8 PROLOGUS saltem materiis non videatur praetermittendae, ut in lucem ponantur analogiae earum et differentiae atque particulares ordinationes. Quidquid, amice lector, in opere invenies boni, Deo tnbue omnium bonorum fonti, atque magnis doctoribus et magistris quorum doctrina refertur, imprimis S. Thomae; quidquid vero defectus aut imperfectionis, tribue auctori eiusque infirmitati. Velit Deus non infirmitatem praevalere, sed Veritatem et Sapientiam Eius, in Eius laudem et gloriam atque animarum salutem. Scribebam die octava festi SS. Apostolorum Petri et Pauli, 6a iulii 1931. Auctor. THEOLOGIA MORALIS SPECIALIS DE VIRTUTIBUS MORALIBUS INTRODUCTIO. i. Materia tractanda, -r- Theologia moralis considerat actus humanos quibus homo movetur in Deum finem supernaturalem ; inscribitur a S. Thoma1 : « de motu rationalis creaturae in Deum »· Est scii, scientiae theolo­ gicae pars illa quae de actibus humanis in ordine ad Deum finem supernaturalem agit ordinandis sçcundum principia revelata. Hinc tractat de fine nostro ultimo, de actibus humanis in ordine ad finem, sive bonis quibus ad illum tendimus, sive malis seu peccatis quibus non tendimus, et simul de actuum nostrorum regulis : conscientia et lege, et principiis seu habitibus, scii, virtutibus et vitiis. Porro de his omnibus agit prius in genere, deinde in specie ; et ideo complectitur duplicem partem, quae moralis generalis respective vocari solet, aut moralis specialis. Septem autem sunt virtutes principales ad quas omnes aliae reducuntur : tres theologicae et quatuor cardinales. Theologia moralis specialis itaque agit de singulis hisce virtutibus, et de eorum actibus, et de donis Spiritus sancti iis correspondentibus, et de peccatis quae ipsis opponuntur, ac de praeceptis quae ad illa omnia pertinent. Unde postquam dictum fuit A. de virtutibus theologicis : fide, spe et charitate, quibus ordinamur ad ipsum Deum, ultimum finem, et quae proinde sunt quasi principia in vita morali supernatural! ; iam dicendum venit B. de virtutibus moralibus quae sunt i. I, in prol. quaest. 2. ΙΟ SUMMA THEOLOGIAE MORALIS circa media ad finem, et ad quatuor cardinales reducuntur: a) de prudentia, cum virtutibus adnexis, quae est in ratione practice ut bene disponatur ad recte iudicandum et praecipiendum de omnibus actibus humanis tamquam mediis ad finem ultimum ; b) de iustitia, cum virtutibus adnexis, quae est in voluntate, ut homo recte disponatur ad operandum in ordine ad alterum, et quidem cuiusvis generis operationes; c) de fortitudine et temperantia, cum virtutibus iis ad­ nexis, quae sunt in potentiis sensitivis circa passiones, ut contra eas a bono retrahentes impellendo, vel ab iis ad malum impellentibus retrahendo appetitum, homo bene disponatur erqa seipsum. 2. Ordo in tractatione sequendus est naturalis qui existit ordo inter virtutes cardinales : ia et praecipua est prudentia, quia est in ratione, atque aliarum directiva, tamquam regula et mensura ; 2a est iustitia, quia est in voluntate quae est rationi propinquior et ideo magis rationem participat, hominemque bene ordinat non solum in se sed etiam erga alterum ; 3a est fortitudo, quae appetitum rationi subiicit circa arduum, imo circa id quod maximum est in homine, ipsam vitam et mortem ; 4a est temperantia, quae appetitum rationi subiicit cirça delectationes, etiam maximas, quae immediate inserviunt vitae quoad individuum et quoad speciem. Quae virtutes alternatim sunt considerandae cum earum adnexis. TRACTATUS DE VIRTUTE ET DE CARDINALI PRUDENTIAE VIRTUTIBUS ADNEXIS. INTRODUCTIO. 3. Prudentia (φρόνησις) in sensu latiore est quaelibet cognitio veri ad inores pertinens, speculativa vel practica, v. g. fides, scientia moralis 1 ; stricto sensu est cognitio practica ultimo morum directive, sive in agendo bonum, et ita dicitur prudens virgo (cfr. Mt. X, 16 ; I Petr. IV, 7 ; Sap. VIII, 7), sive etiam in agendo malum, ut dum dicitur v. g. prudens latro (cfr. Luc. XVI, 8 ; Rom. VIII, 6, 7). Hinc bona prudentia, nimirum virtus pru­ dentiae acquisita seu naturalis, ex Aristotele, VI Eth., c. 5, definiri solet recta ratio agibilium2 (των -ραζ.τών, daden), i. e. recta notio, idea, exemplar ac dictamen statuens quae agenda sunt. Ita definitur in oppositione ad artem quae dicitur recta ratio factibilium (των ποιητών, maaksels): actus humani enim in quantum huiusmodi in operante consistunt et eum honestum reddunt ac perficiunt, unde agibilia dicuntur ea quae ab homine 1. Ita S. Thomas, Π-Π, q. 47, a. 2, ad 2, et a. 4, ad 1. 2. Aristoteles ibidem explicite ponit aliam definitionem : Habitus verus cum ratione activus circa hominis bona et mala; et : Habitus cum ratione vera circa bona humana operativus. Dicitur i) habitus verus i. e. qui per se et natura sua verus est, non autem per accidens dum­ taxat, ut opinio ; — 2) cum ratione activus i. ç. per dictamen rationis, quod est proprius actus prudentiae quo operatur actus aliarum virtutum, illas in suis actibus dirigendo. Unde illud : cum ratione, est intelligendum . per rationem ut per proprium actum ; nam virtutes omnes non agunt nisi cum ratione : etiam virtutes morales sunt secundum rationem et cum ratione i. e. cum actu prudentiae ; — 3) circa bona et mala hominis i. e. circa honestum et turpe, nempe ut honestum agatur et turpe fugiatur ; quod est propria materia prudentiae. 12 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS fiunt quatenus in ipso manent, uti velle, videre, concupiscere, irasci, vivere caste, patienter tolerare, movere brachium, etc. ; factibilia sunt ea quae ab homine in exteriori materia constituun­ tur, uti domus, pictura, navis, aedificare, secare, etc. In prioribus scii, spectatur mutatio subiecti, in alteris transmutatio obiecti ; -T- in illis finis est rectitudo ipsius operationis et operantis ex honestate actioni impressa, in hisce finis est ipsum operatum et eius perfectio, ex forma artificiali non quidem actioni sed operi externo inducta. Ars enim non intendit bonum appetitus humani, sed bonum operum artificialium*1. 4. Prudentia supernaturalis, paulo longius definiri potest : Virtus divinitus infusa qua ratio practica dictat quid, omnibus consideratis, hic et nunc sit agendum ut vere conveniens fini ultimo supernaturali, quid ut disconveniens fugiendum. In qua definitione indicatur i° genus ad quod prudentia pertinet : virtus infusa i. e. habitus bonus reddens hominem perfectum in ordine ad finem supernaturalem ; 20 subtectum cui inest : ratio practica. Sic differt tum a virtutibus moralibus stricte dictis quae sunt in appetitu, tum ab habitibus qui sunt in intellectu speculativo, uti fides et scientia ; 30 actus proprius quo ab aliis distinguitur : dictat in sensu perfecto, i. e. ex deliberatione seu consilio iudicat simul imperando et intimando. Sic differt a virtutibus ipsi i. Notetur prudentiam et artem distingui ex obiectis circa quae versantur per se, immediate, et formaliter : 1) per se, nam notat Lessius, c. 1, dub. 2, artem quoque versari in quibusdam operationibus manentibus in agente, cuiusmodi sunt ars psallendi et saltandi, sed id fit per accidens : tales enim actiones non diriguntur ab arte quatenus et quia sunt immanentes, sed quatenus sunt opus externum hominis, cui operi producto ars imprimit formam artifi­ cialem usibus hominum accommodatam ; unde per se non sunt operari, πράξεις, nam ex iis non evadit homo bonus vel malus, sed quasi opus, ποιητόν. Unde accidit arti quod nullum opus seu operatum externum relinquit extra hominem, nam cum versetur in actione externa, ex genere suo petit relinquere aliquod operatum (cfr. Suarez, de Virt. disp. 3, sect. 2, n. 6) ; 2) immediate, nam mediate etiam prudentia versatur circa externa, et vice versa ars versatur circa interna. Ars scii, immediate respicit externum opus, sed mediate internum in quantum vim habet movendi ad opus ; prudentia immediate respicit ipsam bonam volun­ tatem vel electionem, mediate externa ut disponenda et perducenda ad finem intentum ab operante, in quantum bonitas moralis ab interiori dimanat ad externas operationes ; 3) formaliter, nam prudentia materia­ liter versatur circa factibilia, non ut talia (quantum ad dictandum ea de quibus sint) sed quantum ad usum, ut homo recte i. e. honeste utatur arte (II-II, q. 47, a. 4, ad 2 ; I-Π, q. 57, a. 3, ad 2). DE IPSA PRUDENTIA adnexis, quae non praecipiunt sed solum inquirunt et deliberant vel etiam iudicant quid sit agendum et praeci­ piendum. Huiusmodi iudicium est conscientia recta ad quam efformandam virtutes adnexae sub directione pru­ dentiae concurrunt, prudentia iudicium de facto applicat actioni et imperat eius executionem ; 4° obiectum materiale : quid omnibus consideratis sit agen­ dum hic et nunc, in concreto. Sic distinguitur tum a synderesi et scientia morali quae dictant quid sit agendum in abstracto et in genere, tum ab arte quae iudicat quid sit faciendum in exteriori materia ; 5° obiectum formale, seu motivum proximum : ut siere conveniens fini ultimo supernaturali, et sic differt a prudentia naturali, acquisita et imperfecta. Quam definitionem esse realem ostendetur toto tractatu. 5. Necessitas prudentiae. — Virtus prudentiae est homini maxime necessaria, quia sine illa bene eligere et honeste vivere nequit, ut iam ostendimus in tr. de Vir­ tutibus, I, n. 589. — Probatur : i" Cum electio sit de mediis ad finem, hinc ad recte eligendum, bene operandum et honeste vivendum non sufficit quod homo velit finem bonum, sed etiam maxime requiritur quod media recte ordinet ad finem. Ergo sicut ad volendum debitum finem homo bene disponitur per virtutes morales quae sunt in appetitu ; ita ad media recte ordinanda, per quamdam virtutem bene disponi debet ratio humana : haec enim de mediis eligendis inquirit, et iudicat, ac ea praecipit .Ad hoc autem bene faciendum praecise disponit prudentia (I-1I, q. 57, a. 5). 2° Prudentia necessaria est ad inveniendum, efformandum et exequendum iudicium rectae conscientiae. Sed maxime necessaria est conscientia recta, quia est regula proxima omnium açtionum humanarum ita ut, si ipsi sint conformes, bonae erunt, et malae si non conformes. Ergo et prudentia est maxime necessaria, Videte itaque quantum desit modernis moralistis, qui tam parum loquantur de prudentia. 6. Divisio tractatus. — Tractatus dividitur in duas partes : prima est de ipsa prudentia, altera de virtutibus prudentiae adnexis. In prima parte agendum est 14 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS i° de prudentia secundum se, scii, a) de subiecto ; b) de oblecto et actu ; c) de habitu et causa prudentiae ; 2° de partibus prudentiae : a) integralibus ; b) subiectivis ; c) potentialibus ; quibus adiungitur d) donum consilii ; 3° de peccatis prudentiae oppositis : a) per defectum : imprudentia ; b) per excessum : falsa prudentia. De praecepto prudentiae nihil speciale dicitur, quia praecepta dantur directe de principiis moralibus i. e. de finibus debitis, prudentia autem est de mediis ad finem, et ideo prudentia in omnibus praeceptis includitur implicite, et omnia praecepta indi­ recte ad eam pertinent, secundum quod ipsa est directiva omnium actuum virtuosorum ac praescriptorum1. k i. De prudentia utiliter conferri possunt : Aristoteles, Ethic. VI cum Comm. S. "Thomae ; S. Thomas in Summa, II-II, q. 47-56, cum Comm. Caietani ; item Fr. de Victoria, Sylvius, Billuart et Pègues ; item Goudin, in Philosophia. ■— Inter theologos S. I. : de Valentia, Comm. in S. Thom. ; Lessius, de lure et lustitia et ceteris Virtutibus car­ dinalibus ; et Schiffini, de Virtutibus infusis. Alii, et praesertim moralistae hodierni, vel exscribunt Lessium, vel pauca et parum accurata tradunt. Meretur tamen inspici Ill. Waffelaert, de Virtutibus Cardinalibus. Utiliter leguntur : Janvier, La Prudence chrétienne ; Sertillanges, La Morale de S. Thomas; Gardeil, Le gouvernement personnel et surnaturel de soi-même, in Rev. Thomiste, 19I8 ; Noble, La Vertu de Prudence. PRIMA PARS. DE IPSA PRUDENTIA. QUAESTIO PRIMA. DE PRUDENTIA SECUNDUM SE. Articulus I. De Sublecto Prudentiae. S. Thomas, II-II, q. 47, a. x, 2, 3. 7. Prudentia non est in appetitu, nec in sensibus, sed in ratione.— Prudens enim est quasi porro videns1 (verre- of vooruit-zichtigheid) vel providens23; unde homi­ nes illos vocant prudentes qui ex praeteritis vel praesen­ tibus futura coniectant et iudiçant providenda8. Appetitus autem non videt nec iudicat ; et sensus non comparant praeterita futuris, sed tantum cognoscunt praesentia quae ipsis offeruntur. Ergo (a. i). 8· Corollaria. — Plura ex hoc deduci possunt quae notantur a S. Thoma : r° Prudens memoriam habet praeteritorum et futura coniectat in ordine ad agendum, scii. « considerat ea quae sunt procul, in quantum ordinantur ad adiuvandum vel impediendum ea quae praesentialiter sunt agenda ». Unde ea quae considerat prudentia ordinat ad alia sicut ad finem (ad 2), — et applicat ad opus agendum (ad 3). Cfr. HI Sent., d. 33, q. 3, a. 1, qc. i, ad 2 et 3. 2° Circa ea quae sunt ad finem agenda, plures sunt actus4, x. Isidorus, 1.10 Etym : «Prudens dicitur quasi porro videns : perspicax enim et incertorum praevidet casus ». Et S. Thomas in praesenti quaestione 47, a. 1. 2. Cicero, de div. Nom. I, 49 : « Prudentes i. e. providente? » ; et frag. ap. Non. XLI, 31 : « Id enim est sapientis providere, ex quo est appellata prudentia ». Et S. Thomas, q. 55, a. 1, ad 1, et q. 49, a. 6. 3. Cfr. I, q. 22, a. 1 ; II-II, q. 49, a. 6 et ad 1 ; III Sent., d. 33, q. 3, a. x, qc. i, et ad 3. 4. Cfr. tr. de Act. Hum., I, n’ 107. ι6 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS inter quos consilium seu deliberatio in ratione, et electio in voluntate. Quorum consilium, quia est in ratione, proprie pertinet ad prudentiam, unde Aristoteles dicit1 : Prudens est bene consiliativus. Sed electio praesupponit consilium, et ideo eligere etiam tribui potest prudentiae in quantum electionem per con­ silium dirigit (ad 2). 30 Cum nemo consilietur de necessariis, aut de praeteritis, quae eo ipso necessaria sunt, sed solum de contingentibus et futuris quae in nostra sunt potestate et simul incertitudinem habent (cfr. q. 49, a. 6), cumque prudentiae sit applicare ad opus agendum, hinc dicitur cognoscere particularia et singularia, et contingentia : operationes enim versantur circa particularia et singularia contingentia, « Ad providentiam pertinet, ait S. Tho­ mas, non solum consideratio rationis, sed etiam applicatio ad Opus quod est finis practicae rationis. Nullus autem potest convenienter alteri aliquid applicare nisi utrumque cognoscat, scii. id. quod applicandum est et id cui applicandum est. Opera­ tiones autem sunt in singularibus. Et ideo necesse est quod prudens et cognoscat universalia principia rationis, et cognoscat sipgularia circa quae sunt operationes2 > (a. 3). 9. Prudentia est solum in ratione practica. — Prudentis enim est bene consiliari ; consilium autem est de iis quae per nos sunt agenda in ordine ad finem. Atqui ea quae non tantum cognoscenda sed agenda sunt in ordine ad finem, pertinent ad rationem non specula­ tivam sed practicam. Ergo (a. 2). 10, Animadversiones. — 1« Cum prudentia versetur circa particularia et singularia agenda, et facultas cogitativa cognoscat particularia, hinc prudentia, dum principaliter est in ratione quae universalia principia ad particularia et singularia applicat, et ideo utraque simul cognoscit, secundario tamen per quamdam applicationem pertingit ad cogitativam : in ista scii, est habitus (memoriae èt experimenti), qui subordinatur et inservit rationi et prudentiae ad facilem aestimationem parti­ cularium (a. 3, ad 3). Prudentia igitur est in ratione utente cogi­ tativa, ait Caietanus ; et ideo secundario et ministerialiter est in cogitativa quatenus haec dispositive cooperatur intellectui. 20 Prudentiae est alia ordinare ad finem ; unde secun­ dum varios fines, varia distinguitur prudentia : prudentia scii, in ordine ad finem particularem, v. g. victoriam aut bonam negotiationem, est prudentia in hoc genere et secundum quid ac 1. Eth. VI, c. 5. Item c. 7 : « Prudentis maxime opus est recte con­ sultare ». 2. Unde in iuvenibus perfecta prudentia esse non potest, quia sin­ gularia per experientiam cognoscuntur quam iuvenes assecuti non sunt. DE IPSA PRUDENTIA 17 imperfecta ; simpliciter prudentia erit illa quae est in ordine ad finem totius vitae humanae seu ad totum bene vivere (a.2, ad 1). 3° Prudentia simpliciter dicta, cum sit circa agenda ad finem ultimum, vocatur aliquando sapientia humana. Sapientia enim considerat causas altissimas ; unde sapientia simpliciter dicta est illa quae considerat causam altissimam omnis entis. Sed in genere actuum humanorum causa altissima est ultimus finis. Ergo sicut sapientia simpliciter dicta cognoscit causam altissimam omnium, ita prudentia vocatur sapientia in rebus humanis quia considerat bonum supremum hominis (a. 2, ad 1). 4° Prudentia et ars, utraque ordinatur ad opus ; sed prudentia rectam rationem applicat ad agendum, quod est finis rationis practicae, non ita ars. Perfectio enim artis solum consistit in iudicando quomodo opus sit faciendum, perfectio prudentiae non solum in iudicando quomodo sit agendum, sed et in agendo; unde ars dat solam facultatem boni operis faciendi, sed non usum, e contra prudentia etiam dat bonum usum ; et ideo magis laudatur artifex qui volens contra artem peccat, quam qui nolens facit, sed imprudentior est ille qui volens peccat quam qui peccat nolens. Hinc prudentia seipsam applicat ad agendum ; sed ars appli­ cari debet ad opus per imperium rationis et voluntatis, ad quod, ut recte fiat, requiritur virtus moralis, v.g. iustitia, et prudentia. Et ideo operatio artis (sicut scientiae), in quantum est voluntaria, potest esse a prudentia, non quantum ad speciem scii, ut factio talis operis artificiosi (sic est ab arte), Sed quantum ad exer­ citium et usum, scii, ut fiat etiam honeste ex bona voluntate et homo recte et honeste utatur sua arte (a. 1, ad 3 ; a. 2, ad 2 ; a. 4, ad 2 ; a. 8 ; I-II, q, 57, a. 3 et 4). Articulus II. De Oblecto et Actu Prudentiae. S. Th. ΙΙ-Π, q. 47, a. 4-10. ii. Obiectum prudentiae est agibile — appetitui recto seu debiti finis conforme — sub ratione veri. In quo uno obiecto, possunt spectari tria : i° obiectum materiale quod attingit et facit prudentia sunt actiones humanae quaecumque, ipsi agenti intrinsecae, in quacumque materia virtutum ; 2° obiectum materiale primarium quod principaliter, per se et ratione sui attingit, est praecise quod actiones sunt hic et nunc dictandae et praecipiendae in ordine ad finem debitum qui recte appetitur (a. 5). Non solum tamen Summa Theologiae Moralis II. — 2 18 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS individuorum sed etiam actiones communitatis sunt obiectum prudentiae, quia in iis etiam pervenitur ad finem debitum, scii, bonum communitatis (a. io) ; 3° obiectum formale seu motivum proximum propter quod prudentia praecipit has actiones est earum veritas praçtica, i. e. rectitudo seu conformitas ad appetitum rectum et ad debitum finem et legem moralem, quatenus ab intellectu percipitur : praecipit enim prudentia actiones quia esse conformes debito fini et ideo esse faciendas habet ut verum (a. 5, et ad 3). Hinc prudentia respicit primo et essentialiter suum obiectum sub ratione veri; sed cum illud non cognoscat nisi ut homo illud velit et operetur, consequenter et secun­ dario etiam respicit sub ratione boni (quod est obiectum voluntatis) ; et ideo quamvis ratione motivi et subiecti sit virtus intellectualis, ratione materiae tamen et finis est virtus moralis utpote bonorum actuum directiva (a. 4). « Verum speculativum, ait Billuart, attenditur per conformitatem intellectus ad rem, ut scii, intellectus concipiat et enuntiet rem sicuti est ; practicum per conformitatem ad appetitum rectum, ut scii, ihtellectus concipiat et enuntiet id quod est conforme appetitui recto : talis actio convenit voluntati rectae (cfr. I-Π, q. 57, a. 5, ad 3 ; et q. 19, a. 3, ad 2). Prudentia itaque primo attingit suum obiectum sub ratione veri practici, quia obiectum eius est agibile et conforme appetitui recto,adeoqiie practice verum, et sub hac ratione est virtus intellectualis et non potest ei subesse falsum ; et quia non cognoscit illud honestum seu conforme appetitui recto ut in eius cognitione sistat, sed ut illud per alias virtutes morales operetur, quod est bonum, ideo secundario respicit suum obiectum sub ratione boni, sicque ratione materiae et finis est virtus moralis, non quidem elicitiva morum, ut aliae virtutes, iustitia, fortitudo, et temperantia, sed directiva morum »*. 12. Prudentia non praestituit finem virtutibus moralibus ; — sed determinat medium rationis quod habere debent inter excessum et defectum. Probatur ium.· Prudentia non praestituit finemPrudeatia, ratiocinando et concludendo, applicat principia univer­ salia rationis ad particulares operationes. Atqui in operabilibus et moralibus finis est quasi principium, v. g. bonum i. Diss. I, a. i. DE IPSA PRUDENTIA 19 est faciendum, iustitia est servanda, temperate est vivendum secundum medium seu mensuram rationis. Ergo prudentia non praestituit finem virtutibus moralibus, sed solum disponit de mediis ad finem, quatenus ex fine recte con­ cludit quaenam inter operationes particulares sint media quibus ad finem pervenitur. Breviter : Ratio per synderesim statuit fines virtutibus moralibus prosequendos, enuntiando principia universalia practicae rationis. Sed prudentia ratiocinando applicat illa principia practica syndereseos et deducit conclusiones de iis quae sunt agenda ad finem (a. 6). Probatur 2um : Prudentia tamen determinat medium ratio­ nis. Attingere medium rationis çt conformari rationi rectae est finis virtutis moralis. Sed prudentia disponit de mediis ad finem, quatenus determinat et dictat quo modo homo in operando attingit medium rationis : determinat enim et dictat qualiter, quomodo, ubi, quantum, per quae, et alias circumstantias tamquam media congrua quibus aliae vir­ tutes sunt exercendae vel non exercendae ; sic autem me­ dium rationis indicat inter excessum (nimis) et defectum (non satis). Ergo (a. 7). Licet itaque medium rationis sit obiectum et ipse finis virtutis moralis, tamen per rectam seu prudentem dispo­ sitionem eorum quae sunt ad finem, medium invenitur1 (a. 7). I. Virtus moralis ex synderesi et ex natura sua tendit ad finem suum, scii, medium rationis, sed in abstracto et in communi consi­ deratum ; sed qualis in concreto et in particulari sit finis, quid in hoc vel in illo sit medium, determinatur a prudentia. Unde intelligitur quod S. Thomas, qui in praesenti negat prudentiam praestituere finem virtutibus moralibus, in I-II, q. 66, a. 3, ad 3, idem affirmet. Nec tamen est contradictio. Hic proprie loquitur, et negat prudentiam primo et principaliter praestituere finem absolute et in abstracto et communi spectatum ; ibi ait prudentiam praestituere finem non primo sed in applicatione ad specialem materiam, determinando qualis est in concreto et in particulari. Unde prudentia dirigit virtutes morales etiam praesti­ tuendo finem in concreto, dicendo : talis est actus temperatus, hoc est medium, scii, tantum quantum requiritur inter excessum et defectum. Hinc Caietanus : « aspicit finem ut principium mediorum (non dictat) et parat viam virtuti morali ut attingat finem eligendo illa quae sunt ad finem » (a. 6, ad 3). Ne tamen concludas ex eo quod prudentia virtutibus moralibus non praestituat finem, sed solum determinet media, ipsis esse inferiorem cum finem ab ipsis recipiat. Nam 1) prudentia praestituit iis finem in concreto, et sic virtutes morales, ut perfectae, ab ipsa pendent quoad 20 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Hinc prudentia dicitur mensura et regula virtutum mora­ lium, quia determinat ipsorum medium seu obiectum (ex quo habent quod sint virtutes), et ideo ipsis est dignior ; insuper est auriga omnium virtutum : morales dirigit quibus principatur ut moderatrix, theologicis famulatur sed dirigit eas secundum exercitium actus, quatenus discernit quando ipsis est utendum. 13. Triplex est actus ad prudentiam requisitus seu functio prudentiae. Est enim recta ratio agibilium. Ratio autem quae versatur circa agenda, tres habet functiones seu actus : lus est consiliari seu deliberare, quod est inquirere ad in­ ventionem mediorum et circumstantiarum,ut opus bene fiat; 2US est de inventis iudicare, quo ratio concludit media esse bona et convenientia ad debitum finem, vel non, et ideo hic et nunc adhibenda, aut omittenda ; quale iudicium est conscientia moralis antecedens et directiva actuum nos­ trorum ; 3US est iudicata praecipere, quo media inventa et iudicata applicantur ad operandum, et moventur virtutes morales ad executionem (a. 8). Consilium {délibération; raacT) est discursus ; iudicium (jugement; oordeelj est conclusio discursus ; imperium (décision ; bevel, besluif) conclusionem reddit effectivam. Hic ultimus actus est praecipuus, quia proxime ad operandum movet et sic propinquior est fini : nemo enim prudens censetur qui scit quomodo recte sit agendum et non recte agit, quia ultimus effectus et finis prudentiae deestx. Ut autem iste actus praecepti bene fiat, necessaria proprium obiectum et perfectionem, et est iis nobilior ; 2) nec virtutes morales per se dant prudentiae finem in abstracto : etenim solum executive tendunt ad finem, non autem praestituunt finem, quia non auctoritative dictant et intendunt illum primo, sed id habent a synderesi (a. 6, ad 3). Unde concludendum est synderesim, non virtutes morales, esse nobi­ liorem prudentia, et haec conclusio est recta. i. « Et huius signum est quod perfectio artis consistit in iudicando, non autem in praecipiendo. Ideo reputatur melior artifex qui volens peccat in arte, quasi habens rectum iudicium, quam qui peccat nolens, quod videtur esse ex defectu iudicii. Sed in prudentia est e converso, ut dicitur Eth. VI, ç. 5. Imprudentior enim est qui volens peccat, quasi deficiens in principali actu, qui est praecipere, quam qui peccat nolens» Ca. 8). DE IPSA PRUDENTIA 21 est sollicitudo (bezorgdheid, zorgvuldigheid} seu diligentia (vigilantia), quae est celeritas ad praecipiendum et prose­ quendum ea quae sunt agenda, postquam de iis, non celeriter sed tarde1, fuerit deliberatum (a. 9). 14. Animadversio, — Plures, ut Lessius et Billuart, sollicitudinem seu diligentiam requirunt ad tres actus, qui omnes sunt magna cum attentione, cura et sedulitate exercendi ut recte fiant. Id verum est, sed tunc sollicitudo et diligentia sumuntur in alio et diverso sensu latiore ac apud S. Thomam in praesenti. Sollicitudo et diligentia est inquietudo mentis ac vigilantia de incertis, et ideo sensu latiore et generali est inquietudo ad omnia attente, accurate et sedulo facienda (sive lente sive velociter) secundum quod requiritur (nauwlettendheid), et Sic pertinet etiam ad consilium et iudicium (cfr. q. 49, a. 1, ad 2) ; — sed striçto et speciali sensu est sola agilitas in praecipiendo, seu prompta celeritas ad exequeadum statim id quod fuit praeceptum, et sic pertinet ad solum praeceptum et indicii executionem, quia consilium et iudicium non sunt celeriter facienda2. Articulus III. De Habitu et Causa Prudentiae. S. Th., II-II, q. 47, a. 4, 5, 11-16. 15. Prudentia est virtus proprie et simpliciter dicta, quia non solum dat posse bene agere, sed et bene uti ac honeste agere. Virtus enim simpliciter dicta est illa quae reddit sim­ pliciter bonum, et ideo tendit ad bonum sub ratione boni ; bonum autem in quantum est bonum est obiectum appe­ titus. Atqui per prudentiam fit applicatio rectae rationis ad opus, scii, ad illud volendum et operandum, quod non fit sine recta et bona voluntate. Ergo prudentia etiam tendit ad bonum sub ratione boni, mediante scii, appetitu, et est virtus proprie dicta. Unde, in Scripturis, iis annu­ meratur (Sap. VIII, 7) ; mandatur et laudatur (Prov. III, 13-14 ; IV, 5-9 ; Sap. VI-IX ; Eccli. VI, 18-37) ; et a Patribus dicitur fons virtutis (a. 4). i. Eth. VI, c. 9 : « In consilio multa consideranda, unde oporte consiliari lente ». a. Gallice distinguitur : faire avec diligence, et faire diligence. 22 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Hinc intelligitur cur perfecta prudentia necessario connexa sit cum omnibus virtutibus moralibus, ut ostensum est in tr. de Virtutibus, I, n. 605. «Prudentia importat ordinem ad appetitum rectum, tum quia principia prudentiae sunt fines operabilium, de quibus aliquis habet rectam aestimationem per habitus virtutum moralium quae faciunt appetitum rectum..., ut os­ tensum est I-Il, q. 58, a. 5 ; tum etiam quia prudentia est prae­ ceptiva rectorum operum, qüod non contingit nisi existente appetitu recto » (a. 13, ad 2). 16. Prudentia est virtus specialis ab omnibus aliis distincta. Distinguitur enim 1) a virtutibus moralibus ratione obiecti formalis simul et subiecti,quia inest rationi et immediate versatur circa verum, dum illae versantur circa bonum et insunt appetitui ; 2) a virtutibus intellectualibus ratione obiecti materialis, in eo quod a) habitus speculativi intellectus principiorum, scientiae et sapientiae versantur circa necessaria et uni­ versalia quae magis cognoscuntur intellectu speculativo, dum prudentia est de contingentibus et particularibus agendis quae attinguntur intellectu practice ; sed b) ars est circa factibilia quae in exteriori materia constituuntur, dum prudentia est de agendis quae in ipso operante consistunt ; 3) a virtutibus theologicis, ratione obiecti materialis simul et formalis, quia versantur circa ipsum finem ultimum, Deum, propter ipsum Deum, dum prudentia est de mediis ad finem 5— speciatim a fide quae inest intellectui speculativo, et non est immediate de hic et nunc agendis, unde non dicit conformitatem ad appetitum rectum (a. 5 ; a. 13, ad 2). 17. Prudentia est virtus intellectualis et ideo semper attingit suum obiectum : verum practicum, et certi­ tudinem habet veritatis. Quamvis enim versetur circa particularia et Contingentia de quibus perfecta certitudo et veritas semper haberi non possunt, sed solum ut in pluribus, et ideo aliquando adiunctum habeat er­ rorem speculativum, practice tamen verum et certum, imo omnino evidens esse potest quod etiam cum illo eirore in his circum­ stantiis taliter secundum prudentiam sit agendum ad talem finem. Ita si aliquis bona fide sed erronee putat furtum aliquando esse licitum, vel hanc pecuniam expositam aut istam mulierem esse DE IPSA PRUDENTIA 23 suam, quamvis erret speculative, practice tamen verum et certum et evidens est quod possit in his circumstantiis furari, vel pecu­ niam aut mulierem sumere. Hoc indicium prudentiae non falsum sed verum est, utpote conforme appetitui recto (I-II, q. 57, a. 5, ad 3) ; et haec est propria certitudo prudentiae1. 18. Prudentia non est una virtus specie infima, sed plures habet species diversas secundum diversitatem obiecti seu finis, ut postea dicetur, q. 2, a. 2. Diversi enim fines sunt bonum proprium unius, bonum familiae, bonum civitatis et regni, et ideo est prudentia monastica, œconomica, vel politica. Haec ultima, cuius est regere et gubernare, non tantum est in superioribus dirigentibus et praecipientibus, sed etiam in subditis ; non quidem in quantum subditi et servi (sic non dirigunt nec prajjfipiunt), sed in quantum homines : in quantum enim sunt rationales, participant aliquo modo regimen rationis. Unde prudentia politica, ait S. Thomas, architectonice est in principe, sed in subditis ad modum artis manu operantis ; vel, ut ait LessiUs, ut in magistro operis et ut in ministris exequentibus opus (a. 11 et 12). 19. Prudentia perfecta et supernaturalis, quae ad bonum finem totius vitae consiliatur, iudicat et prae­ cipit, in peccatoribus esse non potest ; sed inest omnibus iustis secundum habitum, et in adultis est secundum actum quantum ad ea quae sunt de necessitate salutis (a. 14, ad 3) ; et si aliqui « indigent regi consilio alieno, saltem in hoc sibi ipsis consulere sciunt, si gratiam habent, ut aliorum requirant consilia, et discernant con­ silia bona a malis » (ad 2). In peccatoribus tamen imperfecta prudentia esse potest quoad rectam dispositionem ad quemdam finem particularem v. g. ad negotiandum, vel ea quae aliquando recte consiliatur et iudicat de iis quae pertinent ad totam vitam, sed non efficaciter praecipit (secus enim converterentur). Insuper saepe adest prudentia falsa quae bene disponit agenda ad malum finem (a. 13). 20. Prudentiae causa. — Prudentia supernaturalis a solo Deo infundi potest. Prudentia naturalis non inest nobis a natura sed acquiritur actibus nostris, quia cognitio i. Caietanus, in Π-Π? q. 47, a. 3, ad 2. — Ex his sequitur opinionem honesti non esse indicium prudentiae, quia non ita fertur in suum obiectum, ut non possit esse falsa ; quam ob causam non est virtus, ut recte habet Aristoteles, 1. VI Eth., c. 3. 24 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS particularium mediorum et circumstantiarum non acqui­ ritur nisi experientia et tempore ; unde non potest esse in iuvenibus nec secundum habitum nec secundum actum (a. 14, ad 3). A natura tamen esse potest dispositio seu aptitudo ad eam facile acquirendam : aptitude sive ad rectum finem sive ad rectum indicium, quibus facile acquiritur (a. 15). Attamen prudentia supematuralis et naturalis distinguuntur non solum : 1) ex parte causae, eo quod haec acquiritur, illa infunditur ; sed etiam 2) ratione extensionis, ex parte materiae, tum quia infusa ulterius se extendit ad actus supernaturales in finem supernaturalem, tum quia diversum medium dictare potest, secundum conformitatem non solius rationis humanae, sed et legis seu rationis divinae (cfr. tr. de Virt. in gen., I, n. 628) ; et 3) ex parte fundamenti seu radicis, quia prudentia naturalis oritur ex synderesi et naturali inclinatione voluntatis in bonum, supernaturalis magis ex fide informata charitate. « Sic igitur est genesis prudentiae supematuralis eiusque effectuum, ait Prümmer, Th. Μ. I, η. 628: Prudentia tamquam principia altissima habet virtutes theologicas, et praesertim fidem formatam (cum ista ostendit finem ut practice certum et movet efficaciter ad finem) ; quae quidem principia scientifice expli­ cantur et illustrantur scientia theologiae... ; prudentia conclu­ siones huius scientiae quantum ad singularia et contingentia deducit ; conscientia demum tamquam actus prudentiae indicat et dictat quid in singulis est agendum et omittendum ». 21. Animadversio. — Prudentia totaliter non amittitur directe per oblivionem, quia includit rectam voluntatem, sed per passiones quae disponunt ad non praecipiendum ; indirecte tamen amitti potest per oblivionem, quae potest impedire pru· dentiam, in quantum haec procedit ad praecipiendum ex aliqua cognitione quae per oblivionem tolli potest (a. 16). QUAESTIO SECUNDA. DE PARTIBUS PRUDENTIAE. 22. Status quaestionis. — Ad virtutes cardinales reducuntur omnes virtutes morales, tamquam partes ipsa­ rum subiectivae aut potentials; insuper habent intégrales \ Intégrales (éléments qui intègrent, auxiliaires ; aanvullende i. Solent moderni affirmare ad virtutes cardinales quasdam alias reduci etiam ut partes intégrales. At, secundum S. Thomam, partes intégrales non sunt virtutes, sed conditiones virtutis. Cfr. I-Π, q. 57, a. 6, ad 4 ; et ΠΙ Sent., d. 33, q. 3, a. 1, qc. 1. DE IPSA PRUDENTIA 25 of volledigende deelen) sic vocantur similitudine partium integralium corporis, v. g. oculi, brachii, manus, etc. sine quibus corpus non est perfectum ; et ideo sunt conditiones, actus, dispositiones, sine quibus actus vel usus alicuius Virtutis non est perfectus. Subiectivae {sous-espèces ; ondersoorten of onderdeelen) sunt illae in quas dividitur virtus, sicut genus in species : eodem modo leo et bos dicuntur partes animalis. Potentiales (dépendances; aangehoorigheden, machtelijke deelen) dicuntur ad similitudinem potentiarum animae, v. g. sensitiva, nutritiva, volitiva, quae potestatem habent ab anima sed non totam eius potestatem ; et ideo sunt habitus qui in aliquo cum virtute cardinali conveniunt, sed in alio a perfecta eius ratione deficiunt. Vocantur virtutes adnexae (vertus annexées.j}u qui s’y rattachent; toegevoegde deugden). Praeterea singulis virtutibus principalibus corresponde! aliquod ex donis Spiritus sancti (I, n. 633). Quae omnia iam determinanda sunt pro prudentia. Articulus I. De Partibus Integralibus. S. Th. Π-Π, q. 48 et 49. 23. Octo sunt partes principales prudentiae at perfectum eius actum requisitae, quarum quinque pertinen ad prudentiam in quantum est cognoscitiva, scii, memoria praeteritorum, intelligentia praesentium, docilitas, solertia, ratio ; et tres in quantum est praeceptiva : providentia, circumspectio et cautio Quod ita ostendi potest : Ad prudentiam requiritur : A. in quantum est cognoscitiva : a) recta cognitio agendorum, scii. i. memoria praeteritorum; et 2. intelligentia praesentium ; b) acquisitio cognitionis, ad quod necessaria est 3. docilitas ad discendum ab aliis ; et 4. solertia seu sagacitas, i. e. propria et i. Notat Lessius non omnes a diversis habitibus proficisci. Cautio, circumspectio, providentia et intelligentia sunt actus prudentiae, quia intrinsece includuntur in prudenti iudicio et executione ; memoria, ratio, docilitas, solertia tantum requiruntur ad acquirendam prudentiam, vel ad acquisitae perfectionem. 26 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS velox coniecturario ad inventionem mediorum ; c) usus cognitio­ nis, scii. 5. ratio quae ex cognitis indicat incognita. B. in quantum est praeceptiva, requiritur : 6. providentia, qua ordinat qüod secundum se convenit fini ; 7. circumspectio, qua ordinat quod secundum circumstantias convenit fini ; et 8. cau­ tio, qua ordinat quod contra extrinseca impedimenta convenit fini \ 24. In quantum est cognoscitiva, quinque ad prudentiam requiruntur : a) recta cognitio particularium et contingentium operabilium, scii, 1) recordatio seu memoria praeteritorum (souvenir du passé; herinnering), praesertim quae aliquis expertus est : circa contingentia enim operabilia solum possumus dirigi ex his quae ordinario et in pluribus accidunt ; haec autem non cognoscimus nisi experientia (q. 49, a. 1) ; « unde ex praeteritis oportet nos quasi argumentum sumere de futuris, et ideo memoria praeteritorum neçessaria est ad bene consiliandum de futuris »2 (ad 3) ; item 2) intellegentia seu recta cognitio praesentium (sens du présent; begrip, doorzicht,verstandigheid) sive necessariorum (i.e. principiorum universalium) sive contingentium, prae­ sertim rei particularis in praesenti agendae (a. 2) ; b) acquisitio cognitionis quae 3) fit ab aliis addiscendo per disciplinam, ad quam acci­ piendam requiritur docilitas (docilité d'esprit; leerzaamheid) : etenim « particularia operabilia, in quibus cum sint quasi infinitae diversitates, non possunt ab uno homine sufficienter omnia considerari, nec per modicum tempus, sed per temporis diuturnitatem. Unde in his quae ad pru­ dentiam pertinent, maxime indiget homo ab aliis erudiri, et praecipue a senibus... (nec ullus est qui sibi ad omnia sufficit, ad 3) ...Hoc autem pertinet ad docilitatem quod aliquis sit bene disciplinae susceptivus » (a. 3) ; 4) item fit per propriam inventionem, ad quam pertinet sagacitas seu solertia (promptitude de Vesprit; vlugheid, 1. Vel aliter, secundum Tullium. Tria requiruntur ad prudentiam : 1. providentia futurorum, ad quam pertinent circumspectio et cautio ; 2. intelligentia praesentium, ad quam spectant ratio, docilitas, et solertia ; 3. memoria praeteritorum (q. 48, ad 1). 2. Hinc patet illos qui habent multas experientias esse generarim prudentiores illis qui non tam langam experientiam habent. DE IPSA PRUDENTIA 27 scherpzinnigheid, vindingsvermogen\ i.e. bona coniecturario, praesertim ad inventionem mediorum, maxime ubi ex improviso est agendum (a. 4). V. g. « cum aliquis videns aliquos amicos factos, coniecturando putat esse inimicos eiusdem hominis1 » (ad 1) ; c) usus cognitionis, scii. 5) ratio (raison déductive; goede redeneering\ i. e. bona ratiocinatio quae ex omnibus praedictis cognitis recte procedit ad alia cognoscenda et indicanda (a. 5). 25. Tria insuper requiruntur a prudentia in quanr tum est praeceptiva, applicando cognitionem ad opus : a) ut prospiciendo in futurum, recte ordinet quod secundum se convenit fini» debito, et hoc facit 1) providentia (prévoyance ; vooruitzicht} quae respicit « contingentia futura prout sunt in finem humanae vitae ordinabilia», et « importat... respectum quemdam alicuius distantis, ad quod ea quae in praesenti occurrunt, ordi­ nanda sunt2 » (a. 6). Ad providentiam futurorum autem pertinet sollicitudo (zorgvuldigheid) (q. 48, ad 5) ; b) ut attendat circumstantiis negotii, quae possunt illud reddere malum vel inopportunum, et hoc facit 2) circumspectio (omzichtighetâ) : « Quia prudentia est circa singularia operabilia in quibus multa concurrunt, contingit aliquid secundum se consideratum esse bo­ num et conveniens fini, quod tamen ex aliquibus con­ currentibus redditur vel malum vel non opportunum ad finem : sicut ostendere signa amoris alicui secundum se consideratum videtur conveniens ad alliciendum eius ani­ mum ad amorem ; sed si contingat in animo illius superbia vel suspicio adulationis, non erit hoc conveniens ad finem. Et ideo necessaria est circumspectio ad prudentiam, ut scii, homo id quod ordinatur ad finem, comparet cum iis quae circumstant » (a. 7), in quo adest specialis difficultas ad 3) ; 1. Quae perspicacitas contingit ex naturali aptitudine et etiam ex exercitio. 2. Providentia est pars principalis prudentiae (I, q. 22, a. 1). Explicat Caietanus quomodo cum prudentia conveniat, quomodo non conveniat, quomodo sjt pars prudentiae, quomodo ipsa prudentia. — Plures intelligunt providentiam esse meram cognitionem futurorum eventuum, sed hoc non est admentem S. Thomae. 28 SOMMA THEOLOGIAE MORALIS c) ut vitet impedimenta extrinseca quae possunt bonum impedire, et hoc est 3) cautio (précaution; behoedzaamheid), v.g. ne damnum incurratur, ut adversae valetudinis, ne offendatur proximus, ne exponatur occasioni peccati, etc. (a. 8). 26. Animadversio. — Si actus sit magni momenti, non erit perfecte prudens, nisi praedictae conditiones adsint omnes. Articulus II. De Partibus Subiectivis. S. Th. ΙΙ-Π, q. 47, a. ii et 12 ; q. 48 et 50. 27. Prudentia dividitur in plures species, et quidem est monastica (solitaria) seu personalis (persoonlijke v.) qua quis regit seipsum in ordine ad proprium bonum, vel gubernatrix (leidende, bestierende v.), multitudinis regitiva in ordine ad bonum commune. Haec dividitur in diversas species secundum diversas species multitudinis et regi­ minis. Multitudo enim est adunata vel a) ad speciale negotium, scii, exercitus ad pugnandum pro bono com­ muni, quam regit prudentia militaris1 (krijgsbeleict) ; vel b) adunata ad totam vitam ordinandam, sicut multitudo unius domus vel familiae, quam regit prudentia oecono­ mica (domestique; huishoudelijke v.·, huisbeleicTp, aut c) sicut ipsa civitas seu regnum, ad quod spectat prudentia politica23 (stadhoudelijkev.^qmetst regnativa(royale; regeerende,wetgevende v., Staatsbeleid) et legum positiva in principe qui alios regit, et simpliciter politica seu civilis* (burgerlijkev .),in 1. Militaris est ars in quantum cognoscit quomodo sit pugnandum ; prydentia in quantum imperat ad debitum finem. — Aliqui, praeter militarem, hic ponunt plures species prudentiae ad diversa negotia particularia ; sed id videtur esse contra S. Thomam et Caietanum, q. 49, a. 4, ad 2. 2. Prudentia politica dirigit justitiam legalem. 3. Lessius aliter intelligit civilem : non virtutem subditorum qui legibus parent, sed iudicum et magistratuum qui curant leges servari et totam rempublicam gubernant. Ait scii. Aristotelem ponere duas huius partes : consultricem et iudicatricem ; illa praebet in dubiis consilium, haec exercet indicia in tribunalibus, quorum utrumque ad pçrsonam publicam pertinet. Addit non esse opus peculiari prudentia in cive, ut legibus communitatis pareat, sicut nec in domesticis, ut praeceptis patrisfamilias. — Haec tamen non sunt conformia interpre­ tationi S. Thomae. DE IPSA PRUDENTIA 29 subditis qui seipsos regunt, voluntarie obediendo principi­ bus, in ordine ad bonum communitatis. 28. Animadversiones. — 1» Prudentia personalis est prudentia absolute et simpliciter dicta (Arist., 1. VI Eth., c. 8), quia reddit hominem honestum, et immediate ordinat ad ultimum finem ; aliae sunt prudentia secundum quid, cum adiuncto et determinatione, et hominem reddunt bonum civem, bonum regem, bonum patremfamilias, etc.1 2* Nihilominus prudentia regnativa est perfectissima : « tanto enim regimen perfectius est quanto universalius est, et ad plura se extendens, et ulteriorem finem attingens. Et ideo regi, ad quem pertinet regere civitatem vel regnum, prudentia competit secundum specialem et perfectissimam sui rationem » (q. 50, a. 1). Nam si sint « diversi fines quorum unus ordinatur ad alium.., sicut bonum unius ordinatur ad bonum multitudinis... ; ex hoc sequitur quod habitus qui ordinatur ad finem ulteriorem sit principalior et imperet aliis habitibus » (q. 47, a. 11, ad 3). 3· Attamen istae virtutes sunt connexae, ut habet S. Thomas, q. 47, a. it, ad 2, et ibi ostendit Caietanus. Qui enim habet prudentiam perfectam propriam, dispositus est ad prudenter regendum alios, quia id habet in potentia propinqua et ad id proxime est aptus. 4· Imo mutuo includi possunt. Prudentia monastica enim respicit indirecte bonum commune ut bonum proprium partis, et prudentia politica indirecte respicit bonum proprium in quantum est pars boni communis. « Prudentia personalis alias complecti potest, ait Lessius, c. 2, dub. 1, quia potest se extendere ad omnes illarum functiones, dictando de iisdem actionibus, sed sub alia ratione, in quantum bonum honestum propriae actionis, v. g. ut officio suo satisfaciat : ita magistratus non satisfacit officio suo si nescit rempublicam administrare. Itaque includit omnes ut partes, superaddens respectum ad proprium bonum », quod est honeste agere. 5» Non tamen confunduntur. Prudentia monastica respicit immediate bonum proprium, indirecte et mediate bonum com­ mune ; prudentia politica respicit bonum commune immediate et per se. Articulus III. De Partibus Potentialibus. S. Th. I-II, q. 57, a. 6 ; Π-Π, q. 48 et 51. 29. Partes potentiates sunt virtutes adiutictae quae l. Cfr. S. Thomas, in Arist., lect. 7, 3° SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ordinantur ad aliquos secundarios, praeparatorios et fa­ ciliores actus, et non habent totam potentiam prudentiae, sed ab ipsa in aliquo deficiunt. Principalis virtus iis utitur, ad modum quo anima utitur suis potentiis (q. 51, a, 2, ad i ; I-II, q. 57, a. 6, ad 1) : sicut enim in singulis animae potentiis elucet vis et conditio animae, etsi non plene, ita in istis facultatibus earumque functionibus elucet natura et conditio prudentiae, etsi non adaequate. Sunt tres : la Eubulia (εύ-βουλή, bon conseil", goede raad, weïberadenheicT) quae est circa consilium : est scil. habitus bene consultandi seu inveniendi media fini convenientia. Porro « requiritur ad bene consiliandum non solum adinventio vel excogitatio eorum quae sunt opportuna ad finem, sed etiam aliae circumstantiae, scii, tempus congruum ut nec nimis tardus nec nimis velox sit in consiliis, et modus consiliandi, ut scii, sit firmus in suo consilio, et alia huiusmodi debitae circumstantiae » (q. 51, a. 1, ad 3). 2a Synesis (σύνεσις, compositio duorum=judicium : bon sens; gezond oordeel; εύσύνετόι = bene sensati) circa indi­ cium eorum quae fiunt secundum legem : est habitus bene iudicandi de agendis secundum regulas communes, scil. leges et fines particulares earum. 3a Gnome (γνώμη—ratio, judicium : sens de l'exception; gematigd, mildadig, getemperd oordeel) circa indicium eorum in quibus oportet a lege recedere et ex altiori principio rationis indicare : sunt enim casus insoliti quos lex ignorat vel in quibus non obligat ob speciales circum­ stantias, ad quae determinanda requiritur specialis perspi­ cacitas. Unde est habitus bene iudicandi secundum altiora principia de agendis praeter legem communem. Hinc gnome dirigit epichiam {équité; rechtmatigheid, billijkheid), e. aequitatem in applicatione et observantia legum secun­ i. dum aequum et bonum1 (Cfr. tr. de Legibus, I, n. 296). i. Rationem cur ad consilium sufficiat una Virtus, ad Judicium requi­ rantur duae, tradit S. Thomas i* 2··, q. 57, a. 6, ad 3 : · Indicium de unaquaque re fit per propria principia eius. Inquisitio autem nondum est per propria principia (sed per communia), quia iis habitis non esset opus inquisitione, sed iam res esset inventa. Et ideo una sola virtus ordinatur ad bene consiliandum, duae autem virtutes ad bene iudicandum ; quia distinctio non est in communibus principiis sed in DB IPSA PRUDENTIA 31 30. Partes potentiates sunt verae virtutes sed ad­ nexae. — Sunt virtutes, quia actum homini proprium scii, con­ sultare vel indicate reddunt perfectum. Sunt virtutes a prudentia distinctae, quia versantur circa actus qui ab actu prudentiae secundum diversam rationem bonitatis distinguuntur, imo et ab eo separantur, nam qui bene consiliatur non sèmper bene iudicat, et qui bene iudicat non semper bene praecipit, sed aliquando differt vel negligenter agit aut inordinate. Quodsi non essent distinctae a prudentia, haec non foret virtus cardinalis, quia non esset aliarum fundamentum. Sunt virtutes adnexae, quia earum actus : bene consiliari et iudicare ordinantur ad bene praecipiendum tamquam ad actum principaliorem et difficiliorem, unde non inest ipsis tota potestas virtutis prudentiae. « Et sicut consiliari (aut iudicare) ordinatur ad praecipere tamquam ad principalius, ita etiam eubulia (item aliae) ordinatur ad prudentiam tamquam ad principaliorem virtutem sine qua nec virtus esset* 1, sicut neC morales virtutes sine prudentia » (q. 51, a. 2). Et ita prudentia est virtus cardinalis in qua aliae fundantur, quibus imperat, et quibus utitur, et mediantibus quibus agit’ (ib. ad 1 ; I-II, q. 57, a. 6, ad 1). »»»« 31· Animadversio. — Inquisitio et consilium pertinent ad rationem quae confert media cum fine et inter se, et discurrit per singula,multa et diversa. ludicium proprie pertinet ad intel­ lectum qui videt et considerat id quod est faciendum: «consideratio enim importat actum intellectus veritatem rei intuentis ». Prae­ ceptum ad rationem spectat quia ordinat media ad finem ; ordinare autem est rationis. Cfr. q. 53, a. 4 ; q. 51, a. 3. Articulus IV. D e D oji o Consilii. S. Th. Π-ΙΙ, q. 52. 32. Quid sit donum consilii. — Dona Spiritus sancti sunt dispositiones quibus anima redditur bene et facile mobilis a Spiritu sancto, praecipue in arduis quae ad salutem pertinent. Igitur donum consilii (gave van godpropriis. Unde et in speculativis una est dialectica inquisitiva de omnibus ; scientiae autem demonstrativae, quae sunt judicativae, sunt diversae de diversis. Distinguuntur autem synesis et gnome secundum diversas regulas, quibus iudicatur. Nam synesis est indicative de agendis secundum communem legem ·, gnome autem secundum ipsam rationem naturalem in his in quibus deficit lex communis ». Cfr. II-II, q. 51, a. 4, ad 2. 1. Si prudentia non praeciperet bonum consilium, homo non semper bene consiliaretur. 2. Ergo virtutes adnexae imperantur a prudentia, quae mediate agit per illas. luxta Lessium imperantur ab amore finis(l), et non distin­ guuntur realiter a prudentia. Sic ista nec esset virtus cardinalis. 32 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS delijken raad) est lumen quoddam quo, quasi consilio a Deo accepto, homo videt quid sit agendum in ordine ad salutem. Unde sicut per prudentiam seu eubuliam homo est bene consilians, ita per donum consilii est bene consiliativus ; eodem modo ac in humanis, qui sibi non sufficiunt in inquisitione consilii requirunt a sapientioribus consilium (a. I, ad i). Indiget homo ut supernatural! rationis inquisitione a Deo ipso moveatur circa media ad finem supernaturalem : ratio humana enim non omnia singulorum et contingentium compre­ hendere valet. Ad huiusmodi autem motionem non sufiicit prudentia acquisita aut infusa, neque aliae virtutes. Ergo oportet ponatur specialis habitus, ut homo supernatural! rationis inqui­ sitione a Deo moveatur circa media ad finem supernaturalem j quod vocamus donum divini consilii. Distinguitur a) a fide, quae licet secundario sit practica, eSt tantum practica remote per modum regulae universalis, non proxime et applicative ad opus hic et nunc in singularibus ponendum ; b) a scientia et sapientia, simili ratione. De agibilibus enim trac­ tant scientifice et speculative, scii, de principiis practicis in com­ muni, et non sunt immediate de singularibus contingentibus s c) a virtute etiam supernatural! prudentiae, eo praesertim quod ista mpvet modo humano, ut dictamen ex deliberatione procedens dependenter a ratione humana fide tamen illustrata ; — ipsum donum movet modo divino, iuxta instinctum Spiritus sancti, de­ pendenter immediate a ratione divina, ex connatural! afiectu supernatural! et unione ad finem supernaturalem : ex hac unione scü. et connaturalitate redditur homo habilis et perfectus ad iudicandum de agendis ad supernaturalem finem. Ita donum consilii est coprincipium virtutis prudentiae infusae completivum. Triplex in eius usu distinguitur gradus. « Primus gradus doni consilii est, per quem susceptivUs est homo consiliorum Spiritus sancti quantum ad ea quae necessaria sunt saluti, videlicet ad observanda praecepta ; imo qui isto consilii gradu non decoratur, in statu condemnationis consistit... Secundus gradus doni consilii est, per quem evangelicis Christi consiliis autem mentis inclinamus... Tertius gradus... ipsa Christi consilia perfecte implere1. » 33. Donum consilii corresponde! prudentiae sicut ipsam adiuvans et perficiens, quia versatur circa eadem agenda hic et nunc propter finem. « Principium motivum inferius adjuvatur praecipue et perficitur per hoc quod movetur a superiore motivo principio... Manifestum i. Dionysius Carthusianus, D donis tr. III, a. 7. DE IPSA PRUDENTIA 33 est autem quod rectitudo rationis humanae comparatur ad ratio­ nem divinam, sicut principium motivum inferius, quod movetur, ad superius... : ratio enim aeterna est suprema regula omnis humanae rectitudinis. Et ideo prudentia, quae importat rationis (practicae) rectitudinem, maxime perficitur et iuvatur secundum quod regulatur et movetur a Spiritu s° ; quod pertinet ad donum consilii... Unde donum consilii respondet prudentiae, sicut ipsam adiuvans et perficiens » (a. 2). Recte autem vocatur divinum consilium, et non iudicium aut praeceptum : « ludicare et praecipere non est moti, sed moventis. Et quia, in donis Spiritus st mens humana non se habet ut movens, sed magis ut mota..., inde est quod non fuit conveniens quod donum correspondons prudentiae praeceptum diceretur vel iudicium, sed consilium, per quod potest significari motio mentis consiliatae ab alio consiliante » (ad 1). 34. Donum consilii est in omnibus iustis, saltem quantum ad ea quae necessaria sunt ad salutem (a. i, ad 2). Et manet in patria ubi homo perfecte dirigitur a Spiritu s° ; sed ibi alium habebit actum. Non enim est ibi secundum aliquam inquisitionem et dubitationem de agibilibus (quod non competit perfectioni patriae), sed partim in quantum continuatur a Deo in beatis cognitio eorum quae agenda iam sciunt v. g. in laudando Deo aut pro aliis orando, partim in quantum illuminantur de iis quae nesciunt circa agenda. Non enim sciunt omnia quae ad gubernationem rerum pertinent et non sunt de essentia beatitudinis, sed quod eis revelatur prout Deo placet, ut explicatur a S. Thoma I, q. 12, a. 8 (a. 3). Dono consilii dicitur respondere 5* beatitudo : Beati mise­ ricordes quoniam misericordiam consequentur. Consilium enim proprie est de utilibus ad salutem ; misericordia autem est maxime utilis. Et « ideo specialiter dono consilii respondet beatitudo misericordiae, non sicut elicienti sed sicut dirigenti » (a. 4). Et quamvis consilium Spiritus s1 dirigat in omnibus actibus virtutum, specialiter tamen dirigit in operibus miseri­ cordiae, ratione iam dicta (ad 1). QUAESTIO TERTIA. DE PECCATIS PRUDENTIAE OPPOSITIS. 35. Peccata opponuntur prudentiae per excessum vel defectum : per defectum, illa quae proveniunt ex defectu prudentiae vel eorum quae ad prudentiam requi­ runtur, et generali nomine imprudentiae vocantur ; per excessum, illa quae aliquam similitudinem cum prudentia habent et contingunt per abusum eorum quae ad pruden­ tiam requiruntur, et ideo falsa prudentia vocantur. Summa Theologiae Moralis Π. — 3 34 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Articulus I. j ! I 1 I j i N I I ’ ' ’ II j 1 I j j j I Ί 1 . j1 I; I ! ( i ! , De Imprudentia. S. Th. Π-ΙΙ, q. 53 et 54. 36. Imprudentia sumitur i° negative pro sola absentia prudentiae, et sic potest esse sine peccato, uti patet in pueris ; — 2° privative pro carentia prudentiae quam quis potest et debet habere, et sic est peccatum indirecte voluntarium, ratione negligentiae seu omissionis, quia aliquis non sufficienter studet prudentiam habere ; attamen non est peccatum speciale sed generale, i. e. quodcumque peccatum seu conditio omnis peccati : in omni enim includitur peccato, cum nullum fiat sine defectu in actu rationis dirigentis —■ 30 contrarie pro imprudentia directe et in se intenta, qua scii, ratio directe movetur et agit contra prudentiam, spernendo et repudiando consilium (iudicium, praeceptum) rationis aut regulas divinas ; quod raro fit : hoc est peccatum commissionis speciale secundum rationem propriam prudentiae, ex genere suo mortale2, et ideo in confessione declarandum si sit gravis contemptus divinarum regularum ; secus est veniale, 37. Variae species imprudentiae. — Imprudentia dividitur in varias species : 1) Per oppositionem ad virtutes adnexas, et diversos actus rationis, distinguitur i. Cfr. q. 53, a. 2, et q. 51, a. 1, ad 3. Hinc videtur esse peccatum omissionis, quamvis aliqui, ut Caietanus, dicant reduci ad commissionem ; sed est quaestio de nomine. Est peccatum contra praeceptum affirmativum prudentiae ; hoc non est speciale praeceptum sed generale ; unde illud est peccatum generale, non per essentiam quatenus praedicatur de omni peccato, sed per participationem quatenus includitur in omni peccato, sicut in omni peccato est quod sit contra charitatem Dei et sui. 2. Est peccatum commissionis contra praeceptum negativum non contemnendi consilia et regulas divinas ; speciale quia directe et in se voluntarium, sicut velle rectitudinem prudentiae est specialis actus virtutis. — Plures, ut Lessius et passim lesuitae qui illum exscribunt, aiunt imprudentiam esse venialem ex genere suo et solum mortalem per accidens ; unde praecipitatio et inconsideratio solum sunt mortales ratione periculi peccati mortalis, — inconstantia solum si ex voto vel praecepto quis teneatur persistere in sententia, aut ab extrinseco v. g. propter scandalum,—negligentia solum si omittatur id quod sub mortali DE IPSA PRUDENTIA 35 a) contra consilium et eubuliam : praecipitatio (overhaagting, voorbarig oordeel} qua, neglectis variis modis inquisitionis et pertransitis necessario considerandis, aliquis per impetum voluntatis vel passionis statim opus aggreditur veliudicatde mediis illud exequendi.Unde est defectus in inquisitione rationis, quatenus ratio non ordinate descendit ad executionem operis per media secundum gradus requi­ sitos qui sunt 5 partes intégrales, scii, memoria praeteri­ torum, intelligentia praesentium, solertia in considerandis futuris eventibus, docilitas per quam aliquis acquiescit sententiis maiorum, et ratiocinatio unum altero conferens : cum enim illae omnes vel plures illarum negliguntur, adest inordinatio consilii. Quod si fiat ex contemptu consilii, vocatur temeritas fvermetelheid) ; b) contra iudicium ac synesim et gnome : inconsideratio (pnbedachtzaamheid, onbezonnenheid) qua quis, omissa dili­ genti inspectione, contemnit vel negligit attendere ea ex quibus rectum iudicium procedit ; unde est defectus in iudicio intellectus practici1 ; obligat vel si sit periculum peccati mortalis. Ratio illorum est quia solus defectus prudentiae sine defectu alterius virtutis est defectus in solo actu rationis, qui non est magnus : rectitudo rationis enim non quaeritur propter se, sed propter opus dirigendum, ita pravitas aesti­ manda est ex opere quod sequitur. Sed nullus defectus rationis practicae existit solus, ergo semper et per se adest defectus alius virtutis, sicut etiam nunquam exercetur sola prudentia, sed semper simul cum aliqua alia virtute, quae proinde est materia propria prudentiae ; — et ideo defectus prudentiae non est mortalis per accidens, sed per se et ex genere, quia defectus magnus in alia virtute est defectus in materia propria prudentiae. Secus prudentia, quae dicitur virtus maxime necessaria (I-II, q. 57, a. 5), tantum obligaret sub levi! Obiiciunt a) exemplum mendacii, quod de se est veniale. Sed hoc non probat, quia mendacium esse potest sine laesione alius virtutis. b) Etiam allegant S. Thomam qui, q. 54, a. 3, ait negligentiam esse mortalem vel ratione necessitatis ad salutem vel ratione causae : utrum­ que per accidens, quia non consideratur solum peccatum imprudentiae specie distinctum sed simul cum opere quod ex negligentia omittitur, et hoc est per accidens. — Sed id falsum est i negligentia semper consi­ deratur cum opere omisso, et ita consideratur secundum se, quia opus ponendum est propria materia prudentiae. Et etiamsi verum esset de negligentia, non adhuc de imprudentia : illa est per omissionem, haec est per commissionem. i. Cfr. q. 53, a. 4, ad 2 : « Consideratio eorum quae in consilio.atten­ duntur, ordinatur ad recte iudicandum. Et ideo consideratio in iudicio practico perficitur. Unde etiam inconsideratio maxime opponitur rectitudini iudicii ». 36 SUMMA THEOLOGIAE MOKAL1S c) contra praeceptum et prudentiam proprie dictam : inconstantia (wankelmoedigheid, onbestendigheid, onstandvastigheid) quae est recessus a bono proposito statuto, quo ratio, ob levia motiva, et sine ulla vel sine iusta causa repudiat quod antea recte dictaverat ; d) contra sollicitudinem (vigilantiam in exequendo) ad prudentiam stricte dictam et praeceptum requisitam : negligentia (nalatigheid). 2) Per oppositionem ad partes intégrales in prudentia requisitas. Sed quia omnes illae ordinantur ad dirigendos praedictos tres actus rationis, de quibus sub i°, inde oppositae imprudentiae ad peccata superius enumerata reducuntur. 3) Per oppositionem ad diversas prudentiae species, dividitur in imprudentiam personalem, regnativam, politicam, oeconomi­ cam, militarem. 38. Imprudentiae causa. —, Praecipitatio, inconsideratio, inconstantia maxime oriuntur ex luxuria, quae usum rationis maxiine impedit, eo quod animam absorbet et trahit ad delectatio­ nem sensibilem, dum perfectio intellectualis virtutis consistit in abstractione a sensibilibus. Et quamvis invidia, ira, avaritia, ambitio, etc. etiam pertrahant rationem ad aliud, luxuria ipsum rationis iudicium extinguit. 39. Negligentia sumitur dupliciter: i° generaliter, pro omissione cuiuscumque actus debiti, et sic non opponitur prudentiae sed virtuti in cuius materia versatur, v. g. negligentia in consilio, in restitutione, aut in oratione opponitur eubuliae, iustitiae, aut religioni ; 2° pro defectu sollicitudinis in efficaciter imperando, requisitae scii, in actu rationis ad excitandam et dirigendam voluntatem in executione operis ; et sic opponitur prudentiae stricte dictae : est scii, actus rationis non praecipientis quando debet aut eo modo quo debet. — Differt itaque ab in­ constantia : haec est ex debilitate rationis quae non tenet se firmiter in bono proposito concepto ; ac denotat levi­ tatem animi in sententia semel prudenter suscepta. E contra negligentia est Omissio sententiae et praecepti : ratio deficit in praecipiendo quae fuerunt consiliata et iudicata. Negligentia peccatum mortale esse potest (Prov. XIX, 16) : a) per se,ex parte eius quod negligitur, si sit aliquid de necessitate salutis ; b) per accidens, ex parte causae, si DE IPSA PRUDENTIA 37 proveniat ex voluntate mortaliter mala v. g. ex contemptu perfecto. Secus est veniale, ut si versetur circa aliquid parvum, et proveniat ex defectu fervoris. 40. Animadversio. — Notat Billuart ex S. Thoma : Ne­ gligentia stricte distinguitur ab omissione, pigritia, torpore et inconstantia. Negligentia consistit in defectu interioris actus rationis non praecipientis quod debet aut eo modo quo debet. Omissio proprie pertinet ad exteriorem actum; pigritia et torpor ad executionem, ita tamen quod pigritia importat tarditatem ad exequendum, torpor autem remissionem quamdam in eXecutione. Tandem inconstans deficit in praecipiendo quasi ab aliquo impeditus, negligens per defectum promptae voluntatis (q. 54, a. 2, ad i, 2, 3). Nam « negligentia provçnit ex quadam re­ missione voluntatis, per quam contingit quod ratio non sollicitatur ut praecipiat ea quae debet, vel eo modo quo debet » (a. 3). Articulus II. De Falsa Prudentia. S. Th„ Π-ΙΙ, q. 55. 41. Falsa prudentia est peccatum prudentiae oppositum per excessum. Cuius variae sunt species : potest enim esse i° abusus ipsius prudentiae a) circa finem falsum, per prudentiam carnis, b) circa media falsa, per astutiam seu excogitationem et notitiam falsorum mediorum, c) circa executionem falsorum mediorum, per dolum in verbis, et fraudem in factis ; 20 abusus sollicitudinis, per sollicitu­ dinem excesswam. 42. Prudentia carnis est circa finem (voorzichtigheid des vleesches of der wereld, wereldsvnjsheid, Le. XVI, 8) et est excessus seu abusus ipsius prudentiae stricte dictae ; illa excogitat et dictat media idonea ad finem pravum \ scii, ad perficienda opera carnis seu implendum instinctum naturae corruptae12 (Rom. VIII, 5-7; Gal. V, 16). Unde 1. Hinc prudentia falsa non necessario iudicat erronee errore specu­ lativo, quia media possunt esse vere idonea ad finem, et non necessario iudicat ea esse absolute bona, sed esse nobis convenientia ad finem propositum. Sed est practice falsa, quia est causa pravae electionis : non enim conformis est ad appetitum rectum, sed conformis ad affectum inhonestum. 2. Opera carnis in praesenti intelliguntur non sensu stricto theologico, sed sensu generaliore Apostoli de omnibus operibus naturae corruptae; 38 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS est habilitas ad inveniendas et adhibendas vias ad malum operandum. Cum in omni peccato inveniatur, sicut vera prudentia in omni virtute1, hinc non est peccatum di­ stinctum ab ipso opere malo, nisi directe sit-et in se voluntaria, praecise quatenus prudentiae opponitur. Est peccatum mortale si quis pravum finem sibi con­ stituat ut finem ultimum seu totius vitae : eo ipso enim avertitur a vero ultimo fine, Deo; ut si procedat ex affectu mortaliter malo, vel aliquis propterea paratus sit pec­ care mortaliter, v. g. si bonum temporale praeferret bono animae aeterno. Si autem quis finem malum parti­ cularem sibi proponat absque eo quod avertatur ab ultimo fine, est peccatum veniale, v. g. si adhiberet studium ad solam voluptatem. 43. Variae species sunt circa media : a) astutia (listigheid, arglistigheid, sluwheid, doorslepenheid) quae est excessus seu abusus in consilio (et indicio) ; ista ad finem sive bonum sive malum excogitat media non vera sed falsa, simulata vel apparentia. Est scii, peritia in excogitandis viis non veris sed simulatis, ad consequendum finem sive bonum sive malum. Est peccatum quia etiam ad bonum finem non oportet falsis viis pervenire sed veris ; mortale si procedat ex affectu mortaliter malo, vel grave nocumentum inferat (II Cor. IV, 2) ; b) dolus, et c) fraus (bedriegerij, bedrog in woord en daad) quae non sunt nisi actus externus et executio astu­ tiae : dolus principaliter per falsa verba, quae principalem locum tenent inter signa ; fraus per facta falsa. 44. Sollicitudo excessiva (pverdreven bezorgdheid) seu immoderata potest esse : sive temporalium, scii, nimia occupatio animi in rebus temporalibus acquirendis vel con­ servandis ; sive futurorum, scii, nimia animi occupatio quae sunt triplicis generis secundum triplicem perversam concupiscentiam.Unde prudentia carnis potest distingui triplex : terrena, animalis seu stricte carnalis, et diabolica, prout tendit ad bona temporalia, ad voluptatem, vel ad superbiam (Jiebzuchtige, vleeschelijke of dierlijke, etrzuchtige v.). I. « Omne peccatum opponitur prudentiae sicut et prudentia parti­ cipatur in omni virtute » q. 55, a. 2, ad 3. DE IPSA PRUDENTIA 39 circa futura praesertim necessaria ad vitam, cum anxietate et parva fiducia divinae providentiae1. Tripliciter potest esse illicita : a) si temporalia tamquam finem ultimum quaeramus, ea praeponendo spiritualibus, quod est mortale; — b) si superfluum studium adhibeatur ad temporalia acquirenda vel conservanda, ita quod retrahamur a spiri­ tualibus debitis : id est mortale si retrahat a spiritualibus sub gravi praeceptis, secus est veniale ; — c) si solum sit timor superfluus, scii, ne faciendo quod fieri debet, necessaria nobis deficiant : hoc est veniale, nisi per accidens esset effectus vel causa peccati mortalis. 45. Causa falsae prqdentiae. — Falsae prudentiae species maxime oriuntur ex avaritia quae maxime opponitur virtuti iustitiae, in qua usus rationis rectae praecipue elucet. Ita v* g· sollicitudo excessive ex inordinato habendi amore vel amittendi timore. i. Ad opus virtutis requiritur inter alias circumstantias etiam tempus debitum, et hoc etiam in interiori sollicitudine locum habet. Sicuti tempore aestatis si quis iam sollicitus esset de vindemia, superflue esset sollicitus (S. Th., q. 55, a. 7). SECUNDA PARS. DE VIRTUTIBUS PRUDENTIAE ADNEXIS IN EFFORMATIONE CONSCIENTIAE SPECTATIS. 46. Obiectum tractationis. — Virtutes prudentiae adiunctae dantur ad rectum indicium circa particulares operationes efformandum ; ubi praecipue attendendum venit indicium conscientiae moralis. Bonum consilium (eubuliae) ordinatur ad rectum indicium practicum (synesis vel gnome) per quod terminatur, sicut indicium ordi­ natur ad imperium seu praeceptum, quod iudicium mandat execution!. Sicut ergo praeceptum est actus pro­ prius et praecipuus ipsius prudentiae, ita rectum iudicium conscientiae, quod ex consilio praerequisito est effbrmatum et secundum quod est praecipiendum, est quidam actus proprius vel praecipuus virtutum adnexarum quibus utitur prudentia ad suum proprium finemx. Unde post­ quam diximus de ipsa prudentia, iam speciatim dicen­ dum venit de virtutibus ipsi adnexis in practica efformatione conscientiae spectatis1 2. 1. Ita loannes a S. Thoma, in I-II, q, 18-21, disp. 12, n. 14 et 16 ; Suarez, in I-II, disp. 12, n. 8 ; Laymann, Th. M., de consc., c. 2, n. 3 ; Mercorus, Basis totius moralis theologiae, a. 1 ; Contenson, Theol. mentis et cordis, diss. 3, spec. 1, q. 1.; Gotti, Th. Sch.-dogm. de consc., dub. I, XV, et 2 ; BiJluart, Theol., de a. h., diss. 5, a. 1 ; Patuzzi, Th. Μ. I, de consc., a. t, VI ; et inter recentiores : Beaudoin, Tr. de Conscientia, p. 9 ; Prümtner, Th. Μ. I, n. 303 ; Aertnijs-Damen, Th. Μ. I, n. 48ble, Garrigou-Lagrange, in Rev. Thomiste, I925, p. 346 ; Dumas, Th. Μ. I, th. XX, B. 2. S. Thomas de virtutibus prudentiae adnexis non agit in speciali ; quod tamen solet facere pro virtutibus pertinentibus ad alias virtutes cardinales.Id forsan explicari potest ex eo quod ordinentur ad operandum una cum prudentia, et non ad officia separatim exercenda; etiam ex eo quod immediate versentur circa particularia et contingentia, et ideo minus ad scientiam pertinent sed magis ad quamdam artem directionis vitae. Cum autem quaestiones speciales de conscientia et de eius effor­ matione magnum locum iam obtinuerint in theologia practica, ideo specialiter sunt attendendae ac speciatim considerandae ; et quidem in tractatu de prudentia et virtutibus ipsi adnexis, ad quem pertinent tamquam ad proprium locum. Cfr. ea quae scripsimus in Revue des Sciences philosophiques et théologiques, 1926 : Quelle place faut-il assigner au traité de la Conscience? DB PRUDENTI CONSCIENTIA 41 Sufficit autem considerare conscientiam antecedentem circa agenda in futurum, nec speciatim oportet respicere conscientiam consequentem circa facta praeterita : ex conscientia antecedenti enim facile diudicatur actus post­ quam factus est, quia secundum eosdem habitus et secun­ dum eadem principia fit examen de factis, et consilium ac iudicium de faciendis. 47. Quid ex parte generali scientiae moralis sup­ ponimus notum. — Ex parte generali theologiae moralis, quae agit de conscientia morali in generali, plura iam didici­ mus in praesenti brevity rememoranda, scii. : 1) Quid sit conscientia moralis antecedens. Est iudicium proxime practicum de honestate actionis, i. e. iudicium intellectus practici dictans de bonitate vel malitia eorum quae hic et nunc, i. e. in individuo spectatis omnibus circumstantiis, sunt agenda, seu affirmans actum in parti­ culari et in concreto esse licitum vel illicitum et ideo ponendum aut omittendum a nobis. Conscientia itaque est iudicium non mere speculativum de sola veritate rei, sed practicum de honestate actionis, et quidem proxime practicum ita ut praeluceat operationi hic et nunc ponendae eamque dirigat, ut sit honesta. 2) Quod conscientia, cum sit iudicium, est actus, non habitus permanens, et ideo distinguitur : a) A synderesi (sens des évidences; bevattelijkheid der grondbeginselen of grondregels), quae est habitus primorum principiorum practicorum (v. g. Bonum est faciendum, malum est vitandum), et a scientia morali (kennis der zedeleer), quae est cognitio habitualis acquisita conclusionum generalium ex primis principiis deductarum de bonitate et malitia actuum in genere et in abstracto (v. g. furtum est malum) ; conscientia est actuale iudicium, scij. conclusio particularis ex primis principiis deducta de bonitate et malitia actus in particulari et in concreto, qualis est hic et nunc cum fine et omnibus circumstantiis ab agente ponen­ dus (v. g. hic actus est furtum et a me nunc vitandus). Synderesis et scientia moralis sunt habitus qui efformànt iudicium speculative practicum de moralitate obiectiva et materiali 42 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS actuum nostrorum secundum se, seu in genere et in abstracto (quid in genere sit bonum vel malum), et remote dirigunt praxim; conscientia est iudicium practice practicum de moralitate sub­ iectiva et formali actuum nostrorum in particulari et in concreto (quid mihi hic et nunc est agendum et licitum), et proxime dirigit actus nostpos. b) Item a lege, quae est norma universalis a legislatore permanenter imposita, et per synderesim vel scientiam moralem cognita, de bonitate et malitia actuum in genere, dum conscientia est applicatio legis ab unoquoque homine privato facta ad casum seu actum particularem hic et nunc ponendum, qua iudicat an iste actus sit legi conformis vel non. Unde lex dicitur regula remota et obiectiva, conscientia regula proxima et subiectiva actuum nostrorum. Moralitas scii, actus non est a lege ut est secundum se, sed prout per notitiam et iudicium conscientiae nobis applicatur. c) Item a prudentia, quae est virtus cardinalis inclinans ad tres actus seu functiones : ad recte inquirendum et existimandum omnes circumstantias actus concreti, — ad bene indicandum de eius convenientia et moralitate, et rectam conscientiam efformandam, — maxime autem ad praecipiendum id quod iudicium conscientiae dictat1. Conscientia recta autem est aliquis actus prudentiae, mediantibus virtutibus adnexis efformatus2. Conscientia tamen ab omnibus praedictis pendet, quia unaquaeque earum concurrit ad ipsam recte efformandam, ut postea dicetur (v. g. n. 56). 3) Quod conscientia sit regula proxima et subiectiva omnium actuum humanorum, obligans non vi sui et ex seipsa, sed vi praecepti divini, quia applicat regulam obiectivam et remotam seu legem ad casum particularem. Est scii, intimatio et quasi promulgatio legis in actu secundo quoad actum hic et nunc ponendum. Legi con1. « Patet qualiter differunt synderesis, lex naturalis, et conscientia ; quia lex naturalis nominat ipsa universalia principia iuris ; synderesis vero nominat habitum eorum ; conscientia vero nominat applicationem quamdam legis naturalis ad aliquid faciendum per modum conclusionis cuiusdam » S. Thomas, in II Sent., d. 24, q. 2, a. 4. 2. Indicium praeparatur ab eubulia ; elicitur a synesi (vel gnome) sub directione prudentiae quae imperat. \ \ \ DE PRUDENTI CONSCIENTIA 43 venit vis obligandi ; atqui conscientia legem applicat ; ergoeadem est vis obligatoria conscientiae quae est legis. Et quia omnis obligatio legis a lege aeterna Dei est deri­ vanda^ conscientia vox Dei vulgo appellatur. « Conscientia, ait S. Bonaventura, II Sent., d. 39, a. 1, q. 3, est sicut praeco Dei et nuntius ; et quod dicit, non mandat ex se sdd mandat quasi ex Deo, sicut praeco, cum divulget edictum regis ; et hinc est quod conscientia habet virtutem ligandi ». Hinc agere contra conscientiam praeceptivam nunquam potest esst licitum : Quod fit contra conscientiam, aedificat ad gehennam. Ita Innocentius III, in c. 13, X, 2, 13. Sicut antem distinguitur lex praecipiens, prohibens, permittens* consulens, ita et conscientia. 4) Ad hoc autem quod sit regula actuum nostrorum, duas habere\debet qualitates: oportet scii, recta sit simul et certa : a) ex parte obiecti debet esse recta; regula enim et mensura non potest esse falsata, sed debet esse adaequata seu vera et recta ; undp conscientia debet esse recte applicans legem et ita saltem practice vera seu conformis appetitui recto (finis honesti debiti), ita ut actus conscientiae conformis vere sit honestus et conformis legi aeternae, supremae regulae moralitatis ; b) ex parte subiecti debet esse certa : regula enim et mensura non potest esse ambigua sed debet esse certa ; — secus enim non posset homo certus esse de honestate suarum actionum ponendarum, et sic perpetuo exponeretur proximo periculo formaliter peccandi. Quae in parte generali plene fuerunt demonstrata et ex infra dicendis magis patebunt. 48. Materia tractanda eiusque divisio. — His positis, cum non semper statim et facile conscientia recta et certa possit haberi, iam investigandum est quomodo pru­ denter sit procedendum in praxi ad conscientiam rectam et certam efformandam ; unde dicemus de variis statibus seu speciebus conscientiae in speciali, de modo conscientiam in singulis statibus efformandi,ac de modo peccandi quan­ tum ad conscientiam, non recte illam efformando vel contra eam agendo. 44 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS / Omnes autem status defectuosi reducuntur ad /tres categorias : defectum rectitudinis seu veritatis, defebtum certitudinis, defectum veritatis simul et certitudinis.,Unde dicendum tribus in capitibus : / 1) de modo effbrmandi conscientiam rectam ad/remo­ vendum errorem ; ; 2) de modo effbrmandi conscientiam certam ad tollen­ dam incertitudinem ; 3) de modo effbrmandi conscientiam rectam simul et certam, in casu incertitudinis simul et erroris. Primum est de effbrmatione conscientiae rectae : 1. de obligatione ac inediis sollicite effbrmandi conscientiam rçctam ; — 2. de speciebus conscientiae e? parte obiecti seu rectitudinis : a. de conscientia vera ; b. de conscientia invincibiliter erronea ; c. de conscientia vincibiliter erro­ nea ; — 3. de practica effbrmatione conscientiae rectae in seipso et in aliis. Secundum est de effbrmatione conscientiae certae : i. de obligatione et mediis sufficienter effbrmandi con­ scientiam certam ; — 2. de speciebus conscientiae ex parte subiecti : a. de conscientia negative dubia ; b. de conscientia positive dubia ; c. de conscientia opinativa seu probabili ; d. de recto usu opinionum probabilium ; — 3. de practica effbrmatione conscientiae certae in seipso et in aliis ; — 4. de peccato agentis contra conscientiam. Tertium est de effbrmatione conscientiae rectae simul et certae, i. e. de speciebus conscientiae ex parte obiecti simul et subiecti : a. de conscientia perplexa ; b. de conscientia laxa ; c. de conscientia scrupulosa. In quo ordine non consideramus separatim singulas virtutes adnexas : eubulia enim connaturaliter simul exercetur cum aliis, quia iudicium supponit deliberationem consilii et deliberatio consilii iudicio terminatur ; synesis autem et gnome pari modo procedunt in efformatione iudicii conscientiae. Nihilominus prima pars praecipue pertinet ad eubuliam, quia rectitudo iudicii praesertim pendet a deliberatione praecedenti (S, Th., q. 51, a. 2, ad 2; a. i, ad 1) ; altera pars Spectat ad synesim (aut gnomen), quia certitudo est qualitas iudicii (q. 51, a. 2, ad 2); in tertia, omnes virtutes adnexae conspiciuntur simul. DE PRUDENTI CONSCIENTIA 45 CAPUT I. \ DE EFFORMATIONE CONSCIENTIAE RECTAE AD REMOVENDUM ERROREM. \ ξ \ QUAESTIO PRIMA. DE OBLIGATIONE AC MEDIIS SOLLICITE EFFORMANDI CONSCIENTIAM RECTAM. 49. Thesis. Ad prudenter agendum homo tenetur adhibere seriam sollicitudinem ad inquirendam et semper habendam conscientiam rectam et veram. Probatur A i° Conscientia non est nisi praeco et nuntius Dei. lamverp quilibet praeco diligens omnino esse debet ut nihil aliud renuntiet nisi veritatem sibi a mandante commissam. Ergo omnis homo obligatur seriam adhibere diligentiam ut eius conscientia fideliter renuntiet leges a Deo sancitas, quae vitam moralem regunt. 2° Qui tenetur servare leges, diligentiam tenetur adhibere ad illas cognoscendas et inquirendas, quia est medium ad illas in suis actionibus servandum omnino necessarium ; quodsi non diligenter inquireret, esset in ignorantia vin­ cibili et culpabili. Atqui conscientia non est nisi notitia, intimatio legis in actu secundo, et applicatio legis ad actum particularem. Ergo homo qui tenetur leges servare, tenetur ad conscientiam veram et rectam habendam, qua lex cognoscatur in actu secundo et applicetur ad actus particulares.— Confirmatur; Quaelibet lex imprimis ad sui cognitionem obligat ; unde adagium : Lex agendi legem sciendi importat. 50.Diligentia in effbrmatione conscientiae requisita non est summa et extraordinaria, usurpando omnia media possibilia (v. g. consulendo omnes doctos civitatis et post, alias provincias adeundo) : id esset onus intolerabile, et anxietatibus, turbationibus ac scrupulis daret locum per­ petuis ; sed sufficit ordinaria et moralis, quae sola naturae humanae accomodata est quamque solent in simili negotio habere homines prudentes et timorati, attendendo ad 46 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS conditiones personarum et gravitatem içgum aliasque cir­ cumstantias loci, temporis, etc. Unde maior requiritur quo gravior est res, tum in se (v.g. pro lege divina/quam pro humana), tum in suis consectariis (v. g. si damnum pro proximo), quo persona est magis exculta et/maiora media habet investigandi veritatem, quo magis dbligatur ex officio ad aliquid Cognoscendum vel bonum procuran­ dum aut malum cavendum, quo rationes videntur maioris ponderis, quo res maiorem moram patitur, etcJ Sic rudi ordinario sufficit Consulere parochum aut confessarium ; theologo et confessario maior adhibenda est diligentia, proprio studio et plures auctores Jonsulendo. 51. Media perveniendi ad conscientiam rectam et veram. — Solent recenseri sequentia : ( a) propria consideratio et cognitio scientiae moralis, statui ei conditioni agentis proportionata, ad acquirendam/ intelligentiam rei praesentialiter agendae : rationem enim habet homo ut seipsum dirigat. Ad hoc requiritur sinceritas animi in desiderio et studio veritatis, ut homo non proprium Commodum aut utilitatem quaerat, aut indulgere cupiditati vel passioni, sed Deo placere in suis actibus intendat ; ! b) consultatio peritorum (praecipue superioruin) doctis utilis, aliis autem necessaria ; ad quam etiam spectant exemplum bonorum et timoratorum sine scrupulo sic operantium. Doctus scii, consulat doctiores vel et aequales, quales in gravi negotio temporali consuleret, indoctus maxime superiores v.g. parochum. Ad hoc requiritur docilitas ; c) oratio ut Deus lumen et gratiam tribuat : agitur enim de cognitione acquirenda ad recte agendum in ordine ad salutem ; unde petitur consilium Spiritus sancti ; d) remotio impedimentorum quae impediunt perceptionem practicae veritatis, scii, malorum habituum, passionum, praeiudiciorum. Haec mortificatio omnino necessaria est quia practicum iudicium rationis, ob malam animi inclinationem, saepe a veritate deflectit12. Quae media adhibenda sunt non quidem cum summa sed cum morali diligentia quali prudentes utuntur in rebus suis1. $2. Animadversio. —- Qui negligens est in inquirendo ad efformandam conscientiam rectam, peccat peccato praecipi­ tationis. 