R. P. I. M. RAMÎREZ, O. P. DE AUCTORITATE DOCTRINALI S. THOMAE AQUINATIS SALMA NTICAE APUD SANCTUM STEPHAN UM APARTADO 17 1952 ·; 'A3 135 λ NIHIL OBSTAT Fr. V. Beltran de Heredia, O. P. Fr. A. Bandera, O. P. IMPRIMI POTEST • · Fr. Anicetijs Fernandez, O. P. Prior Provincialis imprimatur t FR. FRANCISCUS, O. p. I-Piscopus Salmantinus Salmanticae, 22 Nov. 1951 PRAEFATIO Quae in hac Opella continentur, ea ipsa sunt, paucis adiectis, ultra Appendicem, quae anglice, Washingtonii, publici iuris'fiunt, in Commentario The Thomist, pro quo, eius Di­ rectione rogante, conscripta erant. Nonnullis tamen amicis, qui textum origi­ nalem latinum inspexerunt, utile visum est et hunc typis hispanicis separatim edere. Qui­ bus, annuente Directione praedicti Commen­ tarii, libenter acquiescimus, servata tamen propria indole textus primigenii, quae nume­ ris omnibus absolutam rei tractationem non permittebat. Complura enim testimonia Con­ ciliorum Generalium, Episcoporum, Religio­ sorum Ordinum, Universitatum virorumque illustrium de industria omittimus, ne nimio documentorum pondere amplius opprimere­ tur benevolus lector: eo vel magis quod alla­ ta testimonia Romanorum Pontificum rem vi— 5 dentur sufficienter evincere. Horum nonnulla potiora qui ex integro videre cupit, adeat Appendicem ubi, postulantibus amicis, ea subnectimus, veluti Documenta. Hisce autem in afferendis et interpretandis documentis hoc unum prae oculis semper habuimus, ut recentiorum maxime Pontifi­ cum, a Beato nempe Pio X usque ad Pium XII, nullum omitteretur essentiale testimonium, neque ulla commisceretur praeiudicata opinio personalis, sed omnia potius plena suaque propia luce clarescerent, ita sane ut neque maiorem neque minorem Thomae auctorita­ tem tribuamus quam quae est ei per ipsam Ecclesiam recognita et communicata. Quod utinam pro votis cesserit! Equidem scio salebritatem materiae trac­ tandae. Multis enim displicet audire amplius huiusmodi quaestionem: vel quia timent exag­ gerationes in efferenda auctoritate S. Tho­ mae, a quibus merito abhorrent; vel quia suspicantur latere semper hisce in rebus que­ relas inter diversas scholas vel auctores ca­ tholicos, quorum merita sunt in Ecclesia Dei; vel quia eis inopportunum videtur loqui nunc de extrinseca auctoritate in scientiis, utpote hodiernis moribus, libertate gaudentibus, per­ quam exosum; vel quia postremo inutilem reputant iterationem quaestionis, eorum indi­ cio, iamdiu ventilata©. Verumtamen facta recentia luculenter de­ monstrant necessitatem huius retractationis, sicut et iteratae commendationis huiusce auc­ toritatis ex parte Sedis Apostolicae —cf. Encycl. Humani generis—: quod quidem, ut experiundo constat et ipsi Romani Pontifices asserunt, libertatem non adimit, sed tuetur potius ac securiorem reddit. f Aliunde vero omnem dabimus operam ut absque ulla exaggeratione et sine ullo par­ tium studio rem agamus, ita Aquinatis singu­ larem auctoritatem recolentes ut simul prae­ clara aliorum merita, seu Doctorum, seu Scholarum, perlibenter confiteamur, omni eo, quod disceptationem vel a longe sapere vi­ deatur, ex industria declinato. INTRODUCTIO Summus Pontifex Pius Papa XII nostris hisce die­ bus, tum Encyclicis Litteris Humani generis datis die 12 mensis augusti 1950, tum Allocutione habita die 17 mensis septembris eiusdem anni ad eos qui tertio Thomistico international! Conventui Romae indicto inter­ fuerunt, gravissime atque iterato monuit theologos et philosophos catholicos ut, relictis erramentis novae theologiae novaeque philosophiae materialismo, historicismo, immanentismo, existentialismo infectarum, ad sanam tutamque doctrinam S. Thomae Aquinatis se convertant, in qua salus et veritas invenitur. Idipsum fecerat Pius X urgente crisi modernistica, suis praesertim Litteris Encyclicis Pascendi dominici gregis, datis die 8 mensis septembris 1907. Atque Leo Χ1Π, ut humanas mentes sanaret ab erroribus pantheism!, rationalism], ontologismi, tradi­ tionalism! exaggerati contra quos egerat Concilium Vaticanum, nullum efficacius remedium adesse exsistimavit quam totis viribus instaurare, fovere, praescri­ bere, urgere doctrinam Angelici Magistri. Quem in fi­ nem Litteras dedit Encyclicas Aeterni Patris, die 4 mensis augusti 1879, aliaque plurima documenta. 10 De auctoritate doctrinali S. Thomae Quibus ex factis hoc unum sponte fluit, indicio Sanctae Sedis adesse in doctrina S. Thomae vim vir­ tutemque singularem ad tutandam fidem et rationem adversus deviationes multiplices quibus nostris tem­ poribus oppugnantur. 4» < ■ · « £ · Quanta vero sit huiusmodi virtus quantaque sit obligatio adhaerendi et obsequendi mandatis atque hortamentis Sedis Apostolicae hac de re, non omni­ bus fortasse sufficienti cum claritudine perspecta sunt. Ideo operae pretium videtur esse verbulum facere de auctoritate doctrinali S. Thomae Aquinatis in re philo­ sophica et theologica, deque obligatione qua philoso­ phi atque theologi catholici ex praescripto Sanctae Sedis obstringuntur ad eam amplectendam et consec­ tandam. Ne tamen in re tanti momenti aequivoco labore­ mus, prae oculis ante omnia haberi debet, ad rem nos­ tram quod attinet, gemina distinctio auctoritatis doc­ trinalis: alia ex parte obiecti vel materiae, alia ex par­ te modi vel formae. Ex parte quidem materiae alia est auctoritas in re philosophica sive in ordine veritatum naturaliter ab homine cognoscibilium, alia in re theologica sive in ordine veritatum naturales vires cognoscitivas huma­ nae rationis excedentium, quaeque ideo nisi Deo re­ velante fideque suscepta innotescere non possunt. Ex parte vero formae utraque auctoritas, seu phi­ losophica, seu theologica, duplex esse potest: alia in­ trinseca seu scientifica, quae intrinseco vigori mentali scriptoris et valori intrinseco doctrinali operum eius Introductio 11 commensuratur; alia extrinseca sive canonica, quae approbationi et commendationi Ecclesiae docentis maxime respondet (1). Ut illam praeteream extrinsecam auctoritatem mere humanam, quae ex cultorum hominum aestimatione dependet. Neque absona reputanda est huismodi auctoritas canonica sive ecclesiastica S. Thomae aliusve scripto­ ris in re philosophica. Quemadmodum enim Ecclesiae potestas directe quidem ad sola spiritualia, sed indi­ recte et ratione spiritualium ad temporalia quoque se extendit, ita magisterium Ecclesiae indirecte et ex con­ sequenti ad res philosophicas porrigitur, licet ex se ac directe nonnisi res supernaturales ac theologicas prospiciat. * Cuius [Magisterio] profecto est, ut docet Pius XII, ex divina institutione, non solum veritatis divini­ tus revelatae depositum custodire et interpretari, sed ipsis etiam philosophicis disciplinis invigilare, ne quid detrimenti ex placitis non rectis catholica patian­ tur dogmata*. (Encyclica Humani generis, A AS. 42 [1950], 575). (1) Huic auctoritati canonicae primas damus partes in hac Opella, eamque fusius evolvemus; quae vero respiciunt auctori­ tatem intrinsecam vel scientificam breviter absolvimus, ne nimis protrahatur sermo. Ampliora diximus in Suma Teologica de San­ to Tomâs de Aquino, ed. BAC., 1.1, Introduction General, p. 1.‘— 87·. Matriti, 1947. CAPUT I. Auctoritas scientifica Doctoris Angelici. Art. 1. In re philosophica. Si ergo loquamur de intrinseca auctoritate philo­ sophica S. Thomae, haec procul dubio maxima dicen­ da est. Ex duplici enim capite integraliter mensuratur auctoritas intrinseca doctrinalis alicuius philosophi, nimirum ex parte personae sive qualitatum persona­ lium eius quibus aptatur et addicitur ad recte philo­ sophandum, et ex parte operum ipsius, quatenus cor­ pus doctrinae exhibent perennatis veritatis atque inoc­ ciduae validitatis. Porro utrumque summa cum perfectione convenit Aquinati. Cumulus quidem omnium qualitatum per­ sonalium ad recte philosophandum. Ingenio acerri­ mus, memoria tenacissimus, labore indefessus, erudi­ tione immensus, industria sagacissimus, vita integerri­ mus, veritatis unice cultor et amator, non est dubium quin natura sit «mirifice factus ad philosophandum», ut ait Pius XI in Encyclicis Litteris Studiorum ducem, datis die 29 mensis iunii 1923 (AAS. 15 [1923], 318). Nullum fuit philosophorum genus tunc temporis cognitorum, imo et tunc humanitus cognoscibilium, in quo non fuerit diligentissime versatus. Graecos, la­ tinos, iudaeos, arabos, plene cognitos atque perspec­ tos habebat, eosque simul maxima cum humanitate et libertate pertractabat, probe sciens quod, ut ipsemet Cap. I.—Auctoritas scientifica philos. 13 ait, «studium Philosophiae non est ad hoc quod scia­ tur quid homines senserint, sed qualiter se habeat ve­ ritas rerum* (Commentarium in I de Caelo et Mundo, lect. 22, n.° 8): «non enim - addit- pertinet ad perfec­ tionem intellectus mei quid tu velis vel quid tu intel li­ gas cognoscere, sed solum quid rei veritas habeat* (Summa theol. 1. P. q. 107, a. 2 c). Pacato animo et praeiudiciis experte legebat om­ nes, ut vel tantillum veritatis assequeretur, eo ipso monente: «in eligendis opinionibus vel repudiandis non debet homo duci amore vel odio introducentis opinionem, sed magis ex certitudine veritatis* (Com­ mentaria in Metaphys. Aristotelis, lib. XII, lect. 9, n.° 2560); et iterum: *non respicias a quo audias, sed quidquid boni dicatur, memoriae recommenda» (De modo studendi, ed. Th. Esser, 18. Vindobonae, 1882. Si tamen Aquinati sit iure adscribenda huiusmodi Littera). Quam ob rem «ille qui philosophatur in qua­ libet arte..., nihil debet despicere vel praetermittere* (Comment, in III Politicorum, lect. 6, n.° 395, ed. R. Spiazzi, O. P., Augustae Taurinorum, 1951). Vita eius integerrima naturalem inducebat necessi­ tudinem cum veritate ordinis praesertim moralis de­ tegenda et capessenda quasi ex instinctu: «sicut - ait ipse - qui habet habitum virtutis recte iudicat de his quae sunt secundum virtutem agenda, in quantum ad illa inclinatur»; exempli gratia, «de his quae ad casti­ tatem pertinent... recte iudicat... qui habet habitum castitatis» (Summa theol. I. P. q. 1, a. 6 ad 3; II-II, q. 45, a. 1 c.). Hisce enim in rebus valet effatum illud eiusdem Thomae: «prius vita quam doctrina, vita enim ducit ad scientiam veritatis» (Comment, in !\f\l VIII /ν<· ▼ 14 De auctoritate doctrinali S. Thomae Evang, secundum Matthaeum, cap. 5, n.