Imo et S. Thomas sat explicite innuit quatuor genera causarum peccati, infra, in quaestione 75, art. 4 corp, et ad 1. Sic ergo, complendo suggestiones istas et reducendo ad synthesim et systema quoddam, possumus dicere quod trac­ tatus de vitiis et peccatis dividitur in duas portiones princi­ pales, nempe de causis propriis peccati et de propriis effecti­ bus peccati. Quantum ad causas igitur peccati primo considerantur causae intrinsecae, nempe quasi formalis, quae est eius es­ sentia vel definitio (q. 71); et quasi materialis, non quidem ex qua1 2, sed circa quam, nempe obiectum tum absolute —et inde distinctio vel divisio peccatorum (q. 72)— tum relative ad invicem —et sic habetur comparatio eorum (q. 73)—, et quasi materialis in qua, scilicet subiectum peccatorum (q. 74); dein vero considerantur causae extrinsecae peccato­ rum, scilicet efficiens et finalis. 1 Salmanticenses, ad q. 85, Edit. Palmé, t. VII, p. 471. 2 Cf. S. Thomam, I-II, 75, 4 ad 1. ’ · X- · 8 Liber I: De Introductio essentia peccati Et quidem causa efficiens peccati consideratur tum in genere (q. 75) tum in specie; in specie autem consideratur primo causa interna seu intra peccantem, quae causare po­ test peccatum sive quasi dispositive seu ex parte obiecti, tum proxime (ex parte rationis: ignorantia, q. 76), tum re­ mote (ex parte sensus et appetitus sentisitivi: passio et infir­ mitas, q. 77); sive quasi perfective et completive seu ex parte subiecti proprii peccati, quod est voluntas (malitia, q. 78); secundo vero consideratur causa externa seu extra peccan­ tem, quae quidem potest esse aut supra peccantem homi­ nem, et sic est vel Creator (Deus, q. 79), vel creatura (diabo­ lus, q. 80); aut est iuxta peccantem, nempe alter homo, qui quidem inducere potest hominem ad peccandum vel objecti­ ve per suggestionem prout est quodammodo instrumentum diaboli, et sic reducitur ad idem genus et modum causandi cum diabolo; vel subiective, per originem vel generationem, et sic est peccatum originale, de quo consideratur triplex causa propria, nempe efficiens (pro exsistentia, q. 81), for­ malis (pro essentia, q. 82), et quasi materialis in qua, scilicet proprium subiectum eius (q. 83). Causa autem finalis, quae est bonum sensibile seu commutabile, reducitur ad conside­ rationem peccati capitalis, quod per tres fundamentales con­ cupiscentias attrahitur (q. 84). Quantum vero ad effectus proprios peccati, duo conside­ rantur: primo, effectus quasi formales, nempe tum effectus formalis primanus, qui est corruptio boni oppositi (q. 85), tum effectus formalis secundarius, qui est macula animae (q. 86); secundo autem considerantur effectus quasi effectivi proprie dicti, qui ad demeritum reducuntur et sunt reatus poenae; et isti reatus considerantur tum in genere vel secun­ dum se (q. 87), tum in specie et secundum radices et diffe­ rentias eorum, scilicet reatus poenae aeternae pro mortali peccato (q. 88), et reatus poenae temporalis, pro peccato ve­ niali (q. 89). Sicut in tractatu de gratia apparet quod iustificatio impii est effectus formalis primarius gratiae habitualis operantis; meritum autem est effectus effectivus seu in gene• 9 re causae efficientis, et est effecus gratiae cooperantis. Cons­ tat enim quod effectus dicitur proprie de causa efficienti, sed extenditur etiam ad causam formalem et ad causam fina­ lem, sicut pictor facit dealbationem et albedo facit album ’. Ex hoc autem apparet mirificus ordo quaestionum huius tractatus, ita ut non videatur quod possit alius perfectior et doctior excogitari. Ut autem ob oculos iste ordo pulcherrimus haberi possit uno ictu, liceat illum sequenti schemate contrahere: DE VITIIS ET PECCATIS IN GENERE I) Secundum proprias eomm causas: A) Intrinsecas, nempe... a) quasi formalem: essentia vel definitio (q. 71) b) quasi materialem... 1) circa quam (obiectum) a) absolute consideratam: divisio vel distinc­ tio peccatorum (q. 72) β) relative ad invicem: comparatio peccato­ rum inter se (q. 73) 2) in qua: subiectum (q. 74) B) Extrinsecas, videlicet... a) efficientem 1) in genere (q. 75) 2) in specie a) interna seu intra peccantem * quasi dispositive seu ex parte obiecti ** proxime: ex parte rationis = ignoran­ tia (q. 76) ** remote: ex parte sensus et appetitus sensitivi = passio vel infirmitas (q. 77) * quasi perfective et completive: ex parte voluntatis vel subiecti primi peccati (ma­ litia, q. 78) 1 Cf. I, 48, 1 ad 4. 10 Liber I: De essentia peccati β) externa seu extra peccantem * supra ipsum ** Creator = Deus (q. 78) ** Creatura = Diabolus (q. 80) * iuxta ipsum: alter homo ** obiective vel per suggestionem = ins­ trumentum Diaboli (q. 80) ** subiective vel per originem vel gene­ rationem: peccatum originale: *** causa efficiens = exsistentia (q . 81) *** causa formalis = essentia (q. 82) *** causa quasi materialis in qua: subiectum proprium (q. 83) b) finalem: bonum commutabile prosequutum per vitia capitalia (q. 84) Π) Secundum proprios eorum effectus... A) Quasi formales a) primarium: corruptio boni oppositi (q. 85) b) secundarium: macula animae (q. 86) B) effectivos proprie dictos vel demeritorios (reatus poenae)... a) in genere (q. 87) b) in specie 1) reatus poenae aeternae pro peccato mortali (q- 88) 2) reatus poenae temporalis pro peccato veniali (q- 89) 5. Bibliographie. Circa istam materiam adest bibliographia prope infinita. Relictis autem casuistis theologis, qui practice potius de hac re nimis copiose loquuntur, sat nobis erit principalia quaedam opera pro studio speculativo huius tractatus enumerare. Dividemus autem opera in ea >·? Introductio quae generalia sunt pro toto tractatu, et ea quae specilia sunt pro quibusdam partibus principalibus. A. Opera generalia. De hac ergo re, licet disperse et non ad corpus doctrinae reducendo, loquitur Magister Senten­ tiarum in II Sent., dist. 21-24 et dist. 30-40, et post ipsum expositores eius ad illa loca, ut S. Albertus Magnus, S. Bo­ na ventura, S. Thomas, Scotus, Durandus, Insuper S. Tho­ mas in Quaestionibus Disputatis De Malo, et in III Contra Gentiles, specialiter a cap. 1 usque ad 15; nullibi tamen adeo copiose et ordinate sicut in hoc tractatu in quo sumus. Alexander Halensis, in sua Summa Theologica longissime tractat de malo et peccato per totam II Partem Secundi Li­ bri quae complectitur totum volumen II novae Editionis ad Claras Aquas paratae 1930. Addest et Guilelmus Alvernus, De vitiis et peccatis, edit. Venetiis 1581, p. 250-282. Inter theologos posterioris temporis digni sunt qui con­ sulantur commentatores S. Thomae ad hunc tractatum Summae Theologiae, ut Caietanus, Conradus Koellin, B. Medina, Gregorius Martinez, D. Alvarez, Godoy, Serra, Salmanticenses, Ioannes a S. Thoma relate ad quaestiones 18-21 de moralitate actus humani; insuper F. Suarez, Vaz­ quez, Valentia aliique, ut Billot, in suo parvulo volumine De personakli et originali peccato, Romae 1924, edtitione quinta; et Pègues, Billot, h. I. B. Opera specialia. Specialiter considerari possunt opera tractantia de peccato philosophico, de peccato originali, de peccato sensualitatis, de peccato mortali et veniali, de pec­ catis seu vitiis capitalibus. a) De peccato philosophico egerunt, inter alios, Dom. Viva, S.J., in opere Theses damnatae ab Alexandro VII... ad trutinam revocatae, Patavii 1723; Lugo, De Incarnatione, disp. 5, sect. 5; Gotti, O.P., Theologia Scholastico-Dogmatica, De peccatis, quaestio 1, dub. 5; specialiter vero de hac re agit A. Veniele, La morale de Kant et la théorie du péché philosop- 'r b* 12 Liber I: De essentia peccati hique, apud «Ann. de philosophie chrétienne» 1894, p. 543565; CONCINA, App. ad theologiam Christianam dogmatico-moralem, Lib. Ill, cap. 10, Edit. Romae 1773, t. II, pp. 211-220. b) De peccato originali, ultra plures alios, digni sunt qui consulantur De Rubeis, O.P. in suo opere De peccato origina­ li, Wirceburgi 1857; R. Martin, O.P., tum pluribus articulis commentariorum periodicorum, v. gr. La doctrina sobre el pecado original en la Suma Contra Gentiles, apud «La Ciencia Tomista», enero-febrero 1915, pp. 389-400; mayo-junio 1915, pp. 223-236; Les questions sur le péché originel dans la «Lectura thomasina» de Guillaume Godin, O.P., apud «Me­ langes Mandonnet», I, 411-422 (Bibliothèque Thomiste, t. XIII, 1930), et praesertim in opere La controverse sur le péché originel au début du XIV siècle, textes inédites, apud «Specilegium Sacrum Lovaniense», t. X; et Kors, O.P., La justice primitive et le péché originel d’après S. Thomas, apud «Bibliothèque Thomiste», t. II, 1922; N. del Prado, in suo opere Divus Thomas et Bulla Dogmatica «Ineffabilis Deus», Friburgi Helv. 1919. Recenter etiam materia de peccato ori­ ginali commentariis illustrata est a LEpicier in suo Tractatus de originali, Paris 1911; et a Janssens, in suo tractatu De hominis elevatione et lapsu, Romae 1919. c) De peccato sensualitatis, quantum ad mentem S. Tho­ mae spectat, egerunt PEgues, in suo commentario ad q. 74, art. 3-4; Schmid, O.S.B., in sua Dissertatione doctorali Die Menschliche Widens freiheit in ihrem Verhalnis zu den Leidenschaften, der Lehre des hl. Thomas von Aquin, Engilberg 1925; P. Lumbreras, O.P., De sensualitatis peccato, comment. in I-II, q. 74, art. 3-4, apud «Divus Thomas» Plac. maio-iunio 1929, pp. 225-240; Déman, O.P., Le pécheé de sensualité, apud «Melanges Mandonnet», I, pp. 265-283; Landgraf, Partes animae, norma gravitatis peccati, apud «Bohoslavia» II (1924) pp. 97-117; 265-295; et praesertim Lottin, O.S.B., La doctrine morale des mouvements premiers de l’appétit sensitif Introductio 13 aux XII et XIII siècles, apud «Archives d'histoire doctrinale et littéraire du moyen âge», t. VI, 1932, p. 49-173. d) De peccatis capitalibus magna habetur bibliographia sive apud Patres sive apud maiores theologos, sive apud ascetas diversarum aetatum, sive etiam apud modernos auc­ tores. Inter Patres citari possunt Evagrius in opere suo De octo vitiosis cogitationibus ad Anatolium, MG. 40, 127-1275; Ioannes Climacus, in sua Scala claustralis vel paradisi, gradu 22 (MG. 88, 948ss.); Ioannes Cassianus, De coenobiorum ins­ titutis, Lib. 5-12 (ML. 49, 610-646); maxime vero S. Grego­ rius Magnus, in sua Expositione morali super JOB, Lib. 31, cap. 45 (ML. 76, 620-623). Inter ascetas nominari possunt Melchior Cano, in suo opere Tratado de la victoria de si mismo, Barcelona 1860; Ludovicus Granatensis, in sua Guia de pecadores, lib. II, cap. 4-13. Edit. Cuervo, 1.1, pp. 347-404. Inter theologos aetatis posterioris consuli potest Natalis Alesander, qui de illis copiose disserit secundum Patres et S. Thomam, Edit. Migne, Theologiae Cursus compl., t. XI, coi. 728-1170). Nostra aetate inter alios, de hac re scripserunt Lôpez PelAez, Los siete pecados capitales, Barcelona, Herder 1910; et J. Laumonier, La thérapeutique des péchés capitaux, Paris 1922. e) De peccato mortali et veniali disserit specialiter A. Landgraf, in suo opere Das Wessen der Laislichen Simde in der Scholastik bei Thomas von Aquin, Banderg 1923. .'·.··?. «·-···.** .**· ♦. ■W 1 Ut<* * QUAESTIO LXXI DE VITIIS ET PECCATIS SECUNDUM SE INTRODUCTIO A. Sensus et divino quaestionis patet 7. Ut diximus in divisione totius tractatus inspicienti litteram huius quaestionis— S. Thomas inquirit essentiam vel naturam vitii et peccati, quae definitione con­ tinetur. Quaerit ergo statim quid est vitium et peccatum. Et tamen, quia primum quod oportet quaerere de aliquo est an sit1, videtur quod S. Thomas non bene incoeperit tractatum suum de vitiis et peccatis ab eorum essentia vel natura, sed debuisset prius exsistentiam vitii et peccati os­ tendere et in perspicuo ponere. Notaverat hanc difficultatem Godoy, qui eam hoc modo solvit: «Praetermisit autem (S. Thomas) quaestionem an est, hoc est, de exsistentia peccati, quia nihil peccato quoad ex­ sistentiam notius, etsi nihil quoad quidditatem cognitu dif­ ficilius»2. Quasi dicat: quod est per se notum et manifestum non cadit sub quaestione; exsistentia autem vitii et peccati est per se nota et manifesta. Unde non cadit sub quaestione. Attamen, haec non est vera ratio quae textui explicando respondeat. Non enim S. Thomas incoepit a quaestione ex’ Cf. S. Thomas, I, 2, 2 sed contra. Godoy, h. I., prolog. Dispp. theol. in I-II Divi Thomae, t. I, p. 67, Venetiis 1696. ET; ·- it* - λ -■ JÎ · 18 L. I, Q. LXXI: De vmis et peccatis secundum se sistentiae vitii et peccati, sed ab eorum essentia, sicut neque incoepit ab exsistentia virtutis, sed ab eius essentia, ut patet supra, in quaestione 55. Contraria enim eodem modo tracta­ ri debent. Ratio autem cur non agitaverit ex professo quaestionem de exsistentia virtutis et vitii est quia exsistentia huiusmodi reducitur ad exsistentiam boni et mali moralis et ad exsis­ tentiam habitus, eo quod tan virtus quam vitium sunt habi­ tus, et insuper virtus est bonum morale, vitium autem est malum morale. Iam vero, in praecedentibus ostenderat iam S. Doctor exsistentiam tam boni et mali moralis (I-II, 18, 1), tum etiam habitus (I-II, 49, 4). Non ergo oportebat repetere hanc quaestionem de exsistentia —eo vel magis quod S. Doctor, prout ait in prologo totius Summae Theologicae, maxime conatus est repetitiones vitare—, sed statim aggredi quaestionem de essentia vel natura. Itaque, aggredientes quaestionem de essentia vel natura vitii et peccati, S. Doctor inquirit definitionem utriusque. Et quidem dividit quaestionem in duas partes: in prima inqui­ rit definitionem vitii (art. 1-3); in secunda vero definitionem peccati (art. 4-6). Quia vero omnis definitio essentialis fit per genus proxi­ mum et differentiam ultimam, genus autem sumitur ab eo quod quasi materiale est in re, differentia vero est ab eo quod est quasi formale, ideo in utraque parte proportionaliter quaeritur quasi genus et quasi differentia seu quasi elemen­ tum formale et materiale, ex quibus fieri possit definitio. Iam vero, ex parte vitii, quasi genus est id in quo convenit cum peccato et se habet in esse psychologico vel entis; quasi differentia vero est id in quo differt proprie loquendo a pec­ cato seu in esse moris, nam esse psychologicum se habet ad esse morale sicut genus ad speciem vel sicut determinabile ad determinatum. Constat autem quod vitium dicit oppositionem et ad vir­ tutem et ad radicem virtutis, quae est natura subiecti: ad virtutem quidem per se primo, quia est in eodem genere A. Sensus et divisio quaestionis 19 cum illa, nempe in genere habitus (art. 1); ad naturam vero, quia habitus, ut habitus, dicit ordinem ad naturam et per hunc ordinem definitur (art. 2). Et ideo habetur ibi opposi­ tio et quasi formalis seu per se primo, et quasi fundamenta­ lis seu per se secundo. Hoc autem ostenso, iam habetur pro­ pria ratio vitii in esse psychologico, quae est quasi genus eius. Postea vero, consideratur in esse mons vel sub ratione mali moralis culpabilis, prout differt a simplici peccato, et sic obtinetur differentia specifica (art. 3). Ex parte autem peccati primo inquiruntur elementa vel partes definitionis, tum formalis seu in esse moris, per con­ tinuationem ad considerationem in esse moris, ut non fieret saltus (art. 4), tum quasi materialis seu in esse entis aut psychologico, prout habet rationem actus (art. 5); dein vero concluditur et explicatur propria definitio peccati (art. 6). Possumus ergo ordinem articulorum huius quaestionis sequenti schemate contrahere: DE ESSENTIA VEL DEFINITIONE: I) vitii: A) Venatur: a) quasi genus seu elementum quasi materiale aut in esse psychologico: contrarietas: 1) formalis: ad virtutem (art. 1) 2) fundamentalis: ad radicem virtutis quae est natura (art. 2) b) quasi differentia specifica seu elementum quasi formale aut in esse morali a simplici peccato (art. 3) B) Concluditur et formulatur (art. 3). II) peccati: A) Venatur: a) quasi differentia specifica seu elementum quasi formale seu in esse morali: contrarietas ad princi­ pium virtutis seu legem (art. 4) - 20 L. I. Q. LXXL De vmis et b) quasi genus seu elementun quasi materiale vel in esse entis aut in ratione psychologica actus (art. 5). B) Concluditur et formulatur et explicatur (art. 6). Quia tamen, in inquirenda propria essentia alicuius, quid nominis praecedit quid rei, ideo oportet prius quaedam circa nomen vitii et peccati adnotare. Et hic est ordo rigurosus procedendi in scientiis, ut post Aristotelem ostendit S. Thomas quando ait: «Antequam sciatur de aliquo an sit, non potest sciri proprie de eo quid est; non entium enim non sunt definitiones. Unde quaestio an est praecedit quaestio­ nem quid est. Sed non potest ostendi de aliquo an sit, nisi prius intelligatur quid significetur per nomen» ’. Et quamvis ex dictis supra, in quaestione 21, posset hoc supponi, quia ibi nomen peccati explicatum est, tamen non erit inutile ex professo hic tractare per modum introductio­ nis ad definitionem realem. B. Definitio nominalis Λ M B. Definitio peccatis secundum se 8. a) De nomine vitii. Unde trahat originem hoc nomen «vitium» incerta res est. Tullius videtur sub dubio relinque­ re utrum vitium dicatur a vituperando aut potius vitupera­ tio dicatur a vitio. Ait enim: «Quod enim vituperabile est per seipsum, id eo ipso vitium nominatum puto; vel etiam a vitio, dictum vituperari»1 2. Et tamen videtur suggerere quod prius dicatur vitium quam vituperatio, quatenus vitium (= vituperabile) esset obiectum vituperationis, quae est ac­ tus quidam circa tale obiectum. Quod quidem logice et de­ nominative verum esse potest, at non sequitur esse verum philologice et etymologice, quia potest optime obiectum 1 S. Thomas, In / Post., lect. 2, n. 5. 1 Tuluus Cicero, De finibus, Lib. Ill, cap. 12, edit. J. Olivet Genevae 1798. t. II, p. 195. nominalis 21 nominari ex actu, sicut visum et visibile nominatur a visio­ ne, et intelligibile nominatur grammaticaliter ab intellectio­ ne. Tullio concordat S. Augustinus quando ait: «Vitium dici­ mus quod vituperatione dignum est». «Nam et ipsa vitupera­ tio, quod soli vitio, parata, idest apta et debita sit, inde tra­ xisse vocabulum creditur, ut vituperatio diceretur» ’. Quibus respondet id quod S. Thomas scribit: «Oportet quod in qualibet re vitium dicatur ex hoc quod est disposita contra id quod convenit naturae; unde et de hoc unaquae­ que res vituperatur: a vitio autem nomen vituperationis trac­ tum creditur, ut Augustinus dicit in III De libero arbitrio»2. At, ut dixi, aliud est trahi nomen denominative secun­ dum logicam considerationem —de qua loquitur Aristoteles in Antepraedicamentis—, aliud vero secundum grammatica­ lem et leges philologicas. Logice quidem ab obiecto trahit nomen actus; sed philologice solet esse e converso. Potius ergo crederim quod vitium directe venit a vitian­ do", vitiare autem idem est ac deterius reddere, corrumpere, ex eo quod contra ipsum invehitur, ut dicatur vitiare quasi vim inferre seu per vim ire contra aliquid. Et sic a vitiando seu vim inferendo diceretur vitium, quasi sequela vel effec­ tus eius, nempe conrruptio aut deturpatio quaedam; vitupe­ ratio autem esset derivata a vitio, ut vituperare idem sit ac vitio seu in vitium vertere aut vitium seu defectum impro­ perare. «Quid aliud est vitiari nisi vitio corrumpi?»3. Unde neces­ situdinem habet cum violento et vitiare cum violare, ita ut violentatio seu violentia activa producit violentiam passi­ vam, hoc est, disgregat ionem naturae vel dispositionem quamdam contrariam naturae, quasi virus eius, et hoc est «vitium», a quo postea venit vituperatio, quae est testimo­ nium de defectu alicuius, et praecipue secundum aliquam I S. Augustinus, De libero arbitrio, Lib. Ill, cap. 14, n. 40, ML, 32, 1291. S. Thomas, hic, art. 2. S. Augustinus, De libero arbitrio. III, cap. 13, n. 38, ML, 32, 1289. IA Γ ·* T À 22 L. 1. Q. LXXI: De virus et peccatis secundum se culpam, et directe opponitur honori vel laudi; appellatur etiam opprobrium1. Quidquid tamen de hoc sit, hoc nomen «vitium» primo dictum est de corpore, deinde vero ad animam translatum est. In ordine coporeo differunt proprie loquendo morbus, ae­ gritudo et vitium. Nam morbus et aegritudo dicuntur de toto corpore; vitium autem de partibus corporis; insuper, morbus et aegritudo dicuntur de corruptione interna totius corporis; vitium vero potius de externa et peripherica deordinatione et deviatione membrorum; praeterea, morbus et aegritudo dicuntur tantum de corporibus organicis seu vi­ ventibus, at vitium dicitur etiam de corporibus inanimatis et inorganicis, sicut dicitur de parietibus et tectis et domi­ bus quae vitiosae sunt, quia rimas agunt et ruinam minan­ tur; et quando domus corruit dicitur fuisse vitium. Morbus autem et aegritudo differunt in hoc quod aegritu­ do addit imbecillitatem seu languorem et debilitationem, et ideo importat intensitatem quamdam morbi seu eius aggravationem. In ordine vero morali seu animae potius inverso modo se habent ista, nam morbus et aegritudo videntur esse quasi partes vitiositatis, cum hac tamen differentia, quod vitiosi­ tas est veluti eorum sequela prout secum ferunt inconstan­ tiam et indisciplinam. Ad rem Tullius: «Quomodo autem in corpore est morbus et aegritudo et vitium, sic in animo. Morbum appellant to­ tius corporis corrumptionem; aegrotationem, morbum cum imbecillitate; vitium, cum partes corporis inter se dissident, ex quo pravitas membrorum, distortio, diformitas. Itaque, illa duo, morbus et aegritudo, ex totius valetudinis corporis conquassatione et perturbatione gignuntur; vitium autem, integra valetudine, ipsum ex se cernitur. Cf. S. Thomam, ΙΙ-Π, 144, 2-3. B. Definitio nominalis 23 Sed in animo tantum modo cogitatione possumus mor­ bum ab aegrotatione seiungere. Vitiositas autem est habitus aut affectio in tota vita in­ constans et a seipsa dissentiens. Ita fit, ut in altera, corrup­ tione opinionum morbus efficiatur et aegrotationi altera (vi­ tiositate), inconstantia et repugnantia (opinionum). Non enim omne vitium partes habet dissentientes, ut eorum qui non longe a sapientia absunt, affectio est illa quidem discre­ pans sibi ipsa, dum est insipiens, sed non distorta nec prava; morbi autem et aegrotationes, partes sunt vitiositatis» Merito ergo, loquens de ordine corporeo, ait S. Thomas quod «in plus se habet vitium quam aegritudo vel mor­ bus»2; nam omnis aegritudo est morbus, at non omnis mor­ bus est aegritudo; omnis quoque morbus et aegritudo est vitium, at non omne vitium est morbus aut aegritudo, quia vitium potest dari quando habetur integra valetudo, sicut equus mordax et recalcitrans dicitur vitiosus, at non dicitur morbosus aut aegrotus. Et sic possumus dicere quod mor­ bus et aegritudo contrariantur directe ipsi naturae; vitium autem potius contrariatur ordini naturae ad proprium fi­ nem naturae, et est deviatio ab ordine naturae et deformatio eius. 9. b) De nomine peccati. Undenam veniat hoc latinum «peccatum» incerta res est. Sunt qui magis acute quam vere dicant peccare dici quasi pecudum modo agere. Neque plus veritatis habere videtur quod Isidorus de nomine «peccato­ ris» dicit: «Peccator —inquit— a pellice, idest meretrice vo­ catur, quasi pellicator; quod nomen apud antiquos tantum flagitiosum significabat; postea transiit hoc vocabulum in appellationem omnium iniquorum»3. «Peccatum vero, unde 1 Tullius Cicero, Quaest. Tusculi., Lib. IV, cap. 13, edit, cit., t. II, pp. 427-428. 2 S. Thomas, hic. art. 1 ad 3). 3 S. Isidorus, Etymol., Lib. X, n. 228, ML. 82, 391. ve 24 L. I. Q. LAXI: De vitiis et peccatis secundum se sit dictum, quod graece άμαρηα, in neutra lingua mihi inte­ rim occurrit»l. Graece ergo peccatum dicitur et ά-μαρπα, idest de-viatio, ab-erratio a scopo; ά-νομία, nempe irregularitas, de-viatio a lege; παρανομία, παραβάσις = transgressio legis; παράπτωμα = lapsus. Et vere iste conceptus optime respondet significationi propriae nominis «peccatum», «siquidem —ut Tullius di­ cit— est peccare tanquam transilire lineas» hoc est, recedere ab ordine motus seu actionis in finem, qui ordo est vere regu­ la actionis vel motus. Unde apparet quam recte et exacte S. Thomas reddidit sensum verbi «peccatum», quando scribit: «Peccatum enim, ut Philosophus dicit in II Physicorum, con­ tingit, et in his quae sunt secundum naturam et in his quae sunt secundum artem, quando non consequitur finem natura vel ars propter quem operatur. Quod autem finem non consequatur operans per artem vel per naturam contingit ex hoc quod declinatur a mensura vel regula debitae operationis; quae quidem in naturalibus est ipsa naturae inclinatio consequens aliquam formam; in artificialibus vero est ipsa regula artis. Sic ergo in peccato duo possunt attendi, scilicet recessus a regula vel mensura, et recessus a fine. Contingit autem quandoque recedere a fine et non rece­ dere a regula vel mensura qua quis operatur propter finem, et in natura et in arte (et tunc dicitur actio frustrata); in natura quidem, sicut si in stomacho ponatur aliquid non digestibile, ut ferrum vel lapis, defectus digestionis absque peccato naturae contingit; similiter, si medicus secundum artem dat potionem, et infirmus non sanatur, vel quia habet morbum incurabilem, vel quia aliquid contra suam sanita­ tem agit, medicus quidem non peccat. ’ S. Augustinus, Quaesti. in Levit., Lib. III, q. 20, n. 2, in fine ML. 34, 682. Cf. totam illam quaestionem, ubi plura utilia continentur. 2 Tullius Cicero, III Pardoxa, cap. 1, edit, cit., t. III, p. 501. B. Definitio nominalis 25 Si autem, e converso, finem consequatur, sed tamen a regula artis diverteret, nihilominus peccare diceretur. Ex quo patet quod magis est de ratione peccati praeteriri regulam actionis quam etiam deficere ab actionis fine. Hoc est ergo per se de ratione peccati, sive in natura sive in arte sive in moribus, quod opponitur regulae actionis1. Et quid regula semper est recta, ideo eadem est oppositio inter peccatum et regulam et inter peccatum et rectitudinem. Propter quod idem Tullius contraponit semper peccatum rectitudini: «Inter recte factum atque peccatum·, officium et contra officium media locabat quaedam (Zeno Stoicus); rec­ te facta sola in bonis actionibus ponens, prave idest peccata in malis»2; et sic «peccatum est patriam prodere, parentes violare, fama depeculari, quae sunt in effectu; sic timere, sic moerere, sic in libidine esse (= passiones), peccatum est, etiam sine effectu»3. Et inter homines ait: «alium magis alio vel peccare vel recte facere4. Quia ergo peccatum non solum de viventibus, sicut mor­ bus et aegritudo, sed et de aliis dicitur sicut vitium, ideo pro­ portionem quamdam habent vitium et peccatum in exten­ sione significationis, et ad invicem comparantur sicut actus et habitus vel sicut permanens et transiens. Nam inter passio­ nes —quae pro Tullio sunt peccata, ut modo vidimus— et vitia hanc ponit differentiam: «Vitia enim affectiones sunt manentes, perturbationes autem (= simplices passiones) mo­ ventes (= transeuntes), ut non possint affectionum manen­ tium partes esse»5. Et propter hoc, peccata sunt «actiones turpes, quae oriuntur e vitiis»6. 1 S. Thomas, De malo, 2, 1. 2 Tullius Cicero, I Academ., cap. 10, edit, cit., t. II, p. 95. 5 Tuluus Cicero, De finibus bonorum et malorum, Lib. Ill, cap. 9, edic, cit., t. II, p. 192. * Ibidem, cap. 14, p. 198. 5 Tullius Cicero, Tusculi, quaesti., Lib. IV, cap. 13, edit, cit., t. II, p.428. . 6 Tullius Cicero, De finibus bonorum et malorum, Lib. Ill, cap. 11, edit, cit., t. II, p. 194. 26 L. I, Q. LXXI: De virus et peccatis secundum se Quam quidem differentiam significationis vitii et peccati valde clare et exacte S. Augustinus exponit sequentibus ver­ bis: «Respondemuspeccatum quidem actum dici et esse, non rem: sed etiam in corpore claudicatio eadem ratione actus est, non res; quoniam res, pes ipse vel corpus vel homo, est, qui pede vitiato claudicat... Ipsum sane vitium quo claudicat homo, nec pes est nec corpus, nec homo, nec ipsa claudica­ tio, quae utique non est quando non ambulat, cum tamen insit vitium quo fit claudicatio quando ambulat. Quaerat ergo quod eidem vitio nomen imponat, utrum rem velit dice­ re, an actum, an rei potius qualitatem malam, qua deformis actus exsistit. Sic et in homine interiore, animus res est, ra­ pina actus est, avaritia vitium est, idest qualitas secundum quam malus est animus, etiam quando nihil agit unde ava­ ritiae suae serviat, etiam quando audit «non concupisces», seque vituperat, et tamen avarus manet» B. Definitio nominalis 27 ad bonum sive per mutuam relationem inter se. Fit autem exordium ab habitu potius quam ab actu, quia sumus in tractatu de habitibus, et ne fieret saltus ab habitu virtutis ad actum malum et de novo redditus ad habitum malum; id quod insuper, complicationem augeret. Constat autem processum scientificum debere fieri sine saltu et quidem via faciliori et simpliciori. 10. His ergo circa nomina dictis, oportet statim ad rem ipsam accedere; et quidem, secundum dicta in distributione articulorum huius quaestionis, possumus totam quaestio­ nem in duas portiones vel capita dividere, scilicet, primo de essentia vel definitione vitii; secundo de essentia vel defini­ tione peccati. Posset autem aliquis quaerere cur prius de vitio quam de peccato fit sermo in hac quaestione, quia potius videretur e contrario modo procedendum, eo quod habitus definiun­ tur per actus, vitium autem se habet ad peccatum ut habitus ad actum. Et dicendum quod tam vitium quam peccatum continen­ tur sub genere mali moralis, et ideo nequeunt proprie defi­ niri nisi sub ratione mali. Malum autem nequit definiri nisi per ordinem ad bonum cui opponitur. Unde optime tam vi­ tium quam peccatum definiuntur sive per contrapositionem t 1 S. Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, cap. 2, n 4 ML 44 294. y.C ‘rJ * ·: > CAPUT I DE ESSENTIA VITII SEU HABITUS MALI Quia ergo definitio seu notio mali per prius acquiritur et obtinetur ex inspectione sui contrarii, quod est bonum, quam sui correlativi mali, si quod habeat, consequen­ ter per hos tres priores articulos agemus de contrarietate vitii ad bonum virtutis et naturae (art. 1-2) et de contrarieta­ te eius cum peccato in ratione mali (art. 3). Art. 1.-Utrum vitium contrarietur virtuti 12. Per se notum est vitium opponi virtuti sicut malum bono. Sunt autem quatuor genera oppositionum, nempe contradictoria, contraria, privativa et relativa. Et ideo opor­ tet videre quo genere oppositionis vitium opponatur virtuti. SOLUTIO QUAESTIONIS 13. conclusio prima: Dicendum est vitium opponi virtuti oppositione contraria. 14. Probaur. a) Quasi indirecte et per exclusionem, per viam divisivam. Certum est enim vitium opponi virtuti. Atqui vitium non opponitur virtuti oppositione contradictoria, neque privati­ va, neque relativa. Ergo vitium opponitur virtuti oppositio­ ne contraria. • - 30 L. I, Q. LXaI, C. I; De essentia vitii Minor constat inductive per partes. Primo, non opponitur oppositione contradictoria, quia in oppositione contradicto­ ria unum oppositum totaliter removet aut tollit id quod est alterum, ita ut nihil sui oppositi remaneat. Atqui per vitium non totaliter removetur id quod est virtutis, quia saltem re­ manet idem subiectum quod et quo utriusque, nempe homo et humana voluntas. Secundo, non opponitur oppositione privativa, quia oppositum privative removet genus sui oppo­ siti, at non removet subiectum, nam sub privatione formae remanet idem subiectum. Atqui vitium non solum non re­ movet subiectum virtutis, sed neque genus eius, quia utrum­ que pertinet ad idem genus qualitatis. Ergo vitium non op­ ponitur virtuti oppositione privativa. Tertio, neque opponi­ tur virtuti oppositione relativa, quia relativa sunt essentiali­ ter simul, et unum relativum definitur per aliud. Nemo au­ tem dixerit virtutem et vitium esse simul essentialiter, quia secus ubicunque esset virtus ibi deberet esse vitium; constat autem quod in coelo sunt virtutes et non sunt vitia; nemo etiam dixerit virtutem definiri per vitium, licet vitium ne­ queat proprie definiri sine comparatione ad virtutem. Concludendum est ergo vitium opponi virtuti oppositio­ ne contraria et ideo valde profunde et praecise S. Thomas non quaesivit in isto articulo utrum vitium opponatur virtu­ ti —hoc enim sub quaestione non cadit, cum sit per se no­ tum intelligenti terminos— sed utrum contrarie opponatur, quando ait in titulo: utrum vitium contrarietur, idest contra­ rie opponatur virtuti. Et hanc oppositionem contrarietatis inter virtutem et vi­ tium admittunt expresse auctores cuiuscumque scholae. Nam Aristoteles, inter proprietates praedicamenti qualita­ tis, ponit hanc, scilicet suscipere posse contraria seu haberi oppositionem contrariam inter diversas qualitates, ut iustitia iniustitiae, albedo nigredini1. Et loquens de postpraedi• · · Aristoteles, Categoriae t cap. 6, η. 18. « ■ · ·. Art. 1: Utrum vitium contrarietur virtuti 31 camento oppositionis, ait bonum malo et album nigro con­ trarie opponi et virtuosum vitioso seu pravo2. Tullius autem: «Omni-inquit-virtuti vitium contrario no­ mine opponitur»3. Unde et in Sacris Litteris legimus: «Vae, qui dicitis ma­ lum bonum et bonum malum; ponentes tenebras lucem et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce et dulce in ama­ rum»4; nam «contra malum, bonum est; et contra mortem, vita sic et contra virum iustum, peccator» 5. 15. b) Quasi directe et ostensive, per viam compositivam seu comparativam similitudinum, en quidem duplici argu­ mento, nempe a priori, per locum a definitione ad defini­ tum; et quasi a posteriori et inductive, ex comparatione inter singula elementa virtutis et singula elementa vitii. 16. 1) A priori, ex definitione oppositionis contrariae seu per locum a definitione ad definitum. Illa enim sunt contra­ rie opposita quae sub eodem genere maxime distant et ab eodem subiecto se mutuo expellunt. Atqui virtus et vitium sub eodem genere maxime distant et ab eodem subiecto se mutuo expellunt. Ergo virtus et vitium sunt ad invicem con­ trarie oppositae6. Maior patet, quia est definitio ipsa contrarie opposito­ rum. Ut enim in philosophia probatur, ad oppositionem contrariam requiruntur cumulative quatuor conditiones: prima, quod contrarie opposita conveniant in eodem genere proximo vel remoto; secunda, quod nata sint esse in eodem subiecto vel circa idem obiectum; tertia, quod sub eodem genere in quo sunt, maxime distent seu differant vel oppo1 Ibidem, cap. 8, n. 5. 2 Ibidem, n. 17, 27. 3 Tullius Cicero, De finibus bonorum et malorum, Lib. Ill, cap. 12, edit, cit., t. II, p. 195. 4 Isaias, 5, 20. 5 Eccli., 33, 15. 6 S. Thomas, hic, sed contra. , 32 . n. .4 L. I. Q LXXI, C. I: De essentia vitii Art. 1 : nantur; quarta, quod sint incomposibilia simul in eoden subiecto seu quod ab eodem subiecto mutuo se expellant Minor vero patet ex definitione vitii et ex definitione vir­ tutis ad invicem comparatis. Nam virtus definitur: bona qualitas mentis qua recte vivitur12; vitium autem definitur ab Augustino: «qualitas secundum quam malus est animus seu qualitas mala qua deformis actus exsistit»3, ac si dice­ ret: mala qualitas mentis qua deformiter vivitur. In quibus apparent omnes conditiones oppositionis contrariae, scili­ cet: idem genus, quia in definitione utriusque ponitur quali­ tas, quae est unum ex generibus supremis vel praedicantis; idem subiectum, nempe mens vel animus, qui utrobique etiam ponitur; maxima distantia sub hoc eodem genere, nempe bonum et malum seu recte et difformiter vivere; in­ compatibilitas utriusque simul in eodem subiecto, quia recti­ tudo et obliquatio vitae nequit simul et secundum idem con­ sistere in eadem mente vel in eodem animo. 17. 2) A posteriori etiam et quasi inductive idem probari potest, analyzando elementa quae sunt in virtute et in vitio et comparando ea inter se. Tria enim sunt elementa quae considerari possunt in virtute, quorum duo pertinent ad eius essentiam, tertium vero est finis vel terminus propter quem est virtus. Ad essentiam autem pertinent et quasi genus eius, quod directe et primo intelligitur, nempe ratio habitus seu dispositionis naturae subiecti in quo est; et quasi differen­ tia ipsius, quae secundo et consequenter ad genus intelligitur, quia semper differentia intelligitur post id cuius est diffe­ rentia, et huiusmodi est bonitas quaedam, quae provenit ex hoc quod ratio generica habitus vel dispositionis est con­ veniens seu concordans naturae subiecti in quo est. Finis 1 Cf. S. THOMAM, In V Metaphysic., lect. 12, n. 926; In V Physic., lect. 3, n. 5; In VI Physic., lect. 13, n. 3; In VIII Physic., lect. 19, n. 2; In V Physic., lect. 3, n. 14; In VIII Physic., lect. 15, n. 2. 2 S. Thomas, I-II, 55, 4. 3 S. Augustinus, De perfectione iustitiae, cap. 2, n. 4, ML 44, 292. utrum contrarietur virtuti 33 autem vel terminus ad quem ordinatur virtus seu iste habitus bonus, est actus seu operatio recta aut bona, quia virtus est habitus operativus. Quae tria ponuntur in definitione virtu­ tis qua dicitur: habitus bonus boni et bene operativus seu quo recte vivitur1, et quidem secundum ordinem logicum vel naturalem, quo poni debent partes definitionis, ita ut primo debet poni genus, secundo differentia, tertio (si aga­ tur de aliquo relativo et instrumental!, qualis est virtus), finis vel terminus eius ad quem et propter quem est. Similiter in vitio considerari possunt tria elementa: duo quae pertinent ad eius essentiam, quasi eam constituendo; aliud autem est terminus vel finis eius, quod est extra entitatem eius. Ad essentiam vitii pertinet in primis ratio dis­ positionis vel habitus, quasi genus eius; secundo, quasi dif­ ferentia, pertinet quod ista dispositio potius est indispositio quaedam naturae subiecti, quia est dispositio disconve­ niens seu repugnans naturae. Extra essentiam vero vitii est motus vel operatio mala, scilicet actus difformis seu pecca­ tum, et tamen est velut finis et terminus vitii, qui est ha­ bitus operativus. Et sic ex utraque parte habentur tria quae ad invicem singula singulis et omnia omnibus contrarie opponuntur. Nam, primo, dispositioni convenienti naturae, quae habetur in virtute, contraponitur dispositio disconveniens seu repug­ nans naturae, quae habetur in vitio; secundo, bonitati, quae ex convenienti dispositione sequitur in virtute, contraponi­ tur malitia, quae sequitur in vitio ex dispositione inconve­ nienti seu disconvenienti; tertio, actui bono seu recto, ad quem terminatur bona dispositio virtutis, contraponitur ac­ tus malus seu difformis, ad quem terminatur mala dispositio vitii, et appellatur peccatum. 18. Sed quia virtus potest esse duplex, nempe acquisita vel naturalis et infusa vel supematuralis, statim surgit quaesS. Thomas, I-II, 55, 1-3. — ... Jr* . 34 L. I, Q. LXXI, C. I: De essentia vitii tio utrum vitium eodem modo eademque ratione contrarie­ tur virtuti naturali et virtuti supernatural!, nam diversa est ratio formalis utriusque. Qua in re oportet notare duas distinctiones: aliam ex parte contrarietatis, aliam ex parte vitii. Ex parte contrarietatis distinctio est quod oppositio con­ traria potest esse duplex: alia directa et principaliter seu pri­ mario dicta; alia indirecta et secundario seu quasi per reduc­ tionem dicta. Sicut enim in praedicamento ponitur aliquid dupliciter, nempe directe seu in linea recta, et indirecte seu per reductionem et quasi ad latus, ita etiam in hac categoria oppositionis contrariae aliqua ponuntur directe et quasi in linea recta, quando omnes conditiones definitionis eius in sensu pleno et proprio ei conveniunt; quod si aliqua vel ali­ quae ex his conditionibus non conveniant ei in sensu pleno et proprio, sed largiori quodam modo, tunc erit contrarietas indirecta et ex consequenti et per reductionem vel secunda­ rio dicta, v. gr., si unum e contrariis non est proprie et direc­ te in aliquo genere in quo est proprie aliud contrarium, sed magis per reductionem quamdam1. Dum ergo oppositio contradictoria et oppositio privativa stant in indivisibili, ideoque non subdividuntur, oppositio contraria non stat in indivisibili, sed medium suscipere valet, et ideo potest sub­ divisionem suscipere. Ex parte autem vitii distinguendum est inter vitia quo­ rum actus formaliter recedunt a regula naturali seu humana, et vitia quorum actus recedunt formaliter a regula divina vel supematurali rationis superioris2. Ideo 19. conclusio secunda: Vitium, cuius proprius actus re­ cedit formaliter a proprio motivo seu regula virtutis naturalis seu acquisitae, est oppositum oppositione contraria proprie et directe sumpta, virtuti acquisitae; similiter, vitium cuius pro­ 1 Cf. S. Thomam, In V Meiaphysic. lect. 12, nn. 925-928. 2 Cf. II-II. 20, 1 ad 1; 20, 3. Art. 1 : Utrum contrarietur virtuti 35 prius actus recedit formaliter a proprio motivo seu regula virtu­ tis supematuralis seu infusae est ei directe contrarium. 20. Probatur. Talis est contrarietus inter habitus qualis est contrarietas inter eorum actus proprios eoumque forma­ lia obiecta. Atqui inter actum et obiectum formale virtutis acquisitae, et actum et obiectum formale vitii recedentis a motivo seu regula rationis inferioris vel naturalis, est con­ trarietas directa; et similiter inter actum et obiectum for­ male virtutis infusae, et actum et obiectum formale vitii re­ cedentis a motivo seu regula rationis superioris vel supema­ turalis. Ergo et inter istas virtutes et ista vitia adest proportionaliter contrarietas directa. Maior constat, quia essentia habitus pendet ex proprio actu et obiecto formali; ergo contrarietas, quae est proprie­ tas habitus, debet sumi etiam directe et essentialiter ex contrarietate eorumdem principiorum. Minor patet, quia haec contrarietas est circa idem et se­ cundum idem, et consequenter est vera et proprie dicta con­ trarietas. Aliunde si, inter vitia contra regulam rationis inferioris seu naturalis et virtutes acquisitas non esset contrarietas di­ recta, nullibi posset inter vitium et virtutem dari directa contrarietas, quod est inconveniens, quia tunc non vere pos­ set dici quod sunt contraria vitium et virtus. Quod si ita est, eadem ratio proportionalis currit pro oppositione inter vitia recedentia a motivo seu regula rationis superioris et virtutes infusas. Insuper, quod dicitur de genere in quantum genus, dicen­ dum est de speciebus sub eo contentis. Atqui virtus acquisi­ ta et infusa sunt veluti species generis virtutis; et similiter vitium contra rationem inferiorem et contra rationem supe­ riorem sunt veluti species generis vitii. De genere autem vir­ tutis et vitii dictum est quod contrarie opponuntur, et qui­ dem contrarietate directa et perfecta, ut ostensum est, expo­ nendo conclusionem primam. Ergo et directe contrariantur ** 36 L. I, Q. LXXI, C. I: De essentia vmi ex una parte virtus acquisita et vitium contra rationem infe­ riorem; et ex alia, virtus infusa et vitium contra rationem superiorem. 21. conclusio tertia: Vitia recedentia a motivo seu regula rationis inferioris non contrariantur directe virtutibus infusis; neque etiam vitia recedentia a motivo rationis superioris direc­ te contrariantur virtutibus acquisitis; bene vero, utroque casu, contrariantur indirecte et ex consequenti. ^7 22. Ratio primae partis est, quia virtus infusa et virtus acquisita non sunt proprie loquendo in eodem genere, quia non conveniunt univoce, sed analogice, et ideo virtus infusa reductive tantum est in genere habitus; et similiter ratio su­ perior et ratio inferior analogice tantum conveniunt. Ergo deest eis conditio essentialis ad contrarietatem directam, nempe quod sint in eodem genere. Unde S. Thomas expresse ait: «Virtus infusa et acquisita non sunt eiusdem speciei; unde, cum habitus ex frequentia operum peccati generatur, virtuti acquisitae contrarius sit, non contrariatur directe vir­ tuti infusae, quae habet oppositionem (directam) ad pecca­ tum ex illa parte qua est offensa Dei; unde non oportet quod statim virtutibus infusis restitutis, habitus vitiorum totaliter tallantur, quamvis impediantur, et etiam diminuantur» ’. 23. Ratio secundae partis est quia utraque habent natu­ ralem connexionem, quatenus gratia supponit naturam eamque perficit, et insuper quatenus supematurale est sem­ per conforme naturae et nullo modo ei repugnans. Unde, quod recedit a natura, ex consequenti recedit a supematurali, quod naturam supponit eique accommodatur; et simili­ ter, quod recedit a supernatural!, eo ipso ex consequenti recedit a naturali, quia ratio naturalis dictat nos debere supematuralia sequi et supematuralibus submiti; propter Art. 1: Utrum contrarietur virtuti quod S. Thomas iterum scribit: «Licet per unum actum sim­ plicem non corrumpatur habitus acquisitus, tamen actus contritionis habet quod corrumpat habitum vitii genera­ tum, ex virtute gratiae; unde in eo qui habet habitum intem­ perantiae, cum conteritur, non remanet cum virtute tempe­ rantiae infusae habitus intemperantiae in ratione habitus, sed in via corruptionis, quasi dispositio quaedam; dispositio autem non contrariatur (directe) habitui perfecto» Et in hoc sensu docent theologi quod angelus malus, recedento directe a fine supernatural!, cecidit ex consequenti a beatitudine seu fine naturali. Et ex eisdem principiis sequitur quod habitus operativus non contrariatur directe habitui entitativo, sed entitativus entitativo et operativus operativo; et sic iustitiae originali directe contrariatur peccatum originale, quod se habet per modum habitus; gratiae autem sanctificanti contrariatur ex parte radicis vel principii formalis. Sed de hac re consulendus est Godoy, qui acute satis tractat istos modos oppositionis, h. 1., nempe in I-II, disp. 15, per totum2. SOLVUNTUR DIFFICULTATES 24. Obiectio prima. Virtuti est unum contrarium tan­ tum, quia virtus est quid unum, et uni unum solum est con­ trarium. Atqui virtuti contrariatur malitia vel peccatum, quae differunt a vitio. Ergo virtuti non contrariatur vitium. 25. Respondetur. Distinguo mai.: Virtuti, ut est habitus, est unum contrarium tantum, directe et per se primo, conce­ do; ex consequenti et secundario est unum contrarium tan­ tum, nego. 1 De Veritate, 1, 10 ad 16. 2 Godoy, In I-II, disp. 15, Edit. Venetiis 1696, pp. 67-73. IV Sent., dist. 14, q. 2, a. 2, ad 4. 37 * t- ■■■ 38 L. I. Q. LXX1, C. I: De essentia vrrn Contradistinguo min.: Virtuti, ut est habitus, contrariatur malitia vel peccatum, directe, ergo; ex consequenti et secun­ dario, concedo. Et nego consequeris et consequentiam. Solutio patet ex dictis. Licet enim virtus sit quid essen­ tialiter simplex, utpote habitus operativus, secundum ea quae dicta sunt supra, quaestione 54, art. 4, tamen est quid virtualiter multiplex, et ideo in ea distinguimus et rationem habitus et rationem bonitatis, et rationem operationis rec­ tae. Consequenter etiam ex parte sui oppositi distinguimus et rationem habitus —qui proprie est vitium— et rationem malitiae et rationem peccati seu actus deformis seu pravi. 26. Obiectio secunda. Contraria debent esse in eodem genere proximo. Atqui virtus et vitium non sunt in eodem genere proximo, quia virtus nominat essentialiter quid dynamicum vel operativum; vitium autem extenditur etiam ad defectum habitualem etiam mere entitativum. Ergo vir­ tus et vitium non sunt contraria. 27. Respondetur. Concedo mai. Nego min. et consequen­ tiam. Tam enim virtus quam vitium possunt sumi dupliciter: uno modo proprie et stricte, et sic utrumque dicunt quid dynamicum, et sunt subdivisio habitus operativi in bonum et malum; alio modo large et communiter, pro quacumque dispositione convenienti vel disconvenienti naturae, et sic utrumque extenditur ad quamcumque perfectionem vel de­ fectum permanentem naturae respectu cuius dicuntur, et di­ citur etiam de non viventibus et inanimatis. Non ergo licet, nisi aequivocando, sumere stricte vitium et large virtutem aut e converso, sed necesse est utrumque eadem amplitudi­ ne sensus accipere’. ' Cf.I-II. 55.2ad 1. Art. 2: Utrum vitium sit contra naturam 39 Quae vero ad tertiam obiectionem et solutionem spectant, iam supra exposita sunt quando de nomine «vitii» locuti sumus. Art. 2.-Utrum vitium sit contra naturam PRAENOTAMINA 28. Articulus iste specialiter ponitur ad explicandum sensum verborum Augustini pluries dicentis quod «omne vi­ tium, eo ipso quod vitium est, contra naturam est», ut patet in loco illo a S. Thoma citato in Sed contra, ubi Augustinus saepius illud repetit’. Ut autem rite percipiatur quaestio et solutio conveniens detur ei, necesse est terminos quaesiti exponere, qui multi­ plici sensu sumi possunt. 29. a) Vitium, ut modo dictum est, respondendo ad se­ cundam difficultatem articuli praecedentis, potest sumi du­ pliciter: uno modo, large, pro quocumque defectu permenenti seu habituali cuiuscumque naturae, sive entitativus sive operativus sit; alio modo, stricte, pro defectu habituali operativo naturae humanae, de qua in praesenti loquimur. Sic autem sumendo vitium, potest esse duplex: aliud car­ nale, quod consummatur in actu appetitus sensitivi concu­ piscibilis; aliud vero est spirituale, quod consummatur in actu vel motu facultatis spiritualis, nempe intellectus et vo­ luntatis. Sive autem unum sive aliud, maxime autem vitium spi­ rituale, potest procedere aut contra motiva natualia virtutis acquisitae, aut contra motiva supematuralia virtutis infusae, ut articulo praecedenti notatum fuit. 1 S. Augustinus, De libero arbitrio, III, caps. 13-14, nn. 38-42, ML 32, 1290. Art. 2: Utrum 40 vitium sit contra naturam 41 L. I, Q. LXXI, C. I: De essentia vmi 30. b) Proportional iter, hoc nomen natura potest sumi dupliciter: aut large pro quacumque natura defectibili seu quae potest quemcumque defectum habitualem suscipere vel pati; aut stricte pro natura humana, secundum quod materia praesentis tractatus postulat. Loquentes autem de natura humana, haec humana natu­ ra potest sumi dupliciter: uno modo, sub conceptu essen­ tiae, prout est principium essendi et fundamentum coordi­ nationis logicae, et sic distinguimus in natura humana du­ plicem quasi portionem, nempe corpus quasi materiam, quod est veluti fundamentum generis, prout organicum et animatum est; et veluti fundamentum individuationis, prout materia signata quantitate est principium individua­ tionis substantiae Corporeae; et animam quasi formam substantialem, quae radix est et fundamentum specificatio­ nis seu speciei. Et sic, sub conceptu essentiae, si secundo intentionaliter sumatur, natura humana potest tripliciter sumi: ut natura generica seu animalis, ut natura specifica seu rationalis, et ut natura individua seu Petri vel Pauli vel Antonii. Alio autem modo sumi potest natura humana sub con­ ceptu stricto naturae seu dynamice, prout scilicet natura di­ cit propriam essentiam rei secundum quod radix est opera­ tionum seu prout dicit ordinem vel ordinationem ad pro­ priam operationem et in hoc sensu distinguimus in homine duplicem naturam seu portionem naturae, scilicet naturam sensitivam seu animalem, et naturam rationalem. Naturam autem sensitivan seu inferiorem considerare possumus du­ pliciter, nempe absolute vel secundum se, prout mere sensiti­ va est; et relative vel secundum ordinem ad naturam rationa­ lem, quam aliquo modo participare valet veluti pars quae­ dam totius humanitatis. Istae autem acceptiones verbi «natura» non opponuntur, sed potius sibi mutuo respondent; oportet tamen prae oculis eas habere, ne confusio fiat, quia apud S. Thomam quando­ que uno, quandoque alio modo accipitur. Proprie, natura dicitur de composito ut quo, dein de partibus eius, et qui­ dem per prius de forma, per posterius autem de materia, et ita deinceps l. 31. c) Contrarietas denique sumitur pro oppositione contrarietatis, quae tamen quandoque est stricta seu directa et immediata, ut diximus de vitio et virtute, articulo praece­ denti; quandoque vero large et magis communiter accipitur, pro contrarietate indirecta et mediata, prout est inter res diversorum praedicamentorum seu generum. Unde patet magna foecunditas huius articuli. His autem distinctionibus prae oculis habitis haud diffi­ cile erit sine aequivocatione quaestionem solvere. § Π SOLUTIO QUAESTIONIS 32. conclusio prima: Sumentes vitium et naturam large seu in tota sua latitudine proportionali, dicendum est omne vitium contrariari naturae respectu cuius dicitur, et quidem contrarietate indirecta et mediata. 33. Probatur prima pars. Quod est contra connaturale est contra naturam. Atqui omne vitium est contra connatu­ rale. Ergo omne vitium est contra naturam. Maior est evidens, quia connaturale est id quod est se­ cundum naturam, aut per modum dispositionis praeviae aut per modum sequelae seu proprietatis subsequentis et com­ plentis naturam; unde est quid necessario et essentialiter connexum naturae, et quidem dicens ordinem essentialem ad naturam, ut ad terminum vel ut ad principiun eius. Ergo quidquid contrariatur connatural!, eo ipso contrariatur in­ separabiliter naturae, sicut quod contrariatur conclusioni, contrariatur principio. 1 Cf. S. Thomam, In II Physic., lect. 1-2. 42 L. I, Q. LXXI, C. I: De essentia vitii Minor vero est ipsa definitio virtutis, et statim apparet: Quod est contra virtutem est contra connatunale, quia vir­ tus est essentialiter habitus vel dispositio conveniens natu­ rae seu connaturalis naturae seu secundum naturam. Atqui vitium contrariatur virtuti, ut patet ex articulo praecedenti. Ergo vitium contrariatur connaturali seu omne vitium est contra connaturale. 34. Probatur secunda pars (quod ista contrarietas vitii ad naturam non est directa et stricta, sed indirecta et me­ diata). Contraria quae sunt in diverso genere vel praedica­ mento non sunt contraria directa et immediata. Atqui vi­ tium et natura sunt contraria, et quidem in diverso genere vel praedicamento, quia natura est in praedicamento sub­ stantiae, dum vitium est in praedicamento qualitatis. Ergo vitium et natura sunt contraria contrarietate indirecta et mediata, nempe vitium contrariatur naturae mediante vir­ tute, cui directe et immediate contrariatur. Et quia quod dicitur de omni, dicitur de quolibet, a prio­ ri constat iam vitium humanum contrariari naturae huma­ nae contrarietate mediata seu indirecta. Sed oportet in concreto videre quomodo et qua ratione, secundum diversas acceptiones vitii et naturae. 35. conclusio secunda: Dicendum est quod omne vitium contrarium naturae sensitivae genericae vel individuae sive prout est fundamentum genens aut individuationis humanae naturae est contra naturam rationalem hominis seu propriam hominis in quantum est homo. 36. Probatur. a) Sub respectu formulationis logicae generis, speciei et individui. Quod est contrarium generi et individuis est con­ trarium speciei contentae sub genere et continentis indivi­ dua. Atqui vitium contrarium naturae sensitivae humanae Art. 2: Utrum vitium sit contra naturam 43 est vitium contrarium generi et individuis humanis prout fundantur in tali natura sensitiva. Ergo et omne vitium con­ trarium naturae sensitivae humanae est eo ipso contrarium naturae specificae seu rationali ipsius. b) Sub respectu formulationis psychologicae partis sensi­ tivae seu inferioris et partis rationalis seu superioris. Quod contrariatur materiae informatae forma seu potentiae acluatae ab actu, contrariatur eo ipso ipsi formae et actui. At­ qui vitium contrarium naturae sensitivae humanae contra­ riatur materiae informatae forma et actu rationali. Ergo vi­ tium contrarium naturae sensitivae contrariatur eo ipso na­ turae rationali seu ipsi homini ut homo est. 37. conclusio tertia: Non omne vitium contrarium natu­ rae rationali, ut rationalis est, contrariatur naturae sensitivae, ut mere sensitiva vel animalis est. 38. Probatur. Ita se habet contrarietas ad naturam supe­ riorem vel rationalem hominis respectu ad naturam inferio­ rem vel sensitivam eius, sicut conformitas vel convenientia ad naturam superiorem se habet ad naturam inferiorem sensitivam, quia haec duo se habent ut bonum et malum, et contraria proportionaliter sunt eiusdem extensionis. Atqui conformitas vel convenientia ad naturam superiorem vel ra­ tionalem non semper est convenientia ad inferiorem vel sen­ sitivam, quia superior est universalior quam sensitiva et ha­ bet quaedam ei propria in quibus non communicat cum sen­ sitiva. Ergo neque contrarietas ad naturam rationalem est eo ipso contrarietas ad sensitivam: sicut bene manducare et bibere feria sexta quadragessimali est contra naturam supe­ riorem, non tamen contra inferiorem vel sensitivam. 39. conclusio quarta: Omne vitium contrarium motivo formali virtutum acquisitarum est contrarium naturae rationali qua homo est homo. i 'r 3e «.w ώ 44 L. I, Q. LXXI, C. I: De essentia vitii 40. Probatur. Omne vitium contrarium recto ordini rationis est contrarium naturae rationali ut rationalis est, quia rectus ordo rationis est connaturalis, saltem exigitive, naturae rationali, qua tali. Atqui omne vitium contrarium motivo formali virtutum acquisitarum est vitium contra­ rium recto ordini rationis, qui est ordo prudentiae. Ergo omne vitium contrarium motivo formali virtutum acquisi­ tarum est contrarium naturae rationali qua homo est homo. 41. conclusio quinta: Omne vitium contrarium motivo formali virtutum infusarum est quoque contrarium naturae ra­ tionali qua homo est homo. 42. Probatur. Quod contrariatur perfectioni et elevatio­ ni naturae rationali qua homo est homo, contrariatur eo ipso ipsi naturae rationali qua tali. Atqui vitium contrarium motivo formali virtutum infusarum contrariatur perfectioni et elevationi naturae humanae qua homo est homo, quia per virtutes supematurales natura humana maxime perficitur et elevatur et divinizatur. Ergo omne vitium contrarium motivo formali virtutum infusarum, est contrarium quoque naturae ipsi national!. Immo, magis opponitur naturae hu­ manae quam ipsa vitia contra motiva formalia virtutum ac­ quisitarum. Unde S. Thomas egregie scribit: «Habere fidem (theologicam supematuralem) non est in natura humana, sed in natura humana est ut mens hominis non repugnet interiori instinctui et exteriori veritatis praedicationi. Unde infidelitas, secundum hoc, est contra naturam» 43. conclusio sexta: Dicendum est quod speciali ratione et quasi per antonomasim dicuntur vitia contra naturam ea quae directe contrariantur naturae animali vel sensitivae ut sensitiva est, relate ad generationem. S. Thomas, ΙΙ-Π, 10, 1 ad 1 M F». Art. 2: Utrum vitium sit contra naturam 45 44. Probatur. Nomen «naturae» a generatione deriva­ tur, nempe a nascendo. Et secundum hoc specialiter dici po­ test vitium contrarium naturae quando directe opponitur instinctui generationis naturalis. Et propterea vitia huiusmodi ipsa bruta animalia abhorrent, ut sodomia, onanismus et alia huismodi. Unde S. Thomas optime ait: «Dupliciter est aliquid contra naturam hominis. Uno modo, contra natu­ ram differentiae constitutivae hominis, quae est rationale, et sic omne peccatum dicitur esse contra naturam hominis, in quantum est contra rationem rectam... Alio modo, dicitur esse aliquid contra naturam hominis ratione generis, quod est animal. Manifestum est autem quod secundum naturae intentionem, commixtio sexuum in animalibus ordinatur ad actum generationis; unde omnis commixtionis modus, ex quo generatio sequi non potest, est contra naturam hominis, in quantum est animal. Et secundum hoc dicitur in Glossa: naturalis usus est ut vir et mulier in uno concubitu coeant; contra naturam vero, ut masculus masculum polluat, et mu­ lier mulierem; et eadem ratio est de omni actu coitus, ex quo generatio sequi non potest» *. Non autem convertitur quod omne vitium contrarium naturae superiori vel rationali sit etiam contrarium naturae inferiori seu animali prout mere animalis est et in pura abstractione consideratur. Et in hoc sensu potest etiam esse contra genus et speciem et non proprie secundum conditio­ nes individuales temperamenti1 2. Et videtur S. Thomam vel thomistas impetere Staphanum Tempier quando die 7 mar­ di 1277 damnavit sequentem propositionem: «Quod pecca­ tum contra naturam, utpote abusus in coitu, licet sit contra naturam speciei, non tamen est contra naturam individui»3. 1 S. Thomas, In Ad Romanos, cap. 1, lect. 8, Edit. Marietti, 1.1, p. 27 b. 2 Cf. S. Thomam, I-II, 51, 1. 3 Denifle, Chartularium Universitatis Parisiensis, I, p. 558. Cf. S. Tho­ mam, I-II, 94, 2, ubi tres inclinationes fundamentales naturae recoluntur, scilicet inclinatio ad esse, ad perpetuitatem speciei, ad vivendum secun­ dum rationem. * 3 46 L. I, Q. LXXI. C. I: De essentia vmi Concludamus ergo quod omne vitium humanum qua­ cumque ratione vel motivo contrahatur, est contra naturam propriam ut homo est, nempe contra rationem vel naturam rationalem. Et ideo dicendum est quod omnis vitiosus est irrationabilis in quantum vitiosus est et propriam naturam, qua homo est, miserabiliter deturpat. § ΙΠ SOLVUNTUR DIFFICULTATES 45. Obiectio prima. Quod non est contra connaturale non est contra naturam. Atqui vitium non est contra conna­ turale, quia virtus cui contrariatur vitium, non est nobis connaturalis, sed vel acquisita actibus nostris vel infusa a Deo. Ergo vitium non est contra naturam. 46. Respondetur. Distinguo mai.: Quod non est contra connaturale sive perfectum vel consummatum seu actuale, sive imperfectum seu inchoatum vel etiam aptitudinale, non est contra naturam, concedo; quod non est contra connatu­ rale actuale vel consummatum, bene vero est contra conna­ turale inchoatum vel aptitudinale et potentiale, non est con­ tra naturam, nego. Contradistinguo min.: Vitium non est contra connaturale, quod vere sit connaturale actuale et perfectum seu innatum, concedo; quod vere sit connaturale inchoatum et imperfec­ tum vel saltem aptitudinale et potentiale, nego. Et nego consequens et consequentiam. Tota difficultas nititur in aequivocatione verbi «natura­ le». Naturale enim multiplicitur dicitur: uno modo id quod consummative et actualiter est ab ipsa natura immediate, et sic naturale vel connaturale est id quod est congenitum vel innatum, et hoc modo certum est nullum habitum huma­ num, ideoque neque virtutem esse naturalem1; alio modo Cf. S. Thomam, I-II, 51, 1; 63, 1. Art. 2: Utrum vitium sit contra naturam 47 dicitur naturale id quod secundum inchoationem vel aptitudinem est a natura, licet consummatio et perfectio sit ab alio agente, et hoc quidem dupliciter: quia inchoatio haec potest esse vel per aptitudinem et exigentiam veram, et tunc consum­ matio fieri potest ab agente naturali, per actus suos, sicut accidit in virtutibus acquisitis; vel per meram passivam ca­ pacitatem, quae est potentia obedientialis, et tunc non educi­ tur in actum perfectum nisi ab agente exteriori supematurali, nempe ab Auctore naturae. Et his duobus modis concedi­ tur quod virtus est naturalis, licet diversimode. Unde Tu­ llius definit virtutem acquistam dicens quod est «animae habitus, naturae modo, rationi consentaneus» Et hac etiam de causa, ut supra dictum est, vitium diversimode contra­ datur rationi prout motivo naturali vel supernatural! virtu­ tis contrariatur. 47. Obiectio secunda. Ad ea quae sunt contra naturam non datur assuefactio seu habitus. Atqui ad ea quae sunt vitii datur assuefactio seu habitus, quia vitium est habitus vel dispositio habitualis. Ergo vitium non est contra naturam. 48. Respondetur. Distinguo mai.: Ad ea quae sunt contra naturam, sumpta natura pro ipsa essentia vel proprietate connaturali et congenita essentiae, non datur assuefactio vel habitus, concedo; ad ea quae sunt contra naturam, sumpta natura pro inclinatione quadam inchoata a natura, non au­ tem consummata a natura, non datur assuefactio vel hatitus, nego. Concedo min. et nego consequens et consequentiam. Revera, contra ipsam constitutionem naturae in se vel in his quae ei congenita sunt, non datur assuefactio vel habi­ tus, quia assuefactio vel habitus exigunt necesario indeterminationem quamdam subiecti eius; quae quidem, quia da­ tur respectu connaturalium quae adveniunt naturae ab ali1 Tullius Cicero, II de Inventione Rhet., cap. 53, edit, cit., 1.1, p. 118. L. I. Q. LXXI, C. I: De essentia 48 vitii quo exteriori agente, ideo respectu huius dari potest assuefactio et habitus, qui est revera ipse habitus vitiosus seu ip­ sum vitium. 49. Obiectio tertia. Quod est contra naturam, raro vel in paucioribus invenitur in natura illa. Atqui vitium non raro et in paucioribus, sed frequenter et ut in pluribus invenitur in natura humana. Ergo vitium non est contra naturam hu­ manam, sed potius iuxta ipsam. 50. Respondetur. Distinguo mai.: Quod est contra natu­ ram unicam et adaequatam, raro et ut in paucioribus inve­ nitur in natura illa, concedo: quod est contra naturam quasi duplicatam et inadaequate sumptam, raro et ut in pauciori­ bus invenitur in natura illa, ergo. Distinguo min.: Vitium non raro et in paucioribus, sed frequenter et ut in pluribus invenitur in natura humana, se­ cundum quod est rationalis, concedo: secundum quod est sensitiva secundum se, nego. Et nego consequens et consequentiam. Ista difficultas est gravis et ad eam potest dari responsio ex duplici capite: primo, ex philosophia; secundo, ex revela­ tione seu ex theologia. Ex philosophia potest dari responsio duplex: una, consi­ derando universaliter totam naturam creatam, nempe ange­ licam, humanam et irrationalem quasi per modum unius; et sic, quia malum accidit in natura angelica et in natura irrationali ut in paucioribus, quamvis in natura humana ac­ cidat ut in pluribus, absolute tamen verum est quod malum et vitium accidit ut in paucioribus in tota natura, quia plus naturae dicit natura angelica et irrationalis simul quam na­ tura humana sola; et haec est responsio quam S. Thomas affert in I, q. 49, art. 3 ad 5, et q. 63, art. 9 ad 1. Alia respon­ sio philosophica est respectu ipsius naturae humanae, quae essentialiter componitur ex sensitiva et rationali. lam vero constat malum et vitium non dari ut in pluribus respectu **e**tf\ Art. 2: Utrum vitium sit contra naturam 49 naturae sensitivae in quantum huiusmodi, sed solum res­ pectu naturae rationalis. Unde sistendo in ordine physico, malum et vitium est in paucioribus in natura humana, sicut et in ceteris. Respectu vero ordinis proprie moralis, utique accidit malum ut in pluribus, propter naturalem quasi con­ stitutionem humanae naturae, quae a sensibilibus incipit et per sensibilia maxime movetur. Et hanc rationem affert S. Doctor hic et in I, q. 49, art. 3 ad 5; q. 63, art. 9 ad 1; q. 115, art. 4 ad 3; III Contra Gent. cap. 26, ad obiecta. Nam ordo moralis naturalis apud nos sequitur ordinem psychologi­ cum, qui a sensibilibus incipit; sunt autem qui in initio ma­ nent, quin ad bona honesta surgant, contenti solo bono de­ lectabili et utili secundum sensum. Circa hanc rationem S. Thomae, quam hic affert S. Doc­ tor, consuli possunt Caietanus, h. 1., et in Oratione tertia habita coram Alexandro VI, dominica prima quadragessimae, 1502 ’, Ferrariensis2, B. Medina3, Banez4, Balmes5. Ex theologia datur responsio pro actuali conditione natu­ rae humanae, quae lapsa est et vulnerata ex peccato orginali; ista autem conditio innaturalis est, et ideo mirum non est quod lex naturalis, secundum quam malum et vitium est ut in paurioribus, deficiat in humana natura. Quare au­ tem Deus permissent peccatum originale, mysterium est di­ vinae sapientiae. 51. Obiectio quarta. Eo modo vitium est contra naturam quo et peccatum, quod est actus proprius vitii. Atqui pecca­ tum est contra legem aeternam potius quam contra natu­ ram humanam, quia per contrarietatem ad legem aeternam definitur peccatum, ut dicetur articulo sexto. Ergo et vitium 2 Caietanus, Opuscual, Edit. Taurinensi 1582, pp. 275-276. Ferrariensis, In III Contra Gent., cap. 6, par. IV-V; cap. 13, par. VIII, n. 3. B. Medina, In I-II, 71, 2, edit, cit., p. 475. Banez, In I, 63, art. 9, edit, cit., col. 948. Balmes, El Criteria, cap. 7, & II, examen de la mâxima: piensa mal y no errarâs. Μ - ·J 50 L. I. Q. LXXI, C. I: De essentia vitii potius est contra legem aeternam quam contra humanam naturam seu rationem. 52. Respondetur. Concedo mai.; distinguo min.: Pecca­ tum est potius contra legem aeternam quam contra natu­ ram humanam, theologice consideratum, concedo; philoso­ phice inspectum, nego. Contradistinguo etiam conclusionem: Vitium potius est contrarium legi aeternae quam humanae rationi, theologice consideratum, concedo; philosophice inspectum, nego. Revera, tam vitium quam peccatum contrariantur et vir­ tuti et naturae humanae et legi aeternae prout stat pro ra­ tione superiori vel supematurali. Et ideo utroque modo contrarietatis definiri possunt. Et quidem philosophice loquen­ do, prout loquitur philosophus moralis, contrarietas quae per se primo consideratur, est contrarietas ad rationem vel naturam humanam, qua homo est homo; at theologice dis­ serendo, sicut theologus moralis loqui debet, per se primo consideratur oppositio vel contrarietas ad legem aeternam, quae est ratio Dei. Et hoc modo procedimus in praesenti quin tamen excludamus aliam considerationem, immo se­ cundum eam procedere etiam possumus, eo vel magis quod materialiter utraque oppositio coincidit in humana natura, prout opus est divinae sapientiae legislantis. In idem ergo realiter redit dicere quod vitium est contra naturam humanam ut est opus Dei et quod sit contra Deum vel legem aeternam; cum quo tamen stat quod tam vitium quam peccatum contrariatur naturae humanae, etiam abso­ lute et secundum se consideratae. Neque ista realiter sepa­ rari possunt, sed una oppositio infert aliam. Quod quidem maxime notandum est pro quaestione illa de peccato philosophico, de quo sermonem faciemus relate ad responsionem ad 5 articuli sexti. Art. 3: Comparatio vitii cum actu vitioso 51 Art. 3.-Utrum vitium sit peius quam actus vitiosus PRAENOTAMINA 53. Hucusque consideratum est quasi genus vitii, quia consideratum est esse suum naturae vel psychologicum, per ordinem ad contrarium suum in esse psychologico. Remanet ergo videre quasi differentiam eius specificam considerando esse morale eius prout a peccato seu actu malo distinguitur. Et sicut se habent habitus et actus in esse physico vel psychologico, ita etiam se habent in esse moris, quia uter­ que in utroque ordine se habere potest. Licet ergo directe et per se primo comparetur vitium et peccatum in esse moris in hoc articulo, tamen comparatio etiam fieri potest in esse psychologico habitus et actus; potius tamen haec compara­ tio praesupponitur veluti fundamentum et assumitur quasi ratio propter quid comparationis in ordine morali, eo quod ordo moralis subalternatur ordini psychologico. I J d SOLUTIO QUAESTIONIS 54. conclusio: Simpliciter loquendo peccatum seu actus vitiosus est peius vitio; vitium tamen est peius peccato secun­ dum quid. 55. Probatur prima pars, tum a priori, ex propria ratione habitus et actus; tum a posteriori et ex proprio effectu remunerationis debitae seu reatus, et ex proprio signo denomina­ tionis formalis. 56. a) A priori, ex propria ratione habitus et actus vel potius vitii et peccati. Ita se habet in malitia peccatum ad vitium, sicut se habet actus ad habitum in bonitate et mali- ■·» ■ 52 L. I, Q. LXXI, C. I: De essentia vitii tia. Atqui actus ita se habet ad habitum in bonitate, ut sit simpliciter eo perfectior seu melior; et similiter in malitia ita se habet ad habitum ut sit habitu simpliciter peior. Ergo et peccatum ita se habet ad vitium in malitia ut sit peius simpliciter vitio. Aliter: Ita se habet peccatum ad vitium in ordine mali moralis, sicut se habet actus ad habitum in ordine psycholo­ gico. Atqui actus excedit simpliciter habitum in ordine psy­ chologico, quia comparatur ad ipsum ut actus secundus ad actum primum. Ergo peccatum excedit vitium in ordine morali mali; quod autem excedit vitium in malo est peius simpliciter vitio. Ergo simpliciter loquendo peccatum est peius vitio. Maior constat, quia vitium est essentialiter habitus qui­ dam malus, ut constat ex articulo primo; peccatum autem est actus secundus malus seu actus vitiosus. Consequenter, comparatio peccati ad vitium in malitia est sicut compara­ tio actus ad habitum in malitia. Minor autem facile apparet; nam comparatio actus ad habitum in malitia, est sicut comparatio actus ad habitum in bonitate, quia contraria eodem modo proportionaliter se habent ad propria correlativa. Haec autem comparatio ac­ tus ad habitum in bonitate et malitia eadem est ac compara­ tio actus ad habitum ut sic. Atqui actus ut actus excedit simpliciter habitum ut habitum. Nam actus se habet ad ha­ bitum ut actus secundus ad actum primum seu ut actus sim­ pliciter ad actum secundum quid; insuper se habet actus ad habitum sicut se habet habitus ad nudam potentiam; habi­ tus autem se habet ad nudam potentiam sicut actus ad po­ tentiam et sicut perfectio ad perfecibile; ergo eodem modo actus se habet ad habitum sicut ultimus actus ad ultimam potentiam et sicut ultima perfectio ad ultimum perfectibile. 57. Confirmatur. Id quod est incompatibile cum bono et impermixtum bono est simpliciter peius eo quod compatibile est cum bono et cum bono aliquo modo coniungi potest. Art. 3: Comparatio vitii cum actu vitioso 53 Atqui peccatum ut peccatum est incompatibile cum bono eique impermixtum; dum e contra vitium von est incompa­ tibile cum omni bono, immo et simul cum aliquo bono iungi potest. Ergo simpliciter loquendo peccatum est peius vitio. Maior constat, quia quod est incompatibile et impermix­ tum bono cuilibet est magis remotum seu elongatum a bono quam id quod aliquo modo compatibile et unibile est ei. Quod autem est magis remotum seu elongatum a bono est magis malum seu est peius, quia quanto unum contrarium magis distat ab alio, tanto est etiam magis contrarium et oppositum. Minor etiam patet, quia peccatum ut peccatum est in­ compatibile cum aliquo actu bono; vitium autem compati­ bile est cum aliquo actu bono, sicut habitus est compatibilis cum actu contrario. Ergo peccatum ut sic est penitus incom­ patibile cuilibet bono; vitium vero est aliquo modo compa­ tibile ’. 58. b) A posteriori, et quidem, ut dixi, dupliciter: 59. 1) Ex proprio effectu morali seu remuneratione ei de­ bita. Id cui primo et simpliciter debetur praemium vel poe­ na est simpliciter melius vel peius eo cui praemium vel poe­ na nonnisi secundario et secundum quid debetur. Atqui acti­ bus bonis primo et per se debetur praemium; et similiter actibus malis primo et per se debetur poena; habitibus vero bonis et malis aut non debetur aut solum secundario et se­ cundum quid et ratione actus a quo descendunt. Ergo actus malus seu peccatum est peius quam vitium; sicut et actus virtuosus est simpliciter melior quam virtus. Maior patet, quia loquimur de debito iustitiae naturalis et divinae, quae omnino respondet bonitati et malitiae obiectivae. 1 Cf. S. Thomam, In IX Metaphysic., lect. 10, nn. 1883-1885. « · t-; t < o4 L. I. Q. LXXI, C. I: De essentia vim Minor etiam constat turn in humanis tum etiam in divi­ nis. In humanis quidem, quia homo non punitur ex eo quod potest male agere, sed ex eo quod de facto agit male; et ea­ dem ratione, homo non praemiatur ex eo quod potest bene agere, sed ex eo quod revera bene agit. Atqui per habitum bonum potest homo bene agere, per actum autem virtuosum revera bene agit; item, per habitum malum seu vitium po­ test homo male agere, sed per actum malum seu vitiosum seu peccatum male agit de facto. Ergo in ordine iustitiae humanae, actibus debetur praemium aut poena, non autem habitibus. In divinis etiam hoc apparet, quia pueri baptizati ante­ quam habeant usum rationis, et etiam perpetuo amentes, non merentur neque demerentur coram Deo, quia non ope­ rantur secundum virtutes infusas, quas revera habent. Et si­ militer, videmus quod peccato originali, quod est per mo­ dum habitus vitiosi, minime poena debetur, idest nulla poe­ na positiva sensus, dum e contra peccatis venialibus debetur positive poena sensus temporalis. Et propter hoc, deceden­ tes cum solo peccato veniali, in purgatorio mittuntur, dum morientes cum solo peccato originali in limbo puerorum re­ cluduntur. Et inde venit exioma illud theologorum: actibus mere­ mur vel demeremur, non habitibus. «Non habere caritatem —ait S. Thomas— non meretur poenam; sicut enim habiti­ bus non meremur, sed actibus, ita etiam neque ipsa carentia habituum demeremur»1. Et clarius adhuc: «Nullus-inquit-meretur nec demere­ tur pro habitu, sed pro actu; unde contingit quod aliquis est sic fragilis quod, si tentatio sibi superveniret, peccaret; qui tamen, si tentatio non superveniat, actu non peccat. Nec propter hoc demeretur, quia ut Augustinus dicit2, non ’ S. Thomas, De malo, 2, 5 ad 8. 1 S. AUGUSTINUS, De praedestinatione Sanctorum, cap. 12; De dono perse­ verantiae, cap. 10. Art. 3: Comparatio vitii cum actu vitioso punitur aliquis a Deo pro eo quod facturus esset, sed pro eo quod facit» 60. 2) Ex proprio signo denominationis formalis vitii in ordine morali. Id a quo vitium denominatur malum est peius vitio. Atqui vitium denominatur malum ab actu vitioso seu a peccato. Ergo peccatum est peius vitio. Maior constat, quia denominatio fit a potiori et principa­ liori, sicut hoc nomen «prudentia» sumitur a providentia veluti a principaliori sua parte1 2. Ergo et denominatio mali debet esse a potiori et principaliori mali, scilicet a priori; sicut et denominatio boni, a meliori. Nam propter quod unumquodque tale, et illud magis. Minor vero patet ex communi usu loquentium. Vitium enim dicitur malum, quia inclinat ad actum malum seu propter actum malum ad quem inclinat, et ideo propter ma­ litiam actus dicitur malus habitus operativus. 61. Probatur secunda pars (vitium tamen secundum quid est peius peccato). Nam malum diuturnius et universa­ lius est peius malo transeunte et singulari. Atqui apud nos et per accidens vitium est malum diuturnius et universalius quam peccatum, quia apud nos, quia potentiales sumus, ac­ tus est per modum motus transeuntis, dum habitus est per modum permanentis, licet de ratione actus ut actus est, non sit quod transeat seu non duret; similiter, actus isti tran­ seuntes apud nos sunt singulares seu particulares vel indivi­ duals, et ideo non continent nisi unum malum; habitus vero virtualiter continent infinitos actus, et ideo maiorem universalitatem habent. Apud nos ergo et per accidens, ha­ bitus vitiosus est peior actu vitioso ratione maioris diuturni­ tatis et universalitatis. 1 S. Thomas, De malo, 2, 2 ad 9. 2 Cf. S. THOMAM, ΙΙ-Π, 49, 6 ad 1; In I periher., lect. 8, n. 9; IV Sent. dist. 18, q. 1, art. 1, qla. 1 ad 3. Jf " 56 r* L. I, Q. LXXI, C. I: De essentia vith § III SOLVUNTUR DIFFICULTATES 61. Obiectio prima. Sicut bonum diuturnius seu perma­ nendus est melius bono transeunti, ita malum diuturnius est peius malo transeunti. Atqui vitium est malum permanentius et diuturnius quam peccatum, sicut et habitus est diuturnior quam actus. Ergo vitium est peius peccato. 62. Respondetur. Distinguo niai.: Malum diuturnius est peius malo transeunti, ceteris paribus, concedo; ceteris non paribus, nego. Distinguo min.: Vitium est diuturnius peccato sicut habi­ tus actu, simpliciter et secundum se, nego; secundum quid et ratione conditionum subiecti, concedo. Et nego conclusionem. Revera, maior vel minor duratio est accidens quoddam actus et habitus proveniens ex ratione speciali subiecti, non ex ratione actus ut sic. Comparatio ergo actus et ha­ bitus potest esse duplex: essentialis seu sencundum ea quae per se eis conveniunt; et accidentalis vel secundum ea quae eis conveniunt ratione alterius, nempe ratione conditionis agentis vel status eius. Constat autem quod ratio durationis est quid accidentale; quod autem essentiale est, est ra­ tio actualitatis, quia essentialis comparatio est in ratione entis, ut explicatur in responsione S. Thomae, quae valde profunda est. 63. Obiectio secunda. Peius malum sunt plura mala quam unum tantum. Atqui vitium continet plura mala, pec­ catum autem continet unum malum tantum. Ergo peius malum est vitium quam peccatum. 64. Respondetur. Distinguo mai.: Peius malum sunt plu­ ra mala quam unum tantum quando sunt eiusdem generis Art. 3: Comparatio vitii cum actu vitioso 57 et eiusdem ordinis, concedo; quando sunt diversi ordinis et diversi generis, nego. Et nego consequens et consequentiam. Ratio solutionis est, quia unum et multa oppositionem habent inter se, et ideo non sunt proprie loquendo compara­ bilia nisi quando in eodem genere et ordine sumuntur. Nunc autem habitus et actus non sunt eiusdem generis, quia habi­ tus est in categoria qualitatis, dum actus est in categoria actionis. Pluralitas autem, quam habitus continet, sive in bono sive in malo, est virtualis tantum seu quasi potentialis, non actualis; dum e contra quod continet actus est semper et essentialiter actuale. Unde simpliciter loquendo melior vel peior est actus bonus vel malus quam habitus bonus vel malus, sicut actus est semper perfectior potentia. Unde vul­ go dicitur: «Mâs vale un pâjaro en mano que cien volando»; et iterum: «Mas vale un toma que dos te dare». 65. Obiectio tertia. Causa est potior effectu. Atqui habi­ tus malus seu vitium est causa actus vitiosi seu peccati, si­ cut generaliter habitus est causa actus. Ergo vitium est po­ tius peccato in malitia seu est peius peccato. 66. Respondetur. Distinguo mai.: Causa est potior effec­ tu, causa propria et principalis, concedo; causa instrumentalis, nego. Contradistinguo min.: Vitum, utpote habitus operativus, est causa peccati seu actus mali, causa instrumentalis, con­ cedo; causa principalis, nego. Et nego consequens et consequentiam. Revera causa principalis est potior effectu, qui ei assimilatur et participat formam propriam eius; at non sequitur quod causa instrumentalis sit potior effectu, eo quod causa instrumentalis non participat formam causae principalis nisi per modum motionis transeuntis, dum e contra effectus proprius eam participat per modum permanentis. Constat autem quod tam habitus operativus quam potentia opera- 58 L. I, Q. LXXI» C. 1: De essentia vmi tiva sunt causa efficiens actus secundi, licet non ex aequo, quia potentia per modum causae principalis; habitus autem per modum causae instrumentalis coniunctae et per se subordinatae, ut dictum est in tractatu de habitibus, I-II, 49, 3. Responderi etiam potest, secundo, retorquendo argu­ mentum, nam, prout constat ex dictis in tractatu de habiti­ bus, q. 51, art. 2-3, habitus apud nos causantur ex actibus, et ideo actus sunt perfectiores seu potiores habitu; actus quidem activi potentiae vel habitus superioris, ut ibi dictum est; vitium autem, cum non sit habitus innatus, sed acquisi­ tus, causatur ex actibus praecedentibus malis seu peccaminosis, qui ideo sunt fortiores in malitia. Respondet, tertio, S. Thomas formaliter, nempe in ordine morali, quidquid sit de ordine physico vel psychologico. Nam in ordine morali boni et mali omnia iudicantur formaliter secundum finem seu causam finalem, secundum quam dicitur bonum et malum. Atqui actus secundus est finis seu causa finalis habitus operativi, quia habitus operativus est propter operationem vel operatum sicut propter finem. Ergo bonum et malum ex actu redundat in habitum sicut ex fine in media. Unde secundum hoc posset argumento responderi: Concedo maiorem et distinguo minorem: habitus est causa actus in genere causae efficientis, concedo; in genere causae finalis, nego; et nego consequens et consequentiam. Aut denique: Sicut habitus in genere medius est essentia­ liter inter nudam potentiam et actum secundum ad quae dicit ordinem essentialem, nempe ad nudam potentiam ut actus secundum quid; ad actum vero secundum ut actus in­ choatus —et propterea non est intelligibilis nec definibilis nisi per ordinem ad ista duo extrema—; ita etiam vitium est essentialiter habitus quidam seu dispositio media inter habitum bonum seu virtutem cui contrarie opponitur, et ac­ tum peccaminosum seu peccatum seu actum malum, ad quem comparatur ut actus primus ad secundum, et ideo ne­ quit definiri nisi per contrapositionem ad bonum_in quo convenit cum peccato: en genus—, et per correlationem ad » > ·· Art. 3: Comparatio vith cum actu vitioso 59 actum malum, ad quem relative dicitur et a quo primo dis­ tinguitur—en quasi differentia specifica—. Et quidem ambo haec possunt attendi et in ordine mere psychologico et in ordine morali. Licet autem ex definitione nominali haec ap­ parerent implicite et vulgariter, modo vero apparent expli­ cite et scientifice, potius quam probando, explicando vel ex­ ponendo. 67. Si quis autem vellet ex omnibus hucusque dictis de­ finire vitium humanum, prout de eo loquimur in praesenti, potest dicere quod vitium est: habitus operativus malus, sumpto nomine habitus in sensu largiori pro dispositione habituali. Et relative ad definitionem virtutis humanae cui directe contrariatur, posset definiri: mala qualitas mentis, qua male vivitur et qua nemo bene utitur, vel etiam: qualitas vel dispositio quae malum facit habentem et opus eius malum reddit. CAPUT II DE ESSENTIA PECCATI 68. Consequenter agendum est de essentia vel definitio­ ne peccati. Et quidem, ut supra dictum est, quando fecimus iustificationem ordinis articulorum huius quaestionis, S. Doctor duo facit: primo venatur definitionem peccati, tum quantum ad elementum eius quasi formale seu differentiale et in esse morali (art. 4), tum quoad elementum quasi mate­ riale vel psychologicum actus (art. 5); secundo concludit definitionem eius, eamque explicat justificando formulam Augustini. Inquirit autem S. Doctor differentiam prius quam genus, ne fieret saltus ab ordine morali ad psychologicum ut de novo rediret ad moralem; considerabat enim moraliter vi­ tium in articulo tertio. Eandem ergo lineam sequi debebat in articulo quarto. Theologi coaetanei S. Thomae et ipse S. Thomas in Sen­ tentiis quaestionem praeviam movebant scilicet utrum pec­ catum in tota sua latitudine sit definibile seu utrum dari possit aliqua definitio communis conveniens omni peccato. Nec immerito ista quaestio ponebatur, quia, consulentes traditionem Patrum, multae descriptiones vel formulae ap­ parebant, quae difficile concordari poterant vel ad unitatem reduci. Ex facto ergo pluralitatis formularum videbatur se­ qui quod peccatum non sit definibile; ac revera Magister Sententiarum plures formulas proponit in II Sent. dist. 35, 62 ·<< M* L. I, Q. LXXI, C. II: De essentia vitii cap. 2; Alexander Halensis examinat octo differentes1; S. Bonaventura collegit viginti formulas2. Et fatendum est peccatum non esse quid definibile defi­ nitione essentiali proprie et simpliciter dicta, quia hoc modo non est definibilis nisi species infima substantiae fini­ tae; peccatum autem non est de genere substantiae, sed de genere accidentis. Consequenter peccatum, dato quod defi­ niri possit, non est definibile nisi definitione per additio­ nem, in qua scilicet ponitur ordo ad aliquid quod est extra definitum. Sed etiam hoc modo peccatum in tota sua latitudine non est exacte definibile una definitione, sicut definitur quanti­ tas vel aliud praedicamentum accidentale vel sicut definitur pars substantiae, v. gr., forma substantialis vel anima. Et ratio est, quia conditio essentialis ad hoc ut plura sint definibilia definitione communi, est quod sint univoca inter se seu quod conveniant in aliquo genere. lam vero omnia pec­ cata non conveniunt uno aliquo genere, quia peccatum ori­ ginale est potius habitus quam actus et ideo est in genere qualitatis; e contra peccatum personale seu actuale, nempe mortale et veniale, sunt actus, et ideo sunt in genere actio­ nis. Ergo non possunt eadem definitione essentiali definiri peccatum originale et peccatum actuale seu personale. Sed neque peccatum personale mortale et veniale conveniunt in eodem genere morali, quia mortale est contra essentialia vel necessaria ordinis moralis, dum veniale est solum contra ac­ cidentalia et contingentia, et ideo se habent ad invicem si­ cut substantia et accidens in ente vel sicut actus et potentia, quae non conveniunt in eodem genere. Proprie ergo loquen­ do, neque mortale et veniale, possunt una definitione essen­ tiali definiri. ’ Alexander Halensis, Summa Theol., II P., Lib. II nn 260-267 edit cit., t. III, p. 274-281. 2 S. Bonaventura, II Sent., dist. 35, dub. circa textum dub 6 edit cit t. Π. pp. 838-839. * ’ ’ L. 1, Q. LXXI, C. II: De essentia vitii 63 Neque tamen ista tria genera peccatorum, scilicet orgininale, mortale et veniale sunt pure aequivoca, sed analogica, ita ut ratio peccati diversimode eis conveniat secundum prius et posterius, nempe primo et principaliter, peccato ac­ tuali; dein, orginali, quod dicitur peccatum quia ab actuali descendit vel ad actuale ducit; actuali autem per se primo convenit mortali, ac dein quasi diminute peccato veniali, quod dicitur peccatum in quantum disponit ad mortale ali­ quo modo. Supremum ergo analogatum peccati est actuale mortale et post illud venit peccatum veniale, in fine vero peccatum originale. In analogis autem, maxime quando sunt analoga attribu­ tionis seu per ordinem ad unum primum, ut accidit in casu praesenti, analogata posteriora non sunt definibilia nisi per ordinem ad princeps analogatum, quod poni debet in eorum definitione. At evidenter nequit poni in definitione aliorum nisi prius ipsum fuerit per se notum vel aliunde definitum, et quidem est magis definibile per se quam cetera analoga­ ta, quae non sunt definibilia nisi per ipsum. Eo ergo modo quo peccatum definiri potest, maxime de­ finibile est peccatum actuale mortale et quidem commissio­ nis, quod proprie est actus vel motus. Itaque in hac secunda parte huius quaestionis, scientifice et rigorose procedendo, non potest agi nec quaeri nisi de definitione peccati actualis mortalis commissionis. Et vere ita fecit S. Thomas, et ceteri maiores theologi sui temporis fassi sunt definitione Augustini, quam approbat et concludit S. Thomas in articulo sexto huius quaestionis, non definiri nisi peccatum actuale mortale commissionis. Ita, Magister Sententiarum ait: «De actuali peccato agitur, et mortali, non veniali»1. Clarius et fortius Guillelmus Alvernus: «Scito etiam-ait-quod non definitur hic nisi peccatum mortale; non enim contra legem sunt proprie venialia...; Petrus Lombardus, // Sent., dist., 35, c. 1. 64 ·’* .· .· L. I, Q. LXXI, C. II: De essentia vitii attende etiam quod non definitur hic nisi peccatum quod dicitur actuale, videlicet quod est actus illicitus vel omissio actus lege praecepti, et haec sunt peccata quae solemus di­ cere peccata acquisitionis (= commissionis) et conquistum nostrum pessimum»1. Et idem dicti Alexander Halensis: «Haec definitio convenit tantum actuali mortali peccato»2. Attamen, isti auctores non dederunt rationem veram et profundam cur formula ista Augustini conveniat tantum de­ finitioni peccati mortalis actualis commissionis; dederunt autem posteriores theologi ex doctrina aristotelica de analo­ gia, applicata ad rationem peccati. S. Albertus Magnus valde bene scribit: «Non est una de­ finitio qua in communi possint definiri illa genera peccato­ rum, scilicet originale, veniale et mortale»3; sed tamen, ad­ dit, «peccatum mortale et actuale potest definiri una defini­ tione communi»45; et ratio est, quia «originale, veniale et mortale non dividunt peccatum, ut species genus dividit, sed sicut per prius et posterius participantia ipsum (= ana­ logice), sicut potentia et actus dividunt ens...»3; solum au­ tem peccatum mortale est simpliciter peccatum6. Pariter S. Bonaventura: «Praedicta-inquit-definitio est peccati actualis et mortalis»7; quia «peccatum, prout dici­ tur de originali, actuali mortali et veniali, nec dicitur omni­ no univoce nec dicitur omnino aequivoce, sed quasi medio modo, scilicet analogice: ratio enim culpabilitatis primo et principaliter reperitur in peccato actuali mortali et conse­ quenter in originali (?) et postremo in veniali; et ideo notificationes quae dantur de peccato simpliciter, potissime refe1 Guiuelmus Alvernus, De vitiis et peccatis, cap. 1, edit. Venetiis 1591, p.251a. 2 Alexander Halensis, h. I., n. 259, p.275, et n. 264. ' S. Albertus Magnus, 11 Sent. dist. 35, art. 2, edit. Vives t. XXVII, p. 563a. 4 Ibidem, art. 1, p. 262a. 5 Ibidem, art. 2, ad 1, p. 563a. 6 Ibidem, art. 3, p. 564b. S. Bonaventura, Il Sent., dist. 35, dub. 1 circa litteram, t. II, p. 836a. ’Λ. TM— ;α· » L. I, Q. LXXI, C. II: De essentia vitii 65 runtur ad peccatum actuale mortale, quod est peccatum simpliciter» Sed omnes longe superat S. Thomas, quando ait: «Per­ fecta ratio peccati quam Augustinus ponit (in hac definitio­ ne) convenit peccato mortali»2. Et ratio est, quia «peccatum non dicitur univoce de omnibus generibus peccatorum, sed per prius de peccato actuali mortali, a quo peccatum venia­ le deficit ex hoc quod non omnino a fine deordinat, sed ali­ quo modo a fine retardat, ordine ad finem salvato; unde de­ ficit ex parte illa ex qua peccatum formaliter rationem mali habet; originale autem deficit ab eo ex parte ipsius substan­ tiae actus; actuale enim mortale est voluntarium voluntate propria illius in quo est, sed originale est voluntarium vo­ luntate alterius; unde deficit ex parte illa ex qua peccatum habet rationem culpae. Et ideo non oportet quod definitio peccati in genere conveniat nisi illi peccato in quo perfecte ratio generis invenitur. Potest autem et definitio peccati in genere eis secundum quid convenire, sicut et ratio generis in eis per posterius invenitur»3. Fatetur tamen quod modus quo definitio convenire po­ test peccato est incompletissimus, et potius exponens nomi­ nis significationem quam indicans essentiam rei4. 69. Et haec consideratio est maioris momenti, quia re­ vera totus tractatus de peccatis reducitur ad consideratio­ nem de peccato mortali; quod est obiectum attributionis seu principale totius, et ita S. Thomas loquitur de peccato origi­ nali in quantum est causa quaedam vel origo peccati morta­ lis et venialis; de veniali autem, in quantum est veluti dispo­ sitio ad mortale; sicut etiam Metaphysica omnia considerat per ordinem ad substantiam, quae est per se ens et subiec- Ibidem, dub. 3, p. 837. S. Thomas, I-II, 88, 1 ad I. S. Thomas, II Sent., dist. 35, art. 2 ad 2. Ibidem, ad 1. tum attributionis, de aliis autem praedicamentis loquitur per ordinem ad substantiam et propter substantiam rite cognoscendam. Sicut ergo totam Metaphysicam, ut scien­ tiam, corruperunt illi qui concipiunt ens ut univocum quid seu genericum, sub quo decem praedicamenta contineren­ tur quasi totidem species, et ita organizant ut primo loquan­ tur de ente in genere et postea de ente praedicamentali per singulas categorias; ita etiam totam scientiam moralem de­ turpant illi qui peccatum concipiunt ut genus quoddam, de quo separatim loquuntur, et sub quo continerentur quasi species peccatum originale, mortale et veniale, de quibus reluti de totidem praedicamentis postea separatim loque­ rentur. Et talis est modus organizandi res, sicut in Metaphysica, ita et in Morali Theologia, apud auctores modernos, inde praesertim a saeculo XVI vertente: methodus quidem clara, facilis, at non respondens naturae rei considerandae, quam non profunde attingit, imo et ansam praebet eam falsificandi. In scientiis enim, non quod facilius et clarius, sed quod verius et profundius, quaerendum et fovendum est. Qua in re, sicut Aristoteles in Metaphysica, ita et S. Thomas in Sa­ cra Theologia magistri sunt et manent. Hoc autem in loco S. Thomas non loquitur amplius de definibilitate peccati, sed statim inquirit definitionem eius. Nec immerito, si inspiciatur contextus. Nomine enim pecca­ ti in his articulis intelligit exclusive actum secundum, quia si distinguitur formaliter a vitio, ut ex praecedentibus arti­ culis apparet, specialiter ex articulo tertio. Ideo ergo quae­ rens definitionem peccati, prout a vitio distinguitur, non po­ terat quaerere definitionem nisi peccati actualis vel perso­ nalis, et ideo excluditur ipso facto peccatum originale ab hac inquisitione, quod potius est vitium naturae quam pec­ catum. Consequenter, solum poterat esse difficultas circa pecca­ tum mortale et veniale, utrum scilicet veniale includatur in hac definitione quae his articulis quaeritur. Et hoc statim Art. 4: Quomodo peccatum potest esse cum virtute 67 excludit in articulo quarto seu primo huius sectionis, quia ex oppositione vel contrarietate ad virtutem trahitur diffe­ rentia peccati venialis a mortali. Remanebat ergo peccatum mortale tantum, et quidem positivum seu commissionis, ut sequenti articulo, quinto, concludit. Ars quidem mirabilis S. Doctoris, qui, venando definitio­ nem peccati per viam divisivam, quae certior et brevior et efficacior est, excludit a definibili peccatum originale et veviale, et solum relinquit mortale, maxime commissionis. Nullo enim modo melius quam venando definitionem appa­ ret definibilitas et modus definibilitatis alicuius. Et sic, qua­ si naturaliter apparet sensus formulae Augustini, quae per se primo competit tantum peccato actuali mortali commis­ sionis. Art. 4.-Utrum peccatum simul possit esse cum virtute PRAENOTAMINA 70. Quia, ut saepius dictum est, malum non potest cog­ nosci et definiri nisi per comparationem ad bonum, cui op­ ponitur et contrariatur, consequenter S. Doctor comparat in hoc articulo peccatum, quod est malum, cum bono, scili­ cet cum virtute et cum actu virtuoso; per prius autem com­ parat cum virtute quam cum actu virtuoso ut inde appareat melius differentia inter vitium et peccatum ex differentia oppositionis vitii et peccati ad virtutem. Ex hac enim diffe­ rentia habetur statim differentia peccati a vitio, quod est eiusdem generis moralis mali; et ideo constabit statim diffe­ rentia quasi specifica peccati in esse moris. Et propter hanc diversam formalitatem S. Thomas addidit hunc articulum praecedenti, licet in re coincidere videatur, quia per idem formaliter vitium differt a peccato et peccatum a vitio, licet ex comparatione diversa ad idem contrarium, nempe ad vir­ tutem, appareat differentia peccati a vitio quasi e radice et L· *· * 68 L. I, Q. LXXI, C. II: De essentia vrrn sub plena luce. Sicut ergo comparavit vitium cum virtute et cum radice virtutis, quae est natura rationalis (art. 1-2), ita modo comparat peccatum cum actu recto et cum virtute, quae est radix actus virtuosi (art. 4). Ut autem solutio difficultatis clarior appareat, operae pretium videtur quasdam distinctiones neccessarias prae oculis habere, ex quibus habebitur explicatio tituli et status quaestionis. 71. Prima ergo distinctio ex parte peccati seu actus vitio­ si est quod peccatum potest dupliciter considerari, scilicet secundum esse naturae vel psychologicum (= materialiter), ut est actus quidam, et secundum esse suum morale seu in esse moris (= formaliter); et hoc quidem modo loqui possu­ mus aut de peccato mortali, aut de peccato veniali. Secunda distinctio est ex parte virtutis, quae iterum po­ test dupliciter considerari, proportionaliter ad consideratio­ nem duplicem peccati, nempe secundum esse suum psycho­ logicum et quasi genericum habitus operati vi, et secundum esse suum morale et propium et specificum, in quantum est virtus; et quidem in hoc sensu loqui possumus aut de virtute proprie dicta seu primaria et essentiali, quae directe est in categoria virtutis; aut de virtute large dicta et secundaria et potential!, et quasi accidentali vel reductive posita in cate­ goria virtutis, ut v. gr., autrapelia. Sive autem uno sive alio modo sumatur virtus, ulterius loqui possumus de virtute ac­ quisita vel naturali aut de virtute infusa vel supernatural!. Tertia denique distinctio est ex parte simultaneitatis seu coexsislentiae peccati cum virtute, quae pendet veluti e radice ex ratione contrarietatis, nam incompatibilitas in essendo est una ex proprietatibus vel conditionibus contrarietatis, quia in definitione contrariorum ponitur quod ab eodem subiecto se mutuo expellant. Consequenter distinctio contra­ rietatis afficere etiam debet incompatibilitatem. Contrarietas autem, ut ex superioribus scimus, potest esse duplex: Art. 4: Quomodo peccatum potest esse cum virtute 69 alia directa, immediata, formalis; alia indirecta, mediata, quasi materialis. Unde et incompatibilitas oppositorum eo­ dem modo distingui poterit. Inde ergo apparet quod comparatio peccati seu actus vi­ tiosi cum virtute potest fieri sub triplici respectu fundamen­ tali: primo, generice seu materialiter prout peccatum dicit actum et virtus dicit habitum; secundo, specialiter, sumen­ do peccatum ut actum malum ex una parte, et virtutem ac­ quisitam ex alia parte; tertio, specialiter etiam, prout pecca­ tum dicit actum malum, et virtus dicit virtutem infusam vel supernaturalem. SOLUTIO QUAESTIONIS 72. conclusio prima: Peccatum, sub ratione generalissima actus, et virtus sub generica ratione habitus, non opponuntur contrarie, ideoque de se nullam dicunt incompatibilitatem. 73. Probatur. Quae sunt in diverso praedicamento non opponuntur contrarie; quia contraria, per definitionem, sunt in eodem genere, saltem supremo; praedicamenta vero, etiam per definitionem, sunt in diverso genere supremo, eo quod sunt suprema rerum genera primo diversa. Atqui pec­ catum, sub ratione generalissima actus, et virtus sub generi­ ca ratione habitus, pertinent ad diversa praedicamenta, quia actus pertinet ad praedicamentum actionis; habitus autem, ad praedicamentum qualitatis. Ergo sub hac genera­ li ratione, peccatum et virtus non opponuntur contrarie, et consequenter nullam dicunt incompatibilitatem. 74. conclusio secunda: Peccatum, sub ratione propria actus mali, et virtus sub propria ratione habitus boni, oppo­ nuntur contrarie, non quidem contrarietate directa et imme­ diata, sed contrarietate indirecta et mediata. 6 70 L. I, Q. LXXI, C. II: De essentia vitii 75. Probatur. Quae contrarie opponuntur secundum ali­ quid sui, non autem secundum totum sui, opponuntur contrarietate indirecta seu mediata seu imperfecta. Atqui actus malus et habitus bonus contrarie quidem opponuntur, at non secundum totum sui, sed secundum partem tantum; quia opponuntur sub ratione mali et sub ratione boni, non autem sub ratione actus et habitus. Ergo peccatum et virtus sub ratione propria actus mali et habitus boni, opponuntur contrarie contrarietate mediata et indirecta et imperfecta .* tantum 76. Et inde sequitur corollarium: Ergo, absolute et abs­ tracte loquendo, peccatum et virtus, etiam ut actus malus et habitus bonus, non sunt incompatibiles, ideoque simul exsistere possunt; eo vel magis quod virtus, cum sit habitus operativus rationalis, non necessario operatur sicut forma naturalis, sed libere, et potest cessare ab opere. Ideo ergo potest, absolute loquendo, dari virtus, et tamen homo agens operari opera quae non sunt virtutis, sed ei contraria, quin tamen necesse sit quod a vitio procedant. 77. conclusio tertia: Peccatum et actus virtuosus sunt directe et immediate contraria, ideoque sunt incompatibilia nec possunt simul exsistere in eodem subiecto. 78. Probatur. Ita se habet peccatum ad actum virtuosum sicut se habet vitium ad virtutem, quia se habent ut bonum et malum in eodem genere vel praedicamento. Atqui vitium et virtus contrarie, et quidem directe, opponuntur, ut patet ex articulo primo. Ergo et peccatum et actus virtuo­ sus. Unde merito S. Thomas ait: «Peccatum non potest si­ mul esse cum actu virtutis»2. * S. Thomas, hic, ad 1. 1 S. Thomas, hic, ad 1 et 2. Art. 4: Quomodo peccatum potest esse cum virtute 71 79. conclusio quarta: Peccatum veniale non contrariatur virtuti primariae infusae vel acquisitae, sed solum secundariae vel adiunctae seu accidentali, quando versantur circa eamdem materiam, ideoque, quantumcumque multiplicetur, potest si­ mul cum illis simul exsistere, non vero cum istis. 80. Probatur prima pars. Opposita quae non sunt circa idem non sunt contraria. Atqui peccatum veniale et virtus primaria seu essentialis, infusa vel acquisita, non sunt circa idem, quia virtus primaria seu principalis aut est circa fi­ nem aut circa media essentialia et necessaria ad finem; pec­ catum vero veniale non est proprie circa finem, sed circa media, et quidem non circa media essentialia vel necessaria, sed circa media accidentalia et contingentia, quae possunt adesse vel abesse salvo ordine ad finem. Ergo peccatum ve­ niale et virtus primaria seu proprie dicta non opponuntur contrarie. 81. Probatur secunda pars. Sunt autem quaedam virtu­ tes secundariae et accidentales et adiunctae, ut eutrapelia et aliae similes, et tunc si circa eamdem materiam versetur peccatum veniale et multiplicetur, generare potest vitium contrarium, et consequenter expellere virtutem illam. 82. conclusio quinta: Unum, imo et plura peccata morta­ lia quae nondum causarunt habitum vitiosum in subiecto, possunt simul esse cum virtute naturali vel acquisita, etiam primaria vel essentiali. 83. Probatur. Quod non contrariatur directe et imme­ diate virtuti acquisitae neque in esse neque in fieri totali et adaequato, potest simul esse cum virtute acquisita. Atqui unum, imo plura peccata mortalia, non contrariantur direc­ te et immediate virtuti acquisitae, neque in esse neque in fieri totali et adaequato. I 72 L. I, Q. LXXI, C. II: De essentia vitii Non quidem in esse vel secundum se, quia, ut dictum est, virtus acquisita et peccatum mortale sunt in diverso praedi­ camento secundum esse proprium utriusque; neque etiam in fieri totali et adaequato seu ex parte propriae causae efficientis totalis et adaequatae, quia causa efficiens totalis et adaequa­ ta virtutis acquisitae est quidem actus, at non unus aut du­ plex, sed multiplex et repetitus, ut vidimus in tractatu de habitibus, quaestione 51, articulo tertio, et quaestione 63, articulis primo et secundo; consequenter unus aut duplex actus peccati, dummodo nondum causaverit habitum vitii contrarii, non causât efficienter expulsionem virtutis acqui­ sitae 1. 84. conclusio sexta: Peccatum mortale nequit simul esse cum virtutibus infusis in esse virtutis; quaedam tamen peccata possunt simul esse cum quibusdam virtutibus infusis in esse habitus informis. 85. Probatur prima pars. Quod directe contrariatur pro­ priae et adaequatae causae vel principio virtutis infusae in esse virtutis, nequit simul esse cum virtute infusa in esse virtutis. Atqui quodlibet peccatum mortale contrariatur di­ recte propriae et adaequatae causae vel principio virtutis infusae in esse virtutis, quia quodlibet peccatum mortale contrariatur directe amori divino, qui per gratiam suam causât virtutes infusas. Unde quodlibet peccatum mortale excludit caritatem, quae est forma omnium virtutum infusa­ rum in esse virtutis; qua sublata, ceterae virtutes amittunt esse virtutis meritoriae. 86. Probatur secunda pars. Sunt tamen quaedam virtu­ tes infusae, ut fides et spes, quae in esse habitus informis 1 Cf. S. THOMAM, Ι-Π, 63^2 ad 2; 83, 1 ad 2; De Veritate, 1, 1 ad 5; et ea quae supra diximus ad q. 53 de corruptione seu destructione habituum naturalium vel acquisitorum. Art. 4: Quomodo peccatum potest esse cum virtute 73 remanere possunt cum quibusdam peccatis mortalibus, non tamen cum omnibus, quia nequeunt manere cum actibus directe oppositis motivo formali earum, et ista peccata sunt peccatum infidelitatis et desperationis. At de his magis ex professo in proprio loco, specialiter in II-II, q. 24, art. 12; et supra etiam tetigimus, q. 53, loquendo de corruptione habituum supematuralium seu infusorum. § III SOLVUNTUR DIFFICULTATES 87. Obiectio prima. Quod contrariatur virtuti, nequit si­ mul esse cum virtute in eodem subiecto. Atqui peccatum contrariatur virtuti. Ergo peccatum nequit esse simul cum virtute in eodem subiecto. 88. Respondetur. Distinguo mai.: Quod directe et imme­ diate contrariatur virtuti secundum se vel secundum pro­ priam et adaequatam causam eius, nequit simul esse cum virtute in eodem subiecto, concedo; quod indirecte tantum et mediate contrariatur virtuti in seipsa vel in causa partiali et inadaequata eius, nequit simul esse cum virtute in eodem subiecto, nego. Contradistinguo min.: Peccatum contrariatur virtuti, pec­ catum veniale, nego; mortale, subdistinguo: virtuti infusae, concedo; acquisitae, iterum subdistinguo: indirecte et inadaequate, concedo; directe et adaequate, nego. Et nego consequens et consequentiam. 89. Obiectio secunda. Quod est peius eo quod non potest esse simul cum virtute nequit esse simul cum virtute. Atqui peccatum est peius eo quod nequit esse simul cum virtute, quia est peius vitio, quod nequit esse simul cum virtute. Ergo peccatum nequit esse simul cum virtute. C72 74 L. I, Q, LXXI, C. II: De essentia vitii 90. Respondetur. Distinguo mai.: Quod est peius, ceteris paribus, nempe pari contrarietate in esse entis, concedo: ce­ teris non paribus, nego. Concedo rnin. et nego consequens et consequentiam. Ratio est, quia contrarietas et incompatibilitas, non est per se primo boni et mali, sed entis et non entis, et ideo non primo et per se iudicatur secundum bonum et malum, sed secundum rationem entis. 91. Obiectio tertia. Ita se habet peccatum morale ad ha­ bitum virtutis sicut peccatum physicum seu naturale ad for­ mam naturalem perfectam. Atqui peccatum naturale nequit simul esse cum forma naturali perfecta. Ergo neque pecca­ tum morale potest simul esse cum forma morali perfecta, quae est habitus virtutis. 92. Respondetur. Distinguo mai.: Ita se habet peccatum morale ad habitum virtutis sicut peccatum physicum seu naturale ad formam naturalem perfectam, analogice seu quantum ad aliqua tantum, concedo: univoce seu quantum ad omnia, nego. Concedo min. et nego consequens et consequentiam. Ratio solutionis est, quia sicut forma naturalis perfecta est principium rectae operationis naturae, ita etiam forma moralis perfecta, quae est habitus virtutis, est principium operationis moralis perfectae. At haec similitudo non se te­ net quantum ad omnia, quia forma naturalis naturaliter et necessario operatur semper et continuo, et ideo non compa­ titur simul, ratione huius actualitatis, actum contrarium; sed forma moralis, quae est habitus, libere operatur et ideo potest operari et non operari, neque semper et continuo est in actu secundo, et ideo permittere potest actus contrarios. Ex dictis in hoc articulo sequitur peccatum mortale, ra­ tione sua propria, contrarian directe ipsi legi. Nam pecca­ tum mortale directe contrariatur actui virtutum, ut patet et probatum est. Atqui lex est de actu virtutum sicut de pro- *··*..*'Λ .· ·.♦ Art. 5: Peccatum omissionis 75 prio obiecto vel materia *; immo et ipsa lex est actus quidam prudentiae. Ergo omne peccatum mortale, eo quod est con­ tra actum virtutis seu bonum, est contra ipsam legem, et quidem contra legem naturalem2, et per consequens, theolo­ gice loquendo, contra legem aeternam. Ar. 5.-Utrum in quolibet peccato sit aliquis actus 93. In hoc articulo considerat S. Thomas peccatum in esse suo psychologico, et quaerit utrum omne peccatum sit necessario aliquis actus positivus seu effectus. Videtur enim sequi ex articulis tertio et quarto quod ita esse debeat; et tamen dicuntur etiam peccata omissiones, quae videntur esse non-actus. Unde S. Thomas initio corporis articuli mo­ net «quod quaestio ista principaliter movetur propter pec­ catum omissionis, de quo aliqui diversimode opinantur». Et mirum est quantum de hoc peccato omissionis —quod videtur esse veluti contradictio in adiecto, eo quod pecca­ tum nominat actum, omissio autem nominare videtur remo­ tionem aut negationem actus— disputaverint theologi, tum tempore S. Thomae, tum praesertim post saeculum XVI, ita ut videantur theologi quidam peccare peccato commissionis nimis longe loquentes de peccato omissionis. Ita Alexander Halensis habet unum integrum titulum de peccato omissio­ nis3; postea loannes a S. Thoma longam habet hac de re dissertationem4, et praesertim Salmanticenses5, et Godoy0, et alii ut Suarez et Vazquez. 1 Cf. S. Thomam, I-II, 92, 1; 94, 3. 2 I-II, 94, 3. 3 Alexander Halensis, Summa Theol., II P. II libri, nn. 327-345, edit, cit., t. III, pp. 333-353. 4 Ioannes a S. Thoma, Cursus Theologicus, in I-II, q. 6, disp. 3, art. 3, edit, cit., pp. 189-200. 5 Salmanticenses, De vitiis et peccatis, disp. 5 per totam, edit, cit., t. VII, pp. 65-122. 6 Godoy, In I-II, de vitiis et peccatis, disp. 21-24, edit, cit., pp. 96-129. 1 76 L. I. Q. LXXI, C. II: De essentia vitii Ergo tempore S. Thomae erat duplex opinio circa hoc: «Quidam enim dicunt quod in omni peccato omissionis est aliquis actus (positivus) vel interior vel exterior...»; «alii vero dicunt quod in peccato omissionis non requiritur ali­ quis actus (positivus); ipsum enim non facere quod quis face­ re tenetur, peccatum est»1. Itaque secundum primam opi­ nionem, in omni peccato, necessario est aliquis actus positi­ vus, interior vel exterior; secundum aliam vero, non in omni peccato debet necessario dari actus positivus, exterior vel interior, sed ipsa remotio vel omissio actus dicitur pecca­ tum, ideoque appellatur peccatum omissionis. Notat autem S. Albertus Magnus quod prima opinio est celebrior et probabilior suo tempore, quamuis quidam alii secundam opinionem docuerunt. «Secundum probabiliorem opinionem doctorum-ait-nullum est peccatum omissionis quod non habet aliquem actum...; omittere enim id de quo numquam est cogitatio nec voluntas, est privatio pura, et non dicit aliquid quod sit a nobis. Unde omissio fit duobus modis, scilicet cum, tempore omissionis, voluntas est de con­ trario, sicut in tempore necessitatis non subveniens miseris, non vult subvenire, et velle non-subvenire dicit actum (positium) voluntatis, et gratia huius efficitur peccatum, concu­ pitum contra legem Dei. Licet autem haec opinio sit cele­ brior, tamen alii sunt quid dicunt quod «dictum et factum...» accipitur communiter ad dictum et non dictum secundum legem, et ad factum et non factum secundum legem. Secundus modus (omissionis) est, cum ante tempus impletionis mandati, vult (positive) aliquid quod non potest stare cum impletione mandati; ut ille qui tenetur surgere ad ma­ tutinas, ante tempus surgendi vult (positive) se inebriare aut nimis inordinate vigilare, cum qua voluntate non potest esse impletio debiti, scilicet quod surgat ad matutinas»2. 1 S. Thomas, hic. 2 S. Albertls Magnus, // Sent., dist. 35, art. 3, definitione prima, ad 2, edit, cit., t. 27, p. 565a. Art. 5: Peccatum omissionis 77 Contra hanc tamen explicationem statim surgit difficul­ tas, quia tunc vel omne peccatum est omissio vel nullum, quia in omni peccato est omissio actus debiti, qui est actus virtuosus; et in omni peccato est simul aliquis actus positi­ vus, secundum dicta. Unde idem S. Doctor prosequitur: «Si autem quaeritur circa hoc, quare vocatur omissio, cum omne peccatum, omissio aliqua sit, dicendum quod ideo vocatur omissio, quia omittit actum (positivum) qui est in praecepto, licet alio actu (positivio) committat» hanc omis­ sionem *. S. Thomas autem qui in Sententiis fortiter adhaeret se­ cundae opinioni minus celebri2, mitius postea loquitur sive in Quaestionibus Disputatis De malo3, sive etiam in hoc ar­ ticulo praesenti, concedens primam opinionem aliquo modo veritatem habere; unde utramque opinionem ad concor­ diam reducit, inclinans tamen magis ad secundam. Neque pro S. Doctore in hoc loco poterat esse magna difficultas solvendi hanc difficultatem, quia tota solutio huius quaestionis particularis de peccato omissionis pendet ex solutione generali ad hanc quaestionem, quam supra agi­ taverat in tractatu de actibus humanis psychologice consi­ deratis, nempe «utrum voluntarium possit esse absque omni actu» positivo4. Quia enim ad rationem veri peccati requiri­ tur et sufficit quod sit voluntarium, si simplex omissio actus potest esse voluntaria absque actu positivo, consequenter et dari potest peccatum absque omni actu positivo. i rl 3 i 94. Atqui revera et simpliciter loquendo, dari potest ve­ rum voluntarium absque omni actu, quia non solum potest esse voluntarium agere, et agere hoc vel illud, sed etiam non agere, cum hoc pertineat ad libertatem exercitii; et similiter 1 2 3 4 Ibidem. S. Thomas, II Sent., dist. 35, art. 3. De malo, 2, 1. 1-11,6,3. 78 L. I, Q. LXXI, C. II: De essentia vmi velle et non velle. Ergo omissio totalis cuiuscumque actus sive eliciti sive imperati seu interioris et exterioris, est in nostra potestate et potest esse voluntaria. Unde et experi­ mur nos posse velle et velle nolle et nolle velle aut agere; debere velle aut agere; non velle aut non agere. Unde appa­ ret quod, ante omissionem voluntariam actus eliciti vel im­ perati concrete sumpti, debuit esse aliquis alius actus positi­ vus intellectus aut voluntatis, qui est causa per accidens omissionis huiusmodi. Quae autem sunt per accidens et extra ipsam essentiam rei, non sunt de eius definitione, quia «iudicium de rebus dandum est secundum illud quod est per se et non secun­ dum illud quod est per accidens; unde verius dici potest quod aliquod peccatum possit esse absque omni actu» Alioquin, ut optime arguit S. Doctor, si ea quae sunt per accidens causa omissionis deberent poni in definitione et es­ sentia omissionis, eodem iure «ad essentiam aliorum pecca­ torum actualium (commissionis) pertinerent actus et occa­ siones circumstantes»1 2. Et vere peccatum omissionis reducitur ad categoriam pec­ cati actualis, licet per se non consistat in aliquo actu positi­ vo, quia peccatum omissionis opponitur privative peccato commissionis; «opposita autem reducuntur ad idem genus, in quo, vel utrumque est per se (quid positivum), ut patet in privatione et habitu et affirmatione et negatione3. Est ergo in genere peccati actualis reductive et indirecte, eo modo quo indirecte et reductive est in genere voluntarii eliciti vel imperati. Et quia peccatum directe contrariatur actibus virtutum de quibus sunt praecepta affirmativa, sicut et de actibus vitiorum sunt praecepta negativa seu prohibentia, ideo de­ bet dici quod tam peccatum commissionis quam omissionis 1 Hic. 2 Ibidem. II Sent., dist. 35, an. 3 ad 1. Art. 6: Definitio peccati 79 contrariantur praeceptis legis ideoque et ipsi legi, nempe peccatum commissionis praeceptis negativis; peccatum vero omissionis praeceptis affirmativis. Ex quo patet quod, quia praecepta et peccata contraria sunt, ideo et contrario modo se habent ad invicem, nempe peccatum commissionis per modum affirmationis seu positionis; peccatum vero omissionis, per modum negationis vel remotionis. Unde vere se habent ad invicem sicut affirmatio et negatio de eodem, ideoque ut opposita et ad idem genus reducta. Apparet ergo ex hoc quod tota quaestio praesens reduci­ tur ad psychologiam actus humani seu voluntarii quatenus potest esse peccaminosus. Art. 6.-Utrum convenienter definiatur peccatum esse «dictum vel factum vel concupitum contra legem aeternam» lUSTIFICATUR DEFINITIO PECCATI 95. Ut ex dictis apparet, in hoc articulo S. Thomas con­ cludit definitionem realem peccati actualis mortalis, et inde consequenter ostendit bonitatem seu convenientiam defini­ tionis celeberrimae datae ab Augustino, quae in titulo arti­ culi habetur. Concluditur ex dictis articulo quarto et quinto quod pec­ catum mortale actuale est essentialiter «actus humanus malus». Dicitur «actus humanus» quasi genus, idest actus volun­ tarius perfectus seu perfecte deliberatus, procedens a princi­ pio intrinseco seu a voluntate cum perfecta cognitione finis; in quo quidem ex una parte convenit cum actu virtutis et differt ab habitu morali, tum virtutis tum vitii, qui est in alio praedicamento (art. 5). Additur autem «malus», quasi differentia specifica mora­ lis, qua nempe differt essentialiter ab actu virtutis, qui est actus bonus seu rectus (art. 4). 4 ; ' 80 A Λ ft .. L. I. Q. LXX1, C. II: De essentia vitii Illa enim est vera definitio peccati mortalis actualis qua includitur propria constitutio essentialis peccati in esse mo­ rali seu humano eiusque differentia essentialis a ceteris quae ad moralitatem humanam spectant. Atqui utrumque habetur in praedicta definitione. Constitutio essentialis eius includitur, quia peccatum hu­ manum est esentialiter quid malum et quidem spectat ad categoriam actus seu actionis et pertinet essentialiter ad or­ dinem moralem. Ad ordinem moralem trahitur per hoc quod dicit «humanus»; ad categoriam actionis, per hoc quod additur «actus»; ad genus mali, per hoc quod subditur «malus». Includitur etiam in his differentia eius essentialis a ceteris quae spectant ad ordinem moralem humanum. Nam in ordi­ ne morali humano, ultra peccatum, adest actus bonus et habitus virtutis et habitus vitii. Atqui in praedicta formula optime exprimitur differentia haec ab his tribus: ab habitu quidem vitii et virtutis per hoc quod dicitur «actus»; ab actu etiam bono seu virtuoso, per hoc quod additur «ma­ lus». Convenientia autem in eodem genere morali horum quatuor, nempe virtutis, vitii, actus boni et peccati, per hoc quod dicitur «humanus», nempe perfecte voluntarius et de­ liberatus. Et inde sequitur statim bonitas seu convenientia defini­ tionis augustinianae de peccato, quia est aequivalens defini­ tioni traditae: nam in hoc quod dicitur «factum vel dictum vel concupitum aliquid» indicatur «actus humanus» elicitus vel imperatus; quia «concupitum» est actus voluntarius eli­ citus; «dictum vel factum» est actus imperatus seu exterior; cum vero additur «contra legem aeternam» idem est ac si dicatur «malus», quia malitia moralis pendet formaliter a contrarietate seu disconformitate cum regula seu mensura morum, quae maxime et primo est lex aeterna, ut dictum est supra, quaestione 19, articulo 4. Formula ergo augustiniana eadem est ac haec: actus voluntarius contrarius legi aeternae·, quae quidem aequivalet huic: actus humanus seu Art. 6: Definitio peccati 81 voluntarius malus. Apparet igitur bonitas seu convenientia definitionis augustinianae per reductionem seu aequipollentiam cum definitione venata in articulis 4-5, et inde conclusa. 96. Directe autem considerando hanc formulam Augus­ tini, dicere debemus duo: primum, quod S. Augustinus in­ tentionem habuit dandi definitionem generalem peccati; se­ cundum, hanc Augustini definitionem esse optimam. 97. a) Intentio Augustini apparet ex toto contextu, ex quo desumpta sunt ista verba; quae quidem, ut constat, ope­ rae pretium erit ea transcribere, eo vel magis quod, ut citari solent, non sunt in textu, quamvis S. Thomas exacte ea refe­ rat supra, quaestione 19, articulo 4, argumento sed contra. Ergo S. Doctor intentionem suam aperit quando ait: «Quapropter, ne in quaeque laudanda vel vituperanda, ac­ cusanda vel defendenda, coercenda vel relaxanda, damnan­ da vel absolvenda, appetenda vel vitanda, temere irruamus, in quibus omnibus peccata seu recta facta versantur, prius quid sit peccatum considerare debemus...» *. Et statim prosequitur, quasi concludens: «ergo peccatum est factum vel dictum vel concupitum aliquid contra aeter­ nam legem»1 2. Consequenter autem exponit terminos definitionis huius, explicans quid intelligat per legem aeternam et per alia ver­ ba quae posuit; unde subdit: «Lex vero aeterna est ratio divi­ na vel voluntas Dei, ordinem naturalem conservari iubens, perturbare vetans. Quisnam igitur sit in homine naturalis ordo, quaerendum est. Constat enim homo ex anima et corpore, sed hoc et pe­ cus. Nulli autem dubium est animam corpori, naturali ordi­ ne, praeponendam. 1 S. Augustinus, Contra Faustum, Lib. XXII, cap. 26, ML, 42, 418. 2 Ibidem, cap. 27, ML. 42, 418. . : 82 L. I, Q. LXXI, C. II: De essentia peccati Verum animae hominis, inest ratio, quae pecori non inest: proinde, sicut anima corpori, ita ipsius animae ratio ceteris eius partibus, quae habent et bestiae, naturae lege praeponitur; inque ipsa ratione, quae partim contemplativa est, partim activa, procul dubio contemplativa praecellit', in hac enim et imago Dei est, qua per fidem ad speciem refor­ mamur. Actio itaque rationalis contemplationi rationali debet obedire, sive per fidem imperanti, sicuti est quando peregri­ namur a Domino, sive per speciem, quod erit cum similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est...» ’. «Quapropter hominis actio serviens fidei servienti Deo, refrenat omnes mortales delectationes et eas coercet ad na­ turalem modum, meliora inferioribus, ordinata dilectione, praeponens. Si enim nihil delectaret illicitum, nemo pecca­ ret; peccat ergo qui delectationem illiciti relaxat potius quam refrenat. Est autem illicitum quod lex illa prohibet, qua naturalis ordo servatur...»2. 98. b) Haec Augustini definitio est optima. Illa definitio peccati mortalis actualis est optima quae facta est secun­ dum omnes regulas bonae definitionis. Atqui definitio Au­ gustini de peccato actuali mortali facta est secundum omnes regulas bonae definitionis. Ergo definitio Augustini de pec­ cato actuali morali est optima. Minor, ubi unice stat difficultas, sic ostenditur. Bona de­ finitio debet esse facta: 1) ex genere proximo et differentia ultima; 2) debet esse adaequata seu convertibilis cum defi­ nito; 3) debet esse clara, idest clarior definito; 4) debet esse ordinata secundum partes eius. Atqui istae omnes con­ ditiones cumulative conveniunt definitioni augustinianae. Ibidem, cap. 27, ML. 42, 418. 2 Ibidem, cap. 28, ML. 42, 419. Art. 6: Definitio peccati 83 99. 1) Est facta ex genere proximo et differentia ultima, prout in moralibus haberi possunt. Nam quasi genus proxi­ mum peccati actualis est elementum commune omni actui morali, scilicet bono actui seu virtutis, malo actui seu vitii et indifferenti, quae sunt species moralitatis, ut patet ex dic­ tis supra, quaestione 18, articulis 1-9; hoc autem commune elementum est actus humanus seu voluntarius, sive exterior seu imperatus, sive interior seu elicitus; et hoc indicant ver­ ba Augustini, non copulative sed disiunctive posita, nempe «factum» vel «dictum» (actus exterior) vel «concupitum» (actus interior seu elicitus), et quidem in tota sua generalitate, quod indicat verum «aliquid». Differentia autem ultima est qua actus iste humanus seu voluntarius distinguitur specifice in bonum et malum et in­ differentem, quod quidem perfectissime indicatur per illa verba: «contra legem aeternam», quia regula prima morali­ tatis ex qua primo sumitur haec differentia bonitatis et ma­ litiae est ratio Dei, quae est lex aeterna Unde S. Thomas optime scribit: «Sicut aliquando utimur non veris differentiis loco verarum, propter earum occul­ tationem, ut in I Post, dicitur, ita etiam loco veri generis po­ test poni aliquid per quod genus magis innotescat, et sic Augustinus, intendens magis plane quam artificialiter loqui, genus peccati, quod est operatio (actus humanus), per istam circumloquutionem "dictum vel factum vel concupitum” significavit»2. Aliis verbis: in hac Augustini definitione adest simul ele­ mentum quasi constitutivum peccati, nempe elementum materiale vel psychologicum, idest substantia actus humani seu voluntarii (factum vel dictum vel concupitum), ex quo sumitur quasi genus, quia genus sumitur a materia vel qua­ si materia; et elementum quasi formale vel morale, scilicet 1 Cf. S. Thomam, I-II, 19, 4. 2 S. Thomas, // Sent., dist. 35, art. 3 ad 3. 84 L. I, Q. LXXI, C, II: De essentia peccati ratio mali, nempe deviatio a lege seu regula suprema huma­ norum actuum (contra legem aeternam), ex qua sumitur quasi differentia specifica, quia differentia sumitur a forma vel quasi forma. Constat ergo fundamentaliter seu ex quasi materia et quasi forma quod definitio Augustini fit secun­ dum genus proximum et ultimam differentiam. 100. 2) Est definitio adaequata seu convertibilis cum de­ finito, quatenus convenit omni, soli, semper et conversim peccato actuali mortali et quidem commissionis directe, re­ ductive autem etiam omissionis. Nam omne peccatum ac­ tuale mortale est actus quidam vel omissio actus voluntarii interioris vel exterioris contra legem aeternam seu regulam propriam moralitatis theologicae; et vicissim omne factum vel dictum vel concupitum contra legem aeternam est pec­ catum actuale mortale et quidem commissionis, et conse­ quenter omissionis contrariae. Unde, ut supra indicavimus, generatim magni scholasti­ ci communiter admittunt hac definitione Augustini solum definiri peccatum actuale mortale. 101. 3) Est definitio clara, quia, ut S. Thomas notat1, loco dicendi: actus humanus seu actus voluntarius, dixit: factum vel dictum vel concupitum aliquid, «intendens ma­ gis plane quam artificialiter loqui», quia clarius homines intelligunt significationem facti vel dicti vel concupiti quam voluntarii. Unde et in enumeratione horum modorum pec­ cati actualis mortalis, incoepit a clariori et manifestiori et sic inde usque ad peccatum occultum, nempe incoepit a pec­ cato operis et inde procedit ad peccatum oris ut concludat in peccato cordis. Est ergo gradatio quaedam in enumera­ tione Augustini contraria graduation! quae habetur in cita­ tione textus eius apud Scholasticos. Scholatici enim ita ci­ tant textum: dictum vel factum vel concupitum, quod perS. Thomas, II Sent., dist. 35, art. 3 ad 3. Art. 6: Definitio peccati 85 turbat graduationem; Augustinus vero dixit: factum vel dic­ tum vel concupitum aliquid; melius autem citassent dicen­ do: concupitum vel dictum vel factum, ut esset peccatum cordis, oris et operis. 102. 4) Est definitio ordinata, sive consideremus partes principales inter se, sive etiam particulas utriusque partis principalis. Ordo enim inter partes definitionis debet esse talis ut quasi genus vel materia ponatur prius, ac deinde quasi differentia vel forma, sicut commune prius intelligitur quam proprium. lam vero ita factum est in hac formula Au­ gustini, quia priora verba: factum vel dictum vel concupitum aliquid, sunt quasi genus proximum seu elementum commu­ ne; posteriora vero, scilicet contra legem aeternam, sunt qua­ si differentia specifica seu elementum differentiale. Et idem apparet si singula verba utriusque partis inter se comparentur. Nam in priori parte datur ordinatio secun­ dum maiorem ad minorem claritatem, ut paulo ante nota­ tum est, ita ut dicat: factum, vel dictum vel concupitum aliquid, potius quam ordine inverso, qui oscurior esset. In secunda etiam habetur graduatio inter diversa: legem et ae­ ternam. Nam omne peccatum est contra aliquam legem vel regulam, etiam in ordine mere philosophico; quando vero dicitur: aeternam, iam fit consideratio theologica, quatenus lex aeterna, quae est ratio Deio, continet formaliter eminen­ ter omnes leges iustas naturales et supematurales, divinas et humanas, ita ut nihil eam praeterfugiat. Adest et alia consideratio: priora verba continent quasi elementum materiale peccati, et ideo in significatione huius elementi materialis fit graduatio ab imperfecto ad perfec­ tum et ab exteriori ad interius et ab imperato ad elicitum, prout exigit ordo causae quasi materialis; posteriora vero verba nempe «contra legem aeternam», continent elemen­ tum quasi formale peccati, et ideo ista duo verba ordinantur inter se secundum ordinem causae formalis, quae procedit a perfectiori ad minus perfectum; et ideo valde profunde 4 i !» 4. Λ 86 L. I, Q. LXXI, C. II: De essentia peccati S. Augustinus non dixit: contra legem aeternam, sed potius contra aeternam legem, quia perfectior est lex ut aeterna quam ut lex, sicut perfectius est Ens Primum vel Subsistens quam ens commune. 103. Bonitas insuper istius definitionis augustinianae comprobari etiam potest duplici consideratione: primo ex eo quod ceterae omnes definitiones vel descriptiones quae a theologis circumferuntur de peccato, reducuntur ad istam; secundo, ex eo quod continet omnia et singula elementa quae theologi moderni communiter requirunt ad rationem peccati actualis mortalis. a) Inter multiplices formulas Patrum, quae antiqui theo­ logi colligebant et examinabant —ut enim supra dixi, S. Bo­ naventura viginti collegit— satis nobis erit tres istas nomi­ nare: Ambrosius definiebat peccatum «praevaricatio legis di­ vinae et coelestium inobedientia mandatorum»; Augustinus autem: «uti fruendis et frui utentis», seu etiam: «spreto in­ commutabili bono, rebus commutabilibus adhaerere». Patet autem evidenter quod omnes istae formulae reducuntur ad praedictam formulam Augustini. Et idem dic de formula quam proponere solent quidam casuistae moderni, scilicet «libera transgressio legis divinae», quae revera in idem redit. b) Moderni theologi moralistae solent dicere quod, ad hoc ut habeatur peccatum mortale, requiruntur cumulative tria: plena libertas, perfecta cognitio seu advertentia, mate­ ria gravis, scilicet materia prohibita praecepto gravi. Haec autem tria constat contineri in definitione Augustini. Duo priora in verbis: factum vel dictum vel concupitm aliquid; tertium autem in verbis: contra aeternam legem, ut conside­ ranti facile patet. * * Vx Art. 6: Definitio peccati 87 SOLVUNTUR DIFFICULTATES 104. Obiectiones ita ordinantur ut duae primae sint contra primam partem definitionis; tres autem reliquae contra secundam, et omnes procedunt ex hoc quod in aliquo non servantur leges bonae definitionis. 105. Obiectio prima. In hac definitione male ponuntur illa verba: «factum vel dictum vel concupitum aliquid». Nam omnis bona definitio debet esse adaequata definito seu convertibilis cum definito, ita ut omni, soli et semper conve­ niat definito. Atqui haec definitio non est adaequata seu convertibilis cum definito, quia non convenit omni peccato actuali mortali, cum non conveniat peccato omissionis, quod est non factum vel non dictum vel non concupitum. Ergo haec peccati definitio non est bona. 106. Respondetur. Concedo mai.; distinguo min.: Haec definitio non convenit peccato actuali mortali omissionis, directe et per se primo, concedo; reductive et secundario, nego. Et nego cosequens et consequentiam. Proprie et directe est definibile id quod positivum est; quod autem se habet per modum negationis vel remotionis est solum definibile indirecte et reductive; et hoc ideo quia unumquodque est hoc modo definibile quo est cognoscibile: negativa autem aut privativa non sunt cognoscibilia nisi per positiva et affirmativa eis contraria; ad quae cognoscibiliter reducuntur. Quia ergo peccatum omissionis est negatio vel remotio actus positivi, mirum non est quod nequeat cognos­ ci et definiri nisi per peccatum commissionis cui opponitur. Unde ex hoc ipso quod ei non convenit definitio Augustini directe et proprie, sed solum indirecte et reductive, sequitur quod illa definitio est optima; quia illa est optima definitio 88 L. I, Q. LXXI, C. II: De essentia peccati quae optime respondet definibili prout definibile est. Quod si responderet directe et proprie peccato omissionis, ut con­ tendit obiiciens, definitio iam non esset bona, quia non res­ ponderet defibibilitati eius. Optime autem respondet S. Thomas ex ipso Augustino quod sicut genitum et ingenitum reducuntur ad idem genus relationis, ita dictum et non dictum, factum et non factum, concupitum et non concupitum, ad idem genus voluntarii, sicut et universaliter affirmatio et negatio —quae contrariae sunt— ad idem genus reducuntur. « 107. Obiectio secunda. Bona definitio debet esse brevis seu non redundans. Atqui ista definitio Augustini est redun­ dans, quia peccatum actuale consistit in hoc quod sit volun­ tarium directum vel indirectum, et ideo sufficit dicere quod peccatum est «voluntarium aliquid» seu «concupitum»; et inutiliter adduntur illa verba: «factum vel dictum». Ergo haec Augustini definitio non est bona. 108. Respondetur. Concedo mai. et min. et conclusionem, si loquamur in toto rigore artis definiendi. Unde S. Thomas ipse in Sententiis concedit S. Augustinum minus artificiose locutum fuisse1. Tamen, quia inter regulas definiendi adest etiam illa, scilicet quod sit clara seu plana, potius voluit Au­ gustinus favere claritati quam brevitati, eo quod claritas principalior est in definiendo. «Augustinus —inquit S. Tho­ mas— intendens magis plane quam artificialiter loqui, genus peccati, quod est operatio per istam circumlocutionem «dic­ tum vel factum vel concupitum», significavit»2. Ultra hoc autem adsunt aliae tres rationes cur Augustinus per ista tria significaret distinctive actum peccati: Prima est absoluta et simpliciter, quam dat S. Thomas in hac responsione ad 2. Nam revera, non solum actus inte- Art. 6: Definitio peccati 89 rior seu elicitus est capax moralitatis specificae seu essen­ tialis, idest bonitatis et malitiae, sed etiam actus exterior seu imperatus, et quidem, licet cum dependentia intrinseca ab actu interiori, non tamen per meram denominationem extrinsecam, sed per veram et propriam quamdam ratio­ nem, ut dictum est supra, quaestione 19 et 20, et apparebit deinde quaestione 74. Et ideo, ut concludit S. Doctor, obiective loquendo «necesse fuit quod in definitione pecca­ ti poneretur etiam aliquid pertinens ad exteriores actus». Eo vel magis quod haec posuit Augustinus non copulative, sed disjunctive, ut indicaret quod actus exteriores habent moralitatem quandam propriam et essentialem secundum se. Unde non sat erat ponere: «concupitum», prout stat pro actu interiori seu elicito, quia tunc esset definitio diminu­ ta. Unice autem potuisset dici: «actus humanus» seu «ac­ tus voluntarius» in genere, prout sub se continet in poten­ tia actum interiorem et actum exteriorem, nullum tamen actu explicite continens. Unde responderi potest ad obiectionem negando mino­ rem·. esset enim redundans si Augustinus posuisset verba illa copulative, non vero ut iacent, nempe disiunctive, quia tunc ponit speciem voluntarii pro genere, utpote clariorem et ta­ men aequipollentem; si autem posuisset solum «concupi­ tum» esset diminuta. Et ideo oportuit explicite ea ponere veluti membra analogica et non penitus univoca neque ana­ logica per meram denominationem extrinsecam. Secunda et tertia ratio est relativa ad alios homines quibus loquebatur Augustinus. Nam loquens christianis et catholi­ cis, debebat eis exponere doctrinam Scripturae circa pecca­ tum, in qua tria haec ut peccata enumerantur; loquens vero iudaeis et haereticis, debebat eorum errores confutare qui ne­ gabant actum interiorem aut exteriorem esse peccatum. En quomodo eas exprimit Medina: «Sed quaeret rursus theolo­ gus: quid est quod D. Augustinus, definiendo peccatum, dis­ tincte posuit illa tria: factum, dictum, concupitum? Nonne sat erat dicere esse: actum contra legem Dei? ■ 90 L. I. Q. LXXI, C. Il: De essentia peccati Certe, id fecit Augustinus causa explicandi Scripturas, quibus docemur quod non solum facto peccant homines, sed et dicto et concupiscentia citra factum. De male factis qui­ dem nullum est dubium. De concupiscentia vero cordis quod sit peccatum, clare demonstrat nonum et decimum manda­ tum Decalogi; illud quoque Apostoli: concupiscentiam nes­ ciebam —scilicet esse peccatum— nisi lex diceret: non con­ cupisces; quibus addit Salvator: quicumque viderit mulie­ rem ad concupiscendum eam, iam moechatus est in corde suo. Quod vero verbo peccamus, etiam hoc certum est ex secundo et octavo mandato Decalogi, et ex doctrina Salvato­ ris dicentis: qui dixerit fratri suo racca, reus erit concilio; qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis». Praeterea «Augustinus in definitione peccati duos errores confutavit: alterum, eorum hominum qui dicunt actum ani­ mi internum non esse peccatum, in quo errore detinebantur ludaei; Josephus namque reprehendit graviter Polibium his­ toriographum, eo quod Antiochum illustrem peccasse testa­ tur ob id quod voluit templum Dianae devastare, quod Jo­ sephus absurdum dictu definit, quia desiderium quod opere non completur, peccatum non esset; alterum etiam errorem illorum qui asseverant actum tantum interiorem esse pecca­ tum coram Deo»l. 109. Obiectio tertia. Insuper, male ponuntur in hac Au­ gustini definitione verba «contra legem aeternam». Primo quidem quia ista verba non indicant id quod per se primo spectat ad rationem peccati. Nam in definitione essentiali peccati debet poni id quod per se primo complet rationem peccati. Atqui per se primo complet rationem peccati aver­ sio seu recessus a fine potius quam aversio seu recessus a lege; nam ratio propria peccati per se primo completur ra­ tione mali; malum autem, sicut et bonum ei contrarium, per se primo dicitur respectu finis, et ideo definitur per hoc B. Medina, h. L, edit. cit.. p. 483. ,**· ·■·. BsC* '"k* ■ Art. 6: Definitio peccati 91 quod sit recessus seu aversio a debito fine. Ergo in definitio­ ne peccati debuisset poni: contra finem, potius quam contram legem. 110. Respondetur. Concedo mai.; nego min. et conclu­ sionem. Nam alia est ratio mali in communi et alia ratio mali in actibus et motibus, quae est proprie loquendo ratio peccati. Ratio quidem communis mali est recessus seu defectus a proprio et debito fine, qui est ipsa perfectio naturae in qua malum est. Ratio autem mali in actibus et motibus dicit relationem ad duo, nempe ad ipsum terminum vel finem propter quem est motus vel actus, et ad regulam vel mensu­ ram seu viam per quam ad finem ordinatur; et per prius et formalius definitur ratio mali in peccato seu in motu per hoc quod declinet a regula motus ad quam per hoc quod decidat a fine, quia hoc consequitur ad declinationem a re­ gula. Recolantur ea quae supra diximus de significatione propria et stricta nominis «peccatum» ex S. Doctore in De malo, q. 2, art. 1, et quae dicit idem S. Thomas in I-II, q. 21, art. 1-2. Nam peccatum formaliter, cum sit motus vel ordo quidam, est potius deviatio ab ordine debito ad finem debi­ tum quam deviatio ab ipso fine debito. S. Thomas tamen aliter respondet hoc in loco, nam distin­ guit min.: Per se primo complet rationem peccati aversio a fine potius quam aversio a lege, humana vel positiva, conce­ do; aeterna et divina, nego. Nam lex aeterna non est de mediis tantum ad finem, si­ cut sunt leges positivae humanae, sed est de mediis et de fine, et quidem principaliter de ipso fine ultimo, quatenus lex aeterna primo et principaliter ordinat hominem ad ulti­ mum finem et ex consequenti ad media. Unde in aversione a lege aeterna, includitur etiam aversio a fine ultimo, et om­ nes aliae aversiones vel deordinationes. Sed prima responsio melior est, licet una non opponatur alii. L. I, Q. LXXI, C. II; De essentia 92 peccati 111. Obiectio quarta, quae est instantia praecedentis. Bona definitio debet esse convertibilis cum definito. Atqui esse «contra legem Dei» et esse «peccatum» non sunt con­ vertibilia, quia secus omne peccatum esset tale quia prohi­ bitum aliqua lege, cum tamen contrarium sit verum, nempe quaedam esse prohibita lege, quia mala et peccata prius erant. Ergo male ponitur in hac definitione esse «contra le­ gem Dei». «·■ ·5Λ* r *** ·' * V 112. Respondetur. Concedo mai.; distinguo min.: Esse peccatum mortale et esse contra legem Dei non sunt conver­ tibilia seu aequalis amplitudinis et comprehensionis, esse peccatum mortale et esse contra legem Dei mere positivam, concedo·,, esse peccatum mortale et esse contra legem Dei aeternam, nego. Et nego consequens et consequentiam. Nam aliud est lex aeterna Dei, aliud lex Dei mere positi­ va, quia lex positiva contradividitur legi naturali, et tamen utraque lex, imo et omnis vera lex, continetur formaliter eminenter in lege aeterna, quia lex aeterna est «ratio divi­ nae sapientiae secundum quod est directiva omnium ac­ tuum et motionum» omnium creaturarum1; et ideo «omnes leges, in quantum participant de ratione recta, in tantum derivantur a lege aeterna»2, et lex naturalis non est nisi ipsa lex aeterna impressa et participata in creatura rationali3. Optime ergo S. Thomas dicit alibi: «Sicut I Joan. Ill, dicitur, omne peccatum est iniquitas, et ideo repugnat alicui iuri. Cum autem sit duplex ius, scilicet naturale et positivum, naturali repugnat quod secundum se est malum; positivo au­ tem repungnat quod est malum quia prohibitum»4. Unde in contrarietate ad legem aeternam includitur contrarietas ad omnes veras et iustas leges et adhuc amplius; 1 1 1 4 * w,? S. Thomas, Ι-Π, 93,1. Ibidem, ad 3. Ibidem, per totam quaestionem. S. Thomas, In I Tim., cap. 1, lect. 3, edit cit., p. 187 b. Art. 6: Definitio peccati 93 et ideo perfectissime peccatum definitur per hoc quod sit «contra legem aeternam»· 113. Obiectio quinta. Instatur adhuc: in hac definitione definitur peccatum humanum, non autem peccatum naturae aut peccatum angelicum, et consequenter, debebat definiri per ordinem ad ea quae sunt propria hominis ut homo est, non vero per ea quae sunt communia omni creaturae. Unde argumentum: peccatum humanum debet definiri per devia­ tionem a propria et adaequata regula humanorum actuum. Atqui propria et adaequata regula humanorum actuum est ratio humana, ut patet ex dictis supra, quaestione 19, art. 3. Ergo peccatum humanum debebat definiri per hoc quod est «contra rationem» humanam, potius quam per hoc quod sit «contra» rationem divinam seu «legem aeternam». 114. Respondetur. Distinguo mai.: Peccatum humanum debet definiri per deviationem a propria et adaequata regu­ la humanorum actuum, naturalium et supematuralium seu prout homo est homo et prout homo est devinus per participa­ tionem seu elevationem ad ordenm supematuralem, concedo; naturalium tantum seu prout homo est homo, subdistinguo: in ordine mere naturali vel philosophico, concedo; in ordine supematurali vel theologico, nego. Contradistinguo min.: Propria et adaequata regula huma­ norum actuum est humana ratio, naturalis, pro ordine natu­ rali, concedo; naturalis, pro actibus ordinis supematuralis, nego. Contradistinguo conclusionem: Peccatum debuit potius definiri per hoc quod sit «contra rationem humanam» quam «contra rationem divinam» seu «legem aeternam», in ordi­ ne mere naturali vel philosophico, concedo; in ordine super­ natural! vel theologico, nego. Ordo naturalis et ordo supematuralis non sunt eiusdem generis, sed alterius, et solum analogice conveniunt. Unde et propriae et adaequatae regulae utriusque non conveniunt 94 L. I. Q. LXXI, C. Π: De essentia peccati univoce, sed analogice, ita quidem ut supremum analogatum spectet ad ordinem supernaturalem. Analoga autem possunt dupliciter definiri: uno modo, singula secundum se vel secundum proprias rationes, et sic unumquodque pro­ priam habet definitionem vel descriptionem; alio modo, om­ nia simul ut analoga sunt et conveniunt in quadam ratione communi, quae supremo analogato convenit per essentiam, aliis autem per participationem et dependentiam ab ipso. Consequenter etiam peccatum humanum, prout contraria­ tur motivo formali virtutis acquisitae, definiri potest per de­ viationem seu contrarietatem ad rectam rationem huma­ nam seu naturalem; prout vero contrariatur motivo formali virtutis infusae vel supernatural is, definiri debet per devia­ tionem vel contrarietatem ad rationem vel regulam divi­ nam, quae propria et adaequata est huius ordinis; nec suffi­ cit in hoc ordine dicere quod est contra rationem naturalem. Quod si peccatum humanum analogice sumatur prout actu implicite seu analogice continet et deviationem a moti­ vo formali virtutis acquisitae et a motivo formali virtutis infusae, definiri debet per deviationem seu contrarietatem ad rationem divinam, maxime supernaturalem, quae est ra­ tio Dei et, in nobis participata, dicitur ratio superior, et uno verbo exprimitur per hoc quod dicitur esse «contra legem aeternam», quae actu continet eminenter omnes rationes et rectitudines et regulas, easque excedit et superat. Theologice ergo loquendo, prout Augustinus loquitur, et nos debemus loqui, ratio Dei est propria et adaequata regu­ la et norma moralitatis, et ideo valde formaliter et profunde definitur peccatum dicendo quod est contra legem aeter­ nam; quae, ut dixit Augustinus, est ratio vel voluntas Dei ordinem naturalem et supernaturalem conservari iubens, perturbari vetans. Neque est inconveniens quod in hoc ordine includatur etiam peccatum angelicum, quia revera in ordine supematurli sumus sicut angeli Dei, scilicet eiusdem generis. Art. 6: Definitio peccati 95 Restat ergo ex omnibus hucusque dictis hanc Augustini definitionem peccati esse omnibus numeris absolutam, ne­ que aliam meliorem inveniri posse. Unde iure meritoque a theologis communiter recipitur et veluti classica evadit, quam etiam catechismi proponunt, v. gr. Astete, qui definit peccatum mortale: «Decir, hacer, pensar, desear algo contra la ley de Dios en materia grave». § III SCHOLION DE «PECCATO PHILOSOPHICO» 115. Occasione autem huius ultimae responsionis S. Thomae, celeberrima orta est contraversia inter theologos, circa peccatum, ut aiunt, philosophicum eiusque distinc­ tionem a theologico. Quae quidem controversia culmen at­ tigit quando, anno 1686, mense iunio, Divione in Gallia, R. P. Franciscus Musnier, S.J., et postea, anno 1690, Lovanii et Antuerpiae in Belgio, R. P. Alexander Maes, eius­ dem Societatis, publicis conclusionibus defenderunt se­ quentem propositionem: «Peccatum philosophicum seu morale est actus humanus disconveniens naturae rationali et rectae rationi; theologicum vero et morale est transgres­ sio libera divinae legis. Philosophicum, quantumvis grave, in eo qui Deum vel ignorat vel de Deo actu non cogitat, est grave peccatum, sed non est offensa Dei, neque pec­ catum mortale dissolvens amicitiam Dei, neque aeterna poena dignum». Die autem 14 ianuarii, anno 1689, in collegio Maximo S. Jesu Pont-à- Mousson, quidam Baccalaureus in theologia, publice defendit hanc aliam conclusionem: «Bonitas obiectiva consistit in convenientia obiecti cum natura rationali; formalis vero in conformitate actus cum regula morum. Ad hoc sufficit ut actus moralis tendat in finem ultimum inter­ pretative; hinc homo non tenetur amare Deum neque in principio neque in decurso vitae suae moralis». 96 L. I, Q. LXXI, C. II: De essentia peccati Utramque propositionem denuntiavit S. Sedi iansenista Antonius Amauld, quae, per decretum Sancti Officii, die 24 augusti, anno 1690, eas damnavit, hanc quidem secundam uti haereticam, aliam vero de peccato philosophico, veluti scandalosam, temerariam, piarum aurium offesivam et erroneam *. R. P. Franciscus Musnier, S.J., seipsum iustificare cona­ tus est per litteram quamdam publicam, in qua affirmat se noluisse propositionem «absolutam» defendere, sed «mere hypotheticam» tantum. Unde quidam ex Societate lesu, ut Viva, tenent talem propositionem, ut iacet, a nullo numquam fuisse propositam et defensam; alii tamen, ut Le Ba­ chelet, S.J., hoc negare non audent1 2, et quidem merito ut videtur3. Ultimis vero annis hanc doctrinam de peccato philosop­ hico, non mere hypothetice, sed omnino absolute —prout virum absolutum et absolutistam decebat— renovavit et de­ fendit Ludovicus Billot, tunc temporis S.R.C. Cardinalis, in serie quadam articulorum publici iuris facta apud Commen­ tarium periodicum «Etudes», sub titulo «La Providence de Dieu et le nombre infini d’hommes hors de la voie normale du salut» (20 octobris, 1919 —5 semptembris 1922— octo articuli 180 paginarum complexive), quem invicte confuta­ vit R. P. Larivé, O.P., in articulo «La Providence de Dieu et le salut des infideles. Théorie de son Eminence le Card. Bi­ llot», apud «Revue Thomiste», 1923, pp. 43-73. Hypothetice seu quantum ad eius possibilitatem, defen­ dunt peccatum philosophicum Lugo, Lessius et alii anti­ quiores, quibus nostris temporibus accedit Cathrein4 et alii quidam. 1 Decretum S. Officii 1690. Denz. 1289-1290. 2 Cf. Dictionnaire de théologie catholique, art. Alexandre VIII T I col. 750-751. ’ ’ ’ 1 Cf. Aguirre, Theologia S. Ansebni, tract. 7, disp. 131, sect 5 nn 75 81, t. ΠΙ. p. 641. ’ ’ ’ 4 Cathrein, Philosophia Moralis, η. 269. * -1. * Art. 6: Ι)ι unitio peccati 97 Dicendum est autem doctrinam de pecca­ to, quod vocant philosophicum, admitti non posse, sive fiat sermo de exsistentia seu de facto eius, sive de possibilitate vel hypothesi ipsius. 116. conclusio: 117. Prima pars, quae directe respicit propositionem damnatam, facile probatur. Duplex enim casus ponitur veri et realis peccati philosophici, scilicet: a) quod peccans mor­ taliter, Deum ignoret; b) quod, licet peccans non ignoret Deum esse, de Deo tamen, dum peccat, actu non cogitat. At­ qui uterque casus absurdus est. Primus quidem absurdus est, quia ut ignorantia exsisten­ tiae Dei posset excussare peccantem contra rationem a pec­ cato contra Deum ipsum, haec ignorantia deberet esse omni­ no invincibilis, ut posset esse omnino inculpabilis. Atqui ta­ lis ignorantia omnino invincibilis exsistentiae Dei, in prae­ senti providentia non datur pro homine adulto seu utente usu rationis. Unde et Paulus dicit de gentilibus quod sunt inexcusabiles1, et in Theodicea probatur atheos theoricos negativos nec dari de facto neque dari posse. «Nullus enim est qui non aestimet in aliquo esse finem humanae vitae, et cum ex illo deliberationem accipit, ad rationem superiorem pertinet»2. Et cum appropriasset peccatum mortale rationi superiori, quae de aeternis est3, addit tamen: «Vis praecepti Dei pervenit usque ad rationem inferiorem, in quantum ipsa participat regimen superioris»4, nam «conversio qua quis, post deliberationem, ad aliquid de genere mali convertitur, sufficit ad rationem peccati mortalis, quamvis post hanc completionem aliqua alia complexio addi possit»5. I ■Ή x*i B Rom. 1,20. S. Thomas, De Veritate, 15, 4, ad argumentum 3 sed contra. It Sent., dist. 24, q. 2, a. 2. De Veritate, 15, 4 ad 11. Ibidem, ad 12. VA 98 L. I. Q. LXXI, C. II: De essentia peccati Et manifeste hoc esse debet; secus athei huiusmodi per definitionem essent omnino impeccabiles mortaliter, et con­ sequenter damnari non possent. Similiter absurdus est secundus casus. Primo quidem quia tunc fere omnia peccata humana essent philosophica et non theologica, nam plerumque homines dum actu peccat, de Deo actu non cogitant; secundo, quia etiam non-actu cogita­ re de Deo quando quis potest et debet de eo cogitare —sicut quando quis vehementi tentatione sollicitatur— est iam pec­ catum et quidem theologicum. Unde S. Thomas energice et verissime scribit: «Ex hoc ipso quod ratio superior non diri­ git actus humanos secundum legem divinam, impediens ac­ tum peccati, dicitur ipsa consentire (interpretative), sive co­ gitet de lege aeterna sive non. Cum enim cogitat de lege aeter­ na, actu eam contemnit; cum vero non cogitat, eam negligit per modum omissionis cuiusdam. Unde omnibus modis con­ sensus in actum peccati procedit ex superiori ratione», quae respicit legem aeternam1. Ceterum absurda est denominatio peccati philosophici et peccati theologici, quia non dantur de facto nec de posse duo peccata, sed unum tantum, consideratum sub duplici respectu vel lumine, nempe sub respectu philosophico et sub respectu theologico. Potest ergo vere dici peccatum mortale philosophice aut theologice consideratum, at nequit proprio sensu dici, multoque minus separari, peccatum phi­ losophicum et peccatum theologicum, quia «eiusdem ratio­ nis est quod vitium et peccatum sit contra ordinem rationis humanae, et quod sit contra legem aeternam»2. 118. Secunda pars, de possibilitate eius, non est directe damnata ab Ecclesia. Attamen dicendum est tale peccatum pure philosophicum et nullo modo theologicum, esse omni­ no impossibile, et moraliter, et —ut aiunt— metaphysice. ' I-II. 74, 7 ad 2. 2 Hie, art. 2, ad 4. Art. 6: Definitio peccati 99 Nam ad rationem peccati mortalis sat est habere cognitio­ nem Dei plus minusve explicitam et claram. Ignorantia au­ tem omnino invincibilis exsistentiae Dei est pro adulto ho­ mine moraliter impossibilis, prout in societate vivit et audit de eo loqui; immo et Methaphysice, quia nequit non de ali­ quo auctore naturae, natura visa et contemplata, aliquo modo suspicari. Neque S. Thomas hanc possibilitatem admissit, ut qui­ dam dicebant, quando scripsit: «In quolibet peccato morta­ li, principalis ratio mali et gravitas est ex hoc quod avertit a Deo; si enim posset esse conversio ad bonum commutabile sine aversione a Deo, quamvis esset inordinatio, non esset peccatum mortale» *. Ait enim S. Doctor quod principalis ra­ tio mali in peccato mortali est ex parte aversionis, quod ve­ rum est; at non dixit eam esse unicam rationem, quia etiam est ratio mali inordinata conversio ad bonum commutabile. Insuper, non loquitur de possibilitate, sed de hypothesi qua­ dam impossibili, uti apparet ex tenore verborum: si posset, esset, non esset, quae valent etiam de impossibili. Et vere si posset dari deordinata conversio non esset graviter deordinata, ideoque neque peccatum mortale esset, sed solum ve­ niale; de quo in praesenti non agimus. Et haec dicta sufficiant de hac re1 2. i i ■ r-1 i*1 d' 1 S. Thomas, II-II, 20, 3. 2 Plura require apud Viva, loc. cit., et apud Gotti, De vitiis et peccatis, quaestione 1, dub. 5, edit. Bononiae, 1730, pp. 16-21. ' - ΟΗΒΗΜμΗΙ i · i QUAESTIO LXXII DE DISTINCTIONE PECCATORUM 119. Consequenter S. Doctor considerat distinctionem peccatorum, non quidem intendens tradere completam divi­ sionem vel distinctionem peccatorum, sed solum tradens principia ex quibus talis distinctio tradi debet. Notandum est ergo quod peccatorum potest esse duplex distinctio: alia essentialis, alia accidentalis seu mere numerica. Essentialis autem potest esse duplex: alia generica, alia specifica. Ergo S. Thomas in tota hac quaestione loquitur exclusive de principiis ex quibus sumitur essentialis distinc­ tio peccatorum, sive sit generica sive specifica, non descen­ dens tamen usque ad species atomas, quae potius pertinent ad II-II. Potius ergo sistit in generalitate quadam, prout subiecta materia postulat. Dè distinctione autem mere numerica et accidentali non agit, tum quia proprie loquendo non pertinet ad scientiam, sed ad prudentiam investigare talem particularem distinctionem, tum etiam quia in hac I-II sumus in generali consideratione de re morali ideoque non est possibile ad particularia et singularia descendere. Nam de individuatione psychologica peccatorum iudicandum est sicut de individuatione accidentium; de individua­ tione vero morali prout a psychologica distinguitur non per­ tinet tractare ad scientiam, sed ad prudentiam, quae de sin­ gularibus, ut sigularia sunt, agit. Neque tamen S. Thomas loquitur hic de distinctione pec­ catorum in tota sua latitudine, prout peccatum est quid R 102 L. I, Q. LXXII: De distinctione peccatorum analogum continens sub se peccatum actuale et habituale seu originale, mortale et veniale; sed unice prout peccatum dicitur de peccato actuali mortali definito quaestione prae­ cedenti. Ergo tota quaestio exclusive versatur circa proprium princi­ pium distinctivum essentiale peccati actualis mortalis, prout essentialiter est quid commune ad genericam et specificam dis­ tinctionem. 120. Momentum huius quaestionis magnum est, non solum pro speculatione scientifica peccati actualis morta­ lis, sed etiam pro praxi seu vita Christiana, quia iure di­ vino praeceptum est quod peccator, omnia et singula pec­ cata mortalia, quae post baptismum commissit, sacerdoti confiteatur secundum eorum speciem et numerum, que­ madmodum definivit Tridentina Synodus, ses. 14, cap. 7, Denz. 917 .* Ergo S. Doctor in hac quaestione se gerit ut verus theolo­ gus scholasticus seu speculativus, qui non solum debet pro­ blemata theologica obiective discutere et resolvere, verum etiam examinare et explicare doctrinam ab aliis traditam, qui aliquo modo sunt fontes aut loci theologici. Itaque duo facit S. Thomas in hac quaestione: primo tra­ dit obiective principium fundamentale distinctionis essen­ tialis peccatorum mortalium; secundo ex hoc principio exa­ minat et iustificat distinctiones peccatorum mortalium quae a diversis propositae sunt et inter theologos circumfe­ runtur, et quidem secundum ordinem dignitatis seu auctori­ tatis theologicae eorum qui eas proposuerunt, nempe: a) in primis examinat distinctiones propositas a propriis (art. 27); b) deinde, distinctiones propositas ab extraneis, nempe a Philosopho (art. 8-9). 1 Cf. et Concilium Tridentinum, ses. 14. cap. 5, η. 599 et propositionem damnatam Petri de Osma. n. 725. L. I, Q. LXXII: De distinctione peccatorum 103 Quantum autem ad proprios, considerat primo divisiones datas a Patribus (art. 2-4), deinde a Patribus et Theologis (art. 5), tertio a Glossis (art. 6-7). Quantum vero ad extraneos seu ad Philosophum, ordo considerandi est secundum valo­ rem distintionum propositarum, scilicet secundum diversas circumstantias (art. 9)‘. Possumus ergo, iuxta haec, proponere ordinem articulo­ rum sequenti schemate: DE DISTINCTIONE PECCATORUM I. Principium fundamentale distinctionis essentialis: ex proprio obiecto (a. 1). II. Applicatio huius principii ad explicandas et iustificandas distinctiones principales propositas ab aucto­ ribus... A. a propriis, scilicet Patribus... a) Gregorio: spiritualia-camalia (a. 1). b) Augustino et Gregorio: secundum causas vel radices (a. 3). c) Pseudo-Isidoro: in Deum, in seipsum et proxi­ mum (a. 4). d) Ab omnibus communiter: secundum reatum in mortale et veniale (a. 5). e) Secundum Glossam Augustini: commissionisomissionis (a. 6). f) Secundum glossam Hieronymi, Augustini et Gregorii: cordis, oris et operis (a. 7). B. alienis, scilicet Philosopho... a) Secundum excessum et defectum (a. 8). b) Secundum diversas circumstantias (a. 9). 1 Cf. Salmanticenses, h. I., introductio, edit, cit., t. VII, pp. 214-215. 104 L. I. Q. LXXII: De distinctione peccatorum Art. 1.-Utrum peccata differant specie secundum obiecta SOLUTIO QUAESTIONIS 121. conclusio: Peccata actualia mortalia proprie dis­ tinguuntur specie secundum obiecta (hic, in fine corporis ar­ ticuli). Explicatur conclusio; deinde probatur. 122. Dicitur, primo, peccata actualia mortalia, quia, ut diximus in introductione ad hanc quaestionem, de eodem peccato quaeritur distinctio de quo data est definitio quaes­ tione praecedenti. Atqui definitio data est quaestione prae­ cedenti de peccato actuali mortali, ut ibi probatum est. Ergo et distinctio specifica peccatorum, de qua est sermo in han quaestione, versatur exclusive circa peccata actualia mortalia. Dicitur, secundo, differant specie, sumpta specie pro dif­ ferentia essentiali intra genus supremum peccati actualis mortalis, sive agatur de specie suprema sive de subalterna, dummodo non descendatur ad speciem infimam et ad indi­ vidua, quia de his agere spectat ad moralem specialem, quae continetur in II-II. Dicitur, tertio, proprie distinguantur, idest per se primo, et non solum secundario aut per accidens, quia scientia non est de his quae sunt per accidens, sed de his quae sunt per se, et quidem maxime de his quae sunt per se primo, quae medium afferunt demonstrationis propter quid. Non ergo ne­ gat S. Doctor esse alia distinctiva specifica peccatorum, at­ tamen haec alia non erunt primaria et propria, sed solum secundaria et communia et reductive dicta, ita ut ad diversa peccata specie diversa possint forte pertinere, ut postea vi­ debimus. Dicitur, quarto, secundum obiecta, quo nomine intelliguntur evidenter obiecta non mere materialiter sumpta in * Art. 1: Differentia specifica secundom objecta 105 esse psychologico vel entis, sed formaliter seu in esse moris, nempe obiecta moralia seu relata ad regulas morum huma­ norum. Intelligitur ergo non res obiecti, sed ratio obiecti ut obiectum est in esse moris seu ut intellectum et iudicatum a ratione practica et voluntati propositum, ut notat S. Doc­ tor in responsione ad 3 *. 123. Probatur duplici via: primo, ostensive; secundo, ad absurdum. Ostensive autem probatur duplici medio seu ar­ gumento, scilicet, argumento directo et positivo, et argu­ mento indirecto per reductionem aliorum modorum distin­ guendi ad istum sicut ad primum et fundamentalem. 124. A) Ostensive probatur: a) Argumento directo generali. Idem est principium distinctivum essentiale generis et principium distinctivum es­ sentiale specierum sub genere contentarum. Atqui princi­ pium distinctivum essentiale generis moralis actus humani est proprium et formale obiectum actus moralis; actus au­ tem virtuosus seu rectus et actus vitiosus seu peccatum sunt species morales generis moralis actus humani. Ergo princi­ pium distinctivum essentiale actus moralis boni seu virtuosi et actus moralis mali seu peccati, est proprium et formale obiectum actus boni et actus mali seu peccati2. Maior constat, quia quod dicitur de toto dicitur de parti­ bus sub eo contentis. Cum ergo genus se habeat ad species sicut totum ad partes eius vel sicut universale ad minus uni­ versale, quod dicitur de genere dicendum est quoque de spe­ ciebus. Quod ergo essentialiter dividit aut distinguit genus essentialiter dividit aut distinguit species. Et sic videmus, v. gr., quod differentia divisiva corporis viventis in sensiti­ vum et insensitivum, est etiam divisiva animalis et hominis, quae sensitivo differunt a plantis. 1 Cf. supra, q. 18, a. 2. 2 Hie, sed contra. ·· - -f · 106 L. I, Q. LXX1I: De distinctione peccatorum Minor vero facile patet. Idem est principium distinctivum essentiale actus moralis humani in quantum moralis, et principium constitutivum essentiale eius in quantum mo­ ralis, quia per idem unumquodque in seipso essentialiter constituitur et a ceteris essentialiter distinguitur. Atqui ge­ nus morale actus humani essentialiter et primo constituitur per ordinem ad obiectum proprium et formale, hoc est, mo­ rale, actus humani, ut probatum est supra, quaestione 18, articulis 2, 5 et 7, ubi etiam probatum est quod bonitas et malitia sunt species moralitatis actus humani, ideoque quod actus moraliter bonus et actus moraliter malus differunt es­ sentialiter in ordine morali ex obiecto. Ergo distinctio essen­ tialis tum generica tum specifica actus moralis sumitur pri­ mo et per se ex distinctione proprii obiecti moralis eius ut obiectum est. Sicut ergo distinctio obiecti moralis boni in esse obiecti causât distinctionem specificam seu essentialem actus boni, ita etiam distinctio obiecti moralis mali seu inordinati in esse obiecti causât formaliter distinctionem essentialem et specificam actus moralis mali seu peccati. 125. Argumento directo speciali. Peccatum actuale mor­ tale distinguitur essentialiter secundum distinctionem eius quod comparatur ad peccatum per se, non secundum dis­ tinctionem eius quod comparatur ad peccatum per acci­ dens. Atqui distinctio eius quod comparatur ad peccatum mortale per se est distinctio proprii obiecti peccati in esse obiecti. Ergo peccatum actuale mortale distinguitur essen­ tialiter secundum distinctionem proprii obiecti peccati in esse obiecti, et hoc est idem ac dicere quod peccata actualia mortalia differunt essentialiter seu specifice secundum eo­ rum propria obiecta formalia1. Hic, corpore articuli. Art. 1: Differentia specifica secundum objecta 107 Maior patet, quia unumquodque distinguitur essentiali­ ter secundum distinctionem eius quod convenit vel compa­ ratur ei per se, non secundum distinctionem eius quod ei convenit vel comparatur per accidens, sicut «unumquodque consequitur speciem (seu essentialiter constituitur) secun­ dum illud quod est per se, non autem secundum id quod est per accidens, quia ea quae sunt per accidens sunt extra ra­ tionem speciei»1; nam ab eodem unumquodque essentiali­ ter constituitur et ab eodem, distincto, essentialiter distin­ guitur. Minor vero facile constat. Nam ad peccatum actuale mortale duo concurrunt, scilicet ratio actus humani seu vo­ luntarii et ratio inordinationis seu aversionis a lege aeterna; quorum ratio voluntarii per se convenit peccanti, ratio vero aversionis convenit ei per accidens. Peccatum enim est es­ sentialiter motus quidam simul conversionis ad bonum com­ mutabile et aversionis a bono incommutabili; constat autem quod per se est motus conversionis, quia per se intenditur bonum commutabile a peccante in peccando; aversio autem a bono incommutabili, quod malum quoddam est, consequi­ tur per accidens et quasi praeter intentionem peccantis. Insuper, aversio se habet ad conversionem sicut terminus a quo ad terminum ad quem; motus autem per se respi­ ciunt ideoque per se specificantur a termino ad quem, non a termino a quo. Ratio autem termini ad quem conversio­ nis seu bonum commutabile habet rationem obiecti proprii et per se peccantis ut peccans est. Istud ergo bonum com­ mutabile ut non regulatum et mensuratum secundum bo­ num incommutabile, formaliter terminat motum peccantis in peccato suo, et ideo distinctio eius secundum hanc for­ malem rationem non regulati et mensurati secundum bonem incommutabile, formaliter et essentialiter distinguit peccata mortalia. Hic, corp. 108 L. I, Q. LXXII: De distinctione peccatorum 126. c) Argumento ostensivo indirecto, per reductionem aliorum modorum distinguendi essentialiter peccata actua­ lia mortalia, ad modum distinguendi ex proprio et formali obiecto. Duplex enim alius modus propositus est distinguen­ di essentialiter peccata mortalia, scilicet per oppositionem seu contrarietatem ad diversas virtutes specie; et per oppo­ sitionem seu contrarietatem ad diversa specei praecepta, quorum primus proponitur a scotistis, secundus autem a Vazquez et aliis. Atqui isti modi, vel nihil valent, vel ad mo­ dum praedictum reducuntur. Praecepta enim, cum sint es­ sentialiter de actibus virtutum, non differunt specie nisi se­ cundum differentiam specificam actuum virtutum; differen­ tia autem specifica actuum virtutis inducit differentiam ip­ sius virtutis, quae specificatur immediate per ordinem ad proprios actus; ergo distinctio ex parte praeceptorum redu­ citur ad distinctionem ex parte virtutum. Virtutes autem es­ sentialiter distinguuntur secundum proprios earum actus seu motus; actus autem specifice et essentialiter distinguun­ tur secundum ordinem ad propria et formalia eorum obiecta. Ergo virtutes non distinguuntur essentialiter et specifice nisi per ordinem ad obiecta; et ita tota vis distinctiva virtu­ tum in peccata sumitur ex proprio obiecto. Ergo ab obiecto primo et principaliter debet sumi peccatorum distinctio1. 127. B) Denique probatur ad absurdum. Peccatum enim actuale mortale est in categoria actus humani seu volunta­ rii; ergo idem debet esse principium distinguendi essentiali­ ter peccata actualia mortalia quo essentialiter distinguun­ tur actus humani seu voluntarii ut sic. Atqui actus humani seu voluntarii ut sic, sicut et omnes actus seu motus, es­ sentialiter distinguuntur secundum distinctionem proprii obiecti seu termini per se. Ergo et similiter peccata actualia mortalia debent essentialiter distingui secundum distinctio­ nem proprii obiecti seu termini motus peccati. Hic, ad 2. Art. 1: Differentia specifica secundum obiecta 109 Secus, dicendum esset scientiam moralem non concorda­ re cum principiis metaphysicis et psychologicis specificandi et distinguendi relativa et actus et motus, et sic moralis de­ sineret esse scientia, quia contradiceret principiis Metaphysicae, quae nullam patiuntur exceptionem, cum sint in ma­ teria necessaria; et insuper non continuaretur cum Psychologia, cui essentialiter subalternatur, ideoque cadaverica re­ maneret. Aequivocatio autem Scoti et Vazquex venit ex hoc quod putant malum opponi bono mere privative, ac si malum es­ set privatio pura et peccatum pura privatio actus boni; at hoc falsum est, quia remanet genus actus humani; unde est privatio mixta cum contrarietate, quae propriam habet constituionem seu specificationem, et consequenter pro­ priam habet distinctionem essentialem per ordinem ad pro­ prium obiectum et formam. Unde apparet quod tota controversia de distinctivo es­ sentiali peccati mortalis sicut et de formali constitutivo eius, reducitur ad quaestionem de natura mali physici et moralis, quod non est pura privatio seu in facto esse, sed mixta cum contrarietate seu in fieri, ut dictum est supra ad quaestionem 18; in quo, ut ibi diximus, S. Thomas progres­ sum magnum fecit relate ad alios theologos ei coetaneos. SOLVUNTUR DIFFICULTATES 128. Obiectio prima. Id a quo actus humani formaliter denominantur boni vel mali moraliter, debet esse etiam id a quo formaliter distinguuntur moraliter secundum diversas rationes boni vel diversas rationes mali. Atqui actus humani denominantur formaliter boni vel mali a fine, quia bonum et malum dicuntur formaliter secundum ordinem ad finem. Ergo et actus humani formaliter distinguuntur moraliter se­ cundum diversas rationes boni finis vel mali finis, et non secundum obiecta. 110 L. I. Q. LXXII: De distinctione peccatorum 129. Respondetur. Concedo niai.; distinguo min.: Actus humani denominantur formaliter boni et mali a fine, actus interiores seu eliciti voluntatis, concedo; actus exteriores seu imperati, subdistinguo: denominantur formaliter boni vel mali a fine, primario seu per se primo, nego; secundario seu per se secundo, concedo. Et nego consequens et consequentiam. Ratio distinctionis est, quia proprium obiectum actus in­ terioris est ipse finis, et ideo in tantum finis denominat for­ maliter actum interiorem bonum vel malum, in quantum est proprium eius obiectum. Sed pro actu exteriori non sem­ per est proprium obiectum, sed circumstantia quaedam praecipua, quae dicitur circumstantia finis. Unde actus ex­ terior primo denominatur bonus vel malus ex bonitate vel malitia proprii obiecti; secundario autem vel per se secundo denominatur bonus vel malus a fine actus interioris, in quantum dependet ab actu interiori. Quia tamen supremum analogatum actus humani est ac­ tus interior seu elicitus, si actum interiorem et exteriorem sumamus veluti analoga analogia attributionis, in idem re­ dit dicere quod denomianatio formalis boni et mali venit ex obiecto et quod veniat ex fine, quia tunc denominatio venit a forma actus interioris ad actum exteriorem, et pro actu interiori idem est obiectum et finis; si vero sumamus utrum­ que actum analogice analogia proportionalitatis propriae, quatenus uterque proportionaliter et intrinsece se habet ad proprium obiectum, dicendum est actum humanum ut hu­ manum denominari primo et per se bonum aut malum ex proprio obiecto ut obiectum est. Et hoc melius et exactius est. Et simile quid accidit pro obiecto Metaphysicae et pro resolutione metaphysica entis. 130. Obiectio secunda. Privationes distinguuntur specie secundum diversas species formarum quibus privative op­ ponuntur. Atqui peccata actualia mortalia, cum sint mala quaedam —malum autem est privatio boni— sunt privatio- Art. 1: Differentia specifica secundüm objecta nes boni virtutum quibus privative opponuntur. Ergo pecca­ ta actualia mortalia distinguuntur specie secundum diver­ sas species virtutum quibus privative opponuntur. 131. Respondetur. Distinguo mai.: Privationes purae seu in facto esse distinguuntur specie secundum diversas species formarum, quibus privative opponuntur, concedo; privatio­ nes mixtae seu in fieri tantum distinguuntur specie secun­ dum diversas species formaum quibus opponuntur, nego. Contradistinguo min.: Peccata actualia mortalia sunt pri­ vationes virtutum, privationes purae seu in facto esse, nego; privationes mixtae seu in fieri, concedo. Et nego consequens et consequentiam. Ratio responsionis est, quia privatio mixta simpliciter est in categoria oppositionis contrariae potius quam in cate­ goria oppositionis privativae, de qua solum participat ali­ quid; formaliter autem genus oppositi retinet et secundum hoc definiri et distingui potest per se. Sed de hoc infra redi­ bit sermo, quaestione 73, articulo 2, ubi apparebit peccata suscipere magis et minus. N 132. Obiecto tertia. Multiplicato distinctivo specifico multiplicatur et species seu specificatum. Atqui multiplica­ tis obiectis peccati, non multiplicantur peccata, ut patet in superbia et avaritia, quae possunt esse de multis obiectis simul. Ergo peccata non specificantur neque specifice dis­ tinguuntur secundum obiecta. 133. Respondetur. Concedo mai.; distinguo min.: Multi­ plicatis obiectis peccati, formalibus et totalibus, quae sunt vera specificativa et distinctiva secundum speciem, non multiplicantur peccata, nego; multiplicatis obiectis peccati, materialibus et partialibus, quae non sunt vera specificativa et distinctiva secundum speciem, non multiplicantur pecca­ ta, concedo. 112 L. I, Q. LXXII: De distinctione peccatorum Et nego consequens et consequentiam. Solutio patet ex dictis, quia non loquimur de obiectis peccatorum materialibus seu ut res, sed de obiectis formali­ bus et adaequatis, quae terminant adaequate motum appe­ titus peccantis. Art. 2.-Utrum convenienter distinguantur peccata spiritualia a carnalibus 134. Quaerit ergo S. Thomas sensum et vim distinctio­ nis Gregorii, qui vitia seu peccata capitalia distinguit in duas partes: in peccata spiritualia, quae sunt superbia, invi­ dia, accedia, avaritia, ira; et in peccata carnalia, quae sunt luxuria et gula. Sensus ergo articuli est utrum haec distinctio gregoriana peccatorum in spiritualia et carnalia sit divisio essentialis seu per se, et quidem immediata seu adaequata, ita ut ter­ tium membrum dari non possit. 135. conclusio: Distinctio peccatorum actualium morta­ lium in peccata spiritualia et carnalia est conveniens. 136. Probatur. Illa divisio peccatorum actualium mor­ talium est conveniens quae fit secundum regulas convenien­ tis divisionis, nempe per differentias per se et immediatas et adaequatas. Atqui divisio peccatorum actualium mortalium in spiritualia et carnalia fit per differentias per se et imme­ diatas et adaequatas. Ergo haec divisio peccatorum actua­ lium mortalium in spiritualia et carnalia est conveniens. Minor, in qua unice est difficultas, probatur per partes. a) Haec divisio est per se seu essentialis, non quidem quia fit secundum differentias vere specificas, sed quia fit secun­ dum propria differentiarum specificarum, et ideo est per se secundo et reductive essentialis vel specifica. Qua in re oportet recolere ex articulo praecedenti, quod peccata actualia mortalia non distinguuntur per se ex parte Λ · .·■< Art. 2: Peccata spiritualia et carnalia aversionis a bono incommutabili, sed ex parte conversionis ad bonum commutabile seu creatum. Consequenter oportet videre motum actus peccati in bonum commutabile. In hoc autem motu peccati possumus considerare duo: primo, initium vel radicem, quasi terminum a quo incipit motus, et est amor sui; secundo, terminum vel finem ad quem tendit et in quo quiescit, in quo sunt tria: ipsa res appetita, quae est finis qui; possessio eius, quae est finis quo; et quies vel delectatio consequens possessionem rei appeti­ tae, quae est veluti proprietas eius et consummatio. Atqui motus non specificatur a termino a quo, sed a termino ad quem, a quo etiam distinguitur consequenter, quia ab eo­ dem unumquodque constituitur et dividitur. Distinctio au­ tem ab ipso fine seu termino qui et quo est per se et essentia­ lis, ut patet; distinctio vero quae fit a proprietate ipsius finis qui et quo in quantum finalizant vel consummant motum appetentis et peccantis, est per se secundo, nempe a proprio, et ideo reductive est divisio essentialis vel specifica. Si ergo sumeremus denominationem carnalis et spiritua­ lis a termino a quo peccati, in nobis omnia peccata essent carnalia, quia omnia initium habere solent in bono sensibili vel corporali; sumendo autem terminum ad quem, tunc quaedam bona commutabilia appetita sunt spiritualia, alia vero sunt corporalia; et quidem possessio spiritualium con­ summatur in delectatione spirituali seu animae et quando­ que etiam possessio corporalium; at insuper possessio cor­ poralium quorumdam potest perfici et consummari delecta­ tione carnali seu corporali seu compositi. Sic ergo ista divi­ sio peccatorum mortalium in spiritualia et carnalia fit se­ cundum duplicem speciem delectationis in qua peccata haec consummari possunt, nempe delectatione spirituali seu animali (= psychologica) et delectatione carnali seu na­ turali (= physiologica)’. 1 Cf. I II, 31, 3. rf. iîr •ii Ijv’’ 114 L. I, Q. LXXIL De distinctione peccatorum Est ergo haec divisio per se, quasi a proprietate essentia­ li propriae materiae seu obiecti peccati; et ideo reducitur ad divisionem ex parte proprii obiecti, de qua dictum est articulo praecedenti. Secundum autem modum quo bona ista commutabilia possideri possunt a nobis, secundum hoc nata est sequi de­ lectatio consequens. Atqui dupliciter possideri possunt, sci­ licet actu animae per apprehensionem, ut sunt bona incorpo­ ralia et corporalia separata a nobis, ut divitiae; et actu coniuncti per tactum corporis, ad bona corporalia coniuncta vel coniungenda nostro supposito, ut cibus et venerea. Ergo duplex tantum potest esse delectatio in possidendis hisce bonis commutabilibus, nempe delectatio spiritualis seu ani­ malis vel psychologica, et delectatio carnalis seu naturalis vel physiologica. t * « b) Haec divisio est immediata et adaequata, quia delecta­ tio humana immediate et adaequate dividitur quasi in duas species in delectationem psychologicam seu spiritualem, et delectationem physiologicam seu carnalem1. Attamen, posset dari quodammodo tertium membrum, ita ut essent peccata pure spiritualia, quae scilicet sunt de obiectis pure spiritualibus, et nonnisi spirituali delectatione consummari possunt, ut superbia, invidia, tristitia; alia pure carnalia, quae nempe sunt de obiectis pure corporalibus plus minus coniunctis, et ideo consummari nequeunt nisi physio­ logica delectatione, ut gula et luxuria; alia denique quasi mixta ex spiritualibus et carnalibus, quia sunt de obiectis cor­ poralibus separatis a nostro supposito et tamen percipi pos­ sunt actu spirituali vel psychologico, ut avaritia. Ratione ergo delectationis consummantis peccatum, hoc immediate dividitur et adaequate in spirituale et corporale; sed ratione obiecti huius delectationis potest delectatio spiri­ tualis subdividi in pure spiritualem, quae est de obiecto Cf. S. Thomas. I-II, 31.3. Art. 2: Peccata spiritualia et carnalia 115 pure spirituali; et in non pure spiritualem, quae est de obiecto corporali, ut avaritia quae est de pecunia et aliis divitiis1. Haec autem denominatio peccati carnalis et spiritualis originem trahit ex Sacra Scriptura, quam affert S. Thomas in fine corporis articuli, dicente Apostolo: «Emundemus nos ab omni inquinamento (= peccato consummato) camis et spiritus»2. Et Ecclesia in Letaniis manifestam facit allusionem ad hunc textum quando ait: «Ab omni imunditia men­ tis et corporis, libera nos, Domine». Ex quibus apparet quid sentiendum sit de his verbis Salmanticensium: «Circa illam (divisionem) observandum est quod, si sumatur per ordinem ad actualem delectationem, ut sumi videtur in doc articulo, non est divisio essentialis, quia actualis delectatio non intrat essentiam peccati, sed eam consequitur, si vero attendatur secundum radicem et causam delectationis, proculdubio est divisio essentialis, nam peccata quae in delectatione animali vel spirituali con­ summantur, quamvis distinctio sic intellecta non tam ex praedictis delectationibus quam ex obiectis, quae illas infe­ runt, ortum dicat»3. Simpliciter loquendo est distinctio essentialis, quia delectatio-proprietas sumitur loco differentiae obiecti ut obiectum delectationis et appetitus et peccantis est. Art. 3.-Utrum peccata distinguantur specie secundum causas 137. Occasio articuli sumitur ex distinctionibus pecca­ torum propositis ab Augustino et a Gregorio. Augustinus enim dicit quod omne peccatum aut est ex timore male hu­ miliante vel suffoccante, aut est ex amore male inflammante 1 Cf. II-II, 118, 6 corp, et ad 1; I-II, 72, 2 ad 4. 2 II Cor., 7,1. 3 Salmanticenses, h. I., edit, cit., p. 219b. 4^- L. I, Q. LXXII: De distinctione 116 ! peccatorum vel accendente. Constat autem quod haec distinctio fit se­ cundum causam peccati. Similiter Gregorius distinguit pec­ cata capitalia secundum causas finales eorum. Quaeritur ergo valor istarum divisionum, et consequen­ ter ponitur quaestio generalis: utrum peccata dividantur specifice et essentialiter secundum causas. Ut quaestio rite solvi possit, notandum est duo genera causarum dici posse de peccato in sensu proprio, nempe ge­ nus causae efficientis et genus causae finalis; alia vero duo genera, nempe genus causae formalis et genus causae mate­ rialis, non dici de peccato proprie et univoce, sed per poste­ rius et analogice. Et ratio est quia causae intrinsecae pro­ prie dicuntur de esse vel essentia rei subsistentis seu per se stantis; causae vero extrinsecae respicunt proprie loquendo fieri seu motum, et ideo dicuntur per se primo seu directe per ordinem ad operationem vel motum; constat autem quod peccatum actuale mortale non est substantia quaedam per se stans in suo esse, sed motus vel operatio. Proprie ergo et directe de peccato dicuntur causae extrinsecae, non vero causae intrinsecae. lam vero, constat unumquodque definiri et distingui di­ recte et per se primo secundum causas vel principia quae directe et per se primo de eo dicuntur, non vero secundum causas vel principia quae indirecte et per posterius et analo­ gice dicuntur de ipso. Unde patet quod substantiae distin­ guuntur specie vel genere secundum formam et materiam, idest secundum causam formalem et materialem; motus au­ tem et operationes distinguuntur specie vel genere secun­ dum agentem et finem proprium. Itaque ad quaestionem respondetur sequentibus conclu­ sionibus. Peccata actualia mortalia non dis­ tinguuntur essentialiter secundum causam formalem et mate­ rialem proprie et univoce dictam. 138. conclusio prima: Art. 3: Distinctio peccatorum secundum causas 117 139. Probatur. Quae non habent causam formalem et materialem proprie dictam, non constituuntur essentialiter neque essentialiter distinguuntur secundum causam forma­ lem et materialem proprie dictam. Atqui peccata actualia mortalia non habent causam formalem et materialem pro­ prie dictam. Ergo peccata actualia mortalia non distinguun­ tur essentialiter secundum causam formalem et materialem proprie dictam. Maior est per se nota, quia constitutio et distinctio essen­ tialis alicuius debet esse ex aliquo quod convenit ei per se, ideoque secundum aliquam causam propriam et proprie dictam, quia praepositio per importat habitudinem causae. Minor vero patet, tum quia peccata actualia mortalia non sunt quid compositum, sed simplex et psychologicum; tum quia non sunt quid substantiale seu per se stans per modum actus primi ut posset in essendo coalescere ex mate­ ria et forma quasi ex potentia et actu primo; est enim motus seu actus secundus et quidem simplex. 140. conclusio secunda: Actus seu motus naturales dis­ tinguuntur essentialiter seu specifice tum ex parte causae cientis tum ex parte causae finalis. 141. Probatur. Principium constitutivum et distinctivum essentiae uniuscuiusque debet esse fixum et stans et determinatum1. Atqui tam causa efficiens naturalis motus naturalis, quam etiam proprius finis vel terminus motus sunt quid fixum et stans et determinatum; quia principia activa naturalia per formam innatam seu naturalem semper eodem modo operantur, et ad eundem terminum vel finem eodem modo tendunt. Ergo motus seu operationes naturales specifice distingui possunt sive ex parte proprii principii motus sive ex parte termini. Sicut calefacere differt specie ' Cf. I-II, 52, 1. 118 L. I. Q, LXXII: De distinctione peccatorum ab infrigidare sive ex parte principii activi, quatenus cale­ factio procedit ab aliquo calefaciente seu a calore; infrigida­ tio vero a frigore; sive etiam ex parte termini seu operati, quatenus calefactio terminatur ad calefactum seu calidum, dum infrigidatio terminatur ad infrigidatum seu frigidum. Quae quidem nobis nota sunt ex superioribus, nempe ex I-Π, q. L, art. 3; q. 54, art. 1, pro motibus et pro habitibus. 142. conclusio tertia: Actus seu motus voluntarii liberi, ut sunt motus peccati actualis mortalis, non differunt specie secundum causam efficientem, sed secundum causam finalem tantum. 143. Probatur prima pars. Id a quo motus voluntarii li­ beri specifice constituuntur et specifice distinguuntur, debet esse aliquid fixum et stans et determinatum. Atqui causa efficiens actus voluntarii liberi non est quid fixum et stans et determinatum, sed e contra est quid contingens et deter­ minabile, quia voluntas libera, cum sit appetitus elicitus li­ ber, sequitur formam adventitiam seu apprehensam et qui­ dem contingenter seu libere moventem seu essentialiter se habentem ad utrumlibet. Ergo impossibile est ex tali forma vel principio sumi eius species et specifica differentia. Confirmatur. Motus specificantur ex termino ad quem, non ex termino a quo. Atqui causa efficiens habet rationem termini a quo, dum causa finalis habet rationem termini ad quem. Ergo motus peccati mortalis specificatur et specifice distinguitur secundum causam finalem seu finem proprium, non vero secundum principia activa. 