1. « Sincera conscientia'quae sine duplicitate intentionis est, procedit de corde puro, scii, a vitiis expurgato (I Tim. I, 3), et de conscientia bona, i. e. secundum Bemardum, cui ratio decepta non est, nec valde perversa » S. Antoninus, Summa theologica, p. I, c. X, § V, cpl. 185. 2. Cfr. II-II, q. 180, a. 3, ad 4. DE PRUDENTI CONSCIENTIA 47 QUAESTIO SECUNDA. SPECIEBUS CONSCIENTIAE IE OBIE CTI SEU RECTITUDINIS. i Probatur : Conscientia, quia intimat et applicat legem, est regula proxima actuum humanorum ex qua pendet eorum moralitas. Sed conscientia vera applicat legem : 48 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS / est scii, praeco fidelis. Ergo actus qui illi regulae confor­ matur est prucjens et moraliter bonus, et qui ab illa /egula deficit est moraliter malus. / Confirmatur : i) Conscientia vera est quasi promulgatio legis relate ad actum particularem facta nobis per rationem. Sed legem certo cognitam sequi tenemur. Ergo/ 2) Unde Scriptura Rom. XIV, 23 : Omne quoji non est ex fide (bona fide, de bonne foi; uit goeder trouw')f peccatum est; i. e. quod non est conforme conscientiae,/seu quod non est ex persuasione seu iudicio conscientiae/ peccatum est. / 55· Sensus doctrinae. — Conscientia vera dicitur a) pru­ dens regula per se i. e. ex natura sua, quia fideliter «xhibet legem ut est in se ; unde est simpliciter recta et sub omni respectu, formaliter et materialiter, ac proinde regula est absolute et in omni eventu, et ideo actus ipsi conformis est per se prudens et bonus ; b) regula est obligatoria si sit praecipiens vel prohibens : si enim consulit vel permittit, contra illam agere non est illicitum, quia non tenemur facere vel omittere quod nulla lege praecipitur vel prohibetur, quamvis tamen consulentem illicitum sit con­ temnere etsi non teneamur implere1. At semper possumus agere secundum conscientiam veram, imo /ius ita agendi habemus. / 56. Efformatio conscientiae verae.j — Conscientia vera formatur ratiocinio recte deducto ex> principiis veris. Cuius Maior, quae enuntiat principium [Universale, est a synderesi, v. g. Malum est vitandum ;! — minor, quae spectat factum particulare, est a ratione recte aestimante omnes eius circumstantias, v. g. hanc summâm pecuniae Petri, ipso inscio, hic et nunc, sine ulla ratione auferre est malum (v. g. quia prohibitum a Deo, vel a lege humana, vel inhonestum,etc.). Ad quam minorem recte efformandam ratio uti potest tum scientia morali in quantum regulam generalem applicat ad actum particularem, tum prudentia ad recte aestimandum omnes circumstantias, per eubuliam, Conclusio est ipsum iudicium conscientiae : ergo hanc pecuniam Petri, ipso inscio, hic et nunc sine ulla ratione i. « Ad consilia dicimur non ligari. Qui consilium praeterit non peccat, dummodo absit contemptus » Q. D. de Ver. 17, a. 4. DE PRUDENTI CONSCIENTIA 49 auferre est mihi illicitum et vitandum. Quae conclusio enuniiatur per synesim. Sic Itaque effprmari vera conscientia potest : «Quodmalum est vel lege Dei prohibitum est vitandum. « Atqui concubitum cum hac muliere soluta(vel coniugata, vel propinqua vel sacra) hic et nunc habere est malum vel lege u)ei prohibitum. « Ergo concubitum cum hac muliere hic et nunc habere est vitandum ». Ratiocinium istud non semper formatur explicitum, sed saepius adist implicitum. 1 Articulus II. De Conscientia invincibiliter erronea. S. Th. ι-li q. 19, a. 5 et 6 ; Q. 17 de Verit,, a. 2 et 4 ; in II Sent., d. 39, q. 3, a. 2 ; Quodl, III, a, 26 et 27. 57. Conscientia invincibiliter erronea est illa quae, ex falsis principiis sed invincibiliter reputatis veris, iudicat aliquid in particulari esse licitum vel illicitum quod non est revera tale. Quamvis enim in Maiore synderesis errare non possit quoad prima principia, ratio tamen in minore errare potest circa principia particularia, et in conclusione circa actum particularem. Et quidem conclusio, seu ipsa conscientia, potest esse falsa dupliciter : a) ex parte ma­ teriae, quia deducitur ex principio falso, v.g. : Quod non est prohibitum non est malum ; atqui furtum ad subve­ niendum pauperi, mendacium ad auxilium proximo feren­ dum, non est prohibitum ; ergo non est malum ; b) ex parte formae, quia male deducitur ex principiis veris, quae non recte applicantur, v. g. : Obediendum est Deo ; atqui Deus praecipit indigenti subveniendum ; ergo hic et nunc tali proximo subvenire debeo. Qui secundus error tamen reduci potest ad priorem, quia in tali ratiocinio semper implicite affirmatur ab homine principium falsum, scii, seita ratiocinando recte procedere et recte concludere ; quod in casu est falsum. 58. Thesis. Conscientia invincibiliter erronea est Summa Theologiae Moralis Π. — 4 50 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS / per accidens regula agendi prudenter quam sequi possumus ; imo etiam obligatoria, si sit praecipiens vel prohibens, ita ut ipsi conformari teneamur tum negative non agendo çontra illam, tum positive agendo iuxta illam. / Probatur : i) Conscientia est regula proxima actuum humanorum quatenus nuntiat legem quam applicat actioni particulari. Atqui semper prudens et licitum/est sequi legem falso nuntiatam, sed bona fide aestimatim veram, quia est velle servare legem et illam revereri/; e contra semper illicitum est agere contra legem etiam falsam, sed aestimatam veram, quia est velle recedere a lege et con­ temptus legis. Ergo licitum est agere secundum conscien­ tiam invincibiliter erroneam, malum contra/ illam agere. 2) Qui bona fide intendit bonum, habet oonam volun­ tatem et bene agit ; qui Vult peccatum, /habet malam voluntatem et peccat. Atqui qui agit secundum conscientiam invincibiliter erroneam vult bonum, quia f^cit quod bona fide iudicat esse bonum ; qui agit contra ha^c conscientiam vult peccatum, quia facit id quod iudicat esse malum. Ergo qui sequitur conscientiam invincibiliter erroneam bene agit, qui contra eam agit peccat. \ 3) Omne quod non est ex fide peccatum est ÏRom. XIV, 23). Sed qui agit contra conscientiam invincibiliter erroneam non agit ex bona fide, ac proinde peccat. Et hic est sensus Apostoli, qui ait peccare çomedeiites qui ex igno­ rantia invincibili suspicabantur illicitum esse edere cibos a lege mosaica prohibitos. Cfr. ICor. VJII, 7 ; Gal. V, 3 ; Ioh. IX, 41 ; XV, 21-24 j prop. 2. damn, ab Alex. VIIIx. Fundamentum resolutionis est quod voluntas fertur in ob­ jectum non secundum quod est in se sed ut proponitur a ratione et conscientia ; similiter lex aeterna Dei non obligat secundum quod est in se sed in quantum cognoscitur et promulgatur et applicatur actibus nostris a conscientia12. 1. » Tametsi detur ignorantia invincibilis iuris naturae, haec in statu naturae lapsae operantem ex ipsa non excusat a peccato formali ». 2. « Cum actus recipiat speciem ab obiecto, non recipit speciem ab objecto secundum materiam obiectj, sed secundum rationem obiecti, sicut visio lapidis non recipit speciem a lapide sed a colorato quod est per se obiectum visus » S. Thomas, Quodl. III, c. 27. Cfr. I-II, q. 19, a. 5. \ DE PRUDENTI CONSCIENTIA 51 59·\ Sensus doctrinae. — Conscientia invincibiliter erronei dicitur a) prudens regula per accidens, i.e. non ex natura sua, qiAa non est conformis legi, sed ratione ignorantiae quia credituri ipsi conformis, unde non est regula absolute et in omni evantu, sed sub conditione si talis duret et quamdiu non deponatur ; et ideo actus ipsi conformis est per accidens prudens et bonus'! b) reguja est obligatoria, si sit praecipiens vel prohibens : si enim consulat vel permittat, contra illam agere non est illicitum, quia errori involuntarius excusat a peccato ; at semper licite agimus iuxta illam, quin tamen habeamus verum ius agendi secundum illam, quia non datur ius sequendi errorem. 60. Rectitudo et efibrmatio conscientiae invincibi­ liter erroneae. — Conscientia invincibiliter erronea, quamvis inciUdat errorem speculativum, quia tamen est regula agendi prudenter, debet esse aliquo sensu recta seu prudenter formata, saltem formaliter et quoad nos, et practice vera, 1. e. conformis appetitui recto seu voluntati honestae, ac legi aeternae : omnibus enim cum sufficienti diligentia consideratis, si alicui invincibiliter aliquid ap­ paret ut bonuml aut praeceptum, vel ut malum et prohibi­ tum, in his circumstantiis, stante tali errore invincibili, verum est quod tale bonum apparens agere sit isti homini bonum, et tale malum apparens facere sit ipsi malum. Unde omnino rette et prudenter efformat verum indicium conscientiae suae (n. 17) ; quod facit non quidem ex iudicio directo circa moralitatem obiectivam, sed ex iudicio reflexo circa moralitatem formalem. Ad quod intelligendum, animadvertere oportet duplex distingui posse iudicium proxime practicum : unum di­ rectum et erroneum circa obiectum ut est in se, alterum reflexum et verum circa obiectum prout subest actui intellectus reflectentis. Primum est conclusio syllogismi : « Quod lex iubet est faciendum. « Atqui lex iubet furari aut mentiri ad alteri auxiliandum (inimicum occidere, abortum procurare, foetum caedere, aut pollutionem sanitatis causa procurare, hodie audire missam, etc.). «Ergo id teneor facere ». Quo casu, minor est falsa, et ideo neganda conclusio. Sed alio modo reflexo concipi potest ratiocinium : / / i 52 —. SUMMA THEOLOGIAE MORALIS / ■----------------------------- « Quod post diligens examen apparet bonum faciefndum et praeceptum, certo mihi est bonum et licitum et obli­ gatorium. / « Atqui post diligens examen bonum et faciendam mihi apparet furari aut mentiri ad alteri auxiliandum, etc... «Ergo certo mihi est bonum et licitum ac obligatorium». Hoc indicium verum est : cum enim minor Syllogismi respicit non veritatem iudicii sed eius existentiam, vera est, ac proinde vera est conclusio, tamquam iudicium practicum de moralitate actionis hic et nunc ponendae. Porro hoc ultimum iudicium reflexum magis proxime est practicum quam primum, quia illud supponit et magis respicit omnes circumstantias actus v. g. ex parte agentis ; et ideo potius est dicendum iudicium consçientiae quam primum. Imo tale iudicium reflexum implicite comitatur omnem conscientiam prudenter efformatarti, quia unus­ quisque implicite sibi dicit se prudenter cum sufficienti diligentia procedere in diiudicandis actibus suis ponendis. Unde bene dici potest conscientiam invincipiliter erroneam ratione iudicii directi, esse rectam et practice veram ratione iudicii reflexi. Vim obligandi talis conscientia accipit non ex lege particulari circa quam errat, sed ex universali principio legis naturalis : Quod cognoscitur ut bonum est faciendum, quod cognoscitur malum est vitandum. Huic principio conformatur, et ita conformis est legi aeternae et practice vera. 61. Corollaria practica. — Ex praedictis concluditur 1) illum cui conscientia invincibiliter dictat se teneri ad mentiendum (aut furandum), ut liberet proximum e periculo vitae, non peccare si mentiatur, imo peccare si non mentiatur ; e contra illum cui conscientia dictat mentiri esse mortale, peccare mortaliter si mentiatur ; 2) illum qui putat esse ieiuiiium quando non est, ob erroneam conscientiam peccare, si non ieiunet ; item illum qui putat esse audiendum sacrum, dum a lege excusatur, peccare contra con­ scientiam si non audiat ; 3) illum qui in lecto sumit mulierem quam invincibiliter putat uxorem (uti lacob) non peccare ; e contra qui sumit solutam quam putat esse coniugatam reum esse adulterii ; 4) illum qui putat occidere hominem et occidit cervum, incurrere homicidii reatum ; e contra illum qui ex errore invin- DE PRUDENTI CONSCIENTIA 53 cibili putat occidere cervum sed occidit hominem, non incurrere ; 5) illum qui consumit rem suam quam putat esse alienam, peccareyontra iustitiam, graviter vel levitei, secundum persua­ sionem conscientiae ; e contra illum qui invincibiliter putat hominem mortaliter vulneratum posse occidi ne amplius dolo­ res patiatur, non peccare si occidat. Articulus III. De Conscientia vincibiliter erronea S. Th., iisdem in locis. 62. Conscientia vincibiliter erronea est illa quae, ex falsis principiis et vincibiliter reputatis veris iudicat aliquid in particulari esse licitum vel illicitum quod non est revera tale. Oritur ex insufficienti diligentia in inquirendo de moralitate actus, ita ut morali diligentia deponi possit sed ex incuria non deponatur ; quae incuria est voluntaria, sive indirecte ex negligentia, dum quis advertat ad obligationem ulterius inquirendi, sive etiam directe ex contemptu : voluntaria scii, est ad modum quo ignorantia voluntaria esse potest. Hinc eodem modo ac ignorantia, secundum diversos gradus voluntarii, distingui potest conscientia er­ ronea : simpliciter vincibilis— crassa aut supina—et affectata. Ita iudex qui, advertens se causam non sufficienter cognoscere, nihilominus fert sententiam et perfectiorem notitiam non vult comparare, temere se exponit periculo errandi. 63. Thesis. Conscientia vincibiliter erronea non est regula agendi prudenter et licite, utpote exponere periculo formaliter peccandi nata, sed regulariter diligentioreveritatis inquisitione est deponenda, ita ut peccet ille qui eam sequatur permittentem, et qui contra eam agat praecipientem aut prohiben­ tem. Probatur : Qui contra talem conscientiam agit, praeci­ pientem vel prohibentem, facit quod iudicat esse malum et sic peccat; qui sequitur eam permittentem, facit id quod non potest prudenter iudicare vere licitum et bonum eo quod negligenter inquisivit et iudicavit de moralitate sui actus, et ita temere operatur et se exponit periculo proximo 54 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS formaliter peccandi et peccat. « Peccat agendo contra eam, eligendo malum quod iudicat esse malum peccat vero agendo iuxta eam quia, cum errorem vincere debeat et possit, illum non deponendo temere operatur »/ S. Alphonsus, Th. M., 1. I, n. 4. Confirmatur : 1) Qui advertit ulterius esse inquirendum de veritate honestatis sui actus et non facit, ^committit peccatum praecipitationis contra prudentiam i» consilio ; unde cum tali imprudentia nec statuere valet regulam prudenter agendi. Cfr. Ioh. IX, 41 ; XV, 24. 2) Qui agit conformiter ad conscientiam vincibiliter erroneam, de facto agit contra legem ; nec excusatur quia ignorantia legis est hic et nunc voluntaria. Hinc ille qui, ut proximo succurrat, sibi mentiendum aut fu­ randum esse erronee sed vincibiliter iudicat, simul advertens obligationem veritatem ulterius inquirendi, peccat sive iuxta conscientiam furetur, sive contra conscientiam non furetur. Et tamen non sequitur eum esse simpliciter perplexum aut necessario peccare, qüia potest tertium aliquid facere, quo facto non incidat in peccatum, scii, conscientiam erroneam deponere : sicut sacerdos qui tenetur celebrare missam et est in peccato, peccat ηοη celebrando, et etiam celebrando. 64* Sensus doctrinae· — Conscientia vincibiliter erro­ nea dicitur non esse regula agendi sed ordinario et regulariter esse deponenda, quia nata est causare peccatum, dum scii, malum permittat aut bonum faciendum prohibeat.Nam una datur exceptio, si ageretur de actu certe in se bono quem quis erronee existimaret esse praeceptum, vel de actu indifferenti certe non praecepto quem erronee existimaret esse prohibitum : tunc posset sequi conscientiam erroneam, nec teneretur eam deponere, quia in casu nullum adesset periculum peccandi. Ita si quis ex errore voluntario existimaret esse ieiunandum vel audiendum Sacrum, aut venationem esse die dominica prohibitam. 65· Animadversiones.— i° Ut contra conscientiam vin­ cibiliter erroneam agepdp quis peccet, debet act*0 esse libera. Hinc non peccat a) qui incarceratus omittit audire sacrum si in carcete non celebratur, dum tamen ipse se peccare putat ; b) scrupulosus qui putat inhonestas vel blasphemas cogita­ tiones semper esse peccata, dum efficere nequit ut mentem non subeant ; c) item qui omnino involuntarie patitur distractiones in oratione, vel nocturnam pollutionem in somno, aut puella fluxum men­ struum, dum tamen peccatum esse putet. DE PRUDENTI CONSCIENTIA 55 2“ Conscientia vincibiliter erronea nullo sensu recta aut vera est, nec etiam practice et secundum iudicium reflexum, quia, deficiente inquisitione sufficienti, non potest agens dicere in veritate : « omnibus diligenter consideratis », nec sincere iudicare actum esse bonum. Unde talis conscientia est simpliciter erronea et etiam practice falsa. QUAESTIO TERTIA. DE PRACTICA EFFORMATIONE CONSCIENTIAE RECTAE. 66. Depositio conscientiae erroneae et efformatio conscientiae rectae. — Qui ob seriam rationem se conscientiam habere erroneam dubitat vel suspicatur aut certus est, ita ut ipsa iam vincibilis fiat, ad prudenter agendum tenetur ulteriorem inquisitionem et novam deli­ berationem instituere cum sufficienti et morali diligentia, ut sibi efformet rectam et veram conscientiam, ac erroneam deponat, uti patet ex n. 49. Id autem prudenter facere oportet, non temere, ne con­ scientiam sine sufficienti ratione mutet et sic se exponat periculo errandi et male agendi ; — sed solum propter gravia et sufficientia motiva rationis vel auctoritatis,quibus prudenter iudicabit prius iudicium fuisse erroneum et mot’va quibus nitebatur esse insufficientia, at e contra iudicium oppositum esse fundatum (cfr. n. 51). Quodsi, adhibita morali diligentia, ratio sufficiens alicui non occurrat ut assensus prudenter praebeatur opposito, eo ipso error evadit invincibilis. Ut autem animadvertit Sylvius, in I-II, q. 19, a. 5, q. 6, censetur conscientiam, quam quis erroneam habet, temere depo­ nere 1) is qui eam non curat, sed perinde agit vel omittit ac si nullius rei haberet conscientiam ; 2) item qui pro sua voluntate, nullo examine praemisso, avertit animum a dictamine conscientiae ne malus deprehendatur sed ut liberius agat et operetur quod velit sine actuali remorsu : ita conscientiam contemnit, sicut ille qui affectat ignorare an contractus qui proponitur ineundus sit licitus nec cupit examinare eius circumstantias ne forte de­ prehendat esse iniustum (item an liber sit prohibitus..,); 3) item qui ad deponendam conscientiam etiam erroneam movetur rationibus aliquibus sed levibus vel insufficientibus, v. g. (notat Scavini) qui ratiunculis quibuscumque, modo libertati favent, cito acquiescit, aut nimis facile credit doctoribus loquentibus 56 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sibi placita, et non consulat (ut alibi notat Sylvius) doctiores qui sunt extra suspicionem quod ex malitia vel ex negligentja illum sint decepturi. 67. Signa quibus dignosci valeat conscientia vincibiliter erronea, possunt recenseri sequentia : 1) si quis viderit alios bonos aliter agere ; 2) si timeat vel suspicetur de malitia suae actionis et tamen sine sufficienti fundamento iudicet esse licitam ; 3) si de malitia actionis aliquo modo fuerit monitus ; 4) si putaverit ulterius esse investigandum et confessarium vel alium virum prudentem esse interro­ gandum, et voluntarie occasionem inquirendi neglexerit. Quodsi ista signa absint, generatim erit conscientia invincibiliter erronea. Similibus signis confessarius iudicare poterit conscien­ tiam sui poenitentis vincibiliter esse vel invincibiliter erroneam ; nimirum a) si agitur de primis principiis iuris naturae et proximis conclusionibus, vincibilis praesumitur ; b) item si de obviis obligationibus statui propriis, v. g. mater non mittens filium ad missam vel catechismum. c) E contra si poenitens sit ordinarie diligens et accu­ ratus in his quae homines probi servare solent, facile censebitur inculpabilis, v. g. si sufficientem diligentiam adhibet ad cognoscenda officia status, et multa cognoscit, sed unum ignorat ex inadvertentia, censetur non culpa­ bilis ; non ita si sit delinquere solitus ; d) item si doluit cum errorem detexit : id excludit culpam praesentem in conscientia, non tamen semper culpam in causa ; e) item si res sit scitu difficilis, facile praesumi potest error invincibilis. Ad hoc autem investigandum, interrogari poterit poenitens : 1) an quamdam indecentiam in actu adverterit, 2) an aliqua saltem dubitatio de liceitate praecesserit actionem, 3) an conscientia suggesserit esse investigandum, vel inter­ rogandum confessarium aut alium virum prudentem, 4) an ab interrogando abstinuerit ex verecundia mali moralis aut metu; non ex verecundia solum agendi contra civilitatem v. g. loquendo de menstruo. Quae si omnia neget, invincibilis iudicanda est ; si affirmet ordinario vincibilis censeri poterit conscientia. DE PRUDENTI CONSCIENTIA 57 ' ]68. Officium efformandi conscientiam aliorum. — Qui alios instruere et dirigere eorumque conscientiam efformare habent officium, sicut parentes, puerorum in­ stitutores, pastores, concionatores, catechistae aliique edu­ catores, sedulo curent ut sibi commissos recte instituant in conscientia vera. Speciatim · 1) Vitent exaggerationes et non proponant tamquam praecepta quae non sunt certo talia, sed solum ut consilia vel pias consuetudines, nec ut mortalia peccata quae forte tantum sunt venialia1. 2) Unde inconsulto et male agunt, v. g. parentes et nutrices, qui ut infantulos a malo avertant, omnia esse gravia peccata ipsis persuadent vel esse valde detestanda aut ducere ad infernum : sic enim mens tenera et credula saepe imbuitur erroribus qui cum aetate crescunt, et quibus implicata conscientia saepe occasio est peccandi ubi nulla est peccandi materia, vel peccandi graviter ubi est sola materia levis, 3) Non ob conscientiam consequentem alios dicant reos aut non reos. Conscientia antecedens enim sola, tamquam regula, influit in actum ponendum vel omittendum, con­ sequens actum in esse morali constitutum supponit ; unde peccatum praeteritum non pendet a sequenti iudicio doctoris aut confessarii, sed a dictamine conscientiae antecedentis, a dictamine practico quod quis agendo habuit. Hinc a) monenda est plebs Christiana formalem actuum humanorum bonitatem vel malitiam non a consequenti conscientia desumi sed ab antecedente ; b) inepte agunt qui post opus patratum incipiunt angi et e libris vel a confessario exquirant num peccaverint, et decipiuntur rudes qui, dum libros legunt vel conciones audiunt, iudicant se in quibusdam peccasse, quamvis de malitia illorum actuum inter agendum nunquam cogitaverint aut suspicati fuerint ; — item i. Hinc, animadvertit S. Alphonsus, Th. M., 1. V, n. 52, in quale discrimen se immittet qui rigidas doctrinas sectatus, facile damnat homines de peccato mortali in iis in quibus gravis malitia evidenti ratione non apparet, eos sic exponendo periculo damnationis aeternae ; et idem dicendum est de iis qui de facili notam laxitatis inurunt sententiis, quae aperte improbabiles non videntur ». Unde S. Thomas, Quodl. IX, 15 : « Omnis quaestio in qua de peccato mortali quaeritur, nisi expressa veritas habeatur, periculose determinatur... : error quo creditur esse mortale quod non est mortale, ex conscientia ligat ad peccatum mortale ». I ! ‘, i i I ' > ( I/ 1 > i , ' 1 ’i fi i ; I; i ' 58 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS e contra qui in dubio agunt et postea, cognoscentes actionem positam non esse malam, non amplius anguntur. Nam iudicium subsequens non influit in moralitatem actus praeteriti, sed illa tota pendet a dictamine conscientiae antecedente et concomitante actum ; c) unde in his poenitentes potius instruendi sunt quam interrogandi, nisi interrogatio fiat ad melius eos dirigendos in posterum ; d) prudenter tamen facit ille qui superiores interrogat, ut veritatem cognoscat, quo pacto scii, in futurum in simili casu se gerere possit aut debeat. 4) Quodsi quemdam errorem in conscientia detegunt, officium illorum est ut illum corrigant. 69. Confessarii tamquam doctoris et medici of­ ficium est ppenitentis efformare bonam, et reformare conscientiam erroneam nocivam. Et quidem instructio poenitentis est utilis et ideo facienda generatim 1) si error sit vincibilis et graviter culpabilis, v. g. si quis non sit in bona fide sed dubitet, ut si interroget1, 2) si error brevi fieret vincibilis, ut si quis ignoret leges quae diu ignorari nequeunt v. g. prima principia et proximas conclusiones iuris naturae vel officia status obvia (sacerdotis, patris, iudicis, etc.), 3) si error non sit graviter culpabilis, sed nocivus poenitenti v. g. si versetur circa necessaria ad salutem vel ad absolutionem, vel inducat occasionem aut periculum proximum peccandi aut perseverandi in peccato, vel causa sit existimandi peccatum esse quod non sit, aut esse mortale quod sit veniale, 4) imo etiamsi error sit invincibilis et favorabilis, sed monitio verisimiliter sit profutura, saltem post tempus, nisi timeantur graviora incommoda pro aliis, ut peccata for­ malia vel gravia damna ut scandalum, odia, rixae, v. g. i. Ita per se loquendo, quia, si veritatis cognitio certo esset gravius obfutura, dissimulandum foret a confessario, ac si non audivisset, aut dicendum opus non esse iam de hoc agere : interim poSse eum facere id quo iudicat Deum non offendi ; — dummodo tamen exinde non pute­ tur confessarius approbare malum. Similiter cavendum confessario est ne, si fructus non speretur, plus respondeat quam necessarium sit aut quam interrogetur, v. g. si quis obstrictus voto simplici castitatis, interroget an matrimonium, propter votum, fuerit invalidum, respon­ deat negative, tacendo de debito ; si quaerat, an debeat coniugi debi­ tum reddere, respondeat affirmative, tacendo de obligatione non pe­ tendi. Cfr. S. Alph., 1. VI, η. 616. DE PRUDENTI CONSCIENTIA 59 e dissolutione matrimonii invalidi : ita si uxor posset de matrimonii nullitate moneri sine ullo periculo, sed peri­ culum peccandi formidandum esset ex parte mariti. Ratio est quia leges sunt divulgandae et cognoscendae ut observentur, et munus est confessarii qua doctoris ut instruat poenitentes circa illas si hoc absque incommodo notabili fieri potest. E contra generatim est omittenda propter maius malum, scii, si error non sit graviter culpabilis ac a) monitio dubie profutura est et aeque dubie nocitura, dubio positivo \ quia magis praecavendum est peccatum formale quam materiale ; b) magis, si verisimiliter non sit profutura, nisi tamen maius damnum timeatur sive publicum (v. g. magnum scandalum) sive tertii (v. g. omissio restitutionis) sive ipsius poenitentis (ut prava consuetudo v. g. pollutionis difficulter vincenda) ; c) maxime si certo non profutura ; nisi tamen silentium aequivaleat approbationi, v. g. si sacerdos taceat inter­ rogatus aut videns laedi bona plurium, vel nisi ex non monitione sequatur magnum damnum plurium aut pu­ blicum, quia bonum commune aut plurium praeferendum est bono privato: ita per se si sacerdos invalide consecrans sit aut docens errores, vel coniuges cum aliqua bona fide actum matrimonii exerceant ita ut generationem impediant ; — non autem si sequatur damnum unius quia bonum spiri­ tuale poenitentis est praeferendum. 70. De Educatione conscientiae12. — Ut homo pru­ denter valeat efformare conscientiam suam, tatio indiget speciali educatione et formatione, mediis naturalibus et supernaturalibus acquirenda. I. Media naturalia sunt : A. Institutio directa per doc­ trinam ; ad quod educatores (parentes, magistri, catechistae, etc.) sedulo et pedetentim inculcent discrimen esse 1. In dubio negativo facienda est quia nemo praesumitur malus nisi probetur. 2. Desumpta sunt ista ex Tanquerey, n. 422 sq. et ex Prümmer, n. 353 sq. Cf. potest Gillet, L'éducation de la conscience. 6o SUMMA THEOLOGIAE MORALIS inter bonum et malum, quasdam actiones divinae rationi et voluntati esse conformes, alias omnino difformes, ut ita : infantes assuescant bonum peragere ex convictione et non tantum propter mercedem aut laudem obtinendam, aut ad vitandam punitionem, persuasi praecipuam mercedem si­ tam esse in conscientiae testimonio et approbatione Dei. Quare i) ipsis inculcetur necessitas sequendi bonam conscien­ tiam, scii, a) attentas aures praebendi conscientiae, quasi voci ipsius Dei, et b) in actionibus non voluptatem aut proprium commodum tamquam finem quaerendi, sed quidquid honesti, quidquid sancti, quidquid Deo placens ; c) si vero de liceitate alicuius actionis dubitant, peritos et honestos adeant, non autem pravos aut imprudentes. 2) Quo melius ut officia cognoscant, et diligentius ea ad­ impleant, eis exponere necesse est non solpm quid agere debeant, sed cur, declarando videlicet rationes propter quas hoc facere, illud autem vitare debeant : ita enim, non ex caeco instinctu, sed ex intima animi persuasione bonum facere discent. 3) Dum vero horror peccati iis incutitur, nihil falsi aut minus veri dicatur : ita minuta peccata non exhibeantur ut crimen enorme, sed ut veniale, quamvis tamen ut inhonestum et ignobile sedulo fugiendum. B. Institutio indirecta per exempla : cum enim iuniores imitari soleant quod prae oculis habent, si praeclaras ac­ tiones a parentibus, magistris, aliisque educatoribus peractas vident, eo ipso ad praeclare agendum movebuntur, dum e contra facile pravis exemplis ad malum pertrahuntur. Unde 1) si aliquando alicuius pravae actionis testes sint, hanc ipsam opportunitatem educatores arripiant ut turpitudinem istius actionis manifestent, et peccati horrorem et odium in animos inspirent ; 2) curent pariter ut iuvenes illos tantum libros legant in quibus virtutis exempla laudantur, vitia autem severe damnantur : ex iis enim quae legunt mens ad bonum vel malum vehementer fertur ; 3) item ut iuvenes illos socios frequentent, qui honeste et chrjstiane se habent : sensim sine sensu iudiçia et modum agendi eorum, quibuscum saepe conversamur, plerumque am­ plectimur ; 4) si impossibile sit illos omnes vitare qui perverse agunt, quam citissime discant adolescentes pravorum iudicia contemnere, et non obstantibus contrariis opinionibus et exemplis, secundum conscientiae dictamèn et legem Dei viriliter agere. C. Conditio in illo, cuius conscientia efformanda est, DE PRUDENTI CONSCIENTIA 6l requisita est perfecta sinceritas non solum cum aliis sed et cum seipso, quae obtinetur fideli, continua et candida perscrutatione propriae conscientiae, qua proprias actiones diiudicet ac si essent ab alio peractae. De quo ChrySostomus : « An non codicem domi habes, in quo quotidianas rationes scribas ? Habe item codicem in conscientia, et quotidiana peccata scribe ; v. g. cum in lecto tuo iaces, nec quisquam est qui tibi negotium facessat, antequam somnus irrepat libellum in medium produc, et peccata tua tecum reputa, dicens apud teipsum : Numquid hodie vel sermone, vel opere peccavi?... Cum autem ea supputas, animum tuum Suspende, ipsum lancina, ipsum gehennae metu aperi... ut postero die ad perpetranda peccata segnior accedas » (in ps. 2, hom, 2, n. 5-6). Revera qui serio et sincere suas actiones recogitat et discutit, suorumque peccatorum causas investigat, et consectaria praevidet, facilips et efficacius de praeteritis delictis dolet, futura praecavet, et hoc modo recte suam conscientiam format, quae secus, saepe delinquens absque poenitentia, laxa evaderet. II. Media supematuralia sunt : A. Oratio frequens et fervens ad Deum, Patrem luminum, ut velit nos illuminare de sua ratione et voluntate, qua est suprema morum regula, ac dare robur quo facilius legem adimpleamus. « Da mihi intellectum (Domine), et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo... Da mihi intellectum, et discam mandata tua » (Ps. CXVHI, 34-36, 73). « Vota, quae­ sumus, Domine, supplicantis populi coelesti pietate prosequere: ut ea quae agenda sunt, videant, et ad implenda quae viderint, convalescant »l. B. Christianarum virtutum praxis cum pugna strenua contra inordinatas passiones. Siçut enim conscientia facile obnubilatur passionibus et pravis actionibus frequenter repetitis, quae sujit quasi densus fumus radios limpidos rationis intercipiens, ita haud parum illuminatur bonorum operum assidua praxi : multo distinctius enim veritates morales percipimus, quando puro corde et sincera voluntate quid agendum sit absque ullo praeiudicio quaerimus. « Unus­ quisque iudicat prout affectus est » (I-Π, q. 58, a. 5). Quapropter experientia quotidiana constat homines captivos sub iugo passio­ num habere conscientiam laxam et erroneam ; e contra magis teneram delicatamque fieri conscientiam eorum qui virtutibus colendis totos se devovent. C. Sacramentalis confessionis frequentatio, et obedientia I. Orat, dominicae infra Oct. Epiphaniae, 62 SUMMA THEOLOGIAE MOJIALIS prudenti directori spirituali praestita : haec enim supponunt diligens conscientiae examen cuius utilitatem et ipsi pagani agnoverunt, statuentes principium vitae moralis : Nosce teipsum. Deinde post secretorum cordis manifestationem directori factam, iste, adiutus divino lumine, optima dabit consilia. Hisce poenitens poterit diiudicare i) quid sit bonum et quid magis expediat ; 2) quid praecipiatur et quid consulatur ; 3) quo­ modo dubia sint solvenda : iuvante enim confessario qui maiori scientia et experientia pollet, prudentius ea solvere poterit ; 4) quaenam media ad perfectionem Christianam ducant. Ita tutius in viis Domini ambulabit, et rectam omnino sibi conscientiam efformabit sub duce illius qui vicem Dei in terris gerit ; unde accidit ut, post bonam confessionem et obedientiam praestitam directori, omnes conscientiae remorsus cessare soleant. Obedientia autem praestanda est confessario non solum a rudibus sed etiam a doctis, tum quia saepe impossibile est judicare in propria causa, tum quia confessarius est iudex, cui se submittere tenetur quir cumque sacramentum Poenitentiae suscipere desiderat. Haec sunt praecipua media ad excolendam conscientiam, ut sit divinae rationi et legi conformis, ac proinde tuta norma agendi. CAPUT Π. DE EFFORMATIONE CONSCIENTIAE CERTAE AD TOLLENDAM INCERTITUDINEM. S. Th. Π-H, q. i, a. 4 ; q. 2, a. 1 ; q. 4, a. 8 ; Q. D. de Ver. 14, a. 1. 71. Varii status mentis : dubium, suspicio, opinio, certitudo. — Praeter certitudinem quae est status mentis firmiter adhaerentis ad unam partem totaliter et determi­ nate, triplex distingui potest status mentis, spectata ad­ haesione seu assensu ad obiectum : dubitatio seu suspensio assensus, — suspicio seu inclinatio ad assensum, — opinio seu assensus sed non firmus quia est cum formidine op­ positi. 1) Dubium proprie dictum seu positivum est status in­ tellectus in aequilibrio positi, qui scii, suspendit assensum et neutri parti adhaeret nec in unam partem magis de­ clinat quam in alteram, sed inter utramque fluctuat propter apparentem aequalitatem rationum. Differt stricte a nescientia quae est suspensio assensus propter defectum DE PRUDENTI CONSCIENTIA 63 rationum moventium ad assensum, quaeque improprie dicitur dubium et solet vocari dubium negativum. (2 Suspicio est status mentis magis declinantis in unam partem quam in alteram, quin illi assentiatur, quia pro ipsa stat ratio aut exçessus rationum paulo maior quam pro altera. 3) Opinio est adhaesio intellectus ad unam partem quin totaliter ad illam determinetur, seu acceptio unius partis cum formidine alterius, quia sunt rationes sat graviores pro una parte quam pro altera1. Cum in operabilibus humanis, parum pro nihilo repu­ tetur2, quia parum adiuvat vel impedit ad finem con­ sequendum, et ideo non multum refert utrum sic vel ita fiat, ideo leves rationes reputantur nullae, levis rationum excessus nullus. Unde quamvis psychologice differant, ta­ men moraliter suspicio censetur dubium ; dubium posi­ tivum ob rationes leves censetur negativum ; solum du­ bium ob rationes graves ex utraque parte aequales Vel fere aequales censetur positivum3 ; opinio gravioribus rationibus ita fundata ut contra eam non stent nisi rationes leves, censetqr certitudo practica ad quam prope accedit et a qua levi distantia separatur. Hinc practice non manent nisi dubium, opinio et certitudo45 . 72. Quid sit opinio probabilis. — Opinio proprie sumitur subiective et est iudicium, quo non firmiter sed cum formidine oppositi adhaeremus alicui ut vero, quia pro ipso solo stant rationes graves, vel satis graviores quam pro opposito6; unde quamvis veritas non manifestetur, 1. Cfr. II-II, q. 2, a. 2. 2. « Quod parum est quasi nihil accipit ratio » I-Π, q. 14, a. 4. Cfr. S. Alph., Th. M„ 1. I, n. 55. 3. S. Alphonsus, Th. M., 1. I, n. 20 ; et Diss. anni 1762. 4. Cfr. Q. D. de Ver. 14, a. 1. 5. Ita dicimus propter modum loquendi aequiprobabilistarum qui non agnoscunt nisi rationes paulo graviores et notabiliter graviores. Has certitudinem late dictam fundare nobiscum affirmant, paulo gravioret autem non sufficere ad fundandam opinionem seu assensum uni paris cum formidine alterius est manifestum ; unde opinionem a certitudine late dicta practice non distinguunt. — At secundum alios, rationes possunt esse ita notabiliter graviores oppositis ut istis adhaerere intel­ lectus possit, licet cum formidine oppositi ; quin tamen tam notabiliter 64 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS habetur tamen notabilis apparentia veritatis. Saepe autem improprie sumitur obiective pro doctrina cui hoc modo adhaeremus ; at id non est opinio sed id quod opinamur et iudicio probamus, et ideo proprie vocatur probabile seu verisimile; hinc talis doctrina saepe dicitur opinio pro­ babilis Probabile autem est id quod dignum est ut approbetur, quod aptum est movere virum prudentem ad assensum et meretur assensum viri prudentis ; unde proprie est llud pro quo stant rationes absolute graves et relative graviores quam pro opposito, et ideo saepius coniungitur cum Veritate quam cum falsitate ; secus enim approba­ tionem non mereretur, nec esset dignum ut potius quam oppositum approbaretur, nec esset simile vero2. Sola ergo doctrina magis fundata stricto sensu philosophico est pro­ babilis ; unde Aristoteles (Top. I, c. i) : « probabilia sunt quae videntur omnibus, vel plerisque, vel sapientioribus, atque his vel omnibus, vel plerisque, vel maxime notis ». 73. Opinio est adhaesio intellectus imperata a vo­ luntate. — Cum intellectus non habet rei evidentiam, ipsi non adhaeret ex necessitate suae naturae qua inimpedibiliter in illam rapiatur, sed adhaeret tantum dependenter a libera voluntate quae illum ad assentiendum movet (II-II, q. i, a. 4). Aliud scii, est iudicium quo affirmamus pro una parte esse rationes graviores et pro altera parte excedant ut certitudinem prudentialem constituant. Ne ergo confusio oriatur, abstinemus in definitione a voce : notabiliter, et dicimus opinio­ nem fundari in rationibus quae oppositis sat multum sunt graviores, ita Ut excessus non sit levis sed gravis, quin tamen sit omnino gravis. i. Ita passim apud S. Alphonsum et auctores recentes. z.Haec definitio à recentioribusProbabilistis quasi unanimiter reficitur, imo ut aliquid in Philosophia inauditum habetur ; probabile, secundum ipsos, proprie est omne id pro quo stant rationes graves, etiam minus graves. Definitio nostra tamen generatim admittitur a philosophis scholae Dominicanae « in qua, ut ait S. Alphonsus, Th. M., 1. I, n. 80, semper magna doctrina floruit », imo etiam a quibusdam auctoribus e S. I. at communiter tradebatur a philosophis medii aevi. Doctrina ista, ait de Caigny, de Genuino morali systemate S. Alphonsi, n. 263, « nullatenus discrepare videtur ab antiqua probabilis definitione quam Angelicus Doctor aliique scholastici communiter usque ad saeculumXVI tradidere : quae doctrina, sieuti quamplures aliae, falsae reformationis tempore repudiata fuit ; sed nostris diebus, ut tot aliae, denuo in Scholis florescere meretur ». DE PRUDENTI CONSCIENTIA 65 non adesse aut adesse minus graves : hoc iudicium est necessarium quia intellectus sedulo comparans rationes non potest non videre quaenam sint graviores ; aliud iudicium quo parti magis fundatae adhaeremus, eamque âpprobamus et nostram facimus : hoc iudicium est liberum ex motione voluntatis et est iudicium opinionis, dum prius est praerequisitum ut voluntas possit rationabiliter inclinare intel­ lectum ad adhaerendum illi parti. Hinc voluntas i°) potest assensum non imperare, et sic erit causa quod intellectus assensum suspendat ; 2°) quamvis non possit directe cogere intellectum ad hoc quod iudicet adesse rationes graves vel graviores, adhaereat tamen minus gravibus ; indirecte tamen potest intellectum avertere a graviorum consideratione et illum flectere ad considerandas rationes minus graves, quae etiam quadam attentione et consideratione sunt dignae *. Imo 3°) potest intellectum applicare nunc uni, nunc alteri i. Ratio cur voluntas non possit directe determinare intellectum ad adhaerendum parti minus fundatae, est quia intellectus non est sicut voluntas potentia libera sed necessaria, non aliquid caecum sed lumen spirituale, unde maiorem verisimilitudinem necessario videt et in ipsam propendet. Id etiam concedere coactus fuit P. Arendt, in sua Crisi operis apologetici P. de Caigny, p. 23 : « Idcirco voluntati, unde assensum obtineat quem vult, necesse erit ut attentionem mentis quomodocumque tandem avertat a motivis contrariis, curetque deleri memoriam probabi­ litatis antea indicatae istorum motivorum, simulque aliunde augeri pondera pro parte cui ipsa voluntas favet ». Hoc modo indirecto, scii, faciendo ut tractu temporis totaliter e mente evanescant per oblivionem rationes oppositae, potest voluntas movere intellectum ad adhaerendum rationibus minus gravibus. — Quod autem, p. 40, addit voluntatem, propter rationem extrinsecam v g. auctoritatem alterius, posse imperare acceptationem unius partis ex se aeque probabilis ac altera, admitti potest si illa auctoritas probabilitatem unius partis augeat ; vel hoc sensu intelligi debet quod auctoritas illa est sufficiens motivum iudicandi illam partem sequi esse in praxi bonum; non autem quod sit sufficiens motivum iudicandi illam partem esse theoretice verisimiliorem. Intel­ lectus enim necessario videt utramque partem fundari in rationibus aequalibus, ac proinde necessario iudicat neutri tamquam verae aut magis fundatae esse adhaerendum, et in nullam propendet. « Cum adest, ait S. Alphonsus, Th. M., 1.1, n. 71, ex alia parte opinio aeque probabilis, tunc ex neutra parte aliqua potest superesse probabilitas, seu probabilis ratio apta ad prudentem hominis assensum sibi trahendum ; nam ex his aequalibus proprietatibus aliud quam merum dubium non resultat.. Id clare docet S. Thomas, De Ver., q. 14, a. 1... Cum duae probabiles opiniones occurrant, ipsae adeo iudicium suspendunt ac si nulla ex uttaque parte probabilitas existeret ». Et n. 78 : « Ubi duae opiniones concurrunt aeque probabiles, neutra probabilis, sed tantum dubia remanet ». Summa Theologiae Moralia II. — 5 66 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS parti, ita ut ipse inter utramque fluctuet. Hisce in tribus casibus, non agit voluntas conformiter ad naturam rationis, nec ideo recte *; quia tamen id facere potest, ideo a) opinio aliquando vocatur dubium late dictum2, b) immoratio intellectus in considerandis rationibus minus gravibus, ab aliquibus improprie vocatur opinio; unde c) solent moralistae loqui de opinione magis, aeque, et minus probabili^. Pro ipsis enim probabile sumitur sensu lato et est omne id quod, si non probatione, tamen atten­ tione et consideratione est dignum, scii, id pro quo stant ratione? graves, etiam minus graves quam pro opposito. 74. Varii gradus probabilitatis. — Ratione gravitatis fundamenti seu firmitatis motivi, probabile habet plures gradus ita ut tanto plus habeat de probabilitate quanto habeat de gravitate. Et quidem : a) Si absolute Spectetur secundum se, ex sua appropin quatione ad veritatem, distinguuntur tres gradus : vere et solide probabile — valde probabile — probabilissimum, se­ cundum quod rationes sint graves — aut valde graves — aut ita graves ut vix maneat prudens formido oppositi. 1. » Quoties intellectui certe apparet veritatem multo magis stare pro lege quam pro libertate, tunc voluntas nequit prudenter et sjne culpa parti minus tutae adhaerere : siquidem eo casu homo non proprio iudicio innixus operaretur, sed potius per quemdam conatum, quem sua voluntate in intellectum inferret, ut a parte quae valde verisimiliosibi apparet, removeretur » S. Alphonsus, Th. M., 1. I, n. 56. Et n. 69 : « Alterum principium quorumdam probabilistarum est hoc, quod cum utraque opinio est probabilis, homo circa opinionem tutiorem iudicium suspendit, et probabilitati opinionis benignae se innitens, operatur. Sed iuste P. Berti tale principium etiam reprobat ; illud enim nequaquam de actionis honestate nos certos reddere valet, cum huiusmodi suspensio iudicii sit mere voluntaria ; unde excusare non potest, quin ignorantia sit vere vincibilis, ideoque eo modo nequit equidem dubium deponi ». — Quod et ipse Arendt admittit, o. c. p. 22 : « Voluntas equidem recte et absque ulla culpa movebit intellectum ad assensum rei ipsi praebendum, si npn imperaverit assensum firmiorem quam valeant motiva exigere ; culpabiliter vero si induxerit intellectum ad assentiendum ipsi rei sive firmius quam motiva ferant, sive absque ulla formidine proinde ac si res esset obiective evidens ». 2. Cfr. S. Alphonsus, Th. M., 1. I, n. 67. 3. Modus loquendi etiam explicari potest sensu obiectivo de opinione quae apud diversos existit, ita ut opinio quorumdam theologorum alicui videatur probabilior et ideo sit sua opinio, et opinio aliorum ipsi appareat aeque vel minus probabilis aç alia, et non sit stia opinio. Ita intefiigendi veteres. DE PRUDENTI CONSCIENTIA 67 Infra probabilitatem veram ex motivo vere gravi, haberi potest imperfecta apparentia veritatis ex motivo dubie gravi vel ex motivis levibus quae non merentur assensum viri prudentis : hanc improprie vocant probabilitatem dubiam, vel levem aut tenuem. b) Comparative autem ad oppositum distinguuntur : unice probabile et non probabile — probabile et aeque probabile — probabilius et minus probabile, — imo etiam multo, valde, notabiliter probabilius, et multo minus probabile. Ut autem rationes in quibus probabilitas fundatur, recte aestimentur, oportet ut considerentur tum absolute, ita ut secun­ dum se sint graves, tum relative i. e. attentis rationibus in Oppo­ situm 1 : fieri enim potest quod ratio in se gravis, comparative ad aliam censeatur levis, v. g. si contraria sit valde notabiliter probabilior23 *, vel etiam nulla, si contrarium sit certum8. Non tamen negandum videtur, etiam in re morali, dari posse rationes et sententias oppositas vere graves et solide probabiles, non tantum quia apparent inter se aequales et aeque probabiles, sed etiam quando una videtur magis fundata seu probabilior, altera minus fundata et minus probabilis, quin tamen prior iudicetur multo, valde seu notabiliter probabilior. Et tunc intellectus sententiae probabiliori adhaerendo, potest et debet simul iudicare alteram cui non adhaeret esse fundatam et aliquo modo, licet minus, probabilem. Ratione securitatis, probabile est tutum, tutius vel minus tutum, prout omnino removet,aut magis,aut minus removet periculum peccandi, sive formaliter, sive etiam materialiter. Itaque non idem sonant tutius et probabilius. Probabilitas dicitur ex apparentia veritatis, securitas ex remotione periculi, in casu peccati ; unde probabilius est quod maiorem apparentiam habet veritatis quam oppositum, tutius quod magis removet periculum peccandi etiam materialiter, seu transgrediendi legem. Cum ergo id quod favet legi magis removeat periculum peccandi quam id quod favet libertati, ideo ea pars quae favet legi est tutior et quae favet libertati minus tuta. Hinc tutius potest esse minus probabile v. g. si existere obligationem minus probabile sit ; — 1. De illis qui rationes oppositas non ponderarent, scribit Lehmkuhl, Th. M·, 1. I, n. 190 : « Qui adeo temere (scii, non ponderando rationes contrariae opinionis) opiniones suas effutire consuevit... theologi nomen non meretur ». 2. Tunc prima sententia non potest esse nisi tenuiter et dubie pro­ babilis, 3. V. g. ex decreto Ecclesiae. Tunc ex motivis nascitur difficultas forsan hic et nunc insolubilis, non autem probabilitas. 68 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS et e contra probabilius potest esse minus tutum si probabilius sit obligationem non existere. Ita v. g. opinio S. Bonaventurae statuentis esse post peccatum statim confitendum, est tutior ; opinio S. Thomae id negantis est probabilior. 75. Variae species certitudinis. — Certitudo A. alia est stricte dicta, fixa, demonstrativa et philosophica seu speculativa, quae excludit omnem formidinem errandi, et ideo est determinatio intellectus ad unum1. Haec ex parte elementi negativi, i. e. in quantum excludit omnem du­ bitationem seu formidinem, non admittit gradus sed est in indivisibili ; —> ex parte elementi positivi, i.e. in quantum obiecto adhaeret, firmiter, est maior vel minor. Et quidem ex parte causae i. e. ratione motivi firmioris et cui magis vel minus repugnat error, certitudo naturalis2 est metaphysica, physica et moralis, prout fundatur in essentiali rerum necessitate (v. g. principium causalitatis, Deus existit), in earum necessitate naturali (v. g. ex hydrogenio et oxygenio fit aqua), vel in testimonio aliorum quod certo demonstratur in casu non errare (v. g. existit im­ perium Sinense). Ex parte subiecti vero i. e. ratione manifestationis obiecti seu claritatis, est evidens seu intrin­ seca quae nécessitât intellectum, et inevidens seu extrinseca quae non nécessitât et ex auctoritate aliorum est petita. B. Alia est late et improprie dicta, coniecturalis seu probabilis, quae non excludit omnem ormidinem, sed tantum formidinem rationabilem et prudentem errandi. Haec non est stricta certitudo, quia non impedit omnem formidinem, sed est maxima probabilitas, et ideo etiam ex parte elementi negativi, gradus admittit et est maior vel minor, plus vel minus perfecta, prout dubitationem plus minusve excludit. A plerisque vocatur moralis : sufficit enim in rebus moralibus, et ceteroquin, quamvis non physice, tamen moraliter determinat intellectum ad unum, in quan­ tum deest omnis ratio seria dubitandi quae movet ad oppo­ situm. Unde quamvis in praxi aequivaleat certitudini quia 1. « Firmitas adhaesionis virtutis cognoscitivae in suum cognoscibile ». S. Thomas, II Sent., d. 26, q. 2, a. 4. 2. Loquimur tantum de certitudine naturali, et abstrahimus a certi­ tudine supernatural! fidei quae etiam metaphysicam excedit. I, n.721. DE PRUDENTI CONSCIENTIA 69 sufficit ad recte et prudenter agendum, nos tamen potius reddit moraliter i. e. fere et aequivalenter certos, quam sit vera certitudo moralis. Et ideo, ut a certitudine morali stricte dicta seu historica distinguatur, melius vocatur practica et directiva, quia sufficit ad agendum et dirigendum actus nostros ; aut prudentialis, quia sufficit ut homines prudenter agant. Haec, ratione principii seu causae, est directa;, si oritur ex principiis propriis seu rationibus ex ipsa re examinanda petitis, v. g. ex comparatione cum lege particulari, ex institutione Christi, etc., puta an tale opus est servile, aut talis modus baptizandi est bonus ; — vel indirecta, si oritur ex principiis rei extrinsecis, v. g. ab auctoritate, aut a generalibus et altioribus principiis rationis practicae in opem vocatis ad habendam certam normam agendi, puta : etiamsi opus sit servile, mihi licitum est quia pastor dixit ; etiamsi modus baptizandi forte sit bonus, est illicitus quia exponit sacramentum periculo nullitatis. Quae prin­ cipia a theologis vocantur indirecta seu reflexa, quia in­ tellectus, supra statum suum incertae conscientiae re­ flectendo, iis utitur ad eam certam reddendam indicio reflexo \ 76. Status quaestionis. — Finita diligenti inquisitione et deliberatione, ad efformandam conscientiam de moralitate actus in particulari, inde triplex directe nasci potest status seu species conscientiae ex parte subiecti seu ad­ haesionis ad obiectum et certitudinis : conscientia dubia, opinativa, vel certa, prout rationes apparent moraliter aequales, — vel pro una parte sunt graviores seu proba­ biliores, — vel convincentes. lamvero a) si conscientia sit sufficienter certa, potest esse prudens regula agendi ; sed quia b) certitudo absoluta aut directa plerumque est impossibilis, non semper facile apparet an sit certitudo sufficiens; c) si autem non sit Sufficienter certa conscientia, ulterius inquirendum est I. Etiam S. Thomas agnoscit principia indirecta, in casu quo gnome et epichia interveniunt. Cfr. I-II, q. 57, a. 6, ad ; ΙΙ-Π, q. 120, a. 1 et 2 ; q. 51, a. 4 ; q. 8o, a. 1, ad 4 et 5. 70 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS dummodo adsit fundata spes perveniendi directe ad con­ scientiam certam, quia id omni diligentia morali curare debemus (n. 49) ; quodsi d) iam moraliter impossibile appareat, videndum an possibile sit pervenire ad certitu­ dinem indirectam ex iudicio reflexo. Hinc quaeritur 1) an adsit obligatio effbrmandi conscientiam certam, et quaenam sit certitudo sufficiens ut conscientia sit regula agendi prudenter et practice certa; 2) quomodo in casu opinionis vel dubii, secundum pruden­ tiam possit quis sibi efformare conscientiam indirecte certam, quae sit regula agendi prudenter et practice certa. 77. Varia solutio et diversa theologorum syste­ mata. — Ad praedictas quaestiones solvendas, varia exco­ gitata fuerunt a theologis systemata1 : 1. Tutiorismus absolutus seu Rigorismus dicit semper im­ prudens et illicitum sequi partem libertati faventem seu minus tutam, nisi sit certa. Hinc effatum : Tutior vel certa; aut : Semper tutius. Ita Sinnichius doctor Lovaniensis (f 1666) in libro Saül exrex I, c. 95, docuisse dicitur; item Wendrochius (pseud. Petr. Nicole) et plures lansenistae. Quod damnatum fuit ab Alexan­ dro VIII, in prop. 3 : « Non licet sequi opinionem vel inter pro­ babiles probabilissimam ». 2. Tutiorismus mitigatus dicit semper imprudens et illi­ citum sequi partem minus tutam, nisi sit probabilissima. Hinc effatum : Tutior vel probabilissima. Ita plures doctores Lovanienses, saeculo XVIII : Steyaert, van Opstraet, Daelman, Henricus a S. Tgnatio, Dens ; item Fag­ nanus, Habert, card. Gerdil. 3. Probabiliorismus dicit generatim imprudens et illicitum esse sequi partem minus tutam, nisi sit manifeste et solide probabilior quam opposita. Unde effatum : Tutior vel probabilior. Ita plures antiquiores thomistae, ut Conradus, Sylvester, Caietanus, et post annum 1656 usque ad approbationem doctrinae i. Brevis excursus historicus de systematibus per modum appendicis ponitur in fine voluminis. DE PRUDENTI CONSCIENTIA ?! S. Alphonsi, Dominicam generatim1 ; etiam plures e S. I., ut Thyrsus Gonzalez (f 1681) qui ita docuit obsecundante Innocentio XI2. Ad hoc accedit systema compensationis, quod dicit se­ quendum esse probabilius, nisi sit ratio exçusans et com­ pensans probabilitatem transgrediendi legem, et quidem proportionate gravis comparative ad gravitatem legis et ad eius maiorem probabilitatem. Ita Potton, Manier, Laloux, Lehu, Prümmer, Mc. Donald. 4. Aequiprobabilismus dicit generatim prudens et licitum sequi partem minus tutam aeque vel fere aeque probabilem, quia lex non obligat nisi saltem sit certo probabilior. Hinc effatum : Benignior modo sit aeque probabilis. Recentiores tamen aequiprobabilistae, post S. Alphonsum, principio apponunt restrictionem et dicunt licitum casu quo dubitetur de legis existentia et libertas possideat ; illiçitum, e contra, si lex possideat et dubitetur de eius cessa­ tione, quia non desinit obligare nisi probabilius cessaverit. Hinc effatum : Pars pro quo stat possessio, modo sit aeque probabilis. Haec tamen restrictio non est essentialis systemati, nec ipsi propria, cum quidam probabilis tae et eam faciant. Aequiprobabilismo videntur iam adhaesisse quidam antiquiores, systematice illud proposuerunt aliqui theologi a saeculo XVII, maxime propugnavit S. Alphonsus, quem multi secuti sunt, etiam plures in schola S. Thomae. 5. Probabilismus moderatus dicit generatim prudens et licitum sequi partem minus tutam solide et vere proba­ bilem, etiamsi opposita sit certo probabilior .Unde effatum : Benignior modo sit solide et certo probabilis. Ita B. de Medina anno 1577, et post eum theologi generatim, etiam in schola thomistaruqi, a fine saec. XVI usque ad medium saeculum XVII ; praesertim autem theologi S. I. ; a medio autem saeculo XIX etiam multi alii. 1. In capitulo generali Ο. P. huius anni decisum fuit ut deinceps theologi Ordinis impugnarent opiniones laxiores. At non tantum Laxismum impugnarunt, sed ab hoc momento etiam positive propugnarunt Probabiliorismum, saltem generatim, licet id mandatum non fuerit. Post approbationes laudativas doctrinae S. Alphonsi plures iam aequiprobabilismum sequuntur, dum aliqui docent systema compensationis. 2. Systema bene expositum invenies apud Billuart. 72 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 6. Laxismus seu Probabilismus laxior dicit semper pru­ dens et licitum sequi partem minus tutam etiam tenuiter vel dubie probabilem. Hinc effatum : Benignior dummodo aliqualiter, etiam dubie, probabilis; aut : Benignior nisi lex vere certa. Ita saec. XVII plures e S. I., uti Ioan. Sanchez, Leander, St. Bauny, Escobar, Tamburini, M. Moya ; etiam Diana, theatinus, qui vocatus fuit : agnus qui abstulit peccata mundi ; item Caramuel, cisterciensis, laxistarum princeps. Damnatum fuit ab Alexandro VII in prop. 27, et ab Innocentio XI, in prop. i“4, 21 et 64. QUAESTIO PRIMA. DE OBLIGATIONE AC MEDIIS EFFORMANDI CONSCIENTIAM SUFFICIENTER CERTAM. S. Th. I-II, q. 91, a. 3, ad 3 ; q. 96, a. 1, ad 3 ; Il-Il, q. 47, a. 9, ad 2 q. 70, a. 2 ; Quodl. VIII, a, 13. 78. Thesis. Conscientia certa est regula ad prudenter et licite agendum omnino requisita, qua scii, homo prudenter sibi efformet iudicium certum actionem hic et nunc ponendam licite et honeste poni. Certa autem conscientia est illa quae, formaliter in se et in omnibus principiis ex quibus immediate formatur, excludit formidinem oppositi, et ideo firmiter et absque timore errandi dictat aliquid in particulari esse licitum vel illicitum. De tali conscientia dicimus eam requiri tamquam regulam agendi. Probatur : 1) ex Scriptura, ad Rom. XIV, 23 : Omne quod non est ex fide peccatum est. Sed omne quod fit ex conscientia incerta non est ex fide seu ex certa persuasione ; ergo est peccatum ; 2) ex ratione : Qui incertus an actio sua sit mala et a Deo prohibita, aut prudenter formidans ne prohibita sit et mala, nihilominus agit, actionem vult ponere etiam si realiter sit mala et prohibita, et sic habet malam voluntatem, et contemnit legem Dei, ac se exponit proximo periculo peccandi formaliter et peccat (I, n. 214). Hinc a) agens cum conscientia incerta violat obligationem de veritate inquirendi circa existentiam praecepti, nam omne prae­ ceptum imprimis obligat ad sui cognitionem ; b) prudenter timet per suam operationem peccare formaliter ; DE PRUDENTI CONSCIENTIA 73 ergo voluntarie se coniicit in periculum proximum peccandi ; c) unde nunquam licitum est agere in dubio practice de actionis honestate. 79. Conscientia sufficit late aut indirecte certa. — Ad prudenter et licite agendum sufficit : i° Deficiente certitudine stricte dicta, certitudo late dicta. Certitudo enim, ait S. Thomas, non est eodem modo quaerenda in omnibus, sed in unaquaque materia secundum proprium modum. Actiones autem humanae sunt res particulares et contingentes, in quibus ordinarie non datur certitudo absoluta quae omnem sollicitudinem tollit. Ergo sufficit probabilis certitudo quae ordinario et in pluribus veritatem attingit, et aliquando, in paucioribus, a veritate deficit1. — Quodsi certitudo stricta requireretur, ait S.Alphonsus 2,iugum Dei grave esset ac durum et impor­ tabile, ad angustias et desperationem incitaret, et sic periculo peccandi exponeret. 1. Ita II-II, q. 47, a. 9, ad 2 ; et q. 70, a. 2 ; item I-II, q. 91. a. 3, ad 3, et q. 96, a. i,ad 3 ; comment, in Aristotelem, I Eth., lect. 3, —■ Item S. Antoninus, Summa Theol., p. I, tit. 3, c. 10, § 10, loquitur de « certitudine probabilis coniecturae » quae « ex probabilibus con­ tecturis grossis et figuralibus, magis ad unam partem quam ad aliam se habentibus » exsurgit. — Quae aliqui, ut Arendt {Crisis Apol. Aequiprob., pp. 59, 77, 231 sq.)ita interpretati sunt, aç si valerent de sola certitudine morali quae circa facta versatur, non autem de conclusionibus scientiae moralis pro quibus exigunt certitudinem strictiorem. Haec autem interpretatio adversatur S. Thomae qui in Comment. ad Aristo­ telem etiam loquitur de principiis : « Manifestum est quod materia moralis est varia et difformis, non habens omnimodam certitudinem. Et quia secundum artem demonstrativae scientiae oportet principia esse conformia conclusionibus, amabile est et optabile, de talibus i. e. tam variabilibus tractatum facientes, et ex similibus procedentes ostendere veritatem t° qui­ dem grosse, i. e. applicando universalia principia et simplicia ad singularia et composita in quibus est actus... 2° oportet ostendere veritatem figuraliter, i. e. verisimiliter; et hoc est procedere ex propriis principiis huius scientiae. Nam scientia moralis est de actibus voluntariis : voluntatis autem tnotivum est non solum bonum, sed apparens bonum. 30 Oportet, ut cum dicturi simus de his quae ut frequentius accidunt, i. e. de actibus voluntariis, quOs voluntas non ex necessitate producit, sed forte inclinata magis ad unum quam ad aliud, ut etiam ex talibus procedamus ut principia sint conclusionibus conformia ». Eodem modo S. Alphonsus, Th. M., 1.1, n. 56 : « Ubi veritas clare inveniri nequit, tenemur amplecti saltem opinionem illam quae propius ad veritatem accedit ». Notetur tamen ex praedicta doctrina concludi non posse omnem probabilitatem proprie dictam,i.e. opinionem verisimiliorem, constituere certitudinem probabilem, sed illam tantum quae magis ad certitudinem accedit, seu ut dicunt, opinio vehemens quae est solum cum aliqua seu levi dubitatione. 2. S. Alphonsus, Th. M., 1. I, n. 82 sq. 74 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 2° Deficiente certitudine directa circa honestatem ma­ terialem et obiectivam actionis, sufficit indirecta circa honestatem eius formalem : tunc enim non requiritur ut quis certus sit non esse legem quae actionem prohibeat j sed, etiam si sit lex, se ab illa excusari. Ratio est quia saepe alia certitudo, directa, in praxi obtineri nequit, dum dubia sint nobis insolubilia, et tamen homo generatim agere debeat. lamvero ad impossibile nemo tenetur, nec Deus exigit plusquam conditio humana ferat : ita Caietanus. — Ceterum aliud est veritas opinionis, aliud usus opinionis et honestas actionis, et ideo alia sunt principia et rationes quibus iudicamus de rei veritate, opinionis probabilitate, dubio, etc., v. g. an bellum sit iustum, matrimonium validum ; alia quibus iudicamus de actionis honestate, v. g. an in tali bello forsan iniusto, imperante superiore, licitum sit praeliari, an dubitans de valore matrimonii debitum coniugale reddere possit1. 80. Certitudo practica est varia secundum diversi­ tatem materiae, personae et circumstantiarum, ita ut maior requiratur in rebus magni momenti, personis maioris scientiae, circumstantiis quae maiorem diligentiam requirunt vel facilius errorem admittunt. Sic consilium unius docti vel parochi est prudentia pro rustico vel ope­ rario, non pro theologo ; et maior requiritur cura ut quis prudenter agat in ministrando sacramento quam in ser­ vanda lege ecclesiastica. « Ideo, ait d’Annibale, Summula Theol. Μ. I, n. 131, uti civilia iudicia, licet unius teruncii, ita et poenalia tametsi capitalia duorum testimonio finiuntur : scii, quia nemo sui delicti testes adhibet. Et in ilis in quibus mentiri nihil interest testium (e. g. cum quaeritur an quis baptizatus fuerit) creditur vel uni testi fide digno. In his autem quae nullum testem recipiunt, Utimur praesumptionibus, v. g. cum dubitetur, an uxor adulterinum ediderit ; et quisquis rite baptizatus vel ordinatus fuisse creditur, quamvis eius qui baptizavit, ordinavit lateat intentio ». Ex omnium autem recentiorum theologorum post S. Alphonsum consensu iam facto, certitudini practicae, quae excludit omne dubium rationabile et prudens, aequivalet : i. S. Alphonsu», Th. M., 1. I, n. 25. DE PRUDENTI CONSCIENTIA 75 i° Opinio absolute probabilissima quae in se et vi ratio­ num in quibus fundatur, reipsa attingit summum proba­ bilitatis gradum, quamvis non omne dubium prudens excludat sed solum grave aut alicuius momenti1 : huic enim non opponitur nisi sententia tenuiter vel potius dubie probabilis ; in moralibus autem parum pro nihilo reputatur et tenuis probabilitas pro nulla23. Nec obstat quod agendo sine certitudine aliquis se exponat periculo peccandi ; in casu enim non adest periculum proximum, sed fere nullum et omnino remotum, et tantum peccandi ma­ terialiter. Ita docent Theologi contra Tutioristas, qui ad licite agendum semper exigebant certitudinem directam et perfectam, quam doctrinam damnavit Alexander VIII, scii. prop. 2 : Non licet sequi opinionem vel inter probabiles probabilissimam; — et contra Laxistas, qui dicebant sufficere minimam probabili­ tatem, etiam opinionem dubie vel tenuiter probabilem, quos damnavit Innocentius XI,prop. 3 : Generatim, dum probabilitate sive intrinseca sive extrinseca, quantumvis tenui, modo a probabilitatis finibus non exeatur, confisi aliquid agimus, semper prudenter agimuss. 2° Item generatim opinio multo, valde seu notabiliter 1. Certitudo scii, practica perfecta excludit omne dubium prudens etiam leve. Certitudo imperfecta excludit omne dubium prudens grave seu alicuius momenti ; unde potest quis prudenter dubitare : est pruden ­ tius ; sed non tenetur, quia levis ratio attendi non debet. 2. Hinc plures theologi distinguunt certitudinem practicam strictam seu perfectam et latiorem seu imperfectam. Bene notat Palmieri (Ôp. theol. mor. Ballerini, I, de Consc. ad n. 117) : Sicuti Philosophi merito distinguunt veram et strictam certitudinem quae omnem for­ midinem excludit, et opinionem probabilissimam quae est certitudo late dicta seu practica quae excludit prudentem formidinem ; ita Moralistae distinguere voluerunt certitudinem practicam (quarn isti vocant strictam seu perfectam), et opinionem, infra hanc certitudinem probabilissimam, quae ideo non omnem prudentem formidinem excludit. Unde secundum S. Alphonsum tenuis probabilitas opponitur certitudini : « Tenuis proba­ bilitas non impedit quominus habeatur vera certitudo in contrarium, intelligendo etiam de certitudine morali (practica) stricte dicta » (Diss. anni 1765) ; — et opinioni probabilissimae opponitur probabilitas dubia. Opinio infra certitudinem practicam probabilissima, huic tamen aequivalet et dicitur large loquendo moralis certitudo : haec enim certitudo plures gradus admittit. Cfr. S. Alphonsus, Th. M., 1. I, n. 40 et 82. — Id etiam admittunt Probabilistae, quorum testis sufficiat unus De Lugo : « Claritatis gratia possumus duos gradus moralis (i. e. practicae) certitudinis distinguere. Primus est certitudinis quae excludit omnem prudentem formidinem et haec est propria certitudo moralis (practica). Secundus est certitudinis minus propriae, quae non excludit omnem formidinem prudentem, sed solum dubitationem (positivam) prudentem de illo obiecto, vel iudicium probabile prudens de obiecto contrario » de Fide, disp. 1, n. 316. Possunt tamen uno nomine certitudinis late dictae haec omnia intelligi. 3. S. Alphonsus, Th. M., 1. I, n. 56. 76 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS probabilior: tunc enim opposita est tantummodo paulo, leviter, dubie, imprudenter, et non amplius solide, graviter, serio, prudenter probabilis. Ita docent contra Tutioristas mitigatos, qui requirebant saltem opinionem probabilissimam ; et contra Probabilistes laxiores, qui dicebant sufficere opinionem multo aut longe minus, vel etiam quasi leviter probabilem’, qualis est illa quae dicit ad satisfaciendum praecepto audiendi missam sufficere praesentiam toto tempore sacrificii, omissa tamen consecratione, quia communio est pars principalior ; aut etiam auditionem duarum partium, si consecratio et communio non pertineant ad eamdem missam. Diximus : generatim; quia in rebus maximi momenti solent homines maiorem certitudinem quaerere, qualia sunt sacramenta et salus aeterna; — et e contra in extrema necessitate etiam uti So­ lent tenui probabilitate : in extremis enim extrema sunt tentanda. 3° Item generatim opinio unice sed valde probabilis, cui nulla ratio gravis opponitur : propter rationem similem ac in casu praecedenti. Tali enim probabilitate solent homines prudentes se dirigere, nisi agatur de rebus maximi momenti. Sic recta ratio iudicat poenitentem esse rite dispositum, si nulla ratio gravis opponitur12. 81. Conscientia late aut indirecte certa reducitur ad conscientiam omnino certam. — Qui habet solam conscientiam late aut indirecte certam, potest sibi efformare iudicium practicum omnino certutft, ex principio reflexo, v. g. hoc modo : « Quod omnibus diligenter consideratis, mihi apparet li­ citum certitudine late dicta vel indirecta, id hic et nunc licite a me fieri est omnino certum, quia in moralibus non est possibilis nec proinde exigitur certitudo stricta. « Atqui, Omnibus diligenter consideratis, id mihi apparet licitum certitudine late dicta vel indirecta. « Ergo id hic et nunc licite a me fieriest omnino certum». Hinc duplex distingui potest ratiocinium : directum ex 1. S. Alphonsus, Th. M., 1. I, n. 56 et 57, et Diss. anni 1762, n. 2. Differentia adest inter opinionem probabilissimam, et notabiliter proba­ biliorem vel unice probabilem, quod prima certitudini aequivalet absolute et in se spectata, aliae autem si spectentur comparative ad op­ positum. 2. Cfr. S. Alphonsus, Th. M., 1. I, n. 76 ; 1. III, n. 562 ; et Diss anni 1765, n. 8. DE PRUDENTI CONSCIENTIA 77 principiis prudenter admissis, quod non est omnino certum ; et reflexum ex principiis reflexis, quod est iudicium conscientiae omnino certum. Tale iudicium non explicite requiritur, sed sufficit implicite facere. Obiiciunt: i° Principium reflexum non potest facere plus quam principium directum ; ergo non reddit conscientiam certam. Resp. : Distinguo : Principium reflexum non potest plus quam principium directum, quoad veritatem rei, opinionis, aut sen­ tentiae, conc.; quoad honestatem actionis, nego. 20 Sic conscientia esset simul dubia et certa. Resp. : Non praecise ipsa conscientia esset dubia et certa, at ratio humana esset dubia et certa sed secundum diversa : dubia quoad veritatem in se, certa quoad actionis honestatem. 3° Opinio probabilis, etiam si sit probabilissima, semper cognoscit cum formidine et dubio ; ergo excludit conscientiam certam. Resp. : Distinguo : cognoscit semper cum formidine et dubio speculativo, conc.; cum formidine et dubio practiço, nego. 82. Animadversio. — Cum conscientia certa et vera sit oportet, intelligitur quonam sensu intelligendum sit axioma : Praxis differt a speculatione. Quamvis enim praxis differat a scientia mere speculativa quae unice versatur circa rei veritatem, non tamen potest differre a speculatione quae ipsam praxim ut obiectum habet et tendit ad illam dirigendam, ut sub praetextus specie dicunt quidam sacerdotes qui rationem suae praxis reddere nequeunt, et dicto axiomate abutuntur tamquam pallio suae imperitiae aut et laxioris conscientiae. Scientia enim moralis agit de actibus humanis etiam cum omnibus suis circumstantiis spectatis ; et huic debet esse praxis conformis, cum Sit mensura, exemplar et regula secundum quam praxis dirigi debeat. Qui autem asserunt principia scientiae moralis esse in praxi impos­ sibilia, nec confessarium ea semper sequi posse, hanc absurditatem praedicant : conscientiam non esse applicationem scientiae moralis, dari conclusionem practicam sine principio practice, et modum agendi rationabilem sine motivo rationabili. Dictum autem praeiudicium, quod semper in mente et in ore quorumdam redit, provenit ex eo quod viri, jn theologiae moralis cognitione et applicatione insufficienter versati, principia non recte applicant et sic ad impossibilitatem deveniunt. Vel enim conclusionem seu solutionem casus, quam theologiae imponunt, inferum ex principio illegitimo quod conclusionem non continet, et quod proinde in praxi impossibile declaratur ; — vel casus non recte exponitur cum omnibus circumstantiis, et tunc, ut praemissa principium ponitur quod non respondet circumstantiis, et conclusio erit arctior vel laxior et in praxi impossibilis ; — vel denique casus cum omnibus circumstantiis apprehenditur, sed ex variis principiis non eligitur illud quod casui correspondet, atque rursus conclusio potest esse impossi­ bilis. Sed istae malae applicationes ne ipsi scientiae morali tribuantur. Attamen ad rectam applicationem in praxi, non sufficit specu- 78 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS lâtiva cognitio scientiae moralis ; etiam opus est experientia et usu quo scii, artem quis sibi acquirat, et aptitudinem ac facili­ tatem recte existimandi omnes circumstantias et principia illa praecise applicandi quae hisce correspondent. Unde longe diffi­ cilius est principia in praxim redigere, quam ea addiscere. Et si talis sensus axiomati tribuatur, secundum hunc quamdam habet veritatem. QUAESTIO SECUNDA. DE SPECIEBUS CONSCIENTIAE EX PARTE SUBIECTI SEU CERTITUDINIS. 83. Notiones» — Ratione subiecti i. e. ex parte actus, assensus seu adhaesionis ad obiectum, conscientia est certa, si eius iudicium alicui adhaeret firmiter, dubia si iudicium suspenditur, vel opinativa si adhaeret alicui non firmiter sed cum formidine oppositi. Conscientia certa itaque, ut iam diximus, est illa quae cum assensu firmo et absque timore errandi iudicat aliquid in particulari esse licitum vel illicitum. Opinativa est illa quae iudicat, non firmiter sed cum gravi formidine errandi, actionem aliquam hic et nunc ponendam esse licitam vel illicitam. Dubia est illa quae manet suspensa et non dat assensum, et ideo nihil iudicat circa liceitatem actionis in particulari hic et nunc ponendae : ita fit vel propter defectum rationum gravium et tunc est negative dubia ; vel propter aequalitatem rationum gravium et tunc est positive dubia. Unde non est proprie conscientia quia non est iudicium, sed potius est conscientiae absentia; vocatur tamen conscientia reduc­ tive, sicut privationes ad id cuius privationes sunt redu­ cuntur : eo modo omissio dicitur actus humanus1. Sicut ex parte obiecti, iudicium dividitur in speculativum, speculative practicum et practice practicum (I, n. 200), ita datur : i. Plures aiunt esse iudicium, exptessum aut saltem tacitum, de incertitudine, quo affirmamus reflexe iudicium nostrum, propter aequa­ litatem rationum esse suspendendum.Id utique fieri potest, dum reflec­ timus circa statum intellectus ; at conscientia dubia non necessario tale iudicium reflexum includit quo affirmamus nos dubitare. Insuper hoc iudicium non est conscientia, quia non est iudicium definitive applicans scientiam ad actum seu factum particulare. DE PRUDENTI CONSCIENTIA 79 i° Dubium mere speculativum circa rei veritatem, v. g. an Baptismus valeat in aqua rosacea. 2° Dubium speculative seu remote practicum circa hones­ tatem obiectivam et materialem actus in genere et in abstracto vei circa aliquid ad eam pertinens, v. g. an Baptismus in aqua rosacea sit licitus ; quod est duplex : a) Dubium iuris quod versatur circa ius ut in exemplo proposito : sive circa legis aut obligationis existentiam, uti iura, officia et ipsorum conditiones, causas, vim, naturam, obiectum, extensionem, limites, etc.; sive circa legis aut obligationis cessationem ; b) Dubium facti quod versatur circa factum, non quidem in se (tunc enim esset dubium mere speculativum nec ullo modo ad praxim spectaret), sed quatenus fundat aliquod ius vel quamdam obligationem et sic remote ad ius pertinet, v. g. an quis votum fecerit, an non adsit alia aqua praeter rosaceam. 3° Dubium practice seu proxime practicum circa honesta­ tem subiectivam et formalem actus in particulari hic et nunc ponendi, v. g. an licitum sit hic et nunc baptizare istum puerum in aqua rosacea : hoc solum est dubium conscientiae1. Sola conscientia certa est regula agendi prudenter ; hinc quaeritur quomodo vi principii indirecti valeat efformari con­ scientia sufficienter certa ut sit regula agendi prudenter, ac deponi et reformari conscientia negative dubia — positive dubia — et opinativa. i. Plures auctores distinguentes conscientiam speculative dubiam et practice dubiam, aiunt nos cum priore licite operari, non ita cum hac altera. At modus loquendi, quamvis inde a saeculo XVII communiter adhibeatur, etiam a S. Alphonse (Th. Μ., 1.1, η. 20, 2i, 22, 25), non tamen est probandus. Conscientia enim essentialiter est actus scii, iudicium practice practicum ; at impossibile est quod idem actus seu idem iudicium simul sit practicum et speculativum, certum et incertum ; unde non datur conscientia i. e. actus iudicii practici certi, qui sit specu­ lativus vel etiam dubius. Fieri autem potest quod homo diverso actu seu iudicio speculative dubitet, et practice certus sit, i. e. in dubio speculativo versetur, et conscientiam practicam certam habeat. At illud dubium, sicut iudicium speculativum, non est dubium vel iudicium conscientiae, sed hoc praecedit. 8θ SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Articulus I. De Conscientia negative dubia. 84. Thesis. Dubium negativum, utpote inane et in nulla vel levi tantum ratione fundatum, non impedit certitudinem prudentialem, sed est inef­ ficax ad inducendam novam obligationem vel ad eam extinguendam, ac proinde non est attendendum sed pro nihilo est habendum et despiciendum ; quod exprimitur axiomate : Melior est conditio possidentis. Probatur : Imprudenter ageret qui propter rationes leves vel nullas existimaret se teneri ad actum ponendum vel omittendum. Unde agendum est ac si dubium ortum non esset, quod exprimi potest axionjate : In dubio melior est conditio possidentis, sive legis, sive libertatis ; scii, standum est pro ea parte quae ante dubium erat practice certa. Lex scii, et libertas possunt considerari ut duo pos­ sessores iuris : lex possidet vim obligandi, libertas facul­ tatem pro libitu agendi ac disponendi de se et de suis actibus, quod est verum dominium. Possidet autem id quod prius est. Unde quando lex aut obligatio est dubia, manet eadem libertas quam homo prius possidet ; e contra si lex aut obligatio est certa, dum liberatio ab hac lege aut obligatione sit omnino dubia, manet eadem lex. Pos­ sessio scii, est antecedens ius certum libertatis aut legisx. 85. Efformatio conscientiae certae in dubio nega­ tivo. — Conscientia negative dubia potest deponi vi principii reflexi quo efformatur (saltem implicite) con­ scientia indirecte certa, v. g. hoc modo : « Quod omnibus diligenter consideratis certo apparet praeceptum, certo est faciendum ; quod nullo modo apparet praeceptum, certo fieri non debet. « Atqui haec açtio nullo modo apparet praecepta, nam nulla ratio seria indicat esse faciendam ; e contra illa apparet praecepta, quia nulla ratio seria indicat legem qua prae­ cipitur esse sublatam. i. Cfr. S. Alphonsus, Th. M.., 1. I, n. 26 et 27. I DE PRUDENTI CONSCIENTIA 8l « Ergo haec actio hic et nunc omitti certo potest, illa altera certo poni debet ». 86. Axioma : « Melior est conditio possidentis» est principium generale» ita ut valeat ad solvenda omnia dubia negativa, et ideo magis determinatur, et formulis magis particularibus exprimitur, prout variis dubiis iuris vel facti applicatur. Istae formae particulares dicuntur principia subsidiaria quibus magis dignoscitur possessio. Hinc : 1° In dubio negativo iuris: a) Si ratio levis vel nulla probat legem a legitima auctoritate esse latam, vel esse editam aut promulgatam, manet libertas. b) Similiter si ratio levis vel nulla probat legem ad hunc casum vel ad tales sdbditos se extendere, sub mortali praecipere, esse stricte praeceptivam potius quam mere poenalem, poenas de fàcto incurrendas statuere. Quod enuntiatur sub forma magis particulari : In dubio favores sunt ampliandi, et odiosa restringenda; vel : In obscuris, quod minimum est tenendum. c) E contra si ratio levis vel nulla probat legem fuisse revocatam aut abrogatam, — vel cessasse, — vel in ipsa fuisse dispensatum, aut ab ipsa quemdam esse excusatum manet lex1. 2° In dubio negativo facti, cum saepe difficile sit intelligere quaenam pars possideat, principium : In dubio melior est conditio possidentis, sub forma magis determinata enun­ tiatur : a) Modo generali: In dubio standum est pro eo pro quo stat praesumptio, praesumptio autem stat pro parte quae non tenetur factum probare2 ; — aliis verbis : In dubio iidicandum est ex ordinario contingentibus, exceptio enim probari debet. Sic puer 7 annorum praesumitur habere usum rationis ; superior praesumitur non praecipere illicita, nec excedere potestatem suam ; vir timoratus praesumitur non consensisse delectationi pravae. x. Cfr. S. Alphonsus, Th. M. 1. I. n. 27. 2. Ibidem, n. 26. Sumina Theologiae Morali * Π. — 6 82 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS b) Sub forma magis particulari idem principium enun­ tiatur pro existentia actus seu facti : Factum nor, praesumitur sed probari debet. Hinc in dubio facti fundantis obliga­ tionem, manet libertas, uti si levis vel nulla ratio probat me emisisse votum aut iuramentum vel per ipsum me ad hoc obligasse, me fecisse peccatum mortale, damnum fuisse illatum, tempus adesse obligationis inchoandae v. g. diem veneris incepisse, aliquem attigisse annos 7 vel 21. E contra in dubio facti supponentis legem, et ab ea exi­ mentis, manet lex, uti si levis vel nulla ratio probat me recitasse horas, fuisse confessum, satisfecisse voto aut iuramento, solvisse debitum, tempus adesse obligationis finiendae v. g. diem veneris esse transactam, aut me attigisse annum 60 x. c) Item pro conditione aut valare actus seu facti: In dubio standum est pro valore actus, seu : Quod factum est censetur recte factum, v. g. si levis vel nulla ratio probat me non habuisse intentionem et attentionem requisitam in missa vel horis, me iniuste possidere hanc rem, Ba­ ptismum collatum esse invalidum, vinum sacrificii non esse sincerum, confessionem non fuisse integram, etc.1 2 87· Animadversio.— Auctores non semper conveniunt pro quo stat possessio, v. g. in dubio utrum media nox transierit, an possideat libertas manducandi ante communionem, aut lex ieiunium naturale praescribens ; — an creditum sit solvendum si et creditor dubitet de solutione ; — an pater possit invalidate votum filii in dubio an emissum fuerit ante vel post pubertatem aut maioritatem ; etc3. Si rationes ipsorum sint graves, quaestio reducitur ad dubium positivum, et eodem modo est solvenda ; de quo iam est dicendum. Articulus II. De Conscientia positive dubia. 88. Principia certissima extra omnem contro­ versiam posita. — Dubium positivum, quod scii, fundatur supra rationes graves moraliter aequales i. e. ex utraque 1. Cfr. S. Alphonsus, Th. M. 1. I, n. 32. 2. Ibidem, n. 26. 3. Ibidem, n. 38-39. DE PRUDENTI CONSCIENTIA 83 parte aequales vel fere aequales, est serium et ideo impedit certitudinem practicam directam, ac proinde non est negligendum sed attendendum. Conscientia autem debet esse certa (n. 78). Ergo nunquam licitum sed semper illicitum est agere cum dubio positivo practice de honestate actionis hic et nunc ponendae seu cum conscientia positive dubia. Haec scii, non est regula agendi prudenter. Ex dubio autem positivo speculative practico sequitur per se et ordinario dubium practice practicum seu conscientia dubia : qui enim dubitat de honestate actionis in genere, per se et ordinario dubitat de honestate eiusdem actionis in particulari. Hinc sequitur obligatio deponendi dictum dubium, et 1) acquirendi certitudinem de honestate actionis, et quidem directam si sit possibile : qui enim tenetur ad leges servandas tenetur ad illas cognoscendas et inquirendas ; secus esset in ignorantia vincibili et culpabili 5 2) quodsi directam certitudinem habere nequeat, tenetur, antequam agat, acquirere certitudinem indirectam et conscientiam formare vi principii indirecti seu reflexi1 ; 3) quodsi nec certitudinem indirectam habere queat, tenetur tutius agere, scii, abstinere ab actione quae est dubie honesta ; et si omnino agere oporteat, debet facere quod est tutius et quod magis removet a periçulo peccandi etiam materialiter. Hic valet principium : In dubiis practicis via tutior est eligenda. 89. Thesis I. In omnibus dubiis practice practicis semper applicandum est principium : In dubiis tutius est agendum. Est scii, applicandum a) si dubitans veritatem inquirere nolit ; vel b) si medium desit perveniendi ad certitudinem, v. g. si desit tempus examinandi aut adeundi doctum, vel si principium indirectum non cognoscatur, etc. Probatur : In hisce casibus et dubiis efformatio conscien­ tiae certae de actionis honestate est impossibilis, et ideo homo tenetur facere tutius i. e. ab actione abstinere de cuius honestate dubitat, et si agere omnino debeat, tenetur eligere quod magis removet periculum peccandi ; — secus enim voluntarie se in periculum proximum peccandi coniiceret, et actionem ponere vellet sive honesta sit sive npn sit, quod est peccaminosum (n. 78). I. Secundum aliquod ex systematibus probabilitatis: Probabiliorismum, Aequiprobabilismum, Probabilismum, ut postea videbimus. 