° 4 in fine, ed. Marietti, 1912, p. 81 a). Facultates habebat summas mirabili aequilibrio et proportione compactas: addiscendi et inveniendi, le­ gendi et meditandi, experiundi et abstrahendi, indu­ cendi et deducendi, speculandi et dirigendi, analysirn et synthesim faciendi. Complexus etiam perfectionum exinde in opera eius diffluentium. Veritatis rivulos per philosophos et ecclesiasticos scriptores decurrentes in se unus quasi in mari coadunavit, comprehendit, purificavit: illorum doctrinas, ut verbis utar Leonis XIII, fuit arca Philoso­ phiae et Theologiae* (Historia ecclesiastica, lib. XXII, cap. 15): iuxta Rambertum de’Primadizzi bononiensis, «conscripsit sermones rectissimos et veritate ple­ nos* (Apologeticum veritatis contra corruptorium, prol., p. 3, ed. J. P. Müller, Romae 1943), cuius ore loquuntur S. Augustinus, Boethius, S. Anselmus, Richardus a S. Victore et omnes qui aliquid intellexe­ runt (ibid., a. 3, p. 24). Imo et Patrum maximo S. Augustino et summo Apostolorum Paulo comparare non verentur. Ita B. Jacobus Capocci Viterbiensis «credebat in fide et Spi­ ritu Sancto quod Salvator noster, Doctor veritatis, pro illuminatione orbis et universalis ecclesiae misisset Paulum Apostolum et postea Augustinum et novissi­ mo tempore dictum fratrem Thomam, cui usque ad finem saeculi non credebat alium successurum» tan- Cap. I.—Auctoritas scientifica iheol. 33 tae auctoritatis (Processus canonizationis neapolitatus, testante ac referente Bartholomaeo de Capua, n.° 83, ed. H. Laurent, Fontes vitae S. Thomae, p. 383). Tantumque, impugnationibus aemulorum non ob­ stantibus, convalescebat eius auctoritas, ut sat cito om­ nium pervaserit mentes sibique devinciret, universalis omnium magister et doctor salutatus. Ut enim testatur Bartholomaeus de Capua, qui eum personaliter cog­ noverat, «scripta ipsius fratris Thomae, licet post eius mortem a multis et magnis impugnata fuerunt et reprenhensionum morsibus attemptata, tamen nunquam decrevit eius auctoritas sed semper invaluit, et diffusa sunt ubique terrarum cum cultu et reverentia» (ibid., p. 385): siquidem, fatente B. Jacobo Viterbiensi, «in scriptis ipsius inveniuntur communis veritas, commu­ nis claritas, communis illuminatio, communis ordo et doctrina cito perveniendi ad perfectam intelligentiam» (loc. supra cit., p. 384). Quo fit, ut Bernardus Guidonis ante annum 1304 scribere non dubitaverit: «frater Thomas de Aquino, Apulus, Doctor est egregius et famosus in orbe, quam plurima scripsit, cuius doctrinam sanam et lucidam to­ tus Oriens et Occidens, sine invidiaïudicando, ample­ ctitur et miratur, et eam habere se gaudet et gloriatur. Ipsa namque tamquam lux splendens procedit et cre­ scit usque ad perfectam diem, donec Lucifer oriatur; indeque hauriunt universi, et obtrectatores et aemuli in occulto» (Stephanus de Sanalaco et Bernardus Gui­ donis, O. P., Tractatus de quatuor in quibus Deus Praedicatorum Ordinem insignivit, ed. Th. Kâppeli, O. P. MOPH. XXII, p. 34, 8-14. Romae, 1949. Cf. etiam G. de Tocco, Vita, cap. 16, ed. Prümmer, 85, οκττ/ηπί 34 De auctoritate doctrinali S. Thomae Ptholomaeus de Luca, Hist. Ecclesiastica, cap. 8-9). Saeculis quoque supervenientibus ad nostra usque tempora approbationem aut certe admirationem exci­ tavit hominum ingenio et scientia maxime excellen­ tium, eorum etiam qui eadem cum ipso fide non com­ municabant. Erasmum si audias, nullus est theologo­ rum cui par sit diligentia, cui sanius ingenium, cui so­ lidior eruditio (Adnotationes in Epistulam ad Roma­ nos, cap. 1, apud B. de Rubeis, (Litterae ad Card. Gibbons, data die 29 iunii 1895, op. cit., 260); (Acta, 111, 160). Eadem iterat in Motu proprio Sacrorum Antisti­ tum, insistens tamen specialiter in fideli et stricta se­ quela Aquinatis in re metaphysica: « Magistros autem Cap. II.—Aucforitas canonica.—In re philos. 91 monemus ut rite hoc teneant, Aquinatem vel paru: H desserere, praesertim iu re metaphysica, non sine mag­ no detrimento esse. Parvus error in principio, sic ver­ bis ipsius Aquinatis licet uti De ente et essentia, prooem., est magnus in fine» (Datum die 1 septembris 1910. AAS. 2 [1910] 650-057). Praesertim vero haec urget in Motu propio Doc­ toris Angelici, dato die 29 iunii 1914, ubi conqueritur de falsa intelligentia qua nonnulli praecedentia decre­ ta interpretati sunt, ac si unicuique liceret quemlibet indistincte scholasticum doctorem sequi, quamvis a Thoma doctrina alienum, imo et ei adversantem. Hunc errorem dispellit, ac praecipit unum Aquinatem esse sequendum, maxime in re metaphysica, quae princi­ pia tradit et capita maiora totius Christianae philoso­ phiae. Huiusmodi principia revera continent medu­ llam Sapientiae perennis, magno labore conquisitae a nobilissimis ingeniis totius humanitatis; quaeque ideo contemnere nefas, sed potius religiosissime servanda. Frusta piaeterea, iis neglectis, alia sufficerentur ad fi­ dem tutandam vel ad eius dogmata utcumque intelligenda. Sed placet ipsa praeclara verba Pontificis audire. «Cum dictum a nobis esset praecipue Aquinatis se­ quendam philosophiam, non unice, nonnulli sibi per­ suaserunt nostrae sese obsequi aut certe non refraga­ ri voluntati, si quae unus aliquis e Doctoribus scholasticis, in philosophia tradidisset, quamvis principiis S. Thomae repugnantia, illa haberent II promiscua ad sequenum. At eos multum animus fefellit. Planum est cum praecipuum nostris scho­ 92 De auctoritate doctrinali S, Thomae lasticae philosophiae ducem daremus Thomam, nos de eius principiis maxime hoc intelligi voluisse, quibus tamquam fundamentis ipsa nititur. Ut enim illa reiicienda est quorumdam veterum opinio, nihil interesse ad fidei veritatem quid quisque de re­ bus creatis sentiat, dummodo de Deo recte sentia­ tur. siquidem error de natura rerum falsam Dei cog­ nitionem parit; ita sancte inviolateque servanda sunt posita ab Aquinate principia philosophiae, quibus et talis rerum creatarum scientia comparatur quae cum fide aptissime congruat, et omnes omnium aetatum errores refutantur, et certo dignosci licet quae Deo soli sunt neque ulli praeter ipsum attribuenda, et mirifice illustratur tum diversitas tum analogia quae est inter Deum eiusque opera... Ceterum, his Thomae principiis, si generatim at­ que universe de iis loquamur, non alia continentur quam quae nobilissimi philosophorum ac principes Doctorum Ecclesiae meditando et argumentando in­ venerant de propriis cognitionis humanae rationibus, de Dei natura rerumque ceterarum, de ordine morali et ultimo fine vitae assequendo. Tam praeclaram autem sapientiae copiam, quam hic a maioribus ac­ ceptam sua prope Angelica facultate ingenni perpoli­ vit et auxit et ad Sacram doctrinam in mentibus hu­ manis praeparandam, illustrandam tuendamque ad­ hibuit, nec sana ratio vult negligi, nec Religio patitur ulla ex parte miuui. Eo vel magis quod, si catholica veritas valido hoc praesidio semel destituta fuerit, frusta ad eam defen­ dendam quis adminiculum petat ab ea philosophia, cuius principia cum materialismi, monismi, pantheis- Cap. II.—Aucloritas canonica,—In re philos. mi, socialism! variisque modernismi erroribus aut communia sunt aut certe non repugnant. Nam quae in philosophia S. Thomae sunt capita, non ea haberi debent in opinionum genere, de quibus omnis natura­ lium divinarumque rerum scientia consistit: quibus submotis at quoquo modo depravatis, illud etiam ne­ cessario consequitur, ut sacrarum disciplinarum alum­ ni ne ipsam quidem percipiant significationem verbo­ rum quibus revelata divinitus dogmata ab Ecclesiae magisterio proponuntur. Itaque omnes qui philosophiae et sacrae theologiae tradendae dant operam, illud admonitos iam voluimus, si ullum vestigium, praesertim in metaphysicis, ab Aquinate discederent, non sine magno detri­ mento fore. Nunc vero hoc praeterea edicimus, non modo non sequi Thomam, sed longissime a S. Doctore aber­ rare eos qui, quae in ipsius, philosophia princi­ pia et pronuntiata maiora sunt, illa perverse in­ terpretentur aut prorsus contemnat. Quodsi ali­ cuius auctoris vel Sancti doctrina a nobis nostrisve decessoribus unquam comprobata est singularibus cum laudibus, atque ita etiam ut ad laudes suasio iussioque adderetur eius vulgandae et defendendae, facile intelligitur eatenus comprobata qua cum princi­ piis Aquinatis cohaereret aut iis haudquaquam repugnaret» AAS. 6 ) 1914] 337 338). H Haec considerantes, nonnulli diversorum Institu­ torum sive Facultatum Magistri — quorum nullus ad Ordinem Praedicatorum pertinebat — theses viginti 94 De auctoritate doctrinali S. Thomae quatuor Sacrae Studiorum Congregationi examinan­ das proposuerunt, quas ipsi tamquam ad praecipua Sancti Praeceptoris principia, in re praesertim metaphysica,exactas,tradere et proponere consueverunt(l). Quibus rite examinatis et Summo Pontifici sublec­ tis, *de eiusdem mandato praedicta Sacra Congrega­ tio respondit eas plane continere S. Doctoris principia et pronuntiata maiora* (Die 27 iulii 1914. AAS. 6 [1914] 383-384). Statimque seriem earum subnectit, quarum septem pertinent ad Ontologiam, quinque ad Cosmologiam, novem ad Biologiam et Psychologiam, et tres ad Theodiceam. (Cf. infra, Appendix). Interim Card. Merry del Val nomine Papae gratu­ labatur Moderatori Seminarii S. Thomae Aquinatis in Instituto Catholico Parisiens*!, R. P. Peillaube, de eo­ rum «culte de L’ Ange de Γ École, dont le Souverain Pontife a de nouveau glorifié ï incomparable doctrine» (Epistula dît 16 ivlii 1914. AAS. 6 [1914] 472). Atque ad R. P. Humbertum Everest, sub cuius auspiciis vertebatur in linguam anglicam SummaTheo- (1) Has viginti quatuor theses fuisse exaratas a R. P. G. Mattiussi, S. J , cooperantibus Josepho Biagioli in Seminario Fesulano Theologicae Dogmatiae Professore aliisque viris in philosophia thomistica doctissimis ac fidelissimis, comperta res est. Ipse Mattiussi, mortuo interim Pio X, de mandato Benedicti XV commen­ tarium in omnes et singulas illas theses conscripsit ad edidit in La Civiltà Cattolica, quod postmodum separatim fuit typis im­ pressum: Le XXIV Tesi delta filosofia di San Tommasso d' Aqui­ no approvate dalla S. Congregatione digli Studi, Romae, 1917. Videsis Tit. Santé Centi, O P., apud San Tommasso d' Aquino. La Somma Teologica, Introduzione generale, 268-272. Firenze, 1949. Cap. IL—Auctoritas canonica.