144. Secunda pars statim apparet. Nam peccata actua­ lia mortalia distinguuntur essentialiter et specifice secun­ dum propria et adaequata eorum obiecta, ut dictum est arti­ culo primo. Atqui proprium et adaequatum obiectum pecca­ ti actualis mortalis est proprius et adaequatus eius finis seu causa finalis; quia actus peccati mortalis est essentialiter Art. 4: Peccatum in Deum, in seipsum. in proximum 119 actus voluntarius; proprium autem obiectum voluntatis et actus voluntarii est eius finis proprius et adaequatus, eo quod finis est proprium obiectum voluntatis. Ergo peccata actualia mortalia distinguuntur specie secundum proprios fines vel causam finalem, quae reducitur aequivalenter ad distinctionem secundum propria obiecta. Imo et peccatum exterius seu imperatum specie distin­ guitur secundum fines proprios, qui sunt obiectum vel ma­ teria circa quam operantur ut attingendam vel operandam. Art. 4.-Utrum peccata convenienter distinguantur in peccatum in Deum, in seipsum et in proximum 145. Haec distinctio peccatorum actualium mortalium in peccata contra Deum, contra seipsum et contra proxi­ mum, a S. Thoma tribuitur Isidoro; revera tamen non est eius, sed auctoris Summae Sententiarum, tract. Ill, cap. 16, qui dicitur esse Hugo de Mortagne, circa 1151 ’. Quaerit ergo S. Doctor de valore huius divisionis, quae etiam in Catechismis adhibetur. 146. conclusio: Divisio peccati actualis mortalis in pec­ catum contra Deum, contra seipsum et contra proximum est conveniens. 147. Probatur. Illa divisio peccati actualis mortalis est conveniens quae est per se seu essentialis, immediata et adaequata. Atqui talis est divisio peccati actualis mortalis in peccatum contra Deum, contra seipsum et contra proxi­ mum. Ergo divisio peccati actualis mortalis in peccatum contra Deum, contra seipsum et contra proximum est con­ veniens. 1 Cf. Dhossat, S J., La Somme des Sentences, oeuvre de Huges de Mortag­ ne, vers. 1151, in collectione «Spicilegium Sacrum Lovaniense», t. V, 1923. IT 120 L. I, Q. LXXII: De distinctione peccatorum Maior est per se nota, quia divisio conveniens debet esse per se, immediata et adaequata, ut probatur in Logica, lo­ quendo de legibus vel regulis bonae divisionis. Minor autem, ubi unice stat difficultas, ostenditur per partes. ή I, i .Ct#**»'> I 11 II II 148. Primo, est divisio per se seu essentialis. Divisio ac­ tus moralis quae fit secundum oppositionem contrariam ad regulas essentiales moralitatis, est per se et essentialis. At­ qui haec divisio peccati actualis mortalis in peccatum con­ tra Deum, contra seipsum et contra proximum fit secundum oppositionem contrariam ad regulas essentiales moralitatis actus humani. Nam istae regulae essentiales sunt duae es­ sentialiter differentes, nempe regula naturalis, quae est ra­ tio humana, et regula supematuralis, quae est ratio divina seu lex aeterna1; regula autem supematuralis ordinat nos in Deum; naturalis vero, quatenus sumus homines singulares regulat nos erga nosmetipos; inquantum vero sumus homi­ nes sociales vel politici regulat nos erga proximum; et hae etiam specie differunt, sicut specie differt materia propria re­ gulanda, quae sunt propriae passiones immanentes et pro­ priae operationes transeuntes ad alium. Sunt ergo tres regu­ lae propriae specie differentes, et consequenter tres ordines morales specie differentes secundum has regulas. lam vero, quot modis dicitur unum oppositum, tot modis dicitur et aliud oppositum. Cum ergo peccatum actuale mortale sit essentialiter actus humanus inordinatus, hoc est, contrarius regulae et ordini moralitatis, ex quo ponuntur tres species regulae et ordinis, necesse est ponere etiam tres species deordinationis et irregularitatis seu peccati mortalis. Confirmatur. Illa divisio peccatorum actualium morta­ lium est essentialis et specifica, quae fit secundum contrarietatem ad proprios actus virtutum differentium essentia- 1 Cf. S. Tho.mam, Ι-Π, 19, 3-4. Art. 4: Peccatum in Deum, in seipsum, in proximum 121 liter et specifice, quia, ut diximus articulo 1, divisio peccati per oppositionem ad virtutes specie differentes reducitur finaliter ad divisionem secundum propria obiecta, quae erat divisio per se et specifica. Atqui haec divisio peccati actualis mortalis fit secundum contrarietatem ad proprios actus vir­ tutum essentialiter et specifice differentium; nam fit secun­ dum contrarietatem ad actus virtutum theologicarum, qui­ bus homo ad Deum ipsum immediate ordinatur (= pecca­ tum contra Deum); et ad actus virtutum motalium appetitus sensitivi, nempe temperantiae et fortitudinis, quibus homo bene ordinatur ad seipsum et in seipso (= peccatum contra seipsum); et ad actus virtutis moralis appetitus rationalis seu voluntatis, scilicet iustitiae, quibus homo bene ordina­ tur ad alios homines in quantur est pars societatis (= pecca­ tum contra proximum). Ergo haec divisio peccatorum ac­ tualium mortalium est divisio essentialis seu per se. 149. Secundo, est divisio immediata, non quidem imme­ diata secundum diversas res, sed proprie secundum diversas rationes formales. Nam divisio regulae propriae moralitatis actus humani in regulam naturalem seu humanam et supernaturalem seu divinam, est immediata, quia fit per sic et non; pariter subdivisio regulae humanae vel naturalis in re­ gulam pro seipso et pro ordine ad alios homines, est imme­ diata, sicut et immediate dividitur materia propria regulabilis, scilicet passiones et operationes. Attamen, membra istius divisionis non se habent ex ae­ quo, sed secundum prius et posterius, quia unum membrum continet aliud et illud excedit. Unde proprie loquendo est divisio analoga, non univoca, et ideo peccatum actuale mor­ tale dividitur analogice in illa tria membra, quae sunt veluti totidem genera, ulterius subdividenda in species. Unde haec divisio est similis divisioni boni in utile, honestum et delec­ tabile, de qua in I Parte, q. 5, art. 6 ’. Cf. I, 5. 6, ad 2-3; I II, 72, 4 ad 1-2. ’4 1 122 4. * U » r IÎ tf i L. I, Q. LXX1I: De distinctione peccatorum 150. Tertio, est divisio adaequata, quia nullum est aliud obiectum peccati in quod ferri possit peccator peccato suo. Unde Salmanticenses optime dicunt: «Est autem praedicta distinctio omnino adaequata, quia nullum est excogitabile peccatum quod aliquo ex his tribus membris non continea­ tur aut ad illud reducactur» Etiam sistendo in ordine mere naturali vel philosophico, possent peccata hoc modo distingui specifice, quia religio, contra quam peccaretur in peccato contra Deum, specie dif­ fert a iustitia proprie dicta, qua bene se habent homines inter se. Et ideo semper haberetur oppositio ad virtutes spe­ cie differentes. Quod si loquamur in ordine mere supematurali caritatis, idem comprobatur, quia haec distinctio coincidit cum dis­ tinctione obiectorum caritatis et consequenter praecepto­ rum eius. Unde et specie differunt odium Dei, odium proxi­ mi et odium suipsius, ut in tractatu de caritate probatur, quia etiam ordo caritatis est in praecepto2. Sive ergo sumamus utrumque ordinem, naturalem et supematuralem simul, sive naturalem tantum, sive etiam supematuralem solum, semper suo modo apparet essentialis seu specifica distinctio peccati actualis mortalis in pecca­ tum contra Deum, contra seipsum et contra proximum. S. Thomas autem videtur sumpsisse utrumque ordinem, naturalem et supematuralem, complexive, idest simul. IΙΊ Art. 5.-Utrum divisio peccatorum, quae est secundum reatum, diversificet speciem 151. Reatus est demeritum quo peccans fit reus poenae, idest obligatus ad poenam. Reatus autem peccati potest esse duplex, scilicet reatus poenae temporalis vel finitae, et rea3 1 Salmanticenses, h. L, p. 221a. 2 Cf. S. Thomam, II-II. qq. 25-26; qq. 34-37; q. 44. Art. 5: Distinctio peccatorum secundum reatum 123 tus poenae aeternae seu interminabilis vel infinitae. Et inde venit distinctio peccati actualis seu personalis in mortale seu quod habet reatum poenae aeternae, quae est mors ae­ terna opposita vita aeternae, quae est beatitudo; et veniale, scilicet quod habet reatum poenae temporalis seu non ex­ cludentis a vita aeterna. Quaestio ergo est de valore istius divisionis peccati ac­ tualis in mortale et veniale, utrum scilicet sit essentialis vel accidentalis. Ut autem solutio rite dari possit, recolere oportet pecca­ tum veniale —quod a venia seu condonatione dicitur— posse dici dupliciter: uno modo per se seu ex genere, quatenus est inordinatio actus circa obiecttum non necessario connexum cum ultimo fine neque cum ordine essentiali ad finem ulti­ mum; alio modo, per accidens, nempe ex causa veniae, quae potest esse duplex, scilicet ex parvitate materiae et ex imper­ fectione actus seu agentis. Similiter, peccatum potest dici mortale dupliciter: uno modo per se seu ex genere, quatenus importat inordinatio­ nem actus circa ipsum finem vel circa media neccessario connexa cum ipso fine; alio modo, per accidens, nempe ex intentione vel fine agentis quasi ex circumstantiis. Itaque, comparatio peccati mortalis et venialis potest fie­ ri tripliciter: primo, sumendo peccatum mortale et veniale per accidens; secundo, sumendo peccatum mortale et veniale ex genere seu per se; tertio, sumendo peccatum mortale et veniale in tota sua generalitate, prout implicite continet per se et per accidens. 152. conclusio prima: Si peccatum mortale et veniale su­ mantur in tota sua generalitate, non necessario differunt specie neque specie identificantur, sed possunt esse eiusdem et diver­ sae speciei. 153. Probatur. Quia tunc potest esse peccatum mortale et peccatum veniale per accidens tantum, et in hoc sensu 124 L. I, Q. LXXII: De distinctione peccatorum non potest dici quod differant specie, quia «numquam scili­ cet quod est per accidens constituit speciem» aut distinguit ipsam; si vero sumantur ex obiecto seu ex genere, tunc po­ test esse differentia per se et essentialis. 154. conclusio secunda: Si vero aumamus peccatum mortale per accidens et peccatum veniale per accidens non dif­ ferunt specie. 155. Probatur. Quia, ut modo dictum est, nihil differt specie per id quod est per accidens, et potest circa idem per accidens esse mortale et veniale peccatum. 156. conclusio tertia: Si autem sumamus peccatum mortale et veniale per se seu ex genere, tunc differunt essentia­ liter, non quidem differentia quasi constitutiva generis vel spe­ ciei, sed differentia consecutiva quasi ex proprietate quadam, nempe ex proprio effectu, qui est reatus poenae. 157. Probatur prima pars. Differentia peccatorum, quae resolvitur in differentiam ex proprio obiecto, est differentia per se seu essentialis. Atqui differentia peccati mortalis et venialis ex genere, est differentia quae resolvitur in differen­ tiam ex proprio obiecto; quia tunc mortale est peccatum cadens circa obiectum incompatibile cum fine ultimo vel cum mediis necessariis ad finem; veniale vero est peccatum cadens circa obiectum de se contingenter se habens ad ulti­ mum finem et ad media necessaria ad ipsum. Ergo haec dif­ ferentia est per se seu ex obiecto reductive. 158. Probatur secunda pars (non tamen ex differentia constitutiva). Nam quod essentialiter consequitur ad pecca­ tum non constituit peccatum neque distinguit ipsum per differentias quasi constitutivas. Atqui reatus poenae essen­ tialiter consequitur ad peccatum, cum sit essentialiter effec­ tus eius quasi effectivus. Ergo reatus poenae non constituit Art. 5: Distinctio peccatorum secundum reatum 125 peccatum personale actuale neque essentialiter illud distin­ guit quasi per differentias constitutivas specierum. Sic autem sumendo peccatum actuale pro mortali ex ge­ nere et veniale ex genere, differunt essentialiter non solum specifice, sed etiam generice, quia non ex aequo dividunt peccatum actuale, sed secundum prius et posterius ideoque analogice1. Unde S. Doctor egregie scribit: «Divisio peccati in mortale et veniale, non est univoci divisio, quia sic morta­ le et veniale dicerentur duae species peccatorum, sed est divisio analogi, et propter hoc dicuntur mortale et veniale esse genera peccatorum, quasi non communicantia unum genus»2. Unde patet quod secundum diversam acceptionem pec­ cati mortalis et venialis, potest dici quod est determinate divisio per accidens seu accidentalis, aut quod est divisio per se et essentialis reductive, quasi ex proprio potius quam ex differentia specfica; aut quod indifferenter et contingen­ ter se habent ad differentiam essentialem vel accidentalem. 159. Sunt tamen quidam theologi posteriores qui semper determinate volunt peccatum mortale et veniale specifice et essentialiter differre; et ad hoc dicendum, adinvenerunt no­ vum membrum distinctionis, nempe distinctionem aut spe­ ciem theologicam, ultra distinctionem aut speciem mora­ lem, ita quidem ut species moralis sumatur ex parte conver­ sionis, theologica vero ex parte aversionis a Deo seu ab ulti­ mo fine. At haec nova distinctio, licet utilis sit pro confessoribus, quatenus poenitens est obligatus confitendi omnia peccata ab eo commissa secundum species thologicas, revera tamen non est scientifica; et potius redolet peccatum philosophi­ cum et theologicum quasi morale et mortale; neque est ne- 1 Cf.I-II, 89, 1 ad 1;89,2. 2 II Sent., dist. 42, expositio primae partis textus. 126 * » . I, Q. LXXII: De distinctione peccatorum cesse ad illam recurrere, cum sat sit recurrere ad peccata mortalia per se aut per accidens. Et mirum quidem est quod theologi, impugnantes com­ muniter peccatum philosophicum seu morale quasi separatim dari posset a peccato theologico seu mortali, adhuc ta­ men communiter retineant distinctionem hanc specierum peccati actualis gravis in speciem moralem et in speciem theologicam, ac si omnis species moralis non esset species theologica, et ac si species quam vocant theologicam esset species vera seu per se, et non potius per accidens se habeat ad peccantem et ad motum peccati. Art. 6.-Utrum peccatum commissionis et omissionis differant specie i II b » 160. S. Thomas appellat istam distinctionem, in Sen­ tentiis, secundum nomina, quatenus peccatum commissionis proprie retinet nomen peccati; peccatum vero omissionis po­ tius dicitur delictum, ut dicebat Glossa interlinearis, quam citat in obiectione prima. Et quidem in Sententiis hoc modo exponit hanc divisio­ nem secundum diversa nomina peccati: «Ista divisio, quae est secundum nomina, attenditur penes ea ex quibus actus regulantur, scilicet praecepta legis, et hoc dupliciter, quia: a) vel secundum distinctionem praeceptorum in se, et sic delictum respicit praecepta affirmativa (a quibus deficit), et peccatum praecepta negativa (contra agendo vel operando); b) vel secundum quod diversimode peccans a praeceptis defi­ cit, quia vel deficit a praeceptis (quibuscumque) secundum rationem, per ignorantiam, et sic est delictum; vel secundum voluntatem, per contemptum (= malitiam), et sic est pec­ catum» 1. // Sent., dist. 42, q. 2, art. 2, qla. 3. Art. 6: Peccatum 127 commissionis et omissionis Suspicor autem quod haec divisio sic accepta maxime propria est canonistarum, qui ad praecepta legis formaliter respiciunt in definiendis et distinguendis culpis canonicis. Sed in hoc loco Summae Theologicae, S. Doctor magis pro­ funde et theologice rem considerat. Nam sive commissio sive omissio possunt et debent dupliciter considerari: uno modo, psychologice seu in esse motus seu actus humani ut sic; alio modo, moraliter seu per ordinem ad proprium obiectum morale prout stat sub regulis morum. 161. conclusio prima: Peccatum commissionis et omis­ sionis differunt essentialiter in esse psychologico. 162. Probatur. Peccatum commissionis et omissionis, in esse psychologico, considerantur secundum rationem actus seu motus. Atqui in ratione actus seu motus, commissio et omissio differunt essentialiter, sicut essentialiter differunt ens et non ens, actus et non actus, forma et privatio formae. Ergo peccatum commissionis et omissionis differunt essen­ tialiter in esse psychologico. 163. conclusio secunda: Peccatum commissionis et omissionis non differunt in esse moris. 164. Probatur. Peccata quae ad idem ordinantur et ex eodem motivo procedunt, non differunt essentialiter in esse moris, quia coincidunt in eodem obiecto proprio et formali. Atqui peccatum commissionis et omissionis ad idem ordi­ nantur et ex eodem motivo procedunt, ut patet exemplo avari et gulosi, in littera posito. Ergo in esse morali non differunt essentialiter peccatum commissionis et omissionis. Unde ad idem reducuntur et sic verum est quod solum diffe­ runt secundum nomen, non secundum rem. Et revera peccata commissionis sunt contra praecepta negativa seu de vitatione actuum vitiorum; omissionis vero peccata sunt contra praecepta affirmativa, quae sunt de * λ« - ϊ. Γι positione vi executione actuum virtutum. Utraque autem spectant ad eandem legem et ad eandem virtutem, quasi partes intégrales eius, non vero quasi partes essentiales vel subiecti vae1. Et ex hoc concluditur quod peccata non differunt specie secundum praecepta quaecumque, nisi sint praecepta speci­ fice differentia, quae non ita sunt nisi de actibus virtutum specie differentium quae finaliter reducuntur ad differen­ tiam specificam ex obiecto. Ceterum, ratio generalis est, quia peccata respiciunt prae­ cepta ex parte aversionis, non ex parte conversionis. Atqui peccata non distinguuntur specie per se primo ex parte aversionis, sed solum ex parte conversionis. Ergo peccata non differunt specie secundum praecepta2. Notat autem S. Doctor in De malo3 quod, si agatur de praeceptis legis mere positivae, contra quae non dantur pec­ cata ex obiecto, sed solum ab extrinseco, quia prohibita sunt, tunc possunt rationabiliter peccata distingui secun­ dum distinctionem praeceptorum. Et hoc verum esse vide­ tur, quia tunc non esset alia ratio peccati, nisi deviatio a lege illa. At haec esset potius species iuridica quam moralis. At constat manifeste quod hoc non est critérium moralitatis intrinsecae et scientificae, sed mere positivae et extrinsecae, ut apud iuristas et canonistas habetur; et sic apparet radix aequivocationis canonistarum dividentium peccata secundum praecepta Decalogi, quae non sunt mere positi­ va, sed de iure naturae, et ita incidunt in positivismum mo­ ralem. Cf. Ι-Π, 92, 2; II-II, 79: de partibus quasi integralibus iustitiae Hic, ad 2. De malo. 2, 6. Art. 7: Peccatum cordis, oris et operis 129 Art. 7.-Utrum convenienter dividatur peccatum in peccatum cordis, oris et operis 165. Haec est celeberrima divisio peccati, quam Patres frequenter adhibent, v. gr., S. Hieronymus in loco citato in argumento Sed contra, et plures alii; imo et Augustinus eam aequivalenter posuit in famosa sua definitione peccati ac­ tualis mortalis, nempe: factum (= opus) vel dictum (= os) vel concupitum (= cor). Unde mirum non est quod in ipsam Liturgiam transierit. Sic, in Rituali Romano, sacerdos confi­ tetur Deo quia «peccavi nimis cogitatione (corde), verbo (ore) et opere, mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa»; in Ritu autem Dominicano simul iungitur haec divisio cum praecedenti quando sacerdos de seipso confitetur: «peccavi nimis cogitatione, locutione, opere et omissione». Quaerit ergo S. Doctor bonitatem seu convenientiam is­ tius divisionis peccati, quam theologice iustificare conatur, et quae est quasi subdivisio peccati commissionis. 166. conclusio: Peccatum actuale convenienter dividitur in peccatum cordis, oris et operis triplici sensu, scilicet veluti totum universale in partes subiectivas vel species, ut totum in­ tégrale in partes quasi intégrales, et ut totum potentiale seu potestativum vel analogum in partes quasi potentiales. 167. Probatur prima pars (est divisio totius universalis in partes subiectivas seu species). Divisio peccati actualis secundum proprium obiectum peccati, est essentialis vel specifica. Atqui aliquando divisio peccati actualis in pecca­ tum cordis, oris et operis fit secundum propria obiecta pec­ cati. Ergo aliquando haec divisio peccati actualis in pecca­ tum cordis, oris et operis est divisio totius universalis in partes subiectivas. Maior contât ex articulo primo huius quaestionis, Minor autem facile patet; nam sunt quaedam obiecta peccati quae non possunt attingi et consummari nisi corde, 1 130 L. I, Q. LXXII: De distinctione peccatorum ut infidelitas, desperatio, odium Dei; alia vero sunt obiecta, quae nonnisi ore attingi et compleri valent ut contumelia, detractio, mendacium, blasphemia; alia denique sunt quae nonnisi opere exteriori attinguntur et consummantur; ut furtum, homicidium et alia huiusmodi. Et hoc modo vide­ tur sumpsisse Augustinus qui disiunctive loquitur, non co­ pulative. S. Thomas hoc modo intellexit hanc divisionem in III P. quando ait: «Peccatum, quia rationem mali habet, potest in uno tantum perfici (seu compleri)...; et ideo peccatum, quod in solo corde perficitur, est una species peccati; alia vero species est peccatum quod perficitur in corde et ore; tertia vero species est peccatum quod perficitur in corde et opere »1. « « U 168. Secunda pars (est divisio totius quasi integralis in partes quasi intégrales). Divisio peccati actualis secundum diversos gradus aut veluti passus quos necesse est concurre­ re ad perfectum actum peccati circa idem obiectum est divi­ sio in partes quasi intégrales. Atqui quandoque, circa idem obiectum, peccatum veluti per passus vel gradus procedit a corde, per os, in opus, in quo completur vel consummatur. Ergo tunc ista tria membra non sunt species distinctae, sed veluti partes intégrales quas necesse est concurrere ad per­ fectum et consummatum actum peccati. Quod quidem exemplo apparet in quolibet peccato hu­ mano quod opere exteriori completur, ut in vindicta, in for­ nicatione, in furto. Et hunc modum dividendi considerat frequentius S. Tho­ mas, nempe hic et in ΠΙ P., loco citato, et in II-II, 162, 4 ad 4; et istae partes correspondent partibus poenitentiae quasi integralibus, quae sunt cordis contritio, oris confessio et operis satisfactio; nam per poenitentiam debet homo pecca1 111,90, 3 ad I. Art. 7: Peccatum cordis, orjs et operis 131 tor redire in pristinum statum iustitiae; redit autem per eos­ dem passus quibus a iustitia cecidit peccando, modo inver­ so. Unde S. Doctor ibidem ait: «Et huius peccati (consum­ mati in opere) partes quasi intégrales sunt quod est in corde et quod est in ore et quod est in opere; et ideo poenitentiae, quae in his tribus perficitur, haec tria (contritio, confessio et satisfactio) sunt partes intégrales» Hunc duplicem modum dividendi peccatum actuale se­ cundum diversam considerationem in peccatum cordis, oris et operis, veluti in totidem partes subiectivas vel quasi inté­ grales, illustrat Caietanus sequentibus verbis: «Scito quod peccata cordis, oris et operis dupliciter distinguuntur inter se: primo, specifice; secundo, gradualiter. Nam, si sumatur peccatum secundum suam rationem consummatam, et distinguatur in peccatum cordis vel oris vel operis, sic est distinctio non solum specifica, sed generica; nam peccatum cordis est illus quod in solo actus interio­ ri consummatur, ut est infidelitas, odium Dei et huiusmodi; peccatum vero oris est quod in ipso ore consummatur, ut contumelia, blaphemia, detractio et huiusmodi; peccatum autem operis est quod in exteriori opere consummatur, ut adulterium, homicidium, furtum et huiusmodi. Si vero peccatum aliquod, quod in opere consummatur, distinguatur in cogitationem, locutionem et opus, puta quia primo deliberavit hominem occidere, deinde dicit se occisu­ rum, et demum occidit illum; sic distinctio non est specifi­ ca, quoniam omnia ista peccata sunt unius speciei; sed est gradualis, quoniam gradatim peccatum consummatur ex eo quod est in corde et quod est in ore, etc.»1 2. 169. Tertia pars (est divisio totius quasi potentialis in partes quasi potentiales). Divisio in partes essentialiter inae­ quales est divisio in partes quasi potentiales. Atqui isti tres 1 111,90,3 adi. 2 Caietanus, In III, 90, 3. Cf. eundem Caietanum, In II-II, 162, 4, n. 7. «% 132 C ί * IK It L. I, Q. LXXII: De distinctione peccatorum gradus processus peccati inaequaliter participant rationem peccati; nam quando ista tria concurrunt ad eundem actum peccati, potior pars est opus; aliae vero duae non partici­ pant totam malitiam eius, sed secundum prius et posterius, nempe secundum quod participant de ratione voluntarii plus vel minus (et sic peccatum cordis excedit peccatum oris); vel secundum quod accedunt plus vel minus ad opus quasi illud praeparando et provocando, et sic peccatum oris excedit peccatum simplicis cordis, cui aliquid addit. Haec conceptio divisionis quasi potentialis vel analogi­ cae obiective vera est, et videtur fuisse tradita a S. Thoma in II Sent., dist. 42, q. 2, art. 2, qla. 1, si tamen textus aut­ henticus ita dicebat, sicut dicunt quaedam editiones. Nam S. Doctor scribit: «Ista divisio assignatur secundum gradus, quibus fit progressus ad complementum peccati. Gradus au­ tem isti attenduntur secundum quod unus actus alteri actui additur ad perfectionem peccati; unde oportet quod secun­ dus gradus includat in se peccatum, et ita est quasi divisio totius potestativi...». Quaedam editiones, ut editio Parisiensis, praeparata a Nicolai, editio Parmensis et Matritensis legunt: totius potes­ tativi·, aliae vero plures legunt: totius peccati. Deficiente inspectione Mss. critica, oportet ad contextum et ad sensum textus appellare, et hi exigere videntur lectio­ nem: totius potestativi: primo quidem ex particula dimi­ nuente quasi, quae non haberet sensum, si diceretur totius peccati, quia omnis divisio debet esse, per definitionem, ali­ cuius totius·, hic autem dividitur peccatum; ergo simpliciter dicendum esset: divisio totius peccati. E contra, quia totum potestativum est totum quoddam potentiale et sui generis, ideo ad differentiam totius integralis vel universalis, optime apponitur particula diminuens: quasi divisio totius potesta­ tivi. Secundo, quia in responsione ad 4 S. Doctor ponit ex­ presse quod est divisio totius potestativi, ut tenent omnes editiones; iam vero, de eodem toto dividendo agebatur in Art. 7: Peccatum cordis, oris et operis 133 corpore articuli et in obiectionibus. Si ergo in obiectionibus et responsionibus dicitur quod est divisio totius potestativi, et in corpore etiam hoc debebat dici. Teneo ergo lectionem totius potestativi, et non totius peccati, quae vere esset tautologica et ridicula. Denique, potest etiam tertio modo intelligi ista divisio quasi sit in peccatum internum seu occultum, quod est pec­ catum cordis; et in peccatum externum seu manifestum, quod deinde subdividitur secundum duplicem modum illud manifestandi seu exteriorizandi, nempe verbis (= ore) vel factis (= opere), quamvis opere non principaliter intendatur manifestatio, sed expletio peccati. Et hunc modum proponit etiam S. Doctor in responsionibus ad obiecta (ad l et 2). Et hac ratione, in peccato scandali ponitur: dictum vel factum minus rectum..., et non ponitur concupitum vel cogitatum, quia peccatum scandali debet esse externum seu manifes­ tum, et non mere occultum seu internum in corde1. In his autem tribus quasi gradibus optime continetur to­ tus processus peccati, sicut processus caritatis in tribus gra­ dibus incipientis, proficientis et perfectae2, licet illi gradus non stent in indivisibili, sed possint ulterius subdividi, sicut de facto in peccato cordis seu interiori distinguimus adhuc alios tres, nempe cogitationem, delectationem et consen­ sum3, et eodem modo possemus distinguere gradus in locu­ tione et in opere. In effectu vero seu sequela peccati distin­ guimus etiam tres gradus, nempe consuetudinem seu habi­ tum vitiosum, praesumptionem divinae misericordiae et desperationem de misericordia divina, quae ducit ad fina­ lem impoenitentiam4. 2 10 Cf. II-II, 43, I ad l. Cf. ΙΙ-Π, 24, 9. Hic, ad l. Hic, ad 2. ■ÜI C 'Ο -Si 1ÎÎ*J 134 L. I, Q. LXXII: De distinctione peccatorum Art. 8.-Utrum superabundantia et defectus diversiflcent species peccatorum 170. Aristoteles distinguit peccata per oppositionem ad medium virtutis, et sic consuevit dividere peccata contra aliquam virtutem in peccatum per excessum vel superabun­ dantiam et in peccatum per defectum. Quaerit ergo S. Doctor valorem huius distinctionis, utrum sit per se et essentialis vel solum accidentalis. 171. conclusio: Peccatum actuale dividitur essentialiter vel specifice in peccatum per excessum et peccatum per defec­ tum, non quasi per ipsas differentias specificas, sed quasi per aliquid per se consequens ad differentias specificas. 172. Probatur prima pars duplici argumento: a) Peccata ad invicem contraria differunt specie, quia contrarietas est differentia secundum formam contrariorum et omnis differentia secundum formam est specifica vel es­ sentialis. Atqui peccatum per excessum et peccatum per de­ fectum circa eamdem rem sunt ad invicem contraria, quia opponuntur sicut multum et paucum vel sicut nimis et non satis. Ergo peccatum actuale per excessum et peccatum ac­ tuale per defectum differunt specie *. b) Omnis distinctio peccatorum quae reducitur ad dis­ tinctionem secundum obiecta vel motiva propria peccati, est per se et essentialis. Atqui distinctio peccati actualis in peccatum per excessum et peccatum per defectum reducitur ad distinctionem secundum obiecta vel motiva propria, quia «non est idem motivum ad peccandum in peccatis quae sunt secundum superabundantiam et in peccatis quae sunt se­ cundum defectum, quinimmo sunt contraria motiva, sicut Hic, sed contra. Art. 8: Peccata per excessum et per defectum 135 motivum in peccato intemperantiae est amor delectationum corporalium, motivum autem in peccato insensibilitatis est odium earum»1. Ergo distinctio peccati actualis in pecca­ tum per excessum et in peccatum per defectum est distinc­ tio per se et essentialis. 173. Secundo pars. Haec tamen divisio non est facta se­ cundum differentias constitutivas, sed potius consecutivas, quia secundum recessum vel superabundantiam a iusto me­ dio virtutis seu rationis rectae; nimis enim et non satis di­ cuntur per respectum ad iustum medium positivum. Atqui species peccati non constituitur secundum recessum vel aversionem seu deviationem, sed potius secundum conver­ sionem ad propria obiecta ex quibus sequitur talis deviatio. Ergo haec divisio non fit per ipsas differentias constitutivas, sed quasi consecutivas. Unde S. Doctor conceptis verbis ait: «Superexcedere rationem vel deficere ab ea, pertinet ad di­ versa peccata secundum speciem, in quantum consequuntur diversa motiva»2. Art. 9.-Utrum peccata di versificentur specie secundum diversas circumstantias 174. Non est dubium quod peccata possint accidentaliter differre et diversificari secundum diversas circumstan­ tias; at difficultas est utrum secundum circumstantias pos­ sint differre essentialiter vel specifice, ut videtur accidere cum speciebus gulae quae secundum diversas circumstan­ tias sumi videntur, uti apparet in argumento tertio. Articulus tamen iste non est adeo difficilis cognoscenti doctrinam S. Thomae de fontibus seu principiis moralitatis actus humani, traditam supra, quaestione 18. Sicut enim 1 Hic, corp. 2 Hic ad 1. ·. 136 L. I, Q. LXXII: De distinctione peccatorum tota ratio specificationis et divisionis peccatorum ex obiecto, reducitur ad illam quaestionem, ita etiam solutio diffi­ cultatis praesentis pendet ex ibi dictis de circumstantiis, quasi de fontibus moralitatis. 175. conclusio: Si circumstantiae peccati considerantur ut merae circumstantiae, non diversificant peccata secundum speciem; si vero transeant in conditionem obiecti, addendo no­ vum motivum totale aut primarium seu novum finem, tunc diversificant peccata secundum speciem. *■-· '·<' -··- K ■?·. iB ί£· • *-.· it I , Μ 176. Probatur prima pars. Peccata non di versificantur specifice secundum mera accidentia, quia merum accidens est extra essentiam et speciem. Atqui circumstantiae ut sic seu ut merae circumstantiae sunt mera accidentia peccato­ rum, sicut sunt mera accidentia actus humani, ut patet ex dictis supra, quaestione septima. Ergo peccata non di versifi­ cantur specie secundum meras circumstantias. 177. Secunda pars. Peccata differunt specie seuncum di­ versa obiecta propria seu motiva totalia. Atqui circumstan­ tiae phsysicae vel psychologicae possunt moraliter et in alio ordine converti et reduci in rationem obiecti et motivi pro­ prii aut principalis, maxime si loquamur de circumstantia finis. Ergo quando circumstantiae non manent merae cricumstantiae, sed transeunt in conditionem obiecti proprii et motivi ad peccandum, tunc diversificant peccata secun­ dum speciem. Unde apparet ex tota hac quaestione quod apud S. Thomem omnis differentia essentialis vel specifica peccatorum sumitur semper secundum obiecta seu motiva, sive directe ex ipso obiecto sive reductive, nempe reducendo principium distinctivum ad obiectum. Et in hoc fecit progressum quem­ dam relate ad ea quae in IV Sent., dist. 16, q. 3, art. 2, qla. 3 ad 2, docuerat, ubi ex parte defectus vel privationis tra­ hebat etiam distinctionem specificam peccatorum, et non Art. 9: Distinctio peccatorum secundum circumtantias 137 solum ex parte obiecti, et secundum istos defectus assigna­ rentur diversae circumstantiae; at hic omnia reducit ad obiectum, et vehementer negat in omnibus articulis quod ex parte solius aversionis seu defectus possint peccata speci­ fice et essentialiter distingui; eo vel magis quod in aversione a Deo et a lege aeterna conveniunt omnia peccata mortalia; non ergo ex hac parte potest trahi differentia essentialis pri­ maria peccatorum ad invicem1. .wi Γ- ’•n t 5^ •ϊ . 1 1 Cf. Caietanum, h. I., n. 1. i QUAESTIO LXXIII DE COMPARATIONE PECCATORUM AD INVICEM 178. Naturale est quod, postquam aliquod totum divi­ sum est in partes suas, comparentur partes istae inter se et in relatione ad totum. Ubi enim adest pluralitas quaedam eiusdem generis seu homogenea, ibi comparatio naturaliter postulatur, quia partes debent esse quodammodo ordinatae et ordo consistit essentialiter in relatione priorum et poste­ riorum ad aliquod primum seu principium. Sicut ergo theo­ logi quaestionem ponunt de ordine caritaits inter diversa obiecta quae ad unam caritatem spectant1, ita etiam com­ paratio vel ordinatio quaedam peccatorum consideranda est, postquam pluralitas specifica eorum conclusa est. Ne­ que enim alio modo dari potest scientia vera, quia oportet ordinare obiecta scita ad unum aliquod principale. Et haec quidem consideratio valet pro peccato proprie sumpto quatenus est actus quidam malus seu deordinatus. 179. Si vero sumatur peccatum sensu quodam largiori, prout continet etiam sub se vitium seu dispositionem habi­ tualem malam, sicuti revera sumi debet in praesenti, ut pa­ tet in textu distributionis articulorum: peccata et vitia, et ex parallélisme huius et praecedentis quaestionis cum prima quaestione huius tractatus, tunc dicendum est in hac quaes­ tione sermonem fieri de proprietatibus vitiorum. Unde in hoc 1 Cf. II-II, q. 26. 140 L. I, Q. LXXIII: De comparatione peccatorum sensu, ista quaestio est parallela cum quaestionibus 64-67 de virtutibus, in quibus agitur de proprietatibus virtutum. Et quia vitium directe contrariatur virtuti’, contraria autem contrarias habere debent proprietates proportionaliter, inde ex numero proprietatum virtutis trahi potest nu­ merus proprietatum vitii seu peccati. Atqui proprietates vir­ tutum sunt quatuor, nempe medietas seu rectitudo, conne­ xio, aequalitas proportionalis et perpetuitas2. Ergo vitiorum debent esse totidem proprietates contrariae, scilicet extre­ mitas seu obliquitas, inconnexio, inaequalitas et temporali­ tas seu labilitas. Et vere, considerando articulos huius questionis, apparet statim S. Doctorem loqui de proprietatibus peccatorum vel potius vitiorum, non tamen de omnibus, sed solum de in­ connexione et de inaequalitate. 180. a) Non egit autem de extremitate neque de debili­ tate vitii seu peccati, quia hae duae proprietates sat patent ex dictis: extremitas quidem seu excessus vel defectus, ex articulo octavo quaestionis praecedentis; labilitas vero seu debilitas est per se nota si sumamus peccata proprie pro actu malo, quia actus est essentialiter transiens apud nos, et non de se permanens sicut habitus; si vero peccata largius sumamus prout vitium etiam continent, tunc apparet eorum debilitas ex contrarietate ad naturam cui vim quasi infe­ runt, nihil autem violentum et antinaturale est durabile3; insuper, ex tractatu de habitibus apparet vitium seu disposi­ tionem malam non habere permanentiam essentailem vel secundum essentiam, sed solum accidentalem vel secundum statum ex parte subiecti; denique, de eo quod manet post peccatum, scilicet de macula animae et de reatu poenae, fiet sermo postea4, quia revera ista proprietas potius reducitur Cf. 1-11,71, 1. Cf. I-II, 64-67. Cf. Ι-Π, 71,2. I-Π, qq. 86-89. ‘-rr'. * L. I, Q. LXXIII: De comparatione peccatorum 141 ad effectum peccati quam ad propriam quasi passionem propriae formae peccati. 181. b) Adde insuper quod proprietas debet esse ali­ quid per se consequens ad propriam et constitutivam ratio­ nem eius de quo dicitur. Atqui ratio propria et per se peccati et vitii est ex parte conversionis, non ex parte aversionis, quia aversio se habet per accidens ad peccantem et ad pec­ catum, ut saepius dictum est quaestione praecedenti. Ergo considerandae sunt proprietates vitii quae conveniunt ei ex parte commissionis, non vero illae quae forte respondent ei ex parte aversionis. Et vere, extremitas et labilitas seu temporalitas respon­ dent ei ex parte aversionis, quia se habent per recessum a medio virtutum et a naturalitate eius, quae est causa pro­ pria firmitatis et permanentiae, eo quod natura manere oportet in unoquoque; e contra, inconnexio et inaequalitas respondent peccato et vitio per se primo ex parte conversio­ nis. Merito ergo et valde profunde S. Doctor omissit conside­ rationem extremitatis et debilitatis vitiorum seu peccato­ rum, et solum considerat inconnexionem et inaequalitatem; et quidem eodem ordine quo contrariae proprietates consi­ derantur in virtute1. 182. c) Denique, ratio adest cur ageret de inconnexione et de inaequalitate peccatorum, ut ex una parte explicaret quosdam textus difficiles Sacrae Scripturae circa connexio­ nem peccatorum, v. gr., illum: «Quicumque totam legem servarverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus»2; ex alia vero, ut impugnaret haeresim Joviniani, quem tempore fere S. Thomae instaurarunt Cathari, de ae­ qualitate peccatoum; pertinet enim ad theologum explicare 1 I-II, 65-66. 2 Jac. 2, 10. il i 142 L. I, Q. LXXIII: De comparatione peccatorum Sacram paginam seu revelationem eamque contra haereti­ cos defendere, circa alia duo non erat ulla controversia. Itaque S. Doctor dividit praesentem quaestionem in duas posteriores, in quarum prima considerat inconnexionem vi­ tiorum seu peccatorum inter se (art. 1); in secunda vero con­ siderat eorum inaequalitatem vel disparitatem (art. 2-10). Hanc autem inaequalitatem considerat dupliciter: pri­ mo, in genere (art. 2); secundo, in specie (art. 3-10), nempe inaequalitatem essentialem seu specificam (art. 3-6); et inae­ qualitatem accidentalem seu mere graduaient (art. 7-10). Et quidem specificam seu essentialem inaequalitatem considerat iuxta ordinem servatum in quaestione praece­ denti pro divisione specifica peccatorum, qui est ordo obiectivus et dignitatis, nempe: ex obiecto (art. 3), ex virtute op­ posita (art. 4), ex quasi proprietate actus peccati, nempe de­ lectatione in qua sonsummatur (art. 5), et ex propriis causis vel motivis peccati (art. 6). Accidentalem autem seu graduaient considerat tum in genere seu ex circumstantiis (art. 7), tum postea in particu­ lari, ut explicet tum iura ecclesiastica (art. 8), tum verba Scripturae et Patrum (art. 9-10), per reductionem ad cir­ cumstantias. Non considerat autem graduationem peccati cordis, oris et operis, quia, si sumatur haec divisio veluti in partes quasi intégrales, in ipsa enumeratione iam sunt graduatae et com­ paratae; neque etiam comparat peccatum commissionis cum peccato omissionis, quia moraliter non differunt specie, ut dictum est; quae vero fiunt contra Deum, contra nosmetipsos et contra proximum, ipsa comprobatione differentiae comparata sunt et graduata, ut apparet legenti textum S. Thomae, quaestione praecedenti, articulo 4; omittit etiam comparationem mortalis et venialis, quia inaequalitas eo­ rum est per se nota, eo ipso quod analogice dicta sunt et ad invicem se habentia sicut substantia et accidens vel actus et potentia; denique, omittit etiam comparationem peccati ex superabundantia et peccati ex defectu, eadem ratione, quia 0 0 h L. 1, Q. LXXIII: De comparatione peccatorum 143 manifesta est eorum inaequalitas. Ob dictas ergo rationes, non comparantur explicite distincta peccata explicata quaestione praecedenti ab articulo quarto usque ad octarum, nempe quinque divisiones. Hanc articulorum ordinationem ab articulo 2 usque ad finem, viderunt Salmanticenses, qui aiunt: «Cum in articulo praecedenti (art. 2) ostensum fuerit a S. Thoma dari inae­ qualitatem inter peccata, esseque alia aliis graviora, modo quaerit de principiis unde huiusmodi gravitas eiusque ex­ cessus aut diminutio desumi debeat, quod et in reliquis arti­ culis prosequitur. Pro quo nota quod, sicut in aliis rebus, quaedam est perfectio essentialis, quae convenit ex princi­ piis speciei fundaturque supra eorum essentiam; et alia ac­ cidentalis, desumpta ex proprietatibus vel accidentibus; ita in peccato alia est gravitas essentialis, quae consequitur im­ mediate eorum speciem et desumitur ex obiecto a quo specificantur; alia vero est accidentalis, quae attenditur ex cir­ cumstantiis et accidentibus. De prima gravitate agit specia­ liter D. Thomas in hoc articulo, quod etiam in duobus se­ quentibus prosequitur (art. 3-5); de secunda autem tractat ex professo in reliquis usque ad finem quaestionis»1. Licet melius inaequalitatem ex causis peccatorum reduxissent ad inaequalitatem essentialem potius quam ad accidentalem. 183. Quae cum ita sint, ordo articulorum huius quaes­ tionis potest sequenti schemate contrahi. COMPARATIO PECCATORUM AD INVICEM SECUNDUM EORUM I. Inconnexionem (art. 1) II. Inaequalitatem: A. in genere (art. 2). B. in specie (cf. II-II, 163, 3): 1 Salmanticenses, Adnotatio in art. 3, pp. 248-249. 144 L. I. Q. LXXII1: De comparatione peccatorum a) essentialem vel specificam: 1) directe sumptam: ex obiecto (art. 3) 2) indirecte et reductive sumptam: a) ex virtute opposita (art. 4) β) ex delectatione consequenti (art. 5) γ) ex propriis causis peccati (art. 6). b) accidentalem seu mere gradualem: 1) in genere: ex circumstantiis ut sic (art. 7) 2) in specie ex quibusdam circumstantiis spe­ cialibus. a) propter iura humana (art. 7) β) propter verba quaedam Scripturae et Patrum explicanda (art. 9-10). H >· ®· n u Articulus quartus etiam potest ordinari intra membrum inaequalitatis directe sumptae, cum obiecto, ante mem­ brum inaequalitatis indirecte sumptae. Art. 1.-Utrum omnia peccata sint connexa 184. In distributione articulorum huius quaestionis, S. Thomas modo magis completo et explicito ponit titulum, quaerens «utrum omnia peccata et vitia sint connexa», quia revera, ut dictum est iustificando ordinem articulorum, hoc in loco peccata et vitia sumuntur quasi globatim aut simul, sicut in quaestione prima huius tractatus considerata sunt. Tamen, in corpore articuli et in responsionibus maxime in­ sistit in inconnexione peccatorum; quia, de facto, quidquid dicitur de peccatis, proportionaliter dicendum est de vitiis, quae per ordinem ad peccata seu actus vitiosos, sicut ad proprios actus, definiuntur. In III vero Sent., dist. 36, art. 5, solum quaerit utrum vitia sint connexa. Nos tamen separatim de peccatis et de vitiis quaeremus utrum omnia sint connexa, ut doctrina haec maioris momenti plena luce perspiciatur, ita tamen ut prius de connexione peccatorum, pos­ tea de connexione vitiorum loquamur. ■· Art. 1: Quomodo peccata sunt connexa 145 DE INCONNEXIONE PECCATORUM 185. Quaerit ergo S. Doctor utrum omnia peccata sint connexa. Ubi accurate notandi sunt termini quaestionis. Di­ cit enim, primo, omnia, quo nomine possunt intelligi: a) omnia omnino peccata humana, nempe tam originale quam personale seu actuale quomodocumque dicatur; b) omnia peccata actualia mortalia tantum; c) omnia peccata actua­ lia venialia tantum. «Omnia» autem contraponitur «quibus­ dam» seu non omnibus. Dicit, secundo, connexa, quod quidem potest sumi dupli­ ci sensu: a) proprie, pro adunatione reali in aliquo uno, si­ cut virtutes morales adunantur in una prudentia, vel sicut virtutes infusae coniunguntur in una caritate; b) large, pro adunatione seu convenientia qualibet, etiam logica, in ali­ quo uno seu communi. Dicit, tertio, peccata, et sumendo peccata pro peccatis actualibus, maxime mortalibus, in eis possumus considera­ re duplex elementum: unum per se, quod se habet ex parte conversionis ad bonum creatum seu commutabile; aliud per accidens, quod se habet ex parte aversionis a bono increato seu incommutabili. Consequenter quaestio de connexione peccatorum actua­ lium, potest intelligi aut de connexione ex parte conversio­ nis, quae erit connexio per se et proprie dicta, aut de conne­ xione ex parte aversionis, quae est connexio vel convenien­ tia per accidens et large dicta. Connexio autem, vi nominis, videtur significare ligamen quoddam necessarium et natura­ le inter ea quae connectuntur, non vero meram quandam coniunctionem de facto et transitoriam. Connexionem vitiorum ex parte conversionis docere vi­ detur Rolandus Bandinclli, licet non ita connexa sint sicut virtutes. «Qui ergo —inquit— habet unum vitium in affectu et effectu, habet omnia vitia in affectu, non quidem singula L. I, Q. LXXIII: De comparatione peccatorum 146 generum, sed genera singulorum... Licet enim habeat omnia vitia qui habet unum, non tamen omnes aequaliter consti­ tuuntur, sed unus alio est deterior, sicut non sunt omnes aequaliter boni qui habent virtutes, licet habita una habean­ tur omnes; habentur enim cum intensione et remissione et vitia. Quare non omnes aequaliter mali sunt, licet uno vitio habito habeantur omnia» *. 186. conclusio prima: Si nomine peccati intelligamus omnia omnino peccata scilicet tan originale quam actuale, si­ ve mortale sive veniale, haec omnia peccata non sunt connexa. M. I (F I b· 187. Probatur. Si haec connexio daretur, posset intelligi tribus modis, scilicet: a) connexio peccati originalis cum actuali mortali et veniali simul; b) connexio peccati origi­ nalis cum solo actuali mortali; c) connexio peccati origina­ lis cum solo actuali veniali. Atqui nullo modo peccatum ori­ ginale et actuale sunt connexa. Non cum mortali et veniali simul, tum quia peccatum ori­ ginale se habet per modum habitus et quidem entitativi, non immediate operativi, peccatum vero mortale et veniale sunt peccata actualia; constat autem habitum entitativum seu non immediate operativum non esse conexum cum actu sencundo vel operatione, eo vel magis quod neque habitus operativus necessario onnectitur cum actu suo, quia habitus est quo quis utitur cum voluerit; tum etiam quia de facto ea invenimus separata et inconnexa, sicut pueri non baptizati habent peccatum originale et nullum actuale; adulti autem baptizati habent actualia et non originale; quod si aliquan­ do utrumque datur in eodem, ut in adultis non baptizatis, hoc est per accidens, quia originale provenit quasi necessa­ rio per viam generationis; dum actuale seu personale venit libere et contingenter per propriam voluntatem peccantis. 1 Die Sentenzen Rolandus Nachmach Papster Alexander III, edit. Gieti O. P., Friburgi Bris. 1891, pp. 258-259. Cf. et p. 261. 147 Art. 1: Quomodo peccata sunt connexa Ceterum, si peccatum originale et actuale quodcumque necessario connectarentur, tunc omnia omnino peccata hu­ mana adunarentur in quolibet peccatore; quod esset vere monstruosum. Neque cum 'mortali tantum, eisdem rationibus, ut consi­ deranti patet. Neque cum veniali tantum sine mortali, tum rationibus dictis, tum speciali ratione psychologica quam affert S. Tho­ mas infra, q. 89, art. 6, quia homo natus in peccato originali non est in conditione psychologica ut recedat ab ordine con­ tingenti mediorum ad finem quin prius recesserit a fine, sal­ tem per modum omissionis. i 1/1 188. conclusio secunda: Ex parte aversionis, omnia pec­ cata mortalia sunt connexa; ex parte autem conversionis, non omnia peccata mortalia sunt connexa; licet plura, etiam ex hac parte, nata sint connecti. J|C3 189. Probatur prima pars. Connexio peccatorum morta­ lium est aliqualis eorum convenientia in aliquo suo. Atqui omnia peccata mortalia aliqualem convenientiam habent in aliquo suo, ex parte aversionis, quatenus omnia recedunt ab eodem Deo seu ab eodem ultimo fine seu ab eadem cari­ tate. Ergo ex parte aversionis, omnia peccata mortalia sunt aliqualiter connexa. Quod quidem S. Doctor haud obscure tradidit hic, in res­ ponsione ad primum, quatenus homo peccando mortaliter, quodibet peccato recedit a legis mandato; «omnia autem le­ gis mandata sunt ab uno et eodem Deo, et ideo idem Deus contemnitur in omni peccato, et ex hac parte (offensae Dei seu aversionis a Deo) dicit (Jacobus) quod, qui offendit in uno, factus est omnium reus». Peccato enim potius quam lex contemnitur Legislator, qui unus idemque est in omni­ bus et singulis legis praeceptis. Alibi autem clarius et expressius tradidit: «Ex parte aver­ sionis peccata connexionem habent in quantum avertuntur ■Mi ii S · * 148 I' p· Ih L. I, Q. LXXI1I: De comparatione peccatorum ab (uno) bono incommutabili» «peccata autem mortalia, quamvis non habeant connexionem ex parte conversionis, habent tamen connexionem ex parte aversionis, quia ab uno incommutabili bono avertunt, et ideo unum sine alio remitti non potest, cum remissio culpae magis respiciat, per oppostium, aversionem quam conversionem, quia culpa remitti­ tur secundum restitutionem ad illud a quo culpa separa­ vit»2; «omnia peccata habent connexionem in aversione vo­ luntatis a Deo, cum quo non potest esse peccatorum remis­ sio, et ideo unum peccatum sine altero remitti non potest»3. Quam doctrinam expresse etiam retinet in Summa theo­ logica, ubi ait: «Peccata, quamvis non sint connexa quan­ tum ad conversionem ad bonum commutabile, sunt tamen connexa quantum ad aversionem a bono incommutabili, in qua conveniunt omnia peccata mortalia, et ex hac parte habent rationem offensae, quam oportet per poenitentiam tolli»4. Haec tamen connexio, ut patet, non est in eo quod conve­ nit peccato mortali per se, sed per accidens, et ideo est adunatio seu convenientia quaedam per accidens, quae potius quam connexio deberet dici communis disgregatio seu dispa­ ratio vel discentratio, si ita loqui fas est. 190. Probatur secunda pars (non omnia peccata morta­ lia sunt connexa per se seu ex parte conversionis ad bonum commutabile), multipliciter, tum ex auctoritate Scripturae et Patrum, tum etiam ex ratione theologica. 191. A) Ex auctoritate. Legimus enim in Scripturis quod Deus fecit David rectum coram oculis eius et quod non de­ clinavit ab omnibus quae praeceperat ei Dominus cunctis III Sent., dist. 36, art. 5. IV Sent., dist. 16. q. 2, art. 1. qla. 2. IV Sent., dist. 18, q. 2, art. 4, qla. 3 ad 1. III, 86. 3, ad 3. Art. 1 : Quomodo peccata sunt connexa 149 diebus vitae suae, excepto sermone Uriae Hethei idest Da­ vid non peccavit seu non habuit alia peccata praeter pecca­ tum adulterii cum Bethsabea, uxore Uriae, et homicidii eiusdem Uriae1 2. Pariter Jacobus ait: «Quod si non moecha­ beris, occides autem, factus es trasgressor legis»3. Constat ergo dari posse unum peccatum mortale sine ceteris, ideoque peccata non esse connexa. 192. B) Ex ratione theologica multiplici, nempe a priori et a posteriori. 193. a) A priori, primo, argumento quia, ex lege contra­ riorum. Contraria nequeunt esse connexa, sed potius incon­ nexa et disgregata, propter eorum incompatibilitatem in eo­ dem subiecto simul. Atqui plura peccata sunt ad invicem contraria, v. gr., peccatam per excessum et per defectum respectu eiusdem virtutis. Ergo saltem ista plura peccata non sunt ad invicem connexa, et hoc sat est ad verificandam propositionem universalem: non omnia peccata mortalia sunt connexa. Quam demonstrationem proposuit iam Au­ gustinus hisce verbis: «Quapropter, dum quaeritur etiam de vitiis, utrum ipsa similiter omnia sint ubi unum erit, aut nulla sint ubi unum non erit, laboriosum est id ostendere, propterea quia uni virtuti duo vitia opponi solent, et quod aperte contrarium est, et quod specie similitudinis adumbra­ tur... Unde aliquando vitium vitio tollitur, ut amore laudis amor pecuniae; aliquando unum cedit ut plura succedant, veluti qui ebriosus fuerit, si modicum biberit, et tenacita­ tem et ambitionem didicerit. Possunt itaque vitia etiam cedere vitiis succedentibus, non virtutibus, et ideo plura sunt»4. 1 2 3 4 cap. 11 III Reg., 15, 5. II Reg., 11.4, 15-17. Jac. 2, 11. S. Augustinus, Epist. ad Hieronymum de sententia Jacobi (Epist. 167), 2-3, nn. 8-9, ML 33, 736. * L. I, Q. LaXIII: De 150 comparatione peccatorum Secundo, argumento propter quid, ex propria et adaequa­ ta causa peccati mortalis, tum quasi formali et finali, seu ex parte obiecti proprii peccati; tum ex propria causa efficienti peccati, quae est propria voluntas defectibilis; tum denique ex propria causa quasi materiali in qua seu proprio subiecto peccati. I P· 1) Ex parte proprii obiecti peccati. Ubicumque obiecta propria actuum humanorum sunt disparata aut etiam con­ traria, ibi etiam debent esse disparata et contrarii actus hu­ mani. Atqui propria obiecta actus humani peccaminosi sunt disparata et contraria. Ergo et actus ipsi peccaminosi de­ bent esse disparati et contrarii, ideoque inconnexi ‘. Maior constat, quia quale est specificativum tale est et specificatum. Atqui propria obiecta actuum humanorum sunt specificativa eorum. Ergo qualia sunt obiecta tales de­ bent esse actus, nempe si connexa, connesi; si inconnexa et disparata, inconnexi et disparati. Minor vero, ubi unice stare potest difficultas, facile sua­ detur. Proprium obiectum peccati sunt bona creata seu commutabilia, delectabilia aut utilia, quae infinita sunt et ad invicem independentia et inconnexa, immo et plerumque contraria; nam quae sunt delectabilia uno modo possunt esse nociva ex alia parte et vicissim. Ita otiositas potest esse delectabilis, sed simul contraria avaritiae, quae laborem magnum exigit ad pecuniam congregandam et augendam. Motus ergo conversionis peccati mortalis non est motus congregativus a multitudine ad unitatem, sicut est motus virtu­ tis, sed potius est motus disgregativus ab unitate ad multi­ tudinem2. 2) Ex parte propriae causae peccati. Causae inconnexae et disparatae producunt effectus inconnexos et disparatos. Atqui causae peccati actualis mortalis sunt inconnexae et 2 Hic, corp. art. Cf. supra dicta, q. 2. de bcatitudine materiali. Art. 1 : Quomodo peccata sunt connexa 151 disparatae, quia quandoque procedunt peccata ex ignoran­ tia aliqua, quandoque ex debilitate, quandoque ex pura ma­ litia, quae disparatae et inconnexae sunt, ut patet. Ergo et peccata ipsa sunt inconnexa et disparata. Unde S. Thomas, qui connexionem virtutum deducit ex unitate propriae cau­ sae efficientis, quae Deus vel ratio humana est, ex contrario deducit inconnexionem peccatorum, quia scilicet «peccata ex operibus sunt et contingunt omnifariam, nec sunt ab ali­ quo principio infundente, sicut virtutes» *. 3) Ex parte proprii subiecti peccati. Peccata subiectantur maxime in voluntate. Atqui voluntas humana non potest si­ mul suscipere omnes emotiones actuum peccati. Si enim adest peccatum per commissionem, non potest simul esse per omissionem; si per amorem, nequit simul per odium respectu eiusdem. Neque adest virtualitas sufficiens ad hoc ut simul omnes motus peccaminosi humanitatis sint in uno eodemque. Unde et supra, in tractatu de beatitudine, dixi­ mus non posse consistere in collectione omnium bonorum creatorum, quae contrarie opponuntur quandoque inter se et ex parte emotionis psychologicae. 194. b) A posteriori, constat experientia universali. Non­ dum enim inventum est monstruum humanum quod com­ mitteret omnia crimina quae decursu saeculorum homines patraverunt. Nec vires physicae sunt in aliquo homine ut posset ipse solus omnia peccata committere. Ideo ergo cons­ tat non omnia peccata esse ad invicem connexa; secus enim singula singulis peccatoribus adesset et omnia omnibus. 195. Probatur tertia pars (nonnulla tamen peccata pos­ sunt esse ad invicem connexa, etiam ex parte conversionis). Nam inter bona creata seu commutabilia, quae peccator prosequitur peccando, quaedam sunt principaliora et fundaIII Sent. dist. 36, art. 1. L. I. Q. LXXIII: De comparatione 152 peccatorum mentaliora aliis, et sic in genere causae finalis seu ex parte obiecti, possunt plura peccata ordinari ad unum fundamen­ tale sicut ad finem, ut accidit in peccatis capitalibus. Quan­ doque etiam plura peccata per accidens coniunguntur in eo­ dem subiecto peccante, vel ab eadem causa procedunt. Et sic plura peccata quandoque adunari possunt sive ex parte finis sive ex parte subiecti, sive etiam ex parte propriae cau­ sae efficientis1. 196. conclusio tertia: Omnia peccata venialia nullo modo sunt connexa, neque ex parte aversionis, neque ex parte conversionis. ****»·' ».*.·. 197. Probatur. Peccata venialia non recedunt ab ipso fine ultimo humanae vitae neque a mediis necessario conne­ xis cum ipso fine, sed solum a mediis quibusdam accidenta­ libus et contingentibus. Atqui ista media contingentia et se­ cundaria possunt esse infinita et valde disparata. Similiter, bona commutabilia ad quae convertitur venialiter peccans possunt esse infinita et ad invicem disparata, immo et contraria, tantum saltem sicut obiecta peccati mor­ talis. Unde et peccata venialia pluribus modis committi pos­ sunt quam peccata mortalia et multo plus abundant quam mortalia, sicut accidentia plus abundant quam substantiae. Nullo ergo modo, neque ex parte conversionis, neque ex parte aversionis, peccata venialia omnia sunt connexa. Unde S. Thomas merito scripsit: «Venialia autem non habent con­ nexionem, neque quantum ad conversionem neque quan­ tum ad aversionem, quia in eis nulla est aversio a fine, etsi sit aliquis defectus in actu eorum quae expediunt ad finem; et ideo potest unum veniale sine alio dimitti»2. Cf. infra, q. 84. 2 IV Sent., dist. 16, q. 2, art. 1, qla. 2. 1 Art. 1 : Quomodo peccata sunt connexa 153 DE INCONNEXIONE VITIORUM 198. Consequenter videnda est connexio ipsorum vitio­ rum, prout vitia dicunt quasdam dispositiones habituales vel habitus ad peccandum. 199. conclusio: Non omnia vitia sunt connexa. 200. Probatur. a) Ex inconnexione peccatorum. Ita se habent vitia inter se quoad eorum connexionem vel inconnexionem, sicut se habent peccata seu actus vitiosi, quia qualis est actus talis est habitus. Atqui peccata seu actus vitiosi non sunt connexa inter se, ut ex dictis patet. Ergo neque vitia, quae sunt habi­ tus operativi mali et a peccatis immediate specificantur. b) Ex oppositione directa contraria ad virtutes. Directe contraria habent proprietates directe contrarias. Atqui vitia directe contrariantur ad virtutes ’, quae veluti proprietatem habent ut sint connexae2. Ergo et vitia debent habere pro­ prietatem directe contrariam, scilicet inconnexionem. Hoc tamen non impedit quominus plura vitia aliquando adunentur in aliquo vitio superiori et principaliori, ut patet de vitiis capitalibus, sub quorum unoquoque adunantur plu­ ra vitia, quae convenerunt appellari eorum filiae. De facto etiam in uno eodemque peccatore plura vitia uniuntur, non quidem per se, sed per accidens, sicut in corpore humano aliquando coniunguntur per accidens plures defectus, v. gr. caecitas, surditas, deformitas et alia huissmodi. "ili 154 L. I, Q. LXXIIl: De comparatione peccatorum § III SOLVUNTUR DIFFICULTATES C I' i I Ik 201. Obiectio prima. Quando proprii effectus sunt con­ nexi seu uniti, et propriae causae sunt unitae, vel connexae. Atqui proprii effectus peccatorum et vitiorum sunt uniti vel connexi, quia isti effectus sunt reatus poenae, et reatus poe­ nae sunt uniti seu connexi, secundum illud: qui offendit in uno mandato legis, factus est ommnium reus. Ergo et ipsa vitia vel peccata sunt unita seu connexa, ita ut qui unum habet et omnia habet. 202. Respondetur. Transeat mai.; distinguo min.: Proprii effectus peccatorum et vitiorum sunt uniti vel connexi scili­ cet reatus poenae, reatus poenae damni, qui respondet pec­ cato ex parte aversionis, concedo; reatus poenae sensus, qui respondet peccato ex parte conversionis, nego. Et nego consequens et consequentiam. Aliter: Distinguo mai.: Quando proprii effectus per se sunt connexi et uniti, et propriae causae sunt unitae et con­ nexae, concedo; quando effectus per accidens sunt uniti et connexi et propriae causae sunt unitae et connexae, nego. Contradistinguo min.: Reatus poenae qui sunt effectus peccati, sunt uniti et connexi, sunt effectus per accidens pec­ cati, concedo; sunt effectus per se peccati, nego. Et nego consequens et consequentiam. Ratio est, quia pro peccatis mortalibus datur duplex rea­ tus poenae: alius poenae damni; alius poenae sensus; et hoc ideo quia in peccato mortali sunt duo, nempe aversio a Deo et conversio ad creaturas. Reatus autem poenae damni est communis omni peccato mortali, quia per quodlibet morta­ le peccatum excluditur peccator a regno coelorum, et haec poena respondet peccato mortali ex parte aversionis, in qua, ut diximus, peccata connectuntur vel potius conveniunt. At reatus poenae sensus non est communis omni peccato mor­ tali, sed proprius unicuique secundum propriam eius gravi- Art. 1 : Quomodo peccata sunt connexa 155 tatem, et ideo ista poena diversa est pro diversis, neque ideo connectitur vel adunatur; quod quidem confirmat doctri­ nam nostram de inconnexione peccatorum ex parte conver­ sionis *. 203. Obiectio secunda. Qui caret omni virtute, habet omnia vitia in eo adunata et connexa. Atqui quodlibet pec­ catum mortale facit ut homo careat omni virtute; quia facit ut homo careat caritate, in qua omnes virtutes adunantur. Ergo quodlibet peccatum mortale facit ut homo habeat om­ nia vitia in eo adunata et connexa. 204. Respondetur. Nego mai.; distinguo min.: Quodlibet peccatum mortale facit ut homo careat omni virtute acqui­ sita vel naturali, nego; infusa vel supernatural!, subdistin­ guo: in ratione virtutis meritoriae, concedo; in ratione habi­ tus, nego. Et nego consequens et consequentiam. Negavi maiorem, quia inter contraria potest dari me­ dium, eo quod latitudinem quamdam admittere valent. lam vero vitia et virtutes contrarie opponuntur. Ex hoc ergo quod quis careat omni virtute, non sequitur quod positive habeat omnia contraria vitia, sed potest esse et sine virtuti­ bus et sine vitiis, modo indifferenti. Sicut puer recenter na­ tus et non baptizatus, nullam habet virtutem infusam nec acquisitam; et tamen non sequitur quod habeat omnia vitia, sed solum originale. Distinxi vero minorem, quia, ut patet ex dictis supra, quaestione 71, articulo 4, non quodlibet peccatum mortale excludit omnem virtutem; quia in primis, non excludit vir­ tutem acquisitam, quae tamen est vera virtus; deinde, licet excludat caritatem et cum ea omnes virtutes infusas in esse proprio virtutis meritoriae, tamen non omne peccatum mor- Cf. infra, q. 87, art. 4. ! i I 4 I ♦ I I ■ 156 L. I. Q. LXXUI: De comparatione peccatorum tale excludit fidem et spem theologicas in esse habitus supematuralis, nisi solum peccatum infidelitatis et despera­ tionis; tertio, quia uni virtuti possunt plura peccata opponi, et quandoque sibi invicem opposita vel contraria, ut dictum est, et tunc ad tollendam virtutem sat est ponere peccatum, quin inde sequatur alterum sibi oppositum; quarto, quia semper remanet naturalis inclinatio ad virtutem et bonum, nempe synderesis, quae incorruptibilis est, ut diximus su­ pra, quaestione 53, articulo 1, et ideo semper homo habet aliquam virtutem. 205. Obiectio tertia. Sicut virtutes conveniunt in aliquo uno secundum conversionem, nempe in amore Dei, ita et vitia seu peccata conveniunt in aliquo uno ex parte conver­ sionis, scilicet in amore sui. Atqui virtutes omnes sunt con­ nexae propter adunationem earum in illo uno amore Dei. Ergo et vitia omnia seu peccata sunt connexa propter adu­ nationem eorum in uno amore sui. 206. Respondetur. Concedo totum et nego consequentiam. Ratio est, quia ad hoc ut plura sint ad invicem connexa, non est sat quod conveniant in aliquo uno ex parte conver­ sionis, sed necesse insuper est quod illud unum sit essentia­ liter unitivum seu congregativum, idest incommutabile et fi­ xum et semper eodem modo se habens; nam si illud unum sit essentialiter disgregativum, quia commutabile et variabi­ le et semper fluens, tunc non potest unificare et connectere efficaciter illa plura quin potius positive disgregat. lam vero, ita est in praesenti. Bonitas enim Dei, cum sit incommutabilis et perfecta et plene satiativa, nata est con­ gregare appetitum per amorem sui, et adunare omnes incli­ nationes ad bonum circum se. Homo autem non amatur a seipso ut bonum ipsum, sed ut cui bona plura vult quibus caret et a quibus numquam satiatur, et ideo amor sui facit ut homo plura disparata et inconnexa semper sibi velit, abs­ que requie et pace appetitus; quia principium adunationis Art. 2: Inaequalitas peccatorum 157 et firmitatis debet esse quid perfectum et bonum, non au­ tem quid potentiate et perfectibile, quate est homo ipse. Et ex hac responsione, una cum his quae in corpore arti­ culi dicit S. Doctor, deduci potest corollarium practicum ma­ ximi momenti: vires unitae maiores et sobustiores sunt. Amor ergo unitivus seu congregativus maximas vires prae­ bet; e contra, amor disgregativus, vires minuit. Quia ergo amor Dei maxime unitivus est, maximas vires et energias homini dat; et quia amor sui maxime est disgregativus, ma­ ximam debilitatem homini praebet. Vere igitur per virtutes homo recolligitur et vigorizatur et fortificatur; per vitia vero e contra disipatur et disgregatur et enervatur. Quod et vitae sanctorum ostendunt, maxi­ me si comparentur cum vitis peccatorum et sceleratorum, qui vera fortitudine et energia spiritus carent. Art. 2.-Utrum omnia peccata sint paria PRAENOTAMINA 207. Omnia peccata esse paria seu aequalia opinati sunt Stoici, quorum doctrinam complectitur Tullius his ver­ bis: «Omnia peccata, paria dicitis... Peccata paria, quonam modo? Quia nec honesto quidquam honestius, nec turpi tur­ pius. Perge porro, nam de isto magna dissensio est. Illa argu­ menta propria videamus cur omnia peccata sunt paria. Ut-inquit-in fidibus plurimis, si nulla earum ita contenta numeris sit, ut concentum servare possit, omnes aeque in­ contentae sunt; sic peccata, quia discrepant, aeque discre­ pant; paria igitur sunt. Hic ambiguo ludimur. Aeque enim contingit omnibus fi­ dibus, ut incontentae sint; illud non continuo, ut aeque in­ contentae. Collatio igitur ista te nihil iuvat. Nec enim omnes ti 158 L. I. Q. LXXIII: De comparatione peccatorum avaritias, si aeque avaritias esse dixerimus, sequitur etiam ut aequas esse dicamus. Ecce aliud simile dissimile. Ut enim-inquit-gubemator aeque peccat, si palearum navem evertit et si auri; item, aeque peccat qui parentem et qui servum iniuria verberat. Haec non videre, cuius generis onus navis vehat, ad guber­ natoris artem nihil pertinere? Itaque aurum paleamne por­ tet, ad bene aut ad male gubernandum nihil interesse. At quid inter parentem et servulum intersit intelligi et potest et debet. Ergo in gubernando nihil, in officio pluri­ mum interest, quo in genere peccetur. Etsi in ipsa guberna­ tione negligentia est navis eversa, maius est peccatum in auro quam in palea. Omnibus enim artibus volumus attri­ butam esse eam, quae communis appellatur prudentia; quam omnes qui cuique artificio praessunt, debent habere. Ita ne hoc modo paria quidem peccata sunt. Urgent tamen et nihil remittunt. Quoniam —inquiunt— omne peccatum imbecillitatis et inconstantiae est; haec au­ tem vitia in omnibus stultis aeque magna sunt: necesse est paria esse peccata. Quasi vero aut concedatur in omnibus stultis aeque mag­ na esse vitia et eadem imbecillitate et inconstantia L. Tubu­ lum fuisse, qua illum, cuius is condemnatus est rogatione, P. Scaevolam; et quasi nihil inter res quoque ipsas, in qui­ bus peccatur, intersit; ut, quo hae maiores minoresve sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut maiora sin aut minora» Et clarius adhuc alibi ait: «Aequalia esse peccata, ut rec­ te facta. Parva —inquis— res est; at magna culpa; nec enim pec­ cata, rerum eventu, sed vitiis hominum metienda sunt. In quo peccatur, id potest aliud alio maius esse aut mi­ nus; ipsum quidem illud peccare, quoquo verteris, unum est. 1 Tullius Cicero, De finibus, Lib. Ill, cap. 27-28. edit, cit., t. Π, pp. 240-242. Cf. etiam ibidem, cap. 9, p. 220; et Augustinum, Epist. 167, cap. 3, n. 12, ML, 33. 738. P Art. 2: Inaequalitas peccatorum 159 Auri navem evertat gubernator an paleae; in re aliquantu­ lum in gubernatoris inscientia nihil interest. Lapsa est libi­ do in muliere ignota; dolor ad pauciores pertinet, quam si petulans fuisset in aliqua generosa ac nobili virgine; pecca­ vit vero nihilominus, siquidem est peccare tanquam transi­ lire lineas, quod, cum feceris, culpa commissa est: quam longe progrediare, cum semel transieris, ad augendam tran­ seundi culpam nihil pertinet. Peccare, certe, licet nemini. Quod autem non licet, id hoc uno tenetur, si arguitur non licere. Id, si nec maius nec mi­ nus unquam fieri potest —quoniam in eo est peccatum, si non licuit, quod semper unum et idem est—, quae ex eo pec­ cata nascuntur, aequalia sint oportet. Quod si virtutes pares sunt inter se, paria esse etiam vi­ tia necesse est. Etqui pares esse virtutes, nec bono viro me­ liorem, nec temperante temperatiorem, nec forti fortiorem, nec sapiente sapientiorem posse fieri, facillime potest pers­ pici. An virum bonum dices, qui depositum nullo teste, cum lucrari impune posset, auri pondo decem, reddiderit: si idem in decem millibus pondo non idem fecerit? Aut tempe­ rantem eum, qui se in aliqua libidine continuerit, in aliqua effuderit? Una virtus est, consentiens cum ratione et perpe­ tua constantia. Nihil huic addi potest, quo magis virtus sit; nihil demi, ut virtutis nomen relinquatur: etenim si bene facta, recte facta sunt, et nihil recto rectius; certe, ne bono quidem melius quidquam inveniri potest. Sequitur igitur, ut etiam vitia sint paria; si quidem pravitates animi recte vitia dicuntur. *■ < Atqui, quoniam pares virtutes sunt, recte facta, quando a virtutibus proficiscuntur, paria esse debent; itemque pec­ cata, quoniam ex vitiis manant, sint aequalia necesse est» *. Arguebant etiam ex utilitate practica huius doctrinae ad mores humanos componendos, «cum hac sententia non modo Tullius Cicero, Paradoxon III, cap. 1, edic, cit., t. III, pp. 500-502. ■”ί nil 160 L. I, Q. LXXIII: De comparatione peccatorum verior, sed ne utilior quidem hominum vitae reperiri ulla possit. Quae vis enim est, quae magis arceat homines ab improbitate omni, quam si senserint nullum in delictis esse discrimen?; aeque peccare se, si privatis ac si magistratibus manus afferant?; quamcumque in domum stuprum intule­ rint, eamdem esse labem libidinis?» Denique, magna brevitate et elegantia refert pro stoicis: «omnia peccata esse paria; omne delictum, scelus esse nefa­ rium; nec minus delinquere eum, qui gallum gallinaceum, cum opus non fuerit, quam eum qui patrem suffocaverit»2. «Non alio facinore clari homines, alio obscuri vocantur. Intersit inter vitae dignitatem summorum atque infimo­ rum; mors quidem illata per scelus, iisdem et poenis tenea­ tur et legibus»3. Haec Stoicorum doctrina postea amplexa est saeculo V a Monacho Joviniano. «A Joviniano quodam monacho —ait Augustinus— ista haeresis orta est aetate nostra cum adhuc iuvenes essemus; hic omnia peccata, sicut Stoici philosophi, paria esse dicebat»4, «contra omnem sensum generis huma­ ni», ut dicit idem Augustinus5. Postea, eundem errorem instaurarunt saeculo XII-XIII amauriani et speciali modo cathari et passagiani. «Dicunt enim ipsi quod omnes poenae inferni sunt aequales et proemia omnia aequalia; similiter, nullus prior alio vel melior»6. loannes de Turrecremata refert sequentes errores catharorum, collectos, ut ipse ait ad Eymerich in suo Directorio Inquisitorum: «10. Quod parvuli baptizati non levius pu­ nientur aeternaliter quam latrones et homicidae... 15. Per Ibidem, cap. 2, p. 502. 2 Turnus Cicero, Oratio pro L. Murena, cap. 29, edit, cit., t. V, p. 289. Tullius Cicero, Pro Milone, cap. 7, edit, cit., t. VI, p. 240. S. Augustinus, De Haeresibus, haeresi 82, ML. 42, 45. S. Augustlnus, Epist. 167 ad Hieronymum, cap. 2, ML. 33, 735. 6 PRAEPOSITINUS, Praepositinus, apud G. Lacombe, La vie et les oeuvres de Provostin Provostin, p. 142, «Bibliothèque thomiste», t. XI, 1927. Vide etiam eiusdem auctoris «Revue des Sc. Phil, et Théol.» 1927, pp. 308-317; 1928, p. 288. Art. 2: Inaequalitas peccatorum 161 poenitentiam nec gloria augetur nec poena minuitur inferni. 16. Quod omnes erunt aequales in gloria vel in poena»’. Haec tamen apud Eymerich, deficientibus pluribus foliis in editione qua utor, non inveni. Ex verbis tamen Praepositini patet quam vere et exacte S. Thomas dixerit: «Opinio Stoicorum fuit omnia peccata esse paria; ex quo derivata est quorumdam modernorum haereticorum opinio, dicentium nullam inaequalitatem esse nec inter peccata nec inter merita, et similiter nec inter proemia nec inter supplicia»2. Partim etiam renovavit hunc errorem Wiclif dicens om­ nia peccata esse mortalia, exceptis peccatis praedestinato­ rum, quae omnia sunt venialia; cui ex parte accedit Lutherus asserens omnia peccata infidelium esse mortalia, fide­ lium vero omnia esse venialia, praeter peccatum infidelita­ tis; Baius, demum, dicebat omne peccatum esse natura sua mortale. •14 j . * ri SOLUTIO QUAESTIONIS ■ ? 208. conclusio: Non omnia peccata sunt paria seu ae­ qualia. Est de fide catholica. ; 209. Probatur duplici genere argumentorum, scilicet ex auctoritate divina, quae est proprius locus theologicus; ex ratione theologica (humana), quae est locus theologicus ap­ propriates. 210. A) Argumentum ex auctoritate triplicem adspectum habet, nempe: 1 Ioannes de Turrecremata, Summa de Ecclesia, P. II, lib. IV, cap. 35, edit. Venetiis 1561, p. 407. 2 S. Thomas, De malo, 2, 9. L. I, Q. LXXIII: De 162 ir comparatione peccatorum a) In Sacra Scriptura hoc docetur sive indirecte, propter diversitatem poenarum a Deo impositarum, sive directe et formaliter tradendo inaequalitatem peccatorum. Indirecte, docendo inaequalitatem poenarum et praemio­ rum. Ita, v. gr., in Genensi 4, 24, legimus: «Septuplum ultio dabitur de Cain; de Lamech vero septuagies septies». Et Christus civitati Capharnaum dixit: «Terrae Sodomorum re­ missius erit in die iudicii quam tibi» ’; pro praemiis, simili­ ter Ion. XIV, 2; I Cor. 15,41. Directe etiam hoc affirmatur pluries et diversis modis. «Peius operati sunt quam patres eorum»2; « maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum»3; «vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis»4; «pecca­ tum eorum aggravatum est nimis»5; «erat peccatum puero­ rum grande nimis»6. Similiter, maius est peccatum in Spiritum Sanctum quam blasphemia in Filium Hominis7; maius peccatum in­ colarum Corozain et Bethsaidae quam tyriorum et Sidonio­ rum8; maius peccatum Judae et pharisaeorum quam Pilati, dicente lesu Pilato: «qui me tradidit tibi maius peccatum habet»9; denique, inter alia plura quae adduci possent, a Christo corripiuntur illi qui vident festucam in oculo fratris sui, hoc est, peccatum lenius, et trabem, idest maius pecca­ tum in proprio oculo non considerant10. 211. b) Doctrina Ecclesiae manifesta est, tum ex doc­ trina de diversis receptaculis animarum nempe in coelo, in ! 2 6 8 9 10 Mtt. 11, 24. Jerem. 7, 26. Threnis, 4, 6. Ezjech. 16, 52. Gen. 17, 20. /«eg. 2, 17. Mtt. 12, 31. Mtt. 11,21. Ioan. 14, 11. Luc. 6, 42. ii - Art. 2: Inaequalitas peccatorum 163 inferno, in purtatorio, in limbis puerorum; quae ostendunt, in coelo, inaequalitatem praemii, cum dicatur quod «in domo Patris mansiones multae sunt» ’, et de beatis affirmetur quod «alia est claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stella­ rum; stella enim differt a stela in claritate»2; in inferno au­ tem inaequalitatem poenarum, cum doceat damnatos poenis disparibus esse puniendos3. Tridentinum autem docet ex­ presse inaequalitatem peccati mortalis et venialis, ita ut mortale tollat caritatem, veniale autem non; unde et morta­ lia debent confiteri singula specie et numero; venialia au­ tem possunt etiam extra sacramentum poenitentiae condo­ nari4. Docet etiamque expresse animas beatas «intueri clare ipsum Deum trinum et unum sicuti est, pro meritorum ta­ men diversitate alium alio perfectius»5. 212. c) Traditio etiam Ecclesiae, quae per Patres loqui­ tur, hoc idem convincit, v. gr., Basilius6, Hieronymus et Au­ gustinus, qui specialiter contra Jovinianum decertarunt. Ita eleganter Hieronymus: «Audebis ne igitur dicere sic negasse Petrum et ceteros Apostolos qui fugerunt, quomodo Caipham et Pharisaeos et clamantem populum: crucifige, crucifige talem? Et ut de Apostolis taceam, eiusdemne tibi sceleris videbitur reus Anna et Caiphas, et Judas proditor, cuius et Pilatus, qui nolens compulsus est contra Dominum ferre sententiam?»7. «Sunt peccata levia, sunt gravia. Aliud est decem millia talenta debere, aliud quadraginta... Cernis quod, si pro pec­ catis minoribus deprecemur, impetremus veniam; si pro Joan. 14, 2. I Cor. 15, 41. Concilium Lugdunense II, Denz. 464; Concilium Florentinum, Denz. 693. 6 Concilium Tridentinum, Denz. 808, 833, 899, 917. Concilium Florentinum, Denz. 693. S. Basilius, In Psalm. 7, n. 5, MG. 29, 240. S. Hieronymus, Contra Jovinianum, lib. II, n. 25, ML. 23, 322. * 7. Μ L. I. Q. LXXIII: De comparatione peccatorum 164 maioribus, difficilis impetratio sit; et inter peccata et pecca­ ta magnam esse distantiam» ’. «lam nostri laboris est pro diversitate virtutum diversa nobis praemia praeparare»12. «Si omnes in coelo aequales futuri sumus, frustra nos hic humiliamus, ut ibi possimus esse maiores»3. «Quid perseverant virgines? Quid laborant viduae? Cur maritatae se continent? Peccemus omnes, et post poenitentiam idem erimus quod Apostoli sunt»4. Quam Joviniani confutationem vehementer laudat Au­ gustinus Hieronymo scribens: «Hoc autem de parilitate pec­ catorum, soli stoici ausi sunt disputare, contra omnem sen­ sum generis humani; quam eorum vanitatem in Joviniano illo, qui in hac sententia stoicus erat, in aucupandis autem et defensandis voluptatibus epicurus, de scripturis sanctis dilucidissime convicisti. In qua tua suavissima et praeclaris­ sima disputatione satis evidenter apparuit non placuisse auc­ toribus nostris, vel ipsi potius, quae per eos locuta est, Veritati, omnia paria esse peccata»5. Et ipse Augustinus respondens Nectario pagano, pro civi­ bus Coloniae Calamensis veniam petenti absolutam et ae­ qualem, nixus doctrian Stoicorum de parilitate peccato­ rum6, ita energice argumentatur: «Quid enim absurdius, quid insanius dici potest quam ut ille qui aliquando non moderatius ariserit, et ille qui patriam truculentius incende­ rit, peccasse iudicentur aequaliter? Quam quidem tu ex quorumdam philosophorum opinione non diversam viam, quae tamen ducat ad coelestem habitationem, sed plane perversam, quae ducit ad pemitiossisimum errorem, non pro tuo sensu, sed pro causa civium tuorum adhibendam Ibidem, n. 30, coi. 327. Ibidem, n. 32. Ibidem, n. 33. Ibidem, n. 34, coi. 329. 5 S. Augustinus, Liber ad Hieronymum de sententia Jacobi seu Epistola 167. cap. 2, n. 4, ML 33.735. ♦ Inter opera Augustini, Epist. 103, ML 33, 386. 1 2 ’ * Art. 2: Inaequalitas peccatorum 165 ignibus arsit Ecclesia, quemadmodum ignosceremus si ab cis aliquo petulanti convicio appeteremur. Sed quemadmodum id adstruxeris vide: etsi ut quibus­ dam, inquis, philosophis placet, omnia peccata paria sunt, indulgentia omnibus debet esse commnis». Deinde, cum quasi moliris ostendere omnia paria esse peccata, subiungis et dicis: petulantius locutus est aliquis, peccavit; convicia aut crimina ingessit, aeque peccavit? Hoc non est docere, sed id quod perverse sentitur, sine ulla documentorum adstructione proponere. Ad hoc enim quod dicis: «aeque peccavit», cito respondetur: «non aeque peccavit». Hoc non est docere, sed id quod perverse sentitur, sive ulla documentorum adstructione proponere. Ad hoc enim quod dicis: «aeque peccavit», cito respondetur: «non aeque peccavit». Exigis fortassis ut probem: quid enim?; tu, quod aeque peccaverit, iam probasti? An illud quod iungis audiendum est: aliena quisque diripuit, inter delicta numeratur? Hic etiam tu ipse verecundatus es: puduit enim te dicere quod peccavit aequaliter, sed «inter delicta, inquis, numeratur». Non autem sibi quaestio est utrum et hoc inter delicta numeretur, sed utrum hoc illi delicto aequaliter iungatur. Aut, si propterea sunt paria, quia utraque delicta sunt, mures et elephanti pares erunt, quia utraque sunt animalia; muscae et aquilae, quia utraque volatilia» ’. 213. B) Argumentum ex ratione theologica procedit exa­ minando radicem erroris Stoicorum et ostendendo eam esse revera falsam, quod est argumentum quasi indirectum·, dein­ de probando positive et directe peccata esse inaequalia. 1 S. Augustinus, Epistola 104, ad Nectarium, cap. 4, n. 13, ML 33, 388. Vide pro historia huius controversiae primam epistolam Nectarii ad Augus­ tinum et responsionem Augustini ad Nectarium, primam, ibidem, Epist. 90-91. ML 33, 313. • Ot* 166 L. I, Q. LXX1I1: De comparatione peccatorum 214. a) Indirecte ostendendo falsitatem principiorum quibus nititur positio Stoicorum. Fundamentale principium Stoicorum in hac materia est mathematismus moralis, seu conceptio ordinis moralis eodem modo ac conceptio ordinis mathematici; et secundum hoc tenet bonitatem moralem consistere in quodam summo, quasi in puncto indivisibili mathematico, et omnes virtutes absorbet in sapientia; con­ sequenter docet malitiam moralem seu peccatum consistere in recessu vel aversione ab hac summa sapientia seu puncto indivisibili, seu consistere in pura aversione a sapientia ac si esset pura privatio rectitudinis. Ex quo sequebatur quod omnes virtutes sunt omnino aequales utpote absortas in una sapientia, quasi in toto quodam universali seu univoco; et similiter omnia vitia. S. Thomas valde bene aperuit radicem huius erroris, quando ait quod ratio eius fuit, «quia exsistimaverunt boni­ tatem vitulis esse in quodam indivisibili, eo quod virtus non sit nisi ex debita proportione omnium circumstantiarum ad actum, quod non contingit nisi uno modo; et ideo virtus com­ paratur (a Stoicis) his quorum ratio in indivisibili est, idest quae tantum uno modo contingit, sicut comparatur aequali­ tati, rectitudini et centro circuli (= termini mathematici: en mathematismus moralis). Unde putaverunt quod nihil de bonitate remaneat, quantulumcumque ab hoc inidvisibili discedatur; et quia per quodlibet peccatum ab hoc indivisi­ bili disceditur, ideo putaverunt sequi quod omnia peccata essent paria «seu in indivisibili consistere utpote recedentia a puncto indivisibili. Et hoc procedebat ex intellectualisme exaggerato mathematismi. Nam stoici «ponebant virtutem et scientiam idem esse, et ideo, cum eadem sit scientia rectificandi se in omni­ bus humanis actibus, ex omnibus virtutibus unam confla­ bant, quam Sapientiam dicebant; et ideo non erat disparitas ex oppositione ad diversas virtutes» S. Thomas, II Sent., dist. 42, art. 5. Art. 2: Inaequalitas peccatorum 167 Atqui haec principia falsa sunt. Primo quidem falsus om­ nino est mathematismus moralis, eo quod mathematica abs­ trahit a materia sensibili et mobili, dum moralis, eo ipso quod subalternatur psychologiae, concernit essentialiter ens sensibile et mobile. Quia ergo istae duae scientiae sunt es­ sentialiter distinctae, utpote considerantes proprium obiectum sub diverso gradu abstractionis formalis, dicendum est errorem fundamentalem Stoicorum consistere in hac confu­ sione, quam posterioribus temporibus renovavit Spinoza, in opere «Ethica, ordine geometrico demonstrata». Consequenter, falsum est, secundo, unam esse virtutem universalem in essendo, quae esset Sapientia vel prudentia, quia revera solum potest esse universalis in movendo et di­ rigendo, et potius analogice conveniens cum aliis tribus vir­ tutibus cardinalibus. Falsum est insuper, tertio, hanc uni­ cam virtutem consistere in aliquo inidivibili, quia essentiali­ ter versatur circa obiectum mobile, et mobile essentialiter postulat, sicut et motus latitudinem quamdam. Unde, licet virtutes sint aliquo modo aequales, non tamen absolute, sed proportionaliter, propter connexionem earum in una prin­ cipali. Quarto, falsum est peccatum consistere in mera aversio­ nes seu recessu a rectitudine virtutis, quia, ut ex dictis pa­ ret, peccatum per prius consistit in conversione ad bonum commutabile quam in aversione a bono incommutabili. Fal­ sum est etiam, quinto, peccatum consistere in mera priva­ tione rectitudinis operis virtuosi, quia peccatum non oppo­ nitur actui virtutis oppositione privativa, sed potius opposi­ tione contraria ’, quae est solum privatio secundum quid seu mixta. Ceterum, etiamsi peccatum privative opponeretur actui recto, nondum tamen sequitur illud consistere in indivisibili neque esse incapax suscipiendi magis et minus, tum quia 1 Cf. S. Thomam, ΜΙ, 71,4. Ί ♦4M 168 L. I, Q. LXXIII: De comparatione peccatorum propria causa eius potest esse susceptiva magis et minus; tum etiam quia peccata non sunt connexa sicut virtutes, et ideo non sequitur ea esse aequalia, quia aequalitas virtutum proprotionalis oritur ex earum connexione: sublata autem radice connexionis in articulo praecedenti, de necessitate se­ quitur peccata non esse ex natura sua aequalia, etiam ae­ qualitate relativa et proportionali. 215. b) Directe ostenditur latitudo et inaequalitas pec­ catorum ex propria materia circa quam peccata versare pos­ sunt in ordine naturali. Actus essentialiter cadentes circa materiam contingentem et variabilem in quantum contin­ gens et variabilis est, sunt et ipsi essentialiter variabiles et contingentes et latitudinem quamdam habentes. Atqui ac­ tus peccati sunt essentialiter cadentes in ordine morali cir­ ca materiam contingentem et variabilem ut contingens et variabilis est. Nam propria materia peccatorum in ordine morali creaturali est circa media seu conclusiones operabiles, quia circa prima principia moralia est synderesis, quae omnino impeccabilis est. Media autem seu conclusiones agibiles sunt essetialiter mobilia, cum sint essentialiter pas­ siones et operationes humanae adhibendae ad consequen­ dum finem. Sicut ergo de ratione motus est habere latitu­ dinem quandam inter terminum a quo et terminum ad quem, ita etiam de ratione materiae mobilis seu agibilis humanae, et consequenter ipsius actus humani circa ista media vel conclusiones operabiles, in quibus solum potest esse peccatum. Ubi autem habetur essentialiter latitudo seu magis et minus, ibi essentialiter etiam habetur inaqualitas. Manifestum est ergo tam virtutes humanas quam etiam peccata esse absolute inaequalia; et peccata etiam sunt inaequalia proportionali ter seu relative, propter defectum connexionis et dependentiae ab uno principali. Unde cons­ tat hunc articulum secundum deduci immediate et propter quid ex conclusione articuli primi, in quo ars mirabilis S. Thomae ostenditur. Art. 2: Inaequalitas peccatorum 169 Adde: si loquamur de peccato in tota sua latitudine, prout complectitur tam originale quam mortale et veniale, evidenter ista peccata sunt essentialiter inaequalia, quia analogice tantum conveniunt, et analoga sunt essentialiter inaequalia. Et idem dic si loquamur de peccatis actualibus prout dicuntur de mortali et veniali, quia etiam ista sunt essentialiter analogica, ideoque inaequalia. Quod si sermo fiat de solis peccatis mortalibus vel de solis venialibus, qua­ si essent genera, sub se continentia plures species univocas, ideoque aequales, non sequitur etiam aequalitas Stoicorum, quia esset solum aequalitas physica, quae numquam datur inter species eiusdem generis, inter quas potius datur analo­ gia improprie, quae dicitur inaequalitatis. Unde S. Thomas respondens argumento simili, ait: «omnia animalia sunt ae­ qualiter animalia, non tamen sunt aequalia animalia, sed unum animal est altero maius et perfectius. Et similiter non oportet quod omnia peccata propter hoc sint paria» § ΠΙ SOLVUNTUR DIFFICULTATES 216. Ut patet legenti has obiectiones quas proponit S. Thomas et rationes quas Tullius in Paradoxom III pro posi­ tione stoica profert, ad invicem respondent, in quo ostendi­ tur S. Thomam accurate legisse Tullium. 217. Obiecto prima. Omnia peccata sunt illicita, quia peccare est facere quod non licet. Atqui omnia illicita sunt aequaliter illicita, quia aequaliter in omnibus sunt re­ prehensibilia et vituperabilia. Ergo omnia peccata sunt ae­ qualiter peccata et aequalia peccata. S. Thomas, De malo, 2, 3 ad 16. 170 ri* L. I, Q. LXXI1I: De comparatione peccatorum 218. Respondetur. Concedo mai.; distinguo min.: Omnia illicita sunt aequalia, ex parte conversionis ad bona commu­ tabilia, quae non licent, nego; ex parte aversionis a bono incommutabili et a regula liceitatis et illiceitatis, subdistinguo: ratione privationis vel subtractionis in regulando, con­ cedo; ratione appositionis impedimentorum ex diversa con­ versione ad contraria, nego. Et nego consequens et consequentiam. Ratio est, quia motus peccati est a termino a quo ad ter­ minum ad quem; importat ergo aversionem a licito et a re­ gula eius et conversionem ad illicitum, quod tamen non est mera privatio liciti, sed etiam aliquid positive contrarium. Et hoc potest suscipere magis et minus, non quidem ex ea parte qua privatio est aliquo modo, sed ex ea qua contrarie opponitur licito, et est maius quanto maius ponit impedi­ mentum influxui regulae et reditui ad licitum et ad ordinem virtutis’. 219. Obiectio secunda. Sicut transilire regulam linea­ rem in corporalibus rebus est peccare in arte, ita transilire regulam rationis humanae in actionibus humanis est pecca­ re in moribus. Atqui transilire regulam linearem in corpora­ libus rebus stat in indivisibili et semper eodem modo fit, quia nihil aliud est quam recedere a rectitudine lineae. Ergo et transilire regulam rationis humanae in humanis operatio­ nibus stat in indivisibili et semper eodem modo fit, quantumcumque peccans recedat a tali regula. Sicut ergo pecca­ ta artis aequalia sunt, ita et peccata moralia. 220. Respondetur. Distinguo mai.: Sicut transilire regu­ lam linearum in corporalibus rebus est peccare in arte, ita transilire regulam rationis humanae in actionibus humanis est peccare in moribus, analogice, concedo·, univoce et eo­ dem omnino modo, nego. 1 J»' · Ί« Cf. S. Thomam, I-II, 85, 1-2. Art. 2: Inaequalitas peccatorum 171 Et nego min. et consequentiam. Ratio est, quia etiam in arte datur peccatum, et conse­ quenter aliquo modo convenit cum peccato moris; attamen non est univocatio, sicut neque univocitas exsistit inter mo­ tum artificialem et motum voluntarium, neque inter pro­ priam materiam factibilium et agibilium per prudentiam et ceteras virtutes. Licet ergo minor esset vera de peccato artis, nondum ta­ men sequeretur idem pro peccato moris. Sed neque in pec­ cato artis veritatem habet, quia transilire regulam linearem, latitudinem quandam habet neque proprie stat in puncto mathematico. Unde verum non est quod peccatum quodlibet sive natu­ rae sive artis sive moris consistat in privatione pura, sed in rivatione mixta, cum contrarietate, in qua medium dari po­ test inter extrema. Quapropter S. Thomas scribit: «Inter bonum et malum, iustum et iniustum, est aliquid medium; non enim ex quo­ cumque defectu bonitatis efficitur aliquis malus, sicut Stoici dicebant, ponentes omnia peccata esse paria, sed quando multum a virtute recedit et in contrarium habitum induci­ tur. Unde in II Ethic, dicitur: ex eo quod homo recedit pa­ rum a medio virtutis, non vituperatur» 221. Obiectio tertia. Quod dicitur de uno opposito, dici­ tur etiam modo suo de alio opposito, quia oppositorum ea­ dem est ratio. Atqui de virtutibus, quibus opponuntur pec­ cata seu vitia, dicitur quod sunt aequales. Ergo et de pecca­ tis et vitiis dicendum est pariter quod sunt aequalia. 222. Respondetur. Transeat mai.; distinguo min.: Virtu­ tes sunt aequales, aequalitate absoluta et arithmetica, nego; aequalitate relativa, proportionali et quasi geometrica, concedo. *** I •‘*4 4 ;»'4 1? il ■ΙΓ f! It♦ ; 1 S Thomas, In V Metaphysic, lect. 20, n. 1079. • - - V ,1 L. I, Q. LXX1II: De 172 comparatione peccatorum Et nego consequens et consequentiam. Stoici ponebant aequalitatem absolutam inter virtutes, quas ponebant in quodam puncto mathematico et indivisi­ bili veluti in medio. Hoc autem falsum est, quia medium virtutis non stat in indivisibili mathematico, sed in medio mobili et mutabili, cum latitudine quadam ‘. Et ideo habent solum aequalitatem quandam relativam et proportionalem, propter earum connexionem in prudentia. Unde multo mi­ nus vitia possunt habere aequalitatem absolutam et indivi­ sibilem, tum quia non contrariantur alicui absolute aequali et indivisibili, tum quia non contrariantur indivisibiliter ab eo, eo quod non sunt privationes purae et merae aversiones a medio virtutis, tum denique quia neque relativam aequali­ tatem suscipere valent, cum desit eis ratio propria huius ae­ qualitatis proportionalis, nempe connexio proprie dicta ex parte conversionis. Merito ergo et valde profunde S. Thomas respondet quod etiam «si virtutes essent pares, non sequere­ tur vitia esse paria, quia virtutes habent connexionem, non autem vitia seu peccata»2. Apparet ergo istum «aequalitarismum» Stoicorum esse penitus irrationalem. Art. 3.-Utrum gravitas peccatorum varietur secundum obiecta 223. Postquam ostensum est peccata esse inaequalia, consequenter S. Doctor inquirit principia ex quibus ista inaequalitas pendet. Inaequalitas autem importat magis vel minus, cum sit terminus comparativus. Et quia peccatum importat casum quemdam vel lapsum, ut patet ex dictis in quaestione 71, ideo intensio vel remissio eius metaphorice significatur ver- 2 Cf. S. Thomam, Ι-Π, 64, 1-2. Hic, ad 3. Art. 3: Gravitas peccatorum secundum obiecta 173 bis ad pondus pertinentibus, nempe gravitate vel levitate. Gravitas ergo peccati est intensitas malitiae eius; levitas vero est remissio malitiae ipsius*. 224. conclusio: Gravitas peccatorum mensuratur primo et per se secundum propria obiecta eorum. 225. Probatur. A) Directe. Sicut se habet simpliciter ad simpliciter, ita se habet magis ad magis et minus ad minus. Atqui malitia peccatorum simpliciter seu positive dicta mensuratur primo et per se secundum propria obiecta. Ergo et gravitas et levi­ tas seu magis et minus peccatorum mensuratur secundum magis et minus in obiecto eorum, et sic diversitas gravitatis peccatorum attenditur secundum diversitatem obiectorum. Maior est axioma philosophicum, admissum ab omnibus peripateticis. r ίλη. wi Minor vero patet ex dictis supra, quaestione 18 circa fon­ tes vel principia moralitatis, idest bonitatis et malitiae ac­ tuum humanorum, ubi ostensum est istos fontes seu princi­ pia esse tria, scilicet obiectum, finem et circumstantias, quorum obiectum est primo et per se fons et cetera per re­ ductionem et ordienm ad illud2. Unde bonitas absoluta et malitia absoluta vel simpliciter dicta pendet ex obiecto pri­ mo et per se. 226. B) Probatur quasi indirecte ex analogia duplici: una ordinis moralis cum ordine physico corporis; alia, ordi­ nis morlis cum ordine intellectuali. a) Ex analogia ordinis moralis cum ordine physico. Ita mensuratur gravitas peccati in ordine morali actuum huma­ norum, sicut mensuratur gravitas morbi in ordine physico corporis. Atqui gravitas morbi in ordine physico corporis 1 Cf. S. Thomam, In Psalm. 34, 14, edit. Vives, t. 18, p. 433a. 2 S. Thomas, I-II, 18, 2. L. I. Q. LXXni: De comparatione peccatorum 174 mensuratur primo et per se secundum dignitatem membri aegroti. Ergo gravitas morbi moralis seu peccati mensura­ tur primo et per se ex dignitate proprii et per se obiecti peccati. Maior constat ex analogia classica inter corpus et ani­ mam seu inter materiam et formam. Unde et analogia inve­ nitur inter bonum et malum corporale, quod est sanitas et aegritudo et bonum et malum spirituale animae, quod est rectitudo et peccatum. Consequenter etiam mensura gravi­ tatis mali organici et mali moralis analogice seu proportionaliter conveniunt. Minor autem patet ex scientia medicinae et quotidiana experientia. Non enim omnia organa corporis sunt eiusdem momenti pro vita organica, sed quaedam sunt principalia, ut cor, hepar, caput; alia secundaria, ut pes, manus. Constat autem quod morbus tanto gravior et periculosior est quanto principalius est membrum aegrotum, et hac de causa aegri­ tudines cordis sunt semper graviores. Sicut autem membra se habent ad totum organismum corporeum, ita se habent obiecta propria appetitus ad vitam moralem. Unde secundum dignitatem obiectorum mensura­ tur gravitas morbi moralis seu peccati. b) Ex analogia ordinis moralis cum ordine intellectuali. Gravitas mali moralis voluntatis circa agibilia se habet proportionaliter ad gravitatem erroris rationis circa intelligibilia. Atqui gravitas erroris rationis in speculando mensuratur secundum dignitatem obiecti seu conclusionis deducendae, quia quanto conclusio est propinquior, tanto error circa illam maior est et gravior. Ergo et gravitas peccati appetitus in agendo mensuratur secundum dignitatem obiecti eius seu conclusionis practicae agendae. Unde et vulgo dicitur: co­ rruptio optimi, pessima. Et Aristoteles affirmat quod parvus error in principio, magnus est in fine’. Aristoteles, / Coeli et Mundi, cap. S. Cf. et S. Thomam, In h.l., lect., 9, n. 4, et De ente et essentia, prol. ’ Art. 3: Gravitas peccatorum secundum objecta 175 Et sic minus grave est peccatum quod committitur circa res exteriores, v. gr., furtum, quam circa hominem vel per­ sonam, v. gr., homicidium vel adulterium; et gravius quod committitur immediate circa Creatorem, ut blasphemia, in­ fidelitas, odium Dei, quam circa creaturam. Notat autem valde bene S. Thomas quod etiam «in ordi­ ne quorumlibet horum peccatorum, unum peccatum est gravius altero, secundum quod est circa aliquid principalius vel minus principale» ’, quia etiam isti ordines non stant in indivisibili; sicut homicidium est gravius peccatum quam fornicatio, quia illud est contra vitam humanam in actu, dum ista est contra vitam humanam in potentia tantum; et similiter gravius est odium Dei quam infidelitas, quia est magis contra ipsum Deum in seipso. Potest tamen accidere in his gradibus peccatorum quod inferius ex genere vel obiecto sit gravius superiori ex genere vel obiecto, secundum aggravationem plurium circumstan­ tiarum ex una parte et diminutionem ex altera, quo in sensu S. Doctor ait: «Nihil prohibet peccatum quod est gravius secundum unum genus esse minus grave secundum aliquas circumstantias»1 2. Et sic maius peccatum est—ait Medina— furari totum aerarium reipublicae quam occidere hominem plebeium; et gravius peccatum est quotuor homines occide­ re quam semel periurare aut blasphemare nomen Christi. At haec non officiunt doctrinae traditae in hoc articulo, quia comparatio hic facta est ex obiecto simpliciter, prout distinguitur a comparatione ex fine vel circumstantiis, et in hoc sensu semper peccatum est gravius quod est de altiori obiecto; si vero globatim sumantur ex una parte obiectum et finis et cirumstantiae quasi in infinitum aggravantes, ex alia vero obiectum et finis et circumstantiae quasi in infini­ tum diminuentes, moraliter loquendo potest esse gravius 1 Hic, corp. 1 II-II. 10, 3 ad 1. /a .1 .HI 51 176 L. I, Q. LXX1II. De comparatione peccatorum peccatum quod circa minus dignum quam circa magis dig­ num obiectum. At haec etiam sunt intelligenda intra genus peccati mor­ talis aut peccati venialis separatim, quia mortale et veniale non sunt proprie comparabilia, quia non sunt eiusdem gene­ ris. Et sic, cuantumcumque crescat peccatum veniale, nun­ quam erit aequale minimo peccato mortali; et similiter quantumcumque peccatum mortale diminuatur, numquam fiet veniale aut aequale veniali; quia sunt genera omnino impermixta *. Comparatio ergo debet semper fieri aut peccatorum mor­ talium inter se aut venialium inter se, proprie loquendo, li­ cet comparatione imperfecta et analogica possint comparari mortalia et venialia inter se sub communi ratione peccati actualis seu personalis2. Art. 4.-Utrum gravitas peccatorum differat secundum dignitatem virtutum quibus opponuntur 227. Notandum est quod oppositio peccati seu vitii —nam in casu praesenti peccatum sumitur por vitio— ad virtutes potest esse duplex: alia directa et immediata vel secundum essentiam suam, quatenus tam virtus quam pec­ catum sunt habitus quidam; alia vero est indirecta et ex consequenti et quantum ad virtualitatem et effectus suos, quatenus tam virtus quam vitium sunt habitus operativi et ratione exitus in propriam operationem. 228. conclusio prima: Gravitas peccatorum seu vitiorum mensuratur secundum dignitatem virtutum quibus directe op­ ponuntur. 1 Cf. infra, q. 88, articulis 4 et 6. 2 Cf. hic, ad 3. Art. 4: Gravitas peccatorum secundum opp ad virtutes 177 229. Probatur. a) Ratione quia, ex lege contrariorum. Contraria sunt quae sub eodem genere maxime distant. Atqui virtus et vi­ tium ut habitus bonus et malus sunt directe contraria. Ergo virtus et vitium sub eodem genere, nempe quando versantur circa idem, maxime distant. Et sic maximae virtuti opponi­ tur maximum vitium secundum illud: corruptio optimi pes­ sima. b) Ratione proter quid, ex propria natura vel specie utriusque. Quae commensurantur uni tertio, commensurantur inter se. Atqui tam vitium quam virtus commensurantur uni tertio, nempe proprio et principali obiecto seu materiae circa quam versantur. Ergo vitium et virtus commensuran­ tur inter se, et ideo maiori virtuti respondet maius vitium vel peccatum, et vicissim. Unde maxima sunt vitia vel pec­ cata directe opposita virtutibus theologicis, inter quae sum­ mum vitium vel peccatum est odium Dei quod directe oppo­ nitur principali obiecto caritatis quae est summa virtus; deinde, infidelitas haereticorum, quae directe opponitur fi­ dei, et postea desperatio, quae opponitur spei; in alio autem genere inferiori sunt vitia vel peccata opposita donis Spiri­ tus Sancti; deinde, peccata directe opposita virtutibus mo­ ralibus infusis; ac demum quae opponuntur directe virtuti­ bus moralibus acquisitis. Simili modo ac in ordine physico et intellectuali, ubi deordinatio in fundamentis seu princi­ piis est gravior. 230. conclusio secunda: Gravitas peccatorum seu vitio­ rum non mensuratur secundum dignitatem virtutum quibus indirecte et ex consequenti opponuntur, sed potius e contrado: maximae virtuti opponitur minimum vitium seu peccatum et e converso. 231. Probatur. Quanto contrarius habitus operativus est altior et dignior et perfectior, tanto est efficacior ad propria ,■3 ι'·| Ml •i fi . C III ’t iff ♦I 178 - « L. I. Q. LXX1II: De comparatione peccatorum opera exercenda et ad contrarios effectus cohibendos, sicut videmus quod quanto sanitas est maior tanto etiam minores distemperantias excludit, et quanto calor est maior tanto magis excludit minimas infrigidationes, et quanto maior est scientia tanto minimos defectus et errores vitat et excludit, et quanto perfectior est structura politica tanto minimos de­ fectus impedit, et quanto perfectior est ars tanto minimos defectus vitat; et quanto magis crescit virtus tanto defectus contrarii magis tolluntur. Atqui virtus est habitus operativus contrarius vitio. Ergo quanto virtus est perfectior et altior in suo genere, tanto fortius et efficacius ipsa operatur et consequenter excludit actus habitus contrarii. Et sic vide­ mus quod quanto caritas est maior tanto efficacius operatur opera caritatis et excludit actus contrarios, ut patet in vita sanctorum secundum tres gradus caritatis. Sed apparet evidenter quod ista comparatio est intra unumquodque genus vitii et virtutis, et quidem haec opposi­ tio est mediata et indirecta ratione oppositionis seu contrarietatis inter actus habituum contrariorum. Quanto enim habitus operativus est altior et perfectior in suo genere, tan­ to expeditius et fortius et frequentius operatur, ita ut fere semper sit in actu secundo, quatenus magis accedit ad pro­ prium finem, qui est operatio perfecta. Constat autem quod actui contrariatur actus; et ideo mediante proprio actu, ha­ bitus perfectior excludit proportionaliter actus oppositi habitus. Et hoc facit unaquaeque virtus respectu actuum sibi con­ trariorum; sed insuper, si quae virtus sit forma ceterarum et ambiat materiam ceterarum, sicut prudentia virtutes mora­ les, et caritas omnes omnino virtutes, tunc istae virtutes ac­ tibus suis excludunt actus contrarios non solum sibi, sed etiam virtutibus ab ea informatis. Et sic prudentia perfecta excludit quodcumque peccatum circa virtutes morales et circa seipsam; et similiter caritas perfecta excludit etiam minima peccata, non solum directe contraria sibi, sed etiam contraria ceteris omnibus virtutibus. Unde apparet quod, Art. 5: Peccata carnalia et peccata spiritualia 179 in suo genere, multo efficacior est virtus quam vitium, prop­ ter maiorem connexionem et unitatem, secundum illud: «vis unita, fortior», seu vulgo: «la uniôn da fuerza». Art. 5.-Utrum peccata carnalia sint minoris culpae quam spiritualia % 232. Comparat S. Thomas peccata carnalia spirituali­ bus, ut iustificet verbum Gregorii dicentis spiritualia esse maioris culpae, carnalia vero maioris infamiae. 233. conclusio: Peccata spiritualia sunt, ceteris paribus, maioris culpae seu graviora carnalibus; carnalia tamen sunt periculosiora spiritualibus utpote maioris adhaerendae et maioris infamiae. 234. Probatur prima pars: a) Ex parte sui vel subiecti. Illa peccata sunt graviora seu maioris culpae quae maiorem deordinationem actus huma­ ni important. Atqui peccata spiritualia important maiorem deordinationem actus humani quam peccata carnalia, quia tanto deordinatio actus est maior quanto dignior et maior est actus qui deordinatur; constat autem actus spirituales, in quibus consummantur peccata spiritualia, esse altiores et perfectiores quam actus carnales in quibus consumman­ tur peccata carnalia. Ergo peccata spiritualia sunt maioris culpae quam peccata carnalia. Confirmatur. Actus spirituales seu portionis superioris vel rationalis sunt actus humani proprie dicti et quasi per essentiam; e contra actus carnales seu appetitus sensitivi, maxime concupiscibilis, sunt actus humani quasi per parti­ cipationem. Sicut autem se habet ratio actus humani seu voluntarii ad spirituales et ad carnales, ita se habet moralitas eorum, idest bonitas et maliaita. Quantum ergo id quod est per se seu per essentiam excedit id quod est per aliud » * F ISO L. I, Q, LXXIIl· De comparatione peccatorum seu per participationem, tanto gravitas culpae peccatorum spiritualium excedit culpam peccatorum carnalium. b) Ex parte obiecti seu ex parte eius in quem peccatur. Tanto peccatum est gravius seu maioris culpae quanto altior et dignior est ille in quem peccatur, qui se habet per modum obiecti peccati. Atqui ille in quem peccatur peccato spiritua­ li est altior et dignior eo in quem peccatur peccato carnali; quia peccato spirituali peccatur in Deum et in proximum, peccato vero carnali peccatur in proprium corpus, quod est inferius Deo et proximo, et ideo secundum ordinem caritatis est minus diligendum quam Deus et proximus. Ergo peccata spiritualia sunt graviora quam peccata carnalia. c) Ex parte causae vel motivi ad peccandum. Quanto est gravius impulsivum seu pronitas ad peccandum, tanto mi­ nus homo peccat, quia minus libere peccat. Atqui maius est impulsivum seu pronitas in homine ad peccata carnalia quam ad spiritualia, quia magis naturalia sunt secundum rationem animalis et secundum sensum, qui maxime mo­ vent. Ergo minus homo peccat peccatis carnalibus quam spiritualibus, quae ideo sunt maioris culpae quam carnalia. 235. Probatur secunda pars (peccata carnalia sunt magis periculosa). Tanto peccatum est magis periculosum quanto est maioris adhaerentiae pro peccante et magis contagiosum pro aliia. Atqui peccata carnalia sunt magis adhaerentia peccanti, quia secundum concupiscibilem procedentia, quae est nobis quasi congenita et innata; sunt etiam magis conta­ giosa pro aliis eadem fere ratione, quae lugenti experientia comprobatur. Ergo peccata carnalia sunt periculosiora quam spiritualia. 236. Probatur tertia pars (sunt etiam maioris infamiae). Tanto peccatum est magis exprobrabile et infame homini quanto magis est contra dignitatem humanam. Atqui pecca­ ta carnalia sunt magis contra humanam dignitatem quam Art. 6: Gravitas peccatorum secundum causas 181 spiritualia, quia sunt magis animalia vel brutalia seu irra­ tionalia quam peccata spiritualia. Unde et intemperantia appellatur a S. Thoma post Aristotelem peccatum «pueri­ le» ‘, et «bestiale»12. 237. Ex hac doctrina infert Billuart corollarium practicum valde utile: «Ad haec attendant —inquit— non pauci rigidiorem disciplinam profitentes, qui spirituales haberi volunt, et ceteros, propter quosdam lapsus humanos, super­ cilio pharisaico despiciunt, dun ipsi gravioribus peccatis su­ perbiae, invidiae, detractionum, etc., indiciuntur, ideoque magis odibiles redduntur»3. 238. Medina autem hanc pulchram reflexionem adnectit: «Notandum est quosdam homines esse qui prolabuntur in peccata spiritualia, et hi sunt daemones et difficillime curan­ tur et convertuntur ad Deum; alii sunt qui prolabuntur in peccata carnalia, et hic sunt bruta, sed non adeo difficile curantur, ut meretrices, milites; alii sunt qui uno et altero genere peccatorum irretiuntur, ut superbi et luxuriosi, et hic sunt monstra hominum, semibestiae et semidiaboli, et hi sunt fere sine remedio»4. Art. 6.-Utrum gravitas peccatorum attendatur secundum causam peccati 239. Quaestio est utrum gravitas peccatorum mensure­ tur secundum eorum causas, ita quidem ut, quo maior est causa peccati, tanto maius sit peccatum, et quo minor, minus. 1 2 5 l. IV, 4 II-II, 142, 2. Hic, ad 3. R. Billuart, De peccatis dissert. Ill, art. 3 in fine, Edit. Paris 1895, p. 518. B. Medina, h.I., edit, cit., p. 504. 182 11 L. I, Q. LXXIII: De comparatione peccatorum Nomine autem causae in hoc loco non intelligitur causa formalis et quasi materialis circa quam vel in qua; quia cau­ sa formalis et materialis circa quam reducitur ad proprium obiectum de quo actum est articulo tertio; causa vero quasi materialis in qua vel subiectum reducitur ad consideratio­ nem subiecti peccati, quod quidem, relate ad mensuram gravitatis, consideratum est articulo pracedenti, cum pecca­ ta spiritualia et carnalia maxime attendantur secundum subiectum seu potentiam in cuius actu vel motu consumma­ tur peccatum. Unde nec in quaestione praecedenti conside­ rata est ista duplex causa proprie dicta pro distinctione pec­ catorum, articulo tertio. Solum ergo possunt intelligi causae extrisecae peccati; nempe efficiens et finalis. Et quidem finalis est causa mo­ vens per modum allicientis seu attrahentis, et ideo per mo­ dum obiecti seu boni, et movet consequenter voluntatem per modum voluntatis. Causa vero efficiens potest esse duplex: alia interna seu intra peccantem; alia externa seu extra peccantem, quae re­ ducitur ad vim, metum et suggestionem vel tentationem, ideoque est causa remota; et quasi dispositiva. Interna vero, alia est propria et per se, et est ipsamet voluntas; alia vero est dispositiva tantum et per accidens ut ignorantia ex parte rationis, et passio seu consupiscentia vel infirmitas ex parte appetitus sensitivi. 240. conclusio prima: Gravitas peccatorum mensuratur secundum magnitudinem causae finalis eorum. 241. Probatur. Gravitas peccatorum mensuratur secun­ dum magnitudinem proprii obiecti peccati, ut patet ex arti­ culo tertio. Atqui proprium obiectum peccati habet ratio­ nem causae finalis eius, quia movet peccantem ad peccan­ dum per modum finis et boni. Ergo gravitas peccatorum mensuratur secundum magnitudinem causae finalis eorum Art. 6: Gravitas peccatorum secundum causas 183 242. conclusio secunda: Gravitas peccatorum mensura­ tur secundum magnitudinem propriae et per se causae efficien­ tis peccati seu motionis voluntatis. 243. Probatur. Magnitudo effectus commensuratur mag­ nitudini propriae et per se causae eius. Atqui propria et per se causa efficiens peccati est propria voluntas. Ergo magni­ tudo peccati commensuratur magnitudini motus seu impul­ sus voluntatis ad pecandum. Confirmatur. Sicut se habet simpliciter ad simpliciter ita se habet magis ad magis et minus ad minus. Atqui pecca­ tum se habet simpliciter ad voluntatem, quia in tantum ali­ quid est peccatum in quantum est voluntarium seu actus humanus. Ergo et secundum maiorem voluntarietatem, ha­ betur maius peccatum, et secundum minorem, peccatum minus. 244. conclusio tertia: Gravitas peccatorum non com­ mensuratur magnitudini causae efficientis remotae et per acci­ dens eorum, sed potius ex adverso se habet. 245. Probatur. Quanto minor est voluntarietas et liber­ tas in peccando, tanto peccatum est minus grave. Atqui mi­ noratio voluntarietatis et libertatis in peccando respondet magnitudini causarum remotarum et per accidens peccati, quia quanto maior est ignorantia, tanto minor est volunta­ rietas; quanto maior est passio vel infirmitas et metus et tentatio vel suggestio, tanto minor est libertas. Ergo quanto magis augentur causae extrinsecae per accidens et remotae peccati, tanto peccatum diminuitur seu alleviatur. Quae quidem intelliguntur, ut patet, quando istae causae non sunt voluntariae et procuratae a peccante, quia secus resolverentur in propriam causam peccati, et consequenter augerent peccatum. F» 1S4 L. I, Q. LXXIII: De comparatione peccatorum Art. 7.-Utrum circumstantia aggravet peccatum 246. conclusio prima: Generat ini loquendo, verum est cir­ cumstantias natas esse aggravare peccatum. 247. Probatur. Peccatum seu malum morale in actibus humanis, ex eodem natum est augeri ex quo causatur. Atqui malum morale in actibus humanis causatur ex circumstan­ tiis, quia inter principia vel fontes moralitatis actus humani ponitur circumstantia, ut patet ex dictis supra, quaestione 18, articulo 3. Ergo aggravatio seu augmentum aut diminutio mali moralis in actibus humanis nata est causari ex cir­ cumstantiis. Confirmatur. Ita se habent circumstantiae peccati ad pec­ catum, sicut accidentia ad substantiam in rebus finitis. At­ qui accidentia perficiunt, complent, augent entitatem substantialem. Ergo et circumstantiae peccati, quae sunt eius accidentia, perficiunt, complent et augent ipsum peccatum. Accidentaliter tamen per se loquendo, non essentialiter vel specifice. Ut autem in particulari possimus videre quomodo se ha­ beant circumstantiae ad peccatum, notandum est circum­ stantias posse dupliciter dici: uno modo, circumstantiae mere physicae vel psychologicae, v. gr., ut ait graphice S. Thomas, quod ille qui percutitur sit indutus vestibus albis vel migris1, et hoc modo non loquimur de circumstantiis; alio modo, circumstantiae morales seu relatae ad rationem vel regulam morum, et hoc modo sumuntur in praesenti. 248. Morales autem circumstantiae possunt esse dupli­ cis generis: aliae manentes merae circumstantiae, et conse­ quenter non mutantes speciem peccati; aliae, quae non ma­ nent merae circumstantiae, sed transeunt in conditionem S. Thomas, De malo. 2, 7. Art. 7: Circumstantia aggravans peccatum 185 obiecti, et sunt circumstantiae mutantes speciem peccati seu trahentes peccatum ad aliam speciem, sicut fornicatio cum coniuncta trahit peccatum luxuriae ad speciem iniustitiae, et furtum in loco sacro trahit peccatum iniustitiae ad spe­ ciem sacrilegii. Circumstantiae autem non mutantes speciem peccati, sed manentes merae circumstantiae, possunt insuper esse dupli­ cis categoriae: aliae sunt augentes seu aggravantes peccatum; aliae vero sunt minuentes seu alleviantes peccatum. Aggravans autem seu augens peccatum est triplicis gra­ dus: alia leviter aggravans; alia notabiliter aggravans, alia in infinitum aggravans, quod quidem accidit quando ex veniali facit mortale propter accumulationem materiae, v. gr., si multum furetur. Ex adverso, minuens seu allevians peccatum triplicis gra­ dus similiter esse potest: alia leviter, alia notabiliter, alia in infinitum allevians seu minuens peccatum, quod tunc obti­ net quando de mortali facit veniale, propter imperfectio­ nem actus, ut accidit in primis motibus infidelitatis vel sen­ sualitatis. S. Thomas in hoc loco aliam adhibet terminologiam; nam ait circumstantiam aggravare peccatum quandoque quasi extensive, propter accumulationem diversarum cir­ cumstantiarum; quandoque vero quasi intensive, propter multiplicationem aut perfectionem eiusdem circumstantiae. Quantum etiam ex responsione ad 2, una cum obiectione, coniici potest, alio modo distinguit cirumstantias: quae­ dam enim sunt per se malae, et istae augent peccatum per se; aliae vero secundum se sunt indifferentes, et istae augent peccatum per accidens, nempe ratione alicuius circumstan­ tiae vel obiecti mali cui coniunguntur. Sic ergo ex omnibus istis dicere possumus: 249. conclusio secunda: Circumstantiae ut sic natae sunt aggravare vel alleviare peccatum accidentaliter, non es­ sentialiter vel specifice; circumstantiae transeuntes in condi- 186 L. I, Q. LXXIII: De comparatione peccatorum tionem obiecti peccati natae sunt aggravare peccatum essentia­ liter vel specifice; circumstantiae non transeuntes in conditio­ nem obiecti, sed manentes merae circumstantiae, natae sunt aggravare vel alleviare peccatum accidentaliter tantum, magis vel minus secundum modum suum; circumstantiae augentes peccatum in infinitum sunt illae quae de veniali faciunt mor­ tale propter multiplicationem materiae, ut patet in furtulis multiplicatis et accumulatis, minuentes vero in infinitum fa­ ciunt de mortali veniale propter imperfectionem actus vel sub­ tractionem conditionum essentialium ad perfectum actum hu­ manum ut inadvertentia vel indeliberatio. 250. Probatur prima pars: quia unumquodque natum est aggravare vel alleviare peccatum, sicut ipsum est. Atqui circumstantiae ut sic sunt accidentia tantum actus humani ideoque peccati. Ergo circumstantiae ut sic natae sunt ag­ gravare vel alleviare peccatum accidentaliter, non essentia­ liter vel specifice. 251. Secunda pars: quia circumstantiae transeuntes in conditionem obiecti peccati natae sunt aggravare peccatum eo modo quo obiectum aggravant. Atqui obiectum aggravat peccatum essentialiter et specifice, ut patet ex dictis articu­ lo 3. Ergo et circumstantiae transeuntes in conditionem obiecti natae sunt aggravare peccatum essentialiter vel spe­ cifice. 252. Tertia pars: quia tunc modificant peccatum secun­ dum quod sunt merae circumstantiae, hoc est, accidentia actus humani. Accidentia autem accidentaliter tantum mo­ dificant rem cuius sunt. 253. Quarta pars: Canonistae vocant istas cirumstantias, augentes vel minuentes in infinitum speciem peccati ex proprio obiecto, circumstantias mutantes speciem theolo­ gicam seu ex parte aversionis, per contrapositionem ad alias Art. 8: Gravitas peccatorum iuxta nocumentum 187 circumstantias mutantes speciem moralem, ut dicunt. At haec terminologia non est omnino accurata, licet commoda et practica sit, ut supra notavimus, quaestione 72, articulo 5. Momentum autem huius doctrinae apparet etiam ex Concilio Tridentino, ubi definitum est deberi explicari in confessione circumstantias mutantes speciem peccati ’. Art. 8.-Utrum gravitas peccati augeatur secundum maius nocumentum 254. Articulus iste momentum habet propter iura posi­ tiva, quae attendere solent ad nocumentum peccati vel de­ licti in taxandis poenis. Est quasi circumstantia quid. Notandum est autem nocumentum peccati posse consi­ derari dupliciter: uno modo, respectu alterius personae, et tunc dicitur nocumentum proprie dictum, quod proprio no­ mine appellatur damnum; alio modo, respectu ipsius perso­ nae peccantis, et proprio nomine appellatur poena seu nocu­ mentum poenale. Quantum ergo ad nocumentum proprie dictum seu dam­ num quod infertur alii, peccato nostro, potest dari triplex casus: a) quod damnum illud sit praevisum et vitandum, idest sit directe voluntarium, et tunc directe etiam et per se auget malitiam peccati, cum reducatur ad obiectum pecca­ ti; b) quod damnum illud sit quidem praevisum, sed non intentum, et tunc est voluntarium indirectum seu in causa, et consequenter indirecte auget malitiam peccati; c) quod illud damnum nec sit praevisum neque intentum a peccante, et tunc distinguendum est: quia vel illud nocumentum seu damnum sequitur per se ad actum peccati, et tunc interpreta­ tive dicitur voluntarium, ideoque aggravat malitiam directe et aequivalenter; vel nocumentum illud sequitur per accidens ad actum peccati, quo in casu, si peccator dabat operam rei ' Concilium Tridentinum, ses. 14, can. 7, Denz. 917. licitae, non est ei imputabile ideoque neque peccatum cons­ tituit; si vero peccator dabat operam rei illicitae, ei interpre­ tative imputatur, et consequenter auget malitiam peccati indirecte, sicut indirecte sequebatur ad actum peccati. Unde patet totam istam difficultatem resolvi in quaestio­ nem de voluntario, quod essentialiter requiritur et ad pecca­ tum simpliciter et ad aggravationem vel intensitatem eius. Quantum vero ad nocumentum poenale ipsius peccantis, potest dupliciter se habere ad actum peccati: a) uno modo per accidens, scilicet quod nec sit praevisum neque inten­ tum, et tunc neque aggravat peccatum praeexsistens neque supponit gravitatem eius; b) alio modo, per se sequatur, licet forte non sit praevisum neque intentum, et in hoc casu non aggravat peccatum praeexsistens, sed supponit gravita­ tem eius, ita quidem ut ad gravius peccatum sequatur maius nocumentum poenale, ad levius levior poena, ut patet in exemplo quod ponit S. Doctor de fideli et infideli in ar­ ticulo praesenti. Art. 9.-Utrum peccatum aggravetur ratione personae in quam peccatur 255. In distributione articulorum, clarius dicitur: utrum gravitas peccatorum attendatur secundum conditio­ nem personae in quam peccatur. Notandum est ergo quod aliud est persona in quam pec­ catur, aliud conditio seu qualitas personae in quam peccatur. Persona in quam peccatur, absolute sumpta et sine qualificatione eius est triplex, nempe Deus, nosmetipsi et proxi­ mus, qui ordine caritatis se habent secundum prius et poste­ rius. Sic autem sumendo personam in quam peccatur, mani­ festum est peccatum aggravari, et quidem specifice secun­ dum hierarchiam personae in quam peccatur, quia tunc per­ sona habet rationem obiecti, et ex obiecto mensuratur gravi­ tas specifica peccatorum. Unde multo gravius est peccatum Art. 9: Gravitas peccati ratione personae offensae 189 contra Deum quam contra nos et contra proximum, et tan­ tum excedit quantum creator excedit creaturam; et pariter gravius specifice est peccatum contra nosmetipsos quam contra proximum, sicut suicidium est gravius peccatum quam simplex homicidium. Qualitas autem personae seu conditio eius, proprie lo­ quendo, sumitur relative ad triplicem illam personam abso­ lute sumptam, secundum quod magis vel minus ad eas coniungitur. Non ergo intelligitur ipsa persona divina secun­ dum se, nec nostra secundum se, nec etiam persona singula­ ris proximi, sed intelliguntur personae creatae et quidem humanae, prout qualitates habent secundum quas ad Deum vel ad nos vel ad proximum referuntur; neque tamen est necesse quod conditio illa sit iuridica et quasi status, sed sat est quod sit conditio moralis, etiam individualis, quamvis utraque conditio attendi possit ac debeat. Ista ergo conditio personae est fundamentum hierarchiae vel dignitatis perso­ nae humanae moraliter consideratae. Consequenter tota dif­ ficultas articuli reducitur ad hoc: utrum gravitas peccato­ rum mensuretur secundum dignitatem seu excellentiam per­ sonae in quam peccatur. 256. conclusio: Gravitas peccatorum mensuratur secun­ dum dignitatem personae in quam peccatur. 257. Probatur. Gravitas peccatorum mensuratur secun­ dum dignitatem obiecti vel finis circa quod peccatur, ut patet ex articulo 3. Atqui dignitas personae in quam pecca­ tur reducitur in dignitatem obiecti vel finis; quia persona in quam peccatur est quodammodo obiectum peccati, et consequenter conditio vel dignitas personae in quam pecca­ tur, resolvitur in conditionem vel dignitatem obiecti pecca­ ti, quasi in circumstantiam obiecti. Ergo gravitas peccato­ rum mensuratur secundum dignitatem personae in quam peccatur. 190 Q. LXXI II: De comparatione peccatorum 258. Haec autem dignitas personae humanae mensura­ tur secundum tria: primo, secundum relationem propinquita­ tis ad personam divinam, cui homo accedit ratione virtutis personalis seu propriae et ratione status seu officii, quo Deo sacratur. Et sic persona humana melior seu virtuosior est Deo propinquior, et consequenter gravius est peccatum con­ tra illam quam contra personam non virtuosam aut minus virtuosam; similiter, episcopus vel religiosus, ratione status, est persona Deo sacrata, et ideo ceteris paribus est Deo coniunctior; unde peccata contra illos sunt graviora, et propter hoc Dominus dixit: «Qui vos tetigerit, tangit pupillam oculi mei» ’. Patet autem quod tota propinquitas ad Deum reduci­ tur ad sanctitatem, quae de facto habetur (= virtuosior) aut saltem de iure (= ratione status sanctitatis vel perfectionis exercendae vel acquirendae, vel ratione consecrationis seu mancipationis divino servitio, ut status sacerdotalis vel cle­ ricalis). 259. Secundo, secundum relationem propinquitatis ad personam propriam, sive fundetur ista relatio in aliquo natu­ rali, v. gr., in generatione, ut accidit cum personis consan­ guineis; sive fundetur in aliquo adventitio, v. gr., in beneficio vel in amicitia quadam ratione societatis adventitiae, ut so­ cietas studiorum, commercii, militiae. Et sic, quanto pecca­ tum est in personam magis coniunctam vel intimam nobis, tanto gravius est; et quia maior est coniunctio naturalis quam adventitia, ceteris paribus, maius est peccatum in consanguineos quam in alios, et in consanguineos quidem secundum ordinem consanguineitatis. Unde dicitur in Sa­ cris Litteris: «Qui sibi nequam est, cui bonus erit?»2. Et pec­ cata in patrem vel in matrem sunt multo graviora quam peccata in fratres vel sorores. Unde ipse Tullius scribit; «In Zach., 2, 8. 2 Eccli. 14, 5. Art. 10: Gravitas peccati ratione personae pecantis 191 servo necando, si adsit iniuria, semel peccatur; in patris vita violanda, multa peccantur: violatur is qui procreavit, is qui aluit, is qui erudivit, is qui in sede ac domo atque in republica collocavit. Multitudine peccatorum praestat, eoque poe­ na maiore dignus est» *. 260. Tertio, secundum relationem propinquitatis ad per­ sonam proximi, quatenus persona proximi augetur extensive per multiplicationem personarum in quas peccatur; quod accidere potest dupliciter: uno modo per se, ratione iniuriae in aliquam personam publicam, quae vicem gerit totius mul­ titudinis; et hoc modo peccatum in auctoritates est maius quam in personas mere privatas, et in auctoritates quidem secundum earum hierarchiam, et propter hoc peccatum in Papam vel Praesidem reipublicae est gravissimum; unde dictum est: «Principi populi tui non maledices»2; alio modo, per accidens, ratione scandali vel nocumenti quod inde sequi potest in hominum multitudinem, et sic iniuria in aliquam personam famosam aut celebrem, maius est, quia natum est divulgari in multo plures quam iniuria in personam innomi­ natam aut penitus ignotam. Et hac etiam de causa, peccata contra pacem reipubli­ cae, ut seditiones, revolutiones, crimina politica, quae vo­ cant, sunt multo graviora quam peccata contra particulares personas, sive quia ista peccata contrariantur bono commu­ ni quod melius est, sive etiam quia magis publica et scandalosa sunt. Art. 10.-Utrum magnitudo personae peccantis aggravet peccatum 261. Magnitudo personae intelligitur non corporalis, sed spiritualis, et consistit in excellentia vel dignitate quadam 1 Tullius Cicero, Paradoxon, III, cap. 2, edit, cit., t. III, pp. 502-503. 2 Exodo, 22, 28. L. I. Q. LXXIII: De comparatione 192 peccatorum personae, quae quidem multiplex esse potest, v. gr., exce­ llentia in virtute, in scientia, in potestate, in divitiis, in nobi­ litate, in celebritate seu notorietate vel, ut hodie dicunt, in popularitate. Est cricumstantia quis. Peccatum autem accidere potest homini dupliciter: uno modo, ex inadvertentia vel ex subreptione; alio modo ex ple­ na deliberatione. Quaestio ergo potest esse duplex: prima, utrum gravitas peccati ex subreptione commensuretur dignitati personae peccantis; secunda, utrum gravitas peccati ex plena delibera­ tione commensuretur dignitati personae peccantis. Gravitas peccati ex subreptione non commensuratur dignitati personae peccantis, quae consis­ tit in excellentia virtutis et scientiae, sed potius e converso, ei commensuratur levitas peccati. 262. conclusio prima: 263. Probatur. Quanto magis diminuitur voluntarium tanto magis alleviatur peccatum. Atqui in peccato ex sub­ reptione quod facit persona excellens in virtute et scientia, diminuitur voluntarietas; quia quanto virtuosior est homo ista patiens, tanto magis involuntarie ea patitur, quod patet ex hoc quod maiorem curam adhibet ut ei non occurrant, sed praeveniantur et vitentur. Ergo gravitas peccati ex sub­ reptione ex adverso se habet ad dignitatem spiritualem vir­ tutis et scientiae hominis peccantis. Unde et in personis perfectis, peccata, etiam venialia vi­ tantur quando sunt plene voluntaria, et solum incidunt in imperfectiones quasdam, quae minimum quid habent de culpabilitate, et potius attestantur infirmitati humanae quam malitiae. Gravitas peccatorum ex plena deliberatione et voluntate commensuratur magnitudini perso­ nae peccantis. 264. conclusio secunda: Art. 10: Gravitas peccati ratione personae pecantis 193 265. Probatur. Peccatum ex deliberatione tanto gravius est, quanto peccator: a) facilius poterat illud vitare; b) ma­ gis ingratum erga Deum offensum se praebet; c) magis re­ pugnans est sibi; d) et maioris est scandali et notorietatis. Atqui istae quatuor circunstantiae aggravantes respondent et concurrunt cum dignitate seu magnitudine personae pec­ cantis. Ergo peccatum tanto gravius est quanto maior et dignior est persona peccans. Minor, ubi unice stat difficultas, probatur per partes: a) Persona maior et dignior virtute et scientia potest facilius vitare peccatum quia fortiores vires habet contra illud, utpote contrariis habitibus ditata; unde Christus dixit: «Servus sciens voluntatem Domini sui et non faciens, plagis vapulabit multis» *; et Paulus de Philosophis peccantibus ait quod sunt « inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt et gratias egerunt, sed evanue­ runt in cogitationibus suis»2. b) Persona maior vel dignior, non solum scientia et vir­ tute, sed etiam nobilitate, divitiis, potestate, multo plura et maiora bona a Deo accepit quam persona inferior, quia omne bonum a Deo est: tanto autem peccatum gravius est quanto peccans est magis ingratus erga benefactorem suum, abutens bonis ab eo acceptis ad eum magis offendendum, et ideo dicitur: «Potentes potenter tormenta paientur»3. c) Peccatum ex deliberatione magis dedecet personam maiorem quam minorem seu inferiorem, quia personae istae in dignitate constitutae ponuntur quasi in specula ut exem­ plum sint ceteris inferioribus, et ut abusus et peccata infe­ riorum reprimant et puniant; unde, sicut optime notat S. Thomas, indecens est quod princeps qui ponitur ad iusti- ' Lue. 12,47. 2 Rom. 1, 21. 3 Sap. 6, 7. 194 L. I, Q. LXXIII: De comparatione peccatorum tiam custodiendam, iustitiam violet, vel quod sacerdos qui castitatem vovit, cum meretricibus vitam agat. ·d) Quia actus personarum in dignitate constitutarum sunt magis noti de se quam actus personarum particularium·, et insuper maiorem vim motivam habent per modum exem­ pli ut imitentur ab inferioribus; consequenter peccata me­ liorum sunt magis notoria et magis contagiosa, et ideo in proverbio dicitur: «Si el prior juega a los naipes, ^qué harân los frailes?». Notat etiam in fine S. Thomas quod homines inferiores haec maiorum peccata magis indigne ferunt, ut historia om­ nium temporum comprobatur. t3‘ H! c* QUAESTIO LXXIV DE SUBIECTO PECCATORUM 266. Consequenter S. Doctor agit de subiecto peccato­ rum, quod est causa quasi materialis in qua. Ubi notandum est quod fit sermo de subiecto commissionis vel omissionis peccati, non autem de subiecto imputationis, quod potest esse etiam causa extrinseca, ut diabolus vel homo tentans, de quibus dicetur postea, quaestione 80. Quam quidem subecti distinctionem ipse S. Thomas docuit hisce verbis: «Pec­ catum dicitur esse in sensualitate, non quia ei imputetur, sed quia per eius actum committitur; imputatur autem ho­ mini, in quantum actus ille in eius potestate consistit» ’. Hoc autem subiectum commissionis vel omissionis po­ test esse duplex: aliud, subiectum remotum seu quod, nem­ pe suppositum seu totus homo peccans, et de hoc non agi­ mus; aliud vero est subiectum proximum vel immediatum seu quo, scilicet facultas vel potentia humana, a qua com­ mittitur peccatum et in qua est sicut in subiecto quo imme­ diato. Quemadmodum ergo in tractatu de habitibus et de virtu­ tibus quaeritur proprium subiectum quo proximum eorum in potentiis solius animae vel compositi, ita etiam in tracta­ tu praesenti de vitiis et peccatis inquirimus quaenam sint humanae potentiae susceptivae eorum. 1 S. Thomas, De Veritate, 25, 5 ad 11. 196 L. I. Q. LXXIV: De subiecto peccatorum Quaestio, sane, maximae difficultatis maximique mo­ menti, quia in hoc vertitur tota fere psychologici vitii et pec­ cati. Et haec quidem difficultas augetur ex eo quod S. Doctor in hac quaestione synthesim quamdam altiorem fecit aristotelismi et augustinismi. Sunt enim in hac quaestione ele­ menta quaedam psychologiae aristotelicae depuratae et ele­ vatae a S. Thoma; alia vero elementa sunt augustiniana, quae ad tramitem perfectioris et accuratioris psycholigiae reducit. Deciperetur ergo vehementer ille qui totam hanc quaestionem resolveret in glossam quandam psychologiae peccati ab Augustino traditae; et non minus deciperetur ille qui nonnisi purum putumque aristotelismum videret in hac quaestione: fatendum est tamen magis ab Augustino quam ab Aristotele pendere, licet ordo discurrendi, qui est veluti formale quid totius scientiae, proprius sit S. Thomae in hoc loco; quod ideo dico, quia S. Doctor in prioribus operibus iam disputaverat fragmentarie portiones huius quaestionis. Ita, materiam duorum priorum articulorum tractaverat in II Sent., dist. 41, q. 2, per duos articulos; materiam vero ceterorum articulorum, evolverat in eodem libro, dist. 24, q. 3, per quinque priores articulos. Insuper, in De Verit., q. 25, art. 5, egerat de peccato sen­ sualitatis seu appetitus sensitivi; in quaestione vero 15, art. 3-5, de peccato in ratione superiori et inferiori. Similiter in De malo, q. 7, art. 6, loquebatur de peccato sensualitatis, et in art. 5 de peccato rationis superioris. Nu­ llibi tamen systematice et ordinate sicut hic. Ut autem verum sensum et singularitatem S. Thomae in hac quaestione, relate ad Augustinum, exacte percipiamus, necesse est videre prius doctrinam ipsius Augustini in seipsa. •; · « 267. Ergo S. Augustinus, ingeniosissimus allegorista, explicat processum peccatorum actualium in nobis per ana­ logiam vel allegoriam ad processum peccati primi primo­ rum parentum seu originalis originantis; et quidem duplici Ratio et divisio quaestionis 197 quasi haustu, nempe modo quodam imperfectiori in De Ge­ nesi contra manichaeos, et modo perfectiori in De Trinitate. En prima expositio: «Etiam nunc in unoquoque nostrum nihil aliud agitur, cum ad peccatum quisque delabitur, quam tunc est in illis tribus, serpente, muliere et viro; nam primo fit suggestio sive per cogitationem, sive per sensus corporis, vel videndo, vel tangendo, vel audiendo, vel gus­ tando, vel olfaciendo: quae suggestio, cum facta fuerit, si cupiditas nostra non movebitur ad peccandum, excluderetur serpentis astutia; si autem mota fuerit, quasi mulieri iam persuassum erit. Sed aliquando ratio viriliter etiam commo­ tam cupiditatem refrenat atque compescit; quod, cum fit, non labimur in peccatum, sed cum aliquanta luctatione co­ ronamur; si autem ratio consentiat, et quod libido commo­ verit, faciendum esse decernat, ab omni vita beata tam­ quam de paradiso expellitur homo; iam enim pecctaum im­ putatur, etiamsi non subsequatur factum, quoniam rea tene­ tur in consensione conscientia» *. Aliam, eamque longiorem et meliorem expositionem, ha­ bet in De Trinitate2, ubi videri potest. Quam differentiam expositionis notaverat S. Thomas in De Veritate, 15, 4 ad 7. Brevitatis et claritatis gratia, possumus hanc doctrinam Augustini contrahere sequenti schemate: PROCESSUS PSYCHOLOGICUS PECCATI IUXTA S. AUGUSTNUM: I) Primorum parentum: A) suggestio vel tentatio serpentis, sive exterius sive interius. B) acceptio mulieris: commotio et persuassio eius, ad quam sequitur comestio cibi vetiti. C) porrectio cibi vetiti viro, qui consentit et comedit: consummatio peccati. 1 S. Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, Lib. II, cap. 14, n. 21, ML, 34, 207. - De Trinitate, Lib. XII, cap. 12-13, nn. 17-20, ML, 42, 1007-1008. 14 L. I, Q. LXXrv: De 198 ,·>** subiecto peccatorum II) Nostrum peccatorum personalium: A) modo imperfectiori in De Genesi contra Manicha­ eos, lib. II, c. 14. a) loco serpentis: homo exterior, salicet: exterio­ ra delectabilia, 1) obiecta exteriora delectabilia, 2) sensus externi et interni, 3) appetitus sensitivus vel sensualitas, quae tria nobis communia sunt et pecoribus. b) loco mulieris: ratio inferior, scientia de tempo­ ralibus, consensus in delectationem seu delec­ tatio morosa. c) loco hominis seu viri: ratio superior, sapien­ tia aeternis conspiciendis et consulendis, con­ sensus in opus vel consummationem peccati. Hanc allegoriam Augustini, valde clare et exacte expo­ nunt Salmanticenses his verbis: «Per analogiam ad actus viri, foeminae et serpentis circa originalem culpam, format (Augustinus) distinctionem hic traditam, comparans ratio­ nem superiorem viro, inferiorem foeminae et serpenti appe­ titum. Nam, sicut serpens verbis subdolis sollicitavit foeminam ut cibum vetitum gustaret, foemina praegustans viro porrexit, isque accipiens et comedens consummavit origina­ le peccatum; ita appetitus, offerens rationi inferiori delecta­ tionem peccaminosam, sollicitat eam ad consensum, ipsa vero inferior ratio, consentiens et degustans, superiori porri­ git, et haec suo imperio formali vel interpretative incoeptum peccatum usque ad operis consummationem perducat»1. Aliunde, Augustinus ipse energice docet: «Voluntas quip­ pe est qua et peccatur et recte vivitur»2. Et alibi: «Defectus autem iste, quod peccatum vocatur, si tamquam febris invi­ 1 Salamanticenses, in I-II, q. 74, art. 7, comment, η. 4, edit, cit., t. VII, p.423. : S. Augustinus, I Retractationum, cap. 9, n. 4, ML 32 597. Ratio et divisio quaestionis 199 tum occuparet, recte invicta poena videretur, quae peccan­ tem consequitur et damnatio nuncupatur. Nunc vero, usque adeo peccatum voluntarium est malum, ut nullo modo sit pec­ catum si non sit voluntarium·, et hoc quidem ita manifestum est, ut nulla hinc doctorum paucitas, nulla indoctorum tur­ ba dissentiat. Quare, aut negandum est peccatum committi, aut fatendum est voluntate committi» ’. Et in Retractationibus, ubi ad examen revocat ista ver­ ba, ait: «Potest videri falsa haec definitio, sed, si diligenter discutiatur, invenietur esse verissima»1 2; quod et ibi doctissi­ me prosequitur. Inde ergo apparet totam istam quaestionem esse veluti glossam vel commentarium doctrinae Augustini de processu psychologico peccati personalis; dispositio tamen systemati­ ca huius portionis de voluntarietate peccati relate ad allego­ riam S. Augustini, de qua inde ab articulo tertio, facta est a S. Thoma, secundum ordinem psychologiae aristotelicae et non amplius secundum meram allegoriam. 268. Et ex hac consideratione apparet statim iustificatio ordinis articulorum huius quaestionis, quae potest dupli­ citer fieri: uno modo, attendendo ad fontes eius, nempe ad Augustinum exponendum, et sic dividit quaestionem in duas partes, in quarum prima exponit et iustificat doctrinam ge­ neralem Augustini de voluntarietate peccati personalis (art. 1-2); in secunda vero explicat allegoriam eiusdem Augustini circa processum peccati personalis (art. 3-10), secundum tria veluti stadia, nempe: a) quasi inchoationem, in appetitu sensitivo, qui se habet ad modum serpentis (art. 3-4); b) qua­ si continuationem seu prosequutionem, in ratione inferiori, quae se habet ad modum mulieris (art. 5-6); c) quasi con­ summationem eius, in ratione superiori, prout voluntatem 1 S. Augustinus, De Vera religione, cap. 14, n. 27, ML, 34, 133. 2 Retracationum, Lib. I, cap. 13, n. 5, ML, 32, 604. L. I. Q. LXXIV: De subiecto peccatorum etiam includit, quae se habet ad modum viri (art. 7-10). Es­ set ergo prima pars veluti introductio quaedam ad rectam intelligentiam allegoriae augustinianae, de qua in tota se­ cunda parte. Et haec explicatio ordinis articulorum sat bona et obiectiva esse videtur. t: 269. Attamen, crederim posse alio modo fieri et quidem profundiori, attendendo ad ipsam naturam peccati humani, independenter ab allegoria augustiniana, quamvis, ob reve­ rentiam eius, retineatur quantum ad verba exteriora. Nam in ordine morali, in quo sumus, principalitatem ha­ bet voluntas. Unde profunde S. Thomas dicit: «Nullus au­ tem motus ponitur in genere moris, nisi habita comparatio­ ne ad voluntatem, quae principium est moralium, ut ex VI Metaphysicorum patet; et ideo ibi incipit genus moris ubi primo dominium voluntatis invenitur» '. Cum autem ordo nihil aliud sit quam relatio prioris et posterioris ad aliquod primum vel principale, in hoc ordine proprii subiecti peccati actualis, primo statuendum est prin­ cipium ordinis, quod est ipsa voluntas (art. 1-2), deinde vero cetera quae in homine esse possunt aliquo modo subiectum peccati, secundum maiorem vel minorem propinquitatem ad voluntatem moraliter consideratam. lam verom, maio­ rem propinquitatem seu affinitatem habet, in hoc ordine, ad voluntatem, appetitus sensitivus quam ratio, quia magis convenit cum voluntate in ratione moralis obiecti, quod est bonum vel malum; nam ratio non considerat formaliter bo­ num et malum sub ratione boni aut mali, sed sub ratione veri aut falsi. Unde post voluntatem statim considerandus est appetitus sensitivus (art. 3-4), et ultimo consideranda erat ratio ipsa (art. 5-10). Sed quia ratio potest esse et inferior seu circa humana et contingentia, et superior seu circa divina et necessaria, de 1 . *♦’**>·. S. Thomas, II Sent., dist. 24, q. 3, a. 2. Ratio et divisio quaestionis 201 ipsa ratione secundum haec duo officia agendum erat, prout ordinem habet ad ipsam voluntatem et appetitum sensitivum. Constat autem quod ratio inferior, ratione sui proprii obiecti, se habet propinquius ad agibilia et contin­ gentia voluntatis et appetitus sensitivi quam ratio superior; unde prius de ratione inferiori agendum erat quam de ra­ tione superiori (art. 6-8); et de ratione superiori, prius secumdum quod est practica (a. 8) quam secundum quod est mere specultiva (art. 10), quia tunc remotissime se habet ad voluntatem. Ac revera ita factum est a S. Thoma in hac quaestione, nam primo agit de ipsa voluntate, quae est primum subiectum peccati artualis (art. 1), licet non unicum (art. 2); secun­ do, agit de appetitu inferiori, qui appellatur sensualitas, tum generatim considerando an possit esse subiectum pec­ cati actualis (art. 3), tum specialiter an possit esse subiec­ tum peccati actualis perfecti, quod est peccatum mortale (art. 4); tertio, agit de facultate cognoscitiva scilicet de ra­ tione, tum in genere (art. 5), tum in specie secundum quod se habet ad actum voluntatis et appetitus sensitivi aut concomitanter et quasi consequenter —quia tunc magis pendet a voluntate eique proprius accedit moraliter (art. 6-7)—, aut antecedenter, et quidem tunc secundum ordinem propinqui­ tatis ad propriam materiam et proprium actum voluntatis, nempe ratio inferior (art. 8) et ratio superior, tum practice seu directiva (art. 9), tum speculativa tantum vel considera­ ti va (art. 10). Mirabilis quidem ordo, qui potest sequenti schemate dis­ poni: DE SUBIECTO QUO ET IMMEDIATO PECCATI ACTUALIS: I) primario seu per se primo: ipsa voluntas: A) ratio subiecti peccati generica (art. 1), B) ratio specifica seu propria subiecti primi, licet non unici (art. 2). L I, Q. LXXTV: De subiecto peccatorum II) secundario seu per se secundo, nempe dependenter a primo et tamen intrinsece et vere: A) facultas appetitiva inferior vel sensualitas: su­ biectum peccati actualis: a) in genere (art. 3). b) in specie, peccati mortalis an venialis (art. 4). B) facultas cognoscitiva scilicet ratio, prout potest esse subiectum peccati actualis: a) in genere (art. 5). b) in specie, prout diversimode se habet ad actum voluntatis aut appetitus sensitivi peccantis: 1) concommitanter et quasi consequenter in processu eiusdem peccati quoad exerci­ tium, scilicet quantum ad: a) inchoationem et prosequutionem eius: cogitatio et delectatio morosa (art. 6). β) consummationem ipsius: consensus in actum (art. 7). 2) antecedenter ad actum appetitus, quoad speciem peccati: a) ratio inferior (art. 8). β) ratio superior: — practica (art. 9). — speculativa (art. 10). 270. Posset etiam dici quod quantum ad ipsam ratio­ nem est subiectum peccati actualis, duo considerantur: pri­ mo, utrum ratio in genere sit subiectum alicuius peccati (art. 5); secundo, consideratur in specie quomodo sit subiectum alicuius peccati (art. 6-10), et quidem dupliciter: a) secun­ dum menten Augustini, et ad exponendam doctrinam eius, scilicet et quantum ad processum peccati, qui est delectatio, attributa rationi inferiori (art. 6), et quantum ad consum­ mationem vel complementum eius, qui est consensus in ac­ tum peccati, qui attribuitur rationi superiori (art. 7)· dein- Ratio et divisio quaestionis 203 de, b) consideratur ratio superior absolute vel secundum se, sumentes occasionem ex doctrina Augustini, et sic comple­ tur doctrina eius quantum ad ea quae dubium ingerere po­ terant, et sic considerantur duo: quomodo ratio inferior sit subiectum peccati, etiam mortalis (art. 8), et quomodo ratio superior possit esse subiectum peccati venialis, tum ut est practica et directiva aliorum (art. 9), tum ut est speculativa circa proprium obiectum (art. 10). Inde enim apparet allego­ riam Augustini esse adaptationem quamdam et non omnino secundum totum rigorem metaphysicum, in quo differt a mera sensualitate *. Et haec secunda expositio ultimae partis quaestionis vi­ detur respondere melius intentioni S. Thomae, prout colligi­ tur ex ipso textu. “ Hunc ergo ordinem sequentes, exponemus istam quaes­ tionem duobus capitibus, in quorum primo fiet sermo de subiecto principali seu per se primo peccati actualis, quod est ipsa voluntas; in secundo vero loquemur de subiecto se­ cundario seu per se secundo peccati actualis, quod est appe­ titus sensitivus et ratio ipsa. Cf. S. Thomam, II Sent., dist. 24, divisio II Partis textus. CAPUT I DE SUBIECTO PRINCIPALI SEU PER SE PRIMO PECCATI 271. Magister Sententiarum1, colligens de more diver­ sos textus Augustini, duas quaestiones ponit, sciclicet: a) «investigari oportet qualiter intelligendum sit quod ait Augusti­ nus in libro de Vera Religione: usque adeo, inquit, peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntanum...·, b) illius etiam intelligentia perquirenda est quod in libro de Duabus animabus (cap. 14) edidit, inquiens: nusquam nisi in voluntate peccatum est, vel: nonnisi voluntate peccatur». Cui duplici quaestioni respondet duplex articulus S. Tho­ mae in illo loco2, scilicet «utrum omne peccatum sit volun­ tarium», et «utrum omne peccatum sit in voluntate», quia videretur sequi ex secundo textu S. Augustini quod nullibi nisi in voluntate sit peccatum sicut in subiecto. Et huic etiam quaestioni duplici respondent duo articuli primi quaestionis nostrae, clariori modo propositi, nempe: utrum voluntas sit subiectum peccati; et utrum voluntas sola sit subiectum peccati, ita ut nusquam seu nullibi prae­ ter voluntatem possit esse peccatum sicut in subiecto, et sic voluntas esset unicum et exlusivum subiectum peccati. Patet autem quod haec melior et clarior formulatio in hac quaestione, venit ex meliori et profundiori systematizatione tractatus, qua elementa dispersa Sententiarum in unum corpus collegit, ut supra notatum est. £3£ς-';;. «I *1 π 206 L. I. Q. LXX1V, C. I: De subiecto principali Art. 1.-Utrum voluntas sit sublectum peccati 272. Sensus quaesiti potest esse duplex: primo, utrum voluntas ipsa sit subiectum alicuius peccati, quodcumque sit illud: secundo, utrum voluntas sit subiectum non ali­ cuius tantum, sed cuiuscumque peccati seu omnis peccati. Licet autem iste secundus sensus sit manifeste intentus a S. Thoma, attamen, procedendo a facilioribus, negari nequit quod primus sensus occurrit statim; eo vel magis quod, ut postea videbimus, etiam appetitus sensitivus et ratio pos­ sunt esse subiectum alicuius peccati vel generis peccatorum, non autem omnium omnino peccatorum. SOLUTIO QUAESTIONIS 273. conclusio prima: Ipsa voluntas est subiectum ali­ cuius peccati. 274. Probatur. Omnes actus eliciti ab ipsa voluntate sunt in ipsa voluntate sicut in subiecto. Atqui quaedam pec­ cata seu quidam actus peccaminosi, v. gr. invidia, despera­ tio, odium Dei, sunt actus eliciti ab ipsa voluntate. Ergo quaedam peccata sunt in ipsa voluntate sicut in subiecto seu quod idem est: ergo ipsa voluntas est subiectum aliquo­ rum peccatorum. Maior, ubi unice posset esse difficultas, facile constat, nam omnes actus eliciti in voluntate sunt immanentes, utpote vitales et spirituales. Atqui omnes actus immanentes sunt sicut in subiecto in eodem principio a quo producun­ tur, ut patet per definitionem actus seu operationis imma­ nentis. Ergo omnes actus eliciti ab ipsa voluntate sunt in eadem voluntate sicut in subiecto. 275. conclusio secunda: Ipsa voluntas non est subiectum omnis peccati humani; est tamen ipsa voluntas subiectum om­ nis peccati humani actualis. - . 4 “T! . -r Art. 1: De peccatos voluntatis 207 276. Probatur prima pars. Inter peccata humana adest peccatum originale originatum. Atqui peccatum originale originatum non est in ipsa voluntate sicut in subiecto, sed in ipsa essentia animae, ut infra dicetur, q. 83, art. 2. Ergo non omne peccatum humanum est in ipsa voluntate, sicut in subiecto. 277. Secunda pars. Contra hanc secundam partem adstabant averroistae latini, ut Segerius de Brabantia et Boe­ tius de Dacia, quorum doctrinam damnavit Stephanus Tempier hac propositione contentam: «Non est possibile esse peccatum in potentiis animae superioribus, et ita peccatum fit passione, non voluntate» 1. Probatur ergo dupliciter, scili­ cet a priori, ex ipsamet notione peccati actualis seu persona­ lis; et a posteriori ex quasi proprietatibus peccati actualis. 278. a) A priori. Omne peccatum actuale est actus vo­ luntarius. Atqui omnis actus voluntarius est in ipsa volunta­ te sicut in subiecto. Ergo omne peccatum actuale est in ipsa voluntate sicut in subiecto; et convertendo propositionem universalem «per contraposisionem», quae est proprius mo­ dus convertendi propositiones universales affirmativas, ha­ betur: ergo ipsa voluntas est subiectum omnis peccati ac­ tualis2. Maior constat, quia omne peccatum actuale est actus hu­ manus malus, ut patet ex quaestione 71, articulo 6. Atqui omnis actus humanus seu moralis est essentialiter volunta­ rius, ut constat ex dictis supra, quaestione 1, art. 2-3, et q. 6, art. 1-2, quia actus humanus definitur: qui procedit a vo­ luntate deliberata cum cognitione finis. Ergo omne pecca­ tum actuale est actus voluntarius. 1 Apud Denifle, Cartullarium Universitatis Parisiensis, 1.1, p. 552. Dam­ natio facta est 7 martii 1277 et propositio illa est numero 165. Et sic sane intelligitur titulus: utrum in voluntate possit esse peccatum. 2 S. Thomas, Hic, corp. I · I I 1« 20S L 1, Q. LXX1V, C. I: De subiecto principali Minor autem facile patet, nam omnis actus voluntarius est actus immenens, cum sit essentialiter actus vitalis et spi­ ritualis. Atqui omnis actus immanens est, per definitionem, sicut in subiecto in eadem potentia a qua producitur. Ergo omnis actus voluntarius, eo ipso quod a voluntate produci­ tur, est in ipsa voluntate sicut in subiecto. s.· 279. Confirmatur. Omnis actus voluntarius aut est elici­ tus ab ipsa voluntate aut est ab ea imperatus. Atqui uterque est in ipsa voluntate sicut in subiecto: elicitus quidem est manifeste in voluntate, cum ab ea sola procedat; imperatus etiam, quatenus procedit semper non solum a potentia im­ perata seu mota a voluntate, sed etiam ab ipsa potentia im­ perante seu movente, quae est voluntas; et quidem magis est in voluntate imperante quam in potentia imperata, quia plus pendet actus imperatus a movente active per imperium quam ab exequente quasi passive ex imperio. Ergo omnis actus voluntarius est in voluntate sicut in subiecto. 280. Item: omnis actus moralis est in voluntate sicut in subiecto. Atqui omne peccatum actuale est actus quidam moralis, idest ad mores pertinens. Ergo omne peccatum ac­ tuale est in voluntate sicut in subiecto, seu voluntas est sub­ iectum omnis peccati actualis. Maior patet, quia omnis actus moralis est immanens et est voluntarius; immanens quidem, quia omnes actus mora­ les aut sunt appetitiones aut cognitiones, quae sunt essentia­ liter immanentes utpote vitales; voluntarius etiam, quia ge­ nus moris ibi incipit ubi incipit voluntarium et ibi desinit ubi voluntarium deest. Minor constat, quia omne peccatum actuale est actus hu­ manus malus; malitia autem in humanis actibus est una ex speciebus moralitatis, ut patet ex dictis supra, quaestione 18. Ergo omne peccatum actuale est actus moralis seu ad mores pertinens. Art. 1 : De peccatos voluntatis 209 281. b) Λ posteriori, ex quasi proprietatibus peccati ac­ tualis. Nihil prohibetur ne fiat aut punitur si de facto fiat, nisi quod est in potestate nostra ut fiat vel non fiat, et conse­ quenter nisi sit perfecte voluntarium, quia per voluntatem est aliquid in nostra potestate seu dominio nostro. Atqui peccata actualia omnia prohibentur nobis ne fiant et pu­ niuntur a Deo si fiant. Ergo omnia peccata actualia sunt in nostra potestate seu dominio, hoc est, in nostra voluntate sicut in causa et consequenter sicut in subiecto. Quae quidem doctrina est de fide catholica, saltem aequivalenter. Nam secundum doctrinam Ecclesiae, ad rationem peccati actualis requiruntur cummulative tria: primo, quod sit voluntarium et quidem voluntate propria et non sola vo­ luntate Adam, uti apparet ex hac propositione Baii damna­ ta: «Ad rationem et definitionem peccati non pertinet volun­ tarium nec definitionis quaestio est, sed causae et originis, utrum omne peccatum debeat esse voluntarium» *; et ex hac alia: «In statu naturae lapsae, ad peccatum mortale (= for­ male) et demeritum sufficit illa libertas, qua voluntarium ac liberum fuit in causa sua, peccato originali et voluntate Adami peccantis»2; secundo, requiritur quod sit liberum seu perfecte voluntarium, idest non solum liberum libertate a coactione et a necessitate, sed vera libertate indifferentiae seu ad utrumlibet, ut patet ex damnatione huius propositio­ nis Baii: «Homo peccat, etiam damnabiliter, in eo quod ne­ cessario facit»3; et alterius Jansenii: «Ad merendum vel de­ merendum in statu naturae lapsae non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione»4; ter­ tio, requiritur quod sit nobis evitabile, quia adimpletio legis 1 2 3 4 S. Pius V, Ex omnibus afflictionibus, Denz. 1046. Alexander VIII, Denz. 1291. S. Pius V, loc. cit., Denz. 1067. Innocentius X, Denz. 1094. 210 L. I, Q. LXXIV, C. I: De subiecto principali est nobis possibilis, ut docet Concilium Tridentinum ', et confirmat Ecclesia damnando Baium2 et Jamsenium3. SOLVUNTUR DIFFICULTATES 282. Obiectio prima. Quod est essentialiter malum non est voluntarium ideoque non est in voluntate sicut in subiecto. Atqui peccatum est essentialiter malum. Ergo peccatum non est voluntarium ideoque neque potest esse in voluntate sicut in subiecto. 283. Respondetur. Distinguo mai.: Quod est essentialiter malum tum in se vel obiective, tum in apprehensione vel apparentia appetentis, non est voluntarium, concedo; quod est essentialiter malum obiective et realiter seu in se, non autem in apprehensione vel apparentia, sed e contra bonum, non est voluntarium, nego. Contradistinguo min.: Peccatum est essentialiter malum obiective et realiter seu in se, concedo; subiective seu in ap­ prehensione peccantis, nego. Et nego consequens et consequentiam. Ratio solutionis est quia voluntas, cum sit appetitus eli­ citus, sequitur formam apprehensam a ratione vel intellectu practico, qui potest obiectum simpliciter malum vel inho­ nestum apprehendere et repraesentare voluntati veluti bo­ num et conveniens, et sic in illud fertur voluntas et peccat4. 284. Obiectio secunda. Instatur: ergo tunc malum seu defectus per prius est in intellectu quam in voluntate et con­ sequenter non omne peccatum est in voluntate. Nam pecca­ tum seu actus defectuosus qui naturaliter et essentialiter Concilium Tridentinum. ses. 6. cap. 11, et can. 18. Denz. 804, 828. S. Pius V. Denz. 1054. Innocentius X. Denz. 1092. Cf. S. Thomam. supra, q. 8. art. 1, utrum voluntas sit tantum boni. Art. 1 : De peccato voluntatis 211 antecedit voluntatem, non dependet a voluntate ideoque nequit esse voluntarius, quia prius non pon pendet a poste­ riori. Atqui apparentia boni ex qua definitur actus volunta­ tis in verum malum, resolvitur in errorem intellectus, qui naturaliter et essentialiter praecedit voluntatem. Ergo sal­ tem istud peccatum actuale intellectus non est nec potest esse voluntarium. 285. Respondetur. Distinguo mai.: Defectus qui naturali­ ter et essentialiter antecedit voluntatem non dependet a vo­ luntate neque ideo est voluntarius, defectus qui naturaliter et essentialiter antecedit omnem actum voluntatis, sive di­ rectum sive indirectum, concedo; defectus qui naturaliter et essentialiter antecedit aliquem actum voluntatis, licet non omnem, non dependet a voluntate, nego. Contradistinguo min.: Apparentia boni provenit ex errore intellectus qui naturaliter et essentialiter praecedit volunta­ tem, intellectus naturaliter praecedit voluntatem, concedo; error intellectus, subdistinguo: error intellectus naturaliter praecedit omnem actum voluntatis, nego; naturaliter prae­ cedit aliquem actum voluntatis, concedo. Et nego consequens et consequentiam. Generaliter loquendo, intellectus praecedit voluntatem et consequenter actus intellectus actum voluntatis. At inde illogice concluditur ad prioritatem erroris seu actus defectuosi intellectus, quia non omnis actus intellectus est defectuosus, sed aliqui necessario sunt recti, ut primi actus qui spectant ad synderesim, post quos venit simplex volitio et intentio, quae etiam sunt actus recti. At postea, possunt esse quidam actus intellectus practici circa media qui sunt defectuosi vel erronei, non quidem si agatur proprie loquendo de iure universali, sed si agatur de iure particulari et de facto, et tunc oportet videre si iste error ex ignorantia prove­ niens sit vincibilis vel non, quia secundum hoc erit volunta­ rius et imputabilis vel non. L. I. Q. LXXIV. C. I: De 212 subiecto principali Si enim error ille sit penitus invincibilis, moraliter sal­ tem, vel sit error solius intellectus speculativi, non habet rationem peccati moralis, sed solum defectus cuiusdam psychgologici vel naturalis. Quod si vincibilis sit, iam est volun­ tarius, saltem indirecte ideoque peccatum ‘. 286. Obiectio tertia. Causa efficiens et materialis non in­ cidunt in idem re. Atqui si voluntas esset subiectum peccati, causa efficiens et materialis inciderent in idem re, quia tunc voluntas esset causa materialis peccati, utpote eius subiec­ tum; esset etiam ipsamet causa efficiens utpote principium peccati. Ergo voluntas nequit esse subiectum peccati. 287. Respondetur. Distinguo mai.: Causa efficiens et ma­ terialis proprie dicta non incidunt in idem re, concedo; cau­ sa efficiens et materialis analogice dicta, pro materia in qua vel mero subiecto, subdistinguo: causa efficiens motu tran­ seunti, concedo; causa efficiens motu immanenti, et vitali, nego. Contradistinguo min.: Incideret in idem re, veluti causa efficiens et materialis proprie dicta, nego; analogice, subdis­ tinguo: efficiens motu transeunti, nego; efficiens motu immanti et vitali, concedo. Et nego consequens et consequentiam. Art. 2.-Utrum sola voluntas sit subiectum peccati 288. Dato quod ipsa voluntas sit subiectum omnis pec­ cati actualis, statim quaeritur quomodo ei conveniat ista ra­ tio subiecti, utrum scilicet ei conveniat unice seu exclusive an etiam aliae potentiae possint esse subiectum peccati ac­ tualis. 1 Cf. dicenda infra, articulo 5. Art. 2: Non solum voluntate peccatur 213 SOLUTIO QUAESTIONIS 289. conclusio prima: Sola voluntas est subiectum pri­ mum peccati, at non sola voluntas est subiectum proximum peccati actualis, ideoque unicum aut exclusivum subiectum peccati actualis. 290. Probatur prima pars. Illa sola potentia est subiec­ tum primum peccati actualis, cui primo convenit esse causa vel principium effectivum actus voluntarii deordinati. Atqui soli voluntati convenit primo esse causa vel principium ac­ tus voluntarii deordinati. Ergo sola voluntas est subiectum primum peccati actualis. Maior patet, quia sicut se habet simpliciter ad simplici­ ter, ita tale ad tale. Atqui esse simpliciter subiectum peccati actualis convenit omni quod est causa vel principium effec­ tivum actus deordinati, qui est peccatum, ut patet ex articu­ lo primo, quia peccatum est essentialiter actus immanens, ideoque est sicut in subiecto in principio vel causa effectiva eius. Ergo et esse tale subiectum peccati actualis scilicet subiectum primum, convenit ei quod est causa vel princi­ pium effectivum tale, idest primum peccati actualis. Minor vero facile suadetur. Nam peccatum actuale est essentialiter actus humanus seu actus voluntarius deordinatus, ita quidem ut elementum voluntarii sit primordiale, elementum vero deordinationis sit secundarium et conse­ quens ad rationem voluntarii, ut patet ex dictis supra, quaestione 72, articulo 1. Atqui soli voluntati convenit pri­ mo et per se esse principium et causa actus voluntarii, cum ex hoc ipso dicatur voluntarius, quia est a voluntate sicut a causa vel principio. Ergo soli voluntati convenit primo esse principium vel causa efficiens actus voluntarii deordinati seu peccati. 291. Secunda pars (non sola voluntas est subiectum pro­ ximum peccati, neque ideo unicum vel exclusivum) probatur 15 214 L. I, Q. LXXIV, C. I: De subiecto principali duplici argumento, a priori, scilicet argumento quia, ex lege contrariorum, et argumento propter quid ex causa vel ratione propria, immediata et adaequata subiecti peccati actualis. a) Argumento quia. Eiusdem potentiae est esse subiec­ tum proximum actus vitiosi seu peccati actualis et habitus vitiosi seu vitii. Atqui non sola voluntas, sed etiam aliae po­ tentiae sunt subiectum immediatum habitus vitiosi seu vi­ tii. Ergo non sola voluntas, sed etiam aliae potentiae sunt subiectum immediatum actus vitiosi seu peccati actualis1. Maior patet, quia eiusdem potentiae est actus cuius est habitus operativus, ut patet ex tractatu de habitibus, quaes­ tione 50, et S. Doctor hic, in fine corporis articulo, dicit: «Eiusdem est actus et habitus». Ergo eiusdem potentiae est actus vitiosus seu peccaminosus et habitus vitiosus seu vi­ tium, quod est habitus operativus. Minor vero, ubi unice poterat esse difficultas, sic ostendi­ tur: habitus contrarii sunt in eodem subiecto proximo seu in eadem potentia. Atqui habitus vitiosi seu vitia sunt habi­ tus contrarii habitibus virtuosis seu virtutibus2, quae sunt sicut in subiecto proximo, non solum in voluntate, sed etiam in aliis potentiis, nempe in appetitu sensitivo et in ratione3. Ergo et habitus vitiosi seu vitia non solum sunt vel nata sunt esse in sola voluntate, verum etiam in aliis potentiis, hoc est in ratione et in appetitu sensitivo4. 292. b) Argumento propter quid. Omnis potentia, quae est vere et intrinsece principium immediatum actus volun­ tarii inordinati, est subiectum immediatum peccati actua­ lis. Atqui non sola voluntas, sed etiam aliae humanae poten­ tiae sunt vere et intrinsece principium immediatum actus voluntarii deordinati. Ergo non sola voluntas, sed etiam ' ■H ‘ * l·. · ·?>3' Hic, argumento sed contra. Cf. 1-11,71, 1. Cf. Ι-Π, 56, 3-4. Hic, argumento sed contra. • * * «hV * ai · — · Art. 2: Non solum voluntate peccatur 215 aliae humanae potentiae sunt subiectum immediatum pec­ cati actualis ’. Maior patet ex dictis articulo primo, ubi ostensum est veram et realem causam efficientem immediatam actus pec­ caminosi esse subiectum immediatum peccati actualis, quia in actibus seu motibus immanentibus, ut sunt actus volun­ tarii, etiam peccaminosi, idem est subiectum et causa effi­ ciens. Minor autem facile constat. Est duplex actus voluntarius, qui potest esse inordinatus seu peccaminosus, scilicet volun­ tarius elicitus ab ipsa voluntate, et voluntarius imperatus a voluntate et elicitus ab alia potentia distincta prout est im­ perata et mota a voluntate, v. gr. a ratione et ab appetitu sensitivo2. Atqui istius actus voluntarii imperati est vere et realiter et intrinsece principium immediatum et causa, non solum voluntas imperans seu movens, sed etiam ratio aut appetitus sensitivus moti a voluntate, quia vere et intrinsece est causa actus imperati potentia elicitiva eius. Ergo non sola voluntas, sed etiam aliae humanae potentiae sunt vere et intrinsece principium immediatum actus voluntarii inor­ dinati seu peccati. 293. conclusio secunda: Illae solae potentiae humanae sunt subiectum immediatum peccati actualis, ultra volunta­ tem, quae ita sunt imperabiles a voluntate, ut tamen ipsaemet sint vera principia elicitiva actus voluntarii imperati pecca­ minosi. 294. Probatur. Illae solae potentiae, ultra voluntatem, sunt subiectum immediatum peccati actualis, quae sunt ve­ rae causae efficientes actus imperati peccaminosi. Atqui ve­ rae causae actus imperati peccaminosi sunt quae ita agunt sub imperio et motione voluntatis, ut etiam agant secun'Hic, in corpore articuli. Cf. II-II, 10. 2. 2 Cf.I-II, 17,6-7. 216 L. I. Q. LXXIV, C. I: De subiecto principali dum propriam formam seu energiam ut intrinsece elevatam ab energia voluntatis; quod quidem solum obtinet in poten­ tiis imperabilibus imperio politico, non despotico vel abso­ luto, quia tunc essent mera organa executiva actus volunta­ tis, non autem vera concausa cum voluntate, licet subordinata. Hae autem potentiae non sunt ex una parte potentiae vegetativae, quia non sunt imperabiles —propter defectum imperabilitatis— ex alia parte, propter excessum imperabilitatis, non possunt esse potentia mere locomotiva neque membra corporis exteriora, quia ista sunt imperabilia impe­ rio despotico, et ideo nihil de proprio et intrinseco appo­ nunt, sicut apponunt facultates politice imperabiles, quae sunt appetitus sensitivus tam concupiscibilis quam irascibilis, et ratio ipsa. Ergo ultra voluntatem ipsam, solum possunt esse subiec­ tum immediatum peccati actualis appetitus sensitivus et ratio. Et revera solum potest esse vere subiectum peccati actulis quod intrinsece participat rationem voluntarii. Atqui so­ lus appetitus sensitivus et ratio possunt intrinsece participa­ re rationem voluntarii. Unde apparet quod tota ista conclu­ sio resolvitur in quaestionem 6, articulo 2, et in quaestio­ nem 17, articulis 6-9. Animadvertendum est ergo quod potentia imperans seu movens semper se habet ut causa principalis relate ad impe­ ratam; at haec potest dupliciter se habere ad imperantem: uno modo, ut mera causa instrumentalis vel exequens mo­ tionem imperantis; alio modo ut causa principalis subodinata, quae etiam ex propriis agit, ultra motionem et direc­ tionem causae principalis subordinantis, et istae vere et in­ trinsece et formaliter sunt causae et principia actus et non ut mera instrumenta neque per meram denominationem extrinsecam. 295. Ex his duobus conclusionibus statim sequitur co­ rollarium: sola voluntas est prima causa coniuncta movens Art. 2: Non solum voluntate peccatur 217 ad omne peccatum actuale; sola etiam est primum subiectum onmis peccati actualis; sola quoque est propria et immediata causa efficiens et proprium et immediatum subiectum pecca­ ti actualis eliciti a voluntate at non est unica causa efficiens neque unicum subiectum immediatum omnis peccati actua­ lis, ut patet de peccato actuali imperato a voluntate et elici­ to ab appetitu sensitivo vel a ratione; attamen, etiam in hoc casu peccatum actuale attribuitur voluntati per se primo sicut principali subiecto et causae; potentiis vero imperatis et elicientibus, per se secundo sicut subiecto et causae se­ cundariis, licet veris et realibus. Esse ergo subiectum peccati actualis convenit analogice voluntati et appetitui sensitivo una cum ratione, ita ut per se primo et quasi summo analogato conveniat ipsi volunta­ ti; per se secundo et quasi analogatis secundariis analogia attributionis intrinsecae, appetitui sensitivo et rationi, se­ cundum ordinem quo accedunt ad ipsam voluntatem. Unde patet quam exacte et profunde Caietanus reddide­ rit sensum S. Thomae, quando scribit: «Adverte quod hinc patet apud Auctorem actus aliarum pontentiarum, quae sunt principia actuum voluntariorum ut sic, esse quandoque peccata formaliter; actus autem aliarum virium, formaliter mali, sed non primo, sed secundario. Et hoc ex ratione litte­ rae probatur, quia actus immanens voluntarius inordinatus est formaliter malus, et ex subiecto simul et principio, quia principium talis actus est subiectum peccati formaliter. Ac­ tus autem transeuntes, ut sic, nonnisi materialiter mali sunt, et ad substantiam peccati pertinent in actu exercito, quia nonnisi mediante actu immanente, qui est subiectum boni­ tatis et malitiae moralis» Patet ergo magnam et profundam esse differentiam inter ipsam voluntatem et has alias humanas potentias quantum ad hoc quod est esse subiectum peccati actualis: et extensive, Caietanus, h.l., n. 9. L. 1, Q. LX.XIV, C. I. De 218 subibcto princikali quia voluntas est subiectum omnium aliquo modo, appeti­ tus vero sensitivus et ratio non sunt subiectum omnium pec­ catorum actualium, sed quorumdam tantum, nempe elicito­ rum ab ipsis; et intensive, quia voluntas est subiectum pri­ mo et per se seu principale et maxime tale, dum istae aliae potentiae non sunt nisi subiectum secundarium et minus principale *. Haec ergo distinctio inter esse causam efficientem pri­ mam peccati actualis et esse subiectum eius immediatum, magnam lucem affert verbis Augustini, et quaestionem sol­ vit a iMagistro positam. Quam quidem fundamentalem dis­ tinctionem videtur primus invexisse Philippus Chancellarius seu de Grèves, ut notat Dom Lottin in optimo suo studio2. S. Thomas tamen eam complevit et perfecit, subdistinguendo subiectum peccati in subiectum primum et in sub­ iectum immediatum; primum autem subiectum coincidit cum causa vel principio primo3. SOLVUNTUR DIFFICULTATES 296. Obiectio prima. Peccatum actuale est sicut in subiecto in potentia qua peccatur, ut patet ex articulo primo. Atqui sola voluntate actualiter peccatur, dicente Augustino quod «nonnisi voluntate peccatur», et quod «nusquam nisi voluntate peccatur». Ergo peccatum actuale est in sola vo­ luntate sicut in subiecto. 297. Respondetur. Concedo mai.; distinguo min.: Sola voluntate actualiter peccatur, sicut primo et universali mo- ‘ Cf. S.Thomam. II-II, 10, 2. ’ Lottin, La doctrine morale des mouvements premiers de l'appetit sensi­ tif aux XII et XIII siècles, apud «Archives d'histoire doctrinale et littéraire du moyen âge», 1932, p. 71,cum textu inedito p. 131, I. 107-120. ’ S. Thomas, II Sent., dist. 41, q. 2, art. 2. Cf. De Veritate, 25, 5 ad 1. Art. 2: Non solum voluntate peccatur 219 vente ad peccandum et quandoque sicut eliciente et perfi­ ciente ipsamet peccatum, concedo; semper ut eliciente om­ nem actum peccati, nego. Contradistinguo conclusionem: In sola voluntate est pec­ catum actuale sicut in subiecto, primo et universali, conce­ do; proximo et immediato, subdistinguo: Aliquod genus pec­ cati actualis, concedo; omne genus peccati actualis, nego. 298. Obiecto secunda. Peccatum actuale est malum uni­ versale, non particulare, cum sit contra rationem, quae uni­ versalium est. Atqui malum universale est obiectum solius voluntatis, quia ut malum est obiectum appetitus, non ra­ tionis; ut universale autem est obiectum appetitus rationalis seu universalis, non appetitus sensitivi, qui est particula­ rium. Ergo peccatum actuale est solius voluntatis ut obiecti et ut causae et ut subiecti. 299. Respondetur. Transeat maior; distinguo min.: Ma­ lum universale est obiectum solius voluntatis, per se primo et secundum totam latitudinem mali, concedo; per se se­ cundo et quantum ad determinatas rationes plus minusve universales sub universalitate maiori quam voluntas respi­ cit, nego. Et nego consequens et consequentiam. Certum est quod peccatum proprie loquendo est malum quoddam universale, quia opponitur bono honesto, quod ra­ tionale et universale est. At in hac universalitate dantur plures gradus qui diverso iure et secundum diversa possunt pertinere ad diversas facultates rationales. Et sic respicere totum bonum honestum et totum malum ei oppositum per­ tinet ad ipsam voluntatem; cum quo tamen stat quod appe­ titus sensitivus et ratio, secundum quod plus minusve parti­ cipant influxum voluntatis, respicere valent bonum hones­ tum et malum ei oppositum secundum quasdam determina­ tas rationes. 1 220 L. I, Q. LXXIV, C. I: De subiecto principali 300. Obiectio tertia. Si appetitus sensitivus et ratio esset subiectum peccati actualis quatenus sunt potentiae imperabiles a voluntate, omnes potentiae imperabiles a voluntate essent subiectum peccati actualis. Atqui falsum est conse­ quens, quia membra exteriora sunt etiam imperabiles a vo­ luntate et tamen non sunt subiectum peccati actualis. Ergo et antecedens debet esse falsum, nempe quod appetitus sen­ sitivus et ratio sint subiectum peccati actualis. 301. Respondetur. Distinguo mai.: Si appetitus sensiti­ vus et ratio essent subiectum peccati actualis quatenus sunt potentiae imperabiles a voluntate, utcumque, concedo; modo determinato, hoc est, imperio politico, quod intrinse­ ce recipitur in eis, et libertate quadam vel dominio accipitur aut respuitur, nego. Distinguo mim.: Falsum est consequens, quia intelligitur de imperio despotico, concedo; si intelligeretur de imperio politico, nego. Et nego consequens et consequentiam. Solutio patet ex dictis in conclusione secunda. Addit ta­ men S. Doctor rationem aliam specialem pro membris cor­ poris, quia motus eorum non sunt immanentes, sed tran­ seuntes, et ideo etiamsi esset verum principium peccati ac­ tualis, nondum sequeretur esse eius subiectum. CAPUT II DE SUBIECTO SECUNDARIO SEU PER SE SECUNDO PECCATI 302. Consequenter agendum est de subiecto secundario seu per se secundo peccati actualis, quod quidem duplex est, scilicet appetitus sensitivus concupsicibilis et irascibilis, qui dicitur sensualitas, et ratio. Et quidem primo agen­ dum est de sensualitate, prout est subiectum peccati actua­ lis, quam de ratione, quia maiorem convenientiam habet cum voluntate imperante, quae est primarium subiectum peccati, quam ipsa ratio, eo quod convenit in imperabilitate politica et in formali ratione obiecti, dum ratio convenit in imperabilitate politica. Art. 3.-Utrum in sensualitate possit esse peccatum PRAENOTAMINA DE SENSU QUAESTIONIS 303. Ut supra dictum est, cum distributionem articulo­ rum huius quaestionis exponeremus, duo inquirit S. Doctor: primo, utrum sensualitas possit esse subiectum alicuius pec­ cati actualis, nam certum est sensualitatem maxime concupsiscibilem, esse subiectum secundarium et instrumentale peccari orginalis, cum sit elementum eius veluti materiale Cf. I-II, 83, articulis 1, 3, 4. L. I. Q. LXXiV, C. Il: De subiecto secundario secundo, hoc autem dato, inquirit genus peccati cuius esse potest subiectum, an scilicet possit esse subiectum peccati mortalis vel solum venialis. Antequam tamen ad quaestionem istam volvendam —quae acriter disputata est in theologia— accedamus, ope­ rae pretium erit exactam notionem tradere sensualitatis et motus eius, prout a theologis, specialiter a S. Thoma, sumi­ tur; eadem enim quaestio est utrum sensualitas sit subiec­ tum peccati et utrum motus sensualitatis sit peccatum. Unde S. Thomas, qui in distributione articulorum quaestio­ nis tertiae, dist. 24 II Sent., quaesierat secundo loco «utrum motus sensualitatis possit esse peccatum», cum ad pro­ prium locum venit quaerit «utrum in sensualitate possit esse peccatum». Itaque duo haec distinctim et accurate praenotanda sunt, scilicet, primo, de ipsa sensualitate; secundo, de motu sensualitatis. A. De ipsa sensualitate 304. Ergo circa ipsam sensualitatem oportet tria consi­ derare: notionem eius exactam, divisionem ipsius, conditio­ nes vel quasi proprietates eius. 1. Notio sensualitatis 305. a) Nominalis. «Dicitur sensualitas —ait S. Tho­ mas— quasi aliquid a sensu derivatum» ’; «nomen sensuali­ tatis sumptum videtur a sensuali motu, de quo Augustinus loquitur XII De Trinitate; sicut ab actu sumitur nomen po­ tentiae, ut a visione visus»12. Et hac de causa putant aliqui, v. gr. Deman, O.P.\ quod nomen sensualitatis pertinet ad 1 De Veritate. 25, 1. 2 1,81,1. ’ Deman, Le péché de sensualité, apud «Melanges Mandonnet» p. 266, nota 3. t. I, Art. 3: De peccato sensualitatis 223 infimam latinitatem et quod a Magistro Sententiarum vel ab alio sat barbare loquente, derivatum vel efformatum est ex hoc textu Augustini: «Carnalis, vel, ut ita dicam, qui in cor­ poris sensus intenditur, sensualis animi motus, qui nobis pecoribusque communis est, seclusus est a ratione sapien­ tiae» *. Revera tamen licet hoc nomen apud Augustinum non in­ veniatur, non pertinet tamen ad infimam latinitatem, sed multo ante Augustinum ipsum fuit adhibitum. Nam Tertulianus appellat sensualia repraesentationes vel imagines quinque sensuum externorum, et portionem hanc sensiti­ vam nominat expresse sensualitatem. «Plato —inquit— in Timaeo irrationalem pronuntians sensualitatem et opinioni coimplicitam» 1 2. A sensu ergo derivari potest duplex verbum abstractum, nempe sensibilitas et sensualitas, et de se utrumque potest significare totam portionem inferiorem vel sensitivam ani­ mae nostrae. Attamen, S. Thomas adaptavit ista duo nomina ad significandas diversimode potentias sensitivas. «Differt —inquit S. Doctor— sensualitas et sensibilitas: sensibilitas enim omnes vires sensitivae partis comprehendit, tam apprehensivas de foris (sensus externos) quam apprehensivas de intus (sensus internos) quam etiam appetitivas; sensuali­ tas autem magis proprie illam tantum partem nominat per quam movetur animal in aliquid appetendum vel fugien­ dum»3. Itaque sensualitas comparatur ad sensibilitatem si­ cut pars ad totum, quatenus hoc nomen «sensibilitas» com­ prehendit omnes potentias sensitivas tum cognoscitivas tum appatitivas, dum nomen «sensualitas» adaptatur ad signifi­ candam unam portionem sensitivam tantum, nempe portio­ nem appetitivam seu appetitum sensitivum. Haec ingeniosa S. Augustinus, De Trinitate, Lib. XII, cap. 12, n. 17, ML, 42, 1007. 2 Tertulianus, De anima, cap. 17, ML, 2, 716; C.S.E.L., t. XI, p. 232, 12-13, Vindol. 1890. Vide etiam cap. 18, ML, 2, 720; synthesim vero capitu­ lorum, n. 17, ML, 2, 683; n. 18, ML, 2, 684. 3 S. Thomas, // Sent., dist. 24, q. 2, art. 1. 1 224 1 L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario distinctio utilis est, et inservit ad maiorem praecisionem technicam verborum. Secundum hoc ergo sensus sive exteriores sive interiores non pertinent ad ipsam essentiam sensualitatis, sed sunt quid praevium seu praeambolum, remotum vel proximum. Itaque, ad sensualitatem proprie dictam possunt concurrere aliqua tripliciter: uno modo, antecedenter, et ista sunt sensus seu facultaes apprhensivae sensitivae, quae quidem diversi­ mode concurrunt: quidam enim sensus concurrunt remote tantum, ut sensus externi; quidam vero proxime, ut interni; et ex his quidem alii concurrunt mediate, ut imaginatio et memoria sensitiva, alii vero immediate ut cogitativa seu aestimativa; alio modo concurrunt aliqua consequenter, ut vires executivae seu locomotivae ut membra exteriora corporis; tertio denique modo concurrunt aliqua constitutiva et essen­ tialiter, et ista sunt vires appetitivae inferiores seu appetitus sensitivus. Audiatur ipse S. Thomas: «Aliquid—inquit— pertinet ad sensualitatem tripliciter: uno modo, sicut quod est de essen­ tia sensualitatis, et sic ad sensualitatem pertinent solae ap­ petitivae vires; alio modo, sicut id quod praeexigitur ad sen­ sualitatem, et sic vires sensitivae apprenhensivae ad sensua­ litatem pertinet; alio modo, sicut id quod sensualitati obse­ quitur, et sic motivae exequentes ad sensualitatem pertinent. Et sic verum est quod omnia quae sunt nobis communia et brutis ad sensualitatem pertinent aliqualiter, quamvis non omnia sint de essentia sensualitatis» Alibi autem scribit: «Ad sensualitatem aliquid pertinet dupliciter: vel sicut exsistens de essentia eius, et sic videtur tantum appetitivam continere; vel sicut praeambulum ad ip­ sam, sicut ratio ad liberum arbitrium pertinet, ut dictum est, et hoc modo etiam vires apprehensivae sensitivae perti­ nent ad sensualitatem, licet secundum quemdam ordinem, De Veritate, 25, 1 ad 1. Art. 3: De peccato sensualitatis 225 quia aestimativa proprie se habet ad eam sicut ratio practica ad liberum arbitrium, quae etiam est movens; imaginatio autem simplex et vires praecedentes se habent magis remote, sicut ratio speculativa ad voluntatem» 306. b) Realis. Essentialiter ergo loquendo, S. Thomas categorice affirmat: «Sensualitas nihil aliud esse videtur quam vis appetitiva sensitivae partis»2; «sensualitas est nonem appetitus sensitivi»3. lam vero iste appetitus sensitivus potest consideari du­ pliciter: uno modo, mere philosophice, secundum ea tantum quae ei conveniunt secundum se in homine prout est animal rationale; alio modo, theologice, prout ex revelatione comperimus naturam nostram esse lapsam et vulneratam peccato originali, et ideo appetitus sensitivus intelligitur prout affec­ tus vulnere concupiscentiae et infirmitatis et quodammodo rebellis rationi seu symbolum serpentis secundum Augusti­ num. Quae quidem distinctio est maximi momenti ad intelligendos textus diversos S. Thomae, nam S. Thomas loqui­ tur quandoque ut theologus, sicuti loquebantur etiam alii ex linea augustinensi procedentes, et hoc maxime in priori­ bus operibus; quandoque vero, specialiter in Summa theolo­ gica, loquitur magis philosophice et psychologice, non qui­ dem contradicens prioribus descriptionibus, sed magis ac­ curate distinguens et decernens ea quae sunt propria appeti­ tus sensitivi ut talis, et quae sunt ei appropriata et vulnera­ tione et depressione peccati originalis. Theologice ergo loquendo, distinguunt inter sensualita­ tem ex una parte, et irascibilem et consupiscibilem ex alia parte, quatenus: 1) sensualitas nominat totam partem appetitivam sensitivam, quae complectitur et appetitum concu­ piscibilem et irascibilem veluti partes eius, et ita differunt 1 llSent., dist. 24, q. 2, art. 1 ad 2. Cf. I, 81, 1. De Veritate, 25, 1. 1,81, 1. J ·. 226 L. I, Q. LXXIv, C. II: De subiecto secundario sicut totum a partibus vel sicut genus a speciebus, eo modo quo differebat sensibilitas a sensualitate; 2) insuper sensua­ litas, quia symbolizat serpentem, quae inimicus erat Dei et semper rebellis, ideo sumitur privative, prout nominat ap­ petitum sensitivum contrarium ordini rationis, dum e con­ tra merus appetitus sensitivus seu irascibilis et concupisci­ bilis significant appetitum sensitivum ut natus est obedire vel non obedire rationi. Uno verbo, sensualitas philosophice est nomen potentiae tantum; theologice vero est nomen potentiae cum habitu vel dispositione corrupta ex peccato originali descendente. Ad rem S. Thomas: «Sensualitas —inquit— non nominat simpliciter unam potentiam (specie) sed unam secundum ge­ nus, scilicet appetitivam sensitivam, quae in irascibilem et concupiscibilem dividitur. Sed tamen sciendum est quod ra­ tione differunt sensualitas, et irascibilis et consupiscibilis. Cum enim, ut Dionysius dicit, natura inferior in sui supre­ mo attingat infimum superioris naturae, natura sensitiva in aliquo sui quodammodo rationi coniungitur, unde et quae­ dam pars sensitiva, scilicet cogitativa, alio nomine ratio di­ citur, propter confinium eius ad rationem. Sic ergo dico quod irascibilis et concupiscibilis nominant appetitum sensitivum secundum quod completus est (= inti­ ger seu sanus et naturalis), et per diversa distinctus et versus rationem tendens", unde et in homine irascibilis et concupis­ cibilis rationi obtemperant. Sensualitas autem nominat appetitum sensitivum secun­ dum quod est incompletus (= vulneratus et aegrotus fomite peccati originalis) et indeterminatus et magis depressus; et ideo dicitur quod in ea non potest esse virtus et quod est perpetuae corruptionis, et ex ipsa sua indeterminatione quandam unitatem habet, ut quaedam vis dicatur» ‘. II Sent., dist. 24. q. 2, art. 1 ad 3. ’ ■ x; M · - ' <4 Art. 3: De peccato sensualitatis 227 «Sensualitas, ut supra dictum est, nominat partem sensi­ tivam secundum quod magis ad carnem depressa est, prout non sequitur in operando imperium voluntatis, sed movetur proprio motu...» *. «Quia sensualitas nominat has vires (= concupiscibilem et irascibilem) quantum ad inclinationem naturalem sensui, quae est in contrarium rationi, et non secundum quod parti­ cipant ratione, ideo magis proprie dicitur quod vitium sit in sensualitate, et virtus in irascibili et concupiscibili»2. «Sensualitas significatur per serpentem quantum ad id quod est proprium sibi ex parte sensitivae partis; irascibilis autem et consupiscibilis magis nominant sensitivum appeti­ tum ex parte actus ad quem inducuntur ex ratione»3 Optime ergo Banez reddidit sensum S. Thomae quando scribit: «Sensualitas eadem est secundum rem cum appetitu sensitivo, differt tamen ab illo secundum rationem. Nam, si­ cut adnotavit D. Thomas in II Sent., dist. 24, q. 2, art. 1 ad 3, et Durandus eadem distinctione, q. 5, appetitus sensitivus significat absolute potentiam sensitivam, cui competit incli­ natio ad bonum sensibile; sensualitas vero importat eundem appetitum, connotando quod praeveniat perfectum usum ra­ tionis aut non sequatur rationem»4. Et quia appetitus sensitivus maxime infectus est peccato originali quantum ad concupiscibilem Venereorum, quae maxime concurrit ad propagationem naturae humanae et una cum ea ad propagationem peccati originalis, ideo sen­ sualitas nominat maxime appetitum concupiscibilem inor­ dinatum circa venerea; et inde est quod in moderna terminologia linguarum neolatinarum sensualitas idem est ac sexualitas inordinata. i II Sent., dist. 24, q. 3, art. 2 ad 3. De Veritate, 25, 5 ad 8. I, 81,3 ad 1. 