84 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS In casu ergo dubii practice practici seu conscientiae dubiae valet principium : In dubiis — in quibus ad con­ scientiam certam pervenire non possumus — via tutior est eligenda. 90. Thesis II. Etiam in quibusdam dubiis facti specu­ lative practicis aliquando tutius est agendum,quoties adest certa et absoluta obligatio obtinendi finem seu effectum determinatum et dubitatur non de sola honestate sed et de valore et conditionibus actus, seu de necessitate medii ad finem ita requisiti ut sine eo aliter forsan non obtineretur finis. Unde : In dubiis de validitate actus ponendi tutius est agendum, seu id quo perfecta securitate finis obtinendus attingitur. Ita quoties effectus bonus (v. g. salus, sanitas, saçramentum) absolute est obtinendus, vel malus (damnatio, mors, damnum iniustum) absolute est vitandus, ac dubitatur non de sola hones­ tate, sed etiam de necessitate aut efficacia facti seu medii ad hoc requisiti, seu de actus valore quem procurare vel de damno proprio aut alieno quod impedire quis omnino tenetur. A. v. quoties determinatus effectus est obtinendus aut vitandus, quem usus medii dubie vel probabiliter inepti in periculum adduceret, ita ut effectus posset non obtineri aut vitari. Probatur : i° Qui finem bonum absolute et certo obtinere tenetur, tenetur etiam ad media quibus finis qerto (aut certius) obtineatur, et qui absolute cavere debet malum, cavere debet etiam actionem qua mali periculum addu­ catur. Atqui per solam tutiorem partem certo (aut Certius) obtineri potest finis : ex hypothesi enim medium dubie vel tantum probabiliter aptum, in discrimen adducit finem quem absolute consequi quis tenetur. Ergo illicitum est uti medio dubie vel tantum probabiliter apto, sed aptiora media eademque tutiora sunt eligenda. 20 Fundamentum est quod, si honestas actionis a ratione et conscientia pendeat, non ita valor et efficacia eius aut aversio damni ; nam iudicium nostrum, dubium, persuasio aut systema, non valent mutare naturam rerum nec proinde actum nullum reddere validum, vel agere ut non requiratur id quod ad validitatem actus requiritur, vel facere quod effectus debitus ex aliqua actione oriatur, aut impedire ne DE PRUDENTI CONSCIENTIA 85 damnum ex ea sequatur. Sic dubium vel opinio quantumvis probabilis non potest efficere ut quod non est sacramen­ tum sit sacramentum, vel ut sit medicina quod potius est venenum ; non potest removere periculum non obti­ nendi finem intentum aut damnum incurrendi quod quis timet. Ergo tali periculo se exponere, sequendo sententiam dubiam aut probabilem, non est licitum. « Dicimus, ait S. Alphonsus, Th. M., 1. I, n. 42, nunquam esse licitum uti opinione probabili probabilitate facti cum periculo damni alterius aut sui ipsius, quia huiusmodi probabilitas minime aufert periculum damni : si enim opinio illa est falsa, non evita­ bitur proximi aut operantis damnum, nam si v. g. Baptismus cum saliva collatus revera est nullus, ita ut infans sine Baptismate remaneat, probabilitas in oppositum non potest efficere ut sit validus ». 30 Hisce in casibus enim nulla adest dubitatio aut proba­ bilitas practica pro liceitate partis minus tutae, et ideo efformatio conscientiae certae de actionis dubie validae aut damnosae honestate est impossibilis, quia iudicium reflexum conscientiae (aut systema) incapax est auferendi dubium positivum de valore et efficacia medii et amovendi periculum. Et ideo certa obligatio adest ponendi actionem quae certo obtinebit effectum, et abstinendi ab actione quae forte damnum infert ; — et si ista certitudo haberi nequeat de obtentione effectus, certa adest obligatio ad­ hibendi saltem media aptiora et tutiora ad finem conse­ quendum vel damnum avertendum. Secus agens voluntarie se exponeret periculo dictum finem non consequendi et damnum inferendi» dum tamen, quantum possit, finem obtinere debeat vel malum avertere. Haec obligatio est certa, non quidem directe vi legis particularis quae est dubia, sed indirecte a) vi legis superioris certae (charitatis, religionis, iustitiae) quae hunc finem imponit absolute obtinendum ; b) vel vi obligationis specialis ortae sive ex voto, v. g. si quis se obligaverit ad faciendum tutius, sive ex lege positiva, v. g. sacerdos dubitans an fuerit causa efficax homicidii non potest exercere ordinem sacrum. Ita post damnatas ab Alexandro VII et Innocentio XI laxiorum probabilistarum propositiones, iam docent omnes. 86 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 91. Lex superior quae partem tutiorem imponit est : A. Primo lex charitatis quae aliquando absolute obligat ad bonum certo procurandum proprium aut alienum, vel ad certo vitandum damnum spirituale aut temporale ; et tunc certum est quod non possumus eligere partem minus tutam (etiamsi sit probabilior) sed tenemur eligere partem securiorem et tutiorem, v. g. in materia fidei et necessariis ad salutem, iuxta axioma : Nulla nimia securitas, ubi pericli­ tatur aeternitas. Hinc tenemur a) inquirere de vera religione et fide usquedum perveniamus ad certitudinem, et non excusamur opinione minus probabili (prop. 4 damn, ab Inn. XI2), nec fides est in notitia solum probabili (prop. 213) ; — b) explicite credere et alios docere mysteria SS- Trinitatis et Incarnationis, quamvis forte non sint creditu necessaria necessitate medii (prop. 64 *) ; — c) iterum recipere vel conferre (sub conditione) Baptismum vel aliud sacramentum necessarium, quamvis forte iam fuerit ministratum ; — d) imponere opinionem tutiorem et non docere minus tutam, si attenta communi vel speciali operantis fragilitate, certo coniungitur cum proximo periculo peccandi formaliter, uti facile fieri potest in re luxuriae et vindictae. B. Similiter lex religionis absolute obligat ad reverentiam erga res sacras, praesertim sacramenta, et ideo minister vel suscipiens non potest sacramentum exponere periculo nullitatis ; unde certum est quod non possit eligere partem minus tutam, quando agitur de valore sacramenti (etiamsi sit probabilior), sed tenetur facere vel recipere sacramentum certo validum (Inn. XI prop. 26) aut ab illo abstinere, v. g. si materia vel forma sit dubia, vel dubia conditio ad validam receptionem ; similiter si dubia sit ordinatio sacerdotis, non potest celebrare. ; ' 1 . I i ' i I i i. Cfr. S. Alphonsus, Th. M., 1. I, n. 42-52, et 31. 2. « Ab infidelitate excusabitur infidelis non credens, ductus opinione minus probabili ». 3. « Assensus fidei supernaturalis et utilis ad salutem stat cum notitia solum probabili revelationis, imo cum formidine, qua quis formidet, ne non sit locutus Deus ». 4. « Absolutionis capax est homo... etiamsi... nesciat mysterium SS. Trinitatis et Incarnationis D. N. I. C. ». Cfr. S. Off., 3 maii 1703. 5. « Non est illicitum in sacramentis conferendis sequi opinionem probabilem de valore sacramenti, relicta tutiore », DE PRUDENTI CONSCIENTIA 87 Excipitur a) si sit casus necessitatis gravis et sacramentum certo validum haberi nequeat : tunc ministretur sub conditione, quia tunc praevalet lex charitatis quae magis urget quam religio ; — b) si dubium non reddat sacramentum dubie validum, quia Ecclesia defectum supplet, nimirum : si sacerdos absolvit cum iurisdictione probabili, si matrimonium ineunt cum impedimento probabili iuris ecclesiastici, si sacerdos habet probabilem dele­ gationem ad assistendum matrimonio. At ea quae sunt iuris naturalis vel divini Ecclesia supplere nequit. C. Item lex iustitiae. Et quidem : i° lustitia commutativa obligat absolute et stricte a) ad praecavendum omnino damnum certo iniustum1 proximi. Unde certo tenetur aliquis ab actione abstinere quae potest esse damnosa pro tertio et certi iuris laesiva, quamvis forte non inferat damnum, v. g. a divulgatione secreti vel criminis etiamsi probabiliter iam sit publicum. b) ad procurandum bonum ex officio vel contractu. Sic tenetur medicus adhibere remedia sanitatis tutiora, paro­ chus indicare viam salubriorem, advocatus meliora afferre argu­ menta, notarius consilia, sacerdos ex stipendio missam applicare certo validam. 2° lustitia distributive!, absolute obligat iudicem a) in causis civilibus, quoad factum ius applicans, expectare probationem actoris, secundum axioma : actori incumbit probatio, ac proinde rem possessam relinquere possessori bonae fidei, nisi constet ipsum iniuste possidere. Bonum erlim commune postulat ut dominia sint stabilia et secura, nec multiplicentur lites, et ideo possessio censetur titulus certus et melior est conditio possidentis, donec contrarium probetur. b) quoad ius, ubi adsunt diversae iuris interpretationes, v. g. pro re nondum possessa, tenetur ferre sententiam in favorem illius pro quo stat ratio potior, quia debet tribuere ius secundum momenta causae (Inn. XI prop. 2damn.2). 1. Iniustum id est nisi ratio excuset proportionate gravis, scii, nisi utilitas nostra vel tertii praevaleat damno praecavendo. 2. < Probabiliter existimo, iudicem posse iudicare iuxta opinionem etiam minus probabilem. > 88 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Et si ratio ex utraque parte sit aequalis, suadeat amicam com­ positionem aut rei controversae divisionem proponat (prop. 26 damn, ab Alex. VII*), nisi tamen lex positiva ipsi praecipiat sententiam ferre, quo casu propriam opinionem sibi efformare conabitur. c) in causis criminalibus autem tenetur non damnare quemquam nisi certo sit reus. Homo enim possidet vitam, libertatem, famam iustam, etc. a quibus non est privandus nisi certo sit reus : nocentis enim absolutione respublica minus laeditur quam innocentis con­ demnatione. Hinc axioma : In dubio favendum est reo. 3° lustitia legalis, ratione boni communis et ordinis servandi ac scandali vitandi, certo obligat subditum ad obediendum superiori (etiam iudici) praecipienti rem quae forte est illicita, vel inutilis ad bonum commune, vel excedens limites suae potestatis. Praesumptio enim stat pro superiore, et rectus ordo vetat ne subditi obedientiam denegent nisi certo appareat illum abusum esse sua potestate, tum quia, ait Suarez, de Leg., 1. I, c. 9, n. ii, habet altius ius et illud possidet, tum etiam quia potest habere rationes universales subditis occultas, tum etiam quia alias subditi sumerent nimiam licentiam non parendi legibus, quia vix possunt esse tam iustae, quin ab aliquibus per apparentes rationes possint in dubium revocari12. 92. Thesis III. In dubiis speculative practicis, quae non sunt de validitate actus et de necessitate medii, sed de sola honestate obiectiva actionis et de neces­ sitate praecepti, potest homo in dubio positivo de existentia legis, remanente post diligens examen, sibi efformare .conscientiam indirecte certam de actionis honestate, vi principii reflexi : Lex incerta nequit imponere obligationem, et sic etiam agere quod vide­ tur minus tutum. Ita, post S. Alphonsum, cuius doctrinam Ecclesia declaravit 1. « QuandO litigantes habent pro se opiniones aeque probabiles, potest iudex pecuniam accipere pro ferenda sententia in favorem unius prae alio ». 2. Aliqui, praesertim inter antiquiores, ponunt restrictionem : nisi praeceptum sit nimis difficile, vel grave damnum afferat. Sed id ita intelligendum est, si ex epichia tunc cessare lex praesumi possit. Quod in iure hodierno civili vix accidere potest. r DE PRUDENTI CONSCIENTIA 89 tutam1, — quod saltem de thesi fundamentali sui systematis videtur intelligendum, — docent theologi hodierni fere omnes, contra Tutioristas et Probabilioristas, qui tenebant faciendum esse quod est tutius, vel semper, vel nisi probabilius sit legem non existere. Videntes enim in dubio non esse sufficientem rationem praeferendi unam partem, dicebant imprudenter agere et se exponere periculo peccandi illum qui arbitrarie eligit partem minus tutam. i° Probatur principium : Lex dubia seu incerta non obligat. Lex est regula et vinculum voluntati impositum. Sed regula de facto dirigere, vel vinculum ligare voluntatem nequit, nisi ei applicetur et imponatur. Applicatur autem et impo­ nitur mediante ratione : est enim lex ordinatio rationis ; et quidem applicatur per scientiam i. e. certam notitiam legis. Ergo lex, ut de facto liget, debet innotescere per notitiam certam. Probatur 2a minor : Dubium enim et mera opinio non determinant intellectum ad unum ac proinde non ligant illum ad unam partem, nec proinde voluntatem; id facit sola scientia seu notitia certa. Ita conformiter ad principia S.Thomae, Q. D. de Ver. 17, a. 32. 1. « Plurimos libros conscripsit, sacra eruditione et pietate refertos sive, inter implexas Theologorum tum laxiores, tum rigidiores sententias ad tutam muniendam viam, per quam Christifidelium animarum moderatores inoffenso pede incedere possent...» Litt. Apost., 7 iul. 1871 super conf. tituli Dle Eccl. univ. — Quod etiam hodiernis temporibus verum esse constat ex brevi Pii X, 12 iun. 1905 ad R. P. Gaudé editorem operum S. Alphonsi « quem tuto Omnes in morum doctrinis sequi possunt » ; et ex brevi 2 maii 1906 ad R. P. Aertnijs, discipulum S, Alphonsi, «quem huius studiosus quisque doctrinae inoffenso semper decurrat pede ». Dolendum sane est multos sacerdotes S. Alphonsum quasi ignorare, et sapientissima eius opera relinquere ad consulendum aliquod recens manuale quodcumque 5 imo etian) in pluribus Academiis et Seminariis, alumnos nomen S. D. fere nunquam audire, nisi ad confutandam unam alteramve eius sententiam. 2. En verba S. Thomae : « Ita se habet imperium alicuius gubernantis ad ligandum in rebus voluntariis illo modo ligationis qui voluntati accidere potest (scii, moralis obligationis), sicut se habet actio corporalis ad ligandum res corporales necessitate coactionis. Actio autem corporalis agentis nunquam inducit necessitatem in rem aliam nisi per contactum coactionis ipsius ad rem in qua agit. Unde nec ex imperio alicuius regis vel domini ligatur aliquis, nisi imperium attingat ipsum cui im­ peratur : attingit autem ipsum per scientiam. Unde nullus ligatur per praeceptum aliquod nisi mediante scientia praecepti ». Scientia in praesenti apud S. Thomam, non sumitur in sensu stricto philosophico de cognitione evidenti deducta ex principiis evidentibus ; sed in sensu lato, pro notitia (uti patet ex contextu) seu quacumque cognitione certa; nam nemo dicitur aliquid noscere, scire, habere notitiam, qui non sit saltem moraliter certus. Non dicimus, in praecitatis verbis, S. Thomam attigisse quaestionem 90 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Aliis verbis : Lex incerta non potest directe vi propria obligationem certam imponere : obligatio enim est effectus legis ; effectus autem nequit superare virtutem causae. At­ qui obligatio obiective et speculative incerta est subiective et practice nulla, nam : a) Obligatio est moralis necessitas qua absolute tenemur aliquid agere in ordine ad finem ultimum ; sed incerta necessitas non est necessitas pro nobis, quia ipsa non determinamur nec absolute tenemur ; ergo. b) Quoad hoc idem est psychologice status dubitantis, ac si lex non esset : homo enim, in casu dubii, non se sentit ligatum, non est conscius cuiusdam ligaminis seu vinculi obligantis. c) Conditio ut lex subiective obliget, est ut nobis intimetur et innotescat ex promulgatione ; quando lex est incerta, ipsa non innotescit sed solum eius dubium aut incertitude ; ergo non obligat. Cfr. I-II, q. 90, a. 4. Obiiciunt adversarii : principium esse intelligendum de lege dubie promulgata ; sed lex positiva fere semper est promulgata, et lex naturalis certo promulgatur in unoquoque hominum per rationem ; ergo generatim lex est certa, et tunc antecedit exemp­ tionem a lege ac possidet contra libertatem donec exemptio probetur. Resp. leges esse promulgatas et ideo obligare habitualiter et quasi in actu primo ; ut autem actualiter et de facto ligent, requiritur actualis cognitio quae est quasi promulgatio in actu secundo ; quodsi tunc de lege dubitetur, dubia est quoad hunc casum, nec promulgatur lex in actu secundo, sed tantum promulgatur eius dubium. Utraque scii, debet esse certa : et promulgatio legis et eius notitia : promulgatio enim non debet esse certa nisi quia lex debet certo cognosci posse *. — Ceterum nostram, aut etiam demonstrasse adagium : lex incerta non obligat 5 non enim agit de casu quo adest notitia dubii circa praecepti existentiam, sed de casu quo nulla adsit notitia praecepti. Attamen principium generale ex quo argumentatur S. Thomas, etiam valet in casu praecepti dubii, quia notitia dubii non attingit mentem ita quod eam liget. Principium scii.: nullus ligatur nisi mediante scientia praecepti, non solum ostendit necessitatem notitiae legis sed etiam insufficientiam notitiae dubii, quia cognitio dubii humanam mentem non ligat. Unde alibi concedit dictum Aristotelis, Metaph. X, c. 3 : « mensura debet esse certissima » (I-1I, q. 19, a. 3, 30 ; q. 96, a. 1, 3°). i. Promulgatio scii, obiectiva debet in subiectivam transire ut eadem lex in actu secundo obliget. Per solam voluntatem praecipiendi Deus non obligat formaliter : id est impossibile ; oportet ut communicet notitiam huius voluntatis.Cognitio tamen non est ipsa promulgatio, sed applicatio ipsius ad hominem quae provenit ex promulgatione. Ita DE PRUDENTI CONSCIENTIA 91 non probatur lex possidere contra libertatem moralem, sed potius contra legem possidet libertas ; quamvis enim realiter correlative intelligantur, libertas tamen logice praecedit legem, cum lex sit libertatis restrictio secundum illud Eccli. XV, 14, 15 : « Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui ; adiecit mandata et praecepta sua »x. « Illud dicitur licitum quod nulla lege prohibetur », ait S. Tho­ mas, in IV Sent., d. 15, q. 2, a. 4, ad 2. E contra Tutioristae et Probabilipristae : Nihil est licitum nisi quod moralitet constet fuisse a Deo concessum. 2° Probatur thesis : Conscientia practice certa est legitima regula agendi. Atqui homo in dubio positivo de existentia legis potest sibi efformare conscientiam practice certam de honestate actionis, etiamsi haec sit minus tuta. Ergo legitime potest ponere actionem minus tutam. Prob. min. : Dubium positivum est serium et ideo reddit existentiam legis prac­ tice dubiam, ita ut non possimus magis affirmare quam negare quod lex existât. Certum autem est quod lex, de cuius existentia, omnibus diligenter consideratis, grave existit dubium, in actu secundo non obligat. Quo posito sic efformari potest conscientia certa : « Quod, omnibus diligenter consideratis, non est prohi­ bitum, est licitum. « Atqui haec actio hic et nunc ponenda certo non est mihi prohibita : certum enim est quod lex, omnibus S. Thomas, I-II, q. 90, a. 4 : « Lex imponitur aliis per modum regulae et mensurae. Regula autem et mensura imponitur per hoc quod applicatur his quae regulantur et mensurantur. Unde ad hoc quod lex virtutem obligandi obtineat, quod est proprium legis, oportet quod applicetur hominibus, qui secundum eam regulari debent. Talis autem applicatio fit per hoc quod in notitiam eorum deducitur ex ipsa promulgatione ». Hinc notitia promulgationis obiectivae seu legis applicatio est quasi altera promulgatio, scii, subiectiva ; et a pluribus simpliciter vocatur promulgatio, etiam a S. Alphonse, qui de ea scribit, Th. M., 1. I, h. 63-66 : « Dicimus neminem ad aliquam legem servandam teneri, nisi illa ut certa alicui manifestetur. Posito enim, ut vidimus, quod leX necessario est promulganda ut obliget, si promulgetur lex dubia, promulgabitur dumtaxat dubium, opinio sive quaestio an adsit lex prohibens actionem, sed non promulgabitur ipsa lex... Si quis quaerere pergat cur lex dubia non obliget, respondebimus hoc succincto argu­ mento ; Lex non sufficienter promulgata non obligat ; lex dubia non est sufficienter promulgata (quia, dum lex est dubia, promulgatur sufficienter dubium, sive quaestio ; sed non promulgatur lex) ; ergo lex dubia non obligat. Qui argumentum hoc inficiari vellet, probare deberet, vel quod lex etiam non promulgata obligat, vel quod lex dubia est vere promulgata... sed nunquam harum propositionum ullam probabit in aeternum ». i. Cfr. S. Alphpnsus, Th. M., 1. I, n. 77. 92 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS diligenter consideratis, incerta non obliget ; atqui in casu, omnibus diligenter consideratis, lex est incerta ; ergo certum est quod in casu me non obligat. « Unde haec actio hic et nunc ponenda certo est licita ». Tale ratiocinium non potest fieri nisi ab illo qui rem diligenter consideravit, quia secus non posset sincere dicere : in casu lex est incerta. i i . ii I Obiicunt adversarii obligationem adesse vi legis superioris seu principii indirecti prohibentis ne nos exponamus periculo peccandi : Qui se exponit periculo peccandi peccat ; qui autem facit id quod videtur forte inhonestum se exponit periculo peccandi ; ergo peccat. Resp. ad M : Qui se exponit periculo peccandi subiective et formaliter, peccat, conc. ; qui se exponit periculo peccandi obiective et materialiter, subd. : si periculum provenit ex negligentia in inquisitione, conc.; si etiam existât post diligentem inquisitionem, nego ; hoc ultimum enim non probatur ; imo si esset verum, deberemus semper habere certitudinem perfectam quod est impossibile, et cum multa occurrant dubia practica, maxime id exponeret periculo fortjialiter peccandi1. Ad mtn ■ Qui facit id quod videtur forte inhonestum, si ageret in dubio, se exponeret periculo peccandi, conc.; si dubium resolvit dicendo : quamvis actio forte in se sit inhonesta, tamen mihi certo licitum est illam ponere, exponit se periculo peccandi, subd.: peccandi obiective et materialiter, conc., peccandi sub­ iective et formaliter, nego. Dits. cons. : ergo peccat, si in dubio operetur vel si neglexerit inquirere de existentia legis, conc.; secus, nego. 93. Thesis IV. Etiam in dubio de cessatione vel impletione legis remanente post diligens examen, vi­ detur homo posse acquirere conscientiam certam de actionis honestate, vi principii : Lex dubia non obligat. i; i f, '■ ' , ,. j Ita contra S. Alphonsum et recentiores Aequiprobabilistas cum quibusdam aliis3, docent fere omnes Probabilistae, in hac thesi secundaria3 a S. Ligorio recedentes. I. Cfr. S. Alphonsus, Th. M., 1. I, n. 82. 2. Etiam quidam Probabilistae puri id tenent, inter quos d’Annibale, Summula Theol. Mor., I, n. 244. 3. Thesis est secundaria, quia non agit de principio, sed tantum de principii applicatione ad quosdam casus, et quia, ut aiunt Mechlinienses, Th. Mor. gen., ed. 3, η. 190, q. 6 : « Vera quidem, non ita magna tamen, hic est distantia. Enimvero 1) practice aequiprobabilistae raro invocant principium possessionis in favorem legis : nimirum in solo dubio seu probabilitate facti, non autem iuris ; nam ipsi admittunt legi satisfieri per impletionem probabilem probabilitate iuris ; et sic qui legit horas DE PRUDENTI CONSCIENTIA 93 Probatur : Ad differentiam dubii negativi, dubium posi­ tivum est serium ; et ideo si graves adsint rationes existi­ mandi quod lex non amplius existât vel quod fuerit adimpleta, tunc fit actualiter incerta et practice dubia saltem quoad hunc casum, ac proinde certum est quod non amplius in praesenti casu me obligat. Unde conscientia certa efformari potest eodem modo ac in thesi praecedenti. Obiiciunt tamen : Melior est conditio possidentis. Atqui lex est certa, cessatio vel adimpletio dubia. Ergo lex possidet ius ut impleatur et est implenda. A. v. legi certae nequit satisfieri adimpletione dubia. Resp. : i° Principium : Melior est conditio possidentis, secundum multos non valet de dubio positivo nisi in re iustitiae ubi adest vera possessio in sensu proprio (n. 91), in aliis autem materiis de solo dubio negativo (n. 84) ; saltem contrarium non probatur. 20 Dato quod principium in omni materia valeat, resp. : Lex non est amplius certa ac proinde ipsa possessio fit dubia. Ex eo enim quod ante exortum dubium aderat certa obligatio, non sequitur quod obligatio remaneat. Sic v. g. ridiculum est dicere quod debemus praesumere non implevisse quia certo antea tenebamur implere. Omnis scii, obligatio probanda est, quia est libertatis restrictio ; ad hoc non sufficit probare anteriorem existentiam legis sed eius obligationem actualem1. secundum illum modum qui probabiliter tantum sufficit, ad iterum eas legendas non tenetur : ratio, quia lex, quatenus plus requirit, dubia est, lex autem dubia non obligat (Cfr. S. Alph., 1. I, n. 97, 185 ; 1, IV, n. 112, 700 ; H.A., tr. 15, n. 34). Porro probabilitas facti rarius aderit : si enim dubium est de ipso facto impletionis, saepe vel levis tantum ratio erit dubitandi adeoque spernenda, vel tanta erit probabilitas facti, ut ad moralem certitudinem pertingat. Restant igitur casus illi in quibus, in dubio de cessatione legis, vera adest probabilitas facti, lamvero 2) plura dantur principia quorum ope, iuxta omnes, libertas etiam tunc iuvatur. Sic aequiprobabilistae, duce S. Alphonso, 1. VI, n. 477, resolvunt dubitantem an peccatum mortale omiserit, non teneri ad confitendum, si diligens fuit in suis peccatis confitendis ; si vero solet esse negligens, aegre, etiam iuxta probabilistas puros, ob praesumptionem contrariam, dubium factae confessionis ad veram probabilitatem assurget. Ita etiam aliud est principium quod saepe solvit dubium : « In legunt conflictu praevalet lex superior» ; undê, in dubio an recitatio officii, auditio sacri vel observatio ieiunii, ad quae lex certe obligat, sint sanitati obfutura, ad nihil teneris ; quia praevalet lex naturalis seu ius servandi sanitatem (S. Alph., 1. V, n. 154). Alia etiam principia usuvenire possunt, v. g, « Via non est aperienda scrupulis »; « Leges positivae non obligant cum gravi incommodo » ; haec enim frequenter timenda erunt, si quem obligemus ad praeceptum implendum cui iam probabiliter satisfecerit (S. Alph., 1. V, n. 177) ; et sic porro ». Cfr. etiam de Caigny, De Gemino Probabilismo licito, p. 109-115. I. Aiunt Aequiprobabilistae recentiores principium : Melior est conditio possidentis esse primarium et generalissimum ; principium vero : Lex dubia non obligat, esse secundarium, a primario derivatum ac proinde 94 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS I J 3° Hinc non dicimus : Legi incertae satisfit adimpletione dubia; sed : lex non est amplius certa, ac proinde ei satisfieri non debet. { i 94* Corollaria. — i. Quamvis sequi Probabiliorismutn in dubio sit tutius, simpliciter tamen tutum est, in casu dubii, agere ad modum Aequiprobabilistarum et Probabilistarum, quia certo removet periculum peccandi formaliter. ( ; ; j I j 2. Nam non semper debemus agere omnino tutius, quod absolute removet omne periculum peccandi, sed sufficit quod agamus tuto, ita ut caveamus id quod non est tutum i. e. quod non sufficienter removet periculum peccati aut damni. Nihil scii, prohibet id quod est minus tutum (respectu peccati materialis), iam simpliciter et sufficienter esse tutum (respectu peccati formalis), quia Omne remoyet periculum peccati formalis. ( ! ) j ■ I 3. Imo Probabiliorismus videtur supponere principium : lex incerta non obligat. Statuit enim licitum sequi opinionem probabiliorem, relicta minus probabili pro lege. lamvero haec regula nequit certo probari nisi quia lex minus probabilis, utpote incerta, non obligat. Sed id aeque fere probat principium Aequiprobabilistarum et Probabilistarum, quod tamen Probabilioristae reiiciunt1. i i ( * ' H ■ 1 4. In casu quo finis non sit impositus, sed quo aliquis absolute velit illum consequi, debet etiam, ad prudenter agendum, certa aut tutiora adhibere media quibus finis certo obtineatur, v. g. s; quis velit lucrari indulgentiam aut veritatem cognoscere. Quapropter sat otiosum et imprudens est, tempore iubilaei, indicare fidelibus plures modos probabiles quibus illud forsan lucrari possint ; quia tales modos adhibendo incurrunt periculum non lucrandi. 5. Falso quidam impugnant differentiam esse inter necessi- I ,( tatem medii et necessitatem praecepti, dicentes omnem legem esse medium necessarium ad finem. Aliud enim est medium i '■ 'i ; * : > '·■ ab ipso limitandum. — Id tamen non videtur admittendum. Nam principium : lex dubia non obligat, non admittit exceptiones ; etiam in casu quo propter finem absolute obtinendum sit tutius agendum,obligatio oritur non ex lege particulari dubia, sed ex lege superiore quae tunc urget Certa. E contra principium : Melior est conditio possidentis, potius videtur restringendum ad materiam iustitiae aut ad dubia facti. S. Alphonsus diversimode de hoc puncto locutus est. In Confess, diretto, c. i, n. n primum locum assignat principio possessionis, idemque videtur significare in Hom. apost., tr. 1, c. 2, n. 14 ; at in ultima redactione Th. Μ·> 1. I> η. 26, haec habet : ’« Horum principiorum (reflexorum) principalissimum est illud quod Lex dubia non potest certam inducere obligationem... Ex hoc autem primo, efformatur secundum illud principium : Melior est conditio possidentis ». Cum autem iste textus sit posterior et inveniatur in opere stricte theologico, est potior habendus atque praesumitur melius exprimere definitivam mentem S. Doctoris. i. Cfr. Prümmer, Th. Μ., I, η. 346, i ; et Vermeersch, Th. M., I, n. 360. I i ! ; ! ! i I 1 'I DE PRUDENTI CONSCIENTIA 95 solummodo necessarium quia praeceptum ; aliud medium de se necessarium et praeceptum quia medium. 6. Non placet quod aliqui recentiotes dicunt1 : tutius esse agendum in dubiis quae respiciunt veritatem (aut valorem) rei secundum se, quae sumitur secundum rationem commensurationis seu debiti ad alterum, de qua est virtus cardinalis Iustitiae; non tutius sed etiam probabile minus tutum posse fieri in dubiis quae ordinem dicunt ad solum operantem, et sunt de illis quae sumuntur secundum commensurationem ad operantem seu de solis operantis dispositionibus, de quibus sunt Fortitudo et Temperantia cum virtutibus adnexis. A. v. in operationibus voluntatis ad alterum esse tutius agendum, e contra in passionibus seu affectibus operantis, ita applicando quaestioni praesenti doctrinam S. Thomae de divisione virtutum moralium2. — Sed a) non est agendum tutius in omnibus quae ordinem dicunt ad alterum, sed solum in materia iustitiae proprie dictae, et in actibus religionis quae versantur circa validitatem sacramenti ; non autem in aliis actibus religionis aut in aliis virtutibus iustitiae adnexis ; b) etiam in iustitia proprie dicta, non est tutius agendum in dubiis iuris, quando ius alterius est incertum, sed in solis dubiis facti, quando ius alterius est certum ; c) extra materiam iustitiae, V. g. ex charitate, etiam aliquando est tutius agendum, etiam in iis quae respiciunt solum operantem, v. g. in dubiis quae spectant necessaria necessitate medii ad salutem, et in iis quae dubio vel probabili periculo exponerent peccandi formaliter. Non ergo recedendum est a distinctione recepta inter necessi­ tatem medii et necessitatem praecepti, validitatem actus ad finem et solam honestatem (n. 90). Articulus III. De Conscientia opinativa seu probabili. 95. Notiones et Principia certa extra controversiam posita. — Conscientia opinativa seu probabilis proprie est illa quae propter rationes absolute graves et relative graviores iudicat, quamvis non firmiter sed cum gravi formidine oppositi, actionem aliquam hic et nunc ponendam esse licitam vel illicitam. Oriri potest, vel quia conclusio deducitur ope principii incerti sed probabilis, vel quia applicatio principii certi ad hunc casum particularem est incerta, sed solum probabilis. In utroque casu deest con­ scientia certa. Talis conscientia per se non est regula agendi prudenter, 1. Ita Beaudoin, Sertillanges et Dumas. 2. I-II, q. 70, a. 2 ; II-II, q. 57, a. 1 ; q. 58, a. 10. 96 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS quia non est conscientia certa, et ideo est deponenda sive ulteriore inquisitione et acquisitione certitudinis di­ rectae, sive, si ista haberi morali diligentia nequeat, acqui­ sitione certitudinis indirectae vi principii reflexi. Et quidem 1) in probabilitatibus practice practicis, si in datis ad­ junctis non possit ullo modo conscientia practice certa haberi, tenetur homo eligere partem legis et facere quod est tutius, etiam si lex probabilius non existât ; ne scii, se exponat periculo peccandi, ut dictum est n. 89 ; 2) item in probabilitatibus speculative practicis de actus validitate, si agatur de fine absolute obtinendo et de valore actus forsan necessarii ad finem impositum, tenetur homo facere quod est tutius, ne incurrat periculum non obtinendi finem ; iuxta dicta n. 90 ; 3) e contra in probabilitatibus speculative practicis de sola actionis honestate, conscientia certa efformanda est vi cuiusdam principii reflexi. At de principio reflexo ad­ hibendo non Omnino perfecte concordant moralistae, dis­ putantes an possit eligi minus tutum etiam si obligationem adesse sit probabilius. 96. Thesis. In statu verae et stricte dictae opinionis speculative practicae de sola actionis honestate et inhonestate, remanente post diligens examen, debet homo, antequam agat, conscientiam efformare prac­ tice certam vi principii reflexi ; quod est diversum in diversa theologorum sententia. Secundum Probabilistas semper id facere potest ex principio : Lex incerta non obligat, et ita licite agere id quod est minus tutum, etiamsi probabilius sit obligationem existere vel non ces­ sasse ; nisi tamen valde notabiliter probabilius sit, quia tunc lex est practice certa (ut dictum est n. 80) ; — secundum Probabilioristas et Aequiprobabilistas non semper, nam si lex sit certo probabilior, erit servanda, cum iam sit quasi practice certa, secundum principium : In incertis verisimilius est agendum. Probatur : i° Debet homo, antequam agat, ex principio reflexo sibi efformare conscientiam certam, quia haec sola est regula agendi (n. 78), et in casu non potest haberi nisi indirecte ex principio reflexo. DE PRUDENTI CONSCIENTIA 97 2° Debet tutius agere et legem servate in casu quo ista sit valde notabiliter probabilior, quia time lex est aequivalenter seu quasi practice certa et valet principium : Verisimilius est agendum, ut iam admittunt omnes (n. 80). 3° E contra potest minus tutum agere si libertas sit probabilior, ex principio : Lex incerta non obligat, quia in casu lex est plus quam stricte dubia ; in quo iam omnes concordant. 4° Unum punctum manet controversum, nempe si lex sit simpliciter sed certo probabilior, an adhiberi possit principium : Lex incerta non obligat; aut adhibendum sit illud aliud : In dubiis verisimilius est agendum. Totum punctum controversiae in eo situm est, an omnis opinio in sensu srticte dicto philosophico intellecta, semper aequivaleat certitudini practicae late dictae. A. Id negant Probabilistae et ideo dicunt : si solum probabilius sit legem existere, quamvis rationes pro lege sint graviores, non tamen sunt practice certae, quia manent rationes graves contra illam, et ideo certum est quod lex est incerta, et certo indicamus quod non obligat. Quo posito sic efibrmant sibi conscientiam certam : « Quod, omnibus diligenter consideratis, non est pro­ hibitum est licitum. « Atqui haec actio hic et nunc ponenda certo non est mihi prohibita : « certum enim est legem incertam non obligare ; « atqui, quamvis potius existimem hanc legem existere et nunc obligare, et huic sententiae adhaeream, tamen id non existirno cum certitudine etiam late dicta, et ideo lex est mihi incerta ; « ergo certum est quod in casu me non obligat, « Ergo haec actio hic et nunc ponenda, omnibus diligenter consideratis, mihi cert° est licita ». E contra Aequiprobabilistae distinguunt : Vel sententia est paulo probabilior ac excessus rationum modicus, et tunc in praxi est dubie probabilior, et fere seu moraliter aeque probabilis, quo casu censetur dubia, et non obligat propter principium : Lex dubia non obligat. B. Summa TheologiM Moralia II. — 7 98 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Et tunc efformant sibi conscientiam certam simili processu ac supra. Vel est certo probabilior etiam unico gradu (morali), et hoc in praxi est impossibile nisi sit notabiliter probabilior et excessus rationum sit notabilis : tunc autem est practice certa certitudine late dicta et imperfecta (n. 80). Quod etiam fatentur Probabilioristae. Animadvertunt autem Probabilistae multos gradus probabili­ tatis inveniri inter aequalem probabilitatem seu dubium strictum et certitudinem practicam ; mirum autem esset quod practice nullum cum certitudine distinguere valeremus, ita ut opinio vel aequivaleret dubio vel aequivaleret certitudini, et practice non daretur status medius inter dubium strictum et certitudinem. Id videtur incredibile, aiunt, et nihil aliud est nisi unum ex principalioribus statibus mentis eliminare. Contra quod obiiciunt Aequiprobabilistae cum S. Alphonso1 : Quod est certo probabilius est notabiliter probabilius, secus in­ tellectus non posset certo et evidenter i. e. sine haesitatione ulla affirmare quod sit probabilius. Quod autem est notabiliter proba­ bilius, est practice certum (n. 80). Respondent Probabilistae principium non esse semper et neces­ sario verum, quia, ut. videtur, vir acuti ingenii potest certo perspi­ cere alterum esse altero ptobabilius, quamvis tamen parum vel saltem non ita notabiliter probabilius sit ; saepe tamen pro multis quaestionibus et ingeniis illud verificari, unde quod aliquid sit certo probabilius ordinario erit signum quod est notabiliter probabilius, et ideo Probabilistae hodierni, utpote moderati (saltem spectatis suis principiis), et Aequiprobabilistae practice parum differunt. Illi enim docent esse servandam legem nota­ biliter probabiliorem ; hi autem legem certo probabiliorem, at addunt talem non esse nisi sit notabiliter probabilior. Unde patet hanc disputationem in praxi esse minoris momenti. Controversiae 97. varia argumenta et responsa pla­ ceat referre quibus aliquo modo diudicari quaestio possit. I. Aiunt Aequiprobabilistae et Probabilioristae: Quando aliquid est certo probabilius, contrarium non est amplius probabile, ac proinde non licite illud agimus. Resp. Probabilistae, dist : Contrarium non est amplius probabile in sensu stricto et philosophico i. e. dignum ut nostro iudicio ipsi adhaereamus, conc.; non est probabile in sensu lato et morali i. e. fundatum in rationibus gravibus, subd. : si rationes ex iisdem principiis petantur in quibus I. Cfr. S. Alphonsus, Th. Μ., 1.1, n. 56, 67, 77 ; et Dies, anni 1762. DE PRUDENTI CONSCIENTIA 99 fundatur sententia probabilior, vel si haec notabiliter illam excedat, conc., secus, nego. Obiectio contendit probabilitatem unius propositionis elidi a probabilitate alterius probabilioris. Sed elisio unius probabilitatis ab altera non consistit in hoc quod una ab altera destruatur, sed in eo quod altera vim auferat movendi intellectum ad pru­ dentem assensum speculativum. Servat tamen minus probabilis vim movendi intellectum ad iudicandum simul quod opposita probabilior non sit certa. Et hoc ipse S. Alphonsus aliquando confessus est : « Recte res­ pondent auctores nostri falsum esse : maiorem probabilitatem elidere minorem, nisi quando illa minor probabilitas ex eodem principio hauriatur, vel nisi opinio probabiliter habeat pro se tam convincens argumentum ut contraria vere improbabilis, vel non amplius graviter ac certo probabilis videatur12». Fatemur tamen S. Doctorem id postea non amplius tenuisse, sed potius docuisse contrarium’. II. Arguunt recentissimi Aequiprobabilistae : In omnibus tenemur sincere tendere ad veritatem et conformitatem cum ordine obiectivo ac lege aeterna, seu cum ratione et voluntate divina hunc ordinem statuente ; ac proinde si ad illam certo pervenire sit impossibile, tendere debemus quantum possumus et amplecti quod propius ad illam accedit : in incertis scii, verisimilius est eligendum. Atqui qui eligit quod iudicat minus probabile, non tendit sincere ad veritatem et legem aeternam, quia id non facit quantum potest. Ergo non facit quod çlebet et peccat. a) Ad hoc animadvertunt quidam argumentationem, si recta sit, etiam probare — quod tamen negant Aequiprobabilistae—adhae­ rendum esse sententiae paulo probabiliori, quia in ea maior est spes sese conformandi obiectivae veritati et legi aeternae. Imo logice ducere ad tutiorismum : si enim sit obligatio tendendi quantum possumus ad conformitatem Cum lege praeceptiva boni quae non obligat pro semper, multo maior erit tendendi ad conformitatem cum lege prohibitive mali quae pro semper obligat ; id autem nunquam melius obtinebimus nisi agendo quod est tutius. 1. Diss. anni 1755, η. Σ3· 2. Ita in Deci, syst., app., n. 21, dixit unam probabilitatem alteram elidere. Sed id intelligendum eSt subiective et quoad nos, quia aequali aut minori adhaerere non possumus ; non autem objective et in se. Quod si etiam docuerit maiorem probabilitatem, si sit certa, auferre obieçtivam probabilitatem minorem (Th. M., 1. I, n. 71), id dixit tantum quia existimavit opinionem nobis videri ncn posse certo proba­ biliorem, nisi sit notabiliter probabilior, et habeat pro se tam convincens argumentum ut contraria non amplius graviter ac certo probabilis videatur. IOO SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Hoc autem praetermisso, ita breviter respondent Probabilistae ; In omnibus tenemur sincere tendere ad veritatem et conformitatem cum lege aeterna, dist. : i. e. debemus co­ nari ut legem cognoscamus et illam moraliter certo cogni­ tam observare, conc.; quando legem moraliter certo cognoscere non valemus, debemus eligere et agere quod est probabilius, nego. Non sincere tendit ad veritatem et legem, qui non facit serios conatus ad legem cognoscen­ dam, conc.; qui serio conatur sed eam certo cognoscere non valet, nego. b) Cum autem res sit maioris momenti, etiam plenius responsum afferri potest. Quod antequam tradamus, notandum a) cum S. Alphonso’, respectu nostri legem aeternam non esse propriam legem, sed solam legem naturalem i. e. rationem nostram (quae est legis aeternae in nobis participatio) nos obligare ; unde in Maiore argumenti nihil aliud dicitur nisi quod in omnibus tene­ mur sequi rationem, et si nil certi dicat, tenemur sequi quod est probabilius — ; β) Maiorem posse intelligi de solis principiis directis rationis et legis aeternae, vel et de principiis indirectis et reflexis. Quo posito sic respondent Probabilistae : i° Si agitur de principiis directis simul et reflexis, nil enun­ tiatur nisi quod omnes admittunt, scii, nos agere non posse nisi id quod certo videtur licitum seu legi conforme, i. e. non posse agere nisi cum conscientia certa (directe aut indirecte) de actionis honestate, quae conscientia tamen etiam effprmari valet ex principiis indirectis. 2° Si agitur de solis principiis directis, resp. : In omnibus tenemur sincere tendere ad conformitatem cum recta ratione et lege aeterna ac voluntate divina, et si non possumus ipsis certo conformari, tenemur id facere quantum possumus, dist. : si agitur de veritate quaerenda et de actibus intellectus, conc. : absurdum v. g. foret in quaestionibus dogmaticis et speculativis eligere quod est minus probabile, vel non inquirere quid sit probabilius ; et similiter absurdum foret in quaestionibus moralibus non prius, quantum moraliter possibile sit, directam quaerere certitudinem de existentia legis, ut dictum eSt n. 88 ; — si agitur de actibus voluntatis et de rebus agendis, subd. : si recta ratio, lex aeterna, voluntas Dei certo praecipiunt, conc.; si non praecipiunt aut non certo, nego. Recta ratio enim et lex aeterna non obligansemper ut ipsis conformemur, sed si praecipiant ; et voluntas Dei obligat tantum si velit nos aliquid velle ; insuper requiritur ut id certo cognos­ camus. — Ceterum, ut dictum est, cum eadem ratio et lex aeterna etiam dictent legem incertam non obligare, si non i. Th. Μ. . I, n. 72. « Lex aeterna respectu hpminum non est propria lex ; propria enim leX quoad ipsos est ex naturalis. » Cfr. n. 77. DE PRUDENTI CONSCIENTIA ΙΟΙ sequimur legem incertam quamvis probabiliorem, adhuc legi aeternae et rationi conformabimur secundum principia altiora per iudicium reflexum. III. Instant ; Voluntas, ut prudenter operetur, debet sequi iudicium intellectus. Atqui voluntas sequens sen­ tentiam minus probabilem, non sequitur iudicium intel­ lectus, sed potius vim et conatum infert intellectui ut iste non proprium iudicium sequatur, sed a parte quae veri­ similior apparet ad partem quam non habet ut veram contra suam naturam flectatur. Responderi potest : Est confusio inter ordinem specula­ tivum et practicum. Voluntas non potest recte et sine culpa flectere intellectum ad adhaerendum parti minus probabili tamquam verae, — ut quidam Probabilistae erronee dixerunt; — sed ipsa non tenetur servare legem probabiliorem, quia haec non est certa. Et tamen sequitur iudicium intellectus qui non solum iudicat tales rationes esse graviores et illis esse adhaerendum, sed simul iudicat eas non esse certas ac proinde legem non obligare. Et huic indicio intellectus et legi superiori conformatur volun­ tas, et ita nullam vim intellectui infert1. i. Recentiores Probabilistae ita suum propugnant systema, ac si necessarium et unicum eius fundamentum esset principium : Sub influxu voluntatis, intellectus potest tum physice tum etiam ratior abiliter et prudenter cohibere iudicium, scii, assensum sententiae magis fundatae, et adhaerere minus fundatae. Quod principium adversarii facillime probant omni sanae philosophiae contrarium, apud veteres scholasticos inauditum, experientiae psychologicae repugnans, ac rectae rationi et prudentiae adversum ; Unde Probabilismum sine multo conatu se evertere glo­ riantur. Aliter et sapientius locuti sunt antiquiores Probabilistae, dicentes intellectum prudenter, imo necessario, non posse amplecti nisi id quod apparet magis fundatum ; at legem etiam verisimiliter existentem non obligare, quia ideo non fit moraliter certa. Audiatur Layinann, Th. M., 1. I, tr. i, c. 5, n. 6 : « Licet omnis pars quaestionis, si probabilis sit, opinantium assensum gignere possit, absolute loquendo, non tamen id potest in omni intellectu. Si enim tibi pars opposita quaestionis proba­ bilior videatur, seu maiora rationum momenta in illam partem perspicias ; icet assensum omnem cohibere tunc possis, tamen ex hypothesi quod alteri parti assentiri velis, necesse est ut probabiliori assentiaris ; alteri aptem, quae minus probabilis tibi apparet, assentiri tunc non potes. Si enim minus probabili assentiaris, seu veram iudices, hoc ipso oppo­ sitam falsam aestimas ; quod fieri non potest dum ea tibi probabilior seu verisimilior apparet : propterea quod intellectus iudicativus secundum specificationem non omnino liber sit, sed a rationibus et motivis propositi obiecti determinatur. Neque huic doctrinae adversatur S. Thomas I-1I, 17, a. 6, ubi ait, in iis apprehensis quae intellectum non convincunt, in potestate nostra esse assentire vel dissentire. Id enjm absolute verum 102 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Ex allatis argumentationibus unusquisque iudicium aliquod sibi efformare poterit. At quantum ad praxim, ut diximus, quodnam eligatur systema non multum refert, dummodo Probabilismus intelligatur vere moderatus et infra iustos limites contineatur sanae prudentiae. 98. Animadversiones practicae.—i.Probabiiistae alii intelligunt opinionçm solide probabilem relative ad oppositam. Et hi concordant in substantialibus cum Aequiprobabilistis et ap­ pellari possunt Probabilistae moderati1. Alii solide probabilem habent omnem opinionem absolute et in se probabilem, quin de relativa probabilitate curent. Negant scii, usum opinionis pro­ babilis inter limites esse coarctandum, ac illicitam evadere partem cui opponitur altera quantumvis etiam evidenter probabilior2. Est Probabilismus absolutus, qui viam aperit ad Laxismum. Etiam duplex adest systema Aequiprobabilismi. Alii, mitiores, aiunt S. Alphonsum nunquam intendisse condere novum systema a Probabilismo moderato substantialiter diversum, sed illud voluisse coarctare inter iustos limites, ponendo restrictionem : quod est certo probabilius est valde notabiliter probabilius, et ideo est practice certum. Hinc nunquam enuntiavit axioma Probabilioristarum : In dubiis verisimilius est eligendum, tamquam absolute verum, nec ut proprie dictum principium reflexum, sed solum tamquam expressionem hujus doctrinae : in moralibus, quando ad perfectam certitudinem pervenire non possumus, tenemur contenti esse certitudine late dicta et eligere probabilius, non quidem omne id quod est probabilius, sed quod est certo probabilius quia id proxime ad perfectam certitudinem practicam accedit. Et sic intelligunt S. Alphonsum dicentem, Th. M., L I, n. 56 : « Ubi veritas clare inveniri nequit, tenemur amplecti est : quia potest intellectus imperio voluntatis moveri ut, omissa con­ sideratione rationum pro una quaestionis parte, consideret et aestimet rationes pro opposita parte occurrentes. Sed stante hypothesi sive in sensu composito, dum, inquam, una pars contradictionis verisimilior apparet quam pars opposita, non potest intellectus illi dissentire et huic assentiri : quia id fieret sine ratione, imo contra rationem... » Et n. 7 : « Haec... ostendunt licitum esse probabilem sententiam in operando sequi. Quod autem id fieri possit, tametsi ipsi operanti specu­ lative minus probabilis, et opposita probabilior appareat, inde ostendi debet quia speculativa illa opinatio, eo ipso quod incerta et fortasse falsa sit, non potest esse regula operationis : consequenter operans aliam regulam eamque certam sectari debet ; videlicet quod in dubiis quaestio­ nibus circa mores quisque operari potest secundum sententiam quam viri docti esse probabilem et in praXi tutam defendunt. Neque vero tunc agit contra propriam conscientiam, cum conscientia non sit specu­ lativa aliqua opinatio, sed practicum certum iudicium de agendo ». Eodem modo Suarez, De Vol. et inyol., disp. X, sect. 1, n. 5 ; Lessius, de Act. Hum., q. 17, a. 6 ; Pallavicini, in I-II, disp. 8, q. 6, a. 4, n.9; Vasquez, in I-II, disp. 67, c. 1, n. 4. 1. Ita, praeter illos qui in Ordine Praedicatorum adhaeserunt Proba­ bilismo, etiam Suarez, Vasquez, Lugo, Lessius, Laymann, Sylvius, Palaüs, Viva, Abelly, Reuter, Voit, et plures recentes. 2. Citantur Lacroix, Arsdékin, Illsung, Ballerini, Bucceroni. DE PRUDENTI CONSCIENTIA 103 saltem opinionem illam quae propius (omnino) ad veritatem accedit, qualis est opinio (certo) probabilior ». Et hi non differunt quoad substantiam a Probabilistis moderatisl. :— Recentes autem rigidiores2 sunt et affirmant principium Probabilioristarum : In dubiis verisimilius est eligendum, esse principium reflexum quo conscientia certo efformari debet in statu opinionis, etiam si opinio certo probabilior non esset certa certitudine late dicta ; quae tamen hypothesis in praxi non verificatur. Et hi principialiter magis accedunt ad Probabiliorismum. Imo etiam duplex est Probabiliorismus. Alii mitiores, uti veteres et inter recentiores Billuart, non tam multum recedunt in variis practicis solutionibus ab Aequiprobabilistis et Proba­ bilistis moderatis ; alii rigidiores, ut Concina et Patuzzi, omnino accedunt ad Tutiorismum. 2. Saepius dicunt Probabilismum in praxim deduci non posse quia non est certus, cum plures theologi ipsi opponantur. Sed idem posset opponi Aequiprobabilismo, cum ipsi contradicant Probabilioristae. Hoc argumentum autem non valet nisi pro illis qui existimant se certo videre Probabilismum (aut Aequiprobabilismum) esse falsum aut illicitum ; pro aliis non valet quia agere possunt secundum Probabilismum ex auctoritate maioris partis moralistarum nostri temporis, vel etiam forsan ex quodam ratiocinio sibi efformare hac in re conscientiam practice certam. Principium enim : Lex incerta in praxi de se non obligat, videtur sufficienter certum (n. 92). Unde hoc principium in statu dubii positivi vel merae opinionis applicari potest ad efformandam conscientiam certam, nisi obliget lex superior certa charitatis, religionis, iustitiae etc. (n. 91). Aequiprobabilistae et Probabilioristae contendunt in statu opinionis obligare legem superiorem : In incertis verisimilius est eligendum; id tamen sufficienter, cum certitudine, non probant. Usquedum illud probent, practice çerta manet libertas seu ius applicandi principium : Lex incerta non obligat. 3. Olim quidam ut fundamentum Prpbabilismi ponebant axioma : Qui probabiliter agit, prudenter agit. Sed : a) Id non est principium primarium per se vim habens in efformatione conscientiae indirecte certae : prudentia enim requirit Ut nonnisi cum certa agamus conscientia honestatis. Sed valere potest ut consequentia principii primarii : probabilitas scii, est conditio ut possit prudenter efformari conscientia certa ex principio generaliori : Lex dubia non obligat, — Melior est conditio possidentis, — vel : In dubiis verisimilius est agendum. Probabilitas est ratio ut per discursum deveniamus ad conclu­ sionem certam. b) Nec absolute valet de omni probabilitate : ad prudenter enim agendum non sufficit probabilitas tenuis, aut dubia, aut absolute spectata sine comparatione ad rationes oppositas : fieri 1. Ita v. g. Scavini et antiquiores discipuli S. Alphonsi, Aertnijs et de Caigpy. 2. Inter alios, Dubois, Janssen, Ter Haar et W outers e C. SS. R. 104 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS enim potest quod ratio in se absolute probabilis, ex comparatione ad oppositas multo graviores, solidam probabilitatem amittat aut dubie probabilis fiat (n. 74). c) Nec valet sine restrictione, quia indubiis de validitate actus aut necessitate medii non probabiliter est agendum sed tutius (n. 90). Hinc triplex modus Probabilismi est omnino reficiendus : 1) tum ille qui innitebatur solo principio : Qui probabiliter agit prudenter agit 5 — 2) tum Probabilismus laxior, qui etiam leves admittit probabilitates, aut absolutus, qui ad usum levis proba­ bilitatis necessario ducit ; — 3) tum Probabilismus illimitatus, qui non ponit restrictionem et ab usu probabilitatis non ex­ cludit casus de validitate et necessitate medii ad finem. 4. Ex canone 15 Probabilismus applicandus est legibus eccle­ siasticis, non quidem in dubiis facti, sed in casu dubii iuris1. Sed inde non potest argumentum deduci et concludi idem valere pro lege naturali et divina, quia obligatio solius legis ecclesiasticae, non legis naturalis et divinae, tota pendet ab intentione Ecclesiae. 99. De systemate compensationis animadvertendum : 1) Duplex compensatio probabilitatis simul et gravitatis legis, valde difficulter aestimatur in praxi ; unde non est systema aptum ut sit practica regula agendi et conscientiam efformandi pro omnibus, etiam sat excultis. 2) Non solum oritur incommodum ex libera positione actus probabiliter prohibiti, scii, periculum violandi materialiter legem et frustrandi finem intentum a legislatore, sed maius oritur ex impositione omnium praeceptorum incertorum, scii, privatio libertatis et periculum ne homines, propter suam infirmitatem, magis in peccata formalia labantur. Unde aestimare quis posset, in casu opinionis solide probabilis, semper adesse rationem sufficienter compensantem periculi materialiter transgrediendi legem incertam2. 3) Propositio : lex incerta non obligat, videtur sufficienter probata, ut per se possit semper in praxim deduci ; nisi agatur de valore actus et obtentione finis. Aliquid tamen veri in isto systemate habetur, non in quantum tradit debitam regulam agendi et formandi conscientiam, sed in quantum prudentiam monet in applicatione regulae ; nimirum : 1. Id aliqui laxius interpretati sunt, ac si sufficeret dubitare probatos auctores, etiam si agens ipse benignam canonis interpretationem falsam iudicaret, et ita non esse dubium iuris sibi constaret ! Imo addunt : recep­ tae interpretationes aliquot auctorum, post aliquod tempus, fundant interpretationem usualem, a qua non est recedendum. Sed ad usualem interpretationem non sufficit consensus aliquot auctorum ; requiruntur omnes conditiones necessariae ad consuetudinem iuridicam, inter quas imprimis generalis observantia subditorum. Ceteroquin, quomodo talis generalis usus est possibilis pro casibus raro occurrentibus, quibus tamen illi regulam suam applicare intendunt? — Quodsi valeret dicta inter­ pretatio, leges de die in diem semper fierem laxiores. 2. Ita in nova editione (5a) Tractatus de Conscientia ex Theologia Mechliniensi, p. 81 sq. I DE PRUDENTI CONSCIENTIA IOS pro praxi in applicatione cuiuscumque systematis, considerandae sunt omnes circumstantiae subiecti ad videndum an expediat aut an maiora non timenda sint mala. Sed id solum probat principia de efformatione conscientiae in tali vel tali statu esse subiicienda generalioribus principiis de actibus humanis quae totam materiam moralem regunt. Articulus IV. De Recto et Prudenti Usu Opinionum probabiliu m. 100. Quonam systemate probabilitatis uti sit lici­ tum. :— Hic attendenda sunt sequentia : 1) In directione suae propriae vitae moralis, unusquisque potest uti sententiis probabilibus, ad modum unius ex tribus systematibus Probabiliorismi, Aequiprobabilismi aut Probabilismi. Quamvis enim per se et generatim rationi conformius et prudentius erit sequi probabiliorismum quam Aequiprobabilismum, et Aequiprobabilismum quam Probabilismum, ordinario tamen non tenemur agere prudentius et tutius (hoc est de consilio et perfectione), sed solum tuto et prudenter. Aequiprobabilismus autem aut Proba­ bilismus in praxi sufficienter est tutus et prudens, quia removet periculum peccandi formaliter; nisi pro iis cpxicerto viderent tale systema esse falsum, quo casu deberent sequi systema rigorosius. 2) In directione aliorum, non possumus imponere, sed solum suadere proprium systema, aut unam vel alteram sententiam probabilem, quia sacerdotes non sunt legis­ latores nec praecipiunt ; nisi per accidens, si alter in hoc consentiat, aut si alias pro ipso sequeretur particulare periculum. 3) Hinc in praxi non tam multum differunt tria systemata quoad applicationem, si spectentur mores fidelium totius Ecclesiae. lam vidimus id quod est certo probabilius, saepius esse notabiliter probabilius et practice certum pro omnibus (n. 96). Insuper, quod hi probabilius, illi vocant minus probabile ; quod alii minus probabile, alii habent aeque aut magis probabile ; quod aliquibus aeque probabile, aliis minus probabile apparet. Ceterum, si non solum inspiciatur quid licitum stricte sit sed etiam quid expediat Ιθ6 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS vel convenientius sit, uti saepe in praxi fit, adhuc minores erunt differentiae. Sola differentia est pro illis qui ex convictione aliquod systema habent ut practice certum et per seipsos diiudicant omnes sententias ; imo etiam in illis facile fit ut post aliquod tempus sententia quam antea minus probabilem habuerint, iam probabilior appareat, aut vice versa. Et ideo quaestio de modo determinato efformandi conscientiam certam non est tanti momenti ac primo aspectu videatur et a pluribus theologis affirmetur, illum vocantes « systema morale », et in limine ponentes theologiae moralis ac si omnibus tractatibus dominaretur, dum tamen doctrina de actibus humanis, utpote fundamentalior, omnes alias regat1. 4) Ideo intelligitur quod Ecclesia a formali iudicio de systematibus abstinuerit, et contenta fuerit reprobare duas doctrinas extremas Laxismi et Rigorismi : in praxi enim, quoad mores fidelium efformandos non tam multum dif­ ferunt confessarii. 5) Mirum quoque non est si, in medio aevo, talia determinata systemata non inveniantur : pertinet enim potius ad artem directionis animarum quam ad scientiam moralem. Nota quidem erant varia principia reflexa : In incertis verisimilius est eligendum ; — Lex dubia non obligat ; — Melior est conditio possidentis ; — In in­ certis standum est pro quo stat praesumptio ; — In dubiis tutius est agendum, etc., quae alia ab aliis in dubiis conscientiae pro variis casibus et circumstantiis applica­ bantur ut aliquo modo conscientia prudenter formaretur certa, quin res systematice exponeretur, aut unus determi­ natus modus praedominaretur aut omnibus imponeretur. Et ideo omnia systemata aliquid ex auctoribus medii aevi in suum favorem possunt adducere, nullum tamen ibi completum et formatum invenitur. A saeculo XVI autem conati sunt principia ista ad unum reducere supremum ex quo in quolibet casu, in qualibet materia, facile solveretur dubium practicum. i. Aliquando, ob extrinseca adiuncta, quaestio poterat videri maioris momenti : ita, ob acres disputationes, tempore S. Alphonsi. DE PRUDENTI CONSCIENTIA IO7 ιοί. Usus opinionum probabilem est maxima prudentia regulandus, ut rectae rationi sit conformis : facile enim praebet occasionem abusui,ita ut Probabilismus, vel et Aequiprobabilismus, in Laxismum degeneret, si opiniones mere probabiles sine delectu etiam applicentur casibus in quibus determinatus finis sit absolute attingen­ dus, aut si opiniones dubie vel leviter probabiles nimis facile admittantur tamquam vere et solide aut fere aeque probabiles, ut factum fuit s. XVII et etiam hodie ali­ quando acciditl. lamvero 1) ad vitandum primum, sedulo attendendum est in praxi, an non adsit casus de validitate actus aut de necessitate medii ad finem absolute obtinendum, quia tales casus multo occurrunt frequentiores quam primo aspectu videatur. 2) Ad vitandum alterum, quaeritur : quaenam sententia in praxi haberi potest ut serio et sufficienter probabilis ? Ad quam quaestionem solvendam scire oportet, ratione principii seu motivi cui innititur, probabilitatem esse intrin­ secam si innititur rationibus ex ipsa natura rei examinandae (proprietatibus, causis, effectibus, inconvenientibus partis oppositae) petitis ; vel extrinsecam si innititur aliorum auctoritati. Haec supponit intrinsecam, et eo usque durat quousque illa praesumi potest, nam ideo admittimus quod alii affirmant quia eos doctos et veraces habeinus ; quodsi eos in errore versari constet aut fundamentis omnino debilibus inniti, eorum auctoritas pro hoc casu evanescit2. lamvero a) de probabilitate intrinseca, non quidem facti sed doctrinae, recte indicare possunt soli docti, et quidem non mediocriter docti, sed in re morali valde versati : 1. Quaerunt utrum « opinio probabiliter probabilis » sit sufficienter probabilis ut iuxta eam licite agamus. Si sensus obvius sumatur, ita ut vox probabiliter in eodem sensu sumatur ac probabilis (sicut sumi in eodem contextu debet), est illicitum quia « probabilitas de opinionis probabilitate non transfundit probabilitatem in ipsam opinionem ». Ita Marc et Beaudoin. At si probabiliter sumatur in sensu stricto philoso­ phico, pro eo quod est multo probabilius aut quasi practice certum, posset sustineri, et ita inteffigere videntur Noldin (n. 27) et Vermeersch (n. 363). 2. « Vis rationum intrinseca principaliter attendi debet ; auctoritas enim extrinseca non aliud operatur, quam afferre vis intrinsecae prae­ sumptionem » S. Alphonsus, Th. M., 1. I, n. 80. Ιθ8 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS pro ipsis probabile est illud quod, omnibus rite et diligenter consideratis et rationibus in oppositum inter se comparatis, apparet ut incertum sed tamen gravibus rationibus innixum. b) De probabilitate extrinseca indicare possunt docti et indocti. Pro his illud est probabile vel etiam practice certum, quod ipsis dicitur a viro docto (praesertim si auctoritatem habeat ad dirigendos mores, v. g. a parocho vel confessario), si de eius peritia vel de probabilitate ipsius dicti nulla sit ratio seria dubitandi. Cum enim ipsi rationes perpendere non possint, prudenter agunt sequendo iudicium illius de cuius scientia et veracitate non habent rationem dubitandi. Unde S. Thomas, II-II, q. 4, a. 8 ad 2 : « aliquis parvae scientiae magis certificatur de eo quod audit ab aliquo scientifico quam de eo quod sibi secundum suam rationem videatur ». Quod si ratio dubi­ tandi adsit, v. g. quia indoctus videt esse contra communem doctrinam vel modum agendi, tenetur amplius inquirere. c) Pro mediocriter doctis, i.e. non tantum pro theologis, sed etiam pro parochis et confessariis, non tam ex auctorum numero quam ex eorum merito diiudicanda est extrinseca probabilitas : non tam numerandi sunt auctores quam ponderandi1. De quo audiatur Tanquerey, conformiter ad monitum Benedicti XIV : « Confessarii praecipue tenentur huiusmodi studio incumbere... Quare Benedictus XIV eos admonet « ut in re dubia, propriae opinioni non innitantur sed, antequam causam dirimant, libros consulant quamplurimos, eos cumprimis quorum doctrina soli­ dior, ac deinde in eam sententiam descendant quam ratio suadet ac firmat auctoritas » (Const, apost. de praep. ad lub. a. 1750, § 21). a) Non innitantur videlicet propriae opinioni, quae saepe fal]ax est : plus enim sapientiae in plurium quam in unius iudicio invenitur, b) Libros plurimos consulant, ad facilius idem incom­ modum praecavendum : quod enim unum auctorem fugere potuit, non tam facile multos fugit, praesertim si non ad eamdem scholam, sed ad diversas scholas pertinent : experientia enim constat quam facile auctores eiusdem scholae, absque ulteriori I. « Probabilitas extrinseca magis aestimanda est ex doctorum merito et eruditione, necnon ex studio et diligentia in rei veritate indaganda, quam ex eorum numero; possunt enim decem vel plures auctores tepere aliquam opinionem quorum auctoritas vix quidquam magis confert ad eius probabilitatem, quam auctoritas unius, quem forte illi sine re examine ac discussione secuti sunt » Ita Aertnijs, Th. M., t. I, n. 62 ex Diss. S. Alphonsi, a. 1763, n. 84-88. DE PRUDENTI CONSCIENTIA IO9 examine, antecessorum opiniones et argumenta fiducialiter repe­ tant! c) Illos autem libros seligant quorum doctrina est solidior, qui scii, scientia, prudentia et pietate, maiorem famam sibi comparaverunt, et rem ex professo, non obiter, perpenderunt... d) In eam sententiam descendant quam ratio suadet et firmat auctoritas. Unde in quantum fieri potest, tum rationibus intrin­ secis, tum extrinsecis auctoritatibus attendendum est : argumenta allata critice expendantur attçntis locorum et temporum adiunctis, et generatim loquendo non plus aestimetur theologorum aucto­ ritas quam pondus rationum quas afferunt. Attamen, si doctrina communi omnium scholarum aliqua conclusio firmatur, eo ipso magna probabilitate pollet, etiam independenter ab argumentis allatis ; nec ab ea recedendum est nisi in medium proferatur nova ratio quae hucusque ignota fuit 102. Regulae practicae. — Theologi recentes omnes fere easdem regulas tradunt. Generatim in praxi, certo vel saltem serio aut graviter probabilis censeri potest illa doctrina quae, tolerante Ecclesia, a) vel communiter aut a plerisque ut talis asseritur, licet non ut probabilior ; b) vel illa quam aliquis magnus theologus1 2 (v. g. S. Thomas, S. Antoninus, Caietanus, Sylvius, Bannez, Suarez, Lugo, Salmanticenses, S. Alphonsus, etc.) testatur3 esse probabilem, i. e. ut talem recte ab aliis haberi ; c) vel illa quam quinque vel sex auctores graves et probati, scii, probitate et scientia insignes4, i. e. illi quorum doctrina, prudentia, probitas, fides passim agnoscuntur, absolute tenent ut veram ; — aut vere probabilem asserunt, si id ab aliis non valde revocetur in dubium. 1. Th. M. fundamentalis, n. 384. 2. Magnus theplogus çerto non est habendus auctor cuiuscumque, etiam boni, manualis. 3. Testatur scii, in hoc casu de aliquo facto, non autem proprio tantum nomine affirmat. 4. · Auctorem inter probatos et classicos numerari, aut communi aestimatione, aut iudicio Ecclesiae constabit, aut signis quibusdam erui potest. Signa quaedam negativa Lacroix, t. I, n. 160 enumerat... : i° ne opiniones, etsi aliquas tantum sustinuerit, quae sint contra principia alipquin certa, adeoque aperte falsae ; 2° ne levi et sophistico argumen­ tandi genere utatur ; 30 ne plura improbabilia et a ceteris theologis reprobata docuerit (sc. eiusmodi quorum rationes futiles et falsas esse, alii scriptores demonstraverint) ; 40 ne sit merus aliorum sententiarum collector, qui studium eas examinandi sibi non assumpserit » Lehmkuhl, Th. Μ., I, n. 157. — Probati auctores a fortiori non erunt omnes illi qui licentiam impressionis vulgo dictam imprimatur obtinuerunt ; quot enim futilia et absurda in libris impressis traduntur nullus est qui ignorat. IIO SUMMA THEOLOGIAE MORALIS E contra improbabilis vel tantum tenuiter, leviter aut dubie, et non sufficienter probabilis : 1) illa quam tenuerunt etiam multi theologi, si decreto Ecclesiae reformetur, vel si alicui propter gravissimas rationes videatur certo falsa ; 2) illa quam unus vel alter tradit, sed plures contradicunt ; 3) illa quam quinque vel sex auctores tantum habent ut probabilem, si quoad hanc assertionem dubia sit eorum auctoritas, vel quia contra eos stat ratio gravis, quam non solverunt, vel quia alii valde contradicunt, aut quia non satis constat an quaestionem sedulo examinaverint : saepe enim probabilem vocant sententiam unice quia ab alio ut talis habetur1 ; 4) a fortiori non est aliquid probabile, quia docetur ab uno auctore recenti, unde Alexander VII damnavit propo­ sitionem (27) : « Si liber sit alicuius iunioris et moderni, debet opinio censeri probabilis, dum non constet reiectam a Sede apostolica tamquam improbabilem » (cfr.S.Thomas, Quodl. III, 10). Exceptio tamen fit a) generalis : si unus valde doctus, prudens et diligens in examine, nec novitatum amans, validas rationes afferat quas alii non consideraverint vel non satis solverint, et ipse commode solvat rationes oppositas? ; b) specialis, pro S. Alphonso ; ex decreto S. Poenit., 5 iul. 1831, potest confessarius3, ministrando sacramentum Poenitentiae, omnes opiniones S. Ligorii tuto in conscientia sequi, etiamsi non examinet rationes, sed unice quia ipse eas docet. Et idem valet a fortiori de S. Thoma. — Quod tamen non intelligendum est sine discretione : non valet enim pro sententiis quas auctor ipse, in casu S. Alphonsus, reformavit, nec a fortiori pro illis quas reformavit Ecclesia, nec pro sententiis legi civili iustae vel novae legi ecclesiasticae contrariis, nec pro illis quae certo falsae alicui appareant. r. « Dubie probabilem censent doctores opinionem i° si dubitetur de gravitate rationum ; 20 si de ea probabilitate sapientes communiter dubitent ; 30 si dubia sit auctoritas doctorum qui affirmant seu tenent opinionem ut probabilem ; 40 si ratio doctoris qui eam defendit non videatur satis firma ; 50 si sit opinio singularis ab auctore prolata, quin sufficientem rationem afferat ; 6° si unus aut alter tradant, sed plures contradicant » Ballerini-Palmieri, Opus theol. mor., 1.1, de consç., q. 113. 2. Cfr. S. Alphonsus, diss. anni 1755, n. 117 ; et diss. anni 1763, n. 86. 3. Etiam ille qui iuraverit tueri probabiliorismum, ut responsum fuit 19 dec. 1855. DE PRUDENTI CONSCIENTIA III Praedictae regulae non sunt latius extendendae sed stricte sunt urgendae, et eo strictius quod nostris diebus tam multa edantur scripta et responsa theologica, ut multo facilius quam antea inveniantur quinque vel sex auctores recentes ad asserendam sufficientem cuiusdam sententiam probabilitatem ; praesertim si sint eiusdem scholae, eo magis quod saepius nihil faciant nisi exscribere alium auctorem recentem. 103. Corollaria practica. — 1. Sententia leviter pro­ babilis non est attendenda nisi in extrema necessitate, in qua, deficientibus remediis certioribus, extrema etiam leviter proba­ bilia sint tentanda ad finem consequendum, In istis circumstantiis enim id iam est tutius. 2. In dubio practice, probabilitas ad agendum non sufficit, sed oportet habere certitudinem ; unde oportet de veritate inquirere, et secus agere tutius. Hinc, quoad observantiam legis ecclesiasticae, a) dum hora praecepti sit positive dubia, de ea inquirere oportet, etiam si diversa horologia diversam indicent, nam diversa horologia non sufficiunt ad dubium practicum tollen­ dum. Eo solum casu quo certitudo erit impossibilis, ex Consue­ tudine possunt diversa horologia ut diversae sententiae probabiles haberi1 ; b) ubi duo cibi quorum unus est vetitus, alter permissus, iam distingui non valeant, dubium practicum adest insolubile ; quapropter tutius est agendum et ab utroque abstinendum ; — nisi ita grave adsit incommodum ; at tunc licitum erit, non ob dubium, sed ob incommodum23 . 3° A fortiori illicitum est voluntarie adducere dubium practi­ cum insolubile circa legem et tamen eam non servare ; quamvis exorto involuntarie dubio, eam non servare licitum esse possit. Hinc si quis nesciat utrum media nox instet an praeterierit, tenetur prius veritatem inquirere ; si id negligat, peccabit nisi tutius agat et legem dubiam servet : ita incertus v. g. non potest bibere nisi renuntiando communioni diei sequentis, et si biberit ab ea tenetur abstinere, nisi tamen post factum certo constaret nondum fuisse mediam noctem ’. E contra, qui biberit in bona fide nihil de hora cogitans, et mane dubitet an sit ieiunus, legem servare non tenetur et communicare poterit. 4° In directione propriae vitae, unicuique (nisi quis esset robabiliorista) per se licitum est, in eadem materia, modo unam sententiam solide probabilem, modo alteram solide probabilem 1. Vermeersch, Th. M., t. I, n. 370. 2. Ibidem. 3. Ita fere Lehmkuhl, Th. Μ., I, n. 205 ; Noldin, Th. Μ., I, n. 243 ; Vermeersch, Th. Μ., I, n. 374, Th. Meehl. M. gen. ed. 5*, n. 20, II. Eodem modo non posset sacerdos sumere hostiam dubie consecratam ante sumptionem pretiosissimi sanguinis, ne voluntarie inducat statum dubii de ieiunio naturali cum periculo violandae legis. 112 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS priori oppositam, sequi successive seu in diversis casibus vel actibus ; quia utraque est sufficienter tuta et secura : v. g. potest in uno casu accipere haereditatem testamenti informis quia, ante iudicis de nullitate sententiam, est probabiliter validum, et, in altero casu, alterius testamenti informis annullationem prosequi a iudice declarandam, quia est nullum. Per accidens tamen est illicitum, ratione scandali, vel ratione simultatis, si quis scii, sententiis oppositis utitur simul, in eodem casu et actu seu in eadem individua re et actione, ita ut inde certo obligatio certa vel ius tertii violetur. Sic v. g. non potest quis accipere haereditatem ex testamento informi quia validum est, et onera recusare implenda sub praetextu quod idem testa­ mentum sit nullum : certum enim est illum qui haereditatem sumit et adiuncta onera in se sumere debere. Pariter illicitum est ita ratiocinari : probabile est nondum esse mediam noctem festi Pentecostes, ergo probabile est me posse collationem sumere et mane communicare. At etiam probabile est esse mediam noctem, ergo possum manducare carnes, et ex priori sententia mane communicare. Nullo enim modo probabile esse potest me posse manducare carnes et mane communicare, quia ad hoc requireretur ut sit probabile esse mediam noctem at simul non esse. Item supposita duplici sententia probabili quarum altera dicit hodie esse ieiunandum, altera non esse hodie ieiunandum sed cras, non esset licitum hodie amplecti secundam sententiam et non ieiunare, et cras amplecti primam sententiam et iterum non ieiunare i quia certo eadem numerice lex violatur. Eodem modo qui feria 5% audita duodecima noctis in uno horologio, omitteret completorium ex eo quod non amplius tenetur recitare, et vellet vesci carnibus quia nondum audita duodecima hora in altero horologio. 104. Animadversio.— Regulae supra indicatae generatim solent tradi a theologis recentioribus1 2, etiam Probabilistis ; sed non semper omnes sufficienter eas respiciunt in praxi, nec con­ stanter applicant, quo fit ut etiam laxiores sententiae aliquando iudicentur probabiles. Speciatim a) de quibusdam sententiis dicendo « eas forsan probabiles », aut « ipsas esse omnino improbabiles se fateri non audere », implicite lectoribus suggerunt non damnandos esse qui eas sequuntur 5 dum e contra secundum exposita concludere deberent sententias esse paulo ac dubie probabiles ac proinde non sufficienter et practice probabiles, nec generatim posse fundare regulam agendi prudenter. 1. Neque dicas : etiam in 1“ casu, ubi de 2 testamentis, certo aliquod ius violari.—? Id utique verum esset, si unum testamentum haberetur de se validum, et aliud de se invalidum ; non autem si unum ante sententiam iudicis censetur probabiliter retinere validitatem, et aliud post sententiam omnino invalidum esse, quia interventu iudicis lex irri­ tans plenam vim suam obtinet. 2. Ita v. g. Lehmkuhl, Ballerini, Aertnijs, Génicot, Noldin. DE PRUDENTI CONSCIENTIA II3 b) Saeculo elapso, theologus quidam sat magni nominis, dum rigorosior sententia videbatur certo probabilior, totis viribus per argumenta rationalia conabatur ostendere benigniorem nihil­ ominus esse intrinsece probabilem ; et e contra, dum ista non videbatur inniti argumentis validis, longam seriem auctorum conabatur congerere ad probabilitatem extrinsecam npn obstan­ tibus omnibus ipsi servandam. Id non est sincere quaerere veritatem. c) Similiter, ad quid inservit si optimae notae theologus bene ostendat quamdam sententiam nimis benigniorem nullam pro se habere probabilitatem imo esse falsam ; et nihilominus quamdam extrinsecam probabilitatem ipsi in praxi agnoscere non desistat, quia aliquot 5 vel 6 auctores probabilem dixerint? Sed aliquot auctores non faciunt seriam probabilitatem extrinsecam, nisi sint vere insignes qui rem sedulo examinaverint, nec ex sola auctoritate aliorum pronuntient. Quodsi constet opinionem non esse fundatam, eo ipso probabilitas sententiae evanescit. Talis processus impedit omnem progressum scientiae moralis, quae reduceretur ad recitandas opiniones auctorum, quin unquam earum probabilitas, nisi interveniente iudicio Ecclesiae, cessare posset. QUAESTIO TERTIA. DE PRACTICA EFFORMATIONE CONSCIENTIAE CERTAE. 105. Processus sequendus in efformatione propriae conscientiae certae. — Ut homo prudenter et tuto agat ex conscientia sufficienter certa, sequentem processum in efformanda propria conscientia sequi debet, nimirum 1) iudicare, seu conscium esse, se esse practice certum de honestate actionis hic et nunc ponendae ; 2) quando practice dubitat, examinare debet diligenter secundum gravitatem negotii ac dubii aliarumque con­ ditionum ; 3) si sufficienti diligentia adhibita, rationes dubitandi appareant leves et dubium sit negativum, contemnendo illud potest deponere secundum principium : Melior est conditio possidentis, et libere agere si dubium erat de existentia obligationis, e contra sequi legem debet si dubium erat de excusatione a lege ; 4) si dubium appareat serium in rationibus gravibus fundatum, debet, attente comparando rationes et sen­ tentias oppositas, propria si possit investigatione, vel saltem Summa Theologiae Moralia Π. — X 114 I SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ex doctiorum consultatione, pervenire ad certitudinem directam ; — ad quod sufficit opinio probabilissima, aut multo et notabiliter probabilior ; 5) si ad certitudinem directam hic et nunc pervenire non possit, id est : a) vel quia examinare nolit aut ex defectu mediorum vel temporis non possit, et tunc tenetur tutius agere, ad removendum periculum peccandi ; — b) vel res sedulo examinata revera est incerta et quidem ita ut dubium spectet validitatem actus, quia agitur de fine absolute obtinendo vel de damno absolute vitando, ad quod actio debet certo valere et forte non sufficiat, et tunc ex lege superiore certa etiam tutius est agendum ; — c) vel res sedulo examinata revera est incerta ita ut dubium spectet solam honestatem, et tunc potest libere agere et principium : « Lex incerta non obligat » applicare : semper secundum Probabilistas ; secundum Aequiprobabilistas cum restrictione : nisi obligatio appareat certo probabilior aut non sit probabilius eam cessasse ; secun­ dum Probabilioristas : si libertas sit probabilior. j I I i i , I i !? i 106. Casus. — Ut praxis doctrinae melius intelligatur, eam applicemus casui sequenti : Petrus, systematis moralis de conscientiae efformatione ignarus, accedit ad Timothaeum confessarium, et triplex manifestat dubium : a) an votum emiserit; b) num votum certo emissum forsan sit invalidum ; c) an debitum certo contractum solverit. Quomodo ista dubia resolvi possunt ? I ! !' 1 ■ ; i 1 Ex principiis expositis, facile resolvuntur dubia proposita. Tenetur quidem Timothaeus diligens examen instituere de dubiis Petri ut ad certitudinem directam perveniat, si sit possibile (n. 76) ; quomodo autem conscientiam Petri indirecte certam eiformabit, si post diligens examen dubia perseverent, id in praesenti est investigandum. a) Dubitans an votum emiserit, non tenetur illud implere. Etenim si dubium sit negativum i. e. si nulla vel tantum levis ratio adsit existimandi votum fuisse emissum, potest applicari principium : Melior est conditio possidentis, i. e. libertatis quae ante exortum dubium erat certa. In dubio ergo factum (i. e. votum) non praesumitur sed probari debet, et in dubio facti fundantis DE PRUDENTI CONSCIENTIA II5 obligationem manet libertas (n. 86). — Si autem dubium sit positivum i. e. si ratio gravis sed incerta adsit existimandi votum fuisse emissum, potest applicari principium : Obligatio dubia est practice nulla (n. 92). Ergo Petrus ad nihil tenetur. b) Dubitans num votum certo emissum forsan sit invalidum, si dubium sit negativum i. e. si nulla vel tantum levis ratio adsit existimandi votum esse invalidum, tenetur votum implere, quia melior est conditio possidentis, i. e. voti seu obligationis quae ante exortum dubium erat certa, cum votum certo fuerit emissum. Ratio levis non impedit certitudinem practicam, unde standum est pro valore actus, et factum (scii, votum) praesumitur recte factum (n. 86). — Si autem dubium sit positivum i. e, si adsit ratio gravis existimandi votum non fuisse validum, non tenetur illud implere : ratio gravis enim vere dubiam reddit validitatem voti et obligationem, unde applicari potest principium : Obligatio dubia obligatio nulla (n. 92). Ergo in dubio negativo tenetur Petrus ad voti adimpletionem, in dubio positivo non tenetur. c) Dubitans an debitum certo contractum solverit : 1. Si dubium sit negativum i. e. si nulla vel tantum levis ratio adsit existimandi debitum fuisse solutum, tenetur illud solvere, quia melior est conditio possidentis, i. e. debiti seu obli­ gationis quae ante exortum dubium erat certa, cum debitum fuerit certo contractum. Levis ratio enim non impedit certitudinem practicam, unde factum (i. e. solutio) non praesumitur sed probari debet, et in dubio facti supponentis obligationem et ab ea exi­ mentis, manet obligatio (n. 86). 2. Si autem dubium de adimpletione obligationis sit positivum i. e. si adsit gravis ratio existimandi ipsam fuisse impletam, secundum S. Alphonsum et Aequiprobabilistas tenetur dubitans adhuc implere, quia obligationi certae non satisfit solutione dubia. Id tamen non videtur fundatum, quia in casu ipsa obligatio iam fit vere incerta, unde ipsi satisfieri non debet (n. 93). Melius ergo diceretur eum, in casu impletionis positive dubiae generatim non teneri : ratio enim gravis reddit obligationem vere dubiam, unde potest applicari : Obligatio incerta est practice nulla; — nisi tamen adesset lex quaedam superior quae impletionem obligationis nihilominus urgeret. Cum vero agitur de solutione debiti i. e. de re iustitiae, iustitia autem aliquando obligat in dubiis ad eligendum quod est tutius (n. 91), inqui­ rendum est an non exigat solutionem debiti quod non certo solutum fuit. 3. Plures affirmant invocantes principium : Melior est conditio possidentis, quod proprie spectat materiam iustitiae : possidet scii, debitum certo contractum, usquedum certo fuerit solutum. — At istud principium in casu invocari nequit, nam eo ipso quod adsit gravis ratio existimandi debitum fuisse solutum, iam dubium est an debitum adhuc existât, et consequenter an vim obligandi possideat et obliget ; et an creditor possideat ius ad solutionem. Ipsa ergo possessio iuris fit dubia. Quod si sermo Il6 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS fiat de possessione facti, nullus bono suo privari debet, ac consequenter illud recinere potest, donec certo probetur suum non esse. 4. Invocant etiam principium : Officium debitoris est attendere et invigilare ut debitum certo solvat, unde exortum dubium imputandum est eius negligentiae, ex qua creditor damnum pati non debet1. Hoc principium valet, sed tantum in casu negli­ gentiae culpabilis; qui casus in praxi potius erit rarus. Ratio autem principii est quod justitia stricte obligat ne actio aut omissio nostra, pro altero causa sit damni etiam probabilis aut dubii (n. 91) ; ex negligentia autem debitoris creditor solutionem debiti forte amittet, vel huic periculo aut solutionis incertitudini exponetur : haec incertitudo vel periculum iam est damnum. Unde si quis praevideat id ex negligentia sua oriturum, peccat et restituere tenetur, non quidem quia debitum dubium obligat, sed quia certum damnum intulit exponendo creditorem periçulo incertae solutionis ; et ideo non tenetur solvere totum debitum, sed tantum pro rata dubii et incertitudinis2. 