—in re philos. 95 logiae S. Thomae, scribebat: «vulgare immortalia Aquinatis volumina idem prorsus est ac scripta vul­ gare humana divinaque scientia refertissima, atque omnibus sciendi cupidis optimam praebere philoso­ phandi rationem cum ad sacra vera aperienda, tum ad profligandos errores maxime efficacem* (Epistula data die 24 februarii 1912. AAS. 4 [1912] 164-165). lure igitur in Elogio B. Pii X, ad pedes sui cada­ veris deposito, legitur: «disciplinam Thomae Aquina­ tis impense promo vit* (AAS. 6 [1914] 430). Quibus Pius XII in Decreto beatificationis eius congruenter: «Christianae philosophiae cultores ad pugnandum pro veritate, Aquinate duce, excitavit* (AAS. 43 [1951] 465). Et in Allocutione habita die 3 iunii 1951 ad exsul­ tantium christifidelium multitudinem, in foro S. Petri in Vaticano coadunatam, eius beatificationem devote celebrantium, eum apellat *un incomporabile promotore delle scienze sacre... E necessario forse di recor­ dare il nuovo impulso dato agli studi biblici? l’efficace incremento a quelli filosofici e teologici seconda il metodo, la dottrina e i principi dell’ Angelico Dot to­ re?» (ibid., 473). Nec solum in Supremo Pontificato «tutto supernamente diretto» (ibid., 476), sed inde a primordiis Episcopatus eius Mantuani ipse «introdusse nei corsi filosofici e teologici lo studio della dottrina dell' Aqui­ nate, in cui egli era penitissimo» (G. Dal-Gal, O. M. C. Beato Pio X, Papa, p. 115, Padova, 1951). Post obitum vero B. Pii X suscitata sunt dubia 96 De auctoritate doctrinali S. Thomae circa illas viginti quatuor theses philosophicas, quae a Sacra Studiorum Congregatione declaratae erant con­ tinere germanam S. Thomae doctrinam, videlicet «utrum omnes viginti quatuor theses philosophicae, a S. Studiorum Congregatione probatae, germanam S. Thomae doctrinam revera contineant, et, in casu affirmativo, utrum imponi debeant Scholis Catholicis tenendae». Quibus praedicta Sacra Congregatio hanc dedit responsionem: «omnes illae viginti quatuor theses II philosophicae germanam S. Thomae doctrinam exprimunt, eaeque proponantur velutl tutae normae directivae* (Die 7 martii 1916. AA. 8 [1916] 157). Aliis verbis: illae theses non debent scholis Catho­ licis imponi ut tenendae, debent tamen proponi in eis­ dem Scholis vehit i tutae normae directivae sequendae, nempe < comme la doctrine préférée par TEglise prout ipse Benedictus XV, qui respousionem illam ra­ tam habuit, explicabat Rev. Patri Hugon, ut istemet refert in opere Les Vingtquatre thèses thomistes, p. VII (Paris, Téqui, 1922). ipse autem novus Pcntifex firma voluit esse praes­ cripta Leonis Xlll et B. Pii X de fideliter inviolateque sectanda et tenenda philosophia S. Thomae, quae est philosophia secundum Christum. «Nos vero, cum aeque ac decessores nostri persuasissimum habeamus de illa tantum philosophia nobis esse laborandum quae est secundum Christum (Colos. II, 8), ad propterea ipsius philosophiae studium ad principia et rationem Aquinatis omnino exigendam esse, ut plena sit, quantum per humanam rationem licet, expli- 97 Cap. II,—Auctoritas canonica.—In re philos. catio invictaque defensio traditae divinitus veritatis, hanc S. Thomae Academiam, non minus quam illis, nobis esse curae volumus appareat» (Motu proprio Non multo post, edicto die 31 decembris 1914. AAS. 7 [1915] 0-7). Atque in eius Statutis iussu Papae retractatis ex praedicto Motu propio, haec habentur: «RomanaS. Thomae Aquinatis Academia eo spectat, ut Angelici Doctoris philosophiam illustret, defendat ac tueatur». Praeterea, «Magistri minimum semel in unaquaque anni academici hebdomade S. Thomae libros de rebus philosophiae praelegant, praesertim utrosque Commentarios in Aristotelem et in Boethium» (De­ cretum Sacrae Studiorum Congregationis, datum die 12 martii 1915. AAS. 7 [1915] 128, 129. Inde leges, quibus regi debet, promulgatae sunt, Academiae «huic propositum est explicare, tueri, pro­ pagare doctrinam, praesertim philosophicam, Ange­ lici Doctoris, omniaque accurate servare quae tradita sunt in Litteris Encyclicis quarum initium: Aeterni Pa­ tris. Officia Academiae praecipua haec erunt: studia viresque conferre cum aliis academiis eiusdem Institu­ ti ad philosophiam Christianam secundum principia Aquinatis ubique instaurandam» (Decretum eius­ dem Sacrae Congregationis approbatum a Benedicto XV die 11 februarii 1916. AAS. 8 [1910] 364). Accedit Epistula Cardinalis Bisleti, Praefecti huiusce Congregationis, ad R. P. A. Baudrillart, Recto­ rem Instituti Catholici Parisiensis, de doctrina S. Tho­ mae impensius excolenda, in qua recoluntur et ur­ gentur praescripta Leonis XIII, B. Pii X et Benedicti XV de sequenda Aquinatis doctrina philosophica et 7 98 De auctoritate doctrinali S. Thomae theologica (Die 30 Septembris 1916. AAS. 8 [1916] 412-414). Omnemque arripiebat occasionem extollendi et urgendi huiusmodi philosophiam, ut videre est in Epistulis ad Ed. Hugon (AAS. 8 [1916 174), ad Jac. Sinibaldi (AAS. 9 [1917] 107), ad L. Theissling (AAS. 10 [1918] 480). Et in Encyclicis Litteris In praeclara, datis die 30 aprilis 1921, exaltat Dantem Alighieri qui «in magna varietate disciplinarum secutus est maxime Thomam Aquinatem, Scholae principem; eoque ma­ gistro, cuius angelica mentis indoles nobilitata est, fere didicit quidquid philosophando ac de divinis re­ bus disputando didicit» (AAS. 13 [1921] 210). Praesertim vero ei «dandum est laudi — ut ait Pius XI — quod Juris canonici Codicem promulga­ vit, ubi Angelici Doctoris ratio, doctrina et prin­ cipia plane consecrantur* (Encyclica Studiorum Ducem, data die 29 iunii 1923. AAS. 15 [1923] 314). Revera in hoc Codice, promulgato die sacro Pente­ costes 1917, can. 1366, § 2, talis habetur lex: 'philoso­ phiae rationalis ac theologiae studia et alumnorum in his disciplinis institutionem professores omnino pertractent ad Angelici Doctoris rationem, doc­ trinam et principia, eaque sancte teneant . Quod quidem praeceptum recolit ipsemet Ponti­ fex in Epistula ad Card. Schulte de catholico philoso­ phiae Instituto Coloniae Agrippinae condendo, data die 29 iunii 1921, ubi haec habet: «profecto nihil esse potest salubrius aut opportunius quam ut Instituta ve­ rae scientiae, id est philosophiae, condantur, ubi non modo solida atque tuta tradatur doctrina, sed etiam Cap. II.—Auctoritas canonica,—In re philos. 99 ea omnia dilucide explicentur quae pertinent ad su­ premas veri et boni rationes, ut quaestiones variae ae­ que solvantur quae sint perpetua vice exoriturae. lam vero philosophia, quae merito principem locum apud catholicos obtinet, illa est quam scholasticam vocant; quaeque a sanctis Doctoribus exculta, ad eum perfec­ tionis apicem Aquinatis ingenio evecta est ut fere ne­ queat sublimius assurgere. Quam quidem ad rem ex­ ploratae plane sunt praescriptiones Romanorum Pon­ tificum, quae dudum ratas habuit Codex luris ca­ nonici» (AAS. 13 [1921] 423). V 4 ζ v ce «» Eamdem prorsus viam secutus est Pius KrTad praedecessores suos expjj^e provocans, quorum praecepta sancte inviolateque servare iubet. *OtnninCzzw quae hac de re sunt in iqre canonico providentissime statuta, ea sancte inviolaz^qtie^bscPvatletebemt^x^Q^z tecto igitur litterarum ciirriCulb^diOstiT amrnni; uLSaerae Theologiae aptam ‘ Jjrae parat tone ?açjhiÿcant, / minimum biennio diligenVissÿræ 1 ή''Mïi Γοδ o p hi ae' stu-y dio versentur. Scholasticapiyintelligimus Phil©à>: phiam, a sanctis Patribus Schbl^eque Doctoribus^quadam laborum continuatione naviter expolitam, ac de­ nique opera et ingenio Thomae Aquinatis ad summum perfectionis gradum adductam, quam quidem deces­ sor noster illustris Leo XIII fidei propugnaculum ac veluti firmum Religionis munimentum appellare non dubitavit (Litt. Encycl. Aeterni Patris). Profecto ipsius Leonis magna laus est Philosophiam Christianam, ex­ citato Doctoris Angelici amore cultuque, instaurasse: atque etiam sic indicamus, omnium rerum quas in V ??.. 1 C «· 4 * - > C v v - c < ‘ 100 De auctoritate doctrinali S. Thomae diuturno Pontificatu pro Ecclesia et pro Societate civili utilissime gesserit, hoc adeo fuisse caput ut, si cetera non adessent, haec una satis esset ad tanti Pontificis nomen immortalitati commendandum. Itaque in primis sibi curae habeant magistri Philo­ sophiae in hac disciplina clericis tradenda non solum rationem seu methodum, verum etiam doctrinam et principia sequi S. Thomae: idque eo faciant vel stu­ diosius, quod sciant nullum Ecclesiae Doctorem mo­ dernistis ccterisque fidei catholicae hostibus ita esse terrori ac formidini ut Aquinatem* (Epistula Apostolica Officiorum Omnium de Seminariis et de Studiis clericorum, daia die, 1 augusti 1922. AAS. 14 [1922] «* » * Λ * U ' 4 * % * ♦* 45V445). ' / 9^ • * * ' * f : : Ad summos autem Moderatores Ordinum regula: -'-rium aliarumque sodalitatem religiosorum virorum ’-7; swjrihier scnbji: 'id sancturevobis inviolatumque esto queer ίπ Epistula Apostoiica de Seminariis et de Stu‘:«;.diis;ÿerJc9T>:m iuri-canonico congruenter ediximus, .“sçilicet; ’ut in tradendi? philosophiae et theologiae praeceptis magistri fideliter scholasticam rationem, sêGiindum Aquinatis principia et doctrinas, sequan* * tur>. Suaque facit, in eorum memoriam revocans, praeclara illa verba Leonis XIII, Epistula Nostra erga. data die 25 novembris 1898: qui vere philosophari volunt — velle autem potissi H um debent reli­ giosi viri — primordia ac fundamenta doctrinae in Thoma Aquinate ponant· (Epistula Apostoiica Unigenitus Dei Filius, data die 19 martii 1924. AAS. 16 [1924] 144). Cap< if,—Auctoritas canonica.—In re philos. 