4 Basiez, In I, q. 81, art. 1, edit, cit., coi. 230. » » !‘ î?· ς τ τ π ν π ίπ τ τ TXQV.7 !\W \ 228 L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto Art. 3: De peccato sensualitatis secundario «■Haec autem distinctio inter appetitum sensitivum seu sensualitatem nude et philosophice sumptam et sensualita­ tem connotantem corruptionem originalem, maxime perspi­ cua fit quando S. Thomas loquitur de voluntate Christi. Post­ quam enim ostendit quod in Christo est duplex voluntas, scilicet divina et humana’, statim quaerit de ipsa humana voluntate seu appetitu «utrum in humana natura Christi sit alia voluntas sensualitatis et alia rationis» (art. 2), et res­ pondet: «Oportet dicere quod in Christo fuit sensualis appe­ titus sive sensualitas», non quidem in sensu theologico prout significatur per serpentem, sed in sensu absoluto et naturali, prout dicit simpliciter appetitum sensitivum; unde addit: «Sensualitas significatur per serpentem, non quantum ad na­ turam sensualitatis, quam Christus assumpsit, sed quantum ad corruptionem fomitis, quae in Christo non fuit»2. Et modo simili responderat iam in III Sent., dist. 17, art. 1, qla. 2, ad 4: «Sensualitas dicitur serpens et principium peccati, non quantum ad naturam potentiae, quam Christus assumpsit, sed quantum ad corruptionem fomitis, quae in Christo non fuit». Patet autem quod haec duplex acceptio verbi «sensua­ litas» reducitur tota ad acceptionem allegoricam serpentis ab Augustino inducta, et ad acceptionem litteralem et pro­ priam et absolutam appetitus sensitivi humani ut sic, prout philosophus eum considerat, qui ignorat allegoricum sen­ sum serpentis seu tentantis et sollicitantis ad malum. Fuit autem magnum meritum S. Thomae accurate distin­ guere istas duas acceptiones et possumus dicere quod in Summa theologica saltem, quando simpliciter profert nomen sensualitatis, intelligit semper sensualitatem absolute et es­ sentialiter sumptam, prout nominat simpliciter appetitum sensitivum humanum; in sensu vero peiorativo potius nomi­ nat concupiscentiam vel concupiscibilitatem aut fomitem. t'ï? »? 229 Quod quidem evidens fit consideranti totam quaestionem 81 Primae Partis, in qua hoc nomen «sensualitas» sumitur absolute et psychologice, prout simpliciter pertinet ad natu­ ram humanam ut sic, et eodem modo sumit in I-II, q. 24, ubi agitur de moralitate passionum seu motuum sensualita­ tis, qui possunt esse et boni et mali moraliter; etiam motus appetitus concupiscibilis, qui sunt delectationes sensibiles*1; et hac ratione sensualitas potest esse subiectum virtutum moralium2. Mirum ergo non est quod in III Parte quaesierit utrum in Christo fuerit sensualitas3. E contra sensualitas depressa, maxime in appetitu concu­ piscibili, secundum quod transcendit limites rationis et est contra naturam humanam dicitur antonomastice concupis­ centia, quo nomine significatur fomes peccati seu id quod quasi materiale est in peccato originali4; licet hoc verbum «concupiscentia» quandoque sumatur pro passione deside­ rii, quae est passio concupiscibilis5, et tunc sumitur mere naturaliter et psychologice. Consequenter, debebat dari secundum duplicem istam acceptionem verbi «sensualitas», duplex definitio seu des­ criptio eius: una, absoluta et essentialis, philosophico-theologica; alia relativa ad peccatum originale, et augustinianotheologica. Notio aristotelico-theologica sensualitatis potest esse ista: appetitus sensitivus humanus secundum se, scilicet dicens ordinem ad proprium obiectum sensibile simulque natus obedire rationi obedientia politica. E contra, notio sensualitatis augustiniano-theologica est haec: ipsemet appetitus sensitivus humanus, non tamen absolute et secundum se, sed prout incompletus et vulnera- I 1 S. Thomas, III. 8, 1. 1 ΙΠ. 8, 2 ad 2. 16 I-II, I-II, I-II, I-II, I-II, q. 35. q. 56, art. 4. 18, 2. 83, 3. q. 30. 3 t ί F -J Λ'1 L. I. Q. LXXIV, C. II: De 230 subiecto secundario tus fomite peccati originalis natusque repugnare rationi et voluntati. Notionem quamdam generalem, sat neutralem, sensuali­ tatis dedit Magister Sententiarum, dicens quod «sensualitas est quaedam vis animae inferior, ex qua est motus qui inten­ ditur in corporis sensus atque appetitus rerum ad corpus . * pertinentium» Quam notionem approbat et explicat S. Thomas, tum in II Sent., dist. 24, q. 2, art. 1, tum in De Veritate, q. 25, art. 1. Notionem vero augustiniano-theologicam sensualitatis bene tradidit Durandus his verbis: «Sensualitas nominat ap­ petitum sensitivum, non absolute, sed secundum quod de­ pressus est, non exspectans in motu suo deliberationem ra­ tionis, sed eam praeveniens, et ideo dicitur esse perpetuae corruptionis»2. 2. Divisio sensualitatis - 307. Inde statim apparet divisio sensualitatis, quae du­ pliciter fieri potest secundum duplicem notionem eius, allegoricam augustinianam et propriam seu philosophicam. a) Nam sensualitas, essentialiter et philosophice sumpta est nomen potentiae, et essentialiter dividitur, sicut genus in species, in concupiscibilem et irascibilem3. b) Si vero theologice accipiatur, prout connotât depres­ sionem quandam chronicam et rebellionem contra bonum rationis, ex peccato originali contractam, tunc est potius no­ men dispositionis, et distinguitur in sensualitatem habitua­ lem, quae dici etiam solet conccupiscibilitas, et in sensualita­ tem actualem seu prout in actum inordinatum prorrumpit, quae vocari solet simpliciter concupiscentia. Petras Lombardus, II Sent., dist. 24, cap. 4. Durandus, II Snet., dist. 24. q. 5, edit. Lugduni 1533, fol. 11 Ira. 3 S. Thomas, I, 81,2. ’ 2 ‘i 4 II Sent. dist. 30, q. 1, art. 3, ad 1 et 2 una cum expositione textus; De malo, q. 4 art. 2 ad 4. Art. 3: De peccato sensualitatis 231 Fuerunt etiam qui sensualitatem, prout complectitur concupiscibilem et irascibilem, distinguerent in brutalem, quae nobis et brutis communis esset, et humanam, quae no­ bis esset propria, vel potius nobis et angelis communis. Quam distinctionem induxerunt, ut videtur, Isaac de Stella et principaliter Alcherus Claraevallensis in suo opere «De spiritu et anima», quod putabatur esse Augustini; unde et sat multi eam acceperunt, ut Guillelmus Autissiodorenses’, Alexander Halensis, S. Bonaventura, S. Albertus Magnus, loannes Peccham, et generatim quotquot Augustinismum ri­ gidum sequebantur. E contra, S. Thomas semper ei contra­ rius fuit, et nonnisi unam sensualitatem in homine admisit2. 3. Attibuta vel quasi proprietates sensualitatis 308. Inde etiam constat attributa vel quasi proprietates quae sensualitati attribuuntur secundum hanc duplicem considerationem. Nam si loquamur de sensualitate mere eseentialiter prout dicit appetitum sensitivum humanum, ei conveniunt tria at­ tributa fundamentalia, scilicet: a) esse rationalis per parti­ cipationem; b) esse imperabilis politice a ratione et volun­ tate; c) esse subiectum immediatum virtutis moralis tempe­ rantiae et fortitudinis. Si vero loquamur de sensualitate in sensu theologica dis­ positionis superadditae ex peccato originali contractae, tunc, quatenus habitualis est, ei tria conveniunt, scilicet: a) esse rebellis rationi et voluntati; b) esse perpetuae corruptionis, per fomitem peccati; c) non esse capax virtutis moralis; quatenus vero actualis est, de ea dicitur: a) semper instigat ad malum, et; b) quod proprio motu ad carnem deprimitur3. 1 Cf. Lottin, op. cit., appendix, text. VI, pp. 120-121, lin. 60-74. 2 Cf., inter alia loca, I, 59, 4; 82, 5. 3 II Sent., dist. 24, q. 2, art. 1, ad 3; q. 3, art. 2 ad 3; De Verit., q. 25, art. 5, ad 8: art. 7. a ΜΗ· L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario Merito ergo Banez ait: «Et propter hanc distinctionem rationis, quaedam proprietates solent tribui sensualitati quae non tribuuntur appetitui sensitivo absolute considera­ to, v. gr. quod sensualitas ut sic non est capax habitus virtu­ tis et quod sensualitas semper instigat ad malum, et propterea significatur per serpentem, ut dicitur in art. ad 3, et quod sensualitas est perpetuae corruptionis» ’. B. De motu sensualitatis 309. Ex his etiam patere potest quid sit motus sensuali­ tatis et quomodo dividatur, quae quidem separatim consi­ deranda sunt. 1. Notio motus sensualitatis 310. Motus sensualitatis potest dupliciter definiri se­ cundum duplicem notionem seu definitionem ipsius sensua­ litatis. Si enim sumamus sensualitatem mere essentialiter, prout dicit potentiam appetitus sensitivi, motus sensualitatis est motus ipse appetitus sensitivi, qui passio dicitur, et in undecim species dividitur, ut patet ex tractatu de passioni­ bus; in hoc ergo sensu eadem est definitio motus sensualita­ tis et ipsius passionis animae. Sin autem sumamus sensualitatem pro dispositione co­ rrupta, ex peccato originali in appetitu sensitivo relicta, tunc debet definiri veluti motus quidam inordinatus et contra­ rius rationi, et sic describitur a loanne de Rupella: «Motus sensualitatis (= appetitus sensitivi) secundum impulsum fo­ mitis, tendens impetuose ad fruitioenm creaturae delectabi­ lis»2. Quae omnino redolet Augustinum de concupiscentia loquentem. • w-4 >·.-**■ D. BaNez, In I, q. 81, art. 1, edit, cit., coi. 1230. Apud Loton, loc. cit., text. XI, p. 136, lin. 5-7. Art. 3: De peccato sensualitatis 233 2. Divisio motus sensualitatis 311. Sumentes autem motum sensualitatis mere essen­ tialiter seu prout est motus appetitus sensitivi aut passio, distinguitur in tres species, secundum tres causas vel motiva ex quibus motus ille insurgere potest, quae sunt: a) motus mere naturalis aut physiologicus, qui dicitur primo primus, et est motus procedens a forma naturali seu innata qualita­ tum activarum naturalium, non autem consequens formam apprehensam a sensibus exterioribus neque interioribus, et proprie loquendo est motus virium vegetativarum, maxime vis nutritivae el generativae, licet per redundantiam organi­ cam motum causet in ipso appetitu sensitivo concupiscibili vel irascibili, sicut ad calefactionem membri generationis sequitur alteratio et delectatio quaedam venerea. b) Alius est motus animalis vel psychologicus, qui dicitur secundo-primus, et est motus appetitus sensitivi consequens formam sensibilem boni aut mali sensibilis a sensibus exter­ nis vel internis apprehensam, maxime ab imaginatione et cogitativa, quin ratio aut voluntas seu pars superior homi­ nis interveniat, et iste est propriissime loquendo motus pas­ sionalis seu sensualitatis. c) Tertius est motus psychologicus appetitus sensitivi, non quidem primo procedens ab apprehensione sensuum, sed a voluntate et ratione imperantibus imaginationi et cogitativae ut exhibeant appetitui sensitivo imagines delecta­ biles vel tristabiles, ut inde surgant motus passionales correspondentes, et isti dicuntur motus simpliciter secundi seu voluntarii vel deliberati. Cum enim appetitus sensitivus medius exsistat inter me­ rum appetitum naturalem vel physiologicum seu innatum potentiarum vegetativarum, et appetitum rationalem seu voluntatem, qui est appetitus perfectus et plene elicitus; me­ dium autem quodammodo participare valeat utrumque ex­ tremum, ultra ea quae ei conveniunt absolute et secundum L. 1, Q LXXIV, C. II: De subiecto secundario se, motus iste sensualitatis seu appetitus sensitivi potest ex­ citari seu provocari tripliciter; a) ex causa mere naturali vel physiologica, absque ulla repraesentatione sensibili, et iste est motus primo-primus; b) ex causa mere voluntaria, licet mediantibus sensibus aut agentibus naturalibus volun­ tarie applicatis ad excitandum istum motum et iste est mo­ tus secundus sensualitatis seu plane deliberatus, qui solet dici passio consequens; c) ex causa propria et adaequata mere sensitiva et psychologica, nempe ex repraesentatione mere sensitiva sensuum externorum et internorum, et iste est motus secundo-primus, quia antonomastice seu maxime proprie dicitur motus sensualitatis, quia provocatur unice ex facultatibus apprehensivis sensitivis. Ultra hos motus, evidenter potest esse motus ipsius ap­ petitus rationalis, seu voluntatis consequens formam ap­ prehensam ab intellectu vel ratione practica, qui motus est ipsius voluntatis, non autem sensualitatis, et ideo extra quaestionem nostram vagatur. Et quia res est maioris momenti, liceat nobis verba S. Thomae in medium afferre. • 1) 'iS'- - · a. r ί'Γ'»·. r' St» r*‘R >« 312. «Est autem —inquit Thomas— in nobis triplex ap­ petitus, scilicet naturalis, sensitivus et rationalis. Naturalis quidam appetitus (= innatus), puta cibi, est quem non imaginatio gignit, sed ipsa qualitatum naturalium dispositio, quibus naturales vires, suas actiones exercent... Appetitus autem sensitivus (= elicitus) est qui ex praece­ denti imaginatione vel sensu consequitur, et hic vocatur (per antonomasiam) motus sensualitatis. Appetitus autem rationalis (= elicitus) est qui consequi­ tur apprehensionem rationis, et hic dicitur motus rationis, qui est actus voluntatis» *. «In quantum ergo ex appetibili apprehenso per sensum movetur vis appetitiva inferior, eius motus sensualis dicitur II Sent., dist. 24, q. 3, art. 1. L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario 235 et ipsa potentia sensualitas nominatur. Hic autem appetitus sensibilis medius est inter appetitum naturalem et appeti­ tum superiorem rationalem, qui voluntas nominatur»’. «Ut per primo primos motus naturales; et per secundo-primos, motus sensualitatis intelligamus»1 2. «Motus vis concupiscibilis (= sensualitatis) potest dupli­ citer insurgere: vel ex qualitate organi, sicut calefacto corpo­ re, insurgit motus libidinis, sine aliqua imagine, et ille motus est pure naturalis...; alius motus concupiscibilis (= sensuali­ tatis) est, qui insurgit ex apprehensione delectantis, et ex par­ te illa appetitus concupiscibilis habet quandam libertatem, ad minus in homine...»3. Denique ait: «Quia appetitus sensitivus movetur ab ali­ qua apprehensione, et tamen est virtus in organo corporali, dupliciter potest motus eius insurgere: uno modo, ex corporis dispositione; alio modo ex aliqua apprehensione... Primum motum sensualitatis, qui est ex dispositione corporali..., ap­ pelant aliqui primo-primum»4. Secundum hoc ergo possumus dicere quod motus sensua­ litatis potest esse duplex: alius, simpliciter et pure dictus, qui nempe excitatur ex sola apprehensione sensitiva; alius vero secundum quid seu quasi mixtus cum mere naturali seu physiologico, quatenus excitatur ex causa chimica vel phy­ siologica; vel cum mere rationali seu voluntario, quatenus provocatur ex causa voluntaria seu ex imperio voluntatis. Haec distinctio motus sensualitatis praevenientis volun­ tatem et rationem, in primo-primum et secundo-primum, est maximi momenti, et communis erat tempore S. Thomae inter theologos. Rolandus Bandinelli (= Alesander III) iam adhibuerat formulam «primus-motus», quae postea subdistincta in primo-primum et secundo-primum, transeundo per 1 2 3 4 De Veritate, 25, 1. II Sent., dist. 24, q. 3, a. 2. II Sent., dist. 21, q. 1, art. 2 ad 5. De malo, 7, 6 ad 8. 236 L. I, 0. lAXIV, C. II: De subiecto secundario formulam minus perpolitam motus primo-primitivi et secundo-primitivi, quam videtur primus adhibuisse Gilbertus Porre tanusl. » •1 313. Ex hix autem clare patet iam sensus difficultatis, nempe de qua sensualitate agatur hoc in loco apud S. Thomam, et de quo motu sensualitatis sermo fiat. Agitur enim evi­ denter de sensualitate ut simpliciter nominat potentiam seu appetitum sensitivum, communem concupiscibili et irascibili; non autem agitur de sensualitate prout nominat corrup­ tam dispositionem superadditam potentiae appetitivae infe­ riori, quae dicitur concupiscibilitas seu fomes peccati. Qua in re decipitur Banez quando affirmat quod in «hac significa­ tione» augustiniano-theologica «agit de sensualitate D. Tho­ mas, in I-II, q. 74, art. 3»2. De hac sensualitate in hoc sensu agebant ceteri procedentes in linea augustiniana; at S. Tho­ mas profundius et universalius quaestionem posuit quam praedecessores et coaetanei sui, et agit de eadem sensualita­ te de qua tractabat in illa quaestione 81 Primae Partis. Neque etiam est sermo de sensualitate brutali prout dis­ tinguitur ab humana, nec de humana prout a brutali distin­ guitur, quia S. Doctor respuit talem distinctionem, sed agi­ tur de unica sensualitate quam homo habet, nempe de appeti­ tu sensitivo humano. Potest etiam dici quod motus sensualitatis extendi etiam potest ad subitaneos motus partis superioris, etiam rationis, quia de utrisque eadem est ratio; de his tamen sermo fiet in articulo 9 et 10; at hic in articulo 3, ad 2, de motu inanis gloriae quasi sensualitatis, apparet quod hoc sensu largiori sumitur. Similiter constat quod non agitur proprie loquendo de quolibet motu sensualitatis, sed unice de motu puro sensua­ litatis, non autem proprie loquendo de motu physiologico, 1 Cf. Loton, loc. cit., p. 50, nota 1, et p. 64. 2 D. BaNez, In /, q. 81, art. 1, edit, cit., coi. 1230. Art. 3: De peccato sensualitatis 237 neque de motu voluntario, procedenti ex imperio voluntatis; tamen de his agetur ad maiorem illustrationem proprii mo­ tus sensualitatis, quia medium melius cognoscitur ex com­ paratione cum extremis. C. De peccato sensualitatis quid sentiant antiqui theologi usque ad S. Thomam 314. Ergo antiqui theologi sibi ponebant quaestionem utrum isti motus sensualitatis sint peccaminosi. Qua in re sunt duae positiones quasi extremae et alia positio media. 1. Positiones extremae 315. Positiones extremae sunt duae: alia, quasi per de­ fectum culpabilitatis, alia quasi per excessum culpabilitatis in his motibus. 316. a) Per defectum quidem culpabilitatis. Fuerunt theologi dicentes motus sensualitatis nullum esse peccatum, nequidem veniale. Ita dicebat Abaelardus et Hugo a S. Vic­ tore, qui tenebant omnes actus exteriores seu imperatos esse amorales seu indifferentes, et sola intentione voluntatis fieri bonos aut malos seu virtuosos aut peccaminosos. Unde Conclium Senonense (1140) damnavit hanc Abaelardi proposi­ tionem: «quod nec opus, nec voluntas neque concupiscentia neque delectatio, cum movet eam, peccatum sit, nec debemus velle eam extinguere'. Huic positioni, licet mitiore quodam sensu, adhaeserunt postea —quantum ad motus sensualitatis spectat— Simon Tornacensis2, Rolandus Cremonensis, Hugo a S. Charo, S. Albertus Magnus senex et Ricardus de Mediavilla. Rolandus scribit: «Primi motus nullo modo sunt peccatum, nisi aliquo 1 Concilium Senonense, Denz. 386. 2 Apud Lottin, op. cit., pp. 64-66. 238 L. I, Q. LXXIV, C. Il: De subiecto secundario modo attingant rationem, et si non per consensum, saltem per aliquem risum vel aliquem applausionem. Et hoc dici­ mus, quia Augustinus dicit quod omne peccatum est volun­ tarium, voluntarium dico voluntate rationis; ipsa autem ap­ prehensio, secundum Augustinum, voluntas appellatur, se­ cundum quod ibi loquitur de voluntario» *. S. Albertus Magnus, qui in prioribus operibus docuerat motus sensualitatis proprie dictos seu secundo-primos esse peccata venialia2, postea in senectute hoc negavit3. Haec autem positio videtur fundari in distinctione dupli­ cis sensualitatis in homine, inducta a Guilielmo Autissiodorensi, scilicet brutali seu bestiali et humana, ita quidem ut brutalis seu inferior esset omnino extra ordinem moralitatis, quam quidem distintionem admittebat S. Albertus Mag­ nus una cum aliis adhaerentibus plus minus tendentiae augustinianae; et tamen erant infiltrationes neoplatonismi et specialiter avicebronianismi, potius quam ipsius Augustini. 317. b) Per excessum vero culpabilitatis defecerunt illi theologi qui dicebant omnes motus sensualitatis esse pecca­ ta, licet cum quadam distincitione, scilicet motus primo pri­ mi sunt peccata pro infidelibus seu nondum baptizatis, qui­ bus proinde nondum remissus erat peccatum originale; fide­ libus autem seu renatis, nullum erat peccatum; motus vero secundo-primi essent peccata venialia fidelibus seu renatis; infidelibus autem essent mortalia peccata. S. Thomas alludit ad hanc opinionem, quam confutat4. Quinam fuerint isti auctores, nescio; Henricus Gandavensis videtur eidem vehe­ 1 Ibidem, pp. 67-69. ..· »·>,, . . 1 S. Albertus Magnus, Summa de creaturis, P. I, tract. 4, q. 69, art. 3, particula 3, edit. Vives t. 34, pp. 711-714; II Sent. dist. 21, art. 4, ad 3; dist. 24, art. 9 et 14. 3 S. Albertus Magnus, Summa theologica, P. II, tract. 15, q. 92, mem­ brum 1 et 4. 4 De malo, 7, 3, ad 7-8; Quodl. 4, q. 1, art. 2; In Ad Rom. cap. 8, lect 1· I-II, 89. 5. Art. 3: De peccato sensualitatis 239 menter favere1. Et revera latet ubique, si sensualitas suma­ tur exclusive prout symbolizat serpentem; et fortasse ad hanc implicitam positionem alludit S. Thomas. 2. Positio media 318. Positio media nullam distinctionem facit quoad hoc inter fideles et infideles seu baptizatos et non baptizatos; distinguit tamen inter motus sensualitatis. Itaque mo­ tus primo primi seu mere naturales nullo modo sunt pecca­ ta; motus vero secundo-primi sunt peccata venialia, licet le­ vissima. Ita Magister Sententiarum, Praepositinus, Philip­ pus de Grèves, S. Albertus Magnus iunior, Alexander Halensis, S. Bonaventura, et, uno verbo, sententia tradicionalis, cui adhaeret etiam S. Thomas. Magister Sententiarum scribit: «Si ergo in motu sensuali tantum, peccati illecebra teneatur, veniale ac levissimum est peccatum»2; «cum vero in sensuali motu tantum est, ut praedicimus, tunc leviisimum est, quia ratio tunc non delec­ tatur»3; «veniale illud, scilicet quod in solo motu sensualita­ tis exsistit»4; «ex carnis corruptione suboritur motus illici­ tus et titillatio prava, ideoque tentatio quae est ex came, non fit sine peccato»5. Istae formulae Magistri saepe repetuntur a magnis theo­ logis saeculi XIII, et quandoque ac si essent formulae ipsius Augustini; quia, ut quidem critici notaverunt6, putabant ista verba Magistri esse ipsius Augustini. Quod quidem ve­ rum est, si al locum De Trinitate, ex quo allegoria illa famo­ sa sumpta est, referamur; si vero ad totam doctrinam Au­ gustini de peccato originali recurramus, credo hanc concep1 Cf. Dionysium Carthusianum, In II Sent., dist. 24, q. 6, edit. Tomaci, t. 22, pp. 293-295. 2 Petrus Lombardus, Il Sent., dist. 24, cap. 9. 3 Ibidem, cap. 12. 4 Ibidem, fine. 5 Ibidem, dist. 21, cap. 6. 6 Déman, loc. cit., pp. 266-267; Lottin, op. cit., p. 53. L. I. Q. LXXTV, C. Il: De 240 subiecto secundario tionem peccati sensualitatis non esse alienam ab Augustino. Unde hie in Summa, S. Thomas non recurrit ad De Trinita­ te, sed ad alia opera, ut patet in argumento Sed contra arti­ culi tertii. Quidquid tamen de hoc esse possit, videamus iam doctri­ nam S. Thomae. DOCTRINA S. THOMAE DE PECCATO SENSUALITATIS 319. In distributione articulorum, S. Thomas quaestio­ nem ponit aliis verbis aequipollentibus, scilicet «utrum sen­ sualitas possit esse subiectum peccati», ut proponit idem S. Doctor in II Sent., dist. 24, q. 3, art. 2, in distributione arti­ culorum. Cum autem tam ibi quam hic pervenit ad mate­ riam tractandam eadem plane formula quaestionem intro­ ducit, nempe «videtur quod in sensualitate non possit esse peccatum». Quia vero peccatum humanum potest esse duplex, scili­ cet originale et personale seu actuale, quaeri potest: primo, utrum sensualitas possit esse subiectum peccati originalis; secundo, utrum sensualitas possit insuper esse subiectum peccati actualis. Et in hoc secundo sensu exclusive loquitur S. Thomas hoc in loco et in locis parallelis. Attamen, liceat nobis respondere etiam ad primam quaestionem. Sensualitas, idest appetitus sensiti­ vus, potest esse subiectum peccati originalis, non quidem pri­ marium et quantum ad id quod principale et quasi formale est in peccato originali, sed secundarium et quantum ad id quod secundarium et quasi materiale est in originali peccato, scilicet concupiscentiam habitualem seu fomitem. 320. conclusio PRIMA: 321. Probatur. In ratione peccati originalis sunt quasi duo elementa essentialia: aliud quasi formale et primarium, quod est carentia iustitiae originalis quantum ad id quo Art. 3: Df. peccato sensualitatis 241 portio superior hominis subdebatur Deo per gratiam; aliud vero quasi materiale et secundarium, nempe carentia eius­ dem originalis iustitiae quantum ad hoc quod portio infe­ rior hominis, maxime appetitus sensitivus, subdebatur su­ periori regulato per gratiam. Est ergo peccatum originale quasi habitus entitativus seu languor naturae subiectatus principaliter et quantum ad elementum formale in ipsa es­ sentia animae; secundario vero et quantum ad elementum quasi materiale, sublectatur in carne animata, specialiter in appetitu sensitivo1. Et patet quod est subiectum peccati secundum essentiam suam seu prout egreditur ab ipsa ani­ ma et non secundum actus vel motus suos, quia sermo est de habitu entitativo. Est ergo materialiter in appetitu sensi­ tivo secundum quod respicit animam a qua fluit, non vero secundum quod respicit propria obiecta sensibilia ad quae per operationes suas ordinatur. 322. conclusio secunda: Sensualitas seu appetitus sensi­ tivus potest esse subiectum proximum seu immediatum peccati actualis. Ita S. Doctor, fere conceptis verbis. «In qua (= sensuali­ tate) peccatum est, etiam sicut in subiecto»2; «convenienter in ea (sensualitate) peccatum esse dicitur sicut in subiecto»3. 323. Probatur. a) Argumento quia, ex lege contrariorum. Idem est sub­ iectum proximum seu immediatum actus virtuosi et actus peccaminosi seu peccati actualis. Atqui sensualitas seu ap­ petitus sensitivus potest esse subiectum proximum seu im­ mediatum actus virtuosi. Ergo et sensualitas seu appetitus sensitivus potest esse subiectum proximum seu immedia­ tum actus peccaminosi vel peccati actualis. 1 I-II, 82, 1 et 3; 83, 1, 2 et 4. 2 // Sent., dist. 24, q. 3, art. 2. 1 Ibidem, in fine corporis. L. I, Q. LXXIV, C. Il: De 242 Sci subiecto secundario Maior constat, quia contraria nata sunt esse in eodem subiecto proximo et immediato, ut patet ex ipsamet defini­ tione oppositionis contrariae. Atqui actus virtuosus et actus peccaminosus seu peccatum actuale sunt contraria seu con­ trarie opposita, ut patet ex dictis supra, quaestione 71, art. 1 et 4. Ergo idem est subiectum proximum et immediatum actus virtuosi et actus peccaminosi seu peccati actualis. Minor vero, ubi unice poterat esse difficultas, sic patet. Idem est subiectum proximum et immediatum virtutis et actus virtuosi, sicut idem est subiectum proximum et imme­ diatum habitus operativi et actus eius. Atqui sensualitas seu appetitus sensitivus est subiectum proximum et immedia­ tum virtutis moralis, nempe temperantiae et fortitudinis1. Ergo et sensualitas seu appetitus sensitivus, concupiscibilis et irascibilis, est proprium et immediatum subiectum ac­ tuum virtuosorum temperantiae et fortitudinis. Et quidem isti actus harum virtutum possunt esse dupli­ cis categoriae: quidam perfecti et consummati, et hi sunt qui ex recto imperio rationis practicae et ex recta electione et usu activo voluntatis procedunt, quae sunt obiecta propria appetitus concupiscibilis et irascibilis, isti appetitus mode­ rate feruntur, etiam antecedenter ad iudicium rationis et ad motionem voluntatis vel saltem ferri possunt, tum ex condi­ tione quasi specifica appetitus sensitivi humani, quia natu­ raliter natus est superiori parti conformari in motibus suis; tum ex conditione quasi individuali organorum corporis in quibus secundario sunt sicut in subiecto, et sic quandoque dantur aptitudines vel dispositiones naturales ad temperan­ tiam vel ad fortitudinem, et consequenter ad actus earum. Et hoc duplici sensu, inchoative et imperfecte, istae virtutes et actus imperfecti virtutum istarum, sun naturales appeti­ tui sensitivo; et ex adverso, ex indispositione organica, po­ test homo secundum appetitum sensitivum naturaliter esse ' Cf. Supra, I-II, 56, 4. Art. 3: De peccato sensualitatis 243 dispositus ad vitia contraria et ad actus seu motus virtuosos contrarios. Sicut autem illae dispositiones bonae satis erant ad quosdam actus virtuosos inchoatos et imperfectos, ita con­ trariae dispositiones malae satis esse poterunt ad quosdam actus vitiosos inchoatos et imperfectos, et consequenter ad aliquod peccatum actuale, aliquo saltem modo1. 324. b) Argumento propter quid, ex propria et immedi­ tata et adaequata causa vel ratione peccati actualis et motus sensualitatis. Omnis potentia, cuius proprius actus potest esse voluntarius et inordinatus, potest esse subiectum proxi­ mum vel immediatum peccati actualis. Atqui sensualitas seu appetitus sensitivus est potentia, cuius proprius actus potest esse voluntarius et inordinatus. Ergo sensualitas seu appetitus sensitivus est potentia quae potest esse subiectum proximum vel inordinatum peccati actualis. Maior constat ex dictis articulo 1 et 2. Nam proprium, idest proximum et immediatum subiectum peccati actualis est potentia immediate elicitiva actus peccaminosi, quia ac­ tus peccaminosus est actus immanens, et idem est subiec­ tum immediatum et causa elicitiva actus immanentis. Cum ergo peccatum actuale sit, per definitionem, actus humanus malus, idest actus voluntarius inordinatus2, omnis potentia immediate elicitiva actus voluntarii inordinati, quae est ac­ tus immanes, est subiectum proximum et immediatum ac­ tus peccaminosi seu peccati actualis. Minor vero, in qua unice stat difficultas, scilicet quod proprius elicitus actus sensualitatis possit esse voluntarius et inordinatus, constat manifeste quantum ad hoc quod pos­ sit esse inordinatus seu malus seu non secundum ordinem rationis rectae, neque in hoc esse potest dubium; quantum 1 Cf. supra I-II, 63,1; De Veritutibus in communi, q. 1, art. 4 corp, et ad 11-12. 2 1-11,71,6. L·'- ’ 244 L. I. Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario vero ad hoc quod possit esse voluntarius, sic ostenditur: om­ nes actus hominis imperabiles a ratione et voluntate, pos­ sunt esse voluntarii, quia voluntarium praedicatur intrinsece et essentialiter de membris in quae voluntarium humanum dividitur, scilicet de actibus elicitis a voluntate et de actibus *. imperatis Atqui proprii actus sensualitatis seu appetitus sensitivi sunt actus imperabiles a ratione et voluntate. Nam motus proprii sensualitatis, qui ei conveniunt se­ cundum se, non sunt motus primo-primi, quia isti surgunt in appetitu sensitivo ex qualitatibus chimicis organorum in quibus subiectatur appetitus ille, et ideo non sunt imperabi­ les, sicut neque imperabiles sunt vires naturae nec vires vegetativae2; neque motus deliberati seu procedentes ex posi­ tivo imperio rationis et voluntatis, quia isti motus sunt po­ tius rationales; sed motus secundo-primi, qui nempe sur­ gunt in appetitu sensitivo ad apprehensionem boni vel mali sensibilis, ut supra dictum est. Atqui omnes isti motus se­ cundo-primi sunt imperabiles a ratione et voluntate. Et hoc patet, quia omnis actus, cuius propria causa est in potestate rationis et voluntatis, est imperabilis a volunta­ te, ut per se patet. Atqui propria causa horum motuum secundo-primorum, est in potestate rationis et voluntatis, quia propria causa horum motuum est apprehensio seu re­ praesentatio proprii obiecti eorum a sensibus externis, et maxime seu adaequate a sensibus internis, nempe ab imagi­ natione et a cogitativa. Atqui usus seu motus sensuum exter­ norum, ut plurimum, est in potestate rationis et voluntatis; Λ motus vero seu usus imaginativae et cogitativae est semper in potestate rationis et voluntatis. Nam «sensus exteriores indigent ad suos actus exteriori­ bus sensibilibus (actualibus seu praesentibus), quorum praesentia non est in potestate rationis»; quando vero sensi- 1 Cf. I-II, qq. 8 prol. et 17. 2 Cf. I-II. 17, 8. Art. 3: De peccato sensualitatis 245 bilia ista sunt praesentia, licet sine contactu immediato, possumus uti vel non uti sensatione, ut patet in visu vel au­ ditu; quandoque vero sensationem vitare non possumus di­ recte, ut accidit in gustu vel tactu; «sed vires interiores, tam appetitivae quam apprehensivae, non indigent, exterioribus rebus» praesentibus, ut operari possint, «et ideo subduntur imperio rationis (et voluntatis), quae potest non solum insti­ gare vel mitigare affectus appetitivae virtutis, sed etiam for­ mare imaginativae virtutis phantasmata» ’. Et quidem mul­ to magis est in nostra potestate usus imaginationis et cogitativae, quam usus visus exterioris, quem tamen omnes con­ cedunt esse in potestate nostra. Unde S. Thomas profunde ait: «Dispositio autem corpo­ ralis non subiacet imperio rationis, sed omnis apprehensio imperio rationis subiacet; potest enim ratio prohibere usum cuiuslibet apprehensivae potentiae, maxime in absentia sen­ sibilis secundum tactum, quod (sensibile secundum tactum) quandoque removeri non potest. Quia ergo peccatum est in sensualitate secundum quod potest obedire rationi, primus motus sensualitatis, qui est ex dispositione corporali, non est peccatum, et hunc appelant aliqui primo primum; secun­ dus autem motus, qui excitatur ex aliqua apprehensione, est peccatum»I, 2. Quia ergo sensualitas elicit immediate istos actus inordi­ natos et quodammodo voluntarios, dicendum est sensualita­ tem ipsam seu appetitum sensitivum esse subiectum proxi­ mum seu immediatum talis peccati. Subiectum tamen remo­ tum et primum est ipsa voluntas, quae est primum subiec­ tum omnis peccati actualis, ut patet ex articulis 1-2; est au­ tem causa huius peccati sensualitatis, per accidens, quatenus non praevenit aut non impedivit motus illos insurgentes et impedibiles. Unde iterum S. Thomas ait: «Subiectum ali- I 2 17 I, 81, 3 ad 3. Cf. supra, I-II, 17, 7 ad 3. De malo, 7, 6 ad 8. 246 L. 1, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario cuius est duplex, scilicet primum et secundarium, sicut su­ perficies est primum subiectum coloris, corpus autem se­ cundarium, in quantum subiicitur superficiei; similiter dici­ tur quod primum subiectum peccati est voluntas, sensuali­ tas vero est subiectum peccati in quantum aliqualiter parti­ cipat voluntatem»l. SOLVUNTUR DIFFICULTATES rib 325. Obiectio prima. Eiusdem suppositi est peccatum actuale et immediatum subiectum eius. Atqui sensualitas et peccatum actuale non sunt eiusdem suppositi, quia sensualias est communis hominibus et brutis, peccatum vero ac­ tuale morale proprium est hominibus tantum, non brutis. Ergo sensualitas non est subiectum immediatum peccati ac­ tualis. 326. Respondetur. Concedo mai. et min., cuius tamen ra­ tionem distinguo: Sensualitas, idest, appetitus sensitivus est communis nobis et brutis animalibus, sub ratione imperabilitatis a ratione et voluntate, nego; sub ratione simplicis sen­ sualitatis, subdistinguo: materialiter et in gradu quodam in­ feriori, concedo; formaliter et prout appetitus sensitivus est totum suppositi et radicaliter ipsius animae, nego. Et nego consequens et consequentiam. Aliis verbis: Obiectio: Quod est commune nobis et brutis animalibus non est subiectum immediatum peccati actualis moralis, quia peccatum morale est proprium hominis. Atqui sensua­ litas seu appetitus sensitivus est communis nobis et brutis. Ergo sensualitas non est subiectum immediatum peccati ac­ tualis moralis. De veritate, 25, 5 ad 1. Art. 3: De peccato sensualitatis 247 Respondetur. Distinguo mai.: Quod est commune nobis et brutis, prout mere commune est, non est subiectum imme­ diatum peccati actualis, concedo; prout non est mere com­ mune, sed aliquid participat de dignitate et proprietate ho­ minis, non est subiectum immediatum peccati actualis, nego. Contradistinguo min.: Sensualitas seu appetitus sensiti­ vus est communis nobis et brutis, sub ratione dynamica imperabilitatis a ratione et voluntate, nego; sub ratione entitativa simplicis potentiae sensitivae appetitivae, subdis­ tinguo: materialiter ut est potentia quaedam organica, con­ cedo; formaliter ut est potentia immediate totius composi­ ti, et radicaliter ipsius animae, nego. Et nego consequens et consequentiam. Aequivocatio magna latet in hoc quod dicitur appetitum sensitivum seu sensualitatem esse communem nobis et bru­ tis; nam aliud est esse aliquo modo commune, aliud est esse perfecte aequale utrobique. Certe, nos habemus appetitum sensitivum, et similiter bruta animalia, at iste appetitus est nobilior et perfectior in nobis quam in brutis. Nam qualis est perfectio proprii subiecti alicuius potentiae et propriae radicis eius, talis est quoque perfectio huius potentiae, quia se habent ad invicem ut propria perfectio ad proprium perfectibile et ut proprius effectus ad propriam causam. lam vero, proprium subiectum appetitus, qui est potentia orga­ nica, est compositum ex anima et corpore; propria vero ra­ dix eius et causa, est anima propria. Atqui manifeste compo­ situm humanum est multo perfectius quam compositum belluinum, tum ex parte animae tum ex parte corporis organi­ ci. Similiter, anima humana, quae est unica forma corporis humani, et a qua sicut a radice oritur appetitus sensitivus humanus, est multo perfectior quam anima irrationalis seu belluina a qua oritur sicut a radice appetitus sensitivus bru­ torum. Ergo et appetitus sensitivus humanus est multo per­ fectior quam appetitus sensitivus brutorum. Quia ergo pro­ prium subiectum appetitus sensitivi humani est composi­ tum humanum, quod est rationale, et radix eius est anima 248 L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario rationalis, consequenter iste appetitus in nobis in radice sua et eminenter rationalis est; e contra, in brutis mere irratio­ nalis exsistit. Propter hanc ergo communicationem cum ipsa ratione et voluntate in eadem radice animae, participat aliquid de rationalitate, et proportionatur, veluti naturalis pars, perfectioni totius compositi humani, et naturaliter est obedibilis et imperabilis a ratione et voluntate. Unde haec pars sensitiva multo maiorem perfectionem et dignitatem habet in homine quam in brutis, maxime in sensibus inte­ rioribus et in appetitu sensitivo. Et sic memoria sensitiva est in nobis reminiscentia; et aestimativa naturalis apud nos est cogitativa seu ratio particularis, quae sunt susceptivae alicuius habitus seu habilitatis. Nihil ergo mirum si etiam appetitus sensitivus seu sensualitas sit in nobis perfectior et altior quam in brutis, et quod sit susceptiva habitus boni et habitus mali *. Optime ergo S. Doctor concludit: «Illam emi­ nentiam habet cogitativa et memorativa in homine, non per id quod est proprium sensitivae partis, sed per aliquam affi­ nitatem et propinquitatem ad rationem universalem, secun­ dum quamdam refluentiam; et ideo non sunt aliae vires, sed eaedem, perfectiores quam sint in aliis animablibus» 2. Et quia facultas appetitiva sequitur ad apprehensivam, cui commensuratur, posita excellentia in sensibus internis humanis super sensus internos brutorum a priori et necessa­ rio sequitur excellentia sensualitatis humanae supra sensua­ litatem belluinam. Unde valde formaliter et profunde S. Thomas, hoc in loco, deducit excellentiam nostrae sensuali­ tatis ex excellentia nostrae sensibilitatis interioris. CCi 327. Obiectio secunda. Motus inevitabiles non sunt pec­ cata, quia de ratione peccati moralis est quod sit evitabile. Atqui motus sensualitatis inordinati sunt inevitabiles, quia ex una parte nullus potest vitare omnes motus sensualitatis, Cf. S. Thomam, I, 78, 4 versus finem corporis articuli, ubi notat has differentias inter nos et bruta quoad sensus internos’ I-II 50 3 2 1,78, 4 ad 4. Art. 3: De peccato sensualitatis 249 cum sint motus naturales; ex alia vero isti motus sunt inevitabiliter inordinati, quia sensualitas est perpetuae corruptio­ nis, durante vita praesenti. Ergo motus sensualitatis non sunt peccata, et consequenter sensualitas non est nec esse po­ test subiectum proximum vel immediatum peccati actualis. 328. Respondetur. Distinguo mai.: Motus inevitabiles non sunt peccata, motus omnino inevitabiles seu nullo modo evitabiles non sunt peccata, concedo; motus inevitabiles ali­ quo modo, alio tamen modo evitabiles, non sunt peccata, nego. Contradistinguo min.: Motus sensualitatis inordinati sunt inevitabiles, motus primo-primi, concedo; motus secundoprimi seu proprii sensualitatis, subdistinguo: sunt omnino inevitabiles, nego; sunt aliquo modo inevitabiles et aliquo modo vitabiles, concedo. Et nego consequens et consequentiam. 329. Haec difficultas est valde gravis et seria ideoque accurate est consideranda ut detur ei perfecta et adaequata solutio. Revera, ut supra dictum est, in sensualitate possunt in­ surgere motus illiciti ex triplici causa: a) ex causa physiolo­ gica seu mere naturali, secundum conditiones chimicas vel physicas organi corporalis quo utitur sensualitas in operan­ do, et isti motus sunt omnino inevitabiles in se, et conse­ quenter in illis nullum potest esse peccatum morale actuale, et appellantur motus primo-primi; b) ex causa psychologica rationali, nempe ex electione voluntatis vel ex redundantia quadam a voluntate et ratione, et tunc evidenter vitari pos­ sunt, sicut vitari aut impediri potest propria causa, quae est electio vel actus voluntatis; c) ex causa psychologica sensiti­ va et adventitia, nempe ex apprehensione boni aut mali sen­ sibilis delectabilis aut abominabilis, secundum quod maxi­ me praesentatur appetitui sensitivo ab imaginatione et a co­ gitativa, et isti dicuntur actus secundo-primi. 250 L. I. Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario Isti autem motus sensualitatis quodammodo vitari pos­ sunt et quodammodo non. Si enim isti motus considerentur omnes simul et collective tunc vitari nequeunt ab homine per solas vires naturales neque ordinarias gratiae in statu prae­ sentis vitae, nisi ex speciali privilegio, ut accidit in Christo lesu et in Beata Virgine; si vero considerentur singuli distri­ butive et successive, tunc vitari possunt per vires liberi arbi­ trii, maxime quando est gratia adiutum, si tamen praesen­ tiat seu praevideat, secus vero quando repente et posita sen­ sibili repraesentatione surgunt. lam vero, haec potentia quantum ad singulos in particulari, et prout revera occurrunt in vita, satis est ad imperabilitatem eorum et consequenter ad eorum voluntarietatem indirectam, per omissionem repressionis praeventivae. Isti ergo motus sensualitatis, si omnes simul et collective sumantur, nequeunt a nobis reprimi et evitari; si vero om­ nes sumantur distributive et successive, tunc vitari possunt, praeveniendo eos; et hoc sufficit ad culpabilitatem, quia in rerum natura non occurrunt nobis omnes collective, simul, sed omnes distributive et successive. Non potest autem om­ nes vel plures motus simul reprimere praeveniendo aut con­ tra nitendo, quia «non potest esse simul intentio renitentis voluntatis contra diversa in actu»1, «nec est possibile ut homo continue contra conetur ad huiusmodi motus vitan­ dos, propter varias huamanae mentis occupationes, et quie­ tem neccessariam»2. Hanc distinctionem illustrabant antiqui theologi duplici exemplo, nempe exemplo nautae, qui vitare potest quominus aqua intret per singula foramina in particulari, non tamen potest omnia simul foramina claudere vel custodire. Ita Guilielmus Autissiodorensis: «Sicut —inquit— ille nauta potest vitare quod aqua non intret per illud foramen, tamen non i 2 II Sent., dit. 24, q. 3, art. 2 ad 4. De Veritate. 24, 12. Art. 3: De peccato sensualitatis 251 potest vitare quin intret per aliquod» *; et loannes de Rupella: «Sicut —ait— iste nautra potest vitare quod aqua non intret in navim per illud foramen vel illud, non tamen potest vitare quin per aliquod»1 2. Ad quos, sine dubio, alludit S. Bonaventura quando scribit: «Sicut exemplum ponitur in nauta, qui potest praecavere et custodire ne aqua per ali­ quod foramen determinatum ingrediatur, non tamen potest facere quod per nullum habeat ingressum»3. Alio exemplo idem illustrabant, quod refert S. Albertus Magnus his verbis: «Datur simile a Magistris de aliquo qui impugnatur a multis ante et retro, dextrorum et sinistrorum et retrorsum, sursum et deorsum; ille enim quemlibet singu­ larem ictum in clypeo recipere potest, sed non potest ab om­ nibus simul cavere»4. Et eadem distinctio adhibetur communiter a theologis quantum ad evitabilitatem peccatorum mortalium ab homi­ ne adulto et lapso sine adiutorio gratiae, immno et ex hac distinctione in peccato sensualitatis, quae clarior est, proce­ debant ad illustrandam distinctionem pro peccato mortali in parte superiori sine gratia5. Nam proportionaliter sunt vulneratae et deordinatae pars inferior erga superiorem et superior erga Deum. Quod vero dicitur, quasi ratio inevitabilitatis absolutae, quod sensualitas est perpetuae et continuae corruptionis seu inordinationis, facile solvitur distinguendo, scilicet sensua­ litas est perpetuae et continuae corruptionis, sensualitas sumpta pro appetitu sensitivo seu pro potentia, nego; sen­ sualitas sumpta allegorice pro serpente seu pro fomite, quae est materiale peccati originalis, subdistinguo: est per­ petuae et continuae corruptionis, in habitu seu habitualiter, 1 2 3 t. II, 4 5 Apud Lottin, op. cit., p. 120, lin. 55-59. Ibidem, p. 139, lin. 123-135. S. Bonaventura, II Sent., dist. 41, art. 2, q. 1 ad 1, Edit. Quaracchi, p. 949. S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 35, art. 4, edit, cit., t. 27, p. 588b. Cf. S. Thomam, I-II, 109, 8. 252 I L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario concedo: in actu seu actualiter, nego, quia non semper actu operatur. Ideo ergo non necessario habetur semper corruptio in actu, neque etiam quando actu operatur seu movetur sem­ per actu inordinate procedit, quia non semper necessario operatur ex deordinata illa dispositione habituali, sed saepe operatur secundum rectitudinem naturalis potentiae appetitivae. Unde optime S. Thomas ait: «Dispositio corporalis, quae pertinet ad complexionem corporis, non subditur ra­ tioni, sed hoc non requiritur ad hoc quod passiones praedic­ tae in actu sint, sed quod homo sit ad eas habilis; actualis vero transmutatio corporis, utpote accensio sanguinis circa cor vel aliquid huiusmodi, quod actu passiones huiusmodi concomitatur, sequitur imaginationem et propter hoc subdi­ tur rationi» ‘. 330. Obiectio tertia. Motus inordinatus, qui non est ac­ tus humanus, non est peccatum morale, quia de ratione pec­ cati in moribus est quod sit actus humanus2. Atqui motus inordinatus sensualitatis, etiam secundo-primus, non est ac­ tus humanus, quod patet propria definitione utriusque, nam actus humanus est qui procedit ab homine in quantum est homo, hoc est a voluntate deliberata3; motus vero sensuali­ tatis est, per definitionem, motus surgens in appetitu sensi­ tivo ex sola apprehensione imaginativae aut cogitativae boni aut mali sensibilis, ante deliberationem rationis et con­ sequenter absque tali deliberatione, a qua praecise contradistinguitur. Ergo motus inordinatus sensualitatis non est peccatum morale seu in moribus. 331. Respondetur. Distinguo mai.: Motus inordinatus, qui non est actus humanus, nullo modo neque perfecte neque S. Thomas, De Veritate, 25, 4 ad 5. Cf. ibidem, articulos 6-7. Cf. I-II, 71,6. Art. 3: De peccato sensualitatis imperfecte, non est peccatum morale seu in moribus, conce­ do·, qui non est actus humanus perfecte et complete, bene vero imperfecte, non est peccatum morale seu in moribus, subdistinguo: non est peccatum morale perfecte et complete, concedo; non est peccatum morale imperfecte et quasi in­ choative, nego. Contradistinguo min.: Motus proprius sensualitatis, etiam secundo-primus et inordinatus, non est actus huma­ nus perfecte et complete sumptus, concedo; non est actus humanus imperfecte et inchoative acceptus, nego. Et nego consequens et consequentiam. Ratio est semper eadem. Motus humanus, idest, proce­ dens a voluntate deliberata, non stat in indivisibili, sed lati­ tudinem quandam habet, et potest esse perfectus et comple­ tus, aut etiam imperfectus duplici capite: a) ex parte ipsius voluntatis, quatenus potest esse directe elicitus aut impera­ tus ab ipsa per actum positivum aut solum indirecte impe­ ratus vel potius imperabilis, quatenus poterat ab ipsa volun­ tate impediri aut praecaveri et etiam debebat, et tamen vo­ luntas omissit hanc vigilantiam vel sollicitudinem; b) simi­ liter, ex parte ipsius deliberationis rationis practicae, quate­ nus potest esse directe et perfecte et positive deliberatus, aut solum indirecte et reductive, quia poterat esse aliquo modo deliberatus, cum esset deliberabilis, et tamen ratio neglexit hanc facere deliberationem. Constat autem quod ad aliquam rationem voluntarii et deliberati actus sufficit imperabilitas et deliberabilitas aliqualis eius, idest possibilitas imperii et deliberationis. Et vere, hoc accidit cum motibus illicitis seu inordinatis sensualitatis, qui dicuntur secundo-primi; praeveniunt qui­ dem imperium directum et deliberationem directam et posi­ tivam rationis et voluntatis, ita ut nec ratio nec voluntas actum positivum ponant; sed poterant et debebant imperari et deliberari, et hoc sufficit ad hoc ut dicantur actus humani et peccata actualia, licet modo quodam imperfecto et quasi rudimentario. 254 L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario Et haec est ratio cur dicantur motus ipsius sensualitatis, quia sensualitas ipsa est quae maxime et positive eos elicit quasi causa proxima et immediata et propria eorum; non autem dicuntur actus voluntarii et deliberati, quia neque voluntas neque ratio quidquam positive ibi faciunt, sed so­ lum negative se habent, cum tamen possent et deberent in­ tervenire; et merito quidem, quia actus denominari debet maxime ab eo quod positivum et commissionis est in ipso, non autem ab eo quod privative et per omissionem totalem ibi est. Unde energice ait S. Thomas quod «nihil operatur ibi id quod est principale in homine in quantum est homo, scilicet ratio et voluuntas»1; at scimus quod voluntarium seu actus humanus potest dari aliquo modo absque omni actu, etiam interiori2. Si ergo nullus esset actus positivus sensualitatis, merito diceretur peccatum omissionis; at quia operatur positive, exinde appellatur, et iure quidem, pecca­ tum commissionis sensualitatis. Itaque, magna profunditate ait idem S. Doctor: «Quando actus voluntatis vel rationis (postivus et directus) invenitur in peccato, tunc directe potest attribui rationi vel voluntati sicut primo motivo (= moventi) et primo subiecto; sed quando non est ibi aliquis actus (positivus) voluntatis vel rationis, sed solus actus (positive dictus) sensualitatis, qui dicitur peccatum, quia potest prohiberi per rationem et vo­ luntatem, tunc peccatum attribuitur sensualitati sicut proprio principio et subiecto»3; et simul tamen verum est dicere «omne peccatum (actuale, etiam ipsius sensualitatis) esse in voluntate sicut in primo movente vel movere potente; ex hoc enim motus sensualitatis est peccatum veniale, quia vo­ luntas potest illud impedire»4; est enim tunc voluntas causa per accidens —per modum omissionis— eius quod iam per ' Hic, ad 3. 2 Cf. Supra, q. 6, art. 3; q. 71, art. 5. 1 De malo. 7, 6 ad 4. 4 Ibidem, ad 2. Art. 3: De peccato sensualitatis 255 accidens poterat vitare motus sensualitatis inordinatos, re­ movendo prohibens, inordinationis eorum. Minimum qui­ dem causalitatis et infinitesimaliter diminuibile; aliquid ta­ men, et hoc sufficit ad aliquam veram rationem peccati ac­ tualis in moribus. Et ratione huius purae omissionis, quae sufficit ad rationem aliquam voluntarii et humani actus, di­ cit S. Thomas quod in peccato sensualitatis nullus datur consensus positivus rationis et voluntatis, neque expressus seu directus neque etiam interpretativus, ut dicebat S. Bonaventura; quod quidem provenit ex diversa opinione eo­ rum circa naturam psychologicam peccati omissionis seu voluntarii negativi, de qua diximus supra, quaestine 71 arti­ culo 5. S. Thomas ergo, sibi semper constans, intrepide scri­ bit: «Non dicitur esse peccatum in sensualitate propter interpretativum consensum rationis; quando enim motus sen­ sualitatis praevenit iudicium rationis, non est (ullus) consen­ sus, neque interpretatus neque expressus; sed ex hoc ipso quod sensualitas est subicibilis (= imperabilis, dirigibilis, impedibilis) rationi, actus eius, quamvis rationem praeve­ niat, habet rationem peccati» Et iterum ait: «Peccaum dicitur esse in sensualitate, non quia ei imputetur, sed quia per eius actum committitur, im­ putatur autem homini (= rationi et voluntati), in quantum actus ille in eius potestate consistit», aliquo modo, ut in solu­ tione ad 2 dictum est2. Denique scribit: «Omne peccatum est in voluntate, non sicut in subiecto (proximo et immediato), sed sicut in causa. Sed voluntatem esse causam alicuius peccati contingit du­ pliciter: vel per se (positive), ut quando actus peccati ex im­ perio voluntatis procedit; vel quasi per accidens (nota parti­ culam diminuentem, quasi, istius per accidens), quando non impedit quod impedire potest, sicut dicitur aliquis facere id 1 De Veritate 25, 5 ad 5. 2 Ibidem, ad 11. 256 L. 1. Q. LXXIV, C. Il: De subiecto secundario quod non impedit, cum impedire possit; et hoc modo est cau­ sa primorum motuum» qui dicuntur motus sensualitatis . * Art. 4.-Utrum in sensualitate possit esse peccatum mortale 332. Dato ergo quod sensualitas possit esse proximum et immediatum subiectum et causa peccati actualis, cum peccatum actuale seu personale immediate et adaequate di­ vidatur per mortale et veniale, statim quaeritur utrum sen­ sualitas possit esse subiectum proximum et immediatum peccati mortalis, an e contra non possit esse subiectum nisi solius peccati vanialis. § I SOLUTIO QUAESTIONIS 333. conclusio: Sensualitas proprie dicta prout mere sen­ sualitas humana est, non est subiectum proximum et imme­ diatum peccati actualis mortalis, sed solum peccati venialis. 334. Probatur prima pars. Illa sola potentia potest esse subiectum proximum et immediatum peccati actualis mor­ talis, cuius proprius actus potest causare deordinationem ab ultimo fine totius humanae vitae. Atqui sensualitas seu ap­ petitus sensitivus est potentia, cuius proprius actus non potest causare deordinationem ab ultimo fine totius huma­ nae vitae. Ergo sensualitas est potentia quae non potest esse subiectum proximum et immediatum peccati actualis mortalis. Maior patet ex ipsament notione peccati actualis morta­ lis. Nam peccatum mortale essentialiter importat deordina­ tionem actus humani ab ultimo fine totius humanae vitae, quia importat destructionem vel corruptionem affectivam II Sent., dist. 24, q. 3, art. 2 ad 2. Art. 4: Venialitas peccati sensualitatis 257 principii vitae spiritualis seu moralis, per aversionem ab ul­ timo fine, qui est supremum principium ordinis moralis, ut supra dictum est, quaestione 72, articulo 5. Minor autem apparet ex ipsamet ratione deordinationis ab ultimo fine totius humanae vitae, et actus proprii sensua­ litatis. Nam eiusdem est causare deordinationem ab ultimo fine totius humanae vitae, cuius est causare ordinationem ad ipsum ultimum finem, quia ordinare et deordinare sunt contraria, et contrariorum eadem est ratio et causa diversi­ mode sumpta1. Atqui sensualitatis seu appetitus sensitivi non est causare ordinationem ad ultimum finem; quia iste est universalis et pure spiritualis, et appetitus sensitivus, ut sic, cum sit facultas organica, nequit attingere universale et pure spirituale, sed solum particulare et sensibile. Ergo ne­ que sensualitatis seu appetitus sensitivi potest esse causare deordinationem ab ultimo fine totius humanae vitae. Solum ergo ratio et voluntas, quae universalium et spiri­ tualium sunt, possunt proprio actu causare ordinationem aut deordinationem ab ultimo fine totius humanae vitae, et ideo sola pars superior hominis, nempe voluntas et ratio, possunt esse subiectum proximum et immediatum peccati actualis mortalis. Confirmatur ex dictis articulo praecedenti. Peccatum ac­ tuale perfectum debet esse actus humanus perfectus, quia peccatum actuale est essentialiter actus humanus2, et sicut se habet simpliciter ad simpliciter ita tale ad tale. Atqui peccatum mortale est peccatum perfectum et motus seu ac­ tus sensualitatis proprie dictus non est actus humanus per­ fectus. Ergo neque peccatum sensualitatis potest esse pecca­ tum actuale perfectum et completum, quod est peccatum mortale3. 1 Cf. In V Metaphysic., lect. 2, n. 776. 2 1-11,71,6. 3 Cf. I-II, 74, 3 ad 3. 258 L. I, Q. LXXIV. C. II. De subiecto secundario 335. Secunda pars constat: a) Ex modo dictis. Patet enim ex dictis articulo praece­ denti quod sensualitas potest esse subiectum peccati actua­ lis; constat etiam ex prima parte huius conclusionis quod sensualitas nequit esse subiectum peccati actualis mortalis. Atqui ultra mortale nequit dari nisi veniale peccatum, quia peccatum actuale dividitur immediate et adaequate per mortale et veniale ’. Ergo, ex quo nequit esse subiectum pec­ cati mortalis et tamen est subiectum peccati actualis, sequi­ tur, per locum a sufficienti divisione, sensualitatem esse subiectum peccati venialis tantum. b) Ostensive et directe. Potentia quae nequit esse subiec­ tum et causa nisi actus humani imperfecti, nequit esse sub­ iectum et causa nisi peccati actualis imperfecti, quod est peccatum veniale, quia qualis est ratio actus humani talis est ratio peccati actualis in illo. Atqui sensualitas nequit esse causa et subiectum nisi actus humani imperfecti et in­ choati, ut patet ex dictis articulo praecedenti. Ergo sensuali­ tas nequit esse subiectum proximum et immediatum nisi solius peccati actualis imperfecti, quod est peccatum dimi­ nutum seu veniale. Quam quidem rationem proposuerat S. Doctor his ver­ bis: «Est autem aliquis actus moralis per hoc quod aliquo modo est in nobis, sic enim ei debetur laus et vituperium; et ideo actus ille qui perfecte est in nostra potestate, perfecte est moralis, et in eo potest esse ratio peccati mortalis, sicut sunt actus quos voluntas elicit vel imperat (positive). Actus autem sensualitatis non est perfecte in nostra potes­ tate, eo quod praevenit iudicium rationis; est tamen aliquali­ ter in potestate nostra, in quantum sensualitas rationi subiicitur, ut ex dictis patet; et ideo actus eius attingit ad genus moralium actuum, sed impefecte. I-II, 72, 5. Art. 4: Venialitas peccati sensualitatis 259 Unde non potest in sensualitate esse peccatum mortale, quod est peccatum perfectum, sed solum veniale, in quo im­ perfecta peccati moralis ratio invenitur» '. c) Per reductionem ad primum et perfectum principium et subiectum peccati actualis quod est ipsa voluntas, ut patet ex articulis 1 et 2 huius quaestionis. Hoc modo convenit actui vel motui alicui esse peccatum actuale, quo ei convenit esse in potestate vel dominio voluntatis, quia «ibi incipit genus moris ubi primo dominium voluntatis invenitur». Atqui mo­ tus proprii sensualitatis sunt imperfecte et incomplete in dominio voluntatis, ut patet ex dictis articulo praecedenti, ad 2. Ergo motus sensualitatis nequeunt habere nisi imper­ fectam et incompletam rationem peccati actualis, quae est ratio peccati venialis12. § Π SOLVUNTUR DIFFICULTATES 336. Obiectio prima. Actus, cuius proprium obiectum est graviter peccaminosum, utpote graviter prohibitum lege aeterna, est peccatum mortale, eiusque propria potentia erit subiectum peccati mortalis. Atqui proprium obiectum quo­ rumdam saltem motuum sensualitatis est graviter peccami­ nosum, ut patet in obiecto Venereorum. Ergo quidam saltem actus seu motus sensualitatis sunt peccata mortalia, ideo­ que et ipsa sensualitas erit subiectum horum peccatorum mortalium. 337. Respondetur. Distinguo mai.: Actus, cuius pro­ prium obiectum est graviter peccaminosum, est peccatum grave seu mortale, si sit actus perfectus seu perfecte huma- 1 De Veritate, 25, 5. 2 11 Sent., dist. 24, q. 3, art. 2. L· I. Q LXXIV, C. II: De subiecto secundario 260 nus, concedo; si sit actus imperfectus seu imperfecte huma­ nus, nego. Concedo min. et nego consequens et consequentiam. Ad hoc ut actus aliquis sit peccatum mortale seu perfec­ tum duo cumulative requiruntur: unum ex parte obiecti, nempe quod sit de re graviter peccaminosa seu prohibita vel apprehensa ut tali; aliud ex parte subiecti, nempe quod actus seu motus in obiectum sit perfectus secundum spe­ ciem suam moralem. Quod si una ex his conditionibus desit, peccatum non erit grave. lam vero, constat quaedam obiecta motuum sensualita­ tis esse per se graviter peccaminosa, ut homicidium, adulte­ rium, fornicatio; at simul constat etiam motus proprios sen­ sualitatis esse actus essentialiter incompletos et imperfectos in genere actus humani seu moralis, ut ex dictis patet. Unde sequitur istos motus, etiam circa obiecta gravissima, esse quidem peccata quaedam, at imperfecta, et quandoque le­ vissima pro gradu imperfectionis eorum. Ceterum, vires apprehensivae inferiores non possunt at­ tingere perfectam rationem formalem moralitatis talium obiectorum, et consequenter neque motus sensualitatis fer­ tur in haec obiecta formaliter sumpta ut immoralia sunt, sed materialiter tantum, ut delectabilia sunt secundum sensum. Optime ergo S. Doctor scribit: «Actus hominis (= huma­ nus) potest esse imperfectus dupliciter: uno modo, ex parte agentis, et sic imperfectus actus hominis est qui solius est sensualitatis, praeveniens iudicium rationis, quae est pro­ prium principium activum in homine, et secundum hoc mo­ tus sensualitatis ad quodcumque peccatum mortale, etiam ad adulterium vel homicidium perpetrandum, est peccatum veniale; alio modo dicitur actus imperfectus ex parte obiecti, quod, propter sui parvitatem, quasi nihil habetur...» *. 1 De malo 12, 3. Cf. II Sent., dist. 34, art. 3. Art. 4: Venialitas peccati sensualitatis 261 Unde dicendum est motum sensualitatis circa huiusmodi obiecta esse inchoationem quamdam vel dispositionem ad peccatum mortale, quae perficitur in voluntate et ratione; non autem esse ipsum mortale peccatum. Quod quidem S. Thomas egregie expendit quando ait: «Quando motus illicitus est in sensualitate, tripliciter se po­ test ad ipsum habere ratio (et voluntas): uno modo, sicut resistens, et tunc nullum est peccatum, sed est meritum co­ ronae; aliquando autem se habet ut imperans (= provocans eos), puta, cum ex proposito motum concupiscentiae illici­ tae excitat, et tunc, si sit illicitum in genere peccati morta­ lis, erit peccatum mortale; aliquando autem se habet ut ne­ que prohibens neque imperans, sed consentiens (= simul sen­ tiens seu animadvertens psychologice), et tunc est peccatum veniale*. Quia ergo in peccato perfecto, id quod principale et for­ male est, pertinet ad illam potentiam quae complet illud, consequenter illimet attribuendum est peccatum mortale si­ cut proprio principio et subiecto, quia «actio magis attribui­ tur principali et primo agenti quam instrumento» et actui imperanti quam imperato. Unde, cum ratio et voluntas sint quae formaliter respiciunt obiectum peccati ut cadit sub re­ gula morum et insuper se habent ut imperantes relate ad motus sensualitatis provocatos et imperatos, voluntati et rationi sicut proprio subiecto attribuitur peccatum morta­ le1 2. Cum ergo hic potiores et maiores partes habeat ratio et voluntas, quam sensualitas, merito concluditur quod «pec- 1 De malo, 7, 6 ad 6. Circa hunc textum «sed consentiens» est difficultas textica, nam plures editiones ita ferunt; aliae vero, ut veneta 1751, legunt: seu consentiens, et hanc lectionem accipit Pègues, h. I., p. 503, reluctante Déman, loc. cit., p. 274, nota 1. Deficiente editione critica, non potest quaes­ tio definitive resolvi; tamen crederim lectionem venetam esse, a priori, me­ liorem; ac revera ita legebat etiam Conradus Koellin, in I-II, 74, 3, ed. cit., p. 561a, qui priores editiones habebat vel forte etiam codices. Quidquid tamen sit, doctrina S. Thomae clara est et semper eadem, etiam hoc in loco. 2 De malo, 7, 6. 18 262 L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario catum mortale non attribuitur sensualitati (ut proprio prin­ cipio et subiecto), sed rationi» et voluntati ’. 338. Obiectio secunda. Contraria sunt in eodem subiec­ to. Atqui virtus moralis, cui contrariatur peccatum mortale, est in sensualitate sicut in subiecto2. Ergo peccatum morta­ le est in sensualitate sicut in subiecto. 339. Respondetur. Concedo mai.; distinguo min.: Virtus moralis perfecta et consummata est in sensualitate sicut in subiecto, considerata in seipsa sine directione et imperio ra­ tionis et voluntatis, nego; virtus moralis imperfecta et quo­ dammodo inchoata est in sensualitate humana, ut sic, sicut in subiecto, concedo. Et nego conclusionem. Proprie loquendo, deberet etiam negari minor, quia nomen virtutis est nomen perfectionis, et ideo non potest dici sensu proprio et vero subiectum vir­ tutis quod non complet perfectionem virtutis, exercendo opera moralia perfecta. Solus autem appetitus sensitivus sine directione et imperio rationis et voluntatis non potest esse subiectum virtutis moralis in sensu perfecto, quia iste appetitus est incapax attingendi per electionem medium rectae rationis, quia neque istud medium determinari potest a potentia sensitiva apprehensiva, sed a sola ratione practica. Consequenter appetitus sensitivus non potest esse verum subiectum virtutiss moralis nisi quatenus stat sub positiva directione et influentia partis superioris, scilicet rationis et voluntatis. Et quia contraria nata sunt esse in eodem et circa idem, ideo peccatum mortale nequit esse in sensualitate sicut in subiecto proprio, nisi quatenus sensualitas movetur et diri­ gitur a ratione et voluntate, et tunc potius attribuitur istis quam sensualitati. 1 Hinc, ad 1. 1 Cf. Supra, I-II, 56. 4; 71.4. Art. 4: Venialitas peccati sensualitatis 263 Attamen, sicut supra dictum est, sensualitas ipsa secun­ dum se et prout est humana vel hominis, aliquo modo parti­ cipat aliquid de dignitate rationalitatis et ideo potest esse inchoative subiectum virtutis moralis, et similiter inchoatio imperfecta peccati actualis, quae est pecatum veniale . * 340. Obiectio tertia. Dispositio et habitus sunt in eodem subiecto. Atqui peccatum veniale, quod est dispositio ad mortale est in sensualitate sicut in subiecto, ut patet ex modo dictis. Ergo et peccatum mortale poterit esse in sen­ sualitate sicut in subiecto. 341. Respondetur. Distinguo mai.: Dispositio et habitus eiusdem speciei, quae potius sunt mera dispositio et disposi­ tio firma seu habilitas seu cum statu habituali natae sunt esse in eodem subiecto, concedo; dispositio et habitus alte­ rius speciei vel etiam generis, natae sunt esse in eodem su­ biecto, nego. Contradistinguo min.: Peccatum veniale se habet ad mor­ tale ut dispositio ad habitum seu ut imperfectum ad perfec­ tum, homogeneum seu eiusdem speciei aut generis, nego; heterogeneum seu diversi generis, concedo. Et nego consequens et consequentiam. Nam peccatum mortale et veniale differunt genere seu sunt primo diversa, ideoque impermixta, eo fere modo quo bonitas imaginationis et cogitativae differt a bonitate inte­ llectus agentis et possibilis. Optime ergo S. Doctor respon­ det: «Dispositio quae fit habitus est sicut imperfectum in eadem specie, sicut imperfecta scientia, dum perficitur, fit habitus; sed veniale peccatum est dipositio alterius generis, sicut accidens ad formam substantialem, in quam numquam mutatur»2. Et iterum: «Quando dispositio et habitus differunt sicut perfectum et imperfectum in eadem specie, ' Cf. supra, I-II, 50. 3; 56,4; 63, 1-2. 2 I-II, 88, 4 ad 4. tunc sunt in eodem; alioquin, non oportet: nam bonitas ima­ ginationis est dispositio ad scientiam, et similiter motus sensualitatis potest esse dispositio ad peccatum mortale, quod est in ratione» ’. Ceterum, posset modo magis radicali responderi negando totum argumentum, quia dispositio semper differt specie ab habitu, ideoque dispositio proprie dicta non fit habitus pro­ prie dictus, neque est in eodem subiecto. Unde argumentum est penitus extra quaestionem1 2. Admiranda est tamen modestia S. Thomae, qui, cum posset hoc modo respondere negando locum obiectionis, se­ cundum propriam sententiam de dispositione et habitu pro­ positam in Summa theologica, maluit tamen correspondes obiicienti eique respondere ex propriis principiis obiicientis; et simul cum hac modestia, qua non vult imponere suam propriam sententiam adversario magnam habilitatem os­ tendit ad hominem ei respondendo. Haec est ergo authentica doctrina S. Thomae, quae com­ munis fere dici potest inter theologos sui temporis, inde sal­ tem a Magistro Sententiarum. Quia tamen quibusdam theologis nimis rigida visa est haec doctrina, imo et incompatibilis cum doctrina ab Eccle­ sia decursu saeculorum tradita, utpote nimis affinis cum doctina quorumdam haereticorum, consequenter, ad com­ plementum doctrinae, utile videtur: primo, comparare doc­ trinam istam S. Thomae cum doctrina haereticorum et Ec­ clesiae; secundo, videre fortunam istius doctrinae S. Tho­ mae in historia Theologiae, specialiter thomisticae. -v 1 De malo, 7, 6 ad 5. 2 Cf. supra in tractatu de habitibus, ad q. 49, 2 ad 3. *·. Art. 4: Excursus circa doctrinam S. Thomae 265 EXCURSUS PRIMUS DOCTRINA S. THOMAE CUM DOCTRINA ECCLESIAE COMPARATA 342. A) Ergo omnem concupiscentiam esse malam seu peccaminosam docuerunt plures haeretici: 343. a) Arment «in tantum dicunt quod concupiscentia carnis est peccatum et malum, quod parentes, etiam Chris­ tiani, quando matrimonialiter concumbunt, committunt peccatum..., quia actum matrimonialem dicunt peccatum, et etiam matrimonium». Quae doctrina damnata est a Bene­ dicto XII, anno 1341 .* 344. b) Protestantes etiam docebant omnem concupis­ centiam esse peccatum, et quidem mortale, saltem pro infi­ delibus et non praedestinatis, cum non admitterent ipsi differentiam inter mortale et veniale peccatum; dicunt enim peccatum originale esse ipsam concupiscentiam et quod manet post baptismum, eo quod concupiscentia ipsa manet. Ita, Calvinus dicebat: «Omnes hominum cupiditates ma­ las esse docemus et peccati reas peragimus, non quatenus sunt naturales, sed quia inordinatae; inordinatas autem esse, quia ex natura corrupta et polluta nihil puri et sinceri prodire potest·»2. Ecclesia autem damnavit sequentes propositiones Lutheri: «In puero, post baptismum, negare remanens peccatum, est Paulum et Christum simul conculcare». «Fomes peccati, etiamsi nullum adsit actuale peccatum, moratur exeuntem a corpore animam ab ingressu coeli»3. Hanc eamdem doctrinam sollenniter damnat Concilium Tridentinum, quod et catholicam doctrinam exponit his ver- Benedictus XII, Denz. 537. Calvinus, Instit. christ., lib. Ill, cap. 3, & 12. Leo X, Bulla «Exsurge Domine», Denz. 742-743. 266 L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario bis: «Si quis, per lesu Christi Domini nostri gratiam, quae in baptismo confertur, reatum originalis peccati remitti ne­ gat, aut etiam asserit non tolli totum id quod veram et pro­ priam peccati rationem habet, sed illud dicit tantum radi aut non imputari, A.S. In renatis enim nihil odit Deus, quia nihil est damnatio­ nis iis qui vere consepulti sunt cum Christo per baptisma in mortem; qui non secundum carnem ambulant, sed veterem hominem exuentes, et novum, qui secundum Deum creatus est, induentes, innocentes, immaculati, puri, innoxii ac Deo dilecti, effecti sunt, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, ita ut nihil prorsus eos ab ingressu coeli remoretur. Manere autem in baptizatis concupiscentiam vel fomitem, haec Sancta Synodus fatetur et sentit, quae, cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus, sed viriliter, per lesu Christi gratiam, pugnantibus, non valet; quin immo, qui legitive certaverit, coronabitur. Hanc concupiscentiam, quam aliquando Apostolus pecca­ tum appellat, Santa Synodus declarat Ecclesiam catholicam numquam intellexisse peccatum appellari, quod vere et pro­ prie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est et ad pec­ catum inclinat. Si quis autem contrarium senserit, A.S.»1. 345. c) Quem errorem postea renovavit quodammodo Baius, iuxta quem omnes motus concupiscentiae seu sensua­ litatis in infidelibus non baptizatis et in fidelibus relapsis in peccatum mortale, sunt vera peccata mortalia; in renatis vero iustis, quamvis istos motus inviti sentiant, vera peccata sunt, licet eis non imputentur ad culpam. Ideo ergo S. Pius V damnavit, inter alias plurimas, se­ quentes propositiones Baii: 1) pro infidelibus: «Omnia opera infidelium sunt peccata, et philosophorum virtutes sunt vi­ tia; liberum arbitrium, sine gratiae Dei adiutorio, nonnisi ' Concilium Tridentinum. Ses. V, Denz. 792. Art. 4: Excursus circa doctrinam S. Thomae 267 ad peccatum valet; pelagianus est error dicere quod liberum arbitrium valet ad ullum peccatum vitandum» 2) Pro fidelibus non relapsis: «Prava desideria, quibus ra­ tio non consentit et quae homo invitus patitur, sunt prohibi­ ta praecepto: non concupisces; concupiscentia sive lex mem­ brorum et prava eius desideria, quae inviti sentiunt homi­ nes, sunt vera legis inobedientia; motus pravi concupiscen­ tiae sunt, pro statu hominis vitiati, prohibiti praecepto: non concupisces, unde homo eos sentiens et non consentiens, transgreditur praeceptum: non concupisces, quamvis trans­ gressio in peccatum non deputetur; quamdiu aliquid concu­ piscentiae carnalis in diligente est, non facit praeceptum: diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo»2. 3) Pro fidelibus relapsis: «Concupiscentia in renatis re­ lapsis in peccatum mortale, in quibus iam dominatur, pec­ catum est, sicut et alii habitus pravi»3; «omne quod agit pec­ cator vel servus peccati, peccatum est; in omnibus suis acti­ bus peccator servit dominanti cupiditati»4. Et horum om­ nium ratio est, quia «ad rationem et definitionem peccati non pertinet voluntarium, nec definitionis quaestio est, sed causae et originis, utrum omne peccatum debeat esse volun­ tarium» 5. 346. d) Denique, rigoristae quidam iansenismo infecti, in eumdem errorem lapsi sunt, quorum Alexander VIII, die 7 decembris 1690, sequentes propositiones damnavit: «In statu naturae lapsae, ad peccatum mortale et demeritum sufficit illa libertas, qua voluntarium ac liberum fuit in cau­ sa sua, peccato originali et voluntate Adami peccantis; necesse est infidelem in omni opere peccare»6. I 3 6 S. Pius V, Bulla Ex omnibus afflictionibus, Denz. 1025, 1027, 1028. Ibidem, Denz. 1050, 1051, 1075, 1076. Ibidem, Denz. 1074. Ibidem, Denz. 1035, 1040. Ibidem, Denz. 1046. Alexander VIII, Errores iansenistarum, Denz. 1291, 1298. L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario 268 347. B) lam vero, vel leviter inspicienti et consideranti, apparet doctrinam S. Thomae et aliorum theologorum sui tem­ poris nullam habere necessitudinem aut affinitatem cum doc­ trina istorum haereticorum, neque incompatibilitatem ullam cum doctrina authentica Ecclesiae: 348. a) Nullam habet affinitatem cum doctrinis haereti­ corum: Nam: a) In primis nullam habet convenientiam cum errore Armenorum, qui est fucatus quidam manichaeismus, a S. Tho­ ma expresse confutatus pluribus locis, etiam in ea parte quae matrimonium et usum matrimonii respicit b) Neque cum doctrina Calvini circa malitiam et influxum concupiscentiae, qui nihil aliud fecit nisi resuscitare irratio­ nalem sententiam dicentium primos motus infidelitatis esse peccata mortalia, quam vehementer confutavit S. Doctor, infra, quaestione 89, articulo 5; De malo, 7, 8; Quodlibeto IV, q. 11, art. 2, et magis clare In Ad Rom. cap. 8, lect. 1, eamdemque Calvini rationem afferebant, quia scilicet motus isti procedebant ex malo habitu, a quo nonnisi malus actus pro­ cedere potest. c) Cum Luthero autem nullam habet necessitudinem, quia iste confundit peccatum originale cum concupiscentia habituali seu cum fomite peccati. S. Thomas vero eas accu­ rate distinguit. d) Cum Baio vero nullam habet familiaritatem; non qui­ dem relate ad primos motus infideliun, quia in hoc convenit Baius cum Calvino et cum antiquo errore irrationabili, quem Thomas confutaverat, locis supra citatis; neque etiam relate ad primos motus fidelium iustorum, nam: Art. 4: Excursus circa ,1. Cf. Supp., q. 41, art. 3; q. 49. art. 4-6. et locis parallelis. Thomae 269 1) Baius non distinguit inter concupiscentiam seu fomi­ tem peccati, et appetitum sensitivum vel sensualitatem; S. Thomas vero eas perfecte distinguit, ut vidimus. 2) Baius non distinguit inter concupiscentiam habitua­ lem seu fomitem peccati, et concupiscentiam actualem seu motus concupiscentiae, unde dicebat: «non tantum actus, sed etiam habitus vitiorum divina lege prohibentur, sic et ipse habitus concupiscentiae» ’; S. Thomas, e contra, eas ac­ curatissime distinguit, ut ex dictis patet. 3) Baius non distinguit motus sensualitatis in primos et secundo-primos, et asserit omnes sine exceptione esse pecca­ ta; S. Thomas, ex adverso, eos perfecte distinguit et psycho­ logice et moraliter, prout ex dictis constat. 4) Baius affirmat istos motus esse vera peccata, etiamsi homo eos invitus et repugnans patiatur; S. Thomas, e regio­ ne, expresse docet nullum esse peccatum quando secundoprimos homo invitus et repugnans patitur, ut vidimus. 5) Baius tenet praeceptum «non concupisces» directe ca­ dere super istos motus, et quod sensualitati datum est; S. Thomas, e contra, tenet hoc praeceptum datum fuisse toti homini et maxime secundum partem superiorem, non vero ipsi sensualitati quae, secundum se, non est capax praecep­ ti; «sensualitas autem —ait S. Thomas—, non est capax di­ vini praecepti»12. 6) Baius docet non requiri actualem et personalem vo­ luntatem ad peccatum actuale; Thomas, voluntatem semper requirit, licet non semper eodem modo eodemque gradu. Nulla ergo maior oppositio dari potest inter doctrinam S. Thomae et doctrinam istorum haereticorum, specialiter Baii. Baius, De peccato originali, cap. 11, apud Le Bachelet, «Dictionnaire de Théologie Catholique» art. Baius, col. 96. 1 S. Thomas, De malo, 7, 8. 1 1 doctrinam S. L. I. Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario 270 > .1» w* 349. β) Perfectam habet conformitatem cum doctrina Ecclesiae. Ex hoc iam patere potest perfecta conformitas doctrinae S. Thomae cum doctrina Ecclesiae, nam doctrina Ecclesiae damnantis istas haereses, est eis perfecte opposita seu contraria; vidimus autem doctrinam S. Thomae esse eisdem perfecte contrariam; ergo ex hac parte doctrina S. Thomae habet perfectam conformitatem cum doctrina Ec­ clesiae. Positive autem hoc apparet comparanti verba Tridentini supra relata cum doctrina S. Thomae, quantum ad fideles seu baptizatos pertinet; nam respectu aliorum, scilicet infi­ delium, Concilium nihil determinare voluit, quamvis postea S. Pius V, damnando errores Baii, hunc adspectum quaestio­ nis magis determinaverit. Et primo quidem apparet nullam posse dari oppositio­ nem utriusque doctrinae, quia Concilium loquitur de con­ cupiscentia habituali, quae a peccato originali est et ad peccatum actuale inclinat; dum S. Thomas in hac quaes­ tione de peccato sensualitatis, loquitur de concupiscentia actuali, et quidem non solum prout oritur a concupiscentia habituali seu fomite peccati, sed maxime prout oritur a simplici sensualitate seu appetitu sensitivo. Nulla ergo dari potest oppositio inter istas doctrinas, quae non sunt formaliter de eodem1. Quando vero transit in actum, docet Ecclesia quod non consentientibus, sed viriliter per lesu Christi gratiam pug­ nantibus contra eam, non nocet, quin potius est materia et occasio merendi coronam; S. Thomas autem idem docuit quando scribit quod «concupiscentia camis contra spiri­ tum, quando ratio ei actualiter resistit, non est peccatum, sed materia exercendae virtutis»2. Et alibi ait quod si ratio et voluntas se habeant ad motus illicitos sensualitatis ut resis- 1 •■AI ,. ·> i J Cf. S. Thomam, III, 27, 3. Ι-Π, 80, 2 ad 3. Cf. De nialo, 3,3 ad 8. Art. 4: Excursus circa doctrinam S. Thomae 271 tentes vel contra nitentes, «tunc nullum est peccatum, sed est meritum coronae» Quae quidem interpretatio doctrinae Concilii roboratur et confirmatur ex discussionibus ibidem habitis a Patribus et theologis, quae habentur in opere Stephani Ehses1 2. Ceteroquin, Concilium declaravit expresse se nolle in scholasti­ corum theologorum doctrinas invehere. Si quis ergo haec verba Concilii diceret esse incompatibilia cum communi doctrina illorum theologorum vel esse contra eos directa, manifeste contradiceret intentioni ipsius Concilii. Neque Augustinus aliud docuit, quidquid dixerint isti haeretici. EXCURSUS SECUNDUS FORTUNA DOCTRINAE S. THOMAE IN HISTORIA THEOLOGIAE I 350. Consequenter, videndum est quomodo intellecta et exposita est haec doctrina S. Thomae in historia theologiae, maxime in schola thomistica et a discipulis S. Thomae. Li­ cet autem haec consideratio non possit ad omnes thomistas extendi, quia nimis longa evaderet, et quia non omnes auc­ tores prae manibus habemus, utile tamen videtur iste excur­ sus ad aliquos ex politioribus thomistis. Ergo hac in re opor­ tet scholam thomisticam dividere in duas quasi epochas fundamentales, nempe in scholam thomisticam antiquam, quae decurrit a S. Thoma usque ad Concilium Tridentinum; et in scholam thomisticam modernam, a Concilio Tridentino decurrens usque ad nostra tempora. 351. A) Ante Concilium Tridentinum. Ergo, ante Conci­ lium Tridentinum, thomistae intellexerunt doctrinam S. Thomae circa peccatum sensualitatis eodem modo ac nos supra exposuimus. 1 De malo, 7, 6 ad 6. 2 Staphanus Ehses, Acta Concilii Tridentini, t. V, Frigurgi Brisgobiae 1911, pp. 166, 190, 205, 206, 207, 209. 272 L. 1, (J. LXA1V, 11: UE SUBIECTO SECUNDARIO Ita intellexit expresse Durandus in II Sent., dist. 2, q. 1, qui eodem omnino modo ac S. Thomas loquitur1, et in dist. 24, q. 52, licet in modo intelligendi rationem subiecti pecca­ ti in sensualitate aliqualiter differant, propter suas proprias conceptiones de potentiis animae. Similiter Capreolus, quando scribit: «Actus ex sola imagi­ natione, sine quacumque deliberatione, procedentes, sunt du­ plices: quidam enim sunt, quos imaginatio concomitatur po­ tius quam causet, quae oriuntur ex dispositione qualitatum naturalium, vel, si causentur ex imaginatione, non tamen tali quae a voluntate potuerit impediri, nec, per consequens, appetitus sequens, ut patet in imaginatione quae causatur ex necessitate in occursu alicuius obiecti, vel ex subita opera­ tione phantasmatis, vel cum audio loquentem de materia venereorum, et tales sunt penitus extra genus moris...; alii vero sunt, quos imaginatio, non solum concomitatur, sed causai, quae quidem imaginatio non sic subito et mere na­ turaliter causatur quin potuerit impediri, vel ipsa vel appeti­ tus sequens, et talis non est extra genus moris...»3. Statimque addit: «Ista distinctio potest fundari in dictis S. Thomae, Π Sent., dist. 24, q. 3, art. 1 et 2»; quibus trans­ criptis, concludit: «ex quibus infero quod triplex motus po­ test esse in appetitu: unus sequens deliberationem; secundus, sequens simplicem apprehensionem, qui potuit impediri; ter­ tius, procedens ex naturali dispositione vel apprehensione, qui nullo modo potuit impediri. Primus est perfecte moralis; se­ cundus, imperfecte; tertius, nullo modo»4. Eodem modo Petrus Bergomensis, in sua Tabula Aurea, dub. 375, collatis diversis locis S. Thomae, ait: «Dicendum quod primi motus dicuntur dupliciter, scilicet primo-primi, 1 Durandus, In 11 Sent., dist. 21, q. 1, edit, cit., fol. 106, coi. 2-3. 2 Ibidem, fol. 111, coi. 2. 3 Capreolus, II Sent., dist. 40. q. 1, art. 3 ad argumentum Durandi Art. 4: Excursus circa doctrina S. Thomae idest naturales sine imaginatione, et secundo-primi, idest primi motus sensualitatis ex imaginatione; secundi sunt peccata, sed levissima; primi vero nullo modo». Simili modo loquitur S. Antoninus, in sua Summa theolo­ gica, II P., tit, 5, cap. 1, & 4. Sed uberius et clarius Caietanus pluribus locis, scilicet I-II, q. 6, art. 3, η. 1 ; q. 24, art. 1, ubi est sermo de moralitate passionem; q. 74, art. 3, n. 2; art. 4, nn. 2-5. Eo fere tempore idem docet Conradus Koellin, magna cum eruditione et claritate, scilicet in I-II, q. 17, art. 7, et q. 74, art. 3-4. In primo loco ait: «Adverte primo, pro fundamento di­ cendorum, quod actus dicitur imperatus dupliciter: uno modo, directe, quia videlicet ex iudicio rationis ordinatum est, et mota potentia executiva, ut et actus fiat, et talis dici­ tur complete imperatus et voluntarius; alio modo, imperatus dicitur indirecte, et per consequens imperfecte voluntarius, quia potuit impediri et non est impeditus, vel potuit impe­ rari et debuit, et non est imperatus. Secundo adverte quod, ut infra tangetur in materia de peccatis sensualitatis, differentia est inter motum carnalem et motum sensualitatis, quia carnalis motus sensualitatis est qui oritur ex dispositione naturali sine imaginatione; sed mo­ tus sensitivi appetitus est qui consurgit in appetitu sensitivo praevia imaginatione, et hoc dupliciter: uno modo, ex tali imaginatione, quae nullo modo potuit impediri, puta quae consurgit ex subito occursu alicuius obiecti exteriori, et talis nihil videtur habere de voluntario; alio modo, consurgit, praeveniendo etiam rationem, ex imaginatione impedibili, et talis videtur habere aliquid voluntarii, imperfecti tamen; sed actus sensitivi appetitus qui sequitur rationem mediante imaginatione procurata voluntarie, habet perfecte rationem voluntarii» '. contra primam conclusionem, edit. Paban-Pègues, t. IV, p. 549. * Ibidem. 273 Conradus Koellin, In I-II, 17, 7, edit. Venetiis 1589, p. 135a. 274 4 L I, Q. L.XXIV, C. II: De Art. 4: Excursus subiecto secundario Et postquam citasset verba S. Thomae ex De malo, q. 7, art. 6 ad 8, quae etiam supra relata sunt, addit: «Et nota verbum quod Doctor Sanctus hic ponit maxime in absentia sensibilis; unde videtur quod si sit apprehensio subito orta ex praesentia sensibilis offerentis se praeter scitum hominis, et inde consurgit subito motus, quod talis non cadit sub im­ perio. Unde potest colligi ex isto articulo quod quadruplices ac­ tus sensualitatis sunt: quidam sequitur naturaliter ex dispo­ sitione corporis, et vocatur motus camis, et talis non cadit sub imperio nec potest cadere; alius autem ex imaginatione subita et non impedibili, et talis non cadit sub imperio ratio­ nis; tertius est qui sequitur apprehensionem, et, pro nunc, etiam impedibilem, et talis cadit sub imperio incompleto ta­ men, quia potuit, saltem quoad singulos, impediri, si ratio vigilaret; unde est veniale; quartus est motus qui imperatur a ratione, quam sequitur, mediante imaginatione, per ratio­ nem procurata, et talis potest esse mortalis, si sit mali ex genere» *. Infra vero, scilicet in I-II, q. 74, articulo 3, ait: «Actus sensualitatis est duplex: unus, praeveniens iudicium ratio­ nis, procedens ex imaginatione impedibili, (et) talis est vo­ luntarius imperfecte et indirecte, quia videlicet in potestate voluntatis fuit eum impedire; alius sequitur imperium et iu­ dicium rationis et talis est voluntarius perfecte; et uterque dicitur voluntarius, non intrinsece et elicitive, quasi actus elicitus a voluntate, sed dicitur voluntarius extrinsece et im­ perative, quia imperatur a voluntate vel natus est impediri a voluntate»* 2. Et motus iste secundo-primus, quia est prohibibilis vel impedibilis, est indirecte voluntarius, et peccatum veniale3. I Ibidem, p. 136a. In I-II, 74, 3, edit. cit.. p. 559b. Ibidem, p. 56la. S. Thomae 275 Quibus concinit Petrus de Soto in suo tractatu de peccato­ rum discrimine, lect. 8, ut refert Vazquez . * 352. B) Post Concilium Tridentinum. Postquam vero exorta est haeresis protestantium, quidam theologi, scopo apologetico, et trepidantes ubi non erat timor, nimis fortiter incoeperunt reagere contra protestantes et in extremum fere oppositum inclinare coeperunt. Qua in re primas aut saltem magnas partes habuerunt theologi Societatis lesu, qui, sicut in materia de gratia nimis inclinarunt in partes liberi arbi­ trii, et in materia de Sacrificio Missae nimis insistebant in separatione reali et quasi physica corporis et sanguinis Christi quasi exigentes mactationem quamdam physicam, ita in materia de peccato originali et de peccato actuali ni­ mis exaggerarunt voluntarietatem, ac si in omni peccato de­ beret eodem modo salvari voluntarietas personalis. Ideo ergo in materia ista de peccato sensualitatis fortiter incoe­ perunt invehere contra Caietanum et alios thomistas, ac si eorum doctrina esset penitus singularis et saltem parum conformis cum doctrina Tridentini. Ita Valentia, Vazquez, Suarez aliique. Vazquez ergo qui fatetur hanc sententiam esse eiusdem S. Thomae et S. Alberti Magni et S. Bonaventurae, asserit tamen eam esse improbabile, licet minus im­ probabilis quam rigidior sententia Henrici Gandavensis2. 353. Theologi vero thomistae, maxime post damnatio­ nem Baii, dubitare coeperunt et in duas sectas divisi sunt, commoti specialiter vehementiis theologorum Societatis lesu. Ita Medina acriter corripit Caietanum, quando scribit: «Licet haec sententia sit ingeniosa, tamen est nova, et non probatur ratione nec auctoritate, et ideo credo eam falsam 1 2 λμ; circa doctrinam G. Vazquez, In I-II, 74, disp. 106, cap. 2, edit, cit., p. 685a. G. Vazquez, loc. cit., cap. 2. L. 1. Q. LXXIV, C. II: De 276 subiecto secundario et contra D. Thomam»; eamque paulo post appellat singula­ rem opinionem ’. Et cum non posset evadere neque explicare modo obiectivo et honesto quaedam verba S. Thomae in II Sent. dist. 21, q. 1, art. 2 in corp, et ad 5, coactus est asserere quod «D. Thomas videtur fuisse huius sententiae» in illo loco; at pos­ tea «mutavit sententiam, ut patet in hoc loco»1 2. Et deridet definitiones quas dant motus primo-primi, secundo-primi et deliberati, istos theologos vocans claritatis amatores, sed non explicantes quod desideramus3; cum ta­ men tales definitiones sint quas supra tradidimus ex S. Tho­ ma et aliis magnis theologis sui temporis. to tn 354. Fatendum est tamen quod maior pars theologo­ rum thomistarum adhuc retinet traditionalem explicatio­ nem, ut Banez (h.L), Gregorius Martinez, Marcus Serra, Salmanticenses (h.L), eo tamen venerunt ut novam formulationem definitionis motus sensualitatis redigerent, et sic dispa­ ratas explicationes ad concordiam reducerent. Qua quidem in re Salmanticenses excellere videntur, qui ita referunt divi­ sionem et definitionem motuum appetitus apud antiquos illos theologos et S. Thomam: «Per primo-primos intelligunt motus praecedentes omnem advertentiam rationis, in quibus nihil est malitiae, sed sunt penitus necessarii; et per secundo-primos intelligunt eos qui fiunt cum aliquali et semiplena advertentia aut deliberatione, atque adeo solum sunt liberi imperfecte, in quibus potest esse malitia dumtaxat venialis; per deliberatos vero, illos qui supponunt plenam deliberatio­ nem et advertentiam, suntque proinde capaces peccati mor­ talis»4. B. Medina, In I-II, 74, 3, edit, cit., p. 513b. 2 Ibidem, p. 515b. 1 Ibidem, art. 6, pp. 517-518. 4 Salmanticenses, De Vitiis et peccatis, disp. 10, dub. III & 1 n. 108 edit, cit., t. VII, p. 343a. 1 • ...-a Art. 4: Excursus circa doctrinam S. Thomae 277 Postea vero ita eos definiunt ut dicant «primo-primos, idest qui antecedunt omnem deliberationem, etiam imper­ fectam; secundo-primos, qui fiunt cum deliberatione semi­ plena et imperfecta; et plene liberos, qui fiunt cum plena deli­ beratione: ex quibus primo-primi nullo modo attingunt ra­ tionem peccati; secundo-primi vero non attingunt rationem mortalis, sed tantum venialis; qui autem sunt plene liberi, isti dumtaxat culpae mortalis damnantur» ’. Eodemque fere modo eas referunt Gonet*2 et Gotti3; quos compilavit Billuart quando ait: «Celebris est apud theologos motuum sensualitatis divisio in motus primo-primos, sendo-primos et plene deliberatos. Primo-primi dicuntur qui ex apprehensione obiecti praesentis vel absentis aut ex naturali corporis dispositione, ante omnem rationis advertentiam, excitantur; secundo-primi, qui fiunt cum semiplena adver­ tentia et imperfecta deliberatione: vocantur secundo-primi, quia sunt secundi post primo-primos, et primi inter morales et liberos; alii tandum dicuntur plene deliberati, quos ratio cum plena advertentia et perfecta deliberatione admittit aut excitat»4. 355. Si quis autem comparet istas definitiones cum his quas S. Thomas profert, sat magnam differentiam inveniet. Nam S. Thomas appellat primo-primos motus procedentes ex naturali corporis dispositione, absque apprehensione obiecti sensibilis a sensibus externis vel internis; motus vero secundo-primos, vocat eos qui excitantur in appetitu sensiti­ vo ex apprehensione sensus externi et maxime interni, nempe imaginationis et cogitativae et ambos appellat indeliberatos, quia omnem deliberationem rationis praecedunt. E contra, in hac descriptione Billuart et aliorum, ponitur in defini- Ibidem, dub. V, & II, p. 356b. - Gonet, De peccatis, disp. 5, art. 4, n. 43. ’ Gotti, De peccatis, q. 5, dub. 2, n. 4. 4 R. Billuart, De peccatis, dissert. 4, art. 2, & II. -η·* 278 L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario tione motus primo-primi ici quod a S. Thoma ponebatur in definitione motus primo-primi, et insuper id quod poneba­ tur in definitione motus secundo-primi, nam dicit quod sunt illi qui «ex apprehensione obiecti praesentis (= a sensibus externis) vel absentis (= a sensibus internis: en definitio mo­ tus secundo-primi apud Thomam), aut ex naturali corporis dispositione (= en definitio motus primo-primi apud Tho­ mam), ante omnem rationis advertentiam, excitantur». Postea vero deliberatio dividitur ab istis in perfectam seu plenam et imperfectam aut semiplenam, ita quidem ut motus secundo-primos ponant inter motus deliberatos, idest semideliberatos; at S. Thomas ponit motus secundo-primos inter indeliberatos omnino, quia omnem deliberationem ra­ tionis antevertunt, neque unquam cogitavit de dividenda deliberatione rationis, ut isti faciunt. Ipse Billuart sensisse videtur hanc difficultatem et diffe­ rentiam, a qua tamen, more suo, se expedit dicens quod «in­ ter ipsos (thomistas antiquos et recentiores) videtur disensio potius de nomine quam de re» ‘. Fatetur quidem quod «quidam antiqui theologi videntur docere esse venialia (motus sensualitatis, quos Billuart defi­ nit quasi primo-primos), sed (addit) possunt explicari» in bono sensu; ac revera explicare conatur sensu suo Augusti­ num et S. Thomam; quantum vero ad alios theologos, v. gr., S. Bonaventuram, addit: «difficilius explicatur S. Bonaven­ tura, qui, in II Sent., dist. 21, circa textum Magistri Senten­ tiarum, dicit quod tentatio camis numquam sit in nobis sine veniali culpa»2. At reapse, Billuart aut mentitur, aut non legit S. Bona­ venturam neque Magistrum Sententiarum neque S.Tho­ mam, qui eandem doctrinam prorsus tenent iisdemque fere verbis. Aut ergo omnes illi theologi difficilius explicantur 1 Ibidem, & I. 2 Ibidem, obi. 2 et resp. Art. 4: Excursus circa doctrinam S. Thomae 279 —vel potius non explicantur ullo modo— vel aeque faciliter explicantur, hoc est, falsificantur, trahendo eos a proprio ad alienum sensum. Unde fit quod retinentes isti theologi eamdem divisio­ nem et denominationem motuum sensualitatis seu appeti­ tus sensitivi, alium sensum ei supponant, et consequenter sub apparentia identiatatis doctrinae, aliam omnino dis­ tinctam tradant. Et hanc novam doctrinam cum iisdem fere formulis quas Billuart et alii adhibent, vulgo repetunt moderni casuistae, v. gr. Noldin ', Tanquerey2, Prümmer3, alii. 356. Ultimis tamen temporibus reactio contra hanc fal­ sificatam doctrinam incoepta est et in dies augetur, redeun­ tibus quibusdam theologis in authenticam S. Thomae et aliorum doctrinam, quos inter nominandus est Pègues4, Lumbreras5, Déman6, Lottin7, Landgraf3, Schmid9. Et vere, nulla apparet ratio cur antiqua illa doctrina re­ linquatur, quae perfecte concordat cum doctrina Ecclesiae et cum statu naturae lapsae; neque proprie loquendo est ri­ gida, sed vera. Tantum enim extenditur debitum impedien­ di motus istos illicitos sensualitatis quantum extenditur po­ tentia impeditiva rationis et voluntatis, quia istud praecep­ tum, «non concupisces» est negativum, quod ideo obligat 1 5 Noldin, De principiis, Lib. Π, art. 2, n. 28. Tanquerey, Synopsis theologiae Moralis Fundamentalis, n. 79. PrOmmer, Manuale Theologiae Moralis, t. I, n. 38. Pègues, h.l., art. 3, pp. 498-509: Les vertus et les vices, 1929. Lumbreras, De sensualitatis peccato, apud «Divus Thomas», Piacenza, maio-junio 1929, pp. 225-240. 6 Déman, Le péché de sensualité, apud «Melanges Mandonnet, t. I, pp. 265-283, 1930. 7 Lottin, La doctrine morale des mouvements premiers de l’appétit sensi­ tif aux XII et XIII siècles, apud «Archives d’histoire doctrinale et littéraire du Moyen Age, t. VI, 1932, pp. 49-173. 8 Landgraf, Partes animae, norma gravitatis peccati, Leopoli, 1924, pp. 97-117; 265-295. ’ Schmid, Die menschliche Willansfreiheit in ihrem Verhàltnis zu den Leidenschaften, nach der Lehre des hl. Thomas von Aquin, 1925. , ·* » * 280 L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario semper et pro semper seu in omni momento urget. Erunt quidem peccata levissima, quia venialia indeliberata et po­ tius fragilitatis seu infirmitatis quam malitiae, sed tamen sunt vero sensu peccata. Et tunc bonam explicationem ha­ bent quae docet idem Tridentinum de vitabilitate pecca­ torum ’. Μ» * Art. 5.-Utrum peccatum possit esse in ratione PRAENOTAMINA DE SENSU QUAESTIONIS Λ 357. Consequenter, S. Doctor agit de ratione prout est subiectum proximum et immediatum peccati actualis. Et quidem dupliciter, ut dictum est in distributione articulo­ rum: primo, in genere, non distinguendo rationem neque peccatum actuale; secundo, in specie, distinguendo diversos aspectus rationis et peccati. Quia vero S. Thomas alibi egerat iam de istis distinctio­ nibus rationis in superiorem et inferiorem2, hoc in loco statim aggreditur quaestionem de ipsa ratione prout est sub­ iectum peccati actualis. Attamen videtur utile notionem tra­ dere, tum rationis, tum distinctionis eius in superiorem et inferiorem. A. De ipsa ratione secundum se 358. Ergo, stricte loquendo, ratio differt ab intellectu, non quidem quasi sit alia potentia ab ipso, sed secundum officia vel munera intellectus, quatenus intellectus importat cognitionem immediatam seu intuitivam obiecti intelligibi- • ... ·.** ft *1 1 Concilium Tridentinum, Ses. 6, can. 23, Denz. 833. Cf. can. 22, Denz. 832, de dono perseverantiae. 2 S. Thomas, I, 79, 9. Γ- fc < Art. 5: De peccato rationis 281 lis per simplicem apprehensionem aut per iudicium im­ mediatum, dum ratio nominat potius cognitionem intellec­ tualem discursivam seu mediatam, idest per iudicium me­ diatum Merito autem quaeritur de ratione utrum et quomodo sit subiectum peccati, quia ratio, utpote discursiva, deficere potest in suo proprio actu intelligendi seu iudicandi media­ te; dum, e contra, intellectus ut intellectus seu ut immediate cognoscitivus, non potest per se falli, cum ad ipsum perti­ neat intellectus principiorum, sicut ad rationem spectat scientia conclusionum quarumcumque. Unde intellectus ut intelectus nequit esse proprie loqundo subiectum peccati; quia actus eius proprius nequit esse defectibilis; e contra, ratio ut ratio, quia potest deficere in proprio actu eius, meri­ to potest dici subiectum peccati. Et sic apparet quam exacte et profunde S. Thomas posuerit quaestionem de ratione, prout est subiectum peccati, non autem de intellectu. B. De ratione superiori et inferiori 359. Ratio autem ab Augustino distinguitur in superio­ rem et inferiorem·, quae quidem distinctio celeberrima est in theologia mediaevali, licet a modernis theologis fere aut pe­ nitus negligatur. Oportet tamen exactum sensum distinctio­ nis huius maxime prout a S. Thomae exponitur expendere, quia non est omnino idem sensus apud utrumque doctorem, cum S. Thomas novas quasi praecisiones dederit. 360. Augustinus itaque distinxit duo officia rationis, su­ perioris et inferioris, quarum prima versatur circa aeterna, secunda vero circa temporalia et mutabilia, non quasi in duas mentes vel in duas potentias, sed quasi in duo officia seu functiones, eo fere modo quo distinguimus inter animam 1 Cf. I, 79, 8; II Sent., dist. 24, q. 3 art. 3 ad 2 et ad 5. '..ζ· ·*■£ 1 L. I. Q. LXXIV. C. II: De subiecto secundario et spiritum, quatenus anima animat corpus aut supergredi­ tur ordinem corporeum, cum non sit forma immersa in ma­ teria, sed emergens et transcendens materiam; vel sicut pos­ terioribus temporibus distinguebant theologi duas facies animae, aliam superiorem, versus aeterna et immaterialia respinciens; aliam vero inferiorem, versus temporalia et sensibilia. Quas distinctiones S. Thomas ipse recolit pluries et approbat sensu quodam moderato1. 631. 1) Definitio. Augustinus consequenter definit ra­ tionem superiorem dicens quod haec ratio intendit rationi­ bus aeternis conspiciendis et consulendis; rationem vero in­ feriorem definit quando ait quod intendit rebus temporali­ bus conspiciendis et disponendis2. Haec autem distinctio non est proprie loquendo distinc­ tio potentiarum animae, sicut est distinctio intellectus in agentem et possibilem3, sed est subdistinctio activitatis seu officii intellectus possibilis, prout ad ea quae sunt supra se vel ad ea quae infra se sunt, convertitur ad intelligendum. Et quamvis superiori rationi maxime approprietur ad inte­ lligendum. Et quamvis superiori rationi maxime approprie­ tur contemplatio, et inferiori approprietur actio4, revera ta­ men non sunt idem, sed tam superior quam inferior ratio possunt esse et speculativa et practica. S. Thomas egregie exponit istam distinctionem sequenti­ bus verbis: «Ratio vero superior et inferior hoc modo distin­ guuntur. Sunt enim quaedam naturae animae rationali su­ periores, quaedam vero inferiores. Cum vero omne quod intelligitur, intelligatur per modum intelligentis, rerum quae sunt supra naturam, intellectus est in anima rationali infe*·*· > in 4 1 Cf. Rohmer, Sur la doctrine franciscaine des deux faces de l’âme, apud • Archives d'histoire doctrinale et littéraire du moyen âge», t. II, pp. 73-77. 2 S. Augustinus, De Trinitate, lib. XII, per totum. 3 Cf. S. Thomam, I, 79, 9. Cf. S. Augustinum, De Trinitate, lib. XII, cap. Ill, nn. 3-4, ML, 42, 999-1000. ’C» ** ·>>' * IKS Art. 5: De peccato rationis 283 rior ipsis rebus intellectis; earum vero quae sunt infra ani­ mam, inest animae intellectus superior ipsis rebus, cum in ea res ipsae nobilius esse habeant quam in seipsis, et sic ad utrasque res diversam habitudinem habet, et ex hoc diversa sortitur officia. Secundum enim quod ad superiores naturas respicit, sive ut earum veritatem et naturam absolute contemplans, sive ut ab eis rationem et quasi exemplar operandi accipiens, superior ratio nominatur; secundum vero quod ad inferiora convertitur, vel conspicienda per contemplationem, vel per actionem disponenda, inferior ratio nominatur. Utraque autem, scilicet superior et inferior, secundum communem rationem intelligibilis, ab anima humana ap­ prehenditur; superior quidem prout est immaterialis in seipsa; inferior autem prout a materia per actus intellectus agentis denudatur. Unde patet quod ratio superior et inferior non nominat diversam potentiam, sed unam et eandem ad diversa diver­ simode comparatam» *. Consequenter, haec distinctio est minus ampla quam dis­ tinctio potentiae intellectivae in intellectum agentem et pos­ sibilem, et simul est magis ampla quam subdistinctio inte­ llectus possibilis in contemplativum et activum, quia utra­ que subdividitur in speculativam et practicam. Unde dicen­ dum est quod haec distinctio est quasi media inter distinc­ tionem intellectus in agentem et possibilem, et distinctio­ nem possibilis intellectus in speculativum et practicum, et vere apparet ita esse, quia habitus est essentialiter quid me­ dium inter nudam potentiam et actum secundum seu opera­ tionem; constat autem distinctionem intellectus in agentem et possibilem esse distinctionem potentiae; distinctio vero possibilis intellectus in speculativum et practicum est per se primo distinctio actuum, prout intellectus possibilis sim- S. Thomas, De Verit., 15, 2, 284 L. I. Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario pliciter cognoscit aut etiam regulat opera; at distinctio ra­ tionis in superiorem et inferiorem, licet possit dicere actus differentes, per se primo est distinctio habituum. Unde S. Thomas scribit: «Et ideo ratio superior et inferior non dis­ tinguuntur sicut diversae potentiae, sed magis secundum ha­ bitum, vel quem iam actus habet, vel ad quem naturaliter ordinatur (et tendit); ratio enim superior perficitur sapien­ tia, sed inferior scientia» «Unde una et eadem potentia ra­ tionis est ratio superior et inferior; sed distinguuntur, secun­ dum Agustinum, per officia actuum et secundum diversos ha­ bitus, nam superiori rationi attribuitur sapientia, inferiori vero scientia»* 2. Denique, haec distinctio non coincidit cum distinctione rationis seu habitus intellectualis in naturalem et supematuralem, in terminologia S. Thomae, licet apud Augustinum videatur esse eadem distinctio; nam apud S. Thomam est distinctio minus amplia quam distinctio in naturalem et supematuralem. Nam, cum ordo supematuralis sit altior et divinior quam ordo naturalis, si inter se comparentur, totus ordo naturalis vel philosophicus se habet ad supematuralem vel theologicum sicut ratio inferior ad rationem supe­ riorum; at etiam intra ordinem mere naturalem vel philo­ sophicum datur pars superior, quae est de ultimo fine et pertinet ad sapientiam naturalem, et pars inferior, quae est de mediis et pertinet ad scientiam. Unde ordo naturalis suo modo dividitur in rationem superiorem et in rationem infe­ riorem 3. Sic ergo patet quid sit ratio superior et inferior secun­ dum se et quomodo differat haec divisio ab aliis divisioni­ bus pertinentibus ad intellectum. ' // Sent., dist. 24, q. 2 art. 2 2 I'79·9·. ’ Cf. De Veritate, 15, 4, ad argumentum 3 sed contra. • ? ·* Art. 5: De peccato rationis 285 362. 2) Divisio utriusque rationis. Haec divisio potest fieri dupliciter: uno modo, ex parte medii seu obiecti forma­ lis, et sic tam ratio superior quam inferior dividitur in na­ turalem vel philosophicam et supematuralem vel theologi­ cam. Ratio enim superior theologice considerata, ex revela­ tione procedit, et complectitur omnia supematuralia, sub quibus sunt omnia naturalia quae sub hoc respectu perti­ nent ad rationem inferiorem; ratio vero superior philoso­ phice inspecta, complectitur ea omnia quae ad sapientiam seu Theodiceam pertinent, dum inferior circa humana et creata versatur. Similiter, ratio inferior theologice considerata, complecti­ tur totum ordinem naturalem cognitionis seu totam philo­ sophiam; si vero philosophice inspiciatur, complectitur so­ lum ea omnia quae ad scientiam pertinent, citra Metaphysicam in sua altiori parte, quae est Theodicea. Alio autem modo, potest sumi divisio utriusque ex parte obiecti quasi materialis et ex parte actus, et sic utraque distin­ guitur in speculativam et practicam, prout sistit in sola cog­ nitione sui obiecti, vel ulterius se extendit ad actiones regu­ landas. S. Thomas, utrumque modum dividendi ambas rationes simul complectitur, non quasi eos confundat, cum alibi ac­ curate eos discernat; et ideo necesse est caute legere verba quae diversis locis profert. Audiantur sequentia eius verba: «Quia vero tota ratio potentiarum ex obiectis sumitur, quo­ rum speciebus informantur, inde est quod oportet in ratione quemdam gradum constituere secundum ordinem eorum quibus intendit. In rebus autem quas ratio considerat, talis invenitur dis­ tinctio et ordo, ut quaedam aeterna et necessaria, a tempo­ ralibus discreta, ei proponantur; unde et ratio ex hoc quendam gradum consequitur quod his vel aliis intendit. Sed quia ita est in ordine rerum, quod superius est directivum inferioris et causa, inde est quod per aeterna in his, quae temporalia sunt, diriguntur, sicut id quod uno modo 286 se habet est mensura eius quod multiforme est, ut ex X Metaphysic. accipitur. Et secundum hoc patet quod ratio aeternis dupliciter in­ haerere potest: vel considerando ipsa in se, vel considerando ipsa secundum quod sunt regula temporalium per nos dispo­ nendorum et agendorum; et prima consideratio non exit li­ mites speculativae rationis; secunda autem ad genus practicae rationis pertinet. Unde patet quod ratio superior partim est speculativa et partim practica; et ideo in littera dicitur quod «supernis conspiciendis» in quantum est speculativa et in quantum est practica «supernis consulendis» intendit. Unde ex hoc patet quod ratio superior, prout contra inferiorem dividitur, non distat ab ea sicut speculativum et practicum, quasi ad diversa obiecta respiciant, de quibus fiat ratiocinatio; sed magis secundum media unde ratiocinatio sumitur: ratio enim inferior consiliatur ad electionem tendens ex rationi­ bus rerum temporalium, ut quod aliquid est superfluum vel diminutum, utile vel honestum, et sic de aliis conditionibus, quas Moralis Philosophus pertractat; superior vero consi­ lium sumit ex rationibus aeternis et divinis, ut quia est con­ tra praeceptum Dei vel eius offensionem parit vel aliquid huiusmodi» *. «Officia autem rationis superioris et inferioris non diffe­ runt penes diversam rationem obiecti (materialis seu in esse rei), cum utrumque operabilia consideret, sed penes diver­ sam rationem medii, quia ratio inferior procedit ex rationi­ bus temporalibus, sed ratio superior ex rationibus aeternis; et ita etiam haec diversa officia non oportet quod diversas potentias demonstrent, sed diversos habitus, ut dictum est»2. At haec omnia melius apparebunt postea, cum expo­ namus ultimos articulos huius quaestionis. si■·» t- L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario M ’ II Sent. dist. 24, q. 2, art. 2. 2 Ibidem, ad 5. V· ts * Art. 5: De peccato rationis 287 363. 3) Attributa utriusque rationis. Plura sunt attribu­ ta, plus minusve appropriata, quae tribuuntur rationi supe­ riori et inferiori. Nam a) superior est subiectum imaginis Dei in homine, inferior vero non est subiectum imaginis, quamvis ratio superior et mens non sint omnino idem1; et inde est, β) quod superior est quasi theologica vel supematuralis, dum inferior est quasi philosophica vel naturalis2; γ) insuper supe­ rior est quasi sapientia, inferior vero quasi scientia, idest: in ordine supernatural! rationi superiori attribuitur donum sa­ pientiae, inferiori vero attribuitur donum scientiae3; in ordi­ ne vero naturali, rationi superiori attribuitur sapientia vel Metaphysica, inferiori vero attribuitur scientia moralis; δ) consequenter superior se habet quasi subaltemans, inferior vero quasi subaltemata ; * superior in ordine speculativo se habet quasi iudicans, inferior autem quasi inveniens5; in or­ dine vero practice superior se habet quasi regulans vel ut exeplaris, inferior vero se habet quasi regulata vel exemplata6; ε) denique, in ordine etiam practico, rationi superiori attri­ buitur ultimum iudicium vel sententia de ultimo actus huma­ ni, nempe de consensu in opus, rationi vero inferiri attribui­ tur solum iudicium quoddam provisorium de inchoatione ac­ tus humani, nempe de delectatione7. At haec etiam apparebunt melius exponendo singulos ar­ ticulos. C. Positiones 364. Hac ergo in re est duplex positio extrema: alia, per excessum peccabilitatis in ratione; alia, per defectum peccabilitatis eius. I 2 4 5 6 7 Cf. II, Sent., dist. 24, q. 2, art. 2 ad 3. Ibidem, corp. II Sent., dist. 24, q. 2, art. 2, arg. 2 sed contra. De Veritate, 15, 2, ad 14-15. 1.79,9. II Sent., dist. 24, q. 2, art. 2 ad 4; De Verit., 15, 2 ad 15. De Verit., 15,3. 288 L. I, Q. LXXIv, C. II: De subiecto secundario Sententia extrema per excessum peccabilitatis rationis est Socratis dicentis omne peccatum actuale esse per se primo rationis sicut causae et subiecti, quatenus omne peccatum voluntatis supponit peccatum rationis seu intellectus, et sic dicebat quod omne peccans est ignorans. Itaque, iuxta So­ cratem, primum et universale subiectum peccati actualis est ratio vel intellectus, non voluntas. Nec mirum quod ita dixe­ rit, quia non sat clare distinxit rationem speculativam a practica neque scientiam a virtute. Alia vero sententia extrema quasi per defectum peccabili­ tatis rationis est averroistarum latinorum, specialiter Sigeri de Brabantia et Boetii de Dacia, qui hanc propositionem de­ fendebant; «Non est possibile esse peccatum in potentiis animae superioribus, et ita peccatum fit passive, non volun­ tate» nec ratione. Quae propositio damnata est a Stephano Tempier, Archiepiscopo Parisiensi, die 7 martii 1277 ‘. At praesertim in hunc extremum incidunt hodierni libe­ rales asserentes intelligentiam non posse delinquere, et de­ fendentes omnimodam libertatem cogitandi et loquendi et edendi quidquid unusquisque voluerit. Secundum hos ergo omnes, ratio ut ratio est omnino impeccabilis, et ideo omnis cogitatio est licita et consequenter omnis eius manifestatio facta verbis aut scriptis. Media autem inter positiones istas est sententia S. Tho­ mae dicentis rationem posse esse subiectum peccati, non quidem primum et universale, sed secundarium, ut ex con­ clusionibus apparebit. 1 Cf. DeniflE-Chatelain, Chartularium Universitatis Parisiensis T. I p. 552, prop. 165, Paris 1889. Art. 5: De peccato rationis 289 SOLUTIO QUAESTIONIS 365. In distributione articulorum. S. Thomas clarius formulaverat quaestionem dicens: utrum ratio possit esse subiectum peccati». Sumitur autem ratio hoc in loco stricte, prout est facul­ tas animae essentialiter distincta tum a facultatibus appetitivis, scilicet voluntate et appetitu sensitivo, de quibus in articulis praecedentibus locuti sumus, tum a facultatibus cognoscitivis inferioribus, nemque sensibus externis et in­ ternis, tum etiam a munere intelligentiae, nempe simpli­ citer intelligendi et iudicandi immediate, quae proprie spectant ad rationem ut est quidam intellectus. Quaestio ergo est utrum ratio ut ratio, nempe ut est discursiva seu iudicativa mediate, possit esse subiectum peccati actualis moralis. Sic autem sumpta ratione et in ordine ad naturalia —nam in ordine ad supematuralia etiam intellectus deficere potest, ut patet in angelis et in nobis quando peccamus pec­ cato infidelitatis, quod est in intellectu ut intellectus est, quemadmodum est actus fidei contrarius ei— distinguimus eam in speculativam seu mere cognoscitivam, et practicam seu directivam motuum aliarum facultatum per iudicium practicum, consilium et imperium. Consequenter, quaestio evadit duplex: 1.°, utrum ratio speculativa seu ut est mere cognoscitiva possit esse subiectum proximum seu immedia­ tum peccati actualis in genere morum’, 2.°, utrum ratio practica seu ut est directiva aliarum virium hominis possit esse subiectum proximum et immediatum peccati actualis in ge­ nere morum. 366. conclusio prima: Ratio speculativa seu ut est cognoscitiva, potest esse subiectum immediatum peccati actualis, tum commissionis errando, tum omissionis ignorando. 290 L. I, Q. LXXIv, C. II: De subiecto secundario 367. Probatur. Potentia elicitiva actus voluntarii deordinati est subiectum immediatum peccati actualis in genere morali. Atqui ratio speculativa seu prout est cognoscitiva est potentia elicitiva actus voluntarii deordinati. Ergo ratio speculativa seu prout est cognoscitiva est subiectum imme­ diatum peccati actualis in genere morum. Maior patet ex dictis articulo primo huius quaestionis, quia cum actus peccati sit actio immanens, eadem potentia elicitiva seu immediate productiva eius, est subiectum eius immediatum. Minor autem, ubi unice stat difficultas, sic ostenditur: voluntarie elicere actum erroris et voluntarie deficere a cognitione debita per ignorantiam est elicere positive ac­ tum voluntarium deordinatum aut privari actu voluntario ordinato. Atqui ipsa ratio ut est cognoscitiva, elicit actum erroris et deficit a cognitione debita per ignorantiam, qui quandoque possunt esse voluntarii. Ergo ipsa ratio ut est cognoscitiva est quandoque potentia elicitiva actus volun­ tarii deordinati. Sic ergo, ratio in cognoscendo seu circa proprium obiec­ tum, quod est verum, dupliciter deficere potest: uno modo, positive, errando seu proferendo iudicium falsum, et istud, quandocumque potest vitari ab homini, est peccatum, et quidem commissionis; alio modo, negative, ignorando ea quae potest et debet scire, et tunc est peccatum omissionis. Unde in ratione speculativa potest esse sicut in subiecto im­ mediato duplex peccatum actuale; aliud commissionis, quandocumque voluntarie errat, et hoc est quandocumque profert iudicium falsum de quacumque re, quod tamen vita­ ri poterat; aliud vero omissionis, quandocumque voluntarie ignorat ea quae, pro suo statu et conditione, scire debebat. Non ergo omnis error aut omnis ignorantia est peccatum morale —licet sit quodam modo peccatum naturae intellec­ tivae—, sed tunc solum quando error vitari poterat et quan­ do ignorantia vitari poterat et debebat. Art. 5: De 1 peccato rationis 291 Quaproter Caietanus optime ait: «Defectus in cognoscen­ do, tam negativus, qui vocatur ignorantia, quam positivus, qui vocatur error, non semper habet rationem mali moraliter, sed negativus solum quando potest et debet quis scire; positivus autem quando potest', non enim est absque peccato habere scienter opinionem falsam de triangulo, cum potest haberi vera, vel non falsa saltem, suspendendo credulita­ tem, cum nonnullum malum intellectus sit falsa opinio de quocumque» *. Maxime autem habetur istud peccatum in ratione quan­ do voluntas nihil positive egit, nempe quando non impedit aut non vitat actum erroris aut ignorantiam rei quae pote­ rat et debebat cognosci, quia tunc actus iste inordinatus at­ tribuitur rationi ut proprie et immediate causae, eo fere modo quo de peccato sensualitatis dictum est: si enim volun­ tas, actu positivo imperet errorem aut ignorantiam rationis, tunc actus ille deordinatus potius attribuitur ipsi voluntati quam rationi, et resolvitur in malitiam voluntatis, sicut etiam circa motum sensualitatis positive provocatum a vo­ luntate dictum fuit supra. Et haec quidem consideratio est maioris momenti. Nam sicut in sensualitate poterat esse triplex motus, nempe primo-primus, qui est extra genus moralitatis, et secundo-primus, qui imperfecto modo est in genere moralitatis, et deli­ beratus seu imperatus, qui est perfecto modo in genere mo­ ris, quorum secundus proprie attribuitur sensualitati, ter­ tius vero voluntati; ita etiam in ratione potest esse error aut ignorantia tripliciter: uno modo, ex imperfectione rationis nostrae eiusque debilitate, et sic est extra genus moris et solum attestatur imperfectioni naturae aut vulneri peccati originalis; alio modo ex negligentia voluntatis ad impedien­ dum actum erroris aut defectum ignorantiae de re quae sciri debebat, et hoc peccatum est proprium rationis speculativae; Caietanus, h.l.. 292 L. I. Q. LXaIV, C. II: De subiecto secundario tertio modo, ex positivo imperio vel motione voluntatis, quasi deliberative et tunc non est peccatum proprium ratio­ nis, sed potius voluntatis. Unde ex hac analogia vel compa­ ratione motus rationis et motus sensualitatis, maxime illus­ tratur et confirmatur id quod dictum est de peccato proprio sensualitatis. 368. conclusio secunda: Ratio practica seu ut est directi­ va aliarum virium potest esse subiectum immediatum peccati actualis, tum commissionis directe imperando actus inordina­ tos, tum omissionis, non coercendo actus inordinatos aliunde provocatos, post deliberationem. 369. Prohamr. Potentia elicitiva imperii provocantis ac­ tus inordinatos in aliis viribus humanis vel negligens coer­ cere post deliberationem actus inordinatos aliunde provoca­ tos, est subiectum immediatum horum actuum inordinato­ rum, prout imperati sunt. Atqui ratio practica vel ut est directiva aliarum virium est potentia elicitiva imperii causantis hos actus inordinatos vel negligens eos coercere post deli­ berationem. Ergo ratio practica seu ut est directiva aliarum virium est subiectum immediatum peccati actualis imperati. Maior constat, quia actus imperans et actus imperatus sunt quid unum unitate compositionis, ita quidem ut pars quasi formalis et principalis sit motus imperans active, pars vero quasi materialis et secundaria est motus imperatus seu motus passivus potentiae imperabilis, quae fit actu impera­ ta et potens exercere actum imperatum, ut patet ex dictis supra, quaestione 17, articulo 4. Actus ergo imperatus est in duabus potentiis, sicut in subiecto, nempe in potentia impe­ rante et in potentia imperata quae elicit illum, non tamen ex aequo, sed per prius in potentia imperante seu movente active, et per posterius in potentia imperata seu movente mota. Et ratio est quia eo modo actus immanens est in suo principio activo sicut in subiecto, quo tale principium acti­ vum est causa eius. Atqui principium agens active per impe- Art. 5: De peccato rationis 293 rium est magis activum actus imperati quam principium agens ex imperio passivo in eo recepto, quia causa causae est causa causati, et propter quod unumquodque tale, et illud magis. Actus ergo imperatus est magis sicut in subiec­ to in potentia imperante quam in imperata. Minor vero constat ex dictis supra, quaestione 17, articu­ lo 1, ubi ostensum est imperium esse elicitive actum ratio­ nis practicae; et quia idem est subiectum formae et privatio­ nis eius, idem etiam debet esse subiectum immediatum im­ perii directi seu positivi et privationis imperii quando pote­ rat et debebat poni. Unde patet quod in ratione potest dari quadruplex pecca­ tum: duplex, commissionis, quatenus ratio speculativa cul­ pabiliter errat circa proprium obiectum, et ratio practica positive imperat actus inordinatos aliarum virium inferio­ rum; insuper, duplex, omissionis, prout ratio speculativa ig­ norat quae potest et debet scire, et ratio practica, post deli­ berationem, non coercet motus inordiantos aliarum virium, aliunde concitatos *. 370. Si quis autem comparet modum et rationem quibus rationi speculativae et rationi practicae convenit esse subiec­ tum immediatum peccati actualis, inveniet differentiam; quia non convenit eis ex aequo, sed secundum prius et pos­ terius, ita quidem ut rationi practicae conveniat prius et semper, speculativae vero per posterius et non semper quan­ tum ad omnem defectum eius. Et ratio est quia, cum volun­ tas sit primum subiectum omnis peccati actualis, ut dictum est articulo secundo, rationi practicae et speculativae conve­ nit esse subiectum immediatum peccati sui actualis, secun­ dum ordinem quo se habent ad voluntatem. Atqui ratio practica se habet per prius et propinquius ad voluntatem quam ratio speculativa, ut de se patet. Ergo per prius conve1 Cf. Petrum de Tapia, Catena Moralis, q. 6, art. 6, n. 3. Hispali, 1654, t. I, p. 231 b. 20 i 294 L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario nit rationi practicae esse subiectum peccati sui actualis quam rationi speculativae. Unde Caietanus optime ait: «De­ fectus autem in dirigendo... semper est malus moraliter, quia de ratione sua claudit voluntarium formaliter; directio enim imperando fit, imperium autem, ut supra dictum est (I-II, 17, 1), actus est rationis motae a voluntate» *; e contra, actus rationis speculativae non semper est ex motione vo­ luntatis, neque etiam quoad exercitium. 371. Comparando insuper rationem cum sensualitate seu appetitu sensitivo quantum ad modum et rationem quibus eis convenit esse proximum et immediatum subiectum peccati sui actualis, invenitur quoque differenita; nam, si comparetur ratio practica cum appetitu sensitivo, per prius convenit esse subiectum peccati actualis rationi practicae quam sen­ sualitati, quia rationi practicae convenit esse subiectum peccati quatenus est movens voluntatem vel mota a volunta­ te; sensualitati vero convenit tantum quatenus est mota vel mobilis aliquo modo a voluntate, et non quatenus est mo­ vens, quia nequit appetitus sensitivus movere voluntatem immediate, sed solum mediante ratione practica, ut dictum est supra, quaestione 9, articulo 2; aliunde, ratio, in ratione potentiae, magis accedit voluntati, cum sit facultas inorga­ nica, dum sensualitas est facultas organica. Unde et ratio practica secundum se est subiectum peccati perfecti seu mortalis, dum sensualitas, ut sic, est solum capax peccati venialis levissimi. Si vero comparetur ratio speculativa cum sensualitate, distinguendum videtur; nam in ratione obiecti, quod est bo­ num et malum morale, magis convenit sensualitas, utpote facultas appetitiva, cum voluntate, quam ratio speculativa, quae, de se, est veri tantum aut falsi; in ratione vero poten­ tiae, magis accedit ad voluntatem ratio speculativa quam Caietanus. h.l. . Art. 5: De peccato rationis appetitus sensitivus, cum voluntas sit facultas rationalis. Quia ergo ratio peccati convenit rationi speculativae et sen­ sualitati in quantum utriusque defectus actuales sunt impedibiles aliquo modo a voluntate et ratione practica, ex quo defectus rationis est nobis magis impedibilis quam defectus sensualitatis, consequens est etiam quod, absolute loquen­ do, rationi speculativae convenit per prius et perfectius esse subiectum peccati actualis quam sensualitati. Attendendo tamen ad ordinem potentiarum quantum ad exercitium seu motum, magis convenit sensualitati moveri a voluntate quam rationi speculativae. Sic ergo, quantum ad exercitium, per prius convenit sensualitati esse subiectum peccati actualis quam rationi speculativae; quantum vero ad specificationem x qua sumitur gravitas peccati— per prius et perfectius convenit rationi speculativae esse subiec­ tum peccati actualis quam sensualitati, quia est de obiecto digniori et altiori, quod spirituale et universale est, dum obiectum sensualitatis est corporale et particulare; unde et ratio speculativa secundum se potest esse subiectum peccati mortalis, non autem sensualitas, ut dictum est articulo quarto. Ex quibus patet in quo sensu vera et exacta sunt quae Caietanus breviter dixit, hisce verbis; «Est igitur a ratione et in ratione peccatum, ut proximo et elicitivo principio inordinati actus voluntarii, multo magis quam in appetitu in­ feriori, qui rationem solum participat»1. 372. Denique, comparando inter se ista peccata propria rationis speculativae et rationis practicae, apparet ea non esse necessario connexa; nam potest quis perfecte cognoscere et iudicare speculative, et male dirigere practice, secundum illud: video meliora proboque, deteriora sequor; similiter potest quis bene dirigere per rationem practicam et male Caietanus, h.l., in fine. 296 L. I. Q. LXXIV. C. II: De subiecto secundario cognoscere per rationem speculativam, quando ista specula­ tiva cognitio refertur ad veritates non necessario connexas cum praxi. § ΙΠ SOLVUNTUR DIFFICULTATES 373. Obiectio prima. Peccatum potentiae operativae est defectus ipsius. Atqui defectus rationis non est peccatum; nam quod excusat a peccato non est peccatum, defectus au­ tem rationis, v. gr. ignorantia, excusat a peccato. Ergo in ratione non est peccatum sicut in subiecto seu quod idem est, ratio non est subiectum peccati. 374. Respondetur. Distinguo mai.: Peccatum potentiae operativae est defectus ipsius in operando seu in operatione ipsius, concedo: in essendo seu in natura ipsius potentiae secundum se, nego. Nam tunc est malum tantum, at non peccatum, quod essentialiter est defectus in actu vel motu. Contradistinguo min.: Defectus rationis non est pecca­ tum, defectus in essendo, qui est limitatio ipsius potentiae intellectivae, concedo: defectus in operando, subdistinguo: non est peccatum naturae seu naturale, nego: non est pecca­ tum moris, iterum subdistinguo: defectus rationis practicae seu in dirigendo, nego: defectus rationis speculativae, deni­ que subdistinguo: defectus negativus seu pura nescientia, concedo: defectus positivus erroris aut privativus ignoran­ tiae proprie dictae, nego. Et nego consequens et consequentiam. Multae sunt aequivocationes in hac obiectione; nam in primis est confusio inter defectum entitativum seu in essen­ do et defectum operativum seu in operando, et consequenter inter malum et peccatum; deinde, confusio adest in ipso de­ fectu in operando inter defectum mere physicum aut psy­ chologicum seu naturalem et defectum moralem; denique in ipso defectu morali, confusio adest inter defectum rationis Art. 5: De peccato rationis 297 speculativae et rationis practicae. At haec omnia valde dis­ tincta sunt, ut ex dictis patet. Unde constat obiectionem omni robore destitui. 375. Obiectio secunda. Quod naturaliter est ante pri­ mum subiectum peccati actualis, non est subiectum peccati actualis, quia ante primum subiectum nullum potest esse subiectum. Atqui ratio est naturaliter ante primum subiec­ tum peccati, quia ratio est naturaliter ante voluntatem, quae est primum subiectum peccati, ut patet ex articulo se­ cundo. Ergo ratio non est subiectum peccati actualis. 376. Respondetur. Distinguo mai.: Quod naturaliter est ante primum subiectum peccati actualis tum in essendo, ut potentia, tum in operando universaliter, idest, in omni gene­ re operationis eius, non est subiectum peccati actualis, con­ cedo; quod naturaliter est ante primum subiectum peccati actualis in essendo et in aliqua operatione tantum, non vero in omni operatione, non est subiectum peccati actualis, nego. Contradistinguo min.: Ratio est naturaliter ante primum subiectum peccati actualis, quod est voluntas, in essendo seu ut potentia, concedo; in operando, subdistinguo: quan­ tum ad aliquos actus, concedo; quatum ad omnes, nego. Et nego consequens et consequentiam. Solutio patet ex dictis. Nam, cum facultas humana sit subiectum peccati actualis quatenus actuosa est vel in ope­ rando consideratur, et non quatenus nude et ontologice con­ sideratur in ratione potentiae, prioritas rationis super vo­ luntatem in essendo, non pertinet ad rem de qua agimus. Unde ex hac parte, obiectio est extra quaestionem. In ope­ rando autem, absolute loquendo et quantum ad specificatio­ nem, ratio praecedit voluntatem, sed quoad exercitium, non omnis actus rationis praecedit omnem actum voluntatis, qui potius ex adverso res se habet. Unde solum sequitur ratio­ nem vel potius intellectum non posse esse subiectum peccati in omni suo actu, quia non omnis actus rationis vel intellec- 298 L. I. Q. LXXJV, C. Il: De subiecto secundario tus est defectibilis; at minime sequitur rationem nullo modo posse esse subiectum peccati. Haec tamen obiectio probat quod ratio nequit esse sub­ iectum peccati actualis nisi habita ratione ad voluntatem, quae est primum et principale subiectum peccati; et sic rationi solum potest convenire esse subiectum peccati per posterius et secundario et per dependentiam quamdam a voluntate. Art. 6.-Utrum peccatum morosae delectationis sit in ratione 377. Consequenter, postquam vidimus in genere quod ratio potest esse subiectum proximum alicuius peccati ac­ tualis, considerandum superest in particulari quomodo ra­ tioni conveniat esse subiectum peccati. Nam, ut supra nota­ vimus, ratio potest esse et superior et inferior; peccatum au­ tem rationis, cum necessario debeat esse internum seu cor­ dis, sicut actus eius per prius est actus interior, videndum est quomodo conveniat ei et quoad exercitium vel psycholo­ gice, et quoad specificationem seu vere moraliter. lam vero, ex dictis supra, quaestione 72, articulo 7 ad 1, constat quod in peccato interno seu cordis sunt tres partes seu gradus, scilicet cogitatio, delectatio et consensus. Quia vero delectatio et cogitatio immediate se consequuntur, per modum unius considerantur. Unde manet videre qualiter peccatum delectationis et peccatum consensus rationi con­ veniant. Hic autem, in hoc articulo, non agitur de quacumque ra­ tione, sed exclusive de ratione inferiori, uti manifeste appa­ ret inspicienti titulum articuli appositum initio quaestionis, scilicet: «utrum delectatio morosa vel non morosa sit in ra­ tione inferiori sicut in subiecto». Ut ergo rite possint intelligi tum iste tum duo sequentes articuli relative ad processum peccati interni, recolere opor­ tet singillatim tres quasi partes vel gradus eius, scilicet cogi­ tationem malam seu illicitam, delectationem et consensum. Art. 6: De delectatione morosa 299 PRAENOTAMINA Ni 378 A) Cogitatio prava. Cogitatio proprie est actus sen­ sus interioris qui dicitur cogitativa, quae quidem potentia, ut supra dictum est, cum loqueremus de motu sensualitatis, immediate movet sua repraesentatione, appetitum sensiti­ vum. In hoc ergo sensu, cogitatio est repraesentatio seu ap­ prehensio sensitiva intentionum insensatarum utilis vel no­ civi, ex qua immediate sequitur motus attractionis vel re­ pulsionis appetitus sensitivi. Per extensionem, vero, postea extenditur nomen cogitationis ad quamcumque apprehen­ sionem seu repraesentationem sensus interioris, nempe ima­ ginationis aut etiam memoriae sensitivae; et ulterius ad apprenhensionem vel repraesentationem potentiae intellecti­ vae, maxime quando est practica seu motiva appetitus ratio­ nalis, et dicitur actualis consideratio intellectus. Proprie enim cogitatio agitationem quamdam et vehementiam et mobilitatem importat, quae maxime propriae sunt rationis practicae, quae de agibilibus et contingentibus est1. Prava ergo cogitatio est apprehensio vel repraesentatio sensus interioris aut rationis practicae de aliquo obiecto tur­ pi aut inhonesto vel illicito seu malo. 379. B) Delectatio. Circa delectationem ergo duo sunt agenda: 1.°, notionem eius trademus; 2.°, divisionem ipsius. 1) Notio delectationis. Nomen ergo delectationis a delec­ tando dicitur; delectare autem a praepositione de, augmentativa seu intensiva, et verbo lacere = capere, decipere, lax enim fraus est, significat perfecte capere quasi per fraudem, ita ut perfecte et tuto teneatur. Et vere appetitus delecta­ tione capitur et tenetur quasi laqueo, qui ex eadem radice venit, cum qua et parentelam habet hoc nomen «dulce», et Cf. II-II, 2.1: 180, 3 ad 1. L. I, Q. LXXIV, C. 11: De subiecto secundario 00 «dulcedo», quod ex eo dicitur quia «delicias» affert et conse­ quenter delectat. Res delectationis. Delectatio itaque primo dicta fuit de quiete et suavitate percepta a sensibus ex contactu cum bono sensibili convenienti: quo in sensu definitur a Tullio: «voluptas suavitate auditus aninum deleniens, et qualis est haec aurium, tales sunt oculorum et tactionum et odoratio­ num et saporum, quae sunt omnes unius generis, ad perfun­ dendum animum tamquam illiquefactae voluptates»1. Postmodum vero extenditur etiam ad quietem et suavita­ tem perceptam a potentiis spiritualibus de obiecto spirituali proportionate. Generation vero, prout tam sensibilem quam spiritualem complectitur, describi potest dicendo quod est «quies vel complacentia appetitus sensitivi vel rationalis de bono sen­ sibili vel rationali percepto ut praesenti, per modum simpli­ cis repraesentationis aut possessionis». Et differt delectatio tum a desiderio, tum a gaudio, cum quibus tamen necessitudinem quandam habet; nam deside­ rium proprie loquendo est de bono distanti vel absenti seu futuro, delectatio vero est de bono praesenti; gaudium vero est etiam de bono praesenti, sed solum de bono rationali vel spirituali, dum e contra delectatio potest esse tum de spiri­ tuali tum de corporali, licet maxime applicetur ad corpora­ le; unde et est nomen propium passionis concupiscibilis; vo­ luptas vero proprie restringitur ad delectationes corporales seu carnales, maxime Venereorum. Quandoque vero delectatio sumitur sensu quodam largiori pro quacumque complacentia percepta a potentia appetitiva ex apprehensione boni delectabilis, et ita sumitur in praesenti, pro motu appetitus sensitivi vel rationalis consequenti cogi­ tationem cogitativae aut rationis practicae, de quibus modo Tullius Cicero, IV Tuscullanarum quaesi., cap. 9, edit cil p. 423. t II Art. 6: De delectatione morosa 301 dictum fuit; et in hoc sensu complectitur tum delectationem proprie dictam, tum desiderium, tum etiam gaudium. 380. 2) Divisio delectationis. Delectatio potest conside­ rari tripliciter, nempe psychologice, moraliter et mixte seu psychologico-moraliter, et consequenter sub isto triplici res­ pectu dividi potest. a) Psychologice considerata, delectatio dividitur in cor­ poralem vel sensibilem, quae est de bono corporali delectabili apprehenso per cogitativam vel alios sensus interiores aut exteriores; et spiritualem seu rationalem, quae est de bono corporali vel spirituali apprehenso per rationem practicam; et illa est actus appetitus sensitivi, haec vero est actus vo­ luntatis seu appetitus rationalis. b) Moraliter vero inspecta, potest utraque delectatio, nempe tam sensibilis quam spiritualis, dividi ex duplici ca­ pite, sciclicet et ex parte obiecti et ex parte subiecti. Ex parte obiecti dividitur in bonam seu licitam, quae est de re bona seu licita, idest honesta; et in malam seu illici­ tam, quae est de re mala seu inhonesta et prohibita. Ex parte vero subiecti subdividitur delectatio prava seu illicita in voluntariam seu deliberatam seu morosam, et in involuntariam seu indeliberatam vel non morosam. Quae qui­ dem divisio delectationis illicitae tum sensibilis tum spiri­ tualis in morosam et non-morosam, maximi est momenti, et ideo oportet eam uberius explicare. 381. Ergo origo huius distinctionis invenitur in Magis­ tro Sententiarum, licet non sub hoc nomine, sed sub nomine delectationis diuturnae aut non diuturnae sed quasi instantaneae. «Si ergo -inquit- peccatum non diu teneatur delectatio­ ne cogitationis, sed statim ut mulierem tetigit, viri auctorita­ te repellatur, veniale est; si vero diu in delectatione cogita­ tionis teneatur, etsi voluntas perficiendi desit, mortale est» ’. Petrus Lombardus, II Sent., dist. 24, cap. 12. 302 L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario Postea vero, pro maiori claritate, dicta est delectatio mo­ rosa vel non morosa; quae denominatio videtur fuisse intro­ ducta a Praepositino Cremonensi et a Guilielmo Autissiodorensi, ut indicat S. Albertus Magnus in textu infra citando. At haec distinctio potest intelligi duplici sensu: uno modo, ut afficiat ipsam delectationem secundum se, et ita sit distinctio temporis quo perdurat motus delectationis; et ita est distinctio mere accidentalis, quia delectatio non est per se in tempore, cum non sit per se in motu, sed est potius quies aut terminus motus, et sic solum est in motu per acci­ dens, quatenus ei admixceri potest aliquis motus, ratione mutabilitatis aut variabilitatis boni adepti, de quo est delec­ tatio. Unde S. Thomas ait: «Delectatio secundum se quidem non est in tempore; est enim delectatio in bono iam adepto, quod est quasi terminus motus; sed, si illud bonum adep­ tum transmutationi subiaceat, erit delectatio per accidens in tempore; si autem sit omnino intransmutabile, delectatio non erit in tempore nec per se nec per accidens» et sic «delectatio dicitur diuturna vel morosa, secundum quod per accidens est in tempore»2. Et haec est doctrina Aristotelis contra Platonem et alios dicentes delectationem esse motum vel fieri, dum potius est terminus motus seu in facto esse3. Alio ergo modo potest sumi distinctio delectationis in morosam et non morosam, non formaliter ex parte delecta­ tionis, sed materialiter ex parte delectationis, quae esset ma­ teria circa quam, formaliter vero ex parte rationis et voluntatis, quae animadvertunt delectationem illicitam et non statim ei contranituntur, sed immorantur in ea expellenda propter negligentiam vel aliam causam. Et hoc modo sumitur a theologis, et est distinatio moralis, non mere psychologica S. Thomas, I-II, 31,2. Ibidem, ad 2. Cf. S. Thoma.m, I-II, 31, 1; In X Ethicorum, lect. 5. Λ. ■·*'..· ’•wjiύ <·*/f·.·*.*·<* Art. 6: De 303 delectatione morosa vel physiologica, sicut in priori sensu, quia tunc est mera circumstantia, quae non valet mutare speciem actus moralis. Quapropter S. Thomas valde exacte et profunde ait: «Delectatio dicitur morosa, non ex mora temporis, sed ex eo quod ratio, deliberans, circa eam (= delectationem) immora­ tur, nec tamen eam repellit, tenens et volvens libenter, quae statim ut attigerunt animum, respui debuerunt, ut Augusti­ nus dicit, XII De Trinitate, cap. 123 *; «sicut cum aliquis, postquam deliberavit (seu animadvertit) quod motus pas­ sionis insurgens est inordinatus, nihilominus circa ipsum immoratur et ipsum non expellit»1 2; «dicitur enim ira diutur­ na et delectatio morosa, propter approbationem rationis deli­ berantis» 3. Fuit autem insigne meritum S. Thomae exacte distingue­ re istam duplicem acceptionem morositatis delectationis, quae non adeo clare apparet in coaetaneis eius, v. gr. apud S. Bonaventuram, quando scribit: «Si autem in speciali quaeratur quanta sit ista mora, utrum sit unius horae, vel dimidiae vel aplioris spatii, non potest una responsio dari; quia aliquando est maioris, aliquando minoris, secundum diversos status et conditiones personarum; unde hoc non de­ terminat scientia vel lectio, sed potius conscientia recta et unctio»4. Quod autem sumi debeat haec distinctio exclusive ex par­ te interventus rationis et voluntatis simul ac animadvertunt exsistentiam motus delectationis et illicitatem seu deordiantionem eius, haud obscure trahitur ex verbis Magistri Sententiarum, quae magis clara et explicita reddiderunt posteriores theologi. Ita S. Albertus Magnus, notulam histo­ ricam huic distinctioni apponit quando scribit: «Antiqui, si­ cut Praepositinus et Guilielmus Autissiodorensis, dixerunt 1 2 3 4 edic, S. Thomas, hic ad 3. Ibidem, corp. art. I-II, 88, 5 ad 2. S. Bonaventura, II Sent. dist. 24, P. II, dub. 1, circa litteram Magistri, cit., t. II, p. 586b. .i L. I. Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario delectationem dici morosam, non a temporis quantitate, sed a negligentia rationis superioris, dum superior portio conspi­ cit et advertit quod iniacet delectatio illecebrosa peccati in inferiori parte rationis, et non avertit nec abstrahit eam ab illa, immo dissimulat et permittit inferiorem portionem tur­ piter delectari» ’. Ipse autem S. Albertus Magnus eam personaliter notificat dicens: «Delectatio morosa non dicitur a brevitate vel longitudine temporis, sed potius a torpore vel (in) vigilantia rationis»12. 382. c) Mixte denique seu psychologice-moraliter dividi­ tur delectatio in delectationem de ipsa cogitatione illicitae rei, prout est cognitio quaedam; in delectionem de ipsa re cogitata, facta vel facienda; in delectationem de modo quo res illa est cogitata vel facta ab alio vel a se in temporibus anteactis. Et de his loquitur S. Doctor in articulo 8 huius quaestionis. 383. C) Consensus. Denique oportet videre quid sit con­ sensus et quomodo dividatur. 1) Notio consensus. Supra, quaestione 15, articulo 1, de­ finivimus consensum. Consensus, vi nominis, importat sen­ tentiam firmam, nam praepositio cum est intensiva vel augmentativa verbi sensus\ et inde est quod consensus non sig­ nificat simplicem apprehensionem vel cogitationem, sed in­ dicium, quod est perfecta et intensiva cognitio. Attamen, ista intensitas seu perfectio, quam consensus addit simplici apprehensioni vel cogitationi, potest esse duplex: una, ex parte ipsius cognitionis, et haec resolvitur in compositionem vel divisionem, hoc est, in iudicium, alia, ex parte applica- 1 S. Albertus Magnus, Summa theol. II P., q. 93. 2 S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 24, art. 3 ad 3 quaest., edit, cit., t. 27, p. 412b. Art. 6: De delectatione morosa 305 tionis ad iudicandum et adhaerentiae ad ea de quibus iudi­ cium fertur, et in hoc sensu haec perfectio refunditur in vo­ luntatem, cuius est applicare potentias ad operandum. Quia vero perfectio ex parte cognitionis nomen proprium habet et dicitur iudicium, ideo nomen consensus reservatur ad significandam perfectionem quae advenit cognitioni ex parte appetitus seu voluntatis, quia haec intensitas aut vehementia quam secum trahit verbum con-sensus, maxime convenit voluntati sicut primo-moventi ceteras potentias humanas quoad exercitium actus. Itaque, hic actus «consensus» est simul actus rationis et voluntatis: rationis quidem ex parte «sensus», quia proprie nominat sententiam vel iudicium; voluntatis vero ex parte intensitatis aut vehementiae importatae in praepositione cum (-sensus). Et quia haec vehementia distinguit senten­ tiam a simplici iudicio speculativo, et ponit iudicium vel sententiam practicam sub voluntate, merito dicitur «con­ sensum» esse per prius seu principaliter actum voluntatis quam rationis. Et quidem, quia sententia et iudicium non pertinet ad sensus, sed ad rationem, quae est portio superior hominis, ideo consensus pertinet ad partem vel portionem superio­ rem, et potest attribui tum rationi tum voluntati, maxime tamen voluntati ’. Et vere ita esse debet secundum processum peccati inter­ ni seu oris, nam initium eius, quod est cogitatio, pertinet ad potentiam apprehensivam, ut dictum est; prosequutio eius, quae est delectatio, pertinet proprie ad potentiam appetitivam; consummatio vero eius pertinere debet ad utramque, et haec est consensus. 384. 2) Divisio consensus. Quia consensus importat complexionem vel compositionem quamdam, sicut nomine ipso patet, ideo nequit cadere circa simplicem cogitationem, Cf. S. Thomam, I-II, 15, 1 ad 1; 15, 4; 74, 7 ad 1. I 306 w ■ L. I. Q. LXXIV, C. Il: De subiecto secundario quae simplex et primaeva est, sed unice circa opus vel circa delectationem. Sic ergo consensus dividitur in consensum in opus, quod est consummatio ultima peccati interioris seu cordis; et in consensum in delectationem, quae iam incipit esse veluti quoddam opus; et huiusmodi consensus subdividitur secun­ dum quod delectatio divisa est paulo ante, nempe in consen­ sum in delectationem de opere vel de re cogitata, et hic coincidit cum consensu in opus, quia delectatio de opere est pars operis ipsius; in consensum in delectationem de cogitatione, et in consensum in delectationem de modo quo res cogitata vel effecta est1. Et consensus iste in has delectationes est praevius ad consensum in opus, qui ultimus est. SOLUTIO QUAESTIONIS 385. conclusio: Peccatum delectationis morosae ex parte morositatis est in ratione inferiori practica sicut in subiecto immediato, ex parte vero delectationis est in potentia appetitiva superiori vel inferiori sicut in subiecto immediato. Sensus conclusionis apparet ex hucusque dictis; nam in hoc quod dico: «delectatio morosa», duo dico, scilicet delec­ tationem, quae est propria potentiae appetitivae; et morosi­ tatem de qua poterat dubitari cuinam potentiae sicut pro­ prio principio et subiecto attribuenda sit. 386. Probatur prima pars. Potentia quae est proprium principium seu propria causa morositatis delectationis illi­ citae, est proprium et immediatum subiectum peccati delec­ tationis morosae ex parte morositatis, quia in actibus im­ manentibus coincidunt principium vel causa eorum, ut pa­ tet ex articulo primo. Atqui proprium et immediatum prin­ cipium vel causa morositatis delectationis illicitae est ratio Cf. MI, 15, 4 ad 1. Art. 6: De delectatione morosa 307 inferior practica. Ergo ratio inferior practica est proprium et immediatum subiectum peccati delectationis morosae ex parte morositatis. Minor, ubi unice potest esse difficultas, probatur quan­ tum ad duplicem eius partem, scilicet: a) Ratio practica est proprium et immediatum princi­ pium vel causa morositatis delectationis illicitae. Propria et immediata causa morositatis delectationis illicitae est negligentia expellendi per imperium delectationem illam illici­ tam semel perceptam, seu uno verbo: est defectus imperii. Atqui proprium et immediatum principium defectus impe­ rii est ratio practica, quia idem est principium vel causa imperii positivi et defectus seu privationis eius, secundum illud: idem, diversimode et contrario modo se habens, est causa contrariorum constat autem quod imperium est ac­ tus proprius rationis practicae1 2. Ergo ratio practica est pro­ prium et immediatum principium et causa morositatis de­ lectationis illicitae, quae oritur ex defectu vel retardatione imperii repulsivi seu coercitivi eius. Confirmatur hoc insuper, quia propria materia morosita­ tis in hoc peccato est ipsa delectatio illicita. Atqui delectatio illicita non est materia per se speculabilis, sed per se primo est agibilis, quia essentialiter pertinet ad actiones vel pas­ siones humanas et quidem secundum concretam rationem boni aut mali. Ergo et morositas debet pertinere ad praxim, et cum non pertineat ad appetitum, quia differt a delectatio­ ne, consequenter pertinet ad rationem practicam. b) Ratio inferior est proprium et immediatum principium vel causa morositatis delectationis illicitae. Illa ratio est pro­ pria et immediata causa morositatis delectationis illicitae, quae primo animadvertit exsistentiam talis delectationis et illiceitatem seu deordinationem eius, et tamen non reprimit 1 S. Thomas, In V Metaphysic., lect. 2, n. 776. 2 I-II. 17, 1. 308 C/3 b L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario earn aut ei contranititur per imperium suum. Atqui ratio inferior est quae primo animadvertit exsistentiam et illiceitatem delectationis in appetitu; quia ad rationem inferio­ rem pertinent proprie motus humani operationum vel pas­ sionum, quantum ad eorum exsistentiam; illiceitas vero seu eorum inordinatio seu contrarietas ad regulas morum, etiam per se primo convenit rationi inferiori, sicut eidem convenit regula inferior seu naturalis horum motuum, cum ratio ipsa sit regula morum. Nec enim necesse est confugere usque ad legem aeternam vel ad ultimum finem totius hu­ manae vitae ut delectatio morosa de se prava appareat illi­ cita, sed primo apparet vel nata est apparere ista illiceitas per contrapositionem ad naturalem honestatem vel pruden­ tiam rationis, quia ad hoc sufficit quod «aliquid sit super­ fluum vel diminutum, utile vel honestum»1; et hoc ideo quia «inferioris rationis est quando motus appetitus conse­ quitur inferioris rationis iudicium, ut cum deliberatur de agendis per causas inferiores (= creatas et humanas), utpote considerando turpitudinem actus, dignitatem rationis, ho­ minum offensam et huiusmodi»2. Ergo defectus imperii cohibitivi, qui est propria causa morositatis delectationis, quia tunc est mora in repellendo malum, quod sine mora et statim repelli debet, est proprius rationis inferioris practicae. Et est peccatum omissionis3. 387. Secunda pars. Delectatio morosa, ratione delecta­ tionis, est immediate sicut in subiecto in illa potentia quae immediate elicit actum vel motum delectationis. Atqui po­ tentia immediate elicitiva delectationis est potentia appetitiva, quia est de bono delectabili, quod est appetitus; ratio­ nalis quidem seu voluntas, si agatur de delectatione spiri­ tuali; sensitiva vero seu organica, si sermo fiat de delecta1 II Sent., dist. 24, q. 2, art. 2. 2 De Veritate, 15, 3. Cf. De malo, 7, 5. Art. 6: De delectatione morosa 309 tione corporali vel carnali. Ergo peccatum delectationis mo­ rosae, ex parte delectationis, est in potentia appetitiva sicut in subiecto immediato, nempe in voluntate vel in sensualita­ te. Unde optime Caietanus ait quod «delectatio (morosa) est in ratione subiective tanquam in imperante» (= ratione mo­ rositatis), in appetitu antem tamquam in eliciente (= ratione simplicis delectationis)1. 388. Si autem quis quaerat differentiam inter peccatum morosae delectationis et peccatum sensualitatis, quia etiam in peccato sensualitatis ratio non intervenit per imperium suum, sicut neque in peccato morosae delectationis, dicen­ dum est quod utrobique non est differentia psychologica vel philosophica ex parte motus appetitus, qui est delectatio illicita; adest tamen magna differentia ex parte rationis impe­ rantis, nam quando agitur de peccato sensualitatis, ratio non cadit circa ipsum motum sensualitatis, sed circa causas eius, quae sunt apprehensiones vel cogitationes, quas non praevenit aut praecavet, antequam accidant; dum, e contra, quando est sermo de peccato delectationis morosae, suppo­ nitur exsistentia cogitationum illicitarum et motuum illici­ torum delectationis, et ideo imperium rationis versatur cir­ ca ipsam delectationem, et non amplius circa cogitationem vel causam eius. Unde et cogitationes illae priores sunt indeliberatae; morositas vero in coercendo et repellendo motus delectationis illicitae, est iam deliberata; et propterea habe­ tur maior voluntarietas, sicut et habetur etiam maior imperabilitas ex parte delectationis reprimendae quam ex parte cogitationis; et consequenter etiam maior responsabilitas, quia iam non agitur de praecavendo motu illicito possibili vel probabili aut futuro, sed de expellendo motu illicito ac­ tuali et praesenti. Licet ergo tam ibi quam hic peccatum rationis sit omis­ sionis imperii et directionis, non tamen eodem modo eodem1 21 Caietanus, h.l. n. 2. 310 L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario que gradu, quia in peccato sensualitatis ut sic nullus actus rationis praecesserat, et ideo est pura omissio, dum e contra tota commissio refunditur in appetitum sensitivum, et hac de causa tribuitur hoc peccatum sensualitati, et non rationi aut voluntati; sed in peccato delectationis morosae, non est pura omissio rationis, sed est omissio mixta cum actu positi­ vo, quia positive ratio animadvertit exsistentiam et mali­ tiam delectationis illicitae, et tamen omittit statim ei con­ tradicere et resistere, deficiendo in imperando coercitive. Unde patet quod merito, ratione illius actus positivi rationis cum quo connectitur omissio imperii seu resistentiae, pecca­ tum istud morosae delectationis attribuitur rationi tam­ quam proprio et principali subiecto et causae. 389. Cur autem ad hoc peccatum non requiratur mora temporis, sed in instanti vel momento temporis accidere pos­ sit, ostenditur tum quia actus rationis non est in tempore per se, et ideo potest in instanti fieri, tum etiam quia istud praeceptum: «non concupisces», vel etiam: «ne sequaris consupiscentiam cordis sui» ’, aut etiam: «post concupiscen­ tias tuas non eas»12, est negativum, et ideo semper et pro semper seu in omni momento obligat. Non ergo licet tunc manere neutralis, sed ratio debet po­ sitive intervenire contra nitendo. Unde merito Ecclesia dam­ navit istas propositiones Molinos: «Qualescumque cogitatio­ nes in oratione occurrent, etiam impurae, etiam contra Deum, Sanctos, fidem et sacramenta, si voluntarie non nu­ triantur nec voluntarie expellantur, sed cum indifferentia et resignatione tolerentur, non impediunt orationem fidei, immo eam perfectiorem efficiunt, quia anima tunc magis divinae voluntati resignata remanet»3; «In occasione tentationum, etiam furiosarum, non debet anima elicere actus 1 Eccli. 5, 2. 2 Ibidem, 18, 30. 3 Innocentius XI, Denz. 1224. Art. 6: Dh delectatione morosa explicitos virtutum oppositarum, sed debet in supradicto amore et resignatione (et indifferentia seu neutralitate) per­ manere» Multo doctius et tutius et sanctius S. Bonaventura docet quod «in omnibus peccatis delectatio morosa vigilanter et strenue vitanda est. Tamen, verbum Augustini praecipue vi­ detur intelligi de peccato carnis, quia habet ex camis incen­ tivo delectationem magis sibi coniunctam, et ad quam homo facilius incurvatur; et ideo cum magna diligentia est vitanda, non solum autem hoc, sed etiam omne peccatum. Multa enim frequenter creduntur esse venialia, quae sunt mortalia, et difficillimum est in talibus discernere; et ideo quasi a facie colubri necesse habet homo, qui vult salvari, peccatum fugere»1 2. 390. Haec est ergo exacta notio delectationis morosae prout a S. Thoma et ab antiquis theologis traditur, quae omnino respondet perfectae analysi psychologicae rationis practicae prout circa temporalia et humana versatur, et ap­ petitus humani tum rationalis quam sensitivi. Moderni vero casuistae solent alio modo distinguere pec­ cata interna, absque recursu ad rationem superiorem et in­ feriorem, de qua post Augustinum tam subtiliter loqueban­ tur magni theologi saeculi XIII, quia hanc considerationem reputant subtiliorem et nimis intricatam pro grege confessariorum. Itaque distinguunt tria peccata interna seu cordis, scili­ cet delectationem morosam, gaudium peccaminosum et de­ siderium pravum, inter quae hanc ponunt differentiam, ut gaudium peccaminosum sit libera complacentia de re vel opere malo ut praeteritis seu ut sunt in memoria repraesen­ tatis; desiderium pravum sit libera complacentia de re vel 1 Innocentius XI, Denz. 1257. 1 S. Bonaventura, II Sent., dist. 24, P. II, dub. 1 circa litteram, edit, cit., t. II, p. 587a. 312 λ—, L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario actu pravo repraesentatis ut futuris ab imaginatione; delecta­ tio vero morosa sit libera complacentia de re vel actu pravo repraesentatis ab imaginatione ut praesentibus. Quo fit ut ista peccata maxime differant secundum tempus, et aliquo etiam modo secundum facultatem repraesentativam quae est eorum causa. Et quidem, licet haec sint vera, attamen ad rem nostram non spectant, quia potius sequitur processum passionum concupiscibilis circa bonum sensibile, ab amore vel deside­ rio usque ad delectationem, quae male secernitur a gaudio secundum praesens et praeteritum, cum tam delectatio quam gaudium sint de praessenti; desiderium vero vel amor, male repraesentatur semper ut quid de futuro, cum de se abstrahat a praesenti et futuro. Est ergo distinctio non scientifica, secundum quod ab eis proponitur. Multo autem melius Caietanus definit delectationem mo­ rosam, dicens quod est «voluntaria delectatio de actu malo cogitato, sine voluntate exequendi cogitatum actum illum malum» *. SOLVUNTUR DIFFICULTATES 391. Obiectio prima, quae procedit ex parte delectatio­ nis. Peccatum quod est essentialiter actus potentiae appeti­ tivae est in potentia appetitiva sicut in subiecto proximo et immediato, non autem in ratione. Atqui delectatio morosa est essentialiter actus potentiae appetitivae, quia delectatio est formaliter actus appetitus. Ergo peccatum delectationis morosae est in potentia appetitiva sicut in proximo et im­ mediato subiecto, et non in ratione inferiori neque superiori. 1 Caietanus, Summula casuum, v. delectatio morosa, edit, Lugduni 1545,p.111. Art. 6: De delectatione morosa 313 392. Respondetur. Distinguo mai.: Peccatum quod est essentialiter actus appetitivae potentiae est in potentia ap­ petitiva sicut in proximo et immediato subiecto, quando est essentialiter et exclusive seu unice actus appetitivae poten­ tiae, concedo; quando est essentialiter quidem, at non exclu­ sive seu unice actus appetitivae potentiae, cum sit etiam sub alio respectu et ratione actus potentiae apprehensivae, nego. Contradistinguo min.: Delectatio morosa est actus poten­ tiae appetitivae essentialiter et exclusive seu unice, nego; es­ sentialiter, at non exclusive seu unice, concedo. Et nego consequens et consequentiam. Solutio patet ex dictis. Cum enim dico: «delectatio moro­ sa», non dico delectationem tantum, neque morositatem tantum, sed delectationem et morositatem. lam vero delec­ tatio morosa, «ut delectatio», est elicitive et exclusive actus potentiae appetitivae; sed «ut morosa», idest ut non repres­ sa vel depulsa statim, est in ratione animadvertente seu de­ liberate et tamen non imperante et conante ad eam depe­ llendam, quia imperium est actus elicitus rationis practicae. Quia ergo peccatum delectationis morosae habet rationem specialem peccati ex parte morositatis, et non ex parte solius delectationis, in qua convenit cum peccato sensualitatis, simpliciter et absolute loquendo peccatum delectationis morosae est in ratione practica inferiori sicut in subiecto, at non in potentia appetitiva nisi per posterius et diminute. Et istud peccatum dicitur etiam peccatum consensus in delec­ tationem, quia eo ipso quod ratio practica debet dissentire a delectatione illicita percepta et nota et tamen non dissen­ tit, aequivalenter consentit, secundum illud: qui tacet con­ sentire videtur. Et potest dici consensus interpretativus, qui non datur in peccato merae sensualitatis. Unde valde exacte S. Doctor ait quod istud peccatum est in ratione sicut in primo movente seu imperante, et ideo per prius et forma­ lius, dum in vi appetitiva est solum sicut in movente moto seu imperato vel immediate exequente. Quando vero pecca­ tum est in duabus potentiis, nempe in una sicut in imperan- Γ^.>· L. I. Q. LXXIV, C. II: De 314 subiecto secundario te vel simpliciter movente et in alia sicut in mota vel exequente, simpliciter loquendo attribuitur potentiae imperan­ ti seu moventi primo1. 393. Obiectio secunda, quae procedit ex parte obiecti vel rei de qua est delectatio morosa. Eius est actus peccati delectationis morosae cuius est obiectum delectationis mo­ rosae, quia eius est actus cuius est obiectum. Atqui obiec­ tum delectationis morosae est quandoque sensibile et corpo­ rale, non vero semper intelligibile et spirituale, quod est obiectum proprium rationis, quae est potentia spiritualis vel inorganica. Ergo saltem peccatum delectationis morosae corporalis vel carnalis nequit esse rationis neque ideo in ipsa ratione sicut in subiecto. C/3 394. Respondetur. Transeat mai.; distinguo min.: Pro­ prium obiectum delectationis morosae non est semper pro­ prium obiectum vel materia rationis, speculativae vel se­ cundum quod est mere cognoscitiva, concedo; practicae vel secundum quod est directiva inferiorum virium, nego. Et nego consequens et consequentiam. Solutio etiam patet ex dictis. Revera delectatio morosa, maxime quando est carnalis et circa corporalia et sensibilia, non est obiectum proprium vel materia circa quam versatur ratio speculativa, quia ratio speculativa est semper de uni­ versalibus et spiritualibus; haec vero obiecta sensibilia con­ creta sunt particularia et corporalia essentialiter contingen­ tia; unde concedimus quod delectatio morosa, maxime car­ nalis vel corporalis, non est per se obiectum rationis specu­ lativae; at ratio practica seu directiva aliarum virium, nem­ pe voluntatis et appetitus sensitivi, habet pro materia pro­ pria, materiam istam agibilem quae est propria appetitus etiam sensitivi, et ideo cadere potest et debet sub ratione practica. Unde obiectio confirmat id quod nos diximus. 1 Cf. De malo, 7, 6, corp, et ad 4. Art. 7: De consensu in peccatum 315 395. Obiectio tertia, quae procedit ex parte morositatis. Potentiae, quae abstrahit a tempore in suo actu, non attri­ buitur morositas, quae est conditio vel differentia quae­ dam temporis, nempe diuturnitas vel longitudo. Atqui ra­ tio est potentia, quae in suo actu abstrahit a tempore, sicut et abstrahit a singularibus in quibus sunt actus et motus, qui tempore mensurantur. Ergo morositas non attribuitur rationi, et consequenter neque peccatum delectationis «morosae». 396. Respondetur. Transeat mai.; distinguo min.: Ratio est potentia quae abstrahit a tempore in suo actu, proprio in quantum est mere cognoscitiva vel speculativa, concedo; in quantum est practica vel directiva, nego. Quia tunc con­ cernit essentialiter passiones et operationes humanas, quae sunt contingentes et singulares et in motu. Et nego consequens et consequentiam. Revera, inter circumstantias actus humani quae a ratio­ ne practica considerari possunt et debent, adest circumstan­ tia quando, quae est circumstantia temporis; et hoc maxime et necessario considerandum est in materia praecepti negati­ vi, ut in casu praesenti, quia negativum praeceptum obligat semper et pro semper. Et ideo morositas directe cadit sub imperio rationis practicae. Art. 7.-Utrum peccatum sonsensus in actum sit in ratione superiori PRAENOTAMINA 397. S. Thomas, modo magis completo proposuerat ti­ tulum istius articuli in distributione articulorum huius quaestionis, quando ait «utrum peccatum consensus in ac­ tum sit in superiori ratione sicut in subiecto». 316 en L. I. Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario Et ratio quaestionis est, quia, ut saepe dictum est, in pro­ cessu peccati interni sunt tres gradus, nempe cogitatio pra­ va, delectatio morosa illicita seu consensus in delectationem —quae attribuitur proprie rationi inferiori, ut articulo pracedenti dictum est— et consensus simpliciter dictus, qui est consensus in opus vel in actum exteriorem, ubi consumma­ tur peccatum, sive iste actus exterior sit actus oris sive ope­ ris. Quaeritur ergo cuinam rationi —prout rationi convenit consentire, secundum dicta— conveniat iste consensus in actum vel consummationem completam peccati. Unde patet quod Caietanus optime reddidit sensum quaestionis quando scribit: «Adverte quod sensus quaestionis est de actu exterio­ ri malo tam venialiter quam mortaliter, ita quod intenditur an peccatum consensus in actum, ut distinguitur contra co­ gitationem et delectationem interius, sit in ratione superiori ut in subiecto» Et melius dicitur «consensus in actum» quam «consen­ sus in opus», quia actus est quid commune ad os et opus, opus vero contradistinguitur ab ore; constat autem ex dictis supra, quaestione 72, articulo 7, quod quaedam peccata con­ summantur in ore, quaedam vero in opere. SOLUTIO QUAESTIONIS 398. conclusio prima: Peccatum consensus in actum pec­ cati est in ratione superiori practica sicut in proprio subiecto. 399. Probatur. «In omni iudicio ultima sententia perti­ net ad supremum iudicatorium» seu ad tribunal supremum. Atqui consensus in actum peccati est ultima sententia, et aliunde ratio superior practica est supremum iudicatorium seu tribunal supremum actus humani. Ergo peccatum conCaietanus, hl. η. 1. Art. 7: DE consensu in peccatum 317 sensus in actum peccati pertinet, sicut ad propriam causam elicientem, et consequenter sicut ad proprium subiectum, ad rationem superiorem practicam. Maior constat inductive, tum in ordine mere iuridico, tum in ordine intellectuali seu speculativo, tum in ordine morali seu practico. Nam videmus in causis tum civilibus tum criminalibus, quod ultima sententia, ex qua non licet appelationem facere, pertinet ad tribunal supremum socie­ tatis, quod est supremum iudicatorium in hoc ordine, ad quod spectat dare sententiam finalem seu omnino definiti­ vam; quandiu enim alia tribunalia vel iudicatoria inferiora, indicium dederunt, adhuc manet locus recurrendi ad tribu­ nal altius; ultra supremum autem vel ultimum tribunal, nu­ llum aliud tribunal dari potest1. Similiter, in ordine intellectuali speculativo videmus quod ultima sententia de veritate vel falsitate alicuius pro­ positionis vel enunciationis, pertinet ad tribunal supremum rationis humanae, quod est Sapientia vel Metaphysica prout ad eam pertinet supremum principium rationis humanae, quod est principium contradictionis, ad quod oportet omnia examinare et per quod necesse est omnia iudicare. Unde S. Thomas energice et eloquenter dicit: «Omnis specifica (= particularis) cognitio derivatur ab aliqua certissima cogni­ tione, circa quam error esse non potest, quae est cognitio primorum principiorum universalium, ad quae omnia illa cognita examinantur, et ex quibus omne verum approbatur et omne falsum respuitur»2. ludicat enim Metaphysica de omnibus per resolutionem ad ens, quod est primum cogni­ tum, et ex quo immediate resultat primum principium ra­ tionis, quorum termini sunt ens et non ens. Ergo similiter in ordine intellectuali practico, ultima sen­ tentia de bonitate vel malitia actus humani, pertinere debet 1 2 Cf. II-II, 1, 10. De Veritate, 16, 2. 318 L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario ad supremum iudicatorium seu tribunal supremum ordinis moralis, quae est sapientia moralis prout primis principiis syndereseos continetur, nam primum principium syndereseos habet rectitudinem immutabilem, et ideo ad illud «om­ nia opera examinantur, ita quod illud principium perma­ nens omni malo resistat et omni bono assentiat» *. Ceterum, ista maior est fere per se nota et analytice com­ probatur. Nam ita se habet ultimum tribunal seu iudicato­ rium ad ultimam sententiam, sicut se habet tribunal sim­ pliciter dictum ad sententiam simpliciter dictam. Atqui sententia simpliciter dicta pertinet ad tribunal vel iudicato­ rium simpliciter dictum, quia sententia est iudicium, et in­ dicium, per definitionem, pertinet ad iudicatorium vel tri­ bunal2. Ergo et talis sententia, nempe suprema vel ultima pertinere debet ad tribunal supremum vel ultimum. Minor autem habet duas partes, scilicet: consensus in ac­ tum peccati est ultima sententia in ordine morali; et: ratio superior practica est supremum iudicatorium vel tribunal moralitatis, idest bonitatis et malitiae, actus humani; quae singillatim probanda sunt. a) Consensus in actum peccati est ultima sententia in ordi­ ne morali. Ultima sententia in ordine morali actus, est de ultimo actu, quia ordo iudiciorum vel sententiarum est se­ cundum ordinem iudicandorum. Atqui actus peccati est ulti­ mum in processu peccati, quod incipit in cogitatione prava, prosequitur in illicita delectatione morosa, et consummatur in actu exteriori oris vel operis, ut patet ex dictis supra, quaestione 72, articulo 7. Ergo ultima sententia est de actu peccati, et ista sententia est praecise consensus in actum. S. Thomas ipse valde clare probavit hanc partem, quan­ do ait hic, in corpore articuli: «Cum de pluribus occurrit iudicandum, finale iudicium est de eo quod ultimo occurrit; 1 De Veritate, 16, 2. 2 Cf.II-II. 57, 1 ad 1; 60, 1. Art. 7: De consensu in peccatum 319 in actibus autem humanis ultimo occurrit ipse actus; praeambulum autem est delectatio, quae inducit ad actum». Ergo consensus (sententia) in actum est ultimum iudicium vel sententia; consensus vero in delectationem est iudicium praeambulum seu appellabile seu non definitivum. b) Ratio superior practica est supremum iudicatorium vel tribunal moralitatis actus humani et consequenter peccati. Tribunal vel iudicatorium moralitatis est regula viva mora­ litatis. Atqui regula viva moralitatis est ratio practica, quia est de agibilibus vel contingentibus. Ergo secundum gra­ dum vel dignitatem rationis practicae, erit et gradus seu dignitas tribunalis seu iudicatorii moralitatis. lam vero constat quod ratio superior est altissima ratio quae dari po­ test, quia iudicat secundum altissima et summa et ultima, quae sunt divina. Ergo supremum iudicatorium seu tribunal ultimum moralitatis actus humani est ratio superior; e con­ tra vero, ratio inferior est tribunal praeambulum et quasi provisionale. 400. Confirmatur. Lex aeterna est suprema regula mo­ ralitatis, secundum quam debet ultimo iudicari omne bo­ num et omne malum morale1. Atqui lex aeterna est pro­ prium obiectum rationis superioris practicae, quae versatur circa divina consulenda, quae lege aeterna continentur. Ergo ratio superior practica est supremum seu ultimum tri­ bunal moralitatis pro nobis. Aliis verbis, supremum iudicatorium moralitatis actus humani est ultimus finis totius humanae vitae, quia ultimus finis est supremum principium in agibilibus. Atqui ratio su­ perior iudicat de omnibus secundum ultimum finem, quia ad rationem superiorem pertinet directe respicere finem I-II, 19, 4. L. I, Q. LXXIV, C. II: De 320 subiecto secundario ultimum1. Ergo revera ratio superior est supremum tribu­ nal moralitatis humanae. 0 w ·* * 4 co 401. Vidimus ergo quod consensus in delectationem, qui aequivalenter datur in delectatione morosa, est in ratio­ ne inferiori sicut in subiecto; consensus vero in actum est sicut in subiecto in ratione superiori. Sed statim tunc pulsat animum comparatio inter mo­ dum et rationem quibus utrique convenit esse subiectum istorum peccatorum, eo fere modo quo comparavimus su­ pra, articulo 5, rationem et modum quibus esse subiectum peccati actualis conveniebat sensualitati et ipsi rationi. Et quidem constat eadem ratione utrique suo modo con­ venire esse subiectum peccati actualis in hac ratione con­ sensus, quatenus utrique convenit prout sunt practicae, non prout sunt speculativae. At quaestio principaliter est utrum ista attributio diversi consensus rationi inferiori et superiori sit per appropriatio­ nem tantum seu meram adaptationem, aut sit per veram pro­ prietatem, ita quidem ut consensus in delectationem sit exclusivus solius rationis inferioris ut inferior est, consensus vero in actum sit exclusivus solius rationis superioris ut su­ perior est. Caietanus putat esse meram appropriationem seu adap­ tationem, ita ut indifferenter posset —absolute loquendo— tribui uterque consensus utrique rationi; et sic ratio inferior non solum potest consentire in delectationem, sed etiam in opus; et similiter ratio superior non solum in opus, sed etiam in delectationem consentire potest2. Haec tamen, salva reverantia debita tanto viro, non sunt vera nisi partialiter vel secundum quid in doctrina S. Tho­ mae; nam S. Doctor fatetur quidem quod ratio superior 1-11,71,6 ad 3; De Vent. 15,3. 2 Caietanus. h.L. n. 3 et 4; supra, q. 15, art. 4, n. 2 in fine. ' Art. 7: De consensu 321 in peccatum potest etiam consentire in delectationem1; at simul negat rationem inferiorem posse consentire in actum vel opus, quem consensum exclusive reservat rationi superiori, prout voluntatem etiam includit; nam supra, in questione 15, arti­ culo 4, quaerit «utrum consensus in actum pertineat solum (= exclusive) ad superiorem animae partem» (= ad ratio­ nem superiorem practicam seu una cum voluntate), et res­ pondet affirmative. 402. conclusio secunda: Consensus in actum non conve­ nit rationi superiori eodem modo sicut consensus in detectio­ nem convenit rationi inferiori; sed rationi superiori convenit exclusive consensus in actum, rationi vero inferiori non conve­ nit exclusive consensus in delectationem, qui convenire etiam potest rationi superiori. 403. Probatur. «Quidquid iudicio subditur inferiori, subditur etiam iudicio superioris, sed non convertitur»2. At­ qui consensus in delectationem subiditur iudicio rationis infeioris; consensus vero in opus vel actum subditur rationi superiori. Ergo consensus in delectationem subditur etiam rationi superiori, at consensus in actum nullo subditur ra­ tioni inferiori. Maior constat, quia iudex iudicis est iudex iudicati, sed non convertitur. Atqui ratio superior est iudex rationis infe­ rioris iudicantis, quia, utpote inferior, subdita est iudicio su­ perioris. Ergo et multo magis adhuc ratio superior est iudex omnium indicatorum a ratione inferiori. Unde S. Thomas merito animadvertit quod «multo magis pendet bonitas vo­ luntatis humana a lege aeterna quam a ratione humana; et ubi deficit humana ratio, oportet ad rationem aeternam re­ currere»5, quae est directiva omnium actuum et motionum. 2 S. Thomas, hic, corp, in fine. Hic, corpore in fine. I-II, 19. 4. of» · . t * k.x ·. Art. 7: De consensu in Minor autem quoad primam partem, ostensa est articulo praecedenti; quoad sencundam vero patet ex dictis in con­ clusione prima huius articuli. 404. Confirmatur, ex propria notione rationis superioris et inferioris. Ita enim se habet ratio superior ad inferiorem sicut sapientia ad scientiam vel sicut scientia subalternans ad subaltematam. Atqui sapientia est iudicativa non solum proprii obiecti eius, sed etiam habitus scientiae et omnium judicatorum a scientia; scientia vero nequit iudicare sapien­ tiam neque proprium obiectum sapientiae; et idem accidit in scientia subaltemante relate ad subaltematam vel subordinatam per se’. Unde iure concludit S. Thomas: «Non ta­ men est dubium quin etiam superior iudicare possit de hoc de quo iudicat inferior; unde et consensus in delectationem, superioris esse potest, si fiat inquisitio (= consilium) per ra­ tiones aeternas»1 2. 405. Attamen iste duplex consensus rationis superioris non se habet eodem modo; nam consensus in opus potest esse explicitus aut implicitus seu quasi interpretati vus, hoc est, per commissionem consensus in actum peccati vel per omis­ sionem dissensus ab actu peccati, quia «ratio superior dici­ tur consentire, non solum quia secundum rationes aeternas semper moveat ad agendum, sed etiam quia secundum ra­ tiones aeternas non dissentit»3; consensus vero in delectatio­ nem semper est interpretativus seu per omissionem dissen­ sus; quando enim iudex inferior bene iudicavit, iudex supe­ rior non habet intervenire; at quando erravit in iudicando, superior iudex debet corrigere errorem illum et eum impro­ bare, ab eo dissentiendo; et hoc accidit in praesenti, nam 1 Cf. Ι-Π, 66, 5, de hoc munere sapientiae iudicandi de omnibus habiti­ bus et obiectis inferioribus. 2 // Sent. dist. 24, q. 3. art. 1 ad 5. 1 I-II, 15, 4 ad 3. peccatum 323 ratio inferior consentit delectationi quandoque non respuen­ do, quandoque positive approbando; superior vero consentit ei non reprobando et corripiendo sive negligentiam sive errorem positivum rationis inferioris, licet tamen, ut patet ex dictis articulo praecedenti, etiam ratio inferior maxime deficiat per omissionem reprobationis illicitae delectationis. Quod autem iste sit germanus sensus S. Thomae apparet legenti obiectionem tertiam illius articuli 4. Et Caietanus optime ait quod consensus in delectationem morosam ratio­ nis inferioris semper est etiam consensus superioris, saltem negative, idest per omissionem dissensus'. 406. Et haec quidem, quae dicta sunt, intelligenda sunt formaliter, prout scilicet ratio superior et ratio inferior su­ muntur in eodem ordine, scilicet aut naturali tantum vel philosophico, aut supernatural! vel theologico; nam, si su­ mantur ratio superior pro ratione supernatural!, inferior vero pro naturali, dicendum est quod etiam ratio inferior potest habere consensum in actum, quatenus haec ratio na­ turalis —quae est inferior relative ad supematuralem— in suo ordine subdistinguitur in superiorem et inferiorem, et quatenus superior seu respiciens finem ultimum naturalem, potest dare ultimum iudicium in hoc ordine, consentiendo in actum: si vero hoc iudicium comparetur cum ordine su­ pernatural!, non erit ultimum, sed provisorium et reformabile. Secus, infideles, qui ordinem supematuralem non cog­ noscunt, non possent habere consensum in actum peccati, quod patet esse falsum, sicut et falsum est dicere quod «gen­ tilis secundum rationem superiorem peccare non possit; nu­ llus enim est qui non aestimet in aliquo esse finem humanae vitae, et cum ex illo deliberationem accipit, ad rationem su­ periorem pertinet»2. Caietanus, h.l., art. 8, n. 1. 2 S. Thomas, De Veritate, 15, 4 ad arg. 3 sed contra. 1 324 L. I. Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario Unde patet quod ista attributio duplicis consensus dupli­ ci rationi non est mera adaptatio vel appropriatio nisi pro consensu rationis inferioris in delectationem, qui potest esse communis, licet ex alio motivo et ratione, rationi superiori; at consensus rationis superioris in actum peccati est ei om­ nino proprius et exclusivus, ut ex dictis constat. Art. 7: De consensu in peccatum 325 tum et voluntatem. Unde signanter S. Thomas, in loco para­ llelo, ait quod «consensus in actum pertinet ad rationem superiorem, secundum tamen quod in ratione voluntas inclu­ ditur» ‘; «unde cum Augustinus attribuit consensum rationi, accipit rationem secundum quod in ea includitur voluntas»2: et propter hoc signanter quaesivit «utrum consensus in ac­ tum pertineat solum ad superiorem animae partem»3. § ΠΙ SOLVUNTUR DIFFICULTATES 407. Obiectio prima, quae procedit ex parte ipsius con­ sensus. Illa potentia est subiectum immediatum peccati ac­ tualis quae immediate elicit actum peccati. Atqui voluntas, et non ratio, elicit immediate consensum in actum peccati, quia consensus est actus elicitus voluntatis. Ergo sola volun­ tas est subiectum immediatum peccati consensus in actum, non autem ratio superior. 408. Respondetur. Distinguo mai.: Illa potentia est sub­ iectum immediatum peccati actualis quae elicit aut imperat actum peccati, concedo: quae elicit tantum, nego. Contradistinguo min.: Voluntas elicit immediate consen­ sum in actum peccati, absque imperio vel saltem consilio et iudicio rationis superioris, nego: cum illo et ex illo, concedo. Et nego consequens et consequentiam. Revera, consensus, ut supra dictum est, est essentialiter actus rationis practicae et voluntatis; et rationis quidem directive et causaliter, voluntatis vero elicitive. Unde is­ tud peccatum consensus tribuitur rationi superiori practi­ cae, idest prout includit etiam aliquo modo voluntatem. Po­ test ergo attribui utrique potentiae secundum diversam ra­ tionem. Quod si attendamus ad sensum verbi «ratio superior» apud Augustinum, non nominat potentiam cognoscitivam ut contradistinguitur a voluntate, sed portionem animae su­ periorem, quae est spiritus seu mens et includit et intellec- 409. Obiectio secunda, quae procedit ex parte actus vel operis. Ratio superior intendit rationibus aeternis vel divi­ nis inspiciendis et consulendis. Atqui quandoque homo con­ sentit et prorrumpit in actum peccati non inspectis neque consultis rationibus aeternis, quia quandoque, imo saepius, homo, cum peccat, non cogitat de Deo nec de divinis, sed unice de delectatione capienda in opere peccati. Ergo pecca­ tum consensus in actum non est in ratione superiori sicut in subiecto. 410. Respondetur. Concedo mai.; distinguo min.: Quan­ doque, imo saepius, homo consentit in actum peccati non inspectis neque consultis rationibus aeternis seu lege aeter­ na, non inspectis neque consultis positive seu per actum commissionis aut per negligentiam et omissionem inspi­ ciendi quando poterat et debebat inspicere et consulere, concedo: nullo modo inspectis vel consultis, nego. Et nego consequens et consequentiam. Solutio patet ex dictis. Nam consensus in actum potest esse aut directus seu expressus, quando revera inspexit et consuluit rationes aeternas, et tamen contra eas imperat ac­ tum peccati, et tunc est consensus per commissionem; aut interpretativus seu negativus, quando non inspicit nec con­ sulit quando poterat de lenebat inspicere et consulere, et sic *1 3 I-II, 15, 4. I-II, 15, 1 ad 1. I-II, 15. 4. L. I. Q. LXXIV. C. II: De subiecto secundario est peccatum omissionis per consensum interpretativum, quia non dissentire quando poterat et debebat et non cogita­ re de lege divina, est aequivalenter eam contemnere et of­ fendere. Sive ergo per commissionem consensus sive per omissionem dissensus qui positive debebat poni, semper ve­ rum est quod consensus in actum peccati pertinet ad ratio­ nem superiorem. * § Xi » >w M« 411. Obiectio tertia. Eiusdem regulae moralitatis est mensurare actus exteriores et actus interiores, qui sunt inte­ riores delectationes vel aliae animae passiones1. Atqui ad rationem inferiorem pertinet regulare actus interiores, quia ad eam pertinet consensus in delectationem. Ergo etiam ad rationem pertinet regulare actus exteriores peccati, ideoque praebere consensum in actum seu opus peccati; et sic con­ sensus in actum non est proprius et exclusivus rationis supe­ rioris. 412. Respondetur. Distinguo mai.: Eiusdem regulae mo­ ralitatis adaequate et complete sumptae est mensurare om­ nes actus humanos, tam interiores quam exteriores, conce­ do; eiusdem regulae inadaequate et partialiter acceptae, subdistinguo: si sit superior, quae eminenter continet cete­ ras regulas, concedo; si sit inferior et limitata, nego. Contradistinguo min.: Ad rationem inferiorem pertinet regulare actus interiores nempe delectationem, sicut ad re­ gulam totalem et adaequatam, nego; sicut ad regulam particalem et inadaequatam, subdistinguo: superiorem et emi­ nentem, nego; inferiorem et limitatam, concedo. Et nego consequens et consequentiam. Revera, regula completa et totalis moralitatis debet ex­ tendere vim suam et iurisdictionem ad omnes actus huma­ nos, et similiter, regula determinata quando est prima et ' Cf. I-II, qq. 18-19. Art. 7: De consessi in peccati m 327 suprema regula, quae est lex aeterna et spectat ad rationem superiorem, ut supra audivimus ex S. Thoma1; sed quando est regula determinata et regulata, non est necesse quod ad omnia regulabilia absolute se extendat, imo neque hoc est possibile. Sic ergo, cum delectatio consideratur ut quid praevium ad opus, tunc cadit immediate sub tribunali immediato et obvio omnibus, quod est ratio inferior; quando vero delecta­ tio consideratur ut actio quaedam, quae potest esse species peccati, tunc cadit sub tribunali supremo rationis superio­ ris2; et idem accidit quando ratio inferior consentit in delec­ tationem, quia tunc ad opus inclinat natura sua, et mora ista dissentiendi pertinet ad rationem superiorem, quae tunc interpretative consentit, cum eius sit invigalare iudicia rationis inferioris. 419. Obiectio quarta, quae est instantia quaedam. Plus excedit ratio inferior imaginationem quam ratio superior rationem inferiorem. Atqui homo per solam imaginationem, sine deliberatione rationis inferioris, consentit et prorumpit in actum seu opus patrandum, movendo, v. gr. manum vel pedem. Ergo a fortiori ratio inferior procedere poterit usque ad consensum in opus, quin ratio superior interveniat. 414. Respondetur. Concedo mai.; distinguo min.: Homo per solam imaginationem, absque ulla interventione ratio­ nis inferioris, prorumpit in opus vel actum, hominis seu indeliberati et amoralis, concedo; in opus vel actum huma­ num seu deliberatum et moralem, nego. Et nego consequens et consequentiam. Obiectio est omnino extra quaestionem, quia hic loqui­ mur de actu morali, qui est peccatum, non vero de simplici 1 2 1-11,19,4. Cf. I-II, 15, 4 ad 1. ·. ■ ·. T £ * .i- ‘‘."Σι ’■ 328 L. I. Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario actu hominis. Quando autem sola imaginatione, quae subi­ tanea est aliquando, movetur ad opus exterius perficien­ dum, tunc est actus hominis et est extra genus moralitatis *. Sed ad consensum rationis inferioris requiritur consilium et deliberatio, quae importat quendam discursum, et ideo indiget aliquo tempore, quo ratio superior debet etiam in­ tervenire et deliberare secundum rationes aeternas seu per relationem ad ultimum finem; et ideo si ratio superior non cohibet rationem inferiorem a suo consensu in delectatio­ nem, ei imputatur ista negligentia et omissio et consequen­ ter peccat peccato omissionis dissensus, qui est consensus interpretativus. »<*v·4 0 Art. 8.