5. Alii dicunt servandam esse quantum fieri possit aequalitatem in stricta iustitia, unde censent adesse obligationem solvendi pro rata dubii, sjcut etiam iudex decernit bona incerta esse dividendas. Hoc quoque principium verum est, dummodo certo constet adesse obligationem iustitiae : time non satisfit impletione dubia, quia tantum est debito dubie aequalis. At in casu quo de obli­ gatione non constet, invocari nequit principium sine hpc absurdo : si mediam partem solvit debitor, vel defraudat si vere debet, vel amittit mediam partem boni proprii si nihil debet. Unde obligatio solvendi pro rata dubii non probatur, nisi in casu negligentiae culpabilis, ut supra diximus ; vel etiam nisi iudex ita statuat : superiori enim praecipienti est obediendum, donec certo çonstet illum praecipere iniuste (n. 91). 11 l 'l i Itaque, extra praedictum casum negligentiae, non probatur adesse legem superiorem obligantem ad solvendum debitum, de quo an solutum iam fuerit, positive dubitatur, unde Petrus ad nihil tenetur, vi principii : Obligatio vere incerta est practice nulla 4; consulendum tamen est ut aequitatis causa aliquid solvat. In casu autem dubii negativi Petrus solvere tenetur. I 107. In efformatione conscientiae et directione / i. Ita etiam S. Alphonsus, Th. M., 1. I, n. 34 et 1. III, n. 700, q. 2, et Suarez, Vasquez, Sanchez, Lacroix, etc. 2. Addunt plures debitorem teneri solvere integrum debitum, si sit notabiliter negligens in solvendis debitis, quia praesumptio adest debitum non fuisse solutum. Id utique verum est ; at in casu nulla erit ratio seria et gravis supponendi debitum fuisse solutum, et dubium iam evadet negativum. 3. Ita Laymann, Tamburini, Lehmkuhl, Ballerini, Marres, Vermeersch ; id probabile dicunt Diana, Reuter et Sporer. 4. Ita Tannerus, Waffelaert, Génicot, Salsmans, Noldin, Bucceroni, Mechlinienses in Th. m. gen., etc. 1 ; (, 1 I- 1 L I DE PRUDENTI CONSCIENTIA II7 aliorum processus varius est adhibendus.— Spectari possunt A. Consiliarii, quales sunt saepius theologi aut parochi, lamvero interrogatus circa quaestionem de re morali : a) de propria mente si quid putet interrogetur, hanc tenetur declarare secundum sententiam ipsi probabiliorem, secus esset mendax ; — b) si de eo quod licitum sit, potest respondere secundum opinionem minus fundatam, quae tamen non sit sua, dummodo sit solide probabilis ; — c) si de eo quod expediat, debet prius omnes circumstantias prudenter considerare et quid maiori bono expedire videtur consulere. B. Superiores. Hi autem ex variis rationibus charitatis, iustitjae, boni communis rectique ordinis servandi saepe tenentur proponere aut sequi partem tutiorem, quia fideles debent certis aut tutioribus mediis ducere ad salutem. Ita parochus, qua talis, quia ecclesiasticae disciplinae et mori­ bus fidelium ex officio invigilat, sollicitius tenetur veritatem practicam investigare, de ea monere et instruere publica praedicatione ; et quia a modo sese gerendi multa pendent bona aut mala, quae ex officio procurare vel avertere debet, saepius tenebitur partem sequi tutiorem, C. Confessarius simplex : 1) cum ut talis non sit legislator sed legis interpres, et medicus, non debet prius inquirere quid sit rigidum aut benignum, sed quid sit praeceptum, vel quid expediat1. 2) Hoc supposito, si de obligatione imponenda agatur, generatim inter sententias probabilespotius debet benignas amplecti quam rigidas, quia ordinarie removent sufficienter a periculo peccati formalis2 : rigidas enim tantum suadere 1. · Sicut confessarios illos non approbo qui, nimiae austeritati ad­ haerentes, facile damnant usum plurium opinionum quae gravi funda­ mento nituntur, ita e contra neque approbare possum eos qui de facili opiniones sine certo fundamento tamquam probabiles acclamant. Con­ fessarius, antequam aliquam opinionem amplexetur, tenetur utique intrinsecas rationes perpendere ; et cum ei occurrit ratio aliqua con­ vincens pro tutiori opinione, cui adaequatam responsionem suppetere non aspicit, tunc oppositam minus tutam amplecti non potest, quamvis plurimorum doctorum auctoritas ipsi faveat ; modo auctoritas non sit tanti ponderis ut videatur ei magis quam rationi apparenti deferendum... sed iste casus valde rarus est > S. Alphonsus, Th. M., 1. I, n. 82. 2. Attendant verbo ven. Humberti, Ο. P., in glossa prol. Constit. Il8 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS potest, si ipsas salubriores iudicet pro poenitente, v. g. quia ipsi melius conveniunt, vel potentius inducunt ad vitandum peccatum, aut ad virtutis profectum. Unde generatim rigidiores melius congruunt dum agitur de consequenda perfectione1 ; cum moderamine tamen, secus iugum fieret importabile. 3) Aliquando rigidiores imponere debet, si ad vitandum proximum periculum peccati sint necessariae2* S;. in aliis casibus non potest illas imponere nisi sint sufficienter certae. 4) Si sententia quae ab aliis habetur probabilis, ipsi certo falsa vel improbabilis appareat, aut tantum leviter vel dubie probabilis sit, tenetur respondere secundum propriam sententiam. Quam tamen si praevideat poenitentem non accepturum, ex charitate addere poterit alios aliter docere : improbabilem tamen aut dubie vel leviter probabilem sententiam suadere vel probabilem dicere poterit nunquam. 5) Denique si poenitens sententiam solide probabilem eligat contra confessariuna, nihilominus sub gravi tenetur iste poenitentem rite dispositum absolvere : non enim est iudex opinionum (nisi aperte sint falsae), sed dispositionum 1. 1 : « Terrentur homines ex hoc (nempe nimia austeritate opinionum) in tantum ut salutem negligant, idcirco relaxanda est quantum fieri potest austeritas, et agendum benigne ; quia sic melius trahuntur ad salutem, cum sententiae mitiores tenentur ». 1. » Si homo Christianus in servitio Dei nil aliud ageret, nisi quod stricte lex ex principiis probabilismi postulat, profecto vitam ageret parum christifideli dignam ; probabilistarum autem praxis haec est : ubi agitur de obligatione imponenda et de peccatis diiudicandis, benigni sunt ad evitanda pericula formaliter peccandi ; ubi autem de conse­ quenda perfectione et de exercitio virtutum agitur, ad summa nituntur, servitium Dei debitum non ex obligatione legis, sed ex amore et gratitudine erga divinam maiestatem dimetientes ». Ita probabilista Noldin S. I., Th. M., 1, n. 216. — Cfr. S. Alphonsus, Diss., a. 1755, n. 107 ; et Th. M., 1. VI, n. 605. 2. « Ubi opiniones benignae proximum reddunt periculum formalis peccati, prout sunt nonnullae auctorum opiniones, v. g. quoad vitandas occasiones proximas, et aliae id genus ; tunc semper expedit ut confessarius utatur, imo dico quod ut medicus animarum tenetur uti opinionibus tutioribus, quae poenitentes ad se servandos in statu gratiae conducunt ». S. Alphonsus, Th. M., 1. I, n. 83. Sunt enim opiniones benignae, quae licet speculative probabiles videantur, tamen in praxi sunt valde pericu­ losae : sicut in materia 6* praecepti sunt aliquae de tactibus, osculis, choreis, comoediis, de reprimendis motibus sensualitatis, et similibus». Item in materia simoniae et usurae ubi plura videntur excusari ratione liberalis gratitudinis, sed in praxi magnum periculum involvunt. Item DE PRUDENTI CONSCIENTIA II9 poenitentis1 (C. Trid. sess. 14, c. 5). E contra, si agitur a) de sententia quae ipsius sacramenti validam administrationem respicit, quia in his est iudex, et secus peccaret contra propriam conscientiam ; — b) vel de sententia quae involvit periculum peccati formalis, ut dictum est sub 3 ; — c) vel de sententia quae est aperte falsa aut leviter probabilis : quo casu confessarius monere debet poenitentem, et illum renitentem non absolvere ; aliquando tamen, si poenitens sit in bona fide et non interroget, posset in bona fide relinqui quando maiora timeantur mala et nullus speretur fructus (n. 69). 108. Animadversio.— Poenitens per se licite potest varios adire confessarios ad sententiam benigniorem quaerendam, non quidem ut sic obligationi se subducat, sed ne obligatio incaute ipsi imponatur ; unde requiritur 1) ut non utatur dolo ; 2) ex recta intentione agat ; 3) nec sententiam leviter aut dubie proba­ bilem eligat. Qui tamen ita agunt facile contra unam ex his conditionibus peccant, et ideo per accidens in praxi facile erit illicitum. QUAESTIO QUARTA. DE PECCATO AGENTIS CONTRA CONSCIENTIAM. S. Th. I-II, q. 19, a. 3, ad 3 ; Q. D. de Ver. 17, a. 4, ad 9 ; II Sent. d. 39, q, 3, a. 3, ad 2 et 6. 109. Varii modi peccandi contra conscientiam. — Contra conscientiam peccat sive ille qui directe agit contra conscientiam praecipientem vel prohibentem, sive ille qui indirecte huic periculo se exponit, agendo sine conscientia debitis qualitatibus ornata. Per se et ordinario non est peccatum speciale sed est conditio omnis peccati ; prae­ ceptum enim agendi secundum conscientiam seu rationem prudentem est generale siçut praeceptum servandi legem, nec differt ab illo, quia conscientia, cum non sit nova lex, non facit legem sed eam applicat et quasi promulgat in quandoagimr de compensatione facienda, vel de accusatione prosequenda contra offensores, ubi facile est periculum iniustitiae aut vindictae. S. Al­ phonsus, Th. M., 1. VI, n. 605. i. S. Alphonsus, Th. M., 1. VI, n. 604 ; H. A. XVI, 11. 120 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS actu secundo ; unde non est in confessione declarandum. Per accidens tamen et raro potest esse speciale peccatum, si quis expresse et directe per hoc intendit conscientiam extinguere ; quo casu est formalis et directa imprudentia quae contemnit et repudiat iudicium rationis practicae, et formalis inobedientia quae renuit subiici regulae conscientiae et sic contemnit regulam omnis bonae operationis, et se exponit periculo omnis peccati. Committitur tripliciter : i) directe agendo contra con­ scientiam sive veram sive erroneam ; 2) agendo iuxta conscientiam vincibiliter erroneam ; 3) agendo sine con­ scientia sufficienter certa, sed cum conscientia dubia aut mere opinativa. no. Principia. Species et gravitas peccati contra conscientiam agentis. I. Agere directe contra conscientiam, etiam erroneam, praecipientem vel prohibentem : 1. Est peccatum eiusdem speciei et gravitatis quam dictat conscientia : species enim et gravitas desumuntur ex obiectp, non prout est in se sed prout ab intellectu pro­ ponitur et voluntas ad illud tendit ; v. g. si quis occidit aliquem quem erronee putat patrem sui vel sacerdotem, reus erit parricidii aut sacrilegii, e contra si occidat patrem vel sacerdotem quem invincibiliter putat esse simplicem hominem. 2. Si conscientia nullo modo dictet speciem peçcati, sed tantum dicat esse malum, est peccatum simplicis inobedientiae erga regulam rationis : eodem modo agere rem de se indifferentem, quae ex solo motivo obedientiae pro­ hibetur, est simplex inobedientia. 3. Si conscientia non indicet gravitatem peccati, sed solum dicat esse malum in genere, et operans actualiter ita dispositus sit ut etiam ageret si sciret esse mortaliter malum, vel si aliquo modo hoc adverterit seu suspicatus fuerit, aut saltem obligationem id examinandi, est pec­ catum mortale, quia se exponit periculo peccandi mortaliter. 4. Si conscientia solum dicat esse malum nec indicet gravitatem, eamque nullo modo, nec in confuso, advertat, DE PRUDENTI CONSCIENTIA 121 est solum peccatum veniale. Discordant tamen auctores in assignanda ratione. Quidam enim dicunt peccatum esse veniale, quia malum in genere quod solum conscientia suspicatur, non continet nisi malitiam minimam ac proinde levem. Quod tamen videtur falsum : malum enim in genere aeque vel etiam potius dicit malitiam gravem, quae sola est malitia perfecta et plena, sicut ens in genere potius dicit substantiam quam accidens. Unde melius dicitur adesse tantum veniale peccatum, quia, cum operans nec in confusp ad malitiam gravem attenderit, deest sufficiens advertentia ad mortale peccatum. II. Simili modo dicendum est de illo qui contra con­ scientiam indirecte agit, i. e. cum conscientia incerta, aut iuxta conscientiam vincibiliter erroneam : est peccatum eiusdem generis aut speciei, et gravitatis, ac illud de quo agens dubitat, vel quod temere ex errore voluntario iudicat licitum, cuiusque committendi periculo se exponit. Qui enim dubitat aliquid esse peccatum talis generis, speciei, vel gravitatis — aut temere ex errore voluntario iudicat non esse —, et nihilominus illud agit, vult illud etiam si sit talis generis, speciei, gravitatis, ac proinde hoc genus, hanc speciem et gravitatem intendit. Sic qui dubitat an actio sit graviter damnosa proximo et nihilominus illam ponit, vult illam facere etiam si sit graviter iniusta, et ideo gravis iniustitiae reus est. III. Animadversiones.— i. Ordinario gravius est, ceteris paribus, agere contra conscientiam vincibiliter erroneam quam agere iuxta illam, quia gravius est peccare ex scientia quam ex ignorantia culpabili, nisi haec fuerit electa seu affectata ad liberius peccandum. 2. Ordinario in confessione non declarandum est an quis contra conscientiam veram vel erroneam egerit, aut cum con­ scientia incerta, quia idem est peccati obiectum ; — nisi per accidens, si secus declaratio peccati foret mendax, v.g. rion audivi missam feria 4% si quis putaverit esse audiendam. 3. Peccata praedicta, quamvis possint oriri ex diversis aliis, et nominatim ex praecipitatione, formaliter pertinent ad inconsiderationem, quae implicat defectum iudicii practici. 122 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS CAPUT III. DE EFFORMATIONE CONSCIENTIAE RECTAE ET CERTAE IN CASU INCERTITUDINIS SIMUL ET ERRORIS. Fieri potest ut conscientia duplici defectu laboret et ex parte tam obiecti quam subiecti careat qualitatibus requisitis, si scii, erronea sit simul et incerta. Et ideo speciatim videndum est cjuomodo in hoc casu applicanda sint principia iam exposita ut in praxi efformari possit conscientia recta simul et certa. Ubi tractanda occurrit QUAESTIO UNICA. DE SPECIEBUS CONSCIENTIAE EX PARTE OBIECTI SIMUL ET SUBIECTI. 112. Status quaestionis. — Ex parte obiecti simul et subiecti distinguuntur variae species conscientiae defectuosae, secundum quod ex una parte non sit certa quia assensus non est firmus, et ex altera parte non sit recta quia obiectum non est verum. Quae omnes ad tria genera facile reducuntur : conscientiae angustae et scrupulosae, — conscientiae laxioris et laxae, — et conscientiae perplexae, secundum quod haesitanter et erronee existimat sive malum augendo, — sive illud minuendo, — sive ex utraque parte illud suspicando. Quibus opponitur conscientia prudens et bene formata, quae, datis quibusdam conditionibus, ob sui perfectionem Vocatur timorata (godvreezend geweten) si rationabiliter cum tranquillitate timet peccatum, ex timore filiali erga Deum quem in nullo vellet offendere ; aut tenera (feeder, fijn, nauwkeurig geweten) et delicata si sollicite minimos defec­ tus animadvertit et diiudicat, sed prudenter et iuxta nor­ mam veritatis. Dicemus : i) de conscientia perplexa. 2) de conscientia laxa. 3) de conscientia scrupulosa. DE PRUDENTI CONSCIENTIA I23 Articulus I. De Conscientia Perplexa. S. Th. I-II, q. 19, a. 6, ad 3 ; Q. D. de Ver. 17, a. 4, ad 8. 113. Conscientia simpliciter perplexa (radeloos geweten) est illa qua aliquis, in medio duorum praeceptorum constitutus, timet vel suspicatur vel probabiliter putat, in­ vincibiliter, se necessario hic et nunc peccare, sive actum ponat sive omittat, sive hoc sive illud eligat, et tamen unum illorum iam eligere debet, v. g. inserviens moribundo putans se peccaturum, sive eum deserat, sive sacrum omittat ; iuratus occisionem inimici putans se peccaturum, sive iuramentum non servet, sive occidat. — Dicitur : a) timet, suspicatur, vel probabiliter putat, et sic distin­ guitur a conscientia erronea quae iudicat cum certitudine : non enim videtur quis posse certo iudicare se necessario peccare ; b) invincibiliter, et sic distinguitur a conscientia vincibiliter erronea, quae est. perplexa secundum quid : cum ista enim aliquis peccat sive contra sive iuxta illam agendo, at potest etiam illam deponere, sed quia id voluntarie negligit, ideo peccat ; c) se necessario peccare : hoc est obiectum quo distin­ guitur ab omni alia conscientia dubia et opinativa ; d) et tamen unum eligere debet: si enim quis posset actionem differre, non esset conscientia vere perplexa, quia posset sapientes consulere et conscientiam deponere ; quodsi non faceret, peccaret eodem modo ac de conscientia vincibiliter erronea dictum est. 114. Thesis. Qui habet conscientiam simpliciter perplexam, debet eligere quod sibi minus malum apparet. — Unusquisque debet, quantum sibi possibile sit, voluntarium seu formale peccatum vitare. In casu ergo 1) debet potius transgredi legem positivam qüam naturalem, et humanam quam divinam, potius facere peccatum veniale quam mortale (etiam generatim si hoc dubium sit, quia tunc praesumitur certo veniale), peccatum dubium quam certum, etc., et sibi efformare iudicium practice verum et certum illud 124 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS non fore sibi imputandum ; — secus in utroque casu reus esset excessus malitiae maioris mali super malitiam mali minpris. 2) Si autem non possit discernere quodnam sit minus malum, quamlibet partem eligat, non peccat, etiamsi conscientiam non formet practice veram et certam, quia in tali casu deest libertas necessaria ad peccandum. Sic confessarius qui aeque timet ne, absolvendo dubie dispositum, sacramentum concedat indigno, et, nçgando, poenitentem omnino ab usu sacramenti removeat. J K H y M I ® $ " i ί r \ ' $ t f 115. Efforniatio conscientiae certae in casu iudicii perplexi. — Qui laborat conscientia perplexa facile potest sibi efforntare conscientiam indirecte certam, ex principio omnibus obvio : Ad impossibile nemo tenetur ; v. g. hoc modo : « Ad impossibile nemo tenetur ; — vel : Deus ad impossibile non obligat. « Atqui in hoc casu facere et omittere mihi apparet aequaliter malum, et impossibile est simul facere et omittere, « Ergo in hoc casu non teneor ad vitandum malum ; — seu: in casu Deus non obligat ad vitandum malum», Aut ita: «Inter duo mala, quae simul vitare mihi est impossibile, minus est eligendum. « Atqui in hoc casu facere et omittere (facere hoc et facere illud) mihi apparet malum, sed illud videtur minus malum. « Ergo in hoc casu illud est mihi eligendum ». Hoc modo iam habet conscientiam practice veram et rectam. Articulus II. De Conscientia Laxa. 116. Conscientia laxa (conscience relâchée; ruim of los geweten) proprie est illa quae dubitat, suspicatur, vel probabiliter putat, ob rationes leves et contemnendas, actum hic et nunc ponendum malum non esse malum, vel minus malum quam sit, v. g. venialem dum sit mortalis. Unde est quasi anesthesia moralis. — Dicitur : a) proprie : conscientia laxa enim saepe sumitur impro­ prie pro dispositione habituali quae inclinat ad iudicia laxiora et ad habendam conscientiam laxam ; b) dubitat, suspicatur, vel probabiliter putat: si enim DE PRUDENTI CONSCIENTIA 125 certo iudicat, tunc iam fit conscientia simpliciter erronea^ quamvis haec ex praecedenti laxitate oriri potuerit ; c) ob rationes leves actum malum non esse malum... : est proprium eius obiectum quo distinguitur ab omni alia conscientia positive dubia et probabili, imo et a conscientia scrupulosa ; d) actum hic et nunc ponendum : sic distinguitur a con­ scientia laxa consequente quae diiudicat actum positum. 117. Divisio conscientiae laxae. — Conscientia laxa est triplex : a) Simpliciter talis, quae innititur sententiae tenuiter vel dubie probabili, aut principia reflexa benigniora nimis frequenter et perperam applicat ; provenit ex defectu at­ tentionis saepius voluntario et animi levitate. b) Cauteriata (I Tim. IV, 2 : conscience émoussée, cautérisée; verstokt of verstompt geweten), quae peccata etiam gravia nihil facit ac malum reputat bonum sine ullo remorsu (Is. V, 20), et provenit ex ignorantia crassa et diuturno habitu peccandi : ita enim ex moribus perversis obnubilari potest sensus moralis ut homo nec gravia peccata abhorreat sed quasi aquam bibat iniquitatem (lob XV, 16). Haec conscientia opponitur timoratae simul et scrupulosae, ita ut timorata medium teneat inter cauteriatam et scrupulosam. c) Pharisaica, quae sic vocatur a Pharisaeis culicem excolantibus, camelum autem deglutientibus : ipsa magna (v. g. officia status, interna, praescripta legis naturalis) parvi facit, et parva (v.g. opera supererogator ia, externa, praescripta legis positivae) magni facit (Mt. XXIII, 24). Oritur saepe ex malitia, et opponitur conscientiae tenerae simul et angustae, ita ut tenera mediet inter pharisaicam et angustam. 118. Signa coniecturalia conscientiae laxae. — Signa quibus dignoscitur et a scrupulosa conscientia discriminatur, recensentur sequentia1 : I. Ita Lacroix, Th. Μ., 1. I, η. 256, exStoz, Tribunal Poenitentiae, η. 223- 126 • j ' !' i ? / i (1 f1 Ji SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 1) Laxus est qui spernit et pro nihilo habet illa, quae alii communiter putant esse peccata ; — qui vero timet, quae alii pro nihilo habent, est scrupulosus. 2) Qui generatim non credit contionatoribus et confessariis sed eorum reprehensiones censet esse immodicas exaggerationes, laxus est ; — qui vero confessariis, aut aliis viris doctis et probis factum excusantibus non credit, scrupulosus est. 3) Qui proprio confisus iudicio, procedere solet, nemine consulto, laxus est ; — qui vero in rebus etiam claris, vel de quibus alias accepit resolutionem, iterum iterumque interrogat, volens per hoc se reddere magis securum, scrupulosus est. 4) Qui in confitendo nullo modo sit sollicitus de exprimenda specie, aut numero peccatorum, laxus est ; — qui vero omnia dubie, et haesitanter confitetur, idem saepius repetens, dicens iam hunc, iam illum numerum, vel circumstantiam diversam, nec unquam sibi satisfaciens, scrupulosus est. 5) Qui praecipitanter et sine consideratione ulla agit quidlibet, est laxus ; — qui Vero in omnibus ita suspense procedit, ut non fidat communi doctrinae theologorum, sed semper evidentias et demonstrationes quaerat, est scrupulosus. 6) Qui velociter et vage quaslibet preces deproperat, sine causa interrumpit, inter orandum circumspicit, vel fabulatur, in hoc est laxus ; — qui vero anxie precatur, saepius subsistit pro attentione habenda, eadem repetit, est scrupulosus ; et ita de aliis materiis. Ex quibus sequitur etiam apud pios inveniri conscientiam laxam, saltem in materia levi, v. g. si quaedam levia peccata nihil faciant, aut praecipitanter et sine consideratione agant quidlibet, aut proprio iudicio confisi procedere soleant nemine consulto, etc. ; ut dictum est sub 1, 3 et 5. Speciatim poenitens in confessione indicandus est laxae conscientiae, si dignoscatur , a) accusatio evidenter insufficiens, qualis ordinario est apud X. illos qui occasione annuae confessionis aiunt nullum malum se f commisisse, nec furtum nec homicidium, aut tantum paucas Î distractiones in orando vel et quaedam similia fatentur ; 1 b) absentia remorsus conscientiae ac retardatio confessionis 1 donec circumstantia quaedam externa quasi ad confitendum i cogat ; i c) defectus omnis doloris de peccatis declaratis, ut apud illos qui peccata sua magis defendere quam accusare videntur, qui, ,· distracti ac insensibiles, confessarii exhortationes audiunt, qui ratiunculis quibusdam sibi persuadere conantur Deum nimis !bonum esse ut ad infernum damnet pro omissione missae aut i manducatis carnibus. ,! Quodsi hisce vel aliis supra enuntiatis signis laxam conscientiam ■ dignoscat confessarius : 1) non potest simpliciter fidere tali poenitenti laxo qui se nullius peccati gravis agnoscat reum, sed d'. aptis interrogationibus, pro posse, maior integritas confessionis procuretur ; — 2) ubi se accusat dubitative de consensu, prae­ s i DE PRUDENTI CONSCIENTIA 127 sumendus est consensisse, secus nec dubitaret sed certus esset se non consensisse, aut nullo modo recordaretur ; — 3) maxime autem ipsi est inculcanda contritio. 119. Causae et effectus conscientiae laxae.— Cau­ sae recensentur plures, quae ex parte intellectus ad ignorantiam vincibilem, ex parte appetitus ad perversitatem Voluntatis redu­ cuntur. Plerumque sunt : 1) prava, aut neutralis educatio, quae est impar ad stabiliendam differentiam boni et mali et verum sensum obligationis incul­ candi ; et familiaritas cum vitiosis quorum moribus assuescimus et sensibus sociamur ; 2) defectus considerationis et consilii in vita morali ordinanda, unde ex usu, externo et mechanico modo, opera bona fiunt magis quam ex amore boni et odio mali ; 3) vita mollis quae enervat animum et levitatem animi causât, seu defectus disciplinae moralis in voluntate, quae tantum per praxim mortificationis et abnegationis sui acquiritur ; 4) passiones vehementes inordinatae, praesertim in iuVentute, quibus obnubilatur ratio et facile iudicat licitum quod nimis cupimus, v. g. iracundia, ambitio, cupiditas, inanis gloria, voluptas sensualis, maxime luxuria qua fit ut animalis homo non perspiciat quae sunt Spiritus Dei. Ita v. g. iracundiae motus nihil aliud esse videntur nisi pia indignatio, effrenata ambitio nihil aliud nisi nobilis aemulatio, avaritia habetur ut legitima providentia, fraudes commerciales existimantur industriae exhibitio, voluptas honesta aut necessaria recreatio, etc. ; 5) nimia temporalium sollicitudo quae nos terrenos facit, in aetate matura ; 6) vita diu in vitiis immersa, seu peccandi consuetudo, et remorsum conscientiae ex industria negligendi, quae tollit peccati horrorem ; 7) praesumptuosa in Deum fiducia, ex qua oritur neglectus orationis, examinis conscientiae, confessionis, qui animam omnino deiicit et illam a cibo spirituali relinquit ieiunam ; 8) tepor animi. Effectus autem laxae conscientiae sunt : a) in intellectu, caecitas mentis, hebetudo sensus, stultitia seu caeca tranquillitas post peccatum ; b) in voluntate, cordis durities seu insensibilitas ad pia monita, ita ut vix mediis ullis moveri queat ; c) irrisio piarum exercitationum ; d) obduratio in malo et impoenitentia finalis (Rom. II, 5). 120. Thesis. Conscientia laxa non est regula agendi prudenter, sed est deponenda. Probatur : Etenim a) est incerta ; — b) provenit ex 128 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS temeritate aut ignorantia quae est voluntaria, vel saltem involuntaria manere nequit dum dubium ob rationes leves exortum serio examinatur ; — c) insuper est periculosa et solet habere effectus nocivos, quia iniicit animam in viam latam quae ducit ad perditionem (Mt. VII, 13), unde ordinario periculum peccandi mortaliter aut in peccato perseverandi auget ; et ideo, ceteris paribus, etiam magis quam scrupulosa, est cavenda et emendanda. Quodsi non deponatur, agens peccat ea specie et gravitate peccati cui scit se committere vel cuius periculo se exponit, sicut de vincibiliter erronea et de incerta conscientia docent theologi ; et quidem peccat toties quoties in confuso saltem advertit insufficientiam rationum quibus innititur et voluntarie negligit media adhibere apta ad efformandam conscientiam rectam, et ita periculo peccandi se exponit. — Imo potest graviter etiam in re leyi peccare, si sua temeritas, quovis dictamine praetermisso aut contempto, illum impellit ad agendum, ita actualiter dispositus ut, si adverteret actionem esse graviter malam, nihilominus eam poneret. 121. Remedia conscientiae laxae. — Deponenda est conscientia laxa ex vera fide et purificatione cordis, profes­ sione et exercitio verae religionis. Unde remedia sunt studium reflexionis seu maioris considerationis, et impugnatio tepiditatis ; in specie 1) recessus spiritualis per aliquot dies, quo animus Deo et sibi vacet (Os. II, 14), 2) quotidianae conscientiae discussio de actibus diei prae­ sentis (Is. XLVI, 8), 3) devota et assidua oratio et novissimorum meditatio(Eccli.VII, 40), et frequens piorum librorum lectio, 4) diligens post peccatum confessio ne anima in peccato obdurescat, et inquisitio mediorum apud confessarium, 5) amotio causarum v. g. improborum fuga et conversatio cum bonis (Prov. XIII, 20). Speciatim: a) habitualiter caveat laxus a prima sua aestimatione circa moralitatem actuum suorum, ita ut renitatur contra laxi­ tatem suam et conscientiam suam rectificate discat, b) orto dubio etiam levi de liceitate aut gravitate actionis ponendae, non ut inane spernat, sed diligenter examinet, c) stante dubio de gravitate actionis positae, non accedat ad s. Communionem nisi confessus. Quodsi serio conetur conscientiam emendare, magna patientia et mansuetudine animandus est ad fiduciam et perseverantiam; DE PRUDENTI CONSCIENTIA 129 et si tunc nihilominus relabitur, aliquando a gravi excusabitur delicto ob praecipitationem in agendo, quo casu hortandus erit ad maiorem vigilantiam ut cautius procedat et etiam hoc vitare addiscat. 122. Monitum. — Secundum principia supra exposita (n. 69), debet confessarius monere et instruere poenitentem qui conscientia laxa laborat : 1) si talis conscientia, ut saepe accidit, est vincibilis et graviter culpabilis ; 2) etiam, extra gravem culpam, si monitionis speretur fructus ; 3) etiam si non speretur fructus, dum nociva sit sive poenitenti qui, ingravescente laxitate, posset totalem extinctionem sensus moralis pati, sive aliis quia notabile scandalum proximi aut malum publicum causaret. Articulus Ili. De Conscientia Angusta et Scrupulosa. 123. Conscientia angusta (conscience étroite; eng of nauw geweten) est illa quae leviore de causa rationem peccati timet vel auget ; ad quam pertinet scrupulosa quae rationem peccati anxiose timet et nimis auget (con­ science anxieuse et scrupuleuse; angstig of beschroomd ge­ weten) : haec itaque simplici gradu differt a priore, et ideo eadem principia valent pro utraque secundum quamdam proportionem. Scrupulus dicitur metaphorice a scrupo qui est lapillus asper in calceo incidentis latens, molestiam tamen et impedimentum in ambulando afferens ; et ideo in moralibus est spirituale offendiculum quod impedit quominus homo inoffenso pede et libero gressu in via veritatis praxisque Christianae procedat. Unde ita vocatur inanis apprehensio, et inde ortus timor et anxietas, alicubi esse peccatum ubi non est vel maius quam sit. Unde conscientia scrupulosa in sensu proprio est dictamen fundatum in scrupulis ; et definiri potest illa quae cum anxietate dubitat, suspicatur vel probabiliter putat, ac timet, ob rationes leves et contemnendas, actum hic et nunc ponendum esse malum, dum non est, vel esse peiorem quam sit, v. g. esse mortalem dum sit. venialis.— Dicitur a) propriet nam nomine conscientiae scrupulosae saepe vocatur tum scrupulositas, i. e. dispositio habitualis qua inclinamur et propensi sumus ad conscientiam sçrupuSumma Theologiae Moralia IL — 9 130 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS losam habendam ; — tum etiam actualis anxietas exinde causata. Haec enim permanere potest etiam cum conscientia sufficienter certa qua quis iudicat actum esse licitum, dum simul levibus de causis aliquatenus timeat et anxietur ne sit illicitus : merus scrupulus seu apprehensio, imaginatio, et anxietas de se non sunt conscientia seu dictamen rationis, sed umbra et similitudo conscientiae, et tale dubium quod censetur imprudens non impedit iudicium conscientiae pra­ ctice certae quod scrupulos contemnit. Tunc ipsa conscien­ tia non est formata ex scrupulis seu scrupulosa, sed bene formata, quamvis scrupulis sit agitata seu cruciata et vexata ; b) dubitat, suspicatur vel probabiliter putat, ac timet : sic distinguitur a conscientia simpliciter erronea quae certo iudicat; quo casu ipsum iudicium i. e. conscientia non est amplius scrupulosa, quamvis ex scrupulis praecedentibus possit esse orta; c) ob rationes leves actum esse malum qui non est... ; est obiectum proprium quo distinguitur ab omni alia conscien­ tia positive dubia et opinativa, et speciatim a conscientia laxa ; — imo etiam a conscientia timorata aut tenera quae serene iudicat cum fundamento vel Secundum veritatem ; d) hic et nunc ponendum, et sic distinguitur a conscientia scrupulosa consequente quae diiudicat actum praeteritum. 124. Scrupulorum natura atque signa '. — Scrupu­ lus, ut iam notavimus, est inanis apprehensio et inde ortus timor et anxietas alicubi esse peccatum ubi non est vel esse maius quam sit. Quam apprehensionem solet i. De scrupulis cfr. Pitres et Régis, Les Obsessions et les Impulsions; P. Janet, Les Obsessions et la Psychasthénie; Les Névroses; Dr Raymond, Névroses et Psychonévroses; Eymieu, Le Gouvernement de soi-même (2' vol.); Grasset, Démi-fous et demi-responsables; Le Psychisme inférieur; Gemelli, De Scrupulis; d’Agnel et d’Espiney, Psychothérapie des troubles nerveux; Le Scrupule. Item Scaramelli, Directorium asceticum; Reuter, Neo-confessarius, n. 255-274 ; Billuart, De Conscientia; S. Alphonsus, Th. Μ., I, n. 11-19 ; Praxis conf., n. 95-98 ; Raphaël a S. Joseph, Institutiones fundamentales Theologiae moralis, de Conscientia ; Dubois, L’Ange conducteur des âmes scrupuleuses; P. Raymond, Le Guide des Nerveux et des scrupuleux; Grimes, Traité des Scrupules; Beaudoin, Tr. de Conscientia; et alii auctores in hoc tractatu, ut Ballerini, Lehmkuhl, Theol. Mechliniensis, Prümmer, et Vermeersch ; Leroux in per. Revue Eccl. de Liège, 1912 ; Legrand in per. Coll. Brugenses, 1922 et 1923. DE PRUDENTI CONSCIENTIA 131 comitari quaedam obsessio mentalis {obsession de l'esprit; kwelgedachte) et hyperesthesia peccati ; et ita scrupulus iam est mentalis morbus et quidem ordinis moralis : morbida animi anxietas de obligatione exequenda vel de peccatis commissis aut committendis. Ad illum igitur triplex requiritur elementum : im ordinis intellectualis, futilis ratio quae menti obsidet et cuius solutio non apparet, per modum ideae fixae indeliberate exsurgens, violenter se ingerens, pertinaciter recurrens ; — 2m ordinis affectivi, vana peccandi formido inde exorta, quae tenet attentionem defixam et voluntatem impedit quominus mentem inde avertat et ad assensupi firmum determinet ; — 3m effectus ex utroque procedens, agitatio, inquietudo et perturbatio animi. Potest esse de praeterito, ut si quis ex futili ratione timeat ne aliquod peccatum aut circumstantiam omiserit in confessione, ne insufficienter se examinaverit, ne tentationi consenserit ; vel de praesenti aut futuro, ut si quis ex simili ratione timeat ne id quod facit aut facturus est, sit peccatum. Signa et manifestationes conscientiae scrupulosae sunt : 1) pertinacia in suorum argutnentorum argumentatione et in iudicio, quo aliquis ex peccati timore nullius sententiae acquiescit; 2) e contra : timiditas simul in Conclusionibus et ideo frequens mutatio in iudicio ex levi apparentia, ita ut definitive pronuntiare non valeat ; atque diffidentia .sui, qua aliquis suspicatur defectus sive intellectus in capiendis vel interpretandis responsis, sive verborum in proponendis difficultatibus, sive memoriae in retinendis consiliis datis aut positivis praeceptis, aut etiam in propriis factis ita ut de clausa a se ianua, de extincto lumine, de horis recitatis, de missa audita dubitet. Ex utroque oriuntur : 3) cupiditas consulendi libros aut interrogandi novos confessarios ; 4) reflexiones, accusationes vel interrogationes impertinentes, pro­ lixae aut repetitae, circa plures circumstantias quae in actione adfuerunt vel adesse potuerunt aut circa responsionem confessarii; 5) perturbati et inordinati modi ac gestus in Cavendis peccatis vel negotiis tractandis, ac modus quasi coactus in actionem ruendi de qua anxie inquirebat, et quasi caecus procedendi in operibus externis; 6) timor peccati in iis quae ab omnibus ut licita habentur; f) nimia inquietudo et anxietas circa actiones praeteritas (v. g. circa confessionem, breviarii recitationem) morali diligentia factas, ac proinde voluntas easdem iterum et iterum repetendi ; 8) inconstantia et firmitatis defectus in proposito servandi pacem, silendi de scrupulis, omittendi novam rei inquisitionem, aut simpliciter obediendi. 132 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 125. Causae scrupulorum et effectus. — Causae scrupulorum sunt quotquot systema nerveutn debilitant et energiam animi minuunt. 1° Internae : a) mediatae ex parte corporis : indojes melancholica ad suspicandum malum et ad tristitiam prona, quae etiam ex hàereditate provenire potest aut ex quadam degenerescentia1 ; — solitudo seu fuga omnis humanae conversationis aç recreationis, — et imbecillitas capitis, etiam ab immoderantia in abstiilentia, vigiliis et studiis proveniens ; aut ex debili et infirma constitu­ tione, insufficiente nutritione et perturbatione functionum nutritionis, emotionibus deprimentibus, morbo corporali graviter debi­ litante, vel et psychasthenia quae vix permittit anim intensiorem attentionem ad aequum iudicium de rebus practicis efibrmandum ; b) immediatae ex parte animae, sive in intellectu : subtilitas ingenii quod facile invenit rationes dubitandi, aut in omnibus quaerit certitudinem mathematicam ; mentis debilitas et defectus iudicii (mulieres saepius sunt scrupulosae quam viri) ; animi imbecillitas et inconstantia qua potius vividas imaginationes sequitur quam maturum iudicium ; — sive in affectu : occulta superbia tenaciter adhaerens proprio iudicio ; pusillanimitas quae nescit timores contemnere et animum deficit. Duplex est igitur scrupolosorum genus : alii sunt potius intellectuales, alii nimis sensitivi et timidi ex quadam phobia. In utroque casu adest defectus, tum 1) iudicii practici, seu pru­ dentiae in aestimandis circumstantiis particularibus ; tum 2) ener­ giae, seu fortitudinis, perseverantiae vel constantiae, voluntatis quae non imperat intellectui ut sit contentus certitudine practica et improprie dicta, aut non moderatur imaginationem et appetitum sensitivum et ita non movet ad examen serenum ab imaginatione et anxietatis influxu liberum2. 2. Externae causae sunt : a) Deus — lumen aut robur non concedendo — scrupulos permittens in poenam peccati, conscien­ tiae emendationem, maiorem animi generositatem, exercitatio­ nem in virtute et fiducia, peccati horrorem, meriti augmentum, probationem mysticam, etc... vel etiam ob bonum aliorum ut dirigere scrupulosos discamus ; I ■ I t ίf t I i. Melancholia inter causas numeratur eo quod melancholici passim sint ingenio acuti et natura suspicaces, tenacesque eorum quae apprehen­ dunt : ita proni sunt ad omnem mali suspicionem, minima etiam volunt perscrutari, aliis aegre acquiescunt ; quae omnia ad scrupulos praedisponunt. 2. Aliqui, ut Grasset, et Leroux (in per. Revue Eccl. de Liège, 19x1-12), scrupulos ad morbos voluntatis reducunt ; principium tamen eorum videtur esse defectus iudicii practici quod exercitium voluntatis praecedit. Ipse Grasset fatetur : « L’idée fixe prend sur la volonté rm empire injuste et immérité, incoërcible, irrésistible, dependeat ab aegritudine mentali, cum actus appetitivaedisproportionnel, virtutis sequatur insensé ». Ceteroquin non videtur esse aegritudo voluntatis quae non cognitionem ipsique essentialiter proportionetur (Cfr. Vermeersch, Tfi. Μ. I, n. 94, citans S. Thomam, I-II, q. 10, a. 1). Quodsi aegritudo iudicii practici vocetur voluntatis, sermo non rectus est, sed quaestio erit de nomine. DE PRUDENTI CONSCIENTIA 133 b) daemon scrupulos in imaginatione et appetitu sensitivo eixcitans ad pios torquendum (maxime nutriendo tristitiam) ut in virtute taediosi fiant, externas consolationes quaerant donec ad desperationem salutis perducantur qua ad laxitatem, imo ad omnia vitia declinent, vel etiam mortem sibi inferant ; c) educatio nimis coarctata vel dura, aut nimis mollis, conver­ satio cum scrupulosis,etlectiolibrorum rigidorum vel tractantium de re morali, ab illo qui nescit illos recte diiudicare1. Effectus autem nocivi multi et maxima damna temporalia simul et spiritualia provenire possunt a scrupulis quibus con­ sensus praebetur, ex quacumque causa oriantur. Et quidem 1) in vita corporali, agitatio et anxietas vires extenuant, nervos exasperant, systema nervorum debilitant et perturbant, et viam parant neurastheniae, hysteriae aliisque morbis ; 2) in vita intellectuali, rectitudinem iudicii practici perturbant, imo ad amentiam ducunt si sint universales, ad monomaniam si circa unum versentur obiectum; 3) in vita sociali, considerationem proximi imminuunt, aptitudinem ad relationes sociales auctoritative vel misericorditer exer­ cendas tollunt, graviter molestum aliis reddunt ; 4) maxime in vita spirituali, causant temporis deperditionem in impugnandis vanis phantasmatibus, negligentiam et impari­ tatem ad officia status, exsiccant devotionem et ab oratione et sacramentorum susceptione avertunt, diffidentiam excitant erga Deum et pusillanimitatem spiritus, unde enascitur tristitia, deiectio animi, desperatio quae aliquando ad suicidium vel effrenatam libidinem ducit. 126. Remedia scrupulorum sunt : i° Causas eorum internas tollere vel minuere : melancholiam et Solitudinem solatiis et laetis recreationibus ; debilitatem capitis consiliis sapientis medici ; defectum iudicii practica conscientiae instructione ; superbiam humilitate et iudicii submissione ; in­ constantiam et debilitatem animi exercitatione et roboratione voluntatis ; timiditatem et pusillanimitatem meditatione bonitatis Dei et fiducia in Deum, etc. In specie, scrupulosi intellectuales suadeantur in rebus mora­ libus non esse quaerendam mathematicam certitudinem, non esse attendendum omnibus quae accidere possunt, sed solurn illis quae verisimiliter occurrent, atque anxietatem appetitus a iudicio Seu statu intellectus esse sedulo discernendam. E contra timidi in omni re firmiter agere addiscant, anxietatem quam in agendo experiantur fortiter negligant, confisi in divi­ nitatis bonitate,atque firmum propositum acris adversus scrupulos pugnae mente retineant ac saepe renovent2. 1. De discretione scrupulorum an sint a Deo, a diabolo vel a corruptione naturae, vide Reuter, Neo-confessarius, n. 258-260. 2. Ita ad roborandam voluntatem. De quo cfr. Eymieu qui processum curationis methodice describit, secundum quem 1) vitandae sunt sen- 134 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 2° Causas externas scii, scrupulosos vel scripta, quae scrupulis sunt occasio, vitare, ac excessum laboris intellectualis. 3° Otium fugere et sedulo incumbere labori, maxime illi qui plus delectat, ad vitandas scii, vanas cogitationes. 4° Magno et mortificato animo contra scrupulos agere, tam­ quam cogitationes malas et nocivas illos repellendo, praesertim indirecte, contemnendo et animum ad alia applicando, et nun­ quam illis,^nec semel, consentiendo. 5° Agere sicut alii viri pii, et timorati. 6° Maxime : superiori vel confessario (qui non scrupulosus, sed prudens, etiam potius quam sanctus est eligendus) humili, caeco et perfecto modo obedire et hanc obedientiam saepius a Deo magna cum fiducia postulare ; quod est fere unicum reme­ dium efficax. 127. Principia specialia ad dirigendos scrupulosos adhibenda sunt : I. Scrupulosus proprio iudicio regi nequit, quia eius ratio ad hoc est impotens ; ergo nihil restat nisi ut ratione alterius v. g. superioris aut confessarii gubernetur, qui dicat : eum esse scrupulosum et in quanam materia1, ac in ipsa posse et debere sequi iudicium superioris et obediendo peccare non posse, nisi omnino certus sit et quod adsit peccatum et quod iudicium superioris hic et nunc applicari nequeat ; — imo etiam si certus sit, aut si dicat se ubique evidentiam obligationis et peccati habere, dum­ modo constet eum tam esse scrupulosum ut phantasia sibi fingat se esse certum· Licet enim, ita agendo, aliquando sationes non solum tristes sed mere passivae et emotivae ; 2) cura phy­ siologica instituenda ex quaesitis requie, somno, distractionibus, pacabili tranquillitate, sine defatigatione, et relicto medio in quo volvitur vita ordinaria ; 3) exercenda activitas et voluntas educanda, variis mediis quibus scrupulosus addiscat velle, consentire, attendefe labori physico aut intellectuali, conatus adhibere, fortiter, firmiter ac constanter velle sub uniformi et, quibuscumque non obstantibus, invicta disciplina, atque actibus frequenter repetitis. i. In alijs enim materiis est laxus. « A pusillanimitate sequitur quod aliquis retrahatur ab operibus virtutum propter timorem peccandi. Imo quandoque ad levia peccata vitandum ad graviora fertur. Quod accidit praesertim laboranti conscientia scrupulosa circa materiam specialem, puta circa recitationem horarum, celebrationem missae, etc. Saepe enim alia reputantur pro nihilo, et cum scrupulosa, laxa nutritur conscientia. Nil mirum cum ex eadem radice procedant, scii, ex animi parvitate et levitate, v. g. non raro contingit quod quis verba consecrationis anxie repetens, non curèt de vasorum vel corporalis munditia, nec ad alia sui officii munera respiciat ». Ita Beaudoin, Tr. de Conse., q. 4. DE PRUDENTI CONSCIENTIA 135 erret scrupulosus, non tamen peccabit ratione obedientiae quam superiori aut confessario debet. Praesumptio scii, stat pro confessario sicut pro superiore, cui obediendum est nisi certo constet eum in praescribendo regimine errare et talem regulam imponere non posse, ac obedientiam esse illicitam. Et talem regulam universalem, utpote sanae vitae morali sibi omnino necessariam, sequi potest scrupulosus, etiam si exjnde in casu particulari error sequi possit aut materiale peccatum : iste effectus potest considerari ut accidentalis et ob proportionatam causam legitime permitti. Ius enim habet media efficacia adhibendi et per se honesta ad sanandum. II. Scrupulosus facile exaggerat vel timet peccatum ; hinc apud ipsum dubium grave, quod in aliis esset ratio­ nabile, « in casu adesse peccatum » censetur inane et spernendum ; et dubium leve « in casu non esse peccatum » censetur fundatum. Quae dubia non sedulo examinet, ut ad certitudinem deveniat : ad hanc enim pervenire nequit, et ad inutile nemo tenetur. Unde ipsi dicendurn quod agere libere queat, nisi omnino certus sit adesse peccatum ; imo si certus sit, dummodo constet eum esse tam scrupulosum in tali vel tali materia Ut phantasia sibi fingat se esse certum. III. Obligatio positiva, praecepti scii, affirmativi, v. g. integre confitendi peccata, examinandi conscientiam, di­ cendi horas, faciendi correptionem fraternam, non obligat cum magno incommodo, unde ab ipsa scrupulosus facilius eximi potest. 128. Thesis. Conscientia scrupulosa non est regula agendi prudenter, sed deponenda est saltem in­ dicio formato ex principiis indirectis a confessario traditis. Probatur: Non est regula agendi quia est incerta et vincibiliter erronea. Deponi autem potest ex aliquo principio reflexo quod a conscientiae directore aut a confessario fuit indicatum ; v. g. sequenti modo : « Quidquid sit de materiali liceitate vel illiceitate huius actionis, certum mihi est, quod in talibus dubiis obediendum est confessario, vel : quod possum et debeo agere siçut con- 136 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS fessarius dixit, vel : quod dubium aut iudicium meum pos­ sum negligere, vel : quod obediendo non possum peccare, etc. «Atqui, in casu, tale adest dubium aut talis apprehensio. « Ergo, in casu, certum mihi est quod possum et debeo agere siçut confessarius dixit, etc. » Hinc quamvis contra conscientiam scrupulosam agere non sit licitum, contra scrupulos tamen agere quis potest, imo, ne grave damnum incurrat, aliquando, etiam sub gravi, tenetur : non quidem si in pleno dubio maneat, nam cum conscientia dubia agere est illicitum ; sed dummodo dubium aliqualiter deponat et sibi efformet conscientiam certam, indicando, v. g. ex iudicio confessarii, esse scrupulum et illum contemnendo. Scrupulus enim, quia apprehensio in­ anis phantasiae, non reddit dubium serium, et non impedit quin iudicium conscientiae prius efformatum sit practice certum. Ad rem Lessius, de Prud., c. 1, n. 2 : « Prudentia non semper valet scrupulum excludere totaliter. Hic enim saepe perseverat cum iudicio prudentiae, attamen ut tunc iudicium sit prudens, debet reputari scrupulus, et sic etiam scrupulum quodammodo excludit prudentia. Etsi enim imaginatio peccati perseveret cum quadam anxietate, tamen per prudentiam reputatur umbra, non veritas ». Principiorum autem et regularum supra traditarum non debet quis semper actu meminisse, et iis actuale dictamen de honestate actionis sibi efformare, quia id saepe est moraliter impossibile pro scrupuloso. Ut ait S. Alphonsus, Th. M., 1. I, n, 19: « Nec opus est ut in quolibet particulari actu hop iudicium efformet... satis enim est quod ex iudicio semel formato contra scrupulum agat ; quia propter experientiam praeteritam in eius conscientia iudicium illud virtualiter sive habitualiter exjstit, licet tenebris obscuratum. Ceterum dum scrupulosus in illa confusione operatur, saepe non operatur cum scrupulo seu timore deliberato, nam ordinarie non vellet omittere quod sciret esse placitum divinae voluntatis ». Exinde pro praxi notandae veniunt quaedam conclu­ siones 1 : i. Vermeersch, Th. Μ., I, n. 382. DE PRUDENTI CONSCIENTIA IS? 1) Postquam de scrupulis monitus fuerit scrupulosus, ad ordinem phantasticum adscribendi sunt consensus quos dedisse dicat, sive in pravam suggestionem interiorem, sive in propositum hic et nunc agendi etsi sit malum, sive in propositum peccandi. Scrupulosus enim sibi dicere fingit : i4 volo, vel : ita faciam sive bonum sit sive malum, aut : peccabo et dein confessione peccatum expiabo. Sed phan­ tasia ipsi assensum huiusmodi repraesentavit, ita ut se sic agentem quasi aspicere ipse sibi visus sit. Non secus tamen ac in somnio istis suggestionibus vel propositis nullum liberum dedit consensum ; de praevisa autem con­ fessione fortasse hunc usum fecit, ut inde ad agendum contra scrupulos animosior evaderet. Quare scrupuloso qui, v. g. ex consilio confessarii, novit habitualiter dubia sua esse contemnenda, fas est agere, manente scrupulo. Notitia enim ista ipsi certam conscientiam praebet. 2) Fieri potest ut in processu suorum dubiorum et ratiuncularum scrupulosus diu laboret, atque ita ex pugna lassus et perturbatus sit, ut caeco modo in actionem ruat : tunc vera libertate necessaria, saltem ad graviter peccan­ dum, destituitur. 3) Similiter pro fictitiis haberi possunt promissiones, vota, blasphemiae, quae nonnulli saepe imo pene quotidie fecisse vel dixisse somniantur. Haec audire vel aestimare confessarius simpliciter renuat, 4) Quamvis obligatio agendi contra scrupulos possit esse gravis, cum ex illis possit grave damnum timeri in profectu spirituali (derelictio exercitiorum spiritualium, desperatio, suicidium) aut in depressione nervosa ac valetudine corporis vel mentis, scrupulosus tamen subiectivam culpam vix incurrit dummodo cum infirma sua voluntate contra scrupulos in genere conari velit ; imo saepe non expedit insistere ne nova perturbatio et perplexitas oriatur ac periculum desperationis, quod praesertim timendum est in sensitivis. 129. Triplex scrupulosorum classis praecipue distin­ guitur : I. Alii anguntur a pravis cogitationibus circa fidem, 138 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS castitatem, charitatem (a iudicio temerario v. g. aut sensu aversionis), vel de futuris sub conditione faciendis, aut a blasphemiis interne prolatis, quibus assentiri saepe timent. Ipsis omnino imponendum est a) ut contra illas non directe pugnent (v. g. eliciendo actum fidei, etc,) : id enim eas magis excitaret et magnum esset incommodam ; sed b) ut scrupulos despiciant, quia non pravae cogitationes sed soli consensus, non consensus fictitii Sed solum voluntarii sunt peccatum ; et c) ne se examinent cjrca illas cogitationes vel eas in charta inscribant ; imo d) convenienter imponi potest ut ab ipsarum confessione abstineant, nisi tam certo scirent se consensisse ut id iurare possent.Ipse enim timor consensus est signum resisten­ tiae aut non consensus. 2. Alii anxii sunt circa officia A. adimpleta : a) Vel propter integritatem aut contritionem confessionum praeteritarum ; quibus, si aliquando generalem confessionem instituerint aut per notabile tempus confessiones diligenter peregerint, imponendum est ne de illis omnibus amplius cogitent nec verbum in confessione faciant, nisi pergant timere et haec tria sine ullo dubio affirmare possint etiam cum iuramento : peccatum certo fuisse commissum, in mente eorum dum com­ miserint fuisse mortale, et certo illud fuisse oblitos. Quodsi statim non affirment aut iurent, non amplius sunt audiendi, et etiam si iurent, non ideo sunt credendi. b) Vel circa sacri auditionem, aut horarum recitationem ; quibus nunquam permittendum est aliud sacrum audire, aut horas repetere, vel partem. c) Ceterum illi qui de his perpetuas et graves anxietates pa­ tiuntur, ob magna scrupulorum incommoda, a confessionis vel horarum excusantur integritate materiali, ita ut non teneantur maius tempus horis impendere quam a probis impendi soleat, et reliqua omittere possint ; imo etiam aliquando pars vel totalitas officii ipsis prohiberi posset, aut spatium temporis determinatum assignari, aut recitatio pro tempore suspendi. B. Item scrupulosi sunt circa officia adimplenda : a) Circa integritatem vel contritionem confessionis instituen­ dae ; quibus imponi debet examen conscientiae mediocre (vel et determinandum examinis tempus), accusatio de paucis punctis vel de solis peccatis exterioribus, et simplex recitatio actus contritionis. b) Circa correptionem fraternam J qui supponere debent se ad illam non teneri, nisi omnino certi sint. c) Circa intentionem missae, horarum, sacramenti, etc. ; qui nullam intentionem elicere possunt sed absolute et materialiter incipere, et pergere sine haesitatione et mora, sine praecipitatione, DE PRUDENTI CONSCIENTIA 139 capitis contentione aut anxia sollicitudine : ipse metus ne intentio amissa sit vel non renovata, signum certum est intentionem adesse ; — ceterum non requiritur intentio satisfaciendi sed dicendi officium, audiendi missam, etc. ; est autem quasi im­ possibile ut utens ratione talem non habeat intentionem. d) Circa s. Communionem ; ad quam accedant cum certitu­ dine quod non peccarent, etiamsi essent in statu peccati, imo tunc per accidens verisimiliter consequerentur gratiam. In quibus omnibus mediocris adhibenda est diligentia. 3. Alii in omni fere actione peccare formidant. Quibus imponendum est : a) ut libere agant, sine deliberatione et secundum primum intuitum, scrupulos despiciant et contra illos operentur, ubi evidens peccatum non apparet, imo etiam contra evidentiam, si essent tam scrupulosi ut phantasia sibi fingerent se habere talem evidentiam ; — b) et praecipiendum ut scrupulos vincant, ne amentes aut omnino inutilçs fiant ad agendum ; — c) et de talibus actionibus in confessione abstineant se accu­ sare : licet enim aliquando errare possint, non tamen peccant, ratione obedientiae quam confessario debent. Quodsi tantum in quodam genere peccatum formident, idem pro hoc genere valet. 130. Monita pro confessario. — 1. Antequam confessarius poenitentem tractet tamquam scrupulosum, magna circumspectione inspiciat an vere sit scrupulosus : sunt enim qui circa multa sunt anxii, sed non sine iusta et rationabili causa, v. g. circa restitutionem quia laxe processerunt ; circa confes­ siones praeteritas quia accesserunt sine debita praeparatione 5 circa peccata praeterita quae magis volunt expiare, ut in neoconversis ; circa peccata gravia prima vice vel recidive commissa et nondum confessa ; circa peccata leviora in quibus ex teneri­ tudine conscientiae quis iam non vult offendere Deum, etc. 2. Ubi scrupulosum cognoverit, exquirat obedientiam per­ fectam, interrogando poenitentem an ipsi confidat et constanter velit ipsi obedire ; secus eum remittat. 3. Sedulo examinet in quibusnam poenitens sit scrupulosus : ordinario enim propter defectum iudicii in quibusdam est scru­ pulosus, in aliis potius laxus ; et ideo etiam partialiter ut laxus tractandus. Unde ipsum dicat esse scrupulosum et in quanam materia : scrupulosus enim qui sibi persuaderet scrupulosum non esse, incurabilis est. 4. Cognoscere conetur causam scrupulorum, ut eam amoveat, instar medici qui prius morbum eiusque causam explorat quam medicamenta adhibeat. 5. Ut scrupulosi facibus obediant, eorum fiduciam captare I40 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS conetur paterna longanimitate ; quapropter magna cum bonitate eorum miseriis compatiatur, in multa patientia cum eis agat, ac scientiam theologicam et scrupulorum notitiam competentem se habere ostendat. Generatim cum mansuetudine et lenitate, praesertim si sint sensitivi, sunt tractandi, sed tamen cum firmi­ tate; et nonnisi propter inobedientiam increpandi, etiamsi necesse sit, fortiter et cum severitate et rigore (v. g. privando a commu­ nione) non tamen nimio. In hoc puncto scii, tractandi sunt quasi non essent scrupulosi. Quodsi obedire omnino nolint, confessarius illos dimittat et ad alium remittat, dicendo se iam non posse illorum bonum procurare. 6. Inculcet rationes cur contra scrupulos sit agendum, v. g. pericula quibus scrupulosus se exponit : pacem amittendi, tempus perdendi, seriam curam profectus spiritualis negligendi, omni fortitudine destitutum manendi, morositate sua molestiam causan­ di aliis et ineptum fiendj laboribus proximo utilibus ; et alia supra exposita. 7. Scrupulosis firmitatem vultus et sermonis ostendat, ac sine ulla haesitatione respondeat, et tradat paucas regulas generales, sine multis particularibus distinctionibus, nam alias semper dubitabunt istas valere pro casu occurrenti. Responsum sit clarum, distinctum et breve. Non sit prolixus in explicatione consiliorum, ne inter allegata motiva quid minus solidum reperiatur ; semper idem dicat ; nec reddat rationes responsi, quia de earum valore inquirent et dubitabunt, et sic non alieno sed proprio iudicio ducentur. Abstineat a repetenda expositione quam fecerunt suae difficultatis, ne diversitas deprehendatur ; nec multum inquirat de circumstantiis scrupulorum ac si mo­ mentum haberent. Nec permittat ut saepe ad ipsum recurrant aut multos alios vel libros consulant, aut declarationes ipsis factas scriptis consignent. 8. Quandoque suaviter irrideat poenitentem, dum proponit dubia non fundata ; iubeatque cogitare quid ipse vellet respondere si ab alio de eiusmodi interrogaretur, dicatque ut idipsum faciat. 9. Ad casus suos per se solvendos paulatim eum perducat, vetando ne saepius dubia proponat sed tantum v. g. semel in hebdomada aut in mense, nec ultra duo vel tria recitet, suggerendo ut agat modo quo existimaret alios agere. Omnem abiiciat scru­ pulosus modum quem alii habent ut ridiculum. TRACTATUS DE VIRTUTE CARDINALI IUSTITIAE ET DE VIRTUTIBUS ADNEXIS. INTRODUCTIO. 131. Ordo dicendorum. — Praeter prudentiam quae ipsam rationem disponit ut recte diudicet et praecipiat omnes actiones humanas in particulari, in ordine ad bonum honestum et ad finem ultimum, tres aliae sunt virtutes cardinales cum virtutibus ipsis adnexis, quae ordinant alias vires et bonum rationis in iis ponunt, ut omnes motus appetitus nostri sint rectae rationi et prudentiae conformes, et ita ad bonum honestum et ad finem ultimum tendant. Motus autem appetitus 1) alii sunt qui per se solum ordinem dicunt ad nos ipsos, scii, passiones appetitus sensitivi, quarum a) aliae impellunt ad bonum delectabile contra rationem, quas moderatur et refrenat temperantia, quae impedimenta rectitudinis tollit; in appetitu concupisci­ bili; b) aliae declinant a bono et retrahunt ab eo quod ratio dictat, contra quas animum firmat fortitudo, quae impedimenta rectitudinis tollit in appetitu irascibili; — 2) alii motus sunt quibus etiam ordinamur ad alios, scii, operationes voluntatis, quas rectificat iustitia. lustitia igitur etiam respicit bonum alterius, ut homo bene se habeat ad alterum ; fortitudo et temperantia solum bonum operantis ut bene se habeat ad seipsum ; unde iustitia est universalior. Et quia immediate perficit voluntatem quae rationi est propinquior, magis de ordine rationis participat, et ideo incipimus dicere de virtute car­ dinali iustitiae. 142 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 132. Divisio tractatus \ — Tractatus dividitur in sex partes : 1. de iustitia in genere; 2. de iustitia legali; 3. de iustitia commutativa ; 4. de iustitia distributiva ; 5. de virtutibus iustitiae adnexis ; 6. de praeceptis iustitiae. ia Pars agit de iustitia in genere : i° de iustitia secundum se ; — 2° de iure quod est obiectum iustitiae : a) de iure in genere ; b) de speciebus iuris ; c) de obiecto iuris et dominii ; d) de subiecto iuris et dominii ; e) de acquisi­ tione iuris et dominii ; — 30 de iniustitia et iniuria in genere ; — 4° de divisione iustitiae seu de eius partibus integralibus, subiectivis et potentialibus. 2a Pars agit de iustitia legali: i° de bono communi prosequendo ; — 20 de procuratione boni communis ; — 3° de defensione boni communis. 3a Pars agit de iustitia commutativa : i° de proprio eius actu, scii, de restitutione in genere ; — 2J de iustitia et iniustitia in commutationibus involuntariis : a) in bonis internis animae et corporis ; b) in bonis çoniugii ; c) in bonis externis ; d) in fama et honore ; — 3° de iustitia et iniustitia in commutationibus voluntariis seu contrac­ tibus : a) de contractibus in genere ; b) de contractibus unilateralibus ; c) de contractibus bilateralibus onerosis commutatoriis ; d) de contractibus bilateralibus gratuitis ; e) de contractibus aleatoriis ; f) de contractibus subsidiariis. 4a Pars agit de iustitia distributiva : ιυ de iudicio, quod primario et formaliter est actus distributivae iustitiae ; — 2° de iustitia et iniustitia in distribuendis bonis ; — 3υ de iustitia et iniustitia in distribuendis oneribus ; — 4 ’ de iustitia et iniustitia in iudiciis publicis. 5a Pars agit de virtutibus adnexis iustitiae : iü de religione secundum se ; — 20 de actibus religionis ; — 3 ’ de peccatis religioni oppositis ; —· 40 de pietate et obser­ vantia ; — 5° de veritate ;— 6° de reliquis habitibus iusti­ tiae adnexis : gratitudine, vindicatione, liberalitate, affabi­ litate, aequitate, et dono pietatis. 6a Pars agit de praeceptis iustitiae. i. Ne confusio oriatur, solum indicamus divisionem secundum magnas lineas, pro subdivisionibus ad varias quaestiones remittendo. DE IUSTITIA ET IURE 143 133. Momentum tractatus. — Tractatus de iustitia eminet inter alios, tum 1) amplitudine, quia agit de virtute cardinali, quae, inter pure morales, in ordinandis moribus est principalior et a qua tota fere vita moralis et socialis pendet, cum praecepta decalogi, secundum S. Thomam, II-II, q. 122, a. i, omnia spectent iustitiam ; tum 2) difficultate, quia quaestiones considerat valde arduas et tamen maximi momenti, nostris praesertim temporibus, ubi numerosiora ac intricatiora et infinite varia facta sunt media communicandi inter homines. Bibliographia. — Utiliter conferri possunt pro ipsa iustitia : S. Thomas, in V Eth.; in I-II, q. 59, a. 4 ; q. 60, a. 1-3 ; q. 64, a. 2 ; in II-II, q. 57 et sq. cum commentariis Caietani, Victoria, Bannez, Sylvii et Billuart. Item S. Raymundus de Pennafort, in Summa; Dom. Soto, De Iustitia et lure; S. Antoninus, in Summa theologica; Caietanus, in Summula casuum, et in opusculis ; Concina, Theologia Christiana, t. VII, De Iustitia et iure ; Lumbreras, De Iustitia, 1938. Extra scholam S. Thomae, inter theologos S. I. : Molina, Lessius, et Lugo, qui singuli scripserunt opus de Iustitia et Iure; et Vermeersch, Quaestiones de Iustitia; et Theol. Mot., t. II ; — Reiffenstuel, Ο. M., in Theol. Mor.; et S. Alphonsus, in Theol. mor., 1. III. Inter recentiores : Carrière, De Iustitia; De Contractibus; Marres, De Iustitia; De Contractibus; Waffelaert, De Iustitia, tom. 2 ; et L’Obligation en conscience des lois civiles; Sweens, Institutiones theologicae de virtute cardinali iustitiae. Praeterea Ballerini, Opus theol. mor., vol. Ill ; et manualia notissima ut Lehmkuhl, Génicot et Noldin ; Marc et Aertnijs ; Van der Velden ; Haine, Theologia Mechliniensis, Mulier, Pruner, Tanquerey ; Prümmer, Goepfert, Mausbach, Schilling. Item opera specialia : Pottier, De Iure et Iustitia; Salsmans, Gerechtelijke plichtenleer ; Van Roey, De Obiectis et actibus ad iustitiam pertinen­ tibus; van Gestel : De Iustitia et lege civili; Van Egeren, Notationes de selectis materiis moralibus; E. Janssens, Cinq leçons sur la Justice; Michel, La Question sociale et les principes théologiques : Justice légale et Charité; M. St. Gillet, Conscience chrétienne et Justice sociale; Rutten, La Doctrine sociale de l’Église; Lachance, Le Concept de Droit selon Aristote et S. Thomas; Faidherbè, La Justice distributive. Inter opera philosophica : Goudin, Roselli et Zigliara in manualibus ; Taparelli, Droit Naturel; Meyer, Institutiones Iuris naturalis; Castelein, Philosophie morale et sociale; Droit Naturel; Cathrein,Philosophia moralis; Biederlack, Die soziale Frage; De Pascal, Philosophie morale; Schwalm, Leçons de Philosophie sociale; Lehu, Philosophia moralis et socialis; De Bie, Philosophia Moralis ; Beysens, Ethiek of Zedenleer; Sertillanges, La morale de S. Thomas d’Aquin. Inter oratores : Janvier, Conf, de N.-D. : La Justice et le Droit. Denique opera subsidiaria : Gousset, Le code civil commenté dans ses rapports avec la morale; Allègre, Le Code civil commenté à l’égard du clergé; Aubry et Rau, Cours de Droit civil français; Beaudry Lacantinerie, Précis de Droit civil; Lehmkuhl, Dos Bürgerliche Gesetzbuch; W. Duynstee, Burgerlijk Recht en Zielezorg. Item Liberatore, Principi di Economia politica; Antoine, Cours d’Économie sociale; Brants, Les grandes lignes de l’Économie politique; Schrijvers, Manuel d’Èconomie politique avec préface du Père Rutten ; Vliebergh, Staathuishoudkunde, et generatim oecono- mistae ut Paul Letoy Beaulieu, de Molinari, Cauwès, Gide,V. Fallon,etc. PRIMA PARS. DE IUSTITIA IN GENERE. Caput I. DE IPSA IUSTITIA SECUNDUM SE. QUAESTIO PRIMA. DE NOTIONE ET DEFINITIONE IUSTITIAE. S. Th. II-II, q. 57, a. I ; q. 58, a. 1 et 2. 134. lustitia secundum nomen est habitus qui inclinat ad faciendum quod est mstnm(recht-vaardigheid).Etymologicae est iusto \quod est adaequatum vel commensuratum ac iustatum alteri, et importat aequalitatem quamdam : dicuntur enim vulgariter ea quae adaequantur iustari1 2; aequalitas autem ad alterum est, nam nihil est sibi aequale sed alteri, et ideo iustitia in sensu proprio ex sua ratione significat virtutem specialem quae reddit nos aequales alteri, seu quae ordinat hominem in his quae sunt ad alterum sicuti debet, et inclinat ad reddendum unicuique quod suum est usque ad aequalitatem. Secundum similitudinem tamen in uno et eodem homine considerantur diversa principia actionum ac si essent diversa agentia, et ideo metaphorice in uno et eodem homine dicitur esse iustitia, in quantum ratio imperat aliis facultatibus et hae obediunt rationi sicuti esse debet, secundum quod unicuique parti hominis attribuitur quod ei convenit et debitum est. Sic iustitia consistit in debita ordinatione partium animae et in adaequatione seu conformitate ad suam regulam (gerechtigheid), et sic in­ cludit omnem virtutem. 1. Graece δίκαιοί, quasi bipartitum, importat aequalitatem rei ad rem, secundum Aristotelem, V Eth., c. 7. 2. Ita dicuntur : iustae partes, iusta mensura, iustum pretium, iusta petitio. DE IUSTITIA ET IURE 145 Hinc in usu sacro iustitia saepius sumitur in sensu metaphorico et generali, et significat 1) sive sanctitatem seu complexum omnium virtutum quibus adaequamur regulae seu legi divinae (Mt. V, 6 ; I, 19 ; « iustitia originalis »; S Th II-II, q. 79 a. 1) ; 2) sive quemlibet virtutis actum et omnia opera bona (Mt. VI, i ; V, 20 ; Prov. VIII, 20) ; 3) sive radicem iustitiae, scii, iustificationem in qua gratia gratum faciens et virtutes infunduntur (Rom. IV, 3 ; V, 17 et per totum) ; — sed 4) etiam aliquando sumitur in sensu stricto, ut virtus specialis iustitiae (Act.XVII,31: ludicabit mundum in aequitate,gr. δικαιοσύνη =in iustitia stricte dicta). 135. Iustitia secundum rem, ut virtus specialis, definiri solet ex Ulpiano : Perpetua et constans voluntas ius suum cuique tribuendi, ubi perpetua et constans voluntas non ponitur pro potentia volendi, vel pro actu transeunte, sed pro habitu inhaerente animae quo voluntas perpetuo et constanter vult. Ad virtutem enim requiritur voluntas stabilis quae immobiliter operetur bonum, quod sine habitu esse non potest. Unde si quis vellet definitionem in debita forma ponere, posset dicere cum S. Thoma : Habitus secundum quem aliquis constanti et perpetua voluntate ius suum unicuique tribuit (q. 58, a. 1), vel cum recentioribus : virtus voluntatem inclinans ad reddendum alteri ius suum ad aequalitatem. Dicitur 1) habitus, i. e. dispositio firma et permanens quae inclinat potentiam ad operandum sive bene sive male, et ita distinguitur a potentia et ab actu, quia mediat inter utrumque ; 2) quo constanti et perpetua voluntate : qui enim subt inde tantum, ad horam vel in aliquo tantum negotio et nonnisi certis personis ius reddere vellet, is minime iustitia praeditus dici posset1. Unde requiritur voluntas : a) perpetua, non ex parte actus, quasi ille perpetuo dura­ ret, sed ex parte obiecti, quatenus iustus habet propositum iustitiam omni tempore et in omni negotio servandi ; b) insuper constans (quod non est idem ac perpetua) ex parte subiecti, scii, ipsius voluntatis, quatenus in dicto proposito firmiter perseverat, et firmam ac constantem i. Id çeteroquin potest sine habitu, ex sola inclinatione naturali. Summa Theologiae Moralis Π. — 10 146 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS voluntatem quis habet servandi iustitiam perpetuo et in omnibus ; 3) aliquis cuique ius suum tribuit, non tantum positive procurando id quod debetur, sed et negative (per omissio­ nem qua ius alterius intactum relinquitur) abstinendo ab omni iuris laesione. Quibus verbis indicatur id quo iustitia ab omnibus aliis virtutibus distinguitur, scii, actus ipsi proprius, et proprium eius obiectum : ius alteri debitum, quod scii, a) non mihi agenti sed alteri convenit, b) non ex mera decentia vel honestate virtutis vel charitate (de­ bitum morale} sed stricta obligatione cuique est debitum (debitum legale seu rigorosum), et c) quod integre redditur ad aequalitatem, secus non tribueretur totum ius debitum et sub hoc respectu actus a perfectione iustitiae deficeret* Quo casu adest iustitia non stricta et perfecta, nec metaphorica, sed imperfecta et secundum quid, quae « ampliato nomine » (i. e. per extensionem) iustitia dicitur (Ι-Π, q. 60, a. 3, ad 1). 136. Tres requiruntur conditiones ad iustitiam stricte dictam : 1) ut sit ad alterum : cum enim iustitia in constituenda aequa­ litate versetur, habet ex natura sua ut in alterum tendat ad ius alteri tribuendum, quia nihil est sibi aequale sed alteri1 ; 2) ut alteri sit ius et quidem proprie dictum, seu verum debitum legale ad id quod ipsi tribuitur, v. g. si rem emerit vel ut mercedem laboris promeruerit. Ita eleemosyna non est actus iustitiae, defectu iuris in paupere cui datur ; 3) ut alteri tribuatur adaequate i. e. ad aequalitatem, ita ut tantum reddatur quantum debetur. Ita si quis centum francos debeat, centum reddere debet nec plus nec minus : si minus redditur, iustitia non servatur quia aliquid debitum manet ; si plus, excessus non ad iustitiam sed ad charitatem vel liberalitatem pertinet, aut ad vitium. Defectu primae conditionis, non datur iustitia hominis ad seipsum ; defectu secundae conditionis, a ratione strictae iustitiae defi­ ciunt fidelitas, gratitude, liberalitas, in quibus est solum debitum morale, etsi obligans sub peccato ; defectu tertiae conditionis, ad strictam iustitiam non pertinent i. Essentialiter pertinet ad iustum, quod commensuretur secundum aequalitatem alteri cui aequari debet. Unde S. Thomas, in III Sent., d. 33’ Q· 3j a. 4, qc. 1 : adaequatio iustitiae tria complectitur : i° ut sit ordinatum ad alterum, 2° ut sit ei debitum, secus superexcederet, 30 ut reddatur quantum debetur, secus deficeret in minus. DE IUSTITIA ET IURE 147 religio, pietas et observantia, quia Deo, parentibus, maioribus non possumus reddere aequale. Hinc a) si adsint tres conditiones, est iustitia in sensu proprio, stricto et perfecto ; b) si deficiat tertia solum, est iustitia in sensu proprio sed imperfecto et secundum quid j — a fortiori, si deficiat secunda, magis receditur a ratione iustitiae, ita ut vix sermo esse possit de iustitia, nisi in sensu valde diminuto ; c) si deficiat etiam prima, solum restat iustitia metaphorica. Triplex itaque est sensus vocis « iustitia », sed primus tantum est stricte dictus. 137· Corollaria. — I° Iustitia, quia est ad alterum, suppo­ nit distinctionem personarum. Iustitia enim, quia « aequalitatem importat, ex sua ratione est ad alterum... Et quia ad iustitiam pertinet actus humanos rectificare, necesse est quod aequalitas ista quam respicit iustitia, sit diversorum agere potentium... Actiones autem sunt personarum et totorum, non autem proprie loquendo partium et formarum, seu potentiarum : non enim proprie dicitur quod manus percutiat sed quod homo per ma­ num. Iustitia ergo proprie dicta requirit diversitatem persona­ rum, et ideo non est nisi unius hominis ad alium » (q. 581 a. 2). 20 Nemo igitur sibi ipsi iustitiam reddit, nec erga se iustitiam exercere potest aut iniustitiam committere, cum non possit esse sibi creditor ; et si id quandoque dicitur, est metaphorica locutio. Nemo quoque, proprie loquendo, iura habet erga seipsum ; sed iura et officia ita coordinantur ut iuri quod alicui inest, respondeat officium in aliox. « Ad iustitiam pertinet reddere ius suum unicuique, supposita tamen diversitate unius ad alterum : si enim sibi det quod sibi debetur (v. g. cibum necessarjum), non proprie vocatur hoc iustum » (q. 57, a. 4, ad 1). 3° Cum iustitia supponat distinctionem unius ab alio, nequit igitur iustitiae stricte dictae debitum intercedere inter filium et patrem (servum et dominum, uxorem et maritum), si conside­ rentur ut tales : sic enim filius est aliquid patris ; sed iustitia stricte dicta inter eos esse potest si spectentur ut homines, quantum ad ea quae sunt omnibus hominibus communia, quia sic sunt aliquid secundum se subsistens ab aliis distinctum (q· 57, a· 4, ad 2). 4° Iustitia reddit ius cuique i. e. alteri cuiuscumque conditionis, sive sit superior, sive inferior, sive aequalis. 5° Differt iustitia a charitate erga proximum. Nititur iustitia in distinctione unius hominis ab alio, charitas in coniunctione hominum in Deo, seu in unione inter amantem et amatum quem diligit amans ut alterum se. Charitas scii, dat alteri amato, non quia debitum, sed quia bonum amati. Unde etiam potest homo habere charitatem erga seipsum, non iustitiam. i. Proprie non sunt officia erga seipsum, sed erga Deum ad seipsum. 148 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 6° In Deo proprie dicta iustitia dari nequit, quia est absolutus omnium dominus, qui scii, nil debet creaturis, ac proinde istae nullum ius proprie dictum respectu Dei habere possunt. Sup­ posito tamen quod Deus velit agere ac si ius haberemus ad finem nostrum et ad media huic fini necessaria, sibi debet quod servet modum iustitiae in suis operibus, et hoc sensu dici potest in ipso quaedam iustitia et potius distributiva quam commutativa. Erga Deum autem stricta iustitia nequit esse in nobis sub res­ pectu quo sumus aliquid Dei (v. g. servi vel filii adoptivi) (q. 57, a. I, ad 3) ; in quantum vero Deus nos ipsos et ea quae ad nos pertinent, relinquit sub proprio nostro dominio, aliquo modo iustitia esse potest, non tamen positive et secundum completam rationem, quia non reddimus Deo tantum quantum debemus, sed partialiter et negative, in quantum non laedimus sed ser­ vamus ius Dei ; unde qui id violant et laedunt rei sunt injusti­ tiae stricte dictae. IjS.Animadversio* — Definitio tradita verificatur tum de virtute naturali acquisita, tum de virtute supernatural! infusa, sed in primo casu homo cuique reddit ius suum, propter solum motivum honestatis naturalis seu conformitatis ad rectam ra­ tionem ; in altero casu etiam agit ex motivo supernatural! fidei in ordine ad finem supernaturalem. QUAESTIO SECUNDA. DE OBIECTO IUSTITIAE ET DE EIUS DISTINCTIONE AB ALIIS VIRTUTIBUS. S. Th. Π-Π, q. 57, a. 1 ; q. 58, a. 4, 5, 8, 9, 10, 11 ; I-II, q. 60, a. 2 et 3 ; q. 64, a. 2. 139. Obiectum proprium iustitiae est bonum speciale quod consistit in reddendo debitum alteri ad aequali­ tatem. — Sed in hoc unp obiecto distingui possunt tria : 1) Obiectum materiale, seu id quod intendit et facit iustitia (materia circa quam versatur), sunt res et actiones externae quae possunt esse alteri debitae. Quod multi distinguunt in obiectum remotum et proximum : remotum dicunt esse res quae debentur, commutantur et distribuun­ tur, et proximum actiones quibus res usu veniunt, commu­ tantur aut distribuuntur, actiones scii, quae alteri sunt praestandae vel omittendae, quibus alteri reddi et iuri eius satisfieri potest. 2) Obiectum materiale primarium (alii vocant : formale quod) quod iustitia principaliter, per se et ratione sui I DE IUSTITIA ET IURE I49 intendit et facit in actionibus et rebus (aspectus sub quo consideratur obiectum materiale), est iustum seu aequale alteri debitum (ius passivum) ; aliis verbis est perfecta aequalitas debita ponenda inter debitum ab uno et exigen­ tiam iuris in altero, -qua aequalitate actiones nostrae proportionatur iuri quod alteri debetur. 3) Obiectum formale quo, seu inotivum immediatum et proximum, propter quod reddimus debitum et constituimus aequalitatem, est specialis honestas dictae aequalitatis, quae in eo reperitur quod cuique suum praestetur : volumus enim reddere alteri debitum et servare aequalitatem inter nos et illum, quia id bonum est et debitum ac iustum. Est itaque obiectum iustitiae ratio debiti; redditio debiti in quantum et quia debitum est. Alter quatenus ei inest titulus exigitivus ad debitum nostrum» non est obiectum quod iustitia immediate attingit, sed tantum finis cui id quod iustum est reddatur ; — et facultas exigitiva vel titulus iuris in altero (ius activum) non est motivum proximum, sed tantum fundamentum remotum cur debitum reddere sit bonum et obligatorium1· 140. Materia propria circa quam per se et immediate exercetur iustitia, sunt operationes externae et res prout se­ cundum eas unus alteri coordinatur; non autem interiores animae passiones. Probatur : Iustitia enim in hoc differt ab aliis virtutibus moralibus,quod hae rectificant primario et per se hominem in seipso, iustitia in ordine ad alium. Atqui ordinatio unius ad alium immediate fit secundum actus qui terminantur ad alterum, scii, secundum exteriores actiones et res quibus homines sibi, invicem communicare possunt ; non autem secundum interiores affectiones seu passiones quibus homo immediate in se bene disponitur. Ergo. Per accidens tamen et mediantibus aliis virtutibus etiam respicit passiones, si id exigit finis eius scii, aequalitas constituenda inter i. Contra Billuart et Haipe qui ut obiectum formale habent ius activum. Hoc tamen non est motivum proximum, nam ratio cur aequale alteri reddimus est quia ipsi est debitum; debitum autem est quia ipse ius habet activum. Ipse Billuart, ubi de virtutibus adnexis iustitiae v.g. de religione, aliter loquitur. ί • ί 150 i res exteriores, quod passiones impedire possunt. Quo casu aliis virtutibus imperat moderandas passiones ne noceant alteri (q. 58, a. 8 et 9). i I ( / j B I i l 1 / ■ ’ y ■t j !' 1 .· ί SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 141. Obiectum principale iustitiae, scii, iustum seu aequale alteri debitum, est medium rei, dum aliae virtutes morales habent solum medium rationis. Explicatur : Virtus moralis dicitur esse in medio, quia ut obiectum habet medium inter excessum et defectum in propria materia, quod medium recta ratio dictat (v. g. virtus eligit passiones non plus nec minus quam ratio dictat), et ideo vocatur medium rationis et est conformitas ad mensuram rationis rectae. In iustitia autem medium rationis est medium rei (conformitas cum re), quatenus recta ratio dictat iustitiae dare rem personae vel rei eius aequa­ lem, scii, dictat quid praecise sit alteri reddendum ita ut nec maior nec minor res reddatur quam debeatur. Probatur : In hoc differt iustitia ab aliis virtutibus, quod hae principaliter versantur circa passiones,illa circa actiones et res exteriores. Atqui passionum reçta ordinatio non attenditur secundum aequalitatem unius rei ad aliam, sed secundum comparationem ad ipsum hominem agentem in talibus conditionibus et circumstantiis. Ergo medium talium virtutum est solum medium rationis quoad nos, et ideo variat secundum personas, qualitates et circumstantias : v. g. cibus diversus est secundum dispositionem, capaci­ tatem, conditiones subiecti, excessus in cibo pro infirmo non est pro sano, una actio fortis excedit vires unius non alterius. E contra iustitia versatur circa res et actiones secundum quod debitam proportionem habent ad aliam personam, Ergo medium iustitiae consistit in rerum aequalitate, scii. in proportionis aequalitate rei exterioris ad personam exteriorem, et ideo est medium rei1. Quod proinde consti­ tuitur independenter a conditionibus et circumstantiis i. Non hoc sensu, ait Billuart, diss. 5, a. 4, quod non sit secundum rationem : nihil est magis rationi consentaneum. Sed hoc sensu quod non Constituitur a ratione secundum conditiones subiecti, sed ratio pendet a rerum natura : ideo solvere debitum est conforme rationi quia est rerum aequalitas, non e contra. — In aliis virtutibus ergo adest medium psychologicum; in iustitia medium obiectivum. f DE IUSTITIA ET IURE I5I personarum agentium : ita v. g. si alicui debeo centum francos, ut satisfiat alteri, teneor ipsi solvere, sive ipse sit dives sive pauper, sive ego sim. Summatim : Iustitia igitur per se immediate considerat solam rem debitam, et non personarum conditionem, nisi haec redundet in quantitatem et aequalitatem vel inaequalitatem rei : ita v. g. iniuria illata dicit proportionem ad dignitatem personae offensae, et ideo aliam proportionem habet ad principem, et aliam ad personam privatam (q. 58, a. 10, ad 3). 142. Obiectum formale seu bonum honestum speciale virtutis iustitiae sumitur per comparationem ad alterum, in aliis virtutibus per comparationem ad agentem. Probatur : Iustitia enim essentialiter est ad alterum, aliae autem virtutes hominem perficiunt solum in his quae ei conveniunt secundum seipsum. Ergo a) bonum iustitiae non sumitur per solam comparationem ad agentem, v. g. ex convenientia operis cum illo, sed etiam, praeter com­ parationem ad agentem, constituitur per comparationem ad alium, scii, ex comparatione et aequalitate rei ad rem vel personam exteriorem, v. g. recompensatio mercedis debitae pro servitio impenso. Imo b) etiam ipsum opus est iustum, non considerato qualiter (i. e. qua intentione, dispositione, motive, modo, etc.) ab agente fiat. Rectum scii, habetur non solum secundum medium rationis sed secundum medium rei independenter ab agente, dummodo redditum aequale sit reddendo, v. g. qui debet centum francos, et reddit, facit rectum, quamvis inde patiatur egestatem aut quamvis invitus faciat1 (q. 57, a. 1). E contra non est opus temperantiae aut fortitudinis nisi per comparationem ad vires agentis. 143. Proprius actus iustitiae est reddere cuique suum — Probatur; Ille est actus proprius qui versatur circa propriam materiam virtutis. Atqui materia iustitiae est operatio exterior secundum quod ipsa, vel res qua per eam utimur, proportionatur alteri personae. Sed id dicitur esse cuique suum, quod secundum proportionis aequalitatem ipsi de­ i. Cfr. Billuart, 1. c. 152 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS betur.Ergo proprius actus iustitiae est reddere cuique suum. 144. lustitia est in voluntate, nam actus eius est in voluntate, quia ut obiectum habet bonum rationale. Ete­ nim non sumus iusti ex eo quod recte aliquid cogno­ scimus, sed ex eo quod recte agimus. Ergo iustitia non est in intellectu vel in facultate cognoscitiva, sed in appe­ titu. Non autem in appetitu sensitivo, nam obiectum iustitiae, scii, proportio unius ad alterum excedit facul­ tatem sensitivam, quia non est obiectum sensibile sed rationale. Ergo est in appetitu rationali seu voluntate. 