101 Equidem nemo unquam «philosophiae naturam rationemque, partes earumque vim melius explicavit*. Eas omnes diligenter Thomas pertractavit «propria singularum via, ita quidem ut ab iis profectus quae maxime humanae rationi coniuncta sunt, gradatim ad remotiora adscendens, in supremo rerum omnium Vertice constiterit *. Quae de nativa vi humanae men­ tis ad ipsam rerum veritatem cognoscendam tradit, errores agnosticismi radicitus evertunt: quae de Dei exsistentia e creaturis demonstranda tamquam Causa per effectus edocet, ea sunt quae hodie quoque, sicut in aevo medio, omnium firmissima validaque consis­ tunt (Encyclica Studiorum Ducem, data die 29 iunii 1923. AAS. 15 [1923] 310, 317). Quibus in Litteris, ut ipsemet recolit in Allocutione ad Romanae Ecclesiae Cardinales, habita die 20 de­ cembris 1923, omnes utriusque cleri viros cohortatus est «ut in studiis optimis hunc praecipue ducem se­ querentur» (AAS. ibid., 607). Adest enim in philosophia S. Thomae, «per cosi dire, un certo Vangelo naturale, un fondamento incomparabilmente solido per tutte le construzioni scientifiche, poichè la caratteristica del tomismo è quella di essere anzitutto oggettivo: le sue non sono costruzioni o elevazioni dello spirito semplicemente astratte, ma sono le costruzioni dello spirito che seguono Γ in­ vito rea le de He co se... Non verra mai II eno il valore della dottrina tomistica, perché bisognerebbe che venisse meno il valore delle cose» (Allocutio ad studentes universitarios, habita mense februario 1927, apud Cordovani, San Tommaso nella parola di Pio XI, «Angelicum» 6 [1929] 10). 102 De auctoritate doctrinali S. Thomae Uno verbo: Aquinatis philosophia est philosophia ipsius Ecclesiae Christi, idest «una filosofia cristiana, cattolica, romana» (Allocutio ad oratores ceterosque viros Romam convenientes occasione Hebdomadae Thomisticae, diebus 19-25 novembris 1924 celebratae. Acta Hebd. Thom., 294. Romae, 1924); siquidem, «ut quamplurimis in omni genere litterarum monumentis testata est, suam Ecclesia fecit* (Encycl. Studiorum Ducem, A AS. 15 [1923] 314). Et ideo Card. D. Mercier vehementer collaudat de eius scriptis philosophicis doctrina S. Thomae re­ fertis, «nominatim Ontologiam*, quandoquidem — addit Pontifex — «eu ibi metaphysicae S. Thomae principia illustrando tueris, a quibus recedere, etiam in re minima, non sine magno detrimento esse, opportune monuit decessor noster fel. rec. Pius X» (Epistula data die 20 martii 1924. A AS. 10 11924] 225). Nec tantum sequendam praecipit Aquinatis philo­ sophiam veluti normam investigandi docendique ve­ ritatem, sed etiam iudicandi et ad crisim revocandi alia systemata philosophica a vero deviantia. Hanc enim legem statuit in sua Constitutione Apostolica Deus Scientiarum Dominus de Universitatibus et Fa­ cultatibus studiorum ecclesiasticorum: «in Facultate Philosophica philosophia scholastica tradatur, eaque ita ut auditores plena cohaerentique synthesi doc­ trinae ad methodum et principia Aquinatis instituan­ tur. Ex hac autem doctrina diversa philosophorum systemata examinentur et diiudicentur* (Die 24 maii 1931. AAD. 23 [1931] 253). Denique Pius XII haec omnia decessorum suorum praecepta in memoriam revocat, et «si alicubi deside­ rentur, ex integro instaurat» (Sermo ad alumnos Se­ minariorum, Collegiorum et Institutorum utriusque cleri atque ex omni gente, qui in Urbe ad Sacerdo­ tium efformantur, habitus die 24 iunii 1939. A AS. 31 [1939] 246; Allocutio ad Patres Ord. Praed. adunatos in Capitulo Generali, habita die 22 septembris 1946. AAS. 38 [1946] 387-388). Philosophia perennis sive philosophia Christiana, quam S. Thomas ad perfectum adduxit eamque in summam redegit atque miro ordine composuit et coagmentavit (Epistula ad R. P. Gillet, data die 7 martii 1942. AAS. 34 [1942] 97), solida rupe innititur, ac perpetuo valet et viget, emolumento perenniter mansuro: ea enim praelucente, ad veritatem cognos­ cendam et solidandam tuto proceditur (Allocutio citada ad Patres Ord. Praed. AAS. 38 [1946] 387-388). «Profecto philosophia perennis immensae molis opus est, ad quod exstruendum a providentissimo Dei numine excitata, per saeculorum decursum lec­ tissima ingenia, flos sapientiae elaborarunt; eademque perpetua pollens iuventa, nunc quoque robusta vires­ cit et variarum disciplinarum incrementis semper patet et prodest, sive cum res physicae altius sunt indagan­ dae, sive cum rerum gestarum memoria consideratius est tradenda, sive cum critica methodus accuratius instruenda est. At vero inter omnes scholasticae philosophiae cultores Sancto Thomae incomparabilis palma reservatur: ipseque principem occupat locum. Veritatis unice amator, is quanta reverentia, quam qui­ -—A L —AP 103 -r Cap. IL—Aucforiias canonica.—In re philos. 104 De auctoritate doctrinali S, Thomae dem veritas poscit, res penitus intelligendas conside­ rat, facta rimatur, litteras et documenta, e quibus acta dictaque explorantur, investigat! Quam apta est ipsi in disquisitionibus partium dispositio, quam firmum ar­ gumentorum robur et lucida dicendi proprietas! Vic­ trici fortitudine, quam mentis celsitas parit, ad conclu­ siones progreditur; metaphysica principia, quae sunt omnibus aetatibus commune Christianae sapientiae patrimonium, usque ad extrema consectaria placide et tuto enucleando deducit» (Allocutio ad eos qui in­ terfuerunt tertio thomistico international! Conventui, Romae habito, habita die 17 septembris 1950. AA. 42 [1950] 374-375). Remque magis premens, addit in Encyclica Huma­ ni generis, data die 12 augusti 1950: haec est* sana illa philosophia, quae velut patrimonium iamdudum ex­ stat a superioribus Christianis aetatibus traditum,atque ideo altioris etia: II ordinis auctoritatem habet, quia ipsum Magisterium Ecclesiae eius principia ac praecipua asserta, a viris magni ingenii paulatim patefacta ac definita, ad ipsius divinae re­ velationis trutinam vocavit. Quae quidem philoso­ phia in Ecclesia agnita ac recepta, et verum sincerumque cognitionis humanae valorem tuetur, et metaphy­ sica inconcussa principia — rationis nempe sufficien­ tis, causalitatis et finalitatis — ac demum certae et immutabilis veritatis assecutionem. in hac philosophia plura sane exponuntur quibus res fidei et morum neque directe nec indirecte attin­ guntur, quaeque proptereaE ecclesia liberae peritorum disceptationi permittit·, at quoad alia plura, prae- Cap. IL—Auctoritas canonica.—In re philos. i 105 sertira quoad principia assertaque praecipua quae supra memoravimus, eadem libertas non viget. Etiam in huismodi essentialibus quaestionibus, philosophiam quidem aptiore ac ditiore veste induere licet, efficacioribus distinctionibus communire, qui­ busdam scholarum adminiculis minus aptis exuere, sanis quoque quibusdam elementis progredientis hu­ manae lucubrationis caute locupletare; nunquam tameni eam subvertere fas est, vel falsis principiis con­ taminare, vel quasi magnum quidem sed obsoletum existimare monumentum. Non enim veritas omnisque eius philosophica de­ claratio in dies mutari possunt, cum potissimum aga­ tur de principiis humanae mentis perse notis, vel de sententiis illis quae tum saeculorum sapientia tum etiam divinae revelationis consensu ac fulcimine inni­ tuntur. Quidquid veri mens humana sincere quaerens invenire poterit, iam acquisitatae veritati profecto ad­ versari nequit; siquidem Deus, Summa Veritas, huma­ num intellectum condidit atque regit, non ut acquisi­ tis cotidie nova opponat, sed ut, remotis erroribus qui forte irrepserint, verum vero superstruat eodem ordi­ ne ac compagine quibus ipsa rerum natura, ex qua verum hauritur, constituta cernitur. Quopropter Chris­ tianus, sive philosophus, sive theologus, non festinan­ ter ac leviter amplectatur quidquid novi in dies exco­ gitatum fuerit, sed summa sedulitate id perpendat ac insta in trutina ponat, ne adeptam veritatem amittat vel corrumpat, gravi profecto cum ipsius fidei discri­ mine ac detrimento. Quae si bene perspecta fuerint, facile patebit cur Ecclesia exigat ut futuri sacerdotes philosophicis dis­ 106 De auctoritate doctrinali S. Thomae ciplinis instruantur ad Angelici Doctor is rationem .doc­ trinam et principia (CJC., can. 1366, § 2), quandoqui­ dem plurium saeculorum experientia probe noscit Aquinatis methodum ac rationem sive in tironi­ bus erudiendis sive in absconditis veritatibus pervestigandis, singulari praestantia eminere; ipsius autem doctrinam cum divina revelatione quasi quodam concentu consonare, atque ad fidei fundamenta in tuto collocanda officacissimam esse, necnon ad sanae progressionis fructus uti­ liter et secure colligendos * (AAS. 42 [1950] 571 -573). Huiusmodi sunt «quae natura sua cum fidei doc­ trina arcte connectuntun quaeque ad duas philoso­ phicas disciplinas maxime spectant, «theodiceam nem­ pe et ethicam» (ibid 574-575). Ea autem suffici nequent placitis immanentismi, idealismi, materialismi historici vel dialectici, neque existentialismi, quae cum dogmate catholico componi non possunt (ibid. 574; Allocutio ad docentes et alumnos Universitatum et Scholarum e Gallia Romam peregrinantes habita die 20 septembris 1950, AAS. 42 [1950] 737; Allocutio ad delegatos Conventui Generali Romae habito ex uni­ versis religiosis Ordinibus, Congregationibus ac So­ cietatibus Institutisque saecularibus, habita die 8 de­ cembris 1950, AAS. 43 [1951] 32, 34). Equidem sacrorum alumni multiplici disciplina­ rum genere instructi esse debent, quas inter «rerum socialium investigatio magni quidem est momenti; maxima tamen vis doctrinis philosophicis ac theologi­ cis «ad Angelici Doctoris rationem* (CJC. can. 1366, 2) tribuenda est, simulque cum his necessitatum atque errorum, quae nostra invexerit aetas, notitia coniuncta» Cap. Π.—Auctoritas canonica.—Jn re philos. 