-Utrum consensus in delectationem sit peccatum mortale PRAENOTA.MINA to 415. Ex articulo sexto apparet quod consensus in delec­ tationem pertinet proprie ad rationem inferiorem; aliunde, constat delectationem illam esse quid praeambulum et in­ completum seu imperfectum in ratione actus peccaminosi, qui terminatur in consensu in opus et in consummatione operis. Quia ergo, propter imperfectionem actus dictum est articulo 4 motum sensualitatis non posse esse peccatum mortale, ita in praesenti quaeritur utrum etiam delectatio morosa seu consensus in delectationem possit esse pecca­ tum mortale an solum veniale, nam videretur quod eadem esset utrobique ratio. Sicut ergo quaestio utrum motus sensualitatis possit esse peccatum mortale, reducebatur ad hanc: utrum sensualitas CL I-II, 1, 1 ad 3. Art. 8: Moralitas consensus in delectationem 329 possit esse subiectum proximum et immediatum peccati mortalis; ita quaestio: utrum consensus in delectationem sit peccatum mortale, reducitur ad istam: utrum ratio inferior, prout a superiori contradividitur, sit subiectum proximum peccati mortalis. Et vere hoc modo titulum posuit S. Doctor in distributio­ ne articulorum, scilicet «utrum ratio inferior possit esse subiectum peccati mortalis». In Sententiis modo aequipollenti, licet sub alia formula, idem quaesivit, nempe «utrum delectatio rationis inferioris aliquo modo possit esse peccatum mortale, si diu perma­ neat», vel, ut ait in proprio loco: «utrum in delectatione ra­ tionis inferioris possit esse peccatum mortale» *. Sed clarius et completius in De Veritate, q. 15, art. 4, formulât quaestionem his verbis: utrum delectatio morosa, per consensum in delectationem, in inferiori parte rationis exsistens, sine consensu in opus, Sit mortale peccatum. Cui formulationi coincidit, quam S. Bonaventura propo­ nit, scilicet «utrum pars inferior (rationis) possit peccare mortaliter absque superiori»1 2. Huic etiam aequivalet formulatio symbolica quam pro­ ponit S. Albertus Magnus, scilicet «utrum mulier possit co­ medere sine viro»; nam comedere est peccatum mortale seu perfectum; mulier autem stat loco rationis inferioris, vir vero loco rationis superioris. Quaerit autem de ratione inferiori tantum utrum sit sub­ iectum peccati mortalis, quia de ralione superiori prout consentit in actum peccati mortalis, non est dubium quin subiectum eius sit, et insuper quia de ratione inferiori dis­ putabatur apud theologos sui temporis. Ergo «circa hoc —ait S. Thomas— aliqui diversimode opinati sunt: quidam enim dixerunt quod consensus in 1 II Sent., dist. 24, q. 3, art. 4. S. Bonaventura, II Sent., dist. 24, P. II, art. 2, q. 2. 330 L. I. Q. LXXIV. C. II: De subiecto secundario delectationem non est peccatum mortale, sed veniale tan­ tum; alii vero dixerunt quod est peccatum mortale; et haec opinio, addit, est communior et verisimilior» Vividius easdem positiones refert in II Sent., dist. 24, q. 3, art. 4: «Si enin —inquit— post deliberationem rationis inferioris, adhuc delectatio illa placeat, morosa delectatio dicitur, et tunc erit in delectationem consensus, et tunc mor­ tale peccatum est, ut Magister dicit et verba Augustini sona­ re videntur; quamvis quidam in hoc Magistro contradicant, auctoritate Augustini exponentes; sed opinio Magistri valde probabilior est et securior». Similiter, et in De Veritate, q. 15, art. 4, ait: «Hoc videtur esse dubium, utrum delectatio quae dicitur morosa ex con­ sensu rationis superveniente, peccatum mortale sit. Circa hoc autem diversimode aliqui opinati sunt: qui­ dam enim dixerunt quod non est peccatum mortale, sed ve­ niale; quae quidem opinio Augustino adversari videtur, qui ex tali consensu damnationem homini comminatur... Isti opinioni contradicit communis opinio modernorum; et videtur in periculum animarum vergere, cum ex consensu in talem delectationem, homo in peccatum promptissime incidere possit». 416. Revera, haec positio contradicens Magistro Sen­ tentiarum est eorum omnium qui negaverunt sensualitatem esse vere proprie subiectum immediatum alicuius peccati actualis, negantes motus secundo-primus esse peccata, etiam levissima. Unde coacti sunt, ex logica interna, dicere quod delectatio morosa seu consensus in delectationem est solum peccatum veniale et nullo modo mortale, et quod ra­ tio inferior prout a superiori distinguitur, nullo modo est nec esse potest subiectum immediatum peccati mortalis, sed solum et exclusive venialis. Quae ergo dicit S. Thomas S. Thomas, hic, cop. Art. 8: Morautas consensus in delectationem 331 cum aliis de peccato sensualitatis, quod nequit esse nisi ve­ niale, ex imperfectione actus, isti applicant totaliter rationi inferiori et morosae delectationi. Haec positio partim latet in doctrina Abaelardi de amoralitate delectationis; dicebat anim «quod nec opus nec vo­ luntas neque concupiscentia neque delectatio, cum movet eam, peccatum sit, nec debemus velle eam extinguere», sed sola intentio voluntatis est bona vel mala moraliter; quam quidem propositionem damnavit Concilium Senonense, *. 1140 Et contra Abaelardum scripsit Magister Sententia­ rum, ut diximus exponentes quaestionem 18 istius Partis. Ex professo tamen hanc doctrinam tuentur Simon Tornacensis, Rolandus Cremonensis, Hugo de Sancto Charo et alii. Simon ergo Tomacensis distinguit motus in actum pec­ cati et actum seu opus peccati; motus autem in actum pec­ cati potest esse triplex: quidam citra delectationem; quidam cum delectatione, sed citra consensum in actum; quidam vero consensus in actum peccati citra actum seu opus pecca­ ti exterius; et motus citra delectationem (morosam) nullum est peccatum; motus cum delectatione morosa est peccatum veniale tantum quando est sola, citra consensum in actum; motus vero consensus in actum, etiam citra actum peccati, est peccatum mortale sicut ipse actus, quando est de mate­ ria gravi1 2. Clarius autem Magistro contradicit Hugo a Sto. Charo qui, cum Rolando Cremonensi, affirmat quod «sensualis motus nullo modo est peccatum donec inferiorem partem ra­ tionis (= rationem inferiorem) attingat»3; et quod verba Magistri Sententiarum dicentis quod motus sensualitatis est peccatum levissimum intelligenda sunt hoc sensu: «motus inferioris partis rationis est peccatum levissimum»4; ergo, 1 2 ipso } 4 Concilium Senonense, Denz. 386. Simon Tornacensis, apud Lottin, loc. cit., pp. 64-65, maxime vero in textu inedito, pp. 126-130. Hugo a St. Charo, apud Lottin, loc. cit., p. 68, nota 2. Ibidem, p. 68. L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario 332 C/3 ST.- - » V·- concludit: «sola ratio, inferior vel superior, peccat, et nullo modo sensualitas» ’. Cum autem illa verba Magistri de motu sensualitatis pu­ tarentur esse eiusdem Augustini, sane intelliguntur ista ver­ ba S. Thomae, qui manifeste alludit ad Rolandum et ad Hugonem: «...quamvis quidam in hoc Magistro contradicant, auctoritates Augustini exponentes», idest ad sensum eorum trahentes, quasi ad bonum et verum sensum2. Et hac ratione intelliguntur fluctuationes S. Alberti Mag­ ni circa comestionem mulieris, quae venialiter comedere potest3; et etiam haesitatio S. Bonaventurae, nolentis ad­ mittere quod ratio inferior sine superiori possit mortaliter peccare, quamvis admittat quod consensus in delectatio­ nem morosam potest esse peccatum mortale, quia non admittit posse dari verum voluntarium absque omni actu positivo voluntatis, ut vidimus supra, quaestione 71, ar­ ticulo 54. SOLUTIO QUAESTIONIS 417. CONCLUSIO prima: Consensus in delectationem de co­ gitatione rei illicitae, ut est cognitio quaedam de moralitate talis rei vel obiecti, nullum est peccatum per se loquendo; per accidens vero potest esse peccatum veniale curiositatis. 418. Probatur prima pars. Delectatio de veritate et de cognitione veritatis est semper bona et licita per se. Atqui delectatio de cogitatione rei illicitae prout est cognitio quae­ dam vera, est delectatio de veritate et de cognitione verita- I 582. 1 » Ibidem, nota 1. S. Thomas, Il Sent., dist. 24, q. 3. art. 4. S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 24, art. 13, Joe. cit. p 412 Cf. S. Bonaventuram, II Sent., dist. 24, art. 2, q. 2, edk. cit., pp. 581- Art. 8: Moralitas consensus in delectationem 333 tis, quia quis cogitando de rebus inhonestis et illicitis, po­ test cognoscere perfecte quid illae sint. Ergo consensus in delectationem de cogitatione rei illicitae, ut est cognitio quaedam, nullum est peccatum per se loquendo. Et sic ali­ quis iustus, V. gr. S. Thomas, absque ullo peccato potest co­ gitare de peccatis, de his disputando et conferendo et scri­ bendo, et licite gaudere de cognitione adepta. 419. Secunda pars. Per accidens tamen potest peccare in hac cogitatione peccato curiositatis, vel cogitando de his rebus quando de aliis debebat cogitare; vel modo indebito cogitando de eisdem quando debebat, scilicet excedens aut deficiens a conatu et inquisitione, quas huiusmodi materiae postulant vel exigunt. Hoc autem ordinarie loquendo non excedit veniale peccatum '. Delectatio autem de cogitatione ut est cognitio quaedam vera rei pravae potest esse duplex', de cognitione vera moralitatis seu illiceitatis eius; et de cognitione vera psychologiae actus peccaminosi, et ad hoc reducitur consensus in de­ lectationem de modo ingenioso quo excogitatur et exequitur peccatum, de quo in conclusione sequenti. 420. conclusio secunda: Consensus in delectationem de cognitione modi ingeniosi et subtilis quo actus peccaminosus excogitatus vel executus est, prout cognitio quaedam est de psychologia peccati huius, nullum est peccatum per se loquendo; per accidens vero potest esse peccatum, tum ratione curiosita­ tis inordinatae, tum ratione periculi plus minus proximi et gra­ vis capiendi delectationem de ipso actu pravo. 421. Probatur prima pars. Cognoscere veritatem et gau­ dere seu delectari de hac cognitione, nullum est peccatum per se loquendo. Atqui cognoscere modum ingeniosum quo Cf. S. Thomam, II-II, q. 167. L. I, Q LXXIV. C. II De subiecto secundario peccatum est excogitatum vel peractum ab aliquo et gaude­ re de hac cognitione et ingeniositate, est cognoscere verita­ tem et gaudere de tali cognitione; quia hoc est cognoscere psychologiam peccati vel descriptionem veram et pulchram eius; et hoc modo, licet per se loquendo, opera artistica vel litteraria pulchra et ingeniosa cognoscere et de hac cognitio­ ne gaudere, licet sint de rebus turpissimis. i 173 422. Secunda pars. Haec tamen delectatio de tali cogni­ tione potest esse peccaminosa per accidens, et quidem du­ plici sensu: primo, ratione curiositatis nimiae aut temporis minus utiliter deperditi in his cognitionibus, nisi adsit ra­ tio quaedam gravis eam suadens; secundo, ratione periculi excitandi in se motus illicitos vel delectationem capiendi de ipsis rebus vel factis pravis ingeniose narratis vel re­ praesentatis; et sic aliquando potest esse peccatum grave, si periculum huiusmodi sit proximum et grave, et non ad­ sit aliunde gravis obligatio officii talia cognoscendi. At hoc non est mensurandum regula mathematica, sed morali et quidem diversimode pro diversa conditione individual! cognoscentis. Generatim loquendo, personae timoratae, quibus hones­ tas moralis cordi est, ab his abstinere solent, quia valde dif­ ficile est non omnino maculari istis rebus, secundum illud: «qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea» *, sunt enim cogni­ tiones nimis concretae et ideo de se facile inducentes ad mo­ tus correspondentes appetitus. Et hoc duplici sensu, verum est dicere quod consensus in delectationem non est peccatum mortale. «Et secundum hoc, prima opinio veritatem habet», ait S. Thomas hic, mag­ na indulgentia tractans illos auctores, qui non videntur co­ gitasse de hac delectatione reflexa. 1 Eccli. 13, 1. Art. 8: Moralitas consensus în delectationem 335 423. conclusio tertia: Consensus in delectationem de ipsa re prava cogitata semper est peccatum, mortale aut venia­ le, pro gravitate aut levitate materiae. 424. Probatur. Approbatio et complacentia voluntaria de re illicita seu peccaminosa, est et ipsa peccaminosa iuxta gravitatem aut levitatem materiae, quia actus humani specificantur et distinguuntur ex proprio eorum obiecto, ut patet ex dictis supra, quaestione 18 et quaestone 72, articu­ lo 1. Atqui consensus in delectationem de ipsa re prava co­ gitata, est approbatio rationis et complacentia voluntatis de re prava seu illicita vel peccaminosa, a qua delectatio et cogitatio specificantur; quia consensus revera importat ap­ probationem iudicativam rationis et complacentiam volun­ tatis. Ergo consensus in delectationem de ipsa re prava co­ gitata, quae dicitur delectatio morosa de re illicita, semper est peccatum mortale aut veniale, pro gravitate vel levitate materiae. Et quia iste consensus est actus proprius rationis inferio­ ris, ut constat ex articulo 6, dicendum est rationem inferio­ rem posse esse subiectum immediatum peccati mortalis, in quo differt a sensualitate, quae ex propriis nullo modo po­ test esse subiectum peccati mortalis, ut patet ex dictis ar­ ticulo 4. 425. conclusio quarta: Ratio inferior potest esse subiec­ tum immediatum peccati mortalis sine ratione superiori. 426. Probatur. Consensus in delectationem graviter peccaminosam seu illicitam est peccatum mortale, ut patet ex conclusione praecedenti. Atqui ratio inferior, prout a supe­ riori distinguitur, potest ex propriis elicere actum consensus in delectationem graviter peccaminosam; et aliunde, ut constat ex articulo 1 et 2, idem est subiectum immediatum peccati actualis et principium immediatum elicitivum eius. Ergo ratio inferior potest, sine ratione superiori, esse subiec­ tum immediatum peccati mortalis. Art. 8: Moralitas f 2 Μ » w *! F sw Minor, ubi unice stat difficultas, facile patet. Nam ratio inferior, cui proprium est secundum rationes temporales et creatas et humanas, iudicare et regulare humanas passiones et operationes, potest dupliciter elicere consensum in delectionem graviter illicitam: uno modo, ex imperio et directio­ ne positiva rationis superioris, cui subiicitur, et tunc consen­ sus ille potius attribuitur rationi superiori quam inferiori, sicut actus imperatus potius attribuitur potentiae imperanti et moventi quam potentiae imperatae et motae; alio modo, sine tali imperio et directione, sed ex propriis; et hoc obtinet, quando ratio superior omnino passive se habet, nihil agen­ do, idest non praeveniendo pravum iudicium seu consensum rationis inferioris, cum tamen, veluti superior, invigilare et praevenire debebat; eo fere modo quo ratio et voluntas se habebant ad motus sensualitatis: et tunc est peccatum com­ missionis ex parte rationis inferioris, et purae omissionis ex parte rationis superioris. Unde, quia peccatum istud deno­ minatur ex positivo, quod est commissionis, attribuitur iure, sicut proprio principio et subiecto, rationi inferiori, et non rationi superiori, eo fere modo quo peccatum sensuali­ tatis attribuebatur appetitui sensitivo, a quo positive elici­ tur, et non rationi inferiori nec superiori. Ex quo apparet quanto acumine et profunditate S. Doc­ tor attribuat peccatum mortale rationi inferiori sine supe­ riori positive ullo modo interveniente, eo modo quo sensua­ litati attribuebat peccatum veniale, absque ullo interventu positivo rationis et voluntatis. Qua in re multum excedit S. Albertum Magnum, S. Bonaventuram, B. Innocentium V et alios magnos theologos sui temporis, qui non poterant cape­ re possibilitatem ponendi vere et proprie peccatum mortale in ratione inferiori sine ratione superiori. consensus in delectationem 337 § III SOLVUNTUR DIFFICULTATES 427. Obiectio prima. Eiusdem rationis est averti a Deo per peccatum mortale, cuius est ad Deum converti. Atqui rationis inferioris non est ad Deum converti, sed solius ra­ tionis superioris quae sola versatur circa divina inspicienda et consulenda. Ergo solius rationis superioris est peccare mortaliter et consequenter consensus in delectationem, quae pertinet ad rationem inferiorem, non est peccatum mortale. 428. Respondetur. Distinguo mai.: Eiusdem rationis est a Deo averti per peccatum mortale, cuius est ad Deum con­ verti, sive explicite et in actu signato, sive implicite seu in­ terpretative vel in actu exercito, concedo; semper explicite seu in actu signato, nego. Aliis verbis: cuius est ad Deum converti, sive explicite et formaliter, sive implicite seu virtualiter et materialiter, concedo; semper explicite et forma­ liter, nego. Contradistinguo min.: Rationis inferioris non est ad Deum converti, directe et explicite et in actu signato, conce­ do, quia eius non est inspicere neque consulere ipsas ratio­ nes aeternas; indirecte et implicite et in actu exercito vel quasi in obliquo, quatenus inspicit et consulit ea quae sunt aut esse debent regulata et mensurata a lege aeterna secun­ dum rationes divinas, nego. Aliis verbis: solius rationis supe­ rioris est intendere rationibus aeternis, ut secundum eas re­ gulans active, concedo; ut secundum eas regulata vel regu­ landa passive, nego. Et hoc est aliquo modo eas attingere et eis intendere, quod sat est ad peccatum mortale. Et nego consequens et consequentiam. S. Thomas dat duplicem responsionem huic difficultati. Prima est ad hominem, quia consensus in delectationem non est exclusiva solius rationis inferioris, sed potest esse quo­ que rationis superioris, ut dictum est articulo praecedenti. 338 L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario Quia ergo in ratione superiori potest esse peccatum mortale sicut in subiecto, ratione interventus dati vel dabilis a ratio­ ne superiori, consensus in delectationem potest esse pecca­ tum mortale et sic morositas attribuitur rationi superiori. Quatenus ergo ratio inferior est directa et regulata et quo­ dammodo imperata a ratione superiori, potest peccare mor­ taliter et inveniri in ea peccatum mortale sicut in subiecto. Et haec est responsio, quam unice dabat in prioribus scrip­ tis, nempe in II Sente., dist. 24, q. 3, art. 4 ad 1; et in De Veritate, q. 15, art. 4 ad 6. Sed hoc est idem ac dicere quod ratio inferior nequit esse subiectum peccati mortalis sola, sine ratione superiori, licet male distinguerent alii inter delecta­ tionem morosam et rationem superiorem non respuentem illam Ergo secunda responsio simpliciter et profundior et pro­ pria Summae Theologicae, quae maxime respondet pro­ priae interpretationi S. Thomae de peccato rationis inferio­ ris, per oppositionem ad alios theologos sui temporis, est illa quae in respondendo data est. Ad hoc enim quod possit ratio averti a lege aeterna seu a rationibus divinis, non est necesse quod rationes aeternas directe seu in recto et explicite et formaliter attingat; sed sat est quod in actu exercito et quasi in obliquo et materia­ liter seu implicite eas respiciat, sicut generaliter ad pecca­ tum non requiritur semper contemptus formalis et explicitus legis, sed sat est ab ea voluntarie recedere, et aequivalenter seu in actu exercito eam contemnere. Et hoc modo, ratio inferior attingit rationes aeternas ex quibus regulari debet, et ut regulata vel regulanda ab eis, eas exercite attin­ git et ab eis exercite recedere seu averti potest. Sicut Physi­ ca et Psychologia et Ethica in suo summo attingunt Deum, alio tamen modo ac Sacra Theologia, quia materialiter et in obliquo, non formaliter et in recto. Cf. I-II, 74, 7 ad 4 Art. 8: Moralitas consensus in delectationem 339 Ad quod quidem sat est quod ratio superior omnino ne­ gative se habeat per puram omissionem, sicut etiam pecca­ tum sensualitatis accidebat ex simplici omissione interven­ tus rationis inferioris, et quodam etiam modo peccata exé­ cuta vel peracta a membris exterioribus. Aliquo ergo modo semper adesse debet ratio superior; at sat est quod adsit secundum meram potentiam positivam interveniendi, quamvis non interveniat secundum actum ullum. Et ita quando non praevenit pravum consensum ra­ tionis inferiris aut non impedit quominus accidat, cum ta­ men praevenire aut impedire poterat, eo quod non plus tem­ poris requiritur ad deliberationem superioris rationis quam rationis inferioris, peccatum attingit rationem superiorem veluti primam causam et subiectum imputationis, licet veluti propriam et immediatam causam et subiectum immedia­ tum commissionis, attingat directe rationem inferiorem. Et ita pleno et perfecto iure attribuitur ipsi rationi inferiori se­ cundum se esse subiectum immediatum peccati mortalis per consensum in delectationem graviter illicitam. 429. Obiecto secunda. Consensus in id quod non est gra­ viter illicitum non est peccatum mortale, quia eiusdem moralitatis est consensus et id circa quod est consensus. Atqui delectatio ut est mera delectatio sine opere, non est graviter illicita, quia est motus sensualitatis, qui nequit esse pecca­ tum mortale, ut patet ex articulo 4. Ergo consensus in delec­ tationem nequit esse peccatum mortale. 430. Respondetur. Distinguo mai.: Consensus in id quod non est graviter illicitum, per se seu ex parte obiecti, non est peccatum mortale, concedo: consensus in id quod non est graviter illicitum per accidens seu ex imperfectione ac­ tus, non est peccatum mortale, nego. Contradistinguo min.: Delectatio ut est mere delectatio sine opere, non est graviter illicita, per accidens seu ratione imperfectionis actus, quando est merus motus sensualitatis, _ : Q LXXIV. C. Il: De subiecto secundario C/2 M .■·.·)·cicc ieiectatio ut est morosa, etiam sine opere, non est lu: ïsse potest graviter illicita, per se, nego. Ξ: consequens et consequentiam.. a.ctus potest esse perfectus et imperfectus duplici sensu, relative ad simplicem inchoationem eius, quae habe­ rer m simplici cogitatione seu apprehensione et in motu sensualitatis, et tunc est actus imperfectus in sensu proprio; e. relative ad opus exterius perfecte consummatum, et sic consensus in delectationem est imperfectus quando est sine consensu in opus; at est actus perfectus in suo genere actus nierions. Se habet enim consensus in delectationem quasi in medio inter meram delectationem seu motum sensualita­ tis et consensum in actum exteriorem, et propterea relate ad exteriorem nondum perfectus et completus est, sed praeambulum est; relate vero ad motum sensualitatis est perfectus, quia iam est perfecte humanus seu deliberatus, et consequenter potest esse peccatum perfectum quod est pec­ catum mortale. Aliae difficultates facile solvuntur tum ex modo dictis, tum ex eo quod quaedam procedunt de consensu in delecta­ tionem cogitationis seu cognitionis peccati, quae non est mala, sed bona, ut dictum est in duabus primis conclusio­ nibus. Regulae autem practicae ad cognoscendum quandonam detur vel non detur consensus in delectationem seu delecta­ tio morosa, videri possunt apud Medinam *. ' B. Medina, h.L, dub. ulti., edit, cit,, pp. 523-524. Art. 9: Peccatum veniale in ratione superiori 341 Art. 9.-Utrum in superiori ratione possit esse peccatum veniale sencundum quod est directiva inferiorum virium PRAENOTAMINA 431. Certum est rationem superiorem posse esse subiec­ tum immediatum peccati mortalis, quia, ut patet ex dictis articulo 7, ad rationem superiorem pertinet consensus in ac­ tum vel opus, quod evidenter potest esse perfectum pecca­ tum, nempe mortale; insuper, rationi superiori potest con­ venire consensus in delectationem, ut patet ex dictis ibidem; consensus autem in delectationem potest esse peccatum mortale, ut patet ex articulo praecedenti. Quatenus ergo ra­ tio superior includit in se voluntatem, ut post Augustinum indicat S. Thomas ', ei maxime convenit esse subiectum im­ mediatum peccati mortalis. At, praecise, propter hanc proprietatem rationis superio­ ris, surgit statim difficultas utrum ratio superior possit esse subiectum immediatum peccati imperfecti, quod est pecca­ tum veniale; nam ex una parte videtur quod non possit pec­ care nisi mortaliter, quia non videtur quod possit peccare nisi recedendo a rationibus aeternis quas proprie respicit, et in quibus consistit lex aeterna: peccatum autem mortale est contra legem aeternam, ut patet ex dictis supra, quaes­ tione 71, art. 6; ex alia vero parte, ratio superior se habet in extremo opposito ad sensualitatem, quia inter sensualita­ tem, quae est infima, et rationem superiorem, quae est su­ prema, stat ratio inferior quasi media; iam vero, ut patet ex articulo quarto, sensualitas non potest esse subiectum pec­ cati mortalis, sed venialis tantum; aliunde, ratio inferior po­ test esse subiectum peccati mortalis et venialis, ut patet ex articulo praecedenti; ergo videtur quod ratio superior non S. Thomas, I-II, 15, 4. 342 0 w L I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario possit esse subiectum nisi peccati superioris, quod est pec­ catum mortale. En ergo difficultas huius ultimae partis quaestionis, utrum nempe ratio superior possit esse subiectum immedia­ tum peccati venialis. Et quidem, in hac quaestione, utrum in ratione superiori possit esse peccatum veniale, quaestionem posuerat S. Doc­ tor in aliis operibus praecedentibus, nempe in II Sent., dist. 24, q. 3, art. 5; in De Veritate, q. 15, ar. 5, et in De malo, q. 7, art. 5; at quia ratio superior, ut ex dictis patet, potest esse et speculativa et practica seu directiva aliarum virium infe­ riorum, et aliunde magis videtur accedere ad ipsas rationes aeternas quatenus eas conspicit speculando, quam quatenus eas consulit ad dirigendum inferiores vires; et difficultas praedicta augetur secundum maiorem accesum ad ipsas ra­ tiones aeternas seu legem aeternam, ideo hoc in loco per duos articulos distinctim quaerit utrum ratio superior prac­ tica seu prout est directiva inferiorum virium, idest secun­ dum quod consentit in actum peccati, possit esse subiectum peccati venialis’; et utrum ratio superior speculativa seu prout consideratur secundum seipsam in ordine ad pro­ prium obiectum, quod sunt rationes aeternae conspicien­ dae, possit esse subiectum peccati venialis2. Reverea enim est duplex difficultas distincta quae postu­ lat duos articulos distinctos. RESOLUTIO QUAESTIONIS 432. conclusio: Ratio superior practica potest esse sub­ iectum immediatum peccati venialis, non quidem per accidens ex imperfectione actus eius, sed per se seu ex obiecto. 1 Cf. I-II, 74, 9. obi. 1. 2 I-II, 74, 10. Art. 9: Peccatum veniale in ratione superiori 343 433. Probatur prima pars. Ratio superior practica potest habere duplicem consensum, scilicet consensum negativum seu negationem dissensus in delectationem, et consensum positivum in actum seu opus. Atqui uterque consensus po­ test esse peccatum veniale tantum. a) Consensus quidem negativus in delectationem, quia eiusdem gravitatis est consensus negativus in delectationem de re cogitata et delectatio ipsa, cum uterque dicatur per ordinem ad idem obiectum morale. Atqui delectatio de re cogitata potest esse peccatum veniale, quia potest esse de re venialiter illicita, ut patet ex dictis articulo praecedenti, v. gr. delectatio de cibo et potu. Ergo et consensus negativus seu non dissensus rationis superioris a consensu rationis in­ ferioris in hanc delectationem, est peccatum veniale. b) Consensus etiam positivus in opus peccati potest esse peccatum veniale, quod quidem ostenditur dupliciter: 1) Consensus in actum peccati venialis est peccatum venia­ le, quia utrumque est eiusdem obiecti. Atqui consensus in actum peccati venialis est actus proprius rationis superio­ ris practicae, quod patet quia quod dicitur de genere seu de omni, debet dici quoque de speciebus sub genere con­ tentis, vel de partibus contentis sub toto. Atqui de omni consensu in actum peccati dicitur quod est actus proprius rationis superioris practicae, ut patet ex dictis articulo sep­ timo. Ergo et de singulis partibus dici debet, nempe de consensu in actum peccati mortalis et de consensu in ac­ tum peccati venialis. Ergo peccatum veniale potest esse in actu proprio rationis superioris practicae, et consequenter, ratio superior practica potest esse subiectum immediatum peccati venialis1. c) Consensus in actum peccati non contrarium legi aeter­ nae, sed praeter legem aeternam, non est peccatum mortale, sed veniale tantum. Atqui ratio superior practica potest Cf. S. Thomam, hic, sed contra. V L I, Q. LXXIV, C. II: De 344 *4 subjecto secundario positive consentire, et de facto pluries consentit, in actum peccati non contrarium legi aeternae, sed solum praeter le­ gem aeternam. Ergo ratio superior practica potest elicere positive et de facto pluries elicit, actum internum consen­ sus, qui est peccatum veniale tantum *. Maior patet ex ipsamet notione peccati mortalis et ve­ nialis, ut patet ex dictis supra, quaestione 71, articulo 6. Dicitur enim peccatum mortale contra legem aeternam, quia est contra actum et habitum eius et contra media et finem; veniale vero dicitur praeter legem aeternam, quia non est contra habitum et finem eius, sed solum aliquo modo contra actum, in quantum retardat illum. Unde S. Doctor egregie scribit: «Peccatum superioris rationis est per hoc quod deflectitur aliquo modo a rationibus aeternis (con­ sulendis); sed hoc contingit dupliciter: vel simpliciter, sicut in mortali peccato, per quod deflectitur quis a lege Dei actu et habitu, non tantum faciens praeter eam, sed contra eam; vel secundum quid, sicut in veniali peccato, quo quis relin­ quit legem Dei actu, sed non habitu, non contra eam, sed praeter eam faciens»2, «puta, cum aliquis dicit verbum otio­ sum, etiam deliberans quod est peccatum veniale, disponens ad mortale»3. Minor autem experientia comprobatur, quia ratio supe­ rior pluries consentit positive in actum peccati non contra­ rium, sed praeter legem aeternam tantum, ut patet in verbis otiosis, in mendaciis officiosis, in curiositate et in multis aliis. Patet ergo quod ratio superior practica potest duplici modo peccare venialiter, scilicet peccato omissionis, quando non dissentit a consensu rationis inferioris in delectationem leviter illicitam; et peccato commissionis, quando positive consentit in actum peccati venialis. I S. Thomas, hic, corpore. // Sent., dist. 24, q. 3, art. 5 ad I. De malo, 7,5. Art. 9: Peccatum veniale in ratione superiori 345 434. Secunda pars. Motus peccaminosus qui nequit pro­ cedere ex subreptione, sed semper est ex deliberatione, ne­ quit esse veniale per accidens seu ex imperfectione actus, sed unice potest esse veniale per se seu ex obiecto, ut patet ex terminis. Atqui consensus rationis superioris practicae, sive in delectationem rationis inferioris, sive in actum ip­ sum peccati, nequit esse consensus ex subreptione, sed unice et semper ex deliberatione. Ergo consensus rationis practi­ cae superioris tum in delectationem tum in actum peccati nequit esse peccatum veniale per accidens seu ex imperfec­ tione actus, sed solum per se seu ex obiecto. Minor, ubi unice stat difficultas, ostenditur ex ipsamet ratione consensus rationis superioris practicae. Nam ratio superior practica inhaeret rationibus aeternis consulendis tamquam medio quod applicat ad judicandum et dirigen­ dum seu ordinandum appetitum seu actionem humanam. Atqui «ipsum consilium deliberationem importat» ’. Ergo ra­ tio superior practica non potest consentire in delectationem vel actum peccaminosum nisi ex deliberatione, et sic non est directiva inferiorum virium nisi per actum perfectum, idest deliberatum; et consequenter, peccatum eius nequit esse imperfectum per accidens, ratione imperfectionis actus, sicut est motus sensualitatis, sed unice potest esse veniale secundum speciem seu ex obiecto. Unde S. Thomas profunde scribit: «Ratio superior aliter fertur in suum obiectum, atque aliter in obiecta inferiorum virium, quae per ipsam diriguntur; in obiectum enim infe­ riorum virium non fertur nisi in quantum de eis consulit rationes aeternas; unde non fertur in ea nisi per modum deli­ berationis. Deliberatus autem consensus in his quae ex gene­ re suo sunt mortalia, est mortale peccatum (et nequit esse veniale ex imperfectione actus seu ex indeliberatione); et ideo ratio superior semper peccat mortaliter, si actus infe- De malo, 7, 5. 346 L. I. Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario riorum virium in quos consentit, sunt peccata mortalia»1; unde solum potest peccare venialiter quando materia con­ sensus deliberati eius est venialis seu leviter illicita. § III SOLVUNTUR DIFFICULTATES 435. Obiectio prima. Peccare mortaliter est averti a ra­ tionibus aeternis seu a lege aeterna. Atqui ratio superior practica per consensum in delectationem vel in actum pec­ cati avertitur a rationibus aeternis, quia inter inhaerere eis et ab eis averti non est medium; ratio autem superior prac­ tica consentiens in delectationem vel in actum peccati, non inhaeret rationibus aeternis ut per se patet; ergo avertitur ab eis. Ergo ratio superior practica, consentiens in delectatio­ nem vel in actum peccati, semper mortaliter peccat. 436. Respondetur. Distinguo mai.: Peccare mortaliter est averti a rationibus aeternis, simpliciter seu totaliter, nempe et actualiter et habitualiter, concedo; averti secundum quid tantum, scilicet actualiter et non habitualiter, nego. Contradistinguo min.: Ratio superior practica, consen­ tiens in delectationem vel in actum peccati, avertitur a ra­ tionibus aeternis, quando obiectum delectationis et consen­ sus est graviter illicitum, utpote contrarium caritati et incompatibile cum ea, concedo; quando obiectum delectatio­ nis et consensus est leviter illicitum tantum, utpote non con­ tra, sed praeter caritatem et legem aeternam, avertitur a rationibus aeternis, subdistinguo: simpliciter et totaliter, nego; secundum quid et per retardationem quamdam actus, concedo. Et nego consequens et consequentiam. Hic, art. 10. Art. 9: Peccatum veniale in ratione superiori 347 Revera enim, in hoc casu, licet actu non inhaereat ratio­ nibus aeternis, ab eis tamen non avertitur simpliciter, sed secundum quid et imperfecte et accidentaliter tantum, nem­ pe divertendo et retardando quodammodo a lege, at non ei directe vel aequivalenter contrariando. 437. Obiectio secunda. Ita se habet ratio superior practi­ ca in vita morali, sicut se habet cor in vita physica corpora­ li, quia utrique suo modo convenit esse principium vitae. Atqui omnes infirmitates seu defectus cordis sunt graves seu mortales in vita physica corporali. Ergo et omnes infirmita­ tes seu defectus vel peccata rationis superioris practicae de­ bent esse graves seu mortales in vita morali, et sic ratio su­ perior, quando peccat, semper mortaliter peccat. 438. Respondetur. Transeat mai.; distinguo min.: Omnes aegritudines cordis sunt graves seu mortales, quando affi­ ciunt ipsam substantiam cordis, naturalem eius complexio­ nem immutando vel alterando, concedo; quando non affi­ ciunt ipsam substantiam cordis, sed aliquos motus eius aut organa pericardica seu circumstantia cor, nego. Contradistinguo conclusionem: Ergo omne peccatum ra­ tionis superioris practicae est grave seu mortale, quando to­ llitur ipsa ordinatio habitualis rationis superioris ad ratio­ nes aeternas, quae sunt proprium eius obiectum, concedo; quando non tollitur talis ordinatio essentialis, sed solum adest inordinatio accidentalis circa alia quae aliquo modo cicumstant rationes aeternas, nego. Neque cor neque rationes aeternae stant in aliquo indivi­ sibili, sed latitudinem quamdam habent et ideo defectus eo­ rum possunt latitudinem quamdam suscipere et esse plus minusve graves aut leves. 439. Obiectio tertia. Peccatum veniale ex genere fit mor­ tale ex contemptu, et non solum ex imperfectione actus. At­ qui omne peccatum rationis superioris practicae fit ex con- 348 L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario temptu legis aeternae, quia contemnit eam postquam cog­ noscit ipsam. Ergo omne peccatum rationis practicae supe­ rioris est mortale, saltem per accidens, ex contemptu. -r- ·<Λ . ·* · ** · » ; A 440. Respondetur. Concedo mai., et nego min. et conclu­ sionem. Peccatum consensus rationis superioris practicae non semper fit ex contemptu legis aeternae, quia lex non con­ temnitur nisi ponendo actum directe contrarium ei aut quod talis putetur esse, aut contra auctoritatem legislatoris, quae est principium legis. Hoc autem non semper accidit in ratione superiori practica, quia non omnis delectatio vel ac­ tus peccaminosus in quae consentit sunt directe contraria legi aeternae, neque a ratione superiori ut contraria putan­ tur, quin potius cognoscuntur non esse contraria, sed potius praeter legem; neque denique negatur auctoritas legislatoris expresse aut interpretative. Potius ergo est irreverentia quaedam vel incultura erga legem aeternam et Deum, quam contemptus eius. Unde S. Doctor egregie scribit: «Non quilibet contemp­ tus facit peccatum mortale, sed contemptus Dei solum et per hunc solum homo avertitur a Deo; post quantamcumque autem deliberationem in peccatum veniale consentiat, non contemnit Eum; nisi forte aetimaret peccatum illud esse contrarium praecepto divino» ’. Art. 10.-Utrum in ratione superiori possit esse peccatum veniale secundum seipsam PRAENOTAMINA 441. Ut patet ex supra dictis, tam ratio superior quam inferior potest esse et speculativa et practica, prout occupa’ De Ventate, 15, 5 ad 2. Art. 10: Peccatum veniale in ratione superiori 349 tur circa proprium obiectum cognoscendo vel inspiciendo ipsum, aut circa obiectum aliarum virium animae ut earum actus possit dirigere; et primus actus circa propriam mate­ riam vel obiectum appellatur a S. Thoma directus; secundus vero circa propriam materiam vel obiectum aliarum virium ad illud regulandum, dicitur indirectus ‘. Quia ergo in suo actu indirecto seu prout est practica et directiva aliarum virium animae, ratio superior potest esse subiectum immediatum peccati venialis, ut dictum est arti­ culo praecedenti, consequenter quaeritur in hoc articulo utrum etiam ratio superior speculativa seu in proprio et di­ recto actu circa proprium obiectum, quod sunt ipsae ratio­ nes aeternae, possit esse subiectum immediatum peccati ve­ nialis. Et hoc est considerare rationem superiorem directe seu absolute secundum seipsam, «idest secundum quod ins­ picit rationes aeternas», ut ait S. Doctor, hic, obiectione 1, vel secundum quod directe versatur «circa proprium obiec­ tum», ut dicebat in distributione articulorum. Et ratio dubitandi est, quia circa ipsas rationes aeternas in seipsis consideratas, non datur parvitas materiae, quia istae rationes aeternae sunt materia fidei, in qua non datur parvitas materiae; ex alia vero parte, in ratione superiori non videtur quod possit dari imperfectio actus, quia ratio superior semper videtur quod debeat habere actum perfec­ tum seu deliberatum. Quia ergo peccatum ex genere suo mortale non possit esse veniale nisi vel ex parvitate mate­ riae, ut in furto, vel ex imperfectione actus, ut in motibus sensualitatis, videtur quod in ratione superiori secundum seipsam seu prout est speculativa circa proprium obiectum, nequeat dari peccatum veniale, sed solum mortale. Quod autem S. Doctor per rationes aeternas secundum seipsas intelligat rationes supematurales divinas secundum seipsas, apparet clare tum ex argumento Sed contra, ubi De Veritate, 15, 5. 350 L. I, Q. LXXIV, C. H: De subiecto secundario loquitur de motu infidelitatis, tum ex corpore articuli, ubi expresse facit appellationem ad fidem vel revelationem tum ex responsione ad 3, ubi eadem repetit. Et idem confirmatur manifeste ex locis parallelis, v. gr. II Sent., dist. 24, q. 3, art. 5, argumento 2 Sed contra, et corpore articuli, una cum iis quae dixerat supra, eadem dis­ tinctione, q. 2, art. 2, ubi rationem superiorem reducit ad Sacram Doctrinam, inferiorem vero ad philosophiam mora­ lem; in De Veritate, q. 15, art. 5, argumento 2 Sed contra et corpore articuli; et in De malo, q. 7, art. 5, corpore articuli et in responsione ad 11 ; quibus addi possunt quae supra dixerat S. Doctor de lege aeterna stricte dicta, quaestione 19, articulo 4, corpore et ad 3; q. 17, articulo 6 ad 5, in fine, quae nobis innotescit per revelationem. Unde patet errasse Medinam, Salmanticenses et alios thomistas, distinguentes obiectum proprium rationis supe­ rioris in formale et primarium et materiale vel secunda­ rium, et circa hoc admittunt parvitatem materiae (h.L). § Π SOLUTIO QUAESTIONIS 442. conclusio: Ratio superior speculativa vel secundum seipsam considerata in ordine ad proprium obiectum conspi­ ciendum, potest esse subiectum immediatum peccati venialis, non quidem per se seu ex genere vel obiecto sed per accidens, ex imperfectione actus. Probatur duplici argumento, nempe argumento quia et argumento propter quid. 443. a) Argumento quia. Ratio superior speculativa est subiectum immediatum motus subreptitii infidelitatis. At­ qui motus subreptitius infidelitatis est peccatum veniale tantum. Ergo ratio superior speculativa est vel potest esse subiectum immediatum peccati venialis1. Hic, sed contra. 0 Art. 10: Peccatum veniale in ratione superiori 351 Maior constat, quia idem est subiectum immediatum ac­ tus seu motus fidei et actus seu motus infidelitatis, etiam subreptitii seu indeliberati vel subitanei, quia isti motus contrarie opponuntur, et contraria sunt vel nata sunt esse in eodem subiecto proximo. Atqui actus fidei est in ratione superiori speculativa sicut in subiecto immediato, quia ratio superior speculativa nominat habitum speculativum supe­ riorem vel supremum, et hic est habitus fidei theologicae, qui rationi vel intellectui speculativo in sui supremo respon­ *. det Ergo et actus seu motus subreptitius infidelitatis est in ratione superiori speculativa sicut in subiecto immediato. Minor autem facile patet, nam motus subreptitius infide­ litatis est peccatum aliquod actuale, quia est aliquo modo impedibilis ab homine, si praevideatur et diligenter evigile­ tur, eo quod usus seu exercitium rationis vel intellectus nos­ tri est in nostra potestate, tantum vel plus quam usus sen­ suum externorum et internorum, qui tamen est impedibilis a nobis, ut diximus articulo tertio, loquentes de motu sen­ sualitatis; est ergo peccatum veniale tantum, quia animae sanctae, dum manent sanctae vel iustae, patiuntur aliquan­ do motus istos subreptitios infidelitatis, neque per illos amittunt habitum aut virtutem fidei, quod tamen accideret si tale peccatum infidelitatis esset mortale. Quia ergo per tales motus non amittunt caritatem neque fidem, apparet manifeste eos non esse peccata mortalia in genere peccato­ rum contra fidem. 444. b) Argumento propter quid. Actus inordinatus im­ perfecte humanus est peccatum veniale tantum. Atqui ratio superior speculativa secundum seipsam vel circa proprium eius obiectum potest esse subiectum immediatum actus inordinati imperfecti humani. Ergo ratio superior speculati­ va secundum se ipsam vel circa proprium eius obiectum po­ test esse subiectum immediatum peccati venialis. 1 CL IMI, 4, 2. •Λ 352 L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario Maior patet ex supra dictis, articulis 3 et 4. Nam actus humanus inordinatus est essentialiter peccatum actuale1; peccatum autem veniale est quid imperfectum seu diminu­ tum in genere peccati actualis, dum mortale est pecatum perfectum in genere suo; ergo actus imperfecte humanus seu voluntarius, necessario debet esse, quando inordinatus seu peccaminosus est, peccatum imperfectum, idest peccatum veniale. Minor autem, ubi unice stat difficultas, sic ostenditur: ratio superior potest habere quatuor actus, scilicet duos ut est practica seu directiva aliarum virium inferiorum; et duos alios, ut est speculativa seu cognoscitiva proprii obiecti. Et quidem quatenus est practica seu directiva aliarum vi­ rium inferiorum, omnis actus eius est perfecte humanus seu deliberatus, quia directio pertinet essentialiter ad imperium, quod est actus perfecte humanus seu deliberatus, cum ve­ niat post consilium vel deliberationem et supponat et inclu­ dat eam, ut patet ex tractatu de actibus humanis, q. 14-15 et 17. Iste autem duplex actus est consensus interpretativus in delectationem illicitam, qui est omissio dissensus, quem poterat et debebat facere; et consensus expressus, per com­ missionem in opus seu actum peccati, ut patet ex dictis arti­ culis 7-9. Et ex hac parte, ut dictum est articulo praecedenti, non potest esse peccatum veniale in ratione superiori nisi ex partivate aut levitate materiae regulandae, at non ex im­ perfectione actus. Quatenus vero est speculativa seu cognoscitiva proprii obiecti, scilicet rationum aeternarum in seipsis absolute, po­ test habere duos actus: unum imperfectum, subitaneum, indeliberatum, procedentem a ratione superiori naturali aut philosophice sumpta (quae non fertur in illud obiectum ins­ piciendum ex gratia Dei, illustrante et movente intellectum) antequam lumen fidei et gratiae talem rationem illuminet Art. 10: Peccatum veniale in ratione superiori 353 et actu moveat ad credendum, et iste est motus subitaneus vel subreptitius infidelitatis, antequam ratio superior supernaturalis deliberaret ex rationibus aeternis, eo fere modo quo motus sensualitatis surgebat in appetitu sensi­ tivo ex apprehensione sensuum, antequam ratio inferior vel superior interveniat; et sic ratio superior naturalis, co­ ram rationibus aeternis supernaturalibus, potest subito moveri motu dubitationis aut repulsionis, quatenus eas non intrinsece videt, sicut videt rationes aeternas naturales; et iste actus nequit esse nisi peccatum veniale infidelitatis, quia est imperfectum in genere infidelitatis, cum non pro­ cedat ex consultatione seu deliberatione rationum aeterna­ rum supematuralium per fidem cognitarum; alium vero actum habere potest perfectum et deliberatum, quatenus procedit quasi ex reflexione rationum aeternarum cognita­ rum directe per fidem, ad regulandum novum actum fidei secundum ipsasmet ut consultas; quia etiam rationes ae­ ternae possunt regulare actus circa ipsas, post primum actum directum; et tunc si haesitat aut dissentiat post hanc deliberationem, erit peccatum mortale et perfectum infidelitatis. Itaque, iste duplex actus rationis superioris circa ins­ pectionem seu cognitionem rationum aeternarum est idem ac simplex apprehensio et iudicium seu deliberata conclu­ sio rationis superioris supernaturalis, quia sicut actus fidei non est simplex apprehensio, sed iudicium, in quo formaliter est veritas, ita etiam actus infidelitatis, etiam subrep­ titius, debet esse iudicium quoddam; aliunde vero ratio su­ perior supernaturalis, cum nominet rationem informatam habitu fidei divinae, nequit ex hoc habitu prorumpere in actum contrarium fidei, quia nullus habitus bonus inclinat ad malum, neque habitus fidei potest inducere ad ullam falsitatem1. Cf. II-II, 1, 3 Sed contra et corpore art. „2 .A 354 C/3 W L. I, Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario Art. 10: Peccatum veniale Ergo necesse est reducere istos duos actus ad duas accep­ tiones rationis superioris, nempe ad rationem superiorem na­ turalem, quae nominat intellectum possibilem cum supremo habitu naturali qui est sapientia, maxime in parte sua su­ prema quae est Theodicea, et huic attribuitur motus subreptitius infidelitatis, quantenus ei proponitur veritas circa Deum omnino non visa neque resolubilis in categorias natu­ rales, secundum quas de Deo rebusque et rationibus divinis naturaliter iudicat, et ita habet subitum motum quasi repul­ sionis vel negationis, quia rationes divinas supernaturales non capit seu non videt, qui est motus subreptitius infideli­ tatis; et insuper habet alium actum plene deliberatum et indi­ catum, qui pertinet ad rationem superiorem supernaturalem, quae est intellectus possibilis cum habitu fidei, et ita ex ipsamet ratione divina supernaturali, quae est proprium obiectum fidei, iudicat de iudiciis rationis superioris natura­ lis, etiam de illo iudicio naturali subreptitio, et corrigere debet ex Veritate Prima, captivando intellectum naturalem in obsequium Christi. Quam quidem explicationem ipse S. Doctor dedit egregie his verbis: «Sciendum est igitur quod unaquaeque potentia, quam aliquo modo possibile est elevari ad illud quod est supra se, potest habere aliquem subitum motum in id quod sibi secundum se convenit, et alium motum habere potest in id quod sibi convenit ratione eius quo est elevata in aliquid superius, sicut in appetitu sensibili patet: nam ipse subitum motum habet in id quod est conveniens secundum sensum; in quantum autem est regulatus ratione et perfecto habitu virtutis, habet motum post deliberationem in id quod est secundum rationem conveniens. Sicut autem appetitus sensitivus elevatur per regimen rationis in id quod est supra se, ita etiam ratio superior ele­ vatur per lumen fidei in id quod est supra naturalem suam cognitionem; et ideo subitus motus apprehensionis superio­ ris rationis est secundum naturalem suam cognitionem, qui, si in aliquo fidei obviet, erit motus infidelitatis ex subrep­ in ratione superiori 355 tione, et ita propter defectum deliberationis, erit veniale peccatum»1. Quatenus vero per fidem comperit veritatem illam esse a Deo revelatam et quod est contra Dei praecep­ tum ei discredere, tunc est iudicium perfectum et delibera­ tum, quod pertinet ad rationem superiorem supematuralem, et si discredit, attribuitur ista infidelitas rationi superiori. Clarius autem et profundius alibi idem S. Doctor psychologiam huius duplicis actus exponit dicens: «Obiectum su­ perioris rationis (= formale quod), quod est altissimum, po­ test considerari, et secundum cognitionem superiorem (= supernaturalem, infusam, sub lumine vel obiecto formali quo fidei), et secundum cognitionem inferiorem (= naturalem, acquisitam vel scientificam). Nam cognitio quam Deus ha­ bet de bono aeterno, quod est ipse, est supra cognitionem quam habet homo de eo per rationem humanam; et ideo homo in sua cognitione rectificatur per cognitionem divi­ nam, in quantum credit revelationi divinae. Cum vero aliquis subito apprehendit Deum non esse tri­ num et unum, apprehendit hoc secundum rationem huma­ nam (= naturalem), et est peccatum veniale; cum vero deli­ berat, applicat ad hoc cognitionem divinam, considerans quod hoc est contra id quod Deus revelavit, quod aliquis discredat unitatem illius Dei, et ideo fit mortale, quasi re­ ductum in contrarietatem altioris medii»2. 445. Consequenter, dicere possumus quod duplex iste motus rationis superioris speculativae relate ad proprium obiectum eius, se habet sicut motus sensualitatis et motus rationis inferioris practicae relate ad delectabilia sensuum. Nam motus sensualitatis est subitus et elicitus ab ipsa, ante delibaretionem rationis inferioris, et ideo semper est pecca­ tum veniale propter imperfectionem actus; cum vero iam adest rationis deliberatio, tunc habetur delectatio morosa 1 II Sent., dist. 24, q. 3, art. 3. 2 De malo, 7, 5 ad 11. ·. htT · Art. 9: Peccatum seu consensus in delectationem, qui est actus et peccatum proprium rationis inferioris. Et similiter, motus subitus infi­ delitatis ante deliberationem rationis superioris supernaturalis, elicitur a ratione superiori naturali, et consequenter ei attribui debet sicut principio et subiecto, et semper est peccatum veniale, propter imperfectionem actus; quando vero advenit ratio superior supematuralis deliberans, si ta­ lis motus infidelitatis non succidetur, efficitur morosus et habetur consensus rationis superioris in actum infidelitatis, qui semper est peccatum mortale, et attribuitur sicut pro­ prio principio et subiecto rationi superiori prout est subiec­ tum habitus fidei, cui tamen ex superbia voluntatis actu contradicit, discredendo1. § ΙΠ SOLVUNTUR DIFFICULTATES H 446. Obiectio prima. Omnis inordinatio voluntaria circa ipsas rationes aeternas secundum seipsas, est peccatum mortale, quia rationes aeternae sunt prima principia moralitatis et omnis inordinatio circa prima principia est gravis seu mortalis. Atqui omne peccatum rationis superioris spe­ culativae circa proprium obiectum est inordinatio circa ip­ sas rationes aeternas secundum seipsas. Ergo omne pecca­ tum rationis superioris speculativae circa proprium obiec­ tum est mortale. 447. Respondetur. Distinguo mai.: Omnis inordinatio voluntaria circa ipsas rationes aeternas secundum seipsas est peccatum mortale, ex genere seu ex parte obiecti, conce­ do·, ex parte subiecti subdistinguo: quando inordinatio illa est perfecte voluntaria et deliberata, concedo·, quando est 1 Cf. II-II, 10. 2. veniale in ratione superiori 357 imperfecte voluntaria, utpote indeliberata, idest subitanea et ex subreptione, nego. Contradistinguo min.: Omne peccatum rationis superio­ ris speculativae circa proprium obiectum est inordinatio vo­ luntaria circa ipsas rationes aeternas, secundum seipsas sci­ licet perfecte voluntaria et deliberata, nego; imperfecte vo­ luntaria, utpote indeliberata, subdistinguo: quandoque, con­ cedo·, semper, nego. Et nego consequens et consequentiam. Solutio patet ex dictis. Nam ratio superior speculativa et practica se habent quodammodo ex adverso; quia ratio su­ perior practica est semper perfecta et deliberata, et conse­ quenter perfecte peccat quando peccat ex parte subiecti, at ex parte obiecti potest esse parvitas materiae aut levitas eius, et ideo potest committere peccatum veniale ex genere seu ex parte obiecti; sed ratio superior speculativa non ad­ mittit parvitatem materiae ex parte obiecti, quod ideo sem­ per est peccatum grave ex genere; at ex parte subiecti seu per accidens, potest peccare venialiter ex imperfectione actus. 448. Obiectio secunda, quae est instantia praecedentis. Omnis actus inordinatus et deliberatus circa ipsas rationes aeternas secundum seipsas est peccatum mortale, ut patet ex dictis. Atqui omne peccatum rationis speculativae circa proprium obiectum est actus inordinatus et deliberatus circa ipsas rationes aeternas; quia omnis actus potentiae delibera­ tae est cum deliberatione; ratio autem sive inferior sive supe­ rior, practica vel speculativa, est potentia seu vis deliberati­ va, et ideo omnis actus eius, sive bonus sive malus, est deli­ beratus seu cum deliberatione. Ergo omne peccatum ratio­ nis superioris speculativae circa proprium obiectum est mortale. 449. Respondetur. Concedo mai.; nego min. et consequen­ tiam. Quantum vero ad probationem minoris, distinguo mai.: Omnis actus potentiae deliberativae est deliberatus seu cum .i 1 deliberatione, actus perfectus et consummatus et vere pro­ prius eius, concedo; actus imperfectus et inchoatus et quo­ dammodo appropriatus ei, nego. Distinguo min.: Ratio est potentia deliberativa, idest po­ tens deliberare, concedo; actu semper deliberans quando operatur, subdistinguo: ratio inferior, concedo; ratio supe­ rior, iterum subdistinguo: ratio superior practica, concedo; ratio superior speculativa, nego. Revera multa confunduntur in hac obiectione. Ratio est quidem potentia quaedam deliberativa, idest quae potest semper deliberare; at non sequitur quod semper actu delibe­ ret; quia in primis, ratio seu intellectus potest habere sim­ plicem apprehensionem, quae non est deliberatio, cum non sit discussio neque discursus; neque etiam terminus delibe­ rationis, nempe iudicium vel consensus; praeterea, si nomi­ ne rationis non intelligamus nudam potentiam, sed habi­ tum, uti accidit quando loquimur de ratione superiori et inferiori, tunc non sequitur rationem semper in omni suo actu deliberare; nam deliberatio proprie respicit materiam deliberabilem, quae est materia agibilis et contingens, et ita deliberatio est maxime propria rationis inferioris practicae et deinde rationis superioris practicae; et per posterius so­ lum et diminute convenit deliberatio rationi inferiori specu­ lativae, et nonnisi modo quodam adhuc magis imperfecto convenit rationi superiori speculativae circa proprium obiectum. Nam quanto magis recedimus a materia deliberabili, tanto magis recedimus a deliberatione proprie dicta. Et sic homo non proprie deliberat circa prima principia, neque etiam angeli, et multo minus Deus. Cum ergo ratio superior supematuralis sit altissima cognitio, non habet formaliter deliberationem, sed solum virtualiter eminenter. 450. Obiectio tertia, quae instat adhuc. Potentia quae non potest recurrere ad aliquid altius suo obiecto non potest deliberare de suo proprio actu, et ideo vel semper peccat Art. 10: Peccatum veniale in ratione superiori 35M mortaliter in suis actibus inordinatis vel numquam. Atqui ratio superior speculativa est potentia cum habitu quae non potest recurrere ad obiectum altius proprio suo obiecto, quia proprium eius obiectum est altissimum vel supremum omnibus modis, utpote divinum. Ergo ratio superior specu­ lativa circa proprium suum obiectum aut numquam pecca­ re potest aut si peccat, semper debet mortaliter peccare. 451. Respondetur. Distinguo mai.: Potentia quae non po­ test recurrere ad aliquid altius suo obiecto, formali quo, non potest deliberare de proprio suo actu circa proprium obiec­ tum, concedo; quae non potest recurrere ad aliquid altius suo obiecto mere materiali aut etiam formali quod, bene vero recurrere potest ad obiectum formale quo altius, non potest deliberare de suo proprio actu, nego. Contradistinguo min.: Ratio superior speculativa non po­ test recurrere ad aliquod obiectum altius suo obiecto, mate­ riali vel formali quod, concedo; non potest recurrere ad ali­ quid altius suo obiecto formali quo, subdistinguo: superna­ tural!, rationis superioris supernaturalis, concedo; naturali, rationis superioris naturalis vel philosophicae, nego. Et nego consequens et consequentiam. Revera, rationes aeternae seu divinae, materialiter sumptae ut res obiecta, sunt altissimae neque dari possunt altiores res vel altiora obiecta. At ratio formalis quae earum potest esse altior vel minus alta, quatenus est ratio formalis quae naturalis seu Primae Causae aut ratio formalis quae supernaturalis seu ipsius Deitatis secundum seipsam. Et is­ tis diversis rationibus formalibus quae, correspondent diver­ sae rationes formales quibus nempe ratio formalis qua natu­ ralis, ex effectibus naturalibus et inadaequatis, et ratio for­ malis qua supernaturalis, ex divina revelatione, quae est ra­ tio ipsius Dei et ita est ratio formalis directa et perfecta adaequata et propotionata obiecto formali quod. 360 L. I. Q. LXXIV, C. II: De subiecto secundario Et istae duae rationes formales valde inter se distant, scilicet naturale et supematurale, humanum et divinum, ra­ tio et fides. Ratio ergo superior speculativa naturalis vel philosophi­ ca habet aliam rationem superiorem se, nempe rationem su­ periorem speculativam supernaturalem vel theologicam, a qua iudicari potest et debet, et ex qua sumi potest eminentissima et inappellabilis deliberatio de actu rationis philo­ sophicae; et sic, quod erat imperfectum et veniale ex sola ratione philosophica, evadit mortale per consensum rationis superioris theologicae vel supematuralis. Hanc pulchram et profundam doctrinam nervose restrin­ xit Caietanus, quando ait: «Opus est ut novitius lector dis­ tinguat ex Augustino duas... operationes superioris rationis, sicilicet intuitum et consultationem, et ad hanc secundam spectat deliberatio et consensus; et secundum hanc dirigit inferiora, et reflectitur super seipsam, et vocatur in littera altior consideratio de proprio obiecto ut attingibili ab ea­ dem; altius enim consideratur Deus ut non creditus per deli­ berationem, quam per subitum motum; quoniam hic, Deus est tantum obiectum; ibi, et obiectum et lex; et propterea, hic, contra primam operationem; ibi, contra secundum; hic, non est consensus; ibi, consensus, quia legis consultatio; hic, non est peccatum mortale; ibi, mortale» *. Finis libri I Caietanus, h.L liber secundus de causis peccatorum (Ad QQ. LXXV-LXXXV S. Thotnae) QUAESTIO LXXV DE CAUSIS PECCATORUM IN GENERE 1. Consequenter S. Doctor considerat causas extrinsecas peccatorum actualium, quia cum peccata actualia sint essentialiter actus vel motus, et motus maxime propriae sunt causae extrinsecae, de peccatis actualibus maxime pro­ prie dicuntur causae extrinsecae, ut etiam constat ex dictis supra, quaestione 72, articulo 3, et quaestione 73, articulo 6. Sunt autem causae extrinsecae duae, scilicet causa effi­ ciens et causa finalis. Causa autem finalis quae, de se, est prior, utpote causa ipsius causalitatis causae efficientis, partim deest in peccatis, quia peccata consistunt in recessu aut deviatione ab ordine ad finem et ab ipso fine, ut saepius dictum est inde ab initio tractatus; partim vero constat ex consideratione causae quasi formalis vel obiecti peccati, quia obiectum voluntatis et finis coincidunt, et sic obiectum peccati est finis eius, nempe finis indebitus actui humano et contrarius vero et debito fini eius; partim etiam apparebit ex dicendis in quaestione de peccatis capitalibus, quae in se colligunt quodammodo causalitatem efficientem, maxi­ me autem causalitatem finalem respectu ceterorum fere peccatorum. 2. Remanet ergo ut ex propriis consideretur hoc in loco causa efficiens peccatorum tantum. Quaestio quidem gra­ vissima et difficillima, quia hic vertitur cardo problematis de radice vel origine mali maximi quod est peccatum. Et quidem, si vellemus in tota sua amplitudine et perfectione 1 · L. II. Q. LXXV: De causis pecc in 362 genere tractare de hac re, oporteret considerare causam vel origi­ nem tum mali in genere, sive physici sive moralis, tum mali moralis in speciali, prout dicitur de malo culpae et de malo poenae, specialiter vero de malo culpae, debebat tractari non solum in homine, sed etiam in angelis. Hoc enim solum modo problema de malo, pro rei gravitate tractatur. Quia vero S. Doctor alibi iam, in hac Summa Theologica, egit tum de malo in genere (I, qq. 48-49), tum de malo mora­ li culpae et poenae in angelis (I, qq. 63-64), ideo hoc in loco solum restat agere de malo morali culpae et poenae in homi­ ne, quia hoc tantum spectat proprie ad moralem consideratinem, nam, ut Thomas saepe repetit ex Ambrosio, mores proprie dicuntur humani ’. 3. Ergo S. Doctor considerat causam efficientem pecca­ ti actualis humani duobus modis: l.°, in genere (q. 75); 2.°, in specie (qq. 76-84), eo ordine quo supra, initio totius trac­ tatus, dictum est. Circa causam efficientem in genere peccati actualis hu­ mani, duo quaerit S. Thomas: l.°, exsistentiam et naturam huius causae (art. 1); 2.°, suprema eius genera seu divisio­ nem eius in suprema genera causae efficientis peccati actualis humani (art. 2-4). Sunt autem duo suprema genera causae efficientis pecca­ ti actualis humani, scilicet: a) causa efficiens omnino univer­ salis, seu quae est aut potest esse causa efficiens omnium omnino peccatorum actualium, ne excepto quidem primo peccato; et causa efficiens non omnino universalis, quia ne­ quit esse causa omnium omnino peccatorum actualium, cum nequeat esse causa efficiens saltem primi peccati vel suipsius, et haec causa est aliquod peccatum, quod, ut appa­ rebit, dicitur peccatum capitale vel generale in causando vel movendo. 1 S. Thomas. I-II, 1,3. Ratio et divisio quaestionis 363 Constat autem quod in hierarchia causae efficientis pec­ cati actualis, primatum tenet causa universalissima om­ nium omnino peccatorum, quae evidenter nequit esse ali­ quod aliud peccatum, sed quid distinctum et extrinsecum peccato, et ideo de hoc genere causae non omnino universa­ lis omnis peccati actualis nec distinctae ab ipso genere pec­ cati actualis, agit secundo loco, nempe articulo quarto. De primo autem genere causae efficientis agit dupliciter, iuxta maiorem vel minorem propinquitatem ad effectum, qui est peccatum actuale; et sic primo considerat causas interio­ res seu intra peccantem hominem (art. 2); et deinde, causas exteriores seu extra hominem peccantem (art. 3), quae ma­ gis remote se habent in causando et modo magis partiali et diminuto. Neque est inconveniens quod causa efficiens peccati, quae dicitur et est causa extrinseca, distinguatur in inter­ nam seu interiorem et externam seu exteriorem, quia non est idem quod formaliter consideratur utrobique, nam causa dicitur extrinseca relate ad peccatum, non vero necessario relate ad peccantem; interna vero vel externa dicuntur essentialiter relate ad peccantem et, eo mediante, relate ad peccatum ipsum. 4. Inde ergo apparet quam complete et profunde et ordinate S. Doctor agat de causa efficienti peccati actualis in genere. Ordo autem articulorum potest sequenti schemate contrahi. DE CAUSA EFFICIENTI PECCATI ACTUALIS HUMANI IN GENERE: I) Exsistentia et natura vel essentia eius (art. 1). II) Divisio ipsius generica vel in suprema genera: causa efficiens peccati humani: A) Universalissima seu omnium omnino peccatorum actualium: a) interior seu intra peccantem (art. 2). 364 L. II. Q. LXXV: De causis pecc in genere b) exterior seu extra peccantem (art. 3). B) Non universalissima, seu non omnium omnino peccatorum: aliud peccatum actuale, scilicet ca­ pitale (art. 4). Nec est inconveniens quod aliquod peccatum actuale in­ cludatur inter causas generales seu universales peccati ac­ tualis humani; quia ad generalitatem sat est quod plurium seu multorum possit esse causa, licet non omnium omnino; et vere ita est, quia peccata capitalia sunt veluti duces gene­ rales exercitus diaboli, moventes et inducentes ad peccan­ dum, ut suo loco patebit. 0 Art, 1,-Utrum peccatum habeat causam PRAENOTAMINA w <0 5. In hoc ergo articulo primo quaerit S. Doctor exsis­ tentiam causae efficientis peccati, non tamen nude sump­ tam, sed prout includit etiam essentiam vel naturam eius, scilicet modum quo peccati potest dari causa. Nuda enim exsistentia alicuius causae efficientis peccati actualis videtur esse per se nota aut fere. Experimur enim quotidie nos esse vere peccatores; peccator autem est qui peccat', idest qui causât vel efficit peccatum. Et huic causalitati efficienti attestatur testimonium conscientiae nostrae, quae nos accusat veluti auctores peccatorum nostrorum; et quod haec accusatio vera sit et fundata, testatur remorsus eiusdem conscientiae fatentis nos esse revera auctores et causam peccatorum nostrorum. Huic interno testimonio accedit testimonium experientiae externae, qua videmus quomodo criminales, idest peccatores publici, inculpantur ab auctoritate civili vel ecclesiastica ve­ luti auctores et causae delictorum; et ob hoc iuste judican­ tur et puniuntur. Art. 1: Utrum peccatum habeat causam Denique ex fide scimus Deum iuste punire peccatores propter peccata ab eis patrata seu facta, v. gr. Adam, Cain, Saul, ludas Iscariotes et alii sexcenti, quod et attestatur dogma de inferno et de purgatorio. Et propterea in Liturgia Ecclesiae, quae non solum est lex orandi, sed et lex creden­ di, habetur confessio seu actus contritionis, ubi unusquique de seipso dicit et fatetur coram Deo et sanctis: «peccavi ni­ mis cogitatione, verbo et opere, mea culpa, mea culpa, mea maxima sulpa». Ista triplex repetitio propriae culpae, idest propria productionis peccati, correspondet triplici gradui peccati, in quo sicut peccatum crescit, ita et culpa propria. Huc etiam venit institutio Sacramenti Poenitentiae, quod est contra peccata actualia vel personalia. 6. Haec itaque, clara et evidentia cum sint, tota difficul­ tas in hoc vertitur: quomodo seu qua ratione peccatum possit habere causam efficientem. Quae difficultas mirum in mo­ dum torquebat animum nobilissimum S. Augustini. Nam, inquit, dicamus causam peccati esse malam volun­ tatem; sed statim quaestio undenam voluntas sit mala, quia nequit esse mala ut voluntas est, cum voluntas sit natura quaedam, ideoque bona: a bono autem quomodo potest cau­ sari malum? 1 «Nemo igitur quaerat efficientem causam malae volun­ tatis; non enim est efficieris, sed deficiens, quia nec illa effec­ tio est, sed defectio. Deficere namque ab eo, quod summe est, ad id quod minus est, hoc est incipere habere volunta­ tem malam. Causas porro defectionum istarum, cum effi­ cientes non sint, ut dixi, sed deficientes, velle invenire, tale est ac si quisquam velit videre tenebras vel audire silen­ tium; quod tamen utrumque nobis notum est: neque illud nisi per oculos, neque hoc nisi per aures, non sane in specie, sed in specie-privatione. Nemo ergo ex me scire quaerat quod me nescire scio, nisi forte ut nescire discat quod sciri non posse sciendum est. 1 S. Augustinus, De Civitate Dei, Lib. XII, cap. 6, ML, 41, 353. L. II, Q, LXXV: De 366 ir ft causis pecc in genere Ea quippe quae non in specie, sed in eius privatione sciun­ tur, si dici aut intelligi potest, quodammodo nesciendo sciuntur, ut sciendo nesciantur. Cum enim acies etiam oculi corporalis currit per species corporales, nusquam tenebras videt, nisi ubi coeperit non videre. Ita etiam non ad aliquem alium sensum, sed ad solas aures pertinet sentire silentium; quod tamen nullo modo nisi non audiendo sentitur: sic species intelligibiles mens quidem nostra intelligendo conspicit, sed ubi deficiunt, nes­ ciendo condiscit. Delicta enim quis intelligit? (Psalm. 81, 12)’. Hanc ergo difficultatem quae Augustinum tam anxie de­ tinebat, solvere conatus est S. Thomas in hoc articulo. 'Ji 7. Qua in re oportet recolere quaedam ex parte peccati, quaedam vero ex parte causae efficientis. W a) Ex parte peccati notandum est quod in ratione peccati actualis mortalis includuntur duo, scilicet ratio actus huma­ ni seu voluntarii, quae se habet ex parte conversionis ad bo­ num commutabile, quod est proprium obiectum peccati; et ratio deordinationis seu inordinationis, quae est per reces­ sum a propria regula actus humani, maxime a lege Dei, et se habet ex parte aversionis a bono incommutabili; est enim peccatum essentialiter actus humanus malus seu deordinatus aut contrarius legi aeternae, ut ex dictis patet2. Consequenter, quaerere quomodo peccatum actuale pos­ sit habere causam efficientem, idem est ac inquirere: 1°, quomodo possit habere causam efficientem ex parte conver­ sionis seu prout est actus quidam humanus seu voluntarius; 2°, quomodo possit habere causam efficientem ex parte aversionis seu prout dicit inordinationem aut contrarieta­ tem legi divinae seu prout habet rationem mali. 1 2 * ; , S. AUGUSTINUS, De Civitate Dei, Lib. XII, cap. 7 ML 41 355 Cf. S. Thomam, I-II, 71,6; 72, 1. ’ ’ Art. 1 : Utrum peccatum habeat causam 367 b) Ex parte vero causae efficientis notandum est quod causa efficiens potest esse dupliciter causa: uno modo per se, quando positive agit secundum suam propriam formam et virtutem, sicut ignis producit calorem; per accidens, quando positive non agit aut saltem non agit secundum pro­ priam formam et virtutem qua agens est. Exemplum classi­ cum causae efficientis per accidens est: statuificus (=escultor) facit statuam; per accidens vero est: Polycletus (=nomen statuifici) facit statuam, accidit enim statuifico quod appe­ lletur Polycletus vel alio quovis nomine. Similiter, cocus est causa per se cibi delectabilis, per accidens vero cibi sanativi; e contra, medicus seu pharmacus est causa per se cibi sanativi, per accidens vero cibi delectabilis «Sed considerandum est quod causa per accidens dicitur dupliciter: uno modo, ex parte causae; alio modo, ex parte effectus. Ex parte quidem causae, quando illud quod dicitur causa per accidens coniungitur causae per se (nemque quidquid accidit causae per se, dicitur causa per accidens), sicut si album vel musicum dicatur causa domus, quia accidentaliter coniungitur aedificatori (qui est causa per se domus ae­ dificandae); ex parte autem effectus, quando accipitur ali­ quid quod accidentaliter coniungitur effectui (scilicet effec­ tus per accidens, nempe quidquid coniungitur effectui per se et est praeter rationem eius 1 2, ut si dicamus quod aedifi­ cator est causae discordiae, quia ex domo facta accidit dis­ cordia 3. «Et sic causa per accidens ex parte causae dicitur causa effectus per se; causa vero effectus per accidens est causa per se effectus per se; et sic in uno casu causa per accidens causai effectum per se, in alio vero causa per se causât effectum per accidens. Uno autem verbo causa per 1 Cf. S. Thomam, in II Physic., lect. 6, nn. 4 et 6. 2 Ibidem, lect. 1, n. 6. 5 // Physuc., lec. 8. n. 8. I ·'·: : r 368 L. H, Q. L.XXV: De causis pecu in genere accidens dicitur omne illud quod coniungitur causae per se, quod non est de ratione eius» ‘. Rursus, causa per accidens e.v parte causae, seu quia acci­ dit causae perse, potest contingere duobus modis: persimpli­ cem remotionem seu negationem causae per se, sicut causa obscuritatis est absentia vel simplex remotio luminis; et per positivam quamdam actionem causae per accidens, sicut posi­ tive impellens columnam sustentantem domum, est causa ruinae domus, quae tamen per se proprio pondere ruit. Causa vero per accidens ex parte effectus potest etiam esse duobus modis, scilicet quando habet connexionem seu ordinem necessarium ad effectum per se, vel saltem ut in plu­ ribus, sicut ad remotionem columnae sustentantis, sequitur necessario et ut in pluribus casus lapidis superimpositi co­ lumnae; et quando omnino per accidens se habet et solum connectitur cum effectu per se, ut in paucioribus, sicut in­ ventio thesauri ad fossionem in terra 2. Sicut autem accidens est verum et reale ens, licet minus quam substantia, ita etiam causa per accidens est vera et realis causa efficiens, licet minus quam causa per se. Sic ergo difficultas solvenda in hoc articulo includit haec tria puncta: 1°, quomodo peccatum actuale habeat causam efficientem ex parte conversionis seu prout est actus quidam humanus aut voluntarius·, 2°, quomodo peccatum actuale ha­ beat causam efficientem ex parte aversionis seu prout est actus humanus deordinatus aut malus; 3°, dato quod causam efficientem suo modo habeat sub hoc duplici respectu, quo­ modo se habeant inter se istae causae, nempe causa aversio­ nis ad causam conversionis. 1 II Physic., lec. 6, n. 4. - V Metaphysic., lect. 3, n. 789. Cf. etiam De nialo, 1, 3 ad 14-17 Ακτ. 1: Utrum peccatum habeat causam 369 § II SALUTIO QUAESTIONIS 8. conclusio prima: Peccatum actuale, ex parte conversio­ nis seu prout dicit actum quemdam humanum seu volunta­ rium, habet causam efficientem per se; haec autem causa effi­ ciens, primaria seu per se primo est voluntas, secundaria vero et per se secundo potest esse ratio et appetitus sensitivus. 9. Probatur prima pars. Omne ens positivum citra Pri­ mam Causam habet causam efficientem per se. Atqui pecca­ tum actuale ex parte conversionis seu prout est actus qui­ dam humanus est ens quoddam positivum, citra Primam Causam. Ergo peccatum actuale, ex parte conversionis seu prout dicit actum quemdam humanum seu voluntarium, habet causam efficientem per se. Maior constat, quia, citra Primam Causam, cetera entia sunt causata seu producta; quod si sunt entia positiva, et non merae negationes aut privationes aut entia rationis, sed vera entia realia, debent habere causam aliquam efficien­ tem realem et positivam, ideoque per se; quia qualis est ef­ fectus, talis debet esse causa efficiens. Minor vero patet ex dictis supra, quaestione 71; nam pec­ catum actuale est essentialiter actus seu motus quidam, qui reducitur ad categoriam actionis aut quodammodo ad cate­ goriam qualitatis, eo modo quo operationes spirituales sunt veluti qualitates imperfectae. Quidquid tamen sit, verum est peccatum actuale, sub hoc respectu, esse ens finitum et acci­ dentale positum in aliquo praedicamento. 10. Secunda pars. Causa efficiens per se actus est poten­ tia immediate elicitiva eius. Atqui potentia immediate elici­ tiva actus humani seu voluntarii est per se primo ipsa vo­ luntas, quae aliquando est sola vel unica sicut in actibus elicitis ab ipsa; aliquando vero, non est unica, sed tamen semper est prima, immediata autem potest esse ratio et ap- L. II. Q. LXXV: De 370 causis pecc in genere petitus sensitivus, ut patet ex dictis quaestione praecedenti. Ergo causa efficiens per se peccati actualis ex parte converionis seu prout simpliciter dicit actum humanum, aut est voluntas sola, aut est ratio et appetitus sensitivus una cum voluntate. Peccatum actuale, ex parte aver­ sionis seu prout dicit inordinationem aut malitiam actus hu­ mani seu voluntarii, habet causam efficientem per accidens. 11. h L. 1 a ? 12. Probatur. Peccatum actuale, ex parte aversionis seu inordinationis, cum essentialiter dicat negationem vel pri­ vationem quamdam ordinis rationis seu regulationis a regu­ la morum, eo modo habere potest causam efficientem, quo negationes et privationes habere possunt causam efficientem. Atqui negationes vel privationes habent causam efficientem per accidens. Nam qualis est res vel effectus causandus, talis debet esse causa efficiens eius. Atqui negationes in subiecto seu privationes sunt effectus per accidens, quia effectus per acci­ dens est qui sequitur et accidit effectui per se; effectus au­ tem per se causae efficientis proprie dictae est forma et esse effectus, cui accidit privatio formae et esse contrarii effec­ tus, «sicut ignis, causando calorem ex principali intentione (=per se), consequenter (=per accidens) causât privationem frigiditatis» ‘; unde inter principia naturae seu esse et fieri rerum naturalium seu mobilium, tria essentialiter sunt principia, nempe materia, forma et privatio, quorum duo sunt per se, scilicet materia vel subiectum et forma seu ter­ minus generationis; aliud vero est per accidens, nempe pri­ vatio aut remotio formae prioris oppositae 2. Propter quod S. Doctor egregie scribit: «Sic igitur forma et subiectum sunt principia per se eius quod fit secundum naturam; sed 1 2 * .1 conclusio secunda: S. Thomas hic. In I Physic, lect. 12 per totum, specialiter n. 12. Art. 1: Utrum peccatum habeat causam 371 privatio vel contrarium est principium per accidens, in quantum accidit subiecto: sicut dicimus quod aedificator est causa activa domus per se, sed musicum est causa activa domus per accidens, in quantum accidit aedificatori esse musicum; et sic homo est causa per se, ut subiectum, homi­ nis musici, sed non musicum est causa et principium eius per accidens» Et revera, cum inordinatio ista seu aversio habeat ratio­ nem mali, et malum sit essentialiter privatio quaedam, pec­ catum ex parte aversionis seu inordinationis dicit essenaliter privationem seu effectum per accidens, qui ideo pos­ tulat causam efficientem correspondentem, scilicet per accidens 1 2. 13. Confirmatur. Causa impediens effectum per se causae propriae est causa per accidens. Atqui causa aversionis seu inordinationis peccati actualis est causa impediens ordina­ tionem seu rectitudinem actus humani, qui est in peccato; quia talis ordinatio seu rectitudo potest et debet esse in actu humano seu deliberato: «quod autem natum est inesse et debet, numquam abesset, nisi propter causam aliquam im­ pedientem» 3. Ergo causa efficiens inordinationis in peccato actuali, est causa efficiens per accidens. Haec autem causa per accidens huius inordinationis pas­ sivae est carentia ordinationis activae seu directionis effica­ cis principiorum elicitorum actus humani peccaminosi, nempe voluntatis, rationis aut appetitus sensitivi, ex parte propriae regulae morum, nempe legis aeternae et rectae ra­ tionis prudentialis. Obliquitas enim in motu venit ex defec­ tu directionis efficacis in movente: subiectio autem efficax potentiarum elicitivarum actus humani peccaminosi debet fieri a regula morum, quae est lex aeterna et ratio recta seu prudentialis; quandocumque ergo haec regula non adhibe1 Ibidem, lect. 13, n. 3. 1 Cf. I-II, 72, 1. 3 Hic. 372 L. II. Q. LXXV: De causis pecc. in genere tur effective et real i ter et efficaciter, quando potest et debet adhiberi, seu applicari quandocumque actu potentia elicitiva prorumpit in actus humanos, tunc habetur carentia ac­ tualis directionis seu regulationis, et haec carentia seu de­ fectus directionis est causa per accidens inordinationis seu obliquitatis actus humani. 14. conclusio tertia: Causa efficiens per accidens pecca­ ti actualis ex parte aversionis seu inordinationis eius reducitur ad causam efficientem per se ex parte conversionis seu actus humani; aliis verbis: eadem re, licet non eadem ratione, est causa efficiens per se et per accidens peccati actualis mortalis. 'fi S <0 15. Probatur. «Omnis causa per accidens reducitur ad causam per se», sicut universaliter omne quod est per acci­ dens reduci debet ad id quod est per se. Atqui peccatum actuale ex parte aversionis seu inordinationis, habet causam efficientem per accidens, ut patet ex conclusione secunda; ex parte autem actus seu conversionis, habet causam effi­ cientem per se, ut constat ex conclusione prima. Ergo causa inordinationis in peccato reducitur ad causam actus ipsius peccati, et consequenter ex ipsa causa actus sequitur etiam inordinatio eius. Haec autem causa per accidens inordinationis in peccato reducitur ad causam per accidens ex parte effectus potius quam ad causam per accidens ex parte causae, licet aliquid huius habeat, quia inordinatio illa per se primo afficit effec­ tum per se, nempe actum humanum seu voluntarium, cui accidit esse inordinatus seu peccaminosus, licet, quando ac­ tus cadit circa obiectum illicitum, talis inordinatio neccessario ei coniungatur seu accidat, quasi proprium, non autem quasi de essentia eius. Quod quidem S. Doctor expresse docet quando ait: «Cau­ sa per accidens dicitur aliquid alicuius dupliciter: uno modo, ex parte causae, sicut causa domus per se est aedifica­ tor, cui accidit esse musicum, et sic musicum quod accidit Art. I : Utrum peccatum habeat causam 373 causae per se dicitur per accidens causa domus; alio modo, ex parte effectus, ut si dicatur quod aedificator est causa domus per se, causa autem alicuius quod accidit domui, est per accidens, sicut quod domus sit fortunata vel infortunata, hoc est, quod alicui in domo facta, accidat bene vel male. Cum ergo dicitur quod bonum est causa mali per acci­ dens, intelligendum est secundum accidens, quod accidit ef­ fectui; in quantum scilicet est causa (per se) alicuius boni cui accidit quaedam privatio, quae dicitur malum ‘. Quia vero haec inordinatio peccati non est privatio pura ordinationis rationis, sed potius est inordiantio contraria de­ bitae ordinationi, quia peccatum non opponitur actui recto mere privative, sed potius contrarie, ut constat ex dictis su­ pra, quaestione 71, articulo 1, et quaestione 73, articulo 1, inde est quod ex parte causae peccati, accidens non est per modum simplicis negationis aut privationis debitae regula­ tionis actualis, sed per modum positivae seu contariae regula­ tionis ex eo scilicet quod voluntas vel aliae facultates elicitivae actus peccaminosi, iudicium vel imperium contrarium rationis practicae sequuntur. Itaque voluntas humana vel aliae facultates elicitivae post et sub voluntate, contrarie informatae regula indebita seu iudicio falso rationis practicae, causai per se primo ac­ tum peccati in quantum est actus quidam, inordinationem vero eius seu malitiam moralem, per accidens, non quidem mere contingenter et ut in paucioribus, sed necessario et semper et conversim, et hoc est idem ac causare illam inor­ dinationem per se secundo. Oportet siquidem effectum esse proportionatum causae. Quia ergo inordinatio seu aversio illa accidit per se secundo seu necessario, veluti proprium quoddam, actui voluntario peccaminoso, qui est voluntarius et actus per se primo, et quidem contrarie opposita rectitu­ dini actus virtuosi, necesse est quod et irregularitas actualis ex parte causae sit contrarie opposita debitae regulationi De Malo, 1, 3 ad 14. L. II. Q. LXXV: De 374 eius, et quod accidat ei per se secundo, ex ultimo iudicio practico-practico immediate regulanti electionem illici­ tam ’. Et in hoc sensu verum est dicere quod omne peccans est errans, quia eligit actum peccaminosum propter erro­ neum iudicium ultimum practico-practicum. § III SOLVUNTUR DIFFICULTATES 16. Obiectio prima, quae procedit ex ipsa ratione pecca­ ti. Peccatum enim est malum quoddam. Atqui malum non habet causam, ut ait Pseudo-Dionysius. Ergo peccatum non habet causam. i § » nH k! F B » ··· Art. I: Utrum peccatum causis pecc in genere 17. Respondetur. Distinguo mai: Peccatum morale est malum quoddam, purum seu abstracte et formaliter sump­ tum, nego; mixtum cum bono seu concrete et materialiter et per accidens acceptum, concedo. Contradistinguo min.: Malum non habet causam, malum concrete et materialiter et per accidens sumptum, nego; ma­ lum abstracte et formaliter acceptum, subdistinguo: non habet causam per se, concedo; non habet causam per acci­ dens, nego. Et nego consequens et consequentiam. Ratio solutionis est, quia malum potest dupliciter consi­ derari: uno modo abstracte et pure formaliter, prout idem est ac malitia, et sic essentialiter dicit negationem aut pri­ vationem perfectionis, abstractione facta a subiecto; et in hoc sensu est ens rationis et quoddam non ens, et propterea non est necesse quaerere causam eius, sicut neque quaeritur causa entis rationis obiective. At quia negatio seu privatio supponit aliquam affirmationem vel formam quibus oppo­ nuntur, ideo notio mali minus abstracta intelligitur semper relate ad aliquod subiectum seu ens reale, cui accidit negaCf. In I Perihermeneias. lect. 14, n. 13. 375 lio aut privatio illa; et in hoc sensu, malum habet causam eo modo quo simplices negationes vel privationes possunt causam habere, scilicet causam per accidens. Alio ergo modo sumitur malum concrete et particulariter seu materialiter, prout scilicet nominat ens vel subiectum cum privatione perfectionis quam potest et debet habere, sicut caecus nominat animal cum carentia vel privatione potentiae visivae; et hoc modo malum non est mera et pura privatio, sed subiectum vel ens cum forma contraria ei quae ei convenit, et ita est privatio mixta cum contrarietate. Ratione ergo boni seu subiecti, habet causam positivam efficientem per se; ratione vero privationis formae vel per­ fectionis debitae, habere debet causam efficientem per acci­ dens; quia tamen non est privatio pura, sed, proprie loquen­ do, est forma contraria cum privatione formae aut perfectio­ nis debitae, haec causa per accidens non est mera absentia causae per se, sed est praesentia causae per se cum dispositio­ ne contraria ei, et sic ratione propriae formae causai per se subiectum aut bonum; ratione vero dispositionis contrariae, causai formam contrariam cum privatione formae debitae, et sic per accidens, ratione scilicet dispositionis vel potius indispositionis quae ei accidit, causa per se causai per acci­ dens malum vel privationem et contrarietatem illam. Et hoc modo accidit in peccato actuali, quod est malum concrete et materialiter sumptum, idest realiter seu prout est in rerum natura. 18. Obiectio secunda, quae procedit ex propria ratione causae efficientis. Cui repugnat definitio causae efficientis, nequit habere causam efficientem. Atqui peccato actuali morali repugnat definitio causae efficientis; nam causa effi­ ciens definitur: ad quam de necessitate sequitur aliud, idest effectus 2; pecatum vero morale actuale definitur: actus huCf. II Sent., dist. 34, art. 2. 2. In V Metaphysic., lect. 1, n. 749; et lect. 6, n. 827. 1 1 habeat causam L. II. Q. LXXV: De causis pecc in genere 376 manus seu deliberatus, idest liber, malus ’. Ergo peccatum actuale morale nequit habere causam efficientem. M •v • ‘5 ·Ί r ‘4· ·' > ■>t ή 2 ■* ·’ · *■’-.· 19. Respondetur. Concedo mai.; distinguo min.: Causa ef­ ficiens definitur: «ad quam de necessitate sequitur aliud seu effectus», causa naturalis et sufficiens vel adaequata et non impedita, concedo; causa voluntaria et libera, subdistinguo: de necessitate sequitur effectus, necessitate hypothetica vel in sensu composito aut consequentiae, posito quod actu cau­ se!, concedo; de necessitate sequitur effectus, necessitate ab­ soluta vel consequentis aut in sensu diviso, nego. Et nego consequens et consequentiam. Definitio illa: causa est ad quam de necessitate sequitur ef­ fectus, intelligitur de causa efficienti actuali seu actu operan­ te et non impedita et adaequata seu propria et completa; non autem de mera causa in potentia. Nam causa in potentia tan­ tum seu potens agere et non agens actu, non est ad quam de necessitate sequitur aliud seu effectus. Arguens autem con­ fundere videtur utramque acceptionem causae efficientis. At nec sufficit quod causa efficiens actu agat ad hoc ut ef­ fectus necessario sequatur; nam si sit causa partialis tantum vel inadeaquata, non sequitur effectus totalis et completus, quantumcumque conetur, ut experientia comperimus; debet ergo esse causa efficiens totalis et adaequata, quam S. Doctor appellat sufficientem; at nec satis, quia, etiam hoc dato, non semper necessario sequitur effectus, quia si sit causa impe­ dibilis seu frustabilis et de facto impediatur, quacumque ra­ tione, non sequitur de necessitate effectus. Praeterea, si causa non necessario operetur, sed volunta­ rie et libere, manifestum est quod effectus non necessario se­ quitur, eo ipso quod causa non necessario operatur actu; dato vero quod actu operetur et sit causa sufficiens et adaequata et expedita, tunc utique sequitur effectus ex ne- =0*5 1 Ι-Π. 71,6. Art. 1: utrum peccatum habeat causam 377 cessitate, non tamen eodem modo quo sequitur ex causa mere naturali. Necessitas enim non stat in indivisibili, sed latitudinem magnam habet, et analogice dicitur de diversis modis neces­ sitatis. Alia enim est necessitas intrinseca, alia extrinseca; alia absoluta, alia hypothetica. Necessitas autem hypotheti­ ca seu in sensu composito non opponitur libertati absolutae, sed e contra est compatibilis cum illa, quatenus posito libe­ re antecedenti, sequitur necessario consequens, non quidem necessitate consequentis, sed consequentiae, et tunc modalis propositio de necessitate eius est vera de dicto tantum, non autem de re ’. 20. Obiectio tertia, quae procedit ex impossibilitate as­ signandi aliquam causam efficientem peccati. Si peccatum posset habere aliquam causam efficientem, haec causa ne­ cessario debet esse aliquod bonum aut aliquod malum. At­ qui neutrum dici potest; nequet enim dici quod causa eius est aliquod bonum, quia bonum nequit causare nisi bonum, dicente Christo: «non potest arbor bona fructus malos face­ re» 12; neque potest dici quod causa eius sit aliquod malum, quia istud malum necessario deberet esse malum culpae aut malum poenae; non malum poenae, quia malum poenae est effectus peccati; et effectus nequet causare causam suam; neque malum culpae, quia malum culpae est ipsummet pec­ catum causandum, et nihil potest esse causa suipsius. Nulla ergo potest assignari causa efficiens peccati moralis. 21. Respondetur. Concedo mai.; nego min. et conclu­ sionem. Ratio negationis minoris est, quia causa efficiens peccati actualis moralis potest esse et aliquod bonum et aliquod malum, licet diversimode. Nam malum culpae seu pecca1 Cf. II Sent., dist. 34, q. 1, art. 1, ad 2. 2 Mtt. 7, 18. 378 L. Il, Q. LXXV: De causis pecc in genere tum potest de facto esse causa efficiens, non quidem omnis omnino peccati, quia nequit esse causa primi omnino pecca­ ti neque suipsius, sed aliorum subsequentium peccatorum potest aliquo modo esse causa, ut dicetur articulo quarto. Similiter etiam malum poenae potest esse causa peccati, non quidem eius a quo poena illa procedit, sed aliorum sub­ sequentium, sicut privatio gratiae, quae est poenae peccati mortalis, potest esse causa per accidens, sicut removens prohibens, aliorum peccatorum inde subsequentium, ut ex­ plicatur infra, quaestione 79, articulis 3 et 4. *-#4 •‘‘i * * w 22. Hoc tamen, ut patet, non solvit totum problema ra­ dicaliter, sed solum partem eius et in suis derivationibus, unde necesse est exire a malo culpae et poenae, ad explican­ dum universaliter et a radice quomodo peccatum, etiam pri­ mum, possit habere causam efficientem. Et dicendum est quod haec causa est aliquod bonum, non tamen solum, sed cum adsentia alicuius alterius boni, quae tamen absentia non est de se peccatum; et haec causa, in concreto, est ipsa potentia voluntatis nostrae, quae bona est, sine adhibitione regulae morum, nempe rationis huma­ nae aut legis divinae, quae quidem est carentia huius al­ terius boni. Sciendum est ergo quod voluntas humana, cum sit crea­ ta et finita, non est sua regula, sed est regulabilis ab alio, nempe a ratione et a lege divina, et ideo volitio vel electio seu actus eius, potest separari de facto a debita sua regula. Quod ergo non sit sua regula, non est malum voluntatis nos­ trae, quia hoc ei non debetur; similiter, quod homo actu non consideret semper regulam istam, non est malum eius, quia non debetur homini quod semper sit in actu secundo considerationis eius, nec est ei possibile. Unde homo non peccat ex eo quod non sit sua regula neque ex eo quod non semper actu applicet ad voluntatem, quae non semper ope­ ratur neque operari potest. At, quando voluntas operari vult, tunc tenetur homo actu considerare et applicare regu­ Art. 1: Utrum peccatum habeat causam 379 lam istam, saltem in actu exercito, licet non semper reflexe et in actu signato; quod, si non applicat seu adhibet, malum incurrit, primo tribuendum voluntati ipsi, quae primum pec­ catum committit, cum mera seu pura omissione rationis practicae, quae potest esse simplex inadvertentia vel distractio impedibilis et impedienda a voluntate. Et sic voluntas est causa per se peccati actualis primi, negatio autem seu non adhibitio debitae regulae morum ad istam electionem est causa per accidens, quae resolvitur in ipsam voluntatem libe­ ram libertate contrarietatis et defectibilis. Defectus ergo ra­ tionis non actu considerantis regulam morum praecedit pri­ mum peccatum voluntatis quoad specificationem; at prava electio voluntatis praecedit illum defectum rationis quoad exercitium; et ideo formaliter et primo voluntas primo pec­ cat, quia peccatum fit primo exercitio, non specificatione. S. Thomas explicavit hanc difficultatem luculenter et profunde his verbis: «In voluntate oportet praeconsiderare aliquem defectum ante ipsam electionem deficientem, per quem eligit secundum quid bonum, quod est simpliciter ma­ lum, quod sic patet: In omnibus enim quorum unum debet esse regula et mensura alterius, bonum in regulato et mensurato est ex hoc quod regulatur et conformatur regulae et mensurae; malum vero ex hoc quod est non regulari et mensurari. Si ergo sit aliquis artifex, qui debebat aliquod lignum recte in­ cidere secundum aliquam regulam, si non directe incidat, quod est male incidere, haec mala incissio causabitur ex hoc defectu, quod artifex erat sine regula et mensura. Similiter, delectatio et quodlibet aliud in rebus humanis, est mensurandum et regulandum secundum regulam ratio­ nis et legis divinae; unde non uti regula rationis et legis divinae praeintelligitur in voluntate ante inordinatam electionem. Huiusmodi autem quod est non uti regula praedicta, non oportet aliquam causam quaerere, quia ad hoc sufficit ipsa li­ bertas voluntatis, per quam potest agere vel non agere; et 380 L. II. 0. LXXV: De causis pecc in genere hoc ipsum quod est non attendere actu ad talem regulam in se consideratam, non est malum, nec culpa, nec poena, quia anima non tenetur nec potest attendere ad huiusmodi regu­ lam semper in actu; sed ex hoc accipit primo rationem cul­ pae, quod, sine actuali consideratione regulae, procedit ad huiusmodi electionem: sicut artifex non peccat in eo quod non semper tenet mensuram, sed ex hoc quod, non tenens mensuram, procedit ad incidendum; et similiter, culpa vo­ luntatis non est in hoc quod actu non attendit ad regulam rationis vel legis divinae, sed ex hoc quod, non habens regu­ lam vel mensuram huiusmodi, procedit ad eligendum. Et inde est quod Augustinus dicit quod voluntas est cau­ sa peccati in quantum est deficiens; sed illum defectum com­ parat silentio vel tenebris, quia scilicet defectus ille est ne­ gatio sola » 1. 3 ’Λ M Art. 2.-Utrum peccatum habeat causam interiorem PRAENOTAMEN 23. Postquam ergo generatim ostensum est peccatum actuale habere causam efficientem, iam quaeritur modus huius causae; nam causa efficiens potest esse remota et pro­ xima, et manifestum est quod causa interior seu intra homi­ nem peccantem esse magis proximam quam causam exte­ riorem seu extra peccantem; licet intra unumquodque genus detur causa magis vel minus remota vel propinqua. Quia vero, ut patet ex articulo praecedenti, causa per ac­ cidens peccati reducitur ad causam per se, quatenus causa per se actus peccaminosi est simul causa per accidens inor­ dinationis eius, consequenter tam in hoc quam in articulo sequenti, sufficeret investigare utrum peccatum actuale ha­ beat causam interiorem et exteriorem per se. De Malo, 1. 3. Cf. II Sent., dist. 34, art. 3 ad 4. Art. 2: Causa interior peccati 381 Attamen, claritatis et distinctionis gratia, videtur utile considerare tria: 1°, causam interiorem per se peccati seu actus humani peccaminosi; 2°, causam interiorem per acci­ dens peccati, scilicet inordinationis eius; 3°, complexive et synthetice, omnem causam interiorem peccati. SOLUTIO QUAESTIONIS Peccatum actuale, ex parte actus seu conversionis, habet causam efficientem interiorem per se. 24. conclusio prima: 25. Probatur. Omnis actus humanus seu ex voluntate deliberata procedens habet causam efficientem interiorem per se. Atqui peccatum actuale, ex parte actus seu conver­ sionis, est actus quidam humanus seu ex voluntate delibera­ ta procedens. Ergo peccatum actuale, ex parte actus seu conversionis, habet causam efficientem interiorem per se. Maior constat ex dictis articulo praecedenti, quoad cau­ sam efficientem per se; et ex quaestione 6, articulis 1-2, 4-5, quoad hoc quod actus voluntarius habeat causam interio­ rem·, nam, ut ibi probatum est, voluntarium essentialiter est quod procedit a principio intrinseco seu interiori cum cogni­ tione finis. Minor autem patet ex dictis supra, quaestione 71, articu­ lo 6; et quod sit actus deliberatus seu perfecte humanus, valet pro peccato mortali, de quo per se primo agitur in hoc quaestione sicut et in praecedentibus. Huiusmodi autem causa interior per se eadem est ac cau­ sa actus humani perfecti, de qua dictum est supra, quaestio­ ne 9, articulis 8 et 9, nempe ipsa voluntas, ratio practica, appetitus sensitivus, sensus interni et sensus externi, licet diverso modo deversaque ratione; nam apprehensio sen­ suum externorum et internorum et motus appetitus sensiti­ vi, se habent per modum causae remotae et partialis seu ina- 3' · :¥ SSfë L. II, Q. LXXV: De causis 382 0 H » H pecc in genere daequatae; dum e contra, ratio practica et voluntas se ha­ bent per modum causae proximae seu inmediatae et totalis vel adaequatae; insuper, diverso modo causam actum peccati voluntas ipsa, et cetera concurrentia ad actum peccati, quia voluntas efficit seu elicit ex parte subiecti seu vere per mo­ dum agentis et quoad exercitium actus peccati; ratio vero, appetitus sensitivus et facultates apprehensivae inferiores, concurrunt potius per modum obiecti motivi seu finis, et per modum dantis specificativum actui peccati. Et ratio est quia tot causae interiores et eodem modo et genere causae concurrunt ad actum peccati mortalis ex par­ te conversionis, quot concurrunt ad producendum actum humanum perfectum. Atqui haec omnia et modo dicto con­ currunt ad productionem actus humani seu voluntarii per­ fecti, ut constat ex quaestionibus 8 et 9. Ergo et eadem et eodem modo concurrere debent ad actum peccati ex parte conversionis. Quae cum ita sint, optime et profunde reddidit sensum S. Thomae Caietanus scribens: «Collige causas interiores peccati, distinguendo eas ex parte peccantis et (ex parte subiecti). Et intuere causas ex parte peccantis, quatuor: duas proxi­ mas, rationem et voluntatem, inter quas voluntas est proxi­ mior; et duas remotas, sensum et eius appetitum, inter quas sensus est remotior. Ex parte vero obiecti unam, iuxta unitatem completi obiecti, plura tamen complectentes, respondentia praedictis potentiis; ita tamen quod tres peccantis potentiae, scilicet sensus, appetitus sensitivus et ratio, sunt velut praeparantes et facientes obiectum peccati, bonum scilicet apparens dissonans rationis; voluntas autem est perficiens ipsum peccatum. Propter quod illae concurrunt ad peccatum ex parte obiecti, voluntas ex parte subiecti; illae causant peccatum quoad specificationem actus, voluntas quoad exercitium. Propterea simul in littera traduntur causae praedictae uni- ■I *Ê‘V.· QSaRl * Art. 2: Causa interior peccati 383 tae in obiecto, ut in littera clare patet; et fecit hoc auctor, ut ha­ beres resolutionem peccati usque ad primam causam; appeti­ bile enim est movens non motum, ut patet in III de anima» *. 26. conclusio secunda: Peccatum actuale, ex parte inor­ dinationis seu aversionis, habet causam efficientem interiorem per accidens. 27. Probatur. Quod accidit per se seu necessario actui humano in quantum est effectus quidam, resolvitur in cau­ sam interiorem per accidens, quia accidens effectus proprii resolvi debet in accidens propriae causae. Atqui aversio seu deordinatio peccati est accidens quoddam actus humani peccaminosi. Ergo resolvi debet in accidens propriae et per se causae actus peccati. Se accidens causae sequitur condi­ tionem causae per se quantum ad hoc quod sit interius vel exterius, mediatum vel immediatum. Ergo, ex quo causa per se actus peccati est interior, sequitur quod causa per acci­ dens sit etiam interior. 28. Ceterum, haec conclusio patet ex dictis articulo praecedenti. Ibi enim ostensum est quod eadem est causa actus peccati et deordinationis eius, licet actus sit causae per se, deordinationis vero sit causa per accidens. Atqui cau­ sa per se est interior, ut patet ex conclusione praecedenti. Ergo et causa per accidens, quae coincidit re, licet non ratio­ ne causandi cum causa per se. Et inde sequitur etiam quod haec causa interior per ac­ cidens est multiplex: quaedam scilicet ex parte obiecti et quoad specificationem deordinationis, nempe sensus externi et interni, appetitus sensitivus et ratio, ita tamen ut ratio sit immediata et adaequata, aliae vero mediatae et inadaequatae; alia vero ex parte subiecti et quoad exercitium eius, sci­ licet ipsa voluntas, quae est immediatissima et adaequata causa peccati. 1 Caietanus, h. I., n. 1. 384 L. II» Q. LXXV: De causis pecc in genere Et ratio est semper eadem, quia ex quo causa per acci­ dens et accidentis peccati, quod est aversio seu deordinatio, reducitur ad causam per se et ad effectum per se, necesse este omnia quae de causa per se dicuntur, proportionaliter dici de eadem per accidens considerata, eo vel magis quod non agitur de accidenti mere contingenti, sed de accidenti quod necessario consequitur, ut ex dictis patet. Et sic sensus apprehendunt obiectum sensibile, quod co­ loratur apparentia boni sub influxu passionis, et sic exhibe­ tur intellectui practico, ut falso proponat veluti optimum voluntati, quae perficit et consummat actum peccati. 29. Sic ergo, sumentes complexive et synthetice omnes causas interiores peccati, tum per se tum per accidens, ha­ betur sequens series causarum peccati: Causae interiores peccati concurrere possunt dupliciter: a) Quaedam per modum obiecti seu finis et quoad speci­ ficationem peccati, et istae sunt veluti causae disponentes aut praeambulae ad peccandum; et quidem diversimode, nam aliae sunt remotae et positivae, quae sunt tres, scilicet apprehensio sensuum externorum alicuius obiecti sensibilis delectabilis, ad quam sequitur repraesentatio sensuum in­ ternorum, maxime imaginationis et cogitativae, quae vivi­ dis coloribus obiectum illud depingunt, et ex hoc finaliter sequitur commotio appetitus sensitivi concupiscibilis vel irascibilis, et inde vivida delectatio percepta de illo obiecto, ex quibus omnibus resultat bonum apparens, seu id quod S. Thomas vocat «motivum, quod est apparens bonum»; alia vero est proxima seu immediatae, et haec est ratio practica, quae quidem duplici veluti passu se habet, nam primo se habet negative, scilicet vel non considerans actu regulam morum naturalem aut supematuralem, quasi per quamdam distractionem ex phantasmatibus venientibus ex sensu et appetitu sensitivo; vel, licet actu consideret, considerat ta­ men in universali et non in particulari, et sic non applicat Art. 2: Causa interior peccati 385 practice et efficaciter voluntati ut eam debito modo dirigat et imperet; denique vero se habet positive seu contrarie, qua­ tenus, sub consensu voluntatis in delectationem, ratio prac­ tica positive errat, iudicans ultimo iudicio practico illud bo­ num apparens esse hic et nunc mihi reapse bonum quia qua­ lis unusquisque est, talis finis videtur ei. b) Aliae ergo causae interiores concurrunt proprie per modum agentis et perficientis quoad exercitium actus, et istae causae sunt voluntas et ratio practica imperans. Nam sub iudicio illo erroneo practico-practico rationis voluntas eligit positive illud bonum apparens, quod est verum malum; qua electione data et posita, ratio practica imperat seu ordinat executionem eius, quae quidem efficitur a voluntate active utente seu movente vires executivas, et ab istis viribus executivis per usum passivum. Ex quibus omnibus simul sumptis, sequitur per se actus voluntarius peccati ex parte conversionis ad bonum commu­ tabile, per accidens vero et ex consequenti sequitur aversio a bono incommutabili sicut et deviatio a regula morum. Unde fit quod ipse sonsensus et ipsa electio voluntatis, an­ tequam active moveat ad executionem actus peccaminosi, iam est primum peccatum, ut optime notat S. Doctor hic, in fine corporis articuli. Et ratio horum omnium semper est eadem, quia scilicet eadem est psychologia actus peccati ut actus est, et actus simpliciter humani; et ideo ea quae in tractatu de actibus humanis dicta sunt, valent pro psychologia peccati actualis, adhibita solum consideratione inordinationis seu mali. § III SOLVUNTUR DIFFICULTATES 30. Obiectio prima, quae procedit ex ipsamet ratione in­ terioris. Causa interior peccati semper actu causât peccatum, quia quod est interius alicui rei semper actu inest ei. Atqui fc' 386 L. II, Q. LXXV: De causis pecc in genere nulla causa peccati semper actu causai peccatum, quia se­ cus homo semper peccaret actu, quod patet esse falsum. Ergo peccatum nullam habet causam interiorem. M 31. Respondetur. Distinguo mai.; Causa interior peccati potentialis seu in potentia, semper adest homini, concedo; causa interior peccati actualis seu in actu secundo causans, semper adest homini, nego. Concedo min. et nego consequens et consequentiam. Causa enim efficiens potest considerari in duplici veluti statu, nempe in potentia vel in habitu et in actu secundo. Effectus autem non sequitur de facto ad causam in potentia vel in habitu tantum, quia tunc causa potest causare aut habilis est ad causandum, at non actu causai; sequitur vero solum ad causam in actu secundo causantem. Iam vero causae interiores peccati, quae dictae sunt, sunt semper in homine, sed solum in potentia vel in habitu causantes, non vero semper in actu; et ideo peccatum ip­ sum, quod est effectus eius, non semper est in actu, quia nec semper actu producitur. 32. Obiectio secunda, quae procedit ex parte ipsius cau­ sae interioris et peccati actualis, et est instantia praeceden­ tis. Id quod est peccatum nequit esse causa primi peccati neque omnis peccati. Atqui ipsa causa interior peccati, quando actualis est, iam est peccatum, quia talis causa sunt ipsi actus interiores, quia iam sunt peccata. Ergo nequit dari causa interior primi et omnis peccati. 4 >3 Λ - 33. Respondetur. Distinguo mai.: Id quod est peccatum, quasi de substantia vel essentia ipsius peccati actualis, ne­ quit esse causa primi neque omnis peccati, concedo; id quod est peccatum, non quasi de essentia vel substantia peccati actualis, sed extra essentiam eius, quasi aliquid praecedens aut praeparans peccatum, vel quasi aliquid consequens ipsum peccatum, nequit esse causa peccati, subdistinguo: Art. 2: Causa interior peccati 387 si sit quid consequens peccatum, concedo; si sit quid praece­ dens, nego. Contradistinguo min.; Ipsi actus interiores quibus causa interior est actu causans peccatum, iam sunt peccata, actus interiores ipsius voluntatis, concedo; actus rationis et appe­ titus sensitivi et sensuum internorum et externorum, subdis­ tinguo; sunt peccata essentialiter vel formaliter, nego; sunt peccata dispositive et causaliter, quatenus diponunt ad ip­ sum actum peccati, qui primo est voluntatis, concedo. El nego consequens et consequentiam. Ratio est, quia causa interior peccati non solum est perfi­ ciens et consummans peccatum, sed etiam disponens et pre­ parans ad consummationem illam. Ipse ergo actus perfi­ ciens peccatum est ipsummet peccatum, et ideo non est cau­ sa suipsius, sed actus praeparantes et disponentes sunt cau­ sa eius. 34. Obiectio tertia, quae procedit ex impossibilitate as­ signandi causam interiorem peccati. Si peccatum haberet causam interiorem seu intra hominem peccantem, haec cau­ sa necessario debet esse aut naturalis aut voluntaria. Atqui neutrum dici potest; non naturalis, quia tunc peccatum es­ set naturale, contra id quod supra dictum est quaestione 71, articulo 2; neque voluntaria, quia tunc talis causa esset ipsemet peccatum. Ergo peccatum nullam potest habere cau­ sam interiorem. 35. Respondetur. Concedo mai; nego min; Nam causa peccati est naturalis prout consideratur in potentia, quia po­ tentia peccans est potentia naturalis; est autem voluntaria cum distinctione: per se, prout est actu positive causans; per accidens vero prout contrarie ad regulas morum. κ 388 L. II, Q. LXXV: De causis pecc in genere Art. 3.-Utrum peccatum habeat causam exteriorem PRAENOTAMEN 36. Causa exterior contradividitur causae interiori, et ideo sicut causa interior dicitur illa quae est intra peccan­ tem, nempe aliqua potentia naturalis ipsius peccantis, ita causa exterior debet esse illa quae est extra peccantem seu extra facultates seu potentias naturales ipsius peccantis. Postquam ergo ostensum est peccatum actuale habere causam interiorem, modo quaeritur utrum habeat causam exteriorem. Qua in re, ut vel leviter consideranti apparere potest, tria sunt inquirenda: 1°, utrum de facto peccatum actuale ha­ beat aut habere possit causam efficientem exteriorem; 2°, hoc dato, qualiter haec causa exterior se habeat ad causam interiorem peccati in causando peccatum; 3°, denique, qua­ liter se habeat ad ipsum peccatum causandum vel produ­ cendum. Nec enim propria ratio causae exterioris peccati perfecti cognosci potest nisi differentia eius a causa interiori cognoscatur, et nisi relate ad effectum proprium seu pecca­ tum causandum plene perspiciatur. SOLUTIO QUAESTIONIS 37. conclusio prima: Peccatum actuale habet aut habere potest de facto causam exteriorem. 38. Probatur. Causa exterior efficiens peccati dicitur illa quae est extra hominem peccantem. Atqui revera datur aut dari potest causa efficiens peccati actualis quae est extra hominem peccantem. Ergo datur aut dari potest causa exterior efficiens peccati actualis, seu, quod idem est, pecFm t Art. 3: Causa exterior peccati 389 catum actuale habet aut habere potest causam efficientem exteriorem. Maior est ipsamet definitio causae exterioris peccati actualis. Minor vero, ubi unice stat difficultas, sic ostenditur: ex­ tra hominem peccantem est diabolus et alius homo. Atqui constat diabolum et alium hominem concurrere aut posse saltem suis actibus concurrere ad peccatum actuale hominis peccantis. Ita, iam in primo peccato, quod est originale originans, apparet quod diabolus, sub figura serpentis, sugges­ sit peccatum Evae, tentans et inducens eam ad peccandum; postquam autem Eva consensit huic tentationi, et peccavit ipsa, cibum vetitum manducando, obtulit illum Adamo sua­ dens ei ut cum illa manducaret, qui et finaliter comedit et peccavit. Ubi manifestum est quod huius peccati primi, quod Adam commissit, aliquo modo data fuit causa exte­ rior, nempe alius homo, qui fuit Eva, et pro peccato Evae alia causa exterior, scilicet diabolus ‘. Unde et Scriptura testatur quod «invidia diaboli mors (ideoque peccatum, cuius mors est sequela seu stipendium) introivit in orbem terrarum» 2. Similiter, constat dari scandala, quae sunt inductiva quaedam exteriora humana ad peccandum. Unde Christus dixit: «Quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis creden­ tibus in me, bonum est ei si circumdaretur molla asinaria collo eius et in mare mitteretur» 3. Et res istae exteriores corporales et delectabiles aliquo modo movent hominem ad peccandum; propter quod legimus: «Quoniam creaturae Dei in odium factae sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium» 4. 1 2 4 Cf. Gen., cap. 3, 1-6. Sap. 2, 24. Mit. 9,41. Sap. 14, 11. L. II, Q. LXXV: De 390 causis pecc in genere Causa exterior peccati est remota vel mediata tantum, et ideo remotior est quam causa interior. conclusio secunda: 39. 'Ji » M «: «Z j Vi S (i) 40. Probatur. Causa remota vel mediata est illa quae causât effectum seu influit in effectum mediante alia causa. Atqui causa exterior peccati influit in peccatum causandum mediante alia causa, quae proximior et immediatior est. Ergo causa exterior peccati est remota vel mediata tantum. Maior est ipsa notio causae remotae vel mediatae. Minor autem facile saudetur. Nam causa quae influit in peccatum mediante causa interiori peccati, est causa media­ ta. Atqui causa exterior influit in peccatum mediante causa interiori eius. Nam peccatum actuale, ut dictum est supra, quaestione 71, articulo 6, est actus humanus malus seu inor­ dinatus. Nihil ergo potest esse causa peccati actualis nisi quod potest esse causa actus humani. Causa autem actus humani est proprie loquendo interna, quia est actus volun­ tarius, qui semper procedere debet ab intrinseco seu interno principio; neque voluntarium elicitum potest ab extrinseco et per vim procedere '.Consequenter, causa exterior non po­ test in peccatum influere nisi influat prius in ipsam volunta­ tem. Cum autem Deus nequeat esse causa peccati exterior, sed sola creatura, quae nequit directe et immediate influere in voluntatem, superest ut solum extrinsece et indirecte in­ fluat in eam, influendo scilicet in sensus et in appetitum sensitivum et in rationem practicam. Quia ergo, ut patet ex dictis articulo praecedenti, tam sensus quam appetitus et ipsemet intellectus sunt causae interiores peccati aliquo modo remotae, causa exterior, quae nequit agere in voluntatem nisi mediantibus istis, ne­ cessario est causa remotissima peccati. conclusio tertia: Causa exterior peccati actualis est causa partialis tantum vel inadaequata eius, et quidem cau41. Cf. I-II. 6, 4-5. r Art. 3: Causa exterior peccati 391 sans solum ex parte obiecti, non vero ex parte subiecti et ab interiori. 42. Probatur prima pars. Causa, ad quam non sequitur effectus de necessitate-saltem consequentiae-non est causa totalis et adaequata, sed partialis et inadaequata. Atqui cau­ sa exterior peccati talis est, ut ad eam non de necessitate sequitur peccatum; quia neque sensus de necessitate move­ tur, maxime si agatur de internis, scilicet de cogitativa, ut experientia comperimus; neque appetitus sensitivus de ne­ cessitate movetur, quia apprehensio cogitativae est in nos­ tra potestate, ut patet ex dictis supra, quaestione 74, articu­ lo 3, cum loqueremur de motibus sensualitatis; neque inte­ llectus practicus de necessitate movetur ab intelligibili con­ tingenti ut contingens est; neque insuper voluntas movetur de necessitate a quocumque obiecto finito praesentato ab intellectu, ut patet ex dictis cum loqueremur de actibus hu­ manis, scilicet, quaestione 10, articuli 2 et 3. Ergo causa exterior peccati nequit esse nisi partialis et inadaequata tantum. 43. Confirmatur primo, ex dictis conclusione prima. Quanto aliqua causa est remotior, tanto est minus efficax et magis inadaequata. Atqui causa exterior peccati est remotis­ sima omnium causarum peccati. Ergo causa exterior peccati est inefficacissima et valde inadaequata. 44. Confirmatur secundo, ex absurdis. Nam, si causa ex­ terior peccati esset totalis et adaequata, homo necessario et contra voluntatem suam peccaret, quia tales causae exterio­ res saepius agunt in nos contra nostram voluntatem, ut ex­ perientia constat; posita autem causa totali et adaequata effectus, de necessitate, necessitate saltem consequentiae, effectus sequitur. Atqui falsum est consequens, quia falsum est peccatum esse necessarium et contra voluntatem pec­ cantis, ut constat ex dictis quaestione praecedenti, articulis £ - Μ Η < Μ » 03 Η b Η 1 et 2. Ergo et antecedens debet esse falsum, quod scilicet causa exterior peccati possit esse totalis et adaequata. Unde signanter et profunde S. Thomas ait: «Neque persuassio exterior in rebus agendis ex necessitate movet ratio­ nem, neque etiam res exterius propositae ex necessitate mo­ vent appetitum sensitivum, nisi forte aliquo modo disposi­ tum (ex aliqua aegritudine vel passione praecedente); et ta­ men, etiam appetitus sensitivus (quantumcumque vehemen­ ter commotus sit) non ex necessitate movet rationem et vo­ luntatem. Unde aliquid (=non omne) exterius potest esse ali­ qua (=non tota) causa movens ad peccandum, non tamen (etiam in suo genere exterioris) sufficienter (=adaequate seu totaliter) ad peccatum inducens; sed causa sufficienter complens (=immediate et adaequate) peccatum, est sola voluntas» 45. Secunda pars probatur ex dictis. Causa exterior pec­ cati non movet ad peccandum nisi mediante sensu et inte­ llectu, ut patet ex prima conclusione. Atqui sensus et inte­ llectus non movent voluntatem nisi ex parte obiecti et ab exteriori, non autem ex parte subiecti et ab interiori, quia hoc modo solus Deus potest movere voluntatem, ut patet ex dictis supra, quaestione 9, articulo 6. Ergo causa exterior peccati est causa solum ab exteriori et per modum obiecti seu per reductionem ad causalitatem ex parte obiecti. Et quia nulla causa creata potest movere ipsum intellec­ tum immediate ad peccandum, eo quod angelus bonus non movet ad peccandum, consequenter solum mediantibus sen­ sibus et phantasmatibus excitatis, possunt exteriores causae movere intellectum ad errorem practicum. Unde Caietanus concinne et energice reddidit sensum doctrinae S. Thomae quando scribit: «Colligas extraneas causas peccati; et ex parte subiecti, nullam, quia solus Deus huic est extra (qui Hic, in fine corporis articuli. Art. 3: Causa exterior peccati 393 nequit esse causa peccati); ex parte obiecti, duas retineas, scilicet persuassionem et sensibilia. De aliis autem obiectis, quae non movent nisi in anima, nulla fit mentio, quia inter causas interiores computantur; haec enim differentia ab Aristotele in II de anima data est, quod obiecta intellectus sunt intus, sensus vero extra» ‘. Causae ergo interiores partim movent ad peccatum per modum obiecti, partim per modum subiecti seu vere agen­ tis, ut constat ex articulo praecedenti; exteriores vero omnes non movent nisi per modum obiecti et ex parte obiecti. § III SOLVUNTUR DIFFICULTATES 46. Obiectio prima, quae procedit ex ipsa ratione pecca­ ti moralis. Peccatum enim morale est essentialiter volunta­ rium ~. Atqui voluntarium est essentialiter a principio in­ trinseco seu interiori, eique repugnat violentum, quod est a principio extrinseco seu exteriori3. Ergo peccatum morale debet esse essentialiter a principio seu causa interiori et nu­ llo modo a causa vel principio exteriori. 47. Respondetur. Concedo mai; distinguo min: Volunta­ rium est essentialiter a principio vel causa interiori inmediata et adaequata, concedo-, unica, seu cum exclusione om­ nis causae exterioris mediatae et inadaequatae, nego. Et nego consequens et consequentiam. Revera enim istae causae non excluduntur, quando res­ pectu eiusdem effectus non sumuntur secundum eundem or­ dinem et eundem modum causandi. Esset quidem contra ipsam rationem voluntarii quod esset a causa exteriori quasi a principio immediato et totali seu adaequato; esset etiam 1 Caietanus, h. I. 2 Cf. S. Thomam, I-II, 74, 1-2. 3 Cf. I-II, 6, art. 1,4 et 5. 394 L. II, Q. LXXV: De causis pecc in genere contra rationem unitatis eius quod simul esset a causa inte­ riori et exteriori quasi a duobus causis efficientibus imme­ diatis et totalibus seu adaequatis; at non est contra ratio­ nem peccati neque contra unitatem eius quod sit simul a causa interiori veluti a principio immediato et adaequato, et a causa exteriori veluti a principio mediato seu remoto et inadaequato, et potius per modum disponentis et praepa­ rantis ad peccandum, quam per modum causae attingentis seu perficientis ipsum peccatum. 48. Obiectio secunda, ex comparatione peccati moralis cum peccato naturae. Magis ab intrinseco est motus volun­ tarius quam motus naturalis, ideoque magis dependet a causa interiori peccatum moris seu voluntatis quam pecca­ tum naturae. Atqui peccatum naturae unice pendet a causa interiori defectuosa. Ergo multo magis peccata moris seu voluntatis unice pendent a causa interiori. s 49. Respondetur. Concedo mai. Nego min. et conclu­ sionem. Nam peccata naturae quandoque proveniunt a sola cau­ sa interiori defectuosa, sicut quandoque mala digestio eve­ nit ex solo defectu sufficientis et adaequate segregationis humorum gastricorum; quandoque vero accident ex sola causa exteriori, sicut quandoque est mala fructificatio arbo­ rum propter grandinem violentam; quandoque autem par­ tim a causa interiori et partim ab exteriori, ut partum monstruosus potest accidere et ex defectu sanitatis partu­ rientis et ex violentia aliqua exteriori eidem illata, v. gr. metus, percussionis aut alicuius huiusmodi. Peccata autem moralia nequeunt esse totaliter a causa exteriori, licet quandoque totaliter sint a causa interiori; quando vero sunt ab utraque, maxime sunt a causa interio­ ri, et per posterius tantum et secundario ab exteriori, ut dic­ tum est. Unde patet quod obiectio nullum robur habet. Art. 4 : Peccatum causatum a peccato 395 50. Obiectio tertia, quae procedit ex absurdis. Si pecca­ tum morale haberet causam exteriorem, miltiplicata et auc­ ta cusa exteriori, multiplicaretur et augeretur peccatum. At­ qui falsum est consequens, quia ex hac multiplicatione et augmento causae exterioris non augetur peccatum, sed po­ tius diminuitur seu alleviatur, sicut minus peccat qui ex vehementiori tentatione venit. Ergo peccatum morale non habet causam exteriorem. 51. Respondetur. Distinguo mai: Multiplicaretur et au­ geretur peccatum morale, sub ratione mali et peccati, conce­ do; sub ratione culpae, quae est vera ratio moralis, nego. Seu: augeretur numerice et extensive, concedo; qualitative et intensive, nego. Contradistinguo min. et nego consequens et conse­ quentiam. Plures et pluries cadunt tentati et decepti quam non tentati nec decepti, at culpa minuitur secundum augmentum causae inductivae ad peccandum ’. Art. 4.-Utrum peccatum sit causa peccati 52. Denique S. Doctor inquirit utrum unum peccatum actuale possit esse causa alterius peccati actualis, nam hoc in loco agimus de peccato actuali; attamen, quaestio poni potest de quocumque peccato, etiam originali. Itaque duplex est quaestio: prima, utrum peccatum ori­ ginale sit causa peccati; secunda, utrum unum peccatum ac­ tuale possit esse causa alterius peccati actualis. ' Cf. supra, quaestione 73, articulo 6: «utrum gravitas peccatorum at­ tendatur secundum causam peccati». DE PECCATO ORIGINALI, CAUSA ALIORUM PECCATORUM 53. conclusio: Peccatum originale originans est causa omnium peccatorum originalium originatorum; in unoquoque autem, peccatum originale originatum est initium et causa omnium peccatorum actualium quae ab ipso committuntur. d 2 H < Μ Μ η Η h S a i s 54. Probatur prima pars. Peccatum originale originans est primum peccatum primi parentis, quod actuale et mor­ tale est in ipso, per quod primus homo amissit gratiam et iustitiam originalem. Hoc autem peccatum, non solum causavit amissionem gratiae et iustitiae quae personaliter erat in primo homine, sed etiam quae debebatur omnibus homi­ nibus ex eo per viam generationis descendentibus; et in hac privatione vel amissione iustitiae originalis per originem traducta et per originem passivam contracta, consistit pec­ catum originatum quod fuit et est et erat post Adam usque ad finem mundi, originatur seu causatur primo a peccato originali originante seu a primo peccato primi parentis. 55. Secunda pars. Carentia iustitiae originalis et gratiae sanctificantis, est in unoquoque prima radix et origo cetero­ rum peccatorum actualium seu personalium; quia, ut ex dictis articulis patet, et magis patebit ex dicendis quaestio­ nibus subsequentibus, causae interiores peccati sunt igno­ rantia ex parte rationis, malitia ex parte voluntatis, debili­ tas ex parte irascibilis et passio vel concupiscentia ex parte concupiscibilis. Atqui haec omnia sunt causata in nobis a peccato originali originato, quia revera sunt quatuor vulne­ ra peccati originalis '. Ergo, ex quo causa causae est causa causati, peccatum originale est origo vel radix prima cetero­ rum peccatorum actualium uniuscuiusque. Unde et de fo' Cf. 1-11,85,3. Art. 4: Peccatum causatum a peccato 397 mite peccati seu concupiscentia habituali, dicitur quod «a peccato originali est et ad peccatum actuale inclinat» '. Quia ergo peccata actualia uniuscuiusque sunt sicut a pri­ ma radice interiori a peccato originali originatoeius; et pecca­ ta originalia originata singulorum et omnium hominum-praeter Christum et Beatam Virginem qui illud non habent-originantur a primo peccato actuali primi hominis, quod dicitur ori­ ginale originans, sequitur hoc primum peccatum primi homi­ nis esse immediate vel mediate, directe vel indirecte, causa quaedam generalis ceterorum peccatorum totius humanitatis. DE PECCATO ACTUALI, CAUSA ALIORUM PECCATORUM ACTUALIUM 56. Causalitas peccaminosa peccati actualis potest con­ siderari dupliciter: 1°, absolute vel secundum se; 2°, relative seu comparative ad causalitatem peccaminosam peccati ori­ ginalis originati. Secundum se autem considerata, quaeri possunt tria: 1°, utrum unum peccatum actuale possit revera esse causa alte­ rius vel aliorum peccatorum actualium; 2°, hoc dato, in quo genere et modo causae unum peccatum actuale possit esse aliorum causa; 3°, hoc etiam dato, quanta sit virtualitas pec­ caminosa in illis generibus et modis causae inter se compa­ ratis, seu quodnam genus et modus causae per prius et prin­ cipalius conveniat peccato actuali. 57. conclusio prima: Unum peccatum actuale potest esse causa alterius vel aliorum peccatorum actualium. 58. Probatur. Unus actus humanus potest esse causa al­ terius vel aliorum actuum humanorum, sicut patet ex trac­ tatu de actibus humanis; nam ultimum iudicium practicum est causa electionis, et vicissim, licet alio genere causae, electio est causa ultimi iudicii practici; similiter, imperium Concilium Tridentinum, ses. 5, Denz. 792. f est causa actus imperati, et usus activus est causa usus pas­ sivi. Atqui peccatum actuale est quidam actus humanus, ut constat ex quaestione 71, articulo 6. Ergo peccatum actuale, utpote unus actus humanus, potest esse causa alterius vel aliorum peccatorum actualium, quae sunt etiam quidam ac­ tus humani. Et sic falsum iudicium practicum causât malem electionem, et mala electio, alio genere causae, causât falsum seu malum iudicium practicum; et malum imperium et malus usus activus causare possunt malum actum impe­ ratum et malum usum passivum. Quam rationem S. Doctor brevi complexus est sermone, quando ait: «Cum peccatum habeat causam ex parte actus, hoc modo unum peccatum potest esse causa alterius, sicut unus actus humanus potest esse causa alterius» *. 59. conclusio secunda: Unum peccatum actuale potest esse causa alterius vel aliorum peccatorum actualium secun­ dum quatuor genera causarum, licet non eodem modo, sed in genere causae efficientis et finalis potest esse causa per se et per accidens, in genere vero causae quasi materialis et formalis potius est causa per se tantum. 60. Probatur prima pars. Eodem genere causae potest unum peccatum actuale esse causa alterius vel aliorum pec­ catorum actualium, quo unus actus humanus potest esse causa alterius vel aliorum actuum humanorum, quia sicut se habet simpliciter ad simpliciter, scilicet causa ad cau­ sam, ita tale ad tale, nempe genus causae ad genus causae; simpliciter autem constat ex conclusione praecedenti. Atqui unus actus humanus potest esse causa alterius vel aliorum actuum humanorum quaduplici genere causae; sicut actus voluntatis potest esse causa efficiens actus appetitus sensiti­ vi, quem in illo excitat; et causa finalis eius, quia ad pro­ prium eius finem ordinat; et actus appetitus potest esse cau- Art. 4: Peccatum causatum a peccato 399 sa quasi materialis circa quam actus voluntatis, sicut passio potest esse obiectum electionis; et actus rationis circa illud obiectum potest esse causa quasi formalis actus voluntatis, utpote voluntatem movens quoad specificationem. Ergo et unum peccatum potest esse causa alterius vel aliorum quaduplici genere causae vel secundum quatuor causas. 61. Secunda pars probatur per partes: 1°. Unum peccatum actuale potest esse causa alterius peccati vel aliorum peccatorum actualium in genere causae efficientis, sive per se sive per accidens. Nam in peccato actua­ li concurrunt duo, scilicet conversio ad bonum commutabile et aversio a bono incommutabili et a regula morum, ut patet ex dictis supra, quaestione 71, articulo 6 et quaestione 72 articulo 1. Ex parte autem aversionis causare potest per ac­ cidens aliud quodcumque peccatum, sicut removens prohi­ bens vel sicut ipsa remotio prohibentis, quatenus per quod­ libet peccatum mortale amittitur gratia et caritas, quae reti­ nebant hominem ne peccaret; vel etiam quando quis uno peccato amittit verecundiam vel aliud quodcumque re­ trahens a peccato, et sic, unum peccatum est causa efficiens per accidens alterius. Ex parte vero conversionis et in quantum positive dicit actum humanum potest unum peccatum causare per se aliud vel alia peccata. Nam dispositio vel habitus peccaminosus seu vitiosus est causa efficiens per se actus peccaminosi sequentis. Atqui unus actus peccati potest causare dis­ positionem vel habitum vitiosum. Est tamen differentia inter hos duos modos causandi; nam in modo causandi per accidens quodlibet peccatum mortale potest esse causa cuiuslibet peccati mortalis indistincte, quia per quolibet peccatum mortale removetur gratia et ca­ ritas aut verecunda vel quidquid aliud sit, quod prohibebat ne homo rueret in peccatum; in modo vero causandi per se seu per modum inclinationis, non quodlibet peccatum mor­ tale est causa cuiuslibet peccati mortalis, sed tantum eius quod est simile in specie, sicut luxuria est causa luxuriae et blasphemia blasphemiae, quia habitus inclinat ad actus similes specie tantum. Insuper, iste secundus modus est magis efficax quam pri­ mus, et ita magis influit in peccatum sequens quam pri­ mum, et plura etiam numero peccata oriri valent ex eo quam ex mera privatione gratiae; nam semper causa per se est potior quam causa per accidens; et hoc manifesta expe­ rientia comprobat l. 5 H » wM H K § > 62. 2°. Unum peccatum actuale potest esse causa alte­ rius vel aliorum peccatorum actualium in genere causae fi­ nalis, tum per se, tum per accidens. In genere causae finalis, unum peccatum actuale est causa alterius vel aliorum pec­ catorum, in quantum unum peccatum advocat aliud ad suum finem seu in quantum propter finem unius peccati ali­ quis committit aliud peccatum. Atqui unum peccatum po­ test esse finis alterius vel aliorum, tum per se, tum per acci­ dens; per accidens quidem, ex parte ipsius peccantis, qui est finis operantis, in quantum voluntas unius peccantis est pro­ nior hic et nunc ad finem unius peccati quam ad finem alte­ rius, et sic potest quis committere peccatum prodigalitatis ad tempus propter avaritiam, vel furtum propter fornicatio­ nem; per se vero, ex ipsa habitudine finium seu ex fine operis peccaminosi, quatenus proprius finis operis unius peccati habet quamdam convenientiam vel necessitudinem cum proprio fine operis alterius, ita quod quasi naturaliter et ut in pluribus ad ipsum ordinetur, sicut deceptio, quae est finis fraudis, ordinatur ad pecunias congregandas, qui est finis avaritiae; vel sicut furtum et rapina ad eamdem avaritiam. Quia ergo peccati actualis potest esse duplex finis: unus per se seu operis, alius vero per accidens et adventitius seu 1 Cf. II Sent., dist. 36, art. 1; De malo. 8,1. Art. 4: Peccatum causatum a peccato 401 operantis, ideo unum peccatum actuale potest in genere causae finalis esse causa alterius vel aliorum, et per se et per accidens. Et quidem, sicut dictum est de modis per se et per acci­ dens causalitatis efficientis, ita dicendum est de modis causalitatis finalis quod in modo causandi per accidens quodli­ bet ex quolibet peccato mortali causari potest; in modo vero causandi per se, non quodlibet ex quolibet, sed quaedam se­ ries determintae peccatorum natae sunt causari ab alio, quod est veluti dux et caput eorum, et ideo dicitur capitale '. Unde et frequentiora et numerosiora solent esse peccata causata finaliter per se quam per accidens. 63. 3°. Unum peccatum actuale potest esse causa alte­ rius vel aliorum peccatorum actualium in genere causae for­ malis et quasi materialis uno modo tantum, scilicet per se. Dicitur enim unum peccatum causa alterius in genere cau­ sae quasi materialis circa quam, in quantum ei praeparat aut ministrat materiam vel obiectum, sicut gula ministrat materiam luxuriae et avaritia praeparat materiam litigio vel dissensioni; in quantum vero hoc obiectum vel materia apprehenditur a ratione sub ratione appetibilis vel finis eva­ dit specificativum peccati per modum causae quasi formalis. Atqui forma semper causai per se, prout forma est; materia autem proportionatur formae et causai prout stat sub for­ ma. Ergo etiam causa quasi materialis causât per se, et nu­ llo modo per accidens aliud peccatum. Nec mirum, quia peccatum ex parte actus seu conversio­ nis potest causare per se aliud peccatum. Atqui tam materia quam forma peccati se habent ex parte actus seu conversio­ nis. Ergo hoc duplici genere causae unum peccatum est cau­ sa per se alterius vel aliorum. Cf. Il Sent., dist. 36, art. 1. I 64. conclusio tertia: Unum peccatum actuale est perfec­ tius et universalius causa aliorum peccatorum in genere cau­ sae finalis quam in alio quocumque genere causae; et ideo ge­ nus causae finalis convenit peccato actuali per prius quam alia genera causarum. 65. Probatur. Perfectior et universalior et efficacior est causalitas directa et immediata et actualis quam causalitas indirecta et mediata et habitualis seu potentialis tantum. Atqui comparando inter se ista diversa genera causalitatis quae conveniunt peccato actuali relate ad alia peccata ac­ tualia inde sequentia, causalitas finalis est directa, et imme­ diata et in actu, dum e contra aliae causalitates sunt indi­ rectae et in potentia, sicut causalitas efficiens; et mediata, sicut causalitas materialis. Nec mirum est, quia quanto ali­ qua causa est propinquior proprio subiecto et actui peccati, tanto potior et principalior est. Atqui causa finalis est pro­ pinquior voluntati et actui voluntatis, in quibus primo inve­ nitur peccatum. Et hac de causa, secundum rationem causalitatis fina­ lis dicuntur peccata capitalia, non vero secundum alias causas 66. Nullo tamen modo unum peccatum est causa adae­ quata alterius vel aliorum, et ideo unum peccatum non se­ quitur de necessitate ad positionem alterius; nam etiam fines peccatorum capitalium, qui maxime poterant urgere volun­ tatem ad peccandum, non sunt obiecta adaequata voluntati neque de necessitate eam attrahunt, et ideo semper homo libere peccat quandocumque et quomodocumque peccet. 67. Denique, comparando efficacitatem seu virtualitatem causandi alia peccata quae competit peccato originali 1 Cf. II Sent., dist. 42, q. 1, art. 3; De Malo, 8, 1. Art. 4: Peccatum causatum a peccato 403 et peccato actuali, apparet originale esse maioris universali­ tatis seu extensionis, quia ad cetera omnia praeter ipsum extenditur; actuale vero esse maioris causalitatis intensivae, quatenus actu influit in alia peccata, dum originale solum influit mediate semper et potentialiter, quia est ad modum habitus entitativi, qui non est immediate operativus § III SOLVUNTUR DIFFICULTATES 68. Obiectio prima. Si unum peccatum esset causa alte­ rius, deberet illud causare aliquo genere causae. Atqui nullo genere causae potest unum peccatum causare aliud. Non ge­ nere causae finalis, quia causa finalis est bonum seu finis, peccatum vero est malum; non genere causae efficientis, quia peccatum, utpote malum est defectuosum seu infir­ mum seu impotens. Non denique aliis duobus generibus causarum, quae peccato nequeunt convenire eo ipso quod est motus quidam, ut ex dictis supra, quaestione 72, ar­ ticulo 3. Ergo nullo modo unum peccatum potest esse causa alterius. 69. Respondetur. Concedo mai; distinguo min: Nullo ge­ nere causae unum peccatum potest esse causa alterius, ex parte conversionis seu in quantum est actus quidam huma­ nus, nego; ex parte aversionis seu inordinationis, subdistinguo: nequit esse causa in genere causae finalis et quasi ma­ terialis et formalis, concedo; nequit esse causa in genere causae efficientis, subdistinguo: per se, concedo; per acci­ dens, nego. Et nego consequens et consequentiam. Solutio patet ex dictis. Et tota aequivocatio venit ex hoc quod obiiciens consideravit peccatum unice ex parte aver1 Cf. infra, I-II, 82, 1. 404 L. IL Q. LXXV: De causis pecc. in genere sionis seu deordinationis, cum tamen hoc non sit unicum in peccato, neque etiam principale; nam hoc est actus et conversio. 70. Obiectio secunda. Quod est essentialiter imperfec­ tum nequit esse causa alterius, quia causare est perfecti et actu existentis. Atqui peccatum est essentialiter quid imper­ fectum. Ergo peccatum nequit esse causa alterius peccati. • · I .V- 71. Respondetur. Distinguo mai: Quod est essentialiter imperfectum nequit esse causa alterius, quod sit perfectum, concedo; quod sit imperfectum, nego. Distinguo min: Peccatum est essentialiter quid imperfec­ tum, moraliter, concedo; psychologice, nego. Et nego consequens et consequentiam. Peccatum ergo non est totaliter quid imperfectum, quia psychologice potest et debet esse perfectus seu completus actus humanus, et ratione huius perfectionis seu actualitatis potest causare aliud peccatum, quod erit psychologice per­ fectum et sibi simile. Ceterum, licet moraliter sit imperfectum, inde tamen non sequitur non posse causare aliud peccatum moraliter sumptum; quia ad effectum imperfectum sufficit causa imperfecta. 72. Obiectio tertia. In causis non est procedendum in in­ finitum. Atqui, posito quod peccatum est causa peccati, pro­ cederetur in infinitum in causis, quia peccati quod est causa peccati deberet esse aliud peccatum causa eius, et sic porro. Ergo negandum est peccatum esse causam peccati. 73. Respondetur. Concedo mai.; distinguo min.: Procede­ retur in infinitum si ponatur peccatum causa peccati, causa universalis et prima omnis peccati, concedo; causa particula­ ris et secundaria peccatorum citra primum peccatum, nego. Et nego consequens et consequentiam. - r *·.> Art. 4: Peccatum causatum a peccato 405 Revera quando dicimus quod peccatum est causa peccati, non ponimus quod peccatum est omnis causa omnis peccati, sed aliqua causa alicuius vel aliquorum peccatorum. Prima autem causa primi peccati non est aliud peccatum, sed ali­ quid extra peccatum, quod est voluntas defectibilis cum ac­ tuali carentia vel defectu propriae regulae, eo modo quo dic­ tum est articulo 1 in corpore et ad 3. Et tamen verum est quod «mali homines et seductores proficient in peius, errantes et in errorem mittentes» Nota editoris: Expositio sequentium quaestionum, scilicet LXXVI-LXXX, et quaestionis LXXXIV de vitiis capitalibus, est, ut legenti patebit, minus elaborata et alio stylo confecta. Aesti­ mo manuscriptum eam continens pertinere ad cursum 1928. Certo, ex graphia et atramento, scio hoc manuscriptum esse an­ tiquius manuscripto continente questiones LXXI-LXXV an­ tehac transcriptas. De cetero, Albertus Magnus hic citatur ut Beatus, dum in alio, ex quo sumimus expositiones in QQ. LXXI-LXXV, LXXXI-LXXXV, citatur ut Sanctus. Canonizatio vero affecta est anno 1931, ut notum est. 1 II Tim. 3, 13. ’ - Z2 QUAESTIO LXXVI DE CAUSIS PECCATORUM IN SPECIALI Prologus: Ratio et divisio quaestionis de ignorantia 74. Ordine synthetico doctrinae procedendum est statim ad causas peccatorum in specie considerandas, secun­ dum ordinem enumerationis datae in articulis quaestionis praecedentis. Unde primo agendum est de causis interioribus, quae tri­ plicis sunt generis: alia enim est ex parte rationis, id est igno­ rantia; alia ex parte appetitus sensitivi, et appellatur passio vel infirmitas; tertia est ex parte ipsius voluntatis, ac nomen sortitur malitiae. In hac ergo quaestione loquemur de igno­ rantia quatenus est causa peccati. S. Doctor quaestionem absolvit quatuor articulis, inter quos talis videtur esse ordo, ut dicamus duos primos loqui de ignorantia quasi secundum se, tum psychologice tum moraliter; duos vero posteriores de effectu eius, qui est excusatio a peccato vel diminutio. Unde sequenti tabella posset ordo iste proproni: 27 408 L. II. Q. LXXVI: De causis pecc in speciali DE IGNORANTIA: I) Secundum se:. a) psychologice (art. 1). b) moraliter (art. 2). II) Secundum effectus eius a) excusatio a peccato (art. 3). b) diminutio peccati (art. 4). Vel fortasse posset dici hoc modo: DE IGNORANTIA: I) Causalitas eius (art. I). II) Effectus moralis ipsius: a) quasi inmediatus et formalis: ipsum peccatum (art. 2). b) quasi mediatus: 1) excusatio (art. 3). 2) diminutio (art. 4). Vel aliter: de ignorantia: I) Causalitas eius (art. 1). II) Effectus moralis ipsius: a) aggravatio peccati, utpote et ipsa peccatum (art. 2). b) excusatio a peccato (art. 3). c) diminutio peccati (art. 4). Aut etiam et quidem melius: DE CAUSALITATE IGNORANTIAE RESPECTU PECCATE I) In genere et an sit (art. 1). II) In specie et quid causer. a) aggravationem peccati (art. 2). b) excusationem a peccato (art. 3). c) diminutionem peccati (art. 4). Ratio et divisio quaestionis 409 Quia ergo tota quaestio versatur circa ignorantiam, prout est causa peccati ex parte intellectus, ideo operae pre­ tium videtur esse loqui de notione ac divisionibus ignoran­ tiae, ad instar introductionis pro tota quaestione. NOTIO IGNORANTIAE 75. luxta vim vocis ignorantia idem est ac negatio cog­ nitionis (= in—gnoscere), quaecumque denique sit illa cog­ nitio, nempe actualis vel habitualis, speculativa vel practica, universalis vel particularis, naturalis vel supernaturalis. Vulgariter autem, prout apud omnes sumi solet, opponi­ tur scientiae, hoc est, cognitioni habituali certae, non tamen in sensu philosophico, sed morali, prout nempe etiam circa singularia versatur et non solum circa principia universalia vel potius circa conclusiones ex illis deductas. Unde in prae­ senti scientia non sumitur pro habitu conclusionum univer­ salium, sed pro cognitione habituali certa de quacumque re et quocumque modo adepta fuerit; et sic includit cognitio­ nem universalium et singularium, principiorum et conclu­ sionum: solum ergo abstrahitur ab actuali consideratione, quae tamen etymologice includebatur sub amplitudine huius verbi. DIVISIO IGNORANTIAE 76. Quia vero ignorantia multa sub se continet, ideo, sicut cetera analoga, hoc modo tractanda est, ut prius uni­ versaliter dividatur, et postea in sensu proprio et determina­ to realiter definiatur; nam, quae modo diximus non dicunt nisi nominis definitionem. Cum ergo ingorantia dicatur per oppositionem ad scien­ tiam, oportet divisionem eius generalem sumere per opposi- fi I 410 L. II. Q. LXXVI: De causis pecc in speciali tionem ad scientiam generaliter vel universaliter sumptam in tota sua latitudine. Iam vero scientia (=cognitio) duo includere potest: cog­ nitionem actualem, quae potius consideratio seu cogitatio di­ citur; et cognitionem habitualem, quae, quantum est ex par­ te status et subtecti, appellatur scientia in sensu proprio. 77. Ergo et ignorantia dividi debet primario secundum oppositionem ad praedicta duo: et sic primaria divisio igno­ rantiae debet esse in actualem et habitualem, quarum prima dici debet inconsideratùy, alia vero ignorantia pro­ prie dicta. Sed praeterea utroque modo, tam scientia quam igno­ rantia dupliciter accipi possunt: uno modo, contrarie; alio modo privative. 78. Ignorantia actualis privative est idem ac inadvertentia in subiecto capaci et circumstantiis moraliter possibili­ bus, et multipliciter subdividi potest sicut et ignorantia ha­ bitualis privativa cui proportionatur, et de qua modo dicen­ dum est. Ignorantia vero actualis contrarie est actus oppositus scientiae actuali, et proprio nomine appellatur error, cum quo in sensu morali fere identificari videtur illa quae dicitur ignorantia pravae dispositionis. 79. Si vero loquamur de ignorantia habituali, modo pro­ portionali subdividitur in ignorantiam privative sumptam et contrarie. Contrarie sumpta, aut, si mavis, negative, ut verbis S. Thomae conformemur, idem est ac nescientia, quae nihil est aliud nisi simplex carentia cognitionis, etiam si non sit debi­ ta aut etiam in subiecto incapaci inveniatur; et hoc sensu brutum animal caret scientia et rusticus caret habitu metaphysicae, ad quam certe non tenetur. Ratio et divisio quaestionis 411 Privative autem sumitur pro carentia cognitionis debitae in subiecto capaci, ut si dicatur professorem theologiae mo­ ralis ignorare ea quae ad scientiam morum pertinent. 80. Haec vero dupliciter adhuc subdividitur: uno modo, per se, hoc est ex parte ignoti vel ignorati (ex parte obiecti); alio modo, per accidens, ex parte subiecti vel ignorantis; nam ignorantia, sicut et scientia cui opponitur, per se considera­ tur per comparationem ad obiectum; per accidens vero per comparationem ad dispositiones vel conditiones subiecti. 81. Per se ergo, seu ratione obiecti dividitur in ignoran­ tiam speculativam, hoc est, rerum speculativarum, et practicam; quae potest esse factibilium et agibilium, cum practicum hoc modo dividatur. 82. Haec autem practica respectu agibilium est univer­ salis seu iuris (quasi maioris syllogismi practici seu operabilis), sive iuris naturalis, sive positivi divini, sive ecclesiastici, quantum ad generalia vel quantum ad obligationes particu­ lares proprii status, sive etiam civilis, quae eodem modo est subdistinguenda; vel particularis seu facti; quod quidem fac­ tum dupliciter considerari potest: uno modo quatenus stat sub iure seu in actu signato, et est simplex ignorantia facti, hoc est, quasi minoris syllogismi operabilis; alio modo, qua­ tenus coniungitur facto externo vel consummato vel in actu exercito, et tunc appellatur ignorantia pravae electionis et quasi conclusionis syllogismi operativi, quae est ipsa opera­ tio, et coincidit quodammodo cum errore practico. 83. Quod si sumamus ignorantiam ex parte subiecti seu per accidens, tunc dividi potest ex duplici capite, nempe aut ex parte potentiae eius seu causae, aut ex parte actus volunta­ tis et effectus. In primo casu dividitur in vincibilem et invincibilem: est vincibilis quando subiectum habet potentiam eam depellen- L· r- "u st 412 L. II, Q. LXXVI: De causis pecc in speciali di, sive physicam (quia habet capacitatem) sive moralem (quia habet obligationem deponendi eam et insuper occasio­ nem habet eam depellendi). 84. Iam vero, in hoc secundo casu, quia est de rebus moralibus obligatoriis, si non operatur et eam depellat, ex negligentia procedit, et consequenter potest dici ignorantia voluntaria seu volita. Hoc autem potest dupliciter accidere, quia vel directe vult ignorare, ut liberius peccet, et tunc ap­ pellatur ignorantia affectata; vel indirecte, sive propter negligentiam (quia nempe aliquid agit ad illam deponendam, at non sufficienter), et tunc retinet nomen generale ignoran­ tiae vincilibilis; vel propter pigritiam, hoc est, propter mag­ nam negligentiam, sive quia parum, hoc est, fere nihil facit ad eam deponendam, quo in casu appellatur supina, sive quia nihil omnino agit, et tunc dicitur crassa. Quando autem non adest facultas vel oportunitas eam deponendi, dicitur invincibilis seu involuntaria, sive sit im­ potentia physica, puta stultitia, vel ex accidenti aliquo, nempe ex ebrietate vel aegritudine, sive ex impotentia mo­ rali, pro diversitate personarum et negotiorum. 85. Si denique ratio divisionis sumatur ex parte actus voluntatis vel effectus moralis sequuti ex ignorantia, dividi­ tur in antecedentem (quae causât effectum involuntarium simpliciter et non causatur ullo modo a voluntate), concomi­ tantem (quae proprie loquendo non causai involuntarium, sed causatur a voluntate, et propterea dicitur ignorantia pravae electionis. 86. Ex quibus omnibus apparet quod, moraliter lo­ quendo, potest reali definitione ita definiri ignorantia pro­ prie et stricte dicta: habitualis carentia cognitionis debitae in subiecto capaci. Ratio et divisio quaestionis 413 87. Sed utile videtur haec, quae modo diximus, confir­ mare documentis S. Thomae. «Differt —inquit S. Doctor— nescientia, ignorantia et error. Nescientia enim simplicem ne­ gationem scientiae importat. Ignorantia vero quandoque qui­ dem significat scientiae privationem, et tunc ignorantia nihil est aliud quam carere scientia quam quis natus est habere·, hoc enim est de ratione privationis cuiuslibet; quandoque autem ignorantia est aliquid scientiae contrarium, quae dici­ tur ignorantia perversae dispositionis, puta cum quis habet habitum falsorum principiorum et falsarum opinionum, ex quibus impeditur a scientia veritatis. Error autem est appro­ bare falsa pro veris; unde addit actum quemdam super igno­ rantiam; potest enim esse ignorantia sine hoc quod aliquis de ignotis sententiam ferat, et tunc ignorans est et non errans; sed quando iam falsam sententiam fert de his quae nescit, tunc proprie dicitur errare» Quod vero ad divisionem ignorantiae attinet, scribit: «Ig­ norantiae divisio tripliciter potest sumi: 1°, ex parte ipsius scientis, quia quaedam est in potestate scientis, et haec dicitur ignorantia vincibilis vel affectata; quaedam autem non est in potestate eius, et haec dicitur invencibilis. Sed hoc quod ignorantia sit in potestate eius qui ignorat contingit dupliciter, quia vel est in potestate eius secundum se, sicut qui ignorat aliquod praeceptum quod statim scire posset; vel est in potestate eius quantum ad suam causam, licet non in se, ut patet in ignorantia ebrii, quia ebrietas, quae est causa ignorantiae, in potestate eius fuit, non autem ignorantia consequens, cum usus rationis impediatur. 2°, sumitur divisio ignorantiae ex parte scibilis. Est enim quaedam ignorantia eius quod quis scire tenetur, et haec di­ citur secundum Philosophum ignorantia universalis et se- S. Thomas, De Malo, 3, 7. 414 L. II, Q. LXXVI: De causis pecc in speciali eundum lurisperitos ignorantia iuris, et haec variatur in di­ versis, ut supra dictum est, quia quaedam tenetur scire unus quae non tenetur scire alius; quaedam vero ignorantia est eius quod quis scire non tenetur, et haec est scientia particu­ larium circumstantiarum in actu, quam Philosophus vocat ignorantiam particularis; luristae vero ignorantiam facti. 4 3°, divisio sumitur ex ordine ad actum. Quaedam enim ignorantia est quae est causa actus, quia si non ignoraret non faceret, et tunc dicitur per ignorantiam peccare, et huius signum est poenitentia de actu; quaedam vero est ig­ norantia quae non est causa actus, sed per accidens se habet ad actum, et secundum hanc, ut Philosophus dicit in III Et­ hicorum, cap. 2, non dicitur aliquis per ignorantiam facere, sed ignorans (hoc est cum ignorantia); unde in actu talis non poenitet, ut si aliquis credens accedere ad suam mulierem accedat ad aliam, ad quam tamen accederet si eam non ignorasset; quaedam vero ignorantia est quae quodammodo affectum peccati consequitur, ut quando ex concupiscentia peccati, quam voluntas non reprimit, absorbetur iudicium rationis de particulari operabili, secundum quod dicitur in VI Ethicorum, cap. 6, quod delectatio corrumpit existima­ tionem prudentiae, et haec est ignorantia electionis, secun­ dum quam omnis malus dicitur ignorans» *. Hanc autem divisionem ex ordine ad actum eadem est ac illa quam tradit in I-II, q. 6, art. 8, ubi sic ait: «Ignorantia tripliciter se habet ad actum voluntatis', uno modo concomi­ tantes alio modo consequenter; tertio modo antecedenter. Concomitanter quidem, quando ignorantia est de eo quod agitur, tamen etiam si sciretur nihilominus ageretur. Tunc enim ignorantia non inducit ad volendum ut hoc fiat, sed accidit simul esse aliquid factum et ignoratum, sicut in exemplo posito, cum aliquis vellet quidem occidere hostem, It Sent., dist. 22, q. 2. art. 2. Ratio et divisio quaestionis 415 sed ignorans occidit eum, putans occidere cervum. Et talis ignorantia non facit involuntarium, ut Philosophus dicit, quia non causai aliquid quod sit repugnans voluntati, sed facit non voluntarium, quia non potest esse actu volitum quod ignoratum est. Consequenter autem se habet ignorantia ad voluntatem, in quantum ipsa ignorantia est voluntaria. Et hoc contingit du­ pliciter, secundum duos modos voluntarii supra positos, uno modo, quia actus voluntatis fertur in ignorantiam, sicut cum aliquis ignorare vult ut excusationem peccati habeat, vel ut non retrahatur a peccando, secundum illud Job 26, 14: scien­ tiam viarum tuarum nolumus', et haec dicitur ignorantia affec­ tata. Alio modo dicitur ignorantia voluntaria eius quod quis potest scire et debet; sic enim non agere et non velle volunta­ rium dicitur, ut supra dictum est. Hoc igitur modo dicitur ig­ norantia, sive cum aliquis actu non considerat quod conside­ rare potest et debet, quae est ignorantia malae electionis, vel ex passione vel ex habitu proveniens; sive cum aliquis notitiam quam debet habere non curat acquirere, et secundum hunc mo­ dum ignorantia universalium iuris, quae quis scire tenetur, voluntaria dicitur, quasi per negligentiam proveniens. Cum autem ipsa ignorantia sit voluntaria aliquo istorum modorum, non potest causare simpliciter involuntarium; causât tamen secundum quid involuntarium, in quantum praecedit motum voluntatis ad aliquid agendum qui non es­ set scientia praesente. Antecedenter autem se habet ad voluntatem ignorantia quando non est voluntaria, et tamen est causa volendi quod alias homo non vellet. Sicut cum homo ignorat aliquam cir­ cumstantiam actus quam non tenebatur scire, et ex hoc ali­ quid agit, quod non faceret si sciret, puta cum aliquis, dili­ gentia adhibita, nesciens aliquem transire per viam proiicit sagittam, qua interficit transeuntem. Et talis ignorantia causât involuntarium simpliciter» ’. 1 I-II, 6, 8. dum scribit: «Nota multiplicem et perutilem esse divisionem ignorantiae. Quandoque enim dividitur secundum causam efficien­ tem, ut cum dividitur in vincibilem et invincibilem; et haec in toto excusat, qualis est in naturaliter stultis, morionibus et melancholicis, et est invincibilis ex accidenti, quae duplex est, quoniam illud accidens aut separabile aut inseparabile. Si separabile, aut est ex opitulante aliquo vias spiritus animalis in cerebro et turbante organum a quo species acci­ pit ratio; vel ab accidente infirmitatis inseparabilis et insa­ nabilis. Et primo modo est in ebrio vel eo qui jusquiamum vel opium vel aliquid aliud bibit. Secundo modo est in infir­ mo; et sic distinguitur in causa, quia aut ipse dedit operam aut non. Si non, ut si fuit ignorans qualitatis vini vel eius quod sumpsit, tunc in toto excusat eum; si autem ipse dede­ rit operam, aut per rem licitam aut illicitam. Si primo modo, iterum in toto excusatur etiamsi aliquid postea male agat; si autem per rem illicitam, aut illa fuit veniale pecca­ tum aut mortale. Si primo modo, adhuc excusat in toto; si secundo modo, non in toto, meo iudicio, excusat, sed in par­ te: quia tunc meretur duplices maledictiones. Si autem est vincibilis, tunc dividitur ulterius penes ma­ teriam in ignorantiam iuris et facti, et hoc est idem quod theologi vocant universalem et particularem; quia ius voca­ tur hic regulae universales et regentes vitam vel officium. Factum autem, hoc particulare vel illud, quod contingit etiam sapientem ignorare, sicut Jacob ignoravit sibi suppo­ sitam Liam pro Rachele, et ideo in toto excusatur; quia quoddam est particulare, quod non scitur nisi per studium; et puto quod prima est crassa et supina, non excusans; se­ cunda autem excusat vel a tanto vel a toto, si est casus mul­ tum difficilis. Hac autem divisione dicitur ignorantia affectata, vel simpliciter ignorantia, secundum quod coniungitur cum for­ ma voluntatis vel separatur ab ea; et quando est affectata, Ratio et divisio quaestionis 417 tunc est peccatum ex parte affectus; quando autem est sim­ pliciter ignorantia, tunc est excusans a tanto et non a toto. Hae autem differentiae: excusans et non excusans, acci­ piuntur penes causam finalem 89. Quantum vero ad crassam et supinam in speciali haec scribit Tapia: «Ignorantia haec vincibilis subdividitur in crassam seu supinam et ignorantiam affectatam. Ignoran­ tia crassa seu supina est illa quae solum indirecte est volun­ taria, ex negligentia addiscendi id quod quis tenetur scire, vel advertendi ad id quod tenetur advertere. Dicitur autem crassa, quia negligentia solet specialiter tribui hominibus crassis; dicitur vero supina, quia desides et négligentes so­ lent supini iacere et cubare; et secundum utrumque vocabu­ lum ponitur sub uno membro huius divisionis condistincto ab ignorantia affectata, quamvis ab aliquibus per supinam et crassam diversi gradus ignorantiae accipiantur penes ma­ gis et minus... Ignorantia affectata est illa quae est directe volita, ut quando quis de industria ignorare vult ut liberius rumpat vinculum seu excutiat iugum legis 1 2. 90. Pariter S aimant icenses aiunt: «Ea igitur (ignoran­ tia) quae potest et debet vinci alia est affectata, alia crassa vel supina et alia pure vincibilis. Affectata est cum quis data opera ignorare vult, quo libe­ rius et minori cum remorsu peccet, ut ob alium finem, illo­ rum more qui (Job XXI) dixerunt: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus, et Psalm. XXXV: noluit intelligere ut bene ageret. Crassa vero seu supina dicitur quae, licet non sit sic ex­ presse volita, ignorans tamen desidia et negligentia maxima detentus, nihil aut fere nihil curat de ea abigenda. Et propterea dicta est crassa; quia homines crassi et pingues desides 1 2 S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 22, art. 10, t. XXVII, p. 387-388. Tapia, Catena Moralis, Lib. III, q. 9, art. 1, n. 1, edit, cit., t. II, p. 246. ■ I esse solent, imo desidia ipsa pinguescunt; aut forte quia soli habetes et crassi ingenio simili ignorantia laborare solent. Supina etiam dicitur propter valde modicam curam, quae ad ipsam pellendam adhibetur, instar supine in lecto iacentium, quasi nihil de rebus curantium. Pure autem vincibilem appellamus eam, quae ex minori oritur negligentia, sufficienti tamen ut ignorans non excuse­ tur hac via a culpa mortali, quia licet non admodum sequiter se gesserit, sed mediocriter laboraverit, non tamen dilitentiam moraliter sufficientem pro negotii qualitate adhibuit» 1. I < M » wH » 91. S. Bonaventura quoque asserit quod ignorantia quae est in nobis a nobis est culpa, et addit: «Hoc autem po­ test esse tripliciter: vel cum in via veritatis exsistentes vo­ luntarie ab ea recedimus et in erroris foveam nos praecipi­ tamus, et haec privatio potest dici ignorantia erronea, quae est in haereticis; vel cum ad viam veritatis nolentes pertin­ gere cupimus in tenebris ambulare, et haec potest dici igno­ rantia affectata·, aut quia ex quadam pigritia et negligentia non curamus veritatem addiscere, et haec dicitur ignorantia crassa et supina. Et quaelibet istarum est culpa, licet prima maior quam secunda, et secunda quam tertia 2. 92. Has ergo ignorantiae notionem et divisiones possu­ mus sequenti schemate contrahere: de ignorantia: I) Notio nominalis: A) Etymologica: ignorantia ab i (n)—gnoscere=negatio cognitionis cuiuscumque. B) Vulgaris: opponitur scientiae, hoc est, cognitioni certae habituali cuiuscumque rei. 1 Salmanticenses, De vitiis et peccatis, disp. 13, dub, 1 § 1, n. 5, edit cit., t. VII, p. 510-511. 2 S. Bonaventura, II Sent., dist. 22, art. 2, q. 2, t. II, p. 524 b. Ratio et divisio quaestionis 419 II) Divisio: oppositio ad scientiam vel cognitionem: A) Habitualem seu proprie dictam: a) negative (seu contrarie)=nescientia. b) privative: ignorantia proprie dicta, quae sub­ dividitur: 1) per se seu ex parte obiecti ignoti vel ig­ norati: a) speculativa β) practica: * factibilium, * agibilium: ** universalis seu iuris (=maioris syllogismi practici). — naturalis, - positivi: — divini, — humani: — ecclesiastici, — civilis: — communis vel genera­ lis, ** particularis seu facti: — quatenus stat sub iure vel in actu signato: simplex ignoran­ tia facti, seu minoris syllogis­ mi practici, — quatenus coniungitur facto ex­ teriori vel consummato seu in actu exercito: ignorantia pra­ vae electionis, seu conclusionis syllogismi practici: contrarie in sensu stricto. 2) per accidens seu ex parte subiecti vel igno­ rantis, et sic ex parte: L. II, Q. LXXVI: De causis pecc. in speciali a) potentiae vel causae: * vincibilis seu voluntaria: ** physice vincibilis, ** moraliter vincibilis: - directe volita: affectata, — indirecte, propter: - negligentiam: non agit suf­ ficienter: simpliciter vinci­ bilis, — pigritiam: - nihil facit: crassa, — parum vel fere nihil: su­ pina. * invincibilis seu involuntaria: ** physice, ** moraliter. β) actus voluntatis et effectus in ipsa: * antecedens: causât involuntarium, sed non causatur ab illo. * concomitans: neque causât neque . causatur. * consequens: non causât, sed causa­ tur, et est affectata seu pravae elec­ tionis. Actualem seu advertentiam vel considerationem: a) privative: inadvertentia vel inconsideratio. b) contrarie: error, et solet esse ignorantia pra­ vae dispositionis. III) Notio realis ignorantiae proprie et stricte dictae: ha­ bitualis carentia cognitionis debitae in subiecto ca­ paci. Art. 1 : De ignorantia causa peccati 421 Art. 1.-Utrum ignorantia possit esse causa peccati 93. Et quidem ex ima parte videtur quod ignorantia non possit esse causa peccati. Primo, ex parte ipsius ignorantiae et causae. Nam quod non est ens non potest esse alicuius causa. Atqui ignorantia non est ens. Ergo ignorantia non potest esse causa alicuius. Maior constat, quia agere sequitur ad esse et supponit esse; ergo quod non est ens, non potest esse agens. Minor vero patet, quia ignorantia est privatio scientiae, quae pro obiec­ to habet ens vel esse; ergo ignorantia habet pro obiecto non ens, ideoque est tam non ens sicut et obiectum suum, quia tam scientia quam ignorantia specificantur ex obiecto. Secundo, ex parte effectus causandi. Causae enim peccati accipiuntur ex parte conversionis, non vero ex parte aversio­ nis. Atqui ignorantia, cum sit privatio et non ens, respicit aversionem. Ergo ignorantia non potest esse causa peccati. Tertio, ex parte modi causandi. In tantum enim ignoran­ tia esset causa peccati in quantum influit in voluntatem, quae est propria et primaria et adaequata causa peccati. At­ qui ignorantia non influit in voluntatem, quia non potest movere nisi ex parte obiecti; obiectum autem voluntatis est bonum apprehensum vel cognitum; ignoti vero nulla cupi­ do. Ergo ignorantia nullo modo potest influere in volunta­ tem, ideoque neque causare peccatum. 94. At ex alia parte est auctoritas Augustini dicentis quod quidam per ignorantiam peccant. Et idem asserit Aris­ toteles, qui et ait quod omne peccans est ignorans. Atque experientia quotidiana patet nos aliquando malum aliquod fecisse quia nesciebamus illud malum esse; et inde solemus excusationem sumere actuum nostrorum. Solutio huius quaestionis facilis est et reduci potest ad hanc propositionem: 422 S I w »w H b S L. II, Q. LXXVI: De causis pecc. in speciali 95. conclusio: Ignorantia antecedens, sive iuris sive fac­ ti, est per accidens causa efficiens peccati. Terminos conclusionis cognoscimus, exceptis illis de causa. Sciendum est ergo quod causa efficiens seu movens est duplex: una, per se, quae scilicet agit positive propria virtute et forma; alia per accidens, quae negative et ratione alterius cui coniungitur causât aliquid; et quidem hoc modo aliquid potest dici causa dupliciter: directe, sicut negatio causae contrariae vel ipsamet remotio prohibentis; et indi­ recte, sicut removens prohibens, hoc enim postulat actum positivum removendi prohibens seu contrariam causam. 96. Probatur. Quibus scitis, argumentum sic procedit: Illud est causa efficiens per accidens peccati quod est ipsamet remotio vel negatio causae prohibentis actum peccati. Atqui ignorantia antecedens sive iuris sive facti, est causa efficiens per accidens peccati. Maior patet ex modo dictis. Minor vero constat, quia cognitio legis alicuius, v. gr. prohibentis fornicationem, vel alicuius facti, v. gr. hunc ac­ tum esse fornicationem, est causa cur actus ille fornicationis non fiat; ergo remotio causae illius prohibentis est causa cur fiat; et sic est peccans propter ignorantiam. S. Thomas hoc illustrat exemplo peccati in artibus. «Sciendum est autem —inquit— quod, cum scientia practi­ ca sit directiva in humanis operibus, non solum per huiusmodi scientiam ducimur ad bonum, sed etiam revocamur a malis; et sic ipsa scientia est prohibiti va malorum. Ignoran­ tia ergo quae huiusmodi scientiam tollit, recte dicitur esse causa peccati, sicut removens prohibens, ut manifeste patet in operibus artis. Scientia enim grammaticae dirigit ad con­ grue loquendum et prohibet incongruitatem loquutionis; unde ignorantia grammaticae potest dici causa incongruae loquutionis sicut removens prohibens, vel magis sicut ipsa remotio prohibentis. Et similiter in actibus moralibus scien- Art. 1: De ignorantia causa peccati 423 tia practica dirigit, et ideo ignorantia huiusmodi scientiae secundum modum praedictum peccati moralis est causa» Ex quibus facile patet responsio ad obiecta, nam: 97. Ad primum dicitur: Distinguo mai.: Non ens non po­ test esse causa per se, concedo', per accidens, quia est causa sicut ipsa remotio prohibentis, nego. «Sicut removens prohi­ bens —ait S. Doctor— dicitur causa casus lapidis, et ipsa columnae remotio, ita etiam causa peccati potest dici et ipsa voluntas carendi scientia (quasi removens prohibens), et ipsa scientiae remotio (quasi ipsa remotio prohibentis)12. Concedo min. et contradistinguo consequens. Ignorantia non potest esse causa per se peccati, concedo; causa per acci­ dens, nego. 98. Ad secundum, concedo mai. et nego min. et conse­ quentiam, quia ignorantia repicit conversionem quasi remo­ tio prohibentis. Nam scientia respicit conversionem, et con­ sequenter ignorantia removet causam conversionis, et sic conversionem reductive respicit. Unde S. Thomas: «igno­ rantia, etiam ex parte conversionis, est causa peccati, in quantum removet prohibens conversionem peccati 3. 99. Ad tertirum, concedo mai.; distinguo min.: Ignoran­ tia totalis et absoluta non influit obiective in voluntatem, concedo; ignorantia partialis et relativa non influit obiecti­ ve, nego. Revera, si nihil omnino cognosceretur de obiecto, non peccaretur, quia non ageretur et sine actu non est pec­ catum; pariter, si omnia cognoscerentur, non peccaretur, quia scientia practica iuris et facti retrahit a peccato; sed quando aliquid cognoscitur, nempe ratio appetibilis in obiecto, et aliquid ignoratur, scilicet ratio mali, tunc ex pri1 S. Thomas, De Malo, 3, 6. 2 De Malo, 3, 6 ad 5. 3 De Malo, 3, 6 ad 4. 424 L, II, Q. LXXVI: De causis pecc in speciali mo operatur et ex secundo peccatur. Et sic ignorantia est causa per accidens peccati. Art. 2.-Utrum ignorantia sit peccatum 100. Quia aliquando unum peccatum est causa alterius, ut patet ex articulo 4 quaestionis praecedentis, ideo quaeri­ tur statim post causalitatem ignorantiae in peccatum, utrum fortasse ipsamet ignorantia sit peccatum, et sic esset causa aliorum sicut unum peccatum respectu alterius. Occa­ sionem autem quaerendi dederunt quaedam verba Scriptu­ rae, quae postmodum referentur. 2 < Μ » η Η κ| b Η 101. Ergo ex una parte videtur quod ignorantia non sit peccatum. Primo, per locum a definitione. Cui non convenit definitio peccati actualis non est peccatum actuale. Atqui ignorantiae non convenit definitio peccati actualis supra, q. 71, art. 6, tradita, quia est non ens et consequenter non actus. Ergo ignorantia non est peccatum. Secundo, per locum a contrario. Magis opponitur peccato gratia quam scientia, quia scientia potest simul esse cum peccato mortali, non vero gratia. Atqui privatio gratiae non est peccatum seu culpa, sed poena. Ergo a fortiori igno­ rantia, quae est privatio scientiae, non est peccatum, sed magis poena. Tertio, per locum a causa. Si ignorantia esset peccatum, hoc esset in quantum est voluntaria, quia omne peccatum est voluntarium. Atqui voluntarium est in ipsamet volunta­ te, sicut in subiecto. Ergo si aliqua ignorantia esset pecca­ tum, illa esset in voluntate sicut in subiecto. Hoc autem est impossibile, cum ignorantia sit in intellectu sicut et scien­ tia. Ergo non debet dici quod ignorantia est peccatum, sed Art. 2: Peccatum ignorantiae 425 Quarto, per locum ab effectu. Omne peccatum personale per poenitentiam tollitur. Atqui ignorantia non tollitur per poenitentiam, sed tam ignorans est qui poenitet sicut qui non poenitet. Ergo ignorantia non est peccatum personale. Si ergo esset aliquod peccatum, deberet esse originale. Sed hoc dici non potest, quia peccatum originale est in omnibus ex Adam per viam generationis descendentibus. Atqui igno­ rantia non est in omnibus hominibus, ut experientia patet. Ergo neque originale esse poterit, ideoque nullo modo di­ cenda est peccatum. Quinto, ex absurdis. Si ignorantia esset peccatum perso­ nale, hoc est, actuale, tandiu actu peccaret homo quandiu ingorantiam haberet. Atqui continue manet ignorantia in ig­ norante. Ergo ignorans continue actu peccaret, et sic seque­ retur quod per singula momenta ignorans infinities pecca­ ret. Hoc autem falsum est, quia tunc ignorantia esset gravis­ simum peccatorum, quod nemo dicit. Ergo nullo modo igno­ rantia est peccatum. 102. At ex alia parte contrarium constat. Nam «nihil meretur poenam nisi peccatum. Atqui ignorantia meretur poenam, secundum illud I Cor. 14, 13: si quis ignorat, ignora­ bitur. Ergo ignorantia est peccatum ’. Et in Psalm. 24, 7, David rogat Deum dicens: «Delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris». Sunt ergo ignorantiae illae mala quaedam seu peccata, sicut et delicta. «Praeterea —ut argumentatur S. Doctor in II Sent., dist. 22, art. 1, argumento 2 sed contra— Isaiae 5, 13, dicitur: Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Sed poena non debetur nisi culpae. Ergo carere scientia est culpa». 1 28 i I-II, 76, 2, sed contra. 426 I i § H » UΜ L. Il, Q. LXXVI: De causis PECC IN SPECIAL! 103. Circa materiam huius articuli S. Thomas non semper fuit eiusdem opinionis, quantum ad hoc ut explicaret quomodo ipsa ignorantia sit peccatum. Nam in II Sent., dist. 22, q. 2, art. 1 (circa 1254-1256) scribit: «Quidam dixerunt nullam ignorantiam, quantum in se est, culpam esse, sed ratione alicuius annexi, vel praece­ dendis vel sequentis: praecedentis, ut causae, scilicet, negligentiae addiscendi; sequentis, ut effectus, scilicet alicuius inordinati actus, qui ignorantiam sequitur. Sed quia de ratione culpae non est plus nisi quod sit pri­ vatio alicuius quod debitum est haberi, in potestate eius, qui privatur, exsistens, ideo etiam ipsam ignorantiam secun­ dum se possumus culpam dicere, si tamen ignorantia privati­ ve et non negative accipiatur. Et dico ignorantiam privative quae est eius quidem quod quis natus est addiscere, quid­ quid sit illud; non enim idem est quod omnes scire tenentur, cum ad plura scienda quidam magis aliis teneantur; unde aliqua ignorantia est peccatum uni quae non est peccatum alteri; unicuique enim peccatum est ignorantia eorum quae ad bonos mores et fidei veritatem pertinent, sed alicui in officio constituto est etiam peccatum ignorantia eorum quae ad suum officium pertinent. Nec est mirum, si hoc ipsum quod est scientia carere, peccatum est ei qui potest et tenetur habere, cum etiam ca­ rere aliquo corporali ad officium pertinente peccatum sit, ut tonsura vel veste ad officium accommodata. Et quod ista in se peccata sint, poena ostendit quae pro eis iuste infligitur». Postea vero in Quaestionibus Disputatis De Malo, q. 3, art. 7 (circa 1263-1268), contrariam sustinet sententiam, hoc est, illam primam quam in Sententiis retulerat. Postquam distinxerat notiones nescientiae, ignorantiae et erroris, prout supra transcripsimus, ita pergit: «Et quia peccatum in actu consistit, error manifeste habet rationem peccati', non enim est absque praesumptione quod aliquis de ignoratis sententiam ferat, et maxime in quibus periculum exsistit Art. 2: Peccatum ignorantiae 427 Sed nescientia de se, nec rationem culpae nec poenae ha­ bet; quod enim aliquis nesciat ea quae ad ipsum non perti­ net scire, vel quae non est natus scire, nec culpa nec poena est. Unde in angelis beatis est nescientia ut Dionysius dicit Sed ignorantia de se rationem poenae dicit; non autem omnis ignorantia habet rationem culpae; ignorare enim ea quae quis non tenetur scire, absque culpa est; sed igno­ rantia illa qua quis ignorat ea quae tenetur scire non est absque peccato. Tenetur autem scire quilibet ea quibus dirigatur in pro­ priis actibus, unde omnis homo tenetur scire ea quae fidei sunt, quia fides intentionem dirigit; et tenetur scire praecep­ ta decalogi, per quae potest peccata vitare et bonum facere; unde et coram omni populo sunt divinitus promulgata, ut habetur Exod. 20. Secretiora autem legis Moyses et Aaron a Domino audierunt. Unusquisque autem super haec tenetur scire quae ad suum officium pertinent; sicut Episcopus ea quae pertinent ad officium episcopale, et Sacerdos ea quae pertinent ad of­ ficium sacerdotale, et sic de aliis; et horum ignorantia non est sine culpa. Potest ergo talis ignorantia considerari tripliciter: Uno modo secundum se, et sic non habet rationem culpae, sed poe­ nae. Dictum est enim supra 2 quod malum culpae est priva­ tio perfectionis a subiecto agente; unde privatio gratiae vel scientiae habet rationem poenae si secundum se consideretur. Alio modo potest considerari talis ignorantia per compa­ rationem ad causam. Sicut enim causa scientiae est applica­ tio animi ad sciendum, ita causa ignorantiae est animum ad sciendum non applicare; et hoc ipsum quod est non appli­ care animum ad sciendum id quod quis debet scire est pecca­ tum omissionis. Unde, si talis privatio cum causa praecedenti Pseudo Dionysius, De coelesti hiererchia, c.6. 428 r -1 n ■'*·» »?*** ·■· L. II. Q. LXXVI: De causis pecc. in speciali accipiatur, erit peccatum actuale, per modum quo omissio peccatum dicitur. Tertio modo potest considerari talis ignorantia per com­ parationem ad id quod ex ea sequitur; et sic quandoque est causa peccati, ut supra dictum est. Potest etiam ignorantia pertinere ad peccatum originale, ut dicit Hugo a S. Victore quod sic considerandum est. «In peccato originali est aliquid formale, scilicet carentia originalis iustitiae, quae pertinet ad voluntatem. Sicut au­ tem ex originali iustitia, per quam voluntas Deo coniungebatur, fiebat quaedam perfectionis redundantia in alias vi­ res, ita scilicet quod, ratione illustrata cognitione veritatis, irascibilis et concuspicibilis sortirentur rectitudinem a ra­ tione, ita substracta originali iustitia a voluntate, deficit cognitio veritatis in intellectu, et rectitudo in irascibili et concupiscibili; et sic ignorantia et fomes sunt materialia in peccato originali, sicut et conversio ad bonum commutabile in peccato actuali». Et similiter in responsionibus ad obiecta. Nam ad pri­ mum ait: «Privatio scientiae et gratiae habet rationem culpae secundum quod accipiuntur simul cum sua causa, quae perti­ net ad genus actus». Et ad septimum: «Per hoc autem quod addit (Augusti­ nus): sed si scire neglexerit, dat intelligere quod ignorantia habet quod sit peccatum ex negligentia praecedente, quae nihil est aliud quam non applicare animum ad sciendum ea quae quis debet scire». Denique, ad undecimum ait: «Peccatum ignorantiae non consistit in sola privatione scientiae, sed in ea simul cum cau­ sa praecedenti, quae est negligentia addiscendi». Quae sententia definitiva est, quia retinuit in Summa Theologica, hoc loco (1269-1270). » 1 Hugus a S. Victore, / De Sacramentis, propt. VII, cap. 27-29 ·· Art. 2: Peccatum ignorantiae 429 104. Huius duplicis opinionis meminit S. Albertus Mag­ nus, scribens: «Circa istam quaestionem diversorum diver­ sae sunt opiniones. Quidam enim dixerunt quod nulla igno­ rantia de se est peccatum, sed, ratione annexi, aliqua dicitur esse peccatum, scilicet ratione negligentiae sciendi eius quod tenetur scire, vel ratione contemptus, vel ratione voluntatis, quod idem est; et ideo isti hoc modo solvunt dicta Sanc­ torum, quod Sancti ex his causis dicunt aliquam ignoran­ tiam esse peccatum, et non gratia sui; et concedunt ratio­ nes inductas. Et dicunt ulterius ad secundam quaestionem (utrum nempe aliqua ignorantia sit affectata), quod ratione annexi etiam dicitur voluntaria, quia voluntarium est id quod facit ignorare, ut non discendi, et quiescendi a labore studii, vel etiam voluntas impunitatis si non scietur; quia, si sciret, obligaretur ex scientia ad faciendum» ’. Attamen Albertus est alterius opinionis, nam dicit: «Sed quia haec solutio videtur Sanctis secundum superficiem contradicere; ideo alii aliter sentiunt, et puto quod melius, distinguentes multiplicem esse ignorantiam. Est enim ignorantia privatio habitus in intellectu specu­ lativo et haec non est peccatum, et est ignorantia faciendo­ rum a nobis, quae est privatio habitus regentis in moribus necessariis ad salutem; et haec est duplex, scilicet quaedam est habitus privatio instruentis ad ea quae necessaria sunt vitae in communi, ut ignorantia iuris divini ordinantis mo­ res in praeceptis, ut fornicationem esse peccatum mortale et homicidium et huiusmodi, et haec est peccatum in haben­ tibus usum rationis; alia est privatio habitus practici inte­ llectus regentis in pertinentibus ad officium, ut Pontifex fac­ tas litteras ad fidem et morem instituentes tenetur scire, et sacerdos ea sine quibus actus sacerdotalis non valet exerce­ ri, et huismodi; et haec ignorantia, habito officio, etiam pec­ catum est; sed, non habito, non est peccatum. ' S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 22, art. 7, t. XXVII, p. 382. ► VV M' 430 L. II, Q. LXXVI: De causis pecc. in speciali Et quia hoc facilius est sustinere, secundum hoc respon­ deamus obiectis» Et videtur quod altera opinio multos asseclas obtinuerit; nam, ut scribit idem S. Albertus, «propter haec et similia fere tota multitudo sequitur opinionem istam, quia ignoran­ tia de se et in se non est peccatum. Sed tamen —addit— sal­ vando aliam, possumus dicere quod ignorantia non est pec­ catum secundum quod nascitur in nobis, sed secundum quod tempore discretionis et officii efficitur obligatio ad ac­ tum sciendi» 12. Quinam vero fuerint illi qui talem positionem tenuerint S. Albertus non dicit. Vazquez 3 citat Autissiodorensem; at­ que editores S. Bonaventurae citant etiam Richardum de Mediavilla. Sed paeterea eam docuit expresse Durandus, his verbis: «Ignorantia eorum quae quis non tenetur scire vel non potest, nullo modo est peccatum; de ignorantia vero eo­ rum quae aliquis tenetur scire et potest dicendum quod numquam est peccatum secundum se, sed ratione adiuncti, quod est negligentia addiscendi vel voluntas non ad­ discendi» 4. Unde patet quod Durandus idem docuit quod S. Thomas in posterioribus operibus, et tamen Dionysius Carthusianus de opinione Durandi ausus est dicere quod «ista opinio est inepta» 5. Fortasse ergo S. Doctor in sua iuventute tenuit contra­ riam, ductus auctoritate Magistri sui Alberti Magni; postea vero, re melius et profundius perspecta modo personali, per­ venit ad contrariam opinionem, quae fere communis erat apud theologos sui temporis, ut idem Albertus fatetur. 1 Ibidem, p. 282-283. 2 Ibidem, art. 8, p. 384. J G. Vazquez, h. !.. disp. 118, cap. 2, p. 720. 4 Durandus, II Sent., dis. 22, q. 3, edit, cit., fol. 107 coi. 2 5 Dionysius Carthusianus, II Sent., dist. 22, q. unie., t. XXJi p 243 b Art. 2: Peccatum ignorantiae 431 Positio ergo ista continetur duabus conclusionibus se­ quentibus: 105. conclusio peccatum. prima: Nulla ignorantia secundum se est 106. Probatur. Ratio est quia ignorantia secundum se est essentialiter privatio habitualis habitus scientiae. Atqui peccatum seu culpa non dicitur de habitibus, sed de actibus, ut patet ex dictis in quaestione 71. Ergo, cum ignorantia non sit actus vel omissio actus secundum se, non potest se­ cundum se esse peccatum. Ex quo argumento patet quod, si loquamur de ignorantia improprie dicta, nempe de inadvertentia vel inconsideratione, quae in actu consistit vel omissione actus, potest et debet dici esse peccatum, si cetera requisita ad peccatum adsint. 107. conclusio secunda: Ratione vero adiuncti, hoc est, ratione negligentiae, «nulla ignorantia invincibilis est pecca­ tum; ignorantia autem vincibilis est peccatum si sit eorum quae aliquis scire tenetur; non autem si sit eorum quae quis scire non tenetur» (Hic). 108. Probatur. Prima pars facile patet: Ubi enim non adest voluntarium non datur peccatum. Atqui in ignorantia invincibili non datur voluntarium, quia voluntas non est de impossibilibus nobis, haec autem ignorantia «non est in po­ testate nostra eam repellere». Ergo haec ignorantia «non est in potestate nostra eam repellere». Ergo haec ignorantia non est peccatum. 109. Secunda pars facile probatur. «Quicumque negligit habere vel facere id quod tenetur habere vel facere peccat peccato omissionis». Atqui habens ignorantiam vincibilem de his quae potest et debet scire, manifeste negligit habere vel facere id quod tenetur habere vel facere. Ergo habens . V- 432 L. H. Q. LXXVI: De causis pecc. in speciali ignorantiam vincibilem de his quae potest et debet scire peccat peccato omissionis. Et consequenter, non ipsa igno­ rantia secundum se, sed ut coniuncta suae causae, nempe negligentiae voluntariae, est peccatum, et quidem omissio­ nis. 73 110. Tertia denique pars demonstratione non indiget. Nam ad peccatum omissionis tria cumulative requiruntur: posse, debere et non velle seu non agere. Atqui in casu prae­ senti adest quidem primum scilicet, posse, quia est vincibi­ lis; adest etiam tertium, nempe non agere seu non velle, quia est revera ignorantia et negligentia; sed deest secun­ dum, scilicet debere. Ergo, si non facit cum possit, non pec­ cat moraliter peccato omissionis. Hanc autem causalitatem hominis respectu propriae ig­ norantiae exponit S. Doctor alibi scribens: «Potest autem homo esse causa suae ignorantiae dupliciter: uno modo, di­ recte aliquid agendo, sicut patet de his qui se inebriant, et ex hoc redduntur ignorantes, quia dupliciter sunt increpan­ di: primo quidem, quia se inebriaverunt; secundo, quia ex ebrietate aliquod peccatum fecerunt. Principium enim ebrietatis est in potestate ipsius hominis, quia homo est do­ minus eius quod non inebrietur, idest in sua potestate hoc habet; ebrietas autem est causa ignorantiae, et sic per con­ sequens est homo ignorantiae causa. Alio modo homo est causa ignorantiae indirecte, per id quod non agit id quod agere debet; propter hoc, ignorantia eorum, quae scire tenetur et potest, reputatur voluntaria; et propterea homines puniuntur. Et hoc est quod dicit quod legislatores puniunt ignorantes ea quae sunt lege statuta, qua omnes scire oportet, sicut quod non est furandum; et non difficilia iuris, quae non tenentur omnes scire, quae nec possent. Et idem etiam in aliis quibuscumque homines videntur ignorare propter negligentiam in potestate eorum erat ut non Art. 2: Peccatum ignorantiae 433 ignorarent: domini enim sunt sui, et in potestate sua habent ut sint diligentes et non négligentes» Atque idem docet in II-II, q. 53, art. 2 ad 2: «Quia scien­ tia —inquit— est magis remota a moralibus quam pruden­ tia, secundum propriam rationem utriusque, inde est quod ignorantia non habet de se rationem peccati moralis, sed so­ lum ratione negligentiae praecedentis vel effectus sequentis. Et propter hoc ponitur inter generales causas peccati. Sed im­ prudentia secundum propriam rationem importat vitium mo­ rale, et ideo magis potest poni speciale peccatum». 111. Sed quaestio statim oritur cuinam scilicet virtuti opponatur ignorantia, quia omne peccatum opponitur alicui virtuti. Responsio datur in sequentibus, et dicitur quod non opponitur secundum se alicui virtuti, sed secundum causam sui vel effectum, hoc est ratione alicuius adiuncti. Huius vero rei excellentem explicationem dat Caietanus, hoc loco, scribens: «Quia omne secundum se vitium morale opponitur secundum se alicui virtuti, et ignorantia non opponitur alicui virtuti morali, sed scientiae (quae est vir­ tus intellectualis) ideo ignorantia non est secundum se peccatum. Propter quod non tractatur de ea in II-II, sed tractatur hic de ea, inter generales causas peccati. Et quia secundum se non est peccatum, oportet secun­ dum illud esse peccatum, secundum quod ingreditur mali moralis ordinem. Quod ex eius opposito, scientia scilicet seu cognitione, patere potest. Constat autem quod cognitio materia est illius moralis virtutis quae vocatur studiositas, et contrariorum vitiorum secundum excessum et defectum, quorum primum vocatur curiositas, alterum vero innominatum videtur, et communi nomine vocatur negligentia. 1 S. Thomas III Ethic., lec. 11. 434 L. II. Q. LXXVI: De causis pecc. in speciali Ignorantia igitur, quae est omissio scientiae, ex parte vi­ tii deficienter se tenet; ac per hoc peccati rationem in tantum habet in quantum sub illa negligentia cadit. Nec propterea est quaestio ista non formalis aut extra propositum, sed formalissima de ignorantia, si est pecca­ tum, in proprio tractatu necessaria, ut causa peccati pecca­ tum quoque esse agnoscatur, et non excusare sequentia. Sed quia non est secundum se peccatum, oportuit respondendo dicere secumdum quid est peccatum. Et dictum est secun­ dum negligentiam. Et scito quod negligentia est nomen aequivocum vel qua­ si aequivocum ad peccatum oppositum prudentiae (Cf. II-II, 54) et ad peccatum oppositum studiositati. Et illa est in inte­ llectu; ista in voluntate: illa defectus sollicitudinis praeci­ piendi in qualibet materia, ex remissa voluntate oppositi boni procedentem, significat; ista voluntatem intensam res­ pectu commissionis contrariae, et remissam respectu omis­ sionis studiositatis, sicut cetera vitia moralia defectiva. Unde ad istam spectat ignorantia affectata et ignorantia negligens: illa per commissionem; haec per omissionem; sicut ad pusillanimitatem spectat, et affectata parvitas, et omissa magnitudo; eiusdem namque rationis est commissio contra­ rii et omissio virtutis. Unde negligentia opposita sollicitudini est effectus negligentiae oppositae studiositati, pro quanto est voluntas remissa circa studiositatem. Et propter hanc propinquitatem et communicationem in nominibus, non curavit Auctor discernere de qua negligen­ tia loqueretur, veritatem praesertim semprer salvam vi­ dens; quia una infert aliam, ut patet» ’. Ex quibus facile est ad obiecta respondere. Nam: 112. Ad primum respondetur: distinguo mai.: cui nullo modo, hoc est, neque directe neque reductive, convenit defi­ nitio peccati actualis non est peccatum actuale, concedo; cui Caietanus, In I-II, 76. art. 2. nn. 2-3. Art. 2: Peccatum ignorantiae 435 non convenit directe, bene vero reductive, non est peccatum actuale, nego. Contradistinguo min. et nego consequentiam. Revera non ipsa ignorantia secundum se —si vere et pro­ prie sumatur pro habituali— sed in causa eius, nempe in negligentia seu omissione applicationis ad sciendum, stat peccatum huiusmodi; et sic reductive pertinet ad peccatum «in quantum praetermittitur aliquid quod debuit dici vel fie­ ri vel concupisci ad scientiam debitam acquirendam». 113. Ad secundum, transeat mai.; sed distinguo min.: priva­ tio gratiae non est peccatum, si sumatur secundum se, mere abstracte, concedo; si sumatur ut coniuncta causae suae volun­ tariae, hoc est, negligentiae praeparandi se ad gratiam, nego. Et contradistinguo consequens: Ignorantia secundum se sumpta non est peccatum actuale, concedo; ut coniuncta cau­ sae eius, scilicet negligentiae voluntariae addiscendi, nego. Addit vero S. Thomas, quod ratione huius adiuncti seu causae, in qua conveniunt privatio gratiae et privatio scien­ tiae in ratione peccati, plus peccati seu culpabilitatis de se dicit negligentia acquirendi scientiam quam negligentia ac­ quirendi gratiam; quia scientiam possumus acquirere effi­ cienter per nostros actus proprios naturales; gratiam vero non, sed solum per auxilium Dei. Ex qua observatione appa­ ret iam quod homo non se praeparat ad gratiam habitualem nisi per gratiam actualem. 