145· Corollaria. — Ex praedictis facile concluditur iustitiam distingui i° a virtutibus theologicis quae ut obiectum habent ipsum Deum, iustitia vero honestum quod consistit in reddendo unicuique debitum. Unde illae versantur directe circa ipsum finem ultimum, haec circa media ad finem, scii, actiones nostras rectificandas ita ut unicuique debitum tribuatur, quod necesse est ad ultimum finem consequendum ; 2° speciatim a charitate quae a) ratione obiecti est excellentior utpote theologica ; b) item universalior quatenus ad plura se extendit ; c) ut obiectum habet ipsam personam Dei et proximi quam amat, dum obiectum iustitiae est ius alteri debitum. Strictius tamen in multis adiunctis obligat iustitia, quia posi­ tivae obligationes charitatis, extra necessitatem extremam spiri­ tualem, quamdam latitudinem admittunt ; 3° ab aliis virtutibus cardinalibus, tum obiecto, tum subiecto : a) obiecto, quod in prudentia est verum practicum in omnibus actionibus nostris : dictat enim in quolibet negotio quid videtur verum, i. e. vere conveniens rationi et faciendum ad hoc ut homo bene ordinetur ad seipsum et ad alterum ; — in fortitudine et temperantia est bonum rationale ponendum in passionibus, quae sunt moderandae in iis quae conveniunt homini secundum seipsum ; — in iustitia est bonum et iustum alteri debitum in operationibus externis ; b) subiecto : prudentia est in intellectu practice quem inclinat ad discernendum, iudicandum et dictandum quid sit faciendum ; — fortitudo in appetitu irascibili quem moderatur, firmat et impellit secundum praescripta rationis ; — temperantia in ap­ petitu concupiscibili quem moderatur, refroenat et retrahit ; — iustitia in voluntate quam inclinat ad reddendum alteri suum ; 4° a) b) aliae c) a virtutibus moralibus quae non pertinent ad iustitiam iustitia est ad alterum, aliae ad nos ipsos ; iustitia immediate versatur circa actiones exteriores et res, circa interiores passiones ; medium iustitiae est medium rei seu aequalitas inter rem DE IUSTITIA ET IURE I53 et rem vel personam alterius ; medium aliarum est solum medium rationis seu id quod ratio determinat respectu ad operantem et circumstantias ; d) in opere iustitiae honestum et rectum est etiam per so­ lam commensurationem ad alterum : quod convenit alteri ; in operjbus aliarum rectum est per solam commensurationem ad ipsum agentem : quod convenit operanti. QUAESTIO TERTIA. DE EXCELLENTIA IUSTITIAE. S. Th. II-II, q. 58, a. 3, 5, 6, 7, 12 ; I-II, q. 61, a. 2, 3, 4 ; q, 66, a. 4. 146. Iustitia est virtus simpliciter dicta seu moralis. — Virtus enim moralis reddit simpliciter bonum hominem habentem et eius opus honestum facit. Atqui id facit iustitia. Nam bonum hominis est operari secundum ratio­ nem. Atqui nihil magis consentaneum rationi quam cuique suum reddere. Ergo. Nec obstat quod iustitia id faciat quod est necessarium, ac proinde ex necessitate agat. Non enim agit ex necessitate physica coactionis, sed ex obligatione seu necessitate morali finis. Atque prompta et spontanea voluntate facit illud quod debet, et sic facit opus virtutis. Iustitia est virtus specialis, quia habet obiectum speciale, ordinationem hominis ad alterum, ita ut ei reddat debi­ tum. Attamen non est una virtus specie ultima, sed plures com­ plectitur species, secundum diversitatem obiecti : potest enim aliquis ordinari ad alium in communi scii, ad totam communitatem cui praecipue debitum etiam strictum est reddendum ; et potest ordinari ad alium in singulari seu ad privatam personam cui debitum reddit. Hoc ultimum facit iustitiaparticularis, quae rursus distinguitur in duas species : commutativam et distributivam, secundum quod homines dirigit in commutationibus aut in distributionibus. Primum facit prima species iustitiae, quae reddit quod requiritur ad bonum commune, et vocatur iustitia legalis, quia ad legem pertinet ordinare ad bonum commune ; — etiam dicitur iustitia generalis, non ratione essentiae quasi esset omnis virtus aut complexus omnium virtutum, sed ratione 154 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS proprii obtecti quia immediate ordinat ad bonum generale, et ratione effectus quia ordinat et dirigit actus omnium vir­ tutum, saltem exteriores, ad bonum commune. 147. lustitia est virtus cardinalis, quia versatur circa id quod principale et difficilius est in propria eius materia, scii, in operationibus externis ad alterum. lustum enim seu bonum debitum perfecte et complete invenitur in operationibus quibus alteri reddimus aequale, et ideo principalitatem habet relative ad alia ; atque praecipuum et difficilius est reddere debitum ita ut stricta Omnino aequalitas servetur qua nec minimum ab eo declinemus seu absque minima deviatione. Unde iustitia, quia perfecte solvit alteri debitum perfectum, est fundamentum aliarum virtutum, quatenus disponit ad id in quo minus perfecte verificatur : qui enim in omnibus circumstantiis strictam aequalitatem servat in reddendo debitum strictum erga aequales, eo ipso promptus fit vel saltem capax reddendi quaecumque debita non stricta, et disponitur ad reddenda superioribus quae non possunt reddi usque ad strictam aequalitatem. 148. lustitia est virtus praestantior aliis moralibus. — Inter varia genera virtutum, praeeminet iustitia aliis virtutibus moralibus quae versantur circa passiones, et sic dicitur prima inter morales. Nam i° prima species iustitiae, scii, iustitia legalis habet obiectum praestantius, bonum commune ; 2° omnis iustitia est in nobiliore parte animae, voluntate, et ordinatur non solum ad bonum ipsius hominis sed et ad bonum alterius. Non tamen est maxima virtutum : praestant enim virtutes theologicae quia pertinent ad bonum divinum ; — item prudentia, quia spectat bonum omnium virtutum et actuum ; — imo inter virtutes adnexas iustitiae, religio (item poenitentia) est excellentior, quia propinquius accedit ad Deum, cum operetur ea quae directe et immediate ordinantur ad honorem divinum. Unde quamvis iustitia perfectior sit religione in ratione iustitiae, quia perfectius reddit debitum, minus est perfecta in ratione virtutis. DE IUSTITIA ET TORE 155 CAPUT II. DE IURE. QUAESTIO PRIMA. DE IURE IN GENERE. S. Th. II-IÏ, q. 57, a. 1 ; I-II, q. 60, a. 2. 149. Variae acceptiones iuris. — A. In sensu magis recepto, ius designat : l° Proprie, et quidem primaria significatione, id quod iustum est (ipsam rem iustam), et sic est obiectum iustitiae : id quod debitum est alteri et reddendum ad aequalitatem. Hoc sensu dicitur : alicui tribuere ius, à chacun son droit, roat recht is1. Est ius obiectivum, quod etiam vocatur passivum, cum cuique tribuendum sit. 2° Secundario fundamentum iusti, scii, legitimam po­ testatem seu facultatem aliquid exigendi tamquam debitum, quo sensu quis dicitur uti iure suo aut habere ius pro­ prietatis vel electionis : est potestas iuris2 (pouvoir du droit, rechtsbevoegdheid, rechtsvermogen). Hoc ius est subiectivum, vel etiam activum quod quisque exercere potest. 3° Denique, significatione non propria sed metaphorica, at proxime derivata, causam utriusque, scii, legem (et per extensionem : complexum legum) quae est regula tum facultatis huiusmodi debitum exigendi, tum ipsius iusti, quia determinat iura hominum : ita dicitur ius naturale, divinum, ecclesiasticum, civile. Est ius normativum3. Lex non est ius essentialiter, sed causative, quia est ratio iuris, 1. « Tn linguis modernis ius designatur per vocabulum metaphoricum ex geometria (linea recta, droit, recht), quia sicut linea recta ex se et independenter ab arbitrio nostro est brevior linea inter 2 puncta, ita ius constituit rectitudinem in relationibus hominum inter se » Lehu, Phil. Mor. I, η. 3532. Ita recentiores ; antiqui id non solent vocare ius, sed facultatem, potestatem, vel et dominium. Imo dictum fuit in hoc sensu nunquam occurrere vocem : ius, apud S. Thomam. Sec) id est audacius dictum, nam videtur in hoc sensu aliquatenus adhiberi, licet rarissime, v. g. I-II, q. 58, a. 2 ; II-II q. 66, a. 5, ad 2 ; Suppi, q. 64, a. 1, ad 3 ; de Virt. q. i, a. 4 ; in IV, d. 25, q. 3, a. 2, qc. 3, ad 2. 3. Moderni legem saepius appellant ius obiectivum. 156 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS scii, ratio qua alteri sit facultas aliquid exigendi ac proinde hoc ipsi sit debitum et reddendum : ista enim sunt cor­ relative quae sibi correspondent. Praedictus ordo est secundum significationem nominis ; sed ordo realis est inyersus1. Nam primum, scii, ius in prima signi­ ficatione, secundum rem pendet a secundo, et secundum a tertio : nihil alteri est debitum sine facultate illud exigendi in altero, et quod alter hanc facultatem habeat, id ipsi tribuitur a lege natu­ rali vel positiva. Ita facultas aliquid exigendi (ius activum) mediat inter rationem iuris (legem) et rem iustam (ius obiecti­ vum seu passivum), et quamvis non sit obiectum iustitiae, est tamen aliquid unde obiectum iustitiae pendet, et ad quod intrin­ secum prdinem habet ut ad aliquid quod supponit. B. Significatione magis remote derivata et omnino impro­ pria, ius designat: i) scientiam qua cognoscitur quid sit iustum (scientia iuris, jurisperitus, studere iuri), aut codicem in quo leges inveniuntur ; 2) ulterius locum in quo ius redditur (comparere in iure, in ius vocari, ad ius recurrere) ; 3) denique sententiam nidicis, ad quem pertinet iustitiam facere, etiamsi quod decernit sit iniustum (reddere ius). 150. Definitio iuris. — Ius stricte definiri nequit sed est notio simplex et primaria2, attamen aliquatenus describi potest ut plenius intelligatur. A. Ius obiective spectatum seu passivum est id quod alteri rigorose debetur ad aequalitatem, sic ut alter possit illud tamquam sibi debitum et exclusive suum exigere etiam 1. Notetur ita res proponi independenter ab etymologia, sed in ordine ad doctrinam de iustitia, cOnformiter ad S. Thomam. Dubitatur de etymologia. Olim plures dixerunt vocem ius derivari a iusto, significare idem ac iustum, et hoc ita vocari per apocopen i. e. amputationem. Hodie id a multis relinquitur. Alii dixerunt esse idem ac iussum, quod indicat legem. Alii vocem habent ut primigeniam : ios seu ious i. e. bonum, sanctum, quod pertinet ad divinitatem ; vel iu, iug, quod signi­ ficat ligamen, vinculum quod homines coniungit vel cui subiciuntur. Sed quidquid sit de prima significatione seu etymologia vocis, in doctrina de iustitia primaria significatio est iustum seu ius obiectivum, quia aliae non pertinent ad iustitiam nisi quatenus relationem habent ad eius Obiectum, quod est iustum seu ius obiectivum. Terminologia non est omnino fixa et determinata. Antiqui praesertim intelligunt ius in sensu obiectivo, ius subjectivum non solent ita vocari. Moderni e contra raro de iure obiectivo seu passivo loquuntur, et praeser­ tim ius sumunt in sensu facultatis, vel etiam legis. Ad quod legendo auçtores est attendendum. 2. Pottier, De Iure et Iustitia, diss. I, sect. I, n. 3. DE IUSTITIA ET IURE IS? legaliter aut iudicialiter ; a. v. est debitum strictum redden­ dum ad aequalitatem. Unde formaliter est vera relatio,scii, aequalitatis ad alterum. Est adaequatio, iustatio unius ad alium ; proinde est relatio constituens ordinem obiectivum inter eos, et sic debita ordinatio unius ad alium : relatio qua instantur seu adaequantur ad invicem, seu relatio adaequationis inter duos vel plures quos aequales reddit et qua aequales sunt. Relatio illa non est immediata inter personas, sed fit mediante obiecto quod specificat ius : aliquid tribuendum est uni quod ei debetur ab altero. Obiectum iuris non semper est res, potest esse actio praestanda, ut honor et servitium, vel omissio illius quod impediret actionem alterius. Subiectum vero iuris est ille cui debetur, cui ius est suum ad aliquid12. B. Ius vero active seu subiective spectatum importat relationem entis rationalis ad aliquid tamquam ad suum, at formaliter est potestas, et definiri solet facultas moralis legitima et inviolabilis aliquid habendi, faciendi aut exigendi, tamquam exclusive suum, in proprium commodum. Dicitur i° facultas moralis, i. e. non merum factum, sed potentia, non quidem mere physica, quae iuri opponi potest?, sed moralis ac legitima, quae vi legis obtinetur et rectae rationi est conformis. Unde subiectum iuris est ens rationale ; 2'* inviolabilis, i.e. quae licite ab aliis prohiberi nequit, nam ius in uno secum fert in aliis obligationem non impediendi huius iuris exercitium. Unde etiam de se includit potentiam coactivam vi arcendi eos qui ius laedere conantur, quae fa1. Quaeri potest : an obiectum iustitiae sit ipsa operatio iusta, redditio debiti, an potius obiectum operationis? Respondet Fr. de Victoria in h. 1. : Redditio debiti potest dici obiectum iustitiae, vel aequalitas quae consurgit ex eo quod debitum redditur. Operatio iusta est debentem reddere 100, reddere illos creditori. Si reddit, fit operatio iusta et fit aequalitas. Obiectum iustitiae est utcumque : datio illa, et aequalitas inde resultans. Magis proprie tamen effectus resultans, scii, aequalitas sequens operationem iustam dicitur obiectum iustitiae ; quia operatio tendit ad id, et oportet idem esse obiectum iustitiae et operationis iustae, sicut idem obiectum habitus et operationis. 2. Cfr. Syll. prop. 59 et 61. I ΐ 158 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS I I ; ■ [ i J cultas tamen non arbitrarie sed iuxta legem est exercenda ; 30 aliquid habendi, faciendi vel exigendi, quibus indicatur obiectum iuris, quod est triplex : possessio rerum externarum, exercitium propriarum facultatum (quo nomine etiam venit non exercitium : non solvere, non militare), praestatio ab alio facienda (vel omittenda) seu actio alterius; 40 tamquam exclusive suum in proprium commodum : fundatur scii, in connexione rei cum possessore iuris independenter ab aliis hominibus spectato, qua fit ut illa res utilitati eius exclusive inservire debeat. — Et ita distin­ guitur ius proprie et simpliciter dictum, a ime latiore sensu accepto et secundum quid, seu potestate iurisdictionis quam aliquis habet ad alios regendum, non in proprium commodum sed in utilitatem subditorum. 151. Quid iuri sit essentiale1. — In iure itaque tum subjective tum objective spectato, essentialiter importatur praelatio moralis qua quis praefertur, ceteris omnibus exclusis, in usu alicuius rei propter peculiarem connexionem quam res habet cum eo ; unde ipsi debita est. Connexio illa est vinculum morale : est scii, connexio rectae rationi conformis, qua fit ut res, de qua agitur, iam aestimari debeat exclusive destinata utilitati et commodo illius qui hanc connexionem obtinuit. Fundamentum igitur essentiale seu constitutivum iuris est illa connexio, scii, ordinatio alicuius in aliquid ut in finem ; quae si existât, ius existit, si vero non existât aut si tollatur, nec ius existit. Variis titulis ex natura fei aut ex lege positiva, haec connexio oriri potest, v. g. qui ex materia sua, propriis instrumentis, confecit aliquod manufactum, propter hoc habet cum opere connexionem quam nemo habet cum illo, qua posita, recta ratio dictat illum esse praeferendum ceteris omnibus in facultate disponendi de re illa ad suam utilitatem ; et qui rem ab illo accepit recte censetur in connexione dominii succedere, et ideo praeferendus omnibus, i. De notione et fundamento iuris, cfr. Meyer, Zigliara, Lehu, Beysens, De Pascal, De Bie in o. c. ; item Weiss, Apologie des Christenthums; Nolens, De Leer van den H. Thomas over het Recht; De Baets, Les Bases de la Morale et du Droit; Kuhlmann, Der Gesetzesbegriff des H. Thomas von Aquin; De la Barre, La morale d’après S. Thomas d’Aquin et les anciens scolastiques ; Lachance, Le Concept de droit selon Aristote et S, Thomas. DE IÜSTITIA ET IURE 159 152. Fundamentum proximum iuris. — Tituli praedicti praebent fundamentum huius vel illius iuris in concreto, sed etiam debet esse fundamentum ipsius iuris, qua talis, in abstracto, seu omnis iuris : hoc est dignitas et inviolabilitas ipsius personae. Persona essentialiter est ens intellectuale, incommunicabile, sibi existens : ex una parte est domina suorum actuum propter libertatem, ex altera parte quia, incommunicabilité!· sibi existens, est sui iuris, et sui ipsius in esse et agere ; unde non mere nec praecipue existit propter bonum aliorum sed propter bonum suum et finem proprium. Non potest igitur ab aliis considerari tamquam medium ipsis subordinatum, sed debent illam revereri ut ens iuxta ipsos existens ac eiusdem dignitatis, quod nequit privari suo ordine ad proprium bonum. Omnis ergo persona est inviolabilis in quantum tendit ad finem suum. (S.Th., c. Gent. Ill,112). Quo posito, sic argumentamur : Persona gaudet invio­ labili facultate seipsam ordinandi in finem suum. Atqui finem non potest efficaciter consequi sine pluribus mediis etiam externis : rebus exterioribus — usu facultatum — praestatione ab aliis facta, ut honore, auxilio, superiorum regimine, etc. Ergo etiam habet potestatem inviolabilem efficiendi vel obtinendi ut ista media revera ordinentur in proprium finem. Hoc autem est ius de istis exclusive disponendi. 153. Fundamentum iuris ultimum. — Inviolabilitas personae creâtae est fundamentum proximum et secunda­ rium, fundamentum autem primarium seu fons ultimus iuris est ipse Deus. Etenim : Qui nobis imponit finem et vult ut illum consequa­ mur, etiam debet nobis tribuere media ad hoc neces­ saria et ordinare ut potestate inviolabili per illa ad finem tendere possimus (contra Kant). 2° Ceterum ius in uno et officium in altero sunt correlativa1 ; omnis autem obligatio ac officium ultimo derivatur I. Contra hoc assertum quandoque obiiciunt esse obligationem, v. g. eleemosynae, in uno, sine iure in altero ; vel si non sit sine iure, hoc ipso eleemosynam deberi in iustitia. — Resp. i° Est obligatio in ΐ6θ SUMMA THEOLOGIAE MORALIS a lege Dei aeterna ut probatum fuit in tr. de Legibus, I, n. 241 ; ergo Deus est ultimus fons omnis iuris. 154. Errores circa iuris naturam et fundamentum varii sunt, sicut circa naturam et fundameiltum moralitatis et obligationis moralis. A. Materialismus, qualis est monismus naturalis, non agnoscit nisi legem materiae brutae seu dominium vis fortioris ; unde ius est vis naturalis seu potestas physica. Cfr. Syll. prop. 59 et 61. B. Positivismus iuridicus, qui affinis est positivisme morali. Ortus est apud sophistas. Callicles, Thrasymachus et Aristippus aliquod ius naturae (individuale) admittebant, scii, vim physicam fortioris, cuius mensura est necessitas naturae et utilitas hominis ; cum tamen necessaria sit societas saltem pro debilibus, ut valeant illud exercere atque vivere secure, transferri et communicari illud oportet communitati ut collective habeant ius et ex communi potentia et voluntate illud determinaretur. Ita ius fit collectivum et positivum, et discrimen iusti et iniusti est ex auctoritate humana externa,ita ut totum ius sit positivum et originis humanae. Quod idem fere docuit Spinoza (1632-1677) ; item Hobbes (1588-1679) ius derivans a potestate imperii et auctoritate civili ; deinceps J. J. Rousseau (1712-1778) originem explicans ex contractu sociali, seu ex pacto expresso vel tacito cum societate per abdicationem iurium individualium. Ad quod plus minusve accesserunt Bentham, Wundt, Lasson, Schopenhauer, v. Hart­ mann, y. Kirschmann, v. Ihering ; et postea, aliquo sensu, promotores scholae historicae. C. Rationalistnus transcendentalis. Ius a moralitate adaequate distinxit omnium primus Thomasius (1653-1728), ita ut ius a moralitate divellatur : moralitas pacem internam respicit, ius pacem externam1. Quod ob rationes practicas ipse potius in­ sinuavit, Kant (1724-1804) ex principiis philosophicis adstruere conatus est. Sicut interna libertas entis rationalis, quod est finis in se, est fundamentum obligationis moralis, ita et libertas externa est fundamentum iuris. Moralitas respicit obligationem internam conscientiae seu rationis practicae essentialiter autonomae (ab omni scii, lege externa) ; ius respicit legem externam seu externam coactionem. Hinc ordo iuridicus est independens ab ordine morali. Est tamen libertas externa necessarium complementum libertatis internae ; et ita ius est conditio seu complexus con­ ditionum individualis libertatis. Nam libertas unius est compo­ nenda cum libertate alterius ; unde libertas singulorum coercenda est in favorem libertatis omnium. Cuius quaedam positiva uno sine iure in altero, cpnc.; est officium seu obligatio iustitiae in uno, sine iure in altero, nego. Vel 20 est obligatio sine iure in illo cui obli­ gatio commodum procurat, cone.; sine iure in alio qui nos obligat, v. g. in Deo, nego. i, Ita contra Wicleff et Luther, qui scii, ius internum agnoscunt, nullum autem ius positivum. DE IUSTITIA ET IURE l6l requiritur communis agnitio ; et ideo postulatur ut sociali pacto constituatur societas civilis a qua iura determinentur. Doctrinam Kantianam satis proxime secutus est Fichte (17621814) in suo subiectivo idealismo : libertas uniuscuiusque secundum ipsum est restringenda in quantum postulat possibilitas eiusdejn libertatis aliorum. Quae restrictio communiconsensu est facienda ; et ideo omnis iuridica relatio realiter et determinate existit quatenus fundatur in communi agnitione. Hinc necessitas societatis, et in ea potestatis coactivae, qua sola obtineri et servari libertas omnium potest, et quae determinat iura singu­ lorum. Ita natus est subiectivus iuris individualismus. Cui ex reactione successit absolutus iuris obiectivismus in obiectivo idealismo transcendentali et pantbeismo ideali, quem propugnavit Schelling (1785-1854) et praesertim Hegel (17701831), ad quos aliquatenus accessit Schleiermacher (1768-1834). Pactitiae voluntatum unioni substituta fuit absoluta voluntas universalis, atque absolutus organismus moralis cum moralitate absoluta, quae non a lege Dei aeterna descendit, sed a Statu politico realisatur et exprimitur, qui Status sit supremum numen rerum humanarum. Hinc nascitur omnipotentia Status, quae ad plenum socialismum ducit. Ita Status est fons omnis iuris, cuius fundamentum immediatum est voluntas universalis. Recentioribus temporibus multi manent imbuti principiis kantianis et rationalismum purum profitentur seu formalismum, uti Stamtnler, Loening, Kelsen, Merke. D. Schola historica. Ex quadam reaction econtra Kant et individualismum, atque simul contra absolutum obiectivismum transcendentalem, nata est schola iuris historici, secundum quam non existit de facto in concreto ius validum nisi positivum, cuius fons est historia legum et consuetudinum : ita voluntati absolutae iam substituitur unio voluntatum ; nec Status est origo iuris, sed potius ex evolutione iuris ortus est Status. Ita de Maistre, de Bonald et traditionalistae, Burke, item Lud. de Haller et Adam Millier ; postea magis scientifice schola stricte historica quam repraesentant v. Savigny, Hugo, Puchta, v. Stahl, Schwind ; schola stride empirica cum v. Ihering1 et Lévy-Brühl, ad quam aliquatenus accedit schola sociologica cum Durkheim. Ius proprie dictum, quod a moralitate est distinguendum nullum est nisi positivum, nec alium fontem habet nisi histo­ ricum, scii, historicam consuetudinem et statuta legum. Scientia iuris est evolutio legis scriptae et consuetudinis legalis ; sublectum iuris est populus, et omne ius est humanum. Hisce systematibus opponi plura possunt. Generatim : a) Falsum est ius adaequate distingui a moralitate : est enim pars obiectiva ordinis moralis, seu pars legis naturalis, nam homo natura sua socialis est. i. Iste tamen Statum habet ut fontem iuris, quod ait esse commodum quod iuridice protegitur. Summa Theologiae Moralis II. — n » ■ s > ί )' I :I >! J II '[ J ! ; i '' ': ; * ί ! 162 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Et sane : ius obiectivum seu passivum est obiectum iustitiae quae est virtus moralis; ius subiectivum seu activum est facultas moralis; ius normativum seu lex est ordinis moralis, nam pendet a lege morali naturali. b) Falsum est non esse nisi ius positivum. Nam i) demonstravimus legem naturalem esse (I, n. 244) et moralitâteni intrinsecam (I, n. 122) ; ad eam autem pertinent praecepta iustitiae. — 2) Lex positiva necessario fundatur in lege naturali (I, n. 270) ; ita ius positivum necessario fundatur in iure naturali. c) Falsum est materialismum, positivismum, idealismum aut pantheismum esse fundatum aut rationem reddere iuris ; si­ quidem vis, utilitas, aut libertas non sufficiunt ad declarandum aut fundandum ius. Speciatim. 1. Contra Materialismum : distinctio adest inter ordinem spiritualem et moralem, ac ordinem materialem et physicum ; ergo ius quod est ordinis moralis, ηοη reducitur ad vim physicam. 2. Contra Positivismum moralem : a) ius naturale ex iisdem argumentis demonstratur ac moralitas naturalis ; b) omnia iura non oriuntur ex societate aut lege positiva : ita ius ad vitam, aut ius implendi naturale officium, v. g. patri officium et ius est educandi filium ; c) ius naturale est necessarium fundamentum iuris positivi : lex enim civilis non obligat nisi ex iure naturali ; d) absurdae ex positivismo sequuntur consequentiae : hoc enim dato, iam nulla lex aut consuetudo esset iniusta, atque leges permittere possent ut homines tractarentur tamquam bestiae. 3. Contra Kant : a) falsa sunt systematis fundamenta, nempe hominem esse personam per se autonomam, — libertatem esse finem in se, hominem esse legislatorem sui, atque ut ens rationale esse principium moralitatis, ut ens sociale, principium iuris ; e contra ens creatum est essentialiter subditum et depeqdens; b) falsum est legem humanam non obligare in conscientia sed solam habere vim coactivam ; legemque Dei, sicut a legis­ latione interna conscientiae, ita excludi a legislatione externa ; — e contra nulla est lex quae non derivetur a lege aeterna ; c) falsum est legislationem externam posse contrariam esse ordini ethico, cum nulla dari possit obligatio ad inhonestum. 4. Contra scholam historicam, praeter iam notata in positivismum moralem : a) non ex solo facto libero ius oritur, sed principaliter et prius ex officio imposito, vel ex eventu naturali, ut ex gene­ ratione filii ; b) naturalis inaequalitas est hominibus intrinseca : quamvis enim secundum ipsam naturam sint aequales, sub aliis multis respectibus sunt naturaliter inaequales ; igitur non solum ex libertate aut ex facto libero oriuntur diversa iura hominum. ISS· Corollaria.— A. Ad ius tres requiruntur conditiones : i° res quae utilitati habentis inservire potest ; 20 vinculum morale quo cum habente connectitur, ut licite ipsa uti possit ; DE IUSTITIA ET IURE I63 3° hoc vinculum acj alios relatum in iis constituit officium, quo vitentur in habente impedire facultatem illa re utendi. B. Item ad hoc ut aliquid possit esse obiectum iuris, etiam tres requiruntur conditiones : 1) ut res potestati humanae subiiciatur, v. g. nullum est ius in substantiam corporum coelestium ; 2) ut alicui commodo seu utilitati esse possit : ita nullum ius est in nociva et inutilia qua sunt inutilia, sed tantum in bona ; 3) ut possit appropriari, i. e. in commodum proprium et exclusivum esse, et non eX se maneat in utilitatem communem omnium : ita non datur in aërem seu ventum qui, uni inservientes, non minori commodo sunt reliquis omnibus. C. Quinque sunt elementa iuris : 1) subtectum seu persona cui competit facultas et res debita est ; 2) species, ex qua differunt varia iura, v. g. proprietarii vel locatarii ; 3) obiectum seu materia ; 4) terminus seu persona quae ex alterius iure obligatur ; 5) titulus seu fons vel causa iuris1. D. Quaerenti quid sit prius : ius an officium, respondetur om nibus praecedere ius summum Dei qui omnium iurium et offi­ ciorum est fons ; in homine autem, a) si iura et officia conferantur quantumadDeum,officium ergaDeum finem ultimum praecedere, et ex eo ius dimanare Sese movendi ad finem ; b) si conferantur iura et officia hominum inter se, ea esse correlative, logice tamen ius praecedere, ita quod ex iure in uno derivetur officium in altero. E. Cum omnia iura atque etiam officia ultimate ab uno fonte dimanent, Deo, nulla proprie datur collisio aut contradictio inter varia iura, aut inter iura et officia ; sed iurium est subordinatio, quatenus inferius cedere debet superiori, spectato ordine neces­ sitatis et finis. F. Totus tractatus de iustitia reducitur ad duo : ad determi­ nandum, scii. i° an alicui sit ius, scii, an connexio ad ius requisita in casu concreto adsit ; 20 utrum actus humanus sit iustus vel iniustus, i. e. utrum ad hanc connexionem vel contra eamdem terminetur2. QUAESTIO SECUNDA. DE SPECIEBUS IURIS. S. Th. II-II, q. 57, a. 2 et 4. 156. Divisio iuris ratione originis. — Ius, in triplici significatione magis recepta, dividitur, ratione originis, in ius naturale quod oritur ex ipsa natura rerum, et positivum quod est ex voluntate positiva libera Dei aut hominum 1. Lehu, 0. c., n. 355. 2. E. Van Roey, De Obtectis et Actibus ad Justitiam pertinentibus, p. 10. 164 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS (privata aut publica), et istud subdividitur in divinum et humanum, et humanum in civils et ecclesiasticum·, quod dicitur canonicum. Haec divisio primario competit iuri sumpto in sensu legis, secundario aliis significationibus, quia lex est origo i aris subiectivi et obiectivi. Differt autem ius naturale a positivo, quia i° fundatur in natura rei et ideo quae praecipit et prohibet, praecepta sunt aut prohibita ut in se bona vel mala, et non solum bona sunt vel mala quia praecepta aut prohibita ; 2° est a Deo ut auctore na­ turae; 3° obligat omnes; 40 est formaliter immutabile quoad prin­ cipia, et etiam quoad conclusiones, suppositis iisdem adiunctis in natura. 157. Divisio iuris obiectivi. — Ius in prima significa­ tione sumptum pro iusto, seu obieçtivum et passivum, dividitur ratione termini quem respicit : A. in ius simpliciter dictum et in ius secundum quid. Ius simpliciter dictum est ad simpliciter alterum et perfecte distinctum, et ideo vocatur iustum politicum (burgerrechf), quia est inter concives. Ius secundum quid (imperfecta ratio iuris), est ad alterum non simpliciter et plene, Sed tantum sub aliquo respectu distinctum ; et hoc est iustum, vel &) paternum (vaderlijk rechf) inter patrem et filium qua talem, qui est aliquid patris ; — vel b) dominativum (meestersrecht) inter dominum et servum qua talem, qui sic est aliquid domini ; — vel c) oeconomicum (mannenrecht, huiselijk rechf) inter virum et uxorem qua talem, quae est aliquid viri1. Hinc i° pater, dominus, vir, qui non aluit filium, servum, uxorem, non debet restituere alimenta, sed alere in posterum. Et uxor, filius, servus, qui non obedivit aut subsidium illi i. Ne exinde concludas peçcata commissa contra ius secundum quid esse minora, nam ut notat Caietanus, in ΙΙ-Π, q. 57, a. 3 : « Inter patrem et filium non iustum, nec iniustum simpliciter est, sed quemad­ modum inter eos est plus quam ius, quia est unitas, ita etiam plus quam iniustum, quia est violatio unitatis quae peior est violatione iuris. Unde, sicut occidere seipsum est summe contrarium naturae, et peius ceteris homicidiis, quia violatur identitas, quae plus est quam aequalitas, in qua consistit ius, ita cum filius occidit patrem, aut e converso, quia quasi contra seipsum consurgit, peius quam iniustum committit, quod inaequalitate constituitur ». Haec peccata minora sunt in ratione iniustitiae, sed non in ratione peccati. DE IUSTITIA ET IURE 165 indigenti non praebuit, non tenetur ei restituere : non enim peccaverunt contra iustitiam stricte dictam ; 20 e contra pater, dominus, vir, qui filii, servi, uxoris famae detraxit, peccavit contra iustitiam et ad restitutionem tenetur ; et vice versa : hoc enim genus bonorum competit iis in quantum sunt homines distincti, et ideo in hoc genere bonorum suum ius retinent contra illos, non secus ac contra extraneos ; 3° filius, servus, uxor, qui patri, domino, marito ex bonis sibi non debitis surripit, peccat contra iustitiam et Cnisi con­ donatio praesumatur aut restitutio sit impossibilis) tenetur resti­ tuere ; item pater, dominus, maritus, si furetur de bonis filio, servo, uxori propriis ; 4° filius, qui contumeliis patrem afficit aut ipsum percutit, peccat contra iustitiam simul et pietatem : contra iustitiam quia pater, ut homo, habet ius contra omnes homines etiam contra filium ; contra pietatem quia, ut pater, amor et obsequium ipsi debita exigunt ne iniuriam patiatur ab eo in quem pecu­ liarem habet potestatem. B. Ius simpliciter dictum, ratione obiecti, distinguitur in ius strictum seu rigorosum et ius non strictum. Ius strictum est illud quod tum in se et quoad res, tum quoad personas est ita determinatum ut vi coactionis exigi possit in pro­ prium commodum : ita debitus est ager vel equus legitime acquisitus. Ius non strictum est illud quod non est suffi­ cienter determinatum quoad rem vel personam, ita ut vi coactionis exigi nequeat : ita ius singulorum in eleemosynas a testatore pauperibus in genere destinatas ; ius quod digni habent ad obtinenda munera seu officia communitatis, vel distinctiones honorificas. Hoc est obiectum distributivae, illud commutativae iustitiae. 158. Divisio iuris subiectivi. — Ius, in secunda signi­ ficatione sumptum pro facultate, seu ius subiectivum et activum, in quantum refertur ad ius passivum stricte dictum, dividitur ratione obiecti et effectus in ius in re seu reale, et ius ad rem seu personale. Ius in re (sur la chose, op de zaak, zakelijk recht, eigendomsrechf), est illud quod quis habet in re iam sua et obtenta, unde dat actionem realem in ipsam rem, et facultatem legitimam disponendi de ipsa re, ac illam sibi vindicandi ubicumque sit et a quo­ cumque detineatur. Ius ad rem (à la chose, om de zaak, persoonlijk recht, vorderingsrecht), est illud quod quis habet ut res aliqua fiat sua, unde non dat actionem in ipsam rem, nec 166 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS facultatem disponendi immediate de re, sed actionem in personam debitoris tantum ad rem obtinendam. Unde ius ad rem est ius obtinendi ius in re, seu via ad ius in re. Ad ius in re tres requiruntur conditiones : 1) ut res revera existât, secus non potest hic et nunc devinciri in proprium commodum ; 2) ut in individuo sit debita, secus nullum determinatum vinculum cum ea esse potest ; 3) ut alicui devinciatur titulo legitimo vi cuius dicere hic et nunc possit : haec res est mea ; v. g. res vendita, salarium per­ ceptum. Quodsi aliqua deficiat, erit ius ad rem ; ad quod una conditio sufficit, scii, titulus legitimus iustus quo res ex iustitia stricte debita sit, quin hic et nunc alicui in proprium adnectatur, v. g. promissio vendendi rem, salarium opere praestito percipiendum, ius lega­ tarii ad legatum non acceptatum, reparatio damni illati, impletio contractus, etc. Ius in re etiam vocatur dominium proprietatis, quod differt a dominio jurisdictionis seu potestate subditos regendi : hoc enim non est verum dominium in res, quia sua potestate superior uti non potest in proprium commodum, sed ad bonum commune subditorum etiam disponendo de eorum rebus, id exigente bono publico, at tantum in quantum id postulat necessitas. Dominium autem subdividitur in plenum et semiplenum, prout sit ius in proprietatem seu substantiam et in utilitatem seu commoda rei, scii, dispo­ nendi et fruendi de ipsa re ; — aut solum alterutrum i. e. vel ius solum disponendi de re, seu in proprietatem et substantiam, non in commoda et fructus (dominium directum seu nuda proprietas) — vel ius fruendi aut utendi, scii, in fructus et commoda (dominium indirectum seu utile, uti fit in usufructu, usu, servitute, etc.) (C.C. a. 543). Dominium enim plenum restringi potest, quia deest vel potestas fruendi (ut in dominio nudo), vel potestas disponendi (ut in usufructu et usu), vel potestas perfecte excludendi (ut in servitute). 159. Dominium plenum (pleine propriété; voile eigendom) definitur ius reale perfecte disponendi (i. e. fruendi et disponendi) de re aliqua tamquam sua ad proprium com- ! DE IUSTITIA ET IURE 167 modum, in quemlibet usum lege non prohibitum (C. C., a. 5441)· Dicitur iu ius in re seu reale, ipsi rei adnexum, ut distinguatur a solo iure ad rem ; 20 perfecte disponendi, i. e. tum utendi emolumentis et fructibus rei, tum disponendi de ipsa re quoad substantiam ; uno verbo est ius destinandi ad omnes usus, seu alienandi, vendendi, donandi, commutandi, utendi, fruendi, des­ truendi rem suam seu, ut dicebant antiqui, abutendi i. e. destinandi ad usum qui renovari nequit, seu utendi usque ad destructionem ; 3° de re, scii, quacumque, sive corporali (ager, domus) sive incorporali (ius, officium, beneficium, servitus, hypo­ theca), sive mobili sive immobili, ex quibus utilitas sti­ pendii vel honoris percipitur ; 40 tamquam sua ceteris exclusis, i. e. proprio nomine et auc­ toritate, et ita distinguitur a potestate illius qui rem tenet sine proprietate, uti depositarii, procuratoris, curatoris, usufruc­ tuarii, usuarii qui disponunt de re sed non tamquam sua ; 50 ad proprium commodum, etiamsi non aliud foret quam exercitium propriae libertatis v. g. in re gratis donanda, et ita distinguitur a dominio iurisdictionis quod superior exercere nequit ad propriam sed ad utilitatem communem ; 6° in quemlibet usum lege non prohibitum, i. e. lege civili cuius est circumscribere exercitium iuris ad bonum commune, et a. fortiori lege naturali aut divina j ac similiter lege ecclesiastica, quia nequit dari ius contra legem iustam ; — imo nec ad agendum contra quamcumque legem aut virtutem. Et tamen dominium manet plenum, quia restrictiones legis non auferunt unam partem dominii sed solum impediunt eius exercitium ; unde qui re sua utitur iniuste contra alterum, peccat contra iustitiam quia laedit ius alterius, non autem quia male utitur re sua. 160. Corollarium* — Ex natura dominii sequuntur quatuor principia iuris quae dominium regunt : i. In notionibus hic tradendis indicamus articulos Codicis civilis gallici qui etiam vim habet in Belgio. At similia habentur in fere omnibus iuribus modernis. , ί i1 Ί 7 168 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 1. Res clamat domino seu ad dominum. Nam res legitime pertinens ad dominum ita cum illo connectitur ut, si fuerit ab illo separata, semper ad eum redire nitatur, et sic veluti clamat domino. Proinde dominus rem suam repetere potest Ubicumque eam deprehenderit ; et ideo possessor tenetur illam reddere quamprimum moraliter, nisi probet illam iusto titulo detinere. 2. Res fructificat domino, quia fructus sunt accessorium rei ; accessorium autem sçquitur principale. Ergo si res pertinet ad dominum, fructus in quantum sunt rei ut causae ad dominum rei pertinent ; sed fructus personae possidentis seu merae industriae quatenus et. in quantum ab alterius industria procedunt, pertinent ad possidentem, non ad dominum : tunc enim res fuit sola occasio aut conditio fructus, non causa. 3. Res perit domino. Nam si res pertinet ad dominum, si fructificat domino, etiam aequum est ut pereat domino, nisi alterius culpa pereat. Sublata enim re, et proinde vinculo ad eam quod fundamentum dominii erat, eo ipso ius in illa re perit. Si tamen res virtualiter aut in aequivalenti subsistat, fundamentum dominii et ius manet, v. g. si possessor pretium rei acceperit, vel ea utendo propriis pepercerit bonis, aut fructus eius conservet. 4. Nemo ex re aliena, tamquam a causa, locupletari debet cum alterius iniuria vel tactura; secus enim res non fructi­ ficaret domino. Repugnat scii, iuri naturali quod aliquis ex iniuria alteri illata ditescat. Non tamen ut quis occasione rei alienae ditior fiat, si ulla re utendo, sola sua propria industria quid producat : id enim vere est fructus proprii laboris, nullo modo rei quae tunc causa fructus non fuit sed mera conditio. 161. Ususfructus {usufruit ; vruchtgebruik of -genot, vruchtverbruikingsrecht') est ius reale utendi et fruendi re aliena sicut proprius dominus salva eius substantia 1 (C. C·, a. 578). Dicitur a) reale, i. e. ipsi rei adnexum, ut distinguatur a iure locatarii vel coloni, quod est personale, quatenus locator i. De usufructu agit Codex ital. a. 477 sq. ; hisp. a. 467 sq. ; neerl. a. 803 sq. ; austr. a. 509 sq. ; germ. a. 1030 sq. DE IUSTITIA ET IURE 169 personaliter adstringitur erga locatarium, dum in usufructu, obligatio ipsi praedio seu rei adstringitur. Hinc 1) usu­ fructuarius potest renuntiare iuri suo, locatarius non potest ; 2) usufructuarius habet erga dominum ius in re ut non impediatur, locatarius ius ad rem ut ipsi procuretur fruitio rei ; b) fruendi, i. e. non solum utendi sed et eius fructus percipiendi, perinde ac si usufructuarius esset dominus ; c) salva eius substantia : cum enim ius disponendi penes dominum maneat, usufructuarius rem alienare vel con­ sumere, aut in aliam formam, etiam meliorem, trans­ mutare nequit, sed eam integram domino debet servare. A. Ususfructus oritur vel a lege (quae pro diversis gentibus diversa est), et tunc dicitur legalis, qualis est ususfructus patris aut matris in bona filiofum, mariti in quaedam bona uxoris, beneficiarii in bona ecclesiastica ; — vel ab hominis voluntate, sive testamento, sive actu inter vivos ut donatione aut venditione, sive etiam praescriptione, et tunc dicitur constitutionalis (a. 579)· Triplici autem modo constitui potest : vel pure, vel in diem, vel sub conditione (a. 580) ; et quidem in omnibus rebus sive mobilibus sive immobilibus (a. 581). B. Usufructuarius habet iura domini, salva rei substantia ; hinc : l° Potest sine Ulla recompensatione percipere omnes rei fructus, sive naturales quae sine speciali industria producuntur, sive industriales qui labore praesertim acquiruntur, sive civiles qui vi contractus vel alicuius obligationis debentur, ut pretium locationis, census, foenus pro mutuata pecunia, servitutes aliaque iura quibus gaudere potest dominus12 *. Et quidem fructus natura­ les aut industriales acquiruntur perceptionevz] separatione, civiles vero de die in diem acquiri censentur. Unde a) ab initio usufruc­ tuarius suos facit omnes fructus naturales et industriales adhuc pendentes, atque fructus civiles qui a die incepti ususfructus de­ bentur; sed nullum ius habet ad fructus a fundo vel re iam sepa­ ratos, neque ad fructus civiles iam debitos sed nondum perceptos. E contra b) completo usufructu, ipse vel eius haeres tollere potest fructus iam maturos et separatos, non autem immaturos et citius collectos, neque maturos sed adhuc pendentes ; fructus civiles vero usque ad hunc diem debitos, etsi nondum solutos4 (a. 582 sq. et 597). 1. lure germanicO, fructus naturales et industriales vocantur fructus vero, fructus iuris. 2. lure hispanico (a. 452) et lusitano (a. 495), fructus adhuc pendentes potest dominus cedere omnes ; secus tenetur solvere expensas pro cultura factas et cum possessore dividere tam productionem quam reliqua onera, pro rata temporis possessionis. rei, civiles 170 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Attamen ex iure nostro a) in usufructu comprehendente res quae primo usu consumuntur, dum eas consumat, tenetur finito usufructu ad restituendum earum valorem integrum (a. 587) ; b) nomine fructuum non veniunt thesauri in fundo inventi, nec fodinae novae aut aperiendae quae, tempore quo coepit ususfructus, nondum exercebantur (a. 598), sed solum ea quae ex fodinis iam existentibus hauriuntur aut quae certis temporibus crescunt ac percipiuntur (a. 598 et 591). 20 Potest etiam ius suum alteri vendere, locare, donare, modo nihil immutetur in conditione domini, sive quoad perceptionem fructuum, sive quoad extinctionem ususfructus : frui enim valet sive per se, sive per alium (a. 595). C. Quoad officia seu obligationes usufructuarii, iste debet non abuti, sed uti re et frui tamquam bonus paterfamilias ac cavere ne suo aliorumve facto pereat, in deterius mutetur aut indebitis servitutibus gravetur, idque sub poena reparandi damnum domino illatum ; hinc : 1) Incipiente usufructu, debet, praesente aut saltem convocato domino, inventarium rite conficere in quo describuntur omnia bona quorum usumfructum habet ; insuper tenetur cautionem praebere, nisi dispensatio fiat per legem aut per eum qui concedit usumfructum (a. 600-601). 2) Durante usufructu, debet a) invigilare ne res usurpetur aut deterior fiat ; si tamen deterioretur usu legitimo, eam reddit in statu in quo invenitur : res domino deterioratur (a. 589) ; b) facere modicas refectiones et impensas conservatories, non tamen reparationes maiores (a. 605-606) ; c) solvere annua onera aut periodice imposita quae ipsam fruitionem attingunt, uti sunt tributa, census realis, servorum salaria, impensae litis in qua de usufructu agitur (a. 608 et 613). 3) Cessante usufructu, rem restituere debet in statu in quo reperiri debet post bonam administrationem, et quidem cum fructibus nondum collectis (a. 585 et 590), nulla a proprietario exigenda compensatione etiam si fundus ex usufructu melior factus fuerit (a. 599). D. E contra officia domini Sunt : a) Patitur frui, i. e. nihil facere debet quo minuatur vel extinguatur fruitio usufructuarii. Ipsi quidem incumbit cura maiorum refectionum (a. 605), sed ad eaS faciendas cogi nequit (a. 607). Impensas litis solvit, quando de dominio rei agitur. b) Non praestat frui, i, e. personaliter non obligatur erga usu­ fructuarium ; rem relinquere debet in statu in quo invenitur sed eam meliorem reddere non tenetur. E. Cessat ususfructus : i° morte usufructuarii (a· 617)1 nisi constitutus fuerit donec tertius aetatem determinatam attigerit, quo casu durat usque ad praestitutum tempus etiamsi tertius antea discesserit (a. 620) ; 2° elapso tempore praestituto (a. 617), et çlapso trigesimo anpo si in favorem copimunitatis constitutus sit (a. 619) ; DE IUSTITIA ET IURE ΐγΐ 3° consolidatione qua usufructuarius fit simul dominus rei, yel vice versa (a. 617) ; 4° praescriptione i. e. non usu rei per 30 annos (a. 617) ; 50 interitu totali rei fructuariae (a. 617 et 623) ; 6° abusu rei, interveniente tamen sententia iudicis (a. <6i8) ; 7° legitima usufructuarii renuntiatione, modo non fiat in fraudem creditorum (a. 622) ; 86 etiam solutione iuris illius qui usumfructum constituit, quippe resoluto iure dantis, resolvitur ius accipientis ; nisi tamen lex aliter statuerit (a. 132-133). 162. Usus (usage; gebruik, gebruikrecht) est ius reale utendi aliqua re aliena in propriam tantum utilitatem sicut rei dominus, salva eius substantia. Quando ius utendi applicatur domui, vocatur habitatio (bewoning). Discrimen praecipuum cum usufructu est quod usufructuarius potest percipere ex re aliena quemcumque usum et quoscumque fructus, sive in propriam utilitatem, sive non, dum usuarius non potest illa percipere nisi in quantum ad usum sui suorumque inserviunt. Potest uti re ad necessitatem propriam et quotidianam, ita ut nec superfluos fructus nec ius quod habet possit alteri locare, vendere, aut gratis cedere, dum qui usumfructum habet potest haec omnia. Unde usuarius habet ius in usum quin possit fructus alienare. Usus acquiritur et amittitur eodem modo ac ususfructus, et parit obligationes similes (C. C., a. 625-631 *), 163. Servitus reaiis, passive spectata (servitude; erfdienstbaarheid) est onus impositum rei in favorem alterius rei (a.637), v.g. transitus per fundum alterius, ius hauriendi aquam ex fonte alterius. Active spectata (erfdienstrechf) est ius reale quod dominus unius praedii habet occasione ipsius praedii (praedium dominans) ad aliquod emolumen­ tum percipiendum ex praedio alterius (praedium serviens). Unde servitus est reaiis dupliciter : quia cadit in rem immobilem, non autem in personam ; et quia cedit directe in commodum alterius rei, et solum indirecte in utilitatem illius qui hanc rem possidet12. 1. De usu agit codex ital. a. 476 et 521 sq. ; hisp. a. 523 sq. ; neerl. a. 865 sq. ; austr. a. 504 sq. ; germ. a. 1090 sq. 2. Omnes species dominii utilis possunt vocari servitutes, quia res manens domino directo, alteri quasi servit ; et ita distingui possunt servitutes personales, quando res alteri personae servit, et reales quando ipsi servit ut domino. At legislatores galli ex amore libertatis et horrore servitutis mere personalis (servage) solam servitutem realem nomine servitude designarunt, reliquas species nomine droits de jouissance appellantes. Ita Waffelaert, o. c., n. 62. 172 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Ratione modi est vel continua, si sine facto hominis durare potest, v. g, servitus aquaeductus, stillicidii; vel non continua, si sine tali facto exerceri nequit, v. g. ius transeundi per agros, hauriendi aquam, pecoris pascendi (a. 688). Item est apparens, si exteriori signo manifestetur, v.g. ianua, aquaeductu, fenestra; Vel non apparens, si nullo signo exteriori se prodit, v. g. prohibitio aedificandi in quodam loco, vel domum aut parietem altius ex­ tollendi (a. 689). Ratione originis, servitus est (a. 639) vel i° naturalis, quae in naturali situ locorum fundatur, v. g. fundus inferior debet suscipere aquas quae naturaliter defiuunt e fundo superiori ; — vel 20 legalis, quae ex legis oritur dispositione, sive pro bono publico (v. g. obligatio relinquendi viam ad tractum navium in ripis fluminum, construendi aut reparandi viam publicam), sive pro bono privato (v. g. obligationes quibus proprietarii legaliter tenentur ad invicem et quae praesertim pertinent ad murum aut foveam communem, distantiam servandam pro non­ nullis constructionibus, fenestras et aperturas in proprietatem vicini, stillicidium tectorum, ius transitus) ;— 30 conventionalis, quae acquiri potest titulo legitimo ex mera conventione, e. g. donatione, venditione, testamento ; imo etiam praescriptione 30 annorum absque titulo, dummodo sit servitus continua et simul apparens v. g. servitus aquaeductus qui per fundum alienum decurrat (a.690).Tales servitutes similiter extinguuntur (a.703 sq.). Quoad iura et obligationes notetur : a) Possessor praedii servientis qui patitur servitutem tenetur abstinere ab omnibus quibus impediretur, immi­ nueretur aut tolleretur ius alterius (a. 701) ; si autem ad aliquid amplius ex servitutis titulo teneatur, semper potest ab eo onere se liberare, praedium serviens dere­ linquendo (a. 699). b) Possessor praedii dominantis qui fruitur servitute facere potest suis expensis, etiam in fundo alieno, quidquid necessarium est ad usum sui iuris ; sed cavere debet ne peiorem aut duriorem reddat conditionem praedii ser­ vientis (a. 697-698 ; 702), secus indemnitatem praestare tenetur. Notare hic iuvat1 : « 1. Quae de ... servitutibus sapienter a legislatore ad mutuam civium concordiam statuta sunt, in con­ scientia sunt servanda. 2. Quoniam lites de hisce rebus moveri solitae, plerumque i. Waffelaert, o. c., n. 86 ; cfr. Marres, De Iustitia, n. 447 460. — De servitute dicitur in cod. ital. a. 531 sq. ; hisp. a. 530 sq. ; neerl. a. 721 sq. ; austr., a. 472 sq. ; germ. a. 1018 sq. DE IUSTITIA ET IURE 173 intricatae, facile causam praebent odio inter cives, et ruinae familiarum, parochus et confessarius conetur eas aut praecavere aut tollere quin iura litigantium laedat ; adeoque et ipse calleat principia iundica ac res examinet, et simul alios ad leges servandas adhortetUr, speciatim vero litigantes, ut in re adeo incerta potius Jure aliquatenus cedant, quam fortunam et concordiam periculo exponant, inducere conetur». 164* Animadversiones.— ia In praedictis definitionibus sermo est de substantia rei. Quae hic sumitur iuridice pro ea forma et figura qua res certam habet utilitatem, atque appella­ tionem, v. g. est pratum potius quam ager aut vinea, aut est domus talis formae exterius vel talis ordinis partium interius. Unde usufructuarius non potest mutare formam externam domus, aut generalem internum ordinem partium. 2a Alia in lure agnoscuntur iura realia, scii, privilegii (voorrecht), hypothecae (grondpand) et pignoris (yandrecht'). Praeterea ad naturam ususfructus quem extendit, accedunt emphyteusis et ius superficiei. Haec duo in Belgio reguntur lege 10 ian. 1824. Emphyteusis (erfpacht) est ius reale et temporaneum habendi plenam fruitionem rei immobilis alienae ea conditione ut domino in recognitionem dominii annua pensio solvatur. Nunquam igitur titulo gratuito conceditur, dum ususfructus potest gratuito dari ; potest vero ad haeredes transire, dum usus­ fructus morte usufructuarii extinguitur12. Ius superficiei (recht van opstal) est ius reale temporaneum ha­ bendi aedificia, opera, aut plantationes in fundo alieno*. 3a Praedictis non est addenda ipsa possessio, quae non est ius et dominium,sed velut signum dominii.Est detentio rei non prohibitae possideri cum animo habendi ut suam. Olim distinguebatur : possessio iuris i. e. ius reale possidendi seu detinendi rem non pro hibitam; et possessio facti seu actus possidendi, scii, detentio rei adminiculo animi (voluntas possidendi), corporis (actus externus) et iuris (lex permittens possessionem). Sed in lure hodierno, possessio non est ius sed merum factum detinendi rem sub sua potestate sive iuste sive iniuste ; unde non est modus seu titulus acquirendi ius se solo. 1. Emphyteusis agnoscitur iure aUstriaco (a. 1122), italico (a. 1556) germanico in quibusdam Statibus, neerlandico (a. 767) ; etiam iure gallico, sed ex lege 25 iun. 1902. In Gallia concedi potest ad minimum pro 18, ad summum pro 99 annis ; iure neerlandico ad tempus 75 vel 100 annorum, etiam in perpetuum ; item iure italico in perpetuum statui potest, sed tunc est redimibilis. In Belgio : ad minimum pro 27, ad summum pro 99 annis. 2. In Belgio concedi potest pro 50 annis. Agnoscitur etiam iure ger­ manico (a. 1012-Î027), et neerlandico (a. 758 sq.) ; ius gallicum aut italicum nil explicite habet. 174 SUMMA THEOLOGIAE moralis 4a Ad determinanda hominum iura, ac proinde in tota materia iustitiae tractanda oportet attendere tum ad legem naturalem et divinam, tum etiam ad legem positivam humanam et norninatim ad Codicem civilem. Certa est civilis legislatoris potestas ferendi leges quae ius proprietatis, fruitionis, aut usus determinant vel explicant. Sicut enim lex naturalis quae indeterminate praecipit Deum esse colendum, debet determinari ab Ecclesia quae praescribat modum, et locum, et tempus divini cultus aliasque circumstantias servandas ; ita lex naturalis quae indeterminate statuit ius cuique esse tribuendum iustitiamque in operationibus ad alterum esse servandam, legis civilis determinatione indiget quae definiat quaenam de facto sint iura uniuscuiusque et quo­ modo iustitia in concretis adiunctis sit servanda (I, n. 263). Talis autem lex civilis obligat etiam in conscientia, dummodo a) sit iusta, neque legi naturali, neque etiam, in materiis Ecclesiae subiectis, legi ecclesiasticae repugnans ; b) non sit mere poenalis sed praeceptiva, quod constat ex natura rei aut necessitate (uti generarim verificatur pro legibus quae determinant iura mutua civium, vel directe procurant bonum commune), sive ex tenore legis aut poenae adiectae, sive communi bonorum et timoratorum civium interpretatione (cfr. tr. de Legibus, 1, n. 287). In Gallia et Belgio standum est Codici qui a Napoleone I conditus, passim ius gallicum vocatur, attentis tamen legibus specialibus quibus postea codex ille plurimum correctus vel et auctus fuit1. 165· Corollarium. ·— Ex definitione data sequitur usumfructum et usum proprie non competere rebus primo actu cpnsumptibilibus, uti sunt panis, vinum, oleum, pecunia, etc. ; hinc : i° In hisce rebus a dominio separari non potest usus proprie dictus, independens et irrevocabilis (usus iuris) : qui enim habet talem usum completum v. g. bibendi e dolio vini donec sit evacuatum, nihil videtur minus habere quam qui eius habet dominium. 2° Separari tamen potest usus dependens et revocabilis (usus facti) qualem usum habere censentur : a) invitati ad convivium respective ad cibos propositos ; non enim uti possunt illis quae mensae apponuntur ad quemlibet usum, sed tantum ad comedendum ac ita dependenter a voluntate invitantis, ut hic nullam iniuriam committeret, si quae exposita fuerant auferret ; b) religiosi solemniter professi, in particulari, quoad victum et vestitum, manente dominio apud communitatem; — et Fratres Minores aut Minores Capuccini, tam in communi quam in particulari, quoad omnia temporalia quorum usus est iis licitus, ita ut ipse Ordo profiteatur se nullarum rerum temporalium dominium habere, sed solum simplicem usum facti, ad nutum t. Hinc articuli iuris citati, nisi aliter notetur, sunt codicis civilis gallici. DE IUSTITIA ET IURE I75 revocabilem, dominio manente vel penes dantes vel penes Sedem apostolicam. Nihilominus iniustitiam committeret qui res eorum auferret, privando ipsos usu facti. QUAESTIO TERTIA. 1 DE OBDECTO IURIS ET DOMINII. 166. Obiectum iuris et dominii sunt omnes res, non in se spectatae, sed in quantum utilitatem afferunt et approprtari possunt, ac ita cedunt in proprium hominis commodum, et ideo vocantur bona. Quae comparative ad hominem in tres species dividuntur, pro diverso modo quo referuntur ad nostram utilitatem : i° bona hominis interna: corporis, ut vita, sanitas, membra, ac animae, sive naturalia, ut facultates et earum exercitium, scientiae et artes, sive supernaturalia, quae mediante operatione humana a Deo sunt infusa ; 20 boni externa fortunae sive mobilia sive immobilia ; 3° bona intermedia (seu mixta} famae et honoris, quae radicaliter sunt interna, in excellentia hominis et facul­ tatibus fundata, formaliter sunt externa in aliis qui nos honorant et bene de nobis opinantur et loquuntur. De singulis quaeritur an homo in illa ius et dominium habere possit, scii, an connexio seu vinculum inter illa et hominem existere possit, quod fundatur sive in exigentia personae, sive in communi hominum necessitate. 167. Principium I. De bonis internis dicendum : 1) In illa bona quae pertinent ad integritatem hominis et ab ipso non sunt distincta, ut vita et membra corporis, ac animae facultates, homo habet ius eo ipso quod est homo, nam eo ipso habetur vinculum inter ipsum et ista bona ; non tamen habet dominium directum et plenum, quod est apud Deum, sed utile tantum, ita ut sit eorum custos et administrator et usuarius. Nemo enim potest seipsum possidere aut dominus sui est, nam dominium est aliquid essentialiter relativum quo habet ius in aliquid alterum (fundamentum dominii non cadit sub dominio') ; est autem Deus, utpote primum principium et finis ultimus, I'/6 SUMMA THEOLOGIAE MQRALIS supremus nostri dominus, vitae ac mortis, et ideo inii«titiam committit erga Deum qui se tali bono privat, sicut etiam unus­ quisque officium et ius habet illa conservandi, quia Sunt media a Deo ipsi tributa ut ad finem perveniat. / Potest tamen homo illis bonis uti, nam id requiritur ut ad finem pertingat, ut bene agendo habeat vitam aeternam ; et ideo potest fructus eorum (scii, operationes et quae operationibus obtinentur) facere suos in sui utilitatem. 2) In bona ab homine distincta, ut operationes facul­ tatum et ea quae mediantibus operationibus /humanis acquiruntur vel a Deo dantur, homo habet dominium directum et plenum: ab entitate enim ipsius sunt/distincta et ideo possunt ab ipso possideri ; possidentur autem quia eius industria fuerunt acquisita vel eius coqperatione obtenta. | I Hinc dominus est a) virtutum naturalium et superAaturalium, et ideo in hisce non laeditur ab aliis iniuste, nisi fiat aliquo modo contra eius voluntatem, aliquod medium iniustum /adhibendo, ut decipiendo vel minando ; 1 b) actuum intellectualium et corporalium, ad quos proinde nullus alius titulum connexionis seu ius habere potest ante con­ tractum vel factum aliquod legitimum ,· c) laboris corporalis aut intellectualis eiusque fructuum, dum­ modo nomine proprio et in re sua operetur, non nomine alterius et in re aliena. 168. Principium II. De bonis externis dicendum : i) Ad bona terrestria homo habet ius, secundum quod illa, attentis legibus naturae et positivis, legitimo facto sibi comparavit : sunt enim ipsius usui destinata, sicut im­ perfecta perfecto, et ab eo appropriari possunt (Gen. I, 26, 28 ; Ps. CXIII, 16 ; VIII, 8). Et quidem habet non tantum dominium utile et per usum transeuntem, quia necessaria sunt ipsi ad conservationem vitae et ita ad finem debitum, sed et dominium plenum et permanens, quo modo stabili et perpetuo non tantum fructus sed et res immobiles, imo ipsam terram possideat. Quod quidem ex triplici vinculo est conveniens naturae rei ac necessarium ; nam : a) Homo individuus, cum sit ens rationale, prae brutis habet ut necessitatibus suis et progressui provideat ipse et aptitudine gaudeat ad possidendum ea quae suae necessitati inserviunt ; DE IUSTITIA ET IURE 177 cum itaque praevideat necessitates perpetuo redeuntes quibus subveniendis res terrestres sunt aptae, conforme est naturali ordinationi ut stabili modo possideat non solum quae usu consumuntur, sed et bona immobilia ac ipsam terram quae futuris \necessitatibus (tempore aegritudinis, senectutis, inopiae et egestatis) providendis necessaria sunt. b) Inio non tantum de necessariis ad conservationem sui, sed et de necessariis ad conservationem speciei, ut est paterfamilias, providere debet, scii, de uxore, et de filiis qui sunt aliquid patris, et in qu bus eius personalitas prolongatur, quique expectant a patre vic um cultumque quo homines sibi sufficientes fiant. Unde a fortiori homini, ut patrifamilias, competit ius possidendi, qui suis acquirere et ad eos transmittere debet bona etiam immobilia, praesertim fructuosas possessiones, ex quibus familiam tempore egestatis, vel fractarum virium, aut etiam post mortem sustentare valeat. c) Denique dominium plenum homo habet in id quod pro­ duxit et in quod prolongavit personalitatem suam : iustum enim est it res effecta causam sequatur ex qua effecta est. Si igitur labore suo rem vel ipsam terram fecundavit aut etiam melioravitt et quasi sigillo propriae personalitatis obsignavit, rationi est conforme ut ipsam rem et terram possideat (utpote quae iam inseparabiles sunt a labore), secus fructus laboris non ipsi laboranti obvenirent vel etiam alii haberent ius jis fruendi1. » 2) In corpora coelestia secundum suam substantiam, non habet dominium, quia, licet condita sint ad nostram utilitatem, non tamen ita subiecta ut possimus de iis disponere ; at secundum effectus quosdam, habet dominium indirectum, quibus uti potest in commodum suum, v. g. lumine, a quo proinde nec alios potest prohibere qui ius ad id habent. 3) In personam proximi qua talem (quatenus utilitatem afferre potest) homo non habet dominium perfectum, cum omnes homines natura sint pares, et persona humana sit inviolabilis, quae non potest ad bonum et finem aliarum OÎ&ma.rïtj'undamentum dominii non cadit sub dominio)}' potest tamen habere dominium utile quoad opera eius. Unde servitus personalis, seu status subiectionis quo quis pro alimentis tenetur omnes operas spas alteri praestare in perpetuum, per se (abstrahendo ab excessu oppressionis et tyrannidis) iuri i. Cfr. Leo XIII, Rerum novarum, et Pottier, De lure et lustitia. Summa Theologiae Moralis II. — 12 178 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS _------------------------------------- --------- -------------------------- - -.-f-— naturae non repugnat, quamvis tamen dignitati humanae minus conveniat1. / 1 169. Principium HJ. De bonis intermediis famae et honoris dicendum : i In ista bona hominem habere dominium strictum et plenum, quia honorem et famam sicut bona externa sibi acquirit et auget actibus suis et manifestatione qualitatum suarum moralium et naturalium ; — ac insuper quia fama necessaria est ad virtutem colendam et pacem servandam in societate cum aliis. Hinc, sicut homo potest laesionem famae et honoris in iudicio repetere, sic potest etiam illam condonare ; — imo ipsaiinfamatio sui per se non est contra iustitiam, cum homo plenum ius habeat in famam ; quamvis possit esse, si sine ratione sufficiente fiat, prodigalitas contra charitatem sui, aut scandalum coptra charitatem proximi. ! Per accidens tamen potest esse contra iustitiam, non quidem in quantum est infamatio sui, sed ratione aliorum in quantum proximo nocet, nempe : si fama proximi pendeat a fama sua, et ex infamia sui sequatur infamia alterius (v. g. patris] monachi, complicis), vel si fama sibi sit necessaria ad officium iustitiae implendum, ut fama episcopi atit pastoris. Unde Augustinus : Nobis necessaria est vita nostra, aliis fama nostra. 170, Bonorum divisio et varia genera. — Variae bonorum species varie dividuntur : i. Scripturae servitutem non habent ut illicitam : Moyses enim illam non absolute prohibuit sed temperavit (cfr. Ex. XX, 17 ; XXI, 2 ; Lev. XXV, 45-46 ; 54-55) ; et in N. L. admonent dominos ut benigne servos tractent, imo hortantur Ut liberent, non autem id iubent (I Cor. VII, 20-24 ; Eph. VI, 9 ; Col. IV, 1 ; ad Philem.). Attamen doctrina Christiana et Ecclesia servituti non favent, sed semper tendunt ad servitutem expellendam ; et sub earum influxu factum est ut apud nationes cultas fuerit servitiis abrogata et iure positivo iam sit illicita. Scholastici admittebant quatuor titulos quibus servitus non iniuste constitui poterat : 1) emptio-venditio aut donatio, tum illa qua aliquis in servitutem seipsum libere redigit : cum enim homo potest dominium transferre propriae operae ad tempus, id etiam potest in perpetuum ; tum illa qua aliquis iam legitime servus a domino alteri traditur ; 2) ius belli, dummodo bellum fuerit iustum ; quod iam iuri gentium hodierno contradicit ; 3) nativitas servilis, vi cuius habebantur servi qui a servis nascebantur ; quod tamen minus aequum videri poterit, si servitus sit perpetua ; 4) poena ex delicto : si quis enim meritus est mortem, haec poena potest commutari in servitutem. Ceterum labor coactus ad quem aliqui damnantur rei, videtur quaedam servitus. — Cfr. Billuart, diss. 3, art. 2 ; et Tanquerey, Th. M., t. III, de Virtute Iustitiae, n. 133-141. y DE IUSTITIA ET IURE I79 A. In bona corporea et incorporea (biens corporels et incorporels; stoffelijke en onstoffelijke goederen). Priora ea sunt duae sub sensibus cadunt ut domus, ager, vestis, supellectile, pecunia ; posteriora dicuntur ea quae sensibus non sunt obvia sed intellectu humano percipiuntur, vide­ licet iuta piscandi, venandi, percipiendi fructus, haereditatis, eti. : ius enim habetur ad instar boni de quo domi­ nus disponere potest. B. In 1 mobilia et immobilia (biens meubles et immeubles ; roerende \ en onroerende goederen). Priora sunt omnia quae non sunt immobilia ; posteriora ea sunt quae vel omnino, vel saltein in statu in quo sunt, physice salva substantia transferri' vel se transferre nequeunt (C. C., a. 516 sq). <- « Distinctio per se et ex natura rei cadit in res externas corporeas, sed iure civili etiam applicatur incorporeis, quae natura sua nec mobiles nec immobiles ita tamen censentur ratione obiecti cui applicantur. Iure gallico1 itaque t° bona immobilia habentur : a) natura sua, ut fundi, aedificia, sylvae, aut segetes quamdiu solo adhaerent ; b) destinatione, qualia sunt animalia, machinae aliaque obiecta agris colendis addicta (objets d’exploitation) vel applicata in perpe­ tuum ; c) ratione obiecti immobilis circa quod versantur, qualia sunt iura realia ususfructus, usus, servitutis et hypothecae ex rebus immobilibus et omnis actio realis in rem immobilem (a. 517 sq.). 20 Pariter bona mobilia esse possunt : a) natura sua, ut naves, currus, animalia, suppellectilia (a. 528) ; b) legis determinatione, qualia sunt iura circa res mobiles, aut percipiendi census, partes in societate anonÿma, etc. (a. 529 sq.). C. Mobilia secundum naturam sunt 1) consumptibilia (verbruikbare) quae primo usu consumuntur, sive physice per destructionem vel amissionem formae et proprietatum (uti fit in charta, cibo et potu), sive moraliter quando res alienatur et primo usu distrahitur (v. g. pecunia) aut immutatur (panni in vestem conversi) ; — et 2) non consumptibilia (pnverbruikbare) quae primo usu minime delentur vel immutantur, qualia sunt domus, supellectile, Vestes, equus, etc. i. De hac re codex ital., a. 714 sq. ; hisp., a. 333 sq. ; neerl., a. 562 sq. ; austr., a. 291 sq. ; germ., a. 90 sq. ΐ8θ SUMMA THEOLOGIAE MORALIS D. Mobilia secundum qualitatem relativam et acciden­ talem sunt fungibilia et non fungibilia (vervangbfire of onvervangbare). Priora in solutione debiti, ex coftimuni aestimatione, alias res eiusdem speciei supplere possunt et earum vice funguntur, qualia sunt generatim ea quae numerari, mensurari aut ponderari solent, v. g. pecunia numerata, oleum, frumentum, saccharum, ligna ad com­ burendum, etc. Non fungibilia non possunt pro alia re substitui sed eadem identice tradi debent, v. g* hi|c equus quem sedulo selegi, haec statua, haec pictura, etc. Fungibilia generatim sunt simul consumptibilia et vice versa. Sunt tamen exceptiones : ita ultimum dolium quod promittitur vini talis anni, vel nummi aurei qui commodantur id pignus sunt consumptibilia sed non fungibilia ; — ex adverso si colonis promittuntur centum agrorum iugera, aut si librarius exemplatum libri petit ad vendendum, haec sunt fungibilia sed non con­ sumptibilia. QUAESTIO QUARTA. DE SUBIECTO IURIS ET DOMINII. 171. Deus solus habet dominium universale, abso­ lutum et independens, principale in omnes res creatas, in quantum est primum earum principium creationis et conservationis (Ps. XXIII, 1 ; Sap. XII, 16). Quod dominium nequit abdicare, neque ulli creaturae com­ municare, neque ullam creaturam ab illo eximere, quia eius titulum non potest communicare, nec quisquam ab eo potest eximi. At creaturae intellectuali, ad imaginem sui creatae, parti­ culare et relativum dominium, universali dominio suo subordinatum, communicat sicut et virtutem agendi sub causa su­ prema. Hinc dominium quod homini competit, ipsi collatum est in ordine ad alios homines,· non vero in ordine ad ipsum Deum, qui solus est semperque manet essentialis et absolutus univer­ sorum dominus cui omnes rationem sui dominii sunt reddituri. In terra omnis et solus homo est de se capax dominii. 172. Solum ens naturae intellectualis capax est iuris et dominii. — Et ita non tantum intelligitur in­ dividuum, sed et collectio hominum, quae facit personam moralem. — Probatur : DE IUSTITIA ET IURE l8l Ille solus capax est dominii qui potest moraliter de aliqua re disponere ut sua, et iniustitiam pati. Atqui 1) sola intellectualis natura moraliter de aliqua re ut sua disponere valet, quia omni et soli naturae intellectuali competit fundamentum dominii, scii, intellectus et voluntas, per quae habet potestatem pro libitu disponendi de suis actibus, et per consequens de rebus externis ; 2) sola pariter iniustitiam pati potest : non enim iniuriam patitur nisi qui est rationabiliter invitus ; ita vero invitus esse nequit qui intellectu caret et voluntate : invitus enim est ille qui per voluntatem vult retinere ius suum circa rem seu obligare alios ne illam auferant. Ergo sola natura intellectualis est capax dominii. Bruta huius voluntatis sunt incapacia, sicut etiam usus dominii ad quem requiritur unam rem referre ad alteram, quod est rationis ; et ideo proprie iura non habent. Ceterum rationalibus subiiciuntur quoad finem suum, ac proinde quoad omnia, quae ipsis velut media ad hunc finem deserviunt. Unde sine iniuria proprie dicta laedi aut occidi possunt. Quamvis tamen homo sibi et naturali ordini debeat, ut animalia non laedat aut destruat sine rationabili causa aut ratione sufficiente. 173. Ad dominium radicale et ius strictum non requiritur usus rationis, sed sufficit natura ratio­ nalis. — Quamvis enim ad actualem usum seu formale exercitium iuris et dominii requiratur usus ratipnis, non tamen ad dominium habituale, quod immediate fundatur, non in actu, sed in potentiis rationalibus ordinatis ad actum. Hinc pueri et amentes bona interna possident ; insuper bonum commune exigit ut statim bona externa iis devinciantur (v. g. propter eorum necessitates) ita ut ipsis maneant propria ; — e , contra ius ad quod necessario requiritur usus rationis ad eos ï pertinere non potest, v. g. ius contrahendi. Et ideo lex civilis i ius eorum agnoscit, sed statuit administrationem bonorum a curatoribus vel tutoribus esse exercendam, 174. Materia tractanda. — Ius dominii a lege positiva circumscribitur, et ideo fieri potest ut quis fiat iuris incapax in pluribus, aut potestas in ipso restringatur. Hinc dicemus de iis qui dominii non sunt plene capaces, scii. I. de filiisfamilias ; 2. de uxoribus ; 3. de auctoribus et inventoribus ; 4. de clericis saecularibus ; 5, de religiosis ; 6. de personis moralibus. · 182 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Articulus I. Dé Dominio Filiorumfamilias. 175. Notiones. — Filiifamilias dicuntur liberi utriusque sexus, legitimi aut legitimati, qui etiamnum sub parentali potestate constituti sunt. Sunt a) legitimi, scii, qui ex matrimonio secundum leges con­ tracto nati sunt1 ; b) aut legitimati, qui non ex legitimo matrimonio nati, postea tamen per subsequens matrimonium legitimorum iura acquisierunt, et legitime nati censentur (C. C., a- 331-333) ; c) qui sunt constituti sub potestate parentali, non illa quae vi legis naturalis parentibus competit ad reverentiam et obedientiam debitam exigendam (a. 371), sed quae vi legis civilis iisdem agnoscitur in personas et bona filiorum (a- 372)» qui neque emancipati neque maiorennes sunt. Hinc a potestate parentali eximuntur 1) filii naturales non legitimati, praesertim spurii, quia a lege potestas in eos non conceditur parentibus2, cum nemo ex delicto suo debeat consequi emolumentum, sicut nec ipsi filii, excepto iure ad sustentationem, debent nocere filiorum legitimo­ rum iuribus ; 2) maiorennes : in iure hodierno aetas maiorennitatis deter­ minata generatim est 2iuS annus completus3 ; 3) antea emancipati, sive ipso iure v. g. per matrimonium, sive actu iuridico speciali. Emancipatio per matrimonium non agnoscitur iure germanico, austriaco, aut italico, agnoscitur iure gallico et belgico (a. 476), hispanico, neerlandico, anglico et helvetico ; — emancipatio pet actum iuridicum concedi potest filio post annum i8um completum secundum ius germanicum, helveticum, italicum, hispanicum ; etiam iuxta ius neerlandicum sed imperfecte, perfecte post annum 2Om ; iure gallico et belgico a patre, et ipso deficiente a matre, coram iudice anno 150 com­ pleto (a. 477), iis defunctis solum anno 180 completo consilii familialis deliberatione sub praesidentia iudicis (a. 478). 1. Secundum ius canonicum, quod in hac materia specialiter est competens, < legitimi sunt filii concepti aut nati ex matrimonio valido vel putativo, nisi parentibus ob solemnem professionem religiosam vel susceptum ordinem sacrum prohibitus tempore conceptionis fuerit usus matrimonii antea contracti » can. 1114. 2. Constat pro iure gallico, ex a. 384, qui supponit matrimonium. 3. Ita etiam in iure canonico, c. 88, § r. — In Helvetia tamen est annus 20“*. DE IUSTITIA ET IURE i83 176. Principia. — Filiifamilias capaces sunt dominii, et post usum rationis, etiam eius exercitii. Sed non satis maturi censentur ad res suas bene et prudenter gerendas, iisque incumbunt quaedam onera erga parentes. Unde in ipsis ius dominii merito variis limitibus restringitur a lege determinandis. Hinc 3 principia : I. Filiifamilias habent dominium directum in bona quae iis iuste obveniunt. II. Non habent bonorum administrationem, quae est penes patrem vel tutorem, usque ad maiorennitatem filiorum vel emancipationem. III. Dominium utile seu ususfructus per se pertinet ad parentes, per modum compensationis pro filiorum sus­ tentatione et educatione vel et bonorum administratione1 ; pertinet tamen ad filios a) pro bonis quae iis obveniunt sub conditione quod ususfructus non obveniat parentibus ; b) pro iis quae labore proprio nomine suscepto vel separata industria acquisierunt, nisi in iure civili alitet statuatur pro compensatione educationis, uti in iure hispanico (a. 140) et americano, sed pro solis minorennibus qui domi manent. Ius autem gallicum et belgicum (a.387), italiçum (a. 229), neerlandicum (a. 366), germanicum (a. 1649-1651), austriacum (a. 149), helveticum (a. 296) fructus laboris proprio nomine exerciti aut industriae separatae relinquunt filiis. Speciatim iure gallico et belgico, filii minorennes usumfructum non habent ante annum aetatis i8m, vel antequam emancipentur (a. 3842), nisi agatur de bonis acquisitis labore aut industria separatis (a. 387) ; — aut donatis sub expressa conditione quod nec pater nec mater iis fruantur 3 (ibid.) ; — vel provenientibus ex successione qua indigni parentes declarati sunt (a. 730). 1. Codex austriacus parentibus usumfructum abiudicat et concedit solam administrationem (a. 149). Ususfructus competit filiis, deductis tamen educationis expensis. 2. Ratio cur conditus sit hic articulus est ut parentes, ubi sit possibile, quodammodo fiant indemnes pro expensis quas exigit filiorum educatio. Noluit autem lex has expensas mathematice computari ad faciendam compensationem ; sed tribuit parentibus usumfructum in bona filiorum, ne haberentur a filiis velut mandatarii mercenarii, a quibus ratio po­ tuisset postulari cum detrimento pietatis filialis. 3. Iure italico insuper ea quae data sunt filio ad artem vel professionem addiscendam (a. 228-229), iure hispanico ea quae data sunt ad educa­ tionem (a. 160-162). ΐ84 summa theologiae moralis Extra hos casus, ususfructus competit patri soli (a. 384 et 389) quasi compensatio pro labore administrationis ; matri non com­ petit, si pater renuntiet, sed tantum quando agit vices patris impediti. Dissoluto matrimonio competit coniugi superstiti (a. 384) ; sed si mater novum init matrimonium, amittit usumfructum !, quia nova constituitur familia, muliere transeunte sub potestate alterius (a. 386). Etiam excluditur coniux adversus quem pronuntiatum fuit divortium (ibid.) ; item coniux qui neglexerit facere inventarium bonorum communitatis (a. 1442). Administratio autem bonorum omnium est penes patrem vel tutorem (a. 389 sq.), donec filii fiant maiores, qui omnimodam’ (a. 488) ; vel emancipati, qui restrictam habent administrationem (a. 481-484), sed plenam in rebus commercii (a. 487). *77 ‘ Quaestio : Num filiifamilias plenum dominium in lucra habent quae ex proprio labore proveniunt ? R. Distinguitur industria filii separata et non separata ; et quando de industria non separata agitur, distinguitur utrum filius agat tamquam socius patris (v. g. si Una cum patre agat commercium), aut tamquam eius mandatarius (v. g. ut famulus vel minister). Industria dicitur non separata quando filius laborat et lucratur, sive in domo paterna e rebus et circa res patris, sine extra domum paternam apud extraneos sed tamen nomine patris. Industria dicitur separata seu propria quando filius laborat et lucratur sive apud extraneos nomine proprio, sive in ipsa domo paterna sed non circa res neque ex rebus patris. His praenotatis : i° Si filius lucra facit labore et industria separatis, habet illius luçri dominium et usumfructum (C. C., a. 387), administratio tamen tempore minoritatis inanet apud patrem ; quare si filius haec bona invitis parentibus retinet et dilapidat, peccat contra alias virtutes, non contra iustitiam. Praeterea a) filius ex iustitia debet compensare expendas victus et vestitus : non enim tenentur parentes alere filium qui ex propriis lucris sibi providere potest ; b) ex pietate debet subvenire gravi necessitati parentum fami­ liaeque scii, fratrum et sororum. Hinc fit ut opifices iuniores (quibus non solet altum salarium obvenire), etiam extra paternam domum et industria separata laborantes, saepe debeant totum salarium parentibus tradere sibique reservare nequeant partem nisi in casibus extraordinariis v. g. ratione laboris vel diligentiae extraordinariae, vel si parentes ultro consentiant, quod tamen non facile apud parentes pauperes supponendum esta. 1. Ius italicum ita statuit de alterutro coniuge qui post mortem compartis ad novas nuptias convolat. 2. Maiorennes sunt sui iuris. Secundum codicem germanicum (a. 1618) tamen, si maneant in domo paterna, usquedum exigant compensationem fructuum ex suis bonis propriis, praesumuntur concedere parentibus. 3. In duplici casu filii arguendi non essent de peccato, eo quod aliquid salarii percepti parentibus, patrisque administration! subtraherent : DE IUSTITIA ET IURE 185 2° Si filius lucra facit ut socius patris, obtento patris consensu et inito vero societatis contractu, ius plenum habet ad partem lucrorum ex societate provenientium. Itaque illi contractui standum erit, dummodo iuste initus fuerit sine laesione tertii v. g. aliorum filiorum. Conventio talis generatim consulenda non est ; quandoque tamen recte concluditur, v. g. si ceteri filii negotia propria gerant et unus remaneat domi. Lex autem civilis (C.C., a. 854) merito exigit ut societas inita fuerit actu authentico, ne fraudes committantur filiusque unus plus aequo e bonis familiae sibi vindicet. 3° Si filius, ut saepius et merito fit, agit ut mandatorius patris, laborando eius nomine et periculo, v. g. si pater locavit laborem filii, lucrum integrum ad patrem pertinet. Excipitur solummodo lucrum ex opere prorsus extraordinario et indebito, vel ex negotiatione quam filius proprio nomine et periculo instituit, sive cum propriis bonis, sive cum bonis paternis sibi concessis vel secreto sublatis. Quamquam enim peccet filius assumendo pecuniam patris, acquirit tamen lucrum, dummodo periculum sortis etiam assumat patrique resarciat damnum ex subreptione ortum. In hoc casu ulterius quaeritur utrum ille filius habeat ius ad stipendium, vel salarium suo labori proportionatum? R.theoretice loquendo, probabiliter habet ius ad tantum stipendium quantum deberetur extraneo, deductis illis quae ex iustitia et pietate de­ bentur patri ; quamvis alii id negent quia pater labore filiorum minorennium semper uti potest, saltem per modum compen­ sationis pro educatione data, atque illum imponere titulo debiti pietatis et obedientiae. Practice loquendo illud ius generatim negandum videtur, quia parentes, qui tantas expensas pro minorennibus fecerunt, exigere possunt, tamquam compen­ sationem pro expensis factis, ut illi conservandae et augendae rei familiali adlaborent et sustentatione domi percepta contenti sint ; insuper patri, tamquam superiori, praecipienti obediendum est, usquedum certum sit eum iqiuste praecipere et excedere limites suae potestatis. Praesertim vero filius aliquid urgere nequit a) si stipendium non petierit explicite, vel ob reverentiam patris saltem implicite : tunc enim censetur laborare gratis, ut generatim fit, b) si omnes filii vçl simul vel successive ex aequo vel fere ex aequo ita laborent, secus enim plus aequo unus acciperet ex haereditate communi, c) si pater per se vel per alios sine dispendio idem fecisset : tunc enim lucrum non pendet ex istius filii labore. 178. Conclusiones practiçae. — Ex principiis supra statutis sequuntur conclusiones sequentes : a) si parentes ea quae sustentationi supersunt, non reservant filiis, sed in usus superfluos expendunt ; b) si parentes nimis parci denegant filiis ea quae honestis recreationibus conveniunt. Quae tamen non facile uti liquet, atmittenda sunt. 186 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS i° Filium in bona a parentibus ipsi concessa, dominium habere secundum intentionem parentum explicitant aut implicitam ; nempe a) in bona quae data fuerunt absolute, habere dominium plenum ; b) non autem in bona data ad usum determinatum : ita v. g. iniuste ageret qui pecuniam ad libros comparandos vel studia peragenda acceptam, in alium usum impenderet, puta in immodicas recreationes aut voluptates ; c) si intentio expressa non fuerit, dignosci poterit ex rei natura aut circumstantiis : ita res consumptibiles censentur absolute dari, nisi contrarium constet, dari scii, ad specialem finem ; e contra res non Consumptibiles (vestis, libri, equus) ad solum usum. Item filiis extra domum degentibus studii vel artis causa aut commercii, parentes praesumendi sunt ea indulgere quae iuvenibus eiusdem conditionis tribui solent. 2° Filium cum consensu patris extra domum paternam degentem et nomine proprio laborantem, censeri etiam dispositionem habere de iis quae acquirit, quod non solum iuri gallico (a. 387) et iuribus affinibus est conforme, sed et explicite dicitur a iure anglico, americano, austriaco (a. 151), hispanico (a. 159), helvetico (a. 295). 30 Contra iustitiam peccare çommutativam et per se ad restitutionem teneri : a) parentes sumendo bona filii, vel sumendo usumfructum si ad istum ex lege civili ius non haberent, sed filius ; b) filium minorennem, sumendo bona parentum, vel sumendo usumfructum bonorum suorum ad quem non habet ius secundum praescripta legis civilis diversarum nationum. 179. Animadversiones practicae.— 1. Coram fidelibus praesertim in praedicatione non adamussim explicanda sunt iura filiorum ex rigore iuris ; neque consulendae sunt generatim illae de lucro dividendo conventiones inter parentes et opifices iuniores, quibus fit ut filii evadant quasi commensales apud parentes, sed omnibus potius modis inculcetur mutua pietas, auctoritas paterna, et unitas familiarum. 