107 (Adhortatio Apostolica ad Clerum universum data die 23 septembris 1950. AAS. 42 [1950] 687-088). Neque his erroribus valenter refragare poterunt nisi firmissima philosophiae ac theologiae elementa peni­ tus didicerint. -Quare ne sacrorum administrorum studia fluc­ tuationibus vel dubitationibus miserum in modum haereant, maximopere vos, Venerabiles Fratres, hor­ tamur omnes sedulo evigiletis ut quas Apostolica haec Sedes de huismodi studiis colendis certas constituit normas, eae integra fide accipiantur atque serventur» (ibid. 688; Oratio ad Cardinales, Archiepiscopos, Epis­ copos ceterosque locorum Ordinarios... Romae coa­ dunatus, habita die 2 novembris 1950, AAS. 42 [1950] 791). Sic enim et non aliter catholicae fidei depositum integrum, illaesum et indemne servabitur, nihil detri­ menti patiens ex placitis philosophorum non rectis (Encycl. Humani generis, loc. cit. 575; Allocutio ad eos qui interfuerunt tertio thomistico conventui, loc. cit. 735). Haec longa documentorum series abunde satis ostendit auctoritatem canonicam doctrinalem Aquina­ tis in re philosophica esse quoque maximam et singu­ larem: nulli enim unquam scriptorum ecclesiasti­ corum res philosophicas pertractantium talem ac tantam Ecclesia tribuit approbationem atque commendationem. CAPUT. Ill De auctoritate integrali totius corporis doctri­ nalis S. Thomae At vero huiusmodi auctoritates doctrinales Aqui­ natis, scientifica nempe et canonica, itemque philoso­ phica et theologica, maximae quidem ac prorsus sin­ gulares in suo quoquo genere, licet inter se distinc­ tae, nullo tamem modo separatae nec separandae sunt, sed potius intime unitae et perfecte cohaerentes, ita sane ut omnes simul sumptae sint veluti partes inintegrantes unius eiusdemque auctoritatis doctrinalis completae atque totalis ipsius. Omnes enim se mutuo iuvant et complent, atque ex hac veluti connatural! con­ sonantia inter auctoritatem philosophicam et theolo­ gicam, ac inter auctoritatem scientificam et canonicam utriusque, potissime resultat summa auctoritas integralis totius corporis doctrinalis S. Thomae. Haec intima cohaerentia rationis et fidei, ac proin doctrinae philosophicae et theologicae, perspicua est apud S. Doctorem maximeque ab eo intenta. «Haec scientia — inquit de Theologia — accipere potest ali­ quid a philosophicis disciplinis, non quod ex necessi­ tate eis indigeat, sed ad maiorem manifestationem eorum quae in hae scientia traduntur. Non enim acci­ pit sua principia ab aliis scientiis, sed immediate a Deo per revelationum. Et ideo non accipit ab aliis scientiis tamquam a superioribus, sed utitur eis tam- Caput. III.—Integrum corpus doctrinale. 109 quam inferioribus et ancillis, sicut architectonicae utuntur subministrantitibus, ut civilis militari. Et hoc ipsum quod sic utitur eis non est propter defectum vel insufficientiam eius, sed propter defectum intellec­ tus nostri, qui ex his, quae per naturalem rationem ex qua procedunt aliae scientiae, cognoscuntur, facilius manuducitur in ea quae sunt supra rationem quae in hac scientia traduntur» (Summa theol. I. P. q. 1, a. 5 ad 2). Neque ad Theologiam pertinet demonstrare prin­ cipia Philosophiae, sed solum iudicare de eis habito respectu ad propria. «Quidquid enim in aliis scientiis invenitur veritati huius Doctrinae repugnans, totum condemnatur ut falsum» (ibid., a. ô ad 3). Quae igitur non cohaerent veritatibus a Deo revelatis, qui nec falli nec fallere potest, sed eis potius repugnant, vera esse non possunt, sed falsa et respuenda, atque ideo inepta sunt ut assumantur a Theologia ad illas veritates il­ lustrandas vel explicandas. Quam ob rem S. Doctor subiungit: «in quantum Sacra Doctrina utitur philoso­ phicis documentis propter se, non recipit ea propter auctoritatem dicentium, sed propter rationem dicto­ rum; unde bene dicta recipit, et alia respuit* (Com­ ment. iu librum Boethii De Trinitate, q. 2, a. 3 ad 8). Eademque consonantia praesefertur ac viget in ap­ probationibus et commendationibus Ecclesiae, quae simul utramque suam propriam edixit esse atque sec­ tandam praecepit. Documenta hucusque in medium adducta, hoc invicte demonstrant. Recolatur vel una lex Codicis Juris Canonici: 'Philosophiae rationalis ac Theologiae studia et alumnorum in his disciplinis 110 De auctoritate doctrinali S. Thomae institutionem professores omnino pertractent ad Angelici Doctoris ratione: • I , doctrinam et princidia, eaque sancte teneant*. (Can. 1366, 2). Ambae simul, philosophia et theologia S. Thomae, sancte te­ nendae sunt et exponendae in Scholis catholicis, non solum quoad rationem seu methodum, neque tantum quoad principia vel pronuntiata maiora, verum etiam quoad doctrinam, idest quoad corpus vel systema doctrinale ex illis principiis et secundum illam metho­ dum exstructum, ita quidem ut auditores 'plena cohaerentique synthesi doctrinae ad methodum et prin­ cipia S. Thomae Aquinatis instituantur* (Constitutio Apostolica Deus scientiarum Dominus, art. 29 c. AAS. 23 [1931] 253). Sed placet in re tanti momenti nonnulla adhuc tes­ timonia subiungere Summorum Pontificum. «Exem­ plar proponimus — ait Leo ΧΠ1 — in quo quid vir­ tus, quid sapientia possit splendidissime elucet, virum nempe humanis divinisque disciplinis ad plenum imbu­ tum tot saeculis insigni memoria cultum, Ecclesiae praeconiis Romanorumque Pontificum celebratum ora­ culis, angelicis ipsis mentibus exaequatum» (Allocutio ad ingentem cultorum hominum multitudinem ex om­ nibus christiani orbis regionibus Romam convenien­ tium, habita die 7 martii 1880, apud Berthier, op. cit., 205):hac moti consideratione, «futurum ut patrocinium hominis maximi et sanctissimi multum valeat ad philo­ sophicas theologicasque disciplinas summa cum utili­ tate reipublicae instaurandas* (Breve Cum hoc sit, da­ tum die 4 augusti 1880, Acta ed. cit., 1, 114). Cap. ΠΙ,—Integrum corpus doctrinale, 111 Ad quae alludens, dixit post aliquod annos: 'Phi­ losophiae Theologiaeque studia ad veterum rationem, auctore Thoma Aquinate, revocanda curavimus* (Epistula ad Card. Parocchi, data die 20 maii 1885, apud Berthier, op. 226). «Eius igitur in schola ado­ lescat et exerceatur clerus ad Philosophiam, ad Theo­ logia m:exsistat enimvero doctus et ad sacra praelia valens quam maxime» (Encyclica Officio Santissimo ad Archiepiscopos et Episcopos Batbariae, data die 22 decembris 1887. Acta, II, 128), (Epistula Apostolica Officiorum omnium, data die 1 augusti 1922. ASS. 14 [1922] 454-445). Quae rursus mandata ad religiosos viros, qui sa8 114 De auctoritate doctrinali S, Thomae ccrdotio initiari contendunt, integra extendit «scilicet ut in tradendis Philosophiae praeceptis magistri fide­ liter scholasticam rationem, secundum Aquinatis prin­ cipia et doctrinas, sequantur... Quantopere autem intersit alumnos vestros ab scholastica ratione nullo pacto abscedere, vel ex eo apparet quod, cum philosophiam inter et revelatio­ nem arctissima cognatio intercedat, utrasque scholas­ tici ipsi tam mira concordia composuerunt et coag­ mentarunt ut altera alteri lucem afferret maximumque adiumentum. Neque enim, cum ambae a Deo, sum­ ma aeternaque veritate, proficiscantur, et rationis illa, haec fidei documenta reddat exhibeatque, inter se pugnare queunt, ut nonnulli delirando contendunt; immo etiam tam amice conspirant, ut altera alteram compleat. Unde sequitur, ex inscio imperito que philo­ sopho fieri numquam doctum theologum posse; et qui divinarum rerum sit prosus ieiunus, perfecte philoso­ phari nullo pacto licere. In quo recte S. Thomas: «ex principiis fidei ita probatur aliquid apud fideles, sicut etiam ex principiis naturaliter notis probatur aliquid apud omnes: unde etiam theologia scientia est» (Summa theol., 11-11, q. 1, a. 5 ad 3). Ut aliis verbis dicamus, quemadmodum e ratione, quae est divini participatio luminis, philoso­ phia prima naturalis cognitionis principia ducit, eademque enuntiat atque explicat, ita theologia e super­ naturalis luce revelationis, quae intellectum splendore suo illuminat et complet, fidei notiones mutuatur,evol­ vit, explanat, ut sint ambae duo ex uno sole radii, duo ex uno fonte rivuli, bina in fundamento uno aedificia. Magnum quiddam profecto humana scientia est, Cap. III.—Integrum corpus doctrinale 115 modo fidei rationibus obsequenter inhaereat; quibus posthabitis, iam in mullos eam ipsam errores incidere dementiasque necesse omnino est. Quodsi, dilecti filii, alumni vestri, quam nun cognitionum in se summam congesserint, eam doctrinae sacrae famulari ac servire iubeant; si praete­ rea veritatis revelatae amore et cupiditate acriter ardeant, erunt atque habebuntur homines Dei, et verbo exemploque plurimum Christiano populo proderunt* (Littera Apostolica Unigenitus Dei Filius ad Summos Moderatores Ordinum et Congregationum religiosa­ rum, data die 19 martii 1924, AAS. 16 [1924] 144-145). Postremo Pius XII laudat ex animo Ordinem Praedicatorum pro meritis eius eximiis in re philoso­ phica et theologica, statimque subiungit: «S. Thomam Aquinatem, horum disciplinarum Communem Magis­ trum Ecclesiae dedistis, cuius sive in tironibus eru­ diendis, sive in absconditorum verorum investigatori­ bus porro ducendis singularis est auctoritas, ipso in Codice luris Canonici decretorio modo asserta*. I la­ rum disciplinarum «Doctor Angelicus dux semper peritissimus et inoccidua lux est emolumento pe­ renniter mansuro» (Allocutio ad Patres Ord. Praed. in Capitulo Generali adunatos, habita die 22 septem­ bris 1946. AAS. 38 [1946] 387, 388). Et in Encyclica Humani generis, data die 12 augus­ ti 1950, gravissime monet non quamlibet philoso­ phiam assumi a theologo posse veluti instrumento apto ad veritates fidei explicandas ac defendendas, sed illam tantum quae saeculari usu Ecclesia veram sa- De auctoritate doctrinali S. Thomae namque iudicavit, nempe philosophiam Christianam duce et magistro Aquinate. «Liquet etiam, ait, Eccle­ siam non cuilibet systemati philosophico, brevi tem­ poris spatio vigenti, devinciri posse: sed ea quae com­ muni consensu a catholicis doctoribus composita per plura saecula fuere ad aliquam dogmatis intelligentiam attingendam, tam caduco fundamento procul du­ bio non nituntur. Nituntur enim principiis ac notioni­ bus ex vera rerum creatarum cognitione deductis; in quibus quidem deducendis cognitionibus humanae menti veritas divinitus revelata, quasi stella, per Eccle siam illuxit. Quare mirum non est aliquas huius modi notiones a Conciliis Oecumenicis non solum adhibitas, sed etiam sancitas esse, ita ut ab eis discedere ne­ fas sit. Quapropter negligere vel reiicere vel suo valore privare tot ac tanta quae pluries saeculari labore a vi­ ris non communis ingenii ac sanctitatis, invigilante sacro Magisterio, nec sine Sancti Spiritus lumine et ductu, ad accuratius in dies veritates exprimendas mente concepta, expressa et perpolita sunt, ut eorumdem in locum conjecturales notiones sufficiantur ac quaedam fluxae ac vagae novae philosophiae dictio­ nes, quae ut flos agri hodie sunt et cras decident, non modo summa est imprudentia, verum etiam ipsum dogma facit quasi arundinem vento agitatam» (AAS. 42 [1950] 56Ô-567 Cf. ibid. 571-574). «S. Thomas autem mira quadam alacritate hominis intelligentiam, nimio illo fulgore [divinae revelationis] quasi haesitantem et suspensam, in templum myste­ riorum Dei introducit, et argumentationis arte quaes­ tiones exsolvens, efficit ut inter se divinarum et huma­ -- ----- 116 Cap. Hl.—Integrum corpus doctrinale. 