114. Ad tertium, concedo mai.; sed distinguo min.: Omne voluntarium elicitum est in ipsa voluntate ut in proprio prin­ cipio et subiecto, concedo; omne voluntarium imperatum, subdistinguo: est in voluntate sicut in principio et subiecto primo et remoto, concedo; sicut in principio et subiecto pro­ ximo et inmediato, nego. Iam vero negligentia sciendi, certe est in voluntate, sed ut imperanti —si tamen intelligatur de negligentia opposita studiositati, non vero si sermo fiat de negligentia opposita iï-."Λ'' ■ 436 L. II. Q. LXXVI: De causis pecc in speciali prudentiae—. Et tamen, iuxta dicta in corpore articuli, dici debet quod istud peccatum omissionis inchoative et causali­ ter stat in voluntate negligent!, sed consummative est in ipso intellectu, in quo est ignorantia ipsa. Notandum nihilominus quod istud argumentum solum urget illos qui tenent ignorantiam secundum se ipsam esse peccatum; non vero illos qui tenent eam non esse peccatum nisi ratione adiuncti. Unde, quia nos defendimus hanc ulti­ mam positionem, possemus concedere totum argumentum et negare suppositum. 115. Ad quartum, distinguo niai.: Omne peccatum ac­ tuale per poenitentiam tollitur in se vel saltem in causa eius, concedo; semper in se, sicut est possibile hoc modo loqui de peccato, nego. Contradistinguo min., et nego consequentiam. Revera per poenitentiam, licet non tollatur ipso facto ig­ norantia secundum se, tollitur tamen negligentia, quae erat eius causa. lam vero, ut ex dictis patet, ignorantia secun­ dum se solam non est peccatum, sed solum ut coniuncta cum negligentia. Sublata ergo negligentia per poenitentiam, tollitur etiam non ipsa ignorantia, sed ratio peccati quod ignorantiae conveniebat ex negligentia. Neque est proprie peccatum originale, nisi materialiter, ut patet ex dictis in De malo supra citato. 116. Ad quintum, distinguo mai.: Si ipsa ignorantia es­ set secundum se peccatum et si esset quid positivum, conce­ do; si non ipsamet est peccatum secundum se neque est quid positivum, sed privativum, nego. Contradistinguo min. et nego consequentiam. Ratio est semper eadem: quia enim ignorantia non est peccatum secundum se, sed solum ratione negligentiae, se­ quitur quod tandiu ignorans peccat quandiu negligentia est peccatum; et quia negligentia est peccatum omissionis, op­ positum praecepto affirmativo, quod semper quidem obli- .4 Art. 3: Excusatio peccati ex ignorantia 437 gat, sed non pro semper et in omni momento, ideo nullo modo sequitur ignorantem semper peccare, cum neque negligens semper actu peccet. Art. 3.-Utrum ignorantia excuset ex toto a peccato 117. Quia non omnis ignorantia est peccatum, licet om­ nis ignorantia possit esse quodammodo causa peccati, ideo quaerendum est modo de effectu ipso ignorantiae in actu peccaminoso, utrum scilicet ignorantia excuset a peccato et a quanto excuset. 118. Videtur ergo ex una parte quod ignorantia excuset ex toto a peccato. Primo. Nam involuntarium excusat totaliter a peccato. Atqui ignorantia causât involuntarium. Ergo ignorantia ex­ cusat totaliter a peccato. Secundo. Quod se habet per accidens ad humanum actum non dat ei speciem aliquam moralitatis, sed omnino extra or­ dinem moralitatis ponit. Atqui quod ex ignorantia provenit se habet omnino per accidens ad actum humanum. Ergo quod ex ignorantia provenit ponendum est omnino extra ordinem moralitatis. Sed actus, qui dicitur peccaminosus, ex ignoran­ tia causatus, omnino per accidens se habet. Ergo et extra ge­ nus moralitatis. Quod vero est extra genus moralitatis totali­ ter excusatur a formali peccato, quod est species quaedam moralitatis. Ergo ignorantia totaliter excusat a peccato. Tertio. Quod non est actus humanus non est peccatum. At­ qui quod ex ignorantia causatur non est actus humanus, quia ad actum humanum requiritur cognitio. Ergo quod ex igno­ rantia causatur non est peccatum, et consequenter omnis ac­ tus ex ignorantia causatus totaliter excusatur a peccato. 119. At ex alia parte, ut Augustinus dicit: quaedam per ignorantiam facta recte improbantur. Sed solum illa recte improbantur quae sunt peccata. Ergo quaedam per ignoranΛ' L. II. Q. LXXVI: De 438 causis pecc. in speciali tiam facta sunt peccata. Non ergo ignorantia omnino excu­ sat a peccato. ft 120. In hac quaestione sunt duae positiones extremae et alia media. Una extrema tenet quod omnis ignorantia, quae­ cumque denique illa sit, excusat omnino a peccato; quae sententia vere potest dici laxissima, et est Abaelardi, nam damnata est in Concilio Senonensi 1140 decima eius propo­ sitio, quae sic se habet: «Quod non peccaverunt qui Chris­ tum ignorantes crucifixerunt, et quod non culpae adscribendum est quidquid fit per ignorantiam» Ex adverso, iansenistae quidam, vestigia sequentes Lutheri, Calvini, Baii et lansenii, docuerunt nullam ignorantiam excusare a peccato, prouti apparet ex propositione damnata ab Alexandro VIII, die 7 decembris 1690, quae tenoris est se­ quentis: «Tametsi detur ignorantia invincibilis iuris naturae, haec in statu naturae lapsae operantem ex ipsa non ex-cusat a peccato formali» 2. Vere ergo dici potest sententia rigoristica. Denique, media positio, quae vera est, tenetur a S. Tho­ ma et communiter a theologis, et docet quamdam ignoran­ tiam excusare a toto vel a tanto, quamdam vero non excu­ sare, sed potius acusare. 121. conclusio prima: Ignorantia invincibilis et inculpa­ bilis omnino excusat a peccato formali quod causai. 122. Probatur. Prima pars constat, quia id quod causât involuntarium simpliciter excusat totaliter a formali pecca­ to, quod semper debet esse voluntarium. Atqui ignorantia invincibilis (antecedens) causât involuntarium simpliciter, ut patet ex dictis supra, quaestione 6 articulo 8. Ergo igno­ rantia invincibilis excusat totaliter a peccato formali. 123. Secunda pars loquitur de ignorantia fortasse vinci­ bili, sed inculpabili, quia ignorans non tenebatur illam ex1 2 Concilium Senonense, Denz. 377. Alexander VIII, Denz. 1292. Art. 3: Excusatio peccati ex ignorantia 439 pellere eo quod non tenebatur habere scientiam contrariam. Unde potest reduci argumentum ad hanc formam: quod na­ turaliter sequitur ad aliquid licitum seu inculpabile excusa­ tur totaliter a peccato formali. Sed tale est peccatum conse­ quens ad talem ignorantiam. Ergo talis ignorantia totaliter excusat a peccato. 124. conclusio secunda: Ignorantia consequens affectata seu directe volita et procurata, non excusat a peccato, sed po­ tius aggravat vel accusat. 125. Probatur. Quod est magis voluntatium et ex maiori malitia proveniens non excusat a peccato formali, sed potius accusat vel auget peccatum. Atqui talis est ignorantia con­ sequens affectata, quae vere est directe volita et ex mali­ tia directe procurata. Ergo haec ignorantia non excusat, sed accusat. 126. conclusio tertia: Ignorantia consequens, hoc est, vincibilis, per accidens volita seu quasi indirecte, nempe igno­ rantia crassa vel supina, non excusat totaliter a peccato forma­ li, licet aliqualiter excusat. 127. Probatur. Quod non causai involuntarium simpli­ citer, sed solum secundum quid, non excusat totaliter a pec­ cato, inde sequuto, sed solum partialiter, vel secundum quid. Atqui huiusmodi est ignorantia vincibilis supina vel crassa. Ergo talis ignorantia non excusat totaliter a peccato formali, sed solum partialiter. Maior constat ex hucusque dictis, quia tandiu et eo modo quo remanet voluntarium, remanet et peccatum formale. Minor vero facile suadetur, quia revera illa ignorantia est indirecte volita in causa, scilicet in negligentia addiscen­ di, cum posset et deberet addiscere; ergo ex hac parte igno­ rantia illa est indirecte voluntaria et consequenter indirecte voluntarium est peccatum quod sequitur ex illa; quia, ut vulgo dicitur, qui est causa causae est causa causati. K. 440 L. II, Q. LXXVI: De causis pecc in speciali Attamen, quia illud peccatum in seipso non est volitum directe et formaliter, ideo malitia eius minuitur, quae vere mensuratur ex voluntarietate. Hanc autem partialem excusationem ex duobus proveni­ re potest iuxta duos modos ignorantiae indirecte volitae, de quibus loquitur S. Doctor in corpore articuli, scilicet ex par­ te rei ignoratae seu obiecti et ex parte ipsius ignorantiae. 128. conclusio quarta: Ignorantia concomitans neque accusat neque excussat a peccato formali. 129. Probatur. Ratio est, quia omnino per accidens se habet ad peccantem et ad actum peccati, neque est causa peccati neque effectus. Atqui quod hoc modo se habet nihil omnino facit ad voluntarietatem et ad moralitatem. Ergo moralitas eodem modo se habet ac si non adfuisset, ideoque neque acusat neque excusat. Ad obiecta facile respondetur. 130. Ad primum, concedo mai., sed distinguo min.: Igno­ rantia causât involuntarium, omnis ignorantia, nego; quae­ dam, nempe consequens, concedo. 131. Ad secundum respondetur quod «per accidens» ha­ bet magnam latitudinem, et tamen in ignorantia conse­ quenti, est aliquo modo volitum, et hoc sat est ad ratio­ nem peccati. 132. Ad tertium, nego suppositum, quia non omnis igno­ rantia est invincibilis physice, et propterea semper remanet homo ut homo agens in actibus suis. ^4 Art. 4: Ignorantia diminuens peccatum 441 Art. 4.-Utrum ignorantia diminuat peccatum 133. Articulus iste fere nullam difficultatem habet post ea quae dicta sunt circa articulum praecedentem. 134. conclusio: Sola ignorantia consequens indirecte vo­ lita, hoc est, crassa vel supina vel simpliciter vincibilis, dimi­ nuit peccatum sequens quod causai, seu excusat a tanto pro conditione negligentiae habitae, negotii de quo agitur, actus qui sequitur, personae quae ignorat. 135. Probatur. Ratio est quia diminuit voluntarium. Quod autem diminuit voluntarium, eo ipso diminuit pecca­ tum seu malitiam, quia diminuta causa diminuitur effectus. Omnia clara sunt in articulo praesenti, ubi praecipue notan­ dae sunt responsiones ad 2 et ad 4. Et haec doctrina omnino consona est Scripturae. Nam Christus pro crucifixoribus rogavit dicens: «Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt» *. Cui concinit Petrus dum ait: «Scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et princi­ pes vestri» 2, et similiter Paulus: «Si enim —inquit— cogno­ vissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent» 3. Idemque Paulus de semetipso, qui de persequutore factus est vas electionis ait: «Misericordiam consequutus sum, quia igno­ rans feci» 4. Item: «Ille autem servus, qui cognovit volunta­ tem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis; qui autem non cognovit, et fecit aliqua plagis, vapulavit paucis» 5. I 2 5 Joan. 23, 34. Act., 3, 17. I Cor., 2, 8. I Tim., 1.13. Luc. 12, 47-48. 442 Q. LXXVI: De causis pecc in speciali Revera etiam talis est communis sensus omnium homi­ num. Et notandum quod, quae dicuntur de ignorantia pro­ prie dicta seu habituali, proportionaliter sunt intelligenda de actuali seu inadvertentia vel inconsideratione. Utrum et qualiter ignorantia excusat a poena videri po­ test apud canonistas et iurisperitos. en 2 w EDICION DE LAS OBRAS COMPLETAS DE SANTIAGO RAMIREZ, Ο. P. BIBLIOTECA DE TEOLOGOS ESPANOLES ΤΟΜΟ VIII BIBLIOTECA DE TEOLOGOS ESPANOLES μηι JACOBUS M, RAMIREZ, O P. DE VITIIS ET PECCATIS IN I II SUMMAE THEOLOGIAE DIVI THOMAE EXPOSITIO tj (QQ. LXXI-LXXXV) I;' H Editio praeparata a Victorino Rodriguez, O.P. βν ■RiC /^ù DOMINICOS PROVINCIA DE ESPANA SALAMANCA, 1990 :· Nihil obstat: Fr. Annandus Bandera, O.P. Fr. Petrus Arenillas, O.P. Imprimi potest: Fr. Jacobus Pirallo, O.P. Prior Provincialis Provinciae Hispaniae Matriti, 28 ianuarii 1988 © Editorial San Esteban, 1990 Apartado 17 - Salamanca (Espana) ISBN: 84-87557-04-X Obra completa ISBN: 84-87557-02-3 Tomo Vffl, Vol. II DepOsito Legal: S. 33-1974 Printed lnd Spaln IMPRENTA Calatrava, S.C.L. Polig. El Montalvo. Salamanca 1990 QUAESTIO LXXVII DE CAUSA PECCATI EX PARTE APPETITUS SENSITIVI 136. Consequenter considerandum est de causa peccati ex parte appetitus sensitivi seu ex parte passionis, eo quod passio est actus seu motus appetitus sensitivi, neque iste ap­ petitus potest esse causa peccati nisi per motum suum. Circa hoc autem plura considerat S. Doctor, quae reduci possunt ad duo capita, nempe ad causalitatem istam secun­ dum se vel in seipsa (art. 1-5), et ad effectus eius (art. 6-8). Quantum vero ad ipsam causalitatem secundum se opor­ tet prius naturam eius inspicere seu notionem eius quaerere (art. 1-3), ac deinde modos aut divisionem eius (art. 4-5). Sic ergo ordo articulorum huius quaestionis sequenti schemate contrahi potest: DE INFLUXU CAUSALI IN PECCATUM EX PARTE APPETITUS SENSITIVI: I) Secundum se: A) notio eius: a) realis seu de vero et reali influxu causali eius respectu actus: 1) voluntatis (art. 1). 2) intellectus (art. 2). b) nominalis seu de nomine vel formula peccati sic causati: ex infirmitate (art. 3). B) divisio: a) causa generalis: sub conceptu amoris sui (art. 4). b) causa magis specialis: sub conceptu concupis­ centiae triplicis (art. 5). -'Λ L. II, Q. LXXVH: De causa pecc ex parte passionis II) Secundum effectus eius: A) excusatio a peccato: a) partialis seu a parte (art. 6). b) totalis seu a toto (art. 7). B) accusatio vel imputatio, quando a p^rte excusatur (art. 8). Art. 1.-Utrum voluntas moveatur a passione appetitus sensitivi 137. Mirabili ordine S. Doctor procedit. Cum enim pro­ pria causa peccati sit voluntas et sola voluntas, ut ex dictis patet, in tantum alia possunt in peccatum influere in quan­ tum quodammodo influere valent in voluntatem. Unde statim exorditur ab influxu appetitus sensitivi in voluntatem; quod, si non possit in eam directe et immediate influere, quaeretur deinde utrum indirecte et mediante intellectu in­ fluere possit, et propter hoc in secundo articulo quaeritur de influxu euius in intellectum. Notandum est autem circa titulum quod inverso modo proponitur in distributione articulorum et in principio arti­ culi primi, nam in distributione articulorum ita formulatur: utrum passio appetitus sensitivi possit movere vel inclinare voluntatem; et initio articuli hoc modo: utrum voluntas mo­ veatur a passione appetitus sensitivi. 138. Videtur ergo ex una parte quod voluntas non mo­ veatur a passione appetitus sensitivi. Si enim ab illa move­ retur, aut moveretur per modum finis seu obiecti, aut per modum agentis seu ex parte subiecti. Atqui neutro modo moveri potest ab illa. Non primo modo, quia obiectum passionis appetitus sen­ sitivi est bonum sensibile; e contra obiectum voluntatis est bonum intelligibile; nihil autem movetur obiective nisi per obiectum proprium et formale. Art. 1: utrum voluntas moveatur a passione 445 Neque secundo modo, quia inferius et materiale non po­ test hoc modo movere superius et immateriale, eo ipso quod movens debet esse supra motum. Atqui appetitus sensitivus est inferior et materialis relate ad voluntatem, quae supe­ rior et immaterialis est. Ergo impossibile est quod voluntas moveatur per modum agentis ab appetitu sensitivo. 139. Ex alia vero parte contrarium docet saepius Sacra Scriptura. Legitur enim in Dan. 13, 56: «Concupiscentia subvertit cor tuum». Et iterum Jacobi 1, 14-15: «Unusquis­ que vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; pec­ catum vero cum consummatum fuerit, generat mortem». Et Rom., 6, 12: «Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis eius». Item Rom. 7, 7: «Peccatum non cognovi nisi per legem; nam concupiscen­ tiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces». «Video autem aliam legem in membris meis repugnamtem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis» (Ibidem, 23). Denique, inter alia plura: «Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria camis non per­ ficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim sibi invicem adversan­ tur, ut non quaecumque vultis illa faciatis» (Gal. 5, 16-17); «qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis» (Ibidem, 24). 140. conclusio: Voluntas non potest moveri directe et im­ mediate a passione appetitus sensitivi, neque per modum agen­ tis neque per modum finis; indirecte vero et mediate potest mo­ veri ab appetitu sensitivo utroque modo, non tamen sufficien­ ter et adaequate. 141. Probatur. Primera pars satis ostendunt argumenta in contrariam partem, quia movens per modum agentis de­ bet esse superius mobili. Atqui appetitus sensitivus est infra w 44o L. II, Q. LXXVII: De causa pecc ex parte passionis voluntatem, ut patet. Neque per modum obiecti, quia solum obiectum proprium et formale movet immediate et directe po­ tentiam correspondentem. Atqui bonum sensibile appetitus sensitivi non est obiectum proprium et formale voluntatis. • ’r, cw 142. Secunda pars facile probatur. Et quidem per mo­ dum agentis vel subiecti, quasi per accidens et indirecte pa­ tet, tum in radice tum in exercitio vel functione operationis: in radice quidem, quia essentia animae finita est et energia eius finita est; quando ergo una potentia vehementer trahi­ tur ad unum, alia debilitatur in radice, et sic per modum abstractionis vel distractionis, dum multum evolvitur appe­ titus sensitivus remittitur energia voluntatis; et multo ma­ gis in exercitio apparet, quia quandoque sunt ad contraria, et passio valde vehemens esse solet in tendentiis eius; unde nihil mirum si voluntas non possit intense operari durante passione. Idest, si loquamur de habituali applicatione vi­ rium ad diversa, patet quod, una potentia habitualiter evo­ luta, ad unum sensum, alia quasi debilitatur vel minus evol­ vitur. Multoque magis si loquamur de actuali applicatione earum, ad quam requiritur intentio seu attentio quaedam; estque nobis impossibile simul vehementer attendere ad di­ versa, sed, ut experientia constat, dum uni attendimus, dis­ trahimur ab aliis. Cum ergo voluntas et appetitus sensitivus ad diversa nata sunt tendere, cumque passio appetitus sen­ sitivi maxima vehementia solet ad sua tendere, naturaliter sequitur quod attentio et intentio voluntatis ad sua propria minuatur, vel forte totaliter impediatur. Sed magis hoc apparet ex parte obiecti, quatenus per pas­ sionem mutatur dispositio physiologica et psychologica ho­ minis, et sic repraesentationes respondent tali dispositioni, et quia de singularibus agitur appetitus trahitur et ratio ob­ nubilatur. Idest, repraesentationes huiusmodi imaginationis et cogitativae iuxta dispositiones organicas, cum sint mate­ ria proxima circa quam ratio operatur ad cogitationes et conceptus et iudicia eius haurienda, quasi naturaliter provo- Art. 1: Utrum voluntas .moveatur a passione 447 cant indicia secundum tales combinationes phantasiae et cogitativae, tum quia non potest facile ad alia divertere, tum etiam quia agitur de iudicandis rebus concretis et prac­ tices et particularibus, quae a ratione apprehendi non pos­ sunt nisi per reflexionem ad illa phantasmata. Ergo passio­ nes illae, mediantibus repraesentationibus sensitivis ab illis provocatis, materiam praebent falsae intellectionis sub res­ pectu verae et bonae delectationis, et sic natae sunt intellec­ tum decipere, quo decepto eoque mediante, voluntas, quae ipsum sequi nata est, male movetur et dirigitur; et sic, a primo ad ultimum, passio ipsa valde indirecte et remote movere potest voluntatem per modum obiecti. 143. Tertia pars denique (non tamen sufficienter et adaequate) constat, quia neutro modo, nisi totaliter pertur­ betur iudicium rationis, necessitatur voluntas, sed semper manet libera. 144. Unde Caietanus optime scribit: «Ex hoc autem quod aliquid est conveniens modo huic sic disposito, sequi­ tur et quod, secundum iudicium aestimativae et rationis, iudicet illud sibi nunc conveniens, quia qualis unusquisque est talis ei finis videtur. Et sic dispositio subiecti, passione facta, mutat iudicium rationis de obiecto, quod est motivum voluntatis. Et sic ex parte obiecti passio movet voluntatem. Haec via ex parte obiecti est tutior; prima ex parte ipsa­ rum potentiarum hanc adiuvit. Ex neutra autem, ut vides, si memor es dictorum (q. 10, art. 2), voluntas necessitatur; quia ex parte obiecti motio est, et ad necessitatem requi­ ritur alter motor ex parte subiecti ad exercitium actus. Propter quod voluntas libere sequens huismodi obiectum, peccat» *. Caietanus, h. I. 448 S ’ *·' L. II, Q. LX.XVII: De causa pecc ex parte passionis Supra ergo, in Commentariis ad q. 9, art. 2, ita scribit: «Dupliciter enim intelligi potest quod dispositio appetitus sensitivi moveat voluntatem. Uno modo directe et immedia­ te, tanquam scilicet immutans ipsam, sive quoad exercitium actus, sive quoad specificationem actus; et hoc est falsum. Alio modo, occasionaliter et mediate, et hoc modo immutat ex parte obiecti, idest quoad specificationem actus, non quoad exercitium. Et hoc fit sic: quemadmodum enim fri­ gescenti corpori conveniens fit calefactio eius, et ex hoc occasionatur in tali homine apprehensio calefactivi ut conve­ nientis, et praesentatum voluntati desideratur, etc.; ita irato appetitui conveniens fit vindicta, et ex hoc occasionatur quod intellectus practicus apprehendat repercussionem ut convenientem huic, nunc, etc. Et sic percussio apprehensa ut conveniens nunc, etc, movet voluntatem obiective. Et sic patet quod dispositio appetentis, quamvis se teneat ex parte obiecti, non movet tamen voluntatem nisi ex parte obiecti; quia non movet ipsam nisi pro quanto redundat in talem apprehensionem obiecti voluntatis. Constat enim volunta­ tem ab obiecto apprehenso, ut sic, moveri. Unde Auctor in littera, duplicem posuit radicem talis vel talis apprehensio­ nis obiecti: alteram ex parte ipsius obiecti, puta quod est bonum vel malum secundum se, altera ex parte appetentis. Utriusque enim convenientia vel disconvenientia oritur, ut in littera dicitur» 145. Ex quibus ad obiecta facilis patet responsio. Utro­ que enim modo moveri potest indirecte et mediate; nullo vero modo directe et immediate. Attamen verum est quod modus ex parte quasi subiecti reducitur quodammodo ad modum ex parte obiecti; et dico quodammodo, quia illa dis­ tractio virium fit per hoc quod una vis maxime intenditur circa obiectum suum, ex quo fit ut alia intendi non possit. Ibidem, n. 2. UAI Art. 2: Utrum ratio moveatur a passione 449 Art. 2.-Utrum ratio superari possit a passione contra suam scientiam 146. Articulus iste occasionem sumit ex theoria Socra­ tis de impeccabilitate scientis, quam describit Aristoteles in VII Ehicorum, cap. 2 et 3. Quantum vero ad titulum quaestionis modica differentia est in diversis locis parallelis, nam in distributione articulo­ rum passio active sumitur, et quaerit: utrum (passio) possit superare rationem contra eius scientiam; in Quaestionibus autem De malo, q. 3, art. 9; utrum sit possibile quod aliquis sciens ex infirmitate peccet. Et quidem haec quaestio sat difficilis est, quia nisi passio influxum exerceat in intellectum ita ut quodammodo supe­ ret vel vincat ipsum, non apparet quomodo peccatum sequi possit. 147. Ex una parte igitur videtur quod nullo modo ra­ tio contra suam scientiam superari aut vinci possit per passionem. Primo apparet a priori ex ipsamet ratione scientiae et passionis. Quod enim est fortissimum et immobile non po­ test vinci et superari a debiliori et mutabili. Atqui scientia est natura sua fortissima, hoc est certissima, et immobilis, hoc est, necessaria; passio vero est debilis et cito transiens, quatenus nempe distinguitur a patibili qualitate. Ergo scientia non potest vinci vel superari a passione. Aliis verbis: prima et perfectissima species qualitatis non superatur et vincitur a tertia specie debilissima et imperfec­ tissima. Atqui ita se habent scientia, quae habitus quidam est, et passio. Ergo scientia non potest vinci vel superari a passione. Secundo, idem apparet per reductionem ad absurdum vel impossibile; et quidem attenta mutua dependentia rationis et voluntatis. Omne peccatum est voluntarium. Ad hoc ergo quod quis peccet ex passione, necesse est quod passio trahat H? 450 L. II. Q. LXXVII: De causa pecc ex parte passionis voluntatem ad aliquid peccaminosum. Atqui hoc est impos­ sibile. Voluntas enim non fertur nisi in bonum a ratione ap­ prehensum. Aut ergo in verum bonum vel in bonum appa­ rens. Sed si passio inclinat voluntatem in verum bonum, non inclinat rationem contra scientiam; si vero trahat in appa­ rens bonum, trahit voluntatem in id quod rationi apparet vel videtur, quia in scientia rationis est id quod ei videtur. Ergo passio nullo modo inclinat rationem contra suam scientiam. Tertio, si contrarium dicatur, vel per distinctionem inter scientiam universalis et particularis solvi intendatur prae­ cedens argumentatio, incidimus in impossibilitatem vel contradictionem intra ipsam rationem. Nam illa universalis et illa particularis contradictorie opponuntur. Atqui nullus potest simul duas propositiones contradictorias affirmare vel negare, eo vel magis quod etiam subiective nequeunt esse simul in eodem, eo quod contrarie etiam opponuntur; quae autem contraria sunt, nequeunt simul esse in eodem. Ergo, ut vitaretur impossibilitas inter rationem et volunta­ tem, poneretur impossibilitas in ipsamet ratione. Quarto, haec distinctio tolleret ipsum primum mem­ brum scientiae universalis, quod tamen retinendum est om­ nino. Nam quicumque vere scit aliquid universale, scire de­ bet ipso facto omnia singularia sub universali contenta, quatenus sub illo continentur. Atqui revera peccans habet cognitionem universalis. Ergo etiam singularis seu particu­ laris sub eo contenti debet cognitionem habere. Ergo impos­ sibile videtur quod ex passione superari possit. Quinto, denique, patet idem ex experientia. Nam qui pec­ cat ex passione fatetur et cognoscit et in universali et in particulari se malum facere et eligere. Ergo nullo modo su­ perata est scientia eius per passionem, et sic dicendum est passionem nullum influxum habere in intellectum. 148. At ex alia parte Apostolus fatetur (Rom. 7, 23): «Vi­ deo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis Art. 2: Utrum ratio moveatur a passione 451 meae, et captivantem me in lege peccati». Atqui lex membro­ rum est concupiscentia vel passio; captivitas autem est vic­ toria passionis super legem rationis, quae est scientia. Ergo passio potest superare vel vincere rationem contra suam scientiam. 149. Ut modo dictum fuit et S. Thomas refert initio cor­ poris articuli, contrariae sententiae fuit Socrates. En quomo­ do refert istam opinionem S. Doctor in VII Ethic., lec. 2: «Quidam dicunt non esse possibile quod aliquis existimans recte, ita quod sit sciens, sit incontinens. Non enim fortius vincitur a debiliori. Cum igitur scientia sit quid fortissimum in homine, videtur quod, exsistente scientia, in homine, ali­ quid aliud imperet scientiae, et trahat ipsam quasi servam, cum magis ratio, cuius (scientia) perfectio est, magis dominetur et imperet sensibili parti sicut servae. Et haec fuit ra­ tio Socratis. Unde totaliter insistebat huic rationi quasi in­ continentia non sit; putabat enim quod nullus recte existi­ mans operatur aliquid praeter id quod est optimum, sed quod omne peccatum accidat propter ignorantiam». 150. Circa materiam huius articuli notandum est ali­ quando sententiam S. Thomae, quae revera est sententia Aristotelis, damnatam esse a Stephano Tempier, episcopo Parisiensi, in decreto emanato die 7 martii 1277. Inter 219 errores vel propositiones damnatas sub poena excommu­ nicationis pro legentibus eas vel audientibus, leguntur sequentes: «129. Quod voluntas, manente passione et scientia parti­ culari in actu, non potest agere contra eam. 130. Quod, si ratio, et voluntas recta. Error, quia contra glossam Augustini super illud psalmi: concupiscit anima mea desiderare, etc., et quia secundum hoc, ad rectitudinem voluntatis non esset necessaria gratia, sed scientia solum; quod est error Pelagii. L. II, Q. LXXVII: De causa pecc ex parte passionis 452 131. Quod, voluntate existante in tali dispositione, in qua nata est moveri, et manente sic disposito quod natum est movere, impossibile est voluntatem non velle. 136. Quod homo agens ex passione coacte agit. 144. Quod omne bonum, quod homini possibile est, consistit in virtutibus intellectualibus. 157. Quod homo ordinatus quantum ad intellectum et affectum, sicut potest sufficienter esse per virtutes intellec­ tuales et alias morales, de quibus loquitur Philosophus in Ethicis, est sufficienter dispositus ad felicitatem aeternam. 158. Quod post conclusionem factam de aliquo faciendo, voluntas non manet libera; eo quod poenae non adhibentur a lege nisi ad ignorantiae correptionem et ut correptio sit aliis principium cognitionis. 159. Quod voluntas hominis necessitatur per suam cog­ nitionem, sicut appetitus bruti. 163. Quod voluntas necessario prosequitur quod firmiter creditum est a ratione, et quod non potest abstruere ab eo quod ratio dictat. Haec autem necessitatio non est coactio, sed natu­ ra voluntatis » Istud decretum respicit praesertim Sigerium de Brabantia et Boetium de Dacia, sed ex nimia passione et praecipita­ tione ac zelo nimio eo involvere voluerunt aristotelismum sanum S. Alberti Magni et S. Thomae. Unde, propter aliquas propositiones quae videntur tangere S. Thomam, loannes de Neapoli tractatum scripsit cui titulus: «utrum licite possit doceri Parisiis doctrina fratris Thomae quantum ad omnes conclusiones eius (forte inter 1315-1317), quem tractatum vel quaestionem recenter primo adidit R. Dom. C. Jellouschek, O.S.B., Professor Viennensis in «Xenia Thomistica», t. III, p. 73-104. Tractat vero quaestionem nostram p. 93-98. t- 1 Denifle, Chartularium Universitatis Parisiensis, t. I, p 551-552. Art. 2: Utrum 453 ratio moveatur a passione Attamen, ex mandato loannis XXII, propositiones illae vel potius decretum illud quantum ad propositiones quae tangere videbantur S. Thomam, retractatum est die 14 fe­ bruarii 1325 a Stephano de Borreto, episcopo parisiensi, ubi leguntur inter alia: «Supra dictam articulorum condemna­ tionem et excommunicationis sententiam, quantum tangunt vel tangere asseruntur doctrinam B. Thomae praedicti, ex certa sententia tenore praesentium totaliter annullamus, ar­ ticulos ipsos propter hoc non approbando seu etiam re­ probando, sed eosdem discussionis scholasticiae libere re­ linquendo» ’. Revera decretum istud visum est admodum arbitrarium, etiam adversariis quibusdam S. Thomae, ut Godofrido de Fontibus, quod corrigendum censuerunt. Saeculis posterio­ ribus articuli illi contempti sunt. Sic Picus Mirandulanus ait: «Nihil est curandum (de articulis condemnatis), quia fuerunt facti, non convocatis omnibus doctoribus parisiensibus, sed ad requisitionem quorumdam capitulorum» 12. Tamen adversarii thomistarum adducebant istud decre­ tum, v. gr. Scotus, in III Sent., dist. 36, art. 2, citat proposi­ tionem 129, et refertur a Caietano in h. 1., n. 1 3. 151. S. Thomas quaestionem sic evolvit in commenta­ rio in Ethic. Aristotelis: «Si aliquis velit considerare causam quare incontinentes praeter scientiam agant secundum na­ turalem processum scientiae practicae, oportet scire quod in eius processu est duplex opinio: una quidem universalis, puta omne inhonestum est fugiendum; alia autem singularis circa ea quae proprie secundum sensum cognoscuntur, puta hoc est inhonestum. Cum autem ex his duabus opinionibus 1 Denifle, Chartularium Univ. Parisiensis, t. II, 280-281. 2 Picus Mirandulanus, Apolog. q. 1, de descensu Christi ad inferos, apud De Rlbeis, de gestis et scriptis S. Thomae, edit. Leon, dissertatio 24, cap. 1, p. 247. 3 Quantum vero ad alia, quae spectant hanc controversiam, videatur Mandonnet, Siger de Brahant, edit. 2a, Lovanii 1911, 1.1, cap. IX. t 454 L. Π, Q. LXXV1I: De causa pecc ex parte passionis fiat una ratio, necesse est quod sequatur conclusio; sed in speculativis anima solum dicit conclusionem; in factivis au­ tem statim operatur ea. Ut, si opinio universalis est quod omne dulce oportet gustare, opinio autem particularis sit quod hoc —demostrato aliquo particuali— sit dulce; necesse est quod ille qui potest gustare statim gustet; nisi sit aliquid prohibens. Et quidem fit in syllogismo temperati, qui non habet concupiscentiam repugnantem rationi proponenti quod omne inhonestum est vitandum; et similiter in syllogismo intemperati, cuius ratio concupiscentiae non repugnat pro­ ponenti quae inclinat ad hoc quod omne delectabile sit sumendum. ...In incontinenti ratio non totaliter obruitur a concupis­ centia, quin in universali habeat veram scientiam. Sit ergo ita quod ex parte rationis proponatur una uni­ versalis, prohibens gustare dulce inordinate, puta si dicatur: nullum dulce est gustandum extra horam; sed ex parte con­ cupiscentiae ponatur quod: omne dulce est delectabile, quod est per se quaesitum a concupiscentia; et quia in parti­ culari concupiscentia ligat rationem, non assumitur sub universali ratione, ut dicatur quod: hoc est praeter horam; sed assumitur sub universali concupiscentiae, ut dicatur: hoc esse dulce, et ita sequitur conclusio operationis. Et sunt in hoc syllogismo incontinentis quatuor proposi­ tiones, sicut iam dictum est. Et quod hoc modo se habeat quandoque rationis processus practicae patet per hoc quod forte insurgente concupiscentia ratio dicit hoc concupiscibi­ le esse fugiendum, secundum universalem sententiam, ut dictum est; concupiscentia autem ducit ad hoc libere propo­ nendo et assumendo absque prohibitione rationis, quae est ligata; quia concupiscentia quando est vehemens potest mo­ vere quamlibet particulam animae, etiam rationem, si non sit sollicita ad resistendum, et sic accidit conclusio ope- Art. 2: Utrum ratio moveatur a passione 455 rationis, ut scilicet aliquis agat incontinenter contra ratio­ nem et opinionem universalem» Quia peccata sunt actus humani, qui circa singularia sunt et in singularibus fiunt, ideo scientia universalis ut mere universalis parum valet, quia parum movet; maxime autem valet scientia particularis, quae non sit mere scientifica, sed practica, puta conscientiae. Sed tamen, etiam in hoc casu, habitualis cognitio parum movet, quia quaestio est de actu et de actuatione scientiae, eo vel magis quod passio actualis actu movet et concrete movet. Praesertim vero valet cognitio prudentialis, quae stat in imperio; quod tamen non venit proprie nomine cognitudinis vel scientiae. Quod fit ut, licet absolute loquendo fortior sit scientia ut habitus quam passio, tamen per accidens contrarium acci­ dere potest, ut revera plerumque accidit. Hanc ergo doctri­ nam possumus contrahere sequenti schemate: DE MODO QUO RATIO SUPERARI POTEST A PASSIONE CONTRA SUAM SCIENTIAM : I) Praenotanda: A) ex parte scientiae, quae distingui potest: a) ratione obiecti in: 1) universalem seu iuris. 2) particularem seu facti. b) ratione subiecti in: 1) habitualem tantum. 2) actualem. B) ex parte passionis: a) secundum se: conditio operandi super scien­ tiam intellectus =passio antecedens, quia cau­ sa debet esse prior effectu. S. Tho.mas, In VII Ethicorum, lect. 3, nn. 1347-1348. Cf. S. Albertu.m Magnum, In Ethicam Aristotelis, Lib. VII, tract. 1, cap. 5, p. 474-476. 1 jH 456 L. II. Q. LXXVII: De causa pecc. ex parte passionis b) secundum modum causandi vel operandi su­ per rationem ex parte obiecti et indirecte: 1) valde remote, modo physiologico =per im­ mutationem organi facultatis sensitivae et consequenter per modum legationis inte­ llectus. 2) magis proxime, modo psychologico: a) per modum distractionis. β) per modum contrarietatis. II) Solutio: potest dari triplex casus: A) quod habeatur scientia universalis et non particu­ laris, sive ex simplici negligentia, sive ex passio­ ne, tunc deest minor. B) quod utraque scientia et universalis et particula­ ris habeatur habitualiter, sed non actu considere­ tur sive ex simplici inadvertentia, sive etiam ex passione impediente actualem considerationem. C) quod omnia illa actu considerentur, sed non recte et virtuose iudicentur et imperentur propter pas­ sionem corrumpentem ultimum iudicium practico-practicum, et imperium, quantum ad verum sensum, qui non est nisi prout stat actu et formaliter sub maiori syndereseos. i 152. Ex quibus ad obiecta facilis est responsio. Ad primum respondetur distinguendo: Scientia est fortior passione, hoc est, habitus scientiae seu demonstrationis, concedo·, actus scientiae particularis seu iudicii prudentiae aut imperii, iterum subdistinguo: per se ceteris paribus, con­ cedo; per accidens seu accedente vehementissima ac diutur­ na passione cum imperfecta prudentia, nego. Solutio patet ex dictis. Ubi considerandum est quod quando cognitio particularis seu prudentialis non est per modum habitus seu verae virtutis perfectae, sed forte in­ choative tantum, et ex alia parte passio est vehemens, tunc Art. 2: 457 utrum ratio moveatur a passione se habent ut passio fortis et dispositio debilis, et ideo nihil mirum si per accidens quasi vincatur. lam vero hoc accidit plerumque in peccatoribus, hoc est, in illis qui assuefacti sunt peccatis, maxime carnalibus, ubi passiones sunt vehe­ mentes et quasi per modum habitus, et prudentia est solum per modum actus transeuntis vel merae dispositionis l. 153. Ad secundum respondetur quod illa apparentia boni causatur ab ipsa passione dispositive, licet formaliter attinguatur a ratione. Iudicium enim ultimum practicopracticum pendet ex electione circa particulare operabile, quae electio aliquando non est recta ex influxu alicuius pas­ sionis, ut patet ex dictis articulo praecedenti. 154. Ad tertium distinguo: Contradictoriae aut etiam contrariae opiniones nequeunt simul esse in eodem intellec­ tu secundum actum vel secundum habitum ex utraque par­ te, concedo; secundum habitum ex parte universalis et se­ cundum actum ex parte singularis, nego. Non enim habetur contrarietas inter actum et habitum, sed solum inter actum et actum, aut etiam inter habitum et habitum. 155. Ad quartum respondetur quod est aequivocatio in­ ter ordinem speculativum et practicum. Nam in speculativo valet illud dictum de omni, dictum de quolibet; in practico vero, quia pertinent ad diversos habitus, hoc est, ad synderesim vel ad scientiam et ad prudentiam, non semper quan­ do universalis adest, et particularia omnia ibi intelliguntur, quia non continentur sub illa universali uniformiter sicut in scientiis, sed difformiter. Sed tamen sciendum est quod in syllogismo practico ali­ ter syllogizat temperatus seu virtuosus perfecte, aliter conti­ nens, aliter incontinens seu intemperatus. Nam primus, ubi 1 Cf. VII Ethic., lect. 3. J*-' •7 458 L. II, Q. LXXVII: De causa pecc ex parte passionis sola ratio dominatur, utitur syllogismo vero trium proposi­ tionum; alii vero, ubi fluctuatio est inter rationem et concu­ piscentiam, ita ut quandoque ratio victrix sit, ut in conti­ nente, vel quandoque passio, ut in incontinente, moventur syllosimo quatuor propositionum, atque ideo facile commit­ tunt sophismata ac decipiuntur. Quam rem optime et claris­ sime expositam habes in De malo, q. 3, art. 9 ad 7. 1 156. Ad quintum distinguo mai.: Affirmant ore seu exte­ rius, concedo; affirmant corde seu interius, nego. Revera, ut experientia constat, ita accidit. Unde commentando Aristo­ telem ita scribit: «Posset enim aliquis obicere contra prae­ dicta quod incontinentes quandoque dicunt verba scientifica et in singulari, et ita videtur quod non habeant habitum ligatum; sed ipse hoc removet dicens quod hoc quod dicunt sermones scientiae non est signum quod habeant habitum solutum. Et hoc probat per duo exempla; quorum primum est quod etiam illi qui sunt in passionibus praedictis, puta ebrii et maniaci, proferunt voce demonstrationes, puta geometri­ cas, et dicunt verba Empedoclis, quae erant difficilia ad intelligendum, quia metrice philosophiam scripsit. Secundum exemplum est de pueris, quando primo addis­ cunt, qui coniungunt sermones, quos ore proferunt, sed non­ dum eos sciunt, ita scilicet quod mente intelligant. Ad hoc enim requiritur quod illa quae homo audit, fiant ei quasi connaturalia propter perfectam impressionem ipsorum in intellectum; ad quod homo indiget tempore, in quo intellec­ tus per multiplices meditationes firmatur in eo quod acci­ pit. Et ita est etiam de incontinente; etsi enim dicat: non est mihi bonum nunc prosequi tale delectabile, tamen non ita sentit in corde: unde sic existimandum est quod in continen­ tes dicant huiusmodi verba quasi simulantes, quia scilicet aliud sentiunt corde, et aliud proferunt ore» VII Ethic., lect. 3. nn. 1343-1344. Art. 3: Peccatum ex inhrmitate dictum 459 Et sic patet quod, salvis iuribus scientiae ut scientia est, adhuc in operabilibus passio potest vincere quasi per accidens. Art. 3.-Utrum peccatum quod est ex passione debeat dici ex infirmitate to 157. Articulus iste ponitur ad iustificandam terminologiam Augustini et Isidori dicentium quod peccata ex passio­ ne sunt peccata ex infirmitate. Hanc autem terminologiam receperunt partim a Stoicis, quia passiones vocabant aegri­ tudines vel infirmitates animae; partim etiam ex Scripturis, uti apparet ex illis verbis Christi: «Spiritus quidem promp­ tus est, caro autem infirma» licet in illo textu non ad pas­ siones in sensu peiorativo referatur. Ordinarie etiam dicun­ tur peccata ex debilitate. Ratio est clara ex analogia inter aegritudinem corpora­ lem et aegritudinem spiritualem. Sicut enim ex inordinatio­ ne partium corporis procedit quod homo non possit opera propria hominis sani et fortis agere, ita ex inordinatione partium animae, hoc est, portionis superioris et inferioris, impeditur homo ab operationibus propriis et perfectis eius, quae sunt opera rationalia. Atqui primum impedimentum est infirmitas corporalis. Ergo et secundum, modo propor­ tionali, erit infirmitas spiritualis seu animae. Et quia illud impedimentum est ex passione, sequitur quod peccare ex passione idem sit ac peccare ex infirmitate. Cetera videan­ tur in textu articuli S. Thomae. j I 1 Mtt. 26, 41. L. II, Q. LXXVH: De causa pecc ex parte passionis 460 Art. 4.-Utrum amor sui sit principium omnis peccati 158. Articulus ponitur ad iustificandum verbum Augus­ tini citatum in argumento Sed contra. Et quidem sermo est de omni peccato actuali vel personali, non vero de peccato originali. 159. peccati. conclusio: Inordinatus amor sui est causa omnis 160. Probatur. Propria et per se causa omnis peccati ac­ tualis est immediata conversio ad bonum commutabile. At­ qui causa propria inordinatae conversionis ab bonum com­ mutabile est inordinatus amor sui. Ergo inordinatus amor sui est causa omnis peccati actualis. Maior constat ex hucusque dictis, ubi ostensum est pro­ priam et per se causam peccati sumendam esse positive ex parte conversionis ad bonum commutabile vel temporale, nam ex parte aversionis est solum causa per accidens et re­ ductive et secundaria. Minor autem facile constant. Etenim quicumque amat seu vult bonum alicui plus amat illum quam bonum ei vult et ex amore ad illum vult ei bonum. Atqui peccator in omni peccato seu in omni conversione ad bonum commutabile vult sibi bonum. Ergo ex amore ad se provenit amor seu appetitus ad bona illa commutabilia. Sed peccator, eo ipso quod est peccator, inordinate amat se, quia se amat ut ulti­ mum finem. Ergo inordinatus amor sui est causa omnis con­ versionis inordinatae ad bona commutabilia. Art. 5: Concupiscentiae causantes peccatum 461 Art. 5.-Utrum convenienter ponantur causae peccatorum concupiscentia camis, concupiscentia oculorum et superbia vitae 161. Articulus iste ponitur ad explicanda celeberrima verba S. loannis, quae citantur in Sed contra. Explicatio au­ tem eorum et iustificatio pendet sicut ex propria et proxima causa et radice ex amore sui inordinato, de quo sermo fuit in articulo praecedenti. Et haec est ratio cur immediate post illum posuerit S. Doctor; non certe quia praeferat Augusti­ num loanni Apostolo et Evangelistae, sed quia, scientifice loquendo, causa ponenda est prior effectu. En schematice doctrina huius articuli: .·< . OMNE PECCATUM ACTUALE ORITUR EX HIS TRIBUS CONCUPISCENTIIS, ET HOC POTEST IUSTIFICARI TRIPLICITER: I) uno modo, directe intento: amor sui causât appeti­ tum inordinatum boni commutabilis, maxime sensi­ bilis; hoc autem bonum aut consideratur: A) Absolute: obiectum appetitus concupiscibilis et inde concupiscentia: a) naturalis: 1) ad conservationem individui (cibi et potus) =concupiscentia carnis. 2) ad conservationem speciei (venereorum) =concupiscentia quoque carnis. b) animalis, consequens apprehensionem sen­ suum et imaginationis (curiositas vel potius cupiditas divitiarum) =concupiscentia oculo­ rum. B) sub ratione ardui: appetitus inordinatus propriae excellentiae=superbia vitae. II) alio modo·, ex amore sui, appetitus inordinatus boni commutabilis, quod triplex est: A) bonum animae: honor et gloria =superbia vitae. .·. >. r.·. .r < - Art. 7: Utrum L. II, Q. LXXVII: De causa pecc. ex parte passionis B) bonum corporis interius =concupiscentia carnis. C) bona exteriora, maxime divitiae =concupiscentia oculorum. III) alio modo: bonum commutabile triplex: A) delectabile pro conservatione individui et speciei =concupiscentia camis. B) utile: divitiae =concupiscentia oculorum. C) quasi honestum: honor et gloria =superbia vitae. Art. 6.-Utrum peccatum allevietur propter passionem 162. Articulus iste, licet ut sonat, solum quaerat de diminutione peccati seu culpae ex passione, tamen etiam res­ pondet ad contrarium eius, scilicet ad augmentum vel aggravationem. Unde in loco parallelo, De malo, q. 3, art. 11, quaerit S. Doctor «utrum infirmitas alleviet vel aggravet peccatum». 463 elementa quae concurrere debent ad actum humanum per­ fectum, hoc est, cognitio et indifferentia voluntatis. 165. Secunda pars. Quanto quis ex maiori impetu et voluntarietate peccat tanto plus peccat. Atqui passio conse­ quens est effectus impetus illius, et ideo maior passio est signum maioris impetuositatis in peccando. Ergo passio consequens aggravat extensive peccatum et signum est maioris intensitatis illius. S. Doctor uno quasi verbo rem absolvit in De Malo, po­ nens ista principia: «Quanto principium interius magis au­ getur tanto etiam peccatum fit gravius; quanto autem prin­ cipium exterius magis augetur tanto peccatum fit levius. Passio autem est principium extrinsecum voluntatis; motus autem voluntatis est principium intrinsecum»1. Aliam rationem tradit S. Doctor in argumento Sed con­ tra: Quanto aliquis maiori tentatione prosternitur, tanto mi­ nus peccat; ergo tentatio alleviat vel minuit peccatum. At­ qui passio seu motus sensualitatis vel concupiscentiae est tentatio carnis. Ergo passio antecedens diminuit peccatum. 163. CONCLUSIO: Passio antecedens diminuit peccatum seu culpam; passio vero consequens auget eam, vel potius est signum maioris peccati. 164. Probatur prima pars. Id quod minuit libertatem mi­ nuit culpabilitatem actus inordinati. Atqui passio antece­ dens minuit libertatem actus inordinati seu peccaminosi. Ergo passio antecedens minuit culpabilitatem actus inordi­ nati seu alleviat peccatum. Maior constat ex ratione actus humani et elementorum quae concurrere debent ad peccatum actuale, prout dictum fuit quaestione 74, art. 1-2. Minor vero patet ex modo dictis circa articulos 1-2 huius quaestionis, quia per passionem obnubilatur aut etiam liga­ tur ratio, et etiam inclinatur voluntas ad unum potius quam ad aliud; ergo per passionem antecedentem minuuntur duo passio excuset a peccato Art. 7.-Utrum passio totaliter excuset a peccato 166. conclusio: Passio antecedens involuntaria totaliter ligans aut impediens usum rationis totaliter excusat a peccato formali; passio vero voluntaria sive in se sive in causa, vel etiam involuntarie excitata, sed voluntarie non repulsa cum possit, non excusat totaliter a peccato. 167. Prima pars constat, quia ubi non datur actus vere humanus non est peccatum formale. Atqui ex passione ante­ cedente involuntaria quae totaliter impedit usum rationis 1 S. Thomas, De Malo, 3, 11, ad 3. T _ L. II, Q. LXXVII: De causa pecc ex parte passionis 464 tollitur ratio actus vere humani. Ergo talis passio totaliter excusat a peccato. 168. Secunda pars etiam facile constat quoad omnia sua membra, quia ubicumque datur actus humanus inordinatus aliquo modo voluntarius, hoc est, in se vel in causa, directe vel indirecte, ibi datur revera peccatum formale. Atqui talis est casus passionis voluntarie provocatae in se vel in causa aut saltem voluntarie non expulsae cum posset depelli. Ergo talis passio non totaliter excusat a peccato. Art. 8.-Utrum peccatum quod est ex passione possit esse mortale 169. CONCLUSIO: Peccatum quod est ex pasione potest esse mortale. 170. Probatur. Voluntaria et deliberata aversio ab ulti­ mo fine est peccatum mortale. Atqui in peccatis ex passione commissis potest esse voluntaria et deliberata aversio ab ul­ timo fine. Ergo peccata ex passione commissa possunt esse mortalia. Maior patet ex hucusque distis. Minor vero constat, quia motus passionalis inducens ad pecatum, circa rem graviter illicitam, v. gr. adulterium vel homicidium, talis esse potest ut vel fuerit libere et volunta­ rie provocatus; aut, postquam excitatus est, adhuc manet libera ratio ad considerandum et voluntas ad eligendum, quia non omnis passio totaliter impedit usum rationis. At­ qui actus voluntarius circa rem graviter illicitam est pecca­ tum mortale. Art. 8: Peccatium mortale ex passione 465 171. Praeterea constat ex absurdis. Nam fere omnia pec­ cata quae ab hominibus committuntur ex aliqua passione committuntur. Si ergo peccatum ex passione non posset esse mortale, fere omnia peccata hominum essent excusanda a mortali, et sic fere nullus homo et unusquisque fere nun­ quam mortaliter peccaret; quod tamen apparet esse falsum. Quapropter S. Doctor, simul proponens exemplum Scripturae, egregie scribit: «Cum ex infirmitate sive ex pas­ sione aliquis interdum committat adulterium et multa flagitia seu facinora, sicut fecit Petrus cum Christum negavit ex timore, nulli dubium esse potest quin peccata ex infirmitate perpetrata quandoque sint mortalia» Revera quidem, ludas peccavit mortaliter vendendo Christum ex avaritia, quae est passio quaedam, ut vidimus articulo 5 huius quaestionis; peccaverunt mortaliter scribae et pharisaei ac principes Sacerdotum tradentes lesum prop­ ter invidiam, quae altera passio esst; peccavit mortaliter Pi­ latus damnando eum morti propter timorem, quae etiam passio est; peccavit mortaliter David cognoscendo Betsabeam propter libidinem, quae passio certe est. Ergo sine ullo dubio peccatum ex passione potest esse mortale. Notanda est praesertim responsio ad primum ubi S. Doc­ tor optime distinguit triplicem acceptionem peccati venia­ lis, quae solum analogice conveniunt inter se. De Malo, 3, 10. .·!· QUAESTIO LXXVUI DE CAUSA PECCATI QUAE EST MALITIA 172. Denique accedendum est ad causam peccati ex parte ipsius voluntatis, quae dicitur ex malitia. Quia vero malitia videtur esse contra voluntatem, ideo quaerendum est in primis de possibilitate et existentia talis peccati; dein determinari debet natura talis causae et pecca­ ti; ac denique, quia peccare ex malitia videtur contrarie op­ poni ad peccare ex passione, ideo peccata ex utraque causa comparanda erant in ratione gravitatis. Sic ergo ordo articulorum videtur contrahi posse sequen­ ti schemate: DE CAUSA PECCATI, QUAE EST MALITIA: I) secundum se vel absolute: A) exsistentia eius (art. 1). B) essentia: a) ex parte quasi habitus (art. 2). b) ex part® quasi actus (art. 3). II) relative ad peccatum ex passione (art. 4). Art. 1.-Utrum aliquis peccet ex certa malitia 173. Videtur ergo ex una parte quod nullus peccet ex certa malitia: Primo, Qui peccat ex ignorantia vel errore non peccat ex certa malitia. Atqui omnis peccans est ignorans et errans, Ci *·> '•c·'* 468 L. II. Q. LXXVIII: De malitia cal sa peccatorum ut Philosophus et Sapiens dicunt. Ergo nullus peccare potest ex certa malitia. Secundo. Qui peccat ex certa malitia eligit malum ut ma­ lum. Atqui impossibile est eligere malum ut malum. Ergo impossibile est etiam peccare ex certa malitia. Tertio. In causis peccatorum assignandis non est proce­ dendum in infinitum. Atqui si malitia esset causa peccati procederetur in infinitum, quia ipsamet malitia est pecca­ tum quoddam. Ergo dicendum est quod nullus peccat ex certa malitia. 174. At ex alia parte contrarium constat ex Sacris Litte­ ris, v. gr. apud Job, 34, 27: «Quasi de industria recesserunt a Deo, et vias eius intelligere noluerunt». Recedere autem a Deo est peccare et de industria peccare est peccare ex certa malitia. Ergo dantur de facto peccata ex certa malitia. 175. In hoc articulo, ante omnia explicandum est quid sit peccare ex certa malitia, saltem nominaliter. Peccare ergo ex certa malitia non est idem ac peccare ex quadam ma­ litia, sed ex malitia certa, hoc est, ex malitia cognita. Qui ergo peccat ex certa malitia peccat cognoscendo certe et ma­ nifeste malitiam peccati quod committit, absque defectu ig­ norantiae vel passionis. Unde et appellatur etiam peccatum ex certa scientia, ex industria, ex electione, ex proprio motu vel etiam ex habitu. S. Thomas autem dat hanc explicationem: «Peccare ex certa malitia est peccare ex electione, idest, voluntarium et scientem»1. Est autem distinguenda duplex malitia: una quae est poena peccati originalis, et appellatur malitia contracta; et alia quae ipsamet est peccatum quoddam, et dicitur malitia acta. Cuius distinctionis meminit S. Doctor his verbis: «Ma- De malo, 2, 8 ad 4. Art. 1: Peccatum ex malitia 469 litia contracta dicitur quaedam pronitas quae ex corruptio­ ne fomitis nobis inest ad mala agenda, et sic non accipitur malitia cum dicitur aliquis ex malitia peccare; sed accipitur malitia pro malitia acta, secundum quod ipsa interior elec­ tio dicitur malitia; et sic intelligendum est quod semper cum aliquis peccat ex malitia est interior actus peccati, qui dicitur malitia, ex qua procedit exterior actus peccati» ’. 176. conclusio: Dat vir peccatum ex certa malitia. 177. Probatur. Quicumque scienter et volenter eligit gaudere de bono commutabili et privari bono incommutabi­ li, peccat ex certa malitia. Atqui revera sunt quidam qui ita agunt. Ergo revera datur peccatum ex certa malitia. Maior, ubi unice est difficultas, patet ex modo dictis, quia ubicumque voluntati deliberatae et liberae proponun­ tur duo bona inaequalia, scilicet bonum divinum, aeternum, spirituale ex una parte, et bonum humanum, temporale, carnale, ex altera parte, et tamen eligit minus bonum relicto et contempto meliori bono, manifeste peccat de industria seu ex certa scientia. Ex hoc facile patet responsio ad obiecta. 178. Ad primum enim, distinguo mai.: Qui peccat ex ig­ norantia affectata, hoc est, pravae electionis et imperii, non peccat ex certa malitia, nego: qui peccat ex aliis modis igno­ rantiae vel erroris, concedo. Contradistinguo min. et nego consequentiam. Hanc responsionem ita egregie evolvit Caietanus: «Licet omne peccatum humanum reducatur in haec tria principia: ignorantiam, passionem et malitiam, in omni tamen pecca­ to invenitur mala voluntas et ignorantia. Et de ignorantia quidem in responsione ad primum habes ultimam resolutio­ nem. Et semper aliqua trium ignorantiarum actualium, sive sit ignorantia privative sive contrarie, intervenit. De Malo, 3, 14 ad 8. tJ 470 L. II. Q. LXXVII1: De mautia causa peccatorum Et quoniam privatio per habitum cognoscitur, distingue pro novitiis triplicem scientiam actualem particularis pro­ sequendi vel fugiendi: primam, qua scientiam actualem par­ ticularis prosequendi vel fugiendi: primam, qua scitur hoc esse malum; secundam, qua scitur hoc nunc esse malum; tertiam, qua scitur hoc nunc malum relatum ad illud aliud, esse sibi peius. Et respice quod peccans ex ignorantia, laborat ignoran­ tia opposita primae scientiae; peccans ex ignorantia, laborat ignorantia opposita secundae scientiae; pecans vero ex mali­ tia, laborat ignorantia opposita tertiae scientiae. Et sic errant omnes qui operantur malum» 179. Ad secundum, distinguo mai.: Eligit malum ut ma­ lum per se, nego; per accidens, ad vitandum aliud malum vel ad consequendum aliud bonum quod sibi magis arridet, concedo. Contradistinguo min. et nego consequentiam. 180. Ad tertium, concedo mai. et nego min., ubi distinguo rationem datam: Ipsa malitia est peccatum, malitia contrac­ ta, nego; malitia acta, concedo. Sed haec malitia acta potest esse duplex: habitualis, et tunc est proprie loquendo vitium quantum ad elementum quoddam quasi differentiale et secundarium eius, ut dictum est quaestione 71, articulo 1; et actualis, hoc est, vel ipsa prava electio, vel aliqua praecedens culpa ex qua talis prava electio provocatur, ut invidia fraterna gratiae. Unde in malitia quae est causa peccati veniendum est ad pravum habitum contractum ex aliis peccatis non contractis ex malitia proprie dicta, sed vel ex ignorantia vel ex passio­ ne; vel ad actualem malitiam non provocatam ex altera, vel provocatam certe ex aliquo peccato, non tamen ex alia mali­ tia. Sicut enim nempe nemo repente fit summus, hoc est, Caietanus, h. I. 1 : f ; · Art. 2: Peccatum maütiae ex habitu 471 neque optimus neque pessimus, ita nemo primo ex malitia peccat, quia istud peccatum est de se gravissimum, ut dice­ tur super articulo 4. Art. 2.-Utrum quicumque peccet ex habitu peccet ex certa malitia 181. Quia ignorantia pravae electionis seu affectata, quae servatur in peccato ex malitia, solet appellari post Aristotelem ingorantia pravae dispositionis seu ex habitu pravo, ideo peccatum ex certa malitia aliquando appella­ tur peccatum ex habitu. Quaerit ergo S. Doctor veritatem huius affirmationis, et ad eam iustificandam statuit istum articulum. 182. Videtur ergo ex una parte quod non omnis qui pec­ cat ex habitu peccet ex certa malitia. Primo. Peccatum ex certa malitia est gravissimum. Atqui non omne peccatum ex habitu est gravissimum, cum possit esse veniale, sicut in eo qui habitum habet loquendi otiosa. Ergo non omne peccatum ex habitu est peccatum ex certa malitia. Secundo. Actus procedentes ex habitu sunt similes acti­ bus praecedentibus habitum et eum causantibus. Atqui ac­ tus praecedentes habitum vitiosum non sunt ex certa mali­ tia, sed plerumque ex ignorantia vel ex passione. Ergo ne­ que omnes actus ex habitu vitioso procedentes erunt pecca­ ta ex certa malitia. Tertio. Quicumque peccat ex certa malitia gaudet de pec­ cato suo et non poenitet de ipso. Atqui habentes habitum vitiosum et ex eo peccantes dolent et poenitent de peccatis suis. Ergo non quicumque peccat ex habitu peccat ex certa malitia. -Γ ■Μ· ~ 472 L Π, Q. LXXVIII: De malitia causa peccatorum 183. Aliunde tamen contrarium constat. Nam qualis unusquisque est et habituatus est talis finis videtur ei et eli­ git secundum talem dispositionem. Atqui peccans ex malitia peccat ex electione. Ergo et peccat ex habitu, qui fons est et radix talis pravae electionis. 184. conclusio: Quicumque peccat ex habitu peccat ex certa malitia. Sciendum est quod non est idem dicere: peccare ex habi­ tu et peccare cum habitu. Qui enim peccat cum habitu, pec­ cat non utendo habitu vitioso, quia habitu operative utitur quis cum voluerit; qui vero peccat ex habitu, utitur habitu vitioso ad opus peccati peragendum. In conclusione autem fit sermo de peccato ex habitu. 185. Probatur. Unicuique habenti habitum vitiosum est per se diligibile et eligibile id quod est ei conveniens secun­ dum talem habitum, hoc est, malum seu peccatum. Atqui peccare ex electione et dilectione mali seu peccati est pecca­ re ex certa malitia. Ergo quicumque peccat ex habitu peccat ex certa malitia. Maior patet ex natura ipsa habitus, quia secundum illum disponitur diversimode subiectum, et qualiter unusquisque dispositus est, hoc modo est aliquid conveniens vel discon­ veniens. Patet autem quod habitus vitiosus est habitus ma­ lus; ergo habenti malum habitum, naturaliter est amabile et eligibile malum ei correspondens. Minor vero patet ex ipsamet definitione quasi nominali peccati ex certa malitia, ut supra explicatum est. Ex quo facilis est responsio ad obiecta. 186. Ad primum enim, respondetur: concedo mai., sed nego min. quoad gravitatem habitus peccati venialis; sicut enim peccata venialia non sunt simpliciter mala, sed solum Art. 3: Peccatum malitias sine habitu 473 secundum quid, ita malitia habitus, quae respondet mali­ tiae actus, non est malitia simpliciter, sed secundum quid. 187. Ad secundum, distinguo mai: sunt similes secun­ dum speciem, concedo; secundum modum perfectionis in­ tra speciem suam, nego. Contradistinguo min. et nego consequentiam. Ratio est, quia differunt sicut perfectum et imperfectum, et eodem modo peccata praecedentia habitum, quae sunt ex ignorantia vel ex passione, sunt quid imperfectum relate ad peccata procedentia ex habitu peccaminoso, quae sunt pec­ cata ex malitia. 188. Ad tertium, concedo mai., sed distinguo min.: Do­ lent peccantes cum habitu, concedo; peccantes ex habitu, subdistinguo: dolent de ipso peccato, nego; de adiunctis et incommodis quae peccatum trahit secum, concedo. Et nego consequentiam. Solutio de se est perspicua et legenda est littera articuli S. Thomae, quae maximi momenti est. Art. 3.-Utrum ille qui peccat ex certa malitia peccet ex habitu 189. Quaestio ponitur ex adverso ad praecedentem, et investigatur utrum etiam semper quicumque ex malitia pec­ cat, ex habitu etiam peccet. 190. conclusio: Non est necessarium quod quicumque peccat ex certa malitia peccet ex habitu. 191. Ratio est quia habens habitum potest eo non uti vel contrarium opus facere. Ergo non est necesse ad peccan- h 474 L. II, Q. LXXVIII: De malitia causa peccatorum dum ex certa malitia habere habitum vitiosum vel eo uti quando habetur, sed sola voluntate duci potest homo ad sic peccandum ex electione. Attamen «peccatum quod est ex certa malitia semper praesupponit in homine aliquam inordinationem, quae tamen non semper est habitus» malus, sed potest esse mera remotio prohibentis peccatum, puta desperatio vel praesumptio. Fatendum est nihilominus quod ordinarie loquendo pro­ cedit ex pravo habitu vel dispositione habituali. Cetera clara sunt in articulo S. Thomae. Art. 4.-Utrum ille qui peccat ex certa malitia gravius peccet quam qui ex passione 192. conclusio: Peccatum ex malitia gravius est quam peccatum ex passione vel infirmitate, tum gravitate per se tum gravitate per accidens. Art. 4: Peccatum ex malitia peius pecc. ex passione 475 profundum venerit peccatorum, contemnit ». Est quoque maior libido peccandi secundum illud Salm. 72, 7: «Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in affectum cor­ dis». Et propterea qui sic peccant sunt quasi sine remedio, quia «nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipso­ rum» ut legitur Sap. 12, 10. 194. Et haec dicta sint de peccatis ex ignorantia, ex passione et ex malitia proprie sumptis; nam per quamdam appropriationem dicuntur etiam peccata in Filium, in Pa­ trem et in Spiritum Sanctum. «Peccare autem —ait S. Tho­ mas— in attributum Spiritui Sancto est ex certa malitia peccare; sicut peccare in Patrem est peccare ex infirmitate, et peccare in Filium est peccare ex ignorantia; ut dicatur peccatum in Patrem quando deficit istud quod Patri atribuitur, scilicet potentia; et peccatum in Filium quando deest sapientia, quae Filio attribuitur; et peccatum in Spiritum Sanctum quando ponitur oppositum bonitatis, quae Spiri­ tui Sancto attribuitur» l. 193. Probatur. Per se quidem, quia quanto motus pecca­ ti est magis voluntarius tanto peccatum est gravius, ceteris paribus. Atqui in peccato ex malitia motus est magis volun­ tarius quam in peccato ex passione. Ergo gravius est per se peccatum ex malitia quam ex passione. Per accidens etiam, quia peccatum ex habitu est magis diuturnum, cum non sit poenitentia eius, ideoque nec remis­ sio; deinde, quia est periculosius, quia supponit deordinatio­ nem maiorem, utpote circa ipsum finem vel principium vi­ tae moralis. Certe in eo qui sic peccat est maior ingratitudo erga Deum, secundum illud Ad Rom. 2, 4: An «ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit?». Est etiam maior contemptus, iuxta illud Prov. 18, 3: «Impius, cum in 1 S. Thomas, Il Sent., dist. 43, q. 1., art. 1. I tl QUAESTIO LXXIX DE CAUSIS EXTERIORIBUS PECCATI, ET PRIMO EX PARTE DEI 195. Deinde, post considerationem causarum interiorum peccati, agendum est de causis exterioribus eiusdem. Hae autem, ut ex divisione totius tractatus apparet, vel est supra hominem, nempe Creator seu Deus, et creatura, quae alia non potest esse nisi diabolus; vel est iuxta hominem peccantem, hoc est, esset alter homo, et hoc maxime per modum originis. Sequendo ergo in hac parte ordinem dignitatis, incipien­ dum est ab ipso Deo, et considerandum utrum Deus sit cau­ sa peccati. lam vero, ut patet ex dictis super quaestione 71, in omni peccato personali sunt quasi duo elementa: unum veluti for­ male, et est ratio aversionis a Deo vel inordinationis a regu­ la moris, et aliud quasi materiale, nempe ipse actus huma­ nus peccaminosus, ut est actus vel actio quaedam. Sed prae­ terea, quia in Sacris Litteris videntur attribui Deo quaedam mala quasi causae, nempe excaecatio et obduratio, et aliun­ de constat Deum non permittere malum nisi propter bo­ num, ideo specialiter debent verba illa Scripturae discuti a theologo et casus illi resolvi; hoc enim est munus theologi, explicare quodammodo principia sua et solvere difficultates emergentes contra illa. Secundum hoc ergo ordo articulorum praesentis quaes­ tionis contrahi potest sequenti schemate. ta 478 L. II, Q. LXXIX. De causa peccati ex parte dei DE CAUSA PECCATI EX PARTE DEL A) peccati in genere: a) formaliter considerati ut peccatum est (art. 1). b) materialiter inspecti ut actio quaedam est (art. 2). B) peccati in specie, hoc est, excaecationis et obdurationis: a) secundum se (art. 3). b) secundum finalitatem eorum et permittentis (art. 4). Art. 1.-Utrum Deus sit causa peccati 196. Quaeritur ergo in hoc articulo utrum Deus sit cau­ sa efficiens peccati sub formali ratione peccati. 197. Et videtur ex una pane quod Deus revera sit causa peccati. Primo. Tradere homines in reprobum sensum, inclinare voluntatem hominum ad malum et ut faciant ea quae non conveniunt, est esse causa efficiens peccati. Atqui Deus haec facit, ut dicunt Apostolus et Augustinus. Ergo Deus est causa peccati. Secundo. Qui tentât homines provocando eos ad pecca­ tum est causa peccati. Atqui Deus tentât homines per crea­ turas ab ipso factas et provocat eos ad peccandum, ut sa­ piens dicit. Ergo Deus est causa peccati. Tenio. Qui est causa causae est causa causati. Atqui Deus est causa liberi arbitrii, quod est causa peccati. Ergo Deus ipse est causa peccati. Quarto. Qui est causa mali quod sequitur ad peccatum potest esse causa ipsius peccati. Atqui Deus est causa mali poenae quae sequitur ad peccatum. Ergo et Deus potest esse causa ipsius peccati. Art. 1: Utrum deus sit causa peccati 479 198. Haeresis est Lutheranorum et Calvinistarum di­ centium Deum esse causam propriam et veram peccati in quantum est peccatum. Sic Calvinus asserit «Deum esse auctorem criminis se centies confiteri», et «Deum esse eo­ rum omnium (peccatorum) auctorem, quem isti censores (catholici) volunt otioso tantum permissu contingere». «Omitto hic universalem Dei motionem, unde creaturae om­ nes ut sustinentur, ita efficaciam quidvis agendi dicunt. De illa speciali actione tantum loquor quae in unoquoque faci­ nore apparet. Idem ergo facinus Deo, Satani, homini assig­ nari, videmus non esse absurdum». «Satan ipse, instrumen­ tum cum sit irae Dei, pro eius nutu ac imperio, huc atque illuc se inflectit, ad exequenda eius iusta iudicia». «Dicitur etiam idem Satan excaecare infidelium mentes, sed unde hoc nisi quod a Deo ipso manat efficacia erroris». Et Melanchton asserebat non minus esse a Deo proditio­ nem ludae, adulterium Davidis, saevitiam Saulis, quam conversionem Pauli aut Magdalenae. Protestantibus praeierant Amauriani in medio aevo, qui eandem doctrinam professi sunt. Sic enim refert anonymus quidam in suo tractatu recenter edito a Cl. Baeumker contra amaurianos: «Secundam eorum haeresim sumunt ex aucto­ ritate Apostoli dicentis: «Deus operatur omnia in omni­ bus» unde inferunt: ergo tam bona quam mala. Ergo qui cognoscit Deum in se omnia operari, peccare non potest. Et sic Deo et non sibi attribuunt quod peccant, et sic neminem poenitentia indigere mentiuntur» 2. «Et ideo-prosequitur ille anonymus-impunitatem pec­ candi praedicant» 3. Et addebant quod «si (Deus) hoc (pec- 1 I Cor., 12,6. 2 Clemens Baeumker, Contra Amaurianos-Ein anonymer nahrscheinlich dem Gamerius von Rochefort zugehôriger Traktat gegen die Almarikaner ans dem Anfang des XIII Jahrhunderts. Mit Nachrichten ilber die übrigen unedierten Werke des Garmerius, cap. 2, p. 9, Collect. «Beitràge zur Geschichte der Philosophie des Mittelalters», Band XXIV. Heft 5/6. Münster i. w. 1926. Ibidem. L II. Q LXXIX: De causa peccati ex parte dei 480 catum) facere non potest, ergo non est omnipotens» «Sicut ergo dictum est, haec ideo dicunt ut impunitatem peccandi inducant. Unde dicunt: qui cognoscit Deum in se omnia ope­ rari, etiam si fornicationem faceret, non peccaret. Non enim sibi attribuere debet, sed totum Deo quod facit. O impu­ dens! Auctorem peccati dicunt, qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius (I Petr., 2, 22). Quare? Ut faci­ lius flectant mulierculas in fornicationem» 2. Et fortasse S. Thomas cognosceret tales haereticos, qui nitebantur in duobus textibus citatis a S. Thoma in argu­ mento quarto \ Uti apparet ex istis ultimis verbis, eadem erat causa psy­ chologica pro illis amaurianis et pro protestantibus, scilicet liberius peccare, praesertim in materia luxuriae. 199. Doctrina vero catholica de fide est quod Deus nullo modo est causa peccati ut peccatum est. Legimus enim in Scripturis, inter alia plurima: «Nemo, cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur; Deus enim intentator malorum est; ipse autem neminem tentât» 4. «Faciebatis malum in oculis meis, et quae nolui elegistis» 5. «Odisti omnes qua operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium; vi­ rum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus» 6. «Si­ militer autem odio sunt Deo impius et impietas eius» 7. «Abominatio est Domino via impii; qui sequitur iustitiam diligitur ab eo» 8. Unde recte Ecclesia, in Concilio Arausicano II definivit: «Nemo habet de suo nisi mendacium et peccatum. Si quid 2 8 Ibidem. Ibidem, p. 12. in fine. Cf. Baeumker, l. cit., p. 12. Jacob. 1, 13. Isias, 65, 12. Psalm. 5,1. Sap. 14, 9. Prov. 15. 9. Art. 1 : Utrum deus sit causa peccati 481 autem habet homo veritatis atque iustitiae, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati non deficiamus a via. Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet; quando autem id faciunt quod volunt, ut divinae serviant voluntati, quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est, a quo et prae­ parantur et iubetur quod volunt» *. Et fortius in Tridentino contra Protestantes: «Si quisdixerit, non esse in potestate hominis vias suas malas fa­ cere, sed mala opera ita ut bona Deum operari, non per­ missive solum, sed etiam proprie et per se, adeo ut sit pro­ prium eius opus non minus proditio ludae quam vocatio Pauli, A. S.» 12. Quia vero aliquis potest esse causa peccati physice vel moraliter, ideo sub utroque adspectu probandum est Deum non esse causam peccati. Ideo: 200. conclusio prima: Deus non est causa physica peccati neque directe neque indirecte. 201. Probatur prima pars. Ille est directe causa peccati qui dierecte movet vel inclinat voluntatem humanam ad peccandum. Atqui Deus non movet vel inclinat voluntatem humanam ad peccandum. Ergo Deus non est directe causa physica peccati. Maior constat ex ipsamet notione causae physicae mo­ ventis directe. Minor vero de facili probatur. Inclinare vel movere direc­ te voluntatem humanam ad peccandum est directe inclinare ipsam ad recessum vel aversionem a Deo. Atqui Deus non movet vel inclinat directe voluntatem humanam ad reces- 1 Concilium Arausicanum II, Denz. 195-196. 2 Concilium Tridentinum, Ses. 6, can. 6, Denz. 816. 482 L. II, Q. LXXIX: De causa peccati ex parte dei sum ab Ipso, quia Deus «omnia inclinat et convertit in Seip­ sum sicut in ultimum finem». Ergo Deus non movet vel in­ clinat directe voluntatem humanam ad peccandum. 202. Secunda pars. Ille movet indirecte vel per accidens voluntatem humanam ad peccandum qui non praebet ei au­ xilium efficax ut non cadat in peccatum, cum possit et de­ beat tale auxilium praebere. Atqui Deus, licet possit tale au­ xilium efficax voluntati praebere, non tamen tenetur, quia Deus non gubernat humanas voluntates iuxta modum ea­ rum. Ergo Deus, non praebendo tale auxilium efficax, non est indirecte vel per accidens causa physica peccati. 203. conclusio secunda: Deus non est causa moralis pec­ cati neque directe neque indirecte. 204. Probatur prima pars. Illa est causa moralis directe peccati qui praecipit actum peccati vel ipsum consiliatur. Atqui Deus non praecipit neque consiliatur actum peccati, quin potius illum prohibet et dissuadet, ut patet per totam Sacram Scripturam. Ergo Deus non est directe causa mora­ lis peccati. Neque obstat casus Oseae, quo Dominus dixit ei: «Vade, sume tibi uxorem fornicationum et fac tibi filios fornicatio­ num, quia fornicans fornicabitur terra a Domino. Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim; et concepit et peperit ei filium» ’. Nam, sicut apparet ex contextu, non est sermo his­ toricus, sed parabolicus seu fictus, ut exprobaret Dominus infidelitatem et peccatum populi sui. Consuetum est enim in Scripturis comparare relationes Israelis cum Deo ad rela­ tiones matrimoniales sponsi et sponsae, qui sibi debent mu­ tuo fidelitatem perpetuam. lam vero, ex quo Israel, derelin­ quens Deum suum, cultum idolatricum dedit diis alienis, Oseas, 1, 2-3. Ii: ' Art. 1 : Utrum deus sît causa peccati 483 fornicatus est, adulterium commisit. Ut ergo perciperet po­ pulus offensam suam erga Deum, ait Oseae: sume tibi uxo­ rem fornicationem, sicut populus suscepit deos alienos; et sic percipiendo abominationem fornicationis et adulterii, intelligerent abominationem idololatriae suae. Et fortasse ad hunc modum intellexerunt illi ad quos alludit S. Thomas, scribens: «Quamvis quidam dicant quod ea quae dicuntur de Osea sunt intelligenda contigisse in vi­ sione prophetiae» Patet autem quod, si hoc modo praeceptum illud Do­ mini intelligatur, nullam ingerit difficultatem contra thesim nostram. Attamen, si litteraliter sumatur prout sonat, ut S. Tho­ mas ipse videtur velle, en responsio eius: illud quod legitur de Osea «intelligitur secundum modum praecepti, sed prae­ ceptum divinum facit ut non sit peccatum quod aliter esset peccatum. Potest enim Deus, ut Bernardus dicit, dispensare in praeceptis secundae tabulae, per quae homo immediate ordinatur ad proximum; bonum enim proximi est quoddam bonum particulare. Non autem potest dispensare in prae­ ceptis primae tabulae, per quae homo ordinatur in Deum, quia a seipso alios non potest avertere; non enim potest ne­ gare seipsum, ut dicitur II ad Timot. 2, 13» 2. lam vero ad praecepta secundae tabulae pertinet casus ille, et Deus, qui Dominus est vitae et mortis, potest mulierem sumere ex do­ minio unius et transferre in dominium alterius, sicut fecit circa spoliationem Aegyptiorum. 205. Secunda pars. Indirecte est causa moralis peccati qui, cum posset et deberet peccatum impedire, permittit ip- 1 S. Thomas, De malo, 3, 1 ad 17. 2 Ibidem. N Μ 484 L. II. Q. LXXIX: De causa peccati ex parte dei sum. Atqui Deus, licet possit de facto omnia peccata impedi­ re, non tamen tenetur. Ergo neque indirecte est causa mora­ lis peccati, ideoque peccata ab hominibus commissa non possunt ei imputari. 206. Ex quibus patet iam solutio ad obiecta. Nam: Ad primum respondetur Deum non impedire neque physice neque moraliter malitiam hominum et peccata eo­ rum, sed tamen non tenetur, ideoque non est ei imputabile peccatum. Ad secundum respondetur quod praepositio illa in non intelligitur causaliter, sed consequutive. Ad tertium respondetur illud principium solum valere in causis subordinatis essentialiter, in quantum subordinatae sunt. Hic autem peccatum accidit, non ex subordinatione, sed potius ex insubordinatione creaturae ad Deum. Ad quartum negatur paritas inter malum poenae et ma­ lum culpae. Art. 2.-Utrum actus peccati sit a Deo 207. In locis parallelis articulus iste hoc modo formulatur: «Utrum actio peccati sit a Deo» vel «utrum actio pec­ cati, in quantum actio, sit a Deo» 12, vel denique, in distribu­ tione articulorum illius quaestionis Sententiarum: «utrum (Deus) sit causa actionis in qua deformitas culpae consistit, secundum quod actio est». Patet autem actum peccati, ut actus vel actio quaedam est, esse elementum quasi materiale peccati, ut dictum est quaestione 71, articulo 6, et se habere ex parte conversionis et per se pertinere ad intentionem peccantis. 1 2 iPVy S. Thomas, De Malo. 3, 2. II Sent., dist. 37, q. 2, art. 2. Art. 2: Utrum actus peccati sit a deo 485 Postquam ergo negatum est peccatum formaliter seu ex parte aversionis esse a Deo, superest investigare utrum sal­ tem sit a Deo peccatum materialiter sumptum, ut est actio vel actus quidam seu ex parte conversionis. 208. Et videtur ex una parte quod neque sic sumptum peccatum sit a Deo. Primo. Omne quod est a Deo ut a causa efficienti est res aliqua positiva. Atqui «actus peccati non est res aliqua», ut Augustinus dicit. Ergo actus peccati non est a Deo. Secundo. Homo non est causa peccati formaliter nisi quia est causa actus peccati, et ideo ratio cur homo sit causa peccati formaliter est unice quia est causa actus peccati. At­ qui Deus non est causa peccati formaliter ullo modo, ut dic­ tum est articulo praecedenti. Ergo neque ullo modo dicen­ dus est causa actus peccati. Et ratio huius argumenti est quia sicut affirmatio est causa affirmationis, ita negatio est causa negationis; quia ergo affirmatio causae actus peccati est ratio vel causa affirmationis peccati formaliter, conse­ quens est quod negatio causae peccati formaliter sit ratio negandi causam peccati materialiter seu actus peccati. Tertio, Quidquid est causa alicuius est causa eius quod convenit ei secundum suam speciem. Atqui aliqui actus se­ cundum suam speciem sunt mali seu peccata, v. gr. blasphemia contra Deum, odium Dei, etc. Ergo, si Deus esset causa talium actuum, necessario esset causa eius quod secundum speciem eorum convenit eis, hoc est, esset causa malitiae moralis seu peccati formaliter sumpti. Sed Deus nullo modo est causa peccati formaliter. Ergo Deus non est causa actus peccati, in illis saltem peccatis quae sunt intrinsece et essen­ tialiter mala seu prohibita. 209. At ex alia parte est verbum celeberrimum Augusti­ ni dicentis quod voluntas Dei est causa omnium motio- t'i : 'i L. 11, Q. LXXIX: De 486 causa peccati ex parte dei num». Atqui actus peccati est quidam motus vel quaedam motio liberi arbitrii, ut ex dictis patet, quaestione 74, articu­ lo 1. Ergo Deus est causa motus peccati in quantum est ac­ tus quidam. 210. «Haec est famosa quaestio», ut ait S. Albertus Magnus ‘, quae inde a pluribus saeculis ingenia exercet theologorum. Magister Sententiarum narrat positiones theologorum sui temporis et non audet ipse rem definire. «De peccato-inquitplurimi diversa senserunt. Alii enim dixerunt voluntatem malam tantum esse peccatum, et non actus exteriores; alii voluntatem et actus; alii neutrum, dicentes omnes actus esse bonos et a Deo et ex Deo auctore esse, malum autem nihil esse» 1 2. «Quidam autem diligenter attendentes verba Augustini quibus supra et in aliis Scripturae locis utitur, non indocte tradunt voluntatem malam et actus malos, in quantum sunt vel in quantum actus sunt, bona esse; in quantum vero mala sunt, peccata esse: qui voluntatem et actum quemcumque bonam Dei naturam esse dicunt, in quantum actus est vel voluntas, et ex Deo auctore esse; in quantum vero inordina­ te et contra legem Dei fit et fine debito caret, peccatum est; et ita, in quantum peccatum est, nihil est: nulla enim subs­ tantia est, nulla natura est» 3. «Mala ergo voluntas sive actio, in quantum est, bonum est; et in quantum voluntas est vel actio, bonum similiter est; sed ex vitio mala est, quod vitium a Deo non est, neque aliquid est» 4. «Sunt autem et alii plurimi longe aliter de peccato et actu sentientes. Asserunt enim voluntatem malam et actum 1 2 S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 35, art. 7. Petrus Lombardus, II Sent., dist. 35, B. J Ibidem. 4 Ibidem F. Art. 2: Utrum actus peccati sit a deo 487 malum peccata esse et nulla ratione bona, nec secundum aliquam rationem ex Deo auctore esse, quia sine Deo fiunt. Sine eo namque, ut ait Evangelista, factum est nihil, idest peccatum; quod dicitur esse nihil, non quia non sit actio vel voluntas mala, quae aliquid est, sed quia a vero esse separat homines et ad malum trahit, et sic ad non esse deducit» ’. Concludit autem Magister: «Cum igitur in hoc omnes consentiant catholici tractatores, scilicet quod Deus non est actor malorum, cavendum est tamen ne malorum nomine poenas sicut peccata generaliter includas. Poenarum enim Deus auctor est» 12. Posteriores vero theologi firmius tractaverunt quaestio­ nem ac determinaverunt. Qua in re iuvat audire nonnullos. S. Albertus Magnus scribit: «Antiqui circa hanc quaestio­ nem, ut patet in littera, duobus modis opinabantur. Quidam enim dicebant voluntatem per se sufficere ad actum malum, sed non ad actum bonum vel indifferentem. Et dixerunt quod ex hoc non sequitur duo principia esse; quia voluntas per se agit actum malum, tamen ipsa non est a se. In eo autem quod est primum pricipium, exigitur quod sit a se et agat a se. Ratio autem potior ipsorum fuit quod actus malus non agitur nisi secundum quod est; sed in genere vel sine malitia exsistens, non est nisi in potentia et secundum inte­ llectum (in abstractione intellectus); ergo non agitur hoc modo. Est autem actus malus actualiter coniunctus malitiae; ergo agitur secundum quod est malitiae coniunctus. Hoc au­ tem modo non agitur a Deo; ergo actus malus non est a Deo. Et haec opinio obtinuerat plures antiquorum. Quia vero moderni viderunt quod perfectius est agere quam esse, viderunt quod id quod non est a se, nec potest a se manere in esse, multo minus potest agere a seipso; et cum actus malus secundum conversionem ad materiam sit simpliciter actus egrediens a potentia activa perfecta secun1 Ibidem, dist. 37 A. 2 Ibidem, E. L. II, Q. LXXIX: De 488 causa peccati ex parte dei dum naturam, ideo concluserunt quod non egreditur ab ea nisi secundum quod movetur a causa prima; alioquin seque­ retur duo principia esse. Et haec est causa quare et alia opi­ nio fere cessit ab aula, et a multis modernorum reputatur haeretica. Sustinendo igitur istam opinionem, solvendum est ad obiecta per ordinem» Pariter S. Bonaventura scribit: «Sicut Magister dicit in littera, circa istam quaestionem fuerunt diversae positio­ nes adeo magnorum virorum, et adeo rationabiles, ut nec Magister ausus fuerit definire quae earum magis contineat veritatem. Attamen, quia per multam discussionem dubia ducuntur ad manifestationem, nunc convenienter tenetur quod illa opinio verior sit quae dicit quod omnis actio, sive substrata peccato, sive non, secundum id quod est actio, a Deo est. Nec immerito, quia istud oportet ponere, si pensetur eminentia divinae potentiae et indigentia potentiae creatu­ rae». «Et ideo haec positio quae dicit omnem actionem esse a Deo, secundum quod actio est, absque omni ambiguitate tenenda est» 2. Similiter S. Thomas ait: «Circa hanc quaestionem tan­ guntur a Magistro duae opiniones; quarum una dicebat om­ nes actus, in quantum actus sunt, ex Deo esse, sed quod in quantum deformitatem habent a Deo non sunt, sed ab homi­ ne vel diabolo; et horum rationes supra, dist. 35, prosequutus est; alia opinio dicebat actus peccatorum nullo modo, nec etiam in quantum actus sunt, a Deo esse; et haec opinio tangitur in praesenti distinctione; quam ad praesens nulli vel pauci tenent, quia propinquissima est errori duplici: 1°, quia ex ipsa videtur sequi quod sint plura prima prin­ cipia. Hoc enim est de ratione primi principii, ut agere pos' 2 S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 35, art. 7, t. XXXV, p. 575 a. S. Bonaventura, II Sent., dist. 37, art. 1, q. 1. Opera, t. II, p. 862 b. Art. 2: Utrum actus peccati sit a deo 489 sit sine auxilio prioris agentis et influentia eius; uncle si vo­ luntas humana actionem aliquam posset producere cuius auctor Deus non esset, voluntas humana rationem primi principii haberet. Quamvis solvere hoc nitantur dicentes quod voluntas, etsi per se possit actionem producere sine influentia prioris agentis, non tamen habet a se esse, sed ad alio; quod etiam exigeretur ad rationem primi principii. Sed hoc videtur inconveniens, ut quod a se esse non ha­ bet, a se agere possit; cum etiam per se durare non possit quod a se non est. Omnis etiam virtus ab essentia procedit, et operatio a virtute; unde cuius essentia ab alio est, oportet quod virtus et operatio ab alio sit. Et praeterea, quamvis per hanc responsionem evitaretur quod non esset primum simpliciter, non tamen posset vitari quin esset primum agens, si eius actio in aliquid prius agens non reduceretur sicut in causam. 2°, quia, cum actio, etiam peccati, sit ens quoddam — non solum secundum quod privationes et negationes entia di­ cuntur, sed etiam secundum quod res in genere exsistentes entia sunt, eo quod et ipsae actiones in genere ordinantur (hoc est, in praedicamento actionis)— sequeretur, si actio­ nes peccati a Deo non sunt, quod aliquod ens, essentiam habens, a Deo non esset; et ita Deus non esset universalis causa omnium entium; quod est contra perfectionem primi entis; primum enim in quolibet genere est causa eorum quae sunt post, ut in II Metaphysic. dicitur. Et ideo cum prima opinione dicendum est quod actus in quantum actus a Deo est, et ut sic non habet aliquid quod deformitatem habeat» Brevius idem S. Doctor has duas positiones recolit in De Malo his verbis: «Apud antiquos circa hoc erat duplex 1 S. Thomas, // Sent., dist. 37. q. 2, art. 2. IH d ··•.-J1'· *! ’.’ ? L. II, Q. LXXIX: De 490 causa peccati ex parte dei opinio. Quidam enim dixerunt antiquitus actionem peccati non esse a Deo, attendentes ad ipsam peccati deformitatem, quae a Deo non est; quidam vero dixerunt actionem peccati esse a Deo, attendentes ad ipsam essentiam actus, quam oportet ponere a Deo esse» ’. Et certe haec secunda positio communis evasit apud om­ nes theologos posteriores. Pro prima citatur Praepositinus, quem speciali modo impugnavit Aegidius Romanus 2. Sit ergo: conclusio: Ita Deus est causa actus peccati, quod nullo modo sit causa defectus seu malitiae concomitantis ac­ tum peccati. 211. 212. Probatur prima pars dupliciter: a) Ratione communi, quatenus scilicet actus peccati est quoddam ens positivum: Omne ens per participationem de­ rivatur causaliter ab ente per essentiam, quod Deus est. At­ qui actus peccati est quoddam ens per participationem. Ergo actus peccati derivatur causaliter ab Ente per essen­ tiam, quod Deus est. Maior constat ex tractatu de creatione. Minor vero experientia patet. Revera actus peccati est ens quoddam positivum, in quantum est actus vel actio, et sic ponitur positive et directe in categoria actionis. Praete­ rea, est ens per participationem, quia de novo advenit seu producitur, et disparet; neque ullus dicet esse ipsum ens per essentiam. Cum ergo non detur medium inter ens per essen­ tiam et ens per participationem, ex quo est ens per essen­ tiam concluditur esse ens per participationem. b) Ratione speciali vel propria, quatenus nempe actus peccati est actio vel actus quidam: Omnes motus causarum ’ DeMaio, 3, 2. 2 Cf. Editores operum S. Bonaventurae, in II Sent., dist. 37, art. 1, q. q, scholion, t. Π, p. 864. LM -·> •Λ Art. 2: Utrum actus peccati sit a deo 491 secundarum causantur a Primo movente, quod est Deus. At­ qui actus peccati, ut actus est, est motus quidam causae se­ cundae, hoc est, libertatis humanae. Ergo actus peccati, ut actus est, causatur a Primo movente, quod Deus est. Maior patet, quia motus causarum secundarum est mo­ tus moventis moti, quia causa secunda est movens mota. Atqui motus moventis moti debet finaliter et per se resolvi in motum moventis immobilis, quod est Primum movens. Minor patet ex ipsamet definitione peccati et liber­ tatis humanae, quam nemo dicet esse Primam causam incausatam. 213. Secunda pars (quod scilicet Deus non est causa de­ fectus seu malitiae moralis concomitantis et consequentis actum peccati). Defectus in aliquo effectu positivo resolven­ dus est unice in causam aliquam deficientem, non vero in causam perfectissimam et indefectibilem. Atqui Deus est causa efficiens indefectibilis, dum liberum arbitrium huma­ num est causa efficiens defectibilis et deficiens in actu pec­ cati. Ergo defectus concomitans actum peccati resolvitur si­ cut in primam causam in voluntatem humanam deficien­ tem, minime vero in Deum seu Causam Primam omnino in­ deficientem et indefectibilem. Maior constat ex lege metaphysica, qua ostenditur inter causam propriam et effectum debere esse proportionem et similitudinem. Ergo defectus in effectu resolvi debet in cau­ sam deficientem vel defectuosam; perfectio vero in causam perfectam et indefectibilem et in causam deficientem et in causam deficientem quatenus positive non totaliter deficit, sed aliquo modo efficit positive. Minor est per se nota, quoad primam partem ex fide et ratione; quoad secundam vero experientia patet. 214. Haec argumentatio illustratur exemplo classico claudicationis, quod ab Augustino primo inductum videtur; r. 492 L II. Q. LXaIX: De causa peccati ex parte dei atque etiam alia adhibentur exempla vel similitudines ex Aristotele vel ex aliis. Qua in re, liceat nobis verba quaedam S. Alberti Magni transcribere, ubi haec omnia perfectissime exponit: «Ut ple­ nius —inquit— intelligi possit ponamus duo exempla, quo­ rum unum est Augustini, alterum sumitur a philosophis. Augustini quidem exemplum est quod consideretur vir­ tus gressibilis perfecta et integra, sita in membro in quo volvitur crus, et consideretur in ipso crure coniuncto ad fe­ mur vel ad genu tibiae curvae, et consideretur actus ambu­ lationis: actus enim deambulandi reducitur ad virtutem gressibilem sicut moventem et non deficientem, sed ad ti­ biam ut deficientem in acceptione motus recti a virtute gressibili. Et ideo, id quod est ambulationis, totum effluit a virtute gressibili, sed ratio claudicationis et defectus a recto incidit praeter intentionem virtutis gressibilis a curvitate ti­ biae, quae curvitas etiam nihil aliud est quam infirmitas et defectus in instrumento ambulandi. Dicamus igitur quod virtus gressibilis in movendo est si­ cut virtus divina generaliter movens voluntatem et natu­ ram: voluntas autem in se est sicut instrumentum potens deficere ex vertibilitate naturae; voluntas autem conversa ad bonum commutabile per consensum est sicut instrumen­ tum deficiens actu et curvum, eo quod intentio directa ten­ dat sursum, sicut dicitur in Canticis, 1, 3: Recti diligunt te. Ubi dicit Ambrosius quod diligere terrena curvitas est animae. Cum igitur quaeritur causa mali, aut quaeritur causa mali in potentia, aut causa mali in actu. Si causa mali in potentia, tunc dico quod est voluntas potens deficere ex ver­ tibilitate naturae et electionis. Si causa mali in actu, dico quod est voluntas deficiens a primo bono ex conversione de­ ficiente ab bonum commutabile, ita quod quidquid est mo­ tus interiorum vel exteriorum procedit a virtute Dei moven­ te, sed defectus boni incidit a voluntate mota, quae deflecti- Art. 2: Utrum actus peccati sit a deo 493 tur ab ordine primae virtutis moventis in finem boni, per hoc quod convertitur ad id quod sub se est vel debet esse. Aliud exemplum est de virtute formativa in semine, cui non obedit substantia seminis: ibi enim generatur monstruum, non ex defectu virtutis informativae, sed eo quod substantia seminis deficit a mobilitate quam recipit a virtu­ te informante: sed defectus a perfectione formae est defectus mobilitatis seminis ex hoc quod coniuncta est dispositioni­ bus contrariis. Et haec duo exempla fere solvunt totam difficultatem is­ tius et sequentis distinctionis» ’. Et addit idem S. Albertus in responsione ad secundum: «Actus est ens, et causatur a voluntate prout movetur a vir­ tute primi moventis; sed defectus incidens circa actum cau­ satur ex defectu actuali voluntatis, qui defectus est deflexio ab ordine motus divinae virtutis ad finem boni. Ex hoc enim causatur privatio finis et boni; quia, si moveretur sicut Deus movet, tunc consequeretur finem» 1 2. Aliud exemplum, idque pulcherrimum et perspicuum, adhibet Dominicus Soto, his verbis: «Dum optimus scriben­ di artifex, sive incommodo calamo, sive in mala papyro scri­ bit, ipse quidem est causa scripturae, malitia vero characte­ ris refertur vel in calamum vel in papyrum; ita prorsus, dum quis delinquit, Deus quidem cum homine est causa ac­ tionis, quatenus res quaedam est, quod autem a lege decli­ net soli imputatur libero arbitrio» 3. 215. Attamen adhuc disputant theologi quomodo Deus causet actum illum quoad suum esse physicum seu reale. Et quidem communiter, contra unum Durandum, cui in nostris temporibus quoad hanc rem adstipulare videtur Stufler, S.J. 1 S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 34, art. 3, p. 550. 2 Ibidem. 3 Dominicus Soto, De natura et gratia, lib. I, cap. 17, p. 77a, edit. Vene­ tis 1584. 494 L. Π, Q. LXXIX: De causa peccati ex parte dei —qui tenent quod per concursum mediatum tantum—, om­ nes theologi docent quod per positivum concursum immedia­ tum, sive immediatione suppositi —quia Deus ipse praesens ubique est secundum suam subtantiam—, sive praesertim immediatione virtutis. Sed tamen adhuc scinduntur posteriores theologi, inde praesertim a saeculo XVI, quando iesuitae incoeperunt dog­ matizare in re theologica. Isti enim docent, maxime post Molinam, quod Deus unice concurrit per concursum simultaneum cum voluntate creata, quia secus —aiunt— destrue­ retur libertas arbitrii humani et Deus esset vera et propria causa peccati formaliter seu defectus in actu peccati. Sed thomistae uno ore dicunt, post S. Thomam, Deum concurre­ re concursu physico praevio ad actum peccati ut actus qui­ dam est, nempe per physicam praemotionem, quae nedum libertatem destruat, quin potius causât. Sed de his, alias; quia potius spectant ad theoriam gene­ ralem de efficacia voluntatis divinae et de gubernatione re­ rum. Unde hic sat sit haec attigisse. Liceat tamen addere quod theoria iesuitarum non differt re ab illa antiqua opi­ nione quae aufert a Deo causationem actus peccati, ut actus est, et quam magni illi doctores impugnant. Ex quibus patet faciliter solutio ad obiecta. Nam. 216. Ad primum, distinguo min: Actus peccati non est res aliqua, per se exsistens, hoc est, substantia, concedo; non est res aliqua in alio exsistens, hoc est, accidens, nego. Solu­ tio patet ex dictis; pertinet enim ad praedicamentum acci­ dentis, hoc est, ad praedicamentum actionis. 217. Ad secundum, distinguo mai.: Homo non est causa peccati formaliter nisi quia est causa actus peccati, hoc est, causa efficiens simul et deficiens concedo; efficiens tantum sine ullo defectu, nego. Concedo min. et nego consequentiam. Deus enim non est causa peccati formaliter, hoc est, causa defectus vel malitiae formaliter, quia nullo modo est causa Art. 2: Utrum actus peccati sit a deo 495 deficiens, sed solum efficiens totius entitatis et perfectionis quae est in ipso actu physico peccati. 218. Ad tertium, distinguo mai.: Est causa eius quod convenit ei secundum suam speciem per se primo et princi­ paliter, concedo; secundario et quasi consequenter et quo­ dammodo per accidens, subdistinguo: si sit causa efficiens simul et deficiens, concedo; si sit efficiens tantum cui nulla deficientia accidere potest, nego. Transeat min. et nego conse­ quentiam. Dico transeat minor, quia etiam illi actus physice loquen­ do non habent speciem malam, sed solum moraliter, et ta­ men etiam tunc provocantur per accidens ex eo quod Deus concipitur ut malum poenae infligens, et sic odio habetur et blasphematur. S. Thomas, semper sibi constans, non timet asserere Deum esse causam actus peccati, etiam quoad suam differen­ tiam specificam, non solum physicam, sed et quodammodo moralem, si primario sumatur, quae est bonum quoddam, non vero ut completur vel consummatur vel connotât defec­ tum et malitiam, ubi perficitur ratio formalis mali et pecca­ ti. Qui autem impugnant hanc doctrinam vel scandalizantur de ea, sunt illi qui non satis penetraverunt essentiam mali moralis, quae non est eiusdem generis ac malitia physica. 219. Ut autem a subtilitatibus et importunationibus ad­ versariorum se expedirent, thomistae posteriores distinguere consueverunt materiale peccati dupliciter: materiale materia­ liter seu fundamentaliter, prout scilicet non connotât malitiam moralem, et materiale formaliter prout malitia morali induitur et quasi informatur seu in sensu composito, et dicunt actum peccati in primo sensu esse a Deo, non vero in secundo; quia coniunctio illa vel informatio materialis a formali seu defectu non fit a Deo efficiente, sed a creatura deficiente. Sed hoc semper intelligitur, sistendo in sermone formali, prout decet scientificos et prout apparet ex ipso ordine et tenore articulorum. 496 L. Il, Q. LXXIX: De causa peccati ex parte dei Propterea Caietanus egregie scribit: «Nota, novitie, de­ clarationem Litterae, quod Deus est causa actus qui est pec­ catum, tam secundum esse naturae quam moris, non tamen est causa peccati, quia non est causa quod actus sit cum defectu, idest, non est causa concomitantiae seu coniunctionis defectus cum actu. Coniunctio namque ista non unde­ cumque provenit, sed ex deficiente libero arbitrio; nec con­ venit actui quomodolibet sumpto, sed ut a deficiente pen­ det. Unde et in Quaestionibus De malo, q. 3, art. 2 ad 2, dicit quod deformitas consequitur speciem actus secundum quod est moralis, prout causatur ex libero artibrio: quasi di­ ceret quod deformitas sequitur speciem moralem, non quo­ modolibet sumptam, quia non secundum quod est ab agente perfectio quaedam, sed prout causatur ex libero arbitrio de­ ficiente. Sic enim sequitur ratio mali culpae in privatione virtutis, et aversio» ’. Art. 3.-Utrum Deus sit causa excaecationis et indurationis 220. Occasio huius articuli sumitur ex verbis Scriptu­ rae saepius repetitis, in quibus dicitur Deum indurare corda hominum quorumdam, excaecare eos, aggravare aures ipso­ rum. Sic in Exodo, 4, 21: «Ego indurabo cor eius (Pharaonis) et non dimittet populum»; «induravit Dominus cor Pharao­ nis... et ingravatum est cor eius... et induratum nimis 2. Similia leguntur in Isaia, 6, 10: «Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava» quae verba sibi attribuit Do­ minus lesus quando incoepit docere in parabolis. Pariter, ad Rom. 9, 18: «Cuius vult (Dominus) miseretur, et quem vult indurat». Quia ergo excaecatio, aggravatio et induratio videntur esse peccata quaedam, videtur quod Deus esset causa sal1 Caietanus, h. I., in fine commentarii. 2 Ibidem, 14, 17. Art. 3: Deus excaecat et indurat 497 tem horum peccatorum. Ut ergo talis difficultas solvatur S. Doctor instituit hunc articulum et sequentem. 221. Solutio patet ex quadam distinctione pernecessaria. Haec enim tria possunt duo significare: 1°, malum culpae seu malitiam moralem, quae nihil est aliud quam «motus animi humani inhaerentis malo et aversi a divino lumine ', vel, ut ait S. Doctor alibi, «actus voluntatis obstinatae in malum, cui pertinaciter adhaeret» 1 2; 2.°, malum poenae, seu punitionem pro peccatis praecedentibus vel perversa dispo­ sitione ad gratiam, et haec poena consistit in subtractione gratiae Dei, «ex qua sequitur quod mens divinitus non illu­ minetur ad recte videndum, et cor hominis non emolliatur ad recte vivendum» 3; vel, ut alibi dicit, est «ipsa privatio gratiae, quae etiam excaecatio dicitur, quia gratia est quod­ dam lumen animae, et perfectio quaedam habilitans ipsam ad bonum» 4. Unde: 222. conclusio: Deus non est causa excaecationis, aggravationis et obdurationis in quantum hae sunt culpa vel pecca­ tum formaliter; est tamen causa horum trium ut sunt poena peccati in primo sensu accepti quod nullo modo est a Deo. 223. Probatur. Prima pars patet ex articulo primo, quia Deus nullo modo est causa peccati formaliter. 224. Secunda pars sic constat: luste punire est bonum quoddam. Atqui Deus est causa boni. Ergo et est causa iustae punitionis. Sed illa tria sunt iusta punitio peccatorum praecedentium. Ergo Deus est causa eorum. 1 2 J 4 S. Thomas, hic. I Sent., dist. 4, q. 4, art. 2. Hic. II Sent., dist. 4, q. 4, a. 2. 498 L. Π, Q. LXXIX: De causa peccati ex parte dei Attamen, prius intelligitur peccatum hominis vel mala hominis voluntas; deinde subtratio iusta gratiae per modum poenae; finaliter maior excaecatio et aggravatio et induratio. Et propterea dicit optime S. Thomas, ad tertium, quod «malitia est causa excaecationis meritoria, sicut culpa est causa poenae». Deus enim non desserit nisi desseratur. Haec autem tria differunt secundum tres effectus gratiae, qui ex privatione gratiae, subtrahuntur, et quasi contrarii effectus sequuntur, qui sunt praecise ista tria. Nam gratia Dei et illuminat intellectum per fidem et do­ num sapientiae, et movet affectum seu voluntatem per ig­ nem caritatis. Ad cognitionem autem intellectus pervenitur et per in­ ventionem, cui subservit visus; et per disciplinam, cui sub­ servit auditus. Et per analogiam ad haec distinguitur excae­ catio, pro visu interiori, et aggravatio aurium vel surditas, pro interiori auditu. Quando vero voluntas non emollitur seu liquefit, dicitur dura, obstinata, et inde obduratio vel obstructio. En ergo schema horum: distinctio effectus: I) gratiae: A) in intellectu: a) illuminatio, visio. b) auditio, apertio aurium. B) in voluntate: emollitio, commotio. II) Privationis gratiae: A) in intellectu: a) excaecatio. b) aggravatio vel obturatio aurium, surditas. B) in voluntate: obduratio, obstinatio. Art. 4: Finis excaecationis et indurationis 499 Art. 4.-Utrum excaecatio et obduratio semper ordinentur ad salutem eius qui excaecatur et obduratur 225. Ut patet ex modo dictis, causa excaecationis et ob­ durationis est malitia vel culpabilitas quaedam, ad quam per modum poenae sequitur privatio gratiae et effectuum eius, ex qua maior culpa et plura peccata sequi solent, usque ad finalem impoenitentiam. Quaeritur ergo de finalitate huius peccati et poenae peccati. Solutio facilis est: si haec sumantur ut formaliter sunt peccata, non ordinantur umquam ad salutem vel salvatio­ nem eorum qui excaecantur et obdurantur, sed potius ad damnationem, quia peccata huiusmodi proprio pondere ad infernum trahunt. Si vero sumantur ut sunt poena peccati praecedentis et quodammodo per modum meri eventus peccatorum sequen­ tium, tunc per se, quatenus peccata includunt, ad damnatio­ nem vel reprobationem ducunt; sed per accidens, ex miseri­ cordia Dei quandoque medicinaliter sumuntur, ut peccator recognoscens humiliter peccata sua, convertatur ad Deum, et sic per accidens in hoc casu ordinantur ad salutem, in illis scilicet qui praedestinati sunt. Unde uno verbo S. Doctor post Augustinum dicit quod pro praedestinatis ordinantur per accidens, ex misericordia Dei, ad salutem; pro non praedistinatis vero ordinantur per se, ex Dei iustitia, ad damnationem reprobationem. Occasione huius disputari poterat de scopo vel fine para­ bolarum. Sed de hoc consuli possunt auctores, v. gr. Vosté ’. Quaestio certe solvenda est iuxta principia theologica modo posita. Cetera legi possunt in articulo S. Thomae, qui legi debet accurate. 1 Vosté, De natura et interpretatione parabolarum Domini nostri, apud «Angelicum», 3 (1926), 176 ss. i Ί •SA’ St. ' z ». ί t F QUAESTIO LXXX DE CAUSA PECCATI EX PARTE DIABOLI 226. Consequenter agendum est de causa peccati ex parte diaboli. Iam vero circa influxum diaboli in peccatum oportet considerare, primo quidem modum influendi, hoc est, directe vel indirecte; ac deinde conditiones influxus eius seu virtualitas aut potestas eius, tum intensiva quoad vehe­ mentiam, tum extensiva quoad universalitatem. Secundum hoc ergo ordo articulorum huius quaestionis contrahi potest sequenti schemate: DE CAUSA PECCATI EX PARTE DIALOBE I) Ex parte modi causandi vel influendi: A) directe in voluntatem (art. 1) B) indirecte in intellectum vel sensum (art. 2). II) Ex parte vigoris seu vehementiae causandi et effectus causati: A) quasi intensiva, usque ad necessitatem inducen­ dam (art. 3). B) quasi extensiva, usque ad omnia peccata quae ho­ mines committunt (art. 4). 'V. L. II, Q. LXXX: De causa peccati ex parte diaboli Art. 1.-Utrum diabolus sit homini directe causa peccandi ’ * . J. . ·*ζ 1.' z a.’ 227. Videtur, ex ima parte, quod diabolus sit homini causa peccandi. Primo, ex auctoritate Doctorum. Qui affectus malos indu­ cit voluntati est directe causa peccati. Atqui diabolus, testi­ bus Augustino, Beda et Isidoro, immittit voluntati malos af­ fectus. Ergo diabolus est homini directe causa peccati. Secundo, ex contrapositione inter Deum et daemonem. Nam, ut ait Hieronymus, sicut Deus est perfector boni, ita diabolus est perfector mali. Atqui Deus est directe perfector seu causa boni. Ergo diabolus debet esse directe perfector seu causa mali. Tertio. Sicut se habet consilium humanum bonum ad pri­ mum principium eius, ita se habere debet consilium huma­ num malum ad primum eius pricipium. Atqui primum prin­ cipium consilii boni est extra hominem et est principium bonum, hoc est, Deus. Ergo et primum principium consilii mali debet esse extra hominem et debet esse malum quod­ dam, quod nihil est aliud quam daemon. Sed primum prin­ cipium consilii humani est directe causa eius. Ergo diabolus est homini causa peccandi. 228. At ex alia parte constat quod «peccatum hominis ex libero arbitrio procedit. Sed diabolus non potest liberum arbitrium hominis movere; hoc enim libero arbitrio repug­ nat. Non est ergo diabolus causa (directa) peccati», sed sola libera voluntas humana ’. 229. conclusio: «Diabolus non est causa peccati directe et sufficienter, sed solum (indirecte) per modum persuadentis vel proponentis appetibile».2. 1 1 Cf. S. Thomam, De Malo, 3, 3. Hic in fine. Art. 1: Diabolus non est causa directa, sed indirecta 503 230. Probatur prima pars. Ille solum est directe et suffi­ cienter causa peccati humani qui directe et sufficienter, hoc est, adaequate, potest movere humanam voluntatem ad pec­ candum. Atqui diabolus non potest directe et sufficienter movere voluntatem humanam ad peccandum. Ergo diabo­ lus non est directe et suficcienter causa peccati humani. Maior constat ex dictis quaestione 74, art. 1-2, ubi osten­ sum est propriam causam et proprium principium peccati esse voluntatem: «unde nihil potest directe esse causa pec­ cati, nisi quod (directe) potest movere voluntatem ad agen­ dum» peccatum. Minor vero, ubi unice est difficultas, sic ostenditur: Ille solum potest directe et sufficienter movere voluntatem ad peccandum qui directe et sufficienter movere potest inordi­ nate voluntatem sive per modum agentis vel subiecti, sive per modum finis vel obiecti. Atqui neutro modo diabolus movere potest directe et sufficienter humanam voluntatem. Non quidem ex parte subiecti seu interius, quia solum potest sic movere ipsam ille qui est causa eius et illabi po­ test in ipsam. Atqui solus Deus et non diabolus est causa voluntatis et illabi potest in ipsam, utpote dominium com­ pletum super ipsam habens. Ergo ex parte subiecti vel agen­ tis non potest diabolus directe et sufficienter movere volun­ tatem ad peccandum. Neque ex parte obiecti seu per modum finis. Quia solum potest directe et sufficienter hoc modo movere voluntatem humanam quod est obiectum eius proprium et adaequatum rite propositum, hoc est, bonum universale vel summum bo­ num clare visum. Atqui daemon neque est bonum universa­ le aut summum bonum, neque valet summum bonum ei proponere. Ergo diabolus non potest directe et sufficienter movere humanam voluntatem per modum obiecti seu finis. 231. Secunda pars, scilicet quod indirecte et insufficienter seu inadaequate potest diabolus movere humanam voluntatem ad peccandum: Diabolus potest quodammodo Μ F Γ-- f- £ Ii* V* l <:·· - 504 L. IL Q. LXXX: De causa peccati ex parte iaboli commovere sensus exteriores et interiores hominis localiter, atque proinde concitare passiones aliquas; potest etiam quaedam bona sensibilia vel commutabilia exhibere per modum obiecti; atque etiam exterius persuadere ea esse op­ tima, et consiliari et praecipere homini ut ea eligat et in eis delectetur. Atqui haec omnia indirecte influunt in volunta­ tem etsi insufficienter vel inefficaciter, quia non possunt im­ plere capacitatem eius. Ergo solum hoc modo indirecto et insufficienti potest diabolus movere humanam voluntatem eamque ad peccatum inducere. Ceterum, haec secunda pars manifeste sequitur ex pri­ ma, per locum a sufficienti divisiones. Ex quo enim constat diabolum aliquo modo influere et esse causa peccati, et non directe et sufficienter; ergo dici debet quod indirecte solum et insufficienter movet eam ad peccandum. 232. Ex his facile patet solutio ad obiecta. Nam. Ad primum, distinguo mai.: Qui directe immittit affectus malos in voluntatem est directe causa peccati, concedo; qui non immittit nisi indirecte, est directe causa peccati, nego. Contradistinguo min. et nego consequentiam. Distinctio et so­ lutio patet ex dictis. Ad secundum, nego paritatem, quia ibi est solum simili­ tudo quaedam analoga et imperfecta et partialis, non vero similitudo univoca et perfecta et totalis aequalitas. Ad tertium negatur etiam paritas; nam Deus est universa­ lis et particularis causa seu principium omnis interioris mo­ tus voluntatis boni; est etiam universale et particulare prin­ cipium omnis motus interioris voluntatis mali, non quate­ nus est malus, sed quatenus actus vel motus est, ut patet ex dictis in quaestione praecedenti, articulo secundo; sed quan­ tum ad malitiam illam prima et propria causa est propria voluntas deficiens, secundario vero et per modum indirec­ tum persuadentis vel proponentis potest esse diabolus. Art. 2: De instigatione interna diaboli 505 Haec omnia patent ex dictis in superioribus quaestio­ nibus, atque maxime in quaestione 9 et 10 huius Primae Secundae. Sic ergo patet quod diabolus non potest concurrere ad peccatum nisi indirecte et secundatio et quodammodo ma­ terialiter, quia solum dispositive concurrit *. Art. 2.-Utrum diabolus possit inducere ad peccandum interius instigando 233. Videtur ergo ex una parte quod diabolus non possit interius instigare ad peccandum. Primo. Motus interiores animae sunt actus vitales. Atqui nullus actus vitalis produci potest a principio extrinseco, quale est diabolus, quia de ratione actus vitalis est quod sit ab intrinseco. Ergo diabolus non potest interius instigare ad peccandum. Secundo. Diabolus non potest agere praeter ordinem na­ turae, sed solus Deus. Atqui motus interiores animae natu­ raliter excitantur a sensibus externis et non ab aliquo agen­ te extrinseco. Ergo diabolus non potest immediate provoca­ re motus illos interiores interius provocando. Tertio. Motus interiores animae sunt intelligere et imagi­ nari. Ergo, si diabolus posset interius instigare ad peccan­ dum, deberet movere intellectum et imaginationem imme­ diate. Atqui neutrum dici potest. Non primum, quia diabo­ lus non imprimit directe in intellectum humanum, ut osten­ ditur in I Parte, quaestione 111, art. 1-2. Neque secundum, quia qui non potest imprimere formas inferiores in natura sensibili, multo minus potest imprimere formas quasi spiri­ tuales et superiores, hoc est, formas imaginatas in subiec­ tum altius, quale est imaginatio. Atqui diabolus non potest Cf. De Malo, 3, 3. ?06 L. Π, Q. LXXX. De causa peccati ex parte diaboli directe et immediate imprimere formas inferiores in mate­ ria sensibili, ut constat ex I Parte, quaestione 110, art. 2. Ergo neque in imaginatione poterit imprimere formas ima­ ginatas superiores. 234. At ex alia parte videtur necessarium dicere quod diabolus inducere possit ad peccandum interius instigando. Nam instigatio diaboli ad peccandum est tentatio diaboli. Atqui non omnis tentatio diaboli est exterior et visibilis. Ergo diabolus potest tentare invisibiliter et interius et con­ sequenter instigare potest interius ad peccandum. Diabolus potest aliquo modo interius instigare hominem ad peccandum. Antequam probetur thesis, oportet breviter definire quid intelligatur per interiorem animae partem, quam necesse est aliquo modo movere diabolum interius instigando. Sumitur ergo interior pars animae pro toto eo quod est in illa exceptis sensibus externis et facultatibus exterioribus locomotivis, hoc est, membris exterioribus. In tota ergo illa parte interiori seu invisibili sunt duae portiones: portio superior seu pure spiritualis, hoc est, inte­ llectus et voluntas; et portio inferior, sensitiva, quae com­ plectitur et omnes sensus internos et appetitum sensitivum concupiscibilem et irascibilem. Quatuor ergo comprehendit pars interior animae: 1°, intellectum; 2°, voluntatem; 3°, sensus internos omnes, qui sunt quatuor, nempe: sensus communis, imaginatio seu phantasia, cogitativa et reminis­ centia; 4°, appetitum sensitivum concupiscibilem et irasci­ bilem, qui complectitur undecim passiones, ut in proprio loco tradit S. Doctor. Ut igitur diabolus possit instigare ad peccandum debet posse movere aliquo modo omnes vel ali­ quas ex istis potentiis interioribus. 255. CONCLUSIO: 236. Probatur. Qui potest naturaliter movere directe et immediate sensus interiores, praesertim imaginativam, et Art. 2: De instigatione interna diaboli 507 commovere passiones hominis, potest aliquo modo instigare interius hominem ad peccandum. Atqui diabolus potest di­ recte movere imaginationem hominis et concitare motus ap­ petitus sensitivi seu passionales. Ergo diabolus potest natura­ liter instigare interius aliquo modo hominem ad peccandum. Maior est per se nota ex modo dictis. Minor vero patet ex dictis in I Parte, quaestione 111, arti­ culis 2 et 3. Quidquid enim naturaliter possunt facere angeli supra naturam corporalem et facultates hominis, totum id naturaliter possunt daemones, quia potentia —quae donum naturale est— non est eius ablata per peccatum. Atqui ange­ li possunt immutare imaginationem et commovere appeti­ tum sensitivum, per diversam temperiem et per transmuta­ tionem localem qualitatum sensibilium et corporearum. Ergo et daemones id etiam possunt 237. Dixi vero aliquo modo, quia non totaliter et quoad omnia. Non enim possunt directe et immediate immutare voluntatem hominis, ut patet ex articulo praecedenti et ex I P., q. 111, articulo 1; neque etiam proprie possunt immutare intellectum, non quidem quatenus angeli, sed quatenus dae­ mones; hoc est, non impotentia physica, sed impotentia mo­ rali. Nam intellectus non immutatur directe et immediate nisi ab intelligibili et ab illuminatione spirituali. Atqui dae­ mones non possunt moraliter veritatem ei proponere neque eum fortificare per illuminationem spiritualem, quia veritas est semper bona, et daemones non faciunt umquam bonum; illuminatio est bonum quoddam et perfectio; daemones vero tenebras amant et procurant hominibus immittere. Ergo daemones non possunt movere interius intellectum directe et immediate ad peccandum. Propterea ergo eius actio limitatur ad commotionem partis inferioris et ad persuassiones quasdam mediante ima­ ginatione (Cf. litteram articuli S. Thomae). S. Thomas, hic. ··. Xi . 238. Ad obiecta ergo facile respondetur. Ad primum enim, distinguo mai.: Opera vitae sunt a prin­ cipio vitali intrinseco elicitive et principaliter operanti, con­ cedo; unice operanti cum exclusione coadiuvantium et se­ cundariarum causarum, per modum dispositionis, nego. Contradistinguo min. et nego consequentiam. Solutio patet de se, et clare explicatur in littera S. Thomae. Ad secundum, respondetur: non potest diabolus aut ange­ lus aliquid facere supra ordinem totius naturae creatae, con­ cedo; praeter ordinem alicuius naturae particularis, nego. Eo vel magis quod formatio imaginum sine praesentia re­ rum exteriorum est nobis naturalis, et diabolus eam produ­ cit non per solum imperium, seu moraliter causando, sed physice per motum localem ex quo naturaliter sequitur talis imaginatio. Habetur hic aliquid praeter naturam particula­ rem et tamen sequendo cursum quasi naturalem processus imaginum. Ad tertium, patet ex modo dictis, quia illae imagines non sunt omnino novae et quasi creatae, sed reproductae et novo modo combinatae ex his quas per sensus externos homo prius acceperat. Unde S. Doctor, respondens ad eamdem obiectionem in De malo, 3, 4, ad 2, ait: «Non imprimit (dia­ bolus) in imaginationem causando forman de novo; unde diabolus non posset facere quod caecus natus imaginaretur colores, sed imprimit per motum localem», hoc est, «moven­ do localiter principia intrinseca (vel naturalia) ex quibus nata sunt huiusmodi provenire» ’. Circa doctrinam huius articuli scribit Caietanus: «Nota quod hinc habes quomodo in mulieribus istis quae dicuntur visiones habere, causari ex daemonum illusione aut humo­ rum et spirituum commotione potest ut vigilantes imagi­ nentur, et apparet eis sic esse in re, sicut contingit dormien­ tibus quando somniant. Accidit enim quod aliquis patiatur De Malo, 3, 4 ad 4. Art. 3: Utrum diabolus possit necessare ad pecc. 509 vigilans quod alter patitur dormiens, ut manifeste patet in phreneticis. Notent autem hoc rectores religiosarum personarum, ne divinitati tribuentes quod naturae aut daemonis est, errent, errareque alios faciant» *. Art. 3.-Utrum diabolus possit necessitatem inferre ad peccandum 239. Videtur ergo ex una parte quod diabolus possit ne­ cessitatem inferre ad peccandum. Primo. Potest maior necessitatem inferre minori ad agen­ dum secundum placitum maioris. Atqui diabolus est maior potestas quam potestas hominis; quia, ut dicit Job, «non est potestas super terram quae ei valeat comparari» 12. Ergo dia­ bolus potest necessitatem inferre homini ad peccandum. Secundo. Qui habet plenum dominium in partem inferio­ rem hominis potest necessitare hominem ad peccandum. At­ qui diabolus habet plenum dominium in partem inferiorem hominis, hoc est, in phantasiam eius et in passiones ipsius, ut patet ex articulo praecedenti. Ergo diabolus potest neces­ sitare hominem ad peccandum. Maior constat, quia voluntas sequitur rationem; ratio au­ tem movetur obiective secundum ea quae repraesentantur in sensibus exterioribus et praesertim in imaginatione, et facilius si sit sub passione aliqua. Ergo qui dominatur par­ tem inferiorem, necessario dominatur et superiorem, saltem indirecte. Tertio. Diabolus potest suscitare in nobis necessario con­ cupiscentiam carnis et alias passiones, ut patet ex articulo praecedenti. Atqui, ut Augustinus dicit, «nonnullum pecca­ tum est cum caro concupiscit adversus spiritum». Ergo dia1 Caietanus, h. I. 2 Job,4\,24. • '·*·. - - L. II, Q. LXXX: De 510 causa peccati ex parte diaboli bolus potest ex necessitate nos inducere, saltern ad hoc peccatum concupiscentiae vel sensualitatis. 340. At ex alia parte constat quod non datur consilium et admonitio ad vitandum id quod vitari non potest. Atqui datur homini admonitio et consilium ad resistendum diabo­ lo et tentationibus eius in nomine Domini, ut patet ex I Petri dicentis: «Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devo­ ret; cui resistite fortes in fide» *. Ergo tentatio diaboli vinci et vitari potest, ideoque diabolus non potest necessitatem imponere homini ad peccandum. Et alibi dicit Paulus: «Itaque, qui se existimat stare, vi­ deat ne cadat. Tentatio vos non apprehendat nisi humana; fidelis autem Deus est qui non patitur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere» 2. Et similiter in pluribus locis Sacrae Scripturae. 341. conclusio: Diabolus potest necessitatem inducere homini ad peccatum materiale; minime vero potest ei inducere necessitatem ad peccatum formale. 342. Probatur prima pars. Qui potest necessario movere sensus interiores et appetitum inferiorem et membra exte­ riora ad aliquid inordinatum potest necessario inducere ho­ minem ad peccatum materiale. Atqui diabolus potest natu­ raliter hoc facere, nisi a Deo refraenetur, ut patet ex dictis articulo praecedenti. Ergo diabolus potest necessitatem in­ ducere homini ad peccatum materiale. Maior patet, quia percusio, blasphemia, pollutio et alia huiusmodi, sunt obiective illicita et inordinata; perficiuntur 1 I Petr. 5, 8-9. 2 Z Con, 10, 12-13. ’ e? * “ Art. 3: Utrum diabolus possit necessare ad pecc 511 autem exterius per motum localem membrorum qui ad nu­ tum obedit angelis et daemonibus naturaliter. Attamen, de se, non sunt nisi peccata materialia, quia si illa commotio sit admodum violenta et intensa ut usus ra­ tionis amittatur, evidenter deest elementum essentiale moralitatis. Et hoc modo potest certe diabolus vexare aliquos homines, qui arreptitii vel possessi dicuntur. 343. Secunda pars facile patet. Peccatum formale com­ mittitur a voluntate et intellectu et quidem a voluntate elicitive sicut a primo principio et causa peccati. Atqui diabo­ lus non potest necessitatem inducere in voluntatem, hoc est in actus elicitos ab illa, ut patet ex tractatu de actibus hu­ manis. Ergo diabolus non potest necessitatem inducere ho­ mini ad peccatum formale. Revera, cum peccatum formale debeat semper esse vo­ luntarium et liberum, est contradictio in terminis dicere quod diabolus necessitare possit voluntatem ad tale pecca­ tum volendum, quia necessarium opponitur libero, et volun­ tarium opponitur violento. Ergo quantumcumque diabolus tendet ac laboret, umquam faciet ut homo vel livissimum peccatum veniale formaliter committat, nisi ipse velit pro­ pria voluntate. 344. Haec doctrina maioris est momenti; et dicendum est tunc diabolum necessitare ad peccatum materiale quan­ do impedit homini uti ratione; si enim homo ratione libere utatur, potest et uti libere sua voluntate et impugnare dia­ bolum precibus et resistere motibus et actibus illis quantum sit possibile. Quapropter S. Doctor egregie scribit: «Sic ergo daemones facere possunt ut homines non discernant species a rebus, in quantum Deo permittente perturbant interiores vires sensitivas, quibus perturbatis ligatur usus rationis hu­ manae, quae indiget praedictis viribus ad actum suum, ut patet in arreptitiis: ligato autem usu rationis, nihil imputa­ tus homini ad peccatum (formale), sicut nec bestiae. Unde 05 L. II. Q. LXXX: De causa peccati ex parte diaboli 512 secundum hoc diabolus non erit causa peccati, etiamsi sit causa actus qui alias esset peccatum» l. 345. Quapropter merito Ecclesia damnavit propositiones quasdam exaggeratas et spurcitiis plenas, quas Molinos Ro­ mae docuerat, videlicet: «Tradito Deo libero arbitrio, et eidem relicta cura et co­ gitatione animae nostrae, non est amplius habenda ratio tentationum; nec eis alia resistentia fieri debet nisi negati­ va, nulla adhibita industria; et si natura commovetur, opor­ tet sinere ut commoveatur, quia est natura» 2. «In occasione tentationum, etiam furiosarum, non debet anima alicere actus explicitos virtutum oppositarum, sed debet in supradicto amore et resignatione permanere» 3. «Deus permittit et vult ad nos humiliandos et ad veram transformationem perducendos, quod in aliquibus animabus perfectis, etiam non arreptitiis, daemon violentiam infe­ rat earum corporibus, easque actus carnales committere fa­ ciat, etiam in vigilia et sine mentis offuscatione, movendo physice illarum manus et alia membra contra earum volun­ tatem, Et idem dicitur quoad alios actus per se peccaminosos, in quo casu non sunt peccata, quia in iis non datur consensus. Potest dari casus, quod huismodi violentiae ad actus car­ nales contingant eodem tempore ex parte duarum personarum, scilicet maris et feminae, et ex parte utriusque sequatur actus. Deus praeteritis saeculis sanctos efficiebat tyrannorum ministerio; nunc vero eos efficit sanctos ministerio daemo­ num, qui causando in eis praedictas violentias facit, ut illi seipsos magis despiciant atque annihilent et se Deo resignent. 1 2 S. Thomas, De Malo, 3, 3. INNOCENTIUS XI, «Coelestis Pastor», Denz. 1237. Ibidem, Denz. 1257. Art. 3: Utrum diabolus possit necessare ad pecc. 513 lob blasphemavit, et tamen non peccavit labiis suis; quia fuit ex daemonis violentia. S. Paulus huismodi daemonis violentias in suo corpore passus est; unde scripsit: 'Non quod volo bonum, hoc ago; sed, quod nolo malum, hoc facio' (Rom. 7, 19). Huismodi violentiae sunt medium magis proportionatum ad annihilandam animam, et ad eam ad veram trans­ formationem et unionem perducendam, nec alia superest via; et haec est via facilior et tutior. Cum huiusmodi violentiae occurrunt, sinere oportet, ut satanas operetur, nullam adhibendo industriam, nullumque proprium conatum, sed permanere debet homo in suo nihi­ lo; et etiamsi sequantur pollutiones et actus obscoeni pro­ priis manibus, et etiam peiora, non opus est seipsum inquie­ tare, sed foras emittendi sunt scrupuli, dubia et timores; quia anima fit magis illuminata, magis roborata magisque candida, et acquiritur sancta libertas. Et prae omnibus non opus est haec confiteri, et sanctissime fit non confitendo; quia hoc pacto superatur daemon, et acquiritur thesaurus pacis. Satanas, qui huismodi violentias infert, suadet deinde, gravia esse delicta, ut anima se inquietet, ne in via interna ulterius progrediatur; unde ad eius vires enervandas me­ lius est ea non confiteri, quia non sunt peccata, nec etiam venialia. Job ex violentia daemonis se propriis manibus polluebat eodem tempore, quo mudas habebat ad Deum preces (sic in­ terpretando locum Job 16, 16 et 18). David, leremias et multi ex sanctis Prophetis huiusmo­ di violentias patiebantur harum impurarum operationum externarum. In Sacra Scriptura multa sunt exempla violentiarum ad actus externos peccaminosos; uti illud de Samsone, qui per violentiam seipsum occidit cum Philistaeis (Jud. 16, 29 sqs.), coniugium iniit cum alienigena (Jud. 14, 1 sqs.), et cum Dalila meretrice fornicatus est (Jud., 16, 4 sqs.), quae alias L. Π. 0. LXXX: De causa peccati ex parte diaboli 514 erant prohibita et peccata fuissent; de Juditha, qua Holoferni mentita fuit (Judith, 11.4 sqs.); de Elisaeo, qui pueris maledixit (4 Reg., 1,10 sqs.) de Elia, quia combussit duces cum termis regis Achab (cf. 4 Reg. 1, 10 sqs.). An vero fuerit violentia immediate a Deo peracta vel daemonum ministe­ rio, ut in aliis animabus contingit, in dubio relinquitur. Cum huismodi violentiae, etiam impurae, absque mentis offuscatione accidunt, tunc anima Deo potest uniri, et de facto semper magis unitur. Ad cognoscendum in praxi, an aliqua operatio in aliis personis fuerit violentiata, regula, quam de hoc habeo, ne­ dum sunt protestationes animarum illarum, quae protestan­ tur, se dictis violentiis non consensisse aut iurare non posse, quod in iis consenserint, et videre quod sint animae quae proficiunt in via interna; sed regulam sumerem a lumine quodam, actuali cognitione humana ac theologica superio­ re, quod me certo cognoscere facit cum interna certitudine, quod talis operatio est violent(i)a: et certum sum, quod hoc lumen a Deo procedit, quia ad me provenit coniunctum cum certitudine, quod a Deo proveniat, et mihi nec umbram du­ bii relinquit in contrarium: eo modo, quo interdum contin­ git, quod Deus aliquid revelando eodem tempore animam certam reddit, quod ipse sit, qui revelat, et anima in contra­ rium non potest dubitare» 346. Sed iam breviter est respondendum ad obiecta. Nam: Ad primum dicitur quod non quaelibet potestas supra hu­ mana potest movere directe voluntatem hominis, sed solus Deus, qui est eius creator, qui tamen, movendo directe et adaequate et efficaciter voluntatem ad id quod Deus vult, non nécessitât eam aut violentiam ei infert; sed libere et suaviter movet eam. 1 Ibidem. Dz. 1261-1273. Art. 4: Utrum omnia pecc sint ex sugg diaboli 515 Ad secundum, distinguo mai.: Si talis commotio et per­ turbatio ligat aut tollit totaliter usum rationis, concedo: si non totaliter ligat, quod plerumque accidit, nego. Contradistinguo min. et nego consequentiam. Ad tertium, concedo mai.; sed distinguo min.: Est pecca­ tum formale si ratio et voluntas ei actu non resistunt cum possint, concedo: si ei actu resistant, nego. Diabolus autem, dummodo non liget totaliter usum rationis per vehementem et diuturnan commotionem, non potest facere vel cogere ra­ tionem et voluntatem ut non resistant, sed e contrario delec­ tantur in tali concupiscentia. Ergo evidenter constat quod diabolus umquam potest necessitatem nobis imponere peccandi formaliter, etiam peccato levissimo. ..A Art. 4.-Utrum omnia peccata hominum sint ex suggestione diaboli 347. In hoc ultimo articulo fit sermo de influxu extensi­ vo suggestionis vel tentationis diaboli. 348. Et videtur ex una parte quod omnia peccata homi­ num sint ex suggestione diaboli. Primo, ex auctoritate Dionysii et Damasceni dicentium quod daemones sunt causa omnium malorum et peccato­ rum sibi et ceteris, hoc est, hominibus. Secundo. Quicumque peccat mortaliter fit servus diaboli, iuxta illud: qui facit peccatum servus est peccati '. Atqui ei aliquis in servitutem adiicitur a quo superatus est, ut Pe­ trus dicit2. Ergo quicumque facit peccatum superatus est diabolo; ergo diabolus est causa omnium et singulorum pec­ catorum. 1 Ioan. 8, 34. II Petr. 2, 19. ; 516 L. II. Q. Ελλά: De CAUSA PECCATI EA PARTE DIABOLI Tertio. Peccatum diaboli, ut Gregorius ait, est irreparabi­ le, quia nullo suggerente cecidit. Atqui peccatum hominis est reparabile. Ergo aliquo suggerente homo cadit, secus es­ set eadem ratio irreparabilitatis sicut pro diabolo. Sed nullo alio suggerente nisi diabolo, quia diabolus primo peccavit. Ergo diabolo suggerente homo committit omnia peccata quae facit. ’-si? < 349. Ex alia parie est principium scientificum irreffragabile quod non debet explicari per aliquod extrinsecum quod sufficienter explicari potest per aliquod intrinsecum. Atqui peccata, si non omnia, saltem multa, explicarri pos­ sunt optime per solam debilitatem et malitiam humanam. Ergo non est necessarium omnia peccata hominum reducere ad diabolum ut in causam externam suggerentem. 350. conclusio: Diabolus est indirecte et remote causa omnium peccatorum hominum; sed non est causa directa et immediata omnium, licet possit esse immediata singulorum generum peccatorum. 351. Probatur prima pars. Qui suggestione sua est causa primi peccati ex quo cetera peccata quodammodo proce­ dunt, est indirecte et remote causa omnium peccatorum ho­ minum. Atqui revera ita est diabolus, quo suggerente primi parentes primum peccatum commiserunt, ex quo cetera omnia peccata quodammodo sequuntur. Ergo indirecte et remote omnia peccata hominum veniunt ex suggestione diaboli. 352. Secunda pars. Quia ipsa constitutio naturalis ho­ minum secum fert quamdam dualitatem partis superioris et inferioris, ex qua facile et quasi naturaliter natae sunt sequi plures inordinationes in usu cibi et potus et Venereo­ rum et aliorum; nisi Deus quasi per miraculum conservet aequilibrium, ut revera fecerat in paradiso ante peccatum. Art. 4: Utrum omnia pecc. sint ex sugg diaboli * 517 353. Tertia pars. Revera nullum est genus peccati, ne­ que etiam species, quae aliquando in aliquo homine, non accidat ex suggestione diaboli; et in hoc sensu quoad genera singulorum, licet non quoad singula generum, dici potest quod diabolo directe et immediate suggerente, committun­ tur vel commissa sunt. 354. Ad obiecta facile respondetur. Nam: Ad primum dicitur esse causam omnium remote et indi­ recte quoad primam originem, vel etiam quoad genera sin­ gulorum, non vero omnium quasi in individuo et semper. Ad secundum, distinguo mai.: Qui superatur a tentatione diaboli fit servus diaboli unice ex hac causa, nego; etiam ex aliis causis, puta quia se homo voluntarie et ex electione subicit, concedo. Unde patet quod ad servitutem diaboli in­ currendam non est necesse semper ponere suggestionem et pugnam directam diaboli. Ad tertium, distinguo mai.: Fuit irremediabile, quia nullo suggerente neque remote neque proxime, neque directe ne­ que indirecte, concedo; sed omnia peccata hominum, saltem indirecte et remote sunt alio, sicilicet diabolo, suggerente: et propterea peccatum daemonis nullam habet excusatio­ nem, ideoque est irremediabile; dum e contra peccata homi­ num habent aliquam excusationem, licet non iustificationem; et propterea sunt remediabilia. Etiam homines possunt suggerere aliis alia peccata ad imitationem diaboli, et tunc dicitur tentatio a mundo; sed haec tentatio umquam est interior, sed exterior. &‘f A QUAESTIO LXXXI DE EXSISTENTIA PECCATI ORIGINALIS Art. praevius introductorius in quaestiones de peccato originali A. Momentum tractatus de peccato originali 355. Dicebant pelagiani rem de peccato originali inter catholicos liberam esse, ita ut citra fidem possit quis adstruere vel destruere, affirmare vel negare ipsam: «quaestio­ nis res est ista, non haeresis». Sic Coelestius coram Patribus Concilii Carthaginensis At eos —inquit S. Augustinus— multum animus fefellit, quia de re agitur fundamentali in fide catholica. Nam reve­ ra, «in causa duorum hominum, quorum per unum venun­ dati sumus sub peccato, per alterum redimimur a peccatis; per unum praecipitati sumus in mortem, per alterum libera­ mur ad vitam; quorum ille nos in se perdidit faciendo volun­ tatem suam, non eius a quo factus est, iste nos in se salvos fecit non faciendo voluntatem suam, sed eius a quo missus est; in horum ergo duorum hominum causa, proprie fides Christiana consistit» 2. «Hoc enim qui negat, ipsa christianae fidei subvertere firmamenta conatur» 3. «Alia sunt in quibus Apud S. Augustinum, De peccato originali, cap. 3-4, n. 3, ML, 44, 386387. 2 S. Augustinus, Ibidem, cap. 24, n. 28, ML, 44, 393. Contra Julianum, Lib. I, cap. 2, n. 4, ML, 44, 643. »__3 520 L. II. Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis inter se aliquando etiam doctissimi atque optimi regulae catholicae defensores, salva fidei compage, non consonant et aliis alio de una re melius aliquid dicit et verius; hoc autem unde nunc agimus ad ipsa fidei pertinet fundamenta. Quisquis in christiana fide vult labefactere quod scriptum est per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum, sicut enim in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. 15, 21-22), totum quod in Christum cre­ dimus auferre molitur» Et postea appellat «magnam cau­ sam ubi christianae religionis summa consistit» 2. Denique: «Hoc est —inquit— christianae fidei fundamen­ tum, unus et unus; unus homo, per quem ruina; alius homo, per quem structura; per illum, ruina; per hunc, structura; cecidit qui non mansit; erigit qui non cecidit» 3. Et vere, si peccatum originale non datur, homo non indi­ get medicina eum sanante, quia non est aegrotus, ideoque neque medico eget, et consequenter neque Redemptore. Su­ blato ergo peccato originali, perit necessitas redemptionis et sanationis per gratiam et consequenter Incarnationis Ver­ bi Dei. Unde et haeresis pelagiana intime connexa est cum haeresi nestoriana, nam idem est utriusque praeformator, scilicet Theodorus Mopsuestenus. Tanti ergo momenti est tractatus de peccato originali quanti sunt tractatus de In­ carnatione Verbi Dei et de Gratia Christi. Hanc intimam connexionem horum tractatuum perspec­ tam habet Augustinus a quo mutuo accepit S. Thomas. «Pe­ lagius —inquit— ad hoc (negandum scilicet peccatum origi­ nale) inducebatur, propter hoc quod potestatem liberi arbitrii ampliabat nimis, ut nullum peccatum esse in homine posset nisi ex eius libero arbitrio proveniret, et quod nulla gratia indi­ gebat homo ad hoc, ut a peccato immunis exsisteret» 4. 1 Ibidem, cap. 6. n. 22. ML, 44. 655. 2 Ibidem, cap. 6, n. 22, ML, 44, 655. 1 Sermo 30, de verbis Psalmi 118 et Apostoli, n. 5. ML, 38. 187. 4 S. Thomas. II Sent. dist. 30, exposit. textus. Art previus: Introductorius circa pecc originale 521 Connexionem autem cum Incarnatione Verbi Dei inde trahebat quod motivum potissimum Incarnationis est re­ demptio totius humanitatis a peccato originali, ita quidem ut homine originaliter non peccante, Deus non fuisset incar­ natus '. Et propter hoc, in Summa Contra Gentiles loquitur de peccato originali in tractatu de Incarnatione (IV Contra Gent. cap. 50-52). Ita enim exorditur caput 50: «Ostensum est igitur ex praemissis non esse impossibile quod fides ca­ tholica de Incarnatione Filii Dei praedicat; consequens au­ tem est ostendere quod conveniens fuit Filium Dei naturam assumere humanam. Huius autem convenientiae rationem Apostolus assignare videtur ex peccato originali, quod in om­ nes pertransiit; dicit enim: «Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per unius obedientiam iusti constituentur multi» 12. B. Difficultas huius considerationis 356. lam vero tractatus de peccato originali est valde difficilis intellectu. Supra vidimus quantae difficultatis erat subtilis consideratio de malo morali seu de peccato. Quod autem dictum est de peccato personali, multo magis dicen­ dum est de peccato originali, quod nonnisi analogice conve­ nit cum peccato personali. Unde Augustinus ait quod pecca­ to originali «nihil est a praedicandum notius, nihil ad intelligendum secretius» 3. «Et quia non facili ratione indagatur nec sermone explicatur, ab infidelibus non creditur»; quod quidem maxime obtinet quando peccatum originale tradu­ citur ex parentibus iustificatis per baptismum; et fatendum est quod «miris quidem modis fit, sed tamen fit» 4. 1 S. Thomas, III, 1, 3-4. 2 Rom. 5, 19. 3 S. Augustinus, De moribus Ecclesiae Catholicae, Lib. I, cap. 22, n. 40, ML, 32, 1328. 4 De nuptiis et concupiscentia, Lib. I, cap. 19, n. 21, ML, 44, 426. Cf. Contra Julianum, Lib. VI, cap. 5, n. 11, ML, 44, 829. w ·- 522 L. II. Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis Quam quidem intelligendi difficultatem luculenter os­ tendit vel ipsa historia theologiae huius tractatus, tot theo­ logorum conatus colligentes. Unde et S. Albertus Magnus appellat eam quaestionem difficillimam ’, et Robertus Melodunensis iam pridem aiebat: «Haec est illa vetus et intermi­ nabilis quaestio de peccato originali» 2 . Nullus ergo plus claritatis a nobis expectari debet quam subiecta materia patitur. C. Ratio et divisio tractatus 357. Quamvis autem de peccato originali tractari pos­ set relative ad necessitatem gratiae sanantis et ad Incarna­ tionem redimentis, modo tamen magis intimo et per se trac­ tatur relative ad peccatum actuale cuius est causa, nam et gratia et Redemptione indigemus quoque contra peccata ac­ tualia. Unde S. Thomas, in hac Prima Secundae loquitur de peccato originali veluti de causa quadam exteriori seu efficien­ ti peccati ex parte hominis. Est ergo considerandum quod unus homo potest esse causa exterior peccati alterius hominis dupliciter: uno modo, actu personali per suggestionem, idest per pravum exemplum factis aut per verba suadentia peccatum, et hic modus convenit cum modo quo diabolus est causa peccato­ rum nostrorum per tentationem, nisi quod nos solum possu­ mus exteriori suggestione inducere ad peccatum alios homi­ nes, diabolus vero et exteriori et interiori; alio ergo modo, homini proprio et exclusivo, est quod causare potest pecca­ tum in alio homine actu quodam naturae per generationem seu traducem, et peccatum hoc modo causatum dicitur ori- S. Albertus Magnus. I/ Seni., dist. 30, art. I, edit. Vives, t. 27, p 405 Robertus Melodunensis, apud R. Martin, O.P . Les idées de Robert de Melum sur le péché originel, apud «Revue des sciences phil. et théol.» 19’0 p. 103. 1 ’ Art. previus: Introductorius circa pecc. originale 523 ginale, sicut peccatum causatum per suggestionem dicitur actuale. Ultra hanc autem differentiam psychologicam inter utrumque modum causandi peccatum in alios homines, adest differentia quaedam moralis quatenus actus naturae causantis peccatum per originem de se non est peccaminosus, dum e contra actus personae causantis peccatum per suggestionem solet esse moraliter peccaminosus. Cum vero de peccato originali loquimur, intelligimus peccatum originale passive sumptum, quod theologi appe­ llant originale originatum, quod scilicet contrahitur a parvu­ lis vi generationis, non autem loquimur de peccato originali active sumpto, quod est primum peccatum primi hominis personaliter ab eo commissum. S. Thomas loquitur de pec­ cato originali originante in II-II, q. 163-165, de peccato vero originali originato tractat in I-II, q. 81-83. Igitur de peccato originali originato tria considerat S. Thomas: 1°, exsistentiam seu factum (q. 81), essentiam vel naturam peccati sic traducti per originem (q. 82), quae est veluti causa formalis eius; 3°, proprium eius subiectum quo, quod est veluti causa materialis in qua (q. 83), eo fere modo quo de proprio subiecto peccati actualis egerat supra quaes­ tione 74. His autem addemus quaedam de propria poena seu effectu peccati originalis, ut inde melius appareat manuductio ad tractatum de gratia. Haec tamen omnia breviter tractabuntur, quantum necesse erit ad tractatum de gratia perfectius cognoscendum, nam hoc anno incumbere debemus specialiter tractatui de gratia. D. De nominibus peccati originalis 358. Antequam tamen ad quaestionem de exsistentia peccati originalis perveniamus, utile erit diversa eius nomi­ na considerare: nam, ut ait Aristoteles in I Posteriorum, 'W ... tel 5» * ;3 :·· L. II. Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis quid nominis praecedit quaestionem an vel quia est, sicut haec praecedit quaestionem quid rei. Ergo Magister Sententiarum octo ponit nomina collecta ex Paulo et Augustino ad hoc peccatum indicandum, quando ait: «Quid igitur originale peccatum dicitur? Fomes peccati, scilicet concupiscentia vel concupiscibilitas, quae dicitur lex membrorum sive languor naturae sive tyrannus qui est in membris sive lex camis» His adde peccatum naturae et peccatum hereditarium et peccatum mundi, et sic habentur undecim nomina. S. Augustinus maxime insistit in nomine «peccatum ori­ ginale», quod quidem, licet ignoretur a quonam primo fue­ rit adhibitum, nomen tamen eius maxime vulgavit Hippo­ nensis, a quo in documenta Ecclesiae et in Theologiam tran­ sivit. In summa quadam sententiarum Patrum Concilii Tridentini, inter alia habetur: «quod haec vox peccati originalis primum coeperit ex Iranaeo, lib. 3, cum in Sacris Litteris non habeatur2. Julianus Eclanensis Manichaeismi accusa­ bat Augustinum eo quod hoc peccatum faciebat naturale si­ cut Manichaei, licet nomine «originalis» occultare coneretur. «Naturale quod Manichaeus finxerat..., tu, nomine com­ mutato, originale vocas... peccatum». Cui Augustinus: «Ori­ ginale peccatum propterea significantius quam naturale dici­ mus, ut non divini operis, sed humanae originis inteligatur, maxime propter illud significandum quod per unum homi­ nem intravit in mundum, quod non interit disputatione pelagiana, sed regeneratione christiana» 3. Nec ideo respuebat Augustinus hoc nomen «peccatum naturale». «Non tibi placet —prosequebatur Julianus— quod dicit Manichaeus, malum esse naturale; dic ergo ne­ minem reum nasci, et evasisti, negans profecto originale peccatum». Petrus Lombardus, // Sent., dist. 30, cap. 8. 2 Acta Cone. Tridentini, edit. Ehses. t. V, n. 63, p. 181, 28-29. ' S. Augustinus, Opus imperfectum contra Julianum, lib. V, cap 9 ML 45, 1438. * ■· > x. · Λ Art previus: Introductorius circa pecc. originale 525 Cui Augustinus iterum: «Sicut ergo Arianus ideo est hae­ reticus, quia nobiscum non dicit unam Trinitatis essentiam, quod nobiscum dicit etiam Manichaeus, ita et vos haeretici estis, non dicendo nobiscum naturale peccatum, quod nobis­ cum dicit etiam Manichaeus; sed non ideo sumus manichaei, quod enim dicit etiam ille, non ita dicimus sicut ille...» S. Thomas explicat differentias istorum nominum cum ait: «Potest enim hoc peccatum nominari·, a) vel per compa­ rationem ad modum quo causatur in nobis; b) per compara­ tionem ad subiectum in quo est; c) per comparationem ad peccatum actuale in quod inclinat. Ideo: a) Quia per originem vitiatam in nos pervenit, ideo ex modo quo causatur in nobis nominatum dicitur originale pec­ catum, quia origine seu generatione, et peccatum naturae seu naturale quia per actum naturae; et peccatum heredita­ rium, quia per modum hereditatis; et peccatum mundi ratio­ ne universalitatis, quatenus pervadit omnes homines qui mundum efformant. b) In peccato autem actuali duo considerantur, scilicet defectus seu deformitas peccati, et secundum hoc nominatur fomes peccati, quasi fomentum praebens ad peccandum, si­ cut siccitate lignorum fovetur ignis; et iterum delectatio, quae consistit in conversione ad bonum commutabile, et sic dicitur concupiscentia, quantum ad deordinationem actu ex­ sistentem in partibus animae, subtracto retinaculo iustitiae originalis; vel in ordine ad actum concupiscentiae, ad quem peccatum originale inclinat, et sic dicitur concupiscibilitas. c) Subiectum autem est homo, qui ex duabus va. Potest ergo originale rationem ad rationalem in quo originale peccatum consistit naturis constat, rationali et sensiti­ peccatum nominari vel per compa­ vel per comparationem ad sensiti- Ibidem, cap. 30. Vide cap. 40, et cap. 43, ML, 45, 1469, 1476, 1479. 526 L. II, 0 LXXXl: De exsistentia peccati originalis vam. Si primo modo, sic ex parte eius quod est formate in originali peccato, scilicet debitae iustitiae carentia, dicitur languor naturae; ex parte vero eius quod est materiale, scili­ cet inordinatio inferiorum virium, dicitur tyrannus, in quan­ tum per inordinationem inferiorum virium, iniuste et quo­ dammodo tyrannice ratio in servitutem peccati trahitur. Ex parte autem sensitivae, quae est potentia organis affixa, dici­ tur lex camis, ex eo quod per traductionem camis traduci­ tur; at dicitur lex membrorum in quantum in membris co­ rruptis dominatur, et quodammodo secundum conditionem eorum inclinat in actum, ut scilicet in delectabile membris homo inclinetur, quod est eis coveniens» Sed apparet ex istis quod nomen «peccatum originale» est ceteris proprius, et hac de causa prae ceteris invaluit in documenentis Ecclesiae et in terminologia theologica. Ut enim sapienter docet S. Thomas, «origo alicuius rei non sig­ nificatur ut aliquid intrinsecum, sed ut via quaedam ad rem genitam et ut proveniens a generante» 2. Unde merito dici­ tur peccatum originale, sumpto verbo «originale» adiective et non substantive, ut si significetur non ipsa generatio ho­ minis, sed aliquid quasi adiective congenitum naturae gene­ ratae et ab ea una cum natura contratum, prout revera est peccatum originale. In Concilio Tridentino, Angelus Pascalis, O.P., Episcopus Motulanus, explicationem pulcherrimam dedit de nomini­ bus peccati originalis his verbis: «Secundum enim quod ori­ ginale peccatum comparatur ad animam, vocatur infirmitas, quia reddit animam debilem ad resistendum motibus; item foeditas, quia per ipsum anima maculatur; item pronitas, propter continuam inclinationem appetitus ad malum; item S. Thomas. II Sent., dist. 30, expositio textus. Cf. etiam S.Bonaventuram subtiliter explicantem ista diversa nomina in II Sent. dist. 30. dub. circa litteram Magistri, edit. Quaracchi, t. II. p. 737. 2 S. Thomas, I, 40, 2. Auctor nominis videtur fuisse Tertullianus, qui hoc peccatum appellat vitium originis et vilium naturae, in De anima 41 ' Art previus: Introouctorius circa pecc originale 527 corruptio, quia ducit ad peccatum; item vitium quia diminutio est bonorum naturalium; item languor naturae, quia du­ rat in natura corrupta. Sed secundum quod comparatur ad corpus, vocatur lex carnis, eo quod lege divina carni sit in­ flictum; item tyrannus, propter damnationem quam habet quasi violentam in ipsa carne secundum actum nutritivae et generativae; item stimulus camis, quia stimulat carnem ad primos motus, et animum sive voluntatem ad consen­ sum. Sed prout comparatur ad actus delectabiles, vocatur concupiscentia quae sonat vitium in actu, prout est in adul­ tis’, item concupiscibilitas, quae sonat vitium in potentia, prout est in parvulis. Secundum vero quod comparatur ad primum hominem, a quo contrahitur, vocatur peccatum ori­ ginale, qua (si) carentia debitae iustitiae hominis» E. Divisio quaestionis de exsistentia peccati originalis 359. Quia Sacra doctrina tempore S. Thomae, quae etiam sacra pagina dicebatur, consistebat in expositione Bibliae, attentis expositionibus Patrum et Magistrorum seu theologorum, ideo S. Thomas in hac quaestione expositio­ nem aggreditur doctrinae revelatae de peccato originali se­ cundum methodum traditionalem sui temporis, et sic, 1°, exponit sensum verborum S. Pauli ad Romanos, 5, 12, quan­ tum ad duo, scilicet quantum ad processum peccati, expli­ cans illud: «per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit» (art. 1); et quantum ad eius universalitatem, expan­ dens sequentia verba: «et sic mors in omnes pertransiit, in quo omnes peccaverunt» (art. 3), quemadmodum indicat idem S. Doctor in commentario ad Romanos 1 2; 2°, dubitatio­ nes Patrum solvere conatur, et quia Augustinus dubium po- 1 Angells Pascalis, Acta Cone. Trid. Ed. Ehses, t. V, 1911, n. 62, p. 180-181. 2 Ed. Marietti 1912, p. 71 a. L Π, Q. LXXXr. De exsistentia peccati originalis suerai circa peccatum traducendum, ideo S. Thomas tali dubio satisfacere conatur (art. 2); 3°, quaestiones a Magistris propositas discutit et solvit (art. 4 et 5). nec enim Magister in Sacra Pagina exponebat Bibliam abstractione facta a Pa­ tribus et Magistris. Haec ergo ratio historica sufficienter ex­ plicat ordinem articulorum huius quaestionis. Articulus enim primus exponit textum versiculi 12a Sancti Pauli; arti­ culus secundus movet quaestionem patristicam circa ipsum textum: articulus tertius exponit textum versiculi 12b Sancti Pauli; articulus quartus movet quaestionem magis­ tralem circam ipsum; et articulus quintus est quaestio pure theologica. Potest tamen dici quod, cum peccatum originale conci­ piatur veluti motus quidam, tria quasi elementa considerare possumus in ipso: 1°, terminum a quo, qui est peccatum tra­ ducendum (art. 1-2); 2°, terminum ad quem, qui est homo nascens, cui est peccatum transmittendum (art. 3); 3°, viam seu medium per quod est transmittendum peccatum illud, nempe via generationis naturalis (art. 4) et quidem activae (art. 5). Et sic habetur sequens ordo articulorum: DE TRADUCTIONE PECCATI ORIGINALIS: a) ex parte termini a quo seu peccati transmittendi. 1) primum peccatum primi parentis (art. 1). 2) exclusive vel unice (art. 2). b) ex parte termini ad quem: in omnes homines ab Adam seminaliter descendentes (art. 3). 3 c) ex parte viae seu medii: via originis seu generationis. 1) naturalis (art. 4). 2) et quidem active (art. 5). Art. 1: Traductio peccati primi parentis 529 Art. 1.-Utrum primum peccatum primi parentis traducatur per originem in posteros 360. Circa titulum huius articuli notare iuvat nullibi S. Doctorem adeo clare formulasse quaestionem de transmis­ sione peccati originalis. Nam in II Sent., dist. 30, q. 1, art. 2, inquirebat: «utrum aliquid defectus, veniens in nos per origi­ nem, habeat rationem culpae»’, in De Malo autem, q. 4, art. 1, «utrum peccatum aliquod ex origine contrahatur»; hic vero non sistit in generali consideratione mali seu defectus, ut in Sententiis; neque in generica consideratione peccati, ut in De Malo, sed directe et in individuo determinat pecca­ tum de quo est quaestio cum ait: «primum peccatum primi parentis», abstractione facta ab aliis peccatis primi parentis vel etiam aliorum proximorum parentum post primum. Nomine autem primi parentis in singulari videtur intelligere determinate Adam prout ab Eva distinguitur, nam de peccato Evae, prout contradistinguitur a peccato Adam, agit postea, articulo quinto. Quando vero addit generaliter: «in posteros» vel «in alios», nondum determinat in quot, utrum scilicet in omnes vel solum in multos, nam de hoc agit in articulo tertio. Denique notanda est emphasis formulae: «traducatur per originem». Est autem differentia inter traductionem vel transmissionem ex una parte, et contractionem ex alia par­ te; nam traductio vel transmissio potius se habent ex parte principii activi seu moventis quod traducit vel transmittit in alios ea quae eius sunt, dum contractio se habet potius ex parte principii passivi seu recipientis, quod una cum motu transmittentis vel traducentis secum trahit ea quae tradu­ cens ei porrigit. Ideo ergo dicere debemus quod Adam tradu­ cit vel transmittit peccatum originale in posteros, posteri vero contrahunt ex Adamo peccatum originale. Licet autem traducere proprie loquendo sit transmittere per generationem, ut tamen nulla aequivocatio esse possit, duo verba aequipollentia iunguntur, scilicet traducere per 530 L. II. Q. LXXXI: De EXSISTENTIA PECCATI originalis originem seu transmittere per generationem naturae. S. Thomas explicat propriam significationem verbi «traduc­ tio», quando ait: «Traductio duo importat, scilicet originem et decisionem; non enim ignis generatus ab igne generante traduci proprie dicitur; similiter nec lignum divisum in par­ tes dicitur quod eius una pars ab alia traducatur. Unde tra­ ductio proprie dicitur in generatione animatorum quae est per decisionem seminis, et ideo non potest dici traduci illud quod ab eo originem non habet nec divisionem recipit» '. A. Thoma vero accipit notionem traductionis Herveus scribens: «Nomen traductionis proprie convenit generationi viventium qui per decisionem seminis generantur; quae ideo dicuntur traduci, quia in talibus non generatur imme­ diate vivens a vivente, sed mediante semine, cum quo tran­ sit virtus activa ad generationem prolis. Unde ignis non ge­ nerat ignem mediante semine, sed immediate; sed bos non generat bovem immediate, sed mediante semine, et sic de aliis quae per decisionem seminis generantur; et ex hoc pa­ tet in generali quod illis competit traduci quibus competit causari a virtute exsistente in semine» 1 2. Itaque traducere per originem est traducere per generationem activam. Quaestio ergo est ista: utrum primum peccatum primi parentis, quod dicitur peccatum originale originans, trans­ mittatur per generationem activam ab Adam in posteros ab eo descendentes. Revera tamen quaestio est duplex: 1°, utrum revera detur peccatum originale, seu primum peccatum primi parentis traducatur per originem in posteros, et haec est quaestio de facto seu dogmatica inter catholicos et haereticos; 2°, hoc supposito, quomodo sit intelligenda illa traductio peccati ori- 1 S. Thomas, II Sent. dist. 18. q. 2, an. 1. 2 Hervels Natalis, Quaestio de peccato originali. Edit. R. Martin, O P La controverse sur le péché originel au début du XIV siècle, apud «Spicile­ gium Sacrum Lovaniense». t. X, Louvain 1930, p. 58, 1-10. Cf. etiam I □ 118, art. 1. ’ Art. 1: Traductio peccati primi parentis 531 ginalis, quae est quaestio scholastica seu speculativa inter theologos catholicos. QUAESTIO DOGMATICA: UTRUM PRIMUM PECCATUM ADAE TRADUCATUR DE FACTO PER ORIGINEM IN POSTEROS 361. Hac de re duo facienda sunt: 1°, exponemus sen­ tentias falsas seu haereticas; 2°, proponemus doctrinam fidei. A. Haereses circa exsistentiam peccati originalis 362. Exsistentiam peccati originalis plures decursu sae­ culorum diversis viis negaverunt: 363. Indirecte quidem negaverunt peccatum originale omnes illi qui originem mali inter homines aliter quam per peccatum originale explicaverunt, nempe aut ex principio malo illud repetentes, ut gnostici et manichaei; vel ex pecca­ tis actualibus ab anima commissis in vita anteacta, ut di­ cunt praeexsistentiani. 364. b) Directe vero negaverunt exsistentiam peccati originalis quidam aperte, idest re et verbis; quidam vero obs­ cure, at aequivalenter, nempe re quidem, licet non verbis. S. Thomas egregie exponit istam duplicem categoriam haereti­ corum, cum ait: «Circa hanc materiam duplex error tangi­ tur in Littera. Unus est eorum qui simpliciter peccatum ori­ ginale negabant, sicut error Juliani et Pelagii...; alius est error eorum qui peccatum originale nomine concedentes, se­ cundum rem negabant, dicentes in puero nato nullam cul­ pam esse, sed solum obligationem ad poenam» S. Thomas, // Sent., dist. 30, q. 1, art. 2. 532 L. Il, Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis 1) Ergo aperte negaverunt peccatum originale Theodorus Mopsuestenus et Rufinus Syrus, a quibus mutuo acceperunt Pelagius eiusque discipuli Coelestius et Julianus Eclanensis episcopus. Pelagiani autem non semper eadem cruditate proposuerunt negationem suam peccati originalis. Prius quidem dixerunt Adamum peccato suo sibi soli nocuisse, non autem ab eo descendentibus nisi scandalo vel pravo exemplo. Adamus ergo factus est mortalis, quia mors est quid naturale homini, non poenale. Peccando autem in ani­ ma sibi nocuit, non in corpore. Postea vero, convicti testimoniis Scripturae, admisserunt mortem esse poenam peccati et sic Adam peccando sibi nocuisse et secundum animam et secundum corpus, posteris vero nonnisi secundum corpus, quatenus eis transmisit de­ bitum seu necessitatem moriendi, idest poenam; non autem culpam ullo modo, quia pueri nascentes non contrahunt peccatum ex Adamo generatione seu propagatione, sed imi­ tatione tantum. Unde patet duplicem illam categoriam haeresum contra exsistentiam peccati originalis, quam S. Tho­ mas recolebat, esse revera duplicem phasim unius eiusdemque haeresis pelagianae. Priori ergo et crudiori forma reno­ varunt haeresim pelagianam posterioribus temporibus Amauriani, ut videtur, saeculo XII; Armeni saeculo XIV saeculo XVI anabaptistae, sociniani, remonstrantes; saecu­ lis vero sequentibus rationalistae et semirationalistae, ut Hermes et Günther, qui negant descendentes ab Adamo con­ trahere peccatum originale sub ratione culpae usque dum personaliter ei consentiant; quibus, alia licet ratione, acce­ dunt materialistae et positivistae, putantes mala omnia hu­ manitatis provenire ex incultura 12. 1 Cf. Benedictum XII. Iam dudum, Denz. 532-536. 2 Cf. Mansi, Sacrorum Conciliorum nova et amplissima collectio t 50 coi. 72, 104; t. 53, coi. 289. 294. 301-102. ' ' ' Art. 1: Traductio peccati primi parentis 533 2) Obscure autem sed aequivalenter, nempe sub forma mitiori, renovarunt haeresim pelagianam, saeculo XII, Abaelardus, qui affirmabat «quod non contraximus culpam ex Adam, sed poenam tantum» saeculo XIV ineunte, Du­ randus de Sancto Portiano, et Jacobus Metensis, quibus sym­ pathiam quamdam ostendunt Petrus Paludanus et Jacobus de Lausanna, sententiam Abaelardi renovantes 1 2. Formula crudior est qua utitur Jacobus Metensis: «Cre­ do, inquit, quod peccatum originale in parvulo non habet rationem culpae, sed poenae, ita quod est solum in eo reatus poenae, quia parvulus poterat habere supernaturalia et ipse mansit in puris naturalibus; et hoc est sibi peccatum origi­ nale» 3. Ipse Durandus appellat ad positionem Abaelardi, quam tacito nomine recitat Magister Sententiarum 4, igno­ rans eam esse damnatam. Durando autem et asseclis eius fortiter restitit Herveus de Nédellec 5 et loannes de Neapoli6. Denique saeculo XVI idem docuerunt Hulder, Zuinglius, Jacobus Stapulensis, quibus et Quakeri accessisse videntur. Isti enim dicunt peccatum originale non esse vere culpam, sed metaphorice vel metonymice appellari culpam, cum proprie loquendo nonnisi poena dici debeat7. 1 Concilium Senonense, anno 1140, Denz. 376. 2 Cf. R. Martin, La controverse sur le péché originel au début du XIV siècle, Louvain 1930, p. 160, 16, 35; 164, 6-7, 201-202; 247, 9; 249, 5; 341, 3-7; 358, 3-18; 399, 1-4. 3 Ibidem, p. 201-202. 4 Petrus Lombardus, II Sent., dist. 30, cap. 6. 5 Herveus Natalis, Quodlibet IV, q. 14, edit. cit. p. 220 sqts. et aliis scriptis polemicis contra Durandum, ibidem, p. 376 sqts. 6 Ibidem, p. 399-401. 7 Cf. De Rubeis, De peccato originali, cap. 14, Wirceburgi 1857, p. 5556; Schwetz, Theologia dogmatica catholica, vol. II, Viennae 1859, p. 132133. 7 I ..J 534 L. II, Q. LXaXI: De exsistentia peccati originalis B. Doctrina catholica circa exsistentiam peccati originalis 365. Doctrina catholica circa exsistentiam peccati ori­ ginalis continetur his duabus affirmationibus: 366. Prima: Exsistit peccatum originale originans, quo scilicet Adam sanctitatem et iustitiam in qua constitutus fuerat, amisit, totusque homo et secundum corpus et secun­ dum animam in deterius commutatus est. Ita Concilium Arausicanum II, anno 529 (Denz. 174). Clarius autem et ube­ rius Concilium Tridentinum: «Si quis —definit— non confi­ tetur primum hominem Adam, cum mandatum Dei in para­ diso fuisset transgressus, statim sanctitatem et iustitiam, in qua constitutus fuerat, amisisse, incurrisseque per offensam praevaricationis hiusmodi iram et indignationem Dei atque ideo mortem, quam antea illi comminatus fuerat Deus, et cum morte captivitatem sub eius potestate, qui mortis dein­ de habuit imperium, hoc est diaboli, totumque Adam per illam praevaricationis offensam secundum corpus et ani­ mam in deterius commutatum fuisse, A.S.» .* Unde et Commissio Pontificia de re Biblica, ad quaestio­ nem utrum sensus litteralis historicus trium priorum capi­ tum Geneseos, ubi inter alia continetur narratio de peccato originali originante, in dubium vocari possit, respondit ne­ gative, die 30 iunii 1909 (Denz. 2123). 367. Secunda: Exsistit peccatum originale originatum, quod totam humanitatem infecit, praeter solum Christum Redemptorem et Beatam Virginem Mariam, Matrem eius, nempe: 368. a) Hoc Adae peccatum cum sequelis eius transfun­ ditur in omne genus humanum. Unde S. Coelestinus I confiteConcilium Tridentinim. ses. 5, 1. Denz. 788. Art. 1: TRADUCTIO PECCATI PRLMI PARENTIS 535 tur «in praevaricatione Adae omnes homines naturalem pos­ sibilitatem et innocentiam perdidisse» Similiter Conci­ lium Carisiacum I, anno 853, docet quod «Deus omnipotens hominem sine peccato rectum cum libero arbitrio condidit et in paradiso posuit, quem in sanctitate iustitiae permane­ re voluit. Homo (vero) libero arbitrio male utens peccavit et cecidit, et factus est massa perditionis totius humani gene­ ris» 2. Denique Concilium Tridentinum, renovans doctrinam Concilii Arausicani II 3, definit: «Si quis Adae praevaricatio­ nem sibi soli et non eius propagini asserit nocuisse, et accep­ tam a Deo sanctitatem et iustitiam, quam perdidit sibi soli et non nobis etiam eum perdidisse; aut inquinatum illum per inobedientiae peccatum mortem et poenas corpori tan­ tum in omne genus humanum transfudisse, non autem et peccatum, quod mors est animae, A.S.» 4 369. b) Et quidem traducitur non imitatione, sed propa­ gatione seu generatione, ita quidem ut realiter insit seu inhae­ reat unicuique proprium. «Hoc Adae peccatum, quod origine unum est, et propagatione, non imitatione transfusum, om­ nibus inest unicuique proprium» 5. «Revera homines, nisi ex semine Adae propagati nascerentur, non nascerentur iniusti, cum ea propagatione per ipsum, dum concipiuntur, propriam iniustitiam contrahant» 6. Non est ergo peccatum imputatum extrinsecus, sed verum et reale in omnibus et in singulis exsistens. 370. c) Inest etiam parvulis, non solum infidelium, sed et Christianorum, et non solum adultis. «Si quis parvulos re- S. Colestinus I, De gratia Dei Indiculus, cap. 1. Denz. 130. Concilium Carisiacum I, Denz. 316. Concilium Arausicanum II, can. 2, Denz. 175. Concilium Tridentini m, Ses. 5, 2. Denz. 789. Cf. Concilium Florenti­ num, Decretum pro Jacohitis, Denz. 711. ’ Concilium Tridentinum, Ses. 5, 3. Denz. 790. 6 Concilium Tridentinum, Ses. 6, cap. 3, Denz. 795. ' 2 ’ 4 I I L II Q LXXXI. Df 536 exsistentia peccati originalis centes ab uteris matrum baptizandos negat, etiamsi fuerint a baptizatis parentibus orti, aut dicit in remissionem qui­ dem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati quod regenerationis lavacro necesse sit ex­ piari ad vitam aeternam consequendam... A.S.» '. Quae ver­ ba, ad litteram inveniuntur in Concilio Carthaginensi, anno 418, contra pelagianos congregato - , Contrarius autem est error pelagianus, renovatus ab Armenis \ Unde in Symbolo fidei S. Leonis IX, transmisso die 13 aprilis 1053 ad Petrum episcopum Antiochenum, habetur haec formula: «animam non esse partem Dei, sed ex nihilo creatam et absque baptismate originali peccato obnoxiam, credo et praedico» 4. 371. d) Quod quidem peccatum originale origination est verum peccatum, nempe vera culpa et non solum reatus poe­ nae. Xam Concilium Senonense, anno 1140, damnavit hanc Abaelardi propositionem: «quod non contraximus culpam ex Adam, sed poenam tantum» 5. Et quidem merito, quia Concilium Arausicanum II definivit quod non solum poena peccati, quae est mors corporis, sed etiam peccatum, quod est mors animae, transiit per generationem ab Adam in omne genus humanum» 6. Quam definitionem renovat etiam Con­ cilium Tridentinum 7,et addit quod per gratiam lesu Christi Domini nostri, quae in baptismate confertur, non solum re­ mittitur reatus peccati originalis, sed etiam tollitur totum id quod veram et propriam peccati rationem habet8. Unde in schemate proposito Concilio Vaticano I discutiendum, habe- 2 ’ 4 * * CONClUUM Tridentinum, Ses. 5, 4, Denz. 791. Concilium Carthaginense anno 418, Denz. 102. Cf. Denz. 532-534. Symbolum fidei S. Leeonis, Denz. 348. Concilium Senonense, 9, Denz. 376. Concilium Aralsicani μ Π, Denz 175. Concilium Tridentinum, Ses. 5. 2, Denz. 789. Ibidem, 5, Denz. 792. Art. 1: Traductio peccati primi parentis 537 tur: «Reprobamus et sub anathemate proscribimus eorum doctrinam haereticam qui dicere ausi fuerint peccatum ori­ ginale in Adae posteris non esse verum et proprium pecca­ tum, nisi ab ipsis per suum actualem consensum peccando comprobetur» et ideo, «si quis dixerit peccatum originale in Adae posteris veram et propriam rationem peccati non habere, nisi ab ipsis actuali consensu peccando compro­ betur, A.S.» 12. 372. e) Consequenter peccatum originale est vere et realiter voluntarium, etiam in parvulis, non tamen voluntate perso­ nali, etiam habituali, eorum, sed solum ratione originis seu habito respectu ad voluntatem peccati originalis originantis. Unde Ecclesia damnavit has Baii propositiones: «Peccatum originis vere habet rationem peccati sine ulla relatione et respectu ad voluntatem, a qua originem habuit. Peccatum originis est habituali parvuli voluntate voluntarium, et habitualiter dominatur parvulo, eo quod non gerit contrarium voluntatis arbitrium. Et ex habituali voluntate dominante fit, ut parvulus decedens sine regenerationis sacramento, quando usum rationis consecutus erit, actualiter Deum odio habeat, Deum blasphemet et legi Dei repugnet» 3. 373. f) Denique, peccatum originale differt a peccato ac­ tuali seu personali ratione culpae seu consensus et ratione poe­ nae. «Peccatum est duplex: originale scilicet et actuale. Ori­ ginale igitur, quod sine consensu contrahitur, sine consensu per vim remittitur sacramenti; actuale vero, quod cum con­ sensu contrahitur, sine consensu minime relaxatur... Poena originalis peccati est carentia visionis Dei (=damni et sen­ sus)» 4. Quae poenae sunt valde dispares, ut docet Concilium 1 2 3 4 1201, Concilium Vaticanum I, Mansi, 50, coi. 72. Ibidem, 53, coi. 294. S. Pius V, Ex omnibus afflictionibus. Denz. 1047-1049. Innocentius III, ad Ysambertum archiepiscopum arelatensem, anno Denz. 410. L· Π. Q. LXXXI: De 53S exsistentia peccati originalis Lugdunense II, anno 1274' et Florentinum2. Contrarium autem dicere damnatur ut falsum ab Ecclesia contra iansenistas pistorienses \ Et pariter damnata est sequens propo­ sitio ab Alexandro VIII, die 7 decembris 1690: «Homo debet agere tota vita poenitentiam pro peccato originali» 4. Schematice, si vis: 374. DOCTRINA CATHOLICA DE PECCATO ORIGINALI: I) Exsistit peccatum originale originans, quo scilicet Adam sanctitatem et iustitiam in qua constitutus fue­ rat, amisit, totusque homo in deterius commutatus est et secundum animam et secundum corpus. II) Exsistit peccatum originale origination, quod totam humanitatem inficit, praeter solum Christum Re­ demptorem et B. Virginem Mariam Matrem eius, nempe: 1°, hoc Adae peccatum cum sequelis eius transfundi­ tur in omne genus humanum; 2°, et quidem traducitur non imitatione, sed propa­ gatione vel generatione; 3°, omnibus realiter inest, inicuique suum proprium, et non per meram attributionem vel denomina­ tionem extrinsecam, scilicet: a) non solum adultis, b) sed etiam parvulis, nedum infidelium, sed et Christianorum seu baptizatorum; 4°, istud originale peccatum: a) est verum peccatum, scilicet: 1) vera culpa, et non merus reatus poenae, CONCILIUM Llgdl sense Π, Denz. 464. Concilium Florentinlm, Denz. 693. P1LS VI, Denz. 1526. Alexander VIII. Denz. 1309. Art. 1: Traductio peccati primi parentis 539 2) vere et realiter voluntarium, etiam in par­ vulis: a) non voluntate personali actuali neque habituali, β) sed solum ratione originis seu habito respectu ad voluntarietatem peccati ori­ ginalis originantis. b) differt a peccato actuali seu personali: 1) ratione culpae, quia: a) actuale committitur consensu personali, β) originale contrahitur sine consensu personali. 2) ratione poenae, quia: a) actuale incurrit poenam damni et sensus, β) originale incurrit solam poenam damni. 3) ratione modi remissionis, quia: a) originale per sacramentum Baptismatis, β) actuale per sacramentum Poenitentiae. 375. Ecclesia docens hanc suam doctrinam trahit ex duplici fonte, scilicet ex fonte Scripturae una cum traditione interpretationis eius, et ex traditione Apostolica baptizandi pueros recenter natos. 376. Fons Scripturae maxime constat verbis Apostoli ad Romanos, 5, 12: «Quoniam non aliter intelligendum est id quod dixit Apostolus: per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per pecatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt, nisi quemadmo­ dum Ecclesia cotholica ubique diffusa semper intellexit» ’. Eclesia autem catholica semper intellexit haec verba de tra- Concilium Carthaginense, Denz. 102; Arausicanum II, Denz. 175; TriDENT1NUM, Denz 789, 791. 1 •Mr* L. II, Q. LXXXI: De exsistentia r*· peccati originalis ductione peccati originalis. Patres et theologi solent etiam plures alios textus adducere ex utroque Testamento, ut faci­ le est videre. 377. Fons vero Traditionis stat in baptismo parvulis vera­ citer collato in remissionem peccatorum. Atqui non peccato­ rum actualium seu personalium, quae nondum potuerunt committere. Ergo peccati originalis. Energice Concilium Tridentinum, post Concilium Carthaginense *: «Propter hanc enim regulam fidei, ex traditione Apostolorum etiam parvuli, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc commit­ tere potuerunt, ideo in remissionem peccatorum veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur quod genera­ tione contraxerunt» 2. Secus enim, ut eadem Concilia argu­ mentantur, non vera, sed falsa esset forma baptismi qua di­ citur baptismus fieri in remissionem peccatorum 3. Quod quidem evidenter apparet ex exorcismo contra dia­ bolum: «Exorcizo te, immunde spiritus, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei». «Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam et da honorem Deo vivo et vero, da honorem lesu Christo Filio eius, et Spiritui Sancto, et recede ab hoc famulo Dei». «Exorcizo te, omnis spiritus immunde, in nomine Patris om­ nipotentis et in nomine lesu Christi Filii eius, Domini et ludicis nostri, et in virtute Spiritus Sancti, ut discedas ab hoc plasmate Dei...». «Tu autem effugare, diabole; appropinqua­ bit enim iudicium Dei». «Exi ab eo, immunde spiritus, et da locum Spiritui Sancto Paraclito». Atqui diabolus non est in pan ulo recenter nato nisi per peccatum originale, quia per peccatum actuale nondum esse potest. Ergo omnis iste ritus baptismatis supponit in panulo peccatum originale. ' 2 Concililm Carthaginense. Denz. 102. Concililm Tridentlnlm, Ses. 5, 4, Denz. 791. Ibidem. Art. 1: Traulctio peccati primi parentis 541 Quod et expresse continet doctrinam de peccato origina­ li, dum orat: «Deus omnipotens, Pater Domini nostri lesu Christi, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu Sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum, ipse te liniat chrismate salutis in eodem Christo lesu Domino nostro, in vitam aeternam». Et in Symbolo Nicaeno quotidie dicimus «confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum» (Cf. Catechismum Romanum, I P., art. 10, n. 3). Ergo est de fide divina et catholica quod primum pecca­ tum primi parentis traducitur per originem in posteros. C. Argumenta theologica pro exsistentia peccati originalis 378. S. Thomas arguit pro exsistentia peccati originalis ex analogia fidei seu ex aliis dogmatibus cum quibus neces­ sario connectitur exsistentia peccati originalis. Qua in re vestigia sequitur Augustini. Primum ergo argumentum est ex dogmate de sacramento baptismi. Certum est secundum fidem catholicam dari sep­ tem Sacramenta Novae Legis, quorum primum est sacra­ mentum baptismi ’. Certum est etiam tam Baptismum quam Poenitentiam esse sacramenta mortuorum seu in re­ missionem peccatorum instituta 2. Certum est quoque sacra­ mentum poenitentiae esse institutum ad delenda peccata actualia seu personalia post baptismum commissa 3, esseque a sacramento baptismi distinctum 4. Ergo sacramentum baptismi per se primo est institutum ad delendum pecca­ tum originale. Negato ergo peccato originali, tollitur pro­ pria materia seu proprium obiectum et finis baptismi, et consequenter negatur exsistentia sacramenti baptismi et Concililm Tridentinum, Ses. 7, cap. 1, Denz. 844. Ibidem, Ses. 14, cap. 1-2, Dz. 894-895. Ibidem, Denz. 895, 911, 917. Ibidem, Denz. 912. >■>< 542 L. II, Q. LXXXI. De exsistentia peccati originalis septenarius sacramentorum numerus. S. Thomas innuit hoc argumentum hic et in De malo, q. 4, art. 1 et maxime in IV Contra Gent. cap. 50. Secundum argumentum procedit ex dogmate de Incarna­ tione Verbi Dei. Exsistente incarnatione Verbi Dei, exsistere debet finis principalis eius, quia non datur actio Dei sine fine proprio. Atqui incarnatio Verbi Dei de facto datur; finis autem primarius seu principalis incarnationis est redemptio humanitatis a peccato originali, secundum illud: «Ecce aggus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi», quod est peccatum originale ’. Ergo et peccatum originale de facto exsistit1 2. Ut hoc argumentum esset omnino apodicticum deberet consta­ re: primo, quod finis proprius et unicus seu motivum incar­ nationis esset redemptio humanitatis a peccatis et a servitu­ te diaboli; secundo, quod haec redemptio esset primo et principaliter a peccato originali. Porro neutrum membrum ex fide constat, sed solum ex theologia sat fundata. Quia tamen Incarnatio Verbi Dei non est adeo stricte or­ dinata ad deletionem peccati originalis sicut sacramentum baptismi, quia Incarnatio ordinatur ad delenda omnia pec­ cata humanitatis, ideo argumentum ex fine Incarnationis est minus efficax ad probandam exsistentiam peccati origi­ nalis quam argumentum ex fine proprio baptismi. Unde S. Thomas valde caute et exacte asserit quod negatio peccati originalis excludit magna ex parte necessitatem Redemptio­ nis factae per Christum 3, non vero totaliter; excludit autem penitus necessitatem baptismi in parvulis recenter natis. Optime ergo Herveus ait quod «ex baptismo potest effi­ caciter argui aliquam sordem spiritualem sive culpam, quod idem est inesse parvulis» 4. 1 Joan. 1,29. 2 Cf. S. Thomam, III, 1,4. J S. Thomas De Malo. 4, 1. 4 Herveüs, Quoaestio de peccato originali, I, ad 3, edit. R. Martin, p 64. Art. 1: Traductio peccati primi parentis 543 D. An sola ratione naturali possit demonstrari exsistentia peccati originalis 379. Hac in re est triplex positio fundamentalis. Quidam enim putant sola ratione naturali posse evidenter ostendi ex­ sistentia peccati originalis in tota humanitate. Ita Guilelmus Alvernus, qui sex viis seu argumentis conatur probare evidenter exsistentiam peccati originalis, et concludit: «A sensu igitur ipso manifestum est originale illud vitium seu aegritudinem esse in omnibus nobis» *. Cui positioni adhae­ rent etiam nonnulli Apologetae catholici moderni, et valde exaggerate P. J. Olivi.12 380. Alii vero, e contra, dicunt rationem naturalem esse contrariam exsistentiae peccati originalis, ita ut peccatum originale appareat rationi naturali evidenter absurdum et impossibile. Ita dicebant pelagiani, specialiter Julianus Eclanensis disputans contra Augustinum 3. A qua positione non videtur multum recessisse S. Bonaventura dicens quod «ratio (naturalis seu philosophica) potius discordat veritati catholicae quam concordet» 4. 381. Tertia denique positio, media inter istas duas extre­ mas easque altius dominans, docet exsistentiam peccati ori­ ginalis non esse contra, sed supra rationem naturalem, ita quidem ut nequeat evidenter ab ea demonstrari et cognosci, licet sat probabiliter suadeat eam. Ita S. Thomas, asserens 1 Guilelmus Alvernus, De vitiis et peccatis, cap. 1, edit. Venetiis 1591, p.2512. 2 P. J. Olivi, II Sent. q. 50; II. 79. «De quo quidem non solum per fidem, sed etiam per indubitabilem experientiam totius depravationis ac miseriae humani generis, et per infallibilem rationem ex huiusmodi experi­ mento collectam constat quia est» (// Sent. q. 11,2; III, 286). Similiter Matthaeus de Aouasparta, Quaestiones de Christo, q. 2, edit. Quaracchi 1914, p. 29 ss. ’ S. AguSTINUS, Contra Julianum, Lib. VI, cap. 5, n. 11, ML, 44, 829. 4 S. Bonaventura, II Sent., dist. 30, art. 1, q· q, edit. cit. t. II, p. 716. I ’>· 544 L. II Q. LXXXI De exsistentia peccati origiwlis quod «peccati originalis in humano genere probabiliter quae­ dam signa apparent», et quod eius exsistentia potest satis probabiliter sola ratione naturali suaderi, licet nequeat rigurose demonstrari ‘. Cui positioni consentit maior et melior theologorum et apologistarum pars. Recte ait Caietanus: «Scito quod haec vulnera (peccati originalis, quae sunt veluti signa ostendentia aegritudinem peccati originalis), ut sic (= formaliter ut vulnera), sunt credita, sicut et peccatum ori­ ginale. Secundum namque naturam (humanam) absolute (seu materialiter consideratam), imperfectiones quaedam sunt ex necessitate materiae, quia scilicet composita est ex contrariis, ut in IV Contra Centiles, cap. 52, patet» 1 2. 382. Argumentum S. Thomae potest sequenti modo pro­ poni: Poenae universales et quasi naturales non infliguntur a Deo toti humanitati nisi propter aliquam culpam univer­ salem et quasi naturalem, quae alia esse nequit nisi culpa seu peccatum originale. Atqui de facto infliguntur a Deo toti humanitati poenae universales et quasi naturales. Ergo datur de facto seu exsistit culpa quaedam universalis et quasi naturalis in tota humanitate, quae dicitur peccatum originale. Maior est evidens. Nam omnis poena iusta supponit cul­ pam proportionatam. Deus autem infligit semper poenam iustam; et ideo supponit semper culpam proportionatam. Si ergo poena est universalis et quasi naturalis, culpa huma­ nitatis, quae supponitur, debet esse eiusdem universalitatis et quasi naturalitatis: et haec est vere peccatum originale. Minor autem, ubi unice stat difficultas, ostenditur satis probabiliter sequenti modo: Dantur de facto in tota humanitate, ideo in omnibus et singulis hominibus omnium temporum, magnae miseriae, tam corporales, ut mors, fames, sitis, lasitudo seu defatiga1 S. Thomas, IV Contra Gent., cap. 52. ■ Caietanls. In I-II. q. 85. art. 3, n. 3. Vide etiam Herveum, in II Sent., dist. 30. I, edit. Martin, p. 28-29; De peccato originali. I, p. 56-57. T- f Art. 1: Traductio peccati primi parentis 545 tio, aegritudines et dolores omnium generum; quam spiri­ tuales, ut ignorantia et error in cognoscendo et dirigendo practice inferiores vires, malitia voluntatis in appetendo, in­ firmitas seu debilitas et inconstantia in bono prosequendo, rebellio partis animalis contra rationalem. Hoc est factum evidens, experientia omnium comprobatum. Atqui huiusmodi miseriae seu defectus adeo universales et perpetui sunt vere poenales et non proprie loquendo materiales. Si enim consideratur homo ut animal tantum, idest composi­ tum ex anima et corpore, istae omnes miseriae videntur na­ turales; quod et a simili apparet in ceteris animalibus, quae multis etiam imperfectionibus subiiciuntur. Sed si homo consideretur ut rationalis et intellectualis, prout revera est et considerari debet, tunc istae miseriae non apparent omnino naturales, sed potius violentae et habentes rationem poenae. Nam anima rationalis, quae est spiritualis et immortalis, est simul forma corporis, ideoque naturaliter postulat et exi­ git corpus proportionatum, nemque incorruptibile et im­ mortale; et ideo est contra naturam corporis, ut humani, quod sit adeo infirmum et miserabile, sicut et est contra naturam animae rationalis quod sit corruptibile. Ergo isti defectus vel miseriae sunt antinaturales, ideoque poenales; nam poena, utpote malum quoddam, est contra naturam. Cum ergo poenae istae sint evidenter a Deo, quia sunt uni­ versales et perpetuae et quasi naturales, sat probabiliter concluditur exsistentia peccati originalis. Dicitur autem hoc argumentum satis probabile quatenus non constat evidenter istos defectus esse poenales et non po­ tius naturales; quia thesis de spiritualitate et immortalitate animae, quae est essentialiter forma corporis, adhuc cons­ tat, licet dicantur isti defectus naturales. Roboratur etiam hoc argumentum ex historia religionum, qua apparet in omnibus fere populis traditio universalis ali­ cuius culpae pervadentis totam humanitatem. Videtur au­ tem ex hoc concludi substantia facti, nempe exsistentia talis 546 L. II. Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis culpae, licet non constent historice circumstantiae huius facti, quia apud diversos populos diversimode narratur. § π QUAESTIO SPECULATIVA ET PROPRIE THEOLOGICA. QUOMODO PECCATUM PRIMI PARENTIS POSSIT ORIGINALITER TRANSIRE 0 IN POSTEROS EIUS 383. Dato ergo quod primum peccatum primi parentis traducatur per originem in posteros, quaestio est quomodo possit intelligi traductio vel transmissio peccati per origi­ nem, «quia valde difficile videtur quod traductum a parente in prolem habeat rationem peccati» ’. Nam de ratione pecca­ ti originalis est quod sit voluntarium simulque quasi natu­ rale. Videtur autem haec duo elementa essentialia peccati originalis esse antithetica, nam quo magis augetur naturali­ tas eo magis videtur diminui voluntarietas; quo magis vero augetur voluntarietas, eo magis etiam diminuta videtur na­ turalitas. Quam quidem difficultatem eloquenter urgebat Julianus contra Augustinum his verbis: «Nullum est natura­ le, nullum originale peccatum, quia haec duo nomina unum indicant, idest peccatum esse non voluntarium: praescripsit autem Veritas nisi voluntarium non posse esse peccatum» 2. Hac itaque in re Patres et theologi plures excogitarunt explicationes, ut haec transmissio peccati originalis utcum­ que intelligeretur. Possumus tamen omnes explicationes propositas reducere ad duo genera: alii enim explicare connantur transmissionem peccati originalis ab Adam in eius propaginem per actum naturae tantum', alii vero, volentes reddere peccatum originale magis intelligibile, rationem peccati in ipso explicant peractum personae, quasi peccatum ’ Hervevs, De peccato originali. I. edit. cit. p. 57, 21-22. : S. Aigustinvs, Opus imperfectum contra Julianum. Lib V can ML. 45, 1479. " Art. 1: Traductio peccati primi parentis 547 originale per aliud traduceretur, et per aliud haberet ratio­ nem voluntarii seu culpabilitatis A. Prima series explicationum, per actum naturae tantum 384. Prima ergo series explicationum transmissionis peccati originalis per actum naturae tantum, inde ab initio positionis problematis apud Patres apparuit. a) EI quidem primus modus isque facilis erat per viam traductionis animae seu proprii subiecti peccati originalis a primo parente in posteros, «ut sic ex infecta anima (primi hominis) animae infectae derivari videantur» 2. Secundum enim hanc theoriam, quae dicitur traducianismus, sicut caro filii ex carne patris derivatur et sicut ab una candela accen­ duntur multae, ita ex anima Adae ceterae animae humanae derivantur per generationem seu traducem 3. S. Augustinus inclinavit in hanc sententiam ad salvan­ dam hanc difficultatem traductionis peccati originalis, et si­ militer S. Fulgentius, S. Isidorus Hispalensis, Eucherius Lugdonensis, Rabanus Maurus, S. Bruno Astensis, et alii4. 385. Haec tamen positio est erronea in seipsa et insuffi­ ciens ad explicandum peccatum originale. Est quidem falsa in seipsa, tum quia est contra doctrinam catholicam, ut patet ex Symbolo fidei S. Leonis IX: «ani­ mam non esse partem Dei, sed ex nihilo creatam... credo et praedico 5, et in schemate proposito Concilio Vaticano I di­ cebatur: «Haec pars animae rationalis, quae singulis horniI Cf Gieti, O.P., Die Sentenzen Rolands, Freiburg in Br. 1891, p. 129135. S. Thomas, hic, corp. Cf. Benedictum XII, fam diidum, Denz. 533. Cf. Alexandrum Halensem, Sunia Theol., II Lib., I P., n. 327, edit. Quaracchi, 1928, t. II, p. 396; S. Bonaventuram, II Sent., dist. 18, art. 2, q. 3, edit. Quaracchi, t. II, p. 453 a. S. Leo IX, Symbolum fidei, DZ. 348. \ ♦ ·*· SH ■ -· L. Π, Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis 548 nibus a Deo cratore infunditur...» tum quia est contra spiritualitatem et immortalitatem animae, et ideo S. Thomas meri­ to scribit: «Ponere ergo animam intellectivam a generante causari nihil est aliud quam ponere eam non subsistentem, et per consequens corrumpi cum corpore; et ideo haereticum est dicere quod anima intellectiva traducatur cum corpore» 2. Est etiam insufficiens ad explicandam traductionem pec­ cati originalis, etiamsi esset vera in seipsa. Nam quod non est voluntarium aliquo modo, non est peccatum. Atqui in­ fectio animae prolis ab anima parentum, a qua traducere­ tur, non est voluntaria proli sicut neque voluntaria est tra­ ductio illa, nam traductio ista concipitur ad modum emana­ tionis cuiusdam naturalis seu necessariae, et similiter infec­ tio consequens. Ergo peccatum originale non traduceretur. Merito ergo S. Doctor ait: «Etiam posito quod anima ratio­ nalis traduceretur, ex hoc ipso quod infectio animae prolis non esset in eius voluntate, amitteret rationem culpae obli­ gantis ad poenam; quia, ut Philosophus dicit in III Ethi­ corum, nullus improperabit caeco nato, sed magis mi­ serebitur» 3. 386. b) Hac ergo via traductionis animae reiecta, alii explicare conati sunt traductionem peccati originalis per viam corporis. Quae quidem via duplicem formam induit. I. 387. Prima forma est per veram traductionem camis actualiter contentae in Adam ad omnes homines ab eo descen­ dentes. ita quidem ut tota caro totius humanitatis quae per­ tinet ad veritatem naturae humanae fuerit actu in ipso Adam, et actu peccato suo personali infecta; caro autem sic infecta, inficit ex consequenti animam quae ei iungitur. Ita ••’.'Qe 1 1 Concilium Vaticanlm I, Schema definitionis. Mansi, t 53 co|. 288 S. Thomas, I, 118. 