2. Attamen moneantur parentes opportuno tempore ut filiis aeque provideant, speciatim domi remanentibus, atque etiam ali­ quam pecuniam in honestas recreationes non denegent. DE IUSTITIA ET IURE 187 3. Si confessarius filios in occultam compensationem valde proclives inveniat, tunc prudenter iudicet et agat : ante factum severiores potius exponat sententias et nominatim auctoritatem paternam inculcet ; post factum in sententiam mitiorem inclinet pro restitutione et exploret causas quae ab ipsa saepe excusant, nec eam imponat nisi certa sit obligatio restituendi. 4. Quae dicta sunt de filiofamilias erga patrem et matrem quoad lucra quae facit in domo patris, extendenda sunt ad nepotem, ad neptem, ad aliam quamçumque personam consan­ guineam quae in simili conditione versatur. Articulus II. De Dominio Uxoru m. 180. Notiones. — Vir et uxor, matrimonium contra­ hendo, aliquam societatem efformant cuius vir est caput, mulier vero subiecta, non ut serva aut ancilla, sed ut socia et adiutrix. Unde ex natura rei et lege divina mulier fit viro subdita, et ideo non retinet eamdem quoad bona et negotia sua gerenda libertatem. « Quamvis enim mulier sit aequalis viro in actu matrimonii, ait S. Thomas, tamen in his quae ad dispositionem domus pertinent, vir caput est mulieris, secundum Ap. I ad Cor. XI » (IUI, q. 32, a. 8, ad 2). Sane ineundo societatem matrimonialem uxor naturalia iura retinet, unde manet capax dominii et administrationis ; at officia in se suscepit oneribus matrimonii et vitae communis pro rata parte subveniendi, nominatim sustentationi prolis nasciturae, imo et ipsius mariti, casu quo ille bonis suis privaretur. Hinc, quia vir plerumque in bonis gerendis peritior supponitur, et quia est caput, iure naturali iam convenit ut uxor ab eo dependeat, quoad illa saltem bona, quae oneribus matrimonii destinantur. Quod determinandum est iure civili, et fit variis modis pro variis regionibus aut conventionibus diversis. 181. Principia. — In omni autem matrimoniali regimine triplicis generis bona uxoris distingui possunt : 1) communia, quae pacto nuptiali aut statuto legis in communitatem ponuntur vel communitati acquiruntur ; 2) propria seu dotalia, quae iuxta dispositiones legales vel pactum speciale afferuntur ad onera matrimonii sus- l88 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS tinenda sed quae non fiunt communia ; haec itaque concre­ duntur marito in ordine ad onera matrimonii; 3) praeterdotalia seu paraphernalia,quae uxor habet prae­ ter dotem et quae sibi omnino reservavit ; — ad quae reducuntur tamquam quasi paraphernalia : a) quidquid uxor sibi acquisivit industria et labore extraordinariis post datam rebus domesticis diligentiam debitam ; b) quaelibet ex parcimonia subtrahit de sibi concessis ad victum, vestitum, recreationem : reputantur enim fructus industriae ; c) quidquid accipit titulo personali donationis, sub conditione scii, quod maritus in rem donatam ius nullum habeat. Hinc tria principia : I. Quoad bona paraphernalia, uxor habet dominium, usumfructum et administrationern. Unde de his bonis, saltem si mobilia sunt, plene disponere potest ; et etiam si sunt immobilia, nisi lex civilis prohibeat : ita secundum ius gallicum et belgicum, generatim non potest immobilia alienare nisi de mariti consensu. II. Quoad bona propria sed dotalia, uxor habet dominium directum ; ideo maritus illa saltem absque uxoris consensu alienare nequit. Reditus autem et fructus durante matri­ monio pertinent, pro diversa conventione, vel ad maritum, vel ad communitatem familialem,cuius tamen administrator est maritus. III. Quoad bona communia, dominium est apud com­ munitatem i. e. apud virum et uxorem simul ; dominium utile et administrationern habet vir ut caput familiae, ita ut generatim plene de illis disponere possit. Uxor tamen ex bonis communibus vel dotalibus habet ius ad honestam sustentationem iuxta conditionem familiae ; at dissoluta communitate habet ius vel ad dimidiam pariem, vel ad illam partem quae conventione determinata fuit. Quaenam autem de facto sunt bona communia aut dotalia, pendet ab inita conventione et a statuto legis civilis diversarum regionum. DE IUSTITIA ET IURE 189 182. Conclusiones practicae. — 1. Uxor, ex bonis Copimunibus et fructibus dotalibus, ius strictum habet ad honestam sustentationem, iuxta conditionem suam prae­ sentem et statum fortunae familiaris, etiam si nulla bona attulerit, nec ullum pactum explicite initum fuerit : est enim unum ex oneribus matrimonii. Unde etiam, deficien­ tibus aliis bonis, sustentatio ipsi stricte debita est ex bonis mariti ; sicut etiam marito, si non habeat bona, sustentatio ex bonis uxoris est debita. — Honesta autem sustentatio complectitur non solum victum et vestitum, sed in nostris regionibus, etiam facultatem quaedam impendendi ad honestas recreationes, parva munera et modicas eleemo­ synas, pro sua conditione. 2. Uxor, quae parentibus suis, vel filiis ex anteriore toro susceptis succurrere tenetur quia sunt in gravi necessitate, id praestare debet ex bonis sibi propriis, si quae habeat : his autem deficientibus, ex bonis commu­ nibus, aut tandem ex bonis mariti, etiam ipso invito, dummodo tunc ab aliis eleemosynis abstineat ; et idem dicendum videtur ad subveniendum fratribus et sororibus graviter indigentibus. Maritus ut administrator et caput familiae debet ea dare uxori quibus suis obligationibus naturalibus satisfacere possit. Et haec non tenetur, marito defuncto, illas expensas restituere, etiamsi multum excedant limites consuetuarum eleemosynarum. 3. Uxor, quia non serva aut ancilla sed socia, stricte non tenetur explicite a marito postulare quae necessaria sunt ad propriam sustentationem, vel ad necessitates familiae, sed potest ea sibi vindicare, imo clam subducere si vir sit irrationabiliter invitus ; et similiter, deficiente aut négligente marito, quae necessaria sunt ad sustentationem filiorum. Item ea quae maritus facile concederet, si roga­ retur : talis licentia tunc legitime praesumi potest. 4. Uxor, deficiente marito, ad curandas res familiares ex natura sua et ex lege positiva praeponitur. Unde in casu, generatim quae necessaria sunt ad impediendum grave damnum familiae 1 posset ex bonis communibus im­ i. Vide tamen ius civile ; v. g. art. 1427. 190 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS pendere ; et marito prodigo, probabiliter quaedam bona abscondere potest, eaque servare in futuras necessitates. 5. Contra iustitiam commutativam peccat uxor et per se ad restitutionem tenetur, si marito rationabiliter invito, eius bona surripit aut de bonis dotalibus vel communibus sibi usurpat ea ad quae ius non habet. 6. Etiam maritus contra iustitiam commutativam peccare potest^ et ad restitutionem tenetur : sumendo bona praeterdotalia, uxore invita (a. 1579) ; sumendo vel dissipando bona dotalia seu uxoris propria aut negligenter ea curando, aut alienando sine licentia uxoris (a. 1428) ; mediis iniustis (vi, metu, fraude) eam cogendo ut ad bona sua alienanda aut obliganda consentiat ; item disponendo de bonis communibus vel dotalibus contra praescriptum legis1, si inde damnum inferat uxori ; — non autem probabiliter, si bona intra limites legis dissipaverit, quamvis ita peccet contra liberalitatem et pietatem. Ex iure gallico, et belgico, maritus habet administrationem bonorum propriorum uxoris seu dotalium, quae tamen gerere debet ut bonus paterfamilias, et si sit negligens, ad restitutionem tenetur (a. 1428). Bonorum autem communitatis habet administrationem ita ut ea vendere, alienare, oppignorare possit sine consensu uxoris (a. 1421) ; non potest tamen immobilia donare (etiam occulto vel specie venditionis), nec totalitatem aut quotitatem deter­ i. Controvertitur an maritus bona dissipando communia, sed intra concessionem legis, teneatur ad restitutionem erga uxorem· Multi affirmant i) quia uxor habet condominium (et ideo ius strictum) saltem dimidiae partis ; 2) quia concessio legis non est positiva, sed solum negativa, quatenus via legali nihil potest a marito exigi propter malam et prodigam administrationem ; 3) quia concessio legis debet esse in commodum, non in detrimentum, familiae.— Alii negant tamen, res­ pondentes : a) concessio legis est absoluta, cum dicat maritum habere, bonorum administrationem et usumfructum, solumque ponat quasdam parvas restrictiones ; b) condominium uxoris a lege expressum consistit in eo tantum quod dissoluta communitate, uxor habeat ius ad % partem bonorum tunc exstantium; pars autem viri in bonis communibus est potior tum ratione bonorum in communi positorum, ti m ratione administrationis ; c) concessio legis est in commodum familiae, non tamen ita quod vir non possit disponere de bonis communitatis nisi directe et immediate in utilitatem familiae, sed secundum generales conventiones ; alioquin concessio legis esset vana et inanis. Ergo praeter ea quae iure statuta sunt, maritus habet perfectam administrationem, nec de ea tenetur rationem reddere. DE IUSTITIA ET IURE 19I minatam mobilium nisi pro cpllocandis filiis (a. 1422) ; potest tamen mobilia donare titulo particulari et gratuito, dum sibi non reservet usumfructum (ibid.). Ad praecavendam bonorum dissipationem, uxor potest petere separationem bonorum (a. 1443), et dissoluta communitate potest vindicare suam lege povisam partem, non solum ex bonis communitatis, sed etiam, si ista non satis supersunt, ex bonis mariti (a. 1471-72). Si autem sciens dilapidationem, uxor non repetat ius suum (petendo separationem), signum est eam non dissentire, nec potest exigere restitutionem, nisi pro fructibus qui supersunt (a. 1539 et 1578). 7. Denique contra iustitiam commutativam peccant coniuges, sive maritus, sive uxor, non afferendo partem bono­ rum aut proventuum iuxta legem vel contractum debitam. 183. Monitum practicum. — lura uxorum in bona communia, quae ex usu et consuetudine iis competunt, non sunt publice in instructionibus proponenda, nec privatim sine delectu applicanda, omnibus passim indulgendo mulieribus, cum ipsae ex indita dominandi libidine valde propendeant in iura sua plus aequo extendenda. Universim magis curandum est, ut uxor marito in charitate, sicut par est, subsit et obediat, quam ut iuribus suis insistat. Dispositiones luris Civilis hodierni. Dispositiones principaliores iuris civilis praecipuarum nationum hic subiicimus, ut lector quamdam rei ideam sibi possit efformare ; quin tamen notata ordinario sufficiant ad solvendos casus, quia saepe sunt valde implicati. Et ideo inconsulto iurisperito non sunt de facili solvendi. 184. Iuxta ius gallicum et belgicum : 1) Comuges ante matrimonium possunt inire conventionem totam et omnem, dummodo bonis moribus, auctoritati maritali et paternae, ac legi civili non adversetur1 (a. 1387-1390). Si specialis desit conventio, matrimonium censetur initum sub regimine communitatis legalis (a. 1400). i. Ne confundetur contractus matrimonii : le mariage, l’association conjugale; de huwelijksverbintenis, de echt; cum praevia Conventione seu contractu matrimoniali : le contrat de mariage, la convention matrimoniale; de huwelijksche voorwaarden of overeenkomst. 192 I / j j ■, ! i : ! i ' i i l ! i ; ; I Ii r'i Π [( 1’ !; [i ! 'i i i i ό (( SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 2) Conventiones ante matrimonium iniri debent coram notario (a. 1394) ; semel initae mutari possunt eadem forma i. e. simili actu coram notario, ante, sed non post matrimonii celebrationem (a. 1395-1396). 3) Quocumque sub regimine, uxor a marito — vel a tribunali — pendet quoad bonorum immobilium alienationem (a. 217-219; 1449; 1538), et ut se sistat in iudicio civili (a. 215-216); haec autem dependentia cessat, soluto matrimoniali vinculo (a. 1576 et 1449). Potest autem matrimonium contrahi sub multiplici regimine : communitatis legalis, — aut conventionalis, — exclusive communitatis, — separationis, — et dotali. A. Regimen communitatis {gemeenschap van goedereri) habetur, cum quaedam bona mariti et uxoris fiunt communia, Inducitur vel per contractum matrimonialem, vel deficiente contractu, pleno iure per legem. Unde duplex esse potest communitas bonorum : legalis aut conventionalis. Communitas legalis habetur, si coniuges nullum specialem faciunt contractum aut declarant sub regimine communitatis velle contrahere (a. 1400-1490). Sub hoc regimine : 1) Communia fiunt a) omnia mobilia tam praesentia quam futura, iis exceptis quae expresse donantur ut propria sint; b) fructus omnes et reditus omnium immobilium ; c) omnia etiam immobilia ex bonis communibus, stante matrimonio, acquisita (a. 1401-1403). 2) Propria seu personalia cuique coniugi manent : a) omnia immobilia, sive ante matrimonium possessa, sive post matrimo­ nium obtenta nisi donata fuerint cum explicita conditione ut communia fierent, sive titulo oneroso acquisita ex pretio boni proprii venditi (remploi-wederbezetting') (a. 1404-08 ; 1433); b) mobi indonata cum explicita conditione ut propria sint(a.i4Ol). Itaque, a) stante communitate, uxor retinet nudam proprietatem suorum bonorum ; non autem administrationem quae in maritum transit, nec usumfructum qui transit in communitatem cuius maritus est caput et administrator. Unde bona sua sine consensu mariti alienare nequit ; nec maritus bona uxoris propria sine huius licentia (a. 1428). Quoad bona communia, communitas dominium directum possidet ; dominium utile et administratio­ nem habet maritus ut caput, quapropter ius habet ea vendendi, alienandi, hypothecis onerandi, sine uxoris consensu (a. 1421), exceptis paucis quibusdam casibus a lege determinatis, de quibus supra n. 182, 6; — sed uxor ex istis bonis habet ius ad honestam sustentationem iuxta suam conditionem. Hinc dicta bona alienare nec obligare potest absque consensu mariti, etiam cum iudicis auctoritate, nisi mercaturam suo nomine, cum mariti consensu, publice exerceat, et contrahat ratione mercaturae (a. 1426 ; C. Com., a. 9 et 10) ; — nec potest se obligare neque bona communia gravare, etiam ad maritum e carcere liberandum, vel ad filios absente marito collocandos, nisi iudicis auctoritate (a. 1427). b) Dissoluta communitate, quod fit morte, divortio, separatione DE IUSTITIA ET IURE 193 corporum aut bonorum (a. 1441-1445) : 1. uxor recuperat ple­ num dominium omnium bonorum quae sïbipropria sunt (a.1449) ; 2. quoad communia bona et onera, potest dimidiam partem bono­ rum sibi vindicare (a. 1474), si velit dimidiam partem debitorum solvere (a. 148?) ; vel medietatem repudiare (a. 1453) si com­ munibus oneribus gravari nolit, quo casu nihil praeter vestes exigere potest (a. 1492) ; 3. si medietatem sibi vindicet, curare debet Ut inventarium conficiatur ad fraudes efficacius amo­ vendas, ne scii, gravetur debitis communibus ultra ratam partem emolumenti quod ex bonis communibus percipit (a. 1483) i quod, obtinebit dummodo inventarium fuerit bona fide et sincere confectum. In casu separationis bonorum, manet auctoritas maritalis et ideo non potest uxor alienare immobilia (a. 1449) i in casu sepa­ rationis corporum, suspenditur ita ut uxor iam plenum exercitium obtineat capacitatis iuridicae et possit alienare immobilia, ex lege belg. 20 mart. 1927. B.Communitas conventionalis est, quando coniuges speciali pacto communitatem legalem extendunt vel restringunt, ita ut bona communia sint plura vel pauciora, secundum ea quae sunt in contractu matrimoniali stipulata (a. 1401) : ita v. g. si declarent communia fore cuncta mobilia et immobilia, praesentia atque futura, — aut ea tantum bona quae durante matrimonio ex utriusque reditibus acquiruntur (communauté aux acquêts, tot winsten of aankoopen beperkt ; quo tamen casu debita non fiunt communia, cum non sint acquisita), — vel etiam bona communia non aequaliter, sed iuxta datam propor­ tionem esse dividenda, etc. (a. 1497-1528). C. Regimen communitatis exclusivum (uitsluiting der gemeenschap van goedereri) est illud quod declaratur iniri sine communitate bonorum seu cum simplici negatione communitatis, ita ut excludatur communitas legalis atque conventionalis. In hoc regimine : a) uxor servat dominium directum suorum bonorum aut saltem eorum valoris, ita ut, bonis consumptis, teneatur maritus reddere valorem ; — b) maritus habet usum­ fructum et administrationem bonorum uxoris, iis exceptis quae specialiter uxori fuerint reservata (a. 1534), sed cum onere providendi honestae uxoris sustentationi ; — c) soluto regimine, uxor plenum dominium suorum bonorum recuperat, sed fructus iam a marito perceptos repetere nequit (a. 1529-1535). D. Regimen separationis bonorum (scheiding van goe­ dereri) est illud quod declaratur iniri cum positiva affirmatione separationis bonorum. Sic a) uterque coniux non solum dominium, sed etiam usumfructum et administrationem suorum bonorum retinet 5 — attamen ius immobilia alienandi uxor exercere nequit sine viri consensu (a. 1538) ; — b) uterque coniux onera matri­ monii sustinere debet secundum partem in pacto constitutam ; quo pacto deficiente, uxor tertiam partem redituum suorum ad hoc marito tradere debet ; — c) alterutro in inopiam incidente, alter rei domesticae onera ferre tenetur (a. 1536-1539)· Summa Theologiae Moralis II. —* 13 194 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS E* Regimen dotale (rechtsverhouding met betrekking tot den bruidschat; dotaal-stelsel) in eo essentialiter est quod bona dotalia uxoris alienari nequeant, sed specialiter protegantur. Non autem consistit in constitutione dotis : potest enim existere quin dos constituatur, quo casu tertia pars redituum uxoris determinatur pro matrimonii oneribus (a. 1575) ; et insuper in aliis regiminibus dos potest constitui ; sed ita vocatur, quia dos legitime constituta quibusdam specialibus privilegiis gaudet quae in alio regimine ipsi denegantur. Unde non existit regimen dotale, nisi expresse declarent sponsi se matrimonium inire sub hoc regimine (a. 1392) In eo bona uxoris sunt duplicis generis : |i) dotalia, quae pacto nuptiali in dotem constituuntur ad susti­ nenda onera matrimonii (a. 1541), et quae stante matrimonio nec constitui nec augeri possunt (a. 1543) ; potest autem dos comprehendere vel omnia bona uxoris praesentia et futura, vel sola bona praesentia, vel partem bonorum praesentium et futu­ rorum, vel unum obiectum individuale (a. 1542) ; 2) paraphernalia seu praeterdotalia quae extra dotem sunt : omnia sunt quae in pacto nuptiali non constituuntur ut dotalia (a. 1574)· lamvero a) bonorum dotalium uxor retinet dominium directum, et si ita pactum fuerit, partem fructuum ad suas necessitates personales requisitam (a. 1594) ; sed praeter hoc, administrationem et usumfructum habet maritus, qui tamen valorem mobilium in contractu determinatam, soluto matrimonio, resti­ tuere debet haeredibus (a. 1551), immobilia vero nullatenus alienari possunt aut obligari, etiam uxore consentiente (a. 1554), — imo nec praescribi (a. 1561),-- praeter quosdam casus lege exceptos. Casus sunt : i" ex licentia maritij vel eo deficiente ex licentia iudicis, ad dotandos filios uxoris, ex antecedente matrimonio susceptos (a. 1555) : 20 ex licentia mariti, ad dotandos filios utriusque coniugis viventis (a. 1556) ; 30 ex stipulatione contractus matrimonialis (a. 1557) ; 4° ex licentia iudicis in venditione publica et post tria ad publicum scripta monita (affiches, a. 1558) ; 5° ad redimendum maritum, vel uxorem, in carcere detentum (a. 1558); 6° ad praebenda alimenta familiae in casibus determinatis in art. 203, 205 et 206 (a. 1558) ; 7° ad solvenda debita uxoris vel eorum qui dotem praebuerunt, si debita praecesserint matrimonium (a. 1558) ; 8° ad reparanda gravia damna quae passa sunt bona immobilia dotalia (a. 1558) ; 9° quando bona immobilia dotalia sunt indivisa et indivisibilia Cum aliis (a. 1558). b) Bonorum paraphernalium uxor dominium, administrationem et usumfructum retinet, quin tamen possit immobilia alienare sine consensu mariti aut tribunalis (a. 1576). DE IUSTITIA ET IURE 195 185. Speciatim in communi regimine communita­ tis, triplicis generis bona uxoris distingui debent : 1° Bona paraphernalia seu praeterdotalia, de quibus Codex civilis non loquitur expresse (quia agit de conventione ineunda ante matrimonium, non tam de iis quae post matrimonium acquiruntur), sed quae supponit cum permittat libertatem con­ ventionis : sunt illa quae uxor habet praeter dotem et quae speciali conventione sibi reservavit ; — àut quasi-paraphernalia, ex labore extraordinario, parcimonia, aut donatione exclusive personali obtenta, sicut dictum est n. 181 ; 20 Bona propria seu dotalia, quae coniuges sibi iuxta disposi­ tiones legales vel pactum speciale afferunt quidem ad onera matrimonii sustentanda, sed quae non fiunt communia : sunt immobilia ; 3° Bona communia quae afferuntur ad onera matrimonii sustinenda et quae simul communitatem ingrediuntur (biens qui composent l’actif de la communauté légale) : sunt mobilia. His praenotatis quaeritur quodnam dominium circa singula competit uxori? Resp. A. Quoad bona paraphernalia aut quasi-paraphernalia uxor habet dominium, usumfructum et administrationem. Unde de his bonis, saltem si mobilia sunt, plene disponere potest, immobilia non potest alienare sine consensu mariti. B. Quoad bona propria, uxor habet dominium directum ; ideo mafitus illa sine uxoris consensu alienare nequit. Dissoluta communitate, uxor recuperat plenum dominium in illa bona, reditus autem et fructus durante matrimonio pertinent non ad maritum sed ad communitatem familialem, cuius tamen admi­ nistrator est maritus. C. Quoad bona communia, vir utpote administrator, et dominus dimidiae partis, ius habet plene de illis disponendi, etiam alienan­ di sine consensu uxoris. Uxor tamen ius habet ex illis ad honestam sustentationem iuxta conditionem familiae. Simul vero uxor in illa bona habet dominium directum, sed radicale tantum et vinculatum (a. 1421), i. e. durante communitate illud do­ minium exerceri nequit, habetur tamen quasi spes dominii jn mediam partem post dissolutionem communitatis. Dissoluta scü. communitate uxor exigere potest dimidiam partem (a. 1474) ; imo uxor, cuius conditio stante communitate peior erat, varia obtinet privilegia, scii. a) potent renuntiare communitati (a. 1453 et 1457) infra tres menses et 40 dies post mortem mariti, si non vult dimidiam partem omnium debitorum communium solvere ; b) etiamsi acceptet communitatem, non gravatur debitis com­ munitatis ultra portionem emolumenti percepti, dummodo pro tribunali integrum factum fuerit inventarium bonorum omnium (a. 1483); c) sive acceptet, sive renuntiet,uxor potest iura sua personalia» i. e. bona propria et quaecumque praeter fructus et reditus ex istis bonis in gratiam communitatis conversa sunt, repetere et sumere, 196 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS non tantum ex bonis communitatis sed etiam ex bonis propriis mariti, si priora non sufficiunt (a. 1471-72). 186. Animadversio.—In Belgio, ius mariti aliquam restric­ tionem passum est ex lege 10 martii 1900 de contractu operae, in qua legitur, art. 33 : « Les instruments de travail nécessaires aux occupations personnelles de la femme et les meubles acquis à l’aide du salaire, ne peuvent, sans le secours de celle-ci, être aliénés à titre onéreux ou gratuit, loués ni donnés en prêt ou en gage par le mari. Les meubles acquis à l’aide du salaire de la femme mariée, ne sont pas susceptibles de saisie de la part des créanciers du mari, à moins que ceux-ci ne prouvent que les dettes dont ils poursuivent le payement ont été contractées par les besoins du ménage ». Id tamen valet de labore personali cuius fructus non superat valorem 3.000 fr. in anno (art. 39). Et ex lege 20 iul. 1932, bona, separatae professionis, industriae aut negotiationis exercitio, — non tamen e rebus a marito tradi­ tis, — ab uxore acquisita, sunt huic reservata et subsunt eius dominio et administration! : uxor potest, sine licentia mariti, ea convertere in alia mobilia et immobilia, atque haec ita acquisita obligationi subiicere, titulo oneroso alienare, imo titulo gratuito in utilitates familiae et ad collocandos filios communes. Quae bona, dissoluta bonorum communitate, subiiciuntur tamen com­ muni partitioni, nisi sint simul bona uxoris propria. Etiam lege gallica 13 iul. 1907 et 8 iun. 1923, potest uxor libere gerere lucra et bona quae ex professione separata obtinuit. 187. Ius italicum, hispanicum, neerlandicum. — Haec tria satis proxime accedunt ad ius gallicum ; sicut etiam ius lusitanum, et varii codices Americae latinae, sed impossibile nobis est in singulorum particularitates descendere. 'A. Concordat ius italicum in multis cum iure gallico, et admittit regimen dotale simul et regimen communitatis, quae etiam possunt coexistere (a. 1425 et 1433). At plures etiam sunt differentiae : h. Quantum ad dotem : inito matrimonio, dos non potest amplius constitui nec augeri (a. 1391). At in contractu potest, in favorem superviventis coniugis, stipulari lucrum ex dote sumendum ; et hoc tamquam verum creditum quod, deficientibus filiis coniugis defuncti, transit in proprietatem superviventis, secus in usumfructum : sub conditione tamen quod non noceat haeredibus reservatis (a. 1398). 2. Quantum ad communitatem bonorum, non admittit aliam ac unionem fructuum (a. 1433), et ista non comprehendit credita et debita ante coniugium existentia (a. 1435). Maritus habet administrationem communitatis, sed sine consensu uxoris non potest alienare aut hypothecate bona nisi titulo oneroso (a. 1438). Dissoluta communitate, divisio fit secundum stipulationem pacti ; ete a deficiente, proportionaliter ad bona cuiusque (a. 1434 et 1440). I3. Deficiente contractu, cum lex non praesumat aliquod regimen, videtur quod bona cuiusque maneant separata. Pariter contractu DE IUSTITIA ET IURE 197 deficiente, aut silente de parte pro oneribus matrimonii afferenda, tenetur uxor contribuere proportionaliter ad sua bona, fructibus dotis si sit computatis (a. 1426 et 138). 4. Ex lege recenti 17 iul. 1919, ius plenum uxori iam competit, de bonis suis, non dotalibus nec communibus, disponendi sine consensu mariti. B. Ius hispanicum, etiam admittit regimen dotale. Sed statuit quod, nisi adsit speciale pactum anténuptiale, supponit commu­ nitatem lucri seu acquisitionis, ad quam unionem omnia bona pertinent nisi contrarium expresse probatum sit (a. 1392-1431). Ex bonis istis communibus solvenda sunt omnia debita a marito vel uxore contracta durante matrimonio, atque expensae factae pro educatione filiorum legitimorum etiam alterutrius solum coniugis ·, non autem mulctae alterutri forsan impositae. Disso­ luta autem communitate, prius restitui debent dos et para­ phernalia, dein solvi debita communia. C. Ius neerlandicum praesumit communitatem bonorum, quam tamen conventione praevia, coram notario inita, et contracto matrimonio non mutanda (a. 174), limitare sponsi possunt vel et totaliter excludere (a. 194). — Regimen dotale mentionem specialem in iure non obtinet. 1. Communitas legalis bonorum strictius intelligitur ac in iure gallico, et est perfecta, omnium scii, bonorum, immobilium aut mobilium, cum eorum fructibus et reditibus, atque omnium debitorum, etiam ante matrimonium existentium, ita Ut sint dominium communitatis, i. e, viri simul et uxoris, et, dissoluta communitate, per se dividenda sint aequaliter seu pro dimidia parte (a. 174-177) ; —■ excipiuntur tamen illa bona quae dantur sub expressa restrictione quod non pertineant ad communita­ tem (a. 175). Plena administratio bonorum communium competit marito, qui tamen, ad instar iuris gallici, non potest, sine consensu uxoris, donare immobilia, nec totalitatem aut quotitatem mo­ bilium, nisi ad communem prolem conditione donandam, nec rem mobilem sibi reservando usumfructum (a. 179). (Nihilominus potest uxor, absque consensu mariti, actus ponere necessarios a) ad exercitium publicae negotiationis separatae, consentiente marito, susceptae (a. 168) ; b) ad contractum conductionis operis sed in gratiam rei familiaris (a. 164), et pariter ad locationem operae suae (a. 1637) ; c) ad traditionem pecuniarum argentariae publicae (lex 20 iul. 1895). Item marito absente aut non valente manifestare voluntatem, in casu urgentis necessitatis, de licentia iudicis (a. 180). * 2. Communitas limitata. Cum magna libertate possunt sponsi in pacto nuptiali limitare bonorum communitatem (a. 194), sicut et administrationem mariti restringere (a. 195). Ita statui potest sola communitas lucri et damni (van winsten en verlies, a. 210-212) ex fructu scii, bonorum atque industria et labore ; aut etiam sola communitas fructuum et redituum (van vruchten en inkomsten a. 219), damnis scii, exclusis. 198 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 3. Exclusio communitatis etiam statui potest. Quo in casu, pars determinanda est redituum uxoris quae debet tradi marito ad onera matrimonii ; secus praesumitur omnes fructus et reditus ex bonis propriis uxoris competere marito (a. 200-201). Administratio bonorum propriorum uxoris, nisi expresse con­ trarium stipuletur, pertinet ad maritum (a. 160 et 195), qui tunc tenetur de damnis (a. 160). 188. Ius austriacum, anglicum, americanum. — Huic triplici iuri proprium est quod lex separationem bonorum supponat, nisi aliter conventum sit. A. Ius austriacum praesumit separationem bonorum, nisi con­ trarium sit authentico pacto statutum (a. 1237). At, nisi uxor contradicat, maritus praesumitur administrationem et nsumfructum habere omnium bonorum uxoris (a. 1238) ; unde de fructibus libere disponere potest, sed tenetur substantiam bono­ rum servare, secus ad restitutionem obligatur. In dubio, quaestus censetur a marito factus (a. 1237). Potest ante nuptias dotem exigere, sed etiam huic iuri renun­ tiare ; si dos constituatur, maritus habet usumfructum dotis eiusque incrementi (a. 1227-1228), sed obligatur ad substantiam reddendam aut valorem aequivalentem, in casu mortis, divortii, vel cessionis bonorum ; unde constituens dotem potest ab initio exigere huius assecurationem (a. 1425). Si speciale pactum initur, ipsi standum est : ita potest commu­ nitas bonorum statui sive ante, sive post matrimonium (a. 1233) ; quo casu dominium est utriusque, ususfructus manet illius ad quem pertinebat ante pactum, sed administratio bonorum com­ munium est solius viri ; at soluto coniugio, dimidia pars eorum pertinet ad conjugem superstitem. Uxor habet ius strictum ad sustentationem convenientem ex bonis mariti iuxta ipsius status conditionem (a. 91) ; quae autem accipit a marito, ut ornatus, cimelia, etc. transeunt in plenum eius dominium, nisi contrarium expresse stipuletur (a. 1247). B. Iure anglico, duplex existit regimen matrimonii : legale et conventionale. 1. Systema legale. Iuxta legem 1 ian. 1883, mulier quae nupsit conservat bona sua, quae omnia sunt paraphernalia, ita ut de iis plene disponere possit, atque circa bona possidenda, acquirenda, administranda pleni iuris maneat, sicut mulier innupta, Attamen a) durante matrimonio, uxor ius habet ad convenientem sui et filiorum sustentationem ex bonis mariti ; et, si maritus in necessitate sit constitutus, uxor tenetur illum, in quantum possi­ bile est, sustentare ; b) defuncto marito, uxor ius habet, durante vita sua, ad tertiam partem. 2. Systema conventionale bonorum, cum plena libertate, ante et post matrimonium iniri potest iuxta coniugum placita. Ex lege tamen 9 aug, 1870, uxor bona quae industria separata acquirit, pleno iure sine consensu mariti sua facere potest, ita ut ususfructus et administratio ad eam solam pertineant. DE IUSTITIA ET IURE 199 C. Ius in Statibus Foederatis Americae septentrionalis non est unifqrme, sed diversum in diversis Statibus. Generatim tamen existât perfecta separatio bonorum, ita ut omnia bona uxoris paraphernalia sint et uxor liberam eorum administrationem et usum habeat. Sed possunt bona communia constitui cum perfecta libertate. At ut dotalia considerari possunt tertia pars bonorum immo­ bilium quae maritus durante matrimonio possederit, et quae alienari nequeunt sine consensu uxoris ; unde de hac tertia parte nec maritus potest facere validum testamentum. — In quibusdam Statibus marito competit simile ius in bona uxoris. 189. Ius germanicum. — Distinguit duplex regimen in coniugio : legale et conventionale (gesetzliches- und vertragsmâssiges Gilterrecht). A, Regimen legale praesumitur, nisi certo constet de regimine conventionali. In ipso distinguuntur (a. 1363 sq) : 1) Bona reservata (Vorbehaltsgut'), scii, a) res solius uxoris usui destinatae ut vestes, instrumenta, ornatus mulieris (a. 1366) ; b) res ab Uxote acquisitae in negotio prorsus independent!, v. g. exercendo munus obstetricis (a. 1367) ; c) res in pacto coniugali indicatae, vel haereditate aut donatione acceptae, cum expressa stipulatione quod sint bona reservata (a. 1368-69) ; d) atque horum omnium reservatorum fructus (a. 1370). De his uxor liberam dispositionem habet, scii, dominium, usumfructum et administrationem ; sed si necessarium sit, ex iis debet conferre ad rem familiarem (a. 1360 et 1371). 2) Bona illata (eingebrachtes Gut), scii, omnia quae non sunt reservata. De iis maritus habet usumfructum et administrationem (a. 1373) ; sed neQtiit illa (saltem immobilia) sine consensu uxoris alienare vel oppignorare, atque debet ea diligenter administrare, et fructus imprimis impendere in congruam susten­ tationem familiae. Quod si damnum ex imprudenti administratione mariti timeat uxor, competit ipsi ius postulandi securitatem (a. 1319) vel bonorum separationem (a. 1418). B. Regimen conventionale Constitui potest iuxta quadruplex pactum ; quod coram iudice vel notario inire coniuges possunt de bonis propriis, atque etiam post matrimonium, eodem modo dissolvere vel mutare (a. 1432 sq.) : 1) Universalis bonorum communitas (allgemeine Gutergemeinschaft, a. 1437-1518), qua ex omnibus bonis mariti et uxoris, tum antea possessis tum acquirendis, unum coalescit bonum commune (Gesamtgut) ; potest tamen uterque quaedam bona exçludere et sibi reservare. Boni communis administrationem habet maritus (a. 1443), qui tamen pluribus in casibus eget consensu uxoris (a. 1444). 2) Communitas quaestus seu lucri vel acquisitionis (Errungenschaftsgemeinschaft; a. 1519-1557) est quaedam compositio regi­ minis legalis et universalis bonorum communitatis : bona scii, mobilia aut immobilia antea possessa manent propria ; — 200 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS communia evadunt tum lucra a coniugibus facta, tum bonorum illatorum reditus, unde, dissoluta unione, fructus obtenti divi­ duntur aequaliter inter virum et mulierem’ (a. 1476). Administrationem et usumfructum habet maritus ; sed uxori, non ma­ rito, possunt bona quaedam reservari, atque reservantur ea quae in regimine legali sunt reservata. 3) Communitas mobilium (Fahrnisgemeinschaft) est amplior, et communitati quaestus addit communitatem mobilium ante matri­ monium ab utroque possessorum, unde adest fere idem systema ac communitas legalis in iure gallico. Hinc bonorum communium administratio competit marito, qui tamen nec de immobilibus, nec de mobilium universalitate, nec de quotitate eorum disponere valet absque consensu uxoris. 4) Separatio bonorum (Gütertrennung') ante vel post matrimo­ nium iüxta formam legalem statuta, reddit omnia bona uxoris paraphernalia, sed uxor potest pro libitu suo administrationem aut usum marito concedere (a. 1430). Ipse tenetur onera matrimonii portare, sed uxor quoque debet aliquid ex suis bonis conferre (a. 1427). Notetur communitatem universalem, mortuo viro, per se non dissolvi si adest proles communis sed in ea continuari (a. 1483), communitas autem acquisitionis eo ipso dissolvitur (a. 1544), item communitas mobilium nisi in pacto aliter statuatur (a. 1557). I I90. Ius helveticum praesumit regimen unionis legalis bonorum, nisi aliter expresse stipuletur (a. 178) actu publico, ante vel etiam post matrimonium (a. 179), sed tunc requiritur licentia tribunalis (a. 181), et bona debitis onerata non possunt subtrahi solutioni debitorum (a. 188). 1. In unione legalt bonorum, distinguuntur 1° bona reservata (Sondergut), scii, a) ea quae pertinent ad usum personalem, uti vestes et ornatus (a. 191) ; b) reditus uxoris ex labore inde­ pendent!, qui tamen debent adhiberi pro sustentatione familiae in quantum est necessarium (a. 192) ; c) quae ut talia in con­ tractu designantur (a. 190) ; 2° bona illata quae sunt omnia non reservata. Haec bona utriusque coniugis uniuntur in unum totum, cuius maritus habet administrationem et usumfructum, ac etiam dominium (a. 194-214) ; sed conceditur uxori aliqualis administratio bonorum familiae (a. 203). Uxor tenetur ex bonis reservatis debita solvere, quae contraxit sine consensu mariti (a. 208) ; sed in casu collapsus fortunae potest reclamare bona propria et pro consumptis exigere com­ pensationem, quae compensatio, si non possit recuperare dimi­ diam partem bonorum, illi debita est antequam aliorum credi­ torum postulata solvantur (a. 210 sq). Quae etiam valent in systemate sequenti. 2. Etiam permittitur conventionalis bonorum communitas totalis vel partialis, quae non solam bonorum unionem efficit, sed etiam 1 t. Systema commendari potest in secundis nuptiis, ne proles prioris tori damnum patiatur. i DE IUSTITIA ET IURE 201 communitatem, ita ut commune dominium fiant viri et uxoris (a. 215); unde dissoluta communitate, bona communia dividuntur in duas partes aequales (a. 225), nisi aliter statutum sit in pacto nuptiali (a. 226). Administrator bonorum est maritus ; aliquando etiam uxor, sed tantum ut vices gerens mariti (a. 216). 3. Separatio bonorum etiam existerc potest, ita ut ambo habeant plenum dominium et administrationem bonorum suorum (a.242) : maritus tenetur sustentare familiam, sed potest exigere, ut uxor illi convenienter subveniat ex bonis suis (a. 246). Oritur hoc systema a) vel ex pacto nuptiali ; b) vel ex lege, et quidem ipso facto collapsus fortunae (a. 182) aut mortis alterutrius coniugis ; c) vel ex sententia iudicis, pluribus in casibus sec. art. 183-185. Articulus III. De Dominio Auctorum et Inventorum. 191. Notiones. — Nomine auctoris venit omnis qui proprio ingenio aliquid invenit, cuiusmodi est qui librum conscripsit, qui opus artis composuit, rythmum musicum, picturam, qui inventum fecit quo artes promoveantur industriales· De ipso quaeritur an et quousque dominium suorum operum aut inventorum habeat. 192. Principia. — I. Unusquisque plenum dominium habet in rem et fructus sui ingenii, quamdiu ea publici iuris non fecerit, quia proprio labore ea acquisivit ; unde : 1) Qui manuscripta vel inventa alterius surripit et evulgat, sine auctoris licentia, contra iustitiam peccat et ad damna reparanda tenetur, quia ius auctoris dupliciter laedit dum ipso invito eius opus edit, atque lucro inde percipiendo eum privat. 2) Similiter iustitiam laedit et ad restitutionem tenetur ille qui conciones aut lectiones auditas scripto excipit easque publici iuris facit et evulgat absque concionatoris aut professoris licentia explicita aut implicita, qualis ex recepta consuetudine supponi potest v. g. pro concionum relatione in ephemeridibus. 3) Attamen eo ipso quod aliquis publice docet aut concionatur, doctrina proposita fit aliquo modo publici iuris ; ideo impedire nequit quominus auditores eam faciant suam, pro opportunitate ea utantur, vel ad suum privatum usum describant et scriptum etiam aliis commodent. II. Opere iam edito vel invento publici iuris facto, videtur auctor conservare dominium et ius percipiendi operis fructus. Quamvis enim nonnulli opus evulgatum habeant ut bonum commune, quod ab omnibus licite occupari potest, praesertim .1 202 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS post primam editionem vel in longinqua regione aut quoad versiones ; censetur tamen auctor retinere ius quod ex rei natura retinere potest, ut aequum est ne privetur fructu sui laboris : edendo concedit quidem usum omnibus solventibus pretium, et ultra hoc ius suum intendit conservare, nempe dominium operis, ius percipiendi fructus et ius ulterius divulgandi. III. Quousque in locum et tempus ius se extendat auctoris, nequit ex sola rerum natura determinari, sed tantum ex prudentum aestimatione, maxime ex interventu legislationis nationalis atque internationalis. Revera auctoritas civilis — ut extra omne dubium atque controversiam est — de iuribus auctorum potest et aliquando debet statuefe, tum ad delimitanda et protegenda diversa civium iura, tum ratione boni communis quod operibus scientiarum et artium atque inventis industriae multum iuvatur. 193· Ius positivum. — Apud excultas nationes ubique ius auctorum et inventorum pressius fuit lege determinatum. Ita impletis certis conditionibus, ius scriptorum perdurat tota eorum vita durante. Praeterea, in Belgio v. g., adhuc 50 annis post mortem scriptoris, vel si opus sit posthumum, haeredibus reservatur ; quodsi auctor sit anonymus, editor relate ad alios reputatur ut talis (1. 22 mart. 1886). In Gallia pariter 50 armis post mortem auctoris ; in Hispania per 80 annos ; item in Neerlandia per 50 annos, post mortem auctoris, vel si sit anonymus, post editionem ; sed post 10 annos possunt versiones fieri in alias linguas, exceptis illis in quas auctor vertere concessit ; in America, pro 28 annis, sed dein prorogari potest ; in Italia per 40 annos post iam editionem, ita quod per alios 40 sequentes debeatur 5 % de pretio exemplaribus inscripto ; in Helvetia per 30 annos post mortem scriptoris, et in Germania, iam per 50 annos ; in Anglia 7 annis post mortem Vel 42 annis post iBm editionem. Viget praeterea pactum internationale, scii. Conventio Bernensis, 9 sept. 1886, quae Berolini fuit completa 13 nov. 1908, et Romae, 2 iun. 1928, qua fit ut auctores eodem iure extra patriam apud alias gentes gaudeant. Pro inventis monopolium inventoris in Belgio durat per 20 annos (1. 24 maii 1854) ; in Neerlandia per 15 annos ; pariter in Gallia per 15 annos durare potest. Suntque hac de re conven­ tiones internationales, factae Parisiis 20 mart. 1883, Bruxellis 14 dec. 1900, in Washington 2 iun. 1911, et Hagae Comitis, 6 nov. 1925 ; atque Bernae institutum fuit Officium internationale, 20 mart. 1914. Articulus IV. De Dominio Clericorum. 194. Notiones. — Clerici bona triplicis generis habere possunt : i μ ’ DE IUSTITIA ET IURE 203 i° Bona patrimonialia seu profana et quasi-patrimonialia, quae ipsis obveniunt a parentibus vel aliis haereditate aut donatione, vel quae proprio labore aut industria profana acquirunt, artem exercendo a sacro ministerio distinctam, V. g. libros scribendo, picturas conficiendo, docendo phi­ losophiam ; quibus aequiparari possunt illa quae ex parsimonia vitae ab honesta sustentatione ex bonis eccle­ siasticis sibi debita subtrahunt : id enim reputatur fructus industriae. 20 Bona casualia, quae iis obveniunt ratione ministerii personalis, et iis immediate a fidelibus traduntur absolute et sine restrictione : non tamquam pretium rei sacrae, sed ut compensatio expensarum vel laboris extraordinarii aut stipendium sustentationis, v. g. stipendia missarum non connexarum beneficio; oblationes occasione praedicationis vel sacramentorum administrationis ; etiam iura stolae (c. 463, § 3) nisi dotem beneficii partialiter constituant, ut ea considerare mos non est in nostris regionibus 1 ; item distributiones chorales canonicorum, nisi in erectione beneficii pro dote assignentur iuxta can.· 1410. 3° Bona ecclesiastica seu reditus qui ratione beneficii aut dignitatis ecclesiasticae iis conceduntur ex bonis ipsius Ecclesiae et beneficiorum dotibus ; quae proinde imme­ diate ipsi ecclesiae et solum mediate clericis ratione beneficii contingunt. 195. Principia.— I. Clerici plenum dominium habent in bona patrimonialia et casualia. Ratio est quia ipsis titulo personali contingunt iisque directe tradita sunt. II. Clerici ex bonis ecclesiasticis ius habent ad honestam et congruam sustentationem secundum illudi Cor.IX, 13: « Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt edunt ?» ; at ex lege ecclesiastica sub gravi obligantur obligatione personali, saltem ex religione et charitate, superflua redituum impendere in pios usus. i. Quod etiam constat pro Belgio et Gallia ex resp. S. Poen., 19 ian. 1819 et 9 aug. 1821 ; porro non demonstratur ista responsa recentioribus ordinationibus fuisse revocata. 204 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Ita can. 1473 : « Etsi beneficiarius alia bona non beneficialia habeat, libere uti frui potest fructibus beneficialibus qui ad eius honestam sustentationem sint necessarii ; obligatione autem tenetur impendendi superfluos pro pauperibus aut piis causis, salvo praescripto can. 239, § 1, n. 19 », scii, privilegio Car­ dinalium, qui facultate gaudent, « de reditibus beneficiariis libere disponendi etiam per testamentum », non tamen de supel­ lectili sacra (c. 1298). Obligatio derivatur ex intentione Ecclesiae, quae etiam a C· Trid. affirmatur, sess. 25, c. 1 de ref. -, et ex intentione donatorum qui pecunias aliaque bona Ecclesiae tradi­ derunt in pios usus, non in profanos. Est autem obligatio per­ sonalis quae proinde ad haeredes aut donatarios npn transit ; clericus faciens fructus suos verum dominium acquirit redituum, sed cum obligatione erogandi superflua, quae ex religione saltem urget et ex charitate, nam ex iustitia urgere non probatur, uti iam discimus ex S. Thoma1. Unde non datur obligatio restituendi. Ad culpam gravem requiritur quantitas milito maior quam pro furto. Aestimat S. Alphonsus, Th. M. 1. 3, n. 490, et 1. 4, n. 183, notabilem quantitatem esse 20m partem seu 5 % redituum superfluorum^ si superflua sint magna, 196. —Conclusiones practicae. — 1. Clericus, sicut quilibet civis, plene disponere potest de bonis quae non sunt Stricte ecclesiastica ; attamen ratione status sui debet iis uti absque scandalo et servata modestia clericali, strictiusque tenetur ad sublevandos pauperes et sustinendas causas pias. 2. Nisi necessitas immineat providendi pauperibus, potest beneficiatus superflua reservare ad pios usus in futurum, dum­ modo tamen cautionem adhibeat, ne morte praeventus, reditus a consanguinitate diripiantur. 3. In pluribus regionibus bona ecclesiastica quae olim beneficiatis reditus suppeditabant, iam fere totaliter a gubernio vel privatis direpta sunt ; pensio autem quae in Belgio, pluribus partibus Neerlandiae, Germania, Austria, etc. (et olim in Gallia) episcopis, parochis (etiam succursalistis) et canonicis splvitur, iuxta declarationes S. Poen. (19 ian. 18195 9 aug. 1821 ; 9 ian. 1823) induit rationem beneficii, attamen plurimum tam modica est ut congruae clerici sustentationi per se sola vix sufficiat. Sed id non videtur valere de supplementis quae parochis solvuntur a municipiis vel fabricis ecclesiae, nec. valet de pensionibus senec­ tutis aut adversae valetudinis quae iis officio iam abdicato ob­ veniunt ; nec de iis quae vicariis cooperatoribus aut aliis adiutoribu solvuntur, qui non habent beneficium. 4. In aliis regionibus, ut in Statibus Americae Foederatis, contributiones fidelium per modum taxae impositae ad susten­ tationem beneficiariorum, locum tenent bonorum ecclesiasticorum i. Quodl. VI, q. 7, a. 12, ad 3 ; II-II, q. 158, a. 7. DE JUSTITIA ET IURE 205 et redituum ; sicut iila quae vi statutorum aut consuetudinis dantur parochis ratione tituli, ut tempore Nativitatis aut Paschatis in quibusdam locis fieri solet. Articulus V. De Dominio Religiosoru m. 197. Principia. — Religiosi per se integra servant iura in bona interna corporis et animae atque in famam, quamvis specialibus obligationibus obedientiae satisfacere debeant, Quoad bona externa fortunae vero ligantur voto paupertatis ; ratione cuius : 1) Solemniter professi sunt incapaces dominii privati,ita ut bona quae possident nec servare, alia autem nec acquirere possint (can. 579, 581, 582) ; possunt tamen possidere in communi, nisi ab hoc specialibus suis constitutionibus prohibeantur, ut Fratres Minores et Capuçcini. Ex dispensatione tamen possunt in quibusdam regionibus, ut in Belgio, bona acquirere et retinere in particulari, sed solum in ordine ad legem civilem (S, Poen., 1 dec. 1820; et Leo XIII, 31 iuj. 1878). 2) Simpliciter professi manent capaces possidendi bona (c. 580, § i), sed non possunt de iis disponere sine con­ sensu expresso vel tacito superioris ; consequenter : a) ante professionem, debent administrationem bonorum suorum cedere cui voluerint, et, nisi constitutiones aliud ferant, de eorum usu et usufructu libere disponere (c. 569) ; b) in congregatione religiosa, debet novicius, ante professionem votorum temporaneorum de bonis praesentibus vel forte obven­ turis libere condere testamentum (c. 569, § 3), quod votis emissis, nequit licite mutare absque licentia sive S. Sedis sive, urgente causa, Superioris (c. 583) ; c) professi in congregatione religiosa licite non possunt domi­ nium suorum bonorum titulo gratuito per actum inter vivos abdicare (c. 583) ; d) professi quiçumque quidquid industria sua vel intuitu religionis acquirant, religioni acquirunt (c. 580, § 2). Magis particularia pertinent ad legislationem canonicam de religiosis. I 206 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Articulus VI. De Dominio Personarum Moraliu m. 198, Notiones. — Persona moralis hic intelligitur ag­ gregatio plurium in unum corpus morale, quo fiat ut bona in communi valeant collective possidere, adeo ut iam ad corpus pertineant, non ad singula membrax. Quod si ab auctoritate legislatoris agnoscitur, civiliter existentiam iuridicam obtinet atque diversa iura, et ita fit persona iuridica (rechtspersoori). Ratione finis in quem conspirant, personae morales aliae sunt civiles, quae bonum temporale immediate prosequun­ tur ; aliae ecclesiasticae seu religiosae, quae bona spiritualia et aeterna prosequuntur. Item sunt publicae aut privatae, prout bonum ad quod tendunt est commune et publicum, aut particulare et privatum : ita Status, provinciae, muni­ cipia societates publicae sunt ; collegia opificum vel socie­ tates industriales in actuali societatis civilis constitutione sunt privatae. 199. Principia. — I. Societates publicae civiles ipso iure naturali existunt et ius possidendi bona habent. Homines enim societatis publicae adiutorio indigent, et societati necessaria est possessio permanens bonorum ad consequendum suum finem. Dominium reipublicae, ratione bonorum, distinguitur duplex : a) dominium publicum constans ex iis quae inserviunt usui publico nec possunt esse obiectum dominii privati, uti sunt viae publicae, flumina, littora maris, arces munitae, aliaque huiusmodi (C. C., a. 538, 540) ; b) dominium Status privatum seu nationale constans ex bonis privatis quae respublica possidet quaeque alienari possunt et privatis obvenire, uti sunt loca a mari relicta, insulae efformatae in fluminibus navigabilibus, bona immobilia quae domino carent, haereditates derelictae, viae suppressae aut alia quae desinunt i. Definitio etiam verificatur de fundationibus, ut dicunt, directis seu de bonis datis ad opus seu finem destinatum : tunc possident col­ lective omnes in quorum favorem fundatio erigitur, v. g. omnes cives urbis si de fundatione charitativa agitur. Nec obstat quod persona collegialis existere possit sine ullis membris, quia id est fictio iuris : fingitur scii, perdurare ut non indigeat nova erectione, si membra advenerint. I DE IUSTITIA ET IURE 2°7 esse dominii publici, sylvae aut aedificia publica quae penes gubernium sunt. Quae distinctio, servata proportione, valet de dominio provinciarum et municipiorum. j II. Societates privatae ex libero civium consensu efformari possunt atque bona possidere. Hominibus enim ius i naturale est consociationis ad finem privatum bonum ho1 nestum ; quodsi ad hunc finem necessaria sit possessio I bonorum, haec etiam valent collegialiter possidere. 1 Non ergo a Statu tales societates esse habent aut ius possidendi ; nec a Statu prohiberi possunt aut restringi, aut conditionibus variis subiici, nisi ratione boni communis in quantum necesse 1 est. Quamvis tamen facilius erunt rationes interveniendi in istis, quam in dominiis privatorum. III. Ecclesia non solum de iure naturae sed ex iure divino a suo fundatore Christo, independenter a Statu, ius habet possidendi bona temporalia, quia necessarium est ad suum finem. Quod probatur in tr. de Ecclesia1, et enun­ tiatur can. 1495 et 1499. Aliae autem societates religiosae minores dependenter a po­ testate ecclesiastica existere possunt atque capacitate possidendi gaudere (ibid.), quarum aliae sunt collegiales personarum, aliae non collegiales, quales sunt beneficia. Ita ad normam can. 100 : « § I. Catholica Ecclesia et Apostolica Sedes moralis personae rationem habent ex ipsa ordinatione divina, ceterae inferiores personae morales in Ecclesia eam sortiuntur sive ex ipso iuris praescripto (uti Religiones vel domus religiosae), sive ex speciali competentis Superioris ecclesiastici concessione data per formale decretum àd finem religiosum vel charitativum. § 2. Persona moralis collegialis constitui non potest, nisi ex tribus saltem personis physicis, § 3. Personae morales sive collegiales sive non collegiales minoribus aequiparantur ». 200. Conclusiones. — 1. Certum itaque est Ecclesiae ius plenum et a Statu independens possidendi bona temporalia. Id tamen non ubique formaliter agnoscitur a Statu, quamvis saepius possint catholici uti generali legislatione circa societates. In Belgio, agnoscitur ius dominii ecclesiae cathedrali, fabricis eccle­ siarum parochialium et seminariis dioecesanis. 2. Ex philosophia morali constat societates publicas iure naturali existere et bona possidere ; lege autem civili istud I. Cfr. prop. Wicleff 10, 32, 33, 34» 35j .36 damn. ; C. Trid. sess. 22 de ref. c. 11 ; Pius IX, in bulla Apost. Sedis; Syll. prop. 26 et 27. 2O8 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS dominium confirmari, protegi et recte ordinari debet. Proinde non magis licitum est bona publica subripere quam bona priva­ torum ; quoad bona communia vero quibus cives frui possunt, conditiones ab auctoritate legitima statutae servari debent ut hoc modo iura omnium integra maneant. 3. Societates etiam privatae facultate bona possidendi sicut iure existendi a natura donantur. Ideoque Status illud ius neque tollere neque restringere potest, nisi in quantum bono communi exigatur. Status enim ad bonum civium promovendum, non ad privatam activitatem destruendam existit ; quapropter lege civili pqtius promoveri quam reprimi debent societates privatae, dummodo ab illis absit quidquid cum moralitate, cum iustitia, cum reipublicae salute aperte dissideat. Ita Leo XIII, enc. Rerum novarum. J In Neerlandia, Austria, Helvetia, Anglia, St. Foed. Americae leges commodae sunt societatibus effbrmandis et agnoscendis ; item in Germania ius corporativum valde evolutum est, sed sola lex capacitatem societatibus religiosis conferre potest. In Hispania et Lusitania, auctoritas legis intervenire debet ut con­ stituatur persona moralis. In Gallia, lex civilis personis moralibus agnoscendis valde difficilior est, praesertim pro religiosis. In Belgio agnoscuntur societates lucri causa institutae (C. C., a. i832-i834)praesertim commerciales (C. Com. t. IX), uniones professionales (1. 31 mart. 1898), imo ex lege recenti 27 iun. 1921 etiam societates non ad lucrum institutae. QUAESTIO QUINTA. DE ACQUISITIONE IURIS ET DOMINII. 201. Status quaestionis. — In praesenti quaestione agitur, uti patet, de dominio bonorum ab ipso homine distinctorum, quae sunt vel effectus suarum facultatum et operationum, vel bona externa fortunae. Modus autem acquirendi dominium est diversus secundum titulum .Titulus est causa ex se apta ad conferendum dominium : consistit in aliquo facto legis auctoritate munito quo res acquiritur, nam ex lege habet quod sit titulus dominii, cum omne ius ex aliqua lege oriatur. Modi alii sunt primaevi seu originarii (porspronkelijke'), quibus in origine generis humani acquisita fuerunt prima dominia et iuxta quos prima divisio rerum facta est, quando nondum aliquid possidebatur : sunt effectio (seu labor)quantum ad fructus operationum humanarum intellec- I DE IUSTITIA ET IURE I ' ! i I I i , I ! 20ç tualium et corporalium, et occupatio, quae aliquem laborem includit, quantum ad bona externa1 ;— alii omnes modi sunt ab istis, quos supponunt, derivati (afgeleide), sive sint legales quia oriuntur aut ex lege naturali et ex natura rerum, uti inventio, et saepius accessio, aut ex lege positiva, uti praescriptio, sive sint conventionales ex libera conventione hominum, uti successio et contractus. Nostris autem temporibus, quia non amplius agitur de prima acquisitione rerum, primaevi seu originarii vocantur illi modi quibus ius et dominium simpliciter acquiritur, scii. res nullius quae nunquam habuit dominum vel saltem actu non habet aut habere cessat : sunt principaliter occupatio et labor, quibus adnectitur ex natura rei : in­ ventio et accessio, et ex lege civili : praescriptio ; derivativi autem dicuntur illi quibus transfertur dominium, scii, res quae est sub aliquo dominio et ius ad illam transmittitur in alium, et dominium alicuius rei derivatur ab uno in alium : sunt successio et contractus. De modo acquirendi dominium in effectus et fructus laboris intellectualis et corporalis nihil speciale occurrit dicendum ; unde agendum est de solis modis acquirendi dominium in res externas. Modi autem derivati inspiciuntur in tertia sectione partis tertiae tractatus, ubi de contractibus; unde dicemus de solis modis primaevis scii. i° de occupa­ tione (toeeigening) ; 2° de inventione (pntdekking') ; 30 de accessione (aanwas of natrekking} ; 40 de praescriptione (veraring). Labor autem ad unum ex praecedentibus reducitur : quando versatur circa rem propriam, ad ius accessionis ; si circa rem alienam, ad contractum refertur ; si circa rem nullius, praesupponit occupationem et in ea includitur. 202. Res acquirendae diversae distinguuntur : 1° vacantes2 (onbeheerdegoederen}, quae dominum nun1. Ita etiam Pius XI, in encyci. Quadragesimo anno, 15 maii 1931, II, i in fine. 2. Ita Noldin, Van Roey, Prümmer, etc. Omnino conformiter ad ius gallicum, art. 539 C. C. qui distinguit inter bona vacantia et res nullius —t ac successiones derelictas aut bona defuncti sine haerede. E contra alii sola haec ultima bona vocant vacantia. Summa Theologiae Moralis II. — 14 i 210 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS quam habuerunt, sive animatae sint uti ferae in sylvis, sive inanimatae uti gemma in fundo maris ; 2° derelictae (verlaten goederen), quae dominum habue­ runt, actu autem non habent, quia dominus actualem detentionem rei aliquo modo a se abdicavit, uti thesauri olim absconditi, fructus qui messe peracta relinquuntur, bona defqncti qui non instituit haeredem vel quibus hae­ redes renuntiaverunt ; 3q amissae seu deperditae (verloren goederen), quae do- ' minum etiam actu habent, sed ignotum vel incertum, quia, nolente domino, ex eius possessione exciderunt, uti annulus aureus in platea repertus. Articulus I. De Occupatione. 203. Occupatio est realis apprehensio rei quae nullius est, animo eam faciendi suam. Quatuor proinde requiruntur conditiones ut occupatio sit legitimus acquirendi modus : duae ex parte obiecti ; a) ut res sit capax dominii privati, i. e. non communis (ut aër) nec spectans dominium pu­ blicum (ut viae maiores) ; b) ut res occupata sit nullius, sive vacans sive derelicta : si enim legitimum habeat dominum, occupatio illius, domino rationabiliter invito, iniusta est ; — duae ex parte subiecti, scii, c) ut facto voluntario et externo res vere et reatiter apprehendatur (non sufficit intentio capiendi) ; quae apprehensio tamen physica (circa res mobiles) vel moralis (voluntatem exterius manifestando) esse potest secundum rei naturam vel consuetudinem aut leges civiles : aliter fera occupatur, aliter sylva, aliter pratum ; d) ut occupans animum habeat rem faciendi suam, et ut hic animus exterius manifestetur ; secus enim neque cognosci neque probari potest nec proinde alios obligare. Non ergo sufficit, ut quis dominium acquirat loci, domus, aut vestis, quod habeat intentionem per locum transeundi, aut in domo per aliquot dies pernoc­ tandi, aut vestem quam sumit domino reddendi ; ut possit apprehensio fieri ad stabilem possessionem requi- DE IUSTITIA ET IURE 1 211 ritur signum ceteris notum et perdurans rei impressum, uti cultura terrae, vel sepes circumducta. Cum iam paucae sint omnino res nullius, ac plerumque a lege civili determinetur cuiusnam sint bona vacantia hodie valde limitatur ius occupationis ; sunt tamen adhuc variae occu­ pationes quarum praecipuae sunt : i) occupatio animalium per venationem, aucupium, et piscationem ; i) extractio fodinarum ; i 3) lignatio et pastio ; 4) etiam aliquatenus apprehensio praedae durante bello. 204. I. Occupatio animalium triplex genus respicit diversum. Distinguuntur : a) fera seu sylvestria, quae indole sua ab humano consortio naturaliter abhorrent et sub nullius dominio solent esse constituta, nec industria humana in domi­ nium adduci potuerunt, et ideo vi naturali libere va­ gandi fruuntur ac dominum non habent, uti leones, aquilae, vultures, cervi, lepores, pisces, etc. ; b) mansuefacta seu cicurata, quae ex indole refugiunt ab humano consortio et per se in libertate vivunt, sed indus­ tria humana privantur libçrtate et sub perfecto dominio ho­ minis fuerunt redacta, quales sunt columbae ad columba­ rium redeuntes, apes in alveari, cuniculi in leporario, et ferae aut pisces in locis inclusi, e quibus evadere nequeunt ; c) mansueta seu domestica quae ex iqdole sua inclinantur ad humanum consortium in domesticitatem, et hominum societati ita assuefacta sunt, ut a potestate domini non aufugere, sed domesticis usibus inservire soleant v. g. oves, boves, equi, gallinae, canes, etc. 205. De occupatione ferarum principia attendenda : 1. Animalia fera seu sylvestria quae nativa sua libertate gaudent fiunt primi occupantis : sunt enim res nullius, ideoque fiunt primi captantis seu occupantis ; occupantur autem quando in potestate hominis ita constituuntur ut moraliter evadere nequeant. 2. Quae libertatem suam recuperaverint, iterum nullius i. Ius civile hodiernum tamen etiam cognoscit occupationem et inventionem. Ita v. g. codex gallicus, a. 715 et 716. Sed cum variis subiaceat modificationibus, ideo de ea non fit mentio ubi modi domi­ nium acquirendi indicantur (a. 711 et 712V 212 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sunt, quia abrumpitur unicum vinculum quo cum domino connexionem habent ; libertatem autem recuperasse cen­ sentur quando evaserunt et dominus ea non amplius prosequitur nec recuperare incendit, aut ipsi non sit probabilis spes ea recuperandi, quia consecutio facta est moraliter impossibilis. 3. Animalia sylvestria non pertinent ad dominum fundi, nisi fundus ita clausus sit ut moraliter evadere nequeant, et simul non sit valde amplus ita ut aeque difficulter ca­ piantur ac in loco non clauso : in his conditionibus a domino iam sunt moraliter capta. Hinc a) fera ita vulnerata vel laqueo irretita ut evadere nequeat, iam est sufficienter occupata, et nequit ab altero iuste appre­ hendi aut retineri ; b) fera vulnerata aut irretita quae evadere potest aut quam venator prosequi desiit, sua libertate gaudet et potest a primo captante retineri ; c) attamen fera vulnerata quae fugit in alienum fundum, si ex iure civili dominus fundi prohibere possit ne venator feram ibi capiatx, etiam probabiliter potest capi a domino ; si nihilominus ibi capiatur a venatore, certo huius est, — nisi alicubi lex civilis occupationem invalidaret ; d) qui venatu,: in fundo perfecte clauso, peccat contra iustitiam commutativam, quia animalia potius furatur quam occupat ; et restituere tenetur saltem secundum spem capturae et lucri cessantis, quae dominus expectare poterat, seu pro animalibus quae ipse dominus secus capere potuisset; et simul reparare omnia damna exinde fundo illata ; — qui vero venatur in fundo aperto, non tenetur restjtuere, nisi aliquando per accidens damna fundo intulerit ; e) pisces qui in mari vivunt vel in fluviis maioribus sunt primi occupantis quia libertate gaudent; qui autem in fluviis minoribus aut in stagnis (nisi sit lacus valde magnus), pertinent ad riparum dominos, a quibus facile captari possunt. 206. De occupatione animalium mansuefactorum principia attendenda : I. Ita v.g. ius gallicum et belgicum.—Secundum ius anglicum, animalia sylvestria ad dominum fundi pertinent in quo exagitata et occisa sunt ; si in uno agro exagitata et in altero Occisa sint, primus dominus praefer­ tur, si animalia vindicet. Iure americano, animalia sylvestria pertinent ad dominum agri in quo sunt vel occiduntur ; in uno agro exagitate et in altero occisa pertinent ad venatorem, sed iste debet utriqua satisfacere pro usurpatione agri ; fugitiva vero ut derelicta habentur, nisi dominus ea mox prosequatur. lure hispanico, ex art. 37 legis 18 maii 1902 de venatione, lepus occisus in campo alterius est occi­ soris ; ex art. 38 autem dividitur si ab uno suscitetur ab alio occidatur. DE IUSTITIA ET IURE 213 1. Animalia mansuefacta seu cicurata per se manent in dominio illius qui ea legitime possidet et custodit, et apud quem manere aut ad quem redire consueverunt, quia eo ipso eius potestati subiecta sunt. 2. Attamen si libertatem obtinent, sunt res nullius et fiunt primi occupantis ; libertatem autem recuperarunt quando custodiam evaserunt et consuetudinem revertendi definitive amiserunt: itav.g.columbae, pisces, cuniculi per notabile tempus non redeuntes ; quia eo ipso abrumpitur vinculum quo constringebantur domino. 3. Iniustum est illa mediis iniustis, uti fraudibus et artificiis, a domino avertere et ad se attrahere, ad ea ca­ pienda, aut ea viplenter v. g. reclusione detinere. Hinc a) iniustitiam committit evidenter ille qui pisces capit ex vivario, ostreas ex parco, feras et volucres ex locis conclusis ; b) columbae quae ita in alienum columbarium sese recipiunt ut animum redeundi amiserint neque a domino tempestive recla­ mantur, transeunt in dominium alterius ; iniuste tamen fraude et artificio (v. g. appositis retibus vel laqueis aut pabulo valde exquisitiore quam soleat dari) in proprium columbarium alienae allicerentur et ibi detinerentur ; c) si autem columbae alienae agris graviter nocent nec facile alio medio damnum averti potest, per se licitum est eas occidere et iustam compensationem exinde sumere, praesertim si dominus igno­ retur aut difficulter tantum moneri possit ; nisi domino inferretur damnum notabiliter maius. Tempore autem sementis et messium ex lege civili praesumuntur graviter nocere (1.4 aug. 1789) ; d) apes quarum examen effugit, iure naturae et civili manent sub potestate domini quamdiu non desinit illas sequi vel repetere ; si cessaverit, sunt primi occupantis, vel hoc deficiente, eius qui proprietatem vel usum habet illius loci in quo resedit examen. Ita lex belgiça in Cod. rur. 7 oct. 1886, a. 14. Domino non prosequente, iure germanico censentur res nullius et fiunt primi occupantis ; e contra iure gallicO pertinent ad dominum fundi ; iure helvetico manent domino, nisi coniunxerint se alte­ rius alveario ; iure italico et hispanico, nisi intra duos dies do­ minus eas fuerit prosecutus, fiunt possessoris fundi capientis et retinentis, et pro cicuratis, post 20 dies. 207. De occupatione animalium domesticorum principia attendenda : Animalia domestica, etiamsi e custodia abscesserint et longe aberraverint, manent sub dominio illius ad quem pertinent : ex naturali enim indole nativam libertatem non habent, et ideo sunt obiectum permanentis dominii ; 214 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS et manent constituta intra moralem potestatem domini, nec abrumpitur morale vinculum quo cum domino constrin­ guntur quamdiu ea recuperare non sit impossibile. Hinc a) si amissa fuerint, de se restituenda sunt domino, v.g. ovis longe aberrans, etiamsi ab interitu erepta fuerint industria occupantis v. g. ex naufragio aut incendio ; b) mortua, aut partim destructa sunt domino reddenda, v. g. gallina a cane, ovis a lupo arrepta ; c) si damnum inferant, id compensare tenetur eorum dominus (C. C., a. 1385) ; imo possunt occidi a domino fundi, quamdiu sunt in ipso fundo, si non aliter praecaveri possit damnum et istud sit notabile1. 208. De violatione legis civilis circa venationem aut piscationem animadvertendum : per se probabiliter non peccare illum qui contra solam legis civilis prohibitionem in locis apertis venatur vel piscatur, v. g. si facultatem venandi non proëmerit, vel venetur tempore aut instrumento prohibito : non quidem contra iustitiam commutativam, quia occupat rem nullius ; neque contra obediéntiam aut iustitiam legalem, quia consuetudine tales leges considerantur ut mere poenales, utpote quae solum externum regimen et ordinem respiciunt, nec de con­ traria legislatoris intentione sufficienter constat, saltem in multis regionibus2. Per accidens tamen talis venatio potest esse illicita et quandoque iniusta : 1) illicita, ratione status personae venantis, ut religiosi, aut clerici (cui prohibetur venatio clamosa) ; ratione periculi cui venator se exponit v. g. sanitatem exponendi, negligendi rem familiarem, graves poenas incurrendi cum detrimento familiae, (et tunc est contra charitatem erga se et suos) ; ratione intentionis v. g. quia paratus est violenter resistere illis qui ex officio legem applicare tenentur, ac vulnerare aut occidere custodes sylvarum (et tunc iniusta est intentio) ; 2) iniusta, ratione damni quod infertur domino fundi v. g. destruendo segetes, vel damni quod infertur illi qui ius venandi proëmerit v. g. per venationem nimis frequentem vel intem­ pestivam : tunc enim ius fit notabiliter vilius. Quo casu venator restituere debet, non quidem totum valorem animalium capto­ rum, quia qui emit ius venandi non est dominus animalium, sed solum acquirit ius venandi impune, at secundum spem cap­ turae quam habuisset ille ad quem pertinet ius venandi. 209. II. De occupatione fodinarum, praesertim car­ bonis fossilis et venarum metalli, multi ex Scholasticis do1. Ita in Belgio, etiam pro cuniculis et apris, ex a. 6 et 7 legis de venatione. 2. Nisi, ut videtur, pro Germania, quia art. 958 cod. germ, venatori illegitimo denegat acquisitionem dominii. DE IUSTITIA ET ÏURE 215 cuerunt illas ex iure naturae pertinere ad dominum fundi quia sunt pars accessoria fundi, cum iste non consistat in sola superficie, sed in tota profunditate, imo usque ad centrum terrae, adeoque dominus fundi habet potestatem inde fructus percipiendi. Contradicunt tamen plures, ut D. Soto et Lessius, pro venis metallicis, et hodie iurisperiti omnes, qui potius habent res subterraneas ut res nullius quae fiunt primi occupantis, saltem si non prope superficiei sed profundius sunt inclusae. Et sane qui occupat superficiem, non videtur eo ipso sufficienter apprehendisse totam pro­ funditatem subterraneam1. Quod spectatis necessitatibus hodiernis industriae humanae atque conditionibus quibus fodinae ad utilitatem hominum valeant perfecte inservire, adhuc melius intelligitur. Nam 1) multae sitae sunt sub terra ita alte ut quibusdam in locis distent a superficie plus quam 1000 metris ; et ideo ubi proprietates superficiei aliquantulum sunt divisae, vix potest discerni cuinam determinatae parti superficiei respondeant. 2) Illarum venarum directio et extensio est ita irregularis et incerta, ut nova inde exsurgat difficultas eas referendi ad partem superficiei quae iis respondet, atque plurium venarum simultanea usucapio necessaria habeatur. 3) Multa scientia magnisque expensis opus est ut usucapiantur, quarum vix sunt capaces domini particulares illarum superficiei partium quae venis respondent. 4) Earum usucapio valde potest conferre bono publico, eo quod ad tale bonum plurimum hodie refert ut facile et copiose habeantur metalla et carbo fossilis. 5) Pericula plura inhaerent usucapioni istarum venarum, tum pro usucapientibus tum pro aedificiis superficiei ; quod postulat interventum publicae auctoritatis. Quae si prae oculis habeantur, non videtur confici I. « Venae quae ima latent terra ita ut intacto solo exerceri possint, re ipsa non ideo occupantur quod in solo aedificaveris vel agrum ceperis colere. Neque enim his dominaris neque aliquam huiusmodi utilitatem et re percipere cogitasti. Sunt ergo res nullius, donec fodiendo effeceris Ut ad istas venas tua pateat occupatio ». Ita Vermeersch, Quaestiones de Iustitia, n. 218. —Aliis non videtur aequum rem pretiosam, ut venam auri, tamquam partem accidentalem rei multo minoris pretii considerare. 216 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS argumentum, ex qup certo concludatur iuxta ius naturae dominum istarum venarum esse vel Statum, vel inven­ torem, vel dominum superficiei cui correspondent venae, imo nec illum qui eas occuparet simulque media haberet sufficientia ad optimam usucapionem. Unde res videtur potius determinanda iure humano positivo, spectato bono publicol. Quodsi tam multis Scholasticis arriserit sententia quae tenet ius naturae tribuere dominium domino fundi, hoc inde procedit quod prae oculis plurimum habuerunt venas quae non multo distabant a superficie quaeque pote­ rant considerari quasi pars integralis fundi. Speciminis gratia, in Belgio, lex civilis quae, 21 apr. 1810 condita, 2 maii 1837 et 5 iun. 1911 fuit perfecta, distinguit inter fodinas (mines; mijnen, bergstofwerk, bergwerk), — et stratus metallicos ab alluvione adductos (minières; ertsgroef),·—ac lapidicinaS et terras combustibiles (carrières et tourbières; steen-, kalk-, zand-, mergelgroef, en veenderig, veengrond of turfland) quae ambo sunt in superficie. A. Quoad lapidicinas et terras combustibiles, lex confirmat ius naturae, secundum quod pertinent ad dominum fundi in cuius superficie inveniuntur (a. 81-83). B. Quoad stratus metallicos ab alluvione adductos, confirmat ius domini fundi ipsius in quo iacent ; attamen propter bonum commune, quaedam particularia statuit : 1) nequeunt usucapi sine permissione Status (a. 57) ; 2) si fornaces circumstent ad metalla liquefacienda, tenetur dominus fundi ad usucapiendos stratus metallicos postquam rem auctoritati declaraverit. Quodsi ipse non usucapiat, fornacium rectores possunt, monito domino et mense post monitionem elapso, et auctoritate de re certiore facta, stratus usucapere ; si tamen segetes existant in fundo, rector fornacis tenetur expectare donec fundi dominus segetes collegerit (a. 59, 60, 61). At indemnitas congrua agnoscitur domino (a. 66). C. Quoad fodinas proprie dictas, lex regimen speciale constituit circa dominium in venas metalli et carbonis fossilis. In tali regimine apparet Status quasi tutor boni communis, ne id detrimentum accipiat ex ignorantia vel cupiditate privatorum ; unde ipse tribuit concessionem dominii ad usucapionem fodi­ narum iis quos iudicat ad hoc magis aptos (a, 14 et 16) ; ag­ noscit tamen lex, ut aequum videtur, aliquid iuris tum inventori (a. 17), tum Statui (a. 33), tum maxime domino fundi (a. 171, i. Haec conclusio confirmatur ex historia legislationis : nulla enim constans apparet legislatio determinans cuinam sit dominium. Unum tantummodo apparet, scii, ubique et semper fuisse tributam Statui Seu principi ingerentiam in administratione venarum'metalli et carbonis. DE IUSTITIA ET IURE 217 qui etiam ceteris paribus habet praeferentiam concessionis (a. 11 legis 1837). Et quidem : 1) antequam concedatur ab auctoritate publica usucapio venae, ut dominus habetur ipse dominus superficiei, qui proinde gaudet iure effossionis, conformiter ad Cod. Civ., a. 552 (a. 10 et 12) i 2) si ille cui conçessa est usucapio, praetergrediens limites concessionis, perveniat sub fundo alicuius, tenetur huius domi­ num indemnem facere ; 3) concessionarius qui indebite extrahit sub fundo alicuius, debet totum quod extraxit illi refundere, deductis usucapionis expensis ; 4) si sub fundo alicuius, concessionarius extrahat materiam quae non includitur in concessione, debet solvere indemnitatem domino superficiei ; 5) ex decreto concilii venarum metalli et carbonis {conseil des mines) diei 17 mart. 1848, vena non concessa est extra com­ mercium, hoc sensu quod non potest esse obiectum venditionis aut conventionis alicujus, quae eam separet a superficie. Concessio autem creat quoddam dominium novum a superficie distinctum, capax subeundi hypothecas, perpetuum, transmissibile et inviolabile, sicut cetera dominia (a. 7 et 11). Onera tamen specialia imponuntur huic dominio, nam tum Statui (a. 33), tum domino superficiei (a. 42 ; et a. 9 legis 1837) debetur duplex retributio : alia fixa, alia proportionata quantitati metalli aut carbonis extracti ; item inventori, si ipse non obtinuit conces­ sionem alicuius fodinae, etiam debetur indemnitas (a. 11 legis 1837). Item damna reparanda sunt quae in aedificiis, agris, laboribus industrialibus obveniunt dominis superficiei, ex operibus ad usucapionem factis (a. 15 et 43-45). 210. III. De lignatione et pastione i. e. de collectione ramorum aridorum in sylvis et herbarum in pascuis, dicen­ dum : i° Si sylvae et pascua habent suos dominos privatos aut locatarios, nullum alium posse iis frui, invito domino, sine iniustitia ; attamen : a) Aliquando,dominus de hisce non curat,v.g.si in vastis sylvis ligna tantum arida, genistas et vepreta ac similia parva ligna virida quae spinis assimilantur colligant paupe­ res, aut ducant sua animalia ad pascendum ea quae dominus non est collecturus nec suis animalibus in pabulum da­ turus. Caveant tamen ne damnum inferant lignis viridibus i. Ipsi sedulo cavere debent i° ne ligna viridia arefaciant secando radices ; 20 ne parvas seu iuniores arbores succidant : inde enim magnum detrimentum orietur si alia arbor non substituatur ; 30 ne auferant arbusculas in serie plantatas, praesertim iuxta viam publicam : saepe enim difficile est alias similes invenire. 218 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS b) Ex consuetudine aliquando existere vagam pastionem, i. e. ius pascendi greges in quocumque praedio non con­ cluso (per aquam, murum, ferrum), post collectas segetes seu primas herbas, vel a determinato tempore ad deter­ minatum tempus ; tunc consulendae sunt locorum con­ suetudines quae habent Vim legis. Ita cod. rur. belg. 7 oct. 1886, a. 23-28. 2° Si sylvae et pascua pertinent ad communitatem, nec aliis fuerunt locata, frui potest quivis civis loci secundum consuetudines locorunj, quae etiam lege consecrantur. Ita cod. rur. 1. c., et Cod. sylv. belg. 19 dec. 1854, art. 82 et 84 sq. Leges istae tamen censentur mere poenales, nisi ubi notabile damnum prohibent causandum communitati vel tertio, ut in praxi facile fieri potest. 211. IV. De occupatione praedae factae in bello iusto, dicendum : i° occupari posse bona publica (v. g. arma) ab hoste relicta aut violenter ablata ; occupationem autem fieri posse non a privatis militibus in proprium commodum, sed secundum legem vel iussionem ducis et in bonum publicum, nam praeda facta non pertinet ad singulos milites sed ad gubernium ; 2° secundum ius naturae directe auferri et occupari posse etiam res privatas hostium (non bona Ecclesiae, nec hos­ pitum âut advenarum) ; secundum conventionem iuris positivi tamen hodie in bello terrestri non esse licitum, quia bellum non geritur contra simplices cives çt privatas personas sed contra totum regnum, nisi per accidens ut si quis privatus vel pagus hostilitatem exercuisset ; 30 nihilominus ex auctoritate ducum posse fieri requi­ sitiones e bonis privatorum, sed secundum certos limites? conformiter ad conventionem Haganam, dominis tamen debite retribuendo. Hinc a) milites non possunt sibi retinere nisi ea quae sibi per legem aut concessionem ducum tribuuntur, et modo evidens non sit belli aut concessionis iniustitia ; b) extra casum necessitatis singuli milites nec alimenta ad manducandum propria auctoritate possunt ab hostibus eripere ; DE IUSTITIA ET IURE 219 c) quae privata auctoritate usurparunt vel rapuerunt aut destruxerunt, si sint notabilis valoris, sub gravi tenentur restituere iis qui damnum passi sunt, vel, hisce ignotis, superioribus (episcopis, magistratibus) qui ea bona locorum pauperibus distribuent ; nisi tamen post bellum principes invicem condona­ verint damna iniuste illata. 212. Animadversio. — Bene animadvertit P.Vermeersch : ex natura rei, praescindendo a legis civilis determinatione, non sufficere solam occupationem in quantum manifestat voluntatem habendi rem, quia tunc melius sufficeret edictum publicum sine occupatione et quia talis voluntas etiam manifestissima per se non attingit rem, nec proinde stabili vinculo eam cuipiam devincit. Requiritur ergo occupatio vera, non tantum legalis, qua res pro natura sua demonstratur alicuius subiecta potestati vel ipsi serviens ad usum exclusive proprium. « Nec felicius alii ipsum laborem statuunt factum primigenium. Nam, vel operam intelligunt eam qua res speciem mutat : at quo titulo tunc piultae res quae de se a natura sunt nostris usibus aptatae (cogites fructus, animalia, aurum casu inven­ tum, etc.) privatum ingrediuntur dominium? Vel ea iam ipsi contenti sunt opera quae omni occupatione continetur : et quid tunc formaliter praestet labor, non demonstratur. Atque, in universum loquendo, sui quemque laboris fructum acquirere non ambigitur ; sed praeterea ex labore nihil formaliter concludi potest. Quare ipsi qui laborem pro titulo habent, si de ratione cur ita iudicent interrogentur, non possunt arguere nisi ex connexione quae per laborem inducitur inter rem et artificem : ita ut tan­ dem aliquando alteram formaliter appellent causanl»(o. c., n.215). Labor scii, materialiter idoneus est inducendae huic destinationi, formaliter non prodest, nisi quia modus est rem subiiciendi vel in usus proprios convertendi. Articulus II. De Inventione. 213. Inventio differt a stricte dicta occupatione : i° oc­ cupatio enim supponit et includit animum sibi acqui­ rendi rem occupatam, inventio autem dicit tantummodo rei detectionem aut ad summum eius apprehensionem ; 2° occupatio est etiam et praecipue de rebus quae nun­ quam fuerunt alicuius, inventio solum de iis quae habue­ runt dominum sed cessarunt esse in detentione eius. Male igitur a quibusdam definitur quaedam ocçupatio rei alicuius de facto a domino separatae ; sed definienda est detectio seu in lucem productio rei alicuius de facto a domino separatae. Dicitur : 1) detectio, et non realis apprehensio et occupatio, quia 220 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS fieri potest per apprehensionem mere intentionalem solo aspectu, scii, videndo rem, imo per solam rei mani­ festationem et in lucem productionem, scii, eam (per se vel per alios ad hoc conductos) visibilem reddendo ; 2) rei de facto a domino separatae vel ita ut in eam retineat dominium (res amissa), vel ita ut non amplius sit dominus (res derelicta), sive quia dominus mortuus est sine haerede, sive quia suo dominio renuntiavit, sive quia non amplius po­ test probare suum dominium et tunc res vocatur thesaurus. 214. I. De inventione thesauri. — Thesaurus inter bona derelicta specialem mentionem meretur, qui defini­ tur : res quaecumque abscondita vel infossa quam nemo potest probare esse suam et quae fortuito casu invenitur1 (C, C., a. 716). Dicitur : i° res quaecumque, sive a multo tempore sive recenter fuerit abscondita, sive sit peçunia, sive alia res quaeçumque mobilis, sive pretiosa, sive vilis, dummodo pretio aestima­ bilis, v. g. gemma annuli, documenta, vasa pretiosa2, etc. 2° abscondita vel infossa : si enim in aperto est, non est thesaurus sed res amissa vel simpliciter derelicta. Porro requiritur ut abscondita fuerit manu hominis, vel si fortuito eventu naturali v. g. terrae motus vel eruptionis vulcani fuerit cooperta, saltem facto hominis ibi fuerit deposita, sive in re immobili ut in agro, sive in re mobili ut armario, vetere veste, antiqua cista3 ; unde thesauri non sunt divitiae quae natura ipsa in aliquo fundo iacent, ut venae metallicae vel carbonicae aut lapides pretiosi, nec sepulchra vel sculpti lapides terra obruti proprio sensu thesauri sunt ; 30 quam nemo potest probare suam esse, secus enim deberet domino restitui ; 40 additur : quae casu invenitur. Disputatur inter inter­ pretes iuris civilis utrum hoc elementum pertineat ad es­ 1. De thesauro codex italiens, a. 714 ; hispanicus, a. 352 et 514; austriacus, a. 392 ; germanicus, a. 984. 2. lure austriaco, solum pecunia, monilia, et res pretiosa ut thesaurus habentur ; iure anglico et americano sola moneta, vel et res aurea aut argentea. 