117 narum rerum convenientia resplendeat et appareat* (Allocutio ad eos qui tertio thomistico international! Conventui interfuerunt, habita die 17 septembris 1950, ibid. 735). Ideo «maxima vis doctrinis philosophi­ cis ac theologicis ad Angelici Doctoris rationem tribuenda est in sacroru II institutione alumno­ rum» (Adhortatio Apostolica ad Clerum universum, data die 23 septembris 1950, ibid. 687-688). Nulli ergo dubium esse potest auctoritatem dotrinalem integram S. Thomae, intrinsecam scilicet et extrinsecam ex approbatione et com­ mendatione Ecclesiae,esse revera omnium scrip­ torum ecclesiasticorum maximam in re philoso­ phica simul et theologica. Haec enim «perpetua, continuata, repetita de aevo in aevum ad hanc usque diem, singulari prorsus instantia eximioque studio, Se­ dis Apostolicae commendatio, doctrinae philosophi­ cae ac theologicae Aquinatis prae omnibus aliis, est ei omnino singularis nec ulli alteri communicata» (Card. L. Billot S. ]., Oratio habita die 11 martii 1915 in aula maxima Concellariae Apostolicae pro instauratione Academiae S. Thomae, edita in «Xenia thomistica», I, 19. Romae, 1925). CAPUT. IV De valore auctoritatis integralis totius corporis DOCTRINALIS S. THOMAE DEQUE OBLIGATIONEM EAM SUSCIPIENDI In aestimanda tamen hac singularissima auctotoritate necesse est extrema vitare sive ex excessu si­ ve ex defectu provenientia, et iustam mediaanque viam tenere cum ipsa Ecclesia. Art. 1. Vitandi errores per defectum. Errant quidem per defectum et mandata Ecclesiae non servant: Primo, qui Thomae doctrinam philosophi­ cam vel theologicam aperte contemnunt aut par­ vipendunt, eamque data opera impugnant vel derident. Ut enim docet Pius XII, connaturalitatem» cum eisdem bonis sive naturalem sive bono gratiae additam (Summa theol. 1. P. q. 1, a. 4 ad 3; 11-11, q. 45, a. 2c.); ac liquet quan­ topere vel subobscura huiusmodi cognitio investiga­ tionibus rationis auxilio esse valeat. «Attamen aliud est voluntatis affectuum disposi­ tioni vim agnoscere adiuvandi rationem ad certiorem ad firmiorem cognitionem rerum moralium assequen­ dam, aliud vero est quod ipsi novatores contendunt, facultatibus nempe appetendi et affectendi vim quam­ dam intuendi adiudicare, atque hominem, cum non possit rationis discursu cum certitudine discernere quidnam ut verum sit amplectendum, ad voluntatem declinare qua inter oppositas opiniones ipse libere de­ cernens eligat, cognitione et voluntatis actu incompte permixtis. * * «Nec mirum est novis hisce placitis in discrimen adduci duas philosophicas disciplinas quae natura sua cum fidei doctrina arcte connectuntur, theodiceam nempe et ethicam; quarum quidem munus esse cen- Cap. IV.—1.° Vitandi errores per defectum. 121 sent non aliquid certi de Deo aliove ente transcenden­ ti demonstrare, sed ostendere potius ea quae fides do­ ceat de Deo personali ac de eius praeceptis cum vitae necessitatibus perfecte cohaerere, ideoque omni­ bus amplectenda esse ut desperatio arceatur atque aeterna attingatur salus. Quae omnia ut decessorum nostrorum Leonis XIII et Pii X documentis aperte adversantur, ita cum Concilii Vaticani decretis com­ poni uequeunt. «Has quidem a veritate aberrationes deplorare su­ pervacaneum esset, si omnes, etiam in rebus philoso­ phicis, qua par est reverentia ad Magisterium Eccle­ siae aninum intenderent, cuius profecto est, ex divina institutione, non solum veritatis divinitus revelatae de­ positum custodire et interpretari, sed ipsis etiam phi­ losophicis disciplinis invigilare, ne quid detrimenti ex placitis non rectis catholica patiantur dogmata» (Encyclica Humani Generis, AAS. 42 [1950] 573-575). Secundo, errant per defectum et praeceptis Ecclesiae non obediunt, qui quavis, quantumvis futili praetextu, a Thomae doctrina recedunt: vel qui ei non student qua par est sinceritate, quin potius oculos suos intendunt ad defectus eius, si qui sint, aucupandos, et non ad germanam eius mentem detegendam saneque explicandam: aut etiam qui una ex parte doctrinas ex Thoma dif­ fluentes in alios Doctores, ab eisque ut commu­ ne patrimonium susceptas, extollunt veluti ho­ rum proprias et ab eisdem adinventas, reticito plerumque Aquinatis nomine; ex alia vero sem- 122 De auctoritate doctrinali S. Thomae per eum proprio appellant nomine quando pau­ cissimas illas referunt opiniones eius a posterio­ ribus minus probatas, ac si Thomas has unas tantum H odo tradiderit: quo fit ut ab eiusdem amo­ re et reverentia ac operum studio animos discipulo­ rum omnino retrahant, contra Romanorum Pontificum monita. Ut enim ait Leo XIII, discedere inconsulto ac temere a sapientia Doctoris Angelici res aliena est a voluntate nostra, eademque plena pericu­ lis · (Epistula ad Ministrum Generalem Ord. Fratrum Minorum, data die 25 novembris 1898. Acta Leonis XIII, ed. cit., t. V, p. 284): *hodie presertim — addit B. Pius X — quando qui a Thoma discedunt, iidem videntur eo ad ultimum agi, ut ab Ecclesia des­ ciscant » (Epistula ad R. P. Th. Pègues, apud Berthier, op. cit., 276). Et Pius XI monet Professores ut «sibi persuadeant tum se suo officio satisfacturos itemque exspectatio­ nem nostram expicturos esse, si cum Doctorem Aqui­ natem, scripta cius diu multumque voluntando, ada­ mare coeperint, amoris huius flagrantiam cum alum­ nis disciplinae suae, ipsum Doctorem interpretando, communicent, idoneosque eos reddant ad simile stu­ dium in aliis excitandum» (Encyclica Studiorum Du­ cem, data die 29 iuuii 1923. AAS. 15 11923] 323). 'Quapropter — concludit Pius XII—, dilectissimi filii, animum offerte plenum amoris et studii erga S. Thomam: totis veribus incumbite ut luculentam eius doctrinam intellectu perspiciatis; quidquid ad eam manifesto pertinet et tuta ratione ut prae­ cipium in ea habetur, libenter amplectimini- Cap, |V._1,° Vitandi errores per defectum 123 (Sermo habitus die 22 maii 1939 ad alumnos Semina­ riorum, Collegiorum et Institutiorum utriusque cleri atque ex omni gente, qui in alma Urbe ad Sacerdo­ tium initiantur. AAS. 31 [1939] 246). Hanc enim legem sapienter statuit S. Agustinus ad libros alicuius auctoiis intelligendos et interpretandos, scilicet ut prius auctores ipsi odio non habeantur, deinde ut amentur. , III. 600. Romae. 1925). II II ludicio ergo Sedis Apostolicae, haec sunt certo principia et pronuntiata maiora philosophiae S. Tho­ mae, haec sunt etiam proponenda in scholis catholicis veluti tutae normae directivae, haec doctrinam conti­ nent quam ceteris omnibus praefert Ecclesia, haec sunt ab omnibus catholicis libenter amplectenda, iuxta illud Pii XII ad alumnos Seminariorum, Collegiorum et Institutorum utriusque cleri atque ex omni gente, qui in alma Urbe ad sacerdotium efformantur: «ani­ mum afferte plenum amoris et studii erga S. Thomam; totis viribus incumbite ut luculentam eius doctrinam intellectu perspiciatis; quidquid ad eam manifesto per­ tinet et tuta ratione ut praecipuum in ea habetur, libenter amplecti ?l ini (Sermo habitus die 24 iunii 1939 in Palatio Apostolico Vaticano. AAS. 31 [1939] 246). Et ideo numquam vel unam eius doctrinam phi­ losophicam «subvertere fas est, vel falsis principiis contaminare, vel quasi magnum quidem, sed obsole­ tum existimare monumentum* (Encyclica Humani Generis, AAS. 42 [1950] 572). Cap. IV.—1.° Vitandi errores per defectum 159 Ex quo denique patet toto coelo distare a mente et voluntate Ecclesiae opinationes illas quorumdam scriptorum etiam catholicorum, immo et ecclesiastico­ rum, qui corpus doctrinale philosophicum S. Thomae cum systemate philosophico Hegelii, ob perpulchram constructionem, at super arenam sine fundamento aedificatam, temere comparere audent. Has opinationes praevidens utque reiiciens, Pius XI in Allocutione ad studentes universitarios, mense februario 1927 habita, congruenter edixerat: In philo­ sophia S. Thomae adest «per cosi dire, un certo Vangelo naturale, un fondamento incomparabilmente so­ lido per tutte le costruzioni scientifiche, poichè la caratteristica del tomismo é quella di essere anzitutto oggetivo: le sue non sono costruzioni o elevazioni dello spirito semplicemente asttrate, ma sono le costruzioni dello spirito che seguonol’invito reale delle cose... Non verra mai meno il valore • · della dottrina to II ista, perché bisognerebbe che venisse meno il valore delle cose» (Apud Cordovani San Tommaso nella parola di Pio XI, «Angeli­ cum», ô [1929], 10). Quinto, denique peccant per defectum qui, Il licet haec omnia verbis agnoscant, immo et extollant, factis tamen summam Thomae aucto­ ritatem negant vel deprimunt, quatenus eam vel mere symbolice intelligunt, ac si Thomas non per­ sonam gereret singularem et individuam sed omnes scholasticos scriptores indifferenter et in confuso re­ praesentaret, ac proin auctoritas illa maxima doctri­ nalis afficeret doctrinam scholasticam indistincte, non doctrinam ipsius Thomae distinetim, licet per antono- 140 De auctoritate doctrinali S. Thomae masim ex Thoma denominaretur quasi ex famosiore scholasticorum; vel, etiamsi eam realiter et singulari­ ter sumant, ipsi tamen adaequant aliorum scriptorum ecclesiasticorum auctoritatem, ita ut tantundem aut fere Thomae illorumque valeat auctoritas. Quo fit, ut nulla sit specialis obligatio Aquinate: II sequi ducem, sed potius omni: II oda libertas cuiuscum­ que : ultorumve simul doctrinas, licet inter se pugnantes, more eclecticorum amplectendi. Nimirum, ut ipsi dictitare solent, Thomae quidem doctrina commendatur a Romanis Pontificibus ut tuta et secura; hoc tamen non impedit quominus aliorum scriptorum doctrina, licet non cohaerens, sed contraria sit Aquinatis doctrinae, tuta atque secura dicatur et sit, immo et tutior atque securior. In Thomae exsulta­ tione, potius quam ipsa doctrina thomistica approba­ tur et commendatur ab Ecclesia doctrina mere scho­ lastica. At eos multum animus fefellit (B. Pius X). Do­ cumenta Ecclesiae huiusmodi sensum manifeste et positive excludunt. Sufficiat nobis, e tanta docu­ mentorum segete, nonnulla tantum referre. Ait Leo Xlll: «nos igitur, dum edicimus libenti gratoque animo excipiendum esse quidquid sapienter dictum, quidquid utiliter fuerit a quopiam inventum atque excogitatum, vos omnes, Venerabiles Fratres, quam enixe hortamur ut ad catholicae fidei tutelam et decus, ad societatis bonum, ad scientiarum omnium incrementum, auream S. Thomae Sapientiam restitua­ tis et quam latissime propagetis. II Sapientiam S. Thomae dicimus. Si quid enim II Cap. IV.