2. Hoc loco. - ? Art. 1: Traductio peccati primi parentis 549 Magister Sententiarum, qui ait: «Dicitur fuisse in primo ho­ mine omne quod in humanis corporibus naturaliter est descenditque a primo parente lege propagationis et in se auc­ tum et multiplicatum est, nulla exteriori substantia in id transeunte, et ipsum in futuro resurget. Fomentum quidem habet a cibis, sed non convertuntur cibi in humanam subs­ tantiam, quae scilicet per propagationem descendit ab Adam. Transmisit enim Adam modicum quid de substantia sua in corpora filiorum quando eos procreavit, idest aliquid modicum de massa substantiae eius divissum est, et inde formatum corpus filii, suique multiplicatione sine rei extrinsecae adiectione auctum est, et de illo ita augmentato ali­ quid inde separatur unde formentur posterorum corpora, et ita progreditur procreationis ordo lege propagationis usque ad finem humani generis» Et videtur Magistrum mansisse satisfactum de sua expli­ catione, nam prosequitur: «Itaque diligenter ac perspicue intelligentibus patet omnes secundum corpora in Adam fuis­ se per seminalem rationem et ex eo descendisse propaga­ tionis lege 12. Magistro consentiunt Hugo de S. Victore, Petrus Pictaviensis, Alexander Halensis, Petrus Galatinus et alii, et vide­ tur fuisse opinio talmudistarum. Pars autem huius massae in Adamo non fuit corrupta seu infecta, et ex ea, conservata et transmissa ab Adamo usque ad Joachim, nata est imma­ culata Beata Virgo Maria. «Illa enim particula quae fuit in lumbis Adae ex quo separata fuit in filii eius generatione, in se ipsa est aucta et multiplicata in perfectam hominis statu­ ram; ex qua iterum separata est parva particula in secunda generatione, quae in seipsa est iterum aucta et multiplicata, de qua iterum ita multiplicata est separata alia et sic dein- 1 Petrus Lombardus, II Sent., dist. 30, cap. 14. 2 Cf. claram expositionem huius doctrinae apud S. Thomam in II Sent., dist. 30, q. 2, art. 2; Ad Romanos, cap. 5, lect. 3, edit. Marietti, p. 74 a; I, 119, 1. Pro resurrectione autem, cf. IV Sent., dist. 45, q. 1, art. 2 qla. 4. 550 L. II. Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis ceps lege propagationis crevit in tantam multitudinem sine additamento extrinseco vel ciborum mutatione in ipsam» Hanc sententiam amplexus est ultimis temporibus Anto­ nius Rosmini, et ab Ecclesia damnata est2. S. Thomas nove­ rat suo tempore similem explicationem immaculatae Con­ ceptionis Christi eamque veluti erroneam expungit3. 388. At vero haec etiam positio est falsa, tum theologice, ut patet ex damnatione propositionis Rosminianae, tum etiam philosophice: partim, quia nititur falsa interpretatione verborum Augustini de continentia posterorum in Adam se­ cundum seminalem rationem et secundum corpulentam substantiam; partim quia nititur falsa mentalitate Anaxagorae, ut bene notat S. Thomas, II Sent., loc. cit., iuxta quam nihil fit ex potentia, sed solum ex actu, ita quidem ut quod­ libet esset actu in quolibet et ex quolibet fieret; partim etiam quia contradicit sensui et rationi naturali, nec posset fieri talis propagatio per multiplicationem massae illius seu per rarefactionem, neque per divisionem seu per mixtionem; et miraculum perpetuum supponeret, absque ratione et neces­ sitate. S. Thomas magno acumine confutat talem sententiam locis citatis, et profunde reducit eam ad positionem Anaxagorae iam ab Aristotele confutati: «Magister —inquit— et alii theologi hoc ponentes, ad hanc positionem iuducuntur propter traductionem originalis peccati, quasi in similem errorem cum prioribus declinantes, ut non possit esse tra­ ductio originalis peccati in filios a parentibus, nisi secun­ dum hoc quod materia ipsius corporis filiorum fuit in ipsis parentibus primis quando peccaverunt, ut sic assimilatio in Hugo a Sancio Victore, in Epistolam ad Rom. q 136 ML 17S 460 ·’ Leo XIII, Denz. 1924. ’ S. Thomas, III Sent., dist. 3, q. 1, art. 1; in Joan. cap. 3 lect 5 n 111b. ubi cam appellat haereticam. ’ ' 4 «Μ Art. 1: Traductio peccati primi parentis 551 corruptione peccati sit secundum convenientiam in materia et non secundum convenientiam virtutis activae...» *. 389. Alia ergo forma huius explicationis per viam cor­ poris seu carnis est per legem hereditatis adiuncta contagione vel redundantia corporis in animam, non quod omnia corpora descendentium ab Adamo essent actu in Adam, sed solum in potentia. Hanc explicationem proponit Guilelmus Alvemus, qui eam suadet duobus exemplis: «Sicut —inquit— apparet exemplo Jacob, qui virgas amigdalinas interpolata decorti­ catione variata coram posuit arietibus et ovibus, ut in ipso calore coitus eas videntes, similes colores foetus, idest varii velleris, generarent2; et exemplo parvuli, quem nigrum ad­ modum instar aethiopis regina speciosa de rege specioso suscepit, quoniam in adspectu seu imaginatione similis pic­ turae, hoc est, aethiopis, illum regina conceperat. Manifes­ tum est autem semen humanae generationis et aliorum ani­ malium impressionem recipere, quam transfundat in pro­ lem, et non unam solam, immo multas; et inde est quod filii interdum non una sola dispositione assimilantur parenti­ bus, sed etiam in multis, et quandoque in una sola, et quan­ doque in multa» 3. «Secundum exemplum est in illo qui pro delicto suo le­ pra percutitur a Domino; evenit autem, vel saltem evenire potest, naturaliter, ut filium leprosum generet, licet sanctis­ simum. Evidens autem est, quia lepra in filio non est plaga illa pro delicto ipsius, cum non deliquerit, neque pro delicto alterius, quia hoc esset iniquitas, sed magis est in eo lepra huiusmodi naturaliter, idest naturalis dispositio vel infectio contracta per generationem ab ipso generante. I S. Thomas. II Sent., dist. 30, q. 2, art. 2. Gen. 30, 37-42. Guilelmus Alvernus, op. cit. cap. 5, p. 2 • % * · * I’!· 552 L II, Q LXXXI: De exsistentia peccati originalis In patre igitur fuit plaga illata pro delicto, in filio na­ tura, ut diximus, contracta; in patre fuit acquisitio, in filio hereditas. Si quaeratur: quare leprosus est pater? Dicemus: quia pro proprio delicto. Filius autem iure ac lege naturae, quae est, ut caro sibi similem generet. Ita est et de ista lepra originali in nobis et in Adam. Apparet ergo Deum non iniuste agere in filios Adae, dum legem naturae et ius naturale servat in eis; apparet etiam ip­ sum in hoc exercere iustitiam ultionis, sed magis aequita­ tem naturalis conditionis» S. Thomas amplexus est hanc explicationem prioribus suis operibus, eam tamen complens et perpoliens ex doctri­ na aristotelica de anima forma corporis et de corpore mate­ ria animae, et consequenter de proportione vel collimitatione seu veluti redundantia et compenetratione mutua utrius­ que. Et sic lege hereditatis labes originalis transmitteretur ab Adam in posteros eius; lege vero metaphysica redundan­ tiae materiae in formam, communicaretur ex consequenti ipsi animae, potius quam per infectionem physicam, quae propria videtur esse corporum. Ceterum, S. Thomas eadem adhibet exempla quae retulimus ex Guilelmo Alvemo, nem­ pe primum exemplum de Jacob et de generatione nigri in De Malo, q. 4, art. 8, obi. 13, et II Sent. dist. 20, q. 2, art. 1 ad 2; aliud vero de lepra et podagra In Ad Romanos, cap. 5, lect. 3, p. 71-72; et in II Sent., dist. 30, q. 1, art. 2 ad 3-5; et hoc loco referens hanc explicationem quasi quorumdam opi­ nionem. Et ad idem videtur reduci via, quam S. Albertus xMagnus magistralem appelât -. Tamen Olivi putat doctri­ nam peccati originalis esse incompatibilem cum doctrina de anima unica forma corporis 3. ' Ibid. p. 260. 2 S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 30, art. 1 ad 1 secundae viae edit cit., t. 26. p. 497-498, et art. 2, p. 500. ’ Petrus Ioannes Olivi, II Sent., q. 50: II, 79 ss. Art. 1: Traductio peccati primi parentis 553 Secundum hanc enim legem hereditatis una cum princi­ pio metaphysico de redundantia animae in corpus et e con­ verso, defectus animae in Adam redundaret in corpus; ex corpore autem Adae, per legem hereditatis, transmitteretur in filios eius quantum ad corpus, et ex corpore in animam eorum, et sic haberet rationem culpae in eis, primo quidem naturae, et, ex consequenti, personae. 390. Haec tamen explicatio, licet vera sit secundum ele­ menta quae sumit, scilicet legem heretitatis et mutuam refluentiam et compenetrationem animae et corporis, attamen est insufficiens seu inadaequata ad explicandum peccatum ori­ ginale in posteris Adae. Nam via adaequata et sufficiens ad explicandum peccatum originale in posteris Adae debet red­ dere rationem et traductionis seu transmissionis peccati pri­ mi parentis in posteros, et culpabilitatem eius, ut sic malum quod traducitur habeat veram rationem peccati seu culpae et non solum mali seu poenae. Atqui haec via hereditatis explicat solum traductionem mali seu defectus ab Adam in posteros, non autem explicat culpabilitatem eius, sed potius videtur eam veluti excludere, nam «hoc ipsum quod est ex origine aliquem defectum habere, videtur excludere ratio­ nem culpae, de cuius ratione est quod sit voluntaria» ’, dum habere defectum ex origine est illum habere quasi naturali­ ter et necessario, non autem voluntarie. Ergo via hereditatis est inadaequata seu insufficiens ad explicandam totam ra­ tionem traductionis peccati originalis. Verum quidem est quod secundum S. Thomam et alios theologos hanc viam sequentes, peccatum originale in poste­ ris Adae dicitur voluntarium, non quidem voluntate propria et coniuncta eorum, sed voluntate aliena et separata Adae 1 2; at hoc non sufficit ad completam rationem peccati origina1 S. Thomas, hic. 2 S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 30, art. 1, ad 2 tertiae viae, loc. cit. p. 498 b. ? JM V II. Q. LXXXl: De exsistentia peccati originalis lis, quia tunc videretur esse peccatum separatum et imputa­ tum posteris, sicut voluntas Adae est separata et hoc modo veluti imputata·, oportet autem quod peccatum originale in­ sit singulis descendentibus ab Adam unicuique proprium·, et consequenter oportet ponere aliquam voluntarietatem pro­ priam singulis, colligatam tamen voluntati Adae. Caietanus vidit perfecte defectum vel insufficientiam is­ tius explicationis, quando ait: «Reprehenditur autem haec positio tamquam insufficiens, quia non salvat rationem vo­ luntarii, etiam aliena voluntate, sic quod sufficiat ad ratio­ nem culpae in hoc genito; quoniam totum hoc, quod illa po­ sitio dicit, acceptatum, verificatur de Socrate secundum se; est namque secundum se habens conditiones formae coapta­ tas materiae conditionibus voluntarie, Adae voluntate, con­ tractas ab eo. Et tamen, defectus iste non est culpa Socratis secundum se. Quia ergo oportet ad salvandum voluntarium requisitum ad culpam huius absque propria voluntate, ponere hunc ho­ minem esse aliquid alienae voluntatis ut sic sit voluntarius defectus voluntate propria, non secundum se, sed secundum quod membrum alterius, a quo inchoat haec culpa, et hoc non positum est a praedictis positionibus, ideo arguuntur» ’. «Et ideo —ait S. Thomas— alia via procedendum est» 12, quae sufficienter explicet non solum rationem traductionis, sed et rationem culpae in peccato originali. Unde apparet manifeste S. Thomam evoluisse hac in re non solum respec­ tu aliorum, sed et respectu sui iunioris, et novam induxisse explicationem seu viam. Quam quidem evolutionem notave­ runt politiores thomistae, ut Caietanus et Conradus 3 et quod rarius est, Capreolus: «Licet —inquit— illam viam 1 2 Caietanus, h. L·. η. 3. S. Thomas, hic. Conradis Koellin h. I. η. 3. Art. 1: Traductio peccati primi parentis 555 S. Thomas aliquando visus sit sequi, oppositum tamen pos­ tea tenuit in Summa tamquam probabilius» '. 391. c) Ergo nova explicatio eaque propria S. Thomae est per viam totius naturae, et non partium eius tantum, nempe animae vel carnis. Procedit autem ista via ex analo­ gia processus derivationis peccati actualis seu personalis a voluntate, quae est primum principium et subiectum eius, ad alias facultates vel organa hominis, quae sunt sub potes­ tate vel dominio voluntatis. Et quidem merito, nam ex quo peccatum originale analogice tantum convenit cum peccato actuali seu personali, ut dictum est ad q. 71, art. 6, et in hac analogia supremum analogatum est peccatum actuale seu personale, quod etiam clarius est magis intelligibile, recta ratio postulat ut fieri peccati originalis intelligatur et expli­ cetur per analogiam ad fieri seu produci peccati actualis, nam analogica debent analogice intelligi et explicari. In hac autem analogia proponenda, quantum est possibi­ le, debet theologus adhibere terminos ex Sacra Scriptura, quam in omnibus aemulari debet, maxime quando termini illi sunt nobis familiares et quasi populares, ex quibus inte­ llectus facilius manuduci potest ad altiora. Et utrumque fe­ cit S. Thomas, ut ex dicendis patebit. 392. In hac ergo via S. Thomae, quam proponit in hoc corpore articuli, possumus distinguere tres partes vel quasi tria stadia, sicut et in via quacumque: Prima pars est initium vel ingressus et veluti maior syllo­ gismi explicativi processus peccati originalis, et consistit in analogia dynamica inter voluntatem et ceteras potentias et organa in homine singulari ex una parte, et inter volunta­ tem primi parentis seu Adae et ceteras voluntates postero- ' Capreolls, // Sent., dist. 31, q. 1, art. 2 ad 1 Durandi contra tertiam conclusionem, Edit. Paban-Pègues, p. 355 b. 556 L. II. Q. LXXX1: De EXSISTENTIA PECCATI ORIGINALIS rum Adae ex alia parte, et decurrit a verbis: «Dicendo quod omnes homines...», usque ad illa verba: «Sic igitur multi homines ex Adam derivati sunt tamquam multa membra unius corporis». Secunda pars est processus, idest explicatio culpabilitatis verae et propriae, sed derivatae, in ceteris potentiis et orga­ nis hominis a voluntate in peccato personali, iuxta ea quae dicta sunt supra, quaestione 74, de subiecto peccati, et quaestione 20, de moralitate actus exterioris, et decurrit a verbis: «Actus autem unius membri corporalis...», usque ad illa verba: «Imputatur ei in quantum est aliquid hominis, quod movetur a primo principio motivo hominis», et est veluti minor syllogismi praedicti. Tertia denique pars est terminus viae et veluti conclusio syllogismi explicativi, et consistit in applicatione proportio­ nali processui peccati ab Adam ad posteros eius per genera­ tionem naturae, processus peccati actualis a voluntate ad ceteras potentias et organa imperabilia; et decurrit ab illis verbis: «Sic igitur inordinatio quae est in isto homine ex Adam generato» usque ad finem corporis articuli. Attamen in hac tertia parte possumus distinguere duas portiones, scilicet, primam, quae primaria et principalis est, utpote conclusio directe et principaliter intenta de re peccati originalis, et terminatur in verbis illis: «sicut voluntas ani­ mae movet omnia membra ad actum»; et secundam, quae secundaria est minus principalis est, et veluti corollarium vel sequela quaedam conclusionis principalis, et est conclusio de nomine istius peccati, quod ex conclusione de re optime intelligitur; et decurrit a verbis: «unde peccatum quod sic a primo parente in posteros derivatur», usque ad finem corpo­ ris articuli. Et est corollarium duplex pro duplici nomine peccati huius per contrapositionem ad peccatum simpliciter dictum scilicet: nomen peccati originalis, per contrapositio­ nem ad nomen peccati actualis; et consequenter nomen peccati naturae, per contrapositionem ad nomen peccati personae. Art. 1: Traductio peccati primi parentis 557 393. En ergo syllogismus iste explicativus: Ita se habent omnes homines descendentes ab Adam per viam generationis naturalis activae in participando per mo­ dum subiecti voluntarietatem et culpabilitatem primi eius peccati, quod est peccatum originale, sicut se habent omnes potentiae humanae motae a voluntate per viam imperii acti­ vi in participando per modum subiecti voluntarietatem et culpabilitatem peccati actualis ipsius voluntatis. Atqui omnes potentiae humanae motae a voluntate per viam imperii activi vere et intrinsece participant per mo­ dum subiecti voluntarietatem et culpabilitatem peccati ac­ tualis ipsius voluntatis. Ergo et omnes homines descendentes ab Adam per viam generationis activae naturalis participant vere et intrinsece per modum subiecti voluntarietatem et culpabilitatem pri­ mi eius peccati, quod est peccatum originale. Maior patet ex analogia proportionalitatis quae viget in­ ter omnes potentias humanas imperabiles a voluntate et ip­ sam voluntatem imperantem active, ex una parte, et inter omnes homines descendentes ab Adam per generationem naturalem activam et ipsum Adam primo peccantem et acti­ ve posteros generantem, ex alia parte. Nam in serie poten­ tiarum humanarum, quae possunt esse principia et subiecta actus humani, primum movens active quoad exercitium est voluntas, aliae autem potentiae humanae, ut appetitus sen­ sitivus et ratio, sunt moventia mota a voluntate, et, in quan­ tum huiusmodi, scilicet ut imperabilia seu mobilia active a voluntate, sunt aliquid voluntatis et consequenter principia actus voluntarii. Similiter, in serie generationis humanae, quae terminatur primo ut ad terminum quo ad naturam hu­ manam, primum generans active est primus homo, qui est Adam, alii vero homines post Adam active movent ad gene­ rationem in quantum veniunt post Adam et in quantum sunt aliquid Adam, licet non subordinatione per se *. ConCf. S. Tho.mam, I, 46, 2 ad 7. •C I' Art. I: Traductio > i Λ sequenter, habetur proportionalitas inter has duas series quan­ tum ad quatuor terminos essentiales in ipsis, nempe: quantum ad motionem activam, quae est motio imperativa in prima se­ rie, et motio generativa in secunda serie, quantum ad primum movens active, quod est voluntas in prima serie, et Adam gene­ rans in secunda serie; quantum ad secunda vel posteriora mo­ ventia mota, quae sunt ceterae potentiae imperabiles in prima serie, et ceteri homines generantes in secunda serie; quantum ad reductionem secundo vel posterius moventium ad primum movens, quae fit per participationem motionis imperativae in prima serie, et per participationem motionis generativae in se­ cunda serie. Et sic secundo moventia mota vel etiam simplici­ ter mota et non moventia, sunt formaliter aliquid primi mo­ ventis vi motionis activae ipsius moventis. Et sic sumendo dynamice utramque seriem, sicut eviden­ ter postulatur a prima serie, quae essentialiter dynamica vel psychologica est, ista analogia est analogia proportionalitatis propriae, et hanc intendebat S. Thomas, ut manifeste patet ex his quae dicit postea, quaestione 83, articulo primo. Attamen, in adspectu exteriori et omamentali, analogia in­ ter utramque seriem est metaphorica tantum; quia ex una parte sumitur corpus physicum et motus membrorum exter­ norum reducitur ad motum voluntatis sicut ad primum mo­ vens; ex alia vero parte sumitur corpus morale, nempe socie­ tatis humanae sub una auctoritate quasi sub capite vel prin­ cipio, et hoc corpus morale extenditur consequenter ad to­ tam humanitatem sub Adamo ex antithesi Adami cum Christo, qui est secundus Adam, et a Paulo dicitur caput omnium hominum, ut recolit S. Doctor in loco parellelo De Malo, q. 4, art. 1. Et quod haec extensio ad totam humanita­ tem sit fundata, confirmatur ex unitate naturae vel speciei in omnibus hominibus, ut Porphyrius dicit. Analogia autem inter corpus physicum et corpus morale est metaphorica tan­ tum; at in ea evidenter non sistit S. Thomas, sicut neque elementum essentiale est membrum corporale adductum nisi pro metaphorica analogia; pro analogia vero propria peccati primi parentis 559 sunt potius aliae potentiae imperabiles a voluntate, ut inducit S. Doctor in loco citato De Malo, Minor autem constat ex dictis super quaestione 74, de subiecto peccati actualis, quod non solum est voluntas ipsa, sed etiam appetitus sensitivus et ratio prout formaliter sunt aliquid imperabile a voluntate et consequenter aliquid ip­ sius voluntatis. Conclusio vero manifeste sequitur, positis praemissis. Non enim ceteri homines post Adam sunt formaliter aliquid ipsius Adae nisi in quantum naturam trahunt ab Adam, ne­ que illam trahunt nisi per generationem, quae est formaliter actus naturae ut naturans est. Et sic ex quo primum pecca­ tum Adae fuit voluntarium et culpabile voluntate personae singularis eius simulque personae ut erat natura quaedam et principium naturae, evasit voluntarium voluntate naturae in Adam, et ut tale, transmittitur generatione ad posteros Adae participantes intrinsece et vere et per modum subiecti voluntarietatem naturae in illo peccato. Est autem natura hu­ mana in posteris Adae vere et intrincese capax culpae per modum subiecti, sicut et appetitus sensitivus et ratio sunt capaces vere et intrinsece culpae actualis per modum sub­ iecti immediati seu proximi. 394. Ex quo apparet in quo differt haec nova via a prae­ cedenti, quam quidem sequutus fuerat S. Thomas. Est enim duplex principalis differentia inter utramque, nempe: in pri­ mis, quia prima via procedit per partem naturae, nempe per carnem; secunda vero procedit per naturam ut sic seu per totam naturam; deinde, quia prior via sumebat naturam statice seu materialiter aut secundum se, dum posterior sumit eam dynamice seu formaliter ut naturationem dicit. Et haec secunda differentia est principalis et essentialis, licet prior sit etiam cuiusdam momenti. Haec autem explicatio S. Thomae habet insigne meritum iustificandi plene et perfecte doctrinam Ecclesiae. Ecclesia enim, ut patet ex documentis supra relatis, docet peccatum N, * ::;sw 560 L II. Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis originale traduci de primo parente in posteros per genera­ tionem seu propagationem, neque aliud quid exigit, ita ut videatur esse formula adaequate et complete exprimens to­ tum id quod ad talem traductionem requiritur. lam vero, in explicatione S. Thomae sola generatio sufficit ad explican­ dam traductionem illam, prout etiam voluntarietatem quamdam exigit; et sic nihil oportebat addere ad doctrinam Ecclesiae. Et haec erat tendentia traditionalis et mentalitas Augus­ tini et Patrum de hac re loquentium, quam, ut patet ex dic­ tis, toto corde sequutus est S. Thomas. Et ex ea apparet quod peccatum originale inest unicuique proprium sicut in subiecto et quidem sub ratione voluntarii voluntate naturae inclusae dynamice in primo parente. B. Secunda senes explicationum, per actum personae tantum 395. Alia ergo series explicationum, relicto actu natu­ rae, confugit ad actum personae in descendentibus ab Adam, ut possit reddere rationem voluntarietatis ideoque et culpa­ bilitatis peccati originalis quod contrahunt. Et quidem haec explicatio duplicem formam fundamen­ talem induit. 397. a) Prima forma explicationis est per actum forma­ lem seu explicitant personae, quo fit rea peccati originalis. Et explicatur duobus modis. 398. 1) Quidam enim, ut Honorius Augustodunensis, ponunt illum actum ab initio creationis animae et infusionis eius in corpus maculatum ex Adam propagatum, et sic pec­ catum originale habetur a singulis ex Adam natis statim ab initio. «Deus —inquit— a quo omnis bonitas et omnis sanc­ titas est, nonnisi bonas et sanctas creat animas, et ipsae na­ turaliter desiderant corpus intrare, ut nos naturaliter cupi­ Art. 1: Traductio peccati primi parentis 561 mus vivere; verumtamen, cum intraverint illud immundum et pollutum vasculum, tanta aviditate illud amplectuntur, ut plus illud diligant quam Deum. lustum igitur est ut, cum ip­ sae sordidum vas, immo carcerem, quo includuntur, amori Dei praeponunt, eas Deus a consortio suo excludat» ’. Hanc autem explicationem posteriores theologi impug­ narunt, ex eo quod peccatum originale reducit ad actuale seu personale, et hoc idem est ac negare exsistentiam peccati origi­ nalis. Ita Auctor Summae De Sacramentis, qui videtur esse Hugo a S. Victore: «Nam —inquit— si dicimus animam quando corpori commiscetur voluntate quadam ad delecta­ tionem culpae inclinari, iam non originali tantum, sed ac­ tuali quoque peccato obnoxiam esse demonstramus 1 23. Et similiter Auctor Summa Sententiarum, tractatu 3, cap. 12, qui videtur esse Hugo de Mortagne; a quo sumpsit Ma­ gister Sententiarum, II Sent., dist. 32, cap. 4: «Quod—ait— si esset, iam non originale, sed actuale diceretur». Guilelmus autem Alvernus hanc positionem vocat erro­ neam eamque pluribus confutat, principaliter tamen quia reducit peccatum originale ad actuale vel personale J. Et Alexander Halensis: «Eadem —inquit— facilitate contemni­ tur qua a quibusdam approbatur» 4. Denique S. Thomas omnium optime confutavit, scribens: «Hoc non potest esse, quia illa delectatio aut diceret opera­ tionem aliquam, et sic esset peccatum actuale (et non origi­ nale), aut diceret naturalem inclinationem qua anima coniungitur corpori, et in hoc non potest-esse peccatum, quia quod naturale est, malum esse non potest» 5. 1 Honorius Augustodunensis, Elucidarium, Lib. II, n. 14, ML, 172, 1144-1145. 2 Summa de Sacramentis, Lib. I, P. VII, cap. 28, ML, 176, 303. 3 Guilelmus Alvernus, De vitiis et peccatis, cap. 5, Edit, cit. p. 256-257. 4 Alexander Halensis, Summa Theologica II P., Secundi Libri, n. 222, ad 2; III, 238 b. 5 S. Thomas, II Sent., dist. 32, expositio textus. 562 L. II. Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis Revera, hoc desiderium et delectatio aut essent eliciti aut innati. Si eliciti, peccatum originale reducitur ad actua­ le et ipso facto destruitur seu negatur; si innati, nequeunt esse peccaminosi, quia actus innati sunt ab ipsa natura prout stat sub auctore naturae, et sic peccatum originale refunderetur in ipsum Deum 399. 2) Quia ergo desiderium innatum nequit esse peccaminosum, et aliunde desiderium elicitum nequit culpabi­ liter fieri statim ab initio ante usum rationis, ideo alii dixe­ runt descendentes ab Adam non contrahere peccatum origi­ nale sub ratione culpae statim ab initio conceptionis vel na­ tivitatis, sed quando perveniunt ad usum rationis et tunc libe­ re consentiunt peccato Adae, suum hoc modo illud facientes. Ita semirrationalistae saeculi XIX, quos inter Hermes et Günther, quorum doctrinam referunt documenta Concilii Vaticani 12. Hoc autem peius est, et est omnino convertere peccatum originale in actuale, et consequenter negare veram rationem peccati originalis. Unde in Concilio Vaticano I parabatur de­ finitio: «Si quis dixerit peccatum originale in Adae posteris veram et propriam rationem peccati non habere, nisi ab ip­ sis actuali consensu peccando comprobetur, A.S.» 3. Insuper, sequeretur peccatum originale non posse con­ trahi nisi a fidelibus. Ut enim constat ex dictis supra, exsis­ tentia peccati originalis non est cognoscibilis certo nisi per revelationem et fidem, et ideo tantum fideles illud cognos­ cunt et admittunt. Patet autem consensum in tale peccatum non posse dari nisi ab illis qui illud norunt et admittunt, quia nemo consentit actu in id quod ignorat vel negat. Et sic omnes infideles, etiam adulti, per definitionem, exclude­ rentur a peccato originali contrahendo. Cf. L. V. Gotti, De homine et eius statibus, q. 8 dub 1 δ 1 t ντ ;n τ P. Bononiae 1729, p. 258-259. ' * ’ u V1' in 1 2 Mansi, t. 50, coi. 72; t. 53, coi. 289-294. ’ Mansi, t. 53, coi. 294. gl&J >3 FT'· Art. 1: Traductio peccati primi parentis 563 400. b) Hac ergo excluso, secunda forma explicationis huius traductionis est per actum virtualem seu implicitum vel interpretativum personae descendentium ab Adam, quo pec­ cato primi parentis consentiunt, et sic evadunt vere culpabi­ les, quin tamen possit dici quod peccatum originale converti­ tur in actuale. Et haec etiam forma explicationis proponitur duobus modis. 401. 1) Quidam enim hoc explicant per fictionem quam­ dam logicam. Viderunt enim omnes homines descendentes ex Adam esse eiusdem naturae seu speciei et quod haec na­ tura invenitur eodem modo in omnibus et singulis. Et quia in Adam est vere culpabilis, vi realismi exaggerati, haec culpabilitas transfertur in totam humanitatem, quia natura hu­ mana seu universalis exsistit in Adam. Ita Scotus Eriugena et S. Anselmus ', cui adhaesit postea Odo Cameracensis, in suo tractatu de peccato originali1 2, ad quem alludit expresse S. Albertus Magnus in II Sent., dist. 30, art. 2 3. At nemo non videt realismum exaggeratum, quo nititur haec explicatio, falsum esse, ideoque reducitur peccatum originale ad ens rationis, quod est intentio secunda univer­ salitatis; ne dicam quod aequivalenter reducitur ad actuale vel personale; insuper peccatum originale sive originans sive originatum non est de ratione naturae humanae ut na­ tura est; secus non posset esse sine illo, et sic Adam et Eva ante peccatum suum debuissent illud habere, et pariter Christus et B. Virgo, quibus vere et univoce convenit huma­ na natura; immo nec posset deleri quin mutila redderetur talis natura. 1 1922, 2 3 Cf. Kors, La justice primitive et le péché originel d'après Saint Thomas, p. 33-35. Odo Cameracensis, De peccato originali, ML, 160, 1071 -_1102. S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 30, art. 2, 1. cit. p. 500-501. fl *4 iΜ ,* 4 ‘1} σΛ{ L. II, Q. LXXaI: De 564 exsistentia peccati originalis 402. 2) Ideo ergo alii imaginati sunt fictionem quam­ dam iuridicani, scilicet pactum aliquod explicitum vel im­ plicitum inter Deum et Adam, quo Adam constitutus fuit caput morale et quasi vices gerens totius humanitatis quoad iustitiam originalem conservandam vel amittendam per peccatum, et sic omnes voluntates posterorum Adae intellisuntur moraliter et iuridice inclusae in voluntate Adae, quae vices gerebat omnium, et consequenter ea peccante vo­ luntarie et libere, omnes implicite et interpretative peccave­ runt libere et voluntarie. Haec explicatio, quae decursu saeculorum diversimode exposita est, invenitur iam apud Simonem Tornacensem (saeculo XII), qui eam proponit sequentibus verbis: «Reus autem originalis est omnis nascens ex conditione humana, cui subiecta est tota posteritas Adae, Deo decernente ut qui­ cumque nasceretur ex eo voluntate camis, obnoxius esset poenae aeternae, nisi relesaretur beneficio sacramenti, ad instar eius qui laesit maiestatem, de quo a principe decerni­ tur ut ipse et tota eius posteritas detrahatur in servitutem, donec manumissione liberetur» *. Paulo vero post explicat causam eius, et ait quod causa accesoria est libido aut vo­ luptas generantis, causa vero «principalis vel (et?) meritoria est primum peccatum primi parentis, pro quo omnes nasci­ mur rei, ut ait auctoritas: omnes peccavimus in Adam; prin­ cipalis autem et efficiens causa originalis reatus est praedic­ tum decretum Dei... Omnes nascimur rei ob eamdem princi­ palem causam meritoriam et ex eodem Dei decreto» 12. «Om­ nes nascentes tenentur ex decreto Dei pro peccato primi parentis» 3. Quam sententiam videtur impugnare Guilelmus Alvernus, quando ait: «Mirabile autem et intolerabile modis omni- Simon Tornacensis, Disputationes. Edit. J. Warichez. «Spicilegium S. Lovaniense» 12, Louvain 1932, disp. 59, quaestio 3, p. 168, 21-27. 2 Ibidem, p. 169, 1-7. 3 Ibidem, disp. 25, p. 81,23-24. Cf. et 1-10. 1 Art. I: Traductio peccati primi parentis 565 bus videtur dicere quod peccatum originale, quod est in ani­ mabus nostris a Deo sit, cum evidenter adeo sit contra Deum ut aqua baptismalis sanctificationis et igne Spiritus Sanc­ ti contra ipsum pugnet Deus, nec solum ferro et igne con­ tra ipsum repugnet Deus, immo omnibus sagittis, gladiis sacrorum eloquiorum, omnium praesentium flagellorum attibuere» Clarius eam exponit Petrus loannes Olivi: «Alii —in­ quit— dixerunt quod Adam gessit personam procuratoris pro nobis, ita quod potuit nobis mereri confirmationem iustitiae originalis per quam numquam possemus peccare, et ideo consimiliter potuit nobis demereri1 2. Et addit: «Ideo, licet Anselmus hoc opinatus fuerit, Hugo tamen et ceteri doctores hoc non tenent» 3. Non est exactum quod Anselmus hanc expositionem docuerit, at haec exposi­ tio parentelam quamdam habet cum ea quam Anselmus de­ dit, potius logicam quam iuridicam, et quoad rem fere utra­ que expositio coincidit. Ab Olivi autem energice respuitur. Uberius autem et magis explicite eam exponit Aureolus, qui hanc ponit conclusionem: «Orinigale peccatum ob hoc omnibus ex Adam libidinose descendentibus imputatur, quia tota natura exsistens in ipso virtualiter quodammodo con­ sensit in peccatum» 4. «Quia ergo vice totius naturae in para­ diso exsistens tentatus, vice eiusdem succubuit et originali iustitia spoliatus, inflicta sibi concupiscentia erubuit nudi­ tatem, propter hoc dicendum est in hac conclusione quod tota natura quodammodo consensit in huiusmodi unde or­ tum est vitium et originale peccatum» 5. Postea vero saeculo XVI eamdem explicationem dede­ runt Catharinus et Albertus Pighius, qui pactum explicitum De vitiis et peccatis, cap. 4, Edit. cit. p. 256 a. Olivi, Quaestiones in II Lib. Sententiarum, p. 103, 1 GuiLELMUS Alvernus, ' Petrus Ioannes edit. Quaracchi 1926, t. III, p. 308. ·’ Ibidem. 4 Aureolus, Repersussorium, Edit. Quaracchi, 1904, p. 133. 5 Ibidem, p. 135. Vide etiam p. 134, 136, 137. 566 L. II. Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis ponunt inter Deum et Adamum quoad iustitiam originalem conservandam vel amittendam peccato, quasi vices geren­ tem totius humanitatis, et sic eo consentiente tota humani­ tas quodammodo consensum dedit. Et sic peccatum origina­ le esset ipsummet peccatum Adae posteris imputatum. At Dominicus de Soto appellavit hoc pactum fabulam et commentum ’. Hoc tamen non obstante, haec explicatio arrisit pluribus theologis, quos inter nominare sufficiat, ex Societate lesu, Salmeron, Toletum, Suarez, Lugo; ex Ordine etiam Praedi­ catorum plures ei adhaeserunt, ut Medina 1 2, Banez 3, Godoy, Gonet, Gotti, Billuart; ex Ordine Carmelitarum, Salmanti­ censes; ex ordine Minorum, Frassent; ita ut inde a saeculo XVII usque ad declinationem saeculi XIX esset explicatio sat communis inter theologos. Contra eam tamen incoepit reagere Palmieri et post ip­ sum Billot, Lépicier, Janssens, Kors, Zubizarreta, Beraza, et alii. 403. Revera mento impugnatur haec sententia: 1°, quidem, quia peccatum originale est quid reale et obiectivum inhaerens unicuique proprium ex descendenti­ bus ab Adam. Atqui fictio iuris quae inducitur non est quid reale et obiectivum, sed ad plus est quoddam ens rationis, simile enti logico. Haec ergo explicatio tollit realitatem pec­ cati originalis explicandi. Quod manifestius apparet in modo proponendi Pighii et Catharini, quasi esset peccatum Adae ceteris imputatum; esset enim tunc mera denominatio extrinseca, eo modo quo protestantes dicebant de iustitia Christi fidelibus extrinsecus imputata; et hoc etiam modo 1 Dominicus de Soto, De natura et gratia, Lib. I, cap. 9, edit Venetiis 1584, p. 38-39; Commentarium in Epist. ad Romanos, cap. 5, edit Antuerpiae, p. 150-151. 1 B. Medina, h. I. ad arg. 3, edit. cit. p. 568 a. 3 Basez, h. !.. art. 2 et 5. Art. 1: Traductio peccati primi parentis 567 intelligebat Aureolus, ut patet ex verbis eius supra citatis. Haec vero sententia est saltem parum conformis cum doctri­ na Tridentini quod, sicut pro gratia docet quod inhaeret inicuique iustificatorum propria, licet dependenter a Christo, qui est secundus Adam, ita tradit quod peccatum originale inest proprium unicuique descendentium ad Adam, licet cum dependentia quadam ab ipso primo Adamo. Quia ergo haec sententia tollit aequivalenter realitem peccati origina­ lis, merito ait Vazquez: «Mirandum est viros doctos et pios aut haeresim Pelagii ignorasse aut ab eo non discessisse» '. Petrus loannes Olivi viderat iam istam difficultatem quando scribebat: «Secundum hoc, propter solam culpam Procuratoris nos puniremur et inculparemur, non autem propter culpam nostram quae realiter esset in nobis; ex quo iterum sequeretur quod culpa Procuratoris remissa, nos es­ semus liberati a culpa et poena quae nobis abscribitur prop­ ter ipsum» 123. 2°, quia, ut explicet culpam originalem in unoquoque nostrum, fingit culpam actualem, fingendo consensum perso­ nalem omnium in peccatum Adae, sive virtualem sive interpretativum appellent, et sic, si haec explicatio valorem ha­ beret obiectivum, reduceret peccatum originale in peccatum actuale vel personale. «Si enim —ut ait cardinalis Lépicier— voluntas nostra inclusa fuisset in voluntate Adae, profecto peccatum illud non naturae esset, sed actuale, quod est con­ tra rationem originalis peccati». 3°, quia diminuit doctrinam Ecclesiae. Nam Ecclesia sem­ per docuit peccatum originale traduci ab Adam in posteros generatione vel propagatione, neque aliquid aliud quid exi­ git. Hoc autem arguitur insufficientiae si, loco generationis, ponitur pactum aut fictio iuris qua voluntates omnium ho1 G. Vazquez, h. I.. disp. 132, cap. 2, edit. cit. p. 798. 2 Petrus Ioannes Olivi, II Sent., q. 113, loc. cit. p. 308. 3 Lépicier, De peccato originali, h. I., n. 7, p. 33. rV” n 568 L. II. Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis minum reputarentur inclusae in voluntate Adam, eorum vi­ ces gerentis. Quod quidem additamentum nullo modo fun­ datur in locis theologicis; quia neque in Scriptura invenitur, ut iam arguebat Olivi ’, neque in Patribus, ut bene argumen­ tatur Beraza scribens: «Revera, ad explicandum quomodo peccatum originale sit parvulis voluntarium, Patres numquani recurrunt ad inclusionem voluntatum eorum in volunta­ te Adae, sed ad unitatem naturae, ad originem seminis, ad rationem seminalem, ad rationem principii et capitis natu­ rae quae per generationem communicatur» 2. Sed evidenter exaggerat Janssens post Laminne, dicens quod haec explicatio «est innovatio a tempore novatorum inducta», et quod probabiliter est originis protestantici3, nam, ut ex dictis patet, radices habet saltem in saeculo XII, idest quatuor ante Protestantismum saeculis. ■· î’' 404. Neque ista explicatio fundamentum habet ullum apud S. Thomam, ut plures eius patroni dicebant; quod qui­ dem apparet: primo, ex eo quod S. Doctor nullibi appellat ad hanc fictionem iuris modo claro et explicito, ut vel ipsi abversarii concedunt. Secundo, quia ignota fuit haec senten­ tia in schola thomistica usque ad Catharinum, qui potius erat infensus S. Thomae, neque theologus, sed iurisconsultus fuit, ut bene contra ipsum ait Soto: «Ab ipso enim statim tempore quod iam aetate provectus, ex iurisconsulto theolo­ gus de repente prodiisti, simul et audire coepisti in scholis et contra egregios scholarum doctores scribere» 4. Et mirum est quod Herveus, qui tantum excoluit doctrinam S. Tho­ mae de peccato originali, hanc explicationem ignoret peni­ tus, ut patet volventi scripta eius de hac re nuper a R. Mar- ' Petrus Joannes Olivi, loc. cit., p. 308. 2 Beraza, De Deo elevante, de peccato originali et de novissimis n 721 Bilbao 1934, p. 312. J Janssens, h. L, edit. Romae 1919, p. 550-551. 4 Dominicus Soto, Apologia contra Catharinum, edit, cit., p. 271 a. - ■ ■’.*· Art. 1: Traductio peccati primi parentis 569 tin edita. Tertio, quia expresse defenditur ab adversariis S. Thomae simulque impugnatur expositio alia quam tradit in hoc articulo. Ita Petrus loannes Olivi recolit has duas ex­ plicationes veluti distinctas, easque diversis rationibus im­ pugnat ‘, et de doctrina thomistarum dicit quod «isti mul­ tum in hoc delirant» 2; Petrus autem Aureolus fortiter in­ vehit in doctrinam S. Thomae, simulque defendit expositio­ nem iuridicam 3. Quarto, adde quod S. Doctor expresse con­ futat doctrinam Simonis Tomacensis, quando ait: «Peccatum non transit in posteros a primo parente per modum demeri­ ti, quasi ipse omnibus mortem meruerit et infectionem pec­ cati, sed per modum traductionis consequentis traductio­ nem naturae; non enim unius personae actus tali naturae mereri vel demereri potest, nisi limites humanae naturae transcendat, ut patet in Christo, qui Deus et homo est; unde a Christo nascerentur filii gratiae non per carnis traductio­ nem, sed per meritum actionis; ab Adam vero nascimur filii irae per propagationem, non per demeritum»4; «infectio ori­ ginalis peccati nullo modo causatur a Deo, sed ex solo pec­ cato primi parentis per carnalem generationem» 5. Et mirum est quod thomistae acquievissent huic exposi­ tioni, cum tamen ex eodem fundamento proveniat ac illa theoria molinistarum de pacto inter Deum et Christum, qui est secundus Adam, dandi omnibus gratias sufficientes ut exeant de peccato originali, sicut ex pacto cum primo Adam in tale peccatum inciderant. ’ Petrus Ioannes Olivi, II Sent., quaestione 113, edit. cit. t. III, p. 306-308. 2 Ibidem, q. 50, t. II, p. 81. J Petrus Aureolus, loc. cit. ad 4, p. 136-137. 4 S. Thomas, II Sent., dist. 20, q. 2, art. 3. 5 III, 83, 1 ad 4. f 9 L 570 L. II Q LXXXI: De exsistentia peccati originalis 405. Est ergo peccatum naturae, sed oportet naturam et convenientiam omnium descendentium ex Adam in natu­ ra sumere, non iuridice neque logice, sed physice seu dynamice, ut S. Thomas fecit. Itaque ex omnibus hucusque dictis apparet explicatio­ nem finalem S. Thomae esse ceteris praeferendam, tum propter suam perfectam conformitatem cum doctrina Eccle­ siae et Patrum traditione, tum propter homogeneitatem suam et valorem suum ad dogma istud aliqualiter intelligendum, tum etiam propter maiorem simplicitatem suam; alii autem obliti sunt analogiam peccati originalis cum ac­ tuali, ideoque modo univoco voluerunt ipsum explicare, ut fatetur Godov. Si cui tamen tota haec speculatio et historia speculatio­ num non plene satisfaciat, memineat verborum Augustini: «Eleganter autem dictum esse narratur, quod huic rei factis apte convenit. Cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tan­ ta erat ut eum magis exciperet ne moreretur quam suffoca­ ret ne loqueretur, accessit alius et, eo viso, admirans ait: quomodo huc cecidisti? At ille: obsecro, inquit, cogita quo­ modo hinc me liberes, non quomodo huc ceciderim, quaeras. Ita, quoniam fatemur et fide catholica tenemus de reatu peccati tamquam de puteo, etiam parvuli infantis animam Christi gratia liberandam, satis est ei quod modum quo sal­ va fiat movimus, etiamsi numquam quomodo in malum illud devenerit, noverimus» ’. «Adversus eos autem qui sibi videntur scire quod nesciunt, hoc tutiores sumus, quod hanc ignorantiam nostram non ignoramus» 2. '' ^AUGLST1NtS’ Qd Hieronymum, cap. 1, n. 2, ML 33 733 Art. 1: Traductio peccati primi parentis 571 § III SOLVUNTUR DIFFICULTATES 406. Ohiectio prima, quae procedit ex consideratione iustitiae divinae. Secundum regulam iustitiae divinae «fi­ lius non portabit iniquitatem patris» ’. Atqui si primum peccatum primi parentis traduceretur per originem in pos­ teros, filii Adae portarent iniquitatem eius. Ergo primum peccatum primi parentis non traducitur per originem in posteros. 407. Respondetur. Distinguo mai.: Filius non portabit iniquitatem patris, idest non portabit poenam peccati patris quando non fit particeps culpae ipsius patris, concedo·, non portabit iniquitatem patris, nempe non punitur etiam quan­ do fit particeps culpae patris, nego. Contradistinguo min.: Si primum peccatum primi paren­ tis traduceretur per originem in posteros, filii Adae porta­ rent iniquitatem patris, scilicet poenam pro peccato Adae sine participatione culpae eius, nego·, poenam pro peccato Adae participato etiam a seipsis secundum veram rationem culpae, concedo. Et nego consequens et consequentiam. Lex illa iustissima est, et a Deo observatur, maxime quando agitur de poena spirituali, et vult dicere quod filius non punietur pro peccato peracto a suo patre, quando filius est innocens. Sed quando culpa patris transit ad filios per imitationem vel per originem, tunc non puniuntur filii pro peccato patris, sed pro peccato proprio, et sic non portant iniquitatem patris, sed iniquitatem propriam. Unde serva­ tur lex illa sanctissima, scilicet non punientur innocentes pro peccatoribus 2. 1 Ezech. 18,20. 2 Cf. S. Thomam, art. 2 ad 1. SI :9 L- Π, Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis 408. Obiectio secunda, quae procedit ex conceptu ipsius peccati traducendi. Peccatum non traducitur ab Adam in posteros nisi traducta anima rationali, quia peccatum est accidens quod sublectatur in ipsa anima et accidens nequit traduci nisi traducto subiecto. Atqui anima rationalis non traducitur per originem ab Adam in posteros, sed a Deo im­ mediate creatur. Ergo neque primum peccatum primi pa­ rentis potest per originem traduci in posteros. 409. Respondetur. Distinguo mai.: Peccatum non tradu­ citur ab Adam in posteros nisi traducta anima rationali, se­ cundum se et separatim sumpta, nego; secundum quod est pars essentialis totius naturae humanae traducendae, subdistinguo: nisi traducatur actu et terminative, nego; nisi tra­ ducatur in potentia seu dispositive et exigitive, concedo. Contradistinguo min.: Anima rationalis non traducitur per originem ab Adam in posteros, separatim et secundum se, concedo; secundum quod est pars totius humanae natu­ rae, subdistinguo: non traducitur actu et terminative, conce­ do; non traducitur in potentia, scilicet dispositive et exigiti­ ve, una cum traductione corporis et naturae, nego. Et nego consequens et consequentiam Revera, proprium subiectum peccati originalis non est ipsa anima secundum potentias suas, sicut est subiectum peccati actualis, neque etiam est per se primo ipsa anima secundum essentiam suam separatim considerata, sed pro­ prium subiectum peccati originalis est ipsa tota humana na­ tura, composita ex anima et corpore, et ex consequenti est anima et corpus, ut dicetur quaestione 83. Consequenter, ad traductionem peccati originalis non est necesse traducere ipsam animam rationalem, sed totam humanam naturam ut natura est, quae quidem quantum ad corpus seu carnem evidenter traducitur et similiter quantum ad dispositionem ultimam ad animam rationalem, quam exigit; et in hoc sen­ su generatio parentum terminatur ad naturam, idest ad unionem substantialem animae et corporis, quamvis anima Art. 1: Traductio peccati primi parentis 573 rationalis ab extra veniat per creationem. Natura ergo ut natura traducitur, et consequenter traduci potest peccatum originale, quod subiectatur proprie in ipsa natura '. 410. Obiectio tertia, quae est instantia praecedentis. Traducta causa indaequata peccati originalis, non traduci­ tur peccatum originale, quia effectus non sequitur ad posi­ tionem causae inadaequatae. Atqui per generationem tradu­ citur solum causa inadaequata peccati originalis, scilicet caro vel corpus, quod est causa inadaequata peccati. Ergo peccatum originale nequit traduci per generationem ab Adam in posteros. 411. Respondetur. Transeat mai., vel etiam concedo mai. Nego min. et conclusionem. Ratio est quia licet caro non sit causa adaequata vel suf­ ficiens peccati actualis, quia haec est tantum voluntas pec­ cantis, tamen est causa adaequata et sufficiens peccati origi­ nalis eo ipso quod est causa sufficiens et adaequata, non quidem formalis, sed materialis, naturae humanae cui co­ mes est originalis culpa. Peccatum ergo originale est in na­ tura humana veluti in proprio subiecto, in semine vero est sicut in causa instrumental! generantis, eo fere modo quo gratia est in sacramentis Novae Legis 12. 412. Obiectio quarta, quae est instantia quaedam prae­ cedentis. Minus potest traducere peccatum originale caro humana in potentia, prout est in semine, quam in actu, prout est iam corpus vivum unitum animae. Atqui caro humana in actu non potest traducere peccatum originale, quia secus semper traduceret quandiu est in actu, quod patet esse fal­ sum, nam secus non posset anima unita corpori emundari a 1 Cf. S. Thoma.m, De Malo, 4, 1 ad 2; De potentia, 3, 9 ad 2-6. 2 Cf. De Malo, 4, 1 ad 3 et 12. * · · i I - L. Π. Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis peccato originali. Ergo neque caro humana in potentia, nempe semen, potest traducere peccatum originale. 413. Respondetur. Nego mai.; concedo min., et nego conclusionem. Ratio est quia cum peccatum originale sit essentialiter peccatum naturae et non peccatum personae, ab eo pendet magis in traductione eius a quo magis pendet natura prout a persona contradistinguitur. lam vero caro humana in po­ tentia seu virtute, scilicet semen, per se primo tendit ad na­ turam humanam constituendam, sicut et ipsa generatio cui deservit; quando vero iam est caro in actu, nempe corpus vivum, iam trahitur potius ad personam, cui per se primo est esse in actu, quia esse sicut et agere est suppositorum vel personarum '. Traducitur ergo causa materialis adae­ quata peccati originalis in causando, non in essendo. 414. Obiectio quinta, quae procedit ex ipsa ratione pec­ cati. Quod non est voluntarium neque in potestate peccantis non est peccatum. Atqui peccatum originale non est volun­ tarium neque in potestate descendentium ab Adam, quia quod est ab origine est naturale et necessarium seu inevita­ bile. Ergo peccatum originale non est verum peccatum in posteris Adae ideoque non vere et proprie traducitur pecca­ tum ab Adam in posteros. 415. Respondetur. Distinguo mai.: Quod non est volun­ tarium neque in potestate peccantis et secundum se et se­ cundum relationem ad suum principium, non est peccatum, concedo’, quod non est voluntarium neque in potestate pec­ cantis secundum se considerati, bene vero secundum rela­ tionem ad suum principium, non est peccatum, subdistinguo: non est peccatum actuale seu personale, concedo; non est peccatum originale seu naturae, nego. Cf. De \talo, 4. 1 ad 7. Art. 1: Traductio peccati primi parentis 575 Contradistinguo min.: Peccatum originale non est volun­ tarium neque in potestate descendentium ab Adam, prout considerantur secundum se ut personae singulares, concedo; prout considerantur relative ad suum principium a quo pro­ cedunt, nempe ad Adam, a quo per originem trahunt natu­ ram humanam, nego. Et nego consequens et consequentiam. Verum est quod voluntarium est de ratione peccati; at quia peccatum non dicitur univoce, sed analogice de pecca­ to actuali et de peccato originali, consequenter dicendum est etiam quod voluntarietas debet analogice sumi, et non univoce, secundum quod applicatur peccato actuali et pec­ cato originali. Peccatum actuale seu personale, sive mortale sive veniale sit, est peccatum simpliciter et perfecte dictum quasi summum analogatum peccati, et ideo voluntarium simpliciter et perfecte dictum requiritur ad hoc peccatum, et est voluntarium voluntate personali secundum se et abso­ lute; peccatum vero originale est peccatum diminutum in ratione peccati et ideo sufficit ipsi voluntarietas quaedam diminuta, quae est voluntarietas naturae generatae prout membrum est primi parentis generantis seu prout ab eo des­ cendit per motionem generativam 416. Obiectio sexta, quae addi potest ex Juliano Eclanensi contra Augustinum. «Per quid peccatum invenitur in parvulo, utrum per voluntatem, an per nuptias, an per pa­ rentes?». Per nullum: «Non peccat iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat iste qui condidit, per quas rimas inter tot praesidia innocentiae peccatum fingis ingressum?». 417. Ad quae eleganter Augustinus: «.Respondeant ei — inquit— paginae sanctae: «per unum hominem peccatum Cf. De Malo, 4, 1 ad 1; II Sent. dist. 30, q. 1, art. 2, ad 1; S. Augusti­ num, De nuptiis et concupiscentia, II, cap. 28, n. 48, ML, 44, 454. 1 ■ in hunc mundum intravit et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertansiit, in quo omnes peccaverunt. Ob minus delictum multi mortui sunt; iudicium e.x uno in con­ demnationem; ob unius delictum, mors regnavit per unum; per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi. Ecce per quid delictum invenitur in parvulo. lam credat ori­ ginale peccatum; sinat venire parvulos, ut salventur, ad Christum... Quid quaerit latentem rimam, cum habeat apertissimam ianuam? Per unum hominem, ait Apostolus; per unius delic­ tum, ait Apostolus; per inobedientiam unius hominis, ait Apostolus. Quid quaerit amplius? Quid quaerit apertius? Quid quaerit inculcatius? *. Art. 2.-Utrum etiam alia peccata primi parentis vel proximorum parentum traducantur in posteros +· 418. Dato ergo quod primum peccatum primi parentis traducatur per originem in posteros statim quaeritur utrum istud peccatum sit unicum quod traducitur, an potius tradu­ cantur etiam alia. Et quidem S. Doctor in distributione articulorum ponit quaestionem de omnibus aliis peccatis tum primorum pa­ rentum tum etiam ceterorum dicens: «utrum omnia alia peccata primi parentis vel etiam aliorum parentum per ori­ ginem in posteros deriventur». Quae formulatio respondet Augustino quaerenti «utrum omnium malis actibus et multi­ plicatis delictis originalibus qui nascitur implicetur, ut tan­ to peius quanto posterius quisque nascatur2. S. AUGUSTINUS, De nuptiis et concupiscentia, cap. 27-28 nn 46-47 ML, 44. 462-463. ' ·’ S. Augustinus, Enchiridio, cap. 47, n. 13, ML, 40, 255. Art. 2: Solum primum peccatum adae traducitur 577 Et ratio dubitandi pro Augustino erant verba Scripturae pluraliter dicta: «Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea et verba Liturgiae quibus dicitur quod baptismus confertur, etiam parvulis «in remis­ sionem peccatorum». Unde videretur quod non unum, sed plura peccata traducerentur per originem in posteros; et tunc merito quaeri potest utrum cetera peccata Adae et Evae et aliorum parentum ab Adam usque ad nos traducan­ tur per originem in filios. Sed quia nimis durum videtur dicere quod omnia omnino peccata parentum omnium traducerentur in filios, eo quod «illi, quibus regenerationis gratia non confertur, nimia sarci­ na in ipsa sua aeterna damnatione punirentur, si cogerentur ab initio generis humani omnium praecedentium parentum suorum originaliter peccata contrahere et poenas pro eis de­ bitas pendere» 2; et aliunde Scriptura restringere videatur usque ad tertiam vel quartam generationem quando ait: «Reddam iniquitatem patrum super filios in tertiam et quar­ tam generationem» 3, quaestio reducitur ad hoc: «Utrum ce­ tera peccata Adam et Evae praeter primum et insuper pecca­ ta parentum proximorum usque ad tertiam et quartam gene­ rationem, traducantur per originem in posteros». Et haec est formulatio S. Thomae initio articuli, quae iam erat proposita a Magistro Sententiarum 4, cum expone­ ret mentem S. Agustini. 4 SOLUTIO QUAESTIONIS 419. conclusio: Solum primum peccatum primi parentis traducitur per originem in posteros, non autem cetera peccata primorum parentum aut etiam parentum proximorum. 2 Psalm. 50, 2. Augustinus, Ibidem. Deut., 5, 9. Petrus Lombardus, II Sent., dist. 33, cap. 1 et 2. 5* 578 L II. 0 LXXXI: De EXSISTENTIA PECCATI ORIGINALIS Conclusio videtur esse certa secundum fidem catholi­ cam, modo saltem aequivalenti. Docet enim Concilium Tri­ dentinum quod «hoc Adae peccatum, quod origine unum est, et propagatione, non imitatione, transfusum omnibus inest unicuique proprium» ’. Et S. Pius V damnavit istas duas propositiones Baii: «Omne scelus est eius conditionis ut suum auctorem et omnes posteros eo modo inficere possit quo infecit prima transgressio. Quantum est ex vi trans­ gressionis, tantum meritorum malorum a generante con­ trahunt qui cum minoribus nascuntur vitiis quam qui cum maioribus» 2. Neque verba citata Scripturae et Liturgiae contrarium suadent; nam verba Psalmi 50, 2, non est omnino certum esse dicta de peccato originali; et aliunde, etiam hoc conces­ so, non est certum ea habere vim pluralis in textu hebraico, ut iam monebat S. Hieronymus: nisi autem haec duo simul constarent certo, argumentum non tenet. Formula vero Liturgica non urget, quia primo facta est pro baptismo adulto­ rum, qui certo plura peccata habebant, et consequenter ap­ plicata est parvulis: baptismus autem in adultis remittit alia peccata personalia. Quod denique dicitur de visitatione parentum in filios usque ad tertiam et quartam generationem, intelligitur non de ipsis peccatis parentum, neque de poena spirituali et ae­ terna eis debita, sed solum de poena temporali et corporali, ut docet idem S. Agustinus quem affert S. Thomas hic ad primum. 420. Probatur ratione theologica ex dictis in articulo praecedenti. Illa tantum peccata sunt traducibilia per origi­ nem a parentibus in filios quae pertinent ad naturam speciei, non autem quae sunt mere personalia et individualia. 2 Concilium Tridentinum. Denz. 790. S. Pius V, Denz. 1052-1053. Art. 2: Solum primum peccatum adae traducitur 579 Atqui solum primum peccatum primi parentis pertinet ali­ quo modo ad naturam speciei, dum cetera peccata primo­ rum et posteriorum parentum sunt mere personalia vel individualia. Ergo solum primum peccatum primi parentis tra­ ducitur per originem in posteros, non autem alia peccata primorum aut posteriorum parentum. Maior constat, quia eodem modo iudicandum est de tra­ ductione peccati a parentibus in filios per generationem si­ cut de traductione aliarum qualitatum. Atqui illae solae qualitates vel proprietates quae pertinent ad naturam spe­ ciei traducuntur a parentibus in filios, non autem quae sunt mere personales et individuales, quia homo generat homi­ nem qui est idem sibi in specie, non in individuo, cum nemo possit seipsum generare. Et sic videmus quod homo generat sibi simile in specie et in proprietatibus specificis, sicut homo generat animal rationale et risibile et bipes; at gram­ maticus non generat grammaticum neque pictor pictorem, quia haec sunt mere personalia vel individualia. Ergo et illa sola peccata traducuntur per originem in posteros quae per­ tinent aliquo modo ad naturam speciei, non autem quae sunt mere personalia et individualia. Minor patet ex dictis articulo praecedenti, ubi probatum est quod peccatum originale est peccatum naturae, non pec­ catum personae. Revera, eadem est ratio iustitiae originalis et peccati originalis, quia contrarie opponuntur et contra­ riorum eadem est ratio. Atqui iustitia originalis erat aliquo modo naturalis, idest, ad naturam speciei pertinens. Nam ad naturam speciei potest pertinere aliquid tripliciter, uno modo sicut constituens speciem, sicut differentia specifica, et sic rationalitas pertinet ad naturam speciei humanae; alio modo sicut accidens proprium et connaturale speciei, et sic risibilitas pertinet ad naturam speciei; tertio modo, ut accidens concomitans speciem, licet non causetur ex princi­ piis naturae, et sic iustitia originalis erat quasi naturalis, quia collata pro tota natura humana. Quia ergo primum peccatum primi parentis corrupit iustitiam illam natura- i 71 « 4 J ,2 580 L· Π. 0. LXXXI: De exsistentia peccati originalis lem, consequenter induxit formam contrariam eiusdem ra­ tionis, nempe peccatum originale, quod ideo pertinet hoc modo ad naturam speciei. Alia vero peccata primi parentis vel proximorum parentum sunt pure personalia, quia neque corrumpunt donum naturale iustitiae originalis. 421. Confirmatur. Ita se habent alia peccata primorum et posteriorum parentum ad primum peccatum primi pa­ rentis sicut se habet gratia sanctificans Adae post poeniten­ tiam et aliorum parentum proximorum ad iustitiam origi­ nalem primo homini collatam. Atqui gratia sanctificans Adae post poenitentiam et aliorum parentum proximorum non traducitur per originem in posteros. Ergo neque alia peccata primorum vel posteriorum parentum traducuntur per originem in posteros l. SOLVUNTUR DIFFICULTATES 422. Obiectio prima. Poena iusta infligitur tantum prop­ ter culpam. Atqui poena iusta infligitur filiis pro peccato proximorum parentum, tum a Deo tum etiam ab homini­ bus. Ergo in filios transit culpa proximorum parentum. 423. Respondetur. Distinguo mai.: Poena iusta infligitur tantum propter culpam, propriam vel alienam, concedo; propriam tantum, subdistinguo: poena spiritualis et aeterna, concedo; propriam tantum, subdistinguo: poena spiritualis et aeterna, concedo; poena corporalis et temporalis, nego. Contradistinguo min.: Poena iusta infligitur filiis a Deo et ab hominibus propter culpam seu peccatum alienum, idest proximorum parentum, poena corporalis et tempora­ lis, concedo; poena spiritualis et aeterna, nego. Et nego consequens et consequentiam. Cf. S. Thomam. hic. sed contra. Art. 2; Solum primum peccatum adae traducitur 581 Verum est quod poena iusta non infligitur nisi propter aliquam culpam. Sed culpa potest esse duplex: alia propria et personalis; alia, aliena; similiter poena potest esse spiri­ tualis et aeterna, quae consistit in privatione gratiae; et cor­ poralis et temporalis, quae est compatibilis cum gratia. Constat autem culpam propriam esse graviorem quam cul­ pa aliena, et ideo pro culpa propria meretur quis maiorem poenam quam pro culpa aliena. Cum ergo poena spiritualis sit maior quam poena corporalis, merito infligitur pro culpa propria, dum corporalis potest iuste infligi pro culpa aliena, quatenus ille qui punitur consideratur ut res illius qui pec­ cat, non vero ut persona propria. Et hoc modo tam Deus quam homines iuste puniunt fi­ lios poena temporali et corporali propter peccata proximo­ rum parentum, in quantum filii sunt adhuc quaedam res parentum proximorum; nempe filii sunt parentum secun­ dum corpus, non autem secundum animam, et ideo iuste puniuntur parentes in corpore filiorum poena corporali, non autem in anima poena spirituali '. 424. Obiectio secunda. Magis potest homo generans tra­ ducere in filios peccatum quod habet a seipso quam pecca­ tum quod habet ab alio, sicut ignis potest magis transferre in aliud corpus calorem quem habet a seipso quam aqua, quae habet calorem ab alio. Atqui homo generans traducit in filios peccatum quod habet ab alio, nempe ab Adam. Ergo multo magis poterit traducere in alios peccata quae habet a se, scilicet peccata propria. 425. Respondetur. Distinguo mai.: Magis potest traduce­ re in filios peccatum quod habet a seipso quam quod habet ab alio, dummodo peccatum quod habet a seipso sit traducibile, concedo; secus, nego. 1 Cf. De Malo, 4, 8 ad 6. 10 ,· ■ ■ i· 582 L. II. Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis Concedo min. et nego consequens et consequentiam. Habere a se vel habere ab alio est quid indifferens ad rationem transmissionis peccati ad alios, quia Adam habe­ bat primum peccatum a se et non ab alio, et tamen transmissit illud in posteros; alii autem parentes post Adam, ha­ bent illud ab alio et non a se, et tamen illud traducunt. Aliunde ergo pendet ratio propria traducibilitatis peccati in alios per originem. Hoc autem proprie consistit in ratione peccati naturae, non personae ut mera persona est, quia et generatio est primo actus proprius naturae potius quam personae, et natura est traducibilis seu communicabitis, dum persona est omnino intraducibilis, quia est de ratione sua incommicabilitas. Unde S. Thomas profunde et eloquenter scribit: «Quilibet enim generans traducit peccatum origina­ le (in posteros) in quantum generat ut Adam, non inquantum generat ut Petrus vel Martinus, idest per id quod habet ab Adam, non per id quod est proprium sibi» ’. 426. Obiectio tertia. Posita ratione propria traductionis peccati a parente in filios ponitur de facto et ipsa traductio peccati, quia posita causa ponitur effectus. Atqui ponitur de facto eadem ratio traductionis peccati a parente in filios in primo parente respectu primi peccati eorum et in parenti­ bus proximis relate ad propria eorum peccata, nempe esse in illis sicut in principio quodam naturae per peccatum co­ rruptae. Ergo non solum traducitur in posteros primum pec­ catum primi parentis, sed etiam cetera peccata proximorum parentum. 427. Respondetur. Concedo mai. et nego min. et con­ clusionem. Revera non est eadem ratio pro primo peccato primi pa­ rentis et pro peccatis personalibus parentum proximorum vel etiam eiusdem primi parentis. Quia in ipsis sumus sicut in principio naturae non in quantum sunt personae, sed in De Malo. 4. 1 ad 8. Art. 2: Solum primum peccatum adae traducitur 583 quantum sunt naturae generantes naturam. Primum autem peccatum primi parentis corrupit naturam humanam co­ rruptione pertinente directe ad lineam naturae, quia corru­ pit iustitiam originalem quae erat veluti accidens proprium naturae; alia vero peccata primi parentis vel etiam proxi­ morum parentum corrumpunt naturam humanam non qui­ dem corruptione eiusdem lineae vel rationis ad naturam pertinente, sed solum corruptione pertinente ad lineam per­ sonae. Ratio ergo utriusque peccati non solum non est ea­ dem, sed potius est contraria seu inversa. Unde nihil mirum si contrarium sequatur, scilicet primum peccatum primi pa­ rentis traducitur generatione in posteros; cetera vero non traducantur. Quae omnia illustrari possunt hac analogia: ANALOGIA PROPORTIONALITATIS INTER: I) Ordinem philosophicum·. A) Naturae sive speciei: quae traducitur generatione univoca: a) ipsa natura vel species; b) accidentia naturae seu speciei, quae sunt acci­ dentia propria, quae praedicantur in quale ne­ cessario, ut potentiae naturales. B) Personae: quae non traducitur generatione univoca: a) ipsa persona, b) accidentia personae; quae sunt accidentia stricte dicta, quae praedicantur in quale contingenter. II) Ordinem theologicum, qui est accidentium, quia non datur substantia supematuralis creata: A) Accidentia supernaturalia naturae seu quasi connaturalia, quae traducuntur generatione una cum natura et sicut ipsa natura: a) bonum: iustitia originalis, habitus entitativus, b) malum: peccatum originale, habitus entitativus. B) Accidentia supernaturalia pure personalia, quae non traducuntur generatione sicut neque persona: L. II. Q. LXXX1 De exsistentia peccati originalis a) bonum: iustitia pure gratuita: gratia sanctificans b) malum: peccatum actuale vel pure personale. Art. 3.-Utrum peccatum primi parentis transeat per originem in omnes homines .·ν 428. Constat ergo ex dictis primum peccatum primi pa­ rentis (art. 1) et quidem solum seu exclusive traduci per ge­ nerationem in posteros (art. 2). Modo autem quaeritur de termino vel universalitate huius traductionis, utrum scilicet transeat in omnes homines an e contra aliqui excipiantur a contractione huius culpae originalis. Qua in re in Ecclesia Catholica semper creditum est Christum lesum, verum Deum et verum hominem omniumque hominum redemptorem, minime contraxisse peccatum originale an vero alii praeter Christum excipiantur a con­ tractione peccati originalis quandoque in Ecclesia dubita­ tum et disputatum est. Ergo saeculo XIII incipiente, secta amaurianorum doce­ bat Spiritum Sanctum esse in eorum asseclis, quos «spiri­ tuales» vocabant, incarnatum, et consequenter omnes et sin­ gulos spirituales esse vere ipsum Spiritum Sanctum; unde nec ullum peccatum habent neque habuerunt neque habere poterant. Unde et filii, qui ex istis spiritualibus nascerentur, non indigebant baptismate, quia non contrahebant peccatum originale·, immo neque iudaei adhaerentes eorum sectae de­ bebant baptizari, quia ipso facto adhaesionis iam erant sanctificati. Quapropter Universitas Parisiensis damnavit, inter plures alias, sequentes propositiones: «De meritis praesumentes, gratiae derogantes, mentiti sunt bonorum baptismatis non egere parvulos ex eorum sanguinibus pro­ pagatos, si suae conditionis mulieribus carnali possent co­ pula commisceri» 12. Et dicebant: «Si iudaeus habet cognitio1 Cf. S. Thomam, ΙΠ, 14, 3; 15, 1-2. 2 DEMELE-CHATELAIN, Chartularium Universitatis Parisiensis, Paris 1881 t. l,p. 71-72. Art. 3: Utrum pecc adae transeat in omnes nomines 585 nem veritatis, quam habemus, non oportet ut baptizetur» Longius vero et acrius disputatum est in scholis utrum Beata Virgo Maria contraxerit vel non peccatum originale, usque dum Pius IX definivit eam fuisse a labe originalis cul­ pae praeservatam immunem. Quo autem sensu sit hoc intelligendum, paulo infra dicetur. SOLUTIO QUAESTIONIS 429. conclusio: Omnes homines, praeter solum Chris­ tum, ex Adam per naturalem originem derivati, debitum vel ne­ cessitatem habendi peccatum originale, contrahunt; de facto etiam omnes illud contrahunt, praeter solam Beatam Virginem Mariam quae, singulari Dei privilegio, intuitu meritorum Chris­ ti, fuit ab actuali contagione miraculose praeservata immunis. Haec conclusio explicatur primo, deinde probatur. 430. Explicatur. Ergo in hac conclusione distinguimus inter debitum seu necessitatem contrahendi peccatum origi­ nale, et actualem contractionem eius; et secundum hoc poni­ mus duas propositiones universales quasi per modum regu­ lae, et duas singulares quasi per modum exceptionis. Conse­ quenter conclusio habet quatuor partes, quae sic se habent: prima, de iure, ex debito, ex necessitate quandam, omnes homines ex Adam per viam seminis descendentes, vi genera­ tionis, peccatum originale contrahunt; secunda, ab hoc iure, ab hoc debito, ab hac necessitate illud contrahendi, excipitur solus Christus, vi singularis eius generationis; tertia, de fac­ tio etiam omnes homines naturaliter descendentes ab Adam per viam seminis, contrahunt peccatum originale; quarta, ab hac actuali contractione peccati originalis excipitur sola 1 Baeumker, Contra Amaurianos, cap. 5, Münster imW. 1926,p. 17,inco- llect. «Baitrâge zur geschichte der Philosophie des Mittelalters», Bd. XXIV, haft 5-6. Vide etiam Capelle, Amaury de Bène, étude sur son panthéisme for­ mel, in «Bibliothèque Thomiste», t. XVI, Paris 1932, specialiter, p. 34-36. I 586 L. II, Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis Beata Virgo Maria, per miraculum et singulari Dei privilegio, intuitu meritorum Christi, eam praeventi ve redimentis. ». Λ ,·χ 431. Probatur prima pars. Ita se habet in universalitate transfusionis primum peccatum primi parentis respectu pos­ terorum ab eo naturaliter per viam seminis descendentium, sicut se habet transmissio peccati actualis a voluntate ad di­ versas facultates et membra ab ea mota ad actum deordinatum. Atqui peccatum actuale voluntatis derivatur de iure ad omnes potentias et membra corporis, ut sunt manus, pedes, lingua, dentes. Ergo etiam modo proportionali, primum pec­ catum primi parentis derivatur de iure ad omnes homines na­ turaliter descendentes ab Adam motione generationis activae. Maior constat ex dictis articulo primo. Nam sicut se habet simpliciter ad simpliciter, ita se habet tale ad tale. Atqui ratio traductionis peccati originalis simpliciter se habet modo pro­ portionali in suo genere sicut se habet ratio transmissionis peccati actualis a voluntate ad ceteras animae potentias et corporis membra, ut patet ex articulo primo. Ergo et univer­ salitas seu extensio utriusque transfusionis debet se habere modo proportionali utrobique, quia se habet ad ipsam puram rationem transmissionis sicut se habet tale ad simpliciter. Minor vero experientia constat et patet ex dictis supra, quaestione 74, de diversis subiectis peccati actualis. Sicut ergo voluntas non est potentia universalis in essendo, sed in movendo, quia est motor universalis quoad exercitium cetera­ rum potentiarum rationalium animae et membrorum corpo­ ris, ita etiam primum peccatum primi parentis non est uni­ versale in essendo, quasi ens logicum, sed in movendo per viam generationis activae, qua communicatur seu transmit­ titur ad omnes homines descendentes ab Adam per viam ge­ nerationis naturalis. Quam quidem rationem universalitatis in causando, quam habet primum peccatum primi parentis, optime vidit Alexander Halensis, dum scribit: «Illud Art. 3: Utrum pecc adae transeat in omnes homines 587 quod fuit actuale Adae, nobis est originale (=Hugo de S. Victore) intelligendum est per causam. Non enim per essen­ tiam actuale peccatum ipsius Adae est nostrum originale; sicut enim differunt subiecta, ita differunt peccata. Sed per causam potest dici, quia actuale peccatum illius fuit causa nostrae originalis» *. 432. Secunda pars. lam vero constat quod omnes homi­ nes, praeter solum Christum, sunt membra Adae, quia ab Adam descendunt per viam generationis naturalis; Christus vero non descendit ab Adam hoc modo, quia conceptus est de Spiritu Sancto sine virili semine, et ideo non est mem­ brum Adae. Quia ergo Christus solus fuit in Adam materiali­ ter tantum seu quoad corpulentiam substantiam tantum, et non formaliter seu quantum ad seminalem rationem, ut ait Augustinus, ideo solus Christus inter homines excipitur a debito seu a necessitate contrahendi peccatum originale vi generationis suae singularis. EI haec est ratio quam S. Thomas post Patres Ecclesiae urget pro exceptione Christi a necessitate contrahendi pecca­ tum originale: «Illa enim est causa —inquit— quare Chris­ tus peccatum originale non traxit, quia ex sola femina sine virili semine (=ergo sine dependentia vel motione activa ge­ nerationis ab Adamo inchoata, carnem(=humanam natu­ ram) accepit» 1 2. «De solo autem Christo-addit Caietanus-verum est quod ex ipsa generatione nulli obnoxius est peccato, iuxta verbum Angeli ad Beatam Virginem ante Filii concep­ tionem, quae vocatur nativitas in utero dicentis: quod a te nascetur sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. 1, 35)» 3. Halensis, Summa Theol. Π P., II Lib., n. 221, in fine, Edit, cit. t. III, p. 237 b. 2 S. Thomas, In Ad Romanos, cap. 5, lect. 3, p. 73 a. 3 Caietanus, h. I., n. 1. 1 ALEXANDER • . j··- 588 i L. II. 0. LXXXI: De exsistentia peccati originalis Et hoc est quod Liturgia Sacra celebrat de Christo, dum canit: «Non ex virili semine, sed mystico spiramine, Ver­ bum Dei factum caro, fructusque ventris prodiit» Neque audiendi sunt qui ex particula seminis Adae dere­ licta a diabolo et non maculata contagione originalis culpae, et conservata per plures generationes usque ad Beatam Vir­ ginem, natus sit Salvator mundi; hoc enim commentitium et falsum est, neque concordari potest cum doctrina revela­ ta de conceptione Christi. Ista ergo exceptio prorsus singularis Christi non est pro­ prie loquendo exceptio regulae universalis de necessitate contrahendi peccatum originale, sed potius est confirmatio eius, quia tollit causam propriam illius necessitatis, quae erat motus generationis activae ex Adam. Sublata vero causa, tollitur effectus. Posito ergo quod Christus non sit conceptus ex virili semine, sed de Spiritu Sancto, mirabile foret quod peccatum originale contraheret. Et vere oportebat hoc ponere, quia Christus natus est ut Redemptor omnium hominum ab omni peccato, maxime autem ab originali. Redemptor autem aut Liberator nullo modo debet esse obnoxius necessitati redemptionis per con­ tractionem necessitatis contrahendi peccatum originale. 433. Tertia pars inde etiam facile probatur. Nam tantun extenditur de facto effectus alicuius causae quantum de facto extenditur virtus eius actualiter agentis et causantis, nisi mi­ raculum interveniat. Atqui causa contractionis actualis pec­ cati originalis, quae est motio activa generationis ab Adam descendens, actu agit in omnes naturas humanas praeter so­ lum Christum, quia omnes de facto concipiuntur et generan­ tur ex virili semine. Ergo et de facto, nisi miraculum inter­ veniat omnipotentiae Dei, omnes homines praeter solum Christum contrahunt peccatum originale. In Festo Nativitatis Domini. Hym. ad primas vesperas. Art. 3: Utrum pecc adae transeat in omnes homines 589 434. Quarta pars. Atqui in uno solo casu, nempe respec­ tu personae Beatae Mariae Virginis, intervenit miraculum omnipotentiae Dei, impedientis ne illa de facto incurrat ma­ culam originalis culpae ipsi debitae vi generationis ab Adam. Ita Pius IX definitivit «doctrinam quae tenet Beatis­ simam Virginem Mariam in primo instanti suae conceptio­ nis fuisse singulari omnipotentis Dei gratia et privilegio, in­ tuitu meritorum Christi lesu Salvatoris humani generis ab omni originalis culpae labe praeservatam immunem, esse a Deo revelatam, atque idcirco ab omnibus fidelibus firmiter constanterque credendam» Et in Liturgia canit Ecclesia: «Deus, qui Unigeniti tui matrem ab omni originali culpa in sua conceptione mirabili­ ter praeservasti» 1 2. «Deus qui per Immaculatam Virginis Conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti, quaesumus, ut qui ex morte eiusdem Filii tui praevisa eam ab omni labe praeservasti...» 3. Tria ergo docentur ab Ecclesia: 1°, ratio miraculi et pri­ vilegii conceptionis immaculatae (=ut esset dignum habita­ culum Christi lesu, Dei-hominis); 2°, redemptio praevia (=ex praevisa morte Christi Dei-hominis, Salvatoris et Re­ demptoris humani generis) et liberatio ab actuali incursione peccati originalis (=eam ab omni originalis culpae labe praeservavit); 3°, iste modus redemptionis est singularis et miraculosus (=singulari omnipotentis Dei gratia et privile­ gio mirabiliter praeservavit). Consequenter dicendum est: a) Beatam Virginem habuis­ se verum debitum seu necessitatem contrahendi peccatum originale vi generationis activae parentum eius, quae facta fuit ex virili semine; secus, non indigeret redemptione quae est per Christum, et tamen vere fuit redempta; ergo vere fuit obnoxia necessitati contrahendi peccatum originale; 1 Pius IX, Bulla Ineffabilis Deus, Denz. 1641. 2 Oratio ad primas vesperas Festi Immaculatae Conceptionis. J Oratio ad Laudes in eodem festo. • "i N 4 F·1 ΛΙ 590 L. II. Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis b) miraculum omnipotentiae Dei non fuisse circa ipsam con­ ceptionem activam, sicut fuit in Christo lesu, sed, posita na­ turalitate huius generationis, circa contractionem peccati originalis, a qua fuit miraculose praeservata, et sic miracu­ lum versatur circa praeservationem illam, prout contractio illa nata est tangere conceptionem passivam; c) excludendas esse explicationes illas quae in eadem omnino linea ponunt Christum lesum et Beatam Virginem, quasi Beata Virgo non incurrisset debitum, sive ex exemptione a decreto damnatio­ nis Adae et posterorum eius, ante praevisionem peccati Adae, sive ex particula immaculata seminis Adae; nam haec omnia excludunt a Beata Virgine necessitatem Redemptio­ nis, quod est erroneum, et nituntur doctrina falsa de trans­ missione peccati originalis ex pacto Dei cum Adamo, vel ex mera came Adae, materialiter sumpta; d) explicationem dogmatis conceptionis immaculatae Beatae Mariae Virginis optime intelligi in postrema sententia S. Thomae de modo quo peccatum originale traducitur, nam tunc sumitur natu­ ra dynamice et efficienter, et non iam formaliter et statice, ut in priori sua explicatione; miracula autem versantur cir­ ca causalitatem efficientem, potius quam circa formalem. Sed de hac re data opera tractare pertinet ad Tertiam Par­ tem, quaestione 27. § Π SOLVUNTUR DIFFICULTATES 435. Obiectio prima. Ita intelligenda est universalitas peccati originalis in descendentibus ab Adam per viam ge­ nerationis activae sicut intelligitur universalitas mortis, quae est poena peccati originalis. Atqui poena mortis non est de facto universalis, quia non omnes homines moriuntur, v. gr. illi qui erunt in mundo in secundo adventu Christi. Ergo neque culpa originalis est universalis ad omnes homi­ nes descendentes ab Adam. Art. 3: Utrum pecc adae transeat in omnes homines 591 436. Respondetur. Distinguo mai.·. Ita est intelligenda universalitas peccati originalis sicut intelligitur universali­ tas mortis, quae est eius poena, quantum ad debitum seu reatum, concedo; quantum ad actum, nego. Contradistinguo min.: Poena mortis non est de facto uni­ versalis, quantum ad debitum seu reatum, nego; quantum ad actum, transeat. Et nego consequens et consequentiam. Poena, si intelligatur quantum ad debitum seu reatum, tantum extenditur quantum extenditur culpa; at non sem­ per poena applicatur de facto, quia quandoque potest mise­ ricorditer condonari peccatori, vel potest etiam applicari iusto qui vult satisfacere pro peccatoribus. Et sic videmus quod Christus mortuus est de facto, cum tamen non habue­ rit ullum peccatum neque etiam debitum contrahendi pec­ catum originale; sic etiam Beata Virgo Maria mortua est de facto, licet de facto non habuerit peccatum originale neque ullum peccatum personale. Unde mirum non est si, de facto, possit peccator eximi a morte actuali; et sic est probabile quod illi qui erunt viventes in secundo adventu Christi, non morientur de facto, sed renovabuntur tantum, operante Dei virtute ’. 437. Obiectio secunda. Qui non habet actu peccatum originale non potest actu illud transmittere posteris eius, secundum illud: nemo dat quod non habet. Atqui parentes christiani seu rite baptizati non habent actu peccatum origi­ nale. Ergo parentes baptizati seu christiani non transmit­ tunt filiis suis peccatum originale, quod ideo non traducitur saltem in filios Christianorum. 438. Respondetur. Distinguo mai.: Qui non habet actu peccatum originale ullo modo, scilicet neque formaliter sub Cf. Caietanum, h. L, n. 2. 592 Γ L II, Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis ratione peccati, neque virtualiter aut causaliter, non potest illud transmittere posteris eius, concedo; qui non habet pec­ catum originale actu formaliter, bene vero habet illud vir­ tualiter aut seminaliter seu causaliter, non potest illud transmittere posteris eius, nego. Contradistinguo min.: Parentes christiani seu rite bapti­ zari non habent actu peccatum originale formaliter sub ra­ tione peccati, concedo; virtualiter et seminaliter seu causali­ ter, nego. Et nego consequens et consequentiam. Haec difficultas proposita fuit Augustino a pelagianis. Notat autem acute Hiponensis quod plures «homines ideonei sunt his rebus interrogandis, quibus intelligendis non sunt idonei». Et a protervis merito quaerit ut ei explicent «quomodo praeputium quod per cincumcisionem aufertur maneat in eis quos genuerint circumcisi; quomodo etiam palea quae opere humano tanta diligentia separatur, ma­ neat in fructu qui de purgato tritico nascitur» *. Est autem de fide quod parvuli, «etiamsi fuerint a bapti­ zatis parentibus orti» contrahunt peccatum originale 2, et quod in parentibus baptizatis per gratiam quae in baptismo confertur tollitur totum id quod veram et propriam peccati rationem habet 3. Attamen, verum est quod iustitia originalis, quae pecca­ to originali directe opponitur, non restituitur tota per gra­ tiam baptismi, quae est gratia habitualis et personalis, et ideo etiam post baptismum remanet virtualitas peccati ori­ ginalis in effectibus eius, nempe in deordinatione partis in­ ferioris ad superiorem seu corporis ad animam. Cum ergo parentes generent filios suos secundum corpus et non secun­ dum mentem, ideo generant eos secundum id quod adhuc S. AUGUSTINUS, De peccatorum meritis et remissione. Lib. Ill cap 8 n 16. ML. 44. 194. ’ 1 Concilium Tridentinum, Denz. 791. Concilium Tridentinum, Denz. 792. Art. 3: Utrum pecc. adae transeat in omnes homines 593 retinent de vetustate Adae, non secundum id quod habent de novitate Christi, quod est mere personale, dum aliud per­ tinet ad naturam *. Haec ergo virtualitas sufficit ad trans­ mittendum peccatum originale in posteros: non enim gene­ rant ut baptizati, sed ut homines. 439. Obiectio tertia. Maius est donum Christi quam pec­ catum Adae1 2. Atqui donum Christi non traducitur universa­ liter ad omnes homines, quia non omnium est fides et gra­ tia. Ergo multo minus peccatum Adae traducitur ad omnes homines. 440. Respondetur. Distinguo mai.: Maius est donum Christi quam peccatum Adae, intensive, concedo; extensive, subdistinguo: quoad sufficientiam et virtualitatem, concedo, quoad efficientiam et actualitatem, nego. Concedo min. et nego consequens et consequentiam. Donum gratiae Christi est multo maius intensive quam peccatum Adae, quatenus peccatum Adae solum habet virtu­ tem traducendi peccatum originale, non peccata actualia, gratia vero Christi non solum habet virtutem removendi pec­ catum originale, sed et omnia peccata actualia, et insuper introducendi in gloriam coelestem. Intensive ergo seu quali­ tative donum Christi excedit in infinitum peccatum Adae. Si vero loquamur extensive et mere quantitative, tunc de facto peccatum Adae ad plures extenditur quam gratia Christi, quia illud ad omnes praeter Christum et Beatam Virginem, gratia vero Christi sanctificans et habitualis ad paucos tantum. Absolvite ergo loquendo, plus extenditur pec­ catum originale quam gratia sanctificans Christi. At proportionaliter aequiparantur, quia «sicut peccatum Adae tradu­ citur in omnes qui ab Adam corporaliter generantur, ita gra­ tia Christi traducitur in omnes qui ab eo spiritualiter gene­ rantur per fidem et baptismum» 3. Cf. S. Thomam, De malo, 4, 1 al 8; 4, 5 ad 4 et ad 11. 2 Rom. 5, 15. 3 S. Thomas, hic, ad 3. 1 [> 15 5 x • j id 1 *. H II. Q. LXXXI: De 594 exsistentia PECCATI ORIGINALIS Quia ergo comparatio Apostoli erat intensiva et propor­ tionalis, hoc sensu absolute et simpliciter verum est quod gratia Christi superabundatior est quam peccatum Adae. «Sicut peccatum Adae nocet omnibus qui carnaliter nascun­ tur ex ipso, ita redemptio Christi valet omnibus qui spiritualiter ex eo nascuntur» Art. 4.-Utrum, si aliquis ex humana came formaretur miraculose, contraheret originale peccatum 441. Quaestio potest esse duplex: prima, utrum, si ali­ quis formaretur de limo terrae vel de alia materia, sicut for­ matus est Adam, contraheret peccatum originale; secunda, dato quod iste non contraheret, utrum saltem contraheret ille qui miraculose formaretur de came humana iam exsis­ tente, sicut Eva formata est de costa viri2. Quantum tamen ad contractionem peccati originalis, uterque casus aequiparatur a S. Thoma in II Sent., dist. 31, q. 1, art. 2 ad 3. Notandum est autem quod illi qui hoc modo formaren­ tur, non essent proprie loquendo filii Adam, quia, ut optime ait S. Doctor, «mulier non est producta a viro per naturalem generatinem, sed sola virtute divina; unde et Eva non dici­ tur filia Adae» 3; nascerentur ergo materialiter tantum ex Adam, nempe quoad corpulentiam substantiam tantum, si formarentur ex aliqua particula corporis praeter viam gene­ rationis, et non formaliter seu quantum ad rationem semina­ lem4; si vero de limo terrae vel de lapide vel de alia sub­ stantia exteriori, nullo modo descenderant ab Adam, sicut neque Adam descendebat ab alio homine. i De Malo, 4, 6, ad 8. Cf. S. Thomam, I, 92, 3-4. I, 92, 2 ad 3. Ci. De Malo, 4, 7. Art. 4: Non contraheret pecc. orig qui non naturaliter generaretur 595 SOLUTIO QUAESTIONIS 442. conclusio prima: Si aliquis homo miraculose forma­ retur a Deo de limo terrae vel aliqua quacumque materia eique infunderet animam rationalem, iste nullo modo contraheret peccatum originale. 443. Probatur. Impossibile est per actionem divinam contrahere peccatum originale, sicut impossibile est quod Deus sit causa propria peccati originalis. Atqui si iste homo sic formatus contraheret peccatum originale, contraheret illud per actionem divinam, quia per solam actionem divi­ nam formaretur et quantum ad animam et quantum ad cor­ pus, eo modo quo Adam formatus est ’. Ergo si aliquis homo miraculose formaretur a Deo de limo terrae vel de alia quancumque re, nullo modo contraheret peccatum origina­ le; «si aliquis de limo terrae iterum formaretur, originalem maculam non haberet» 1 2. Nullam insuper haberet iste homo dependentiam ab Adam peccante, neque quantum ad animam neque quantum ad cor­ pus; nullo ergo modo peccatum Adae poterat in illum traduci, sicut nullo modo movetur ab Adam. Motio autem ab Adam est ratio propter quid traductionis peccati originalis in posteros. 444. Quantum vero ad secundum casum, ait S. Albertus Magnus inter obiiciendum quod «doctores dixerunt hucusque quod, si corpus hominis formaretur de manu vel de pede sine coitu, et anima infunderetur, quod adhuc contraheret originale» 3. Forte tamen haec dicta sunt gratis tantum, quia inter praedecessores eius et coetaneos non potui invenire hucus­ que ullum qui talem positionem defenderet. S. Bonaventura 1 Cf. S. Thomam, I, 91, 2. 2 S. Thomas, II Sent., dist. 33, q. 1, art. 1 ad 5. 3 S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 31, art. 2, obi. 4, edit. cit. t. 27, p. 514 b) ■i i 596 L. Π, Q. L\.\A1: De exsistentia peccati originalis refert duas opiniones quasi sibi coaetaneas, quando scribit: «Quidam tenent quod contraheret originale propter hoc quod non solum est corruptio et foedatio in parte, sed in tota came; alii vero tenent oppositum, dicentes quod, etsi sit in omnibus membris corruptio poenalitatis, quae est principium originalis, in parte generativa consistit» ‘. Tenet autem hanc positionem Henricus Gandavensis 2. 445. conclusio secunda: Si aliquis homo miraculose for­ maretur ex carne humana, sicut Eva formata est ex costa Adae, non contraheret peccatum originale nec de facto nec de debito seu de iure. c· î 446. Probatur. Illi soli contrahunt peccatum originale, saltem secundum debitum, qui ab Adam descendunt secun­ dum rationem seminalem, idest secundum motionem generativam eius. Atqui ille qui miraculose formaretur ex came humana praeter viam generationis naturalis, non descendit ab Adam secundum rationem seminalem seu non movetur ab Adam motione generativa. Ergo ille qui miraculose for­ maretur ex came humana praeter viam generationis na­ turalis non contraheret peccatum originale, etiam secun­ dum debitum. Maior constat ex dictis articulo primo, quia haec via ge­ nerationis naturalis est sola et unica qua peccatum originale traducitur, prout etiam expresse docetur a Concilio Tridentino, his verbis: «Revera homines, nisi ex semine Adae propa­ gati nascerentur, non nascerentur iniusti, cum ea propaga­ tione per ipsum dum concupiuntur, propriam iniustitiam contrahant» 3. 1 S. Bonaventura, II Sent. dist. 31, dub. 3, circa Litteram Magistri edit. cit. t. II, p. 756 a. Henricus Gandavensis, Quodl. I. q. 21, edit. Martin op cit p 7 12-21. ’ · r· . Concilium Tridentinum, Denz. 795. Art. 4: Non contraheret pecc orig oui non naturaliter generaretur 597 Minor vero ex terminis patet; nam qui miraculose forma­ tur ex portione aliqua corporis humani, v. gr. pede vel manu vel digito, non formatur naturaliter per generationem seu per viam seminis. 447. Confirmatur primo: In illos tantum traducitur pec­ catum Adae qui vere sunt filii Adae. Atqui miraculose for­ matus ex aliqua parte corporis humani non est vere filius Adae, sicut neque Eva quae fuit hoc modo formata fuit filia eius. Ergo peccatum originale non traducitur in illum qui miraculose formaretur ex aliqua portione corporis humani. 448. Confirmatur secundo: Ita se haberet ad Adam ille qui miraculose formaretur ex aliqua portione corporis hu­ mani, sicut se habet Christus, qui miraculose formatus fuit a Spiritu Sancto ex purissimis sanguinibus Beatae Mariae Virgninis ‘. Atqui Christus hac ratione nullo modo contraxit peccatum originale, etiam secundum debitum, ut patet ex dictis articulo secundo. Ergo neque etiam ille homo qui mi­ raculose formaretur modo simili sicut Christus contraheret ullo modo peccatum originale 2. Quod si attendamus ad factum et non ad possibilitatem vel hypothesim, valent quae ait S. Bonaventura de illis dua­ bus opinionibus: «Quodcumque horum dicatur, non est magna vis facienda, quia nullus est qui non generetur se­ cundum legem propagationis ex semine infecto nisi solus Christus, de quo certum est quod non habuit originale peccatum» 3. 449. Attamen, non eodem omnino modo se haberet sicut Christus, quia ille non esset constitutus in iustitia originali, et ideo contraheret omnes defectus et miserias quae ex na- .1 Π Cf. S. Thomam, III, 31, articulis 5, 7, 8; 32, 4. Cf. S. Thoma.m, De Malo, 4, 7 ad 6. S. Bonaventura, loc. cit. Γ J * L. II. Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis 598 tura corporali natae sunt sequi; Christus vero naturam hu­ manam assumpsit integram sicut fuit in primo parente an­ te peccatum et non contraxit defectus indetractibiles, sed solum voluntarie assumpsit ad melius satisfaciendum pro nobis Esset ergo ille homo sicut fuisset si a Deo conderetur in statu naturae purae. Unde S. Doctor ait: «Si aliquis divina virtute ex digito tornaretur, originale non haberet; haberet nihilominus omnes defectus quos habent qui in originali nascuntur, tamen sine ratione culpae, quod sic patet: Poterat Deus a principio, quando hominem condidit, etiam alium hominem ex limo terrae formare, quem in conditionem na­ turae suae relinqueret, ut scilicet mortalis et passibilis esset, et pugnam concupiscentiae ad rationem sentiens, in quo nihil humanae naturae derogaretur, quia hoc ex principiis naturae consequitur. Non tamen iste defectus in eo rationem culpae et poenae habuisset, quia non per voluntatem iste de­ fectus causatus esset. Similiter dico quod in isto qui ex digito generatur, tales defectus essent, si principiis quae naturae relinqueretur, nisi Dominus gratis hoc sibi vellet conferre quod primo homini contulit; nec isti defectus ex voluntate primi parentis proce­ derent, quia defectus non causantur ex voluntate primi pa­ rentis nisi in eis qui ab eo naturam accipiunt. Non autem aliquis accipit naturam a materia, sed ab agente. Unde, cum iste sit ab Adam solum materialiter, non autem sicut a prin­ cipio activo ab eo descendat, constat quod naturam huma­ nam ab seo non accipit, nec culpam originalem per eum incurrit nec praedictos defectus; et ideo rationem culpae vel poenae non habebunt, cum non comparentur ad voluntatem sicut ad causam» 2. 1 ! Cf. S.Thoma.m, III, 14. 1-3. II Seni., dist. 31. q. 1, art. 2 ad 3. λ. Art 4: Non contraheret pecc. orig. qui non naturaliter generaretur 599 Et idem docet Alexander Halensis ‘, et S. Bonaventura 2, qui ait: «Si homo fieret ex alia parte vel etiam mulier facta fuisse ex costa viri postquam peccavit, poenalitatem ali­ quam habuisset, non tamen peccatum originale». I ' SOLVUNTUR DIFFICULTATES 450. Obiectio prima. Peccatum contrahitur a posteris Adae quia nascuntur in loco exilii, non autem in loco vitae seu in paradiso. Atqui etiam homo miraculose formatus ex carne humana, esset in loco exilii, idest extra paradisum. Ergo etiam ille contraheret peccatum originale. 451. Respondetur. Nego mai. Concedo min. et nego conclusionem. Non enim ideo contrahunt filii Adae peccatum originale quia nascuntur extra paradisum, sed potius ideo nascuntur extra paradisum quia Adam peccavit et illi in Adam. Homo autem formatus ex carne humana modo miraculoso esset extra paradisum, non tamen eadem ratione sicut modo sunt filii Adae, sed quia non habent iustitiam originalem 3. 452. Obiectio secunda. Peccatum originale traducitur a parentibus in filios in quantum anima inficitur ex carne. Atqui ex quacunque portione camis humanae inficitur ani­ ma, quia tota caro humana est infecta peccato originali. Ergo peccatum originale traducitur etiam ad eos qui mira­ culose formarentur ex carne humana. 453. Respondetur. Distinguo mai.: Peccatum originale traducitur a parentibus in filios in quantum anima inficitur Alexander Halensis, Summa Theol., II P, Lib. II, n. 232, p. 249. 2 S. Bonaventura, loc. cit. p. 756 b. 3 Cf. S. Tho.man, De Malo, 4, 7 ad 2. ' * Ί : 600 L. II, Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis ex carne, prout materialiter est caro, nego; prout formaliter est caro humana, idest dynamice ducens ad naturam huma­ nam generandam secundum rationem principii activi in ge­ neratione, concedo. Nego min. et conclusionem. Ut dictum est articulo primo, caro non traducit pecca­ tum originale prout mere statice et materialiter considera­ tur, sed prout dynamice et formaliter ducit ad generandam active naturam humanam secundum processum naturalem quo humana natura generatur a parentibus. Ceterum non formaretur vel generaretur ex tali cami nisi quatenus desi­ nit esse animata anima eius ex quo sumeretur, et ideo non est caro humana nisi aequivoce, sicut oculus mortuus; nam generatio unius est corruptio alterius 454, Obiectio tertia. Ideo peccatum originale transit ab Adam in omnes homines, quia omnes in eo peccante fue­ runt. Atqui non solum sunt in Adam qui ab eo procedunt per viam generationis naturalis, sed etiam qui miraculose formarentur ex came humana. Ergo etiam illi sic miraculo­ se formati contraherent peccatum originale. 455. Respondetur. Distinguo mai.: Ideo peccatum origi­ nale transit ab Adam in omnes homines, quia omnes in eo peccante fuerunt, secundum seminalem rationem vel sicut in principio activo generationis naturalis, concedo; mere materialiter secundum corpulentiam substantiam, nego. Contradistinguo min.: Omnes omnino sunt in Adam, eodem modo eademque ratione, nego; diversa ratione, concedo. Et nego consequens et consequentiam Qui ergo miraculose formarentur ex came, essent in Adam mere materialiter tantum, idest secundum corpulenCi. S. Thomam, De Malo. 4, 7 ad 1. •. · Art. 5: Utrum pecc evae et aliorum descend traducatur 601 tiam substantiam solum, non autem essent formaliter et ac­ tive, secundum seminalem rationem; et hoc requiritur ad traductionem peccati originalis; illud autem non sufficit, quia etiam illo modo fuit Christus in Adam Ex hoc articulo apparet evidenter nova confirmatio cur in sententia S. Thomae, ratio traductionis peccati originalis ab Adam in posteros eius non est ratio capitis moralis aut iuridice in Adam super totam humanitatem. Evidenter enim Adam esset caput morale illorum qui miraculose formaren­ tur ex carne humana praeter viam generationis naturalis, sicut revera fuit caput morale Evae et fuisset etiamsi Eva for­ mata esset ex costa eius post peccatum; et tamen peccatum originale non traduceretur ab Adam in illos, neque traduce­ retur ab Adam in Evam. Ratio ergo traductionis peccati ori­ ginalis non stat in illa fictione iuris de capite morali huma­ nitatis, sed mere consistit in motione activa generationis na­ turalis, qua humana natura traducitur physice a parente in filios. Art. 5.-Utrum, si Adam non peccasset, Eva pecante, filii originale peccatum contraherent 456. De facto tam Adam quam Eva peccaverunt; de fac­ to etiam omnes homines praeter solum Christum et Beatam Virginem Mariam, pecatum originale contraxerunt. Ut ta­ men melius appareat ratio traductionis peccati originalis, nempe utrum peccatum traducatur ab Adam vel ab Eva, quaeritur: 1°, utrum si Adam non peccasset, Eva peccante, filii contraherent peccatum originale; 2°, utrum si Eva non peccasset, Adam peccante, filii contraherent originale pec­ catum; 3°, utrum si Adam et Eva générassent quosdam filios ante peccatum et quosdam post peccatum, transmitterent peccatum originale in eos quos genuissent ante peccatum; Cf. S. Thomam, III, 31, art. 1-2, 7-8. I 602 L. II. Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis 4°, utrum si ipsi non peccassent, peccasset autem aliquis posterorum, huius filii contraherent peccatum originale; 5°, utrum si aliquis posterorum exemptus fuisset a peccato ori­ ginali, sicut Beata Virgo, generaret filios ex quacunque milieri sine peccato originali. § I SOLUTIO QUAESTIONIS t 11 1 y n t % i·; f·,; i r* Iu i?·? ’· · 1 * iV V· ’ 457. conclusio prima: Peccatum originale traducitur in filios ab Adam, non ab Eva, et ideo Adamo peccante, etiamsi Eva non peccasset, filii nascerentur cum peccato originali; e converso, Eva peccante si Adam non peccasset, filii non con­ traherent peccatum originale. 458. Probatur a) Ex verbis Sacrae Scripturae, quae in re odiosa sunt restricte intelligenda. Dicit enim: «Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit» ’; per unum ergo non per duos simul, ideoque non per Adam et Evam simul; sed neque per Evam solum, quia Eva est mulier, et tamen textus dicit quod intravit per unum hominem, qui nequit esse nisi Adam, ut expresse indicatur in versiculo 14. Ergo per solum Adam intravit peccatum in hunc mundum, et ideo ipse solus sine Eva poterat illud transmittere; Eva autem sine Adam non poterat illud traducere. Idemque etiam comprobatur ex antithesi cum secundo Adam, scilicet Christo Redemptore, qui unus solus fuit, non autem duo quasi ex aequo cum Maria. Sicut ergo Beata Virgo non fuit Redemptrix sed redempta, ita Eva non fuit traducens pecca­ tum originale, sed solus Adam 2. 459. b) Ex dictis in articulo primo. Ab illo traducitur peccatum originale in posteros, qui est primum movens mo­ tione generativa, sicut ab illa potentia communicatur pecca' Rom. 5, 12. 2 Cf. Rom. 5, 15-19. Aat. 5: Utrum pecc evae aliorum descend, traducatur 603 tum actuale ad ceteras, quae primo movet motione impera­ tiva ceteras potentias. Atqui solus Adam est primum mo­ vens motione generativa. Nam in generatione humana pri­ mum movens est vir, femina vero movet mota, quatenus fe­ mina non generat nisi prius fuerit active foecundata a viro. Ergo solus Adam transmittit peccatum originale in posteros. Quod et urgeri potest ex casu Beatae Mariae Virginis, quae dedit Christo quidquid dant aliae mulieres, et tamen pecca­ tum originale non contraxit; non solum quia illa non habe­ bat illud, sed quia non ex virili semine, sed de Spiritu Sanc­ to concepit. Dixi autem quod haec conclusio constabat ex dictis in articulo primo, licet S. Doctor immediate resolvat in articu­ lum praecedentem, eo quod putabat post Aristotelem quod femina concurrit mere passive et materialiter ad generatio­ nem, id quod tamen Galenus et recentiores non admittunt. Quidquid tamen de hoc sit, certum est virum esse primum principium activum generationis, licet non unicum, et hoc sat est ad conclusionem probandam. In qua quidem conveniunt communiter theologi post tempora S. Anselmi ‘, ut videre est in Alexandro Halensi12; S. Alberto Magno 3; S. Bonaventura 4. Solent etiam dicere quod si Eva peccasset et Adam non, «Deus permisisset eam mori aut fecisset viro aliam mulierem» 5. Si tamen ex muliere peccatrice generaret, ipso non pec­ cante, dicebant communiter isti magni Magistri quod filii nascerentur quidem sine culpa, non tamen sine defectibus et miseriis naturalibus, quae sequuntur naturaliter ex mate- S. Anselmus, De conceptu virginali, cap. 9, ML, 158, 443. 1 Alexander Halensis, Summa Theol. II P. Lib. II, n. 227, edit. cit. t. III, p. 242. 3 S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 22, art. 6, edit. cit. t. 27, p. 381. 4 S. Bonaventura, II Sent. dist. 22, dub. 1 circa Litteram Magistri, edit, cit. t. II, p. 527-528; dist. 33, art. 2. q. 2, p. 791-792, ubi tamen hanc quaes­ tionem appellat frivolam. 5 S. Albertus Magnus, loc. cit. p. 381. 1 w 604 L. II. Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis ria humana, quam Eva ministraset, non tamen haberent proprie rationem poenae; et hanc sententiam sequutus est S. Thomas in Sententiis et S. Albertus Magnus 1 2. Quia ta­ men filii nascerentur cum iustitia originali, cui debebatur immortalitas et impassibilitas, ideo S. Doctor hanc opinio­ nem retractavit postea 3. Non ergo esset idem casus ac ille, si quis in natura pura formaretur a Deo ex humana carne, de quo dictum est articulo praecedenti. Cui solutioni adhae­ sit S. Albertus Magnus in Summa Theol 4. L 460. conclusio secunda: Si Adam et Eva générassent quosdam filios ante peccatum et quosdam post peccatum, pri­ mi eorum filii non contraherent peccatum originale; secundi vero eorumque filii illud contraherent. h Tt* £ 461. Probatur. Ratio est quia primi filii se habebant ad Adam eodem modo ac si numquam peccasset; secundi vero se haberent ad ipsum ac si ab initio peccasset. Neque ulla amplius est difficultas ha in re 5. Et eadem ratione non con­ traheret peccatum filius qui conciperetur ante peccatum, li­ cet nasceretur post peccatum. r i ’ !» 462. conclusio tertia: Si primi parentes non peccassent de facto, peccasset vero aliquis ex posteris eorum, huius filii, si quos haberet, contraherent peccatum originale ex eorum parentibus. 1 S. Thomas II Seni., dist. 31, q. 1, art. 2 ad 3-4; IV Sent., dist. 1 q 2 art. 8 ad 5. ’ 2 S. Albertus Magnus, IV Sent., dis. 1, a. 21, t. 29, p. 37 b. J S. Thomas, De Malo. q. 4, a. 8 ad 5, et magis adhuc energice hic, ad 2 4 S. Albertus .Magnus, Summa Theol., tract. 17, q 107 memb 4 art. 2, particula 3. edit. cit. t. 33. p. 296 b. ’ 5 Cf. Salmanticenses, De vitiis et peccatis, disp. 14 dub VI S 3 pdit cit. t. 8, p. 79-82. ‘ ’ S eait· Art. 5: Utrum pecc evae et aliorum descend traducatur 605 463. Ita S. Thomas in II Sent., ubi haec habet: «In quo­ cumque autem homine fuisset inventa humana natura inte­ gra, per peccatum ipsius poterat corrumpi in eo et in his qui ab eo descenderent» Et clarius in De Malo ait: «Si ergo aliquis ex posteris Adam peccasset, eo non peccante, moreretur quidem propter suum peccatum actuale, sicut Adam mortuus fuit, sed posteri eius morerentur propter pec­ catum originale» 12, ex eo contractum. Et ratio est quia iste peccans se haberet ad filios eius sicut Adam peccans ad suos. Atqui Adam peccans transmit­ tit peccatum suum in posteros. Ergo eadem ratione et ille transmitteret in suos. Ex quo sumitur nova confirmatio, eaque efficacissima, contra theoriam de pacto et de Adamo capite morali vel iuridico ad explicandam traductionem peccati originalis. Nam in his casibus, Adam esset caput morale seu iuridicum istius filii peccantis et nepotum ex eo descendentium, et tamen Adam non haberet peccatum, filii vero haberent originale. Unde, iuxta S. Thomam, talis theo­ ria de capite iuridico humanitatis est exclusa penitus. Quam quidem vim perceperunt thomistae defendentes sententiam illam, et ad explicationes ridiculas confugiunt ut ab ea liberentur. Quidam enim dicunt S. Thomam opinio­ nem retractasse, at hoc gratis asseritur, quia nullibi constat talis retractatio; alii dicunt textum esse corruptum vel in­ terpolatum, ut S. Bellarminus; sed hoc etiam gratis affirma­ tur, et ideo gratis potest etiam negari; alii denique dicunt S. Thomam loqui in alia hypothesi seu in vi alterius decreti quod Deus habuisset, si casus ille accidisset, et hoc modo loquuntur Salmanticenses, Gonet, Gotti; alii; at hoc etiam ridiculum est, et vere est respondere vi alterius decreti, idest sententiae falsae praeconceptae 3. 1 2 J S. Thomas, II Sent., dist. 33, q. 1, art. 1, ad 3. S. Thomas, De malo, 5, 4 ad 8. Cf. Salmanticenses, loc. cit., § 2, p. 77-79. it? 60ό L. II. Q. LXXXI: De exsistentia peccati originalis 464. conclusio quarta: Si aliquis vir ex posteris Adae fuisset praeservatus totaliter a peccato originali, sicut de facto fuit praeservata Beata Virgo Maria, filii huius qui nascerentur, non contraherent peccatum originale. I 465. Ratio est, quia talis praeservatio aequivalet condi­ tioni iustitiae originalis, qua posita, secundum dicta, filii nascerentur sine peccato originali. Et ita sentiebat Bernar­ dus de Trilia, discipulus S. Thomae, quia tunc esset praeser­ vatio et quoad personam et quoad naturam et non sanctifi­ catio quoad personam tantum l. SOLVUNTUR DIFFICULTATES Ί> L . 466. Obiectio prima: In tantum contrahimus peccatum originale a primis parentibus in quantum in eis fuimus se­ cundum seminalem rationem. Atqui in utroque parente, Adam et Eva, aequaliter fuimus secundum seminalem ratio­ nem, quia ab utroque simul filii generantur. Ergo ex utro­ que parente et ex aequo contrahimus peccatum originale. 467. Respondetur. Concedo mai.; nego min. et con­ clusionem. Certum est quod filii generantur ex utroque parente si­ mul, at non eodem modo eademque ratione, quia a viro ge­ nerantur sicut a primo principio activo et foecundante, a muliere vero sicut a principio activo foecundato et actuato ab alio, scilicet a viro. Ratio ergo seminalis, quae est vis motiva active in generatione, non ex aequo pertinet ad pa­ trem et ad matrem, sed ad patrem primo, ad matrem post primum et cum dependentia a primo. Unde S. Bonaventura 1 Cf. Glorieux, Un mémoire justificatif de Bernard de Trilia, apud «Re­ vue des Sciencies philosophiques et théologiques», juillet 1928, p. 407-408' janvier 1929, p. 31-32. Art. 5: Utrum pecc. evae et alioru.m descend traducatur 607 recte scribit: «Sicut principaliter virtus generativa residet penes virum, ita etiam transfusio originalis principaliter attribuitur viro, nihilominus tamen utrique attribuitur suo modo» '. 468. Obiectio secunda. Qui tansmittit poenam peccati originalis transmittit et peccatum originale, cum haec duo sint naturaliter coniuncta et inseparabilia. Atqui mater, idest Eva, transmittit poenam peccati originalis, quia haec poena est mortalitas et passibilitas, quae proveniunt ex ne­ cessitate materiae, a matre subministratae. Ergo etiam ma­ ter, idest Eva, transmittit peccatum originale. 469. Respondetur. Concedo mai.; nego min. et con­ clusionem. Revera enim utrumque, poena et culpa peccati originalis transmittitur ex aequo quasi ex duabus causis partialibus; sunt enim causae totales subordinatae filiorum. 470. Obiectio tertia. Si mater non transmittit peccatum originale in filios, sed solus pater, non requiritur sanctifica­ tio matris ut filius nascatur sanctus. Atqui de facto requiri­ tur a Deo sanctificatio matris ut filius nascatur sanctus, quia sanctificavit Beatam Virgninem, eam praeveniendo et praeredimendo a peccato originali, ut Filius eius, nempe Christus lesus sanctus omnino nasceretur. Ergo de facto ma­ ter transmittit peccatum originale in filios. l· 471. Respondetur. Distinguo mai.: Non requiritur sanc­ tificatio matris ad esse simpliciter ut filius nascatur sanctus, concedo; non requiritur ad melius esse et perfectius ut filius nascatur sanctus, nego. 1 S. Bonaventura, II Sent., dist. 33, art. 2. q. 2, ad 2; edit. cit. t. II, p. 792 a. - ’X y-«, 608 L. II. Q LXXXI: De exsistentia peccati originalis Coutradistinguo min.: De facto requisita est a Deo sancti­ ficatio praevia Beatae Mariae Virginis ad esse simpliciter, ut Christus nasceretur sine peccato originali, nego, ad me­ lius esse, ut Mater Dei maxima puritate niteret, concedo. Et nego consequens et consequentiam. Non ergo Beata Virgo Maria fuit a peccato originali praeservata ut Christus ex ea nasceretur sine peccato originali, quia etiam natus fuisset sine originali peccato in contraria hypothesi, eo quod non generatus est ex virili semine. Quia tamen mater subordinate concurrit ad transmissionem pec­ cati originalis, decebat omnino quod Beata Virgo non habe­ ret peccatum originale, ut sic Christus omnimoda munditia et puritate conciperetur et nasceretur ex ea I.*· Cf. S. Thomam, De Malo, 4, 7 ad 6. C QUAESTIO LXXXII DE PECCATO ORIGINALI QUANTUM AD SUAM ESSENTIAM 472. Consequenter S. Doctor inquirit propriam essen­ tiam vel naturam peccati originalis, non quidem secundum genus moris, sed secundum genus naturae seu in esse psy­ chologico. Nam de natura huius mali secundum genus mo­ ris, quod nempe sit vera culpa et non solum poena, actum est iam quaestione praecedenti, cum potius hoc pertineat ad esse peccati seu ad veritatem eius. Et quod haec sit mens S. Thomae, apparet ex II Sent., dist. 30, in divisione tex­ tus. Ceterum, constat quod ratio habitus prout distinguitur ab actu transeunti, est directe et per se ad psychologiam pertinens. Iam vero, cum peccatum originale sit malum quoddam ideoque privatio alicuius boni, et insuper analogice conve­ niat in ratione peccati cum peccato actuali, essentia vel na­ tura peccati originalis dupliciter investigari et explicari po­ test: uno modo, per oppositionem ad iustitiam originalem cui contrarie opponitur; alio modo per analogiam ad natu­ ram vel essentiam peccati actualis Constat autem quod iustitia originalis erat habitus vel dispositio quaedam, in qua, sicut et in ceteris habitibus vel dispositionibus, considerari potest elementum quasi formale 1 Cf. S. Thomam, I, 94-95; 1OO-IO1, pro iustitia originali; et supra, quaestione 71, pro peccato actuali. 4 r· δ 610 H L. II. Q. LXXXII: De essentia peccati originalis seu primarium et praedominans a quo habet speciem, et ele­ mentum quasi secundarium vel materiale; similiter, in ra­ tione peccati actualis distinguitur elementum quasi forma­ le, ex parte aversionis a fine vel regula actionis, et elemen­ tum quasi materiale, ex parte conversionis ad bona commu­ tabilia. Consequenter, ex quo contraria sunt in eodem gene­ re, peccatum originale debet esse habitus vel dispositio quaedam, sicut iustitia originalis; et in eo debet esse duplex quasi elementum, nempe quasi formale et quasi materiale. Tota ergo quaestio de natura peccati originalis reducitur ad hoc ut inquiramus utrum sit habitus quidam; quo dato, oportebit statim determinare quasi elementa eius. Et vere sic fecit S. Doctor; nam statim inquirit utrum sit habitus (art. 1), ex quo solutam habet quaestionem de unitate vel pluralitate eius, quam agitabant theologi suo tempore (art. 2); hoc autem determinato, investigat quasi elementa eius (art. 3), et inde solvit problema de aequalitate vel inaequa­ litate ipsius in diversis hominibus (art. 4). Unde apparet quanta perspicuitate S. Doctor definitionem investigat pec­ cati originalis secundum materiam subiectam. Art. 1.-Utrum originale peccatum sit habitus HISTORIA QUAESTIONIS 473. Omnes illi qui admittunt exsistentiam veram pec­ cati originalis quasi ab actuali peccato distincti, admittunt etiam modum quemdam habitualem seu permanentem pec­ cati originalis. Et merito quidem, nam secundum doctrinam Ecclesiae, peccatum originale appellatur status contrarius statui gra­ tiae sanctificantis, dicente Concilio Tridentino quod iustificatio impii est «translatio ad eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adae, in statum gratiae adoptionis filiorum •* Art. 1 : Utrum I pecc. originale sit habitus 611 Dei, per secundum Adam lesum Christum Salvatorem nos­ trum» '. Atqui status dicit quid permanens seu stabile, quod est proprium habitus. Adde quod peccatum originale dicitur in nobis «habita­ re» 2, et quod per illud omnes homines constituti sunt pecca­ tores 3. Atqui haec supponunt permanentiam quamdam, eo vel magis quod eadem verba adhibentur a Concilio Tridentino pro iustitia originali, idest pro sanctitate et iustitia in qua Adam constitutus fuerat4, quae quidem certo dicebat quid permanens et stabile per se. Et in adnotationibus ad Schema Constitutionis Dogmaticae Concilii Vaticani I appe­ llatur peccatum habituale propium omnibus 5. Denique, certum est parvulos recenter natos et nondum baptizatos habere peccatum originale quousque valide bap­ tizentur. Atqui tale peccatum in ipsis nequit esse actus qui­ dam transiens, quem nondum habere possunt; neque etiam naturalis eorum potentia, quae nequit esse mala. Ergo debet esse quid medium per modum habitus seu permanentis. Adde peccatum originale contradistingui ab actuali, quod certe actus quidam est; ergo peccatum originale nequit esse actus. 9 474. Sed difficultas est in determinando in qua catego­ ria entis sit, reductive saltem, haec res permanens et realiter exsistens, quae vacatur peccatum originale. 475. a) Ergo Mathias Flaccus Yllyricus, rigidiorum lutheranorum dux, putabat peccatum originale esse in catego­ ria substantiae; nam secundum ipsum peccatum originale corrupit penitus et substantialiter totam animam hominis, I 2 4 5 Concilium Tridentinum, Denz., n. 796. Rom., 7, 20. Rom., 5, 18. Concilium Tridentinum, Denz., n. 788. Schema Constitutionis Dogmaticae Concilii Vaticani I, Mansi, t. 50, col. 115. 612 L. II, Q. LXXXII: De essentia peccati originalis transformans eam de imagine Dei in imaginem diaboli, eo modo quo vinum convertitur in acetum; unde anima homi­ nis est effecta essentialiter et substantialiter mala et corrup­ ta et est ipse diabolus incarnatus seu imago substantialis diaboli; peccatum non est in ipsa, sed ipsamet est pecca­ tum; peccatum originale est ipsa natura humana. Cui sen­ tentiae videtur ansam praebuisse ipse Lutherus, qui affir­ mat peccatum originale esse de essentia hominis lapsi, eo modo quo prima iustitia erat de essentia hominis innocen­ tis. Et hac de causa sectatores huius doctrinae appellati sunt substantialistae. Quae sententia non indiget refutatione, cum incidat in purum putumque manichaeismum. 476. b) Ceteri vero admittunt peccatum originale esse in categoria accidentis, quia est in natura humana sicut in subiecto. Et quidem, quia per illud efficimur mali et male nos habemus, videtur quod reducatur ad categoriam quali­ tatis', et in hoc etiam, licet diversimode loquantur diversi, omnes convenire videntur. At non omnes conveniunt in determinanda specie qualita­ tis ad quam reducitur, licet in principio determinationis sint concordes, nempe in eo quod modo proportionali dicatur de peccato originali id quod affirmatur de iustitia originali. 477. Lutherus ergo et Calvinus reducunt iustitiam origi­ nalem ad potentiam naturalem naturae humanae. Ait enim Lutherus quod tam naturale fuisset Adae diligere Deum, credere Deo, agnoscere Deum, quam naturale est oculis reci­ pere lumen et videre, et ideo affirmat iustitiam originalem esse de natura hominis, quasi ei consubstantialem. Conse­ quenter, peccatum originale reducitur ad categoriam impo­ tentiae naturalis: natura lapsa est intrinsecus corrupta et mutila, neque post peccatum manet completa et integra, si­ cut homo sine potentia videndi vel sine oculis. Et plus vide­ tur esse profunda haec impotentia quam ordinarie signifi- Art. 1 : Utrum pecc originale sit habitus 613 cari solet; homo lapsus non habet liberum arbitrium debili­ tatum, sed radicitus extinctum. · * 478. Baius vero et Jansenius videntur reducere iusti­ tiam originalem ad categoriam qualitatis prout dicit habi­ tum innatum seu totaliter naturalem et a natura postulatum, eo fere modo quo nos loquimur de synderesi vel de habitu primorum principiorum. «Primi hominis iustitia-dicebat Baius-sive ex principiis naturae orta fuerit, sive immediate a Deo collata, adhuc tamen illi naturalis fuit, quia sic ad eius integritatem pertinebat, ut sine ea non posset salva ex­ sistere miseriaque carere» Consequenter, peccatum originale esset destructio vel corruptio istius dotis connaturalis, et homo in hoc statu to­ taliter impotens est ad quodcumque bonum, sicut si aliquis habens sensum visus, semper esset privatus lumine, vel si­ cut aliquis habens intellectum privaretur synderesi vel spe­ cie intelligibili. Unde et concludebant quod Deus non pote­ rat condere hominem sicut nunc nascitur 2. lam vero, constat Adamum innocentem a Deo accepisse dona supematuralia, quae scilicet nec sunt de eius essentia neque intra sphaeram virium et exigentiarum naturae, sed haec omnia excedere. Unde Concilium Vaticanum I parabat decretum dogmaticum in quo dicitur quod «Deus hominem ornavit ea sanctitate quae supra omnem naturae creatae exi­ gentiam et supra quodvis meritum operum naturalium eum constitueret filium adoptionis et heredem Dei, vereque esset gratia Dei sanctificatoris. Porro, etiam primae conditionis integritas illa et immortalitas, quibus hominem ornatum fuisse constat, dona indebita naturae licet innocenti secun­ dum doctrinam catholicam censeri debent» \ Baius, De prima hominis iustitia, cap. 11. Cf. S. Pium V, Denz. 1021, 1023. Clementem XI, Denz. 1385; Pium VI, Denz. 1516. 2 Cf. S. Pium V, Denz. 1055. 5 Concilium Vaticanum I, Schema Constitutionis Dogmaticae de doctrina 1 catholica, cap. 17, edit. Mansi, t. 50, coi. 71, 112-114. 12 ■Μ··H * k’ ‘•Xs?1 ■ I I i ; L. II. Q. LXXXII: De 614 essentia peccati originalis Praeterea, etiam dato illam integritatem esse de essentia naturae humanae, quasi naturalem eius potentiam, adhuc tamen non sequitur eam esse destructam peccato originali, quia potentiae naturales animae, maxime potentiae rationa­ les, ut intellectus et voluntas, sunt indestructibiles seu inmortales, sicut et ipsa anima rationalis. Consequenter ne­ quit reponi essentia peccati originalis in naturali et radicali impotentia animae, per extinctionem liberi arbitrii *. Concludamus ergo qualitatem illam, quae constituit pec­ catum originale, esse primam speciem qualitatis nempe ha­ bitum vel dispositionem. Unde: RESOLUTIO QUAESTIONIS 479. quidam. • ■i.*; J r * l· CONCLUSIO prima: Peccatum originale est habitus 480. Probatur. 1°, quasi negative, per viam divisionis: Constat ex dictis peccatum originale esse aliquod ens reale seu realiter exsistens in descendentibus ab Adam per viam generationis activae naturalis, exceptis Christo lesu et Beata Maria Virgine. Oportet ergo quod sit in aliqua categoria en­ tis realis. Atqui nequit esse in categoria substantiae, quia peccatum originale est malum quoddam; malum autem ne­ quit esse substantia 2. Ergo debet esse accidens 3. Et quidem non est accidens per modum adiacentis et quodammodo extrinseci sicut ubi, quando, situs et habitus et quodammodo relatio, sed per modum inhaerentis intrinsece. Per se etiam patet illud non esse in genere quantitatis. Ergo debet esse in genere qualitatis aut in genere actionis aut in genere passioCon cilium Tridentinum, Denz. 815. S. Thomas, I, 48, 1. Ibidem, a 3. Art. 1 : Utrum pecc originale sit habitus 615 nis. Atqui non est in genere passionis, quia peccatum origi­ nale est essentialiter culpa; malum autem in genere passio­ nis nequit esse culpa, sed poena tantum Sed neque in ge­ nere actionis, quia solum peccatum actuale vel personale est in genere actionis, cum essentialiter consistat in actu malo; at vero, ut constat ex dictis, peccatum originale contradistinguitur a peccato actuali et personali, cum sit pecca­ tum naturae. Ergo peccatum originale nequit esse nisi in genere qualitatis. Non quidem in tertia et quarta specie, cum non sit malum ordinis corporei, neque iterum secun­ dum eas attenditur formaliter ratio boni et mali2. Neque iterum in secunda specie, tum quia potentia indifferenter se habet ad bonum et malum, cum peccatum originale sit de­ terminate malum quoddam, tum quia utpote naturalis et ex natura procedens nequit habere rationem mali3. Ergo de­ bet esse in prima specie qualitatis secundum quam praecise consideratur bonum et malum. Aut ergo per modum dispo­ sitionis malae transeuntis, et hoc non; ergo per modum per­ manentis et ideo est habitus essentialiter. I* I* J 481. 2°, positive, a) Per locum a contrario. Directe et im­ mediate contraria sunt in eodem genere proximo. Atqui iustitia originalis, cui directe et immediate contrariatur pecca­ tum originale, est habitus quidam. Ergo et peccatum origi­ nale est quidam habitus. Maior constat ex definitione oppositionis contrariae. Minor autem, quantum ad contrarietatem directam et immediatam inter peccatum originale et iustitiam origina­ lem, admittitur ad amnibus. Quantum vero ad hoc quod illa iustitia fuerit habitus quidam vel collectio habituum, facile constat, nam illa iustitia essentialiter includebat dotes inte­ gritatis, et immortalitatis et gratiam sanctificantem. Atqui 1 1,48,5. 1 1-11,49,2. Ibidem. » 4* -·. I **·♦" v λ όΐό ’f tl! L. II. Q. LXXXII: De essentia peccati originalis tam illae dotes quam gratia sanctificans sunt habitus qui­ dam: gratia quidem sanctificans eodem iure ac virtutes in­ fusae, de quibus loquuti sumus, ad quaestionem 51, articulo 4; dotes etiam illae eodem iure ac dotes gloriae quae corpo­ ribus sanctorum dabuntur in die resurrectionis, quae evi­ denter habent rationem habitus '. Ergo et peccatum origina­ le debet esse habitus quidam; quod ante S. Thomam iam docuerat Guilelmus Alvemus: «Cum igitur ista perversitas originalis habitus sit, non est mirum neque insolitum...» 2. Unde et potius quam peccatum deberet appellari vitium ori­ ginale. Et ita constat iam quod est habitus vel dispositio mala, quatenus natura humana male se habet secundum se ipsam. 482. b) per locum a definitione ad definitum. Namque έξις λέγεται διάθεσις καθ’ήν εύ ή κακώς διάκειται τό διακείμενον, καί ή καθ’αυτό η πρός άλλο, οίον ή ύγίεια έξις τις \ Atqui peccatum originale est quo male disponitur natura humana ex Adam descendens per viam generationis activae, et quidem secundum se, cum sit veluti aegritudo et languor naturae, et iterum per modum status permanentis. Ergo peccatum originale est habitus quidam. Hoc autem dato, oportet determinare cuiusmodi habitus sit iste, utrum scilicet sit habitus entitativus vel operativus. 483. conclusio entitativus. secunda: Peccatum originale est habitus 484. Probatur. 1°, ex eodem principio. Peccatum origina­ le et iustitia originalis sunt in eodem genere proximo habi­ tus. Atqui iustitia originalis est habitus entitativus, non ope­ rativus; quod patet tum ratione dotum integritatis et im’ Cf. Supplementum, q. 95, art. 2; q. 82-85. 2 Guilelmus Alvernus, De Vitiis et peccatis, cap. 3. edit. cit. p 254 a ’ Aristoteles, IV Met. cap. 20. n. 2 (II, 529. 15-17). P a Art. 1: Utrum pecc. originale sit habitus 617 mortalitatis, quae ad dispositiones entitativas pertinent; tum etiam ratione gratiae sanctificantis, quae est habitus quidam entitativus, ut dicetur in tractatu de gratia. Ergo et peccatum originale est habitus quidam entitativus. 485. 2°, directe. Habitus entitativus est qui dicit per se primo ordinem ad naturam creatam prout contradistinguitur a potentiis operativis. Atqui peccatum originale dicit per se primo dispositionem contrariam ipsi naturae humanae prout contradistinguitur a potentiis, quia est essentialiter peccatum seu vitium naturae, ut constat ex dictis quaestione praecedenti articulo primo. Ergo peccatum originale est ha­ bitus quidam entitativus. 486. Quia vero habitus entitativus necessario debet dici per ordinem ad naturam corporis aut per ordinem ad natu­ ram animae ‘, consequenter quaeritur utrum peccatum origi­ nale sit habitus entitativus corporalis seu per se primo dicens ordinem ad corpus, an vero sit habitus entitativus spiritualis qui ordinem per se primo dicat ad ipsam essentiam animae. Quidam ergo dixerunt «quod peccatum originale est quaedam dispositio corporalis morbida quae traditur a paren­ te in prolem, sicut qualitas symbola, quae, ut isti dicunt, re­ manet eadem numero in generato et corrupto; et ista, ut dicunt, dispositio morbida, licet maneat in carne post bap­ tismum, non tamen manet secundum quod habet rationem culpae, sed remanet secundum quod est quaedam qualitas corporalis, vel secundum quod habet rationem poenae» *2. Haec positio, subobscure tamen, traditur a Magistro Sententiarum 3; clarius autem docetur ab Henrico Ganda- Cf. S. Thomam, I-II, q. 50, art. 1-2. 2 Herveus, De peccato originali, q. 3, edit. Martin, p. 96-97. Vide eumdem, In II Sent., dist. 30, q. 2, ibidem p. 29. 3 Petrus Lombardos, II Sent., dist. 30, cap. 14; dist. 31, cap. 2-4; Collec­ tanea in Epist. ad Romanos, VII, 21-23, ML. 191, 1430 CD. ' 61S 4 · 502. Probatur tertia pars (peccatum originale originans et originatum est unum proportione vel analogia). Unum proportione vel analogia attributionis secundum causalita­ tem efficientem est quod dicitur de pluribus secundum prius et posterius in ordine ad unum primum a quo descen­ dunt, quod est unum numero. Atqui peccatum originale di­ citur de omnibus hominibus secundum prius et posterius, prout successive procedunt ab Adam via generationis, et quidem in ordine ad unum primum a quo descendunt, nem­ pe ad primum peccatum primi parentis (=peccatum origi­ nans), quod est unum numero. Ergo peccatum originale (ori­ ginatum) in omnibus hominibus est unum proportione vel analogia attributionis per respectum ad peccatum originale originans. Peccatum ergo originale (=originans) et origina­ tum se habent ut actuale mortale et originale, quae analogi­ ce tantum conveniunt. Haec autem analogia attributionis non est per meram denominationem extrinsecam, sed e contra omnibus inest unicuique proprium et a proprio denominatur peccato, licet cum dependentia essentiali et intrinseca a primo peccato primi parentis, et ideo in definitione peccati originalis debet poni respectus vel relatio ad peccatum originale, sicut in omnibus analogice dictis analogia attributionis. Unde in elencho errorum de peccato originali redacto in Concilio Tridentino, quarto loco ponitur error «quem Pighius sequi videtur, peccatum originale nihil esse in unoquoque nostrum Art. 2: De unitate peccati originalis 629 sed esse dumtaxat ipsam Aciae praevaricationem, quae revera nobis non insit, sed soli Adae» § III SOLVUNTUR DIHCULTATES 503. Obiectio prima. Peccatum originale est illud in quo homo concipitur et a quo liberatur per baptismum. Atqui idem homo concipitur in pluribus peccatis et non in uno tantum, dicente psalmista: «ecce enim in iniquitatibus con­ ceptus sum et in peccatis concepit me mater mea» 12; item, homo idem liberatur per baptismum a pluribus peccatis, quia baptismus confertur «in remissionem peccatorum». Ergo unus idemque homo habet plura peccata originalia. 504. Respondetur. Concedo mai.; nego min. et con­ clusionem. Quoad textum ex Psalmo 50, 7, responderi potest exegetice tripliciter: a) negando suppositum, nempe ibi agi de pec­ cato originali iuxta sensum litteralem, sicut putant plures ex modernis criticis; b) etiam hoc dato, negando fundamen­ tum, quia in originali hebraico ponitur singulare tantum, ut iam notaverat S. Hieronymus; c) admissa lectione Vulga­ tae, responderi potest cum S. Augustino Scripturam ponere plurale pro singulari, per figuram synechdochis, sicut ceteroquim fit in omnibus linguis; vel etiam theologice triplici­ ter: a) ex parte ipsius peccati originalis originati, quod est unum actu, sed multiplex virtute, utpote radix ceterorum (ex Guilelmo Alvemo); b) ex parte peccati originalis originantis, quod licet sit unum, tamen plures habet malitias et deformitates, ut Augustinus eloquenter exponit in Enchiri­ dio, cap. 44-45; c) ex parte effectus eius, nempe infectionis et 1 Concilium Tridentinum, op. cit., n. 84, p. 212, 21-23. 2 Psalm. 50, 7. 630 L. II, Q. LXAXII: De essentia peccati originalis corruptionis quas causât in pluribus partibus animae, nem­ pe in anima et in corpore et quidem in anima, tum in inte­ llectu, tum in voluntate, tum in appetitu sensitivo irascibili et concupiscibili. At haec est pluralitas quaedam occidenta­ lis et secundum quid, non essentialis. Quoad formulam baptismi, iam supra dictum est eam esse communem parvulis et adultis, et in adultis qui pri­ mo baptizabantur plura erant peccata personalia, ultra originale. 505. Obiectio secunda. Unus idemque habitus non incli­ nat ad contraria. Atqui peccantum originale etiam in uno homine, inclinat ad contraria, v. gr. ad amorem et odium, ad avaritiam et prodigalitatem, et ad plura alia, quia secun­ dum Anselmum, peccatum originale est pronitas ad omne malum. Ergo peccatum originale non est unus habitus ne­ que unum in uno homine. * k 53 i T -1 -"e 506. Respondetur. Distinguo mai.·. Unus et idem habitus entitativus non inclinat ad contraria, per se primo et imme­ diate, concedo; mediate, idest mediantibus potentiis naturae quam immediate afficit, subdistinguo: non inclinat directe et per se, concedo; indirecte et per accidens, scilicet per re­ motionem prohibentis, nego. Contradistinguo min.: Peccatum originale, etiam in uno eodemque homine, inclinat ad contraria, immediate et per se primo, nego; mediate, scilicet mediantibus potentiis natu­ ralibus naturae humanae, quam immediate afficit, subdis­ tinguo: inclinat indirecte et per accidens quasi removens prohibens, concedo; inclinat directe et per se, nego. EI nego consequens et consequentiam. Revera, peccatum originale, eo ipso quod est habitus en­ titativus, non inclinat essentialiter in aliquid, quia inclina­ tio haec pertinet ad operationem et habitus entitativus non est immediate operativus. Unde posset simpliciter negari minor. At quia habitus entitativus est mediate operativus, Art. 2: De peccati originalis 631 ideo nihil impedit quominus peccatum originale sit mediate inclinativum in plura, non tamen directe et per se seu ex propria quasi forma, sed per accidens et indirecte, in quan­ tum tollitur harmonia et adunatio partium animae inter se et cum Deo, quam producebat iustitia originalis. Et sic, per modum causae per accidens seu removentis prohibens, po­ test peccatum originale inclinare simul in plura et disparata et contraria; nam per accidens, ut docetur in tractatu de causis, idem potest esse simul causa contrariorum ’. Nam ex quo natura humana est composita ex contrariis vel oppo­ sitis, scilicet ex anima incorruptibili et corpore corruptibili et insuper animae potentiae sint ad diversa, eo ipso quod removetur iustitia originalis quae pacem et unitatem et coordinationem causabat, unaqueque portio naturae deordinate et disparate tendit ad sua: sicut absentia superioris est causa per accidens deordinationis inferiorum ad sua propria tendentium. 507. Obiectio tertia. Unum peccatum numero non est si­ mul in diversis subiectis, sicut neque unum accidens nume­ ro est simul in diversis substantiis. Atqui peccatum origina­ le est simul in diversis subiectis, quia simul inficit diversas potentias vel partes animae, nempe intellectum et volunta­ tem et appetitum concupiscibilem et irascibilem. Ergo pec­ catum originale non est unum numero in uno homine. 508. Respondetur. Distinguo mai.: Unum peccatum nu­ mero non est simul in diversis subiectis, totalibus seu ex aequo, concedo; inaequaliter seu in ordine quodam prioris et posterioris, nego. Contradistinguo min.: Peccatum originale est simul in di­ versis subiectis, adaequatis seu ex aequo, nego; inadaequatis vel secundum prius et posterius, concedo. Cf. S. Thomam, 11 Sent., dist. 33, 1,3 ad 2. Si < - 1 i· 632 ■■ I * II, Q. LXXXII: De essentia peccati originalis Et nego consequens et consequentiam. Peccatum originale, utpote habitus entitativus, est im­ mediate seu per se primo subiectatum in essentia animae prout est pars formalis naturae humanae descendentis ab Adamo; mediate autem et secundario et per modum seque­ lae seu effectus est in potentiis animae secundum relatio­ nem quam habent ad ipsam animam vel ad naturam huma­ nam, ut dicetur quaestione sequenti. Unde patet quod obiiciens deficit in eo quod non considerat peccatum originale esse habitum entitativum, non operativum; insuper, quia non animadvertit quod peccatum multiplicatur numero ex multiplicatione subiecti proprii et adaequati seu totalis, non autem ex multiplicatione subiecti secundarii et inadaequati. Nimirum idem habitus nequit esse simul in duobus subiectis totalibus et adaequatis, quia habitus, cum sit qualitas, est forma quaedam, et una forma numero nequit informare plures materias, vel plura subiecta totalia et adaequata; po­ test tamen plura partialia et inadaequata secundum prius et posterius Aliter ergo iudicandum est de peccato actuali, cuius proprium subiectum est aliqua potentia animae, et aliter de originali cuius propium subiectum et primarium est tota natura et anima secundum suam essentiam 2. Sicut ergo peccatum personale non multiplicatur ex subiectis se­ cundariis seu potentiis in quas redundat, sed ex subiecto primario cuius est elicitive, ita peccatum originale non mul­ tiplicatur ex subiectis secundariis eiusdem (corpus et poten­ tiae animae) sed ex subiecto primario, quod est ipsa es­ sentia animae. Etiam in ordine organico aliter multiplican­ tur aegritudines totius corporis (ut languor) et aegritudines partium. 1 Cf. S. Thomam, I-II. 56, 2. 2 Cf. //Senr, dist. 33, 1,3. Art. 3: Utrum pecc originale sit concupiscentia Art. 3.-Utrum originale peccatum sit concupiscentia THEOLOGORUM SENTENTIAE 509. Dato ergo quod peccatum originale sit habitus qui­ dam entitativus numerice unus in unoquoque hominum, iam oportet determinare quid realiter includat ut possimus inde habere realem definitionem eius. «De hoc enim —ait S. Albertus Magnus— sancti Doctores sub obscuritate locuti sunt, atque scholastici doctores varia senserunt» ’. Et alibi: «Hic —ait— multi multipliciter sunt locuti, ita quod nullus concordet cum alio» 12. Quotquot admittunt exsistentiam peccati originalis seu lapsum hominis a iustitia originali, conveniunt in hoc quod peccatum originale importat essentialiter privationem seu carentiam culpabilem talis rectitudinis vel iustitiae. Sed tota difficultas est in determinando quid importet iustitia originalis, per ordinem ad quam est definiendum peccatum originale, et secundum diversas sententias circa iustitiam originalem, sunt etiam positiones circa peccatum originale. Ergo omnes qui Sacram Scripturam admittunt, conce­ dunt, hominem fuisse conditum a Deo in iustitia quadam seu rectitudine originali, idest ab initio creationis eius, se­ cundum illud Ecclesiasti: «Deus fecit hominem rectum» 3. At in definiendo hanc rectitudinem vel iustitiam in duas abeunt sententias: 1 S. Albertus Magnus, Summa Theol., II P., tract. 17, q. 107, memb. 2, edit. cit. t. 33, p. 286. 2 II Sent., dist. 30, art. 3, edit, cit., t. 27, p. 504. 3 Eccli. 7, 30. -1 -ί ■Man 634 Τ' C d·: C* f* : L. II, Q LXXXII: De essentia peccati originalis 510. a) luxta plures enim in hac rectitudine seu iustitia originali non includitur gratia sanctificans, sed a gratia sanc­ tificante est totaliter et adaequate differens, immo et separa­ bilis; unde et Deus, qui ab initio creationis condidit angelos et hominem in iustitia quadam originali, nonnisi postea po­ rrexit eis gratiam sanctificantem seu iustitiam gratuitam, et ideo tam angelus quam homo fuerunt aliquandiu, etiam ante eorum peccatum, sine gratia sanctificante. Et haec fuit sententia fere communis theologorum ante tempora S. Tho­ mae Aquinatis; nam eam tenent Simon Tomacensis auc­ tor Summae Sententiarum12, Magister Sententiarum 3, Rolandus Bandinelli4, Guilelmus Autissiodorensis 5, Alexander Halensis 67, S. Bona ventura', Guilelmus Alvernus 8*; Petrus de Tarantasia ’, Richardus de Mediavilla 10, Aegidius Roma­ nus 11 et Henricus Gandavensis 12* . IS 14 Hanc positonem appellat Praepositinus Cremonensis viam communem Magistrorum B; hanc communiter tenent doctores», et S. Thomas etiam vocat «comuniorem» ,5. «Se­ cundum Magistrum... et multos doctores, homo non est fac­ tum in gratia» 16. Simon Tornacensis, op. cit., dist. 49, p. 144, 12-17. 2 Summa Sententiarum, apud Kors, p. i 1. ’ Petrus Lombardus, Π Sent., dist. 2, cap. 7; dist. 4 cap. 6; dist. 5, cap. 1; dist. 22, cap. 11, cap. 14; dist. 24, cap. 1. 4 Rolandus Bandinelli, Sententiae, edit. Giete, p. 91-92; 118-119. 5 Guilelmus Autissiodorensis, Summa aurea, II P., tranet. 1, cap. 1; tract. 10, cap. 2. 4 Alexander Halensis, Summa Theol. I P., II libri, n. 100, edit. cit. t. II. p. 123-126; n. 505, p. 727-733. 7 S. Bonaventura, II Sent., dist. 4, art. 1. q. 1, edit. cit. t. II, p. 131-134; dist. 29, art. 2, q. 2, p. 703-704. 8 Guilelmus Alvernus, De Legibus, cap. 21, op. cit. p. 95, col. 2 a. ’ Petrvs etrus de Tarantasia, II Sent., dist. 4, art. 2; dist. 29, q. 1, art. 2. 10 Richardus de Media villa, h. I. Magistri, Vide Hocedez, Richard de Middleton, S. S. L., t. 7, Louvain 1925, p. 260. II Aegidius Romanus, h. !.. 12 Henricus Gandavensis, h. 1. IJ Praepositinus Cremonensis, apud Kors, op. cit., p. 61 nota 1. 14 S. Bonaventura, II Sent., dist. 4, art. 1 q. 2, p. 134. IS S. Thomas, h. 1. q. unie., art. 3. 16 S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 16, a. 5. p. 211. 1 Art. 3; Utrum pecc. originale sit concupiscentia 635 511. b) Iuxta alios vero, tam angelus quam homo con­ diti sunt in gratia sanctificante, et ideo in rectitudine vel iustitia originali includitur gratia sanctificans. Ita, Praeposi­ tinus ait: «Nobis autem videtur quod creati sunt in naturali­ bus et gratuitis» S. Albertus magnus, qui de angelis dicit: «Sine praeiudicio videtur mihi quod opinio sanctorum sit quod angelus creatus sit in gratia, et ideo suscipiendo illam positionem solvam obiectiones» 2; «ego opinor quod creati sunt in gratia, sicut consequenter ostendam» 3: De homine vero ait quod «non fuit creatus in gratuitis, quod tamen ego non credo, licet sustineam propter Magistrum»4. Attamen in Summa Theologica, II P., tract. 14, q. 90, memb. 1, con­ trarium tenet et de contrarium dicentibus ait quod «hoc non est bene consonum verbis Augustini, quae inducit Magis­ ter» specialiter vero S. Thomas pluribus locis inde ab ini­ tio, et post ipsum thomistae, et modo haec positio evasit communis theologorum. 512. Neutra tamen sententia ab omnibus eodem modo intelligitur. Nam prima sententia iuxta antiquos theologos, quos modo diximus, asserit quod iustitia originalis, licet dicatur naturalis quia simul cum natura datur a Deo inde ab initio creationis, est tamen indebita naturae, ideoque appellari po­ test quaedam gratia gratis data, et importat perfectum sani­ tatem naturae in omnibus suis partibus, nempe immortali­ tatem et impassibilitatem corporis, integritatem seu liberta­ tem appetitus a concupiscentia deordinata, rectitudinem voluntatis et cognitionem quamdam intellectus perfectam in ordine ad Deum attigendum veluti Auctorem naturae. S. Albertus Magnus exponit hanc antiquorum intelligentiam i Praepositinus Cremonensis, apud Kors, loc. cit. p. 51. nota 1. S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 3, art. 12, edit, cit.,t. 27, p. 85 a. S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 3, art. 10, p. 77 a. S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 24, art. 1, p. 397 b. S. Albertus Magnus, Summa Theol., II P., tract. 14, q. 90, edit, cit. t. 33 p. 175 a. -Hi 10 636 L. II, Q LXXXH: De essentia peccati originalis sequentibus verbis: «Iustitia autem naturalis dicitur ordo rectus virium inferiorum ad superiores et superioris in Deum et corporis ad animam et mundi ad corpus, et in hoc ordine creatus est homo» ‘. Dicitur etiam haec iustitia originalis, iustitia naturalis, quia est «rectitudo naturalium» partium hominis inter se et ad proprios et connaturales fines. Unde idem S. Albertus Magnus affirmat quod in hac expositione, illa iustitia natu­ ralis «nihil aliud est nisi debitus ordo naturalium inter se, quo corpus ordinatur ad animam et anima ad rationem..., et ordo naturalium ad actus suos et ad finem» 1 2. Consequenter peccatum originale essentialiter importat privationem totalem istius rectitudinis naturalis seu dissolu­ tionem harmoniae illius partium animae inter se et sub Deo Auctore naturae; et quia in rectitudine illa pars praecipua videtur esse sapientia vel contemplatio divinorum, quae fuit in Adamo, et ex consequenti submissio et dependentia appe­ titus respectu mentis seu rationis, ideo peccatum originale importat essentialiter ignorantiam, et ex consequenti concu­ piscentiam, una cum privatione scientiae et bonitatis; et ita rem concipiebat Hugo a S. Victore, Odo Suessionensis, et Petrus Pictaviensis 3. Quia vero rectitudo vel iustitia videtur magis directe et per se respicere appetitum seu voluntatem quam intellec­ tum, ideo posteriores theologi magis insistebant in deordinatione appetitus rationalis et sensitivi per malitiam seu concu­ piscentiam, quam in deordinatione rationis seu mentis per ignorantiam, et ita dicebant quod peccatum originale im­ portat essentialiter concupiscentiam una cum totali privatione iustitiae originalis seu integritatis·, ita Magister Sententia1 S. Albertus Magnus, // Sent., dist. 16, art. 5, edit. cit. t. 27, p. 291-292. 2 S. Albertus Magnus, Summa Theol., II P., tract. 14, p. 85, q. 3, edit, cit. t. 33, p. 138 a. ’ Cf. Lottin. La nature du péché d'ignorance, apud «Revue Thomiste», 1932, juillet-sept., p. 635-636. • · ·2. Art. 3: Utrum pecc originale sit concupiscentia 637 et post ipsum ceteri magistri tenentes doctrinam de creatione hominis in sola iustitia naturali, non in gratuita seu meritoria. Quia tamen omnes isti Magistri tenebant quod Adamus ante peccatum acceperat a Deo iustitiam meritoriam seu gratiam gratum facientem 2 ad quam se disposuerat per gra­ tiam gratis datam iustitiae originalis et naturalis, conse­ quenter peccatum originale importat etiam privationem gratiae sanctificantis. rum 1 513. At haec positio fuit perperam intellecta a Protestantibus et semiprotestantibus. Nam iuxta Lutherum, iustitia originalis, et consequenter etiam gratuita, est penitus natu­ ralis seu debita homini, debito essentiae. Amissa ergo per peccatum originale, tota natura hominis corrupta fuit; et sic effrenata concupiscentia, quam importat haec corruptio naturae, est essentialiter et formaliter ipsum peccatum originale. Iuxta Baium vero, illa iustitia originalis, licet non de ipsa essentia naturae, erat tamen ei omnino debita debito exigentiae, et similiter alia quae dicitur gratuita seu merito­ ria, quia non datur nisi una iustitia; unde iustitia illa sim­ pliciter dicta est vere dicenda naturalis, non supernaturalis. Ea ergo per peccatum totaliter amissa, dicendum est natu­ ram in seipsa mansisse penitus corruptam et impotentem, utpote omnino dominatam per concupiscentiam, quae est formaliter et essentialiter ipsum peccatum originale. Neque a Baio differt Jansenius ad rem quod attinet, licet verba mitigare conetur, ponens tantum debitum decentiae, non exigentiae. At semper verum est apud istos quod pecca­ tum originale est essentialiter et formaliter ipsa concupis- 1 Petrus Lombardus, II Sent., dist. 30, cap. 8. 2 Excipitur tamen S. Albertus Magnus, qui ait: «Adam autem numquarn acceperat gratiam gratum facientem» Summa theol., II P., tract. 14, p. 90, memb. 3, ad 7, edit. cit. t. 33, p. 179 a. Cf. tamen ibidem, in corpore. > I 638 * ■ L. II, Q. LXXXII: De essentia peccati originalis centia; et consequenter quod per baptismum non deletur peccatum originale, sed tegitur vel non imputatur a Deo, quia revera experimur quod post baptismum manet con­ cupiscentia Unde apparet quod inter antiquos illos Magistros et Pro­ testantes nihil habetur commune, nisi quaedam verba, con­ trario modo intellecta; nam iuxta illos iustitia originalis dif­ fert essentialiter a iustitia meritoria seu gratuita; iuxta pro­ testantes vero non differunt essentialiter inter se; iuxta illos, utraque iustitia est supernaturalis et indebita naturae, licet diverso gradu; iuxta hos vero utraque est naturalis et debita naturae; iuxta illos peccatum originale consistit aliquo modo in concupiscentia, scilicet materialiter, non formaliter neque unice; iuxta hos peccatum originale consistit unice et essentialiter in concupiscentia; iuxta illos per baptismum deletur peccatum originale quoad totum id quod veram pec­ cati rationem habebat; iuxta hos nihil peccati deletur, sed mere tegitur seu occultatur vel non imputatur a Deo. 514. Quantum vero ad aliam positionem Praepositini et S. Thomae, multum disputatum est his ultimis temporibus, quaenam scilicet fuerit germana mens S. Thomae circa rela­ tionem inter iustitiam originalem et gratiam sanctificantem. Unde in schola thomistica apparuerunt duae interpretatio­ nes mentis S. Thomae hac de re. 515. Prima interpretatio est quod apud S. Thomam ea­ dem essentialiter manet notio iustitiae originalis sicut apud ceteros Magistros sui temporis, cum sola differentia quadam accidentali et extrinseca; nam iuxta S. Thomam iustitia origi­ nalis numquam fuit separata a gratia sanctificante in Adamo neque in angelis, eo quod simul tempore et una cum natura CL Conciuum Vaticanum I, Schema constitutionis Dozniaticae Mansi 53, coi. 301, adnotatio ad cap. 3. Art. 3: Utrum pecc originale sit concupiscentia 639 acceperint utramque a Deo; iuxta alios vero Magistros essent ab invicem separatae neque simul tempore a Deo donatae fuerint, sed statim ab initio data fuit iustitia naturalis vel originalis, postmodum vero iustitia gratuita seu meritoria, quae est gratia gratum faciens seu habitualis; sed etiam iux­ ta S. Thomam esset totalis et adaequata differentia inter utramque iustitiam, quia gratia sanctificans est extrinseca iustitiae originali, utpote radix tantum et veluti causa effi­ ciens eius, non autem sicut ratio vel forma intrinseca et qua­ si constitutiva. Neque S. Doctor hac in re evolutionem ha­ buit, sed solum circa firmitatem et certitudinem qua proponit sententiam suam de collatione gratiae sanctificantis angelis et Adamo initio creationis; nam in primis operibus eam pro­ posuit veluti probabiliorem, dein vero in fine vitae veluti certam. Sed tota differentia inter ipsum et ceteros magistros est circa momentum collationis gratiae sanctificantis angelis et Adamo, non circa notionem utriusque iustitiae; consequen­ ter circa notionem peccati originalis. Ita Bariez qui affirmat eam esse opinionem Caietani (h.L), Ferrariensis (in IV Con­ tra Gent., cap. 52) et ceterorum discipulorum S. Thomae, exceptis Dominico de Soto et Medina, eique adhaerent nos­ tris temporibus plures studiis historicis doctrinalibus dedi­ ti, ut R. Martin et Kors, ex Ordine Praedicatorum 12; Bittremieux, Coppens et Waffelaert, ex clero saeculari 3; ex Ordine D. Banez, In I, 95, 1, dub. 2, edit, cit., coi. 1807-1812. Cf. R. Martin, La doctrina sobre et pecado original en la tSuma contra Gentiles», apud «La Ciencia Tomista», enero 1915, p. 389-400; mayo 1915, p. 223-236, specialiter p. 230; Kors, op. cit. II Partie, chap. 3, p. 128-146. 3 Cf. Bittremieux, La distinction entre la iustice et la grâce santifïcante d'après Saint Thomas d'Aquin, apud «Revue Thomiste», avril 1921, p. 121150; et L'essence du péché originel d'après Lessius, apud «Nouvelle Revue Théologique, 1922, p. 315-325; De instanti collationis Adamo iustitiae origi­ nalis et gratiae doctrina S. Bonaventurae, apud «Ephemerides theologicae lovanienses», avril 1924, p. 168-173; Coppens, Une controverse récente sur la nature du péché original, Ibidem, p. 185-191; Waffelaert, De distinctione 1 2 reali iustitiam originalem inter et gratiam sanctificantem brevis adnotatio, Ibidem, octob. 1931, p. 614-617. 640 L. Π. Q. LXXXII: De essentia peccati originalis Fratum Minorum, N. Sanders, 1922-1923, pro Scoto et S. Bonaventura, neerlandiceex Societate lesu, A. d'Alès1 2. Quoad mentem Caietani et Ferrariensis contra Banez scrip­ serunt Salmanticenses 3, et recenter Lavaud 4; pro ea vero scripsit Bittremieux 5. 516. Alia vero interpretatio mentis S. Thomae est quod notio iustitiae originalis apud ipsum est essentialiter distinc­ ta a notione coaetaneorum suorum, quatenus gratia sanctifi­ cans seu iustitia meritoria esset de essentia iustitiae origina­ lis veluti eius radix, idest ratio formalis seu forma. Consequen­ ter, inter gratiam sanctificantem et iustitiam originalem adest distinctio quaedam accidentalis et inadaequata, secun­ dum effectus eius secundarios, quatenus gratia sanctificans in Adamo ante peccatum rectificabat partes naturales homi­ nis inter se, sicut rectificabit de novo post resurrectionem; modo vero, post lapsum Adae, solum rectificat partem supe­ riorem in ordine ad Deum. Differentia ergo inter S. Thomam et alios magistros non est potissimum circa momentum collactionis gratiae angelis et Adamo, sed circa munus quod gratia sanctificans gerit in elevatione creaturae rationalis ad ordinem supematuralem. Consequenter, peccatum origi­ nale essentialiter est carentia iustitiae originalis, hoc est, rectitudinis naturalis et gratiae sanctificantis, et non solum carentia rectitudinis naturalis partium naturae humanae in- 1 Cf. apud Coppens, loc. cit. p. 186, nota 8-9. 2 A. d’Alès, Justice primitive et péché originel d'après un livre récent, apud «Nouvelle Revue théologique», 1923, p. 416-428. 3 Salmanticenses, De peccatis, disp. 16, dub. 3 § II, n. 54-61, edit. cit. t. 8, p. 244-248. 4 Lavaud, La pensée de Sylvestre de Ferrare et de Caietan sur la justice originelle, apud «Revue Thomiste», 1928, p. 428-441, ' Bittremieux, apud «Ephemerides theologicae Lovanienses», 1929, oct., p. 633-654, Iustitia originalis et gratia sanctificans, doctrina Caietani. Λ* Art. 3: Utrum pecc originale sit concupiscentia 641 ter se; insuper, concupiscentia seu pronitas ab bonum com­ mutabile, quasi per modum sequelae. Ita solet intelligi S. Thomas in Schola S. Thomae, neque in hac parte innovabit Dominicus Soto, ut alii putant. Recenter argumentis adver­ sae sententiae respondent et interpretationem ordinariam proponunt A. Michel Van der Mersch 1 2, Garrigou-Lagran­ ge 3, Huarte 4, A. Michel 5, Hugon 6, Teixidor 7. 517. Et haec est sine dubio vera mens S. Thomae, ut bene ostendit Garrigou-Lagrange8. Quod quidem apparet ex sequentibus. 1°. Apud S. Thomam, tam angelus quam homo non ha­ buerunt de facto nisi unicum finem ultimum, scilicet supernaturalem, qui consistit in visione faciali Dei. Consequenter, statim ab initio acceperunt gratiam meritoriam seu sanctifi­ cantem, qua possent mereri talem beatitudinem converten­ do se ad Deum ut ad finem supematuralem. Viribus autem solius naturae, etiam sanae, non poterat angelus neque homo converti efficaciter ad Deum ut est auctor ordinis supernaturalis; et ideo inutiliter poneretur natura in statu ius­ titiae naturalis ut pararetur ad iustitiam gratuitam, quia esset incapax talis praeparationis efficacis per modum meri- 1 . ·«.. il . 1 A. Michel, La grâce sanctificante et la justice originelle, apud «Revue Thomiste», octobre 1921, p. 424-430. 2 Van der Mersch, De distinctione inter justitiam originalem et gratiam sanctificantem, apud «Collationes Brugenses», 1922. 3 Garrigou-Lagrange, Utrum gratia sanctificans fuerit in Adamo inno­ •a cente dos naturae an donum personale tantum, apud «Angelicum» 1925, p. 133-144. 4 Huarte, Justitia originalis et gratia sanctificans, apud «Gregorianum», iunio 1924, p. 183 ss. 5 A. Michel, art. Justice originelle, apud «Diet, de Théol. Cath.», col. 2021 ss. 6 Hugon, De gratia primi hominis, apud «Anglicum» 1927, p. 337-381. 7 Teixidor, Una cuestion lexicogrâfica, apud «Estudios Eclesiâsticos», 1927, p. 361-381; 1929, p. 23-41. 3 Garriguo-Lagrange, loc. cit. t* L. IL Q. LXXXII: De 642 essentia peccati originalis ti. Ceterum, usus liberi arbitrii non indiget tempore ut ad Deum convertatur. Ex ipsa ergo ratione iustitiae originalis quantum ad hoc quod pars superior hominis subdebatur Deo, fini ultimo supernatural!, postulatur necessario gratia santificans seu intrinsece supematuralis *. «* 2°. Consequenter gratia sanctificans est radix et causa iustitiae originalis prout haec importat rectitudinem partis inferioris sub superiori et corporis sub anima, sicut et subiectio virium inferiorum sub superiori et corporis sub ani­ ma, sicut et subiectio virium inferiorum sub ratione erat radix et causa seu ratio subiectionis corporis ad animam; et quidem per modum elementi primordialis et essentialis et formalis seu intrinsece, sicut et inter diversas partes quasi intégrales vel potentiales alicuius habitus, potior et alterior pars est formalis et specificativa 2. Medium ergo vere formale et proportionatum ultimo fini erat gratia sanctificans, cetera vero sunt ad melius esse. Quia ergo rectitudo mensuranda est ex ordine ad finem, haec rectitudo seu iustitia necessario et primordialiter exi­ gebat gratiam sanctificantem, et ideo haec gratia est de es­ sentia talis rectitudinis veluti pars eius formalis seu primor­ dialis. Propter quod in De Malo ait S. Thomas quod «origi­ nalis iustitia includit gratiam gratum facientem, nec credo esse verum quod homo sit creatus in naturalibus puris» sine tali gratia. Et postmodum clarius: «Ratio illa (=obiectio) procedit secundum opinionem ponentium quod gratia gra­ tum faciens non includatur in ratione originalis iustitiae, quod tamen credo esse falsum, quia, cum originalis iustitia primordialiter consistat in subiectione humanae mentis ad Deum, quae firma esse non potest nisi per gratiam, iustitia originalis sine gratia esse non potuit, et ideo habenti origi- • Cf. S. Thomam, I, 95, 1. Cf. S. Thomam, I, 100, I ad 2, II-TI, 49. 6 ad 2. Art. 3: Utrum pecc originale sit concupiscentia 643 nalem iustitiam debebatur visio divina Et quod non intelligatur de causa extrinseca vel efficienti, apparet ex compara­ tione cum I-II, q. 82, art. 2, secunda ratio, ubi potius apparet ut causa finalis et formalis. 3°. Ideo etiam iustitia originalis est in essentia animae sicut in subiecto primario, sicut etiam est gratia sanctifi­ cans 2. Cum ergo utraque iustitia sit habitus entitativus, ne­ queunt duo isti habitus essentialiter distincti esse in eadem essentia animae numero eadem 3. Consequenter dicendum est quod, apud S. Thomam, gratia sanctificans in primo ho­ mine fuit radix iustitiae originalis inter partes hominum ad invicem eo modo quo anima est radix potentiarum eius et gratia sanctificans est radix virtutum infusarum et caritas est radix et forma aliarum virtutum. Unde et per baptismum restituitur haec pars formalis et principalis iustitiae origina­ lis, nempe gratia sanctificans. Intelligitur ergo causalitas si­ cut in caritate, nempe: in genere causae finalis et formalis seu perfectionis, ita ut, sicut sine caritate non potest dari aliqua vera et perfecta virtus, ita etiam nequit dari vera et perfecta rectitudo originalis sine gratia sanctificante. 4°. Denique, gratia sanctificans non erat donum personae tantum, sed etiam naturae. «Donum gratuitae iustitiae ipsi humanae naturae collatum est; unde cum transfusione natu­ rae simul etiam infusa fuisset gratia» 4, et sic pueri omnes nascerentur cum gratia sanctificante 5. Quod si aliquando dicitur iustitia originalis dos naturae, gratia vero dos perso­ nae, est appropriatio quaedam, non rigorosa proprietas, De Malo, 4, 2 ad 1 tertiae seriei obiectionum, et 5, 1, ad 13. «Hoc non est verum, quod angeli in principio suae creationiis gratiam non habue­ runt; simul enim Deus in eis condidit naturam et largitus est gratiam, ut Augustinus dicit » (De Malo, 2, 12 ad 9). ? Cf. I-II, 83, 2 ad 2; 50, 2. Cf. I-II. 54, 4; II-II, 24, 5. 4 II Sent., dist. 20, q. 2, a. 3. ’ Cf. I, 100, 1. τ· « 644 L. II, Q. LXXXII: De essentia peccati originalis quatenus originalis iustitia erat collata initio naturae et modo non confertur, et insuper secum ferebat rectitudinem partium animae inter se. Sumit tamen etiam iustitiam natu­ ralem modo quodam strictissimo, ut apparet ex De malo, q. 16, art. 2 ad 17. Secundum hoc ergo facile est videre quid essentialiter inclu­ dat habitus ille entitativus qui dicitur peccatum originale, nempe habitum directe et immediate contrarium habitui iusti­ tiae originalis, scilicet privationem totalem gratiae habitualis vel sanctificantis; quae est aversio a Deo auctore et fine supernaturali, et deordinationem partium animae inter se et prout ad propria obiecta et fines proprios feruntur, quae importat conversionem ad bona commutabilia seu concupiscentiam ha­ bitualem quasi innatam ad bona ista praeter ordinem rationis, quae positive et contrarie opponitur primaevae integritati. Ita­ que iuxta S. Thomam: RESOLUTIO QUAESTIONIS 518. conclusio: Peccatum originale materialiter quidem est concupiscentia, formaliter vero defectus originalis iustitiae. 519. Probatur. 1°, argumento proprio, propter quid. Ea­ dem, proportionaliter vel in suo ordine contrarietatis, et contraria sunt elementa constitutiva peccati originalis et iustitiae originalis, quia peccatum originale et iustitia origi­ nalis contrarie opponuntur. Atqui duo sunt elementa consti­ tutiva iustitiae originalis, unum sicut formale, quod erat rectitudo partis superioris sub Deo; aliud vero sicut mate­ riale, nempe rectitudo partis inferioris hominis, sub superio­ ri; quorum primum erat gratia sanctificans, aliud vero erat integritas naturae. Ergo et duo erunt elementa proportiona­ lia et contraria peccati originalis, scilicet carentia rectitudi­ nis partis superioris hominis sub Deo, quae est carentia seu privatio gratiae sanctificantis, et erit veluti elementum for- Art. 3: Utrum pecc. originale sit concupiscentia 645 male et primarium; et pronitas seu inclinatio partis inferio­ ris ad sua sine ordine partis superioris et haec est concupis­ centia, quae est veluti elementum materiale. Maior constat, quia contraria pertinent ad idem genus, et ideo conveniunt in illo genere, licet sub maxima distan­ tia, eademque, licet diversimode, est contrariorum ratio. Minor autem traditur expresse a S. Doctore his verbis: «In originali iustitia erat aliquid quasi formale, scilicet ipsa rectitudo voluntatis, et secundum hoc sibi opponitur culpae deformitas; erat in ea etiam aliquid quasi materiale, scilicet ordo rectitudinis impressus in inferioribus viribus, et quan­ tum ad hoc opponitur sibi concupiscentia et fomes» Hoc viderat iam S. Albertus Magnus, quando scribit: «Hic multi multipliciter sunt locuti, ita quod nullus concor­ det cum alio; sed via facilior per quam possumus exire, est ista, quod dicamus quaedam esse in originali peccato ut ma­ terialia et quaedam ut formalia. Materialia in originali est foeditas concupiscentiae sive corruptio vitii, de qua supra dictum est; formale autem in eo est carentia debitae iusti­ tiae. Natura enim iustitiam, in qua creata fuit, et quae ab ea habebat propria, amiserat in omnibus eis in quibus exigi­ tur, ut dicit Anselmus; et ideo secundum quod potest colligi ex verbis Anselmi in libro de Conceptu Virginali, definiri potest sic: originale peccatum est «pronitas ad omne malum cum carentia debitae iustitiae». Et haec definitio est quorumdam antiquorum Doctorum, sed ex verbis Anselmi extrahitur. Et quod dicitur: «pronitas ad omne malum», est inclinatio ad conversionem in bonum commutabile et non conversio, eo quod originale non habet conversionem nisi in potentia: dico autem in potentia com­ pleta per habitum corruptionis vitii, de qua supra dictum est. Aversionem autem habet in actu, et haec tangitur per hoc quod dicitur «carentia iustitiae». Si enim diceretur iustitiae 1 14 II Sent., dist. 32, q. 1, art. 1 ad 1. U 646 L. II, Q. LXXXI1: De essentia peccati originalis «tantum carentia», non diceretur nisi ratio «poenae» dam­ ni; sed quando apponitur «debitum», tunc ponitur ratio «culpae», cuius causa est iustitia deserta a natura» *. 520. 2°, ex analogia cum elementis constitutivis peccati actualis. Eadem sunt analogice seu proportionaliter elemen­ ta constitutiva peccati originalis et peccati actualis morta­ lis. Atqui elementa constitutiva peccati actualis mortalis sunt duo: aliud sicut formale, scilicet aversio a bono incom­ mutabili; et aliud sicut materiale, nempe conversio ad bo­ num commutabile 1 2. Ergo et duo debent esse proportionali­ ter elementa constitutiva peccati originalis, nempe aliud si­ cut formale, quod est aversio a bono incommutabili per pri­ vationem gratiae sanctificantis, quae erat veluti formalis in iustitia originali; et aliud sicut materiale, scilice conversio ab bona commutabilia, per concupiscentiam deordinatam. Differentia autem utrobique est quia in peccato mortali haec elementa sunt in actu; in originali vero sunt in habitu entitativo, prout mediate dicit ordinem ad operationes pro­ prias, et in hoc completur et perficitur quod innuerat S. Al­ bertus Magnus, loco modo citato. Maior constat ex analogia quae viget inter peccatum ori­ ginale et peccatum actuale, et ideo originale debet intelligi et explicari per respectum ad peccatum actuale mortale, quod est supremum analogatum peccati. S. Doctor dederat hanc explicationem in II Sent., dist. 30, ubi haec habet: «In quolibet peccato est invenire aliquid quasi formale et aliquid quasi materiale. Si enim considere­ mus peccatum actuale, ipsa substantia actus deordinati ma­ terialiter in peccato se habet; sed deordinatio a fine formale in peccato est, quia ex hoc rationem mali in peccato habet; unde dicitur quod conversio ad bonum commutabile est ibi 1 S. Albertus Magnus, // Sent., dist. 30, art. 3, edit. cit. p. 504-505. 2 Cf. exposita super q. 71, art. 1. 27, Wl'.' Art. 3: Utrum pecc. originale sit concupiscentia 647 sicut materiale, et aversio a bono incommutabili est sicut for­ male; et hoc contingit ex hoc quod etiam in actu perfectio virtutis in ordine ad finem est forma actus. Sicut autem peccatum actuale consistit in deordinatione actus, ita etiam peccatum originale consistit in deordinatio­ ne naturae. Unde oportet quod ipsae vires deordinatae vel deordinatio virium sint sicut materiale in peccato originali, et ipsa deordinatio a fine sit ibi sicut formale. Illa autem pars quae per se nata est coniungi fini, est ipsa voluntas, quae habet ordinem finis omnibus aliis partibus imponere, et ideo destitutio ipsius voluntatis ab illa rectitudi­ ne ad finem quam habuit in institutione naturae, in peccato originale formale est, et hoc est privatio originalis iustitiae. Vires autem appetitus sensibilis sunt natae recipere ordi­ nem ad finem ab ipsa voluntate, secundum quod sibi sublec­ tae sunt, et ideo subtractio illius vinculi quo quodammodo sub potestate voluntatis recta detinebantur, materiale in pecca­ to est. Ex hac autem subtractione sequitur quod unaquaeque vis in suum obiectum inordinate tendat, concupiscendo illud, et ideo concupiscentia, qua habiles sumus ad male con­ cupiscendum, peccatum originale dicitur, quasi materialiter in peccato originali exsistens» ’. 521. 3°, Confirmatur ex comparatione cum doctrina Ec­ clesiae, cui omnino conformatur. Si enim modo velimus examinare praedictas sententias cum doctrina Ecclesiae, apparebit'. A) quod sententia Lutheranorum, Baii et Jansenii est incompatibilis cum doctrina Ecclesiae, tum quoad iustitiam ori­ ginalem tum quoad peccatum originale: a) Nam, iuxta doctrinam Ecclesiae, rectitudo seu sancti­ tas et iustitia in qua homo constitutus est ante lapsum, est stricte supernaturalis, utpote excedens vires naturae eius1 S. Thomas, II Sent., dist. 30, q. 1, art. 3. Cf. ibidem responsionem ad obiecta, et De Malo, 4, 2, ubi utrumque argumentum simul invenitur. 1 •h que exigentias et merita; iuxta hos autem haec iustitia est naturalis et minime stricte supernaturalis. «Iam Lutherus negaverat iustitiam originalem donum fuisse supernaturale, et inter errores Bail hic est capitalis. Neque enim solum multae eius propositiones, quae statum primi hominis respi­ ciunt, eum ipsum errorem vel proxima eius consectaria enuntiant, sed pravae etiam de merito et libero arbitrio opi­ niones eius ex eodem pullularunt. Quoniam scilicet constat iustitiam originalem peccato Adae totam perditam esse, si haec erat naturalis atque unica, qua homo praeditus erat, consequitur naturale quoque bonum prorsus corruptum esse, in quo quidem originalem iustitiam gratiam fuisse et supernaturalem, quatenus naturae vires excederet, sed tamen eam innocenti homini non potuisse negari contendit, nec praeter illam ullam iustitiam naturae potentiis congruam agnovit; unde in eosdem errores de merito et libero arbitrio lapsus est» *. Itaque, iuxta Lutherum et Baium, neque iustitia origina­ lis neque gratia sanctificans sunt vere supematurales, sed de debito vel de constitutione ipsius naturae hominis; iuxta Jansenium vero gratia sanctificans est supernaturalis, at iustitia originalis est naturalis seu debita homini innocenti, ita ut non potuerit condi a Deo sine illa. At Concilium Vaticanum I paraverat, renovans priora documenta, istam definitionem: «Si quis negaverit huma­ num genus in primo parente ad statum supernaturalem ele­ vatum esse, A.S.»; «si quis negaverit esse dona et instituta divina quae tum exigentiam tum vires naturae creatae supe­ rent eamque ultra suum ordinem perficiant, A.S.» 2. «Haere­ tica est doctrina asserens in complexu sanctitatem et iusti­ tiam, in qua primus homo fuerat constitutus, fuisse natura­ lem, ad quam homo recto usu et explicatione virium natura1 Kleutgen. Adnotationes ad cap. 3 Schematis dogmatici reformati Con­ cilii Vaticani 1, Mansi, 53. coi. 301. 3 Concilium Vaticanlm I. Schema Constitutionis Dogmaticae, Mansi 53, coi. 294. Cf. ibidem, coi. 236, 288, 289; t. 50, coi. 71. Art. 3:Utrum pecc. originale sit concupiscentia 649 lium pervenire potuisset. Secundum Scripturae namque doctrinam et fidem Ecclesiae, nos renovamur ad illius ordi­ nis sanctitatem, ex qua Adam et nos in illo decidimus. Hanc imaginem in spiritu mentis impressam perdidit Adam per peccatum, quam recipimus per gratiam iustitiae (S. Augus­ tinus, De genesi ad litteram, lib. 6, serm. 38). At sanctitas, ad quam restauramur, secundum manifestam doctrinam Scripturae et praedicationem Ecclesiae, est supernaturalis ordinis» ’. b) Similiter, iuxta doctrinam Ecclesiae, peccatum origi­ nale non consistit essentialiter et unice in sola concupiscen­ tia, quae manet etiam in renatis, sed etiam in privatione iustitiae originalis et gratiae sanctificantis; at, iuxta istos re­ formatores, peccatum originale consisteret unice in concu­ piscentia. Nam, in Conciliis docetur quod homo peccando in deterius commutatus est secundum animam et secundum corpus, quatenus non solum incurrit mortem corporis, sed etiam mortem animae, amittendo sanctitatem in qua consti­ tutus fuerat ante peccatum. Unde item parabatur in Conci­ lio Vaticano I sequens definitio: «Si quis dixerit peccatum originale formaliter esse ipsam concupiscentiam aut physi­ cum seu substantialem naturae humanae morbum, et negaverit privationem gratiae sanctificantis de eius ratione esse, A.S.» 12. Similiter, secundum doctrinam Ecclesiae in Baptismate deletur totum id quod veram rationem culpae habebat in peccato originali; iuxta hos vero non deletur, sed mere tegi­ tur3. In elencho errorum exhibito Patribus Tridentinis, quinto loco ponitur error «Martini Lutheri, concupiscen­ tiam nobis innatam atque impressam, quae remanet in bap- 1 Ibidem, t. 50, coi. 114. Vide t. 53, coi. 298-301, ubi hoc clarius os­ tenditur. 2 Ibidem, t. 53, coi. 236, 294. Cf. adnotationes Kleutgen, ibidem, coi. 302; t. 50, coi. 114. 3 Cf. Concilium Tridentinum, Denz. 792. 650 L. II. Q. LXXXII: De essentia peccati originalis tizatis, esse peccatum originale, quae scilicet concupiscentia complete atque praecise sortita sit originalis peccati ratio­ nem* Et sexto loco ponitur error eiusdem «originale peccatum esse concupiscentiam ultimo praecepto Decalogi notatam»2. B) Doctrina antiquorum theologorum circa distinctionem adaequatam inter iustitiam originalem et gratiam sanc­ tificantem, est perfecte compatibilis cum doctrina Ecclesiae, tum respectu eiusdem iustitiae, tum etiam respectu peccati originalis. a) Respectu quidem iustitiae originalis, quia etiam illi theologi admittebant eam esse supematuralem seu indebi­ tam naturae; insuper concedebant quod Adamus ante lap­ sum accepit gratiam sanctificantem seu iustitiam gratui­ tam, Ecclesia autem non definivit quod gratia haec sanctifi­ cans fuerit collata angelis et Adamo simul cum creatione, sed solum ante eorum lapsum. Nam, cum Concilium Triden­ tinum per «sanctitatem» intellexerit gratiam sanctifican­ tem, et in prima redactione decreti diceretur: «sanctitatem et iustitiam in qua creatus fuit», propter istos theologos, ne damnari intelligerentur, mutata est formula hoc modo: «in qua constitutus fuit», suadente Card. Pacheco 3 cui Patres consenserunt4; quod quidem notum erat Banez 5. Unde Concilium Vaticanum I signanter notabat hoc, in decreto quod parabat: «Si quis dixerit sanctitatem et iusti­ tiam, in qua homo ante lapsum constitutus erat, non fuisse supematuralem, sed eiusmodi, ad quam recte vivendo per insitas naturae facultates pertingere potuisset, A.S.» 6. 2 Acta Concilii Tridentini, edit. cit. t. 5, n. 84, 24-26. Ibidem, linea 27-28. Cf. Acta Concilii Tridentini. t. 5, n. 76, p. 199, 6-7. Cf. Ibidem, n. 77, p. 203, 38-40; n. 82, p. 208, 14-19. BaNez, In I P., q. 95, dub. 1. conci. 3, coi. 184. Concilium Vaticanum I, Schema Const. Dog.. Mansi, 53, 237, 300. rs ··■ Art. 3:Utrum pecc. originale sit concupiscentia 651 b) Respectu etiam peccati originalis, quia non solum inte­ gritas fuit amissa, sed etiam gratia santificans consequen­ ter, quam homo ante lapsum acceperat. Unde in ratione completa peccati originalis includitur privatio, non solum iustitiae originalis quoad integritatem, sed etiam gratiae santificantis. Nonnulli voluerunt difficultatem videre hac in re, quia in Concilio Vaticano I parabatur definitio sequens: «Si quis dixerit peccatum originale formaliter esse ipsam concupiscentiam, aut privationem gratiae sanctificantis de eius ratione non esse, A.S.» .* Sensus autem horum verborum exponitur in adnotationibus sequentibus ibidem appositis: «Definitur ad rationem peccati originalis pertinere privationem gratiae sanctifican­ tis, quam libere peccando primus parens pro se suisque pos­ teris perdidit. In hac forma definitinis tria sunt animadvertenda: a) id quod dicitur pertinere ad rationem originalis peccati, non solum est negative carentia gratiae sanctificantis, sed est pri­ vatio gratiae, hoc est carentia sanctitatis quae, secundum ordinationem Dei, quatenus totum genus humanum sua in radice et in suo capite primitus elevavit ad supematuralem ordinem gratiae, deberet inesse omnibus Adae posteris, nunc vero ea privati sunt. Haec autem privatio, b) nec est nec potest esse sine culpa libere contracta; quae quidem libertas non est personalis singulorum, sed est libertas ipsius capitis totius generis hu­ mani Adam, qui libere peccando gratiam perdidit non so­ lum ut sibi personalem, sed ut derivandam ex institutione Dei ad omnes suos posteros... c) Denique notandum est in definitione non dici priva­ tionem gratiae esse ipsam essentiam peccati originalis; sunt enim quoad habitualis et speciatim originalis peccati essen- 1 Concilium Vaticanum I, Schema Constitutionis Dogmaticae, Mansi, 53, coi. 294. Cf. et coi. 236, et t. 50, coi. 72. I II ■ Art. 4: Aequalitas peccati originalis 663 tum acquisitum inordinate concupiscendi, non est aequalis in omnibus hominibus, concedo. Et nego consequens et consequentiam. Concupiscentia, prout singificat principium quoddam concupiscendi, potest significare tria, scilicet habitum quemdam entitativum et quasi innatum partium animae ut sunt partes naturae humanae, et sic est materiale peccati originalis; potentiam naturalem activam concupiscendi or­ dinate vel inordinate; et habitum acquisitum concupiscendi ordinate vel inordinate, et in his duobus casibus non est pec­ catum originale, sed aliquod naturale vel acquisitum. Cum autem potentiae concupiscentes sint potentiae organicae, quae ideo pendent intrinsece ab organis corporalibus, et or­ gana corporalia diversimode se habent in diversis homini­ bus secundum diversas conditiones individuales ad quas re­ ducitur temperamentum, hoc modo concupiscentia est inae­ qualis in diversis hominibus. Similiter, propriis actibus con­ cupiscendi quidam plus, quidam minus pronitatis accepe­ runt concupiscendi, et sic concupiscentia, ut nominat habi­ tum acquisitum concupiscendi, est etiam in diversis inae­ qualis. Haec ergo inaequalitas est personae, non naturae ut natura. Sed concupiscentia ut nominat habitum entitativum et quasi innatum concupiscendi, est aequalis in omnibus, quia aequaliter rumpitur in omnibus retinaculum iustitiae origi­ nalis quoad integritatem naturae, et aequaliter relinquitur sibi sola natura in omnibus. Unde patet quod concupiscen­ tia, prout nominat partem quasi materialem peccati origi­ nalis, est aequalis in omnibus 534. Obiectio secunda, quae est instantia quaedam et procedit ex dictis in articulo primo. Peccatum originale est Cf S Thomam II Sent., dist. 32, 1,3 ad 2; Guilelmum Alvernum, De vitiis et peccatis, cap. 6, edit, cit., p. 262. 1 Hi L. II, Q. LXXXII: De essentia peccati originalis 664 languor seu aegritudo quaedam naturae humanae. Atqui ae­ gritudo, utpote habitus quidam, potest augeri et minui seu est susceptiva magis et minus. Ergo peccatum originale est susceptivum magis et minus in diversis seu est inaequale in ipsis. t' SIS® 535. Respondetur. Distinguo mai.: Peccatum originale est languor vel aegritudo quaedam spiritualis naturae et quasi specifica, concedo·, corporalis et quasi individualis, nego. Contradistinguo min.: Aegritudo est susceptiva magis et minus, aegritudo corporalis et individualis, concedo·, spiri­ tualis et specifica, subdistinguo: quando producitur ex cau­ sis inaequalibus, concedo, quando producitur ex causis ae­ qualibus, nego. Et nego consequens et consequentiam. Solutio patet ex dictis. Potest ergo istamet aegritudo au­ geri in diversis hominibus propter diversas causas, sed non propter ipsam causam propriam peccati originalis, quae in omnibus est aequalis. Constat autem quod «unumquodque ex eodem natum est augeri ex quo causatur» aliae vero causae augentes, cum sint in diverso genere, etiam diversi­ mode augent, nempe prout ordinem habent ad operationem concupiscendi. Sed essentia peccati originalis non est imme­ diate operat iva. 536. Obiectio tertia, quae est instantia quaedam huic so­ lutioni. Causa propria traductionis peccati originalis est libi­ do generantis, ut Augustinus dicit. Atqui libido generantis est inaequalis in diversis generantibus, ut experientia cons­ tat. Ergo et peccatum originale, quod est eius effectus, erit inaequalis in diversis hominibus. 1 Cf. supra, ad q. 73 art. 7. / Λ!, Art. 4: Aequalitas peccati originalis 665 537. Respondetur. Distinguo mai.: Causa traductionis peccati originalis est libido parentis, habitualis et quidem entitativa, concedo: actualis, nego. Contradistinguo min.: Libido generantis est inaequalis in diversis hominibus, libido actualis, concedo; libido habitua­ lis entitativa et quasi innata per vitiatam originem, nego. Et nego consequens et consequentiam. Causa traductionis peccati originalis proprie loquendo est generatio activa, cui inservit instrumentaliter potentia generativa, et huic solet comitari libido seu voluptas quae­ dam, quae dicitur venerea. Proprie ergo loquendo, libido seu voluptas non est causa traductionis peccati originalis, etiam quando de facto adest, quia est solum accidens quoddam causae, et potest etiam non dari, saltem miraculose; insu­ per, haec libido est quid personale hic et nunc pro hoc actu generationis huius generantis. Si vero sumatur radicaliter et habitualiter, non quidem pro naturali potentia delectandi neque pro habitu acquisito capiendi delectationem, sed pro habitu entitativo et quasi innato capiendi deordinate voluptatem veneream, tunc idem est ac ipsa concupiscentia habitualis et quasi innata, quae erat materialiter peccatum originale, et hoc sensu est aequalis in omnibus hominibus *. ? Γ $1 * I ■ ■ ■ 1 Cf. S. Albertum Magnum, II Sent., dist. 31, art. 2, edit. cit. t. 27, p. 514; et S. Thomam, II Sent., dist. 32, q. 1, a. 3 ad 1. “VAl - 666 L. II, Q. LXXXII. De essentia peccati originalis Tota ergo ratio resolvitur in propriam essentiam peccati originalis, quod est peccatum naturae, non peccatum perso­ nae. Consequenter aequalitas vel inaequalitas eius est sicut aequalitas vel inaequalitas ipsius naturae. Atqui natura ut natura est aequalis in omnibus hominibus, eo quod omnes sunt perfecte univoci, utpote eiusdem speciei atomae. Haec enim est natura univocorum, per contrapositionem ad ana­ loga quae de diversis dicuntur secundum prius et poste­ rius i. . ' 1 Cf. S. ThomâM, Il Sent., dist. 32, 1,3, ubi ait: «Cum corruptio fomitis sit per se infectio humanae naturae, oportet idem esse iudicium de intensitate eius et de intensitate humanae naturae. Natura autem ipsa... quantum ad rationem speciei... aequaliter in omnibus invenitur». QUAESTIO LXXXIII DE SUBIECTO ORIGINALIS PECCATI 538. Consequenter S. Doctor quaerit proprium subiec­ tum peccati originalis, non quidem subiectum remotum seu quod, quia hoc evidenter est ipse homo descendens ab Adam per viam generationis naturalis activae, et de hoc actum fuit quaestione 81, art. 3 et sequentibus; sed quaerit subiectum proximum seu immediatum seu quo; hoc enim maximi momenti est pro cognoscenda psychologia intima peccati originalis. Sicut ergo supra quaestione 74, inquisierat subiectum quo alterius generis peccati, scilicet peccati actualis seu per­ sonalis, ita modo quaerit subiectum quod alterius generis peccati humani, nempe peccati originalis. Cum enim sint peccata diversi generis, ideoque primo diversa, a priori vi­ detur quod debent habere diversum subiectum quo; nam subiectum, cum habeat rationem causae quasi materialis in qua, ingreditur rationem generis, quod a materia sumi solet, sicut differentia et species sumitur a forma. Necesse igitur erat separatim considerare proprium subiectum peccati ori­ ginalis, postquam alia quaestione consideratum fuit subiec­ tum peccati actualis seu personalis. Praeterea peccatum originale est habitus quidam, ut pa­ tet ex dictis quaestione praecedenti, et quidem malus seu vitiosus. Sicut ergo necessarium fuit considerare subiectum L. II. Q. LXXXIII: De 668 subiecto peccati origumalis habitus in genere 1 et subiectum habitus boni 2, ita etiam parallelismus quaestionum postulabat ut consideretur quo­ que subiectum habitus mali in specie, eo ipso quod habitus dividitur immediate et adaequate in bonum et malum \ Quia tamen peccatum originale est quid omnino sui ge­ neris, ut ex hucusque dictis apparet, et naturam ipsam co­ mitatur, ideo maiorem parallelismum servare debet ista quaestio cum quaestione de subiecto habitus in genere quam cum quaestione de subiecto virtutis, quae est habi­ tus quidam operativus bonus. Et haec est ratio cur eodem fere modo procedat S. Doctor hic et in quaestione quin­ quagesima. 539. Ad inveniendam autem rationem ordinis huius quaestionis oportet attendere ad propriam naturam habitus cuius subiectum quaeritur, nam secundum exigentiam for­ mae oportet determinare materiam vel subiectum. Atqui ex quaestione praecedenti apparet peccatum originale esse ha­ bitum quemdam entitativum; habitus autem entitativus non est immediate operativus, sed mediantibus dispositioni­ bus quae ex eo fluunt ad potentias operarivas, ut patet ex dictis in tractatu de habitibus 4. Ergo neque peccatum origi­ nale est immediate operativum. Attamen per se secundo seu mediate potest esse operativum sicut et ceteri habitus entitativi. Ideo ergo necesse est peccati originalis esse duplex genus subiecti quo: unum, immediatum et per se primo, prout est essentialiter et immediate habitus entitativus; aliud vero mediatum et per se secundo, prout scilicet secundario et ex consequenti dicit ordinem ad operationem seu ad actum secundum. I 2 Cf. Cf. Cf. Cf. MI. q. 50. I-II. q. 56. I-II. 54, 3. I-II, 49. 3. Ratio et divisio quaestionis 669 Et revera S. Doctor hoc duplex subiectum consideravit: primo quidem subiectum quo immediatum et adaequatum seu per se primo (art. 1-2), prout est per se primo habitus entitativus; et, cum sit peccatum naturae humanae, in qua sunt duae partes essentiales, scilicet corpus organicum seu caro, et anima, statim quaerit in qua ex his partibus sit pro­ prie sicut in subiecto (art. 1); dato autem quod in anima, statim quaerit secundum quam rationem sit in ipsa, an se­ cundum essentiam vel secundum potentias suas quas conti­ net et quae ad animam reducuntur sicut ad principium, prout a corpore distinguuntur (art. 2). Concluso iam quod subiectum immediatum quo peccati originalis sit anima secundum essentiam suam, consequen­ ter inquirit, secundo, subiectum quo mediatum, prout iste habitus est mediate operativus, non tamen omne subiectum, quia omnes potentiae animae possunt esse hoc modo subiec­ tum peccati originalis, sed subiectum primarium seu princi­ pale in hoc ordine. Iam vero peccato originali tribuitur me­ diate duplex genus operationis, scilicet genus actus peccati actualis et genus actus traductionis peccati huius in alios (Cf. art. 4 ad 1). Ergo necesse erat determinare subiectum prin­ cipale quo mediante causai peccata actualia, et hoc est vo­ luntas (art. 3); et insuper subiectum principale quo median­ te causât propagationem seu traductionem in alios, et hoc est potentia generativa (art. 4). Sicut enim gratia habitualis quae immediate subiectatur in anima operatur opera salutaria mediantibus habitibus vel dispositionibus operativis, quae ex ea fluunt ad poten­ tias animae, eo fere modo quo ipsae potentiae operativae fluunt ab anima, ita peccatum originale, quod primo inficit animam, redundantiam quamdam infectivam habet ex ani­ ma in potentias, vi cuius istae potentiae habiles redduntur ad peccata actualia committenda et ad peccatum ipsum ori­ ginale traducendum in alios. Ex quo apparet quam pulchre et profunde S. Doctor hanc quaestionem in articulos ordinavit, secundum exigen- 670 L. II, Q. LXXXIII: De subiecto peccati originalis tiam naturae ipsius peccati originalis. En ergo ordo istorum articulorum schematice contractus: de SUBIECTO QUO PECCATI ORIGINALIS: I) immediato, secundum quod peccatum originale est immediate non operativum, sed entitativum... a) non corpus vel caro, sed anima (art. 1). b) et quidem anima secundum essentiam, suam, non secundum potentias suas (art. 2). II) mediato, secundum quod peccatum originale est me­ diate operativum. a) peccatorum actualium, maxime voluntas (art. 3). b) peccati originalis in alios traducendi, maxime po­ tentia generativa (art. 4). Art. 1.-Utrum peccatum originale sit magis in came quam in anima 540. Cum peccatum originale sit essentialiter peccatum naturae, proprium subiectum quo totale est tota natura hu­ mana ut natura, neque pertinere potest ad animam vel cor­ pus nisi in quantum sunt partes humanae naturae. Unde ipse S. Doctor conceptis verbis ait quod «cum peccatum ori­ ginale sit peccatum naturae, non pertinet ad animam nisi in quantum est pars humanae naturae» ‘. Supposito ergo ut per se noto quod peccatum originale sit sicut in subiecto totali vel adaequato in tota humana na­ tura, cum haec natura humana essentialiter constituatur ex anima et corpore et quidem non ex aequo, sed secundum prius et posterius, vel secundum magis et minus, statim sur­ git quaestio in qua ex his partibus sit magis seu per prius peccatum originale, utrum in anima vel in carne seu corpoS. Thomas, De Malo. 4, 3 ad 2. >>»■» .<··*· Art. 1: Utrum sit magis in carne quam in anima 671 re; nam in utraque esse aliquo modo, prout partes sunt na­ turae, est per se notum. Quando autem loquimur de subiecto peccati originalis, non loquimur de subiecto logico seu praedicationis, sed de subiecto reali, et istud potest esse duplex: unum, proprie dic­ tum, quod est subiectum inhaesionis tantum; aliud, large et improprie dictum quod potius est subiectum vel principium productionis seu causationis, et est proprie loquendo causa efficiens eius. Et differentia inter esse in aliquo sicut in su­ biecto et esse in causa efficienti, maxime apparet in hoc quod esse in subiecto est necessario seu de se per modum permanentis seu qualitatis perfectae; esse vero in aliquo si­ cut in causa efficienti est esse virtualiter tantum in illo et non formaliter seu in fieri et non in esse, in motu et non in forma '. Pro peccato quidem actuali seu personali haec duo coincidunt, quia actus peccati sunt actus voluntarii seu imma­ nentes, et ideo pro illo idem re est principium effectivum et principium receptivum seu subiectum, sed quia peccatum originale traducitur, et traductio videtur dicere aliquid tran­ siens in aliud, ideo necesse est in illo distinguere duplex esse in aliquo, nempe sicut in principio vel causa, quod est vir­ tualiter esse, aut sicut in subiecto proprie dicto, quod est esse formaliter vel secundum esse 2. Oportet ergo singillatim videre quomodo peccato origi­ nali competat esse in partibus naturae et causaliter vel ut in causa et essentialiter vel sicut in subiecto. De octo modis quibus aliquid in aliquo esse dicitur, vide S. Thomam, In IV Physicorum, lec. t, praesertim, n. 1; III, 62, 3. 2 Cf. I-II, 74, 1. ' I L. Π. Q. LXXXIII: De slbiecto peccati originalis IN QUO SICUT IN CAUSA SIT PER PRIUS ORIGINALE PECCATUM, IN CARNE AN IN ANIMA « 541. Solet distingui causa efficiens duplex, scilicet prin­ cipalis, quae agit per propriam formam et virtutem eique assimilatur effectus; et instrumentalis, quae agit per for­ mam seu motionem et virtutem acceptam a priori et supe­ riori causa, quae principalis est, eique effectus non assimila­ tur necessario. Insuper distinguere solent causam physicam, quae vere et proprie causât, et causam moralem, quae meritis, praecibus aut alio modo influere valet in causam physicam ut pro­ ducat effectum. Oportet ergo duo determinare: 1°, in quo sicut in causa principali et instrumental! sit peccatum originale, an in cor­ pore vel in anima; 2°, hoc determinato, quomodo istae cau­ sae efficientes producant peccatum originale, utrum physice vel moraliter. 542. conclusio prima: Peccatum originale omnium homi­ num fuit in Adam sicut in causa prima principali; in parenti­ bus autem proximis sicut in causa secunda vel subordinata. ·** ·*·**··μ *<*·-· r 543. Probatur Eodem modo est peccatum originale in parentibus quo est natura humana filiorum ab eis generata. Atqui natura humana filiorum est in primo homine, scilicet Adam, sicut in causa principali prima in suo genere; in pa­ rentibus vero proximis sicut in causa principali secunda vel subordinata. Ergo et peccatum originale omnium hominum fuit in Adam sicut in causa principali prima, in parenti­ bus autem proximis sicut in causa principali secunda vel subordinata. Maior constat ex dictis in quaestione 81, articulo 1. Pec­ catum enim originale est essentialiter peccatum naturae, non quasi de essentia naturae neque deductum ex principiis na- Art. 1: Utrum sit magis in carne ouam in anima 673 turae, sed necessario concomitans naturam humanam des­ cendentem naturaliter ex Adam peccante. Est ergo veluti ac­ cidens quoddam naturae. Iam vero, eodem modo est in cau­ sa propria aliqua natura et accidens eius quasi proprium et connaturale, sicut eodem modo est in sole ignis et calor. Minor vero ex psychologia patet. Nam parentes sunt cau­ sa quaedam principalis naturae filiorum, quos generant ut causae principales. Et in natura humana generans primus est primus homo, qui est Adam; generans vero proximus et immediatus est pater uniuscuiusque in quantum generat ut Adam. Ergo causa principalis prima in hoc genere propaga­ tionis humanae naturae est Adam; proxima vero et subordi­ nata sunt parentes proximi *. Optime ergo S. Thomas ait: «Sicut natura Adae erat na­ tura omnium nostrum originaliter, ita et peccatum originale quod in nobis est, erat in illo peccato originali originaliter. Nam peccatum originale, ut dictum est, per se recipit natu­ ra, anima vero ex consequenti» 1 2. 