3. In Neerlandia disputant an res abscondita in re mobili Sit thesaurus ; quod mirum videtur, cum definitionem thesauri e codice gallico codex neerlandicus (a. 642) mutuatus sit. DE IUSTITIA ET IURE 221 sentiam definitionis ; at videtur potius non pertinere et tan­ tum indicare modum ordinarium quo thesaurus invenitur. lamvero de inventione thesauri valent principia : 1. Thesaurus est res nullius : non enim est res illius qui est dominus fundi, cum non constet eum ab eius maioribus ibi absconditum fuisse ; nec amplius est res eius qui the­ saurum abscondit, cum ex hypothesi hic inveniri nequeat. 2. Ideo thesaurus, spectato solo iure naturali, totus est inventoris ; inventor autem merito censetur ille qui, sive per se, sive per alium ad hunc finem conductum, primus eum detegit seu visibilem reddit, quamvis nondum eumdem manu apprehenderit1. 3. Ex iure civili hodierno, thesaurus in alieno fundo inventus, generatim est aequaliter dividendus inter inven­ torem et dominum2 (non usufructuarium3) fundi, quia lex praesumit thesaurum quamdam specialem habere con­ nexionem cum fundo vel et a maioribus domini abscon­ ditum fuisse, quod in casu frequentiori, quo possessio fundi in eadem familia sat diu permansit, est verisimile. Quae lex aequa est et ideo in conscientia obligat. 4. Saepius leges civiles prohibent ne fundus alienus inscio domino effodiatur ad quaerendos thesauros, ita ut qui ex industria çt absque consensu domini thesaurum in alieno fundo quaesiverit et invenerit, sua parte privetur, et totum cedere domino teneatur4. Haec tamen dispositio est poena inflicta in delictum, et ideo non obligat in con­ scientia nisi post sententiam iudicis, — Quod si dominus monitus fuerit et consenserit, standum est contractui cum illo inito. 1. Ius germanicum tamen utrumque requirit, nam dicit : « qui dete­ gitur et, cum detectus sit, occupatur » (a. 984) ; pariter iure hispanico inventor habetur qui apprehendit, non qui videt (a. 351, 610 et 614). 2. C. C., a. 716. Dominus fundi intelligitur sive particularis, sive fiscus, sive societas civilis, sive ecclesiastica. Hoc ultimum tamen a quibusdam in dubium revocatur, quia non constat an ius civile in casu sit applicandum ; e contra Vermeersch, applicans can. 1529, attento can. 20.— Exceptionem facit ius helveticum, statuens thesaurum totum pertinere ad dominum fundi (a. 723) ; item ius anglicum quod tribuit eum fisco, si eum vindicet ; secus est primi occupantis. 3. C.C.,a.598.—In bonoemphyteutico,exiureitalico(a.i36i),ethispanico (a. 1632) cedit domino utili ; iure austriaco utrique domino (a. 399). 4. Ita lex gallica et belgica, italica, hispanica, neerlandica. 222 J ·< i B h |i i j i I i* j < ‘ I I t ■ I ' 'i 1 j ’( i ·i. J SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 215. Corollaria. — 1. Qui pretio currenti agrum emit, in quo suspicatur latere thesaurum, iure suo utitur, nec inventum thesaurum dividere tenetur cum pristino domino. Nam thesaurus non est pars fundi aut fructus, nec simul cum agro occupatur, et ideo non erat res domini, sed ante inventionem erat res nullius, quae sola inventione dominum habet. 2. E contra, ille qui iam inventum thesaurum abscondit, et empto agro, totum sibi retinet : eo ipso enim quod eum invenerit, iam dimidiam partem domino tradere tenetur. 3. Si res pretiosa tempestate visibilis facta sit, iam rationem thesauri amittit et ad primum pertinebit occupantem. 216. II. De rebus amissis.— Res amissa dicitur quae, nolente domino, ex eius possessione excidit, quamvis abscondita non sit. Differt itaque a thesauro et quia non est abscondita, et quia non est nullius, sed praesumitur habere dominum. Hinc : i. Res amissa manet sub dominio illius qui involuntarie eam amisit, quamdiu ipsi sit possibilitas eam recuperandi. 2. Si omnibus spectatis desit possibilitas dominum inveniendi, res amissa probabiliter fit nullius, ac proinde ab inventore legitime retineri potest, quidquid dixerint veteres multi ; quia iam impossibile est domino in rem amissam suum exercere dominium. Dominium enim rei tribuitur in quantum ex rei usu potest percipi utilitas ; quod in eam definitive amittente est impossibile. Unde, ratione dominii apud ipsum deficiente, cessat dominium eius. 3. Inventor non tenetur rem amissam tollere, nisi aliquando ex charitate,si sit notabilis alias peritura. Accipiens autem rem, ex iustitia et quasi-contractu iam obligatur : a) rem, tamquam bonus paterfamilias, diligenter custodire ne domino pereat, et si servari nequeat, eam vendere et servare pretium ; b) morali diligentia de domino inquirere aptis mediis valori rei inventae proportionatis, non suis tamen sed domini expensis ; c) noto domino eam restituere, deductis expensis in custodia et investigatione factis ; quin praemium stricte exigere possit, nisi dominus promiserit aut lex civilis ita statuat1. [;---------------------------------------------------------------------------- Ï I. Lex civilis ita statuit v. g. in Germania, Austria, Helvetia, Italia, Hispania. Renumeratio non debetur si inventor neglexerat inquirere ; Ç. Austr. a. 389 ; Hisp. 615-617; Germ, a 965-968. DE IUSTITIA ET IURE 223 4. Inventor qui culpabilis est causa quod dominus inveniri non possit, quia de domino inquirere aut suffi­ cienter inquirere neglexerit, aut rem absconderit ita ut dominus eam recuperare non ppssit, est possessor malae fidei, et ideo nihil de re sibi habere potest, ut postea dicetur n. 303. Unde totum tenetur restituere vel domino probabili, si adsit, vel piis operibus ; etiam si rem consumpserit. 5. Inventor cui, post diligentiam sufficientem adhibitam, dominus manet dubius et incertus, debet rem inter paucos dominos incertos pro rata dubii aut probabilitatis dividere. 6. Inventor cui, post adhibitam sufficientem diligentiam, dominus manet omnino ignotus, quin sit spes illum dete­ gendi, probabiliter potest rem, utpote nullius, suam facere, et quidem statim (nisi lex civilis aliter statuat1), nec tenetur eam in pios usus impendere, quamvis ita fiat laudabilius. 7. Si ante elapsum praescriptionis tempus a lege statu­ tum, dominus comparuerit, inventor qui post diligentem omnino inquisitionem rem sibi bona fide appropiavit, tenetur eam et fructus eius restituere, in quantum illa adhuc possidet vel ex iis est ditior factus ; quod si con­ sumpserit, aut tempus ad praescriptionem requisitum compleverit, nihil restituere tenetur, tamquam possessor bonae fidei. Tempus autem pro praescriptione statutum est varium. Iure galliço et belgico (C. C., a. 2279), item neerlandico (a. 2014) et austriaco est 3 annorum, nisi speciales sint dispositiones pro par­ ticulari casu v. g. pro rebus in montibus pietatis depositis, aut transvpctis vel in publicis officiis derelictis ; iure italico (a. 7157x8) et hispaico (a. 615 et 616) 2 annorum post evülgationem ; iure helvetico 5 annorum ; iure germanico 1 anni post denun­ tiationem. Iure anglico non admittitur in casu praescriptio. 217· Animadversio. — Praescripta generalia iuris civilis, quoad certam rerum amissarum depositionem aut modum quaerendi dominum, applicare sufficit ; non tamen videtur obligatorium, nisi speciales res aut casus respiciant. In Belgio ceteroquin non existunt praescriptiones nisi pro rebus quae servitiis publicis (v. g. via ferrea aut postali) transvehuntur, et ibi vel in tribunalibus derelinquuntur. i. Ita v. g. in Helvetia et Austria. 224 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 218. III. De rebus derelictis. — Res derelicta vocatur illa quam dominus voluntarie abdicavit quin in dominium alterius eam transtulerit .Tales sunt fructus qui messe per­ acta relinquuntur, ligna arida quae in terra iacent et non colliguntur, veteres panni qui abiiciuntur ; et etiam bona quae mortuo domino fiunt nullius, vel quia defunctus haeredes nec habet nec constituit, vel quia isti successioni renuntiant (haereditates vacantes). Haec itaque bona iam sunt nullius. lamvero : 1. Iure naturali, bona derelicta, utpote nullius, legitime occupari possunt. 2. Iure civili aliquando statuitur bona quae domino carent aut haereditates derelictas ad Statum devolvi ; quae lex obligat etiam in conscientia, saltem post interventum auctoritatis iura Status vindicantis aut sententiam iudicis. Ita iure gallico et belgico (C. C., a. 539, 713, 768 ’). Sed haec verba spectant tantum bona immobilia et haereditates (uti sup­ ponitur, a. 564, 715, 716, 717). Unde pro reliquis bonis mobi­ libus manet ius primi occupantis. 219. Animadversio. — Derelictae non sunt res naufragio amissae, aut ad salvandam navem in mare proiectae, vel per inundationem abreptae (épaves; strandgoecT) : has enim domini non libere ac spontanee reiecerunt, sed in eas dominium retinere intendunt quantum possunt. Unde de iis valent dicta de rebus amissis ; ideoque aliquando leges civiles speciales de hisce eduntur ’ aut etiam puniunt eos qui talia bona subripiunt. Articulus III. De Accessione. 220. Accessio est augmentum rei propriae adveniens ex eo quod alia res ad eam accedit et ei adiungitur. Unde in praesenti, est specialis modus acquirendi dominium rei accedentis ad rem legitime possessam, a qua producitur vel cui accidentaliter unitur natura vel arte. Duplex itaque distinguitur accessio : una per productionem seu fructifica­ tionem est improprie dicta, nam proprie est ius utendi et fruendi, quod regitur principio : res fructificat domino t.ltem cod. neerl. a. 576; ital. a. 742 et 758; hisp. a. 913,914, 956, 958. 2. C.C., a.717, et ord.anni 1681 de rebus maritimis cum decr.27 therm, an. VII et 17 flor. an. XX. i’ I ! DE IUSTITIA ET IURE 225 (n. 16ο) ; altera, proprie dicta, per unionem accidentalem, sive ad rem mobilem, sive ad immobilem, industria aut natura constitutam regitur principio : accessorium sequitur principale. 221. LDe iure accessionis ex productione fructuum. — Principium : Qui alicuius rei habet sive dominium om­ nino plenum i. e. disponendi et fruendi, sive dominium utile plenum i. e. perfecte fruendi, quod dicitur usus­ fructus, ius habet ad omnes rei fructus \ cum onere tamen solvendi expensas quae ad eos obtinendos ab aliis factae sunt2. Ita iuxta principium : Res fructificat domino. ! i 1 > f j i I I Fructus ad quos ius habet sunt triplicis generis 3 : a) fructus naturales, qui a sola natura producuntur et sine ullo aut fere ullo labore sponte nascuntur, uti fructus arborum, herba, foenum, et quaedam arbores ; — ad quos, secundum codicem civilem i, pertinent etiam foetus animalium ; b) fructus industriales, qui nonnisi mediante cultura vel ratione maioris laboris ab ipsa re producuntur, uti segetes, legumina, vinum ; unde a theologis vocabantur mixti quia partim natura rei, partim labore gignuntur ; c) fructus civiles, qui fictione quadam iuris et propter analogiam ita vocantur et inter fructus computantur : non enim ex ipsa re nascuntur, sed sunt reditus qui ex contractu circa rem inito proveniunt, uti pretium locationis, annui reditus, pensiones, lucrum ordinarium mutuo perceptum. Cum fructibus industrialibus confundendi npn sunt fructus solius propriae industriae, quarum res non est causa sed sola occasio seu conditio, qui scii, non ex ipsa re sed solum occasione rei producuntur, ita ut res aliena sit merum instrumentum aut quasi instrumentum et ipsa de se nihil conferat ad eorum produc­ tionem, uti pictura confecta cum penicillo alterius, aut negotiatio cum alterius pecunia facta. Hi nullo mOdo pertinent ad dominum rei, sed ad solum productorem. 222. II. De iure accessionis ex unione ad res mobiles. ~ Triplici modo diverso fieri potest : adiunctione, specificatione, et commixtione. Adiunctio est unio duarum rerum ad diversos dominos pertinentium et ita in unum coalescentium ut sine detri1. 2. 3. 4. C. C. C. A. C., a. 546. C., a. 548. C., a. 547. 583. — Cfr. cod. ital. a. 443 sq.; hisp. a. 353 ; austr. a. 405 sq. Sacoma Theologiae Moralis II — 15 226 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS mento separari nequeant, v. g. gemma anmilo aureo inserta, imago in aliena tela expressa, poëma in alieno papyro scriptum. Specificatio est artificialis ex aliena materia confectio alicuius rei specie distinctae a priore, v. g. statua confecta ex alieno marmore, vestis aut calceus ex panno vel corio ad alium pertinente. Commixtio vel confusio est coniunctio rerum aeque principalium ad diversos dominos pertinentium, ut si misceantur duo acervi frumenti, duo metalla, duo dolia vini, aut res conficiatur ex materia ad diversos pertinente. De quibus valent principia et regulae : 1. Ius illud accessionis totaliter subordinate principiis aequitatis naturalis, ita ut regulae tradendae sint mera exempla 2. In casu adiunctionis, tota res pertinet ad dominum rei principalis^ modo solvat pretium rei minoris ; nam acces­ sorium sequitur principale. Principalis habetur res cui altera adiungitur ad usum, ornamentum vel complemen­ tum ; si nulla considerari potest ut principalis aut acces­ soria, illa ut principalis habetur quae praestat pretio aut volumine12. Si tamen res addita multo pretiosior sit re principaliore, et ei adiecta fuerit inscio domino, iste poterit exigere ut divellatur a re principali, etiamsi absque huius detrimento separari nequeat. 3. In casu specificationis, dominus materiae potest repetere rem confectam, solvendo pretium laboris ; nisi tamen opera impensa longe superet pretium materiae : tunc enim artifex rem potest retinere, solvendo pretium ma­ teriae, ut si ex vili ligno pulcherrima sculpta fuerit statua3, lure neerlandico, germanico, hispanico, dominus formae potest rem conservare, soluto pretio materiae ; nisi mala fides intercesserit vel valor materiae sit maior. 4. In casu commixtionis aut confusionis, res commixtae fiunt dominorum, pro rata parte cuiusque, communis 1. c. C., a. 565. 2. A. 566-569 ; — Cfr. cod. itaL a. 464 sq. ; hisp. a. 375 sq. ; austr. a. 419 sq. ; germ. a. 948. 3. A. 570-571 ; item cod. ital. a. 468 sq. DE IUSTITIA ET IURE 227 proprietas. Unde, si disiungi possunt, cuique domino reddenda est sua pars ; secus vel res commixtae dividendae sunt pro rata parte quantitatis, qualitatis et valoris cuiusque domini, vel totum vendi debet ut pecunia dividatur pro rata cuiusque parte. Si tamen materia unius valde superat in quantitate vel valore materiam alterius, dominus praestantioris materiae potest totam rem repetere, solvendo alteri pretium materiae quae ad eum pertinet \ 5. Praeter istas regulas generales in omni iure receptas, etiam tenendae sunt regulae speciales, si quaedam a iure tradantur. Ita ex C.C. nostro : a.Cum res manet communis, debet vendi per licitationem ad communem domini utriusque utilitatem (a. 575). b. Quotiescumque dominus materiae ex qua, eo inscio, confecta est nova species, vindicare potest suam materiam, potest pro libitu materiam aequalem secundum omnia repetere, vel eius pretium (a. 576). c. Qui materiam alienam inscio domino consumpserit, potest a iudice cogi ad reparandum etiam damnum, quod passus fuerit dominus (a. 577). 223. III. Ius accessionis ex unione cum rebus im­ mobilibus ex industria hominis facta. — Valet prin­ cipium : Dominium fundi secum trahit dominium eorum quae in eo aedificantur, plantantur et seruntur, aut fiunt, etiam ab aliis, quia praesumuntur a domino et eius impen­ sis facta1 2 ; aequum tamen est ut qui bona fide in alieno fundo aliquid fecerit compensationem accipiat pro labore aut materia adhibita in quantum dominus exinde ditior evaserit, sicut etiam debitum est ut qui in fundo suo ex aliena materia aliquid fecerit, alteri compenset. Praeterea spectanda sunt in applicatione principiorum spe­ cialia statuta iuris civilis. Ita v. g. in Codice civili nostro : 1. Si quis in fundo suo aedificat ex materiis alienis, ille solvere debet pretium materiae et potest condemnari ad damna reparanda, dominus autem materiae non habet ius destruendi tale aedificium (a. 554)2. Si quis ex suis materiis aedificat in fundo alieno et quidem 1. A. 572-575. — Cfr. cod. ital. a. 472 ; austr. a. 414 ; hisp. a. 382 ; germ. a. 947. 2. C. C., a. 552-553. — Cfr. cod. ital. a. 477 sq. ; hisp. a. 358 s.q ; austr. a. 417 sq. ; germ. a. 946. 228 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS mala fide, sciendo esse fundum alienum, cogi potest ad aedificium tollendum suis expensis et ad reparandum damnum si illatum fuerit ; dominus autem fundi aedificium retinere potest, sol­ vendo pretium materiae et laboris, nullo respectu habito ad valorem fortasse auctum (a. 555). 3. Si vero possessor bonae fidei ita egerit, cogi non potest ad aedificium tollendum ; sed domino fundi datur optio solvendi aut pretium materiae et laboris, aut saltem augmentum valoris quod ex illo aedificio accesserit fundo suo (a. 555). Ratio huius ultimi est quia non tenetur unus omnia damna ferre. Qui egit bona fide non meretur poenam ; cum tamen forsan adsit damnum, aequum est ut ambo damni aliquid subeant quia dominus fundi non debet omnia ferre. 224. IV. Ius accessionis ex unione cum rebus im­ mobilibus opere naturae peracta. — Fieri potest allu­ vione aut relicto, vel avulsione aut alvei mutatione. Alluvio aut relictum est incrementum latens quod, yi aquarum fluvii cuiusque naturaliter et continuo fluentis, alicui praedio paulatim accedit, prout noyas materias adducat aquae cursus, aut partes prius irrogatas deserat. Avulsio aut alvei mutatio habetur quando subito aquarum impetu magna pars alicuius fundi ab eo divellatur, aut fluvius mutato cursu, alveum relinquat et novum sibi eligat. Quarum occasione aliquando adest novae insulae formatio. Hoc ius magis quam praecedentia variat secundum leges diversas Statuum1 ; plerumque tamen valent regulae se­ quentes : 1. Quod alluvione aut relicto paulatim adiacenti ripae accedit fluminis allatu aut recessu, domino ripae adiacentis legitime acquiritur, quia natura id ipsi affert2. 2. E contra quoad alluviones maris, lacuum et stagnorum non est ius accessionis, ita ut limites dominiorum maneant sicut antea erant 3. 3. Quod avulsione et repentino aquarum impetu a fundo in notabili parte divellitur, non acquiritur fundo adiacenti sed a domino vindicari potest, dummodo faciat infra tem­ pus a lege determinatum 4> scii, infra annum. 1. C. Gal., a. 556-560; C. It. a. 453-461; C. H. a. 366-373; C. A. a. 407-412 , C. Germ. a. 65 sq. 2. C. C., a. 556-557. 3. C. C., a. 557-558. 4. C. C., a. 559· DE JUSTITIA ET JURE 22Ç 4. Qui, mutato alveo, derelictus fuerit a flumine alveus acquiritur ab iis quorum praedia a flumine capta sunt, tamquam aequa compensatio damni pro rata parte inter ipsos dividenda \ 5.Insulae efformatae in parvis fluviis acquiruntur dominio ripae vicinioris, vel in medio positae, inter dominia riparia ex utraque parte dividuntur secundum lineam fluminis mediam12. Quae autem formantur in fluvio maiore, navigationi scii, vel rebus transvehendis apto, cedunt reipublicae, quae ius dominii in haec flumina habet ; nisi contrarius sit titulus vel praescriptio3. Articulus IV. De Praescriptione. 225. Praescriptio in sermone iuridico idem est ac exceptio, i.e. ratio legitima alteri opposita ad excludendam vel retardandam eius actionem quin tamen inficiatur ipsius actionis fundamentum ; in casu est exceptio peremptoria qua domino repetenti rem (vel debitum) oppo­ natur possessio per certum tempus, unice ex ipso lapsu temporis lege definito, ita ut vi legis ius alterius etiam extingui et praescribenti ius in rem acquiri legitime possit. Unde est modus acquirendi dominium per possessionem sub conditionibus temporis et modi a lege determinatis ; aut ita ab obligatione se liberandi. Duplex itaque datur praescriptio : acquisitiva, qua novum dominium vel ius acquiritur ; quae vocatur usucapio, quia ea per usum aliquid capitur in suum i — et liberation, qua quis ab onere seu obligatione se vel rem suam liberat. Oritur ex iure positivo humano, vi alti dominii propter bonum commune ; consentaneum tanem est iuri naturali, quod illam esse convenientem Statuit, quin tamen habeat stricte necessariam. 226. Principium I. De praescriptione acquisitiva. — 1. C. C., a. 563. 2. C. C., a. 561. 3. C. C., a. 560. 230 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Praescriptio, debitis vestita conditionibus, est modus ac­ quirendi dominium, etiam directum, legitimus in foro civili et in foro conscientiae. Certum est quia 1) legislator potuit et voluit dominium vere transferre : a) Potuit ratione boni communis. Cuius motiva sunt quatuor : 1. ne diu et fere semper dominia quarumdam rerum essent incerta ; 2. ut aliquis litium finis esset ; 3. ne possessiones prope immortali timore teneantur ; 4. Ut corrigatur incuria ac negligentia dominorum res suas prosequi praetermittentium, quo vigilantiores reddantur. b) Voluit transferre dominium et non solum denegare actionem civilem. Constat tum ex fine legis indicato qui secus sufficienter obtineri nequit, tum ex verbis omnino generalibus et sensu obvio id significantibus, quibus utitur sine ulla restrictione1, tum ex interpretatione iurisperitorum. 2) Ecclesia id agnovit in Conc. Lat. IV, quod ad valorem praescriptionis tantum exigit bonam fidem; et in proprio iure quod legitimitatem eius admittit,in Deer. IX, t. 26, c. 3, et can. 1508. Unde S. Thomas iam concludebat (Quodl. XII, q. 24) legitime praescribentem non teneri ad restitutionem, etiamsi alienum fuisse sciat post praescriptionem. Ut tamen praescriptio dominium concedat, oportet stipata sit debitis conditionibus, quae sunt : res apta — possessio — titulus — bona fides—et tempus requisitum. 227. Res apta praescribi seu praescriptibilis, cuius dominium acquiri potest, est omnis res, sive corporalis sive incorporalis, quae ex natura sua privati dominii est capax, nec aliunde quadam lege excipitur ; seu omnis res quae sub dominio et commercio privato venit. Hinc dicitur : res quae non sunt in commercio praescribi non possunt (C. C., a. 2226),sive sint ex natura sua sive ex dispositione legis. A praescriptione ergo excluduntur : i. Ita iam in iure antiquo ; et in variis codicibus modernis, v. g. C. Gal., a. 2219-2224. DE IUSTITIA ET IURE 231 1) ex natura rei, omnia quae sunt iuris naturalis aut divini positivi (can. 1509) : ita nequit praescribi contra obedientiam superiori debitam, contra indissolubilitatem matrimonii aut obligationem suscipiendi sacramenta, contra independentiam Ecclesiae a potestate civili ; 2) ëx iure ecclesiastico : a) ratione boni communis, prae­ scriptioni obnoxia non sunt : fines certi et indubii provin­ ciarum ecclesiasticarum, dioecesium, paroeciarum, vicariatuum apostolicorum aut praefecturarum, abbatiarum vel praelaturarum nullius, — eleemosynae et onera missarum, — beneficium ecclesiasticum sine titulo, — ius visitationis et obedientiae, ita ut subditi nullius praelati visitationi aut obedientiae subsint, — solutio cathedratici *, — omnia quae obtineri possunt solo privilegio apostolico (v. g. ius patronatus pro laico, iura pontificis pro non episcopo), — et iura spiritualia quorum laici non sunt capaces, si agatur de praescriptione in commodum laicorum (can. 1509) ; b) res sacrae quae in dominio privatorum non sunt : non a persona privata praescribi possunt, sed solum a persona morali ecclesiastica contra aliam personam mo­ ralem ecclesiasticam ; — e contra res sacrae quae in dominio privatorum sunt, praescriptione acquiri a privatis personis possunt, quae tamen eas adhibere nequeunt ad usus profanos ; si vero consecrationem vel benedictionem amiserint, libere acquiri possunt etiam ad usus profanos, non tamen sordidos (can. 1510) ; 3) ex iure civili : a) quae non sunt capacia dominii privati, sed pertinent ad dominium et ordinem publicum, uti viae publicae, flumina, plateae, pontes, portus, arces, et alia id genus publicis usibus destinata (a. 538 et 540) ; bona tamen privata Status vel institutionum publicarum, quia sunt capacia dominii privati, praescribi possunt (a. 2227 et 541) ; b) quae sunt merae facultatis vel tolerantiae, uti ius aedificandi in proprio fundo, tolerantia pascendi aut trans­ eundi, et omnes servitutes non continuae (a. 2232 et 691) ; item quae vi possessa sunt (a. 2233) aut furtive, sed solum i. Id non existit in Belgio. 232 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS quoad eos qui violenter aut furtive occupaverunt (a4 2279) ; c) quae pertinent ad eos qui in iuris exercitio impediuntur vel specialiter proteguntur : ita v. g. praescriptio non currit, durante matrimonio, contra bona dotalia uxoris sub regi­ mine dotali (a. 2255 et 1561), nec generatim contra bona pupillorum, minorum et interdictorum (a. 2252), nec inter coniuges (a. 2253). 228. Possessio praescriptiva est detentio alicuius rei vel fruitio iuris nomine proprio, sive per nos ipsos, sive per alium nomine nostri (a. 2228) : praescriptio enim fun­ datur in possessione rei alterius, ita quod « sine posses­ sione praescriptio non procedit ». Debet esse dominativa, — pacifica et Continua, — indubia et publica (a. 2229): 1) Dominativa, i. e. animo seu titulo domini habita, non titulo precario seu transitorio depositi, locationis, curationis, etc. (a. 2236) aut facultatis vel tolerantiae (a. 2232). Unde qui rem nomine alieno possidet, ut tutor nomine pupilli, non sibi sed alteri,in casu pupillo, praescribit ; e contra qui nomine proprio sed per alterum rem detinet, puta per famulum aut procuratorem, eam sibi non alteri acquirere potest. 2) Pacifica et continua, i. e. quiete, non violenter, habita, ac inturbata et non interrupta.Hinc non currit praescriptio a) in casu violentiae, quia haec non est possessio sed invasio; et solum desinente violentia incipit possessio utilis (a. 2233) ; b) in casu suspensionis tschorsing) : tunc enim praescriptio dormit ob impedimentum lege appositum (v. g. circa bona minorum vel uxoris), at finita suspensionis causa et impedimento cessante, reviviscit et resumitur ita ut tempus praecedens suspensionem cum tempore subséquente com­ putari possit ad praescriptionem complendam (a. 2251) ; c) in casu interruptionis (stuiting') : tunc enim, deficiente conditione requisita (v. g. cessante bona fide aut domino reclamante), praescriptio cessat definitive ita ut tempus antea elapsum pro nihilo habeatur et computari non possit, sed de novo inchoari debeat totus praescriptionis cursus (a. 2243 sq.). DE IUSTITIA ET IURE 233 Ex dispositione codicis civilis nostri, praescriptio suspenditur, iuxta regulam : « Contra agere non valentem non procedit praescriptio» : 1. contra minorennes et interdictos, nisi agatur de praescriptione liberativa, aut in paucis casibus a lege exceptis (a. 2252) ; 2. inter coniuges, i. e. alter contra alterum non prae­ scribit (a. 2253) ; 3. adversus uxorem, constante matrimonio, quoad alienationem fundi in dotem constituti sub regimine dotali (a. 1561) atque quoad actiones quas uxor exercere nequit, nisi elec­ tione facta de acceptanda aut repudianda communitate, vel quoties maritus, qui vendit propria bona uxoris absque eius consensu, securitatem venditionis praestare tenetur, et in cunctis aliis casibus in quibus uxoris actio in maritum redundaret (a. 2255 et 2256) ; 4. contra haeredem pro sibi debitis ex haereditate, quam cum beneficio inventarii accepit (a. 2258) ; 5. quando res possessa nondum est exigibilis, ut in debitis Sub conditione vel ad diem (a. 2257). E contra interrumpitur naturaliter aut civiliter (a. 2242) : i. naturaliter, si possessor ultra annum rei fruitione a priore domino vel a tertio quodam privatus fuerit, quin actionem pos­ sessoriam intenderit (a. 2243) ; 2. civiliter, si de re quam possidet in ius vocetur, etiam coram iudice incompétente ; nisi tamen haec actio denegetur, revocetur, aut ob defectum formae nulla sit (a. 2244-2247) ; 3. si possessor aut debitor ius alterius, contra quem praescribit, agnoverit (a. 2248). 3) Indubia et publica, i.e. non aequivoca sed demonstrata per actus verae et exclusivae proprietatis, ita ut qui voluerit, eam potuerit advertere ; secus valet principium : contra non valentem agere non currit praescriptio. Ita v. g. pro limitibus agri incertis, pro possessione indivisa, pro pos­ sessione aut fruitione clam exercita, pro servitute discon­ tinua aut non apparente (a. 691). 229. Titulus praescriptionis est causa de se habilis ad transferendum dominium, seu ratio per se sufficiens propter quam aliquis rem possidet et simul putat esse suam, v. g. emptio aut donatio aut haereditas. Requiritur ad praescriptionem, quia nemo bona fide rem possidere potest, nisi habeat vel saltem existimet se habere titulum ex quo ius oriatur. Titulus est : 1) verus, qui a parte rei vere existit et valide transfert dominium, v. g. emptio aut donatio valida. Hic non requi­ ritur, quia per se dominium transfert et ideo praescriptio est inutilis ; 2) vitiosus, qui ex natura sua non est dominii translativus, 234 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sed de se ineptus utpote ostendens alterius dominium permanens, v. g. locatio, commodatum, depositum. Hic nocet praescriptioni eamque reddit impossibilem, quia cum titulo vitioso bona fides existere nequit, cum ex eo constet possessorem non esse dominum ; unde « melius est non habere titulum quam vitiosum » ; 3) apparens, qui propter defectum dominium non trans­ fert, sed illud transferre censetur. Iste potest esse a) iustus (seu coloratus), si speciem et formam legalem veri tituli habet et ex natura sua aptus est ad transferendum dominium, sed vim suam non obtinet et dominium non transfert, quia nullus est sed ob defectum occultum, ac proinde non ex defectu formae (a. 2267) : ita venditio ab eo facta qui non est dominus rei, utpote quam furto tenet aut usufructu ; b) existimatus seu putativus, si adesse creditur licet revera non adsit : ita qui aliquid possidet vi testamenti revocati aut -quia prudenter existimat rem a patre aut a famulo emptam, quod tamen nullo modo factum est, cum furto fuerit ablata ; c) praesumptus, si revera non existit, sed propter factum possessionis, praesertim diuturnae, lege existere supponitur. lamvero in iure hodierno : 1. Titulus iustus requiritur et sufficit ad praescriptionem 10 vel 20 annorum (a. 2265), a fortiori ad praescriptionem illorum mobilium pro quibus possessio tenet locum tituli. 2. Ad praescriptionem vero 30 annorum, nullus requi­ ritur titulus certus sed sufficit praesumptus (a. 2262) aut putativus, quia tam longa possessio ex iure aequiparatur titulo. 3. Idem videtur de iis bonis mobilibus, quae possunt transferri de manu ad manum, quia possessio quoad ea tenet locum tituli (a. 2279). 230. Bona fides praescriptionis est recta opinio do­ minii quaesiti, seu iudicium practicum quo possessor rei alienae prudenter sibi persuasum habet se rem iuste pos­ sidere ut suam. Alia est moralis in conscientia et coram Deo, unde ab aliis vocatur theologica : est iudicium DE IUSTITIA ET IURE 235 obiective erroneum sed ex ignorantia inculpabili pronun­ tiatum quo quis sincere existimat se rem habere legitime ; — alia iuridica coram lege, innixa titulo reali iusto (a. 2265) qui, licet ob occultum defectum nullus, vitio formae non laborat, et propter quem in foro externo adesse bona fides praesumitur (a. 2267-68). lamvero : A. Bona fides moralis requiritur in initio et in toto decursu praescriptionis, ad illam scii, inchoandam et continuandam. Constat : 1) Ecclesiae declarationibus : Alexandri III et Innocentii III, in Decr. 1. II, t. 2, c. 5 et ult., atque Cone. Lat. IV : « Definimus ut nulla valeat absque bona fide praescriptio, tam canonica quam civilis... Unde oportet ut qui praescribit, in nulla temporis parte rei habeat conscientiam alienae ». Hinc Cod. I. C. : « Nulla valet praescriptio, nisi bona fide nitatur, non solum initio possessionis, sed toto possessionis tempore ad praescriptionem requisito » (can. 1512). 2) Ratione : ex iure naturali, nemini fraus et mala fides patro­ cinari potest ; quia id esset contra bonum ordinem socialem. Iustitiae directe repugnat ut quis rem quam novit esse alienam faciat suam, cum potius éam reddere teneatur ; nec lex civilis iniquitati favere aut in inferenda iniustitia iuvare licite aut valide potest. 3) Declarationibus iurisperitorum, imo eorum qui legem pro­ posuerunt1. Hinc a) qui ab initio dubitat an res sit sua, nequit inchoare praescriptionem ; b) deest iudicium prudens, quando quis notabiliter neglexit rem diligenter examinare ; e contra invincibilis ignorantia iuris vel facti bonam fidem moralem non impedit ; c) deest bona fides statim ac possessor advertit se rem alienam possidere, aut si de proprio iure dubitans, rem nihilominus invadit : non enim potest invadere rem, nisi sit moraliter certus esse suam. Dubium ab initio possessionis impedit bonam fidem ; d) dubitatione post possessionem in bona fide inceptam ad­ veniente, praescriptio non interrumpitur, modo interim possessor diligentiam adhibeat ad rem examinandam et veritatem inqui­ rendam. Quodsi negligat, fit malae fidei et praescribere non potest; si autem post diligens examen dubium persistat, praescriptionem continuare potest et rem retinere, iuxta principium iuris certum : melior est conditio possidentis. Etsi enim speculative certum non sit rem esse suam, practice tamen certum est rem iuste possidere. B. Bona fides iuridica insuper requiritur in initio pos­ i. Ita pro iure gallico, Bigot-Préameneu, Exposé des motifs, apud Tanquerey, o. c., η. 255, nota 3. 236 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sessionis, si lex civilis illam exigat. Non exigitur quidem in praescriptione 30 annorum (a. 2262), sed in praescriptione 10 aut 20 annorum (a. 2265), non toto praescriptionis tempore sed initio possessionis (a. 2269). Hinc 1) consistit in eo quod possessor putat eum a quo rem accepit vi tituli translativi proprietatis vere esse huius rei dominum, quamvis fortasse non fuerit ; 2) ipsi obstat ignorantia iuris, etiam inculpabilis, quia legislator supponere debet unumquemque nosse leges. Quando codices civiles dicunt pro quibusdam praescriptionibus non requiri bonam fidem, excludunt bonam fidem iuridicam, sed non negant requiri bonam fidem moralem seu in conscientia, quod esset fraudi et iniustitiae favere et opponeretur bono ordini sociali, et ita esset contra ius naturale. 231. Tempus ad praescriptionem acquisitivam requisitum determinatur a lege positiva ; A. In multis regionibus, praesertim iuris latini (Gallia, Belgio, Neerlandia, Italia, Hispania ; etiam partim in Ger­ mania et Helvetia), ita fuit iure civili determinatum : i° Omnia bona praesçriptibilia, sive immobilia sive mobilia, praescribuntur saltem tempore 30 annorum ’, quin exigatur titulus seu bona fides iuridica : ipsa scii, possessio per 30 annos est titulus praesumptus (a. 2262). Quod etiam in conscientia servari potest, dummodo habeatur bona fides moralis seu in conscientia. 2° Bona immobilia, bona fide iusto titulo acquisita, prae­ scribuntur tempore 10 aut 20 annorum. Ita iure gallico et belgico, praescribuntur tempore 10 annorum, si verus dominus habitat in territorio eiusdem curiae appellationis in quo bonum immobile situm est ; — non praescribuntur nisi 20 annis, si dominus habitat in territorio curiae alterius ; — tandem si partim infra, partim extra istud territorium habitaverit, tempus absentiae debet esse duplum illius quod tempori prae­ sentiae deest ad complendum decennium (a. 2265-2266). Iure hispanico idem statuitur, sed territorium intelligit totum regnum, absentiam extra regnum. E contra iure italico uniformiter sta­ tuitur praescribi per 10 annos etiam inter absentes ; item iure i. In Germania computantur 30 anni, non a die possessionis, sed inde ab insciiptione in libro fundorum (Grundbuch) ; a die possessio­ nis sufficiunt cum sententia iudicis. DE IUSTITIA ET IURE 237 helvetico, sed cum inscriptione in libro fundorum et bona fide continua; iure lusitano per 15 annos, et iure neerlandico per 20 annos uniformiter. Ius austriacum admittit praescriptionem immobilium ex titulo, post 3 annos, sed cum inscriptione in publicis tabulis. E contra ius germanicum nullam admittit immobilium praescriptionem nisi tercenariam, sed habet praescriptionem 10 annorum bona fide factam pro mobilibus1. 30 Bona mobilia singula, quae quis bona fide acquirit a tertio qui non est verus dominus, praescribuntur sine ullo temporis lapsu. Statim fiunt bona acquirentis, iuxta adagium : in mobilibus possessio bonae fidei tenet locum tituli (a? 2279) çstque titulus praesumptus ; dominus tamen rei amissae vel furtivae potest, ab eo qui illam detinet, eam repetere per 3 annos, iuxta Codicem gallicum, belgicum, neerlandicum, per 2 annos iuxta codicem italicum, sed detentor recurrere potest contra eum a quo rem acceperit. Attamen, iuxta a. 2280, ab eo qui rem amissam vel furto ablatam emit in nundinis vel officinis vel in licitatione vel a mercatore qui res eiusdem speciei vendere solet, dominus rem suam repetere nequit, nisi solvendo pretium quod ipse possessor solvit ; et tunc pretium repetere potest ab illo qui rem in circulationem posuit. Ad quod notandum : a) hic agi de mobilibus corporalibus quae scii, facile de manu ad manum transeunt, quibus tamen assimilantur credita innominata seu tituli qui dicuntur ad latorem (effets au porteur, aan toonder, al portatore}, quia eadem facilitate ac merces corporeae vendi et emi solent2 ; b) nullum praescriptionis tempus exigi ad vitandas difficultates saepe orituras, si res mobiles pristino possessori reddi deberent ; ex alia parte lex civilis non denegat actionem civilem contra illum qui rem iniuste abstulit ; c) controvert! utrum illae dispositiones valeant in conscientia, an unice denegent actionem civilem. Plerique theologi recentiores tenent eas valere in conscientia : iuste enim lex civilis illam translationem dominii operatur ad favendum securitati commercii 1. Iure anglico non admittitur praescriptio pro mobilibus ; sed pro iuribus in alieno fundo, v. g. servitutis, reditus, usus : requiruntur 30 anni ; aliquando 40 vel solum 20. In Anglia nec erat praescriptio pro fundis ; nunc autem ex Act. 1874, immobilia quaedam possunt acquiri per 12 annos. Ius americanum varium est ; existit tamen generatim praescriptio 10 vel 20 annorum. 2. Ergo ita non valent praescribi universalitates mobilium ; nec tituli nominales ; nec naves (C. Com. belg., 1. II, t. 1, a. 2), quarum dominium actu scripto transmittitur. 238 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS rerum mobilium et stabilitati contractuum; ceteroquin ius prioris domini non aboletur sine congrua compensatione. In Germania lex civilis adhuc latius statuit, possessorem bonae fidei definitive acquirere dominium in quasdam res furto sublatas, scii, in pecunias, in titulos nummularios, et in res emptas publica in subhastatione, non tamen in alias, furtivas (a. 935). In Austria, bona mobilia non statim possidentur legitime, sed requiruntur 3 anni ; et pro mobilibus fisci vel Ecclesiae 6 vel 40 ; in Hispania, 3 cum titulo et 6 sine titulo ; in Helvetia, 5 anni bonae fidei. B.Iure canonico statuitur : praescriptionem tamquam acquirendi et se liberandi modum prout est in legislatione civili respectivae nationis, Ecclesia pro bonis ecclesiasticis recipit, salvis exceptioni­ bus indicandis aut supra indicatis, n. 227 (can. 1508). Speciatim: i° Res immobiles, mobiles pretiosae, iura et actiones sive personales sive reales quae pertinent ad Sedem Apostolicam, spatio 100 annorum praescribuntur (can. 1511, § 1). 20 Haec eadem si ad aliam personam moralem ecclesiasticam pertinent, praescribuntur spatio 30 annorum (can. 1511, § 2). 3° Pro aliis bonis mobilibus, valet ius civile respectivae nationis secundum can. 1508. 4° Beneficium, si clericus probaverit se in eiusdem possessione pacifice per integrum triennium fuisse bona fide, etsi forte cum titulo invalido, illud eX legitima praescriptione obtinet, modo absit simonia (can. 1446). 5° Quidam ordines religiosi privilegium habent praescriptionis 60 vel 100 annorum ; ita v. g. contra monasteria BenedictinOrum praescribi nequit nisi 60 annis, contra monasteria Cisterciensium nonnisi 100 annis ; et per communicationem privilegiorum idem valet pro mendicantibus. Quae privilegia iure novo non sunt abolita. 232* Quaestio : An mala fides antecessoris noceat successori, ita ut qui bona fide succedat possessori malae fidei, legitime praescri­ bere non possit? Resp, : 1) Mala fides prioris possessoris admitti non debet nisi certoprobetur : nemo enim censetur malus nisi probetur (a. 2268). 2) Si vero constet, ad complendum praescriptionis tempus sane computari nequit tempus quo antecessor rem possidet, v. g. haeres qui malam fidem defuncti noverit antequam ipse tempus praescriptionis compleverit, certe praescribere nequit cum bonam fidem amiserit. 3) Sed quid si mala fides antecessoris tunc innotescat quando successor rem bona fide per sufficiens tempus iam praescripsit? Tunc distinguendum est inter successorem particularem qualis est legatarius particularis, donatarius, emptor, — et successorem universalem qualis est haeres proprie dictus vel alius qui titulo universali succedit. Priori non nocet mala fides antecessoris quia fictione iuris non est una persona moralis cum antecessore, quemadmodum successor titulo universali. Si vero de successore titulo universali quaestio sit, a) pro praescriptione 30 annorum mala fides antecessoris non I DE IUSTITIA ET IURE 239 videtur nocere, quia successor per totum praescriptionis tempus fuit in bona fide theologica ; praçterea bona fides iuridica in hoc casu non exigitur ; b) pro praescriptione 10 vel 20 annorum mala fides antecessoris nocet si ipsi defuit bona fides iuridica quam lex requirit ; non nocet, si antecessor bonam fidem iuridicam habuerit et haeres deinceps in bona fide theologica tempus praescriptionis 10 vel 2o annorum absolverit1. 233. Principium II. De praescriptione liberativa. — Praescriptio, debitis vestita conditionibus, est modus legi­ timus a debito vel obligatione se liberandi in foro civili et in conscientia. Legislator enim potuit et voluit a debito vere liberare : a) Potuit, ratione boni communis, propter argumenta ! supra allata, n. 226. '1 Quibus addi possunt motiva specialia : 1) praesumptio soluI tionis (vel condonationis) debitorum ex eo quod plerumque fit : non enim solent creditores diu expectare quin debitum exigant ; 2) exemptio ab onere gravi diutius servandi solutionis testimonia seu apochas ; 3) quoad solutiones periodice faciendas, vitatio cumulationis debitorum ne dein magnam summam solvere coacti redigantur ad inopiam. b) Voluit, saltem aliquando, uti constat ex eius intensione aut variis signis. Ad quod intelligendum considerare oportet tempus continuum, ad praescriptionem liberativam requisitum determinari valde diversum : vel longius, vel breve, vel brevissimum ; v. g. 1) omnes actiones tam reales quam personales praescri­ buntur 30 annis (a. 2262) ; 2) quinque annis (alibi sex vel quatuor) elapsis praescri­ buntur omnia quae singulis annis vel periodis brevioribus solvi debent, v. g. interesse seu foenus pecuniae mutuatae (a. 2277) ; 3) tandem in codice civili enuntiantur praescriptiones brevissimi temporis. Ita v. g. post 6 menses praescribitur actio magistrorum pro lectionibus quae singulis mensibus compensari solent; pariter actio hospitum pro hospitio et cibo praescribitur, operariorum pro salario suo (a. 2271) ; post annum praescribitur actio medicorum i. Ita, nisi ius civile aliter disponat ; iure enim hispanico, a. 442, omnis successor, etiam titulo universal ihaereditarius, potest incipere praescriptionem, nisi noverit malam fidem praedecessoris. 240 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS pro visitationibus, chirurgicorum pro amputationibus, pharmaco­ polarum pro medicinis, mercatorum pro mercibus venditis saltent illis qui non sunt mercatores (a. 2272). lamvero praescriptiones liberativae generatim valent in conscientia ; — excepta tamen ultima brevissimi temporis, quae ex intentione legis non denegat actionem civilem creditoris, nisi in quantum praesumitur solutionem iam fuisse peractam. Unde praescriptionem opponentes tenen­ tur iurare se debitum revera solvisse 1 (a. 2275),et si iuramento vel alio modo probetur solutionem non esse factam, cogitur debitor ad solvendum. Ergo ius intactum relinqui­ tur creditoris.-- E contra in praescriptionibus longioribus nulla admittitur probatio in gratiam creditoris ; et ideo de diversa intentione legis videtur constare. Ita in iure gallico et in aliis quae proximius ab eo derivata fuere2. Dubium autem est pro iure germanico, in quo sunt praescriptiones biennales pro debitis mercaturae, locationis et salariorum, quae « accedente bona fide », secundum aliquos « forte adhiberi possunt in praxi » (Priimmer, Th. Μ. II, n. 64). 234. Speciales quaedam temporis determinationes statuuntur in iure canonico, can. 1701 et sq : X° «Zn contentiosis actiones tum reales tum personales exstin­ guuntur praescriptione ad normam c. 1508-1512 ; actiones autem de statu personarum nunquam exstinguuntur » (c. 1701). 2° « Omnis criminalis actio perimitur morte rei, condonatione 1. Pro viduis et haeredibus lege statuitur : si ab ipsis postulatur solutio debiti quod defunctus contraxisse affirmatur, iudex eis imponere potest iuramentum quo asserant se ignorare tale debitum (a. 2275) ; quod iuramentum, praestare possunt quoties non habeant rationem moraliter certam existimandi debitum existere. Si vero postea depre­ hendant se errasse, probabilius tenentur solvere, quia contraria legis dispositio clara non habetur ; aliqui tamen iudicant eos stricte non teneri ad solvendum, quia lex probabiliter nil aliud exigit ad praescribendum quam illud iuramentum bona fide praestitum. Ita Van Ëgeren et Waffelaert. 2. Belgicum scil., neerlandicum, hispanicum, italiçum, lusitanum et Americae latinae. ■— Attamen sunt tantum dispositiones principales, quia multae sunt dispositiones particulares. Et etiam variae in vario iure. Sic in Germania : 4 anni pro reditibus, 2 pro debitis mercaturae, locationis, salariorum. In Helvetia : omnes actiones per 10 annos, exceptis debitis hypothecariis quae nunquam praescribuntur ; 5 anni pro debitis locationis, foenoris, et salariorum ; lapsus brevissimi temporis (v. g. i mensis, 3 m., 6 m., I an., 3 an.), praesertim in rebus bancariis percipiendis. In Austria, praeter 30 annos : 3 anni pro actionibus ad debita mercaturae, servitiorum, census. Iure anglico et americano regu­ lariter 20 anni exiguntur. DE IUSTITIA ET IURE 241 legitimae potestatis, et lapsu temporis utilis ad actionem crimi­ nalem proponendam » (c. 1702). « Firmo praescripto can. 1555, § 1 de delictis S. Congregationi S. Officii reservatis, tempus utile ad actionem criminalem pro­ ponendam est triennium, nisi agatur : 1) de actione iniuriarum, quae uno anno perimitur ; 2) de actione ob delicta qualificata contra VI et VII divinum praeceptum, quae quinquennio perimitur ; 3) de actionibus ob simoniam vel homicidium, contra quae actio criminalis decennio perdurat » (c. 1703). 3° « Sublata per praescriptionem actione criminali : 1) non est hoc ipso sublata actio contentiosa, forte ex delicto orta, ad damna sarcienda ; 2) Ordinarius remediis can. 2222, § 2 statutis uti adhuc potest » (c. 1704). 4° « Praescriptio in contentiosis currit ex quo actio primum potuit iure proponi ; in criminalibus, a die patrati delicti. Si delictum habeat tractum, ut vocant, successivum, non currit praescriptio, nisi a die qua delicti tractus cessaverit. In delicto habituali vel continuato praescriptio non decurrit nisi post ultimum actum ; et conventus ob aliquem criminosum actum non praescriptum, tenetur de antiquioribus, qui cum eodem actu connectuntur, etiamsi singulatim sumpti ob prae­ scriptionem excluderentur » (c. 1705). 5° Pro interruptione praescriptionis liberativae ordinario valet lex civilis respectivae nationis (c. 1725, 40 et 1508). 235. Conditiones requisitae ad praescriptionem liberativam non sunt omnino eaedem ac in praescriptione acquisitiva. Adesse sane debent tempus requisitum con­ tinuum, et res praescriptibilis, secundum dicta n.227 ; sed non requiritur : a) possessio proprie dicta, cum non agatur de dominio acquirendo, sed de liberatione a iure quod alter possidet, et de non exercitio iuris creditoris, unde iam obtineatur possessio libertatis qua persona vel res non teneatur servire in utilitatem alterius ; b) nec titulus iuridicus, quia potius contra titulum creditoris possidetur ; c) nec bona fides positiva i. e. persuasio innixa titulo iuridico saltem existimato,seu existimatio libertatis a debito, sed sufficit negativa seu absentia fraudis aut malae fidei,scii. 1) in praescriptione liberativa a debito, contra actionem a debitore praestandam, absentia malae fidei, seu inculpa­ bilis ignorantia, vel inadvertentia aut oblivio debiti prae­ standi, ita ut quis non sit in mora culpabili obligationis implendae ; vel Summa Theologiae Moralis II — 16 fiIi' I [ 1 1 1, Ç i [ 242 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 2) in praescriptione liberativa a passione, contra actionem creditoris subeundam, absentia fraudis, ita ut nihil fiat quo alter impediatur in suo iure exercendo : ad talem prae­ scriptionem enim sufficit ut alter non utatur iure suo, seu sola negligentia alterius. Ita in liberatione a servitute passiva, non tenetur quis monere alium de iure servitutis quod brevi exstinguetur ; item in mulctis solvendis ex sententia poenali, debitor expectare potest donec mulcta exigatur. Idem non posset generatim admitti pro debitis ordinariis, nisi alicubi lege aut consuetudine generali statutum esset quod sint exigenda antequam debeant solvi ; ut v. g. pro iis quae a bancis solvuntur ad receptam exhibitionem schedulae. Id autem non potest generatim supponi ; e contra regulariter : qui debet solvere tenetur, etiam non rogatus. Unde non adest paritas cum servitute passiva : in hoc casu nihil est agendum sed potest praescribens passive se habere ; qui vero conscius est debiti, si non solvit sed mere passive se habet, non agit dum aliquid agere deberet. Igitur absentia malae fidei exigitur et deficere potest ubi est aliquid faciendum vel omittendum, v. g. ut quis solvat vel ne altius aedificet. Ubi autem non requiritur actus, sed sufficit ut alius non utatur iure suo, proprie non est quaestio de bona aut mala fide. Aliud enim est obligatio aliquid faciendi, vel omittendi, aliud obligatio aliquid tolerandi vel permittendi. Ad praescribendum in i° casu requiritur ignorantia inculpabilis seu absentia malae fidei ; ad praescribendum in 20 casu sufficit negligentia alterius, modo non fuerit fraude vel alio medio iniuste obtenta. CAPUT III. DE INIUSTITIA SEU INIURIA IN GENERE. QUAESTIO PRIMA. DE IPSA INIUSTITIA IN SE. S. Th. Π-ΙΙ, q. 59. 236. Iniustitia etymologice est privatio seu violatio iustitiae, sicut iniuria est violatio iuris quod est obiectum iustitiae. Unde secundum varias significationes vocis iu­ stitiae varia dicitur iniustitia : 1) improprie et metaphorice dicta, est complexus vitiorum et omnis transgressio legis, quo sensu omne peccatum et DE TUSTITIA ET IURE 243 omnis virtutis violatio dicitur iniustitia seu iniquitas (I Ioh., Ill, 4 in vulg.), quia ius seu legem Dei laedit ; 2) proprie dicta est violatio virtutis specialis iustitiae stricte dictae, et hoc sensu sumitur in praesenti tractatu, et quidem a) vel actualiter, et tunc est iuris alieni violatio, quod stricte ipsi debetur ad perfectam aequalitatem ; b) vel habitualiter, et est pravus habitus qui contrarie opponitur iustitiae et inclinat voluntatem ad laedendum ius alterius. Apud recentiores tamen, iniustitia distingui solet ab iniuria : illa magis indicat habitum inclinantem ad agendum iniuste, haec potius actum quo ius alterius proprie dictum violatur, quamvis etiam saepius in sensu restricto sumatur pro sola contumelia seu iniusta honoris laesione. 237, Iniuria seu iniustitia actualis definitur : Iuris alieni proprie dicti violatio seu laesio voluntaria et efficax. Dicitur : a) iuris alieni proprie dicti, quia ubi non est ius simpliciter dictum, nequit esse stricte dicta iniuria, licet possit esse peccatum contra charitatem vel et aliam virtutem ; et ita distinguitur a simplici offensa qua violatur rationabilis voluntas seu beneplacitum alterius ita ut ipsi sit motivum displicentiae aut indignationis, sine violatione iuris, v. g. si urbane petenti viam indicare nolis ; b) violatio seu laesio, et non necessario illatio damni, quia potest esse iniuria sine damno, uti contumelia alicui illata nemine alio praesente, aut adulterium occulte commissum s ulla suscepta prole ; et e contra omnis illatio damni non nemper est iniusta, quando non tenemur a damno abstinere nec medio iniusto utimur : ita v. g. plantare arbores iuxta agrum vicini, puteum aperire, damnare iuste ad mortem. Porro violatio est actio qua vis infertur et inviti ius laedi­ tur, quod fieri potest facto positivo iniusto, vel omissione illius quod ex iustitia debetur alteri praestandum. Quilibet censetur velle servare quod suum est, et invitus esse ac reniti ne ius suum ab alio laedatur. Si vero consentiat, iam non aderit iniuria, quia iuri suo vel eius usui renuntiat ; illudque proinde cessat nec violari amplius potest ; 244 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS c) voluntaria : si enim nec in se et directe, nec in causa aut indirecte est voluntaria, iniuria mere materialis esse potest qua fit iniustum, non est formalis iniustitia qua aliquid fit iniuste ; d) efficax : ad iniuriam non sufficit habere intentionem ius laedendi seu iniustum affectum, nec ex tali intentione ponere conditionem aut meram occasionem laedendi ius aliorum, sed necesse est effective laedere ius et ponere causam quae in talem laesionem vere influat. Iniustitia est in rebus externis, non in mera intentione. 238. Divisio iniuriae. — 1. Ratione moralitatis, iniuria alia est formalis, qua quis scienter et volenter laedit ius alterius ; alia materialis, qua involuntarie ius violatur v. g. ex ignorantia invincibili aut fortuito casu. 2. Ratione effectus, dividitur in iniuriam meram et in damnosam, prout ius laeditur sine damno, vel etiam damnum infertur illi cuius laeditur ius : sic adulterium occultum sine prole suscepta est mera iniuria, sed publicum, vel occultum quo proles inter filios legitimos introducitur est damnosa. 3. Ratione bonorum quae laeduntur, dividitur in iniuriam realem et personalem, prout directe violatur ius alterius in bonis externis, vel in sua persona, scii, in bonis internis animae vel corporis. 4. Ratione actus seu modi quo fit, dividitur in mentalem, ver­ balem et realem, prout fiat solo actu interno mentali, verbo aut scripto, —: facto et opere. 239. Principium. Iniustitia est peccatum mortale ex genere suo. — Consistit enim in nocumento alteri illato, quod est contra charitatem quae movet ad volendum alteri bonum. Per charitatem autem est supernaturalis animae vita. Unde iniustitia de se aufert charitatem, et sic animae mortem infert. Nam : a) Repugnat primario praecepto legis naturalis, iubenti ius unicuique servare illaesum, et prohibenti causare alteri detri­ mentum quod nobis fieri nolumus. b) In ipso decalogo prohibetur, in quo sola gravia enuntiantur (Exod. XX, 13-17), quae debent servari ad vitam habendam aeternam (Mt. XIX, 17-18) ; unde iniusti regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 8-10). Est tamen veniale, tum ex indeliberatione seu imperfectione actus, tum ex quantitate materiae in rebus exiguis, vel ubi dominus scitur non multum invitus saltem rationabiliter. Ordo enim graviter non turbatur, si ius in re exigua laeditur. Attendendum est itaqUe a) ad privatam personam cuius laeditur ius, utrum magni mo- DE IUSTITIA ET IURE 245 menti ius laedatur, cuius signum est quod ipsa multum tristatur vel indignatur, graviter invita ; — seu utrum grave nocumentum vel damnum ipsi inferatur, sive materiale sive spirituale, quod natura sua hominum libertatem, securitatem aut pacem turbat, tranquillitatem publicam, mutuam coniunctionem hominum aut amicitiam solvit ; b) ad societatem ipsam, seu ad damnum quod bono publico infertur : damnum ilon tantum actuale, sed et virtuale, quod societati esset, si impune talis iniuria committeretur aut multipli­ caretur. Bonum enim commune, ceteris paribus, praestat privato. Et ideo gravis est iniuria quae, etsi leve damnum alicui privato infert, graviter reipublicae nocet, aut nocere nata est nisi sub gravi prohibeatur. Ita qui equum, aut bovem, aut centum num­ mos aureos a ditissimo surripit, nonnisi leve nocumentum ipsi affert ; et nihilominus gravem committit iniuriam, eo quod talis actio multum nocet bono publico, cum nata sit ordinem sub­ vertere societatis. 24O. Animadversio. — Notat S.Thomas,in art. 2, aliquem proprie non dici iniustum ex eo quod iniustum facit, sed si facit ex habituali et deliberata electione iniustitiam committendi. Qui facit iniustum, non est iniustus 1) si id fiat praeter intentionem et per accidens, dum non intendat iniustum facere, v. g. si id faciat per ignorantiam, non existimans se iniustum facere : tunc iniustitia non est nisi materialis, quia per se et formaliter non facit iniustum ; 2) etiam si sciens et ex intentione iniustum facit, non autem ex fine injustitiae, sed ex aliqua passione ut irae, cupiditatis vel odii allicitur et vult iniustum : tunc enim agit iniuste et formalem iniustitiam committit, sed non est in­ iustus, quia non agit ex habitu iniustitiae quo voluntate habituali et deliberata appetit iniustitiam. Sed qui ex intentione et ex electione facit iniustum, non propter aliud sed propter se, scii, quia iniustitia ipsi per se placet, ipse est iniustus quia habet iniustitiae habitum. Hinc quamvis frequentissimi sint actus iniustitiae, rarum est iniustitiae vitium. QUAESTIO SECUNDA. DE SPECIEBUS INIUSTITIAE S. Th. II-II, q. 59, a. 1. 24l.Ratione obiecti dividitur iniustitia proprie dic­ ta in varias species morales, secundum diversas species iustitiae, et secundum iura specie diversa quibus opponitur. Et quidem : l° est iniustitia illegalis seu generalis quae laedit ius legale seu bonum commune ; et 2° iniustitia particularis quae laedit ius particulare et subdividitur in a) iniustitiam circa distributiones, quae est violatio iustitiae 246 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS distributivae et vocatur acceptio personarum, et b) injusti­ tiam circa commutationes, quae est violatio iustitiae com­ mutativae et magis proprie et stricte dicitur iniuria. Unumquodque est vitium speciale i. e. ab aliis distinctum specifice, quia respicit obiectum specie distinctum, ius diversum. 242. Iniustitia illegalis respicit bonum commune quod contemnit et contra quod intentional!ter agit. Si quis sine hac intentione bonum commune laedit, ut suo appetitui satisfaciat, non est vitium specie distinctum, sed generalis est conditio omnis peccati, quia omne peccatum nocet bono communi. At si quis peccet, non solum ut suo appetitui satisfaciat, sed ex contemptu boni communis et ex inten­ tione agendi contra illud, sic est speciale vitium iniustitiae quia habet obiectum speciale ab omnibus aliis specie distinctum. Et quamvis, quantum ad suam essentiam, essentialiter sit speciale vitium, est tamen causaliter generale, quantum ad intentionem, virtutem et imperium, quia homo in omni peccato potest agere ex contemptu boni commu­ nis et per contemptum boni communis potest ad omne peccatum deduci. « Sicut ad propriam rationejn iustitiae legalis pertinet attendere debitum praecepti, ita ad pro­ priam rationem transgressionis pertinet attendere con­ temptum praecepti » q. 79, a. 2. 243. Iniustitia particularis respicit inaequalitatem ad ^Iterum in rebus, dum homo vult plus habere de bonis, V. g. de divitiis et honoribus, et minus de malis, v. g. de laboribus et damnis, quam debet, v, g. carius vendendo, vilius emendo : sic iniustitia habet materiam specialem et est particulare vitium, iustitiae particulari oppositum. Iniustitia particularis, praesertim commutativa, dividitur in plures species diversas, secundum varia bona specie diversa et iura quibus opponitur et quae laedit, uti bona interna animae aut corporis, bona coniugii, bona externa, bona famae et honoris ; — et secundum diversos modos iniustos quibus ista laeduntur et qui plus minusve sunt contra voluntatem et ius alterius : ita v. g. rapina distin­ guitur a furto et a fraudulentia. DE IUSTITIA ET IURE 247 244. Diversae iniustitiae sunt aliae aliis graviores secundum speciem boni et iuris quod laeditur, ac nocu­ menti quod alteri infertur, quae sunt alia aliis maiora ; — et in eadem specie, secundum qualitatem et quantitatem maiorem vel minorem nocumenti allati et damni causati, sive privatae personae, sive societati. QUAESTIO TERTIA. DE PRINCIPIIS GENERALIBUS IURIS QUIBUS INIURIA DIGNOSCITUR. S. Th. II-II, q. 59, a. 3. Ex notione iniuriae tradita facile intelligi possunt quaedam generalia iuris principia quibus iniuria dignosci valeat, et quonam praeciso sensu sint interpretanda. 245. Principium I et praecipuum: Scienti et consen­ tienti non fit iniuria neque dolus (reg. 27s1 iuris). — Quod ita fere ostendit S. Thomas, art. 3 : Sicut nullus per se et formaliter facit iniustum nisi volens ita nec patitur nisi nolens. Actio enim ut actio procedit ab ipso agente, passio ut passio est ab alio ; unde non potest esse idem agens ac patiens sub eodem respectu. lamvero principium pro­ prium agendi in homine est voluntas, et ideo proprie homo facit quod volens facit, secus actjo humana non esset ab eo ut agente ; — et proprie patitur quod praeter voluntatem suam patitqr, secus pateretur a seipso volente et agente, et sub eodem respectu esset patiens et agens ; quae omnia repugnant. Ergo proprie, per se et formaliter iniustum nullus facere potest nisi volens, nec pati nisi nolens. — Per accidens tamen et materialiter potest quis iniustum vel facere nolens, si praeter intentionem operatur, vel pati volens, sicut cum aliquis plus alteri dat sua voluntate quam debeat. Itaque » si formaliter loquamur, facere potest aliquis iniustum intendens iniustum facere, et tamen alius non patietur iniustum quia volens iniustum ; — et e converso potest aliquis pati iniustum, si nolens id quod est iniustum patiatur, et tamen ille qui hoc facit ignorans, non facit iniustum formaliter sed materialiter tantum » (ad 3). Ne autem axioma praedictum perperam intelligatur, notandum est non quemlibet consensum ex parte domini sufficere ut formalis iniuria non habeatur. Itaque : 1) Scientia debet esse immunis ab errore qui, si agnosce­ retur, per se a consensu dando retineret. 248 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Ita patitur iniuriam, qui in emptione rei vitiosae consentit sed errat per dolum vel fraudem, et fortasse vel simplicem eius ignorantiam. Pariter infert iniuriam, qui pecuniam obtinet ab eo cui falso persuasit se officium magni momenti illi praestitisse. 2) Consensus debet esse omni ex parte plenus, scii. a) ex parte motivi omnino voluntarius et liber, et nulla ex parte involuntarius, nullo involuntario mixtus ; unde non sufficit consensus quem aliquis dat invitus aut qui per violentiam aut metum est extortus : in quantum enim aliquo modo non vult et non consentit, habet unde patiatur, unde iniuria ipsi fieri potest. Ita debita libertate caret viator qui mortis metu pecuniam latroni porrigit, aut operarius qui necessitate coactus, salarium accipit minus quam ex iustitia debeatur, aut indigens qui mu­ tuatur pecuniam sed cum fpenore usurario. b) ex parte voluntatis, non mere permissivus quo quis tolerat iniuriam, sed positivus, qui illam revera admittit. Ita martyr, qui iniuriam patiendo tolerat et condonat, aut opprobrium exoptat, non eo ipso de iure suo cedit, sed requiritur actus quo illud positive abdicat, c) ex parte obiecti, qui totum et omne ius cedit : in quantum enim non cedit vel etiam nec cedere potest, in tantum iniuria subsistit. Non plenus consensus illius est qui in duello occidi consentit, aut mariti qui consentit ut alter Uxore sua adulterio abutatur, aut clerici qui renuntiat privilegio canonis : iuribus enim de quibus agitur plene renuntiare non potest, cum de iis non habeat plenum dominium. In tali casu potest forsan homo iuri vel saltem eius usui renuntiare in quantum est ex parte sui, et si id faciat, sub hoc respectu ipsi iniuria formaliter non fit quia non amplius patitur; non autem potest renuntiare iuri in quantum est ex parte Dei, aliorum, Ecclesiae aut reipublicae, quibus semper iniuria infertur1. i. Moderni plures dicere solent hisce iuribus nullo modo renuntiari posse, atque renuntiationem esse invalidam ; unde solent limitare prin­ cipium ad consentientem quoad iura quae abdicare potest.Quod tempore Lessii iam quidam innominati tenuerunt, de quibus ait : « Quidam doctores hanc regulam limitarunt ad ea in quibus iure naturae cedere possumus, ut in fama et honore et aliis bonis externis quorum sumus domini. In his enim sçienti et volenti non fit iniuria, quia cum haec Subsint nostrae dispositioni, hoc ipso quod volumus his spoliari iure nostro nos privamus et illud in alterius collocamus arbitrio. Secus est DE JUSTITIA ET IURE 249 246. Principium II. Domino irrationabiliter invito non fit iniuria· — Dominus non censetur rationabiliter invitus quando tenetur non esse invitus seu consentire, et quidem ex debito stricto et rigoroso. Si enim ex sola charitate vel debito morali obligetur dominus,alteri non stricte et perfecte debetur sed solum imperfecte, ac proinde illud stricte et rigorose exigi nequit. Et quamvis non servans charitatem non rationabiliter agat, agit tamen rationabiliter in eo quod velit ut alter non arripiat ipso invito. in aliis quorum non sumus domini sed custodes tantum, ut in vita et membrorum integritate, in coniuge, in prolibus, et similibus in quibus iuri nostro cedere non possumus. In his enim proprie iniuria, ei cui ipsa commissa sunt vel obnoxia, fit si perimantur vel laedantur, etsi id ipso volente fiat. Verum id quod diximus est magis consentaneum modo usitato loquen­ di : nemo enim qui volens in corpore laesus fuerit ab aliquo vel coniugem alteri violandam dederit, sibi iniuriam factam aut de iniuria conqueri poterit (Ius radicale non potest amitti, sed iuris usui potest renuntiare). — Deinde ipsa doctrina est Aristotelis, Etb. V, c. 9, ubi ostendit neminem sponte pati iniuriam, etiam si possit sponte laedi et damno affici, quia ad illud requiritur ut invitus patiatur. Neque solum id intelligit in iis quae subsunt nostrae dispositioni ut in fama et divitiis, sed etiam in aliis in quibus iuri nostro cedere non possumus, ut in vita et membris, quod ex initio capitis constat ubi in Euripide adducit exemplum eius qui matrem rogantem et volentem interficit. Confirmatur. Nam idcirco nemo sibi ipsi iniuriam facere vel a se iniuriam accipere potest, quia non potest a se invitus pati. Non enim fieri potest, ut quis sibi damnum inferre velit et simul nolit a se pati. Idem, docet S. Thomas, q. 59, a. 3, ad 2. Nec obstat quod quis in illis iure suo cedere non possit, ac proinde ius illud quod habet ut in illis non laedatur permaneat, quia permanet solum materialiter : sicut enim potest esse iniuria materialis ex parte ignorantis, ita etiam ex parte eius cui irrogatur. Potest tamen esse iniuria formalis respectu tertii qui non consentit ».Ita Lessius, de lustitia et lure, 1. III, c. 7, dub. 2, n. 13. Quod confirmari potest ex Vermeersch : « à. Nihil repugnat quin voluntas qua admittitur iniuria sit iussio vel consensus talis qualem habere solet praecipuus auctor actionis, puta te iubere ut alter occidat. Porro prjncipalis auctor actionis omnem actionis reatum, ac proinde iniuriae malitiam, si quae fuerit, participare debet. Aliunde tamen constat quod nemo possit sibi facere iniuriam... b. Non permanet actu ius ultra quam ratio fertur iuris, quae est ut servetur personalis hominis independentia. Sed haec plane servatur, quamdiu protegitur proprietas hominis aliquatenus inviti ; intacta autem manet per omnem actionem cui aliquis libere consenserit... Ergo actio huiusmodi non adversatur iuri actu permanenti » Quaestiones de lustitia, q. 4, c. 2.a. r.Conf.etiamBilluart,diss.6, a. 2.—Obiiciturprop.57damn. ab Inn. XI. Resp. : Ut vitetur damnatio, satis est affirmare adulterium hoc etiam in casu esse contra bonum prolis et sacramenti ; et ex his capitibus specie differre a fornicatione, ita ut circumstantia adulterii debeat declarari in confessione. 250 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 247. Principium III. Sola intentio initista non con­ stituit iniuriam. — Ad iniuriam enim requiritur non solus animus nocendi seu interna voluntas, sed etiam opus externum iniustum seu iuris laesivum. Unde intentio iniusta non facit iniuriam, nisi opus externum iniustum vere causet, et id ex reali influxu oriatur voluntariae actionis de se causantis iuris laesionem. Hinc : 1) Sola intentio determinare non potest opus externum in­ differens ut sit vel non sit nocivum ; intentio tamen actus externi ulterioris iusti vel iniusti illud opus indifferens facit esse inchoa­ tionem iusti vel iniusti. Ita qui rem amissam sumit vel rem furtivam emit intentione eam domino reddendi, iuste agit ; si vero animo eam retinendi, iniuriam committit. 2) Opus de se alteri nocivum, ad quod aliquis positive ius habet, non est iniustutn etiamsi ex intentione iniusta fiat. Iudex qui reum damnat ex odio ut illi eiusque familiae noceat, aut ille qu; in legitima defensione aggressorem vulnerat ex odiq, non est iniustus, licet peccet contra charitatem, quia ius habet ad damnandum vel se defendendum. 3) Opus nec materialiter laedens ius alterius, non est iniustum si fiat ex intentione nocendi. Iniuste non agit privatus qui ex pravo nocendi animo non extinguit incendium, atit auxilium non concedit, quia ad id stricto iure non tenetur. 4) Imo opus materialiter iniustum, cuius aliquis solum est conditio, vel occasio, aut causa per accidens, etiamsi ex intentione iniusta nocendi fiat, nondum est formaliter iniustum quia ipse illud non vere efficit, cum non per se ex actione sua sequatur. Intentio enim iion mutat efficaciam causae. Ita qui ab avaro aufert rem exigui valoris, ut ille ex tristitia moriatur, reus non est mortis realis sed solius pravae intentionis. CAPUT IV. DE DIVISIONE IUSTITIAE. 248. Iustitia dividitur in varias partes. — In virtuti­ bus, praesertim cardinalibus,distinguuntur partes intégrales, subiectivae et potentiales. Intégrales sic vocantur ad simili­ tudinem partium integralium corporis sine quibus corpunon est perfectum, et ideo sunt conditiones, actus, dispos sitiones sine quibus actus vel usus alicuius virtutis non est perfectus.— Subiectivae sunt illae in quas dividitur virtus sicut genus in species — Potentiales dicuntur ad similitu­ dinem potentiarum animae quae potestatem ab anima DE IUSTITIA ET IURE 25I habent sed non totam eius potestatem ; et ideo sunt habitus qui in aliquo cum virtute cardinali conveniunt sed in alio a perfecta illius ratione deficiunt. Vocantur etiam virtutes adnexae, in quibus aliquo modo sed deficienter inest ratio propria alicuius virtutis, Quaenam sint illae variae partes pro virtute iustitiae nunc est declarandum. QUAESTIO PRIMA. DE PARTIBUS INTEGRALIBUS. S. Th. ΙΙ-Π, q. 79. 249. In omni iustitia duae sunt partes intégrales : declinare a malo, non quocumque, sed alteri (sive particulari, sive societati) nocivo ; et facere bonum, non quodcumque, sed alteri debitum, Quae duo requiruntur ad perfectum actum iustitiae (sive generalis sive particularis) ut quis simpliciter et perfecte sit iustus. Probatur : Ad iustitiam enim pertinet aequalitatem constituere et servare in his quae sunt ad alterum. Constituit autem aliquis aequalitatem iustitiae, faciendo bonum i. e reddendo alteri quod debetur ; conservat vero aequalitatem iustitiae iam con­ stitutae declinando a malo i. e. nullum nocumentum alteri in­ ferendo. Notetur autem declinare a malo non importare negationem puram seu meram omissionem, scii, non facere malum (id enim non est actus virtutis), sed motum positivum voluntatis repu­ diantis malum. Et hic actus est imperfectior et secundarius iusti­ tiae, sine quo non potest esse alter : facere bonum, qui est actus principalis et iustitiae completivus. 250. Hae partes integrates ipsi iustitiae sunt pro­ priae. — Licet omnis virtus a malo declinet et bonum faciat, haec duo tamen in sola virtute cardinali iustitiae realiter distinguuntur, et ideo solius iustitiae sunt partes intégrales. Probatur : Aliae virtutes sunt circa passiones, in quibus bonum facere est attingere medium virtutis (v. g. sumere cibum in debita quantitate) et eo ipso vitare sive excessum sive defectum ; et ideo in illis virtutibus facere bonum idem est ac vitare malum. E contra iustitia non est circa passiones, sed circa operationes 252 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS et res exteriores in quibus alteri debitum redditur : in his autem aliud est facere aequalitatem, et aliud est aequalitatem factam non Corrumpere. Iustitia enim obligat ad reddendum debitum secundum aequalitatem ; haec autem obligatio potest duplici modo violari distincto : a) non reddendo id quod debetur ; b) debitum redditum auferendo. Primo modo si quis reddit debitum, facit bonum ; si secundo modo, declinat a malo. Unde haec duo in sola iustitia realiter distinguuntur. Aliis verbis : iustitia ad duplex bonum tendit : a) negative non auferre alienum ; b) positive redder·» debiturn. Dum autem facit alterutrum, iam constituit medium virtutis. Nam V. g. dum solvit debitum, potest quis peccare per defectum si minus solvit quam debet, et per excessum si plus solvit ex bonis quibus ipse indigeat. Et dum non aufert alienum, servat medium iam constitutum. Et ita qui non aufert alienum, iam actum facit iustitiae, sicut ille qui solvit debitum. Unde sunt duo actus distincti. 251. Peccata opposita. — Declinationi a malo oppo­ nitur vitium speciale quod vocatur transgressio i. e. actio contra praeceptum negativum, sicut operationi boni op­ ponitur omissio quae importat praetermissionem boni non cuiuscumque sed boni debiti. Haec aliquo modo materialiter fiunt in omni specie pec­ cati, quia in omni specie peccatum est contra praeceptum divinum, sicut etiam omittit bonum debitum. At sunt peccata specialia contra iustitiam (legalem aut particula­ rem) si formaliter fiunt, quatenus aliquis intendat agere contra praeceptum negativum, praecise quia est facere contra id quod est debitum ; et ita debitum contemnat1 ; — aut omittat aliquod bonum praecise quia hoc est debitum. Quae duo sunt realiter distincta, sicut duae partes iustitiae quibus opponuntur. Sic autem sunt peccatum speciale dupliciter : a) « Uno modo secundum quod opponitur ad genera pecca­ torum opposita aliis virtutibus : sicut enim ad propriam ratio­ nem iustitiae legalis pertinet attendere ad debitum praecepti, ita i. Non tamen confundenda est transgressio ut speciale peccatum, cum inobedientia formali. Obedientia respicit praeceptum, ut est a superiore, quia bonum est subiici superiori ut tali ; iustitia legalis respicit praeceptum, ut bonum commune procurans et propter bonum commune lege debitum, non considerato an superior praecipiat. Unde inobedientia formalis est contemptus praecepti ut lati a superiore j transgressio est contemptus praecepti ut praecepti seu debiti. DE IUSTITIA ET IURE 253 ad propriam rationem transgressionis pertinet attendere ad con­ temptum praecepti » (q. 79, a. 2). Et ex adverso « bonum sub ratione debiti proprie pertinet ad iustitiam : ad legalem quidem, si debitum accipiatur in ordine ad legem divinam vel humanam ; ad specialem autem (seu particularem) iustitiam, secundum quod debitum consideratur in ordine ad proximum. Unde eo modo quo iustitia est specialis virtus, etiam omissio est speciale pec­ catum distinctum a peccatis quae opponuntur aliis virtutibus» (a. 3). Et quamvis omissio Opponatur omni virtuti quia bonum cuiuslibet Omitti potest, tamen « directe opponitur iustitiae,.. : non enim est omissio boni alicujus virtutis nisi sub ratione debiti, quod pertinet ad iustitiam » (ad 4). b) « Alio modo » secundum quod sint ab invicem realiter distincta, sicut duae partes intégrales iustitiae quibus oppo­ nuntur. Sic transgressio praecepti negativi « distinguitur ab omissione, quae contrariatur praecepto affirmativo » (a. 2) ; et « eo modo quo facere bonum, cui opponitur omissio, est quaedam specialis pars iustitiae distincta a declinatione mali cui opponitur transgressio, etiam omissio a transgressione distin­ guitur » (a. 3). Ceteris paribus, gravius est peccatum transgressionis quam omissionis : 1) quia facilius est abstinere a malo quam implere bonum ; 2) quia transgressio magis a virtute distat. Contrarium enim magis distat a suo contrario quam simplex eius negatio (v. g. nigrum ab albo plus quam non album). Sed transgressio contrariatur actui virtutis, omissio actus importat negationem ipsius, Ergo simpliciter et absolute loquendo transgressio est gravius peccatum quam omissio, licet aliqua omissio possit esse gravior aliqua transgressione. Ita v. g. violentia transiens minus gravis est quam absentia habitualis amoris aut honoris debiti. QUAESTIO SECUNDA. DE PARTIBUS SUBJECTIVIS. S. Th. Π-Π, q. 58, a. 5, 6, 7; q. 61. 252. Iustitia stricte dicta habet tres partes subiectivas. — Ita enim vocantur diversae species virtutis. Iustitia autem stricte dicta dividitur in duas species : legalem seu generalem (algemeene of wettelijke), et particu­ larem (bijzondere), et haec subdividitur in duas alias : commutativam (ruilende') et distributivam (verdeelendef Et ita tres sunt species iustitiae seu partes subiectivae, et non nisi tres. Probatur : Triplex est species debiti seu iuris reddendi : bonum enim debitum est vel bonum communitatis qua talis 254 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS (bonum commune), quod ipsi reddendum est a privatis personis quae sunt eius membra ; — vel bonum singularis personae quod unicuique reddendum est, sive ab ipsa societate, ■— sive ab aliis privatis personis. Hinc triplex exigitur ordo : ordo partis ad totum — ordo totius ad partem — ordo partis ad partem. Primum respicit iustitia legalis quae ordinat subditos ad rempublicam, secundum iustitia distributiva quae ordinat rempublicam ad subditos, tertium iustitia commutativa quae ordinat privatum ad privatum. Quartus ordo non est possibilis, nec proinde quarta species iustitiae. Iustitia legalis est illa, qua societatis membra ut talia (sive princeps sive subditi) tribuunt societati quidquid ipsi qua tali debetur ad procurandum bonum commune. Iustitia distributiva est illa, qua respublica vel eius praesides communia bona seu munera et onera inter membra communitatis distribuunt iuxta singulorum dotes, merita, facultates et indigentias. Iustitia commutativa est illa, qua homo privatus, vel etiam societas per­ sonam particularem agens, reddit homini privato id quod ipsi ex stricto iure debetur. 253. Tres species iustitiae differunt inter se : i° Ratione obiecti, tum a) principalis, quod est debitum privatorum erga societatem, — vel debitum communitatis erga privatos, — vel debitum privati erga privatum. Porro hoc triplex debitum, secundum S. Thomam, est diversae rationis : « alia enim est ratio boni communis, et boni singularis, sicut alia est ratio totius et partis » (q. 58, a. 7, ad 2), et « alio modo debetur alicui quod est Commune, et alio modo id quod est proprium » (q. 61, a. i, ad 5) ; tum b) secundarii, quod complectitur vel actus omnium virtutum iû quantum ordinabiles ad bonum commune ; — vel distributiones bonorum et onerum ; — vel commu­ tationes inter privatos : quamvis enim distributiones et commutationes pertineant ad easdem res, tamen usus est diversus. 20 Ratione subtecti : a) iustitia legalis est principaliter et quasi architectonice seu directive in principe et rectoribus, tamquam in prae­ cipientibus ea quae ad bonum commune pertinent, in subditis est secundario et quasi administrative, tamquam DE IUSTITIA ET IURE 255 in exequentibus ea quae per rectores et leges constituta sunt ; b) iustitia distributiva est proprie et formaliter in supe­ riore praesidente communibus bonis eaque distribuente, in subditis participative in quantum contenti sunt iusta distributione ; c) iustitia commutativa est in personis privatis. Hinc ille cui debetur et ille qui debet, physice sunt adaequate distincti in iustitia commutativa ; in legali et in distributiva physice non adaequate distinguuntur, sed tantum moraliter, quatenus secundum aestimationem homi­ num et secundum considerationem rationis, alia est persona moralis seu iuridica societatis, alia membrorum. 30 Ratione aequalitatis : A. In iustitia commutativa est aequalitas absoluta rei ad rem (v. g. dati ad acceptum, mercedis ad laborem, rei restitutae ad sublatam), et ideo medium rei accipitur secundum aequalitatem arithmeticam, v. g. 100 ad 100. B. In iustitia distributiva est aequalitas relativa propor­ tionis rerum distribuendarum ad personas quibus sunt distribuendae ; ita quod sicut una persona excedit aliam dignitate aut indigentia, ita etiam res quae datur uni personae excedat rem quae datur alteri : id enim quod a toto debetur parti, tanto maius est quanto maiorem principalitatem (meritum, dignitatem) pars habet in toto. Et ideo medium rei accipitur secundum proportio­ nem geometricam, in qua attenditur aequale non secundum quantitatem sed secundum proportionem, v. g. sicut se habent sex ad quatuor, ita se habent tria ad duo, quia utrobique est eadem proportio. C. In iustitia legali est aequalitas relativa proportionis personae ad communitatem. 254. Conclusio notanda. — Hinc iustitia commutativa per se obligat ad restitutionem, quia restitutio facit aequa­ litatem rei ad rem ; uti constat ex ipsa notione restitu­ tionis quae est alteri reddere rem suam propriam. — Sed idem non probatur pro iustitia distributiva et legali, in 256 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS quantum sunt tales, quia faciunt aequalitatem rei ad per­ sonam vel personae ad communitatem. Bona scii, communia non simpliciter et immediate sunt bona membrorum, ac si essent ipsis appropriata aut debita, velut sua propria et sua possessio (sunt enim bona communitatis), sed tan­ tum sub aliquo respectu et mediate ad eos pertinent, scii, destina­ tione, quatenus in hisce est dignitas aut indigentia ad ea obti­ nenda \ Unde nec est ius completum ad rem: ius strictum ad tale vel tale bonum, nam ista nondum pertinent ad hunc vel illum sed ad omnes ; solum est quoddam initium iuris (ius non strictum), quo sunt debita ratione condignitatis et communitatis cuius sunt partes, in quantum quae sunt totius quodammodo debita sunt partibus12. Item, e converso, bona membrorum tantum mediate pertinent ad communitatem. Bona scii, communitatis sunt propter subditos sed non sunt subditorum ; et e converso bona subditorum aliquando ordinari debent ad communitatem, sed non sunt bona communitatis. — Et ideo in illis bonis, pertinen­ tibus ad iustitiam distrjbutivam aut legalem, restitutio non probatur debita, quia nemo privatur re sua propria. Quod magis confirmatur : a) bonum quod respicit et praecipit iustitia commutativa (scii, unumquemque non carere rebus suis) perseverat possibile et praeceptum, sive antequam haec iustitia violetur auferendo iniuste rem alterius, sive postquam violata fuerit. Posita enim injuria, alter propter factum tuum manet privatus re sua et recta ratio exigit ut per factum tuum haec deordinatio cesset, quod fit per restitutionem ad aequalitatem rei vel aequivalentis. E contra b) iustitia legalis : si enim actus qui debebat ordinari ad bonum commune non fuit ordinatus, iam fit impossibile illum referre,seu ordinationem actus praeteriti reducere ad bonum commun ; alii enovi actus possunt ordinari, non ille. Ad im­ possibile autem nulla virtus potest obligare. Similiter c) iustitia distributiva : hac enim violata, non est possibile restituere rem in pristinum statum, nam ad portionem iustam nullus ius strictum et completum habebat, quia res distributae non erant de bonis alicuius, sed de bonis communi­ tatis ; unde neque illius, qui minus habuit, ius strictum com­ pletum fuit violatum, quia nec re sua propria privatus sensu stricto fuit. Facta autem distributione, uterque acquirit ius stri­ ctum ad suam portionem, nec potest spoliari etiam partialiter sine violatione iustitiae commutativae, et si distributor restituat ex bonis suis privatis, ideo non reparat inaequalem distributionem bonorum communium ; si autem in secunda distributione bono­ rum iniquus distributor velit compensare, violabit in hac secunda 1. Ius ad rem communem non fit ius ad rem privatam· 2. « Sicut pars et totum quodammodo sunt idem, ita id quod est totius, quodammodo est partis, et ita cum ex bonis communibus aliquid in singulis distribuitur, quilibet aliquo modo recipit quod suum est » q. 61, a. I, ad 2. Similiter « pars id quod est totius est ; unde et quodlibet bonum partis est prdinabile ad bonum totius » et potest esse debitum (q. 58, a. 5). DE IUSTITIA ET IURE 257 distributione iustitiam distributivam, et manebit iniusta prima distributio1. Per accidens tamen iustitia legalis et distributive obligant ad restitutionem, si simul laeditur iustitia commutativa, uti saepius fit ; sicut si fiat distributio ex contractu v. g. concursus, aut si iustitia legalis actum iustitiae commutativae praecipiat. 