—-1.° Vitandi errores per defectum 141 est a doctoribus scholasticis vel nimia subtilitate quae­ situm, vel parum considerate traditum; si quid cum exploratis posterioris aevi doctrinis minus cohaerens, vel denique quoquo modo non probabile, id nullo pacto in animo est aetati nostrae ad imitandum pro­ poni. Ceterum doctrinam Thomae Aquinatis studeant Magistri, a vobis intelligenter lecti, in discipulorum animos insinuare eiusque prae ceteris solidita­ tem atque excellentiam in perspicuo ponant* (Encyclica Aeterni Patris. Acta, ed. cit. 1,72, 74). Ad Patres autem Societatis Jesu scribit ne ita pro­ priorum sodalium studio incumbant ut a colenda vera S. Thomae doctrina, in qua uniformes esse debent, ullo modo recedant: haec enim uniformitas «nullo pacto speranda est nisi Societatis alumni auctori ad­ haerent uni, ei scilicet iam probato, de quo uno prae­ ceptum [in legibus eiusdem Societatis]: «sequantur S. Thomam, eumque uti proprium doctorem ha­ beant». Ex quo illud consequitur ut, si qua in re ii ip­ si auctores [domestici Societatis] quos laudavimus, a documentis Magistri Communis [scilicet S. Thomae| dissideant, nihil tunc ambigendum quae recta sit via», nempe Aquinatis via (Breve Gravissime nos, datum die 30 decembris 1892, apud Berthier, op. cit., 248). Ad Ministrum Generalem vero Ordinis Fratrum Minorum: ^sanctum itaque sit apud omnes beati Francisci alumnos Thomae nomen, vereanturque non sequi ducem quem bene scripsisse de se Jesus Christus testabatur» (Epistula data die 25 novembris 1898. Acta, t. V, 284). 142 De auctoritate doctrinali S. Thomae B. Pius X conqueritur se a quibusdem non fuisse rite intellectum cum edixit philosophiam Aquinatis esse praecipue sequendam (Motu propio Sacrorum Antistitum, die 1 septembris 1910. AAS. 2 [1910] 656). Quia, inquit, diximus praecipue non unice, ^nonnulli sibi persuaserunt nostrae sese obsequi aut certe non refragari voluntati, si quae unus aliquis e Doctoribus scholasticis in philosophia tradidisset, quamvis prin­ cipiis S. Thomae repugnantia, illa haberunt pro­ miscua ad sequendu: II At vehementer decepti sunt. Nam, (Epistula data die 26 martii 1924. AAS. 16 [1924] 227). Ea ergo verba B. Pii X approbat suaque facit. Cum autem, ipsamet Ecclesia teste, viginti quatuor theses thomisticae contineant revera principia et pro­ nuntiata maiora S. Thomae in re metaphysica, plane Baes 161 Cap. IV. — 3.° luîia mediaque via tenenda sequitur vel minimum ab eis recedere non sine mag­ no detrimento esse. Praesertim vero, data opera, interpretationem au­ thenticam illorum verborum dedit Pius XII, qui liber­ tatem illam intra doctrinam S. Thomae eiusque dis­ cipulatum agnoscit, quando scilicet interpretes bonae notae Aquinatis inter se dissident aut disputant, non autem contra doctrinam eius certam atque genuinam. En eius praeclara verba: «quopropter, dilectissimi filii, animum afferte plenum amoris et studii erga S. Thomam; totis viribus incumbite ut luculentam eius doctrinam intellectu perspiciatis-. quidquid ad eam II anifesto pertinet et tuta ratione ut praecipuu: II in ea habetur, libenter amplectimini (1). «Haec «praecepta* a decessoribus nostris iam pridem data, nostrarum partium ducimus in prae­ senti recolere et, si alicubi desiderantur, ex in­ II tegro instaurare; simulque eorumdem decesso­ rum nostrorum «monita», nostra facimus, quibus veri nominis in scientia progressum et legitimam in studiis libertatem tueri voluerunt. Probamus (1) Porro Sacrae Studiorum Congregationis indicio, a B. Pio X et a Benedicto XV approbato, viginti quatuor theses thomisticae manifesto pertinent ad doctrinam S. Thomae, et quidem in ea ut praecipuum tuta ratione habetur: «respondit (Sa­ cra Congregatio] eas plane continere S. Doctoris principia et pronuntiata maiora» (Die 27 iulii 1914. AAS. 6 [1914] 383); respondit insuper quod «omnes illae viginti quatuor theses phi­ losophicae germanam 5. Thomae doctrinam exprimunt, eaeque proponantur veluti tutae normae directivae» (Die 7 martii 1916. AAS. 8 [1916] 157). 11 162 De auctoritate doctrinali S. Thomae prorsus ac commendamus novis disciplinarum inven­ tis antiquam sapientiam, ubi opus sit, aequari; ea, de quibus bonae notae Angelici Doctoris interpretes disputare solent, libere agitari; nova vero subsidia ex historia depromta in textibus Aquinatis plenius intelligendis adhiberi. Neque ullus privatus (Littera Adhaesionis Pontificii Athenaei lateranensis de Urbe ad Romanum Pontificem ob eius Encyclicam Humani generis, die 9 novembris 1950, apud «LOsservatore Romano» 90 [1950], n.° 271, 19 novembris 1950, p. 1, coi. 5). Angelicum etenim Deus in Ecclesia suscitavit «z/Z eam saluberrima et firmissima communiret doctrina er Solis instar illustraret; cuius Sapientiam omnibus praecipue commendatam totus admiratur orbis terra­ rum» (Pius XII in Praefatione Missae S. Thomae Aquinatis juxta ritum Ord. Praed., quam ipsemet Pon­ tifex composuit). Revera «inter scholasticos Doctores, omnium prin- 164 De auctoritate doctrinali S. Thomae ceps et magister longe eminet Thomas Aquinas* (Leo XIII, Encyclica Aeterni Patris. Acta, ed. cit. I, 62), cuius doctrina non solum est ceteris multo sanior et se­ curior, sed etiam Magisterio Ecclesiae conformior (ibid. 70), et ideo eius prae ceteris soliditatem atque excellentiam debent Magistri scholarum Catholicarum in perspicuo ponere (ibid. 74). ludicio Ecclesiae, De auctoritate doctrinali S. Thomae tractanda gubernacula suscepisset, nihil antiquius ha­ buit quam testificari se, hac in re, a Decessorum suo• rum mente minime dissentire, imo non verbis modo, sed et factis declarare. Porro, si annales ecclesiasticos percurro, si bullarium Romanorum Pontificum lustro, si dicta, si acta, si gesta evolvo, nullum simile exemplum invenio quoad unum in individuo signatum,seu praeceptorem, seu magistrum, seu doctorem. Quae quidem singula­ ritas vel sola me admonet, non ibi rem esse quae ad humana arbitria, ad studia partium, ad scholae conten­ tiones, ad privatas ipsorum Pontificum seu opiniones seu aestimationes pertineat, referendaque sit, sed ad iudicium eius qui in Cathedra ad consummationem usque saeculi divinitus fundata, unus semper sedet et praesidet et vivit, unus idemque loquitur ac docet, Pe­ trus. Petrus, inquam, nulli parti, nulli factioni, nulli Ordini, nulli scholae addictus, praecise quia in summitate apostolatus constitutus, longe longeque eminet supra omnes partium, Ordinum ac scholarum conten­ tiones et lites; Petrus cui non caro revelat, nec san­ guis, sed Pater: Petrus, filius ille columbae (hoc enim sonat, inquit Hieronymus, in nostra lingua Bar-Iona vocabulum), et ideo filius columbae, quia mystica ei columba, extensis alis, sicut videre est in abside basi­ licae Vaticanae, insidet, vel ad auriculam advolans, suggerit quae ad regimen universalis Ecclesiae, et praesertim ad custodiam depositi fidei (quae maxima omnium res est), convenientia media sunt: Petrus de­ nique, qui cum munere pascendi oves et agnos, do­ num accepit salubria pascua internoscendi, eaque ab insalubribus discernendi: Petrus est, a quo singula- Cap. 1V.-3.0 lusla niediaque via tenenda 179 rem illam habet Aquinas commendationem et aucto­ ritatem» (Oratio habita die 11 rnartii 1915 in Aula Magna Cancellariae Apostolicae pro instauratione Academiae S. Thomae. «Xenia Thomistica*, t. I, p. 19-20. Romae, 1925). APPENDIX DOCUMENTA I Benedictus XIV 9 Ex Brevi d. d. 21 augusti 1752, quo renovantur et confirmantur Statuta Collegii S. Dio­ nysii extra civitatem Granatensem ab Archiepiscopo Petro de Castro anno 1609 fundati, de unice tradenda S. Thomae doctrina. «...Deinde vero Statutum alterum, quod, ut invec­ tis abusibus, alias scilicet tradendi, docendi et expli­ candi a doctrina sententiaque Angelici Doctoris S. Thomae Aquinatis, ab ipso fundatore intenta ac diu tradita et explicata, alienas opiniones sententiasque in scholis cathedrisve eiusdem Collegii Dionysiani, op­ portunum remedium afferretur, consultissime condi­ tum fuit, paternae caritati Nostrae pergratum ac per­ jucundum accidit. Doctrinae enim sancti Thomae Aquinatis, divinae voluntatis interpretis, vitae sanctitate et miraculis cla­ ri, tantum fuit tributum ut Christianae eruditionis suae divinum.etiam illud habeat testimonium, sicut pie tes- 182 De auctoritate doctrinali S. Thomae tatur historia: >tjudjo:p.ejie-: rerat, eas ad haereticos refutandos, insbtuendosque Christianos converterunt <>* * o ~ .oO;ot. : : V / *· Sed omnibus veluti palmam praeripuisse visus est Augustinus, qui ingenio praepoicns, et sacris prgfanisque disciplinis ad plenum imoutus, contra omnes suae aetatis errores acerrime dimicavit fide summa, doctrina pari. Quem ille philosophiae locum non U (1) Apologet. § 46. (2) Inst. VII, cap. 7. (3) De opif. Dei, cap. 21. c 4J . U G C 200 De auctoritate doctrinali S. Thomae attigit; imo vero quem non diligentissime investigavit, sive cum altissima fidei mysteria et fidelibus aperiret, et contra adversariorum vesanos impetus defenderet; sive cum, Academicorum aut Manichaeorum com­ mentis deletis, humanae scientiae fundamenta et firmi­ tudinem in tuto collocavit, aut malorum, quibus pre­ muntur homines, rationem et originem et causas est persecutus? Quanta de Angelis, de anima, de mente humana, de voluntate et libero arbitrio, de religione et de beata vita, de tempore et aeternitate, de ipsa quoque mutabilium corporum natura subtilissime dis­ putavit? Post id tempus per Orientem loannes Damasce­ nus, Basilii et Gregorii Nazianzeni vestigia ingressus, per f)cci dentem, vero Boetius et Anselmus, Augustini .KjbcfrinVs professi^'patrimonium philosophiae pluri/ pium locupletarunt. /· Exinde mediae aetafis-Doctores, quos Scholasticos ; 7 vocant, magnae molis opus aggressi sunt, nimirum *>.* sçgtjes ductrtflae^Cgn.te.-et uberes, amplissimis Sandiffusas, diligenter congerfr^txAïgêstâsqûè uno‘velut loco condere, in pos·/. terbrr’tîrrf USUiYi* eVCôfn mdditate m. .