544. conclusio secunda: Peccatum originale est in poten­ tia generativa parentum sicut in causa instrumentait coniuncta, in semine vero deciso sicut in causa instrumentait separata. 545. Probatur, ex eodem principio. Peccatum originale filiorum est in potentia generativa et in semine deciso pa­ rentum eo modo quo in ipsis est natura humana filiorum. Atqui natura humana filiorum est in potentia generativa pa­ rentum sicut in causa instrumental! coniuncta, in semine vero deciso sicut in causa instrumental! separata, ut in Psy­ chologia docetur. Ergo similiter peccatum originale est in potentia generativa parentum sicut in causa instrumental! coniuncta; in semine vero deciso sicut in causa instrumen1 Cf. S. Albertum Magnum, II Sent., dist. 33, art. 1, ad 1, edit. cit. t. 27. p. 533 b. 2 S. Thomas, De Pot., 3, 9 ad 4. 674 L. II. Q. LXXXIU: De subiecto peccati originalis tali separata. Unde S. Doctor iterum profunde scribit: «Se­ men non est actu subiectum culpae, sed virtute tantum; hoc modo enim se habet semen ad peccatum originale sicut ad naturam humanam; unde sicut in semine non est natura hu­ mana nisi in virtute, ita etiam nec originalis culpa', quia per virtutem quae est in semine, generatio ad naturam huma­ nam terminatur infectam originali peccato» Et iterum: «In semine —inquit— est corruptio originalis culpae non actu, sed virtute, eo modo quo est ibi virtute humana natura» 1 2; «semen autem carnale, sicut est instrumentalis causa traduc­ tionis humanae naturae in prolem, ita est instrumentalis causa traductionis peccati originalis, et ita peccatum origi­ nale est in came, idest, in carnali semine, virtute, sicut in causa instrumentali» 3 «Hoc modo per actum generativae vir­ tutis originale traducitur sicut et natura humana» 4. 546. Corollarium. Et inde statim sequitur per modum corollarii quod, ordine generationis et motus, peccatum origi­ nale est per prius in came quam in anima. Ratio est quia hoc ordine, prior est dispositio ad formam quam forma ipsa: semem autem, sicut instrumentum tra­ ductionis naturae et peccati originalis, operatur proprie lo­ quendo dispositionem ad utrumque. Unde «in came est per prius (peccatum originale) ordine generationis et temporis» quam in anima, quae est forma 5. Insuper, causa in eo quod causa, est prior causato. Caro autem causât modo praedicto maculam in anima; quia in peccato originali habetur quaedam circulatio, quatenus in 1 II Sent., dist. 31, q. 1, a. 1 ad 2. 1 De Malo, 4. 1 ad 12. 1 De Malo, 4. I ad 3. II Sent., dist. 31, q. 2, a. 1 ad 2. Quomodo autem natura humana sit in his, idest dispositio corporis ad animam et unio naturalis animae et corporis, require apud S. Tho.ma.m passim, v. gr. in De Pot. 3, 4 ad 7-8; 3, 4 ad 2-7 et ad 11-19; I, 118 per totam, cum commentariis Caietani 5 Cf. De Mao, 4,3. 1 Art. 1: Utrum sit magis in carne ouam in anima 675 Adam, in quo fuit peccatum originale originans, persona in­ fecit naturam et anima corpus; in posteris vero eius qui re­ transmit tunt peccatum eius, quod est originale originatum, corpus inficit animam et natura personam, ut post S. Anselmum *, docere consueverunt magni theologi saeculi ΧΙΠ, v. gr. S. Albertus Magnus 12 et S. Thomas 3. Et quia forma effectus est in causa principali secundum esse perfectum vel eminens et quidem per modum perma­ nentis, dum e contra in causa instrumental! est solum per modum motus et fluxus, et nullo modo subjective, inde est quod peccatum originale fuit in Adamo et in parentibus non solum sicut in causa, sed etiam sicut in subiecto; in semine vero et in potentia generativa nonnisi vitualiter et per mo­ dum motionis et nullo modo sicut in subiecto. 547. conclusio tertia: Istae causae peccati originalis tam principales quam instrumentales causant illud nec omni­ no per se, neque omnino per accidens, sed medio quodam modo, magis tamen accedens ad per accidens quam ad per se. 548. Probatur. Nam istae causae causant per se primo naturam humanam geniti; per se secundo causant acciden­ tia propria naturae humanae ut est natura, quae scilicet conveniunt ei per se, ut risibilitas; at peccatum originale non est de essentia naturae humanae neque accidens connaturale eius, sed abvenit ei ex vitiata origine, non tamen con­ tingenter et ut in paucioribus, sed quasi necessario —data hypothesi— et semper et conversim, et ideo est quasi pro­ prium quoddam. Cum ergo unicuique sicut convenit esse, conveniat etiam fieri, dicendum est peccatum originale cau­ sari istis causis quasi per se secundo et concomitanter, ut 1 S. Anselmus, De conceptu virginali et originali peccato, cap. 23. 2 S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 31, a. 1, edit. cit. t. 27, p. 511 a. 3 S. Thomas, II Sent., dist. 31, q. 1, a. 1; De Vent. 25, 6 ad 5; De Malo, 4, 4 ad 5. 676 II. Q. LXXaIIi: De subiecto peccati originalis dicit S. Doctor supra, quaestione 81, articulo 1 ad 2-3. Dico autem esse magis reductum ad per accidens quam ad per se: tum quia est malum quoddam et omne malum causatur per accidens a bono; tum etiam quia manifeste est praeter in­ tentionem naturalem parentum in generando; tum denique quia non omnino ei quadrant quae exiguntur ad proprium stricte dictum, eo quod non omni homini convenit —nam supra excepimus Christum et Beatam Virginem— neque etiam semper, quia Adamo et Evae ante peccatum non con­ veniebat, neque ceteris post validum baptismum. Quantum vero ad modum quo istae causae peccati origi­ nalis illud producunt, solent dicere theologi moderni, etiam thomistae, quod moraliter tantum et nullo modo physice. 549. conclusio quarta: Istae causae concurrunt ad pro­ ducendum peccatum originale causalitate physica, non causalitate mere morali. 550. Probatur, ex eodem principio S. Thomae: Istae cau­ sae eodem genere causae et modo causandi influunt in pec­ catum originale traducendum quo influunt in traducendam naturam humanam, cui concomitatur originalis culpa. At­ qui influunt physice in traducendam naturam humanam, ut omnes admittunt, et non solum moraliter. Ergo et in tradu­ cendum peccatum originale influere debent physice et non mere moraliter. 551. Et confirmatur, quia adversa sententia est sequela doctrinae de Adamo capite morali vel iuridico totius natu­ rae humanae, quam supra reprobavimus, statuens eum esse caput physicum humani generis. Adde quod, si moraliter illud causarent, deberent causare demeritorie·, iam vero, ut diximus supra, S. Doctor conceptis verbis reprobavit hanc explicationem, quam pridem propo­ suerat Simon Tomacensis. Art. 1: Utrum sit magis in carne quam in anima 677 Denique, distinctio causae in principalem et instrumentalem est propria causae physicae, non moralis, ut bene no­ tant Salmanticenses ’, et hoc sensu loquitur S. Doctor. Quod si demum dicantur causae morales, cum istae causae non influant in effectum nisi movendo causam aliquam princi­ palem physicam, oporteret videre quaenam sit ista causa physica praeter semen et hominem, et nulla alia videtur posse cogitari nisi Deus; et sic rediret doctrina Simonis Tornacensis, reprobata communiter a posterioribus theologis. 552. S. Augustinus dubitaverat quomodo macula ista ori­ ginalis contrahatur, an scilicet anima animam maculet et corpus corpus, an potius corpus maculet animam. Postea tamen, posita creatione animae humanae pro singulis homi­ nibus et negato traducianismo, doctores catholici unanimi­ ter convenerunt in hoc quod corpus maculet animam. «Si­ cut —dicebant— ex vase corrupto liquor infusus corrumpi­ tur et pollutum contingens ex ipso contactu polluitur, sic ex contagio corporis anima corrumpitur et foedatur» 1 2. Et inde surgebat difficultas, quomodo corpus poterat age­ re in animam, cum sit infra ipsam; causa autem debeat esse superior effectu. 553. S. Albertus Magnus tractat longius hanc difficulta­ tem tum in Sententiis tum in Summa theologica. Et quidem in Sententiis videtur quod melius solvat eam quam in Sum­ ma teologica: «Anima —inquit— non accipit peccatum ab anima, nisi sicut a causa prima inficiente carnem, sed acci­ pit a came sicut ab agente proximo, non quia sit ex traduce, sed quia causatur in carne et unitur ad carnem» 3. Neque 1 Salmanticenses, De vitiis et peccatis, disp. 14, dub. 3, n. 6, edit. cit. t. 8, p. 38. 2 Innocentius III, in Psalm. 50, 7. 4 S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 30, art. 1 ad 1 tertiae viae, edit, cit. t. 27. p. 498. 16 W ■ ■ ■ ! i . i L II, Q. LXXXI1I: De si biecto peccati originalis 678 hoc est inconveniens in his quae agunt per contactum *. Unde apparet quod intelligit influxum quendam physi­ cum camis in animam, ex quo anima contrahit culpam originalem. In Summa vero theologica negat influxum physicum, et solum admittit influxum moralem, qui reducitur ad demeri­ tum. Et difficultatem positam solvit dicens quod non valet in theologia neque probatur ex propriis theologiae, sed est obiectio logica vel dialectica. «Quando unim dicitur quod debilius non agit in fortius, intelligitur de actione physica, sed ista actio quam peccatum contrabitur a parvulo, non est physica, sed potius (moralis seu demeritoria) ex reatu praevaricationis habet quod poterat imprimere maculam in anima et ex virtute sententiae iustitiae condemnantis» 1 2. Quod si actio vera et realis —et ideo physica— intelligatur, haec non est connaturalis cami, sed accipit a Deo. Unde ad difficultatem respondet dicens quod «licet infectio culpae non sit in came sicut in subiecto, nec etiam in semine, est tamen in ea sicut in causa, sicut saepe dictum est, et con­ trahit virtutem a sententia Domini qua dixit: «maledicta te­ rra in opere tuo», idest in semine (Gen. 3, 17)3. Et ita «licet caro minus fortis sit quam anima vel spiritus, tamen ex vi maledictionis sententiae divinae accipit virtutem ut possit in ipsam» 4; et ideo «causaliter est in ipsa propter virtutem male­ dictionis divinae» 5; nam «licet non sit susceptibilis culpae per formam, tamen susceptibilis (est) per causam, propter sententiam divinam»6. Sed hoc est incidere in sententiam Simonis Tomacensis et ponere Deum causam physicam prin­ cipalem peccati originalis. Quod si dicatur a Deo esse solum Ibidem, ad 1 secundae viae. p. 497-498. 2 S. Albertus Magnus, Summa theologica, II P., tract. 17 q 107 memb 1 1 ad 5, edit. cit. t. 33, p. 285 b. ’ Ibidem, art. 2, part. 1 ad 1, p. 298 b. 4 Ibidem, ad 4, p. 299 a. 5 Ibidem, ad 5. 6 Ibidem, ad 6. Art. 1 : Utrum sit magis in carne ouam in anima 679 poenam et ordinationem poenae, ut videtur dicere postea quando quaerit a quo sit fomes seu concupiscentia sicut a causa ', tunc peccatum originale reduceretur ad meram poe­ nam, quod quidem falsum est. 554. S. Thomas vero, multo profundius et oculatius af­ firmat causalitatem physicam camis in animam, actione qui­ dem proprie dicta, licet per modum causae instrumentalis dis­ ponentis, si agatur de vi generativa; propria vero entitate sua, licet in genere causae materialis, si agatur de ipsa carne iam ultimo disposita ad animam rationalem. Convenit enim car­ ni ultimo dispositae agere immediate et adaequate, licet materialiter, in animam, virtute propria seu ex natura sua, secundum illud: causae ad invicem sunt causae in diverso genere; virtuti vero generativae convenit posse ultimo dis­ ponere ad animam rationalem et ad unionem immediatam animae et corporis, in quantum est instrumentum naturae generantis et ipsius animae, neque oportet ad Deum confu­ gere, ut hoc explicetur. Unde ad difficultatem illam, respondet: «Anima non infi­ citur per infectionem corporis, quasi corpore agente in ani­ mam (in genere causae efficientis), sed per quamdam collimitationem unius ad alterum (in genere causae materialis), quia forma recipitur in materia secundum conditionem ip­ sius materiae, cum omne quod est in altero sit in eo per modum recipientis; et ideo, ex hoc ipso quod corpus illa vir­ tute privatur qua perfecte erat subiicibile animae, sequitur etiam quod anima illa virtute careat qua perfecte corpus subditum regat, et talis defectus originalis iustitiae culpa est naturae, prout consideratur consequens ex voluntate ali­ cuius habentis naturam, ex quo natura traducta est» 1 2. Ibidem, q. 108, mcmb. 3, p. 307, corp, et ad obiecta. 2 S. Thomas, II Sent., dist. 30, q. 1, art. 2 ad 5. 1 L. II. Q. LXXXIII: De slbiecto peccati originalis 680 Sicut ergo corpus organicum est per seipsum immediate materia in qua recipitur anima et animae immediate et per se unitur ut compars unius naturae humanae, ita etiam ani­ mae communicat culpam originalem quam virtualiter habe­ bat. Unde «originale causatur in anima ex coniunctione eius ad tale corpus, prout fomia est» non prout est motor corpo­ ris, ut obiiciens videtur intelligere, quia tum mediate conta­ minaretur, scilicet mediante actione quadam physica corpo­ ris in animam: «Originale autem non transit (a corpore) in animam secundum quod coniungitur corpori ut motor, sed secundum quod coniungitur sibi ut fomia, quia sic huma­ nam naturam constituit», et sic debet traduci peccatum na­ turae *2. Et hac de causa, si angelus assumit corpus huma­ num eique unitur tanquam motor, non tamen ex hoc contac­ tu maculatur angelus neque contrahit peccatum originale. «Sic ergo —ait S. Doctor— originale peccatum est in anima in quantum pertinet ad humanam naturam; humana autem natura traducitur a parente in filium per traductionem car­ nis, cui postmodum anima infunditur, et ex hoc infectionem incurrit quod fit cum came traducta una natura. Si enim non uniretur ei ad constituendam naturam, sicut angelus unitur corpori assumpto, infectionem non reciperet34». «Caro —ait alibi— non est sufficiens causa peccati actua­ lis, sed peccati originalis est sufficiens causa, sicut et traduc­ tio camis est sufficiens causa, materialiter tamen, humanae naturae» *. Iste tamen influxus, licet in se sit physicus vel psycholo­ gicus, in radice tamen et in termino est etiam moralis, idest culpabilis realiter, quia a peccato procedit et ad peccatum morale terminatur. Et hoc est quod vult dicere S. Doctor quando scribit: «Corruptio quae est in carne, est quidem ' 2 3 4 II Sent., dist. 31, q. 2, art. 1. Ibidem, ad 1. De Pot. 3, 9 ad 3. De Malo 4, 1 ad 3. Art. 1: Utrum sit magis in carne quam in anima 681 actus naturalis, sed intentione et virtute moralis. Ex peccato enim primi parentis destituta est caro eius illa virtute, ut ex ea possit decidi semen per quod originalis iustitia in alios propagetur; et sic in semine defectus huius virtutis est de­ fectus moralis corruptionis et quaedam intentio eius, sicut dicimus intentionem caloris esse in aëre et intentionem ani­ mae esse in semine·, et ex hoc etiam est ibi virtus ad similem perfectionem, sicut est ibi virtus ad productionem humanae naturae in prole generata» *. Ex verbis obiectionis et responsionis apparet aequiparatio seu proportio inter productionem naturae humanae ex semine et exigentiam seu intentionem animae rationalis et exigentiam vel intentionem peccati originalis, quod non so­ lum est aliquid physicum vel psychologicum, sed etiam mo­ rale, utpote verum peccatum moris. Iam vero constat res­ pectu naturae humanae et animae rationalis non dari causalitatem moralem, sed physicam et naturalem. Ergo etiam respectu peccati originalis. Neque verum attingere videtur Caietanus, qui contrariam innuere videtur, supra, quaestio­ ne 81, articulo 1, n. 4, si tamen innuit, quiquid dicat Gotti12. IN QUO SICUT IN SUBIECTO SIT PER PRIUS PECCATUM ORIGINALE, * I* r» ' d! IN CARNE VEL IN ANIMA 555. Consequenter videndum est secundum problema, quod directe pertinet ad quaestionem, scilicet ubi per prius sit peccatum originale sicut in subiecto, utrum in came vel in anima. Et quia in peccato originali possunt considerari duo, sci­ licet ratio culpae et ratio poenae, ideo quaeritur ubi sit per prius sicut in subiecto tum sub ratione culpae tum sub ratio­ ne poenae. 1 Ibidem, ad 9. 2 Gotti, De peccato originali, q. 7, dub. 2, § 3, n. 16-17. » 682 L. II. Q. LXXaIII: De subiecto peccati originalis 556. CONCLUSIO prima: Peccatum originale formaliter seu sub ratione culpae est solum in anima sicut in subiecto, non autem in corpore seu in came. 557. Probatur, a) Ratione generica culpae. Inter partes constitutivas naturae humanae illa est proprie subiectum proprium culpae moralis quae est propria hominis in quan­ tum homo est. Atqui sola anima est pars essentialis huma­ nae naturae propria hominis in quantum homo est, non au­ tem caro vel corpus. Ergo sola anima est proprium subiec­ tum culpae seu peccati moralis, non autem caro. Sed pecca­ tum originale formaliter sumptum habet rationem culpae moralis. Ergo sola anima est proprium subiectum peccati originalis. Aliis verbis: inter partes essentiales humanae naturae, illa tantum est subiectum peccati originalis formaliter sumpti, quae est subiectum proprium peccati moralis seu culpae. Atqui sola anima est subiectum proprium culpae seu peccati moralis, non autem caro seu corpus. Ergo sola ani­ ma est subiectum proprium peccati originalis formaliter sumpti seu sub ratione culpae, et non caro seu corpus. Maior constat, quia peccatum originale est formaliter lo­ quendo culpa seu peccatum morale. Et quia malum est quaedam species moralitatis opposita bono morali, et con­ trariorum idem est subiectum, necesse est dicere quod inter partes essentiales hominis illa est proprie loquendo capax peccati originalis per modum subiecti, quae est capax mali moralis seu peccati; immo et generaliter moralitatis. Minor vero patet ex dictis supra, quaestione 1, articulo 2, et quaestione 18 et sequentibus, ubi ostensum est quod idem est actus humanus et actus moralis; humanus vero ac­ tus est proprius hominis ut homo est, scilicet procedens a voluntate deliberata. Est ergo homo subiectum seu capax moralitatis per id per quod est formaliter homo, idest per rationem et voluntatem. Ergo et peccati originalis sub ratio­ ne generica mali moralis, immo et generalissima moralita- Art. 1: Utrum sit magis in carne quam in anima 683 tis, proprium subiectum est anima rationalis, per quam homo est homo; per corpus vero seu carnem, unde sumitur animalitas, homo communicat cum brutis animalibus, quae non sunt capacia culpae neque moralitatis. Homo ergo est susceptivus peccati originalis secundum animam tantum et minime secundum corpus vel carnem. 558. b) Ratione specifica culpae originalis. «Subiectum originalis culpae non est caro sed anima. Oportet enim quod in eodem subiecto sint privatio et habitus. Unde sicut illa originalis iustitia quae in anima erat continebat corpus a morte virtute animae iustitiam habentis, ita etiam ex priva­ tione quae est in anima resultat defectus omnis qui est in corpore, nec defectus iste erat in came ante infusionem ani­ mae in actu, sed virtute tantum» ’. Notare autem iuvat in hoc corpore articuli quomodo analogia cum peccato actuali formaliter proponitur ut appa­ reat proprium subiectum peccati originalis ex proportione cum proprio subiecto peccati actualis, relictis elementis metaphysicis et ornamentalibus quae posuerat supra, quaestio­ ne 81, articulo 1. 560. c) Et inde habetur pulcherrima confirmatio ex analogia cum subiecto peccati actualis: Ita intelligenda est derivatio primi peccati primi parentis ad partes humanae naturae per modum subiecti quo, sicut intelligitur derivatio peccati personalis voluntatis ad partes humanae personae per modum subiecti quo. Atqui peccatum personale volunta­ tis derivatur, per modum subiecti quo, ad solas partes per­ sonae quae sunt rationales et voluntariae per participatio­ nem, nempe ad rationem et ad appetitum sensitivum, non autem ad irrationales, ut patet ex quaestione 74. Ergo et peccatum naturale seu originale primi parentis derivatur ad 1 II Sent., dist. 33, q. 1, a. 3 ad 4 Cf. De Malo 4, 3. 684 . < -4. £ L. Π, Q. LXXXIII: De subiecto peccati originalis solam partem humanae naturae quae est rationalis et volun­ taria, et haec est anima tantum, non caro seu corpus. Sicut ergo membra exteriora et potentiae vegetativae, quae non sunt imperabiles politice a voluntate non sunt pro­ prium subiectum peccati actualis, etiam per participatio­ nem, ita caro seu corpus non est subiectum peccati origina­ lis, sed solum anima. 561. conclusio secunda: Peccatum originale sub ratione poenae potest esse sicut in subiecto et in anima et in carne, non tamen ex aequo, sed in anima per prius et respectu poenae propriae, in came vero per posterius et respectu poenae corpo­ ralis subsequentis. 562. Probatur. Poena peccati originalis est duplex: alia spiritualis et aeterna, ut privatio vitae aeternae, quae est mors animae; alia corporalis et temporalis, nempe privatio vitae animalis, quae est mors corporis; et inter eas, potissima et maxime propria est poena spiritualis, corporalis vero se ha­ bet secundario et ex consequenti. Atqui poenae illius spiri­ tualis nequit esse proprium subiectum nisi anima, quae sola est capax praemii oppositi; poenae vero corporalis potest esse proprium subiectum corpus. Et ita docent Concilia quod homo per peccatum est in deterius commutatus et se­ cundum animam et secundum corpus 563. Corollarium·. Ergo peccatum originale integraliter sumptum est per prius ut in subiecto in anima quam in cor­ pore, quia in anima ut culpa et poena essentialis, in corpore autem solum ut poena accidentalis. Quod eo etiam patet quod peccatum naturae ut naturae eo modo et gradu afficit partes naturae quo partes naturae sunt. Atqui anima, utpote ' Concilium Arausicanum II. Denz. 174; Concilium Tridentinum, Denz. 788. Cf. S. Thomam, II Sent., dist. 33, q. 1, art. 3 ad 3-4; De Malo. 4, 3 ad 4. Art. 1 : Utrum sit magis in carne quam in anima 685 forma, est magis natura et pars naturae quam corpus, sicut forma est magis natura quam materia, et actus est magis ens quam potentia. § HI SOLVUNTUR DIFFICULTATES 564. Obiectio prima. Peccatum originale est lex membro­ rum (Rom. 7, 23). Atqui lex membrorum est in membris, idest in carne, sicut in subiecto. Ergo peccatum originale est in carne sicut in subiecto. 565. Respondetur. Distinguo mai.·. Peccatum originale est lex membrorum materialiter et poenaliter, concedo; for­ maliter et secundum essentiam suam, nego. Transeat min. et nego consequens et consequentiam. Ista lex membroum nihil est aliud quam concupiscentia habitualis, de qua dictum est quaestione praecedenti, arti­ culo tertio. Et quidem in non baptizatis est elementum qua­ si materiale peccati originalis, quod partim subiectatur in came quasi extensive sicut in subiecto secundario; in baptiza­ tis vero solum habet rationem poenae pro culpa originali. Paulus autem loquitur in illo loco de concupiscentia in ho­ mine fideli seu baptizato et redempto a peccato originali. 566. Obiectio secunda. Unumquodque potius est in cau­ sa quam in effectu. Atqui peccatum originale est in came sicut in causa, in anima vero est sicut in causato vel in ef­ fectu. Ergo peccatum originale potius est in carne quam in anima. 567. Respondetur. Distinguo mai.: Unumquodque potius est in causa quam in effectu, in causa principali, concedo; in causa instrumental!, nego. r· Q. LXXXII1: De 686 subiecto peccati originalis Contradistinguo min.: Peccatum originale est in carne, idest in semine sicut in causa instrumental!, concedo', prin­ cipali, nego. Et nego consequens et consequentiam. Forma effectus nobiliori modo est in causa principali, quae agit per propriam formam quam habet secundum esse perfectum et completum et permanens; at in causa instru­ mental! non est necesse, quia ibi solum requiritur quod sit per modum motus seu qualitatis vialis, participatae a prin­ cipali causa. Et ita est respectu peccati originalis, quod per­ fectius est in Adam quam in posteris eius, cum in eo fuerit peccatum personae et ex consequenti naturae, et sic potius erat personale quam originale: personale autem peccatum perfectius est quam originale; at in posteris eius solum est peccatum naturae. In Adam ergo fuit sicut in principali analogato, in posteris autem solum sicut in analogatis secunda­ riis. Et hic est sensus obvius Litterae, quin necesse sit confu­ gere ad interpretationem Caietani 568. Obiectio tertia, quae est instantia praecedentis. Se­ cundum illam rationem natura humana geniti recipit pecca­ tum originale veluti subiectum eius, secundum quam haec natura fuit in Adamo, qui fuit primus peccans. Atqui natura humana fuit in Adam solum secundum carnem et non se­ cundum animam, quae de foris advenit per creationem. Ergo natura humana est susceptiva peccati originalis secun­ dum carnem, non secundum animam. 569. Respondetur. Distinguo mai.: Secundum rationem qua natura geniti fuit in Adam, unice, nego·, una cum condi­ tione essentialiter requisita ad hoc ut aliquid sit proprium subiectum culpae, concedo. 1 Caietanus, h. I. Cf. S. Thomam, De Malo, 4, 3 ad 5. Art. 1: Utrum sit magis in carne quam in anima 687 Contradistinguo min.: Natura humana geniti non fuit in Adam secundum animam, perfective, concedo; dispositive, nego. Et nego consequens et consequentiam. Utique homo magis est in patre suo secundum carnem quam secundum animam; unde ex hac parte caro nata est recipere peccatum patris magis secundum carnem quam se­ cundum animam; sed quia hoc non sufficit ad hoc ut aliquid sit proprium subiectum susceptivum culpae, sed requiritur quod sit rationale vel intellectuale, inde est quod materiali­ ter et ordine generationis peccatum originale prius attingit carnem quam animam; sed ordine perfectionis et formae, qui est ordo subiecti proprii, per prius est in anima quam in carne. Cum ergo haec secunda conditio potior sit et prior secundum se, simpliciter loquendo peccatum originale est per prius in anima quam in carne. Ad hoc ergo quod detur originatio requiritur esse aliquo modo in Adam; sed ad hoc quod sit subiectum culpae requiritur esse rationale seu inte­ llectuale. Sicut etiam in peccato actuali non sat est posse moveri a voluntate, sed ulterius requiritur quod sit intrinse­ ce rationale, et hac de causa membra corporis non sunt pro­ pria subiecta peccati actualis, sed mera instrumenta. Ad rem S. Thomas: «Cum peccatum originale sit peccatum na­ turae, non pertinet ad animam nisi in quantum est pars hu­ manae naturae; humana autem natura fuit originaliter in Adam secundum aliquam partem sui, scilicet secundum car­ nem et secundum dispositionem ad animam; et secundum hoc dicitur secundum carnem et secundum dispositionem ad animam; et secundum hoc dicitur homo in Adam peccas­ se peccato originali» '. 570. Obiectio quarta. Deus nequit esse causa peccati ori­ ginalis in anima. Atqui esset causa eius si dicatur quod ani- De Malo 4, 3, ad 2. ” w» *■·. 688 L. II. Q. LXXXIII: De subiecto peccati originalis ma contrahit tale peccatum ex unione ad carnem: nam cau­ sa causae est causa causati; Deus autem est causa creationis et infusionis animae ad corpus, ideoque et unionis eius ad carnem. Ergo anima non contrahit per modum subiecti pec­ catum a came. 571. Respondetur. Concedo niai.; nego min. et con­ clusionem. Ad probationem min., distinguo: Deus est causa creationis et infusionis seu unionis animae ad corpus, eodem modo, nego; diverso modo, concedo. Tria considerari possunt: creatio, infusio ad corpus, et unio ad corpus. Creatio de se non importat unionem, neque infusio prout se habet ex parte infundentis, sed solum terminitative prout se habet ex parte eam recipientis: sic enim connotât unionem eius cum eo cui infunditur. Quae tamen unio non maculat animam nisi prout per eam fit una natura humana ex anima et corpore composita. Haec autem unio est a parentibus effective, infusio vero dispositive et exigitive. Creationis enim est sola causa et pariter infusionis prout ab extra venit; at prout haec infusio dicit unionem, non est a solo Deo, sed etiam est a parentibus disponentibus carnem ad animam et ab ipsa came perfecte disposita quae exigit habere unionem ad constitutionem naturae; et ita per hanc unionem ad carnem prout pendet a parentibus generantibus ut Adam, causatur peccatum originale in anima ’. Aliis verbis, creatio importat respectum animae ad solum Deum, et ideo ex eo quod creata est, non contrahit anima peccatum; infusio importat respectum duplicem: ad Deum ut ad solam causam infundentem, et sic idem valet sicut ipsa creatio; et ad carnem cui infunditur, sicut ad subiec­ tum recipiens talem infusionem, cuique ideo unitur natura­ liter, non quidem ratione infusionis, sed ratione dispositio- Cf. De Malo, 4, 3 ad 1. Art. 1: Utrum sit magis in carne quam in anima 689 nis exigitivae corporis a generante dispositivi, et sic con­ trahit peccatum; unio vero, non formaliter ut relatio, sed fundamentaliter ut constituens compositonem naturalem unitorum seu ipsam naturam compositam animae et corpo­ ris, non dicit ordinem ad Deum creatorem, sed ad naturam genitam et sic contrahit peccatum. 572. Obiectio quinta, quae est instantia praecedentis. Nullus sapiens et bonus facit cooperationem principalem ad peccatum, cum non tenetur operari ullo modo. Atqui Deus est sapientissimus et optimus et aliunde non tenetur creare animas neque illas infundere in corpora, ex quibus actioni­ bus sequitur principaliter peccatum originale in anima. Ergo anima non maculatur ex carne, sed macula manet in sola carne. 573. Respondetur. Distinguo mai.: Nullus sapiens et bo­ nus facit cooperationem formalem et immediatam ad pecca­ tum, concedo: materialem et mediatam, nego. Transeat min. et nego consequens et consequentiam. Tres sunt rationes quae permittunt Deo istam coopera­ tionem materialem et mediatam ad malum: prima, ordo universalis rerum creatarum, qui esset turbatus sine homine et qui exigit ut in homine anima esse incipiat in corpore et individuetur per ordinem ad corpus. Non poterat ergo omit­ ti ista cooperatio sine destructione naturae humanae et sine perturbatione ordinis universalis entium creatorum, in quo sunt creaturae pure spirituales, ut angeli, pure materiales ut lapides et alia, et mixtae ex spiritu et corpore, ut homo. Secunda, quia, etiam cum hac macula, melius est homini esse quam omnino non esse, eo vel magis quod ex sola culpa originali non patitur homo poenam sensus neque dolet de privatione visionis divinae, sed potest habere beatitudinem quamdam naturalem. Et tertia, quia datur a Deo remedium contra hoc peccatum per gratiam suam, saltem sufficien- ί Λ 690 II. Q. LXXXIII: De slbiecto peccati originalis tem, quae nulli deest, et ideo non necessario homines du­ cuntur ex hoc ad mortem aeternam. Art. 2.-Utrum peccatum originale sit per prius in essentia animae quam in potentiis PRAENOTAMEN 574. Dato ergo quod peccatum originale sit in natura humana genita ex Adam secundum animam et non secun­ dum corpus, quia nomine animae possunt intelligi duo, sci­ licet essentia animae et potentiae eius, consequenter, dato quod sit in anima sicut in subiecto, quaeritur utrum sit in anima secundum essentiam suam vel secundum suas poten­ tias. Sicut dato quod inficiat totam naturam quaerebatur utrum per prius animam quam corpus, ita dato quod totam animam inficiat, quaeritur utrum per prius secundum es­ sentiam quam secundum potentias. Non enim ex aequo per­ tinent ad naturam animae essentia eius et potentiae, sicut neque ad naturam humanam ex aequo pertinebant anima et corpus. Ideo ergo, licet supponatur quod peccatum origi­ nale afficiat aliquo modo et essentiam animae et potentias eius, ut bene notat S. Doctor in De Malo, q. 4, art. 4, quia totam animam pervadit, attamen non ex aequo, sed secun­ dum prius et posterius. Unde S. Thomas quaesierat in De Malo «utrum peccatum originale per prius sit in potentiis et illis mediantibus in essentia animae»; hic vero ex adverso quaerit «utrum peccatum originale sit per prius in essentia animae quam in potentiis», ita quidem ut immediate su­ blectetur in essentia eaque mediante in potentiis. Et quia quaestio est formaliter de subiecto immediato seu per se primo peccati originalis, et hoc modo nequeat idem habitus esse in pluribus subiectis quasi ex aequo, sim­ pliciter et absolute formulavit quaestionem in distributione Art. 2: Utrum sit per prius in essentia quam in potentiis 691 articulorum scribens: «Si anima (est subiectum immedia­ tum peccati originalis et non caro), utrum per essentiam aut per potentias suas». Non ergo mere comparative loquitur S. Doctor, ut putat Martin sed etiam absolute, licet materia quae discutitur sit aliunde comparativa. Hac ergo in re est duplex positio fundamentalis. Una quae est traditionalis tempore S. Thomae, dicebat peccatum origi­ nale esse per prius in potentiis animae quam in essentia eius, in qua proprie sub ratione culpae esse non posset, et hanc docebant S. Bonaventura 2, Petrus de Tarantasia 3, Scotus 4, Aureolus 5. Alia vero positio nova, dicebat, ex adverso, ani­ mam essentialiter et realiter diferre a potentiis, et peccatum originale esse proprie loquendo in esentia animae et non in potentiis, sicut et iustitiam originalem et gratiam sanctifi­ cantem, et hanc tenebant S. Albertus Magnus 6 et S. Tho­ mas, quem postea sequuta est maior theologorum pars. Hervaeus tamen, licet aliunde fidelis assecla S. Thomae, in hoc puncto sequitur positionem suo tempore adhuc traditionalem 7. i’ RESOLUTIO QUAESTIONIS » Anima esi primum et immediatum sub­ iectum quo peccati originalis secundum essentiam suam, non secundum suas potentias. I 575. i conclusio: R. Martin, op. cit., p. 120, nota. S. Bonaventura, II Sent. dist. 31, art. 1, q. 2, edit, cit., p. 744. Petrus de Tarantasia, II Sent., dist. 31, q. 3, art. 1, apud Kors, op. cit. p. 78, nota 3. 4 Scotus, II Sent. dist. 32. Cf. Caietanum, h. 1, n. 1. Aureolus, Repercussorium, conci. 5, edit. cit. p. 125-132. 6 S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 31, art. 3, edit. cit. t. 27, p. 516 a. Herveus, Tractatus de peccato originali, q. 4, edit. Martin, op. cit. p. 116-130. L. II. Q. LXXXIII: De 692 subiecto peccati originalis 576. Probatur, a) Argumento proprio propter quid, ex pro­ pria eius causa. Et primo quidem efficienti: «Illud animae quod primo at­ tingitur ab origine hominis ex Adam, est primum subiectum peccati originalis» Atqui ipsa essentia animae, prout est forma corporis, est quae primo attingitur ab origine ho­ minis ex Adam. Ergo ipsa essentia animae, prout est for­ ma corporis, est primum et immediatum subiectum peccati originalis12. Maior constat, quia peccatum originale ex eo dicitur et est, quia per originem seu generationem naturae contrahi­ tur ut patet ex dictis quaestione 81, articulo 1. Aliunde, ex articulo praecedenti constat quod istud peccatum est sicut in subiecto in anima, non in came. Illud ergo animae quod primo attingitur generatione vel origine, est id quod pri­ mo recipit originale peccatum, ideoque est primum eius subiectum. Minor vero patet ex philosophia naturali, ubi ostenditur quod id quo primo terminatur motus generationis est forma geniti, quasi terminus formalis quo seu specificativus gene­ rationis. Atqui anima secundum essentiam suam et non se­ cundum potentias est forma hominis geniti. Ergo ipsa essen­ tia animae prout est forma hominis est quae primo formaliter attingitur ab origine seu generatione hominis ex Adam; non potentiae, quae sunt secundo natura. Secundo, quasi materiali, prout est formaliter in motu sub efficcienti ad formam: Secundum id primo et immedia­ te anima recipit peccatum originale veluti eius subiectum quo, secundum quod primo et immediate illud contrahit ex origine. Atqui primo et immediate contrahit peccatum origi­ nale secundum essentiam suam. Ergo primo et immediate 1 2 S. Thomas, hic. Cf. S. Thomam, De Malo. 4. 4, arg. 4 sed contra. Art. 2: Utrum sit per prius in essentia quam in potentiis 693 recipit peccatum originale veluti eius subiectum, secundum suam essentiam. Maior est per se nota, quia idem est recipere peccatum originale et esse subiectum eius, nam proprium subiecti est recipere. Minor autem facile patet. Nam anima contrahit pecca­ tum originale ex unione vel contactu cum carne descendente ab Adam per viam generationis naturalis, ut patet ex dictis supra, quaestione 81, ac articulo praecedenti. Secundum illud ergo primo contrahit hanc culpam secundum quod pri­ mo unitur carni. Ergo primo et immediate contrahit pecca­ tum originale secundum essentiam suam *. Tertio, quasi formali, nempe ex propria essentia peccati originalis. Peccatum originale est essentialiter peccatum na­ turae, non personae, et est habitus quidam entitativus 2. At­ qui ex utroque conceptu exigit veluti subiectum proprium et immediatum ipsam essentiam animae. Nam, utpote essentialiter peccatum naturae, debet esse si­ cut in subiecto proprio et immediato in aliquo per se primo pertineti ad ipsam naturam humanam. Atqui per se primo pertinenti ad naturam humanam ipsa essentia animae, quae est forma, et non potentiae, quae sunt essentialiter post cons­ titutionem naturae, et potius pertienent ad personam vel suppositum, utpote principia immediata operationum, quae suppositorum sunt. Ergo peccatum naturae seu originale est sicut in proprio et immediato subiecto in essentia animae 3. Quod quidem confirmatur adhuc ex eo quod cum pecca­ tum originale sit essentialiter peccatum naturae, ita se habet anima ad hoc ut sit subiectum peccati originalis sicut se habet ad hoc ut sit pars naturae. Atqui anima est pars natu­ rae secundum essentiam suam et non secundum potentias. Ergo et anima est subiectum peccati originalis secundum Cf. S. Thomas, De Malo, 4, 4, arg. 1 sed contra; De Verit. 25, 6, arg. 1. Cf. S. Thomam, I-II, 81, 1; 82, 1. S. Thomas, hic, ad 2; De malo, 4, 4, arg. 2 sed contra. 17 t. · V r' i< I I I * I 1 L. II, Q. LXXXIII: De 694 subiecto peccati originalis essentiam suam et non secundum suas potentias. Eadem ergo ratione qua articulo praecedenti ostensum est animam et non carnem esse subiectum peccati originalis, quia anima est plus et prius natura quam corpus, probatur etiam ani­ mam secundum essentiam suam esse subiectum peccati ori­ ginalis et non secundum suas potentias, quia et secundum suam essentiam est plus et prius essentia quam secundum potentias suas Utpote autem habitius entitativus idem concluditur. Habi­ tus enim entitativus per hoc differt ab operativo quod sub­ lectatur in essentia et non in potentiis operativis, sicut habi­ tus operati vus2. Cum ergo peccatum originale sit essentiali­ ter habitus quidam entitativus 3, non subiectatur in poten­ tiis operativis, sed in essentia vel parte essentiae. Aut ergo in essentia corporis seu camis, aut in essentia animae. Atqui non in essentia corporis seu camis, ut patet ex articulo prae­ cedenti. Ergo non manet aliud dicendum nisi quod subiecta­ tur immediate in essentia animae. 577. b) Argumento proprio quia, ex consideratione con­ trarii peccati originalis, quod est iustitia originalis et gratia sanctificans. In eodem subiecto sunt peccatum originale et iustitia originalis et gratia sanctificans, quia contrarie oppo­ nitur eis et contraria nata sunt fieri circa idem subiectum. Atqui iustitia originalis et gratia sanctificans sunt in essen­ tia animae sicut in subiecto et non in potentiis 4. Ergo pecca­ tum originale est pariter in essentia animae sicut in subiec­ to, et non in potentiis. Unde S. Albertus Magnus profunde concludit quod pec­ catum originale opponitur directe gratiae et indirecte virtu­ tibus, dum actuale opponitur directe virtutibus et indirecte 1 2 Cf. S. ThomamJuc, sed contra. Cf. S. Thomam, I-II, 49, 3, 50, 1-2. I-II. 82, 1. Cf. S. Thomam, De Malo, 4, 4, 5 arg. sed contra. Art. 2: Utrum sit per prius in essentia ouam in potentiis 695 gratiae: «Originale —inquit— non opponitur directe virtuti­ bus, sed actuale; sed originale per se opponitur gratiae, quae respicit essentiam animae, ut prius habitum est, et per con­ sequens opponitur virtutibus» *. 578. c) Argumento analogico, ex modo contractionis in­ verso peccato actuali. Peccatum originale originans Adae, quod fuit peccatum per se primo personale, inverso modo partes naturae eius pervasit quam peccatum originale originatum in posteris eius, ut supra dictum est, et theologi com­ muniter admittebant tempore S. Thomae post S. Anselmum. Atqui peccatum originale originans, quod erat actuale seu personale, primo infecit potentias animae et postmodum essentiam et ceteras hominis partes, ut sunt essentiae. Ergo ex adverso, peccatum originale originatum primo infi­ cere debet essentiam animae, et consequenter potentias. Ge­ nus ergo diversum utriusque peccati, quod postulat diver­ sum subiectum quo —nam genus sumitur a subiecto, quod habet rationem quasi materiae in qua— naturaliter postulat quod proprium subiectum peccati originalis sit essentia ani­ mae, quia proprium subiectum peccati actualis vel persona­ lis sunt potentiae animae, ut patet ex dictis quaestione 74. S. Thomas acute perspexerat hanc demonstrationem, quando scribit: «In Adam persona corrupit naturam, et ideo in eo prius fuit corruptio in potentiis animae quam in essen­ tia; sed in homine qui nascitur ex Adam, natura corrupit personam, et ideo in isto per prius corruptio pertinet ad es­ sentiam quam ad potentias» 12. Ex unitate autem specifica peccati huius non potest effica­ citer demonstrari quod sit in ipsa essentia animae, quae una est, et non in potentiis, quae sunt plures, quia ad unitatem hanc sat est habere unitatem ordinis ad unam partem prin1 S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 31, art. 3, ad 3, edit, cit., 27, p. 516 b. 2 S. Thomas De Malo, 4, 4 ad 5. L. Π. Q. LX.XXIII: De 696 subiecto peccati originalis cipalem, ut bene notat S. Thomas in De malo, quaestione 4 articulo 4; et videtur alludere ad modum arguendi S. Alberti Magni, qui hac ratione nitebatur pro statuenda essentia ani­ ma quasi subiecto peccati originalis *. Constat autem unum habitum specie posse simul esse in pluribus potentiis, licet non ex aequo sed secundum prius et posterius. SOLVUNTUR DIFFICULTATES 579. Obiectio prima In tantum anima potest esse subiec­ tum peccati moralis in quantum nata est moveri a volunta­ te, quia de ratione peccati moralis est esse a voluntate. At­ qui anima non est nata moveri a voluntate secundum essen­ tiam suam, sed solum secundum suas potentias. Ergo nu­ llum peccatum morale, ideoque neque originale, potest esse in essentia animae sicut in subiecto, sed solum in poten­ tiis eius. 580. Respondetur. Distinguo mai.: In tantum anima est subiectum peccati moralis in quantum nata est moveri a voluntate vel propria seu personali vel primi principii natu­ rae, quod est primus generans, concedo; voluntate propria et personali tantum, nego. Contradistinguo min.: Anima non est nata moveri a vo­ luntate secundum essentiam suam, sed solum secundum suas potentias, quando movetur voluntate propria seu per­ sonali, concedo; quando movetur voluntate primi parentis per viam generationis naturalis, nego. Et nego consequens et consequentiam. Ratio patet ex saepius dictis. Motio voluntaria non est solum propria et personalis, sed etiam naturalis et per ori1 S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 31, art. 3, edit. cit. t. 27, p. 516 a. Art. 2: Utrum sit per prius in essentia quam in potentiis 697 ginem seu generationem, et haec sufficit ad peccatum origi­ nale, et est motio naturae vel essentiae, non potentiae. 581. Obiectio secunda. Idem est subiectum peccati ori­ ginalis et iustitiae originalis, quia idem est subiectum con­ trariorum et ista contrarie opponuntur. Atqui subiectum iustitiae originalis non est essentia animae, sed potentia, nempe voluntas, quae est proprium subiectum iustitiae. Ergo et proprium subiectum peccati originalis non est es­ sentia animae, sed potentia, scilicet voluntas. 582. Respondetur. Concedo mai.; nego min. et con­ clusionem. Ratio negationis minoris est quia iustitia secundum quod dicitur de iustitia originali non est virtus cardinalis iustitiae, sed iustitia quaedam generalis vel universalis prout importat rectitudinem quamdam simpliciter dictam. Unde non est ratio cur limitetur ad solam voluntatem, nisi per meram appropriationem. Et in hoc sensu appropriato videtur loqui S. Anselmus quando iustitiam definit «rectitu­ do voluntatis». Non ergo licet large sumere iustitiam et stricte sumere voluntatem, quasi iuxtaponendo augustinismum cum aristotelismo. Si vero sumatur iustitia pro radice prima rectitudinis, quae est in essendo, tunc spectat ad radicem rectitudinis in operando, quae est ipsa essentia anima, cum sit habitus qui­ dam entitativus, non immediate operativus ’. 583. Obiectio tertia. In processu contractionis peccati originalis in posteris Adae habentur quatuor termini, scili­ cet, caro, anima-anima, potentiae; et sic videtur quod sit ibi proportio continua; unde ita potest argui: Sicut se habet caro ad animam in contractione peccati originalis, ita se ha- Cf. S. To.mam De Malo, 4, 2 ad 3-4; 4, 4, ad 1. 698 L. II, Q. LXaXIII: De subiecto peccati originalis bet anima ad potentias. Atqui per prius contrahit anima peccatum originale quam corpus per modum subiecti, ut patet ex articulo praecedenti. Ergo et per prius contrahere debent illud per modum subiecti potentiae quam ipsa essen­ tia animae. 584. Respondetur, nego totum, quia proportiones com­ paratae non sunt eiusdem generis seu homogeneae, et ideo non sunt vere continuae neque etiam possunt esse permuta­ tae. Nam proportio camis ad animam est proportio substan­ tialis ex utraque parte, quia sunt partes unius substantiae, et ita est sicuti proportio materiae ad formam et potentiae passivae ad actum primum; at proportio animae ad poten­ tias non est substantialis ex utraque parte, sed solum ex una, et ita est sicut proportio inter formam substantialem et qualitates seu proprietates accidentales consequentes vel sicut inter principium essendi et principium operandi. Unde non est idem ordo prioritatis et posterioritatis utrobique; sed materia est aliquo modo prior forma, nempe ordine ge­ nerationis et temporis; forma vero est prior materia ordine perfectionis et naturae; at anima vel forma est prior poten­ tiis omnibus modis, sicut substantia est prior accidente. Et eodem iure «omnibus modis peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentiis, et ab essentia ani­ mae derivatur ad potentias, sicut et naturae processus est ab essentia animae ad potentias» ‘; in came vero solum est prius ordine generationis et temporis quam in anima, ut dictume st articulo praecedenti. 585. Obiectio quarta. Peccatum originale est essentiali­ ter concupiscentia habitualis, ut patet ex quaestione praece­ denti, articulo tertio. Atqui concupiscentia habitualis est in potentia animae sicut in subiecto, scilicet in appetitu sensi- S. Thomas, De Malo, 4, 4. je* Art. 2: Utrum sit per prius in essentia quam in potentiis 699 tivo, et non in essentia animae. Ergo et peccatum originale est in appetitu sensitivo sicut in subiecto et non in essentia animae. 586. Respondetur. Distingo mai.: Peccatum originale est essentialiter concupiscentia habitualis, per modum formae et habitus operativi, nego; per modum elementi quasi mate­ rialis et habitus seu dispositionis entitativae, concedo. Contradistinguo min.: Concupiscentia habitualis est in appetitu sensitivo sicut in subiecto, habitualis operativa et acquisita, concedo; concupiscentia habitualis entitativa et quasi innata, nego. Et nego consequens et consequentiam. Argumentum istud, quo fuit convictus Aureolus ut dice­ ret peccatum originale esse sicut in proprio subiecto in ap­ petitu sensitivo1, deficit multipliciter: primo quidem quia ex dictis quaestione praecedenti, articulo tertio, apparet concupiscentiam esse peccatum originale per posterius et mere materialiter, non autem per prius et formaliter, quod est carentia debitae iustitiae originalis, et haec est evidenter in anima, et secundum hoc elementum oportet iudicare sim­ pliciter de peccato originali, et de eius subiecto; secundo quia etiam concupiscentia secundum quod revera pertinet ad peccatum originale, non spectat ad potentias animae per prius, sed ad essentiam animae, eo quod non est per se pri­ mo concupiscentia habitualis operativa, sed entitativa et quasi innata. Quia ergo concupiscentia, secundum quod per­ tinet ad peccatum originale «est inordinatio partium et po­ tentiarum animae ex defectu naturae, qui pirmo et principa­ liter respicit essentiam animae»2, concupiscentia ipsa 1 Aureolus, Repersussortum, conci. 5, edit, cit., p. 125 et ss. 2 S. Thomas, De Malo, 4, 4, ad 4. 700 L Π, Q LXXXIIÏ: De subiecto peccati originalis primordialiter respicit essentiam animae, quasi radicem partium et potentiarum animae in quibus concupiscentia manifestatur. Art. 3.-Utrum peccatum originale per prius inficiat voluntatem quam alias potentias PRAENOTAMEN '• I * 587. Vidimus articulis praecedentibus subiectum im­ mediatum seu per se primo peccati originalis, quod est ha­ bitus entitativus, et conclusimus esse ipsam essentiam ani­ mae. Quia teman habitus entitativus est mediate et per se secundo operativus, scilicet per potentias ad quas redundat ab essentia in qua primo est, consequenter videndum est quodnam sil istud subiectum mediatum peccati originalis. Et quia peccatum originale, ut in introductione quaestio­ nis dictum est, habet duplex genus operationum, nempe ope­ rationum peccati actualis et operationum traductionis vel transmissionis in alios homines, videre oportet quodnam sit subiectum primarium pro utroque genere operationum. Et quidem de subiecto pro primo genere operationum agit in hoc articulo; de subiecto vero pro alio genere operationum agit in articulo sequenti. Ex dictis apparet per peccatum originale esse in deterius commutatam totam naturam humanam, scilicet totum cor­ pus et totam animam cum omnibus suis potentiis. Non ergo amplius quaerendum erat utrum potentiae animae essent infectae per originale peccatum; sed hoc dato et concesso, quaeritur quaenam ex illis per prius seu principaliter fuerit infecta et quaenam per posterius et consequenter ad infec­ tionem prioris: nam inter potentias animae datur naturali- Art. 3: Utrum inficiat per prius voluntatem 701 ter ordo quidam et ita similiter dari debet ordo inter ipsas prout a peccato originali inficiuntur. Et quia ordo est essentialiter relatio prioris et posterioris ad aliquod primum vel ultimum, principium vero in agendo sumitur ex fine, qui est operatio vel operatum, oportet de­ terminare ordinem istum potentiarum animae tum relative ad actum personalem peccati, tum relative ad actum tra­ ductionis peccati originalis in posteros. Quaerit ergo S. Doctor in hoc articulo utrum, relate, ad peccata actualia committenda, voluntas sit potentia primo infecta a peccato originali et post ipsam ceterae, vel, ut ait in distributione articulorum, «utrum voluntas per prius sit subiectum (=mediatum) peccati originalis quam aliae potentiae». At sedulo notandum est quod redundantia vel refluentia peccati originalis ab essentia animae ad potentias potest fie­ ri tripliciter: sub ratione culpae seu infectionis tantum; sub ratione poenae seu corruptionis aut defectus tantum; sub ra­ tione culpae et poenae simul, ita quidem ut per prius secun­ dum rationem poenae vel defectus effluant et ex consequenti sub ratione culpae. Nam «corruptio et infectio peccati origi­ nalis hoc modo differunt quod infectio pertinet ad culpam, corruptio ad poenam» 1 2. Et quia S. Doctor hoc in loco expres­ se loquitur de redundatia per modum infectionis, articulus evidenter loquitur de refluentia per modum culpae. 1 Cf. S. Tho.mam, I, 77, 4. 2 De Veritate, 25, 6. Cf. De Malo, 4, 2; II-II, 25, 5. » ■> 5 702 L. II, Q- LXXXIII: De subiecto peccati originalis RESOLUTIO QUAESTIONIS 588. conclusio prima: Per modum poenae vel defectus seu corruptionis, peccatum originale hoc ordine descendit ab es­ sentia animae, ut primo corrumpat intellectum, deinde volun­ tatem, postea appetitum sensitivum, deinde potentias vegetativas una cum corpore. 589. Probatur. Per modum simplicis defectus aut poe­ nae, peccatum originale eo ordine descendit ab essentia ani­ mae ad potentias quo istae potentiae naturali modo ordina­ tur sub anima; quia iste defectus est antinaturalis, et ideo suo ordine contrarietatis sequi debet processum naturae. At­ qui ordo naturalis potentiarum animae ad eius essentiam est iste: intellectus, voluntas, appetitus sensitivus, potentiae vegetati vae cum organis suis ideoque et corpus vivum Ergo idem est ordo corruptionis seu vulnerationis poten­ tiarum animae per modum defectus poenalis ex peccato originali. Et in hoc sensu verum est quod dicebat Hugo a S. Victo­ re peccatum originale per prius esse ignorantiam et per pos­ terius concupiscentiam. Sicut ergo ex iustitia originali et ex gratia sanctificante descendunt ad potentias animae virtutes infusae hoc ordine, sicut ab essentia animae oriuntur potentiae naturales, ita ex peccato originali, quod est in essentia animae, oriuntur isti defectus poenales et vitiosi hoc ordine ad potentias ani­ mae, ut sic idem ordo servetur in creatione, in elevatione seu recreatione et in lapsu vel descensu 1 2. 1 Cf. 1,77, 4, et 7. : Cf. I, 95, 1, una cum 100, 1 et 101, 1. Art. 3: Utrum inficiat per prius voluntatem 703 590. conclusio secunda: Per modum culpae seu infectio­ nis peccatum originale ab essentia animae ad potentias hoc ordine refluit, ut primo inficiat voluntatem, deinde appetitum sensitivum, tertio intellectum. 591. Probatur. Eo ordine peccatum originale descendit ab essentia animae ad potentias, per modum culpae seu in­ fectionis, quo istae potentiae sunt causa efficiens et subiec­ tum culpae seu peccati actualis. Atqui ordo potentiarum animae quantum ad hoc ut sint causa efficiens et subiectum culpae seu peccati actualis est ordo indicatus, scilicet volun­ tas, appetitus sensitivus et intellectus. Ergo et ordo infectio­ nis culpabilis potentiarum animae a peccato originali est: voluntas, appetitus sensitivus et ratio seu intellectus. Maior constat ex dictis supra, quaestione 74, de subiecto peccati actualis et 75, articulo 3, de causis interioribus pec­ cati actualis, una cum quaestionibus 76-78; cum enim pec­ catum morale sit essentialiter actus humanus, qui est actus immanens, subiectum et causa propria efficiens peccati ac­ tualis incidunt in idem re. Et quia ita se habet tale ad tale sicut simpliciter ad simpliciter, ideo sicut est ordo in effi­ ciendo ita est ordo in subiiciendo et vicissim. Minor autem apparet ex dictis in eadem quaestione 74, quia primum movens quoad exercitum seu in genere causae efficientis inter potentias animae est voluntas, et deinde sub ea et in eodem genere causae appetitus sensitivus, ac deni­ que intellectus, qui potius movet quoad specificationem quam quoad exercitium. Unde et ibi probatum est quod pri­ mum subiectum peccati actualis erat voluntas, deinde appe­ titus sensitivus ac denique ratio seu intellectus. Et ideo ex hac parte magis pertinet ad peccatum originale sub ratione culpae concupiscentia appetitus, etiam sensitivi, quam ig­ norantia, quae ex tali concupiscentia causari solet ’. 1 Cf. Supra, q. 82, art. 3 ad 3. 704 L. II, Q. LXXXIII: De slbiecto peccati originalis 592. conclusio tertia: Defectus harum potentiarum descendentes a peccato originali ita se habent ut defectus poten­ tiarum mere vegetativarum et membrorum corporis solum ha­ beant rationem poenae, defectus vero potentiarum rationabi­ lium habent simul rationem culpae et poenae, licet diversimo­ de, quia defectus intellectus, qui est ignorantia, per prius habet rationem poenae quam culpae; defectus voluntatis, qui est ma­ litia, per prius habet rationem culpae quam poenae; defectus denique appetitus sensitivi, qui dicitur infirmitas et concupis­ centia utramque rationem habent quasi ex aequo, licet non omnino. 593. Probatur prima pars, (pro potentiis mere végétati­ ves), quia istae potentiae non sunt proprie imperabiles a vo­ luntate, ideoque neque rationales per participationem, et consequenter non sunt subiectum culpae seu peccati mora­ lis, licet virtualiter possint peccatum traducere in alios, ut dicetur articulo sequenti. Attamen deordinatio earum habet rationem poenae, quia sequitur ex deordinatione culpabili partis superioris seu rationalis. 594. Secunda pars (pro intellectu). Defectus intellectus qui est ignorantia, habet rationem mali moralis post pecca­ tum originale. Non autem per se primo rationem culpae, quia de ratione primaria culpae est voluntarietas, quae non est primo intellectus, sed voluntatis. A voluntate ergo parti­ cipat rationem culpae, sed in seipsa et per se habet rationem poenae pro culpa originali prout est in essentia animae. Quod quidem principaliter valet de ignorantia intellectus speculativi, nam ignorantia affectata intellectus practici descendit a voluntate. Quapropter S. Thomas ait: «Ignoran­ tia non per se respicit voluntatem; unde etiam defectus ille, sicut et alii, retinent rationem poenae, sed non culpae; et si inveniatur ignorantiam originale peccatum dici, intelligendum est de ignorantia privante illam sicientiam quae inclu­ Art. 3: Utrum inficiat per prius voluntatem 705 ditur in originali iustitia; nullus enim est iustus vel tempe­ ratus, qui non sit prudens» et sciens 595. Tertia pars (pro voluntate). Defectus voluntatis di­ citur malitia et quidem voluntaria. Malitia autem volunta­ ria per se primo dicit rationem culpae, et nonnisi secunda­ rio et per posterius potest habere rationem poenae, prout comparatur ad priorem quamdam malitiam voluntariam 1 2. Quia ergo voluntarietatem habet voluntas a seipsa et mali­ tia ei correspondeat sicut contraria bonitati, ideo defectus peccati originalis prout ex anima redundat in voluntatem, habet rationem culpae per prius quam poenae. 596. Quarta pars (pro appetitu sensitivo). Defectus iste habet quamdam culpabilitatem de se prout importat quam­ dam malitiam et quamdam voluntarietatem propriam; at simul habet excusationem quamdam prout dicit debilita­ tem seu infirmitatem, et haec infirmitas maxime pendet ex defectu imperii rationis practicae. Hic enim defectus est de­ rivatus a voluntate et ratione et participatus ab appetitu sensitivo: a voluntate quidem sub ratione voluntarietatis; a ratione autem practica sub ratione deordinationis; et ex his duobus integratur ratio culpae. Quia tamen est quid essen­ tialiter consequens culpam priorem voluntatis et rationis, induit rationem poenae, quae est defectus consequens cul­ pam. Unde et sublata dependentia eius a ratione et volunta­ te, sicut in baptizatis, solum retinet rationem poenae. Unde et a defectu culpabili voluntatis, qui est malitia, sumitur denominatio partis quasi formalis peccati origina­ lis; a defectu vero partim culpabili, partim vero poenali ap­ petitus sensitivi et intellectus, scilicet concupiscentiae et ig­ norantiae, sumitur denominatio partis quasi materialis in 1 // Sent., dist. 30, q. 1, art. 3 ad 5. Cf. etiam De Malo, 3, 7 in fine corporis. 2 Cf. I II. 79, art. 3 et 4. A 706 y te fi L. II. 0 LXXXIII. De svbiecto peccati originalis peccato originali. Quia ergo in his ratio culpae derivatur a voluntate, ratio vero poenae ab essentia animae veluti defec­ tus quidam, sublata culpa a voluntate per gratiam sanctifi­ cantem, illi defectus non amplius retinent rationem culpae, sed poenae tantum, ut in rite baptizatis. S. Thomas synthetice docuit haec quando scribit: «Supe­ rior pars animae (=intellectus et voluntas), et etiam quae­ dam inferiorum virium, quae sunt sub voluntate et ei natae sunt obedire, accipiunt huiusmodi sequelam primi peccati secundum rationem culpae; sunt enim culpae susceptivae huiusmodi partes. Sed inferiores vires, quae non subduntur voluntati, scili­ cet potentiae animae vegetabilis et etiam ipsum corpus, sus­ cipit huiusmodi sequelam secundum rationem poenae, non secundum rationem culpae, nisi forte virtualiter, prout scilice huismodi poena, peccatum consequens, peccati (origina­ lis) est productiva, secundum quod vis generativa per deci­ sionem corporalis seminis operatur ad traductionem peccati originalis simul cum humana natura. Sed inter superiores vires (=intellectum scilicet et volun­ tatem) quae suscipiunt defectum per originem traductum secundum rationem culpae, una est quae omnes alias movet, scilicet voluntas; omnes autem aliae moventur ab ea ad suos actus...» Et magis adhuc ad rem pro dependentia rationis a volun­ tate in suscipienda culpabilitate: «Perversum —inquit— re­ gimen rationis non habet rationem culpae nisi in quantum est voluntarium; et ita, etiam ratio habet a voluntate quod possit esse subiectum peccati» 1 2. 1 De Malo. 4, 2. 2 De Malo, 4, 5 ad 5. Cf. etiam De Malo. 4, 2 ad secundam quaestionem et obiectiones eius. Art. 3: Utrum inficiat per prius voluntatem 707 § III SOLVUNTUR DIFFICULTATES 597. Obiectio prima. Illa potentia animae est primum subiectum peccati originalis quae primo peccat seu causât peccatum actu suo. Atqui potentia generativa est potentia quae actu suo primo causai peccatum originale, quia pecca­ tum originale traducitur seu causatur generatione. Ergo po­ tentia generativa est primum subiectum peccati originalis et non voluntas. 598. Respondetur. Distinguo mai.: Illa potentia est pri­ mum subiectum peccati quae primo causât peccatum actu suo, primum subiectum peccati actualis vel personalis, con­ cedo; primum subiectum peccati originalis seu naturae, nego. Contradistinguo min.: Potentia generativa causai pecca­ tum originale suo actu, in seipsa, nego; in alio, scilicet in natura generati, concedo. Et nego consequens et consequentiam. Tota haec difficultas nititur aequivocatione inter causam et subiectum peccati actualis et causam et subiectum pecca­ ti originalis. Pro peccato actuali valet id quod obiectio dicit, ut constat ex quaestione 74; sed pro peccato originali non valet, quia istud non causatur actu proprio, sed actu alterius et ita actus causans peccatum istud est transiens, non im­ manens. Obiectio ergo solum probat potentiam generativam esse cui primo convenit peccatum originale causaliter, non vero subiecto, ita tamen ut intelligatur potentia generativa generantis, non geniti. Confundit ergo causam—subiectum traductionis peccati originalis cum causa et subiecto com­ missionis peccati actualis. 599. Obiectio secunda. Quanto aliqua potentia animae est propinquior generativae, per quam traducitur peccatum 70S L. II, Q. LXXXIII: De subiecto peccati originalis originale, tanto etiam debet prius infici originali culpa. At­ qui aliae potentiae organicae sunt propinquiores generativae quam voluntas et ratio quae sunt potentiae inorganicae. Ergo prius inficiuntur aliae potentiae quam voluntas. 600. Respondetur. Distinguo mai.: Tanto debet prius in­ fici per modum subiecti culpae, nego; per modum causae vel instrumenti productionis peccati originalis in alium, conce­ do. Concedo min. et nego consequens et consequentiam. In quaestione praesenti non agimus de potentiis causantibus traductionem peccati originalis ad alios, sed de poten­ tiis suscipientibus formalem rationem culpae ab anima, per hoc quod disponuntur ad fructificandum opera mortis ex peccato originali; et sic critérium ordinis infectionis est maior vel minor propinquitas ad essentiam animae una cum capaci­ tate moralitatis, ut supra dictum est; et hac de causa, volun­ tas est prior ceteris. 601. Obiectio tertia, quae est instantia praecedentis. At­ qui hoc ordine perfectionis, intellectus est prior voluntate. Ergo intellectus debet prius infici peccato originali quam voluntas. 602. Respondetur. Distinguo min.: Intellectus est prior psychologice et quoad specificationem, concedo; est prior moraliter et quoad exercitium, nego. Et nego consequentiam. •'s· TÇ? Hic enim agimus de infectione morali seu culpabili et non de mera infectione psychologica, quae potest esse mere poenalis, ut dictum est in conclusione prima. Art. 4: Potentiae inferiores specialiter infectae 709 Art. 4.-Utrum aliquae potentiae animae sint specialiter infectae, scilicet generativa, vis concupiscibilis et sensus tactus PRAENOTAMEN i 603. Denique S. Doctor quaerit subiectum immediatum traductionis peccati originalis in posteros, quae est veluti semi­ natio eius. Quaerit ergo quaenam sit inter potentias animae quae immediate faciat propagationem peccati originalis. Notandum est ergo quod, stricte loquendo, aliud est co­ rruptio, aliud infectio et aliud contagio sive contagium. Dif­ ferunt enim non solum in hoc quod corruptio, utpote passio­ nem significans, potius habet rationem poenae quam culpae, dum infectio et contagio videtur potius culpam significare, prout actionem important sed etiam in hoc quod corruptio proprie significat aliquid intransitivum et veluti individuale, prout afficit id quod corrumpitur, infectio vero et contagio significant potius malum aliquod ut transitivum seu ut ma­ lum est in aliud transferri seu traduci, cum hac tamen diffe­ rentia quod infectio connotât potius actionem corrumpen­ tis, dum contagio videtur connotare motum corrumpentis prout recipitur in corruptibili, et in hoc sensu S. Thomas dicit quod contagio est macula quam quis ex tactu alicuius im­ mundi contrahit2. Quidquid tamen sit, infectio et contagio aut idem dicunt aut correlativae sunt, et dicunt aliquod ma­ lum traducibile seu transmissibile in aliud. Quantum ergo ad corruptionem, certum est omnes po­ tentias animae esse aliquo modo in deterius commutatas, eo ipso quod totus homo, et secundum animam et secundum 1 2 Cf. S. THOMAM, De Veritate, 25, 6. IV Sent., dist. 18, q. 1, art. 2, qla. 3, obi. 3. Λ j FI .V - 710 L. IL Q LXXXIII: De subiecto peccati originalis corpus, est in deterius commutatus per peccatum originale, ut Concilia saepe tradunt. Sed quaestio est quantum ad infectionem seu contagium, utrum quaedam potentiae animae sint magis infectae et contaninatae quam aliae. RESOLUTIO QUAESTIONIS 604. conclusio: Potentiae infectae et contagiosae peccati originalis in alios traducendi sunt potentiae organicae et qui­ dem hoc ordine, ut primo sit potentia quaedam vegetativa, sci­ licet generativa, deinde vis quaedam appetitiva, nempe appeti­ tus concupiscibilis, tertio potentia quaedam apprenhensiva, vi­ delicet sensus tactus. 605. Probatur prima pars. Potentiae infectae et contagio­ sae peccati originalis traducendi sunt illae quae natae sunt propagationem facere humanae naturae, cui comitatur pec­ catum originale. Atqui potentiae animae subservientes pro­ pagationi humanae naturae sunt potentiae organicae, quia natura propagatur semine seu came, non mente. Ergo po­ tentiae infectae et contagiosae peccati originalis traducen­ di sunt potentiae organicae, non potentiae spirituales seu inorganicae. 606. Secunda pars. Inter potentias organicas subser­ vientes propagationi humanae naturae una cum peccato ori­ ginali, illae sunt per prius seu magis infectae et contagiosae quae magis proxime et efficaciter concurrunt ad talem pro­ pagationem seu traductionem. Atqui inter omnes potentias organicas subservientes huic propagationi, propinquissima est potentia generativa, quae elicit actum generationis acti­ vae; deinde, appetitus concupiscibilis, quia imperat et dirigit potentiam generativam; tertio, sensus tactus qui excitat con- Art. 4: Potentiae inferiores specialiter infectae cupiscibilem et concomitatur generativae. Ergo istae tres po­ tentiae, licet diverso titulo et gradu, sunt magis infectae et contagiosae quam ceterae animae potentiae. Non tamen est in his potentiis peccatum originale sicut in subiecto, sed si­ cut in causa instrumental! coniuncta, eo modo quo in ipsis est natura humana generanda. Et dicere possumus quod hoc genere essendi virtualiter, est immediate in generativa, «se­ cundum quod ipsa est immediatum principium traductionis naturae» ’, in aliis vero plus minus mediate. S. Doctor modo clarissimo expressit hoc sequentibus ver­ bis: «Infectio originalis peccati tribus attribuitur, quia, inter partes animae, attribuitur generativae; et inter sensus, tac­ tui; et inter vires appetitivas, attribuitur concupiscibili. Cuius ratio est quia originale peccatum est (peccatum) naturae, ut dictum est; unde infectio eius ad illas potentias principaliter pertinet quae aliquem ordinem habent ad ac­ tum quo natura traducitur. Actus autem ille duo habet, scilicet substantiam actus et delectationem (=quasi accidens proprium eius). Delectatio autem ad sensum tactus pertinet; substantia vero actus, vir­ tuti generativae attribuitur sicut exequenti; sed virtuti con­ cupiscibili sicut imperanti, quia eius est tendere in id quod est conveniens et delectabile secundum sensum.; et ideo di­ versis rationibus, his tribus viribus talis infectio praecipue abscribitur» 1 2. Et patet ordo ex hoc, quia per prius et magis inficiuntur potentiae quae concurrunt ad substantiam traductionis na­ turae et peccati quam potentia quae solum concurrit ad ac­ cidens eius proprium. Cum ergo sensus tactus concurrat so­ lum ad accidens, tertio et ultimo loco poni debet. Inter illas vero quae concurrunt ad substantiam actus traductivi pec­ cati, illa prior est quae elicit ipsum actum, et deinde illa 1 It Sent., dist. 31, q. 2, art. 2 ad 3. 2 II Sent., dist. 31, q. 2, art. 2. Cf. similia in De Verit. 25, 6; De Malo, 4, 5 ad 1. IS• 712 L. II, Q· LXXXIII: De subiecto peccati originalis quae imperat, et ideo prima est generativa et secunda est vis concupiscibilis. SOLVUNTUR DIFFICULTATES 607. Obiectio prima. Illae potentiae animae sunt magis infectae peccato originali quae magis seu perfectius possunt esse subiectum peccati. Atqui potentiae rationales seu spiri­ tuales, maxime voluntas, sunt magis proprie et perfecte sub­ iectum peccati, ut patet ex quaestione 74. Ergo potentiae spirituales sunt principaliter infectae peccato originali, non autem potentiae organicae praedictae. 608. Respondetur. Distinguo mai.: Illae potentiae quae magis perfecte possunt esse subiectum peccati sunt magis infectae seu magis participantes peccatum originale, prout peccatum originale dicit ordinem ad peccata actualia seu personalia facienda, concedo·, prout dicit ordinem ad seip­ sum traducendum in alios secundum speciem, nego. Contradistinguo min.: Potentiae rationales seu spirituales sunt magis subiectum peccati actualis commitendi, conce­ do: peccati originalis causandi seu traducendi in alios, nego. Et nego consequens et consequentiam. Obiectio procedit ex confusione inter duplicem activita­ tem peccati originalis, quae fundatur in confusione inter peccatum actuale et originale. Unde peccat fallacia transi­ tus a genere ad genus. 609. Obiectio secunda. Potentia non obedibilis rationi non inficitur culpa. Atqui potentia generativa non est obedi­ bilis rationi, cum sit potentia vegetativa; ergo potentia ge­ nerativa non inficitur culpa seu peccato. Art. 4: Potentiae inferiores specialiter infectae 713 610. Respondetur. Distinguo mai.: Potentia non obedibilis rationi non inficitur culpa, actuali seu personali, conce­ do; originali seu naturae, subdistinguo: non inficitur per mo­ dum subiecti, concedo; non inficitur per modum causae seu virtualiter, nego. Concedo min. et nego consequens et consequentiam. Semper est eadem confusio inter culpam personalem et culpam naturae seu originalem, et insuper inter esse subiec­ tum culpae et esse causa instrumentalis eius seu inter esse formaliter in aliquo et esse solum virtualiter. I 611. Obiectio tertia. Quanto aliqua potentia apprehensiva est proprinquior rationi tanto magis inficitur peccato ori­ ginali. Atqui visus est potentia apprehensi va proprinquior rationi quam sensus tactus, quia est spiritualior et universa­ lior. Ergo saltem inter sensus magis inficitur visus quam tactus. 612. Respondetur. Nego mai.; concedo min. et nego con­ clusionem. Vel distinguo mai.: Sub ratione corruptionis poe­ nalis, concedo; sub ratione infectionis proprie dictae, nego. Nam in ordine peccati originalis traducendi, potentiae sensitivae considerandae et mensurandae sunt per relatio­ nem ad primam potentiam quae immediate traducit tale peccatum. Nunc autem, haec potentia est generativa, cui magis propinquus est sensus tactus quam visus, eo quod in organis eius viget sensus tactus et non sensus visus. Visus autem remote et dispositive se habet, sicut et auditus. 613. synthesis quaestionum LXXXII-LXXXIII: PECCA­ TUM NATURAE I) Essentia: N) metaphysica: habitus entitativus quasi innatus vel congenitus directe contrarius iustitiae originali. ,--------- i 1 L. II. Q. LXXXIII: De subiecto peccati originalis B) physica: a) definitio: concupiscentia habitualis quasi in­ nata cum carentia iustitiae originalis. b) ratio seu explicatio: 1) sicut essentia naturae humanae coalescit ex anima sicut forma et corpore sicut materia, 2) ita essentia physica peccati naturae coales­ cit ex carentia iustitiae originalis sicut for­ mali elemento et ex concupiscentia habi­ tuali innata et entitativa quasi materiali eius elemento. K: *·tew· II) Subiectum eius quo: A) immediatum (natura et partes naturae) ut habitus immediate seu per se primo entitativus: a) adaequatum seu totale: tota natura humana composita ex anima et corpore. b) inadaequatum seu partiale: 1) primarium seu principale (pro culpa): ani­ ma, et quidem secundum essentiam suam, ut est forma corporis seu pars formalis hu­ manae naturae. 2) secundarium et quasi extensivum seu adne­ xum (pro poena): corpus ut vivum seu hu­ manum et informatum anima humana, sive ut pars materialis humanae naturae. B) mediatum, idest secundum ordinem ad actum eius consequentem (potentiae animae) ut habitus me­ diate seu per se secundo operativus. a) personalem peccati actualis: potentiae animae personales seu rationales secundum ordinem ad actum seu exercitium peccati, et sic habetur ordo sequens (subiecti et causae) po­ tentiarum: Art. 4: Potentiae inferiores specialiter infectae 715 1) appetitiva: a) rationalis per essentiam: voluntas, β) rationalis per participationem: appeti­ tus sensitivus. 2) apprehensiva: intellectus. b) naturalem peccati originalis traducendi in alios: potentiae animae naturales seu organi­ cae secundum ordinem ad actum naturalem generationis, et sic est talis ordo potentiarum (causae et non subiecti): 1) vegetativa: generativa, 2) sensitiva: a) appetitiva: appetitus concupiscibilis. β) apprehensiva: sensus tactus ’. 1 Nota Editoris: Ut in nota praevia praenuntiavimus, expositio Ramirez in quaestiones Sancti Thomae de peccato originali tamquam de causa pec­ catorum ex parte hominis per originem, completur ulteriori quaestione de effectibus peccati originalis, cui deest proprius seu specialis locus in Summa Theologiae S. Thomae. Cum tamen haec quaestio complementaria, qua fi­ nitur posterior elaboratio auctoris nostri de peccatis, sit extra quaestiones de causis peccatorum, eam postponimus in appendice, non quidem quia eam parvipendamus aut minus opportunam aestimemus in tractatu de causis peccatorum, sed ut locum immediatum demus quaestioni de causa peccatorum ex parte vitiorum capitalium (=q. 84 S. Thomae), quam olim exposuerat Ramirez, stylo utique magis libero relate ad articulos S. Tho­ mae, ut videbis in textu. r. . QUAESTIO LXXXIV DE PECCATIS QUAE SUNT CAUSA ALIORUM PECCATORUM SEU DE VITIIS CAPITALIBUS 614. Celebris est apud theologos denominatio ista de vi­ tiis capitalibus. Haec autem denominatio «capitales» intelligitur, non sicut mortale et veniale a reatu poenae, quia tunc esset peccatum dignum poena capitali seu mortis et sic ac­ cederet quodammodo ad mortale, sed intelligitur a munere vel influxu causali quorumdam vitiorum respectu aliorum, quatenus scilicet principalitatem habent erga alia ex eis deri­ vata: unde et dicuntur duces vel capita aliorum. Quemadmo­ dum ergo virtutes quaedam dicuntur cardinales, vel princi­ pales, quia tota vita moralis recta circa ipsas sicut circa car­ dines vertitur, ita quaedam vitia dicuntur principalia vel ca­ pitalia, quia cetera omnia subserviunt eis et sub eorum di­ rectione impugnant hominem ut virtutem derelinquant Non ergo recte dicuntur mortalia, quia non semper sunt mortalia, licet plerumque ad mortalia ducere possint; neque dici debent peccata, quia potius sunt habitus vel inclinatio­ nes deordinatae quam actus. Unde S. Thomas merito appe­ llat ea vitia capitalia, non vero vitia mortalia neque peccata capitalia, ut saepius vulgo dicuntur. 615. Momentum huius tractatus magnum est, sive lo­ quamur de doctrina theologica, sive de vita christiana rite Cf. S. Thomam, De Malo, 8, l. . < i-· 718 *· · - L. II, Q. LXXXIV. De vitiis capitalibus ducenda, sive etiam de exercitio ministerii apostolici, prae­ sertim in confessionali. Et quidem, primo, pro scientia morali maioris est mo­ menti reducere peccata, quae tam late patent et tam diffi­ culter intelliguntur, ad quaedam principia seu capita ex qui­ bus fere omnia cognosci possunt. Unde, sine cognitione exacta peccatorum capitalium, moralis theologia omnino manca et deficiens deprehenditur. Secundo, por vita Christiana rite excolenda; nam detectis artibus diaboli et inclinationum nostrarum quibus vita supematuralis corrumpitur vel certe impeditur, facilus est illa superare. Unde et in bello maximi momenti est cognoscere duces adversos et numerum atque indolem militum sub ip­ sis pugnantium atque munitiones et praesidia quibus donati aut ditati sunt. Peccata autem capitalia sunt quasi praesidia principalia exercitus Diaboli. Tertio, similiter pro ministerio sacerdotali rite peragendo, maxime in Sacramento Poenitentiae. Confessarius enim vi­ ces genere debet non solum iudicis, sed et medici et patris. Ut autem recte possit remedia applicare, necesse est diagnosim peccatorum facere; quod maxime fit ope scientiae de vitiis capitalibus. Ut ergo securim ponat ad radicem mali, theoriam de peccatis seu vitiis capitalibus apprime cognos­ cere debet, quae sunt veluti coloniae microbiorum continue minantium salutem et vitam nostram rationalem et supernaturalem. P te!· 616. Quae cum ita sint, mirum nemini esse debet si a primis Ecclesiae saeculis loquuti fuerint doctores catholici de vitiis principalibus seu capitalibus. Ut de principalioribus tantum loquamur, praeter S. Gregorium Nazianzenum, quem referunt Avagrius Ponticus et S. Ioannes Climacus, de his egerunt ipse Evagrius in tracta­ tu De octo vitiosis cogitationibus ad Anatolium (MG, 40, 1271-1275); S. Ioannes Climacus in Scala claustrali vel para­ disi, gradus 22 (MG, 88, 948 et sqts.); Ioannes Cassianus De Ratio et divisio quaestionis 719 coenobiorum Institutis, lib. 5-12 (ML, 49, 202-476) cum doc­ tissimis commentariis Alardi Gazaci, O.S.B., et Collationes, coli. 5 (Ibidem, coi. 610-646), quae est Abbatis Serapionis. Sed principalis doctor est S. Gregorius in Expositione Morali super Job, lib. 31, cap. 45 (ML, 76, 620-623), a quo mutuo accepit S. Isidorus Hispalensis, Alcuinus, Hugo Victorinus, alii; quibus adde ex graecis S. loannem Da­ mascenum. Doctores scholastici post Magistrum Sententiarum se­ quuntur Gregorium Papam, quos inter eminet S. Thomas in acumine psychologico, quo iustificat doctrinam Gregorii. Revera, nullus scholasticorum doctorum adeo accurate et data opera evolvit doctrinam istam, nam praeter ea quae scripsit in Commentario super Sententiis Lombardi (II Sent., dist. 42), integrum tractatum redegit de vitiis capita­ libus in Quaestionibus Disputatis De Malo (qq. 8-15) et in Summa Theologiae, sive in genere in I-II, sive in specie in II-II. Uti apparet legenti S. Thomam, ipse apprime cognoscit principales Patres, nempe Cassianum, Gregorium, Isidorum, S. loannem Climacum de hac re: unde et differentias inter eos componere quandoque nititur. Inter posterioris aetatis theologos plura habet Caietanus tum in Commentario super S. Thomam, tum etiam in Summa casuum; sed praesertim dignus est qui legatur Malchior Cano in suo eleganti opere Tratado de la victoria de si mismo; Ludovicus Granatensis, S. Franciscus Salesius, Bossuet. Plura et optima etiam habet Venerabilis Didacus de Stella, O.F.M. in suo opere Tratado de la vanidad dei mundo; maxime vero Natalis Alexander co­ piosissime de illis disserens secundum doctrinam Patrum et S. Thomae in Cursu Completo Theologiae (Ed. Migne, t. XI, coi. 728-1170). Aetate nostra scripserunt de vitiis capitalibus Lôpez-Pelâez, Archiepiscopus Tarraconensis (Herder, 1910) et J. Laumonier, La thérapeutique des péchés capitaux Paris, Alcan, 1922; J. Balmes, circa superbiam et vanitatem in El Criteria, cap. 22, § 13-21. Γ- •e Î 720 w »*» rI * L. II, Q. LXXXIV: De vitiis capitalibus 617. Quia materia tractanda copiosissima est et tempus nobis concessum est valde breve, necesse est synthetice et compendiose procedere. Videtur autem necessarium loqui tum de vitiis istis se­ cundum se, tum de remediis eorum. Et quidem methodus scientifica postulat ut de ipsis secundum se tractetur in ge­ nere et in specie, non solum iuxta speculationes theologo­ rum, sed etiam iuxta documenta S. Scripturae et Sancto­ rum Patrum. Divisio ergo nostri tractatus exhiberi potest sequenti schemate: DE VITIIS CAPITALIBUS: s? -ft·· C. . & I >1 ■·· ·. I) 7n genere: A) Documenta Scripturae praecipua. B) Expositiones Sanctorum Patrum: a) ante S. Gregorium Magnum. b) ipsius S. Gregori Magni. C) Synthesis speculativa theologorum circa: a) naturam vitiorum capitalium. b) numerum eorum vel divisionem. Π) 7n specie, de singulis vitiis capitalibus eorumque re­ mediis. CAPUT I DE VITIIS CAPITALIBUS IN GENERE 618. Theoria de virtutibus cardinalibus plus minus ex­ culta fuit apud philosophos ethicos ante adventum christia­ nismi; at de vitiis capitalibus pauca admodum et dispersa nobis reliquerunt. Unde dici potest hunc tractatum proprie pertinere ad revelationem christianam. Revera autem Scriptura aequivalenter doctrinam tradit, quam evolvere nisi sunt Patres et theologi. DE DOCTRINA SACRAE SCRIPTURAE 619. Legimus in Ecclesiastico: «Initium omnis peccati est superbia» 1. De avaritia vero dicitur: Radix enim om­ nium malorum est cupiditas 2. Rursus legimus: «Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum non est caritas Pa­ tris in eo. Quoniam omne quod est in mundo concupiscentia camis est et concupiscentia oculorum et superbia vitae; quod non est ex Patre, sed ex mundo est» 3. Patet autem concupiscentiam camis esse luxuriam, quae et stimulus camis a Paulo dicitur. 1 Eccli. 10, 15. 2 I Tim. 6, 10. 3 I Joan. 2, 15-16. 722 L. Π, Q. LXXXIV De vitiis capitalibus Secundum haec ergo tria sunt quae nos inducunt in pec­ cata: primo, superbia; secundo, avaritia; tertio, luxuria. His autem adde illud: «militia est vita hominis super te­ rram» ’; adde etiam dictum Pauli quod nobis est colluctatio adversus carnem et sanguinem 2, atque illud Domini: «Reg­ num coelorum vim patitur» 3, et iam habes conceptum belli, cuius duces seu capita sine dubio sunt superbia, avaritia, luxuria et his similia. DE EXPOSITIONIBUS SANCTORUM PATRUM V’ t 620. Patres, probe intelligentes militiam vitae praesen­ tis adversus hostes nostrae salutis, duces eorum numerare ac describere conati sunt, ac deinde media praescribunt qui­ bus efficaciter contra eos defendi possimus atque etiam in pugna ipsos superare. Qua in re nonnulla differentia reperitur; quidam enim octo, alii septem duces enumerant. 621. Evagrius enumerat octo scribens: «Octo summa vi­ tiosarum cogitationum genera sunt, sub quibus omnis cogi­ tatio continetur: prima est gulae, secunda libidinis, tertia avaritiae, quarta tristitiae, quinta irae, sexta desidiae, septi­ ma inanis gloriae, octava superbiae» 4. 622. Similiter Cassianus admittit octo. «Quintus nobis —inquit— iuvante Deo, liber iste procuditur. Nam post qua­ tuor libellos qui super institutis monasteriorum digesti sunt, nunc arripere colluctationem adversus octo principalia vitia vestris orationibus, Deo confortante, disponimus, idest, primum gastrimargiae, quae interpretatur gulae concupisJob. 7,1. Ephes. 6, 12. Mtt. 11, 12. Evagrius. De octo vitiosis cogitationibus ad Anatolium, MG, 40, 1271. J C. I: De I vitiis capitalibus in genere 723 centia; secundum fornicationis; tertium philargyriae, quod intelligitur avaritia vel ut proprius exprimatur amor pecu­ niae; quartum irae; quintum tristitiae, sextum acediae, quod est anxietas sive taedium cordis; septimum cenodoxiae, quod sonat vana seu inanis gloria; octavum superbia» Atque alibi scribit: «Octo sunt principalia vitia, quae hu­ manum infestant genus, id est, primum gastrimargia, quod sonat ventris ingluvies; secundum fornicatio; tertium phi­ largyria, idest avaritia sive amor pecuniae; quartum ira; quintum tristitia; sextum acedia, idest ansietas sive tae­ dium cordis; septimum cenodoxia, idest iactantia sive vana gloria; octavum superbia» 12. Statimque comparationem eorum addit atque divisio­ nem quamdam instituit. «Horum igitur—inquit— vitiorum genera sunt duo: aut enim naturalia sunt, ut gastrimargia; aut extra naturam, ut philargyria. Efficientia vero quatripartita est: quaedam enim sine actione carnali consummari non possunt, ut est gastrimargia et fornicatio; quaedam vero etiam sine ulla corporis actione completur, ut est su­ perbia et cenodoxia; alia vero intestinis motibus excitantur, ut est acedia atque tristitia» 3. Ipse autem nitebatur indaga­ re et naturam, et causam et remedia eorum: «Quem ineun­ tes agonem, tuis precibus, o beatissime Papa Castor, nunc impensius indigemus, ut primum naturas eorum, tam minu­ tas, tam occultas, tamque obscuras investigare condigne; deinde causas eorumdem sufficienter exponere; tertio ut idonee curationes eorum ac remedia possimus inferre» 4. 623. At S. Gregorius Climacus septem tantum admittit. «Sunt —ait— qui seorsum a superbia, singulari capite et 1 2 ’ 4 Ioannes Cassianus, De Coenobiorum Institutis, lib. 5, ML, 49, 202-203. Collationes, 5, cap. 2, ML, 49, 611. Ibidem, cap. 3, ML, 49, 611. De Coenobiorum Institutione, lib. 5, cap. 1. ML, 49, 203. L. Il, Q. LXXXIV: De 724 vitiis capitalibus sermone de vana gloria solent tractare, unde et octo capita­ lia et primaria vitia affirmant. Sed Gregorius theologus (=Gregorius Nazianzenus seu Cappadox) et alii septem dum­ taxat descriptsere, ad quorum sententiam, meam quoque adiungo. Etenim quis vanae gloriae victor superbia sit obno­ xius? Differunt autem inter se tantum quantum puer a viro et frumentum a pane. Vana gloria cupiditas est initium, su­ perbia finis et absolutum vitium» V Vi : K ί tn ft 624. At, prae ceteris, ut dictum est, S. Gregorius Mag­ nus dignus est qui transcribatur. Ait enim: «Tentantia quip­ pe vitia, quae invisibili contra nos regnanti super se super­ biae militant, alia more ducum praeeunt, alia more exercitus subsequuntur. Neque enim culpae omnes pari accessu cor occupant. Sed dum maiores et paucae neglectam mentem praeveniunt, minores et innumerae ad illam se catervatim fundunt. Ipsa namque vitiorum regina superbia, cum devictum plene cor ceperit, mox illud septem principalibus vitiis quasi quibusdam suis ducibus devastandum tradit. Quos videlicet duces, exercitus sequitur, quia ex eis proculdubio importu­ nae vitiorum multitudines oriuntur. Quod melius ostendimus, si ipsos duces atque exercitum specialiter, ut possumus, ennumerando proferamus. Radix quippe cuncti mali superbia est, de qua, Scriptura attestante, dicitur: initium omnis peccati est superbia 1 2. Primae autem eius soboles, septem nimirum principalia vitia de hac virulenta radice proferuntur, scilicet inanis glo­ ria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventis ingluvies, luxuria. Nam quia his septem superbiae vitiis nos captos doluit idcirco Redemptor noster ad spirituale liberationis prae­ lium spiritu septiformis gratiae plenus venit. 1 Ioann ES Climacls, De scala paradisi, eradus, 22, MG, 88, 947-950 1 Eccli. 10, 15. C. I: De vitiis capitalibus in genere 725 Sed habent contra nos haec singula exercitum suum. Nam de inani gloria: inobedientia, iactantia, hypocrisis, contentiones, pertinaciae, discordiae et novitatum prae­ sumptiones oriuntur. De invidia: odium, susurratio, detractio, exultatio in ad­ versis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur. De ira: rixae, tumor mentis, contumeliae, clamor, indig­ natio, blasphemiae proferuntur. De tristitia: malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vagatio mentis circa illicita nascitur. De avaritia: proditio, fraus, fallacia, periuria, ingratitu­ do, violentia, et contra misericordiam obdurationes cordis oriuntur. De ventris ingluvie: inaepta laetitia, scurrilitas, immun­ ditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intelligentiam propagantur. De luxuria: caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis sae­ culi, horror autem vel desperatio futuri generantur. Quia ergo septem principalia vitia tantam de se vitiorum multitudinem progerunt, cum ad cor veniunt, quasi subsequentis exercutus catervas trahunt. Ex quibus videlicet sep­ tem quinque spiritualia duoque carnalia sunt. Sed unumquodque eorum tanta sibi cognatione iungitur ut unum de altero proferatur. Prima namque subperbiae soboles inanis est gloria, quae dum oppressam mentem corruperit, mox invidiam gignit, quia nimirum dum vani nominis potentiam appetit, ne quis hanc alius adipisci valeat tabescit. Invidia quoque iram gene­ rat, quia quanto interno livoris vulnere animus sauciatur, tanto etiam mansuetudo tranquillitatis amittitur, et quia quasi dolens membrum tangitur, idcirco oppositae actionis manus velut gravius pressa sentitur. Ex ira quoque tristitia oritur, quia turbata mens quo se inordinate concutit, eo ad­ dicendo confundit; et cum dulcedinem tranquillitatis amis- 726 ü·' » L. II, Q. LXXXIV: De vinis capitalibus serit, nihil hanc nisi ex perturbatione subsequens moeror pascit. Tristitia quoque ad avaritiam derivatur, quia dum confu­ sum cor bonum laetitiae in semetipso intus amiserit, unde consolari debeat foris quaerit; et tanto magis exteriora bona adipisci desiderat, quanto gaudium non habet ad quod in­ trinsecus recurrat. Post haec vero duo carnalia vitia, idest ventris ingluvies et luxuria, supersunt. Sed cunctis liquet quod de ventris ingluvie luxuria nascitur, dum in ipsa distributione membrorum ven­ tri genitalia subnexa videantur. Unde dum unum ordinate reficitur, aliud procul dubio ad contemelias excitatur. Bene autem duces exhortari dicti sunt exercitus ululare, quia prima vita (ia?) deceptae menti quasi sub quadam ra­ tione se inserunt, sed innumera quae sequuntur, dum hanc ad omnem insaniam pertrahunt, quasi bestiali clamore con­ funduntur. Inanis namque gloria, devictum cor quasi ex ra­ tione solet exhortari, cum dicit: «debes maiora appetere, ut quo potestate valueris multos excedere, eo etiam valeas et multis prodesse». Invidia quoque devictum cor quasi ex ratione solet exhor­ tari, cum dicit: «In quo illo vel illo minor es? Non ergo tibi aut superiores esse aut etiam aequales debent». Ira etiam devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: «Quae erga te aguntur aequanimiter ferri non possunt, imo haec patienter tolerare peccatum est, quia etsi non eis cum magna exsasperatione resistitur, contra te dein­ ceps sine mensura cumulantur». Tristitia quoque devictum cor quasi ex ratione solet ex­ hortari, cum dicit: «Quid habes unde gaudeas, cum tanta mala de proximis portes? Perpende cum quo moerore om­ nes intuendi sunt qui in tanto contra te amaritudinis felle vertuntur». Avaritia quoque devictum animum quasi ex ratione so­ let exhortari, cum dicit: «Valde sine culpa est quod quae­ dam habenda concupiscis, quia non multiplicari appetis, C. I: De 727 vitiis capitalibus in genere sed egere pertimescis; et quod male alius retinet, ipse me­ lius expendis». Ventris quoque ingluvies devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: «Ad esum Deus omnia munda condidit, et qui satiari cibo respuit, quid aliud quam muneri concesso contradicit?». Luxuria quoque devictum cor quasi ex ratione solet ex­ hortari, cum dicit: «Cur te in voluptate tua modo non dila­ tas, cum quid te sequatur ignoras? Acceptum tempus in de­ sideriis perdere non debes, quia quam citius pertranseat nescis. Si enim misceri Deus hominem in voluptate coitus nollet, in ipso humani generis exordio masculum et femi­ nam non fecisset (Gen. 1, 27)». Haec est ducum exhortatio, quae dum incaute ad secre­ tum cordis admittitur, familiarius iniqua persuadet. Quam videlicet exercitus ululans sequitur, quia infelix anima semel a principalibus vitiis capta, dum multiplica­ tis iniquitatibus in insaniam vertitur, ferali iam immanitate vastatur. Sed miles Dei, quia solerter praevidere vitiorum certami­ na nititur, bellum procul odoratur, quia mala praeuntia, quid menti persuadere valeant, cum cogitatione sollicita respicit, exhortationem ducum naris sagacitate deprehendit. Et quia a longe praesciendo subsequentium iniquitatum confusionem conspicit, quasi ululatum exercitus odorando cognoscit» ’. 625. Ut supra dictum est, Gregorius auctoritatem facit in hoc tractatu de vitiis capitalibus, adeo ut posteriores theologi, maxime D. Thomas, commetaria instituerint per­ petua in citata verba. Sed antequam ulterius procedamus, 1 S. Gregorius Magnus, Moralium super Job, lib. 31, cap. 45, nn. 87-90, ML, 76, 620-623. - v- i CC V ν>· opere pretium erit hanc doctrinam Patrum comparare ad in­ vicem atque synthetice proponere. Evagrius et Cassianus etiamque S. Isidorus 1 admittunt octo, licet diversimode. Evagrius et Cassianus distinguunt inter inanem gloriam et superbiam et ponunt superbiam quasi vitium capitale. At Cassianus distinguit acediam et tristitiam quasi duo et omitit invidiam, dum Evagrius hac admissa, non distinguit illas. Quapropter coincidentia non est adeo perfecta utrobique. Pariter S. Joannes Climacus et S. Gregorius conveniunt in eo quod uterque admittit septem tantum; sed differunt, quia Climacus videtur quasi identificare vanam gloriam et superbiam, dum Gregorius eas secernit ponendo superbiam supra ipsa capitalia utpote reginam vel matrem omnium. Quapropter coincidentia inter illos non est etiam perfecta et completa. S. Gregorius autem sine dubio videtur legisse Cassia­ num, cum quo convenit in hoc quod uterque distinctionem quamdam ponunt inter ipsa vitia capitalia quasi in duo ge­ nera, hoc est, carnalia (duo: gula et luxuria) et spiritualia (quinque reliqua). Sed, praeter hanc distinctionem alias duas poenit Cassianus. Harum autem sic recolit Gazacus: «Triplex divisio seu distinctio vitiorum capitalium. Prima: alia sunt naturalia, alia extra naturam. Secunda: alia carna­ lia, alia spiritualia. Tertia: quaedam ab internis causis exci­ tantur, quaedam ab extrinsecis. Naturalia dicuntur gastrimagia et luxuria, tum quia ab ipso ortu ex primi parentis inobedientia contracta et in natura nostra insita, tum quia ad ipsius naturae conservationem tendunt, licet inordinate, nam gula spectat conservationem naturae in individuo, lu­ xuria vero in specie. Eadem vero carnalia dicuntur, quia ac- 1 Circa positionem S. Isidori cf. S. Thomam, // Sent., dist. 42, expositio secundae partis textus. C. I: De vitiis capitalibus in genere 729 tione et delectatione carnali complentur, ut sequenti capite declaratur» *. Attamen S. Gregorius superasse videtur Cassianum in synthesi, dum in hoc bello caute hierarchiam ponit inter re­ ginam (superbiam), duces (vitia capitalia) et milites vel exercitus (cetera ex his promanantia), atque ordinationem ducum statuit eorumque discursus exponit simul ac ulula­ tus et rumorem vel clamorem bellicum militum. 626. Quia ergo doctrina Patrum fastigium attigit in S. Gregorio, a quo immediate procedit theologorum scholasti­ corum speculatio, liceat schematice doctrinam gregorianam exhibere: DOCTRINA S. GREGORII MAGNI DE VITIIS: A) Regina·, superbia. B) Duces’, septem capitalia, scilicet inanis gloria, invi­ dia, ira, tristitia, avaritia, ventis ingluvies (gula), lu­ xuria. C) Exercitus seu milites (filiae): a) sub inani gloria septem: inobedientia, iactantia, hypocrisis, contentio, pertinacia, discordia, prae­ sumptio novitatum. b) sub invidia quinque: odium, susurratio, detractio, exsultatio in abversis proximi, afflictio in pros­ peris. c) Sub ira sex: rixae, tumor mentis, contumeliae, cla­ mor, indignatio, blasphemia. d) sub tristitia sex: malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vagatio mentis circa illicita. 1 Gazacus, In Collationem V, cap. 3, not. b (cf. et not. 3), ML, 49, 611. L II. Q. LXXXIV: De vitiis capitalibus 730 t' sub avaritia septem: proditio, fraus, fallacia, periurium, inquietudo, violentia, obduratio cordis. sub gula quinque: inepta laetitia, scurrilitas, im­ munditia, multiloquium, hebetudo sensus. sub luxuria octo: caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi, horror vel desperatio futuri. Habemus ergo unam Reginam, semptem duces, sub eisque exercitus quadraginta quatuor militum seu pec­ catorum. Notanda est autem mira ars Gregorii, qui enumerat du­ ces secundum ordinem dignitatis sub regina superbia, hoc est, primo spiritualia et deinde carnalia, et utrobique secun­ dum ordinem spiritualitatis et carnalitatis, ita ut ultima sit luxuria, quae maxime carnalia est. Milites autem ordinan­ tur sub ducibus secundum originem psychologicam qua age­ re vel erumpere solent in corde dominato talibus inimicis. Quae cum ita sint, mirum non est si posteriores Eccle­ siae doctores hanc doctrinam admiserint. Quos inter eminet S. Thomas, qui nihil aliud facit quam iustificare enumera­ tiones Gregorii secundum documenta Revelationis et ratio­ nis naturalis perfectius excultae. DE SPECULATIONE THEOLOGORUM SCHOLASTICORUM 627. Quemadmodum expositiones Patrum fastigium pertingunt in S. Gregorio, ita etiam speculationes theologo­ rum perfectionem et maturitatem obtinent in S. Thoma, qui ceteris uberius et profundius de vitiis capitalibus disserit. C. I: De vitiis capitalibus in genere 731 Pauca tradit S. Albertus Magnus non multo plura S. Bonaventura; sed Doctor Angelicus copiosam segetem exhibet, et quidem cum quodam progressu in De Malo et in Summa Theologica respectu Sententiarum. Speculationes autem istae versantur tum circa naturam peccatorum capitalium tum circa divisionem eorum ad mentem S. Gregorii. A. De natura vitii capitalis 628. Iam supra innuimus duplicem acceptionem vitii seu peccati capitalis, scilicet ab effectu vel reatu, quasi dig­ num poena capitali, et a causa vel directione, quasi principa­ le vel ductivum et directivum aliorum. Quam quidem dis­ tinctionem antiquitate sacratam invenimus, ab eaque S. Thomas ceterique scholastici mutuo acceperunt. «Capitale vitium-ait S. Albertus Magnus-dupliciter dicitur: uno modo quod plectendum capite, et sic accipitur in Glossa Prov. 6, 16 *2; alio modo, quod est caput in numero vitiorum, ad quod cetera tamquam membra reducuntur, et sic accipitur hic capi­ tale vitium quasi fontale vitium a quo cetera oriuntur; et ideo tam secundum Isidorum quam secundum Gregorium po­ nuntur unicuique istorum multae filiae quae nascuntur ex ipso» 3. Haud dissimiliter S. Bonaventura scribit: «Capitale vi­ tium dupliciter potest dici: aut quia praecipuum est et mag­ num in genere vitioso; aut quia caput est et principium alio­ rum. Primo modo accipitur in Glossa Prov. 6, ubi vocantur illa vitia capitalia quia magna sunt et homo dignus est mag­ na poena. Attamen, inter opera S. Alberti invenitur Compendium theologicae ve­ ritatis, ubi longius et pulcherrime agitur de istis vitiis capitalibus (Ed. Vi­ ves, t. 34, p. 104-119). Attamen non videtur opus authenticum. 2 Glossa Rabani. Cf. S. Bonaventuram, Opera, t. II, p. 977, nota 4. ’ S. Albertus magnus, II Sent., dist. 42, H., art. 6, T. 27, p. 663 b. ' 732 L, II. Q. LXXXIV: De vitiis capitalibus Secundo modo accipitur hic capitale; dicitur enim hic vi­ tium capitale illud quod est ratio principiandi multa pecca­ ta: unde Gregorius cuilibet capitali vitio assignat filias. Pec­ catum autem hoc ipso ponitur esse caput et principium alte­ rius, quo eius motivum adeo cadit in animae appetitum quod potest praestare fomentum et motum, adeo ut ex ipso consurgat quoddam peccati corpus quodam modo metaphoricum, continens varietatem ramorum et membrorum, filiorum et filiarum» C"."". w !8 Ο· n tr> 629. Ut autem plene intelligatur quid sit proprie et per­ fecte vitium capitale, necesse est comparare notionem capi­ talis cum notione initii et radicis peccatorum, quae super­ biae et avaritiae in Scriptura attribuuntur. Unde et magni illi scholastici conati sunt explicare quomodo superbia sit initium omnium peccatorum, et avaritia radix omnium ma­ lorum. Nonnulli ergo ad quos alludit S. Thomas 12, quos inter est S. Albertus Magnus, et ipsemet Thomas iunior cum scripsit Sententias, intellexerunt verba illa quoad initium et radi­ cem et universalitatem prout sonant. Qua in re triplicem ac­ ceptionem superbiae et cupiditatis distinxerunt. Cupiditas enim potest esse vel actualis, et sic prout signi­ ficat appetitum inordinatum divitiarum est speciale pecca­ tum —quo in sensu non est radix omnium malorum—; po­ test etiam importare inordinatum appetitum cuiuscumque boni temporalis, et sic est genus omnis peccati, et non radix; vel cupiditas habitualis, et sic est inclinatio naturae corrup­ tae ad bona corruptibilia inordinate appetenda, sicque proprie est radix omnium malorum, quia ex isto amore alimentum sumit omne peccatum. 1 2 S. Bosaventura,//Serif., h. 1., dub 3 t II n 977 b S. Thomas, I-II, 84, 1-2. ' ‘ C. I: De vitiis capitalibus in genere 733 En ergo sententia horum auctorum schemate contracta: cupiditas inordinata: A) Actualis: a) divitiarum=avaritia, speciale peccatum, sed non radix omnium. b) cuiuscumque boni temporalis=generale pecca­ tum, at non proprie radix. B) Habitualis, ex peccato originali=inordinatio ad bona corruptibilia, et sic esset radix omnium omnino pec­ catorum et semper. Similiter dicunt quantum ad su­ perbiam, scilcet: superbia: A) Actualis: a) inordinatus appetitus propriae excellentiae=speciale peccatum, at non initium omnium. b) contemptus Dei quo renuit subiici eius praecepto = generale peccatum, at non habet rationem initii. B) Habitualis=inclinatio ex peccato originali relicta ad huismodi contemptum, et sic est revera initium omium peccatorum. Hoc ergo sensu verba Scripturae intelligi possunt univer­ saliter prout sonant, absque ulla exceptione. Inde etiam explicatur differentia inter superbiam et cupi­ ditatem, sicut et inter initium et radicem; nam in omni pec­ cato habetur conversio ad creaturas et aversio a Deo. Cupi­ ditas ergo est radix omnium peccatorum ex parte conversio­ nis ad creata; superbia vero est initium omnium ex parte aversionis a Deo. En verba S. Alberti: «Superbia sumitur generaliter et specialiter. Generaliter est habitualis supergressus altitudi­ nis voluntatis divinae, cui non subditur peccator; et sic est initium omnis mali, et sic non est speciale peccatum et capi- • jSh • .,·Λ : - 734 Eis L. II. Q. LXXXIV: De vitiis capitalibus tale vitium; secundo modo sumitur secundum quod habet finem excellentiae in materia speciali, quae est dignitas praelationis et honoris, et sic non est radix, sed tamen sic potest esse causa omnium vitiorum in numero. Avaritia etiam dicitur dupliciter, scilicet libido habitua­ lis boni commutabilis, et sic est radix omnis peccati, et sic est idem cum primo modo dictae superbiae, licet differat ratione, sicut differunt aversio et conversio quae sunt in eo­ dem peccato, et sic accipit Augustinus. Alio modo dicitur avaritia quae habet finem possidendi ad sufficientiam in materia speciali quae est bonum fortunae, et haec est vitium capitale speciale, et non est radix. Tamen hoc modo sumitur a Magistro in littera, quando dicit quod possunt ex ipsa cau­ sari omnia peccata quoad genera singulorum, non quoad sin­ gula generum·, sed sic non est radix, cum radix sit essentialis pars interior rei, sed causa non est pars, nec coniuncta rei ut pars» L Et in responsione ad q. 1 dicit: «Initium et radix differunt ratione, licet idem sint subiecto. Radix enim, ut tactum est in obiiciendo, principiat peccatum ex parte conversionis, quae materialis est in ipso; initium autem est primum ex parte aversionis, ut probat obiectio prima. Unde superbia quando generaliter sumitur pro habituali superbia quae viam facit super voluntatem superioris, ipsa est initium in peccato, et non proprie radix. Sed cupiditas, etiam generaliter accep­ ta pro habituali libidine boni commutabilis, radix est minis­ trans nutrimentum appetitui illicito» 2. 630. Quin etiam et ipse S. Thomas in iuventute quando scripsit commentarium in II Sent. (1254-1256) istam positio­ nem admisit scribens: «Sicut unum peccatum est secundum rem aversio et conversio, differens secundum comparationem S. Albertus Magnus, lue. cit.. art. 8, ad q. 3, p. 668. 2 Ibidem, p. 667. 1 C. I: De vitiis capitalibus in genere 735 ad diversos terminos, ita etiam superbia hoc modo accepta secundum quod est initium, et cupiditas secundum quod est radix sunt idem secundum rem et differunt ratione modo praedicto, et propter hoc dicit Augustinus XI super Gene­ sim, cap. 11 et 15, superbiam et cupiditatem non quasi duo mala, sed unum malum esse» At postea, in De Malo (1263-1268), praeter istam explica­ tionem, aliam adhibet, licet in secundo loco; quod fortasse ideo factum est ut, humilis Doctor, ceteris se postponens, propriam explicationem secundam post communem et traditionalem traderet. En eius verba: «Sicut in virtutibus consi­ deratur duplex finis, scilicet finis ultimus et communis, qui est felicitas, et finis proprius qui est bonum proprium unius­ cuiusque virtutis, ita etiam in vitiis possunt accipi fines pro­ prii vitiorum secundum quod summuntur vitia capitalia, ut dictum est; potest etiam accipi finis ultimus et communis, quod est proprium bonum; ad hoc enim ordinantur omnes fines dicti capitalium vitiorum. Sed proprium bonum non habet quod sit finis vitiorum nisi secundum quod appetitur prater ordinem divinae legis. Unde et in omni peccato dicuntur esse duo, sicilicet conver­ sio ad commutabile bonum et aversio a bono incommutabi­ li. Sic ergo ex parte conversionis ponitur principium om­ nium peccatorum cupiditas quaedam generalis, quae est inordinatus appetitus proprii boni; ex parte vero aversionis ponitur principium peccatorum quaedam generalis superbia secundum quod homo non subiicit se Deo; unde dicitur Eccli., 10, 14, quod initium superbiae hominis est apostatare a Deo. Sic ergo cupiditas et superbia secundum quod in qua­ dam generalitate sumuntur, non dicuntur quidem peccata ca­ pitalia, quia non sunt specialia vitia, sed dicuntur radices quaedam vel initia vitiorum, sicut si diceretur quod appeti­ tus felicitatis est radix omnium virtutum. S. Thomas, II Sent., dist. 42, q. 2, art. 1 ad 7. a? ■* ·’ ■ 736 <6 L II, Q. LXXXIV: De vrms capitalibus Potest tamen dici quod etiam cupiditas et superbia, se­ cundum quod sunt specialia peccata, habent quamdam com­ munitatem generalem super omnia peccata secundum ratio­ nem finium. Nam finis avaritiae se habet ad fines omnium aliorum ut quoddam principium, in quantum per divitias potest homo acquirere omnia quae alia vitia capiunt, nam pecunia virtute omnia huiusmodi appetitibilia continet se­ cundum illud Eccli. 10, 10: pecuniae obediunt omnia. Finis autem proprius superbiae, scilicet excellentia honoris et glo­ riae est sicut terminus omnium huiusmodi finium, nam ex multitudine divitiarum et ex hoc quod fruitur quibusdam cupitis, potest homo adipisci honorem et gloriam. Et quam­ vis in via exequutionis unum istorum finium sit sicut princi­ pium et aliud ut terminus aliorum finium, non tamen prop­ ter haec sola duo haec vitia debent poni capitalia, quia non ad hos solos fines principaliter intentio appetitus ordina­ tur» *. Denique in Summa Theologica (1269-1270) exemplari modestia relinquit traditionalem expositionem, et novam sincere et totaliter amplectitur, nam antiqua, licet in se vera contineat, non respondet contextui, dum nova totaliter pos­ tulatur a contextu Scripturae utrobique. «Et haec quidem —ait respectu cupiditatis— quamvis vera sint, non tamen videntur esse secundum intentionem Apostoli, qui dixit cupi­ ditatem esse radicem omnium peccatorum. Manifeste enim ibi loquitur contra eos qui, cum velint divites fieri, incidunt in tentationes et in laqueum diaboli, eo quod radix omnium malorum est cupiditas. Unde manifestum est quod loquitur de cupiditate secundum quod est appetitus inordinatus di- 1 S. Thomas, De Malo, 8, 1 ad 1. Cf. et obiectionem 2. Forte, provenit ex eo quod interea commentarium fecerat in textum Pauli (1259-1265) ubi, postquam narraverat opinionem traditionalem, ait. «Sed credo quod loqui­ tur de cupiditate secundum quod est speciale, peccatum, unde dicit: qui volunt divites fieri, etc. Et haec est inordinatus appetitus pecuniarum. Et ideo dico quod avaritia est radix omnium (peccatorum). (In 1 Timoth.. cap. 6, lect. 2, edit. Marietti, p. 222). ** ; i’·. C. I: De vitiis capitalibus in genere 737 vitiarum. Et secundum hoc dicendum est quod cupiditas se­ cundum quod est speciale peccatum dicitur radix omnium peccatorum ad similitudinem radicis arboris quae alimen­ tum praestat toti arbori» *. Adverte modestiam in verbis criticae: vera dicit secun­ dum se, at non videtur esse ad mentem Auctoris Sacri. Sed simul adverte firmitatem sententiae propriae postdatae ab ipso contextu sacro: manifeste, dicendum est, et non solum potest dici ut in De Malo. Hoc autem salvato respectu cupiditatis, quantum ad su­ perbiam, modeste quidem, sed fortius novam positionem tuetur. «Et haec quidem —ait— quamvis vera sint (nota mo­ destiam), tamen non sunt (nota firmitatem maiorem quam in articulo praecedenti, ubi dixerat: non videtur esse) secun­ dum intentionem Sapientis qui dixit: initium omnis peccati est superbia. Manifeste enim loquitur de superbia secundum quod est inordinatio appetitus propriae excellentiae, ut patet per hoc quod subdit: sedes ducum superborum destruxit Deus, et de hac materia fere loquitur in toto capitulo. Et ideo dicendum est quod superbia, etiam secundum quod est spe­ ciale peccatum, est initium omnis peccati» 2. Ex hoc patet S. Doctorem non mero textu Magistri usum fuisse, sed fontes adiisse ut sensum verborum authenticum hauriret; id quod certe exemplum ceteris esse debet verae methodi scientificae. 631. At difficultas adest tunc explicandi quomodo in sensu illo restricto possint oriri omnia peccata ex avaritia et ex superbia. Respondet S. Thomas dicens quod verbum illud «omnia» non debet sumi mathematice quasi omnia omnino et semper ex illis orirentur, sed moraliter, hoc est, ut in pluribus et ple- 738 <4 L. II. Q. LXXXIV: De vthis capitalibus rumque, non vero quoad omnino omnia sine exceptione et semper. Et ratio est, quia verba intelligi debent prout postu­ lat subiecta materia. Iam vero hic agitur de re morali. Unde sat est veritatem moraliter intelligere; id quod ceteri traditionalistae non videntur sat intelligere vel intellexisse. «Sicut —inquit— in rebus naturalibus non quaeritur quid semper fiat, sed quid in pluribus accidit, eo quod natura corruptibi­ lium rerum impediri potest ut non semper eodem modo ope­ retur, ita etiam in moralibus consideratur quod ut in pluri­ bus est, non autem quod est semper, eo quod voluntas non ex necessitate operatur. Non igitur dicitur avaritia radix omnis mali, quin interdum aliquid aliud malum sit radix eius; sed quia ex ipsa frequentius alia mala oriuntur, ratione praedicta» Rationem autem psychologicam quare in hoc sensu uni­ versali causalitas peccatorum conveniat superbiae et avari­ tiae exponit his verbis: «Considerandum est enim quod in actibus voluntariis, cuiusmodi sunt peccata, duplex ordo in­ venitur, scilicet intentionis et exequutionis. In primo quidem ordine habet rationem principii (hoc est initii) finis, ut supra multoties dictum est. Finis autem in omnibus bonis tempora­ libus acquirendis est ut homo per illa quamdam perfectionem et exellentiam habeat. Et ideo, ex hac parte, superbia, quae est appetitus excellentiae, ponitur initium omnis peccati. Sed ex parte exequutionis est primum id quod praebet oportunitatem adimplendi omnia desideria peccati, quod habet rationem radicis, scilicet divitiae. Et ideo, ex hac parte, avaritia poni­ tur esse radix omnium malorum» z. Nec tamen est necesse quod omnia oriantur vel nata sint oriri ab aliquo ut dicatur capitale, sed sat est quod plura nascantur sicut a causa proxima, quamvis prima et remota sit superbia vel avaritia 3. ' I-II, 84, 1 ad 3. 2 Ι-Π, 84, 2. Cf. et art. 1 ad 2. ’ Cf. I-II, 84, 3 ad 1; Il Sent., dist. 42, q. 2 art. 3. C. I: De vitiis capitalibus in genere 739 632. Sic ergo vitium capitale definiri potest: «Inclinatio inordinata ad bona quaedam valde nobis appetibilia ex qua alia vitia vel peccata nata sunt oriri secundum rationem causaa finalis»'. Vel brevius: Vitium ex quo alia vitia oriuntur, praecipue secundum rationem causae finalis 12, hoc est, «ordi­ nata ad finem eius» 3. 633. Unde differentia inter conceptionem antiquam de vitio capitali et conceptionem novam S. Thomae potest ad hoc reduci: 1) Apud illos erat vitium generale; apud S. Thomam est vitium speciale. 2) Apud alios omnia absolute sunt sub illis; apud S. Tho­ mam non omnia absolute sub illis sunt, sed vel omnia relative et moraliter vel plura tantum, hoc est, plus quam unum vel duo tantum. * 3) Apud alios superbia ex parte aversionis et avaritia ex parte conversionis; apud S. Thomam utraque ex parte conver­ sionis, subordinate tamen, quia superbia ex parte intentionis, quae primaria est; et avaritia ex parte exequutionis, quae subordinatur intentioni. Quare autem vitiis capitalibus attribuantur filiae exponit S. Doctor scribens: «Unum vitium dicitur caput alterius se­ cundum quod aliud vitium ex eo oritur; et quia in nomine filiationis magis exprimitur origo quam in nomine membri, ideo potius vitia ex his generata dicuntur filiae quam mem­ bra, et vitium ex quo generatur dicitur potius caput per mo­ dum originis»4. Eo vel magis quod matres dici etiam possunt vitia capitalia, dicente eodem S. Doctore: «Secundum eam- 1 2 3 4 Cf. S. Thomam De malo, 8, 1; 10, 3. II Sent., dist. 42, q. 2, art. 3; I-II, 84, 4. De Malo. 9, 3. II Sent., dist. 42, q. 2, art. 3 ad 3. C. I: De vitiis capitalibus in genere L. II, Q. LXXXIV: De vitiis capitalibus 740 Sic ergo ordinatius ita proponeretur: dem rationem dicitur esse caput et mater, in quantum scili­ cet alia vitia ex se oriuntur ordinata ad finem eius; hoc enim competit et rationi capitis secundum quod caput habet vim regitivam respectu eorum quae sunt sub capite —omnis au­ tem regiminis ratio a fine sumitur—; competit etiam rationi matris, nam mater est quae in seipsa concipit, unde illud vitium dicitur esse aliorum mater quod procedit ex concep­ tione proprii finis» l. Sic ergo ex omnibus dictis, ad rationem vitii capitalis plures conditiones requiruntur, quae contrahi possunt se­ quenti schemate: 634. CONDITIONES VITII CAPITALIS: A) Formaliter, vitium speciale, determinatum, non mere genericum. B) Causaliter, causant per modum finis vel obiecti: a) modus causae: 1) prima et quasi remota (pro superbia et avaritia). 2) proxima et propinqua (pro ceteris). b) modus causandi: 1) non necessario quasi mathematice; 2) non mere contingenter ex conditionibus individualibus seu fine operantis; 3) sed moraliter vel ut in pluribus et per modum obiecti seu finis operis. C) Efficienter seu ex parte effectus (amplitudo eorum): non omnia metaphysice; b) neque unum tantum aut duo; sed omnia moraliter; d) vel etiam moraliter plura. I · 1 CONDITIONES VITII capitalis: A) Ex parte sui essentialiter: vitium speciale, non generale. B) Ex parte sui causaliter, nempe secundum causalitatem finalem: a) causalitas prima (pro superbia et avaritia). b) causalitas proxima seu propinqua (pro ceteris). C) Ex parte modi causandi secundum dictam causam: a) non necessario quasi mathematice; b) non mere per accidens, ex mera voluntate vel ap­ petitione peccantis; c) sed moraliter seu ut in pluribus et per modum obiecti conversionis. Ratio patet ex dictis et illustratur ex analogia cum capite exercitus in ordine naturali et proprio, nam ad rationem ca­ pitis vel ducis exercitus plures requiruntur quae sic proponi possunt: D) Ex parte quasi effectus seu amplitudinis eius: a) non omnia metaphysice, b) non unum tantum, sed c) omnia moraliter, vel d) plura moraliter. ' 741 CONDITIONES CAPITIS VEL DUCIS EXERCITUS: A) Ratione personae: debet esse homo singularis talis ae­ tatis, culturae, staturae. B) Ratione officii: a) gradus auctoritatis quae ipsi convenit in hierarchia exercitus, nempe vel supremus dux seu pri­ mus usque ad immediatum et ultimum, quia est immediate ante milites DeMaio, 9, 3. ·*<£’W- ■■ & L, II, Q. LXXXrV: De writs capitalibus b) modus exercendi auctoritatem illam, v. gr.: 1) non despotice; 2) non ad libitum; 3) sed iuxta reglamentum militare. C) Ex parte militum sub ipso positorum, v. gr.: a) numerus militum; b) conditiones numeri huius, hoc est, v. gr.: 1) plus quam unus vel duo; 2) possunt esse omnes; 3) vel plures tantum, at cum quadam latitudine inter plus quam duos et omnes. B. De divisione vitiorum capitalium 635. Cum, ut pluries dictum est, tota intentio scholasti­ corum est iustiticare doctrinam gregorianam, eorum specu­ latio in praesneti reducitur ad ostendendum quare et quomo­ do sint septem capitalia vitia supra memorata, neque plura neque pauciora, videlicet: inanis gloria, invidia, ira, tristi­ tia, avaritia, gula, luxuria. Qua in re non adeo facile est videre in ordine ad quod principium divisio eorum sit sumenda. Nam ex una parte, cum vitia opponantur contrarie virtu­ tibus, et capitalia vitia dicantur principalia, videtur quod sumi debeant per contrapositionem ad virtutes cardinales. At tunc non habentur nisi quatuor. Unde fortasse addendo tres théologales quibus septenarius numerus completur, posset iustificari numerus vitiorum capitalium. Aliunde constat ista vitia esse pronitates depravatas natu­ rae lapsae, maxime in appetitu inferiori ubi sunt passiones. Fortasse ergo per comparationem ad principales passiones posset explicari numerus peccatorum capitalium. At adest difficultas, quia quatuor sunt passiones principales, nempe C. I: Dr vitiis capitalibus in genere 743 gaudium seu delectatio, tristitia, spes et timor *, quibus non videntur correspondere vitia memorata. Argumenta S. Thomae ita procedunt, ut tria priora conentur ostendere esse divisionem excessivam; duo vero ulti­ ma defectuosam vel deficientem; ergo nullo modo adaequa­ tam. S. Gregorius videtur innuisse contrapositionem horum vitiorum ad septem dona Spiritus Sancti. «Quia —inquit— his septem superbiae vitiis nos captos doluit, idcirco Re­ demptor noster ad spirituale liberationis praelium spritu septiformis gratiae plenus venit» 12. Et revera prius scripserat: «Donum quippe Spiritus, quod in subiecta mente ante alia prudentiam, temperan­ tiam, fortitudinem, iustitiam format, eamdem mentem ut contra singula quaeque tentamina erudiat, in septem mox virtutibus temperat, ut contra stultitiam sapientiam, contra hebetudinem intellectum, contra praecipitationem consi­ lium, contra timorem fortitudinem, contra ignorantiam scientiam, contra duritiam pietatem, contra superbiam det timorem» 3. Alii etiam septem Sacramenta opponunt septem vitiis capitalibus, et cum dicant illa respondere septem virtuti­ bus, ideo redit ad iustificationem per contrapositionem ad virtutes. Attamen, his non neglectis, magni scholastici aliam viam ingressi sunt, quia revera, licet in genere dici possit et de­ beat quod Deus nobis donavit contra exercitum horum vi­ tiorum exercitum septem virtutum et septem donorum et septem Sacramentorum, tamen difficile est exactam correspondentiam secundum principalia uniuscuisque invenire in­ ter diversas istas series. loannes Petrus Olivi notat: «Dicen- 1 Cf. I-II, 25, 4. 2 S. Gregorius Magnus, Moralium lib. 31, cap. 45, n. 87, ML, 76, 621. 3 S. Gregorius Magnus, Moralium lib. 2, cap. 49, n. 77, ML, 76, 592592. Cf. S. Thomam, I-II, 67, 1-2. 744 L. II. Q. LXXXIV: De vitiis capitalibus dum quod eorum principalitas respectu multorum vitiorum illa subsequentium quasi suas causas vel duces habet ratio­ nem necessitatis; quod vero non ponantur plura vel pauciora quam septem potius habet rationem congruentiae quam realis necessitatis» *. « 636. S. Thomas ergo, qui proprius ceteris ad veritatem pervenisse videtur, ex duplici capite divisionem trahit; 1° ex principalibus finibus seu moventibus appetitum homi­ nis ad peccatum; 2°, ex principalibus inclinationibus homi­ nis ad malum seu peccatum secundum originem vel causam quasi efficientem, hoc est, ex passionibys. Quae duo evidenter non opponuntur, quin potius com­ plentur mutuo, licet quae ex obiecto vel fine sumitur sit for­ malior quam divisio quae sumitur ex subiecto vel agente: et revera S. Doctor perfectiorem tradidit in maturitate sua, hoc est, in De Malo et in Summa Theologica; aliam vero dedit in Sententiis, cum adhuc iunior esset. Utranque breviter schmate contrahemus, ac deinde su­ peraddemus aliam quae adhibetur a S. Alberto Magno, et postea proponitur clarius a Durando et Thoma de Argen­ tina. S. Bonaventura quoque tres explicationes proponit sat pulchras, sed omnibus meliores sunt explicationes S. Thomae. Sic ergo divisiones S. Thomae ex duplici capite desump­ tae contrahi possunt sequenti schemate: 1 Ioannes Petrus Olivi, Quaestiones in II Sent., q. 98, edit. lanssens, Quaracchi. t. ΠΙ, p. 223. C. I: De vitiis capitalibus in genere 745 DIVISIO VITIORUM CAPITALIUM IUXTA S. THOMAM FIT AUT: I) Ex parte obiecti seu finis, qui principaliter movet appetitum hominis Vel ergo movet: A) Directe et per se: bonum commutabile hominis: a) secundum se consideratum (=principalitas ab­ solute considerata). 1) internum: a) animae: excellentia vel honor—inanis gloria. β) corporis, ad conservationem: * individui: cibus et potus=gw/a. * speciei: coitus=luxuria. 2) externum: divitiae=avaritia. b) relative ad obiectum beatitudinis cuius ali­ quas proprietates aliqualiter participat1 2 =principalitas relative principalissima: 1) perfectionem: excellentia vel claritas, idest, honor vel quasi bonum honestum=inanis gloria. 2) sufficientiam seu universalem utilitatem: divitiae, hoc est, quasi bonum utile=avaritia. 3) delectationem seu quietem, hoc est, quasi bonum delectabile: a) pro gustu: gula. β) pro tactu=luxuria. B) Indirecte et quasi per accidens: fuga boni propter malum coniunctum: a) ex mero obiecto: malum bono adiunctum (quasi ex parte boni): 1) proprio=acei/ia. 2) alieno: a) directe contristanti=zra. 1 2 I-II, 84, 4. Cf. De Malo, 8, 1, obi. 12. λ·. . ·r 746 L. II. Q. LXXXIV: De vmis capitalibus β) indirecte impeditivo propriae excellentiae=invidia. b) ex motu appetitus erga illud malum (quasi ex parte mali): 1) fuga a bono: a) in seipso=acedia. β) in aho= invidia. 2) Insurrectio in malum = ira. Çg II) Ex parte subiecti seu appetitus humani se moventis ad sensibilia 1 aut ergo est inordinata inclinatio ap­ petitus A) concupiscibilis ad delectabile absolute: a) prosequutio delectabilis: 1) in seipso ut in fine vel termino: a) pro gustu=gula, β) pro tactu=luxuria. 2) in medio universali ad illud obtinendum: pecunia=avaritia. b) fuga impedimenti B) irascibilis ad delectabile magnum et arduum: a) prosequutio superbia vel inanis gloria. b) fuga impedimenti eius, quod est vel: 1) directe contrarium seu impediens=zra. 2) indirecte: exaltatio alterius=mvz7/m. Notanda est profunditas et veritas principii dividendi positi in primo loco. Nam, ut patet ex dictis in quaestione 72, principium divisionis vel distinctionis specificae pecca­ torum est obiectum vel finis: quia ergo vitia capitalia, utpote specialia, sicut dictum est dum loqueremus de eius natu­ ra, specifice differunt inter se, eorum divisio vel distinctio sumi debet ex obiecto vel fine. 1 II Sent., dist. 42. q. 2, a. 3. C. I: De vitiis capitalibus in genere 747 Sed aliunde ista vitia habent hoc singulare, quod sunt principalia, quasi duces aliorum vitiorum et peccatorum; quae quidem principalitas est eis essentialis: ergo necesse est quod principium divisionis vel distinctionis eorum sumatur secundum principalitatem, non quidem materialem, sed vere formalem, hoc est, obiecti ut obtectum est et finis ut finis est. Atqui obiecto ut obiectum est convenit movere appetitum, et pariter fini ut finis est convenit appetitum hominis attrahere. Ergo distinctivum essentiale vitiorum capitalium sumi de­ bet ex distinctione obiectorum vel finium principaliter mo­ ventium appetitum hominis ad actum deordinatum. Nisi enim esset distinctio ex obiecto non esset specifica atque scientifica; nisi vero esset secundum principalitatem quamdam, non responderet naturae rei dividendae, quae est ipsum capitale vitium; nisi denique talis principalitas sume­ retur formaliter ex parte obiecti ut obiectum est et finis ut finis est, hoc est, in movendo appetitum peccantis ad actum peccati, non esset divisio vere formalis et necessaria et per se, sed solum per accidens et artificialis sine fundamento in ipsis naturis rerum. Cum ergo principium vel critérium divisionis apud S. Thomam, maxime in De Malo et in Summa Theologica has conditiones plene habeat, dicendum est talem divisionem esse optimam et vere scientificam, utpote ex naturis rerum desumptam et necessario procedentem. Unde signanter S. Doctor notionem vitii capitalis de­ sumpsit ex naturali habitudine ipsorum finium, eorumque divisionem ex rationibus primariis movendi appetitum, fun­ datis certe in ipsamet naturali habitudine finium Ex hac autem consideratione apparet S. Doctorem hic, pro divisione vel distinctione vitiorum capitalium, sumere principium generale et fundamentale distinctionis peccato­ rum secundum quod expositum erat in quaestione 72. Ne- Cf. Ml, 84, 4, circa medium corporis articuli. "1 748 L. II. Q. LXXXIV: De vitiis capitalibus que proprie specie distinguuntur ex parte subiecti aut modi tendendi peccantis in actum peccati, nisi quatenus connotât fundamentum obiectivum seu finem, qui, ut ibidem docet S. Doctor, coincidit cum obiecto. Unde patet alias considerationes ex virtutibus opposi­ tis vel ex tendentiis passionalibus fundamentalibus, licet considerari debeant, non tamen esse formales et exacte specificativas. Hoc ergo principio fundamentali distinctionis salvato, magnum meritum est distinctionem vitiorum capitalium re­ solvere in distinctionem classicam bonorum ab Aristotele adductam, hoc est, in bonum principale animae, in bona principalia corporis, et in bona principalia exteriora; quod quidem principium et principalitas adhibetur etiam pro dis­ tinctione et specificatione virtutum cardinalium, temperan­ tiae scilicet et fortitudinis; vel etiam in aliam generaliorem divisionem boni et principalitatis resolvitur, hoc est, in bo­ num honestum, utile et delectabile, et quidem secundum quod aliquo modo referunt proprietates fundamentales beatitudinis obiectivae. Quantum vero ad motionem principalem et indirectam appetitus ex obiecto, modo proportionali se habet, quia ma­ gis fundamentaliter et radicaliter ex ipso obiecto sumitur ut tangit appetitum; ac deinde ex parte appetitus ut conno­ tât obiectum et sic apparet progressus quidam a De Malo ad Summam Theologicam. Neque est negligenda divisio posita in Sententiis, quae simul sumitur ex passionibus et ex obiecto principaliori earumdem: et sic idem, licet sub alio respectu, refert; tamen fatendum est perfectiorem esse et profundiorem illam quam tradit in De Malo et in Summa', quia praeter fundamentale et generale principium distinctionis peccatorum et vitio­ rum, habet resolutionem ad classicas distinctionis bonorum et motuum appetitus, id quod certe deficit, vel saltem non apparet, in divisione Sententiarum. C. I: De 637. vitiis capitalibus in genere 749 Aliae expositiones sic contrahi possunt: IUXTA S. ALBERTUM MAGNUM 1 PRINCIPALITER MOVENTIA APPETITUM humanum: A) Ex parte spiritus seu animae, per rationem apparentis: a) boni: 1) in ipso appetente=superbia seu inanis gloria. 2) in a\io=invidia. b) mali: 1) culpae —non habet locum peccati— 2) poenae: o) in se ipso=acedia. β) in alio vel ab alio inflicti=zra. B) Ex parte camis seu corporis: bona sensibilita: a) exteriora: divitiae=avaritia. b) interiora, pro conservatione: 1) individui =gula. 2) speciei=luxuria. IUXTA DURANDUM 2 INCLINATIO DEORDINATA APPETITUS. A) Boni apparentis: a) honesti=superbia seu inanis gloria. b) utilis=avan7ia. delectabilis: 1) gustui =gula. 2) tactui = luxuria. B) Mali apparentis: a) in seipso=acedia. b) in alio: 1) bonum naturae=zra. 2) bonum superadditum vel acquisitum=mvzdza II Sent., dist. 42. II Sent., dist. 42, q. 5. >7 750 L. II, Q. LXXXIV: De vitiis capitalibus IUXTA THOMAM DE ARGENTINA 1 PECCATA ORIUNTUR EX: A) Prosequutione boni apparentis et non exsistentis: a) honorabile=snp. · y "5 C. I: Doctrina ecclesiae 779 Secundo, quantum ad voluntatem seu liberum arbitrium: Liberum arbitrium fuit ex peccato originali vitiatum, infir­ matum, laesum, attenuatum 1, infirmatum 2, corruptum 3, in­ clinatum, attenuatum 4, viribus attenuatum et inclinatum 5; non tamen destructum vel exstinctum seu amissum 6. Tertio, quantum ad intellectum et voluntatem simul·. Ex peccato originali efficiuntur istae duae potentiae tenebrosae, pravae, languidae 7. «Grave et acerbum ex culpa primi paren­ tis inflictum est vulnus humanae naturae, quippe quod et obfusae tenebrae menti et prona effecta ad malum voluntas» 8. Quarto, quantum ad appetitum sensitivum: Sequitur in nostra natura concupiscentia vel fomes, quae ex peccato est originali et ad peccatum actuale inclinat 9. Quinto, quantum ad omnes vires naturae: Sequitur in om­ nibus magna virium infirmitas una cum maximis periculis vel tentationibus exterioribus. «Ecquis in tantis periculis atque in tanta virium infirmitate ne labatur et corruat, necessaria sibi neget ad salutem religionis divinae et gratiae coelestis auxilia?» 10. Sexto, quantum ad societatem humanam: Nam «cunctae familiae gentium sunt peccati vulnere disgregatae» 11. Et in Sacramentario Leoniano habetur haec oratio pro Natali Do­ mini: «Deus, qui humanum genus, a suo principe (Adam) 2 4 5 6 Concilium Arausicanum II, Denz. 174, 181, 186. Concilium Valentinum, Denz. 325. Concilium Carisiacum, Denz. 317. Concilium Arausicanum II, Denz. 199. Concilium Tridentinum, Ses. 6, cap. 1, Denz 793. Leo X, Exsurge Domine, Denz. 776; Concilium Tridentinum, Ses. 6, cap. 1, Denz. 793; can. 5, Denz. 815 (Contra Lutherum); S. Pius V, Ex omni­ bus afflictionibus, Denz. 1065 (Contra Baium); Alexander VIII, Denz. 1298, et Clemens XI, Denz 1388 (Contra lansenium). 7 S. Coelestinus, Indiculus de Gratia Dei, Denz. 141. 8 Pius IX, Singulari quadam, Denz. 1643. 9 Concilium Tridentinum, Ses. 5, Denz. 792. 10 Pius IX, Singulari quadam, Denz. 1644. ’· II Oratio in Festo Christi Regis. - - L. Π, Q. LXXXV: De effectibus peccati 780 lethaliter sauciatum, Christi tui nativitate salvare dignaris, praesta, quaesumus, ut non haereamus in perditionis aucto­ re, sed ad Redemptoris nostri consortium transferamur» § n IN ALTERA VITA 8. Poena peccati originalis in altera vita est mors aeter­ na seu poena damni, quae est «carentia visionis Dei» *2*, non tamen aequalis damnationi pro peccatis mortalibus perso­ nalibus, quia pro istis est etiam poena sensus seu gehennae perpetuae cruciatus Neque parvuli decedentes cum solo originali, quando usum rationis consequentur, actualiter Deum odio habent, neque Deum blasphemant neque legi Dei repugnant4; et ideo decedentes cum solo peccato origi­ nali poena damni puniuntur citra poenam ignis seu sensus 5. Unde neque pro solo peccato originali debet quis poeniten­ tiam agere per totam vitam 6. 9. Ut autem sensus verus harum formularum appareat, maxime formularum Concilii Tridentini, operae pretium erit videre elaborationem earum, consulendo Acta recen­ ter edita. In priori formula decreti, concupiscentia vel fomes appe­ llabatur naturae infirmitas ac morbus et peccati reliquiae 7; in alia vero dicitur quod haec peccati originalis labes «natu­ rae nostrae partes vitiatas omnes reddit intemorumque atque Sacramentarium Leonianum, Oratio pro natali Domini, apud Jansens h. 1., p. 705. 2 Innocentius III, Denz. 410. ’ Innocentius III. Denz. 410; Concilium Lugdunense II, Denz. 464; Con­ cilium Florentinum. Denz. 693. 4 Innocentius XI, Denz. 1049. 5 Pius VI, Auctorem fidei, Denz. 1526. 6 Alexander VIII, Denz. 1309. 7 Acta Concilii Tridentini, Ed. Goerresiana, T. V, n. 74, p. 197, 35 37 G C. I: Doctrina ecclesiae 781 externorum repugnantiam profert» *, et ita esse hoc peccato totus homo in deterius commutatus, ut «nulla animae pars illaesa» maneat 2. Loco harum proponebatur dicendum: om­ nium virium inordinatio Sub alia forma proponebatur a Cardinali S. Crucis, die 23 septembris 1546, scilicet «ex hoc inobedientiae peccato, cum libertas arbitrii graviter vulnerata fuisset, et homines in ignorantia et caecitate detinerentur...» 4. Relative ergo ad formulam: libertas arbitrii vulnerata, se­ quentes correctiones vel complementa fuerunt proposita: a) Libertas arbitrii vulnerata, non tamen exstincta (Naxiensis, Senogalliensis, Chironnensis, Aciensis, Fesulanus (Veronensis, Lancianensis, Syracusanus, Caputaquensis, Ab­ bates, Gener. Min., Aquensis). b) Vulnerata: aptius debilitata, ut ait Concilium Arausicanum, extenuata vel oppressa (Turritanus)s, infirmata (loannes de Utino)6, et Herrera 7. c) Libertas arbitrii vulnerata, melius: vires humanae vul­ neratae (Carranza)8. Et melius adhuc in hoc sensu ait De Nobilibus: «ibi, libertas arbitrii vulnerata, adderem: licet non exstincta; et quia non solum voluntas aut liberum arbi­ trium secundum theologos, sed aliae etiam virtutes natura­ les fuerunt ex peccato laesae et debilitatae, forte melius pone­ retur: ex hoc peccato vires hominis naturales fuissent graviter vulneratae, licet non extinctae, ex quibus secuta est ignoran­ tia et caecitas mentis...» 9; Aciensis 10. I 6 8 9 10 Ibidem, Ibidem, Ibidem, Ibidem, Ibidem, Ibidem, Ibidem, Ibidem, Ibidem, Ibidem, n. p. n. n. p. p. p. p. n. p. 75, p. 198, 39-40. 198, 26. 82, p. 209, 22-23. Cf. correctiones synthetice p. 219. 179, p. 421, 19-20. 450, 42-43; 442, 36-37; 500, 23. 439, 37. 501, 24. 437, 29; 500, 31-32. 193, p. 454, 37-41. 501, 12-13. 782 L. IL Q. LXXXV: De effectibus peccati d) Libertas arbitrii vulnerata, non tamen in totum extincta (Veronensis, Lancianensis et alii) e) Graviter vulnerata, melius: vires naturales graviter vul­ neratae, sine additione illius particulae: licet non extinctae (Dominicus de Soto) ·; vires humanae graviter vulneratae (Pacensis)3. Graviter vulnerata, addatur: dono supematurali sublato (Castellinaris)4. f) Graviter vulnerata, «deleatur graviter, quia in metap­ hora Salvatoris non apponitur, et natura post lapsum, quamvis debilitata, non tamen mutilata, sed integra reman­ sit» (Caputaquensis)5. «Graviter vulnerata non placet, quia naturalis ita est nunc libera sicut prius; si de libertate a peccato, omnino exstincta est» (Generalis Servorum)6. «Ubi agitur de vulneratione liberi arbitrii, verbum illud graviter videtur tollendum, quia in metaphora Salvatoris non apponitur; et natura humana post lapsum, quamvis de­ bilitata remanserit, non tamen mutilata aut diminuta, sed integra evasit, cuius integritatem adversarii accusare viden­ tur» (Oscensis)7. «Quamvis etiam aliqui extra gremium putaverint aufe­ rendam esse tamquam superfluam illam clausulam in se­ cundo capite «cum libertas arbitrii graviter vulnerata fuis­ set», dico non esse superfluam, immo utilem et necessariam, dummodo sic diceretur: cum libertas arbitrii non exstincta quidem fuisset, sed graviter vulnerata. Posset enim quis esse vulneratus ad mortem, sed pusilli, quos Synodus cupit eru­ dire, non ita philosophantur; est vulnerata, ergo non penitus exstincta. Unde si addita fuissent illa verba: non exstincta, Ibidem. 453, 29-31; 461,45; 462; 464. Ibidem, π. 213, p. 491, 12-13. Ibidem, p. 501, 20-21. Ibidem, p. 501, 17-18. Ibidem, p. 501,21-23. Ibidem, p. 501,30-32; 490. 30-31. Ibidem, n. 202, p. 469, 7-10. Μ : IF C. I: Doctrina ecclesiae 783 ■> sed graviter vulnerata, paucis verbis damnabuntur errores» (Aquensis) Cur non deberet dici vulnerata, sed infirmata, explicat loannes Utinensis 2 quia Scripturae loquuntur sensu proprio et quidem frequenter de infirmitate et de sanatione, uno vero tantum loco et quidem in sensu parabolico, de vulneratione. «Ad verbum illud: vulneratae, optabant quidam addi: su­ blato dono supematurali. Id visum est superfluum; neque enim vulnerari poterant hominis vires, dono supernatural! manente. Aliis verbum illud non placuit, quia naturalis liber­ tas ita est in homine post peccatum ut prius; libertas a pecca­ to omnino fuit extincta. Primum non videtur verum, cum di­ cat Magister Sententiarum 3 hominem fuisse vulneratum in naturalibus et spoliatum in gratuitis. Et Augustinus lib. III De libero arbitrio, cap. 18, inter mala peccati originalis enu­ merat difficultatem bene faciendi, quod vulnus est libertatis nostrae. Aliud quoque non videtur verum, cum homo suo li­ bero arbitrio cooperetur Deo, quando sua gratia a peccato resurgit. Voluissent alii ut praeter ignorantiam et caecitatem reli­ qui numerarentur defectus, quos per Adam habemus; nulla ad hoc nos necessitas cogit, cum non ea de se ex intentione agamus, sed ut statum hominis iniusti breviter describa­ mus, unde divino beneficio ad statum iustitiae transfertur. Sed et si quis ea de re longiorem optat tractatum, Augusti­ num legat lib. et cap. 22 De Civitate Dei» (Probabiliter Seripandus, defendens formulam priorem decreti) 4. Unde in alia forma Decreti, dicebatur: «Ex quo inobedientiae peccato, cum homo in liberi arbitrii viribus vulne­ ratus et semivivus relictus fuisset ac propterea ignorantia et caecitate detineretur, lumine etiam naturae, quod in omnium i 2 Ibidem, n. 189, p. 445, 1-7. Ibidem, n. 187, p. 440, 6 ss. Petrus Lombardus, II Sent., dist. 25. Ibidem, n. 221, in cap. 2, p. 519, 21-34. L. Il, Q. LXXXV: De 784 effectibus peccati hominum cordibus a Deo signatum est, non nihil obscurato, per quod et gentes quoque ad salutem aliqua ratione iuvari poterant...» ', et paulo post loquitur de imbecillitate libe­ ri arbitrii2. In tertia vero forma decreti cap. 1 De naturae et legis ad iustificandos homines imbecillitate legimus: «Primum decla­ rat Sancta Synodus, ad iustificationis doctrinam probe et sincere intelligendam oportere ut quilibet agnoscat et fatea­ tur quod, cum omnes homines in praevaricatione Adae inno­ centiam perdidissent, facti immundi et, ut Apostolus inquit, natura filii irae, quemadmodum in decreto de peccato origi­ nali exposuit, usque adeo seni erant peccati, diaboli et mor­ tis, ut tametsi in eis liberum arbitrium minime extrictum esset, illius tamen vires ita attenuatae et inclinatae fuerint, ut non modo gentes per vim naturae, sed nec iudaei qui­ dem per ipsam etiam legem Moysi inde liberari aut surgere possent» \ In formula denique ultima idem fere retinetur4. 10. Quia ergo ex una parte docet Ecclesia liberum arbi­ trium nihil posse naturaliter in ordine salutis sine adiutorio Dei, cum et initium fidei et ipse pius credulitatis affectus sit ex gratia divina 5 et propterea in hoc sensu esse per pecca­ tum amissum 6, ex alia vero non esse exstinctum vel amis­ sum, sed attenuatum tantum et infirmatum, ut ex dictis pa­ tet, dicendum est hanc debilitationem et vulnerationem intelligendam esse maxime in naturalibus et relate ad bona ope­ ra naturalia facienda. 3 Ibidem. n. 219, 15-18. Ibidem, 219, 23. Ibidem, n. 237, p. 635, 1-8. Ibidem, n. 318, cap. 1, p. 792, 5-13. ft Concilium Arausicanum II, Denz. 178. Concilium Carisiacum, Denz. 317. 1 Τξ CAPUT II DOCTRINA S. THOMAE ET THEOLOGORUM DE EFFECTIBUS PECCATI ORIGINALIS 11. Secundum modum loquendi et disponendi quaes­ tiones, quem habet S. Doctor in Summa Theologica, loquemur primo de effectu formali eius, qui est corruptio boni oppositi; secundo, de effectu eius quasi efficienti et demeritorio, qui est reatus poenae. DE EFFECTU FORMALI PRIMARIO PECCATI ORIGINALIS 12. Peccatum originale est essentialiter peccatum natu­ rae humanae, ut patet ex dictis quaestione 81 et 82. Et quia peccatum est malum quoddam et effectus formalis mali est corrumpere aliquo modo bonum oppositum, effectus forma­ lis primarius peccati originalis debet esse corruptio aliqualis boni naturae humanae. Hoc autem bonum necessario est bonum animae aut bonum corporis, eo ipso quod natura hu­ mana essentialiter componitur ex anima et corpore. Unde oportebit considerare: 1°, corruptionem boni spiritualis quam peccatum originale producit in anima descendentium ab Adam per viam generationis naturalis; 2°, corruptionem boni corporalis quam idem peccatum producit in corpore fi­ liorum Adae. /u 786 L. II. Q. LXXXV: De effectibus peccati A. De effectu formali primario peccati originalis in anima 13. In anima ante peccatum originale datur vel intelligitur dari triplex bonum, scilicet: a) ipsa eius natura vel essen­ tia, cum potentiis connaturalibus eius quasi proprietatibus naturaliter ex ea dimanantibus (=subiectum boni); b) do­ num iustitiae originalis, naturae debitum ex primaeva Dei institutione, et complectitur: 1) dona stricte supematuralia, nempe gratiam sanctificantem, virtutes infusas theologicas et morales, dona Spiritus Sancti: 2) dona praetematuralia, nempe rectitudinem et vigorem partium animae inter se et in ordine ad propria obiecta et fines connaturales, scilicet sanitatem et vigorem appetitus sensitivi sub ratione et vo­ luntate seu partis inferioris sub superiori; c) aptitudinem vel habilitatem vel capacitatem aut inclinationem seu ordinem aut proportionem subiecti vel naturae, scilicet essentiae vel poten­ tiarum animae, ad formam seu perfectionem superadditam, nempe: 1) capacitatem passivam obedientialem ad donum supematurale iustitiae originalis; 2) capacitatem aliquo modo activam et naturalem ad virtutes connaturales seu ac­ quisitas, et haec habilitas vel capacitas intelligitur veluti media inter subiectum formae supematuralis vel natura­ lis et ipsam formam seu perfectionem supematuralem vel naturalem Quaeritur ergo quisnam sit effectus formalis primarius peccati originalis respectu huius triplicis boni oppositi natu­ rae animae. 14. conclusio prima: Peccatum originale formaliter des­ truit, corrumpit, aufert totum bonum iustitiae originalis, hoc est, rectitudinem supematuralem partis superioris sub Deo et ’ S. Thomas, De Malo, 2, 11, obi. 12, et I, 48, 4 ad 2- I-II 85 2 Cf. I-II, 51,2. ’ ' °3’ Z- C. II: Doctrina theologorum 787 rectitudinem seu vigorem et sanitatem naturalem partis infe­ rioris sub superiori. 15. Probatur. Unum contrarium formaliter destruit, co­ rrumpit, aufert seu expellit totum aliud contrarium sibi di­ recte et immediate oppositum oppositione contrarietatis. Atqui peccatum originale est directe et immediate opposi­ tum oppositione contrarietatis iustitiae originali. Ergo peccatum originale formaliter seu per seipsum destruit, corrumpit, aufert seu expellit ab anima totam iustitiam originalem. Maior est lex oppositorum contrarie, contrarietate direc­ ta et immediata seu per se primo, ut explicatur in Logica et Metaphysica. Minor patet ex dictis quaestione 82 et 83. Nam in eis concurrunt omnia elementa essentialia oppositionis contra­ riae directae et immediatae, quia: a) conveniunt in eodem genere proximo, sicilicet in ratione habitus entitativi; b) in eodem subiecto immediato seu quo, nempe in essentia ani­ mae; c) maxime distant sub eodem genere, quia distant si­ cut bonum et malum vel sicut conveniens et disconveniens naturae. Peccatum ergo originale primordialiter destruit, vel im­ pedit quominus adsit, ipsam gratiam sanctificantem, quae est elementum primordiale iustitiae originalis, et ex conse­ quenti ceteras virtutes infusas et dona Spiritus Sancti, ne­ cessario connexa cum gratia sanctificante; et sanitatem na­ turalem partis inferioris sub superiori, quae de facto connectabatur in iustitia originali partis superioris sub Deo. Constat ergo factum, quia directe et immediate contra­ datur ei; et modus causae, hoc est et in genere causae forma­ lis (ex contrarietate formali) et in genere causae efficientis (demeritoriae), et modus causandi, hoc est, primo et per se aufert gratiam sanctificantem, et ex consequenti, cetera bona. 788 L. Π, 0. LXXXV: De effectibis peccati 16. conclusio secunda: Peccatum originale relinquit om­ nino intactas et integras ipsam essentiam animae et potentias eius connaturales. 17. Probatur. 72 a) Argumento quia: Quod est omnino incorruptibile et immortale, scilicet et per se et per accidens, remanet intac­ tum et integratum post peccatum originale. Atqui essentia animae eiusque naturales potentiae sunt omnino incorrupti­ biles et immortales, scilicet et per se et per accidens ’. Ergo essentia animae eiusque naturales potentiae manent intac­ tae et omnino integrae post peccatum originale. b) Argumento propter quid: Quae non sunt directe et im­ mediate opposita contrarie non se expellunt ad invicem, maxime quando unum non pendet ab alio. Atqui essentiae animae eiusque naturalibus potentiis non est directe et im­ mediate oppositum contrarie peccatum originale, quia pec­ catum originale est in categoria qualitatis, dum essentia animae est in categoria substantiae; insuper peccatum origi­ nale est in prima specie qualitatis, dum naturales potentiae animae sunt in secunda; praeterea, essentia animae eiusque naturales potentiae, cum sint naturaliter priores peccato originali contracto per vitiatam originem et per ordinem ad corpus a quo maculatur anima, non pendent in esse suo ne­ que in fieri a peccato originali, et ideo non tanguntur in suo esse a tali peccato. Neque etiam dependent a iustitia origi­ nali cui directe contrariatur peccatum originale ideoque ea destructa non destruitur natura, quae prior est; prius autem non dependet a posteriori. Id est, non destruitur nec directe ex oppositione immediata seu per se, nec indirecte et quasi per accidens ex corruptione alterius a quo dependeat. Cf. I. 75. 6. C. II: Doctrina theologorum 789 c) Argumento indirecto ad absurdum: Quia peccatum ori­ ginale est essentialiter accidens quoddam animae et poten­ tiarum eius in quibus est sicut in subiecto et a quibus de­ pendet in esse ut accidens a substantia. Si ergo peccatum originale destrueret subiectum suum, eo ipso seipsum des­ trueret, et consequenter dum ponitur esse poneretur simul non esse. Unde et post Dionysium docent theologi quod naturalia tam in angelis quam in homine manserunt integra et inco­ rrupta penitus post peccatum utrorumque ’. 18. conclusio tertia: Peccatum originale diminuit capa­ citatem obedientialem animae ad iustitiam originalem et po­ tentiarum animae ad virtutes infusas et dona Spiritus Sancti, non quidem directe ex parte subiecti vel radicis, quasi per sub­ tractionem, sed indirecte per appositionem impedimenti et ex parte termini. 19. Probatur prima pars. (Capacitas vel potentia obedientialis ad iustitiam originalem non diminuitur directe et per se seu ex parte subiecti vel radicis et quasi per subtrac­ tionem ex peccato originali). Potentia obedientialis animae et facultatum ad bona supematuralia iustitiae originalis et virtutum infusarum ex parte subiecti vel radicis, est ipsa capacitas receptiva seu passiva animae et facultatum eius respectu donorum supernaturalium. Atqui haec capacitas receptiva manet intacta post peccatum originale, quia haec capacitas identificatur re cum ipsa essentia animae et poten­ tiarum eius, prout sunt factae ad imaginem Dei et capaces par­ ticipandi divina, nam de earum essentia est habere talem capacitatem obedientialem. Unde S. Thomas nervose affir­ mat: «Habilitas ista causatur ex principiis naturae, quae 1 Cf. II Sent., dist. 3, q. 4, art. 5; dist. 30, q. 1, art. 1 ad 3; III Sent., dist. 20, q. 1, art. 1, q. a 1 ad 1 ; De Malo, 2, 11 ad 1 ; I, 64, 1 ; 95, 1 ; I-II, 85, 1 ad 1. •--J ν·ΐ L. II, Q. LXXXV: De effectibus peccati 790 principia, ut dictum est, culpa nec tollit nec minuit» *; «in potentia (animae) includitur etiam habilitas sive aptitudo ad bonum gratiae» 2; «manifestum est autem quod habilitas naturae rationalis ad gratiam est sicut potentiae susceptivae, et quod talis habilitas naturam rationalem consequitur in quantum huiusmodi» 3. 73 20. Secunda pars (Diminuitur tamen per accidens et in­ directe et ex parte termini, per appositionem impedimenti). Nam haec dona accipiuntur a Deo per conversionem ad ip­ sum et impeditur receptio eorum per aversionem a Deo. At­ qui anima et potentiae eius per peccatum originale avertun­ tur a Deo, ut est auctor et finis ordinis supematuralis, et propterea incurrunt iram et indignationem Dei et naturali­ ter sunt filiae irae, ut docet Concilium Tridentinum 4. «Ergo peccatum (originale) quod est obstaculum gratiae, non so­ lum excludit gratiam (de facto), sed etiam facit animam mi­ nus aptam vel habilem ad gratiae susceptionem, et sic dimi­ nuit aptitudinem vel habilitatem animae ad gratiam 5, se­ cundum illud «peccata vestra diviserunt inter vos et Deum vestrum» 6, faciendo animam positive indis­ positam. Quia tamen peccatum originale est minimum ratione culpae, minimam consequenter facit diminutionem istam indirectam et per accidens. Potest tamen minui in infinitum per peccata actualia, quin tamen totaliter auferatur, quia tangit ipsam radicem habilitatis, quae est natura ipsa. Peccatum originale diminuit capa­ citatem activam naturalem potentiarum animae ad actus ho21. conclusio quarta: II Sent., dist. 34, art. 5. De Malo, 2, 11 ad 16. De Malo, 2. 12. Cf. I, 48, 4 corp, in fine. Concilium Tridentinum, Dens. 793. De Malo, 2,11. Isaias, 59, 2. C. II: Doctrina theologorum 791 nestos naturales et ad virtutes acquisitas non solum per acci­ dens ex appositione impedimenti, sed etiam aliquo modo per se ex subtractione vigoris naturalis qui in ipsis redundabat ex iustitia originali. 22. Probatur prima pars. (Diminuit per accidens et indi­ recte vigorem naturae ad bona naturalia ex appositione im­ pedimenti). Aversio habitualis a fine supernatural! secum trahit habitualem aversionem a fine ultimo naturali, et haec aversio est impedimentum ad hoc ut potentia attingat obiectum et finem tota sua nativa perfectione. Atqui pecca­ tum originale secum trahit aversionem habitualem hominis a fine ultimo supernatural!. Ergo ex consequenti trahit etiam aversionem a fine ultimo naturali, et haec aversio est impedimentum attingendi media ad hunc finem in tota sua nativa perfectione. Quando ergo homo, habens peccatum originale, pervenit ad usum rationis, ex peccato originali in­ venit impedimentum attingendi tota perfectione naturali, non solum finem ultimum naturalem, sed neque media ad ipsum, quae sunt actus honesti et virtutes acquisitae. 23. Secunda pars (Diminuit etiam aliquo modo directe per se, ex subtractione vigoris redundantis ex iustitia origi­ nali). Nam per iustitiam originalem, partes animae erant perfecte unitae et sanae; per peccatum vero originale istae vires sunt dipersae et quasi disgregatae. Atqui vires unitae sunt fortiores, dispersae vero sunt debiliores. Ergo ex disso­ lutione vel disgregatione causata in viribus animae per pec­ catum originale, istae vires sunt factae debiliores ad opus bonum naturale perficiendum. Et sic videmus quod propter hanc dispersionem vel disgregationem virium ad sua, non solum una non iuvat aliam, sed et impedit quominus totam suam virtualitatem et energiam exerceat, sicut experimur quod passiones impediunt intellectum et voluntatem in ope­ rationibus suis. ?? * Λ «•••«.I 792 L. II, 0. LXXXV: De effectibus peccati Videtur ergo quod haec habilitas naturalis activa ad bona connaturalia magis diminuatur per peccatum originale quam habilitas mere passiva et obedientialis ad gratiam et dona supematuralia, quia plus in suo ordine requiritur ad agendum quam ad mere recipiendum, et sicut dicit optime S. Doctor et experientia comprobatur, «oculus in tenebris exsistens, fit minus habilis ab videndam lucem» ‘. Sed ne­ que ex hac parte potest haec inclinatio et potentia totali­ ter auferri, quia de natura potentiarum activarum est ali­ quo modo posse operationes suas exercere et propria obiecta attingere. Sicut ergo bona naturalia aucta ex redundantia iustitiae originalis (=vigor naturae) sunt perfecta sanitas totius natu­ rae et partium eius, perfecta unitas et subordinatio partium ad totum et partis inferioris ad superiorem, et perfecta recti­ tudo et vigor singularum partium ad propria bona et finem; ita ex peccato originali vires illae naturales resultant aegro­ tae, divisae, disgregatae, insubordinatae, deviatae ac debiles. Et quidem exempla vigoris inferioris potentiae vel habi­ tus ex redundatia superioris videmus, v. gr. in militibus ex ideali humano; in sanctis ex ideali divino, in ratione ex fide divina. 24. conclusio quinta: Per peccatum originale anima hu­ mana vulnerata est per se primo in sua essentia et per se secun­ do vel ex consequenti in suis potentiis rationalibus. 25. Probatur. Peccatum originale afficit immediate seu per se primo ipsam essentiam animae; per se secundo vero afficit potentias eius rationales, ut constat ex quaestione 83. Et in utrisque causai formaliter diminutionem boni naturae per appositionem impedimenti seu per elongationem a pro- De Malo, 2, 11 ad 4 sed contra. C. Π: Doctrina theologorum 793 prio actu seu fine seu perfectione, ut dicit S. Doctor in II Sent. ‘, et quidem ordine quodam secundum proprium esse peccati originalis; nam per se primo diminuit habilitatem ipsius essentiae animae ad iustitiam originalem in sua parte primordiali, quae est gratia sanctificans, et consequenter in habilitate continendi sub ipsa adunatas ceteras habilitates po­ tentiarum prout conveniunt in ipsa radice essentiae animae et possunt esse partes quasi intégrales vel potentiales imagi­ nis Dei; per se secundo autem et ex consequenti, diminuit habilitatem passivam obedientialem potentiarum animae ad virtutes infusas et ad dona Spiritus Sancti; et denique habili­ tatem activam naturalem earumdem potentiarum animae ad virtutes naturales seu acquisitas, per elongationem earum a proprio actu seu fine seu termino, ut ex dictis patet. Atqui ista elongatio vel separatio potentiae passivae vel activae a proprio actu et complemento et perfectione, est scissura quaedam seu vulneratio naturae animae. Nam vul­ nus proprie loquendo est hians et patens apertura in corpore ex ictu aut morsu soletque fieri instrumento scindente vel acuto; et in hoc differt a plaga, quod haec est ictus aut per­ cussio cum instrumento plano, et inde per methonymiam dicitur ipsa ruptio vel fissio membri quae fit inflicta plaga et qua corpus perforatur et finditur; vulnus autem ultra hoc addit aperturam et separationem quamdam pelis aut carnis, quia vulnere pars cutis aut camis laceratur et avellitur; ab ulcu vero differt in hoc quod ulcus sponte nascitur, sive la­ teat sub cute sive apertum sit, sed vulnus ictus et violenter infligitur et apertum est ~. Unde Hieronymus in illud Isaiae: «a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas: vulnus et livor et plaga tumens, non est circumligata nec 1 S. Thomas, II Sent., dist. 34, q. unica, art. 5. 2 Cf. alia apud S. Isidorum, Etymol. Lib. IV, cap. 8. n. 19, ML 82, 192; Lib. V, cap. 27. η. 19, ML. 82, 212; 1 Different, η. 577, ML, 83, 67. 794 L. II, Q, LXXXV: De effectibus peccati curata medicamine neque fota oleo» *, scribit: «Servat coep­ tam translationem, a pedibus usque ad verticem, idest ab imo usque ad summum, ab extremis usque ad primos, toto confossi sunt corpore. Vulnus, inquit, et livor et plaga tu­ mens: aut enim verberibus livent corpora, aut plagis tu­ ment, aut hiant vulneribus» 12. Ergo recte per peccatum origi­ nale anima humana tum in seipsa, tum consequenter in po­ tentiis eius rationalibus vulnerata et disrupta est. «Sicut enim in corpore humano vulnus dicitur quando inter partes continuatas et unitas fit aliqua ruptio vel divisio, ita in ani­ ma merito appellatur vulnus ruptio illa vel divisio quae per peccatum in eius potentiis facta fuit, dum ab ordine ratio­ nis, cui per iustitiam originalem erant perfecte unitae, fue­ runt divisae et separatae per destitutionem praedicti ordi­ nis 3. Falluntur tamen putantes quod in anima ipsa non da­ tur vulnus, sed potius infirmitas vel languor4, nam S. Doc­ tor loquitur de vulneratione ipsa in articulo 1 sed contra, et solum in articulo 3 agit de numero istorum vulnerum ut explicet formulam traditionalem de quotuor vulneribus na­ turae, quae in potentiis ponuntur sicut ponebatur peccatum originale; at S. Doctor, qui peccatum originale ponit per se primo in essentia animae et nonnisi ex consequenti in po­ tentiis eius, vulnus essentiale et primarium virtualiter po­ suit in ipsa essentia animae. 26. conclusio sexta: Vulnera causata ex peccato originali in potentiis animae sunt quatuor, scilicet vulnus ignorantiae, vulnus malitiae, vulnus infirmitatis et vulnus concupiscentiae. 1 Isatas, 1, 6. 2 S. Hieronymus, In Isaiam, ML. 24, 29. Cf. etiam Caietanum, h. I. edit. Lugduni 1639, t. III, p. 637 a. ' Salmanticenses, h. I., art. 3, n. 1, edit. cit. t. 8, p. 333 a. 4 Ibidem, n. 2. C. II: Doctrina theologorum 795 27. Probatur. Tot sunt vulnera peccati originalis in po­ tentiis animae quot sunt potentiae rationales eius, capaces boni moralis. Atqui quatuor sunt potentiae animae capaces boni moralis, nempe ratio, voluntas, appetitus irascibilis et appetitus concupiscibilis, quia istae quatuor potentiae na­ tae sunt esse subiectum quatuor virtutum moralium seu cardinalium. Ergo quatuor sunt vulnera inflicta potentiis animae, nempe vulnus ignorantiae in intellectu practico specialiter, vulnus malitiae in voluntate, vulnus infirmitatis seu debilitatis in appetitu irascibili et vulnus concupiscen­ tiae in appetitu concupiscibili. Eo enim ipso quod peccatum originale est peccatum naturae, totam naturam inficit et omnes potentias animae, nulla excepta. Et quidem quatuor vulnera sunt in potentiis istis qua­ tuor non solum respectu boni supematuralis seu quoad vir­ tutes infusas, sed eiam respectu boni naturalis seu quoad virtutes acquisitas, ut ex dictis patet. Et cum iam sint aperta per peccatum originale, dein pec­ cata actualia seu personalia magis adhuc aperiunt, si non­ dum per gratiam baptismatis fuerunt cicatricata, vel ea suo modo renovant si prius sanata fuerint. Vulnus autem ipsius essentiae animae indirecte tantum renovatur per peccata actualia. Unde apparet quod vulnerationes istae inverso modo causantur in anima et potentiis eius ex peccato origi­ nali et ex peccatis personalibus. Optimam expositionem istorum quatuor vulnerum, quae virtualiter multa alia continent, fecit Gotti, ex Augustino et aliis Patribus, in suo tractatu de homine et eius statibus Haec ergo vulneratio afficit directe et immediate ipsam essentiam animae prout est imago Dei, quae quasi laceratur Gotti, De homine et eius statibus, q. 10, dub. 1 et 2, edit. Bononiae 1729, t. VI, in I P., p. 301-311. Longe etiam de his vulneribus loquitur Ale­ xander Halensis in sua Summa theologica, II P., II libri, edit. Quaracchi, t. 1 III, 1930. n. 24-32, p. 36-49. 796 L. H, Q. LXX.\\ : De effectibus peccati et vulneratur; mediate vero et ex consequenti quatuor poten­ tias animae rationales. 28. Et ex his apparet sensus et harmonia formularum traditionalium, scilicet. a) Naturalia in angelis et in hominibus manent integra post peccatum .* b) Homo per peccatum primi parebitis spoliatur gratuitis et vulneratur in naturalibus. Nam, ut vidimus, per peccatum originale homo totaliter amissit iustitiam originalem, quae dona gratuita contine­ bat, et consequenter vere dicitur spoliatus seu denudatus vel privatus donis supematuralibus. Sed dona naturalia sunt duplicis generis, scilicet ipsa essentia et potentiae eius connaturales secundum se, et ista manent integra et intacta et de illis intelligitur verbum Dionysii; et habilitas seu aptitudo seu relatio vel ordo animae et potentiarum ad dona gratuita, et ista manent diminuta seu vulnerata per pecca­ tum, ex appositione impedimenti ex parte termini seu ex elongatione ab illo actu et perfectione, et secundum hoc verificatur dictum quod est homo in naturalibus vulneratus. Naturalia ergo simul dicuntur integra et vulnerata absque contradictione, quia dicuntur integra absolute et prout se tenent ex parte subiecti; diminuta vero seu vulnerata dicun­ tur prout relative ad terminum seu perfectionem seu actum eorum summum et prout se tenent ex parte termini seu obiecti. Uno verbo, manent integra ex parte subiecti, vel quoad potentiam mere passivam obedientialem respectu bonorum supematuralium; manent vero vulnerata ex parte termini, vel quoad potentiam activo-passivam respectu bo­ norum omnino connaturalium. 1 Cf. S. Thoma.m, I, 64, 1; 95. 1. C. II: Doctrina theologorum 797 Sed de his formulis occurrunt difficultates quaedam historico-criticae quae post considerationem effectus formalis primarii peccati originalis in corpore discutientur melius. B. De effectu formali primario peccati originalis in corpore 29. Per peccatum originale, ut dictum est, homo perdi­ dit totum id quod acceperat a Deo per iustitiam originalem, quia peccatum originale et originalis iustitia contrarie et immediate seu directe se opponunt, et ideo uno posito for­ maliter excluditur altera. lam vero iustitia originalis inclu­ debat triplicem rectitudinem, scilicet: a) partis superioris animae sub Deo per donum gratiae sanctificantis; b) partis inferioris animae, hoc est, appetitus sensitivi sub superiori, nempe sub ratione et voluntate, per donum gratiae gratis datae, quod est donum integritatis proprie dictae; c) corpo­ ris vivi sub anima, per donum impassibilitatis et immortali­ tatis *. Quae quidem rectitudines sunt per se subbordinatae, ita quidem ut prima sit radix et causa ceterarum per mo­ dum quasi formae continentis alias duas 12. Sublata ergo tota iustitia originali per peccatum originale, humana natura si­ mul perdidit hanc triplicem rectitudinem et hunc triplicem vigorem continendi firmiter corpus sub anima, partem infe­ riorem animae sub superiori et partem superiorem animae sub Deo. Et in singulis ex his tribus partibus humanae naturae invenitur duplex elementum, scilicet unum privativum et quasi formale, aliud vero positivum et quasi materiale. 30. a) Nam in superiore parte animae dantur duo scili­ cet: 1) privatio gratiae sanctificantis seu coniunctionis cum Deo ut ultimo fine supernatural!, et hoc est elementum qua­ si formale; et 2) pronitas partis superioris animae sibi soli relictae ad bona creata seu commutabilia, idest incurvatio 1 2 I, 95, 1; Compendium Theologiae, cap. 191. Ibidem, maxime Compendio Theologiae, c. 191. ■ r· 798 C. II: Doctrina theologorum L. II, Q. LXXXV: De effectibus peccati ad seipsam praeter et contra erectionem ad Deum, et hoc est elementum quasi materiale et positivum, prout dicit ra­ dicem conversionis ad bonum creatum contrarium bono di­ vino et increato. 31. b) Similiter, in parte inferiori animae, idest in appe­ titu sensitivo, duo dantur, nempe: 1) privatio seu destructio rectifieat ion is efficacis et effectivae huius appetitus sub ratio­ ne et voluntate recta, hoc est privatio integritatis naturae animae quae oriebatur ex unione ad partem superiorem, et hoc est elementum quasi formale et privativum; et 2) proni­ tas partis inferioris ad bona sensibilia et corporalia sibi pro­ portionata praeter et contra bona intelligibilia et spiritualia partis superioris, idest incurvatio appetitus inferioris ad seipsum praeter et contra erectionem eius ad partem supe­ riorem, et hoc est elementum quasi materiale et positivum, prout dicit radicem conversionis ad bonum sensibile contra­ rium bono intelligibili rationis et voluntatis. « 32. c) Denique, in corpore duo etiam dantur, videlicet: 1) privatio seu destitutio subtectionis absolutae sub anima seu potius dominii absoluti animae super corpus, idest privatio impassibilitatis et immortalitatis quae in ipsum derivaba­ tur ex anima integra et sancta, et hoc est elementum quasi formale et privativum; et 2) pronitas elementorum compo­ nentium corporis ad transmutationes sibi connaturales et proportionatas praeter et contra bonum animae rationalis, prout est forma corporis, idest incurvatio partium materia­ lium corporis contra erectionem ad animam rationalem et immortalem, et hoc est elementum quasi materiale et posi­ tivum, prout dicit radicem conversionis ad transmutationes et corruptiones corporales contrarias bono vivendi ex anima rationali. Ubi sedulo notandum est quod in hoc triplici ele­ mento quasi materiali et positivo triplicis partis humanae na­ turae invenitur simul aliquid perfectionis et boni, nempe incli­ natio innata ab sibi propria et proportionata secundum mo- i I 799 dum suum; et aliquid defectus seu mali et imperfectionis, sci­ licet exorbitantia ab ordine compartis superioris: et iste de­ fectus duplicem simul rationem induit, scilicet defectus na­ turalis, prout istae compartes habent in se quamdam natu­ ralem contrarietatem seu oppositionem si secundum se con­ siderentur et ut sibi relicta secundum propriam indolem; et defectus poenalis, prout per accidens sequuntur ex destitu­ tione ordinis et harmoniae et vigoris quae a Deo data erat naturae in prima institutione per iustitiam originalem, quam primus homo voluntarie perdidit et culpabiliter, et prout sub privativo elemento considerantur. Unde optime Caietanus animadvertit quod si in peccato originali sunt quaedam communia peccato et naturae et quaedam propria ipsi peccato; communia sunt inordinationes virium animae, quoniam haec ex natura aliquo modo sunt, sicut mors et infirmitas corporalis; propria vero sunt privatio doni iusti­ tiae originalis et ratio culpae» Quod quidem postea com­ plet scribens: «Cum natura humana secundum corpus sit naturaliter composita ex contrariis elementis, et secundum animam sit composita ex contrariis appetitibus, quemadmo­ dum mors et naturalis est et cum hoc poena peccati origina­ lis..., ita inordinatio animae est et naturalis et poena peccati originalis. Utrobique namque insurgit infirmitas ex hoc quod contraria tendunt in propria, nec plene subduntur har­ moniae debitae, sed ab illa exorbitant. Et hoc ipso quod con­ traria sunt, naturaliter natum est provenire; et ex hoc quod sublatum est iustitiae originalis donum, prohibens talem exorbitationem, provenit. Cum quibus tamen stat quod, quia harmonia virium animae est secundum naturam ratio­ nalem, dissonantia autem contra eamdem, merito dici po­ test quod ordo virium animae ad virtutis bonum, a quo des­ tituta sunt, est naturalis» 2. 1 Caietanus, In I-II, 82, 4. Caietanus, In I-II, 85, 3, n. 3. - L. II Q. LXXXV: De 8 effectibus peccati Et propter hanc communitatem naturalitatis et poenalitatis, non potest ex illis rigurose demonstrari exsistentia peccati originalis ex illis, ut supra diximus, ad quaestionem 81, art. 1. Isti autem defectus corporales provenientes ex ipso pec­ cato originali per modum poenae, quatenus ipsum corpus affi­ ciunt, quod non est capax culpae, sunt fundamentaliter duo, scilicet passibilitas seu necessitas aegrotandi ab intrinseco, quae est quaedam dispositio seu praeparatio ad mortem, et mortalitas seu necessitas moriendi; nam alii defectus corpo­ rales sunt potius personales Sed prout habent rationem effectus quasi formalis peccati originalis per privationem iustitiae originalis, potius afficiunt ipsam animam; «non enim corpus eius (Adami) erat indisso­ lubile per aliquem immortalitatis vigorem in eo exsisten­ tem, sed inerat animae vis quaedam supernaturaliter divini­ tus data, per quam poterat corpus ab omni corruptione praeservare, quadiu ipsa Deo subiecta mansisset» 2; «immor­ talitas primi status erat secundum vim quamdam supematuralem in anima residentem, non autem secundum aliquam dispositionem corpori inhaerentem» 3. Unde iterum S. Doc­ tor ait «quod per iustitiam originalem conservabatur debita habitudo corporis sub anima, quamvis ipsa in anima esset; et ideo convenienter ad peccatum originale, quo privatur originalis iustitia, requuntur defectus corporales» 4, «ac per hoc homo incurreret necessitatem moriendi, quasi anima­ tum non valens corpus in perpetuum continere, vitam ei praebendo; unde homo factus est passibilis et mortalis, non 4 Cf. I. 97, art. 1-2; Compendium Theologiae, cap. 191, 198; III, 14, 4. 1.97, 1. Ibidem, art. 3 ad 1. De Malo, 5, 4 ad 7. C. 11: Doctrina theologorum 801 solum quasi potens pati et mori, ut antea, sed quasi necessi­ tatem habens ad patiendum et moriendum» Haec ergo passibilitas et mortalitas potius nititur in de­ fectu animae quam in defectu corporis, et ideo merito potest appellari infirmitas seu vulneratio animae1 2. DE EFFECTU FORMALI SECUNDARIO PECCATI ORIGINALIS I 33. Consequenter ex remotione iustitiae originalis ab anima et ex elongatione animae et potentiarum eius a lumi­ ne gratiae et virtutum infusarum et naturalium per apposi­ tionem impedimenti, statim sequitur umbra quaedam et veluti nigredo seu macula in anima et in potentiis eius. Macu­ la enim directe opponitur nitori sive resplendentiae quae est quasi formale pulchritudinis. «Nam ad pulchritudinem tria requiruntur: primo quidem integritas sive perfectio, quae enim diminuta sunt, hoc ipso turpia sunt; et debita proportio sive consonantia; et iterum claritas: unde quae habent colorem nitidum, pulchra esse dicuntur» 3. Per iustitiam ergo originalem anima erat pulcherrima, utpote plene integra et perfecte proportionata fini eius et omnino illumi­ nata sole iustitiae. Cum igitur peccatum originale removeat totaliter illam iustitiam, formaliter causai foeditatem et tur­ pitudinem animae et potentiarum eius, utpote diminuens bona naturae et improportionem vel distantiam a fine causans et impedimentum ponens refulgentiae divini luminis. Remanet ergo turpis et maculata, quae quidem macula con­ notât etiam contaminationem ex contaminatione et quasi contactu cum sordibus bonorum apparentium commutabi1 Compendium Theologiae, cap. 198. Cf. S. Albertum Magnum, in II Sent., dist. 19, art. 4, t. 27, p. 334, qui egregie explicat hanc immortalitatem primi parentis. 2 Cf. S. Thoma.m IV Sent., prol. initio. 3 1,39,8. L. II. 0. LXXXV: De effectibis peccati 802 lium. Ex hoc ergo quod peccatum originale «facit formaliter distantiam a Deo et hanc distantiam sequitur defectus nito­ ris» seu macula ', apparet maculam esse effectum formalem secundarium peccati originalis, et per illam homines effi­ ciuntur abominabiles coram Deo, licet non eodem modo et gradu sicut ex peccato actuali mortali. § IU DE EFFECTU DEMERITORIO SEU IN GENERE CAUSAE EFFICIENTIS PECCATI ORIGINALIS 34. Effectus demeritorius peccati originalis est reatus poenae propriae eius. Est autem duplex poena spiritualis seu animae taxata a Deo pro primo peccato primi parentis, scili­ cet servitus diaboli in hac vita, et carentia visionis divinae in altera vita. De utraque ergo aliqua breviter liceat nobis dicere. A. De reatu poenae huius vitae vel servitutis diaboli 35. De hac servitute luculenter agunt Scripturae et Pa­ tres et Liturgia Baptismatis. Homo enim per peccatum ori­ ginale efficitur servus peccati, secundum illud: «qui facit peccatum servus est peccati» 12; et quia homo incidit in pecca­ tum tentatus et superatus a diabolo, cui optime resistere poterat, maxime in primo statu, ideo per consequens incu­ rrit servitutem diaboli, secundum illud: «a quo quis supera­ tus est, huic et servus addictus est» 3. Unde homo peccando efficitur membrum diaboli et constituitur sub eius imperio, secundum illud: «ipse est rex super omnes filios super1 Ι-Π, 86, 2 ad 3. 1 Joan. 8. 34. 3 II Petr. 2. 19. C. II: Doctrina theologorum 803 biae» *; et hac ratione diabolus appellatur «princeps huius mundi» 2, et dicitur quod «mortis habet imperium» 3. A qua servitute redemit nos Christus morte et sanguine suo, secun­ dum illud: «qui (Deus) eripuit nos de postestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, in quo habe­ mus redemptionem, remissionem peccatorum»4; quae qui­ dem redemptio, per modum regenerationis, nobis maxime applicatur per baptismum, in quo diabolus vincitur et expe­ llitur ex parvulis. Unde in ritu baptismal! dicitur: «exorcizo te, immunde spiritus, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei»; «exi ab eo, spiritus immunde, et da locum Spiritui Sancto Paraclito». Quod eloquenter exponit S. Coelestinus I in suo «Indiculo» de gratia, quando ait: «Illud etiam, quod circa baptizandos in universo mundo Sancta Ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplamur intuitu, cum sive parvuli sive iuvenes ad regenerationis veniunt sacramentum, non prius fontem vitae adeunt quam exorcismis et sufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur, ut tunc vere appareat quomodo princeps mundi huius mittatur foras {Joan. 12, 31), et quomodo prius alligetur fortis {Mtt. 12, 29), deinceps et vasa eius diripiantur {Mc. 3, 27), in possessionem translata victoris, qui captivam ducit captivitatem {Eph. 4, 8), et dat dona hominibus {Psalm. 67, 19)» 5. Ex theologis autem sufficiat audire S. Thomam: «Homo —inquit— peccando obligatus erat et Deo et diabolo. Quan­ tum enim ad culpam, Deum offenderat et diabolo subdiderat, ei consentiens. Unde ratione culpae non erat factus servus Dei, sed potius a Dei servitio recedens, diaboli servitutem incurrerat, Deo iuste hoc permittente propter offensam in i 3 Job, 41,25. Joan. 12,31; 14, 30. Heb. 2, 11. Colos. 1, 13-14. S. Coelestinus I, Indiculus de gratia, Denz. 140. 804 L. II. Q. LXXXV: De effectibus peccati se commissam. Sed quantum ad poenam, principaliter erat homo Deo obligatus, sicut summo indici, diabolo autem tanquam tortori» Contra Abaelardum autem contrarie sentientem vehe­ menter invehit S. Bernardus, cuius ope in Concilio Senonensi damnata fuit sequens Abaelardi propositio: «quod Chris­ tus non assumpsit carnem ut nos a iugo diaboli liberaret» 1 2. B. De reatu poenae alterius vitae a Deo inflictae 36. Duplex est poena alterius vitae pro peccato actuali mortali, scilicet poena damni, quae consistit in carentia vi­ sionis divinae essentiae, et poena sensus, quae consistit in cruciatibus ignis et vermis conscientiae et plurium miseriarum. Quaeritur ergo quaenam ex his poenis respondeat pro­ prie peccato originali. 37. conclusio: Carentia visionis beatificae seu poena damni est propria poena peccati originalis post hanc vitam. 38. Probatur prima pars (quod scilicet propria poena peccati originalis sit poena damni post hanc vitam). a) Auctoritate. Est de fide. S. Coelestinus I in Epistola ad Patres Concilii Milevitani II, ait hoc negare perfatuum esse atque idem esse ac ipsum baptisma velle cassare 3. Innocen­ tius III in Epistola ad Isambertum arelatensem docet quod «poena originalis peccati est carentia visionis Dei» 4. Profes­ sio fidei Michaelis Paleologi, in Concilio Lugdunensi II fate- 1 2 3 tolas 4 S. Thomas, III, 48, 5. Cf. etiam III, 49, 2; 8. 7; 71, 2 et 3. Concilium Senonense, Denz. 371. S. Coelestinus I, Epistola ad Patres Concilii Milevitani II, inter Epis­ S. Augustini, epist. 182, n. 5. Innocentius ΙΠ, Epist. ad Isambertum arelatensem. Denz. 410. C. II: Doctrina theologorum 805 tur quod animae eorum qui cum solo originali decedunt, mox in infernum descendunt *. Quod repetit Concilium Flo­ rentinum 1 2, et aequivalenter Concilium Tridentinum 3. b) Ratio theologica est quia, qui culpabiliter caret gratia sanctificante, carere debet gloria coelesti per modum poe­ nae, nam gloria non datur nisi habenti gratiam et caritatem. Atqui decedens cum sola culpa originali, culpabiliter caret gratia sanctificante, quia culpabiliter caret iustitia originali, in cuius ratione includebatur gratia sanctificans. Ergo dece­ dens cum solo originali, caret visione beatifica per modum poenae4. Si quis vero esset conditus in puris naturalibus et sic de­ cederet, careret etiam visione beatifica, sed haec carentia non haberet rationem poenae, sed solum rationem defectus naturalis. Unde S. Doctor scribit: «Homo in solis naturali­ bus constitutus, careret quidem visione divina, si sic dece­ ret; sed tamen non competeret ei debitum non habendi. Aliud est enim non debere habere, quod non habet rationem poenae, sed defectus tantum; et aliud debere non habere, quod habet rationem poenae» 5. 39. Secunda pars (quod scilicet haec poena damni sit sola vel unica poena debita peccato originali, absque ulla alia poena sensus interioris vel exterioris) non est de fide, neque Ecclesia umquam eam docuit positive; attamen dam­ navit veluti falsam, temerariam et in scholas catholicas iniuriosam propositionem pistoriensium dicentium senten­ tiam quae docet nullam dari poenam sensus pro solo origi­ nali, esse fabulam pelagianam 6. Hanc ergo sententiam te- 1 Concilium Lugdunense II, Denz. 464. 2 Concilium Florentinum, Denz. 693. 5 Concilium Tridentinum, Denz. 790-791. 4 Cf. S. Thomam, De Malo, 5, 1; I-II, 87, 5 ad 2. 5 De Malo, 5, 1 ad 15. 6 Pius VI, Denz. 1526. L. II, Q. LXXXV: De effectibus peccati 806 nent unanimiter Patres graeci et maior meliorque theologo­ rum pars. S. Thomas, qui hanc etiam docet, fatetur: «Com­ muniter dicitur quod peccato originali non debetur poena sensus, sed solum poena damni, scilicet carentia visionis di­ vinae» *. Nitebantur autem theologi maxime verbis Innocentii III supra relatis, quibus addi possunt haec alia ex Epistola loannis XXII ad Armenos: «Docet (Romana Eccle­ sia)... illorum animas quae in mortali peccato vel cum solo originali discedunt, mox in infernum descendere, poenis ta­ men ac locis disparibus puniendas» 12. Plures tamen Patres latini docent dari aliquam, licet mitissimam et levissimam, poenam sensus, v. gr. S. Augustinus, S. Hieronymus, et post ipsos A. Avitus Viennensis, S. Gregorius Magnus, S. Isidorus et S. Anselmus. Et his consentiunt ex theologis Gregorius Ariminensis, Driedo, Petavius, Pontius, Norisius, Berti, et sic dicti theologi scholae augustinianae, quantum ad poenam exteriorem ignis; quantum vero ad poenam interiorem tristi­ tiae consentiunt Abulensis seu Tostatus, S. Bellarminus, Kilber et alii. Qui poenam ignis parvulis assignant, vocati sunt tortores parvulorum, ut narrat Dominicus de Soto 3. Et hoc videtur tenendum, quia poena sensus non datur nisi pro actu secundo malo, poena vero damni potest dari pro habituali culpa. Atqui peccatum originale est habitus tantum malus, non vero actus secundus. Ergo ei debetur poena damni tantum, non autem poena sensus. Et haec est ratio S. Thomae, qui eam proponit his verbis: «Poena sensus numquam debetur habituali dispositioni, non enim aliquis punitur ex hoc quod est habilis ad furandum, sed ex hoc quod actu furatur; sed habituali privationi absque omni actu debetur aliquod damnum, puta, qui non habet scientiam lit­ terarum, ex hoc ipso indignus est promotione ad episcopa­ lem dignitatem. In peccato autem originali invenitur quiS. Thomas. De Malo, 5, 2. 2 Ioannes XXII, Denz. 493. 1 ’ Dominicus de Soto, De natura et gratia, lib. I, cap. 4. C. Π: Doctrina theologorum 807 dem concupiscentia per modum habitualis dispositionis, quae parvulum facit habilem ad concupiscendum, ut Augusti­ nus dicit, adultum autem actu concupiscentem. Et ideo par­ vulo defuncto cum originali non debetur poena sensus, sed solum poena damni, quia scilicet non est idoneus perduci ad visionem divinam propter privationem originalis iustitiae» ‘. Neque ullam afflictionem vel tristitiam interiorem habe­ bunt propter carentiam visionis divinae. Et quidem in Sen­ tentiis S. Doctor putavit pueros sic decedentes non solum habere cognitionem naturalem eorum quae naturali rationi subiacent, sed etiam «vita aeterna se privatos esse cognos­ cunt et causam quare ab ea exclusit sunt» 2; quin tamen ex hoc aliquo modo tristentur, quia, cum sint rectae rationis, et cognoscant se esse improportionatos et indispositos illi visioni, nullam inde tristitiam sentiunt. At, quia posset quis dicere eos tristari ex eo quod cognos­ cunt se esse imparatos et indispositos, maxime cum alii pueri acceperint dispositionem per baptismum, ideo postea 3 hanc affirmationem corrigit, et ait pueros illos non cognoscere se esse vita aeterna privatos neque rationem quare sint ea privati, quia talis cognitio est supematuralis, quae supponit fidem in actu, vel in radice sacramenti baptismi, quam isti pueri nunquam habuerunt. Adulti vero damnati, maxime Christia­ ni, eam habuerunt. Quia ergo ignoti nulla est tristitia sicut neque ulla cupido, pueri ex hac poena nullo modo tristantur. 40. Difficultas tamen videtur esse ex hoc quod non vide­ tur posse dari poenam proprie dictam nisi cognoscatur; poe­ na enim quae non cognoscitur ut talis non est proprie lo­ quendo poena. Ad quod responderi potest quod aliquam ra­ tionem poenae retinet, licet miniam in suo genere; sicut I S. Thomas, De Malo, 5, 2. II Sent., dist. 33, q. 2, a. 2. De Malo, q. 5, art. 3. * w etiam peccatum originale contraxerunt ignorantes, et propterea minimam rationem peccati habet. Ut ergo poena respon­ deat culpae, sicut culpa fuit ignota ipsis, ita et poena. Unde poena illa pro ipsis non est eiusdem rationis sicut pro adul­ tis, eo quod nec eiusdem rationis est culpa utrobique. Se­ cundum hoc ergo oporteret dicere eos ignorare se habere peccatum originale, quod nonnisi fide cognosci potest. Nam si hoc cognoscerent, eo ipso perciperent se privatos esse ius­ titia originali et elevatione effectiva ad ordinem supernaturalem et consequenter iure ad beatitudinem supernaturalem. Hoc autem difficultatem patitur, quod ipsi nesciunt propriam eorum conditionem et proprium statum; hoc enim pertinet ad perfectionem naturae. Insuper tam beati quam damnati sunt conscii sui status, cur ergo talis conscientia est deneganda parvulis illis, qui non sunt parvuli mente? Haec ergo videntur esse sat rationabilia, quamvis negari non possit manere adhuc difficultatem. Nam videtur esse sat durum dicere pueros illos ignorare id quod eorum maxime interest, scilicet quid revera sunt ipsi; sunt autem revera peccatores peccato originali et privati visione Dei. Item, cognoscere debent naturam humanam esse gene­ ratione propagabilem et propagatam. Quid ergo de eorum patribus? 41. Denique, per modum complementi, liceat nobis proponere duo, scilicet, primo, notulam quamdam historico-criticam de formulis theologorum circa effectum forma­ lem primarium peccati originalis; secundo, ex omnibus hu­ cusque dictis concludere notionem et divisionem statuum naturae humanae. *3 CAPUT III NOTULAE HISTORICO-CRITICAE NOTULA HISTORICO-CRITICA CIRCA FORMULAS THEOLOGORUM «HOMO PER PECCATUM ORIGINALE SPOLIATUS EST GRATUITIS ET VULNERATUS IN NATURALIBUS», ET «NATURALIA POST PECCATUM MANSERUNT INTEGRA» 42. A) Istae duae formulae videntur fuisse independenter introductae in scientiam theologicam. Et quidem formu­ la illa «naturalia post peccatum manserunt integra» derivatur ex Pseudo-Dionysio et primo dicta fuit de daemonibus seu de angelis malis, postmodum vero extensa est ad hominem post actum peccati ac denique ad totam naturam humanam lapsam per peccatum Adae. Expresse enim Pseudo-Dionysius ait quod daemones seu angeli mali, «angelicas dotes... etiam nunc integras planeque perspicuas», conservare, post peccatum suum: άνγελικάς δωρεάς... ολόκληροι καί παμφαεϊς είσι Quae quidem verba de bonis quae a natura daemones habent intelligunt eius commentatores Pachimeras 12, et Ma­ ximus 3, qui clarius vertit cogitationem Pseudo-Dionysii: εκ φύσεως εχουσιν άγαθόν ού μετα-τρέχουσιν, bonum quod a natu­ ra habent non evertunt seu corrumpunt. Inter doctores vero scholasticos, nullus tam frequenter adhibet hanc formulam sicut S. Thomas, eam expresse ex­ tendens ad hominem singularem peccantem et ad totam hu­ manitatem lapsam ex peccato Adami 4. 1 Pseudo-Dionysius, De divinis nominibus, cap. 4 § 23, MG, 3, 725. 2 Pachimeras, Paraphrasis in h. /., ibidem, coi. 797 C. 3 Maximus, Scholia in h. I., MG, 4, 293 A. 4 C. S. Thomam II Sent. dist. 3, q. 4, ad 5 una cum obiectionibus; dist. 19, art. 4, arg. 1 sed contra; dist. 30, q. 1, art. 1 ad 3; dist. 34, art. 5 arg. 1 sed contra; III Sent., dist. 20 q. 1, art. 1 obi. I et eius resp.; De Malo, 16, 5 obi. 16; 16, 6, obi. 3 et corp, art.; I, 64, 1, sed contra et corp.; 95, 1; 109, 1 et 2; I-II, 85, 1 arg. 1 et eius resp.; in Pseudo Dionysium De divinis nomini­ bus, cap. 4, lect. 19, ubi hanc paraphasim facit: dona angelica, ad angelicam • 1 810 L. Il, Q. LXXXV: De effectibus peccati Ideo ergo haec tria, scilicet essentia, potentia naturalis operativa et pronitas vel inclinatio ad operationem, prout se habet ex parte potentiae vel subiecti, manent integra et intacta post peccatum, tam in angelis quam in hominibus. Lnde et ordo seu hierarchia vel praelatio manet in daemoni­ bus post peccatum (I, 109, 1), quia talis ordo vel hierarchia est natrualis substantiis separatis. Non ergo corrupta neque diminuta, sed sicut a Deo acceperunt, manet. 43. B) E contra alia formula, «homo per peccatum origi­ nale spoliatus est gratuitis et vulneratus in naturalibus», pri­ mo et directe dicta est de homine et quidem relate ad pecca­ tum originale, et dein relate ad peccatum actuale, et postea extensa est etiam ad daemones seu ad angelos peccantes, qui etiam peccato suo spoliati sunt gratuitis et vulnerati in naturalibus Nec mirum est hoc, quia homo et angelus re-, late ad supematuralia se habent in eadem linea et propterea habent gratiam et gloram eiusdem speciei. Unde et relative ad iustitiam originalem, aequali modo solvebant quaestio­ nem theologi pro angelis et pro homine, et S. Thomas ver­ bum Augustini de angelorum elevatione, «simul in eis con­ dens naturam (Deus) et largiens gratiam» 2, ad hominem ex­ tendit, ut probet eum fuisse creatum in gratia sanctificante seu simul a Deo accepisse naturam et gratiam 3. Sicut ergo modus accipiendi a Deo naturam et gratiam extensus est ab naturam pertinentia, quae in principio sunt data eis, nequaquam dicimus esse mutata, ut ex eorum mutatione mali (quasi substantialiter) effecti sint, sed permanent adhuc integra, idest absque corruptione naturae, et splendi­ dissima, idest absque diminutionc luminis intellectualis». Per «naturalia» autem intelligit tria, scilicet essentiam, potentias et naturales eius opera­ tiones; esse, vivere et intelligere vel essentiam, virtutem et operationem (I-II, 85, 1 ad 1; I, 75, prol.) «ui patet eius verba intuenti», ait S. Doctor I-II, 85, 1; «participant enim bono, in quantum sunt et vivunt et intelligunt, et in quantum est in eis aliquis motus desiderii, qui non tendit nisi in bonum, verum vel apparens» (In De divinis nominibus, cap. 4, lect. 19, p. 479 b), et clare hoc apparet in littera Pseudo-Dionysii. i DeMaio, 16, 6 obi. 12. 2 S. Augustinus, De Civitate Dei, lib. XII, cap. i, n. 2, ML, 41,357. Cf. S. Tho.ma.m, I, 95, 1 sed contra. C. Ill § I: Homo spoliatus et vulneratus 811 angelis ad homines, ita contrarius modus amittendi illam extensus est ab homine ad angelos, quia contrariorum ea­ dem est ratio. Et pro momento quod habet in theologia, liceat nobis duo considerare circa hanc formulam: primo, originem et fortunam historicam eius; secundo, sensum historicum ipsius. 44. a) Origo historica huius formulae eiusque fortuna. 45. 1) Occasio eius sumpta fuit ex pericopa quadam parabolae de bono Samaritano, ubi dicitur: «Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum; et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto» *; quam Patres allegorice intelligunt de ho­ mine, idest, Adamo, qui transiens per hanc vitam, incidit in latrones, idest in laqueum diaboli tentantis, qui eum donis a Deo acceptis despoliaverunt, suggerendo peccatum, et gra­ viter vulneratum reliquerunt in via. Ita Origenes 1 2; S. Am­ brosius 3; S. Hieronymus 4; S. Augustinus 5, et multi alii6. Liceat nobis audire Augustinum, qui maiorem videtur habuisse in posteros influxum. «Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho: ipse Adam intelligitur in genere humano. Jerusalem, civitas pacis illa coelestis, a cuius beatitudine lapsus est. Jericho, luna interpretatur, et significat mortalitatem nostram, propter quod nascitur, crescit, senes­ cit et occidit. Latrones, diabolus et angeli eius; qui eum spo- *■ '· t 1 Luc., 10, 30. 2 Origenes, Homilia 34 in Lucam, MG, 13, 1886-1887, ubi splendide hoc exponit; et Prologo in Canticum Canticorum, Ibidem, coi. 69-70. 3 S. Ambrosius, in Lucam, lib. VII, n. 73, ML, 15, 1718. 4 S. Hieronymus, Epistola 64 ad Fabiolam de veste sacerdotali, ML, 22, 611, ubi illud spoliaverunt vertit nudaverunt (=nudatus), et illud plagis im­ positis vertit vulneraverunt (=vulneratus); et in Comment, super Matt., cap. 20. 19-31, ML, 26, 151, ubi similiter adhibet verbum vulnerationis. 5 S. Augustinus, Quaestionum Evangeliorum, Lib. 2, q. 19, ML, 35, 1340; et in Sermone 131 de verbis Evangelii loannis, ML, 38, 732. 6 Cf. S. Thomam, Catena Aurea, h. 1. '•i ·■' L. 11. Q. LXXXV: De effectibus peccati 812 X 3 T 3 T \7 1 E T 1 S T T Y T . T B R T ï I î J E S liaverunt, immortalitate; et plagis impositis, peccata suaden­ do; reliquerunt semivivum, quia ex parte qua potest intelligere et cognoscere Deum, vivus est homo; ex parte qua pecca­ tis contabescit et premitur, mortuus est, et ideo semivivus dicitur. Sacerdos autem et Levita qui, eo viso, praeterierunt, sacerdotium et ministerium Veteris Testamenti significant, quae non poterant prodesse ad salutem. Samaritanus, custos interpretatur, et ideo ipse Dominus significatur hoc nomine. Alligatio vulnerum est cohibitio peccatorum. Oleum, consola­ tio spei bonae, propter indulgentiam datam ad reconcilia­ tionem pacis. Vinum, exhortatio ad operandum ferventissimo spiritu. lumentum eius est caro, in qua ad nos venire dignatus est. Imponi iumento est in ipsam incar­ nationem Christi credere. Stabulum est Ecclesia, ubi refi­ ciuntur viatores de peregrinatione redeuntes ad aeternam patriam» Quod complet alibi, cum eloquenter scribit: «Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi. Quid sanatur, si nihil est vulneratum, nihil sauciatum, nihil debilitatum atque vitiatum? Porro, si est quod sanetur, unde vitiatum est? Audis confitentem; quid desideras dispu­ tantem? Sana, inquit, animam meam. Ab illo quaere unde vitiatum sit quod sanari rogat, et audi quod sequitur: quo­ niam peccavi tibi» 1 2. Postea vero, inde iam ab initio Scholae, haec idea con­ tracta fuit celebri formula: «Adam per peccatum vulneratus est in naturalibus et spoliatus gratuitis», quam hoc modo, veluti auctoritatem, refert Simon Tornacensis 3. S. Augustinus, Quaestionum Evangeliorum, Lib. II, cap. 19. ML, 35, 1340. 2 De natura et gratia, contra Pelagium, cap. 19. n. 21, ML, 44, 256. 3 Simon Tornacensis, Disp. 10, edit, cit., p. 41, 3-4; et disp. 49, p. 144,7-8. 1 C. Ill § I: Homo spoliatos et vulneratos 813 46. 2) Quis autem primus hanc formulam proposuerit, incertum est. Solebant antiqui theologi provocare ad Glos­ sam Ordinariam Revera tamen neque in Beda neque in S. Augustino inve­ nitur formula spoliatus gratuitis et vulneratus in naturalibus. Sed neque inveniri poterat, quia haec formula supponit dis­ tinctionem inter naturalia seu iustitiam gratis datam, quam multi theologorum saeculi XII et XIII ponebant datam fuis­ se angelis et Adamo una cum creatione, et gratuita seu iusti­ tiam gratum facientem, quam appellabant gratiam, et hanc dicebant fuisse eis postea collatam, ut mereri possent beatitudinem. Consequenter, per contrapositionem ad has duas iustitias adaequate distinctas, ponebant duos effectus pecca­ ti originalis in homine, scilicet exspoliationem iustitiae gra­ tuitae et vulnerationem iustitiae naturalis. Est ergo formula theologica, non formula patristica, et eiusdem fere temporis ac illa prior discussio videtur esse. In opere «Instructio sa­ cerdotis», inter opera S. Bernardi supposititia, invenitur haec formula modo fere aequali: «factus est —inquit— mi­ ser ille viator vel potius deviator, qui descendit de Jerusa­ lem in Jericho et incidit in manus latronum, in arbitrium 1 V. gr. S. Albertus Magnus II Sent., dist. 24, divisio textus, t. 27, p. 396 a, et art. 2, obi. 1, p. 397 b; dist. 26, divisio textus, p. 442 a; Summa theologica, II P., Tract. 14, q. 90, memb. 4, obi. 1, edit. cit. t. 33, p. 179 b; tract. 15, q. 94, memb. 3, arg. 3 sed contra, p. 214 a; tract. 16, q. 100, memb. 2, art. 2, obi. 4, p. 236 a; memb. 2, ad obi., p. 248 a; tract. 17, q. 113, p. 327 a; In Lucam, 10, 30, t. 23, p. 63-64; S. Bonaventura, II Seni., dist. 21, art. 3, q. 2, obi. 4, edit, cit., t. II, p. 516 a; dist. 29, art. 2, q. 1, obi. 1, ibidem, p. 700; S. Thomas, I Sent., prol. expositio textus; II Sent., dist. 29, q. 1, art. 2, arg. 1 sed contra; dist. 30, q. 1, art. 1, ad 3; De Malo, 5, 5, obi. 11; 16, 6, obi. 12; Catena aurea, in Luc. 10, 30; In Psalm. 13, n. 1; I, 101, 1, obi. 2; I-II, 85, 1, sed contra, ubi appellat ad Bedam. Revera ad Bedam et Augustinum provocat Alexander Halensis, Summa theologica, I P, n. 129, edit. cit. t. I, p. 198; I P. II lib., n. 418, arg. 3 sed contra, ubi ad Glossam appellat; n. 502, obi. 1, ad Bedam, t. II, p. 492 et 716; maxime autem in II P., II lib., in tract. 2, n. 24-36, t. III, p· 36-54, ubi editores referunt ad Rupellam, ubi complen­ tur quae dicit KoRS, La Justice primitive et le péché originel d'après S. Tho­ mas Paris, J. Vrin 1930, p. 104, nota 2; Humbertus de Romanis, Expositio Regidae S. Augustini, cap. 96, edit. Vallisoleti, 1752, p. 274-277. r ••C. 814 L. II. Q LXXXV: De effectibus peccati malignorum spirituum, qui vulneratum eum in naturalibus, spoliaveunt in gratuitis, et abierunt semivivo relicto, imo du­ plici morte corporis et animae affecto» l. Sed iam ante tempora S. Bernardi videtur fuisse adinventa, cum eam referat veluti «auctoritatem» Simon Tornacensis, ut supra diximus 2. Si intelligatur veluti glossa Bedae, qui adhuc considerabatur ut «auctoritas», bene intelligitur quare Simon Tomacensis sine nomine citet «auctoritatem». 47. b) Sensus historicus huius formulae. Sensus huius formulae non videtur semper fuisse idem. η 48. 1) Nam apud priores scholasticos, qui nondum cog­ noscebant formulam Pseudo-Dionysii et admittebant quod angeli et Adam creati sunt in naturalibus, hoc est, in rectitu­ dine quadam naturali divinitus accepta, non vero in gratui­ tis seu in gratia sanctificanti, quam tamen habuerunt vel habuissent, antequam peccarent, sensus formulae erat: Adam per peccatum suum spoliatus est gratuitis, scilicet privatus est penitus gratia sanctificante, et vulneratus est in naturalibus, idest diminutus seu debilitatus est in iustitia naturali vel originali quam acceperat una cum creatione. Ita videtur formulam intellexisse Simon Tomacensis, qui, ad quaestionem, «utrum immortalitas Adae, quam habuit ante peccatum, fuerit datum vel donum, idest naturale vel gratuitum», respondet quod erat datum naturale, non gra­ tuitum, et nitebatur seu pendebat haec immortalitas in complexione corporis aequali, quae partim erat conditio na­ turae, partim vero corroborabatur esu de ligno vitae: per ' Instructio sacerdotis, I P.. cap. 1, n. 2, ML, 184, 775, cuius etiam meminiscunt editores S. Bonaventurae, II Sent., dist. 29, art. 2, q. 1, t. II, p. 700, nota 1. 2 Circa sensum historicum verbi «auctoritas» cf. Chenu, O.P., Authenti­ ca er Magistralia, deux lieux rhéologiques aux XII-XIII siècles, apud «Divus Thomas (Placent.), april 1925, p. 257-258. C. Ill § I: Homo spoliatus et vulneratus 815 peccatum ergo non est sublata haec complexio, sed causa conservationis aequalitatis eius, et sic evasit vulnerata seu inaequalis facta, ideoque passibilis et mortalis. En eius verba: «Adam creatus fuit in complexione aequa­ li. Complexio vero aequalis dicta fuit eius immortalitas, quia ea aptus natus erat ad non moriendum. Haec autem aequalis complexio naturalis erat ei. Quod enim dicit aucto­ ritas, Adam fuisse immortalem, non de conditione naturae, sed de ligno vitae, sic concipitur: non conditione naturae tantum, sed ligno vitae coopérante. De conditione enim na­ turae tantum, habuit complexionem aequalem, sed esu ligni vitae complexio corroboranda erat in sua aequalitate, nisi peccasset Adam: sed, merito peccati, homo sibi ipsi relictus est, Deo, qui dederat aequalem complexionem, non conser­ vante eam in sua aequalitate. Merito ergo peccati, complexio Adae facta est inaequalis, ingruentibus molestiis nimii caloris, nimii frigoris et aliis. Non ergo per peccatum privatus est naturali, sed in eo vul­ neratus, quandoquidem complexio non est sublata, sed inae­ qualis facta» ’. Relative vero ad difficultatem: quomodo potuit spoliari gratuitis quae non habebat, si Adam conditus fuit in natura­ libus tantum, respondet: «Redditur a quibusdam: duo fue­ runt status Adae ante peccatum; primus, quo contentus fuit naturalibus tantum (et in his vulneratus fuit per pecca­ tum)...; secundus vero status Adae fuit in quo data sunt ei gratuita... et quibus spoliatus est per peccatum. Redditur quoque: unicus status fuit ante peccatum, quo contentus fuit Adam naturalibus... Dicitur enim spoliatus gratuitis, non quae habebat, sed quae habiturus erat, si in naturalibus perstitisset; quo modo quis amittit ludum in Simon* Tornacensis, Op. cit.t disp. 10, q. 1, p. 41, 12-26. * .· Λ .! tc·-. t ·.«· 816 L. II. Q. LXXXV: De effectibus peccati alea, quem numquam habuit, sed in cuius habendi discrimi­ ne erat» *. Quae eodem modo solvitur a S. Alberto Magno12. 49. 2) Quia vero haec naturalia in quibus dicebantur creati angelus et homo, idest iustitia naturalis seu originalis non erat sensu pleno naturalis, quia non de constitutione ipsius naturae neque de vera exigentia naturae, sed solum conformis naturae et una cum natura ab initio data a Deo et accepta ab angelis et ab homine, ideo alii posteriores pressiori sensu acceperunt «naturalia», pro naturalibus stricto et pleno sensu dictis, quando sermo erat de vulnera­ tione naturalium, nempe pro ipsa essentia et pro potentiis eius connaturalibus, et sic non haberetur perfecta correspondentia naturalium in utraque formula: Adam creatus est in naturalibus tantum, et: Adam per peccatum vulneratus est in naturalibus. Ita videtur intellexisse rem Magister Sen­ tentiarum, quando scribit: «Peccatum vero, idest culpa pro­ prie animae corruptio est. Si autem quaeritur in quo possit corrumpi anima, in parabola illius qui incidit in latrones, quando per peccatum in potestatem diaboli traditur, et tunc per peccatum exspoliatur gratuitis bonis, idest virtutibus, et in naturalibus bonis vulneratur, quae sunt ratio, intellectus, memoria et ingenium et huiusmodi, quae per peccatum obte­ nebrantur et vitiantur. Per peccatum etiam privatur illo bono, cuius participatione cetera bona sunt, quo tanto ma­ gis privatur, quanto magis se ab eo elongat » 3. « Praeter alias poenalitates pro peccato illo incurrit homo poenam in co­ rruptione et depressione liberi arbitrii. Per illud namque peccatum naturalia bona in homine corrupta sunt et gratui­ ta detracta. Hic est enim ille qui a latronibus vulneratus quidem in naturalibus est et spoliatus: vulneratus quidem in naturalibus bonis, quibus non est privatus, alioquim non 1 Ibidem, disp. 49, quaesi. 4, p. 144, 12-24. ’ S. Albertis Magnus, II Serit., dist. 24, an. 2 ad 1, edit. cit. p. 398 a. ' Petrus Lombardus, II Serit., dist. 35, cap. 4. C. HI § I: Homo spoliatus et vulneratus 817 posset fieri reparatio; spoliatus vero gratuitis, quae per gra­ tiam naturalibus addita fuerant. Haec sunt data optima et dona perfecta, quorum alia sunt corrupta per peccatum, idest naturalia, ut ingenium, memoria, intellectus; alia sub­ tracta, idest gratuita» *. Per gratuita ergo Magister intelligit tam iustitiam originalem quam gratiam sanctificantem, per naturalia vero ea tantum quae stricte naturalia sunt. Unde concedit quod Adam per suum peccatum non solum fuit vul­ neratus seu diminutus in dono impassibilitatis et immorta­ litatis, ut dicebat Simon Tornacensis, sed etiam vere exspo­ liatus seu privatus 1 2. Et haec acceptio «naturalium» pro ista formula invaluit apud ceteros theologos. Et quia Magister non determinavit modum quo deberet et posset intelligi praedicta diminutio seu vulneratio potentiarum animae per peccatum originale, ideo Magistri hanc viam sequentes toti fuerunt in invenien­ da explicatione praedictae diminutionis. Unde: * 50. Guilelmus Autissio dorensis intellexit hanc diminutionem per se et directe seu ex parte subiecti, quasi per subtrac­ tionem habilitatis potentiae ad bonum seu ad virtutem.', quae tamen subtractio vel diminutio per peccata personalia subsequentia, non esset aequalis pro unoquoque neque etiam maior quo magis peccata multiplicantur, sed proportionalis tantum et minor, ut sic non possent umquam corrumpere ex toto habilitatem illam. Et huius explicationis meminit S. Thomas, tum hic, articulo 2, tum etiam pluries in locis para­ llelis, eamque ex professo impugnat; et merito quidem, quia haec diminutio sic intellecta est quantitative, non qualitati­ va, prout natura rei explicandae postulabat; insuper, falso putat sequentia peccata minus proportionaliter diminuere, quia de se solent esse graviora, ideoque gravius seu II Sent., dist. 25, cap. 7. 2 Cf. Ibidem, cap. 5 in fine. 1 818 L. II, Q. LXXXV: De effectibus peccati plus nata sunt diminuere talem habilitatem; praeterea, hoc posito, in tantum posset crescere diminutio, quod totam ha­ bilitatem corrumperet. 51. Ceteri theologi hanc explicationem reprobarunt, et quidem merito, sicut et reprobarunt diminutionem caritatis per peccatum veniale, quae eodem principio nitebatur *, et consequenter intelligunt hanc diminutionem indirecte et per accidens, seu non ex parte radicis, sed ex parte termini; per appositionem extrinsecam impedimenti, non per subtractio­ nem ex parte ipsarum potentiarum. S. Albertus Magnus ex­ pressit hoc valde graphice dicens quod haec diminutio intelligenda est ex parte termini ad quem, non ex parte termini a quo1 2; vel, ut ait S. Bonaventura, hae potentiae non dimi­ nuuntur per peccatum secundum id quod sunt, sed secun­ dum id ad quod sunt \ Dein, per introductionem axiomatis Pseudo-Dionysii: naturalia post peccatum manserunt inte­ gra, solutio Autissiodorensis explosa penitus fuit. Hoc autem dato et concesso, oportet videre quis est ille terminus ad quem, de quo loquebantur isti theologi, utrum scilicet sit gratia et virtus infusa (=bonum supematurale), an virtus acquisita seu naturalis et actus honestus (=bonum naturale). Quae quidem inquisitio est maioris momenti, quia ex ea determinari poterit quid ipsi intelligant de diminutione virium hominis per peccatum originale. 52. Et dicendum est eos expresse locutos fuisse de bono supematurali gratiae et virtutum infusarum, partim, quia multi eorum, saltem initio, hoc duos ordines non sat clare distinguebant et omnia videntur reducere ad supematura- 1 2 dist. ' Cf. S. Thomam, II-II, 24, 10. S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 24, art. 6 edit. cit. t. 27 p 403 b' 25, art. 7, p. 440 b. S. Bonaventura, II Sent., dist. 34. art. 2 q. 2, edit, cit., t. II, p. 813 b. C. Ill § 1: Homo spoliatus et vulneratus 819 lia; partim, quia hoc bonum considerare proprie spectat ad theologiam. Unde et S. Albertus Magnus et potissimum S. Thomas, qui hos duos ordines apprime distinguebant, dimi­ nutionem seu vulnerationem in naturalibus intelligunt per ordinem ad bonum supernaturale seu gratuitum; ipsi etiam fuerunt qui axioma pseudo-dionysianum expresse compara­ verunt cum alio magis noto theologorum. Liceat ergo nobis mentem horum duorum Doctorum penitius investigare. EXCURSUS DE MENTE S. ALBERTI ET S. THOMAE A. Mens S. Alberti Magni I 5·^*· 53. Ergo S. Albertus Magnus expresse sublineavit correlationem inter hanc formulam: Adam per peccatum spoliatus fuit gratuitis et vul­ neratus in natualibus, et positionem sat communem theologorum sui temporis dicentium quod Adam fuit creatus in solis naturalibus et non in gratuitis, et secundum eam coordinat distinctiones Magistri Sententia­ rum. Nam tractatum de casu hominis dividit in tres partes, «secundum ea quae sunt in omni casu», scilicet de causa casus (dist. 21-23), de statu a quo cecidit (dist. 24-29), de eo in quod cecidit (dist. 30-33). Par­ tem autem illam, in qua agit de eo «a quo cecidit Adam per peccatum» subdividit in duas partes, «in quarum prima agit qualiter cecidit a naturalibus in quibus est vulneratus, et in secunda qualiter cecidit a gratuitis» ’. Naturalia autem in quibus est vulneratus reducit ad liberum arbi­ trium et diversos status libertatis, scilicet a coactione, a miseria, a pec­ cato 2. Gratuita vero quibus fuit exspoliatus reducit ad gratiam operan­ tem et cooperantem et ad virtues inde consequentes 3. Similiter in Summa Theologica agit «de potentiis animae, quibus perficitur anima in naturalibus» 4, ubi agit de sensualitate 5, de ratione et eius partibus, scilicet inferiori et superiori, speculativa et practica, 1 S. Albertus Magnus, II Sent., dist. 24, divisio textus, p. 396. 2 Ibidem. II Sent., dist. 26, divisio textus, p. 442. Summa Theologica, II P. Tract. 15, t. 33, p. 193. Ibidem, q. 92, p. 193-199. 820 L. Π, Q. LXXXV: De effectibus peccati agente et possibili et de libero arbitrio 2; et postea loquitur «de gratia qua perficitur anima, et de virtute qua perficitur voluntas in gratui­ tis· \ et expresse affirmat correspondentiam inter has duas partes Summae et duas alias Sententiarum 4. Connexionem autem istius distinctionis cum illa de creatione Adami in naturalibus tantum et non in gratuitis sublineat etiam cum ait: «Hic .Magister tangit id a quo cecidit homo quoad bonum gratiae, vel quod habuit si creatus fuit in gratia, vel quod habuisset si non fuit creatus in gratia, quoad aliam opinionem» 5. Difficultatem etiam ex hac correspondentia venientem, eodem modo solvit ac Simon Tomacensis, quod scilicet «secundum hanc opinionem (nempe hominem fuisse conditum in solis naturalibus), homo non fuit spoliatus gratuitis quae haberet, sed quae habiturus esset, si stitisset»6. Hoc tamen ipse in Sententiis non admittit ', et nomine naturalium non intelligit originalem iustitiam, sed potentias naturales animae sanas et rectas, ut Magister Sen­ tentiarum, in quo recedit a Simone Tomacensi. 54. Praeterea, secundo, coordinat «naturalia» formulae traditionalis, in quibus homo per peccatum vulneratus est, cum formula PseudoDionysii de integritate •naturalium» post peccatum, quam ab angelis ex­ tendit ad hominem. · Naturalia —inquit—etsi vulnerentur per peccatum, non tamen auferuntur, nec in angelo nec in homine; dicit enim Diony­ sius in libro De divinis nominibus: data illis naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus, sed sunt integra et splendidissima» 8, quod ap­ probat postea, «quia hoc dicunt quidam sancti et videtur Augustinus dicere»’. Similiater, dicit postea: «quod naturaliter inest, ut potentia animae, non spoliatur per peccatum, quia peccatum naturalia non spo­ liat, sed vulnerat, sicut dicit Glossa super illud Lucae X, 10: qui etiam despoliaverunt eum et plagis impositis abierunt, semivivo relicto. Ergo videtur per verbum Dionysii in libro De divinis nominibus, ubi sic dicit de daemonibus: Data illis naturalia dona nequaquam ipsi non videant claudentes suorum bonorum inspectivas virtutes. Liberum autem arbi- Ibidem, q. 93, p. 199-209. Ibidem, q. 94, p. 209-222. Summa Theologica, II P. Tract. 16, p. 223-275. Summa Theologica, p. 193 et 223 prol. II Sent., dist. 26, divisio textus, p. 442. II Sent., dist. 24, art. 2, ad 1, p. 398 a. II Sent., dist. 24, art. 1, p. 397 b. Summa Theologica. II P., tract. 14, q. 85. arg. 2 sed contra, t. 33, p. 135 a. Ibidem, p. 137 b. C. Ill § I: Homo spoliatus et vulneratus 821 trium est de datis naturalibus» *. Et paulo post dicit quod haec duo ar­ gumenta «concedenda sunt et procedunt secundum dicta Sanctorum» 2. Pariter, ad argumentum: «naturalia non tolluntur per peccatum, licet vulnerentur; et hoc idem inducit Magister in ilio cap. Unde mani­ festum est. Ergo videtur quod post peccatum non amittit homo liberta­ tem, quia est de naturalibus donis» 3; respondet: «per peccatum non tollitur libertas a coactione, licet vulneretur, sed tollitur libertas a pecca­ to et per peccatum servituti adiicitur et premitur ad aliud peccatum, ita quod non resistit; tamen semper hoc facit ex voluntate et non ex necessitate coactionis»4. Et paulo post ait: «Ad id quod quaeritur ulte­ rius, si libertas sit amissibilis, dicendum quod libertas a coactione numquam est amissibilis, quia a natura est; natura enim non tollitur per pec­ catum, sed vulneratur. Sed libertas a peccato amissibilis est per pec­ catum, et libertas a prima miseria amissibilis per miseriam poenae aeternae»5. Insuper alibi ait: «Dionysius in libro De divinis nominibus dicit de daemonibus sic: Data illis naturalia bona nequaquam ea mutata esse dicimus, sed sunt integra et splendidissima. Synderesis autem est datum naturale. Ergo in damnatis non omnino extinguitur» 6. Et hoc appro­ bat, dicens in corpore quod «scintilla conscientiae sive synderesis in nullo, nec viatore nec damnato, extinguitur ex toto» 7, «quia synderesis est de datis naturae, et ideo, natura manente, non corrumpitur nec extin­ guitur in toto» 8. Inde ergo S. Albertus sumit «naturalia» in sensu Pseudo Dionysii et in sensu Magistri Sententiarum, et non in sensu Simonis Tomacensis, pro stricte naturalibus. Consequenter admittit quod haec naturalia sunt simul integra post peccatum, et non integra seu vulnerata, non tamen secundum idem, nam manent integra ex parte termini a quo seu ex parte sui, et diminuuntur seu vulnerantur ex parte actus seu termini ad quem. Ait enim quod libertas a necessitate, quae est de datis naturae, ut supra vidimus ex eodem Alberto, «dupliciter consideratur, scilicet secundum terminum a quo, idest secundum quod est a necessi­ tate libera vel absoluta, et sic numquam amittitur vel diminuitur...; unde 1 Summa Theologica II P.. tract. 15, q. 94, arg. 3 et 4 sed contra, t. 33, p. 214. 2 Ibidem, Summa Ibidem, Summa Summa in fine. Theologica, II P., tract. 15, q. 95, obi. 5, p. 215 b. ad 5, p. 217 a. Theologica, II P., tract. 15, q. 96, ad quaestionem, p. 219 a. 6 Theologica, II P., tract. 16, p. 99, memb. 2, art. 3, arg. 5, sed contra, p. 239 a. Ibidem. * Ibidem, ad ultimum, idest ad 5, p. 239 b. •-rj 822 L. II. Q. LXXXV: De effectibus peccati secundum hoc aeque est in Deo et in creatura et aeque in beato et mise­ ro et aeque in bono et malo. Potest etiam considerari in comparatione ad actum eligendi (=ad terminum ad quem), et per hunc modum non amittitur, sed diminuitur ex defectu habitus gratiae vel gloriae» ’. Et impugnat modum explicandi hanc diminutionem ex parte subiecti, ut faciebat Autissiodorensis 2. 55. Tertio, hanc diminutionem explicat per ordinem ad terminum supematuralem seu ad gratuita. Nam loquens de poena propria peccati originalis, ait quod «ex parte animae sunt poenae quas determinat Beda in homilia super illud Evangelii Lucae, X, 30: Homo quidam des­ cendebat de Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, ubi sic dicit: homo quando peccavit, incidit in malitiam, in impotentiam, in igno­ rantiam et in concupiscentiam. Dicit enim quod spoliaverunt eum in gratuitis et vulneraverunt eum in naturalibus, in quatuor illis poenis. Et dicitur malitia ibi prout est poena, malignabilitas, prout de facili malignatur homo, sicut dicitur Gen. VK, 21 : sensus et cogitatio huma­ ni cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. Et intelligit de nati­ vitate corrupta. Impotentia dicitur debilitas ad bonum; quod vulnus inflictum est animae propter hoc quod est in membris corporis lex camis, ligans ea ne ad bonum sint mobilia secundum rationem, sicut dicitur ad Rom. VII, 22-23; condelector legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Et ibidem, v. 18: nam velle adiacet mihi, perficere autem non invenio. Ignorantia vero est privatio luminis in ratione et in electione agendo­ rum. Et de hoc dicitur Jerem. IV, 22: sapientes sunt ut faciant, bene autem facere nescierunt. Et Isaiae V, 21 : vae qui sapientes estis in ocu­ lis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Et dicit Augustinus in libro contra Manichaeum quod haec poena causata est ex hoc quod voluit esse sicut Deus, sciens bonum et malum. Unde per hoc punitus est in ignorantia agendorum, quam poenam sequitur error electionis, ut dicit Augustinus, et difficultas studii in inquirenda veritate. Et dicitur quod accipitur ex illo verbo Domini Genes. III, 17: in laboribus come­ des ex ea. Concupiscentia vero est concupiscentia noxiorum, de qua dicitur Prov. I, 22: usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt?. II Sent., dist. 24. art. 6, t. 27, p. 403. II Sent., dist. 35, art. 5, p. 508. I C. HI § I: Homo spoliatus et vulneratus I 823 Istae sunt poenae quae notatae sunt a sanctis, in quas incidimus ex peccato originali» *. Clarius autem hoc exponit proprio loco, scilicet in Luc. X, 30, ubi haec habet: «Ecce sceleris ministerium duplex. Despoliaverunt autem eum gratuitis, auferentes salutis habitum, de quo dicitur Isaiae, 61, 10: induit me Dominus vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me. Sic fratres Joseph exuerunt tuni­ cam polymitam, quam fecerat ei pater suus. Gratiam enim et vir­ tutes perdit homo quando, diabolo suadente et praecipitante, cadit in peccatum. «Et plagis impositis». Quia in naturalibus bonis vulnera gravissima intulerunt. Naturale enim bonum est in ordine cordis ab bonum cog­ noscendum, credendum, volendum, operandum, consequendum et reti­ nendum; quod, qualiter vulneratum sit, patet omnibus qui niti volue­ rint ad bonum et difficultatem sentiunt in his quae dicta sunt. Isaiae, I, 6: «vulnus et livor et plaga tumens, non est circumligata nec curata medicamine sacramentorum neque fota oleo misericordiae ministro­ rum et compassionum, Job, 16, 15: «concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas», quia peccato post peccatum continuo vulne­ ratur naturale bonum... «Semivivo relicto». Quia mortuus fuit, vita gratiae per culpam pri­ vatus, et in vita naturae profunde vulneratus, solam imaginem, in qua creatus est, retinens, Psalm. 38, 7: «in imagine pertransit homo»; Job, 19, 9-10: «spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo, destruxit me undique et pereo». Gloria enim conscientiae in gratiae perditione spoliatur, corona lapidum pretiosorum perditur in ornatu virtutum; destruitur homo undique in habitu naturalium bonorum, et sic volutatur de peccato in peccatum, et perit» 2. Et addit paulo post: «Vulnera sunt aperturae plagarum peccatorum, quae plagae sunt apertae quandiu consensu et actu et consuetudine di­ vidunt integritatem naturalis boni animae» 3. Alibi denique complet ex aliis descriptionem huius stragis produc­ tae per peccatum originale. «Peccato —inquit—essentialiter, ut causae, coniuncta est poena... quadruplex, ad minus, quarum duae sunt poenae damni (duae vero poenae sensus; damni autem) una scilicet in amissio­ ne incommutabilis boni, quod inhabitat sanctos; alia in spoliatione gra­ tuitorum, per quae inhabitat sanctos Deus; (sensus vero) tertia est co­ rruptio naturalis boni, de qua multum supra habitum est; quarta est ' Summa Theologica, II P. tract. 17, q. 113, t. 33, p. 327. 2 In Lucam, Opera, edit. cit. t. 23, p. 63-64. 3 Ibidem, p. 67. C. Ill § 1: Homo spoliatus et vulneratus 824 L. Π. Q. LXXXV: De effectibus peccati B. Mens Sancti Thomae inordinatio virium in regno animae, quia superiores ancillantur et infe­ riores dominantur. Praeter has sunt aliae quae non ita sentiuntur, ut maior potestas daemonis, et impotentia surgendi a malo, et defectus ad bonum, et inclinatio in malum, et obtenebratio luminis in intellectu ad bonum, et infinita alia, ut scilicet verum sit quod dicitur quod, qui in uno offen­ dit, multa bona perdit» 57. In hac explicatione S. Alberti Magni pro synthesi et coordina­ tione diversarum formularum traditionalium, manebat difficultas ex diversa acceptione «naturalium» relative ad Adam innocentem et ad Adam lapsum; quae quidem diversitas non solum est formalis seu ex diverso modo considerandi eamdem rem, sed etiam realis, quia natura­ lia in primo casu significant iustitiam originalem citra gratiam sancti­ ficantem; in alio vero nudam naturam significant, citra hanc origina­ lem iustitiam. Cum hac ergo diversa acceptione non poterat dari per­ fecta synthesis et coordinatio omnium elementorum traditionalium. Unde cum S. Albertus Magnus non potuerit se liberare ab hac sententia de creatione hominis in solis naturalibus, sed fluctuans permanserit, ut supra dictum est, dicendum est quod ipse potius indicavit viam per­ ficiendi synthesim illam quam compleverit. Ad S. Thomam vero perti­ net honor complendi et perficiendi opus inchoatum a suo magistro, etiam in hoc re; quia S. Doctor reiecit hoc elementum heterogeneum perturbans synthesim, docens quod homo et angelus conditi sunt in gratuitis et non in solis naturalibus. Quo facto, non erat amplius necesse comparare et coordinare secundam formulam Magistrorum et ter­ tiam Pseudo-Dionysii cum prima eorumdem Magistrorum, sed sat erat comparare secundam et tertiam inter se quoad naturalia et in ordine ad gratuita unice admissa ex prima formula. Unde S. Thomas numquam sibi posuit difficultatem qua angebatur Simon Tornacensis et quae adhuc perdurabat in S. Alberto Magno de spoliatione gratuito­ rum nondum habitorum; immo S. Doctor in hoc videbat robaratam propriam sententiam, et consequenter obiectionem illam debebat con­ cedere, et simul negare solutiones datas ab illis Magistris. 56. Sic ergo sequela peccati originalis in hac vita exprimiter tripli­ citer a S. Alberto: A) per modum poenae: a) damni: 1) amissio Dei inhabitantis animam. 2) spoliatio gratiae ac virtutum per quas inhabitabat. b) sensus: 1) corruptio seu vulneratio naturalis boni. 2) inordinatio virium in regno animae. B) per modum effectus: semivivus et semimortuus: a) mortuus vita gratiae et virtutum infusarum: spoliatus gra­ tuitis. b) graviter vulneratus in vita naturae: vulneratus in natutalibus, secundum quatuor vulnera. C) per ordinem ad libertatem: a) a peccato: libertas impeccantiae: spoliatus. b) a coactione: 1) ex parte termini a quo sive ex parte subiecti: manet integra. 2) ex parte termini ad quem sive per ordinem ad eligendum bonum: manet diminuta seu vulnerata. I * «1 58. Primo ergo S. Thomas, absque ulla ansa aequivocationis post­ quam reiecit quod homo conditus fuit in solis naturalibus, superadditis tamen naturae, «naturalia» formulae traditionalis theologorum et Pseudo-Dionysii pro eodem sumit, scilicet pro stricte et pure naturali­ bus, nempe pro essentia eiusque naturalibus potentiis; terminus etiam comparationis est idem, scilicet gratuita, in quibus homo et angelus conditi sunt. Et tam de angelis quam de hominibus, affirmantur simul haec tria: 1) spoliati sunt gratuitis; 2) vulnerati sunt in naturalibus: 3) permanent integri seu non vulnerati neque diminuti in naturalibus. Solvitur autem antinomia vulnerationis et non vulnerationis circa eadem naturalia, quia non dicuntur secundum idem, nam vulneratio Il Sent., dist. 36, art. 2, edit. cit. t. 27, p. 585-586. £7 5? • ·- -*— 826 L. II, Q. LXXXV: De effectibus peccati affirmatur ex parte termini, non-vulneratio vero asseritur ex parte principii vel radicis S. Thomas fortiter et frequenter sublineat hanc integritatem natura­ lium post peccatum, tam in angelis peccantibus seu in daemonibus de quibus unice loquebatur Pseudo-Dionysius, quam in hominibus, ad quos extendit formulam dionysianam sicut fecerat S. Albertus. «Data naturalia daemones per peccatum non perdiderunt. Sed homo non am­ plius quam daemon peccavit. Ergo si immortalitatem (naturaliter) ha­ buisset, eam nullatenus amississet» 12. «Defectus autem qui per origi­ nem traducitur, rationem culpae habens, non est per subtractionem vel corruptionem alicuius boni quod naturam humanam consequitur ex prin­ cipiis suis, sed per subtractionem vel corruptionem alicuius quod naturae superadditum erat· 3. «Peccando, diabolus proprietatem naturae suae non amissit, sed data naturalia in eis manent integra et splendidissi­ ma, ut Dionysius dicit» 4. Alibi ait quod dona naturalia in daemonibus non sunt ablata nec diminuta, sed integra manent; unde et ordines et praelationes, cum sint quid naturale in natura angelica, manent in daemonibus5. Et extendens ad hominem hoc principium, ait: «Illa subiectio corpo­ ris ad animam et inferiorum virium ad rationem, non erat naturalis, alioquin post peccatum mansisset, cum etiam in daemonibus data natu­ ralia post peccatum permanserint, ut Dionysius dicit in cap. 4 De Divi­ nis Nominibus»6. 59. Secundo, vulnerationem seu diminutionem naturalium intelligit per ordinem ad terminum supematuralem seu gratuitum. Et quia hoc est maioris momenti, oportet verba eius ex diversis operibus colligere et referre. Pro daemonibus. «Bona naturalia, prout in esse naturae absolute consideramur, remanent integra post peccatum, tamen pervertuntur quantum ad rectum ordinem quem habebant in gratia vel virtute, et hanc rectitudinem consequebatur super omnia Deum diligere» 7. «Dae­ mones dicuntur non videre sua naturalia, non quin ea absolute vi- Cf. S. ThO.mam, II Sent., dist. 25, exposit. textus. 2 II Sent., dist. 19, art. 4, arg. 1 sed contra. ’ II Sent., dist. 33, q. 2, art. 1. Cf. etiam dist. 34, art. 5, arg. 1 sed contra; De Malo, 16, 5, obi. 16; De Malo, 16, 6. obi. 3. I, 109, 1 et 2; I. 64, 1, sed contra et corp. art. 1 5 1,95,1. 6 II Sent., dist. 3, art. ultimo ad 5. 7 De Malo, 16, 6 ad 3. Cf. I, 64, 1; Π-Π, 3, 2. C. Ill § I: Homo spoliatus et vulneratus I 827 deant, alioquin nihil cognoscere possunt..., sed non vident ea in ordine ab bona gratuita...» Pro hominibus. «Bona naturalia debentur dupliciter: vel prout sunt in se considerata (ex parte principii vel radicis), secundum quod natu­ rae debentur ex propriis principiis, et sic nec homo nec angelus per peccatum aliquid naturalium amissit, quia Dionysius etiam integra data naturalia in angelis peccantibus permanere dicit, IV De Divinis Nominibus; vel secundum quod ordinantur in finem ultimum (ex parte termini), et hoc modo in utroque bona naturalia diminuta sunt qui­ dem, non penitus amissa, in quantum uterque factus est minus habilis et magis distans a finis consequutione et propter hoc etiam homo gratui­ tis spoliatus dicitur et in naturalibus vulneratus, Luc. X, 30, in Glossa» 2. «Remissio autem (vel diminutio aut vulneratio) huiusmodi habilitatis est secundum quod elongatio est ab actu, scilicet ab ipsa gratia» 3. Unde «illud bonum naturae quod per peccatum diminuitur, est medium in­ ter animam, quae est subiectum culpae, et gratiam; et ideo ex parte illa qua accedit ad gratiam, opponitur culpae, ratione cuius per culpam diminuitur, ut semper elongatior a gratia fiat, sed ex parte illa qua in substantia animae radicatur, non opponitur culpae, sed est subiectum eius, et ideo semper manet in anima, quandiu manet natura» 4. «Hoc intelligendum est de bono naturali vel ad quod natura est ordinata, sicut gratia vel virtus, vel de ipsis habilitatibus ad haec bona. Si enim intelligeretur de bonis naturalibus, quae sunt de esse naturae vel natu­ ram consequentes, sic falsum esset, quia talia bona post peccatum integra manent, ut Dionysius dicit cap. 4 De Divinis Nominibus» 5, «cuius habilitatis diminutio poena est hominis, si ad institutionem eius referatur» 6. «Naturale —ait alibi— dupliciter dicitur: uno modo (ex parte sub­ iecti vel radicis, scilicet) id quod consequitur ex principiis speciei, et hoc non mutatur per peccatum nec in homine nec in daemone, sicut nec species; alio modo dicitur naturale (ex parte termini scilicet) id ad quod natura est ordinata, et quantum ad hoc naturale per peccatum tollitur, in quantum aufertur beatitudo ad quam natura ordinata est, et diminuitur habilitas ad ipsam; et sic natura corrupta erat, quia non I De Malo, 16, 6, ad 3. Cf. I, 64, 1; II-II, 3, 2. II Sent., dist. 30, q. 1, art. 1 ad 3. II Sent., dist. 34, art. 5. II Sent., dist. 34, art. 5, ad 5. II Sent., dist. 35, art. 5 ad 1, 2, 5, et 6. II Sent., dist. 30, q. 1, art. 1 ad 5. L. 11. Q. LXXXV: De 828 effectibis peccati poterat perduci ad beatitudinem ab aliquo illius naturae corruptae, nisi natura reparata esset» 4 -t. «Culpa vulnerat hominem (et daemonem) in naturalibus, quantum ad capacitatem gratuitorum, non autem ita quod adimat aliquid de essentia naturae; et sic non sequitur quod intellectus eius (daemonis) erret nisi circa gratuita» 2. Denique: «In infinitum potest fieri additio in peccatis, per quae semper magis ac magis minuitur habilitas animae ad gratiam..., neque tamen tollitur totaliter ab anima praedicta habilitas, quia consequitur naturam ipsius» 3. fi 59. Tertio, hanc vulnerationem seu diminutionem in naturalibus extendit etiam ad habilitatem activo-passivam potentiarum animae ad fi­ nem naturalem et ad virtutes naturales seu acquisitas. Nam in I-II, q. 85, art. 1 affirmat quod «medium bonum naturae, scilicet ipsa naturalis inclinatio ad virtutem, diminuitur per peccatum», et paulo ante definit hanc inclinationem, quando ait: «quia homo a natura habet inclinatio­ nem ad virtutem, ut supra habitum est, ipsa inclinatio ad virtutem est quoddam bonum naturae». Oportet ergo videre supra de qua inclina­ tione loquatur. lam vero constat quod loquitur de inclinatione innata positiva ad bonum naturale beatitudinis naturalis et virtutum naturalium seu ac­ quisitarum, quatenus haec inclinatio est partis appetitivae, quia in his potentiis haec inclinatio non habet rationem habitus, sed potius natu­ ralis potentiae; haec enim «inclinatio habitus, non pertinet ad habitum, sed magis pertinet ad ipsam rationem potentiarum» 4. Unde et «voluntas ex ipsa natura potentiae inclinatur ad bonum rationis» 5, scilicet ad bo­ num honestum seu naturale; sed ad bonum divinum vel supematurale non inclinatur positive natura sua, sed solum per habitum infusum spei et caritatis. Et ideo contraponit S. Doctor hanc duplicem inclina­ tionem seu aptitudinem, quando ait: «Virtutes (naturales) in nobis sunt a natura secundum aptitudinem et inchoationem, non autem se­ cundum perfectionem (vel consummationem), praeter virtutes theolo­ gicas (=infusas vel supematurales6, quae sunt totaliter ab extrinseco» 7. Non est ergo dubium quod loquitur de inclinatione positiva naturali 2 III Sent., dist. 20, art. 1 qla. 1 ad 1. De Malo, 16, 6 ad 12. I. 48,4. 5 I-II, 5, 5. Cfr. I-II, 62. 1. Ι-Π. 63. 1. C. Ill § I: Homo spoliatus et vulneratus 829 appetitus ad bonum virtutis naturale seu honestum, quin consideret ordinem vel meram aptitudinem seu capacitatem obedientialem passi­ vam ad bonum supematurale, quam in aliis locis considerabat; et de hac affirmat quod diminuitur per peccatum originale et per peccatum actuale. Et insistit in peccato actuali, quia hoc est per se primo in po­ tentiis animae, sicut et haec inclinatio, et ideo melius apparet diminutio ex illo, quam ex peccato originali, quod per prius afficit ipsam es­ sentiam animae, et nonnisi per posterius afficit potentias. Et ex respon­ sionibus ad obiecta adhuc clarius apparet quod loquitur de peccatis actualibus. Quae quidem extensio ad inclinationem activam naturalem respectu boni ordinis naturalis, propria est S. Thomae relate ad S. Albertum Magnum, quia melius ceteris theologis S. Thomas distinguit et secernit ordinem naturalem et ordinem supernaturalem. Quod si haec intelligantur etiam suo modo de peccato originali, di­ cendum est iuxta S. Thomam, hominem fuisse vulneratum peccato ori­ ginali in naturalibus non solum relate ad gratuita, sed etiam relate ad naturalia bona. 60. Et inde naturaliter surgit quaestio quomodo se habeat natura lapsa ad naturam puram in hac vulneratione naturalium tam respectu gratuitorum quam respectu connaturalium, utrum aequaliter vulnerata seu debilitata an inaequaliter, idest magis vulnerata. 61. a) Et si quidem sumamus ex una parte naturam lapsam pec­ cato actuali mortali —quia solo veniali non labitur seu non cadit— et ex alia naturam puram, absque ullo peccato et absque ullo dono super­ natural! aut praeter-naturali, evidens est quod natura lapsa est intrinse­ ce debilior quam natura pura, tum in ordine ad bonum supematurale seu gratuitum, quia est positive indisposita et magis adhuc quanto ma­ gis peccat, dum natura pura est solum indisposita negative; tum etiam in ordine ad bonum ordinis naturalis, quia natura pura non est realiter vulnerata neque positive inclinata ad malum contrarium, dum natura lapsa est realiter vulnerata, per appositionem impedimenti peccati ac­ tualis, quae augetur et crescit quanto magis multiplicantur actualia peccata, et positive indisposita ad illud, eo ipso positive disponitur ad contrariam, per actum conversionis ad illud, qui est inchoatio habitus vel dispositionis contrariae. Et hoc saltem probant evidenter ea quae tradit S. Doctor in I-II, q. 85, art. 1, tam in corpore quam in responsio­ nibus ad obiecta. Quia ergo Adam et Eva peccaverunt peccato personali actuali seu peccato originali originante, dicendum est eos esse intrinsece debilio­ res ad bonum morale naturale et supematurale quam fuisset homo ,à 830 L. II, Q. LXXXV: De effectibus peccati conditus in statu naturae purae, v. gr, si illimet fuissent mere conditi a Deo absque ulla elevatione ad ordinem supernaturalem. 62. b) Si vero sumamus ex una parte naturam lapsam solo peccato originali, et ex alia naturam puram, difficilior est responsio. Nam se­ cundum S. Thomam, homo in statu naturae purae haberet omnia et sola illa quae naturaliter consequuntur ad naturam humanam et par­ tes eius sibi relictas, absque elevatione aliqua supernatural! et absque culpa in defectibus quae naturam in quantum huiusmodi sequerentur. Ait enim: «poterat Deus a principio, quando hominem condidit, etiam alium hominem ex limo terrae formare, quem in conditione naturae suae relinqueret, ut scilicet mortalis et passibilis esset, et pugnam con­ cupiscentiae (=partis inferioris animae) ad rationem (=partem supe­ riorem) sentiens; in quo nihil humanae naturae derogaretur, quia hoc ex principiis naturae consequitur. Non tamen iste defectus in eo rationem culpae et poenae habuisset, quia non per voluntatem iste defectis causa­ tus esset» Iam vero haec eadem ponit in natura lapsa solo peccato originali, uti apparet ex locis sequentibus: «Relictus est homo (ex peccato originali) in illis tantum bonis quae eum ex naturalibus principiis consequuntur, et hoc expresse Dionysius dicit. De Coelesti Hierarchia, cap. 3, sic inquiens: «Propium autem principium habens homo in generationibus corruptibilibus, merito ad principii consequentem ductus est finem», idest hoc ex peccato meruit ut, cum ex principiis suis, ex quibus compo­ situs est, sibi corruptio deberetur, reduceretur per peccatum ad talem finem qui suis principiis congrueret et hoc accipitur ex hoc quod dictum est Genes. III, 19: terra es et in terram ibis. Secundum hoc ergo dico quod isti defectus possunt ad naturam hu­ manam dupliciter comparari: vel ad eam secundum quod in principiis naturalibus suis tantum consideratur, et sic proculdubio non sunt poe­ nae eius, sed naturales defectus, sicut etiam esse ex nihilo vel indigere conservatione, est defectus quidam naturalis omnem creaturam conse­ quens, et nulli est poena; vel ad eam prout instituta est, et sic proculdu­ bio poena sunt sibi, quia etiam ex privatione eius quod gratis alicui conceditur, postquam concessum est, puniri dicitur aliquis2. «Ex prin­ cipiis naturae sibi relictae, idest privatae illo dono gratiae quod naturae primo conditae datum fuerat, ut in II libro dictum est, huismodi defec­ tus causantur» J. 1 II Sent., dist. 31, q. 1. art. 2, ad 3. 2 // Sent., dist. 30, q. 1, art. 1. 5 III Sent., dist. 15, q. 1, art. 3 ad 3. C. IU § I: HOMO SPOLIATUS ET VULNERATUS 831 Et clarius adhuc: «Necessitas moriendi partim homini est ex natura, partim ex peccato. Ex natura quidem, quia corpus hominis composi­ tum es ex contrariis, quae nata sunt agere et pati ad invicem, ex quo accidit dissolutio compositi. Sed tamen in statu innocentiae donum quoddam a Deo gratis datum animae inerat, ut ipsa praeter modum aliarum formarum secundum modum suum vitam indeficientem cor­ pori largiretur, sicut ipsa incorruptibilis est, et non secundum modum corporis corruptibilem, quandiu ipsa manebat Deo subdita, et corpus ei omnino subdebatur, nec aliqua dispositio in corpore accidere pote­ rat quae vivificationem animae impediret. Sed propter peccatum, istud donum ablatum est, et ideo relicta est humana natura, ut dicit Dionysius in Ecclesiastica Hierarchia, cap. 3, in statu qui debetur ei ex natura suorum principiorum, secundum quod dictum est ei Genes. III, 19: terra es et in terram ibis. Et ideo post peccatum, necessitas moriendi inest homini ex peccato sicut ex remo­ vente prohibens, quod erat gratia innocentiae; ex natura autem mate­ riae sicut ex eo quod per se necessitatem mortis inducit» ’. Quod autem dicitur de istis defectibus corporis, proportionaliter va­ let de defectibus appetitus inferioris relate ad superiorem. Et eadem conclusio videtur necessario sequi ex conditione aequali quam haberet in altera vita ille qui, conditus in statu naturae purae, statim moreretur, et parvulus decedens sine baptismo cum solo originali; ambo enim carerent visione beatifica, ambo etiam haberent integra omnia naturalia et ambo essent absque ulla poena sensus 2. Ergo et in hac vita quantum ad naturalia eodem omnino modo se haberent. Unde S. Doctor ait quod poena originali peccato debita «nihil subtrahit eo­ rum quae naturae ex principiis suis debentur» 3. Et in idem redit id quod dicit in De Malo, q. 5, art. 2: «Quod ergo detrimentum aliquod patiatur aliqua persona in his quae sunt supra naturam, potest contingere vel ex vitio naturae vel ex vitio personae; quod autem detrimentum patia­ tur in his quae sunt naturae, hoc non videtur posse contingere nisi prop­ ter vitium proprium personae... Poena autem sensus opponitur integritati naturae et bonae eius habitudini, et ideo poena sensus non debetur alicui nisi propter peccatum actuale». Ideo ergo naturalia in utroque manent in tota sua integritate, et con­ sequenter eadem est conditio naturalis hominis in statu naturae purae et in statu naturae lapsae cum solo originali. Et hac de causa solent theologi posteriores dicere quod differentia inter naturam puram et 1 2 III Sent., dist. 14, q. 1, art. 1. Cf. I-II, 85, 5-6. De Malo, 5, 1 ad 15. II Sent., dist. 32, q. 2, art. 2 ad 2. ** 1 iT - 832 L. Π. 0 LXXXV: De effectibus peccati naturam lapsam solo peccato originali «tanta est quanta est inter per­ sonam nudam ad initio et personam expoliatam» '. Quam formulam Caietani retinent posteriores theologi paulo immutatam, ut elegantiorem redderent, nempe differunt istae naturae inter se sicut homo nudus ab homine nudato. «Quare —inquit Dominicus de Soto— homo in puris naturalibus ab homine lapso non aliter, praeter rationem culpae, dif­ fert in hac parte, quam uti homo nudus, qui numquam fuit indutus ab homine nudato quibus fuerat vestitus. Ambo enim sunt aeque nudi: nisi quod nuditas in primo casu nulla fuisset poena, sed naturalis nega­ tio ornamenti; in secundo vero est privatio propter culpam» -. Et affirmant quod, quando Concilia dicunt hominem per peccatum originale fuisse in deterius vel peius commutatum secundum animam et secundum corpus, termini comparationis sunt ex una parte homo innocens seu prout fuit a Deo historice constitutus in iustitia et sancti­ tate, non autem homo purus, et ex alia homo lapsus solo peccato origi­ nali. Unde non dicunt quod homo lapsus sit in peiori conditione quam homo purus, sed quam homo elevatus. Id quod omnino evidens et ve­ rum est. Et Dominicus de Soto, qui adfuit disputationibus tridentinis, hoc expresse affirmat3. * t 63. Comparatio vero inter hominem purum seu in puris naturali­ bus et hominem lapsum solo originali, theologorum est, non Concilio­ rum, et propterea libere disputatur in scholis, et vehementer disputata est specialiter post Concilium Tridentinum. Ergo inter theologos posttridentinos datur hac in re duplex positio fundamentalis: 64. Prima contendit hominem lapsum et hominem purum esse omnino in eadem conditione secundum rem ipsam easdemque omnino esse utriusque vires naturae ad bonum supematurale et ad bonum na­ turae proportionatum; unde nec secundum corpus nec secundum ani­ mam homo est in deteriori conditione quam esset in statu naturae pu­ rae. si a Deo in illo fuisset conditus. Ita Dominicus de Soto et Medina, ex Ordine Praedicatorum; ex Societate lesu Molina, S. Robertus Bellarminus, Suarez et plures alii; ita ut inter modernos theologos commu­ nior evaserit. Et secundum hanc positionem, peccatum originale esset mera privatio, et effectus eius in natura deberent consequenter intelligi mere privative: unde vulneratio in naturalibus non est intelligenda posi- Caietanus, In l-II, q. 109, art. 2, n. 3. Dominicus Soto, De natura et gratia, cap. 12, edit. cit. p. 52. Dominicus Soto, De natura et gratia, cap. 12, p. 52 b. C. Ill § I: Homo spoliatus f.t vulneratus 833 live, sed mere privative et sic idem re exprimit ac aliud membrum: spoliatio in gratuitis. Id quod conceptis verbis admittit Beraza scri­ bens: «Effatum illud, spoliatus gratuitis et vulneratus in naturalibus, non duas, sed unam dumtaxat stragem significat, sub diverso tamen res­ pectu inspectam: spoliatur homo donis gratuitis et relinquitur obnoxius suis defectibus naturalibus, qui, ut diximus, nunc iure merito vulnera vocantur» '. 65. Alia vero positio fundamentalis tenet hominem lapsum et ho­ minem purum non esse omnino in eadem conditione secundum rem ipsam, sed hominem lapsum esse in deteriori seu peiori conditione quam homo purus neque easdem omnino esse vires utriusque relate ad bona supernaturalia et naturalia prosequenda. Ita maior pars theo­ logorum thomistarum, maxime post sic dictas controversias de auxi­ liis, ut Alvarez, Lemos, alii; quibus accedunt theologi augustinenses, et ex Societate lesu Esparza, Tyrsus Gonzalez, Kilber, Pesch, cum aliis. Sed insuper haec sententia duplicem formam induit: iuxta quosdam enim vires naturales hominis lapsi sunt intrinsece et in seipsis debiliores ad bonum supernaturale et naturale prosequendum quam vires homi­ nis puri; ita Lemos, Sylvius, Contenson, Gazzaniga, alii; iuxta alios vero sunt solum extrinsece debiliores, nempe ex maiori impugnatione diaboli et mundi et ex minori auxilio Dei pro operibus ordinis naturalis, et ita rem explicat maior pars thomistarum et aliorum theologorum, qui ci­ tati sunt pro secunda sententia fundamentali. Secundum hanc ergo sententiam —quocumque modo exponatur— per peccatum originale naturalia sunt vere et proprie vulnerata modo positivo, et haec vulneratio aliud quid reapse significat quam aliud mem­ brum axiomatis: spoliatus gratuitis. 66. Si iam aliquod iudicium de hac re proferendum est, dicen­ dum est: 67. 1°, omnes istae positiones sunt perfecte compatibiles cum doctri­ na Ecclesiae, quae hanc quaestionem in suis decretis non tangit. Faten­ dum est tamen maiorem partem theologorum qui in Tridentino adlaboraverunt in Decreto de attenuatione vel debilitatione liberi arbitrii post peccatum Adae, favere sententiae de debilitatione partium ani­ mae ad ipsa naturalia bona prosequenda, et sic homo lapsus debiliores vires haberet quam homo purus, ut patet ex documentis quae supra ex 1 Beraza, De Deo elevante, de peccato originali, de novissimis, n. 871, edit. Bilbao 1924, p. 380. 834 L. II, 0 LXXXV: De effectibus peccati actis retulimus, et Pallavicini concedit in sua Historia Concilii Tridentini, lib. 8. cap. 13, n. 7; et theologi ita sentientes appellabant ad Magis­ trum Sententiarum aliosque antiquos theologos. Ut tamen nulla ha­ rum sententiarum intelligeretur attacta decretis Concilii, proposita et acceptata fuit formula «attenuatum», «infirmatum», relicto verbo «vulneratum», eo vel magis quia erat verbum iam consecratum in anti­ quis Conciliis. 68. 2°, relate ad principia S. Thomae —nam ipse ex professo hanc quaestionem non tetigit— dicendum videtur secundam positionem fundamentalem esse amplectendam, nempe naturalia hominis lapsi esse aliquo modo debiliora quam naturalia hominis puri. Quod, ut pateat, recolenda est duplex distinctio: prima, quod vires naturae lapsae comparari posssunt cum viribus naturalibus naturae institutae et cum viribus naturae purae; secunda, quod possumus in omni casu loqui de viribus physice et de viribus moraliter sump­ tis. Ideo: 69. CONCLUSIO prima: Comparando vires naturales naturae purae cum viribus naturalibus naturae prout fuit a Deo instituta, dicendum est debi­ liores esse vires naturales naturae purae, tum physice tum moraliter, quam vires naturales naturae coniunctae iustitiae originali. 70. Probatur. Ratio est quia omne inferius ex coniunctione cum suo superiori perficitur, cum a superiori redundet perfectio in inferius, sicut ex anima redundat perfectio in corpus et ex intellectu redundat perfectio in aestimativam humanam et in memoriam sensitivam, quae ideo proprio nomine appellantur cogitativa et reminiscentia, atque etiam a voluntate redundat perfectio in appetitum sensitivum huma­ num, qui ideo est capax virtutis et peccati. Atqui rectitudo iustitiae originalis est perfectior natura, cum sit supematuralis. Ergo ex con­ iunctione cum illa, in primo statu redundabat vigor et perfectio quae­ dam in ipsas vires naturales humanae naturae, quem vigorem et per­ fectionem non habet postquam a tali iustitia separata est per peccatum originale. Quae quidem vires sunt maiores in ordine ad bona connaturalia pro­ sequenda tam physice quam moraliter, quia et physica est haec redun­ dantia et insuper nullum est obstaculum vel impedimentum physicum vel morale ad tales vires applicandas huic bono prosequendo. Similiter etiam suo modo in ordine ad bona supematuralia, quate­ nus ibi erat absque ullo peccato, ideoque absque ulla indispositione morali seu demeritoria nec physica; post lapsum vero est indisposita positive impedimento physico et morali peccati originalis, licet poten­ C. HI § I: Homo spoliatus et vulneratus 835 tia obedientialis passiva in sua radice eadem maneat, quia re identificatur cum ipsa natura rationali, quae integra manet post peccatum. Iste autem vigor, cum esset formalis quidam effectus iustitiae origina­ lis, fuit totaliter deperditus peccato originali. Et in hoc sensu, secundum quod vigor ille consideratur ut in viribus naturalibus receptus easquc perficiens in suo ordine, vere et realiter poterat dici homo vulneratus seu diminutus in naturalibus, quia post peccatum non manserunt nisi vires mere naturales resultantes ex sola natura; et vigor ille partim erat naturae et partim gratiae, sicut et debilitas post peccatum originale partim est naturae sibi relictae, par­ tim vero ipsius peccati originalis, ut supra dictum est. Haec doctrina, quae subtilis et fundata esse videtur, traditur a Caietano his verbis: «Natura in statu consono naturae rationali... addit su­ pra pure naturalia vigorem rationis seu superioris partis animae, ad con­ servandum statum rationi in nullo dissonum. Non est autem vigor hic gratiae aut naturae simpliciter, sed quo­ dammodo gratiae et quodammodo naturae. Non est simpliciter naturae, quia non fluit ex natura; non simpliciter gratiae, quia ad nihil se exten­ dit nisi ad naturae rationalis proportionatum bonum, scilicet vivere secundum rationem; est quodammodo gratiae et quodammodo naturae, pro quanto homo numquam habet aut habere potuit ex naturalibus hunc vigorem, sed ex coniunctione ad donum originalis iustitiae. Et nota quod non dico quod iste vigor sit portio originalis iustitiae; hoc enim esset dicere quod natura integra significat naturam in statu originalis iustitiae; sed dico quod istum vigorem sortitur ratio in con­ iunctione ad originalem iustitiam, sicut cogitativa in coniunctione ad intellectum melius operatur quam intellectu tacente; et universaliter supremum in unoquoque ordine, iunctum superiori, non solum perfec­ tionem superioris participat, sed etiam secundum propria melioratur; melius enim operatur vegetativa iuncta sensitivae, quam separata ab illa. Discernendum quippe est inter iustitiam originalem et vigorem hunc, ab effectu; nam cum iustitiae originalis dono non poterat prius peccari venialiter quam mortaliter, ut in I P. dictum est (q. 89, 3); hic autem vigor permittit prius offendi venialiter: posset enim homini vi­ gore hoc praedito subrepere parva aliqua declinatio citra finem, et non una sola, sed multae, quod non compateretur integritas status origina­ lis iustitiae. Quia igitur vigor iste possessive est gratuitus, quia non habetur nisi in coniunctione ad statum gratuitum originalis iustitiae, et essentialiter est naturalis, quia vigor est superioris partis animae nostrae secundum naturam rationalem ad solum et omne bonum rationi proportionatum se extendens, ideo sic adiunctus puris naturalibus constituit sta- 836 L. II. 0 LXXXV: De effectibus peccati tum naturae integrae, et per istius deperditionem natura est corrupta (=vulnerata). Vocabulorum quoque integri et corrupti ratio consonat; quoniam natura integra est quando nihil naturalium, non solum constituentium naturam, sed requisitorum secundum eam, deest; corrupta autem, si quid horum perdiderit. Dictus autem vigor secundum naturam est rationalis. Et ne putes me esse inventorem huius vigoris, lege superius, in quaestione 91, art. 6, in fine corporis, auctorem dicentem quod quia homo destituitur originali iustitia et vigore rationis, ipse impetus sen­ sualitatis... Ubi manifeste vult quod per peccatum originale homo per­ dit duo, scilicet originalem iustitiam et vigorem rationis; copulationis enim nota diversitatem ostendit» 71. Conclusio secunda: Si vero comparemus vires naturales naturae lapsae cum viribus naturae purae, dicendum est vires naturales naturae lapsae esse moraliter saltem debiliores viribus naturae purae; physice vero esse quodammodo aequales, quodammodo vero debiliores. 72. Probatur prima pars. Homo lapsus est moraliter in deteriori conditione quam homo purus, est enim verus peccator; homo autem purus non est verus peccator. Consequenter homo lapsus est positive indispositus ab bonum morale naturale et supematurale; est etiam ser­ vus peccati et diaboli, quam servitutem non habet homo purus. Ex propria ergo conditione morali et ex maiori hostilitate daemonis, homo lapsus maiorem habet difficultatem moralem bene operandi quam homo purus. Unde moraliter et extrinsece seu ex appositione impedi­ mentorum. debilior est homo lapsus quam homo purus. Et hoc valet pro ordine tum naturali tum etiam supernatural!. 73. Secunda pars (physice loquendo, vires utriusque sunt quodam­ modo aequales et quodammodo inaequales, idest debiliores ex parte naturae lapsae). Nam per vires physicas possumus intelligere nudam essentiam animae et nudas potentias rationales, et istae evidenter ma­ nent integrae et intactae post peccatum quodcumque, neque susceptivae sunt magis et minus. Posse ergo in hoc sensu ontologico et psycho­ logico, prout idem re est cum naturali essentia et naturalibus potentiis, aequale est in omni statu. 1 Caietanus, In I-II, 109, 2, nn. 5-8. Vide etiam supra, q. 91, art. 6, adnot. Caietani. I C. ΠΙ § I: Homo spoliatus et vulneratus 837 Sed insuper possumus intelligere istas vires et ipsam essentiam ani­ mae, non nude sed ut affectae sunt habitu entitativo peccati originalis, qui directe opponitur habitui entitativo iustitiae originalis, et in hoc sensu, sum iste habitus ist quid physicum et positivum et non mera pri­ vatio, ut patet ex dictis q. 82, art. 1 in corpore et ad 1, positive et physice indisponit essentiam animae ut possit recipere supematuralia, et ex consequenti potentias ut possint recte agere, licet non totaliter corrumpat eas; quam quidem positivam et physicam indispositionem entitativam non habet de se natura pura, eo ipso quod est sine peccato originali. Sicut ergo in naturam ex coniunctine cum iustitia originali redundabat vigor quidam naturalis, quo naturalia naturae institutae fortiora erant et robustiora naturalibus naturae lapsae et naturae pu­ rae, ut paulo supra diximus, ita ex coniunctione cum peccato originali redundat in eam languor et debilitas et imbecillitas, quas non haberet in statu naturae purae, in qua homo non haberet neque vigorem neque languorem. Ex contrariis enim contraria naturaliter nata sunt sequi. Ex quo ergo semel conceditur peccatum originale esse verum habitum entitativum et consequenter non esse meram privationem, sed contra­ riam dispositionem iustitiae originali, necessario admittendum est na­ turam lapsam esse physice et positive indispositam ad bonum naturae conforme, et ideo debiliorem esse physice quam natura pura. Et vere ita est secundum ibi dicta, nam etiam post amissionem seu corruptionem huius habitus, qui est iustitia originalis, manet genus et subiectum eius, scilicet genus qualitatis in peccato originali, et subiectum proprium eius, scilicet subiectum primarium, quod est ipsa essen­ tia animae, et subiectum secundarium, quod sunt potentiae rationales susceptivae culpae: languor autem naturae non solum est negatio seu privatio vigoris excellentis, sed positiva indispositio contraria tali vi­ gori. unde S. Thomas energice affirmat quod «peccatum originale ha­ bet privationem originalis iustitiae et cum hoc inordinatam dispositio­ nem partium animae; unde non est privatio pura, sed est quidam habitus corruptus», idest directe et positive contrarius habitui integritatis, qui erat habitus iustitiae originalis; corruptio enim directe opponitur inte­ gritati ’. Quia tamen est habitus per se primo entitativus seu non operativus, haec debilitas vel infirmitas non sentitur directe et immediate, usque dum advenit tempus operandi, quando homo pervenit ad usum rationis. Unde S. Doctor expresse affirmat quod «concupiscentia carnis contra spiritum (=sensualitas ut significatur per serpentem), non cau­ satur ex ipsa camis natura, sed ex vitiosa corruptione eius, quae ex pecca- Cf. S. Tho.mam, I-II, 82, 1 ad 1. 838 L. II. Q LXXXV: De effectibi s peccati to primi parentis provenit» · pronitas ad malum quae dicitur fumes, non consequitur naturam, sicut habilitas ad bonum, sed consequitur co­ rruptionem naturae, quae est er culpa » *. «Per peccatum hic sensus (boni) est corruptus et quasi inveteratus» 74. Quod si esset aliqua difficultas e.x textibus adductis ex II Sent. —quod tamen non crederim— dici potest quod postea correxit senten­ tiam; nam, ut in tractatu de gratia, q. 109, art. 8, videbimus, in Senten­ tiis nimias vires tribuebat libero arbitrio, postea vero in Summa Theo­ logica eas mitigavit et factus est magis augustinianus; insuper, illa va­ lent aliquo modo quoad effectus communes naturae et peccati origina­ lis, non autem quoad effectus proprios et exclusives peccati originalis, inter quos est iste. Et hoc est quod Caietanus docuit, si diversa loca eius recte inspiciantur. Nam postquam asseruit quod natura pura et natura lapsa dif­ ferunt sicut persona nuda a persona exspoliata vel nudata, prosequi­ tur: «et hoc dico secundum rem (=physice), secundum rationes vero rerum (=moraliter), multa adveniunt. Sicut enim persona nuda et persona exspoliata (secundum rem) non distinguuntur in hoc quod una sit magis aut minus nuda, ita natura in puris naturalibus et natura exspoliata gratia et iustitia originali non differunt per hoc quod altera earum sit magis aut minus in naturalibus destituta. Et ratio est. quia destitutio sequens exspoliationem gratiae et iustitiae originalis, non est effectus illius nisi per accidens, ut remo­ ventis prohibens: exspoliatio enim abstulit gratiam et iustitiam quae prohibebat vires animae secundum seipsas disponi. Ex removente namque prohibens non sequitur maior aut minor effectus naturalis quam ex natura sequatur; non enim magis aut minus movetur lapis remoto prohibente, quam a gravitate propria absolute fuisset motus. Propter quod, cum natura ex peccato originali sit sibi derelicta tam in anima quam in corpore, non maior est destitutio in natura lapsa quam in natura in puris naturalibus; sicut non est magis redditum corrupti­ bile corpus nostrum ex peccato originali sibi derelictum quam ex natu­ ra fuisset simpliciter. Sed quantum ad rationes rerum (moraliter), magna differentia est. Quia sicut in persona nuda, nuditas negationis rationem habet, in exs­ poliata vero habet rationem privationis vestis debitae conservari..., ' III Sent., dist. 2, q. 1, art. 3, qla. 1 ad 1. De Malo. 2, 12 ad 5. In AdRom., cap. 12. lect. 1. Et idem aequivalenter affirmat in III, 15, 2 ad 2; 18, 2 ad 2, et alibi pluries, ut diximus relate ad peccatum sensuali­ tatis, super q. 74, articulis 3-4. C. Ill § 1: Homo spoliatos et vulneratus 839 ita defectus animae et corporis naturae in puris naturalibus nec culpae nec poenae nec vulnerum... ratinem habent, sed naturalium conditio­ num; in natura autem lapsa habent rationem corruptionum, vulne­ rum, poenae et culpae in parte susceptiva illius. Unde patet quod, quantum ad sufficientiam (physicam) naturae hu­ manae ad opera naturae proportionata, idem est iudicium de natura in puris naturalibus et de natura lapsa, quia utrobique vires sunt ae­ que dispositae; licet non sit idem de eis iudicium quantum ad meri­ tum vel demeritum, tam in agendo quam in patiendo, propter rationem culpae...»'. Ex hoc solo textu videretur quod Caietanus ad plus non admittit nisi differentiam quamdam moralem virium naturalium inter natu­ ram puram et naturam lapsam, minime vero differentiam physicam et realem. At alibi idem Caietanus ait: «Peccatum originale est languor natu­ rae etiam absolute (=secundum se), quoniam consistit in contraria dis­ positione, non solum iustitiae originali, sed etiam sanitati naturali ip­ sius hominis in quantum rationalis. In statu namque harmoniae illius, quae erat sub iustitia originali, duo erant, scilicet ipsa consonantia virium animae, et supernaturale donum conservans illam harmoniam. Modo non solum sumus privati illo supernatural! dono, sed etiam illa harmonia dum, nobis relictis, in propria singulis partibus tendentibus, ad contrariam dissonantiam totus homo pronus invenitur... Naturalia autem, etsi non sint ablata a nobis, sunt tamen infirmata» 1 2. «Est igitur humana natura sibi derelicta, sublata originali iustitia, vulnerata, ac per hoc infirmata, in naturalibus, idest in his quae sunt secundum na­ turam, idest in habilitatibus ad virtutis bonum, et hoc per appositio­ nem; integra autem in naturalibus, idest in natura et in his quae sunt a natura, idest in principiis et potentiis et in ordinationibus ex parte subiecti, quia nihil per subtractionem ablatum est. Et hoc modo in natura sibi derelicta remanere naturalia sufficit, et salvari integra. Est quoque natura humana vulnerata et infirma secundum naturam rationalem ut sic; est autem in naturalibus integra secundum utriusque mixtionem naturae, rationalis scilicet et sensitivae. Et est, tertio, natu­ ra humana vulnerata et infirma secundum naturam donatam gratia iustitiae originalis» 3. Est ergo vulnerata in ipso ordine naturali. Et ne dicatur quod hanc doctrinam retractavit postea in quaestione 109, art. 2, n. 3, nam eam 1 Caietanus, In I-II, 109, art. 2, n. 3. 2 Caietanus, I-II, 82, art. 1, n. 7. Cf. et n. 8. 1 Caietanus, I-II, 85, art. 3, n. 3. 840 L. II, Q. LXXXV: De effectibus peccati repetit in III. q. 15, art. 2 n. 2, dicens quod alii praeter Christum non solum sunt spoliati gratuitis, sed vulnerati in naturalibus, quatenus in eis «non solum est naturalis inclinatio partis sensitivae in bonum sibi consonum, sed talis inclinatio est vulnerata», cum tamen talis inclinatio sit naturalis et ad naturalia. Perperam ergo Medina vult trahere Caieta­ num ad sensum contrarium 1 et post ipsum Suarez 2. Rectius Domini­ cus de Soto. qui contrarium docet et a quo Medina fere omnia mutuo accepit, non appellat ad Caietanum ’. Neque Suarez efficaciter impug­ navit Alvarezium 4. Unde recte concludit Alvarez quod «homo in natu­ ra lapsa et in puris naturalibus differunt quidem sicut homo nudus et nudatus: sed non tantum differunt in hoc, sed etiam quia in natura lap­ sa, eo ipso quod est nudatus per peccatum, plurima in naturalibus passus est vulnera, quae tamen in puris naturalibus non habuisset» 75. Consequenter, resumendo, in sensu vero et proprio dicitur homo per peccatum originale spoliatus gratuitis et vulneratus in natura­ libus simulque in naturalibus integer. 76. A) Spoliatus quidem gratuitis hoc triplici sensu fundamentali, scilicet: a) Spoliatus iustitia originali, quae importat spoliationem tripli­ cem, nempe: 1) spoliationem gratiae sanctificantis una cum virtutibus infusis et donis Spiritus Sancti; 2) spoliationem doni integritatis inter partes animae, scilicet inferiorum et superiorum; 3) spoliationem doni integritatis inter partes naturae, scilicet inter corpus et animam, et sic corpus amisit incorruptibilitatem suam, idest impassibilitatem et im­ mortalitatem, et factum est passibile et mortale. b) Spoliatus deinde potentia activa operandi supematuraliter ^salu­ tariter), ideoque potentia meritoria, quae supponunt virtutes infusas, maxime caritatem. c) Spolitatus denique dispositione positiva et expedita ad gratiam sanctificantem, quia haec dispositio est etiam gratuita, ex gratia scili­ cet actuali operante. B. Medina, I-II, q. 85, art. 3, edit. cit. p. 590-592; prologo De gratia, p. 754; q. 109, art. 2, p. 769, § «alia se offert quaestio exponenda», p. 770. - Svarez, De gratia, prolegom. 4, cap. 8-9, edit. Vives, t. VII, p. 206-217. Dominicus de Soto, De natura et gratia, lib. I cap. P edit cit p. 52-53. 4 D. Alvarez, De Auxiliis, lib. VI, disp. 45 et 47. Romae, 1610 p 328332; 335-339. ’, D. Alvarez, De Auxiliis, lib. VI, disp. 45, ad 3, p. 331-332. » -V5>- C. HI § I: HOMO SPOLIATUS ET VULNERATUS 841 h Π. Β) Vulneratus in naturalibus duplici fundamentali sensu, scilicet: a) Relative ad supematuralia seu gratuita recipienda, nam haec re­ cipiuntur in potentiis naturalibus quae tamen per peccatum originale sunt positive indispositae seu impeditae, tum moraliter seu demeritorie, tum etiam physice, propter habitum entitativum oppositum, qui est peccatum originale et physice impedit illam; relate autem ad supernaturalia operanda, non habetur vulneratio, sed vera spoliatio, quia sola natura est physice impotens ex propriis viribus ad supematuralia ope­ randa, ut modo diximus, numero praecedenti. b) Relative ad connaturalia bona prosequenda et perficienda active, et quidem duplici sensu: 1) per comparationem ad vires naturales na­ turae institutae seu coniunctae cum iustitia originali, quatenus natura lapsa remanet inferior et debilior non solum moraliter, propter statum peccati et indispositionem positivam ex illo habitu entitativo peccaminoso consequentem, sed etiam physice propter defectum vigoris in na­ tura et naturalibus viribus consecuti ex redundantia iustitiae origina­ lis; et 2) per comparationem ad vires naturales naturae purae, quatenus natura lapsa inferior et debilior manet, tum moraliter propter statum peccaminosum et positivam innatam indispositionem ad bonum mora­ le, quibus per se libera est natura pura; tum etiam physice, propter habitum entitativum congenitum peccati originalis, impedientem vires naturales quominus expedite exeant in actus et fines proprios connaturales, quo habitu caret natura pura; seu propter languorem positivum naturae lapsae, quo caret natura pura. 78. C) Et tamen vere et proprie naturalia hominis lapsi manent simul integra duplici quoque sensu fundamentali, scilicet: a) Relative ad supematuralia mere recipienda, quatenus potentia obedientialis passiva, quae est de ratione naturae creatae intellectualis, manet intacta secundum se et absolute considerata. b) Relative ad naturalia etiam, quatenus: 1) integra manet natura humana in esse naturae, scilicet compositio essentialis et substantialis animae rationalis et corporis organici; 2) et integrae etiam manent po­ tentiae naturales eius in ratione merae potentiae, scilicet compositio par­ tis superioris et inferioris, rationis et voluntatis, cum ordine transcen­ dental! seu innato ad propria obiecta connaturalia. 79. Et sic habetur verus et realis et differens sensus utriusque membri axiomatis: spoliatus gratuitis et vulneratus in naturalibus; immo et istius secundi membri relate ad aliud axioma: naturalia ma­ nent integra. Et sensum realem et differentem horum omnium postulabant mani­ feste antiqui theologi qui has formulas in theologiam introduxerunt. I L. II, Q. LXXXV: De 842 effectibis peccati ut patet ex dictis, et posteriores theologi et maior pars Patrum Concilii Tridentini, ut constat ex documentis supra citatis; et hoc etiam exigit allegoria Samaritani, quia ille, qui in latrones incidit, secundum alia fuit spoliatus et secundum alia plagis confosus et vulneratus; neque poterat utrumque membrum axiomatis eumdem sensum habere, ut contendit Beraza, quin ipso facto sit in oppositione et aequivocatione cum sensu allegorico parabolae. Positio ergo theologorum Societatis lesu et maioris panis modernorum manualistarum, nullum fundamen­ tum habet in traditione theologorum neque in Concilio Tridentino, et tota nititur in falso conceptu peccati originalis, quod putant esse priva­ tionem puram. Inter recentiores, accedunt ad positionem S. Thomae et thomistarum, saltem quoad sensum fundamentalem debilioris con­ ditionis naturae lapsae relate ad conditionem naturae purae, Lépicier *, Honoratus dei Val2 et Zubizarreta \ NOTIO ET DIVISIO STATUUM NATURAE HUMANAE A. Notio status naturae 80. Hoc nomen «status» a verbo «stare», significat actum standi vel sistendi per oppositionem ad actum se movendi. 81. a) Primo ergo dictum est de ordine corporali vel quantitativo viventium, ad significandam differentiam quam­ dam situs, idest ordinis partium in loco quem corpus vivens occupat; et ita status contradistinguitur ab incessu, a sessio­ ne, ab accubatione et ab aliis positionibus corporis viventis. Unde Tullius ait: «Status, incessus, sessio, accubatio, vultus, oculi, manuum motus, teneant illud decorum. Quibus in re­ bus duo maxime sunt fugienda: ne quid effeminatum aut Lêpicier, De peccato originali, q. 5, art. 3, n. 4. p. 158. 2 HONORATUS del Val, Theologia Dogmatica, t. I. tract, de Deo Creante et elevante, n. 187-188, El Escortai 1926, p. 620-623. Zlbizarreta, Theologia Dogmatico-Scholastica, t. II, n. 817, Bilbao 1926, p. 556. ' C. in § II: De statibus naturae humanae 843 molle, et ne quid durum aut rusticum sit» Et describens optimam positionen seu situm oratoris, ait: «Status erectus et celsus, rarus incessus, nec ita longus, excursio moderata eaque rara, nulla mollitia cervicum, nullae argutiae digito­ rum, non ad numerum articulus cadens, trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum flexione, brachii proiectione in contentionibus, contractione in remissis» 12. Quo etiam sensu Augustinus in sua Regula ait: «In incessu, statu, habitu, et in omnibus motibus vestris, nihil fiat quod cuius­ quam offendat adspectum, sed quod vestram deceat sancti­ tatem» 3. Quod autem proprie significet positionem seu co­ llocationem vel dispositionem partium corporis seu mem­ brorum in loco, quam uno verbo possumus appellare «situationem», tradidit aperte idem Tullius distinguens inter «fi­ guram situmque membrorum»4; et similiter quando dicit: «Corpora nostra non novimus; qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat, ignoramus» 5. Nec tamen quem­ cumque situm aut dispositionem, sed situm naturalem, se­ cundum propriam viventis speciem, cum quiete seu immo­ bilitate, significat. Et ita dicere possumus non solum de ho­ mine, sed etiam de biutis animalibus, quod stant, quando sunt quieti et firmi et immobiles cum dispositione membro­ rum convenienti propriae naturae, quae non es eadem pro diversis animalibus, nam positio naturalis hominis est rec­ ta, sursum adspiciens, et ob hoc dicitur άνθρωπος, dum posi­ tio naturalis brutorum est inclinata ad terram. Et hac de causa maxime proprie status et stare dicuntur de homine, cui connaturale est esse erectus. Unde patet quam exacte reddidit vim verbi latini «sta­ tus» S. Thomas, , quando scribit: «Status proprie loquendo, 1 Tullius Cicero, De Officiis, I, cap. 35, edit. cit. t. Ill, p. 310. 2 Tullius Cicero, Orator, cap. 18, edit, cit., 1.1, p. 510. 3 S. Augustinus, Regula ad servos Dei, n. 6. 4 Tullius Cicero, De natura Deorum, II, cap. 61, edit. cit. t. II, p. 609. 5 Tullius Cicero, II Academ., cap. 39, t. II, p. 66. 844 L. Il, Q, LXaav : De effectibus peccati significat quamdam positionis differentiam, secundum quam aliquis disponitur secundum modum suae naturae, cum qua­ dam immobilitate. Est enim naturale homini, ut caput eius in superiora tendat et pedes in terra firmentur et cetera membra convenienti ordine disponantur, quod quidem non accidit si homo iaceat vel sedeat vel accumbat, sed solum quando erectus stat: nec rursus stare dicitur, si moveatur, sed quando quiescit» De ratione ergo status in hoc ordine corporali seu quantitativo est dispositio seu situs naturalis membrorum cum immobilitate seu quiete. Quod autem princi­ pale membrum corporis, quod est caput, sit erectum vel sit ad terram inclinatum, hoc non est de essentia status ut sic, quia potest quandoque esse, ut in homine, et quandoque non esse, ut in brutis animalibus. Unde iterum S. Doctor optime ait: «Rectitudo (seu erectio capitis et corporis), in quantum huiusmodi, non pertinet ad rationem status, sed solum (ad statum hominis), in quantum est connaturalis ho­ mini, simul addita quadam quiete. Unde in aliis animalibus non requiritur rectitudo ad hoc quod stare dicantur; nec etiam homines stare dicuntur, quantumcumque sint recti, nisi quiescant»; neque sola immobilitas seu quies sufficit ad rationem status, «nam etiam sedens et iacens quiescunt, qui tamen non dicuntur stare» 2. Et ab hac duplici conditione essentiali status corporis hu­ mani derivatur duplex verbum, scilicet statura, ab erectione, quae significat altitudinem, eo quod «ex hoc aliquis stat, quod in altum erigitur» 3; et stabilitas, ab immobilitate et fir­ mitate positionis. In hoc ergo ordine corporali seu quantita­ tivo, status primo dicitur de homine, dein extenditur ad ce­ tera animalia, postea transfertur ad plantas et cetera corpo­ ra de se immobilia seu fixa in aliquo loco, prout status oppo­ nitur ruinae vel casui. 2 3 S. Thomas, II-II, 183, 1. II-II, 183, 1 ad 1 et 2. II-II, 183, 1, obi. 3. C. Ill § II: De statibus naturae humanae 845 82. b) Secundo, ex hoc ordine corporali et quantitati­ ve, transfertur ad ordinem qualitativum rerum ad hominem pertinentium. Et quia maxime proprium status est quies seu stabilitas, quae semper et in omnibus requiritur, dum statu­ ra seu erectio non semper, ut ex dictis patet, inde est quod translatio nominis ab ordine quantitativo ad qualitativum maxime facta est ex conceptu stabilitatis seu quietis potius quam ex conceptu erectionis seu altitudinis. Unde: 4 83. 1) Ex conceptu quietis seu stabilitatis seu immobili­ tatis translatum est primo ad significandum aequilibrium seu quietem quamdam virium physicarum hominum inter se congredientium, et hac translatione verbi «status» in pugna utitur Aristoteles ad illustrandam genesim conceptus universalis, qui est quiescens in anima, ex multis particula­ ribus expertis et quasi fluentibus Conditiones hominum pugnantium egregie describit Vegetius his verbis: «Sit ergo adolescens, martio operi deputandus, vigilantibus oculis, erecta cervice, lato pectore, humeris musculosis, valentibus brachiis, digitis longioribus, ventre modicus, exilior cruri­ bus, suris et pedibus non superflua came distentis, sed ner­ vorum duritia collectis. Cum haec in tirone signa deprehen­ deris, proceritatem non magnopere desideres; utilius est enim fortes milites esse quam grandes» 2. 84. Ex hac autem pugna militari virium physicarum, extenditur ulterius ad significandam pugnam forensem vivium moralium et intellectualium in foro, inter oratores pro aliqua causa iuris inter se congredientes seu disputantes, quando rationes adducunt ad quemdam statum seu quietem vel aequilibrium, quam Tullius appellat statum vel constitu­ tionem. «Accusator —inquit— personam arguat facti; defen' Aristoteles, II Post., cap. 15, n. 6, Didot, I, 171, 1-3, et S. Thomas, In h. I., lect. 20, n. 1. 2 Vegetius, De re militari, lib. I, cap. 6, edit. Norimbergae 1767, p. 11. 846 L 11. Q LXXXV. De EFFECTIBUS PECCATI sor aliquid opponat de tribus: aut non esse factum; aut, si sit factum, aliud eius facti nomen esse; aut iure esse factum. Itaque aut infitialis aut coniecturalis prima appelletur; defi­ nitiva. altera; tertia, quamvis molestum nomen hoc sit, juri­ dicialis vocetur. Harum causarum propria argumenta ex iis sumpta locis, quos exposuimus, in praeceptis oratoris explicata sunt. Re­ futatio autem accusationis, in qua est depulsio criminis, quae graece στάσις dicitur, latine appetatur status, in quo primo insistit, quasi ad repugnandum, congressa defensio. Atque etiam in deliberationibus et laudationibus iidem ex­ sistunt status» «Constitutio —ait alibi— est prima conflictio causarum ex depulsione intentionis profecta, hoc modo: fecisti; non feci aut iure feci» 12. Ad statum provocandum maxime iuvat ars rhetorica, stylo principaliter pathetico: «Duo sunt —prosequitur idem Tullius— quae bene tractata ab oratore, admirabilem elo­ quentiam faciunt: quorum alterum est quod graeci ηθικόν vocant, ad naturas et ad mores et ad omnem vitae consuetu­ dinem accommodatum; alterum, quod iidem παθηηκόν no­ minant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. Illud superius come, iucundum, ad benevolen­ tiam conciliandam paratum; hoc, vehemens, incussum, inci­ tatum, quo causae eripiuntur; quod, cum rapide fertur, sus­ tineri nullo pacto potest. Quo genere, nos mediocres aut multo etiam minus, sed magno semper usi impetu, saepe adversarios de statu omni deiecimus» 3. 1 2 Tullius Cicero, Topica, cap. 24, edit. cit. 1.1, p. 592. Tullius Cicero, De Inventione Rhetorica, lib. I, cap. 8, t. 1, p. 9. Cf. etiam Partitiones oratorias, cap. 29, ibidem, p. 618. ’ Tuluus Cicero, Orator, cap. 37, ibidem, p. 528. Cf. etiam Quintilia­ num, Institutiones Oratoriae, lib. Ill, cap. 6, optime explicantem hanc signi­ ficationem status, edit. cit. T. I, p. 445-503, ubi inter alia haec habet: «sta­ tus ex quaestione oritur», v. gr.: «occidisti hominem; non occidi: quaestio: an occiderit?, status, coniectura» (n. 72-73m o, 490-491), quia «in eo pars utraque insistit» (n. 5, p. 448). C. Ill § II: De siatihus naturae humanae 847 85. Et quia status iste maxime provocatur ex defensore vel advocato, inde tertio nomen status transfertur ad signifi­ candum munus advocati, quatenus modo permanenti et ha­ bituali deputatus est ex officio ad statum forensem causa­ rum et iurium coram tribunali producendum arte sua rheto­ rica et iuridica; et inde extensum est nomen status ad significadum officium quodcumque, ut iudicis, advocati, doctoris, quod importat dispositionem quamdam stabilem et iuridicam ad aliquid agendum in ordine ad alios et in favorem aliorum: et sic habentur officia civilia, in civili societate; officia ecclesiastica, in societate ecclesiastica prout est so­ cietas quaedam humana; officia divina ministrorum cultus, prout Ecclesia est societas divina, et in ordine ad actiones cultus ’. • 86. At haec, eo ipso quod ordinantur directe ad opera­ tionem, sunt quid essentialiter dynamicum, in quo deficiunt a primaria significationes verbi «status», qui maxime signi­ ficat aliquid staticum seu entitativum; unde merito dicta sunt potius officia quam status, et nomen status reservatum est ad significandam conditionem seu modum essendi per­ manentem et stabilem personarum humanarum secundum iura, «prout scilicet aliquis est sui iuris vel alieni, et hoc non ex aliqua causa levi vel de facili mutabili (=transitoria), sed ex aliquo permanenti» 2. Et secundum hoc Ius Romanum dividebat homines in liberos et servos, secundum duas con­ ditiones seu status libertatis vel servitutis: quod vero aliquis esset consul vel senator non reputabatur status, quia erat conditio facile mutabilis; e contra, conditio send aut liberi de se perdurabat per totam vitam 3. Ex hac autem denominatione luris Romani sumptum fuit nomen status a iure ecclesiastico, ad significandas diverI Cf. S. Thomam, II-II, 183, 1 ad 3; 183, 2-3. 2 II-II, 183, 1. J Cf. I Caium, Digest, lib. I. tit. 5, leg. 1, edit. Mommsen, p. 7; Institut I. 3-5, p. 2-3; 7, p. 5. Λ* 848 L. Π. Q LXXXV De effectibus peccati sas conditiones tidelium baptizatorum, v. gr. clericorum et laicorum. maxime vero ad significandam specialem condi­ tionem quorumdam clericorum, qui servitio divino modo permanenti et stabili, voto firmato mancipantur, scilicet statum perfectionis religiosorum et episcoporum. Quam deri­ vationem S. Doctor conceptis verbis tradidit in II-II, q. 183, art. 1 et 3, et in opusculo De perfectione vitae spiritualis, ubi ita ait: «Sic accipiendo statum, illi statum perfectionis accipiunt, qui se servos constituunt, ad opera perfectionis implenda... Hoc autem non contingit nisi per votum obliga­ tionis perpetuae, quia servitus libertati opponitur. Quamdiu igitur in sua libertate aliquis habet recedere a perfectionis opere, statum perfectionis non habet» 87. Sed ultra hanc stabilitatem relativam personae, se­ cundum conditiones vel modos essendi personales plus minusve permanentes, dantur conditiones de se priores et fir­ miores naturae et ideo nomen status applicatum est a theo­ logis ad signidicandas quasdam conditiones psychologicas et morales ipsius naturae humanae, maxime de se stabiles et permanentes, et transgredientes totum ordinem iuridicum; quae quidem, licet analogice considerari possint ad praece­ dentem acceptionem iuridico-moralem, quatenus important conditiones libertatis vel servitutis respectu peccati et mise­ riae, in ordine ad totam vitam humanam agendam, maxime tamen considerantur secundum conditiones entitativas ip­ sius naturae, ad quas consequuntur istae relationes liberta­ tis vel servitutis. Et ideo retenta illa analogia cum statu li­ bertatis vel servitutis, maxime considerantur fundamenta utriusque in dispositionibus vel conditionibus entitativis. Et sic est extensio nominis «status» ab ordine naturali iuridico ad ordinem supematuralem iuridico-moralem et denique ad ordinem spiritualem mere moralem et psychologicum. S. Thomas, De perfectione vitae spiritualis, cap. 23. ad 2 argumentum. C. Ill § II: De 849 statibus naturae humanae Hanc analogiam istius novae acceptionis verbi status cum praecedenti exposuit S. Doctor sequentibus verbis: «Status libertatem respicit vel servitutem. Invenitur autem in rebus spiritualibus duplex servitus et duplex libertas. Una quidem est servitus peccati; altera vero est servitus iusti­ tiae; similiter etiam est duplex libertas: una quidem a pec­ cato, alia vero a iustitia, ut patet per Apostolum qui dicit Rom. VI, 20-22: cum servi essetis peccati, liberi fuistis iusti­ tiae; nunc autem liberati a peccato, servi estis facti Deo. Est autem servitus peccati vel iustitiae cum aliquis vel ex habitu peccati ad malum inclinatur, vel ex habitu iustitiae ad bo­ num. Similiter etiam libertas a peccato est cum aliquis ab inclinatione peccati non superatur; libertas autem a ius­ titia est cum aliquis propter amorem iustitiae non retarda­ tur a malo. Verumtamen, quia homo secundum naturalem rationem ad iustitiam inclinatur, peccatum autem est contra naturam rationalem, consequens est quod libertas a peccato sit vera libertas, cui coniungitur libertas a iustitia, quia scilicet homo per hoc impeditur ab eo quod est proprium sibi» *. Et in hoc sensu stricte theologico sumitur nomen status in prae­ senti, pro statu scilicet naturae humanae secundum conditio­ nes eius permanentes, pro statu scilicet naturae humanae se­ cundum conditiones eius permanentes entitativas, et conse­ quenter dynamicas, per relationem ad ultimum finem. 88. 2) Ex conceptu vero staturae seu altitudinis transfer­ tur nomen status ad significandum gradus «secundum ordi­ nem superioritatis et inferioritatis» 2; qui quidem, si acci­ piantur iuridice et hierarchice, sunt officia vel ordines, de quibus modo dictum fuit3; sed si accipiantur moraliter, sen­ su quodam largiori retinent nomen status, prout status no1 Π-ΙΙ, 183, 3. Cf. etiam In Ad Rom. cap. VI, lect. 4. 2 II-II, 183, 1 ad 1. 3 Cf. II-II. 183, 2. II S? *_ *.j ■■■ ✓5 V -..-‘4> 850 L II. Q. LXXXV Df C. Ill § ll: De EFFECTIBUS PECCATI minat conditionem seu modum habitualem essendi aut ope­ randi aut se habendi. Et secundum hoc, pro persona physica seu individual!, distingui solet triplex status in vita spiritua­ li. scilicet status incipientium, status proficientium et status perfectorum, quasi diversa momenta ascensionis vel eleva­ tionis in vita spirituali '; pro persona vero morali totius Ec­ clesiae, distinguitur etiam triplex status, nempe status quasi incipientis, qui est status synagogae seu veteris legis; status quasi proficientis, qui est status Ecclesiae militantis sub nova lege; et status perfecti et consummati, qui est status Ecclesiae triumphantis; licet iste triplex status possit etiam considerari sub respectu cultus ex officio, quatenus Deus co­ litur spiritu 2. Et quia gradus isti vitae spiritualis unius ho­ minis et totius Ecclesiae assimilantur gradibus vitae corpo­ ralis physicae, ideo isti status quandoque appellantur aeta­ tes, et sic assignantur aetates vitae spiritualis individuae et aetates mundi seu totius Ecclesiae, secundum analogiam ad aetates vitae corporalis 3. B. Divisio status naturae humanae 89. Quia humana natura essentialiter componitur ex anima et corpore, status humanae naturae possunt distribui in duas categorias, scilicet in status naturae humanae secun­ dum partes eius essentiales, nempe secundum animam et se­ cundum corpus; et in status naturae humanae secundum se totam; et patet evidenter quod status totius humanae natu­ rae dicitur per prius status naturae, dum status animae et ' II-II, 183. 4. 2 Cf. I-II, 106. 4 ad i; 101. 2; Quodlihet 7, art. 15; III, 53, 2 in fine corporis, ubi appellat triplicem statum sanctorum. Cf. II-II, 24, 9 cum locis parallelis, pro aetate spirituali individui; IV Sent. dist. 4 q. 3, art. 1, qla. 1 ; et uberius dist. 40, exposit. textus; AUGUSTI­ NI.M, Liber de 83 quaestionibus, q. 57, ML, 40. 39-42. statibus naturae humanae 851 status corporis, nempe status naturae secundum partes eius, dici debet status per posterius et sensu quodam diminuto. 90. a) Status naturae humanae secundum partes eius. Est status duplex, scilicet status animae et status corporis, quia istae tantum sunt partes essentiales humanae naturae. I 91. 1) Status animae humanae. Status animae humanae est duplex: status unionis cum corpore seu status informa­ tionis, et status separationis a corpore. Quae quidem diffe­ rentia sumitur secundum diversum modum essendi in cor­ pore vel extra corpus, ut bene notat S. Doctor '. Per statum autem separationis constituitur in altera vita. Sed status unionis seu coniunctionis est adhuc duplex, nempe in hac vita praesenti seu ante mortem et in altera vita post resu­ rrectionem corporis: qui quidem status unionis, licet essen­ tialiter conveniant, quia utrobique est unio substantialis formae ad materiam propriam, accidentaliter tamen diffe­ runt, quia unio actualis est dissolubilis per mortem; unio vero futura post resurrectionem erit omnino indissolubilis 2. 92. 2) Status corporis humani. Status vel conditio cor­ poris est triplex, scilicet status corporis animalis in Adamo ante lapsum; status corporis corruptibilis in Adamo et in ce­ teris post lapsum; status corporis spiritualis et incorruptibilis post resurrectionem in altera vita. Immo et posset quaduplex dici: duo status in hac vita, nempe corpus animale ante lap­ sum, corpus corruptibile et mortale post lapsum; duo etiam in altera vita post resurrectionem, nempe corpus spirituale pro beatis, et corpus mere immortale et incorruptibile pro damnatis. Quae distinctiones et nomina veniunt ex Apostolo dicente: «Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem»3; et iterum: «Se1 2 ’ 1,94.2. I-II, 77. 1 ad 3. I Cor., 15, 53. i * :· 852 L. II. Q. LXXXV: De effectibus peccati minatur corpus animale, surget corpus spiritale·, si est corpus animale, est et spirituale, sicut scriptum est: factus est pri­ mus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem; sed non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale» '. Quod quidem postea explicant Patres, nominatim S. Au­ gustinus 1 2; ab Augustino vero, sub nomine status, sumpsit Boetius 3. Et secundum terminologiam Augustini solebant theologi dicere quod in primo statu homo secundum corpus poterat mori et non mori; in secundo vero, post peccatum, non poterat non mori, quia contraxit necessitatem morien­ di; in tertio denique non poterit mori; et sic in primo erat possibilitas moriendi; in secundo adest necessitas moriendi; et in tertio erit impossibilitas moriendi. S. Thomas dedit de hac re optimam explicationem, di­ cens: «Considerandum est quod anima rationalis et anima est et spiritus; dicitur secundum illud quod est proprium sibi et non aliis animalibus, quod scilicet habeat virtutem intellectivam immaterialem. In primo igitur statu anima ra­ tionalis communicabat corpori id quod competit ei in quan­ tum est anima, et ideo corpus illud dicebatur animale, in quantum scilicet habebat vitam ab anima...; in ultimo vero statu post resurrectionem, anima communicabit quodam modo corpori ea quae sunt sibi propria in quantum est spiri­ tus; immortalitatem quidem, quantum ad omnes; impassi- / Cor., 15, 44-46. S. Augustinus. De Genesi ad litteram, lib. VI, cap. 25-26, ML, 34, 354; De Civitate Dei, lib XIII, cap. 22-23, ML. 41,395-398, quem refert Magister Sententiarum II Sent., dist. 19, cap 1-4. et affert S. Albertus Magnus in Summa Theologica. II P , tract. 14. q. 83, ad 1, edit. cit. t. 33. p. 129. Boetius, De duabus naturis et una persona Christi, cap. 7, edit. Venetiis 1556, coi. 700-701, quem citat S. Thomas in III Sent., dist. 16, exposit. litterae, ubi 1res tantum nominat status, scilicet animale, corruptibile et spirituale. 1 ■' C. Ill § II: De statibus naturae humanae 853 bilitatem vero et gloriam et virtutem, quantum ad bonos, quorum corpora spiritualia dicentur» '. 93. b) Status naturae humanae secundum seipsam to­ tam. Ut ex modo dictis patet, status corporis humani pende­ bat ex diverso statu animae, et ideo status per prius diceba­ tur de anima quam de corpore. Sed praeter istos status, ad­ sunt alii qui afficiunt directe totam naturam compositam ex anima et corpore in quantum est natura, licet maxime se­ cundum animam ei conveniant, eo modo quo de iustitia ori­ ginali dictum est quod erat rectitudo naturae, et de peccato originali quod erat languor naturae. Unde S. Doctor ratione animae distinguit statum naturae integrae et statum natu­ rae corruptae: «Alio modo —inquit— distinguitur status animae secundum integritatem et corruptionem, servato eo­ dem modo essendi secundum naturam (nempe status unio­ nis cum corpore in hac vita), et sic status innocentiae distin­ guitur a statu hominis post peccatum» 12. Merito ergo S. Thomas appellat status naturae et non status liberi arbitrii, sicut dicebat Magister Sententiarum 3, qui etiam appellat status hominis4; nam sicut iustitiam ori­ ginalem referebant ad ipsam voluntatem seu liberum arbi­ trium et non ad ipsam naturam, ita consequenter et pecca­ tum originale, et status seu conditiones liberi arbitrii sub iustitia et sub peccato. Et quia potentia magis spectat ad personam quam ad naturam, ideo potius appellabant status hominis quasi personae, quam status naturae. Posito tamen quod haec omnia afficiant immediate seu per se primo natu­ ram ipsam, necesse erat loqui stricte et formaliter de stati­ bus naturae. S. Thomas, I, 97, 3. Cf. ibidem ad 1 et In I Cor. cap. 15, lect. 6; Supple­ mento, 82, 1 ; 86, 2-3. 2 1,94,2. 3 Petrus Lombardus, // Sent., dist. 25, cap. 6. 4 III Sent., dist. 16, cap. 4. 1 L. II, Q. LXXXV: De 854 effectibus peccati 94. Quantum ergo ad numerum statuum, non conveniunt theologi. Magister Sententiarum numerat quatuor status li­ beri arbitrii, scilicet ante peccatum, post peccatum ante re­ parationem gratiae, post reparationem gratiae ante confir­ mationem in gratia, et post confirmationem gratiae in glo­ ria '. S. Thomas plerumque nominat duos tantum, scilicet statum naturae integrae seu innocentis et statum naturae corruptae seu lapsae quandoque vero nominat tres, scili­ cet statum innocentiae seu integritatis, statum culpae seu corruptionis et statum gloriae 3, quem ultimum statum ad­ dit etiam in I, 97, 3: quandoque autem addit quartum sta­ tum, nempe statum naturae reparatae per gratiam 4. Quatuor etiam status naturae hominis, ut ipse dicit, proportionatos quatuor statibus liberi arbitrii quos posuerat Magister Sententiarum, ponit S. Albertus Magnus, nempe statum innocentiae, statum naturae corruptae, statum natu­ rae reparatae per gratiam et statum naturae glorificatae, eosque optime explicat5. Et quidem S. Thomas, post alios theologos sui temporis, statum integritatis appellare solet statum innocentiae: ita in sola I P. a q. 96 ad 101 plus quam duodecies vocat ipsum statum innocentiae, et iure merito­ que, quia est terminus acceptabilis etiam ab illis theologis qui dicebant hominem fuisse conditum in solis naturalibus et non in gratuitis. Alii vero theologi posteriores quandoque plures, quando­ que pauciores ponunt, licet sat communiter accipiant classificationem Caietani in quinque status, scilicet statum natu­ rae purae, statum consonum naturae rationali, statum iusti- 1 Petrus Lombardus, II Sent.. dist. 25, cap. 6. S. Thomas, I. 94. 2; I-II, 109. 2 et 8, et clarius Ι-ΙΓ, 114, 2. 2 ’ III, 13, 3 ad 2. * II Sent., dist. 25. art. 5 ad 1. • S. Albertus Magnus. Summa Theologica, H P.. tract. 16. p. 100. mem­ brum 2, ad obiecta. edit. cit. t. 33, p. 248. C. Ill § II: De statibus naturae humanae 855 tiae originalis seclusa gratia sanctificante, statum gratiae sanctificantis, et statum naturae lapsae 95. Relictis ergo quae diversimode alii theologi tradunt, utilius videtur, collectis hinc inde diversis indicationibus S. Thomae, sequentem sintheticam divisionem proponere: Naturae itaque humanae est duplex status fundamenta­ lis, scilicet status viae seu huius vitae, qui est status cum immobilitate quadam relativa; et status termini seu post hanc vitam, qui est status cum immobilitate absoluta et de­ finitiva. Cuius divisionis meminit S. Doctor, quando expres­ se loquitur de statu viae 2; et de statu termini quando beatitudinem post Boetium appellat «statum omnium bonorum congregatione perfectum» 3, et similiter S. Bonaventura 4. Status autem viae potest esse aut naturae purae, quando nihil boni aut mali praeter sola naturalia considerantur 5; aut naturae qualificatae, idest cum aliquo superaddito, quod non est de sola ratione naturae. Et iste status potest esse tri­ plex: aut enim illud superadditum naturae elevat naturam eam perficiendo, et est status naturae elevatae seu innocentis·, aut corrumpit et deprimit naturam, eam vulnerando et detur­ pando, et est status naturae lapsae vel corruptae’, aut utrum­ que supponens, nempe elevationem primo et dein lapsum, eam reelevat et sanat et reparat quodammodo, licet non ex toto, et est status naturae reparatae per gratiam. Status autem naturae elevatae seu innocentis potest con­ cipi fieri tripliciter, scilicet per solum donum integritatis seu rectitudinis partis inferioris sub superiori sine iustitia Caietanus, In I-II, q. 109, art. 2, n. 3. Cf. etiam F. Suarez, De gratia, prolegomenon 4; Salmanticenses, De gratia, disp. 1, cap. 2, edit. cit. t. 9, p. 13-26; B. Medina, In I-II, q. 109, introductio ad tractatum de gratia, edit, 1 cit. p. 754. 3 S. Thomas, IV Sent., dist. 49, q. 2, art. 7; II-II, 24, 7. 3 I-II, 3, 2, ad 2, et ad 4; I-II, 5, 4. 4 S. Bonaventura, III Sent., dist. 16, dub. IV, circa litteram, edit. cit. t. III, p. 360b. 5 < S. Thomas, II Sent., dist. 31. q. 1, art. 2 ad 3; De Malo. 5, 1 ad 15. 856 L. II. Q. LXXXV: De effectibus peccati originali in sensu antiquorum theologorum et sine gratia sanctificante (=status consonus naturae, ut ait Caietanus); persolam iustitiam originalem una cum integritate naturae, sed absque gratia sanctificante; et per solam gratiam sancti­ ficantem sine iustitia originali neque dono integritatis Status naturae purae et naturae integrae in sensu solius doni integritatis naturalis umquam fuerunt de facto, at po­ tuissent dari; alii vero duo status naturae elevatae dati sunt iuxta plures theologos ante S. Thomam; iuxta ipsum vero status naturae elevatae seu innocentis non fuit nisi unicus, complectens simul gratiam sanctificantem et iustitiam illam originalem una cum vigore naturae seu integritate. Alii autem duo status, nempe naturae lapsae cum peccato originali, et naturae reparatae per gratiam, reales sunt, ut omnes theologi admittunt. Neque in hac parte recensendi sunt status gratiae et sta­ tus peccati quia isti status sunt potius status personae quam status naturae, eo quod agitur de peccato personali seu ac­ tuali et de gratia personali. Denique, status termini est duplex: alius, status beatitudinis seu felicitatis, et alius status miseriae vel damnationis. Beatitudinis autem status potest esse, aut beatitudinis mere naturalis, quae responderet statui naturae purae in via —qui tamen revera non datur, licet dari posset— aut status beatitudinis supematuralis, quae consistit in visione faciali Dei, et respondet statui naturae elevatae in via. Similiter status miseriae vel damnationis potest esse aut poenae damni tantum absque poena sensus, et iste est status parvulorum decedentium sine baptismo et cum solo peccato ♦originali; aut poenae damni et sensus simul seu damnationis completae, et est status adultorum decedentium cum peccato originali et actuali vel cum solo actuali mortali, iam 1 Cf. Caietanum, /n III. q. 109, art. 2, n. 3; B. Medinam, In I-II, q. 109, prol. de gratia, p. 754. C. Ill § II: De statibus naturae humanae 857 remisso originali; et iste status realis est, et respondet statui naturae lapsae in via et non reparatae. Pro tractatu de gratia maioris usus sunt status naturae elevatae seu integrae, naturae lapsae et naturae reparatae per gratiam et partim status naturae purae, pro maiori illustratione aliorum statuum; status vero termini fere non considerantur. In Angelis etiam considerari possunt status naturae ange­ licae, licet non eodem modo sicut status naturae humanae. Posset enim in eis dari status naturae purae, sicut in homi­ nibus; et similiter status naturae elevatae, sive solo dono integritatis, ut dicebant plures antiqui theologi, sive gratia sanctificante, ut hodie, post S. Thomam, communiter doce­ tur; pariter status naturae lapsae, non tamen status naturae reparatae, quia casus diaboli fuit irremediabilis et definiti­ vus. Unde in via non possunt pro eis dari nisi duo status, scilicet status naturae purae et status naturae elevatae, sive uno sive alio modo explicetur ista elevatio, non autem sta­ tus naturae lapsae, quia statim post lapsum positi sunt ex­ tra viam seu in termino. In termino autem possunt esse duo status, nempe natu­ rae glorificatae, pro angelis bonis, qui statim post primum actum conversionis supernaturalis ad Deum ut ad ultimum finem, praemiati sunt; et naturae damnatae, pro angelis ma­ lis, qui statim post primum actum aversionis a Deo ut auc­ tore et fine supernaturali, puniti sunt in inferno. Et hoc est utile considerare, quia pro explicanda necessi­ tate gratiae oportebit considerare etiam angelos, ut ex com­ paratione cum ipsis melius appareat. S58 L. II. Q. LXXXV: De effectibus peccati 96. Quae omnia sic schematice contrahi possum: status naturae: I) Notio seu definitio: A) Etymologica: a stando vel sistendo; et contraponi­ tur motui, ut quies in definitione naturae. B) Realis: a) univoce et primo: in ordine quantitativo=differentia situs in corpore: 1) animato: a) humano: tria: * stabilitas seu immobilitas, * statura seu erectio. * naturalitas. β) brutorum animalium: statura suo modo. γ) plantarum: statura etiam suo modo. 2) inanimato: statura seu erectio, ut columna stat. b) analogice et extensive: in ordine qualitativo seu quantitatis virtualis: 1) personae: a) primo, ex conceptu stabilitatis seu quie­ tis et immobilitatis vel insistendae: * obiective: insistentia seu status vi­ rium: ** physicarum: status belli. ** moralium: *** status causae, *** munus advocati, *** officium iudicis, doctoris, ad­ vocati. intellectualium: status quaestio­ nis. C. 1Π § Π: De statibus naturae humanae 859 * subiective: contra officium=modus essendi seu conditio et quasi situs per­ sonae per totam vitam: ** in iure romano: status *** libertatis, *** servitutis. ** in iure ecclesiastico: status *** libertatis a peccato vel a ius­ titia. *** servi tutis peccato vel iusti­ tiae. β) secundo, ex conceptu staturae seu altitu­ dinis; gradus: " iuridice et hierarchice: officia, ordi­ nes. * moraliter: pro persona: aetate. ** physica seu individuali: status: *** incipientium, *** proficientium, *** perfectorum. ** morali seu totius Ecclesiae: *** incipientis=Synagoga, *** proficientis=Ecclesia Novi Tes­ tamenti, *** perfecti = Ecclesiae triumphan­ tis in coelo. 2) naturae: conditio de se stabilis seu immobilis naturae creatae rationalis per modum habi­ tus entitativi vel operativi in ordine ad ulti­ mum finem totius humanae vitae. II) Divisio status naturae: A) Humanae secundum: a) partes eius essentiales, scilicet secundum: 1) animam(=status animae humanae): a) unionis seu informationis: iL· < «Λι >' L. II. Q. LXXXV: De effectibus peccati in hac vita: dissolubilis. in altera vita: indissolubilis. β) separationis a corpore: in altera vita. 2) corpus(=siatus corporis humani): a) in hac vita: ante lapsum: corpus animale, post lapsum: corpus corruptibile et mortale. β) in altera vita post resurrecitonem: pro beatis: corpus spirituale. pro damnatis: corpus mere immortale et incorruptibile. b) totum sui vel seipsam totam: status totius na­ turae: 1) viae: a) naturae purae, β) naturae qualificatae: * elevatae aliquo dono supernatural!: ** solius integritatis: status naturae mere integrae. ** solius iustitiae originalis: status iustitiae originalis. ** utriusque una cum gratia sanctifi­ canti: status naturae institutae et constitutae ante peccatum. * deturpatae aliquo peccato: status na­ turae lapsae vel corruptae. * sanatae aliquo modo sive reparatae: status naturae reparatae per gratiam. 2) termini: beatitudinis seu felicitatis seu naturae beatificatae. * naturalis: pro natura pura, supematuralis. 861 β) damnationis seu miseriae vel poenae: * damni tantum: pro solo originali. * damni et sensus: pro personali solo vel coniuncto cum originali. B) Angelicae: semper tota: a) vitae: 1) naturae purae. 2) naturae elevatae. b) termini: 1) beatitudinis seu felicitatis. 2) damnationis seu miseriae. Nota Editoris. Hic finis expositionis Jacobi M. Ramirez de vitiis et peccatis. Remanebant quidem exponendae singillatim quaestiones LXXXVI-LXXXIX Primae Secundae de aliis effectibus peccati, sed cursu illo (1936) debebat prope­ rare ad expositionem de gratia, ut ipsemet advertebat folio manuscripto 141. En ratio incompletionis huius tractatus. Pag. Index rerum syntheticus VII I. Index onomasticus 865 Index biblicus 868 Index thomisticus 870 IV. Index analyticus 877 ** ■ I. INDEX ONOMASTICUS Abaelardus, 237, 331, 533, 804. Adam, 785, 800, 819, 833. Aegidius Romanus, 490, 634. Aguirre, 96. Alardus Gazacus, 619, 719, 755. Albertus Magnus (S.), 11, 64, 77, 237, 251, 275, 302, 303, 304, 329, 336, 416, 429, 430, 455, 486, 488, 493, 522, 553, 563, ’ 595, 603, 605, 627, 633, 634, 635, 636, 646, 662, 665, 673, 675, 677, 678, 695, 696, 731, 734, 754, 801, 813, 816, 818, 820, 821, 822, 823, 825, 826, 852, 854. Albertus Pighius, 565. Alcuinus, 719. Ales, 640. Alexander Halensis, 11, 62, 76, 239, 547, 549, 561, 587, 599, 618, 634, 795, 813. Alexander VIII, 210, 267,438, 779, 780. Alvarez, Didadus, 11, 833, 840. Amauriani, 532. Ambrosius (S.), 811. Anselmus (S.), 563, 565, 603, 675, 806. Antoninus (S.), 273. Aristoteles, 30, 31, 175, 421, 449, 523, 845. Armeni, 532. Arnauld, A., 96. Astete, 95. Augustinus (S.), 3, 21, 24, 26, 32, 39, 54, 81, 82, 150, 159, 161, 165, 166, 196, 197, 198, 199, 239, 281, 282, 330, 321, 365, 366, 519, 520, 521, 524, 525, 543, 547, 570, 575, 576, 577, 592, 616, 618, 620, 777, 810, 812, 843, 850, 852. Aureolus, 532. Avagrius Ponticus, 13, 718, 722. Avitus Viennensis, 806. Bachelet, 269. Baeumker, 479, 480, 585. Baius, 209, 210, 266, 268, 269, 613. Balmes, 49, 719, 755. Banez, 49, 227, 232, 236, 566, 639, 650, 652. Basilius (S.), 164. Beda, 813. Benedictus XII, 265, 532, 547. Beraza, 566, 568. Bernard de Trilia, 606. Bernardus (S.), 804, 814. Berti, 806. Betsabe, 465. Billot, 11, 96. Billuart, 182, 277, 278, 566. Bitremieux, 639. Boetius, 207, 288, 852. Bonaventura (S.), 11, 62, 65, 239, 251, 275, 303, 31 1, 329, 330, S66 Indices 336, 418, 488, 526, 543, 547, 596, 597, 599, 603, 607, 634, 637. 691, 731, 732. 813, 818, 819, 855. Bossuet, 719. Brunus Artensis, 547. Caietanus, 11, 49, 132, 138, 273, 275, 291, 294, 295, 360, 383, 393, 434, 447. 448, 453, 470. 554, 587, 591, 496, 509, 620, 621, 655, 661, 674, 686, 751, 752, 766, 719, 794, 799, 832, 836, 839, 840, 855, 856. Carus, 847. Calvinus, 265, 268, 612. Cano. M., 13, 719. Capelle, 585. Capreolus. 272, 555. Catharinus, 565, 568. Cathrein, 97. Chenu,814. Clemens XI. 613, 779. Coelestinus (S.), 535, 778, 779, 803, 804. Coelestius, 519, 532. Concilium Arausicanum Π, 481, 534, 535, 536, 539, 684. 777, 778, 778, 784. Concilium Carisiacum, 535, 779, 784 Concilium Carthaginenese, 519, 536, 539, 540. Concilium Florentinum, 164, 535, 538, 780, 805. Concilium Lugdunense II, 163, 538, 804.805. Concilium Senonense, 237, 331, 438, 536, 553, 804. Concilium Tridentinum, 163, 187, 210, 266, 271, 280, 397, 481, 524, 534, 535, 536, 540, 541, 578, 592, 596, 611, 614, 625, 629, 649, 650, 653, 654, 655, 684, 777, 778, 779. 780, 781, 782, 783, 790, 805, 842. Concilium Valentinum, 779. Concilium Vaticanum I, 537, 548, 562, 611, 613, 618, 638, 648, 649, 650, 651, 652. Concina, 11. Contenson, 833. Coppens, 639, 640. Damascenus (S.), 515, 519. David, 465. Deman, 12, 222, 239, 261, 279. Denifle, 45,207,288,452,453,584. Dhossat, 120. Didacus de Stella, 719. Dionysius Carthusianus, 239, 439. Dionvsius-Ps., 427, 515, 789, 814, 81'8, 826, 827, 830, 831. Driedo, 806. Ehes, 271. Esparza, 833. Eucherus Lug. 547. Ferrariensis, 49, 639. Franciscus Salesius (S.), 719. Frassent, 566. Fulgentius (S.), 547. Galenus, 603. Garrigou Lagrange, 641. Gazzaniga, 833. Gieti, 146. Glorieux, 606. Godofridus de Fontibus, 453. Godoy, 11, 17, 37, 76, 566. Gonet, 277, 605. Gotti, 11, 99, 277, 562, 566, 605. Granatensis, L., 13, 719. Gregorius Ariminensis, 806. Gregorius Magnus (S.), 13, 516, 719, 727, 743, 806. Gregorius Nazianzenus (S.) 718. Gregorius XVI, 778. Guilelmus Alvemus, 11, 64, 543, 551, 561, 565, 616, 623, 624, 634, 663. Guilelmus Autissiodorensis, 238, 302, 303, 634, 817. Gunther, 532, 562. Heraclitus, 3. Hermes, 552, 562. Hervaeus Natalis, 530, 533, 542, 544, 546, 568, 617, 618, 691. Hieronymus (S.), 164, 578, 794, 806, 811. Honorius Aug., 561. Honorius del Vai, 842. Huarte, 641. Hugo a S. Charo, 237, 331, 332. Hugo a S. Victore, 237, 428, 549, 550,561,565,618,636,702,719. Index onomasticus Hugon, 641. Humbertus de Romanis, 813. Innocentius III, 537, 661, 677, 780, 804, 806. Innocentius V, 336. Innocentius X, 210. Innocentius XI, 310, 311, 512, 780. Isidorus (S.), 24, 547, 719, 722, 793, 806. Jacobus de Lausanna,, Jacobus Metensis, 533. Jacobus Stapulensis, 533. Jansenilis, 210, 613. Jansens, 560, 568. Jellenchek, 453. Joannes a S. Thoma, 4, 11,76. Joannes Cassianus, 13, 718, 723. Joannes Climacus, 13, 718, 724. Joannes XXII, 806. Judas Is., 465. Julianus Eclanensis, 524, 532. I Kilber, 806, 833. Kleutgen, 648. Koellin, 5, 11, 261, 273, 274, 554. Kors, 12, 563, 566, 624, 639, 813. Lacombe, 161. Landgraf, 12, 13, 279. Larive, 96. Laumonier, 13, 719. .Lenjos, 830. Leo IX, 53S, 547,.585, 778, 779. Leo X, 779. Leo XIII, 550. Lepjcier, 12, 566, 567 À 824. •Lôpez Pelaez, 13, 719. ’ Lottin, 12, 218, 231,232, 236, 237, 239, 251, 279. Lugo, 11. Lumbrerars, 12, 279. Lutherus, 612. Maes, A., 95. Mandonnet, 453. Martin, R., 12, 535, 568, 639, 691. Martinez, G., 11. Mathias Flacus, 611. Matthaeus de Aquasparta, 543. Maximus, 809. Medina, B., 3, 11,49, 90, 182, 276, 867 340, 350, 566, 639, 755, 832, 840, 855, 856. Michel, A., 641. Molina, 494, 832. Molinos, 310, 512. Musnier, F., 95, 96. Natalis Alexander, 13, 719. Nectarius, 166. Noldin, 279. Norisius, 806. Odo Camaracensis, 563. Odo Suessionensis, Olivi, P. J., 543, 553, 565, 568, 569, 574. Origenes, 811. Osma, Petrus, 103. Pacheco, 650. Pachimeras, 809. Pallavicini, 834. Paschalis, A., 526. Pegues, 11, 12, 261, 279. Pelagius, 532. Pesch, 833. Petavius, 806. Petrus Bergomensis, 272. Petrus Galatinus, 549, 618. Petrus de Tapia, 293, 417. Petrus de Tarantasia, 634, 691. Petrus Lombardus, 11, 64 203, 230, 239, 302, 303, 312, 316, 320, 323, 330, 332, 360, 486, 524, 533, 549, 561, 577, 634, 637, 639, 783, 719, 816, 817, 821, 852, 853,854. Petrus Paludanust 533. Petrus Pictaviensis, 549, 618, 636. Philippus de Greves, 239. Pius Mirandulanus, 453. Pius V (S.), 209, 210, 266, 267, 537, 578, 613, 779. Pius VI, 538, 661,780, 805. Pius IX, 589. Pius X (S.), 265. Pontius, 806. Praepositinus, 161, 239, 302, 624, 635. Prammer, 279. Quakeri, 533. Quintilianus, 846. -------- -- 4V < 1 ···#· λ'»'· • 14. • · ’· 868 Rabanus Maurus, 547, 731. Richardus de .Mediavilla, 237, 634. Robertus Bellarminus (S.), 605, 806.832. Robertus Melodensis, 522, 532. Rohner, 282. Rolandus Cremonensis, 237, 331, 332. Rosmini, 618. Rubeis, 12,453, 533. Rufinus Syrus, 532. Salman licenses, 76, 103, 116, 122, 144, 198, 276, 350, 417, 418, 566, 604, 605, 620, 640, 677, 794, 855. Salmeron, 566. Sanders, 640. Schmid. 12, 279. Schwetz, 533. Scotus E-, 563, 453. Scotus, J., 11, 691. Sigerius de Brabantia, 207, 288. Simon Tomacensis, 237, 331,564, 812,813,815, 821,825. Soto. D„ 493, 566, 568, 639. 641, 806. 832, 840. Indices Stephanus Tempier, 207, 288, 451. Suarez, 11, 566, 840, 855, 832. Sylvius, 35. Symbolum Nicaenum, 541. Tanquerey, 274, 755. Teixidor, 653. Terentius, 866. Tertulianus, 232, 526. Theodorus Mopsuestenus, 520. Toledo, 566. Tostatus, 806. Turrecremata, J., 161. Tyrsus Gonzalez, 833. Valentia, 11, 275. Vander Merch, 641. Vazquez, 11, 275, 430, 567. Vegetius, 845. Veniele, 11. Viva, 11, 99. Vosté, 499. Zubizarreta, 566, 842. Zuinglius, 533. IL Genesis 3, 1-6 .............................. 3, 17 ................................ 3, 19 ...................... 830, 8,21 ................................ 17, 20 .............................. 30,37-42 ........................ Exodus 22,28 ........................ INDEX BIBLICUS Job 389 822 831 822 163 551 192 Deuteronomium 5,9 578 Judices 14, 1 ................................ 16.4 ................................ 16, 29 .............................. 513 513 513 I Regum 2, 17 ............................... 163 II Regum 11, 4 et 15-17 ................ 149 III Regum 15.5 ................................ 149 IV Regum I, 10 ................................ 514 Judith II, 4 ....................... 514 7, 1 .................................. 16, 15 .............................. 16, 16 .............................. 16, 18 .............................. 19,9-10 ......................... 34,27 ...... 24,41,468, 41, 25 .............................. 722 823 513 513 823 509 803 Liber psalmorum 5.7 .................................. 24.2 ................................ 38.7 ................................ 50.2 ...................... 578, 50.7 ................................ 72.7 ................................ 480 425 823 578 474 474 Proverbiorum 1,22 ................................ 15.9 ................................ 18.3 ................................ 822 480 474 Sapientia 2,24 ................................ 6.7 .................................. 12, 10 .............................. 14.9 ................................ 14, 11 .............................. 389 192 475 480 389 Ecclesiasticus 5, 12 ................................ 7,30 ................................ 10,5 721, 10, 11 .............................. 13, 1 ................................ 310 633 724 621 334 I m. INDEX THOMISTICUS Commentaria in Scripturam SA- cram In Psalmum 13, 1 .............. 813 In Psalmum 34, 14 ............ 173 In Matt. 4 ............................ 620 In Lucam, 10, 30 ............... 813 In loannem, 3, lec. 5 ......... 550 45 In Rom., c. 1, lec. 8 ........... In Rom., c. 5, lec. 3 .. 549, 587 In Rom., c. 6, lec. 2 ........... 736 In Rom., c. 6, lec. 4 ........... 849 In Rom., 8, lec. 1 ...... 238, 268 In Rom., c. 12, lec. 1 ......... 838 In I Cor., c. 6, lec. 3 .......... 768 In I Cor., c. 15, lec. 6 ........ 853 92 In I Tim., c. 1, lec. 3 ......... In I Tim., c. 6, lec. 2 ......... 736 Commentaria in librum de Divinis nominibus C. 4,lec. 19 809 Commentaria in Aristotelem In I Librum Perihermeneias 55 lec. 8, n. 9 ............... 374 lec. 14, n. 13 ................ In I Post. Anal. lec. 2, n. 5 20 6 In II Post. Anal. lec. 20, n. 1 845 In Libros Physicorum I, lec. 12 lec. 13 Π, lec. 1-2 lec. 6 lec. 8 IV, lec. 1 V. lec. 3 lec. 15 VIII, lec. 19 ............. 370 ............. 371 41, 367 ........... 367, 368 ............... ...............367 ...............671 ............... 32 ............. 32 ............. 32 In I De Coelo et mundo lec. 4 ....... •A 175 In Libros Metaphysicorum 375 V, lec. 1,n. 747 ............. lec. 2, n. 776 .... 257, 307 lec. 3, n. 789 ............. 368 34 lec. 12, n. 225-228 .... 32 lec. 12, n. 926 ........... lec. 20, n. 1079 ......... 172 IX, lec. 10, n. 1883-1885 . In Libros Eli ΠΙ, lec. 11 VII, lec. 2 lec. 3 IX, lec. 10 X, lec. 5 455, 457, 433 451 458 53 302 874 Index THOMISTICUS Scriptum super Sententiis Petri Lombardi In Librum Primum d. d. d. d. 4, q. 4, a. 2 ........ 31.q. l.a. 1 ...... 31. q. 1, a. 1 ad 2 31,q. l.a. 3 ...... 660, 662, 663, 665, d. 31. q. 2, a 1 ad 2 ....... 497 675 674 666 674 In librum Secundum 3, q. 4. a. 5 ......... .... 789 d. 3, q. 4, a. 5 ad 5 . 809,826 4, a. 3 .................. .... 634 18, q. 2, a. 1 ....... .... 530 809,826 19, a. 4, arg. 1 .. 569,643 d. 20, q.2, a. 3 ...... d. 21, q. 1, a. 2 ad 5 .... 235 d. 22, q.2, a. 1 ...... 425,426 22, q. 2, a. 2 ....... .... 414 d. 24, divisio textus .... 203 d. 24. q.2, a. 1 ...... 223,230 d. 24, q. 2, a. 1 ad 1 .... 225 d. 24, q.2, a. 1 ad 3 .226, 231 d. 24, q. 2, a. 2 .. 282, 286, 308 24, q. 2, arg. 2 ........... 287 d. 24, q. 2, a. 2 ad 3 .... 287 d. 24, q.2, a. 2 ad 4 .... 287 24, q. 2, a. 2 ad 5 ..... 286 d. 24, q. 3, a. 1 ..... 234,272 24. q. 3, a. 1 ad 5 ..... 322 d. 24, q. 3, a. 2 ............... 235,240, 241,256. 259, 300 d. 24, q. 3, a. 2 ad 3 .227, 231 d. 24, q. 3, a. 2 ad 4 ...... 250 d. 24, q. 3, a. 3 ............... 335 d. 24, q. 3. a. 4 ...... 329. 330 d. 24, q. 3, a. 5 ................ 342 d. 24, q. 3, a. 5, arg. 2 .. 350 d. 24, q. 3, a. 5 ad 1 ...... 344 24. q. 3, a. 3 ad 2-5 ... 281 25, a. 5 ad 1 ............... 854 d. 25, expositio textus .. 826 d. 813 30, expositio textus .. 520,526 d. 30, q. l.a. 1......... .... 830 d. 30, q. l.a. 1 ad 3 727,789. 809. 813 30, q. 1. a. 3 ad 1-2 ... 230 30, q. 1, a. 1 ad 5 .... 827 30, q. 1, a. 2 ...... 529,551 d. 30, q. 1. a. 2 ad 1 .... 575 d. 30. q. 1, a. 2 ad 5 .... 679 30. q. 1. a. 3 ad 5 .... 705 d. 30. q. 1. a. 3 ...... .... 647 d. 30. q. 1, a. 3 ad 4 .... 657 30, q. 2, a. 2 ...... 549,551 d. 31, q. 1, a. 2 ad 3 594, 599, 604, 830, 831,855 d. 31, q. 2, a. 1 ................ 680 d. 31, q. 2, a. 2 ................ 711 31, q. 2, a. 2 ad 3 ...... 711 d. 32, expositio textus .. 561 d. 32, q. 1, a. 1 ad 1 ...... 645 d. 32, q. 1, a. 3 ad 3 ...... 660, 662, 663, 665, 666 605 d. 33, q. 1, a. 1 ad 3 595 d. 33. q. 1, a. 1 ad 5 632 a. 3 . d. 631 d. 33, q. 1, a. 3 ad 2 683 d. 33, q. 1, a. 3 ad 4 d. 33, q. 1, a. 3 ad 3-4 ... 684 826 d. 33, q.2, a. 1 ................ 807 d. 33, q. 2, a. 2 ................ 377 d. 34. a. 1 ad 2 ................ 97 d. 34, a. 2 ......................... d. 34, a. 5 ad 1, 2, 5, 6 .. 827 d. 34, a. 5 ......................... 790, 793, 827,809,826 35, a. 2 ad 2 ................ 65 35, a. 3 .......................... 77 35, a. 3 ad 1 ................ 78 36, a. 1 ............ 400, 401 484, 489 d. 37, q. 2, a. 2 ...... 196,203,219 d. 41, q.2 ...... d. 42, expositio textus 125,728 d. 42, q. 2, a. 1 ad_7 . .... 735 d. 442, a. 2, a. 3 .. 737, 738, 747 739 d. 42, q. 2, a. 3 ad' 3 . 127 d. 42, q. 2, a. 2, qla. 3 ... 750 d. 42, q. 2, a. 4 ................ 749 d. 42, q.2, q-5 ............... In Librum Tertium d. 2, q. 1, a. 3, qla. 1 ad 1 . d. 3, q- b a- 1 .................. d. 14, q. 1, a 1 ................ 15, q. 1, a. 3 ad 3 ...... d. 16, expositio textus .. 20, q. 1, a. 1 ad 1 . 809 20, q. 2, a. 1 ad 1 ...... d. 36, a. 1 ......................... d. 36. a. 5 ......................... 838 550 831 830 852 828 789 151 148 Index thomisticus /» Librum Quartum d. 1, q. 2, a. 8 ad 5 ........ 564 850 d. 4, q. 3, a. 1, qla. 1 .... 36 d. 14, q. 2, a. 2 ad 4 ...... d. 16, q. 2, a. 1, qla. 2 . 148, 153 55 d. 18, q. 1, a. 1, qla. 1 ad 3 d. 18, q. l.a. 4, qla. 3 ad 1 148 d. 45, q. 1, a. 2, qla. 4 ... 549 d. 40, exposito textus ... 850 d. 49, q. 2, a. 7 ............... 855 Quaestiones Disputatae De Veritate ................... 72 1, 1 ad 5 . 1, 10 ad 16 ................... 37 ............ 283 15, ............ 287 15, 2 ad 14-15 ............ 196 15, 287,308,320 15, ........ 329, 330 15, .... 97,284 15, 4 ad 3 .... ........... 197 15, 4 ad 7 .... ........... ....... 97 15, 4 ad 11 ... ........... 98 15, 4 ad 12 ... ............ 323 15, 4·· ad 4 arg. ..........342,349 15, 3 .............. ............. 348 15, ............. 350 15, 5 ad 2 ..........317,318 16, 2 ..... 24, 12 .... ..... 250 25, 222, 225,230,235 25, 1 ad 1 .... 224 25, 4 ad 5 .... 252 5 ..... 196,259 25, 5 ad 5 .... 255 25, 5 ad 8 227,231 25, 5 ad 11 255 25, 252 25, 6 ad 5 675 25, 231, 252 26, 6, arg. 1 .... 695 26, 6 ......... 701, 709,711 De Potentia 3, 4 ad 2-7 3, 4 ad 7-8 3, 4 ad 11-19 3, 9 ad 2-6 3, 9 ad 3 3, 9 ad 14 674 674 674 573 680 673 De Malo 380 875 3 ad 14-17 2. 2, 2, 2, 2, 2, 2, 2, 2, 2, 2, 2, 2, 2, 2, 2, 3, 2 ad 19 3 ad 5 3 ad 16 5 ad 8 6 ..... 368, 373 25, 77 619 170 54 128 185 8 ad 4 468 161 790 786 11, obi. 12 11 ad 1 789 792 11 ad 4 790 11 ad 16 790 12 ..... 838 12 ad 5 643 12 ad 9 502, 505,512 270 3 ad 8 508 4 ad 4 423 6 ..... 423 6 ad 4 ...... 423 6 ad 5 413, 426, 705 449 9 465 10 462 463 11 ad 3 469 14 ad 8 529, 542, 558 ............ 575 1 ad 1 ............ 573 1 ad 2 573, 674, 680 1 ad 3 .... 574 1 ad 7 582, 593 1 ad 8 .... 681 1 ad 9 573,674 1 ad 12 647, 655, 701, 706 2 ....... ............ 643 2 ad 1 ........ 657,697 2 ad 2-4 .........674, 683 .........688,697 3 ad 1 ... 670,687 3 ad 2 ............ 684 3 ad 4 ............ 686 3 ad 5 690,694,698,627, 672 693 4. arg.4 699 4 ad 4 675 4 ad 5 711 5 ad 1 693 5 ad 4 706 5 ad 5 593 5 ad 11 Indices 876 6 ad 8 7 7 7 8 1 1 ad ad ad ad ad ad 594 594 1 2 6 15 13 15 ............ 599 ... 597,608 ............ 604 ... 643. 652 805, 831,855 806, 807, 831 7 ..... 807 5. 5. 4 ad 3-5 .................... 773 4 ad 7 ....................... 800 5 4 ad 8 ....................... 605 5 obi. 11 ................... 813 7. 2 ad 4 ....................... 230 3 ad 7-8 .................... 238 7 5 .. 308, 342. 344. 345 , 350 ............ ...... 196,261 7, 5 ad 11 .................... 355 ...................... 314 7, 6 ad 2 ...................... 254 254,314 7, 6 ad 4 ............ 6 ad 5 ...................... 264 6 ad 6 ............ ..... 261,271 8 ..... .............. 268,269 ,402,717, 739,745 8, 8, 1 ad 1 ..................... 736 2 ..... ...................... 752 8, ............ 739,740 10, ...................... 739 12, ...................... 260 14, ...................... 765 16, 2 ad 17 . 16. 5, obi. 3 .... 809 16, 5, obi. 1 .... 826 16, 6, obi. 3 809,826 16, 6, obi. 12 .... 813 16, .... 809 16, 6 ad 3 826. 827 16, 6 ad 12 .... 828 De Virtutibus in communi 243 Quaestiones Quodlibetales Quodl. IV, q- 1. a. 2 q. 11, a. 2 238 268 Quodl. VII, a. 15 . 850 Summa contra gentiles II, c. 78 ... IV, c. 50-52 ........... 621 521, 542, 544 Summa Theologica Primera Pars 17 2, 2, sed contra 855 3, 2 ad 2 ........ 855 2 ad 4 ........ 855 5 122 6 ad 2-3 801 39, 8 ......... 526 40, 2 ......... 557 46, 2 ad 7 614 48. 614 48. 3 ..... 48, 1 ad 4 48, 4 ad 2 .................... 786 .................... 615 48. ... 796, 809, 826 64, .................... 810 75, prol. .................... 788 75, 6 .................701,702 77, .................... 702 77, .................... 248 78, 78, 4 ad 4 .................... 248 79, 8 ..... .................... 281 79, 9 ..... 280, 282, 284,287 22,225 81, .... 227 81, 3 ad 1 ....... .... 810 91, 5 sed contra 2 ................. .... 595 91, 2 ................. 853, 854 92, .... 594 92, 94, 2 ....................... 853,854 95, 1 .... 642,702,789, 796, 797, 809, 810,826 97, 800 97, 2 800 97, 853 97, 3 ad 1 800,853 100, 643,702 1 ad 2 .... 642 101, 1 obi. 2 .... 813 101, .... 722 109, 1-2 809, 810,826 110, 2 , 506 1-2 505 118, 2 548 Π9, 549 Index thomisticus Prima Secundae 1 1, prol ........... ................ 1, 1 ................ ................ 252 1, 1 ad 3 ...... ................ 328 208,252 1, 2-3 ............. ...... 1. 3 ................ ................ 362 5, 5 ................ ................ 828 1 6 prol............. ................ 6, 1-2 ............. . 208,217,393 6, 3 ................ .... 97,254,390 414,445 6, 8 ....................... 8 prol.............................. 244 8, 1 ............... ................. 211 9, 2 ............... ................. 294 391 10, 2-3................. ............ 305 14, 4 325,305 15, 1 ad 1 325,341 15, 306,327 15, 4 ad 1 17. 306,327 294, 307 .... 292 17, 215, 217 17, .... 245 17, 7 ad 3 17, 8 .... 244 18 18, 105, 174, 249 18, 2 19, ............ 120 83, 319, 321,327 19, 657 25, 743 30, 229 302 31, 302 31, 2 302 31, 2 ad 2 31, 32, 118 229 615 49, 2 264 49, 2 ad 3 668, 694 49, 18 49, 643, 694 50, 1-2 248,263 50, 3 45, 56, 828 51, .... 33 55, .... 668 54, 643,627 54, 38 2 ad 1 56, 2 56, 56, 62, 632 215,262 229, 242,263 828 877 1 ......... ......... 243,46,823 1-2 ...... ....................... 263 2 ad 2 ....................... 263 172 1-2 ..... ....................... 322 5 ......... ....................... 1-2 ..... ....................... 743 1 sed contra ............. 31 140, 154,215, 1 .... 70, 470, 370 21,141 71, 2 ......... ................ 98 71, 2 ad 4 ....................... 168,262 71, 4 ....................... 71, 4 ad 1 ....................... 262 76, 254,332 71, 5 ........ ........ 71, 6 .. 78, 208, 252,257, 243, 341,325, 366, 376,398 424 71, 6 ad 3 ........................ 320 107, 114, 335, 72, 366,371, 399 72, 1 sed contra ............. 106 1 ad 2 ............. .......... 109 72, 2 ad 4 ............. .......... 115 72, 122 72, 4 ad 1-2 ............. ...... 257,258 5 ..... ................... 72, 316 7 ............. ................... 72, 134,298 72, 7 ad 1 .......... .... 128, 134 72, 7 ad 2 .......... .... 72, 8 ................... ............. 135 72, 8 sed contra ............. 135 72, 8 ad 1 .......... ............. 135 150 1 ............. ................... 73, 175, 361 3 ....................... 73, 173, 177 73, 3 ad 3 .......... .... 73, 5 ad 3 .......... ............. 181 395 6 ............. ................... 73, 208,393,671 74, 1 ................. 74, 1-2 ................ .... 462, 503 74, 2, sed contra ... 214,215 254 74, 3 ............. ................... 74, 3 ad 3 ............. .......... 257 212 74, 5 ............. ................... 303 74, 6 ............. ................... 74, 6 ad 3 .......... ............. 303 74, 7 ................... ............. 321 74, 7 ad 2 .......... ............. 98 74, 7 ad 4 .......... ............. 338 74, 8 ................... ............. 330 74, 9. obi. 1 ...... ............. 342 74, 9, sed contra ............ 343 74, 9 ............. ................... 344 74, 10 sed contra ........... 350 74, 10 ................. .... 342, 346 75, 2-3 ................ ............. 427 75, 4 ad 2 .......... .......... 7,71 63, 63, 63, 64, 66, 67, 71, 71, ifeTF- - se-. fi*- 878 Indices .... 431 76, 2 .... 441 76. 4 ad 2 . .... 441 76, 4 ad 4 . .... 851 77, 1 ad 3 . .... 751 77, 4 ......... .... 753 77, 785,378 79. .... 497 79, .... 502 80, 507 80. 2 ..... 270 80. 2 ad 3 SI, 1 . 547, 548, 553, 554, 694 81. 1 sed contra ........... 813 81. 2 ad 1 ....... ........... 580 81. 2 sed contra ........... 580 81. 3 ad 3 ....... ............ 593 81. 5 ad 2 ....... ............ 604 81, 4 ................ ............ 241 241,403, 837 82. 82, 1 ad 1 ........... 837 82, 1 ad 3 ........... 619 82. ........... 241 82, 3 ad 3 . ........... 703 82. 4 ad 2 . ... 659,660 83, ........... 558 83, 1 ad 2 ........... 241 83. 1 ad 4 ............ 569 83, ····*· ............ 694 83. 2 ad 2 .... 695,643 83, .... 221,241 83. .... 229,396 84, 1-2 .... 732. 637, 738, 753 84. 1 ad 2 .......... 738 84, 1 ad 3 .......... 738 84. 2 ad 3 .......... 752 84, . 750,838 84, 745,747,751. 838 85, ... 828, 829 85, 789. 809,810 85. 2 .... 786 85, ... 171 85, 3-6 .... 831,659 85, 5 ad 2 303 86, 2 ad 3 802 87, 4 155 87, 5 751 87. 772,773 88. ad 1 65 88. 176 88. 176 89. 1 ad 1 125 89, 2 . 125 89, 5 . 238 92, 1 . 75 92, 2 .......... 128 93, l ............... 93 93. 1 ad 3 .......... 92 94. 2 ........ .................... 45 94. 3 ......... .................... 75 101, 2 ......... .................... 850 106, 4 ad 1 ........... ......... 850 109, 8 ......... .................... 251 114, 2 .......... .................... 854 Secunda Secundae 353 3 317 10 299 2, 1 351 2 34 10, 1 ad 1 .... ................ 215, 218, 356 10, 2 ............. 10, 3 ad 1 .... ................ 176 34 20. 1 ad 1 .... ................ 34,99 20, 3 .............. ........... 643,701 24, 5 .............. ...... 24, 9 .............. ................ 140 24, 10.............. ................ 818 140 29 .................. ................ 35, 1 ad 2 .... ................ 763 35, 1 ad 2-3 .. ................ 759 36, 1 ad 3-4 .. ................ 759 36, 3 ad 3 .... ................ 759 43, 1 ad 1 .... ................ 133 55 49, 6 ad 1 .... ................ 57, 1 ad 1 .... ................ 318 60 1 ........ ................ 318 118 .................. ................ 764 115 118, 6 .............. ................ 115 118, 6 ad 1 .... ................ 181 142, 2 .............. ................ 22 144, 2-3 ........... ................ 148, 4 .............. ................ 765 158, 5 .............. ................ 761 158, 5 ad 3 .... ................ 761 158, 7 .............. ................ 761 751,753 162, 8 .............. ...... 164, 1 ad 4 .... ....... 772,773 167 ................................... 333 181, 1 .............. ................ 844 183, 1 ............. ....... 847,849 183, 1 obi. 3 .................... 844 183, l ad 1-2 ................... 844 183, 1 ad 3 .... ....... 847, 849 183, 2-3 ......... 847, 848,849 183, 2 ............ ................. 849 183, 4 ............ ................. 850 Tertia Pars 521 879 Index thomisticus 1, 8, 8, 8, 13, 14, 14, 15, 15, 18, 31, 31, 31, 31, 31, 48, 49 4 ................................. 1 ................................. 2 ad 2 ....................... 7 ................................. 3 ad 2 ........................ 3 ................................. 3-4 .............................. 1-2 .............................. 2 ad 2 ........................ 2 ad 2 ........................ 1-2 .............................. 5 ................................. 7 ................................. 8 ................................. 7-8 .............................. 5 ................................. .................................... 521 228 228 804 854 584 598 584 838 838 601 597 597 597 601 804 771 49, 49, 62, 69 71, 2 ................................. 6 ad 2 ...................... 3 ................................. .................................... 2-3 .............................. 804 642 671 771 804 Supplementum q. 41, a. 3 ....................... q. 49, a. 4-6 .................... q. 82, a. 1 ....................... q. 86, a. 2-3 .................... q. 95, a. 2 ....................... 268 268 853 853 616 Compendium Theologiae Cap. 191 .................. 797, 800 800, 801 Cap. 198 ................ IV. INDEX RERUM ANALYTICUS (Liber Primus) -r.·. C Paginae ·* Νοτυ la praevia editoris Index rerum syntheticus Introductio ..................................................... 1. Momentum et difficultas quaestionis 2. Divisio quaestionis ........... ................. 3. Bibliographia ...................................... VII 3 10 LIBER PRIMUS DE ESSENTIA PECCATI (Ad QQ. LXXI-LXXTV D. Thomae) Quaestio lxxl de vitiis et peccatis secundum se Praenotamina .................................................. 1. Sensus et divisio quaestionis ............ 2. Definitio nominalis ............................ Caput primum: De essentia vitii seu habitus mali .................................... 17 17 17 20 29 29 Art. 1. Utrum vitium contrarietur virtuti ............................................. 29 § I. Solutio quaestionis ............................................................... conclusio prima: Dicendum est vitium opponi virtuti op­ 29 positione contraria ..................................................... probatur: 29 a) Quasi indirecte et per exclusionem ....................... b) Quasi directe et ostentive 31 1. A priori ................................................................... 32 2. A posteriori ........................................................... conclusio prima: Vitium, cuius propius actus recedit for­ maliter a propio motivo seu regula virtutis naturalis seu Inok is 882 acquisitae, est oppositum oppositione contraria proprie et directe sempta, virtuti acquisitae; similiter vitium cuius proprius actus recedit formaliter a propio motivo seu regula virtutis supernaturalis seu infusae est ei di­ recte contrarium ........................ ................................ CONCLUSIO tertia: Vitia recedentia a motivo seu regula ra­ tionis inferioris non contrariantur directe virtutibus in­ fusis; neque etiam vitia recedentia a motivo rationis su· penoris directe contrariantur virtutibus acquisitis; be­ ne vero, utroque casu, contrariantur indirecte et ex con­ sequenti. > § II. Solvuntur difficultates ............................................................ Art. 2: Utrum vitium sit contra naturam § 35 37 ............................................ 39 !. Pracnotamina .......... »....................... .......................................... 39 § 41 II. Solutio quaestionis: ....................................................... Sumentes vitium et naturam large seu in tota sua latitudine proportionali, dicendum est omne vitium contrarian naturae respectu cuius dicitur, et 41 quidem contrarietate indirecta et mediata .............. CONCLUSIO secunda: Dicendum est quod omne vitium con­ trarium naturae sensitivae genericae vel individuae sive prout est fundamentum generis aut individual ionis hu­ manae naturae est contra naturam rationalem seu pro­ priam hominis in quantum est homo. conclusio tfrtia Non omne vitium contrarium naturae rationali, ut rationalis est, contrariatur naturae sensi­ tivae, ut mere sensitiva vel animalis est. conclusio quarta: Omne vitium contrarium motivo for­ mali virtutum acquisitarum est contrarium naturae ra­ 41 tionali qua homo est homo ... ...................... conclusio quinta: Omne vitium contrarium motivo for­ mait virtutum infusarum est quoque contrarium natu­ 44 rae rationali qua homo est homû ............................ coNCt.usio sexta Dicendum est quod speciali ratione et quasi per antonomasim dicuntur vitia contra naturam ea quae directe contrariantur naturae animali vel sen­ 44 sitivae ut sensitiva est. relate ad generationem ..... CONCLUSIO prima 46 § III Solvuntur difficultates ................. 51 Ari. 3. Utrum vitium sit peius quam actus vitiosus ............... I. Pracnotamina ................ 51 II. Solutio quaestionis ................ § § Simpliciter loquendo peccatum seu actus vitio­ sus est peius vitio; vitium tamen est peius peccato se­ cundum quid ....... conclusio: PROMATUR a) Prima pars, a priori /· - v / * X F x * 9 1 ·' · INDEX RERUM ANAI Y ΓΠ US b) Prima par» u, posteriori ..... ............ ......... ............... 53 c) Probatur secunda pars ............................................. 55 t) III. Solvuntur difficultates ......................................................... 56 61 Caput II. De essentia peccati .................... .................................................. i Art. 4. Utrum peccatum simul possit esse cum virtute ...................... 67 67 I. Praenotamina ....................................... »................................ II. Solutio quaestionis ................. 69 ............................................. conclusio prima: Peccatum sub ratione generalissima ac­ tus, et virtus sub gcnerica ratione habitus, non oppo­ nuntur contrarie, ideoque de se nullam dicunt incom­ patibilitatem ................................................................ 69 conclusio secunda: Peccatum, sub ratione propria actus mali, et virtus sub ratione habitus boni, opponuntur contrarie, non quidem contrarietate directa et imme­ diata, sed contrarietate indirecta et mediata .......... 69 conclusio tertia: Peccatum et actus virluosus sunt directe et immediate contraria, ideoque sunt incompatibilia 70 nec possunt simul exsistere in eodem subiecto ...... CONCLUSIO quarta: Peccatum veniale non contrariatur vir­ tuti primariae infusae vel acquisitae, sed solum secun­ dariae vel adiunctae seu accidentali, quando versan­ tur circa eamdcni materiam, ideoque, quanlumcumque multiplicetur, potest simul cum illis exsistere, non 71 vero cum istis ............................................................. CONCLUSIO quinta: Unum, imo et plura peccata mortalia .. quae nondum causarunl habitum vitiosum in subiec­ to, possunt simul esse cum virtute naturali vel acqui­ 71 sita, etiam primaria vel essentiali ........................... CONCLUSIO sexta: Peccatum mortale nequii simul esse cum virtutibus infusis in esse virtutis: quaedam ta­ men peccata possunt simul esse cum quibusdam virtu­ tibus in esse habitus informis ....................................... 72 73 § III. Solvuntur difficultates ....... ................................................ 75 5: Utrum in quolibet peccato sit aliquis actus ............................ Art. 6: Utrum convenienter definiatur peccatum esse dictum vel fac­ 79 tum vel concupitum contra legen aeternam ................ 79 1. Justificatur definitio peccati ............................................... § 87 Π. Solvuntur difficultates ........................................................ 95 III. Scholion de «Peccato philosophico» ................................ § 101 Ouai stio LXXII: Du distinctione peccatorum ...................................... 104 Art. I : Utrum peccata differant specie secundum obiecta ............... 104 § I. Solutio quaestionis ............................................................. CONCLUSIO: Peccata actualia mortalia proprie distinguun­ 104 tur specie secundum obiecta ..................... ............ a) Explicatur conclusio ............................................... 104 105 b) Probatur ostensive et ad absurdum .................... -U·· ·«. 5-r . .. ; Indices § II. Solvuntur difficultates 109 An. 2. Utrum convenienter distinguantur peccata spiritualia a car­ nalibus ................... 112 CONCLUSIO: Distinctio peccatorum actualium mortalium in peccata spiritualia et carnalia est conveniens . 112 fl H Art. 3. Utrum peccata distinguantur specie secundum causas ..... conclusio prima: Peccata actualia mortalia distinguun­ tur essentialiter secundum causam formalem et mate­ rialem proprie et univoce dictam ................................ conclusio secunda: Actus seu motus naturales distingu­ untur essentialiter seu specifice tum ex parte causae efficientis tum ex parte causa finalis .......................... conclusio tertia: Actus seu motus voluntarii liberi, ut sunt motus peccati actualis mortalis, non differunt specie secundum causam efficientem, sed secundum causam finalem ............................................................ Art. 4. Utrum peccata convenienter distinguantur in peccatum in Deum, in seipsum et in proximum .................................. conclusio: Divisio peccati actualis mortalis in peccatum contra Deum, contra seipsum et contra proximum est conveniens .................................................................... Art. 5. Utrum divisio peccatorum, quae est secundum reatum, di­ versified speciem ................................................................... conclusio prima: Si peccatum mortale et veniale suman­ tur in iota sua generalitate, non necessario differunt specie neque specie identificantur, sed possunt esse eiusdem et diversae speciei .......................................... conclusio secunda: Si vero sumamus peccatum mortale per accidens et peccatum veniale per accidens non di­ fferunt specie ............................................................ conclusio tertia: Si autem sumamus peccatum mortale et veniale per se seu ex genere, tunc differunt essentia­ liter, non quidem differentia quasi constitutiva generis vel speciei, sed differentia consecutiva quasi ex pro­ prietate quadam, nempe ex proprio effectu, qui est rea­ tus poenae ............................................................... 115 117 117 118 119 119 122 123 124 125 Art. 6. Utrum peccatum commissionis et omissionis differant specie ................. 126 conclusio prima: Peccatum commissionis et omissionis differunt essentialiter in esse psychologico ................. 127 conclusio secunda: Peccatum commissionis et omissio­ nis non differunt in esse moris ................. 127 Art. 7. Utrum convenienter dividatur peccatum in peccatum cor­ dis, oris et operis ................. 129 CONCLUSIO: Peccatum actuale convenienter dividitur in peccatum cordis, oris et operis triplici sensu, scilicet INDEX RERUM ANALYTICUS veluti totum universale in partes subiectivas vel spe­ cies, ut totum intégrale in paries quasi intégrales, et ut totum potentiate seu potestativum vel analogum in partes quasi potentiates ................................................. 885 129 Art. 8. Utrum superabundantia et defectus diversificent species pe­ ccatorum ....................................................................... 134 conclusio: Peccatum actuale dividitur essentialiter vel specifice in peccatum per excessum et peccatum per defectum, non quasi per ipsas differentias specificas, sed quasi per aliquid per se consequens ad differentias specificas ................................................................... 134 I *■ /Irf. 9. Utrum peccata diversificentur specie secundum diversas cir­ cumstantias .................................................................. 135 conclusio: Si circumstantiae peccati considerantur ut merae cicumstantiae, non diversificant peccata secun­ dum speciem; si vero transeant in conditionem obiecti, addendo novum motivum totale aut primarium seu novum finem, tunc diversificant peccata secundum speciem ......................................................................... 136 Quaestio LXXIII: De comparatione peccatorum ad invicem 139 Art. 1: Utrum omnia peccata sint connexa ....................................... 144 I. De inconnexione peccatorum .......................................... 145 § Si nomine peccati intelligamus omnia omnino peccata scilicet tam originale quam actuale, sive mortale, sive veniale, haec omnia peccata non sunt connexa ............................................................ conclusio secunda: Ex parte aversionis, omnia peccata mortalia sunt connexa; ex parte autem conversionis, non omnia peccata mortalia sunt connexa; licet plura, etiam ex hac parte, nata sint connecti ........................ conclusio tertia: Omnia peccata venialia nullo modo sunt connexa, neque ex parte aversionis neque ex parte conversionis .............................................................. conclusio prima: 146 147 152 II. De inconnexione vitiorum conclusio: Non omnia vitia sunt connexa 153 III. Solvuntur difficultates 154 Art. 2. Utrum omnia peccata sint paria 157 I. Praenotamina ...................................................................... 157 § II. Solutio quaestionis ............................................................ 161 : Non omnia peccata sunt paria seu aequalia . 161 § conclusio Indices 880 probatur: a) Auctoritate .......... b) Ratione theologica § ΙΠ. Solvuntur difficultates .. 169 Art- 3· Utrum gravitas peccatorum varietur secundum obiecta .... CONCLUSIO: 161 165 172 Gravitas peccatorum mensuratur primo et per se secundum propria obiecto eorum .................. 173 ,4rï. 4. Utrum gravitas peccatorum differat secundum dignitatem virtutum quibus opponuntur .................. 176 Gravitas peccatorum seu vitiorum men­ suratur secundum dignitatem virtutum quibus directe opponuntur ................................................................... CONCLUSIO secunda: Gravitas peccatorum seu vitiorum non mensuratur secundum dignitatem virtutum qui­ bus indirecte et ex consequenti opponuntur, sed potius e contrario: maximae virtuti opponitur minimum vi­ tium seu peccatum et e converso ........................... CONCLUSIO PRIMA: J 176 177 Art. 5. Utrum peccata carnalia sint minoris culpae quam spiri­ 179 tualia .................. Peccata spiritualia sunt, ceteris paribus, maioris culpae seu graviora carnalibus; carnalia ta­ men sunt periculosiora spiritualibus utpote maioris 179 adharentiae et maioris infamiae ................. conclusio: Art. 6. Utrum gravitas peccatorum attendatur secundum causam 181 peccati .................. Gravitas peccatorum mensuratur se­ 182 cundum magnitudinem causae finalis eorum ...... conclusio secunda: Gravitas peccatorum mensuratur se­ cundum magnitudinem propriae et per se causae effi­ 183 cientis peccati seu motionis voluntatis ................. conclusio tertia: Gravitas peccatorum non commensuratur magnitudini causae efficientis remotae et per ac­ 183 cidens eorum, sed potius ex adverso se habet ....... conclusio prlma: 184 Art. 7, Utrum circumstantia aggravet peccatum .............................. Generatim loquendo, verum est cir­ cumstantias natas esse aggravare peccatum ........ CONCLUSIO prima: Circumstantiae ut sic natae sunt ag­ gravare vel alleviare peccatum accidentaliter, non es­ sentialiter vel specifice; circumstantiae transeuntes in conditionem obiecti peccati natae sunt aggravare pec­ catum essentialiter vel specifice; circumstantiae non transeuntes in conditionem obiecti, sed manentes me­ rae circumstantiae, natae sunt aggravare vel alleviare CONCLUSIO secunda: 184 Index RERUM ANALYTICUS 887 peccatum accidentaliter tantum, magis vel minus se­ cundum modum suum; circumstantiae augentes pec­ catum in infinitum sunt illae quae de veniali faciunt mortale propter multiplicationem materiae, ut patet in furtulis multiplicatis et accumulatis, minuentes ve­ ro in infinitum faciunt de mortali veniale propter im­ perfectionem actus vel subtractionem condictionum essentialium ad perfectum actum humanum ut inadvertentia vel indeliberatio ............................................. 186 Art. 8. Utrum gravitas peccati augeatur secundum maius nocu­ mentum .................................................................................. 187 Art. 9. Utrum peccatum aggravetur ratione personae in quam pec­ catur ........................................t..... 188 Gravitas peccatorum mensuratur secundum dignitatem personae in quam peccatur ................. 189 Art. 10. Utrum magnitudo personae peccantis aggravet peccatum . 191 Gravitas peccati ex subreptione non commensuratur dignitati personae peccantis, quae consistit in excellentia virtutis et scientiae, sed potius ex converso, ei commensuratur levitas peccati ..... conclusio secunda: Gravitas peccatorum ex plena delibe­ ratione et voluntate commensuratur magnitudini per­ sonae peccantis ........................................................ 192 conclusio: conclusio prima: cwt 192 Quaestio LXXTV: De subiecto peccatorum 195 Prologus: Ratio et divisio quaestionis 195 Caput Primum: De subiecto principali seu per se primo peccati 205 Art. 1. Utrum voluntas sit subiectum peccati ................................. 206 I. Solutio quaestionis ............................................................ 206 § Ipsa voluntas est subiectum alicuius peccati ........................................................................ conclusio segunda: Ipsa voluntas non est subiectum om­ nis peccati humani; est tamen ipsa voluntas subiec­ tum omnis peccati humani actualis ..................... conclusio prima: 206 206 § II. Solvuntur difficultates ...................................................... 210 Art. 2: Utrum sola voluntas sit subiectum peccati ......................... 212 I. Solutio quaestionis ............................................................ 213 Sola voluntas est subiectum primum pe­ ccati, at non sola voluntas est subiectum proximum peccati actualis, ideoque unicum aut exclusivum su­ biectum peccati actualis 213 § CONCLUSIO prima: Indices 888 Illae solae potentiae humanae sunt subtectum immediatum peccati actualis, ultra volun­ tatem, quae ita sunt imperabiles a voluntate, ut tamen ipsaemet sint vera principia elicitiva actus voluntarii imperati peccaminosi .............................................. 215 II. Solvuntur difficultates ............................................................ 218 Caput secundum: De subiecto secundario seu per se secundo peccati . 221 Art. 3. Utrum in sensualitate possit esse peccatum ................................ 221 conclusio secunda: I. Praenotamina de sensu quaestionis ..................... 221 222 222 222 231 232 233 233 A. De ipsa sensualitate ........................................................... 1. Notio sensualitatis ....................................................... 2. Divisio sensualitatis ..................................................... 3. Attributa vel quasi proprietates sensualitatis .... B. De motu sensualitatis ....................................................... 1. Notio motus sensualitatis .......................................... 2. Divisio motus sensualitatis ....................................... C. De peccato sensualitatis quid sentiant antiqui theo­ logi usque ad S. Thomam ......................................... 1. Positiones extremae ..................................................... 2. Positio media ................................................................. 237 237 239 II. Doctrina S. Thomae de peccato sensualitatis ................ 241 Sensualitas, idest appetitus sensitivus, potest esse subiectum peccati originalis, non quidem primarium et quantum ad id quod principale et quasi formale est in peccato originali, sed secundarium et quantum ad id quod secundarium et quasi materiale est in originali peccato, scilicet concupiscentiam ha­ bitualem seu fomitem .................................................. CONCLUSIO secunda: Sensualitas seu appetitus sensitivus potest esse subiectum proximum seu immediatum peccati actualis ........................................................ 241 III. Solvuntur difficultates ........................................................... 246 CONCLUSIO prima: 240 256 Art. 4. Utrum in sensualitate possit esse peccatum mortale .................. § I. Solutio quaestionis ....................... 256 Sensualitas proprie dicta prout mere sensuali­ tas humana est, non est subiectum proximum et im­ mediatum peccati actualis mortalis, sed solum peccati venialis ..................... 256 conclusio: § EXCURSUS primus: II. Solvuntur difficultates ....................... 259 Doctrina S. Thomae cum doctrina Ec­ clesiae comparata ..................... 265 A) Ergo omnem concupiscentiam esse malam seu peccaminosam docuerunt plures haeretici: Armeni, Protestantes, Baius, Jansenius 265 INDEX RERUM ANALYTICUS 889 B) lam vero, vel leviter inspicienti et consideranti, ap­ paret doctrinam S. Thomae et aliorum theologorum sui temporis nullam habere necessitudinem aut af­ finitatem cum doctrina istorum haereticorum, ne­ que incompatibilitatem ullam cum doctrina au­ thentica Ecclesiae ................................................... 268 a) Nullam habet affinitatem cum doctrinis haere­ ticorum ................................................................ 268 b) Perfectam habet conformitatem cum doctrina Ecclesiae .................................................................... 270 excursus secundus: Fortuna doctrinae S. Thomae in his­ toria Theologiae ........................................................ 271 A) Ante Concilium Tridentinum ................................ 271 B) Post Concilium Tridentinum ................................ 275 Art. 5. Utrum peccatum possit esse in ratione ........................................ § 280 I. Praenotamina de sensu quaestionis ................................ A. De ipsa ratione secundum se ...................................... B. De ratione superiori et inferiori ................................. C. Positiones ........................................................................ 280 280 281 287 § II. Solutio quaestionis ............................................................. 289 Ratio speculativa seu ut est cognoscitiva, potest esse subiectum immediatum peccati actualis, tum commissionis errando, tum omissionis ignorando . 289 conclusio secunda: Ratio practica seu ut est directiva aliarum virium potest esse subiectum immediatum peccati actualis, tum commissionis directe imperando actus inordinatos, tum omissionis, non coercendo ac­ tus inordinatos aliunde provocatos, post deliberatio­ 293 nem ............................................................................ conclusio prima § III. Solvuntur difficultates ...................................................... 296 Art. 6. Utrum peccatum morosae delectationis sit in ratione ............... 298 I. Praenotamina ..................................................................... A) Quid cogitatio mala .................................................... B) Notio ac divisio delectationis .................................... C) Notio ac divisio consensus .......................................... 299 299 299 304 § 306 § II. Solutio quaestionis ............................................................ conclusio: Peccatum delectationis morosae ex parte mo­ rositatis est in ratione inferiori practica sicut in su­ biecto immediato, ex parte vero delectationis est in po­ tentia appetitiva superiori vel inferiori sicut in subiec­ 306 to immediato ............................................................ 312................................................ § III. Solvuntur difficultates ...... Art. 7. Utrum peccatum consensus in actum sit in ratione superiori .. § I. Praenotamina ...................................................................... 315 315 890 Index rerum analyticus Indices § II. Solutio quaestionis ............................................................. Peccatum consensus in actum peccati est in ratione superiori practica sicut in proprio sub­ iecto ........................................................................... CONCLUSIO secunda: Consensus in actum non convenit rationi superiori eodem modo sicut consensus in de lectationem convenit rationi inferiori; sed rationi su­ periori convenit exclusive consensus in actum, rationi vero inferiori non convenit exclusive consensus in de­ lectationem, qui convenire etiam potest rationi su­ periori ........................................................................ 316 CONCLUSIO prima: III. Solvuntur difficultates ...................................................... . Art. 8. Utrum consensus in delectationem sit peccatum mortale ... § I. Praenotamina ...................................................................... 316 891 Art. 10. Utrum in ratione superiori possit esse peccatum veniale se­ cundum seipsam ..................................................... 348 § I. Praenotamina ........................................................................ 348 § II. Solutio quaestionis ............................................................ 350 Ratio superior speculativa vel secundum seip­ sam considerata in ordine ad proprium obiectum conspiciendum, potest esse subiectum immediatum peccati venialis, non quidem per se seu ex genere vel obiecto, sed per accidens, ex imperfectione actus . 350 conclusio: 321 § III. Solvuntur difficultates ....................................................... 356 324 328 328 LIBER SECUNDUS DE CAUSIS PECCATORUM (Ad QQ. LXXV-LXXXV D. Thomae) § II. Solutio quaestionis ............................................................. 332 Quaestio LXXV: De causis peccatorum in genere ................................ conclusio prima: Consensus in delectationem de cogita­ Prologus: Ratio et divisio quaestionis ............................................ tione rei illicitae, ut est cognitio quaedam de moralitate talis rei vel obiecti, nullum est peccatum per se Art. 1. Utrum peccatum habeat causam ........................................... loquendo: per accidens vero potest esse peccatum ve­ niale curiositatis ...................................................... 332 § I. Praenotamina ....................................................................... conclusio secunda: Consensus in delectationem de cog­ § Π. Solutio quaestionis ............................................................. nitione modi ingeniosi et subtilis quo actus peccaminosus excogitatus vel executus est, prout cognitio conclusio prima: Peccatum actuale, ex parte conversionis quaedam est de psychologia peccati huius, nullum est seu prout dicit actum quemdam humanum seu volun­ peccatum per se loquendo; per accidens veo potest esse tarium, habet causam efficientem per se; haec autem peccatum, tum ratione curiositatis inordinatae, tum causa efficiens, primaria seu per se primo est volun­ ratione periculi plus minus proximi et gravis capiendi tas, secundaria vero et per se secundo potest esse ratio delectationem de ipso actu pravo ................................ 333 et appetitus sensitivus .................................................. conclusio tertia: Consensus in delectationem de ipsa re conclusio secunda: Peccatum actuale, ex parte aversionis prava cogitata semper est peccatum, mortale aut ve­ seu prout dicit inordinationem aut malitiam actus niale, pro gravitate aut levitate materiae .............. humani seu voluntarii, habet causam efficientem per 335 accidens ........................................................................ conclusio quarta: Ratio inferior potest esse subiectum immediatum peccati mortalis sine ratione superiori . 335 conclusio tertia: Causa efficiens per accidens peccati actualis ex parte aversionis seu inordinationis eius § III. Solvuntur difficultates ...................... 337 reducitur ad causam efficientem per se ex parte con­ versionis seu actus humani; aliis verbis: eadem re, li­ cet non eadem ratione, est causa efficiens per se et per Art. 9. Utrum in superiori ratione possit esse peccatum veniale se­ accidens peccati actualis mortalis ............................... cundum quod est directiva inferiorum virium 341 § III. Solvuntur difficultates ....................................................... I. Praenotamina .................................................................... 341 Art. 2. Utrum peccatum habeat causam interiorem ....................... II. Solutio quaestionis ........................................................... 342 § I. Praenotamen ....................................................................... conclusio: Ratio superior practica potest esse subiectum § Π. Solutio quaestionis ............................................................. immediatum peccati venialis, non quidem per acci­ dens ex imperfectione actus eius, sed per se seu ex ob­ conclusio prima: Peccatum actuale, ex parte actus seu iecto ............... conversionis, habet causam efficientem interiorem 342 per se .......................................................................... III. Solvuntur difficultates 346 361 361 364 364 369 369 370 372 372 380 38O 381 381 892 Indices Peccatum actuale, ex parte inordina­ tionis seu aversionis, habet causatn efficientem interio- CONCLUSIO secunda: rent per accidens .. 383 § III. Solvuntur difficultates 385 Art. 3. Utrum peccatum habeat causam exteriorem ....................... 388 I. Praenotamen .............................................................................. 388 II. Solutio quaestionis .................................................................. 388 § Peccatum actuale habet aut habere po­ test de facto causam exteriorem ............................. conclusio secunda: Causa exterior peccati est remota vel mediata tantum, et ideo remotior est quam causa in­ terior .......................................................................... conclusio tertla: Causa exterior peccati actualis est cau­ sa partialis tantum vel inadaequata eius, et quidem causons solum ex parte obiecti, non vero ex parte subiecti et ab interiori ................................................... conclusio prima: 388 390 391 III. Solvuntur difficultates .................... 393 Art. 4. Utrum peccatum sit causa peccati ................... 395 § I. De peccato originali, causa aliorum peccatorum ......... 396 Peccatum originale originans est causa om­ nium peccatorum originalium originatorum; in uno­ quoque autem, peccatum originale origination est ini­ tium et causa omnium peccatorum actualium quae ab ipso committuntur 396 CONCLUSIO: § II. De peccato actuali, causa aliorum peccatorum actua­ lium ..................... 397 Unum peccatum actuale potest esse causa alterius vel aliorum peccatorum actualium .... conclusio secunda: Unum peccatum actuale potest esse causa alterius vel aliorum peccatorum actualium se­ cundum quatuor genera causarum, licet non eodem modo, sed in genere causae efficientis et finalis potest esse causa per se et per accidens, in genere vero causae quasi materialis et formalis potius est causa per se tantum ............................ ........................................ CONCLUSIO tertia: Unum peccatum actuale est perfectius et universalius causa aliorum peccatorum in genere causae finalis quam in alio quocumque genere cau­ sae; et ideo genus causae finalis convenit peccato ac­ tuali per prius quam alia genera causarum conclusio prima: § II. Solvuntur difficultates ........................... Quaestio LXXVI: De causis 397 398 402 403 .. 407 Prologus: Ratio et divisio quaestionis de ignorantia 407 peccatorum in speciali IV. § Index herum analyticus 893 1. Notio ignorantiae ................................................................ 409 § II. Divisio ignorantiae .............................................................. 409 Art. I Utrum ignorantiae possit esse causa peccati ........................ 411 Art. 2. Utrum ignorantia sit peccatum ............................................... 424 Art. 3.Utrum ignorantia excuset ex toto a peccato .......................... 437 Ignorantia invincibilis et inculpabilis omnino excusat a peccato formali quod causai ... 438 conclusio secunda: Ignorantia consequens affectata seu directa volita et procurata, non excusat a peccato, sed potius aggravat vel accusat ......................................... 439 conclusio tertia: Ignorantia consequens, hoc est, vinci­ bilis, per accidens volita seu quasi indirecte, nempe ignorantia crassa vel supina, non excusat totaliter a peccato formali, licet aliqualiter excusat ............... 439 conclusio quarta: Ignorantia concomitans neque accu­ sat neque excusat a peccato formali ........................... 440 conclusio prima: Art. 4. Utrum ignorantia diminuat peccatum ................................. 441 Sola ignorantia consequens indirecte volita, hoc est, crassa vel supina vel simpliciter vincibilis, di­ minuit peccatum sequens quod causai, seu excusat a tanto pro conditione negligentiae habitae, negotii de quo agitur, actus qui seguitur, personae quae ignorat . 441 Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi ...... 443 Art. 1. Utrum voluntas moveatur a passione appetitus sensitivi ... 444 conclusio: Voluntas non potest moveri directe et imme­ diate a passione appetitus sensitivi, neque per modum agentis neque per modum finis; indirecte vero et me­ diate potest moveri ab appetitu sensitivo utroque mo­ do, non tamen sufficienter et adaequate ............... 445 conclusio Art. 2. Utrum ratio superari possit a passione contra suam scien­ tiam ............................................................. 449 Art. 3. Utrum peccatum quod est ex passione debeat dici ex infir­ mitate 459 Art. 4. Utrum amor sui sit principium omnis peccati .................... 460 Inordinatus amor sui est causa omnis pe­ ccati .......................................................................... 460 CONCLUSIO: Art. 5. Utrum convenienter ponantur causae peccatorum concu­ piscentia camis, concupiscentia oculorum et superbia vitae ............................................................................. 461 Art. 6. Utrum peccatum allevietur propter passionem .................... 462 894 Indices Passio antecedens diminuit peccatum seu culpam; passio vero consequens auget eam, vel potius est signum maioris peccati ...................... 462 CONCLUSIO: Art. Utrum passio totaliter excuset a peccato 7, 463 Passio antecedens involuntaria totaliter ligans aut impediens usum rationis totaliter excusat a pec­ cato formali; passio vero voluntaria sive in se sive in causa, vel etiam involuntarie excitata, sed voluntarie non repulsa cum possit, non excusat totaliter a pec­ cato ............................................................................... 463 Utrum peccatum quod est ex passione possit esse mortale . 464 conclusio: Art. 8. conclusio: Peccatum quod est ex passione potest esse 464 mortale ..................... Quaestio LXXVHI: De causa peccati quae est malitia Μ Art. Utrum aliquis peccet ex certa malitia 1. conclusio: Μ 467 ............................ 467 Datur peccatum ex certa malitia ..469 Art. 2. Utrum quicumque peccat ex habitu peccet ex certa malitia . 471 Quicumque peccat ex habitu peccat ex certa malitia ■■ 472 Utrum ille qui peccat ex certa malitia peccet ex habitu ...... 473 conclusio: Art. 3. conclusio: Art. 4. Non est necessarium quod quicumque peccat 473 ex certa malitia peccet ex habitu ........... Utrum ille qui peccat ex certa malitia gravius peccet quam 475 qui ex passione .................... Peccatum ex malitia gravius est quam pecca­ tum ex passione vel infirmitate, tum gravitate per se tum gravitate per accidens ........................................... . * CONCLUSIO Quaestio LXXIX. De causis exterioribus peccati, et primo ex parte dei Art. 1. Utrum Deus sit causa peccati ................................................ 474 477 478 Deus non est causa physica peccati ne­ 481 que directe neque indirecte ................... conclusio secunda: Deus non est causa moralis peccati 482 neque directe neque indirecte ....................................., conclusio prima: Art. 2. Utrum actus peccati sit a Deo .............................................. 484 theologorum ................... 484 conclusio: Ita Deus est causa actus peccati, quod nullo modo sit causa defectus seu malitiae concomitantis actum peccati ................... 490 opiniones IV. Index rerum analyticus 895 Art. 3. Utrum Deus sit causa excaecationis et indurationis ........... 496 Deus non est causa excaecationis, aggravationis et obdurationis in quantum hae sunt culpa vel peccatum formaliter; est tamen causa horum trium ut sunt poena peccati in primo sensu accepti quod nullo modo est a Deo ........................................... 497 Art. 4. Utrum excaecatio et obduratio semper ordinentur ad salu­ tem eius qui excaecatur et obduratur ...................... 499 conclusio: Quaestio LXXX: De causa peccati ex parte diaboli 501 Art. 1. Utrum diabolus sit homini causa peccati ............................ 502 Diabolus non est causa peccati directe et su­ fficienter, sed solum (indirecte) per modum persuaden­ tis vel proponentis appetibile .................................. 502 Art. 2. Utrum diabolus possit inducere ad peccandum interius ins­ tigando ................................................................................... 505 Diabolus potest aliquo modo interius instiga­ re hominem ad peccandum .................................... 506 conclusio: conclusio: Diabolus potest necessitatem inducere homini ad peccatum materiale; minime vero potest ei inducere necessitatem ad peccatum formale ........................ 510 Art. 4. Utrum omnia peccata hominum sint ex suggestione dia­ boli ........................................................................................ 515 Diabolus est indirecte et remote causa om­ nium peccatorum; sed non est causa directa et inmediata omnium, licet possit esse immediata singulorum generum peccatorum .................................................... 516 conclusio: ■ MW conclusio: Quaestio LXXXI: De exsistentia peccati originalis 519 Art. praevius introductorius in quaestiones de peccato originali ... 519 Momentum tractatus de peccato originali .............. Difficultas huius considerationis .............................. Ratio et divisio tractatus ............................................ De nominibus peccati originalis .............. ..... Divisio quaestionis de exsistentia peccati origina­ lis .............................................................................. 519 521 522 523 A. B. C. D. E. Art. 1. Utrum primum peccatum primi parentis traducatur per originem in posteros .................................................. I Quaestio dogmatica utrum primum peccatum Adae traducatur de facto per originem in posteros .......... A. Haereses circa exsistentiam peccati originalis ....... B. Doctrina catholica circa exsistentiam peccati ori­ ginalis 527 529 531 531 534 INDICES 896 C. Argumenta theologica pro exsistentia peccati ori­ ginalis ........................................................................ D. An sola ratione naturali possit demonstrari exsis­ tentia peccati originalis ......................................... II. Quaestio speculativa et proprie theologica: quomodo peccatum primi parentis possit originaliter transire in posteros eius A. Prima series explicationum, per actum naturae tan­ tum a) Per viam traductionis animae ............................... b) Per veram traductionem camis actualiter con­ tentae in Adam c) Per viam totius naturae ......................................... B. Secunda series explicationum, per actum personae tantum a) Per actum formalem seu explicitum personae ... b) Per actum virtualem seu implicitum descen­ dentium 1) Per fictionem logicam ....................................... 2) Per fictionem iuridicam .................................... 3) Impugnatur haec sententia .............................. III. Sonvuntur difficultates ...................................................... 541 543 ...................... 546 ..................... 547 547 548 ...................... 555 560 ..................... 560 563 ..................... 563 564 566 571 2. Utrum etiam alia peccata primi parentis vel proximorum 576 parentum traducantur in posteros ..................... § » 577 I. Solutio quaestionis ..................... Solum primum peccatum primi parentis tra­ ducitur per originem in posteros, non autem cetera pe­ ccata primorum parentum aut etiam parentum pro­ 577 ximorum .................... conclusio: 580 § Π. Solvuntur difficultates ..................... f... * . i frft. 3. Utrum peccatum primi parentis transeat per originem in omnes homines ..................... 584 § I. Solutio quaestionis ..................... 585 Omnes homines, praeter solum Christum, ex Adamo per naturalem originem derivati, debitum vel necessitatem habendi peccatum originale, contrahunt: de facto etiam omnes illud contrahunt, praeter solam Beatam Virgenem Mariam quae, singulari Dei privi­ legio, intuitu meritorum Christi, fuit ad actuali con­ tagione miraculose praeservata immunis ............. a) Explicatur conclusio .............................................. b) Probatur per panes ........................................ ....... § II. Solvuntur difficultates ........................................ conclusio: ^rt. 4. Utrum, si aliquis ex humana came formaretur miraculose contraheret originale peccatum 585 585 586 590 594 IV. § Index rerum analyticus I. Solutio quaestionis Si aliquis homo miraculose formaretur a Deo de limo terrae vel aliqua quacumque materia eique infunderet animam rationalem, iste nullo modo contraheret peccatum originale .............................. conclusio secunda: Si aliquis homo miraculose forma­ retur ex came humana, sicut Eva formata est ex costa Adae, non contraheret peccatum originale nec de facto nec de debito seu iure .................................................. 897 594 conclusio prima 595 596 § II. Solvuntur difficultates ....................................................... 599 Art. 5. Utrum, si Adam non peccasset, Eva peccante, filii originale peccatum contraherent .......................................................... 601 I. Solutio quaestionis ............................................................. 602 § Peccatum originale traducitur in filios ah Adam, non ab Eva, et ideo Adamo peccante, etiam si Eva non peccasset, filii nascerentur cum peccato originali; e converso, Eva peccante, si Adam non pec­ casset, filii non contraherent peccatum originale ..... conclusio secunda: Si Adam et Eva générassent quosdam filios ante peccantum et quosdam post peccatum, pri­ mi eorum filii non contraherent peccatum originale; secundi vero eorumdem filii illud contraherent .... conclusio tertia: Si primi parentes non peccassent de facto, peccasset vero aliquis ex posteris eorum, huius filii, si quos haberet, contraherent peccatum originale ex eorum parentibus ................................................. conclusio quarta: Si aliquis vir ex posteris Adae fuisset praeservatus totaliter a peccato originali, sicut de fac­ to fuit praeservato Beata Virgo Maria, filii huius qui nascerentur, non contraheret peccatum originale ..... 606 § II. Solvuntur difficultates ....................................................... 606 Quaestio LXXXII: De peccato originali quantum ad suam essentiam . 609 Art. 1. Utrum originale peccatum sit habitus .................................. 610 conclusio prima: 602 604 604 I. Historia quaestionis ........................................................... 610 § II. Solutio quaestionis ............................................................. 614 § Peccatum originale est habitus qui­ dam ............................................................................ conclusio secunda: Peccatum originale est habitus en­ titativus ..................................................................... conclusio tertia: Dicendum est ergo istum habitum entitativum esse spiritualem et immediate afficere ipsam animam vel potius naturam humanam ut est natura, ut ex professo declarabitur quaestione sequenti conclusio prima: 614 616 618 - ‘t4* r > «C* T IV. Indices Consequenter, peccatum originale re­ duci potest ad categoriam habitus acquisiti et habi­ tus innati ................................................................... CONCLUSIO quarta: § III. Solvuntur difficultates ............................................................ Art. 2. Utrum in uno homine sint multa originalia peccata .... ..... I. Sensus quaestionis .................................................................. Π. Resolutio quaestionis Peccatum originale est unum specie in omni­ bus hominibus; in uno autem eodemque homine est unum numero, peccatum vero originale originans et originatum est unum proportione vel analogia tan­ tum, multiplex vero genere, specie et numero ....... CONCLUSIO: rentibus autem proximis sicut in causa secunda vel subordinata ..................................................................... conclusio secunda: Peccatum originale est in potentia 619 generativa parentum sicut in causa instrumentait 620 coniuncta, in semine vero deciso sicut in causa ins­ trumentait separarta ................................................. 623 conclusio tertia: Istae causae peccati originalis tam 623 principales quam instrumentales causant illud nec omnino per se, nequae omnino per accidens, sed me­ .............................................................. 625 dio quodam modo, magis tamen accedens ad per ac­ cidens quam ad per se ............................................. conclusio quarta: Istae causae concurrunt ad producen­ dum peccatum originale causalitate physica, non causalitate mere morali ..................................................... 626 III. Solvuntur difficultates ............................................................ 629 Art. 3. Utrum originale peccatum sit concupiscentia ..................... 633 I. Theologorum sententiae ........................................................ 633 § § II. Resolutio quaestionis .............................................................. 644 Peccatum originale materialiter quidem est concupiscentia, formaliter vero defectus originalis ius­ titiae .......................................................................... probatur: 644 II. In quo sicut in subiecto sit per prius peccatum origina­ le, in came vel in anima ............................................ § 644 646 § III. Solvuntur difficultates ........................................................... 656 Art. 4. Utrum peccatum originale sit aequaliter in omnibus ........ 658 I. Sensus quaestionis ................................................................ 658 § Π. Resolutio quaestionis ............................................................ 659 § conclusio: 672 673 675 676 681 Peccatum originale formaliter seu sub ratione culpae est solum in anima sicut in subiecto, non autem in corpore seu in came ....................... conclusio secunda: Peccatum originale sub ratione poe­ nae potest esse sicut in subiecto et in anima et in car­ ne, non tamen ex aequo, sed in anima per prius et res­ pectu poenae propriae, in came vero per posterius et respectu poenae corporalis subsequentis .............. 684 § III. Solvuntur difficultates ............................................................ 685 Art. 647 650 653 899 conclusio prima: conclusio: Primo, argumento propter quid .................................... Secundo, ex analogia cum peccato actuali ............... Tertio, confirmatur, ex comparatine cum doctrina Ecclesiae, cui non conformatur doctrina lutheranorum .................................................................... Nec perfecte doctrina antiquorum theologorum ..... Utique tamen doctrina S. Thomae .............................. Index rerum analyticus § 2. 683 Utrum peccatum originale sit per prius in essentia animae quam in potentiis ....................................................... 690 Praenotamen .............................................................................. 690 Resolutio quaestionis .............................................................. 691 Anima est primum et immediatum subiectum quo peccati originalis secundum essentiam suam, non secundum suas potentias 691 III. Solvuntur difficultates ............................................................ 696 conclusio: 3. Utrum peccatum originale per prius inficiat voluntatem Peccatum originale est aequaliter in omni­ quam alias potentias .......................................................... 700 bus ........................................................................... 659 ! § HI. Solvuntur difficultates .......................................................... I. Praenotamen .............................................................................. 663 700 II. Resolutio quaestionis .............................................................. 703 § Quaestio LXXXIII: De subiecto peccati originalis Art. 1. Utrum peccatum originale sit magis in came quam in anima conclusio prima: Peccatum originale omnium hominum fuit in Adamo sicut in causa prima principali; in pa- 667 Per modum poenae vel defectus seu co­ rruptionis, peccatum originale hoc ordine descendit ab essentia animae, ut primo corrumpat intellectum, ........................................................................ 670 deinde voluntatem, postea appetitum sensitivum, deinde potentias vegetivas una cum corpore ........ CONCLUSIO SECUNDA: Per modum culpae seu infectionis pe­ ccatum originale ab essentia animae ad potentias hoc CONCLUSIO prima: I 702 Indices «JOO ordine refluit ut primo inficiat voluntatem, deinde appe­ titum sensitivum, tertio intellectum ..................... 703 conclusio tertia: Defectus harum potentlarum descen­ dentes a peccato originali ita se habent ut defectus po­ tentiarum mere vegetativarum et membroum corporis solum habeant rationem poenae, defectus vero poten­ tiarum rationabilium habent simul rationem culpae, et poenae, licet diversimode, quia defectus intellectus, qui est ignorantia, per prius habet rationem poenae quam culpae; defectus voluntatis, qui est malitia, per prius habet rationem culpae quam poenae; defectus denique appetitus sensitivi, qui dicitur infirmitas et concupiscentia utramque rationem habent quasi ex aequo, licet non omnino .............................................. 704 § ΙΠ. Solvuntur difficultates ......................... 707 Art. 4. Utrum aliquae potentiae animae sint specialiter infectae, 709 scilicet generativa, vis concupiscibilis et sensus tactus ..... 709 I. Praenotamen ......................... 710 II. Resolutio quaestionis ......................... Potentiae infectae et contagiosae peccati ori­ ginalis in alios traducendi sunt potentiae organicae et quidem hoc ordine, ut primo sit potentia quaedam vegetativa, scilicet generativa, deinde vis quaedam ap­ petitiva, nempe appetitus concupiscibilis, tertio poten­ tia quaedam apprehensiva, videlicet sensus tactus .... conclusio: 710 712 III. Solvuntur difficultates ....·.............................. Quaestio LXXXIV: De peccatis quae sunt causa aliorum peccatorum SEU de vitiis capitalibus Caput I: De vitiis capitalibus in genere .................. 721 De doctrina Sacrae Scripturae ......... 721 II. De expositionibus Sanctorum Patrum 722 ΙΠ. De speculatione theologorum scholasticorum 730 A. De natura vitii capitalis ............. B. De divisione vitiorum capitalium Caput II: De peccatis capitalibus in specie 731 742 755 Appendix: De effectibus peccati 771 Caput I: Doctrina ecclesiae circa effectus peccati originalis 777 § I. In hac vita . 777 § II. In altera vita 780 IV. Caput H: Doctrina Index rerum analyticus 901 s thomae et theologorum de effectibus peccati originalis I. De effectu formali primario peccati originalis ............... 785 A. De effectu formali primario peccati originalis in anima ...................................................................................... 786 Peccatum originale formaliter destruit, corrumpit, aufert totum bonum iustitiae originalis, hoc est, rectitudinem supematuralem partis superioris sub Deo et rectitudinem seu vigorem et sanitatem na­ turalem partis inferioris sub superiori .................. conclusio secunda: Peccatum originale relinquit omnino intactas et integras ipsam essentiam animae et poten­ tias eius connaturales conclusio tertia: Peccatum originale diminuit capacita­ tem obedientialem animae ad iustitiam originalem et potentiarum animae ad virtutes infusas et dona Spiri­ tus Sancti, non quidem directe ex parte subiecti vel ra­ dicis, quasi per subtractionem, sed indirecte per appo­ sitionem impedimenti et ex parte termini ............. conclusio quarta: Peccatum originale diminuit capacita­ tem activam naturalem potentiarum animae ad actus honestos naturales et ad virtutes acquisitas non solum per accidens ex appositione impedimenti, sed etiam aliquo modo per se ex subtractione vigoris naturalis qui in ipsis redundabat ex iustitia originali ..................... conclusio quinta: Per peccatum originale anima huma­ na vulnerata est per se primo in sua essentia et per se secundo vel ex consequenti in suis potentiis rationa­ libus .............................................................................. conclusio sexta: Vulnera causata ex peccato originali in potentiis animae sunt quatuor, scilicet vulnus igno­ rantiae, vulnus malitiae, vulnus infirmitatis et vulnus concupiscentiae ........................................................ 794 B. De effectu fomali primario peccati originalis in cor­ pore ................................................................................... 797 Π. De effectu formali secundario peccati originalis .......... 801 III. De effectu demeritorio seu in genere causae efficientis peccati originalis .............................................................. A. De reatu poenae huius vitae vel servitutis diaboli . B. De reatu poenae alterius vitae a Deo inflictae ........ 802 802 804 conclusio prima: 787 788 789 791 792 Carentiae visionis beatificae seu poena dam­ ni est propria poena peccati originalis post hanc vitam 804 conclusio: Caput ΠΙ: Notulae historico-criticae .................................................... 809 I. Notula historico-critica circa formulas theologorum homo per peccatum originale spoliatus est gratuitis et vul- 902 Indices neratus in naturalibus, et naturalia post peccatum manserunt integra .......................................................... 809 A. Origo formulae «naturalia manserunt integra» ..... 809 B. Formula spoliationis et vulnerationis ...................... 810 a) Origo historica .................... 811 Sensus historicus varius huius formulae ............ b) 814 Excursus de mente S. Alberti et S. Thomae .....819 1) Mens Sancti Alberti Magni .............................. 819 2) Mens Sancti Thomae ....................................... 825 II. Notio et divisio statuum naturae humanae ................. 842 842 A. Notio status naturae ..................... B. Divisio status naturae humanae ................................ 850 858 C. Schema de statibus naturae ..................... 'Λ Index onomasticus 865 Index bibucus 868 Index THOMisTicus . 870 Index analyticus 877