Λ·· Quae autem schoiqsticae disciplinae sit origo, inciofes et excellentia, fuvat hic, Venerabiles Fratres, verbis sapientissimi viri, Praedecessoris Nostri, Sixti V, fusius aperire: «Divino Illius munere, qui solus dat spiritum scientiae et sapientiae et intellectus, quique Ecclesiam suam per saeculorum aetatem, prout opus est, novis beneficiis auget, novis praesidiis instruit, inventa est a maioribus nostris sapientissimis viris, Theologia scholastica, quam duo potissimum gloriosi * · /"X * · · · fSDBHBwa· App.—Documenta: III Leo XIII 201 Doctores, angelicus S. Thomas et seraphicus S. Bonaventura, clarissimi huius facultatis professores,... ex­ cellenti ingenio, assiduo studio, magnis laboribus et vigiliis excoluerunt atque ornarunt, eamque optime dispositam, multisque modis praeclare explicatam posteris tradiderunt. Et huius quidem tam salutaris scientiae cognitio et exercitatio, quae ab uberrimis di­ vinarum Litterarum, summorum Pontificum, sancto­ rum Patrum et Conciliorum fontibus dimanat, semper certe maximum Ecclesiae adiumentum afferre potuit, sive ad Scripturas ipsas vere et sane intelligendas et interpretandas, sive ad Patres securius et utilius perle­ gendos et explicandos, sive ad varios errores et haereses detegendas et refellendas: his vero novissimis diebus, quibus iam advenerunt tempora illa periculo­ sa ab Apostolo descripta, et homines blasphemi, su­ perbi, seductores proficiunt in peius, errantes, et alios in errorem mittentes, sane catholicae fidei dogmatibus confirmandis et haeresibus confutandis pernecessaria est» (1). Quae verba quamvis Theologiam scholasticam dumtaxat complecti videantur, tamen esse quoque de Philosophia eiusque laudibus accipienda perspici­ tur. Siquidem praeclarae dotes, quae Theologiam scholasticam hostibus veritatis faciunt tantopere for­ midolosam, nimirum, ut idem Pontifex addit, , d. d. 30 decembris 1892, quibus Constitutiones Societatis Jesu de doctri­ na S. Thomae Aquinatis profitenda confirmantur. «Gravissime Nos, pro apostolico officio, infesta Ecclesiae tempora atque humanae societatis in maxi­ mis rebus quasi naufragium, sub ipsa pontificatus exordia, reputantes, praecipuam tanti exitii causam in eo agnovimus quod certis iis principiis institutisque, quibus ad Christianam fidem munitur via, neglectis passim et prope contemptis, libido invaluisset nova­ rum rerum, quae per speciem progredientis doctri­ nae, sapientiae a Deo traditae obsisteret et repugnaret. Neque ita laboriosum fuit opportuna indicare reme­ dia, fontes nimirum germanae doctrinae male deser­ tos repeti oportere. Id nos primum Litteris datis Encyclicis Aeterni Parris praestitimus; pluribus deinde auctoritatis nos­ trae actis, atque privatis etiam cum Episcopis et Mo­ deratoribus religiosorum Ordinum colloquiis idem saepius confirmavimus, deliberatum nobis esse et constitutum doctrinam sancti Thomae Aquinatis in scholas omnes revocare: eam nempe doctrinam quam amplae Romanorum Pontificum sacrorumque Conci­ liorum laudes commendant, et qua, suffragante saecu­ lorum voce, nihil solidius possit aut fructuosius optari. Rem nos moliri et negotii et laboris plenam omni­ no intelleximus, quum tanti referret quanti graviorum disciplinarum paene omnium instaurare rationem: eam tamen maturare et urgere contendimus opera etiam App.—Documenta: HI Leo XIII 223 Ordinum religiosorum valde confisi, quorum explo­ rata virtus nihil profecto neque ingenio neque viribus parceret ad consilia nostra iuvanda et perficienda. Quo quidem in numero deesse non poterat inclita Societas lesu, quippe quae et late pateat in Ecclesia et studiis deditam iuventutem suopte praescripto habeat excolendam; alebantque in nobis exspectatio­ nem non modo perpetua testimonia summae eius pie­ tatis in hanc Apostolicam Sedem, sed propriae ipsius sacratae leges, quibus alumni sapientiam Aquinatis persequi et profeteri tenentur. Ea igitur mente ut Societas lesu in proposito tam praeclaro fidelissime constet, atque locum cum pri­ mis teneat in ea, cui tantopere studemus, doctrina ve­ ra tuenda et propaganda, visum est easdem Societa­ tis leges, prout in Constitutionibus Ignatii Patris, in Decretis Congregationum generalium, in mandatis Praepositorum habentur, in summam quandam con­ ferre, easque firmas atque in perpetuum ratas supre­ ma auctoritate nostra declarare. Quo etiam fiet ut, si quae forte speciosae causae vel inductae consuetudinis aliqua ex parte contrariae, vel minus rectae interpretationis, resideant, eis peni­ tus sublatis, regula et norma statuatur a nobis certa, stabilis, definita. Quod primum est, idque omnibus probe notum, sic insignis ille Societatis auctor crebris Constitutionum locis decrevit sequendum in unaquaque disciplina doctrinam solidam ct securam, atque etiam «securio­ rem et magis approbatam» (Const, p. IV cap. V, § 4): quod pluries redit ipsum per decreta et iussa tum 224 De auctoritate doctrinali S. Thomae Congregationum tum Praepositorum rite affirmatum. Hoc autem amplius ille praecepit, ut doctrina, quam sequeretur Societas, una eademque esset apud omnes atque in omni munerum perfunctione: (Congr. V decr. 41): cui Decreto quo plus firmitatis accederet haec addita voluerunt: 304 De auctoritate doctrinali S, Thomae nequit; siquidem Deus, summa Veritas, humanum in­ tellectum condidit atque regit, non ut recte acquisitis cotidie nova opponat, sed ut, remotis erroribus qui forte irrepserint, verum vero superstruat eodem ordi­ ne ac compagine quibus ipsa rerum natura, ex qua verum hauritur, constituta cernitur. Quapropter Chris­ tianus sive philosophus sive theologus non festinan­ ter ac leviter amplectatur quidquid novi in dies exco­ gitatum fuerit, sed summa sedulitate id perpendat ac iusta in trutina ponat, ne adeptam veritatem amittat vel corrumpat, gravi profecto cum ipsius fidei discri­ mine ac detrimento. Quae si bene perspecta fuerint, facile patebit cur Ecclesia exigat ut futuri sacerdotes philosophicis dis­ ciplinis instruantur *ad Angelici Doctoris rationem, doctrinam et principia* (Ç. I. C., can. 1366, 2), quan­ doquidem plurium saeculorum experientia probe no­ scit Aquinatis methodum ac rationem sive in tironibus erudiendis sive in absconditis veritatibus pervestigan­ dis singulari praestantia eminere; ipsius autem doc­ trinam cum divina revelatione quasi quodam concen­ tu consonare, atque ad fidei fundamenta in tuto col­ locanda efficacissimam esse, necnon ad sanae pro­ gressionis fructus utiliter ac secure colligendos. Hac de causa quam maxime deplorandum est phi­ losophiam in Ecclesia receptam ac agnitam hodie a nonnullis despectui haberi ita ut antiquata quoad for­ mam, rationalistica, ut aiunt, quoad cogitandi proces­ sum, impudenter renuntietur. Dictitant enim hanc nos­ tram philosophiam perperam opinionem tueri metaphysicam absolute veram existere posse; dum contra asseverant res, praesertim transcendentes, non aptius 305 App.—Documenta: Vil Pius ΧΠ exprimi posse, quam disparatis doctrinis, quae sese mutuo compleant, quamvis sibi invicem quodammo­ do opponantur. Quare philosophiam nostris traditam scholis, cum sua lucida quaestionum descriptione ac solutione, cum accurata sua notionum determinatione clarisque distinctionibus, utilem quidem esse posse concedunt ad propaedeusim scholasticae theologiae, mentibus hominum medii aevi egregie accomodatam; non tamen praebere philosophandi rationem, quae hodiernae nostrae culturae ac neccesitatibus respon­ deat. Opponunt deinde philosophiam perennem non­ nisi philosophiam immutabilium essentiarum esse, dum hodierna mens ad «existentiam* singulorum spectet necesse est et ad vitam semper fluentem. Dum vero hanc philosophiam despiciunt, alias ex­ tollunt sive antiquas, sive recentes, sive Orientis, sive Occidentis populorum, ita ut in animos insinuare vi­ deantur quamlibet philosophiam vel opinationem, qui­ busdam additis, si opus fuerit, correptionibus vel com­ plementis, cum dogmate catholico componi posse; quod quiden falsum omnino esse, cum praesertim de commentis illis agatur, quae vel «immanentismum» vocant, vel «idealismum», vel «materialismum» sive historicum, sive dialecticum, ac vel etiam «existentiatismum» sive atheismum profitentem, sive saltem valori ratiocinii metaphysici adversantem, catholicus nemo in dubium revocare potest. Ac denique philosophiae nostris traditae scholis hoc vitio vertunt, eam nempe in cognitionis processu ad intellectum unice respicere, neglecto munere vo­ luntatis et affectuum animi. Quod quiden verum non est Nunquam enim Christiana philosophia utilitatem 20 506 De auctoritate doctrinali S. Thomae negavit et efficacitatem bonarum totius animi disposi­ tionum ad res religiosas ac morales plene congoscendas et amplectendas; immo semper docuit huiuscemodi dispositionum defectum causam esse posse cur in­ tellectus, cupiditatibus ac mala voluntate affectus, ita obscuretur ut non recte videat. Immo Doctor Commu­ nis censet intellectum altiora bona ad ordinem mora­ lem sive naturalem sive supernaturalem pertinentia, aliquo modo percipere posse, quatenus experiatur in animo affectivam quamdam Vixdum haec Sacra Congregatio» ad Episcopos Germaniae........................... 258 Ex Epistula Apostolica «Officiorum omnium» ad Praefectum S. C. de Sem. et Stud. Univ................. ,·............................ 264 LitteraeEncyclicae «Studiorum Ducem» 266 Ex Epistula Apostolica «Unigenitus Dei Filius» ad Summos Moderatores Ordi­ num Regularium................................... 287 Ex Constitutione Apostolica «Deus scientiarum Dominus».... ................. 289 Ex S. C. de Sem. et Stud. Univ, ordi­ nationibus ad praedictam Constitutio­ nem rite exequendam ......................... 290 Pius XII: Ex Sermone habito ad alumnos Semi­ nariorum, Collegiorum et Institutorum utriusque cleri atque ex omni gente, qui in alma Urbe ad Sacerdotium efVII. 1. formantur............................................. 290 De auctoritate doctrinali 5. Thomae 330 Pâg. Ex Epistula «Quandoquidem* ad Rmum. Magistrum Oener. Ord. Praed. 292 3. Ex Allocutione ad Patres Soc. lesu in Congregatione XXIV electores........... 294 4. Ex Allocutione ad Patres delegatos ad Cap. Oener. Ord. Praed....................... 296 5. Ex Praefatione MissaeS.Thomae Aquin. iuxta ritum Ord. Praed......................... 299 6. Ex Epistula S. C. de Sem. et Stud.Univ. ad Card., Archiepiscopos et Episcopos Brasiliae....................................... 300 7. Ex Encyclicis Litteris