255. Corollaria. — 1. In omni virtute, iusta est commensuratio generalis ad id cui aequari debet, seu mensura rationis ; ad iustitiam proprie dictam aequalitas est arithmetica rei ad rem, quae est pro quovis divite vel paupere, principe vel subditis invariabilis ; — vel geometrica proportionis ad proportionem. 2. Iustitia distributiva secundum se in omni actu directe attendit ad dignitatem et qualitates personae ; e contra iustitia commuta­ tiva solum per accidens et secundum quod res inde diversificatur. Nam, ut ait S. Thomas, q. 61, a. 2, ad 3, iustitia commutativa etiam considerat personam, sed indirecte « in quantum conditio personae facit ad quantitatem rei : maior enim est iniuria si percutiatur princeps quam si percutiatur privata persona. Et ideo conditio personae in iustitia distributiva attenditur secundum se (quatenus per se influit in proportionem rei) ; in commutativa autem secundum quod per hoc diversificatur res » ac proinde per accidens. Cfr. Caietanus in h. 1. 3. « Iustitia legalis attendit ad aequalitatem aliquam ex utraque praedicta temperatam : quatenus enim quaelibet pars dat toti, v. g. quilibet civis civitati, iuxta proportionem virium suarum, quae non in omnibus eaedem sunt, videtur servare aequalitatem proportionis. Sed quatenus quaelibet pars in reddendo toti non debet attendere quid reddat alia ; nec proinde debet servare proportionem inter id, quod alia dat, et id, quod ipsa rependit, sed quaelibet nulla habita ratione aliarum dare debet quantum potest et ab ea exigitur, sic videtur esse quaedam aequalitas quantitatum seu arithmetica ». Ita Goudin, in Philosophia, III, q. 6, a. 2, § i, Notandum tamen, eam, quam primario spectat, esse aequali­ tatem proportionis ; secundario et consequenter tantum aequa­ litatem quantitatis. I. Obiici posset : i° Laesione iustitiae distributivae inducitur in­ aequalitas ; quae debet reparari. Ergo. — R. dist. Mai : inducitur inaequalitas sine iure permanente ad bona quae accipi debuissent, cone. : cum tali iure, nego. 20 Inst. : Qui iniuste praetermissus fuit, ex ipsa iniqua omissione titulum habet ut nova distributione compensationem accipiat. Ergo. — R. dist, : quatenus haec praetermissio relinquit aptitudinem vel prae­ sentem dignitatem ob quam formaliter confertur aliquod bonum, v. g. munus publicum, cone.; quatenus compensatio praetermissionis foret formalis et sufficiens ratio, nego. Si enim post male factam munerum distributionem, candidatus qui erat dignior, ob morbum, senium, etc. minus habilis evaserit (vel si novus insurgit adhuc magis dignus), nihil am expectandum sibi restat. Summa Theologiae Moralis II. — x? 258 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 4. In iustitia commutativa datur contrapassio seu reactio, i. e. recompensatio passionis ad actionem praecedentem, et quidem secundum aequalitatem, ita ut passio recompensata seu reactio sit aequalis actioni et tantum quis patiatur quantum ipse fecerit, ut si percusserit et repercutiatur, si damnum intulerit, in re sua etiam damnificetur, si rem emerit etiam det rem suam. Haec autem recompensatio seu contrapassio non semper ad aequali­ tatem matetialem (seu in eadem specie), sed ad aequalitatem iniuriae est attendenda, v. g. si quis percutiat principem non solum repercutitur, sed multo gravius punitur ; et si furetur, non solum restituere debet, sed et damnum reparare personae privatae ac reipublicae inflictum ; et in commutatione nec semper esset aequale « si quis daret rem suam, accipiens rem alterius, quia forte res alterius est multo maior quam sua » (a. 4). In iustitia distributive autem nulla est contrapassio, quia in ea non attenditur aequalitas rei ad rem vel passionis ad actionem, sed secundum proportionalitatem rerum ad personas. 25®· Animadversiones.— ia Aliqui inter recentiores, post Schmalzgrueber, ponunt quartam iustitiae speciem, scii, vindicativam, qua superiores debitis poenis affligunt subditos reos propter bonum commune. Haec tamen recte ad unam ex supra dictis reducitur : ad commutativam, quatenus infligens poenam prin­ ceps seu iudex ex officio stricto seu quasi contractu tenetur ad iustam punitionem ; — ad legalem, quatenus agit intuitu boni communis ; —■ ad distributivam, quatenus procedit proportione geometrica et poenas gravitati delictorum proportionaliter decer­ nit, imo ad commutativam, si ad damnum alicui illatum aequaliter reparandum punit. In quantum autem apud iudicem vindicta quae­ ritur a privato laeso, in isto est virtus quae moderatur appetitum externae vindictae, at non est iustitia stricte dicta, sed pars potentialis seu virtus adnexa iustitiae commutativae, quia pri­ vatus non stricte tenetur punitionem petere ; — princeps autem aut iudex stricte tenetur punire. 2a Plures recentiores solam iustitiam commutativam habent ut iustitiam stricte dictam1,alias autem dici iustitiam per analogiam: iustitia legalis enim et distributiva non sunt ad alterum perfecte distinctum, quia pars id quod est, totius est, et totum id quod est, partium est. Melius tamen cum S. Thoma dicitur in iis inveniri « propriam iustitiae rationem » (q. 58, a. 5) : societas enim est persona moralis distincta a personis privatis quae sunt sua membra, et habet finem perfecte distinctum, et ideo adest alteritas sufficiens ut inter eos possit esse ordo iustitiae. 3a Iustitia socialis stricto sensu intellecta non est nisi iustitia legalis, quae directe ordinat ad bonum commune seu sociale et reddit debitum communitati. Quidam auctores tamen etiam iustitiam distributivam vocant socialem, sed non recte, quia licet exerceatur a societate, non tamen reddit debitum societati, sed I. Ita, post Lugo, Waffelaert, Pottier, Mechlinienses, Cathrein. E contra Thomistae, et etiam Vermeersch. DE IUSTITIA ET IURE 259 privatis. Sensu latiori et generali omnis iustitia est socialis in quantum nos ordinat ad alterum. Recentius dictum fuit iustitiam socialem esse quamdam iustitiam, ab aliis specifice distinctam, qua diversae classes seu ordines civium sibi invicem partem boni communis tribuere volunt, praesertim sub respectu oeconomico x. — Sed individui, sicut ordines sociales, id velle debent ; quod autem ab ordinibus civium aut ab individuis, circa bona oeconomica aut circa alia diversi generis iustitia exerceatur, est mere materialis differentia ex qua non oritur diversa species insuper cum dicant id for­ maliter fieri intuitu boni communis, ad hoc omnino sufficit ipsa iustitia generalis seu legalis, et aliae virtutes sub effis directione et imperio ; — denique nec est possibilis quarta species iustitiae, ut notavimus n. 2521 2. Ceterum fatente Pio XI, in enc. Divini Redemptoris contra communistas, 19 mart. 1937, « socialis iustitiae est id omne a singulis exigere, quod ad bonum commune necessarium sit ». Et licet proin in suis encyclicis Pontifex multum insistere voluerit, ut inter singulos cives, atque singulas civium classes seu ordines sociales, aequior sit distributio bonorum, — quod de se spectat ad iustitiam distributivam, — sicut etiam quod omnibus stricta iura sua servarentur illaesa, — quod secundum se est iustitiae commutativae, — illa tamen socialis iustitiae non sunt nisi prout necessaria sunt ad bonum commune. 4» Hodiernis temporibus multum loquuntur de iustitia internationali; at ista non est distincta species iustitiae sed ad species enumeratas facile reducitur. Cum enim agatur de debitis inter varias nationes relationibus quas iustitia utique regere debet, nationes considerandae sunt ut personae morales individuae ; insuper societas nationum concipi et considerari potest ut societas quaedam superior ac bonum commune omnium natio­ num. Et ita ipsa est iustitia commutativa quae obligat singulas nationes ad reddendum aliis quod ipsis debetur ; — et si quaedam bona iis obveniant et distribuantur a societate nationum, id secundum regulas iustitiae distributivae fieri debet, sicut e converso, ea quae singulae praestare obligantur nationes et debent erga communem earum societatem ac bonum commune omnium et totius humanitatis, pertinent ad iustitiam legalem. QUAESTIO TERTIA. DE PARTIBUS POTENTIALIBUS. S. Th. II-II, q. 80. 257. Partes potentiates sunt virtutes adnexae quae in aliquo cum virtute cardinali conveniunt, sed in alio a 1. Ita Hentzen, Commentaar op Quadragesimo anno, I, 3' B. 2. Cfr. Kors, Sociale Rechtvaardigheid. 26ο SUMMA THEOLOGIAE MORALIS perfecta illius ratione deficiunt ; unde non habent totam potestatem virtutis cardinalis. Haec scii, versatur circa materiam principalem et difficiliorem, virtutes adnexae circa materiam secundariam minus difficilem, in qua vir­ tutem principalem imitantur. Iustitia ergo versatur circa id quod praecipuum est in operationibus, scii, debitum strictum quod redditur usque ad omnimodam aequalita­ tem ; — virtutes adiunctae circa debitum quod vel non est strictum, vel non redditur ad aequalitatem. 258. Octo praecipuae sunt partes potentiales iusti­ tiae particularis, ut ostendit S. Thomas : Iustitia in hoc consistit quod alteri redditur debitum ad aequalitatem. Sed plures virtutes conveniunt cum iustitia in hoc quod sint ad alterum, quae tamen a iustitia deficiunt : A. tres deficiunt in reddendo debitum, quia non reddunt aequale i. e. non reddunt tantum quantum acceptum est, nimirum 1) religio (cui, supposito peccato, accedit poenitentia) erga Deum ; 2) pietas erga parentes ; 3) observantia erga constitutos in dignitate ; B. aliae deficiunt, quia non reddunt debitum strictum quod ex lege debetur, sed debitum morale quod debetur ex honestate virtutis, sive a) illud debitum sit necessarium ad honestatem morum, vel ratione debentis : 4) veritas, qua quis se alteri exhibet qualis est ; vel ratio­ ne illius cui debetur : 5) gratitudo, qua quis alterum compensat in bonis ; et 6) vindicatio, in malis ; — sive b) sit debitum in quan­ tum solum confert ad maiorem honestatem morum, uti 7) liberalitas, cui affinis est misericordia, 8) affabilitas, et quaedam aliae quae generali nomine vocari aequitas1 possent. Ergo illae virtutes recte dicuntur adnecti iustitiae. Hic, ad 3. Haec aequitas non sumitur in eodem sensu ac epichia, i. quae est aequitas specialis pertinens ad iustitiam legalem. De qua dictum fuit intr. de Legibus, n. 286-287 et infra dicetur, n. 891. SECUNDA PARS. DE IUSTITIA LEGALI. S. Th. Π-ΙΙ, q. 58, a. 5 et 6. 259. Iustitia legalis est virtus quae homines inclinat ad dandum communitati quod ipsi debetur, seu quae actus communi bono debitos ad hunc finem ordinat1. Est virtus specialis, a ceteris distincta, qua quis fertur in bonum communitatis cuius ipse est pars ; per se res­ picit directe, quasi proprium finem ac obiectum, bonum commune, adeoque subditos ad rem publicam ordinat. Reddit ergo debitum communitati qua tali, et eius ob­ iectum formale est specialis honestas procurandi bonum commune. Hoc autem bonum commune est motivum sufficiens ut possit ad illud propter se terminari aliquis actus honestus, ut si quis legem condat aut servet, vel bello serviat, aut tributum solvat propter bonum reipublicae. Ergo est aliqua virtus specialis quae ad illud fertur. Recte vocatur legalis, quia in communitate actiones privatorum per legem ad bonum commune ordinantur2. Etiam dicitur iustitia generalis, non quidem per praedicationem et ratione essentiae, ac si esset omnis virtus aut complexus omnium vir­ tutum ; sed secundum virtutem et ratione materiae, quia tendit ad bonum generale et actus omnium virtutum ad hoc bonum ordinare potest. Differt autem ratione sua formali ab omni alia virtute, quae quamdam cum ipsa habet similitudinem : a) ab obedientia quae agit quia a legitimo superiori est prae­ ceptum ; unde haec intendit parere superiori praecipienti, quin 1. Conferri possunt S. Thomas, in Eth., 1. I ; De Reg. prine., 1. I, c. 14 et 15 ; ΙΙ-Π, q. 58, a. 5 et 6, cum comm. Bannez ; — Vermeersch, Quaestiones de Iustitia; — Michel, La Question sociale et les principes théologiques. Justice légale et charité; — M. St.Gillet, Conscience chrétienne et Justice sociale; — et praesertim A. Pottier, De lure et Iustitia, cuius auditores in schola fuimus, et cuius doctrinam hic grato animo compen­ diose referimus. Vide et Hering, De genuina notione iustitiae generalis seu legalis, in Angelicum, 1937. 2. I-Il, q. 90, q. 2, ad I ; II-II, q. 58, a. 5. 202 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ad bonum commune attendat, iustitia legalis procurare bonum commune, etsi non specialiter praeceptum ; b) a pietate erga patriam : pietas respicit patriam secundum quod est principium procreationis et educationis nostrae, iustitia legalis secundum quod est bonum commune ; porro nihil impedit alterutrum motivum attendere, abstrahendo ab altero ; c) ab observantia quae reddit cultum nonoris et obsequii debitum superiori, dum iustitia legalis reddit debitum communitati; d) a charitate erga proximum : potest enim plura agere ex motivo boni communis etiam ille qui nec Deum amat nec proximum propter Deum ; et e contra ad agendum ex charitate duci, quin specialiter moveatur bono communi. 260. Subjectum iustitiae legalis. — lustitia legalis inclinat membra communitatis, sive superiores sive sub­ ditos, ad reddendum debitum communitati qua tali. Est autem in principe seu superioribus principaliter et quasi architectonice, in quantum per leges ea statuunt et prae­ cipiunt quae ad commune bonum et ad optimam reipublicae administrationem pertinent, ut unusquisque ita se gerat sicut commune bonum reipublicaeque perfectio postulat. Unde leges et statuta principis, et reliqua quae reipublicae rectores execution! mandant, quatenus in eum finem ea dirigunt, ad hanc virtutem pertinent. In subditis inest secundario et ministrative, tamquam mandantibus execution! quae per rectores constituta sunt, dum legibus ad eumdem finem se accomodant. Hinc Aristoteles ait obiectum huius virtutis esse non aequum sed legitimum, seu quod est legi conforme. In principe itaque est principaliter, quia ipsius est gubernare i. e. tnovere in finem; movere ad bonum commune ergo ad ipsum pertinet ut ad causam principalem ; — etiam architectonice, quia princeps in procurando bono communi est causa directiva, quasi architectonica, ac dispositiva. In subditis est secundario, quia sub principe debent conducere ad finem ; — et quasi ministrative, i. e. executive. 261. Materia tractanda. — Primo loco dicendum venit de iustitia legali, quae praestat iustitiae particulari, quia prose­ quitur immediate ipsum bonum commune, dum particularis immediate intendit bonum privatum ; bonum commune autem praestat privato, sicut totum potius est parte. Dicemus autem 1) de bono communi prosequendo, quod est proprium iusti­ tiae legalis obiectum ; 2) de procuratione boni communis ; 3) de defensione boni communis. DE IUSTITIA LEGALI 263 QUAESTIO PRIMA. DE BONO COMMUNI PROSEQUENDO. S. Th. Π-Π, q. 58, a. 5 et 6 ; I-Π, q. 90, a. 2 et 3. 262. Iustitia legalis est homini necessaria qua ordinet actus suos ad bonum commune totius societatis. Homini enim naturale est vivere in societate, quia extra societatem non potest attingere in hac vita finem suum, felicitatem temporalem seu sufficientiam vitae perfectam, nec consequenter beatitudinem aeternam. Atqui homini viventi in societate necessarium est ordinare actus suos in bonum commune : felicitas enim seu sufficientia vitae debet obtineri operationibus singulorum ad invicem coordinatis in illum finem qui omnibus in societate existentibus est procurandus. Ordinare autem actus in bonum commune pertinet ad iustitiam legalem. Ergo homini necessaria est iustitia legalis. 263. Quomodo bonum commune est obtinendum. — Societas non est mera aggregatio sed multitudo organisata. Communitas scii, non est totum mechanicum, co­ alescens ex partibus homogeneis mere iuxtapositis et propter hoc solum sub una connumeratione multitudinis recensitis, sicut accidit in acervo tritici; —sed est totum organicum, coalescens partibus heterogeneis inter se debita proportione aptatis et ad finem unum, ex quo totum speciem et nomen obtinet, coordinatis, sicut accidit in horologio, in arbore, in corpore humano. Unde finis hic obtinetur conspiratione activa singularium partium pro suo modo et pro sua functione agentium. « Totum quod est civilis multitudo,... ait S. Thomas, I Eth. lect. i, habet solum unitatem ordinis, secundum quam non est aliquid simpliciter unum. Et ideo pars eius totius potest habere operationem quae non est operatio totius, sicut miles in exercitu habet operationem quae non est totius exercitus. Habet nihil­ ominus et ipsum totum aliquam operationem quae non est propria alicuius partium, sed totius, puta conflictus totius exercitus, et tractus navis est operatio multitudinis trahentium navem ». Sic viventes in societate aliquando exercent operationes quibus 264 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ad seipsos referuntur aut ad alios privatos; at aliae sunt operationes quibus ad totam societatem immediate referuntur, v. g. quod legem condant vel servent, aut in aerarium publicum debitam partem ex suis bonis unusquisque refundat. Quae operationes specifice distinguuntur, utpote ad bonum diversum ordinatae. 264. Bonum commune dicitur per oppositionem ad bonum privatum : non quidem eo sensu quod excludat bonum privatum, nam in bonum privatum redundat bonum commune ; sed quia bonum commune est quid praestantius et extensius quam bonum privatum et ab ipso specifice distinctum. Bonum commune scii, non est cumulus bonorum par­ ticularium aut mera resultantia ex particularibus bonis ; sed bonum totius collectivitatis, communis felicitas socie­ tatis. Unde « non differunt solum secundum multum et paucum (quantitative), sed secundum formalem differen­ tiam (qualitative et specifice). Alia enim est ratio boni communis et boni singularis, sicut alia est ratio totius et partis » (q. 58, a. 5, ad 1), vel aliud est bonum proprium individui, et aliud bonum naturae humanae ut talis. Bonum commune igitur non est additio bonorum particularium : non enim additio utilitatum individualium oppositarum posset constituere commune bonum quod omnibus inserviat et ex quo hauriendi omnibus ius pateat. Sed est bonum humanum superius, eminentius, licet eius­ dem ordinis. Hoc autem bonum procurandum est in societate : 1) operatione sociali totius, qua scilicet viribus coordinatis conspirent singuli ad commune bonum totius secundum quod lege singulis est praescriptum ; 2) operationibus individualibus singulorum : omnes enim suas operationes, nec solum illas quibus ad alios directe refertur, homini viventi in societate ad bonum commune referre convenit, secundum principium : pars est propter totum. « Omnes, ait S. Thomas, q. 58, a. 5, qui sub aliqua communitate continentur, comparantur ad commu­ nitatem quasi partes ad totum ; pars autem id quod est, totius est ; unde et quodlibet bonum partis est ordinabile ad bonum totius ». DE IUSTITIA LEGALI 265 Hinc quamvis ex omni actu virtutis particularis aliquid in bonum commune refluat secundario et mediate, quatenus bonum partis est indirecte etiam bonum totius ; id tamen est per accidens spectata propria ratione uniuscuiusque virtutis ; et ideo « oportet esse aliam superiorem virtutem, quae (proprie et per se) ordinet omnes virtutes in bonum commune, quae est iustitia legalis et est alia per essentiam ab omni virtute » (q. 58, a. 6, ad 4). Adest obligatio agendi ad bonum commune : 1. specialis, a) si lex positiva aliquid ob commune bonum praescribat ; b) item si in determinatis adiunctis aliquid agere vel omittere sit bono communi necessarium, ut potest fieri pro usu iuris suf­ fragii : tunc ad id obligat lex naturalis ; 2, etiam generalis, qua non solum unusquisque nocere bono communi prohibetur, sed etiam omnes actiones quas ut membrum communitatis ponit, ita agere debet ut ad bonum commune societatis saltem virtualiter ordinentur : pars enim ut pars est propter bonum totius. 265. Bonum commune est communis felicitas temr poralis totius societatis, seu vitae sufficientia per­ fecta, debite subordinata beatitudini aeternae : bene vivere humanum seu harmonica plenitudo bonorum humanorum, bonum humanum in plenitudine et secundum propor­ tionem quae requiritur natura humana, bonum humanum perfectum ut in hac terra haberi potest. Id autem consistit principaliter in bono virtutis humanae, intellectualis et moralis. Cum enim homo sit in potentia ad actum, perfectio seu felicitas hominis est in actu opera­ tionis virtuosae, quae scii, conformis est naturae suae rationali. Hinc essentialiter est in virtutibus illis quae exercendae sunt ad vitam humanam perfectam sive con­ templativam sive activam ; integraliter in reliquis scientiis et artibus ; consequenter in communi amicitia et pace quae connaturaliter ex vita virtuosa sequitur ; instrumentaliter in quadam abundantia bonorum exteriorum, quorum usus requiritur in societate bene constituta. Unde S. Thomas, I-Π, q. 4, a. 7 : « Ad beatitudinem imperfectam qualis in hac vita potest haberi, requiruntur exteriora bona... quasi instrumentaliter deser­ vientia beatitudini quae consistit in operatione virtutis. Indiget enim homo in hac vita necessariis corporis, tam ad operationem virtutis contemplativae quam etiam ad operationem virtutis activae, ad quam etiam plura alia requiruntur quibus exerceat opera virtutis. Cuius ratio est quia omnia huiusmodi bona exteriora vel requiruntur ad sustentationem animalis corporis, 266 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS vel requiruntur ad aliquas operationes quas per animale corpus exercemus, quae humanae vitae conveniunt ». Notandum ad bonum commune non requiri ut immediate omnia et singula membra societatis attingat, sed satis esse si mediate respiciat omnes et per redundantiam, Duplex est bonum reipublicae : unum quod per se et immediate ad usum totius communitatis ordinatur, nec est sub alicuius dominio, ut templa, res sacrae, magistratus, viae publicae, pascua communia, etc. Aliud quod immediate ad bonum privatum ordinatur sed secun­ dario et per quamdam redundantiam in bonum commune ; et quidem dupliciter : a) ex eo quod unaquaeque persona est pars communitatis, bonum cuiusque, dummodo aliis non sit damno­ sum, est in commodum totius communitatis ; unde dicunt expedire reipublicae ut cives sint locupletes et ut nemo male re Sua utatur ; — b) si bonum spectat communem utilitatem civium alicuius ordinis, vel conditionis, vel officii, vel loci, etc. in quantum ad bonum reipublicae pertinet quod diversis ordini­ bus,et conditionibus ac officiis, atque singulis partibus et organis eius sit opportune provisum. Nam, ut ait Leo XIII, « in officiis non paucis neque levibus populo bene consulentium principum, illud in primis eminet, ut unumquemque civium ordinem aequabiliter tueantur, ea nimirum, quae distributiva appellatur iustitia inviolate servanda ». Bonum commune seu vitae sufficientia perfecta obtinetur in societate perfecta. Vita autem cuius sufficientia perfecta est procuranda est duplex : vita aeterna quae per Eccle­ siam Christi est procuranda, et vita temporalis debito modo vitae aeternae subordinata, per civitatem et in civitate educenda ; hinc : 1) Iustitia legalis existit in duplici societate perfecta : in socie­ tate civili scii, et in Ecclesia. 2) Cum autem inter populos relationes fiant de die in diem frequentiores, atque ad vitae humanae sufficientiam perfectam atque pacem communem iam fiant et requirantur pacta internationalia, imo constituta fuerit quaedam societas nationum, iam extendenda est iustitia legalis ad bonum commune nationum ; — imo, etiam extra speciales hodiernas conditiones aut conven­ tiones humanas, universa humanitas videtur consideranda tam­ quam una sub Deo entium rationalium societas, quae regitur naturali ac divina lege1 : si enim nulla esset societas civilis, adhuc esset bonum commune humanitatis prosequendum. Unde bono communi totius humanitatis sunt bona singularum natio­ num subordinanda2. 1. I-II, q. too, a. 5. 2. Ita Fr. de Victoria ; quod etiam admittere videtur Suarez, de Legi­ bus, 1. II, c. 19, n. 9. — Apposite Pius XI, in encycl. Quadragesimo anno 15 maii 1931 : «Imo vero consociatis studiis laboribusque variae DE IUSTITIA LEGALI 267 3) E contra dicendum in communitatibus vel societatibus parti­ cularibus proprie non esse specialem iustitiam legalem, quia istae societates tçndunt ad aliquod bonum particulare, et non respiciunt nec procurant bonum commune a bono totius Ecclesiae vel civi­ tatis specie distinctum, sed modo partiali vel particulari iuvant ad illud procurandum. Unde, cum bonum particulare istarum Societatum sit modus vel pars boni communis totius societatis perfectae, ad ordinandos actus membrorum in commune bonum particularium societatum sufficit communis iustitia legalis. 4) Speciatim non esse in societate domestica, quae aliquid particulare constituit ad particulare bonum membrorum. Non enim est unio personarum distinctarum, sicut cives uniuntur in civitate ; sed unaquaeque persona est quid alterius : maritus et uxor constituunt unum principium generationis et educationis prolis ; filii sunt aliquid patris et matris ; famuli cum et sub hero sunt unum principium operationis ad procuranda necessaria vitae domesticae. Unde in familia non datur bonum commune a bono particulari membrorum specifice et adaequate distinctum. 266. Corollarium. — Cum finis societatis sit ipse hominum finis, atque ipsa perfectio hominis seu vitae sufficientia sit finis ad quem civitas, ex rerum natura, ordinatur, sequitur : 1) Ubi in civitate cives non haberent auxilium ad vitae suffi­ cientiam sibi procurandam, finem suum non obtineret civitas inutilisque evaderet. 2) Ubi sufficientiae vitae procurandae civitas ipsa obesset, contra iustitiam naturalem faceret, ac esset fugienda potius quam appetenda. 3) Ubi multi cives vitae sufficientiam non obtinerent, nec aliud medium forêt ad illam procurandam, civitatem intervenire non solum ius sed etiam officium postulat. QUAESTIO SECUNDA. DE PROCURATIONE BONI COMMUNIS. S. Th. I-Π, q. 96, a. 1, 2, 3. 267. Bonum commune ex multis componitur1, — Principaliter est bonum intellectuale et morale virtutis, instrumentaliter sufficientia bonorum exteriorum quorum nationes id enitantur decet, ut, quoniam in genere oeconomico plurimum inter se pendent ac mutua ope indigent, faustam quandam ac felicem in re oeconomica populorum conspirationem sapientibus pactionibus atque institutis promoveant ». Et infra : « Ipsa vero populorum publica instituta ad boni communis necessitates seu ad iustitiae socialis normam totam humanam consortionem conformare debent ; quo fieri nequit quin etiam gravissima illa vitae socialis pars, quae est res oeconomica, ad rectum et sanum ordinem redeat ». t. I-II, q. 96, a. i. 168 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS usus requiritur in societate bene constituta ad exercitium virtutis. Unde omnia quae ad exercitium virtutis et debitam bonorum copiam conducunt, assumit iustitia legalis tam­ quam materiam propriam. Hinc officium reipublicae non est mere negativum : ordo conservandus, iura, bona ac libertas tutanda, malum existens aut imminens arcendum ; sed etiam positivum : bonum com­ mune promovendum, actione quadam generali qua felicitas collectivitatis oriatur et quasi sponte omnibus diffluat. « Itaque, ait Leo XIII, per quos civitas regitur primum conferre operam generatim atque universe debent tota ratione legum atque institutorum, scii, efficiendo ut ex ipsa conformatione atque administratione reipublicae ultro prosperitas tam communitatis quam privatorum efflorescat1 ». Audiatur S. Thomas2 : «Rex legem igitur divinam edoctus, ad hoc praecipuum studium debet intendere, qualiter multitudo sibi subdita bene vivat. Quod quidem studium in tria dividitur, ut i° quicjem in subiecta multitudine bonam vitam instituat ; 2° ut institutam conservet ; 3° ut conservatam ad meliora per­ ducat. Ad bonam autem unius hominis vitam duo requiruntur : uilum praecipuum, quod est operatio secundum virtutem : virtus enim est qua bene vivitur ; aliud vero secundarium et quasi instrumentale, scii, corporalium bonorum sufficientia, quorum usus est necessarius ad actum virtutis. Ipsa tamen hominis unitas per naturam causatur ; multitudinis autem unitas, quae pax dicitur, per agentis industriam est procuranda. Sic igitur ad bonam vitam multitudinis instituendam,tria requiruntur: i° qui­ dem, ut multitudo in unitate pacis constituatur; 2° ut multitudo, in unitate pacis unita, dirigatur ad bene agendum... ; 3® ... ut per regis industriam necessariorum ad bene vivendum adsit suffi­ cieris copia... Igitur bonae multitudinis institutioni... restat ad regis officium pertinens, ut sit de promotione sollicitus ; quod fit dum in sin­ gulis quae praemissa sunt, si quid inordinatum est corrigere, si quid deest supplere, si quid melius fieri potest, studet perficere». 268* Obiectum materiale iustitiae legalis generatim spectatum est bonum cuiuslibet virtutis, in quantum ordinatur ad bonum commune ; ut ostendit S. Thomas, q· 58, a. 5 : 1. Quod rursus inculcat Pius XI, in enc. Quadragesimo anno, 15 maii 1931 ; I, 2. 2. De Regimine principum, 1. I, c. 15. DE IUSTITIA LEGALI 269 « Omnes qui sub communitate aliqua continentur, com­ parantur ad communitatem sicut partes ad totum ; pars autem id quod est, totius est ; unde et quodlibet bonum partis est ordinabile in bonum totius. Secundum hoc ergo bonum cuiuslibet virtutis, sive ordinantis aliquem hominem ad seipsum, sive ordinantis ipsum ad aliquas alias personas singulares, est referibile ad bonum commune, ad quod ordinat iustitia, scii, legalis. Et secundum hoc actus omnium virtutum possunt ad iustitiam pertinere » legalem. « Et quia ad legem pertinet ordinare in bonum commune,... per eam iustitiam homo concordat legi ordinanti actus omnium virtutum in bonum commune1 ». Ex quibus infertur : 1) ad legislatores pertinere reipublicae non eas solum consti­ tuere leges quae ad iustitiam virtutem cardinalem (ut hodierni plures putant oeconomistae), sed etiam eas quae ad alias virtutes, fortitudinem scii, et temperantiam et ceteras spectant ; 2) falsum atque universae scholasticorum traditioni contrarium esse illud axioma : Status est custos iusti, si intelligatur sensu exclusive de sola iustitia particulari, commutatjva scii, aut etiam distributiva ; sed intelligendum est de iustitia legali, cuius materia est materia omnium virtutum, quarum actus tamen non praeci­ piuntur nisi sub ratione iusti seu debiti ad bonum commune ; 3) consequenter, etiam posse prohiberi omnia vitia ; 4) attamen sicut lex non potest omnes actus singularum vir­ tutum praecipere, ita non praestat cohibere omnes actus sin­ gulorum vitiorum ; sed in materia cuiuscumque virtutis potest praecipere et in materia cuiuscumque vitii potest prohibere ea quae exiguntur a bono communi, secundum quod in determinatis adiunctis pro conditione infirmitatis ac virtutis populi sit possi­ bile2 (I, n. 280). 269. Obiectum materiale iustitiae legalis magis speciatim spectatum in necessitatibus hodiernis indi­ catur a Leone XIII, in encycl. Rerum novarum : « Itaque per quos civitas regitur, primum conferre operam generatim atque universe debent tota ratione legum atque institutorum, scii, efficiendo ut ex ipsa conformatione atque administratione reipublicae ultro prosperitas tam communitatis quam privatorum efflorescat. Id est enim civilis pruden­ 1. Exinde patet legislatorem etiam posse praecipere actus beneficentiae erga pauperes. 2. Cfr. I-Π, q. 96, a. 3, ad 1, et a. 2. 270 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS tiae munus, propriumque eorum qui praesunt officium. Nunc vero illa maxime efficiunt prosperas civitates -.mo­ rum probitas, — recte atque ordine constitutae familiae, — custodia religionis — ac iustitiae, ■— onerum publicorum cum moderata irrogatio tum aequa partitio, — incrementa artium et mercaturae, — florens agrorum cultura, et si qua sunt alia generis eiusdem, quae quo maiore studio provehuntur, eo melius sunt victuri cives et beatius ». luxta Pontificis doctrinam, materia iustitiae legalis sunt : 1. Illi actus qui per leges et instituta ordinati talem reipublicae conformationem et administrationern procurant, ut. ultro efflorescat prosperitas tam communitatis quam privatarum. Cum autem mutius civitatis non in eo sit quod se substituat civibus, eorumque activitatem tollat, sed potius ut in exercenda propria energia atque potestate agendi sic iuventur ut plenam atque perfectam suarum facultatum evolutionem a semetipsis consequantur ; hinc in iis quibus homines aut familiae sibi sufficiunt, intervenire respublica non debet. Persona individua scii, et familia, cum habeant esse et operari independenter a societate civili, habent proprium finem ab ea independentem ; unde « homo non ordi­ natur ad communitatem politicam secundum se totum et se­ cundum omnia sua»1. Hinc societas civilis a) agnoscere iura atque congruam libertatem individuorum atque familiarum ac protegere debet : « non civem, non familiam absorberi a republica rectum est ; suam utrique facultatem agendi cum libertate permittere aequum est, quantum incolumi bono communi et sine cuiusquam iniuria potest » ; b) item agnoscere et tueri debet societates privatas, v. g. sodalitia opificum, nam « privatas societates inire concessum est homini iure naturae ». Unde in iis societatibus tutandis ne qui praesunt civitati se tradant in earum intimam rationem ordinem­ que vitae j quodsi quasdam honestati, iustitiae aut reipublicae saluti manifeste adversas impedire aut dissolvere oporteat, sum­ mam tamen cautionem adhibere necesse est ; c) a fortiori in societates religiosas nihil iuris sibi arrogare nec earum ad se traducere administrationern recte possunt qui praesunt societati, sed eas vereri, conservare et, ubi res postula­ verint, iniuria prohibere debent. 2. Morum probitas et pax. Interest salutis publicae : a) « Florere privatim ac publice mores integros » apud omnes ordines civium, vitia cohiberi, « pacatas esse res et compositas ». b) Propterea debet societas publica intervenire « si quidpiam turbarum impendeat ob secessiones opificum aut ob intermissas ex supposito operas ». c) Item ubi « longinquior vel operosior labor atque opinatio curtae mercedis causam dant artificibus quamobrem opere se i. I-Π, q. 2i, a. 4, ad 3. DE IUSTITIA LEGALI 271 solvant ex composito, otioque dedant voluntario. Cui incommodo usitato et gravi medendum publice... ; qua in re illud magis efficax ac salubre, antevertere auctoritate legum,... amotis mature causis... conflictus ». d) Item cavere debet ne « periculum in officinis integritati morum ingruat a sexu promiscuo, aliisve perniciosis invitamentis peccandi ». 3. Recte atque ordine institutae familiae. Auctoritas publica : a) Debet invigilare ut iuxta dictamina iuris naturalis ac divini res domesticae procedant, ita v. g. ut matrimonia sint indis­ solubilia, in procreanda prole naturalis servetur ordinatio, et pro posse compescantur vitia contra naturam, in educanda prole suo non deficiant officio parentes, necessaria ad hoc non desint, atque ideo sufficientem bonorum copiam valeat paterfamilias acquirere suis, etc. b) Unde « rectum est subveniri publice rebus extremis », « si qua familia in summa rerum difficultate consiliique inopia versetur, ut inde se ipsa expedire nullo pacto possit ». c) Etiam « sicubi intra domesticos parietes gravis extiterit perturbatio iurium mutuorum, suum cuique ius potestas publica vindicet : neque enim hoc est ad se rapere iura civium, sed munire atque firmare iusta debitaque tutela ». d) Item si « naturalia familiae nexa apud proletarios relaxentur » debet intervenire auctoritas publica. 4. Custodia religionis. Curare scii, publica societas debet : a) Ut custodiatur et adiuvetur religio atque colatur Deus. b) Ideo publice tuendum est ut satis commodi concedatur opi­ ficibus ad officia pietatis. c) Atque publice tuendum ut quiescatur ab opere diebus domi­ nicis et festivis. 5. Custodia iustitiae. Civitas publice curet : a) « Sanctam retineri iustitiam nec alteros ab alteris impune violari... lura quidem, in quocumque sint, sancte servanda sunt ; atque ut suum singuli teneant, debet potestas publica providere, propulsandis atque ulciscendis ini uriis. Nisi quod in ipsis prote­ gendis privatorum iuribus, praecipue est infirmorum atque inopum habenda ratio ». b) Propterea debet tueri ne « opificum ordinem herilis ordo iniquis premat oneribus, vel alienis a persona ac dignitate humana conditionibus affligat », aut « valetudini noceatur, opere immodico, nec ad sexum aetatemve accommodato ». In specie : publice tuendum est ne opificis opus quotidianum in plures extrahatur horas quam vires sinant, ut intervalla quiescendi statuantur convenientia pro vario genere operis, temporum atque locorum adiunctis, et opificum valetudine : taliter ut quo multo maior est labor et valetudini gravior, eo sit tempore brevior, ratioque habeatur in tali negotio diversorum anni temporum. Item publice « de pueris valde cavendum ne prius officina capiat, quam corpus, ingenium, animum satis firmaverit aetas ». 272 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Et « certa quaedam artificia minus apte conveniunt in feminas ad opera domestica natas ». At « quod facere enitique vir adulta aetate beneque validus potest, id a femina puerove non est aequum postulare ». c) Debet publice curare et providere specialiter mercenariis, quia nullis opibus suis tutantur ; atque curare ut proletarius « ex eo quod in communem affert utilitatem percipiat ipse aliquid ut tectus, ut vestitus, ut salvus vitam tolerare minus aegre possit. Unde consequitur favendum rebus omnibus esse quae conditioni opificum quoquo modo videantur profuturae ». Hinc leges, quoad potest, providere debent ut, ex mercede sat ampla, opifices ad modicum censum perveniant ex detractis sumptibus comparan­ dum, ac ita tueri ius privatorum possessionum, dum quamplurimi ex multitudine rem habere malint propriam. Quo facto exsurget « certe aequior partitio bonorum ». Quod recentissime commentandum censuit Pius XI, in encycl. Quadragesimo anno, 15 maii 1931 : « Divitiae, quae per incrementa oeconomica-socialia iugiter amplificantur, singulis personis et ho­ minum classibus ita attribuantur oportet, ut salva sit illa, quam Leo XIII laudat communis omnium utilitas seu, aliis verbis, ut immune servetur societatis universae commune bonum. Hac ius­ titiae socialis lege, altera classis alteram ab emolumentorum parti­ cipatione excludere vetatur... « Sua igitur cuique pars bonorum attribuenda est ; efficiendumque, ut ad boni communis seu socialis iustitiae normas revocetur et conformetur partitio bonorum creatorum, quam hodie ob ingens discrimen inter paucos praedivites et innumeros inopes gravissimo laborare incommodo cordatus quisque novit » Quod non solum de dominiis et fructibus terrae est intelligendum, sed etiam de bonis industria humana effectis : « ipsa immanis multitudo proletariorum ex altera parte, ex altera vero quorum­ dam praedivitum ingentissimae opes divitias hac nostra, quam vocant « industrialism! » aetate tam copiose partas, haud recte esse distributas diversisque hominum classibus haud aeque applicatas ». d) InteresSe debet auctoritas publica, pergit Leo XlII,« iniecto concitatoribus freno », ut « ab opificum moribus corruptrices artes, et a legitimis dominis periculum rapinarum, coerceat ». Dominorum in ordine ad bonum commune, declarat Pius XI, « officia sigillatim definire, ubi id necessitas postulaverit neque ipsa lex naturalis praestiterit, eorum est qui rei publicae praesunt. Quapropter quid, considerata boni communis necessitate, eis qui possident liceat, quid illicitum sit in suorum bonorum usu, publica auctoritas, lege naturali et divina semper praelucente, sciscere potest accuratius ». Quo fiet, monet Leo XIII, quod « utcumque inter privatos distributa, inservire omnium utilitati terra non cessat ». Cum autem ultimis temporibus, quidam oeconomicus potentatus ex opum accumulatione penes paucos ortus sit, qui pecunias praesertim teneant et in eis dominentur, a quibus etiam « acriter decertatur de ipso potentatu in rempublicam capessendo, ut eius viribus atque potestate ad oeconomicas congressiones liceat DE IUSTITIA LEGALI 273 abuti », hic potentatus oeconomicus « frenari debet fortiter et regi sapienter », ita quod « severe integreque gubernetur » sociali iustitia et charitate sociali. Eo vel magis quod « ex publicae potestatis et ipsius oeconomiae muneribus offidisque permixtis et foede confusis orta sunt gravissima damna : quale, unum ex summis, abiectio quaedam reipublicae maiestatis, quae cum ab omni studio partium libera et uni bono communi iustitiaeque intenta, veluti regina et suprema arbitra rerum, alte sedere deberet, serva fit, hominum libidini et cupiditatibus tradita et mancipata ». Ita Pius XI. e) Denique in quota salarii opifici frugi et bene morato alendo haud impari statuenda, in quota sit elaborandum hora determi­ nanda, et in similibus causis non importunius se inferat magis­ tratus, sed « satius erit eas res iudido reservare collegiorum aut aliam inire viam, qua rationes mercenariorum, uti par est, salvae sint,accedente,si res postulaverit,tutela praesidioque reipublicae». Hoc ultimum magis explicat Pius XI : « Omni igitur ope enitendum est, ut mercedem patresfamilias percipiant sat amplam, quae communibus domesticis necessitatibus convenienter sub­ veniat. Quod si in praesentibus rerum adiunctis non semper id praestari poterit, postulat iustitia socialis, ut eae mutationes quamprimum inducantur, quibus cuivis adulto operario eiusmodi salaria firmentur... Sed aliud praetereundum non est vix minoris momenti nostrisque temporibus apprime necessarium, ut iis nempe, qui laborare et valent et volunt, laborandi opportunitas praebeatur ». « Etiam ad rem facit recta inter salaria proportio : Quis enim nesciat salaria minus extenuata vel praeter modum aucta, in causa fuisse cur operarii ab opera locanda arcerentur?... Alienum est igitur a iustitia sociali, ut proprii emolumenti gratia et post­ habita boni communis ratione opificum salaria nimis deprimantur aut extollantur : eademque postulat, ut consiliorum et volunta­ tum consensione, quantum fieri potest, salaria ita regantur, ut quamplurimi operam locare convenientesque fructus ad vitae sustentationem percipere possint ». 6. Onerum publicorum cum moderata irrogatio tum aequa parti­ tio, tributorum praesertim atque militiae, secundum capacitatem respectivam subditorum, conformiter ad praecepta iustitiae distributivae. 7. Incrementa artium et mercaturae : artes tum liberales tum mechanicae colantur atque proficiant, et augeantur mercaturae ita quod rerum utilium sufficiens quantitas omnibus offeratur non nimio pretio comparanda, fraudibus, usuris atque iniquis conventionibus praetermissis. 8. Florens agrorum cultura, ita quod omnes, imprimis ipsi agricultores, de fructibus terrae, quantum ad vitae convenientiam requiratur, percipere possint. 270. Limites inter quos interveniendum est in his Summa Theologiae Moralis II. — 18 274 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS omnibus materiis, determinantur ipso fine seu causa inter­ veniendi : « fines, ait Leo XIII, eadem, quae legum poscit opem, causa determinat ». Propterea : 1. « Non civem, ut diximus, non familiam absorberi a republica rectum est : suam utrique facultatem agendi cum libertate per­ mittere aequum est, quantum incolumi bono communi, et sine cuiusque iniuria potest ». Quod Pius XI recentissime applicuit variis ordinum coetibus et consociationibus : « Sicut quae a singularibus hominibus proprio marte et propria industria possum perfici, nefas est eisdem eripere et communitati demandare, ita quae a minoribus et inferioribus communitatibus effici praestarique possunt, ea ad maiorem et altiorem societatem avocare iniuria est simulque grave damnum ac recti ordinis perturbatio ; cum socialis quaevis opera vi naturaque sua subsidium afferre membris corporis socialis debeat, nunquam vero eadem destruere et absorbere. Minoris igitur momenti negotia et curas, quibus alioquin maxime detineretur, inferioribus coetibus expedienda permittat suprema rei publicae auctoritas oportet ; quo fiet, ut liberius, for­ tius et efficacius ea Omnia exsequatur, quae ad ipsam solam spec­ tant, utpote quae sola ipsa praestare possit : dirigendo, vigilando, urgendo, coercendo, prout casus fert et necessitas postulat ». 2. Bonum commune est promovendum totius societatis atque singularum partium, ut ostendit Leo XIII i « Iis, qui imperant, videndum ut communitatem eiusque partes tueantur. Commu­ nitatem quidem, quippe quam summae potestati conservandam natura commisit usque eo, ut publicae custodia salutis non modo suprema lex sed tota causa sit ratioque principatus ; partes vero, quia procurationem reipublicae non ad utilitatem eorum, quibus commissa est, sed ad eorum, qui commissi sunt, natura pertinere, philosophia pariter et fides Christiana consen­ tiunt. Cumque imperandi facultas proficiscatur a Deo, eiusque sit communicatio quaedam summi principatus, gerenda ad exemplar est potestatis divinae, non minus rebus singulis quam universis cura paterna consulentis1. Si quid igitur detrimenti allatum sit aut impendeat rebus communibus, aut singulorum ordi­ num rationibus, quod sanari aut prohiberi alia ratione non possit, obviam iri auctoritate publica necesse est ». 3. In malo arcendo, « non plura suscipienda legibus, nec ultra progrediendum, quam incommodorum sanatio, vel periculi depulsio requirat ». I. Idem iam hàbet S. Thomas, de Reg. prine. I, c. 12 in fine : « Rex se suscepisse hoc officium cognoscat ut sit in regno sicut in corpore anima et sicut Deus in mundo » ; et c. 15 ab initio : « Rex, sicut dominio et regimini quod administratur per sacerdotii officium subdi debet, ita praeesse omnibus humanis officiis et ea imperio sui regiminis ordinare ». DE IUSTITIA LEGALI 275 Itaque in regenda societate, media via tenenda est inter socialismum qui libertatem individuorum tollit et omnia a Statu definire contendit, et individualismum seu liberalismum qui Statum ex solis individuis componi existimat, sublatis intermediis consociationibus, ita quod, ait Pius XI, « fere soli remanserint singulares homines et res publica, haud parvo ipsius reipubljcae detrimento, quae, amissa forma regiminis socialis susceptisque oneribus omnibus, quae deletae illae consociationes antea per­ ferebant, negotiis et officiis propemodum infinitis, obruta est atque oppressa ». 27I· Animadversio. — Status civilis, a quo in praedictis materiis et limitibus est interveniendum, est Status quicumque, non autem prout sub forma speciali in tali vel tali populo existit : interventionis enim motivum nequaquam est qualitas aut forma particularis Status, sed ipsa rerum naturalis exigentia. Unde Leo XIII : « Rempublicam hoc loco intelligimus non quali populus utitur unus vel alter, sed qualem et vult recta ratio naturae congruens, et probant divinae documenta sapientiae ». Qui textus s. Pontificis non posset eo sensu intelligi, prout aliqui vellent, quod solus Status interveniat idealis et qui iam sit perfectus. Talis interpretatio contrariatur ipsi obvio sensui ; atque ipsi rei naturae, nam a) interventio de qua dictum est, officium est derivatum a rerum natura, et propterea injpraescriptibile ; — b) si vera foret interpretatio quam reficimus, nullum opus fuisset ut Pontifex hanc partem remedii a Statu exigeret, siquidem Status perfectus iam ea omnia praestat quae s. Pontifex revocat praestanda ; — c) in vanum quoque locutus esset, sis quidem nunc nullibi in orbe terrarum existit de facto talis Statuperfectus. Accedit talem interpretationem opponi doctrinae communi Scholasticorum. QUAESTIO TERTIA. DE DEFENSIONE BONI COMMUNIS SEU DE BELLO. S. Th. II-II, q. 40. 272. Bellum est medium defendendi bonum commune civitatis contra extraneos hostes : publica nempe armorum susceptio, reipublicae tuendae vel vindicandae causa .Quod definiri potest : congressio vi et armis inter duas aut plures nationes ; vel pugna multitudinis seu reipublicae cum multitudine seu republica extranea, ad bonum commune publica auctoritate suscepta. Differt : a) a rixa, quae fit privato nomine et est paucorum vel singulorum contra paucos vel singulos, nec semper cum armis ; 276 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS b) a duello, quod est certamen cum armis, sed singulare, non multitudinis, et instituitur ex condicto ; c) a seditione, quae est tumultus seu conflictus multitudinis contra principem, aut contra politicam societatem ad quam pertinet, seu pugna multitudinis contra multitudinem in eadem communitate ; unde est quasi bellum civile. Hinc S. Thomas, q. 42, a. 1 : « Bellum proprie est contra extra­ neos hostes quasi multitudinis ad multitudinem ; rixa autem est unius ad unum, vel paucorum ad paucos ; seditio autem proprie est inter partes unius multitudinis inter se dissentientes, puta cum una pars civitatis excitatur in tumultum contra aliam ». Bellum aliud est offensivum quod instituitur ad vindi­ candam vel compensandam iniuriam ab altera gente illatam ; — aliud defensivum quod sustinetur ad vim iniustam vi repellendam, nempe aggressionem ab altero principe vel regno factam, seu ad propulsandam iniuriam quae hic et nunc infertur. Ordinario offensivum geritur ab illo qui primus incipit hostili­ tates ; non tamen semper, quia aliquando apparens agressio nihil aliud est quam necessaria defensio. 273. Principium I. Bellum iuste suscipi potest ; ad quod triplex requiritur conditio : auctoritas supre­ mae potestatis civilis, causa iusta, et recta intentio1. A. Probatur ia pars : Bellum est quandoque iustum et licitum, si pro aliquo populo unicum sit medium ad vindicanda iura propria magni momenti, aut ad defen­ dendam propriam existentiam. Unde a) etiam Deus bellum aliquando praecepit atque Scriptura nonnumquam probavit. Cfr. Gen. XIV ; Ex. XVII ; Deut. VII, i. De bello, praeter S. Thomam 1. c. cum comm. Caietani et Bannez, conferri possunt Fr. de Victoria, Relectiones morales, 1. IV, de iure belli ; — Suarez, De Charitate, in II-II, q. 40 ; — Grotius, De Iure belli ac pacis; — Pufendorf, De Iure naturae et gentium; — Van der Pol, Le Droit de guerre d’après les théologiens et les canonistes du moyen âge, 1911 ; La Guerre devant le christianisme, 1912 ; La Doctrine scolastique du droit de guerre, 1919 ; — Michel, Questions théologiques du temps présent : I. Questions de guerre, 1918 ; — Strattman, Weltkirche und Weltfriede, I925 (neerl. versum) ; — La société internationale, a 4 prof. Insulensibus editum 1928 : I. La doctrine par le P. Delos, ch. 5 : la guerre ; — Bulletin catholique international, in quo periodico plura legi merentur, uti v. g. Flajolles : Que disent nos manuels sur le droit de guerre, 1930 ; — Delattre, La religion et la paix; — Conclusio conventus theologici Friburgensis de Bello 1932, in Docum. de Vie intell. t. X ; — Deux façons d’envisager la paix, in Vie intell. t. XIV, 1932 ; Regout, La doctrine de la guerre juste, 1935. — Etiam Benedictus XV, in prop, pacis t aug. 1917. DE IUSTITIA LEGALI 277 XXIII ; Num. XXI, XXV ; los. I, VI, VIII, X ; I Reg. XV ; II Reg. VIII ; Hebr. XI, 29 sq. ; b) ita habet communis doctrina Patrum et theologorum, contra Manichaeos et Quakeros omne bellum damnantes ut illicitum, contra Wicleffistas et Erasmum illud interdicentes Christianis, et contra Luther prohibentem adversus Tureas bellare, cum Deus per illos iniquitates nostras visitet. Cfr. Ambr., de Off., 1. I, c. 40 ; August., c. Faust., 1. 22, c. 74 ; Greg., 1. I epist., 72 ; c) ipsa Ecclesia bellum pro recuperanda Terra sancta decrevit. B. Probatur 2a pars. Tres requiruntur conditiones : 1° Auctoritas supremae potestatis civilis, tum quia privata persona, aut auctoritas non suprema, potest ius prosequi in iudicio superioris iudicis, et ideo non eget bello in propria causa, tum quia ad eam non pertinet primo bonum commune procurare aut convocare multitudinem, quod in bellis oportet fieri. « Cum autem, ait S. Thomas, a. 1, cura reipublicae commissa sit principibus, ad eos pertinet rempublicam civitatis, vel regni, seu provinciae sibi subditae tueri. Et sicut licite defendunt eam materiali gladio contra interiores perturbationes, dum malefac­ tores puniunt,... ita etiam gladio bellico ad eos pertinet rempu­ blicam tueri ab exterioribus hostibus ». Quia, notat Billuart *, « hoc ipso quo inter principes qui non habent superiorem unus offendit alterum, offendens fit offenso subditus, hoc sensu quod offensus possit, offendentem punire iuxta mensuram iniuriae ». — Auctoritas aliquando residet in principe solo, aliquando in principe simul cum assensu coetus legislativi. 2° lusta causa proportionata gravis atque necessaria, cui per nullum pacificum medium mederi possit, seu necessitas boni communis : « Bellare non est voluntatis sed necessi­ tatis ». Cum autem ingentia, praesertim nostris temporibus, damna causare bellum natum sit atque utrique parti esse nocivum, requiritur causa gravissima : iniuria nempe accepta cuius reparatio vel depulsio haberi alio modo non potest, quaeque tam gravis est ut ingentibus malis quae bellum affert praeponderet. Nam ad salvandum bonum potioris ordinis, aut ad vitandum maius malum, etiam ipsa communitas cedere iure stricto debet. Ad bellum tamen defensivum, sufficiunt conditiones iustae defensionis, quae cum moderamine inculpatae tutelae est ini. De Charitate, diss. 7, a. 3 278 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS stituenda12 . Ad pifensivum vero, « unica et sola causa iusta inferendi bellum est iniuria acceptaa », iniuria gravis illata et non reparata nec alio modo reparanda. In specie causa esse potest : iniusta invasio aut detentio provinciae vel civitatis ab hostibus ; graves iniuriae sive ipsi nationi, sive legatis, sive civibus illatae quas obstinate extera gens reparare renuit ; recuperatio gravis debiti, iurium magni momenti tuitio, vel necessariorum ad existentiam ; neutralitatis, ut aiunt, vel foederis iniusta violatio, aut auxilium datum hosti iniusto ; necessitas opem ferendi confederate vel alteri populo iniuste oppresso, unde damnata prop. 62 Syll. : «Proclamandum est et observandum principium quod vocant de non interventu » ; religio vel ius praedicandi evangelium ab aggressoribus tuenda contra infideles, docente S. Thoma, q. 10, a. 8 : « fideles Christi frequenter contra infideles bellum movent, non quidem ut eos ad credendum cogant,... sed propter hoc ut eos compellant, ne fidem Christi impediant ». — Non autem sufficiunt diversitas religionis aut desiderium convertendi infideles ad veram fidem, ampliatio proprii imperii, singularis progressus aut cultura superior nationis quae alias superet, imminuenda potestas principis vel nationis vicinae ne nocere possit (illicitum est homines occidere ne possint nocere), propria gloria, ius convenientiae, celebritas nominis, aut privatum bonum principis vel eius familiae, beneficium altiorem civilisationem etiam incultis aut barbaris impertiendi. Si tamen territorio ampliore gens omnino indigeat, ut si plures habet cives quam nutrire valeat, et adsint regiones parum excultae ob incolarum pauci­ tatem, ignorantiam aut pigritiam, non iniustum videtur mediis pacificis occupare territoria pene vacua, indigenis tributa aequa compensatione, quia terra ad subsistentiam omnium destinatur ex iure naturae primario ; quod ius, etiam moderata vi, si necesse fuerit, licitum est tueri. Causa autem oportet sit a) deliberata seu maturo prudenti examini subiecta,consultis etiam viris probis et iuris internationalis peritis ; b) moraliter certa, tum quia secus dubium facti exponeret periculo iniustum inferendi damnum, tum quia nemo spoliari aut puniri potest nisi de iniustitia vel delicto certe Constet (n. 91) ; c) necessaria, ita ut prius tententur aliae viae satisfactionis, quibus lis pacifice componatur, legatos mittendo, ad mediatores vel arbitros recurrendo, quoties id absque dedecore fieri potest ; quodsi offendetis offerat plenam satisfactionem, offensus tenetur ex iustitia eam acceptare : cessante enim causa iusta, bellum fit iniustum. 3° Recta intentio iustitiae et boni communis, « qua scii, intenditur vel ut bonum promoveatur, vel ut malum vitetur ». Non ergo ex odio, vana gloria, privata vindicta, 1. Cfr. nfra, in. 361. 2. Fr. de Victoria. Relectiones, de iure belli, n. 13. DE IUSTITIA LEGALI 279 nocendi cupiditate, ulciscendi crudelitate, libidine domi­ nandi, implacabili animo est bellum gerendum, sed amore boni communis. Finis itaque belli est pax seu tranquilitas ordinis. Hinc S. Thomas, a. 1, ad 3 : « Etiam illi qui iuste bella gerunt, pacem intendunt ; et ita paci non contrariantur, nisi malae, quam Dominus non venit mittere in terram, ut dicitur Mt. X, 34. Unde Augustinus dicit ad Bonifacium (ep. 205) : Non quaeritur pax, ut bellum exerceatur ; sed bellum geritur ut pax acquiratur. Esto ergo bellando pacificus, ut eos quos expugnas, ad pacis utilitatem vincendo perducas ». 274. Principium II. Ad iuste et licite gerendum bellum etiam iustum servari debent tum ius naturale, tum statuta vigentia iuris gentium et pacta internationalia. — Non enim facienda sunt mala ut eveniant bona. Hinc a) in bello iusto omnia sunt licita quae necessaria vel apta sunt ad finem obtinendum atque iure permittuntur : qui enim ius habet ad finem, ius habet ad media. E contra b) quae interdicuntur vel inutili^ sunt, non possunt adhiberi sine iniuria, ac proinde damnum ita illatum est reparandum. — Iure autem hodierno : A. Valet principium : Non contra privatos cives bellum geritur, sed contra gentem qua personam publicam. Hinc 1) licitum est arces munitas obsidere etaqua aut alimentis privare quo citius se reddant, tormenta contra eas explodere etiam cum periculo indirecte occidendi innocentes, domus priva­ tas, monasteria, ecclesias diruere quando iis utuntur hostes ad se defendendos, moenia civitatis destruere, etc. in quantum necessaria aut utilia ad hostes vincendos et de licentia ducis ; — non autem fontes vel puteos inficere veneno, aut venenatis armis uti, quia haec crudelia sunt et non necessaria : modus scii, bellum gerendi oportet sit humanus, ab omni saevitia et feritate recedens ; 2) pugnantes et in armis existentes licitum est armata vi reddere innocuos, et ad hoc vulnerare, imo si necesse sit, directe occidere, non tamen hostes iam captos (nisi ex judicis sententia gravioris criminis probarentur rei) ; -r- a fortiori illicitum est directe occidere aut in captivitatem redigere legatos, aut obsides (etiamsi in mortem consenserint, quia non sunt propriae vitae domini), aut innocentes, uti praesumuntur esse pueri, mulieres, senes, clerici, religiosi, mercatores, etc. non armati et ad bellum nihil conferentes, aut peregrinos vel extraneos ; 3) licitum est civitatibus vel regionibus captis, ob impensas 28ο SUMMA THEOLOGIAE MORALIS belli, taxas imponere incolarum opibus proportionates, atque ab iis requirere necessaria ad exercitus sustentationem ; — non tamen, ex iure recepto, urbem captam tradere exercitui in prae­ dam, aut in bello terrestri bona privatorum usurpare sine neces­ sitate aut aequa compensatione, e contra in bello navali ; a fortiori omnino illicitum est spoliare aut sumere bona hospitum, extraneorum, aut Ecclesiae ; 4) insidias hostibus struere et strategematibus uti ad illos superandos est licitum, v. g. fuga simulata, aggressione ficta, signis deceptivis, secretorum exquisitione, etc. ; — non autem licitae sunt proditiones, violationes pactorum vel et verae pro­ missionis, aut fraudes quae nulla praecaveri possunt prudentia, uti fontes veneno inficere, sicarios subornare qui occulte truci­ dent, etc. ; 5) repressalia sunt periculosa et facile praebent occasionem gravioribus malis ; — licita tamen esse possunt, sed exclusive de praecepto principis, ubi de illata iniustitia constet, satisfactio aliter haberi non possit, et exerceantur in personas reas vel in bona nec excedatur iusta compensatio. B. Bellum non est inchoandum antequam fiat belli formalis denuntiatio, quam praecedere debet monitum ulti­ matum, i. e. intimatio de instante suscipiendo bello nisi talis vel talis debita conditio impleatur. Sic ultima hosti datur opportunitas reparandi iniuriam illatam, atque exteris intra fines territorii commorantibus, tempus intra quod Sibi suisque bonis providere possint. C. Hoste devicto et pacem rogante, aequae sunt condi­ tiones statuendae et moderatae, sine duritie aut animo nocendi. Ut enim notat Fr. de Victoria1, victor de con­ ditionibus pacis pronuntiare debet, non quidem ut victor vel ut accusator aut hostis, sed tamquam aequus iudex et secundum iura ac merita causae ; easque dictare conditiones quibus internationalis ordo restituatur, iustitiae nimirum et cooperationis, ita quod bonae victorem inter et victum relationes denuo sint possibiles. Iniquum igitur est con­ ditiones duras aut onerosas nimis imponere, aut ruinam vel destructionem adversae nationis adducere. Possunt tamen exigi in bello iusto : iusta satisfactio iuris ob quam bellum fuit indictum ; — indemnitates pro belli sumptibus necessariis et damnis, sed possibilitati et viribus devicti propor- r. O. c., ic fine. DE IUSTITIA LEGALI 281 tionatae ; — etiam moderatae cautiones pro securitate, si necesse sit. Tractatus pacis, cum ad bonum commune initi fuerint na­ tionum, omnino servandi sunt, nisi iniustitia laborare mani­ festissima certo probentur ; quod facile non est. 275* Corollaria, — 1. Qui sine iusta causa bellum indicit, graviter peccat : imprimis et formaliter contra charitatem, quia pacem turbat quae est charitatis effectus ; simul tamen contra iustitiam, propter iniusta damna quae bellum natum est inferre. 2. Bellum per se et ex natura sua non potest esse iustum ab utraque parte, scii, materialiter seu objective, quia ius non potest competere nisi uni vel alteri, cum circa idem non sint iura contraria ; potest tamen esse ab utraque parte iustum subiective et formaliter, sed per accidens ex invincibili ignorantia aut bona fide. 3. In dubio de iustitia causae, recurrendum est ad amicabilem compositionem seu transactionem, vel ad arbitrium aliorum, maxime S. Pontificis, aut ad tribunal internationale pacis vel societatem nationum ; — quodsi altera pars recursum reficiat vel sententiae ab arbitro latae parere recuset, iam habetur iniuria certa ob quam, si proportionata sit causa, bellum gerere sit licitum. 4. In bello iusto, duces et milites ex praecepto vocati vel legi­ time conducti, communitati defendendae inservire tenentur etiam cum periculo vitae : id enim postulat bonum commune. Unde deserere non possunt ; et per se desertores ad castra redire tenentur ; qui autem ad hostes fugerent eis auxiliaturi, proditores essent rei gravissimi criminis. 5. Milites, — non ita docti et theologi, — ordinarie non valent de iustitia belli iudicare, nec tenentur pro posse de ea inquirere, nisi contrarium videretur valde probabile, sed praesumere possunt illud esse iustum. In dubio etiam positivo de iustitia belli, subditi iussi vel antecedenter inscripti possunt et tenentur militari, quia praesumptio stat pro superiore praecipiente ; — non subditi, aut non iussi vel non conducti, sed libere militantes, qui sponte bellare volunt, non possunt dare nomen, nisi moraliter certi de iustitia belli, ne scii, periculo se inficiant graves iniurias inferendi. 6. In bello patenter iniusta, nulli, nec subditi nec extranei, belligerare possunt ; quia forent iniustitiae cooperatores. Hinc ex bello recedere debent ; quodsi absque gravi periculo nequeant, solas actiones de se indifferentes exercere possunt, sed a pugna et hostilibus actibus abstinere debent, et se tradere militi hostili quem fuga vitare non valent : hoste autem huic non annuente sed et nihilominus aggrediente, iam videtur ipse fieri iniustus aggressor contra innocentem, ac proinde iste tunc vitam defendere probabiliter potest. 282 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 7. Hodie, ob maiorem eorum securitatem atque commune bonum, stricte prohibetur ne homines mere privati, durante bello se immisceant rebus bellicis aut arma surripiant ; ac huius statuti transgressores se exponunt gravissimis poenis, etiam mortis, quae non iniuste infligitur. 276. Animadversiones. ■— 1. Hodie, propter institutam inter phires gentes societatem nationum,et ob pactum internatio­ nale quod bellum extra legem ponit, iam rariores sunt casus in quibus bellum fiat aut offensivum sit licitum et iustum. Non tamen est impossibile,quia nationes, sicut libere ingrediuntur, ita libere exire possunt societatem nationum, nec omnes conflic­ tus ipsi subiici debent ; pactum autem internationale non est ab omnibus gentibus conclusum aut ratum habitum ; et etiam fieri posset quod aliqua natio sententiae arbitrae se nollet subiicere. Attamen, ob nova ista adiuncta, a) iam facilius erit de iustitia aut iniustitia belli iudicare, et, bello indicto, frequentiores erunt casus de fuga aut abstentione licita aut obligatoria ; — b) subditi iam facilius exigere possunt a gubernantibus quod conflictus arbitris subiiciatur ; — c) vel etiam quod expensae militares et numerus militum notabiliter minuantur, cum extra omnem pro­ portionem necessitatum fuerint aucta et multiplicata1. 2. Clericis et religiosis militari, quod iure naturali et divino minus convenit, iure ecclesiastico stricte est interdictum (can.141), nisi urgenti necessitate, aut nisi ab Ecclesia sit dispensatum (a. 2). Interesse tamen bello possunt ut pugnantibus adsint spirituali, aut corporali, auxilio (ad 2) ; imo hortari eos possunt ut in bello non certe iniusto pugnent pro patria (ad 3): in iudjcando tamen de hac re sint prudentes. 3. Diebus festis, sicut ab operibus forensibus, ita et a bello est abstinendum, maxime propter publicam inquietudinem quae retrahit a cultu divino ; nisi tamen adsit necessitas (a. 4). 4. Principes et duces ex officio curare debent disciplinam militarem et cohibere rapinas, furta, incendia, stupra, etc. secus tenentur ad restitutionem in solidum cüm militibus 5 isti autem singulatim, nisi iniustitias ex vera conspiratione intulerint. Vide infra, n. 316-317. i. Aiebat Benedictus XV, in propositionibus pacis, ia aug. 1917 ad principes belligerantes directis : « Tout d’abord le point fondamental doit être, qu’à la force matérielle des armes soit substituée la force morale du droit ; d’où un juste accord de tous pour la diminution simultanée et réciproque des armements, selon des règles et des garanties à établir, dans la mesure nécessaire et suffisante au maintien de l’ordre public en chaque État; puis en substitution des armées, l’institution de l’arbitrage, avec sa haute fonction pacificatrice, selon des normes à con­ certer et des sanctions à déterminer contre l’État qui refuserait soit de soumettre les questions internationales à l’arbitrage soit d’en accepter les décisions ». TERTIA PARS. DE IUSTITIA COMMUTATIVA. 277. lustitia commutativa respicit commutationes in quibus aequalitatem debitam constituit et servat ad alterum. Commutationes autem seu operationes quibus transfertur aliquid de uno in alterum, aliae sunt involuntariae, aliae voluntariae. Hinc dicemus i° de actu iustitiae commutativae quo aequalitas debita constituitur vel redditur, scii, de restitutione ; 20 de iustitia et iniustitia in commutationibus involun­ tariis ; 30 de iustitia et iniustitia in commutationibus voluntariis. Sectio A. DE PROPRIO ACTU IUSTITIAE COMMUTATIVAE SEU DE RESTITUTIONE. S. Th. Π-ΙΙ, q. 62, a. 1. 278. Quid git restitutio. — Restituere, secundum etymologiam, est quasi iterato statuere, et ideo est repositio personae vel rei in pristinum statum. In praesenti agitur de sola restitutione rei. Latiore sensu et improprio restituere est reddere quodcumque alteri debetur ex iustitia com­ mutativa, solvere quodcumque debitum ex iustitia com­ mutativa solvendum, v. g. ex contractu, quia res alteri debita iam censetur eius esse ; proprio et stricto sensu est iterato statuere aliquem in possessionem vel dominium rei suae, et sic praecipue locum habet in rebus exterioribus quae manentes eaedem ab uno posspnt ad alium devenire. Cum autem quaedam res ablatae iam non possint reddi et iterato possideri ab aliquo, ut vita, oculus erutus, mem­ brum abscissum, restitutio, sensu derivato, etiam includit 284 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS huiusmodi damni illati recompensationem : extensum scii, fuit nomen ad actiones et passiones « quae pertinent ad reverentiam vel iniuriam alicuius personae, seu nocumen­ tum vel profectum » (a. 1, ad 2), et quae non manent realiter sed tantum in effectu vel corporali, uti laesio corporis, vel intentional! in cognitione hominum, uti infamatio et minoratio honoris. Restitutio, sensu proprio intellecta, definiri potest : actus iustitiae commutativae quo secundum aequalitatem rei ad rem alteri redditur quod ab eo vel volente vel invito est acceptum. Dicitur : i° actus iustitiae commutativae, quia ex violatione alterius virtutis ut talis (charitatis, religionis, obedientiae, etiam iustitiae legalis et distributivae) non oritur obligatio resti­ tuendi, nisi per accidens, si simul violetur iustitia commutativa, cuius est aequalitatem servare cum iure stricto alterius ; 20 quo alteri redditur : restitutio debet fieri alteri ab illo qui tenet aut laesit, et ita differt a recuperatione vel recompensatione quam quis sibi facit, quamvis haec restitutioni aequivaleat eiusque obligationem tollat; 30 secundum aequalitatem rei ad rem, nam si non redditur tantum quantum ablatum est, damnum non reparatur et aequalitas non restituitur ; 40 id quod ab eo vel volente vel invito est acceptum, i. e. res ad quam alter ius habet ut reddatur sive in se, sive saltem in aequivalemi ; et sic distinguitur restitutio a satisfactione, quae respicit non rem sed personam, et a solutione debiti, qua conceditur res diversa. Fit autem, secundum S. Thomam, dupliciter : « quando res unius ab alio habetur vel per voluntatem eius sicut in mutuo (aut commodato) vel deposito ; vel contra eius voluntatem sicut in rapina vel furto » (a. 1). Hinc duplici titulo oritur obligatio restitutionis : a) ex re aliena accepta seu ex mera eius possessione etiam non iniusta ; b) ex iniusta acceptione qua res subtrahitur alteri etiamsi sit inutilis accipienti ; seu ex dannificatione iniusta. Oportet autem damnum sit iniustum, quia si iuste, v.g. auctoritate DE IUSTITIA COMMUTATI VA 285 publica, vel necessaria defensione, vel iuris proprii usu damnum inferatur, nulla est restitutionis obligatio. Hinc etiam definiri potest restitutio : actus quo res aliena redditur vel damnum iniuste illatum reparatur. Non ergo est iniustitia radix restitutionis, sed inaequalitas ex parte rei. Nam obligatio restituendi potest adesse sine iniustitia commissa ; e contra data iniustitia, non oritur, si ista non est damnosa. 279. Restitutio est actus proprius iustitiae commu­ tativae. — Nam : 1) « Restitutio ablationi opponitur. Sed ablatio rei alienae est actus iniustitiae circa commutationes. Ergo restitutio eiusdem est actus iustitiae quae est in commutationibus directiva» (S. Th., a. i) ; 2) « Restituere nihil aliud esse videtur quam iterato aliquem statuere in possessionem vel dominium rei suae ; et ita in restitutione attenditur aequalitas iustitiae secun­ dum recompensationem rei ad rem, quod pertinet ad justitiam commutativam » (ibid·) ; 3) « Ad justitiam commutativam, ait Billuart1, pertinet constituere aqualitatem rei ad rem, inter datum et accep­ tum, inter damnum et compensationem. Atqui hoc fit per restitutionem. Ergo est actus iustitiae commutativae ». Et sane haec tamquam proprium obiectum habet bonum aequalitatis rei ad rem,ita ut quisque habeat quae sua sunt iure stricto, et nemo sine re sua et huius fructibus maneat. Hoc autem bonum ex iustitia intentum eodem modo obligat post rei acceptionem sicut antea. Ergo sicut iustitia commutativa prohibet, quod alterius res subripiatur ne careat re sua, ita eodem modo prohibet, quod res iam subrepta re­ tineatur vel destructa non reparetur, propter idem motivum, ne alter careat re sua huiusque fructibus ; secus bonum aequalitatis non haberetur, sed inaequalitas qua quis careat re sua. In ceteris virtutibus non est ita : peracta scii, violatione virtutis, non amplius permanet per se motivum quod illa virtus respiciebat, v. g. si laeditur charitas quatenus pauperi in neces­ sitate non succurritur, peracta laesione iam non manet illa neces­ l, Diss. VIII, art. 1. 286 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sitas pauperis nec proinde obligatio charitatis. Per accidens obligatio tnanere potest quatenus perdurat necessitas, attamen charitas tunc non obligat ratione damni illati sed ratione novae instantis necessitatis ; si vero necessitas cessavit, nulla iam est obligatio, quia cessavit motivum quod in casu respicit charitas : sublevamen pauperis. Similiter dicendum est de obedientia et iustitia legali, et de iustitia distributive : si superior praecipit ut hero pbedias, vel si ipse debet talia bona communitatis nunc iuste distribuere, peccatum est si non fiat, non tamen est obligatio ponendi postea simile opus (nisi per accidens praeceptum per­ severet), quia iam non potest praeceptum datum impleri vel transacta distributio talium bonorum fieri justa (n. 254), et ideo non permanet idem motivum virtutis. Itaque omnibus aliis virtutibus violatis, non urget obligatio restituendae aequalitatis quia nullum ius strictum completum et permanens alterius laesum fuit circa rem ipsius, et ideo de sola iustitia commutativa valet axioma S. Augustini : Non remit­ titur peccatum nisi restituatur ablatum. 280. Differt restitutio : A. a solutione : t° quia haec non est semper actus iustitiae stricte dictae, v. g. solvimus etiam quae debemus ex voto vel ex charitate ; restitutio autem supponit verum ius, et quidem strictum ; 2° quia oportet ut res quae solvitur a) sit diversa a re pro qua solvitur ; b) nondum possessa fuerit ab eo cui solvitur ; e contra restitutio postulat a) ut eadem quantum fieri potest res restituatur ; β) ut, quantum est ex se, in possessione iam fuerit illius cui restituitur. Unde qui depositum reddit vere restituit, non solvit ; qui pecuniam dat pro re empta, solvit, non restituit ; 3° solutio non tam considerat valorem rei quam conventionem initam ; restitutio attendit valorem rei cui aequivalere debet. Unde fit quod unus plus solvat quam alter pro re aequalis va­ lons, quod fieri non potest pro restitutione iusta. B. a satisfactione : i° quia haec sumitur aliquando in sensu generaliore pro impletione omnis obligationis etiam sine debito iustitiae vel non ex stricta iustitia ; 20 quia stricte sumpta satisfactio respicit personam cui fit satis, quamvis non exhibeat aequivalens debito ; restitutio autem rem quae debet reddi eadem vel, si sit impossibile, saltem aequivalens ; 3° quia satisfactio est reparatio honoris laesi etiam sine damno vel cum damno irreparabili ; restitutio vero est reparatio damni illati reparabilis. Unde potest esse satisfactio sine restitutione v. g. quando satisfacimus Deo pro peccatis aut petimus veniam a parentibus offensis ; similiter potest restitutio esse sine satis­ factione ut in restitutione depositi vel mutui ; potest etiam utraque esse simul, ut cum reddimus rem iniuriose ablatam et simul humiliter petimus veniam. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 287 281, Materia tractanda. — In sequentibus dicemus : i° de restitutionis necessitate ; 2° de radicibus restitutionis, scii, a) de iniusta acceptione, b) de rei acceptae detentione, c) de iniusta acceptione simul et rei detentione, d) de iniusta cooperatione ; 3° de circumstantiis restitutionis : a) de illo çui est restituen­ dum, b) de ordine eorum quibus est restituendum, c) de modo quo sit restituendum, d) de loco ubi sit restituendum, e) de tempore quo sit restituendum ; 4° de causis a restitutione excusantibus, sive a) ad tempus, sive b) in perpetuum. QUAESTIO PRIMA. DE RESTITUTIONIS NECESSITATE. S. Th. II-II, q. 62, a. 2 et 8. 282. Thesis. Restitutio necessaria est ad salutem necessitate praecepti, quod per se obligat sub gravi ad restituendum, in re vel in voto, id quod proximo ex stricto iure debetur. Dicitur A. necessaria, et quidem 1) in re vel in voto : in re quoties id moraliter possi­ bile est, si vero impossibile sit pro tempore, saltem mente concipi debet intentio, i. e. votum seu propositum efficax restituendi quamprimum ; 2) per se sub gravi : sicut enim iniuria per se est sub gravi prohibita, ita eius reparatio per se est sub gravi praecepta ; nisi iniuria damnosa sit levis : tunc enim nonnisi sub levi potest reparatio esse debita. Unde qui restituendo retineret partem quae materiam gravem non attingit, non peccaret graviter eam detinendo ; quamvis tamen etiam pro iniuria levi aut materia parva, sub levi praescribenda sit restitutio ; 3) necessitate praecepti, non autem, nec in voto, neces­ sitate medii, quia restitutio nihil positive confert ad salutem, sed mera conditio est sicut impletio omnis praecepti gravis; B.ad salutem, ita scii, ut sincera contritio et firmum propo­ situm impossibilia sint sine efficaci voluntate restituendi. Probatur A. ratione .· ia pars : Iustitia vetat ne iniuria alicui inferatur vel illata continuetur. Atqui qui non resti­ tuit rem ab altero acceptam aut pro damno illato, quando 288 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS id potest, eo ipso iniuriam causât vel causare non desistit. Ergo iustitia vetat restitutionem omittere. Nam : a) Qui iniuste detinet rem alienam, proximum impedit ab usu rei suae, et sic facit ei iniuriam : detinere scii, id quod alteri debetur, eamdem rationem nocumenti habet cum acceptione iniusta estque aequivalentet furari ; — pariter qui damnum non compensat, illud voluntarie continuat in effectu, et ius alienum violare non desinit. b) Qui non restituit nocet proximo, et ita agit contra praeceptum : Quod vultis ut non faciant vobis homines, nec vos facite illis. c) Recta ratio dictat unicuique suum esse reddendum. Ergo reddendum est illud quod iniuste est acceptum vel iniuste detinetur. 2a pars : a) Peccatum sine sincera contritione et firmo proposito remitti non potest. Atqui sincera contritione caret, qui bonum iniuste possessum vult retinere, quia non retractat peccatum suum ; — nec firmum habet propo­ situm non peccandi, qui damnum a se iniuste illatum reparare pertinaciter recusat. b) Servare iustitiam est de necessitate salutis. Atqui qui non restituit, cum potest, non seivat iustitiam sed eam violat, quia non servat aequalitatem. Ergo restitutio est de necessitate salutis. B. Quod dicunt Scripturae : a) praeceptum restitutionis enuntiatur Exod. XXII, 1-5 et sq.: « Si quis furatus fuerit bovem, aut ovem, et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bovo restituet, et quatuor oves pro una ove... Si non habueritquod pro furto reddat, ipse venumdabitur... 1 Si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena... pro damni aestimatione restituat...» b) Id autem necessarium est ad condonationem, Ezech. XXXIII, 14-16 : « Si... egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque iudicium et iustitiam, et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, vita vivet et non morietur ». c) Unde qui habebantur sancti, aut ab i. Hic dicitur plus restituendum esse quam ablatum, sed id per modum poenae quo effi cacius ludaei a furto deterreantur. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 289 iniustitia sincere volunt redire, valde solliciti inveniuntur de restitutione, v. g. Tobias, II, 21 ; « Videte ne forte furtivus sit (haedus) : reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere » ; et Zachaeus, Le. XIX, 8 : « Si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum ». Unde ait lac. V, 4 : « Ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum in aures Domini introivit ». C. Traditio idem enuntiat et in lure solemniter posuit axioma S. Augustini1 : « Non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum». 283. Obiicitur : Nemo tenetur restituere rem alienam, si dominus est irrationabiliter invitus eo quod detentor rem detineat. Atqui dominus est irrationabiliter invitus, qui praefert bonum suum temporale saluti spirituali proximi, cum ipse proximus sit damnandus si non restituat. Ergo. Resp. : 1) Nego min., quia non tenetur aliquis praeferre salutem proximi bono temporali proprio, nisi in extrema vel gravi neces­ sitate proximus aliter salvari non posset ; hic autem proximus salvari potest, et patitur salutis periculum ex sola perversa sua voluntate. 2) Dist. mai. : si dominus non esse irrationabiliter invitus teneretur ex iustitia vel stricto debito, cone.; si ad id tene­ retur sola charitate, nego. In casu autem, supposito dominum ad id teneri, quod est falsum, teneretur tantum ex sola charitate, et ita iniustitia manet (n. 246). 284. Praeceptum restitutionis secundum formam et sensum verborum est affirmativum, sed implicat secundum rem praeceptum negativum quo prohibe­ mur rem alterius detinere (a. 8, ad 1). Et quidem est primario negativum : praecipit enim reddere rem alterius eo praecise quod rem eam detinere, seu illum ab ea privare, est malum et prohibitum. Unde praeceptum negativum est ratio praecepti affirmativi. Hinc : 1) Restitutio semper obligat et quamprimum fieri debet, secus enim iniuste privatur dominus usu rei suae ; et ideo qui in praesenti restituere non potest, tenetur saltem propositum seu intentionem habere restituendi et simul curare ut quamprimum obligationi satisfaciat, et si totum restituere non valet, partem statim restituat. r. Ep. 54, ad Macedonium. Summa Theologia Moralia Π. — 19 290 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 2) Qui voluntarie restitutionem omittit, peccat toto omissionis tempore ; quia transgreditur praeceptum negativum quod singulis momentis obligat. 3) Attamen qui diuturno tempore rem alienam servat, unüm numero peccatum committit, dummodo semper in proposito perseveret non restituendi ; quodsi illud explicite vel implicite revocet, toties peccat quoties propositum interruptum renovat. Non tamen confessarius de numero peccatorum nimis curet, sed interroget poenitentem quanto tempore rem alienam detinuerit, et utrum in eadem voluntate non restituendi perseveraverit. 285. Corollaria practica exinde a theologis deducuntur pro confessoriis1 ; A. Absolvi non potest 1) qui conscius suae obligationis, sine ratione excusante, rem alie­ nam magni pretii restituere non vult : caret enim vera contritione ; 2) qui absque causa restitutionem differt v. g. usque ad mortem, vel si huic sit proximus et possit commode per seipsum, mandat haeredibus ut restituant : experientia enim notum est id esse periculosum ; 3) qui restituere non valet sed restituendi facultatem sibi comparare pegligit, qualis est qui aere alieno gravatus, inutiles expensas facit ac debita non solvit : tenetur enim curti parcimonia vivere, i. e. non solum superfluos sumptus vitare sed et quoti­ dianos, in quantum pro sua conditione possit, minuere ; 4) qui non vult statim, dum commode potest, restituere notabile debitum totum simul : velle retinere partem notabilem domino rationabiliter invito est actualiter peccare. B. Attamen si poeniteris in bona fide versetur, simulque certo praevideatur monitionem nullo modo esse profuturam, — quod tamen facile praesumi non debet, — monitio omitti potest et absolutio concedi. C. Qui promittit statim moraliter restituturum, prima vice potest absolvi, nisi ex circumstantiis prudenter timeatur deceptio ; opportunius tamen plerumque est quod prius restituere cogatur, si facile fieri possit, ne postea mutet sententiam. — Quod si iam promiserat, praesertim pluries, regulariter non est iterum absolvendus ante restitutionem factam, quia dispositio eius est valde dubia et magnum periculum novae dilationis. 286. De restitutione a moribundo facienda. — Cum moribundo caute agendum est : 1) Si poenitens videatur in bona fide, nec supersit tempus eum de sua obligatione prudenter monendi, aut praevideatur non profutura monitio, omittenda est. 2) Si vero monitio profutura speretur, aut si poenitens versetur in mala fide seu in ignorantia vincibili, fortiter simul et suaviter est monendus de sua obligatione et ad illam statim implendam adiuvandus. i. Cfr nostrum opusculum : De Variis Peccatis in sacramentali con­ fessione medendis, c. n, § B, q. 4. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 291 3) Si obligatio occulta sit nec statim impleri possit, inducendus est moribundus ad pecuniam ipsi cpnfessario seu potius alii viro fideli committendam, ut creditori in secreto remittatur ; vel, si prudenter fieri possit, ad eam summam in testamento eidem creditori relinquendam, omissa restitutionis mentione^ 4) Si obligatio non sit occulta, nec statim impleri possit, efficiat confessarius ut certo adimpleatur sive per haeredes, sive per schedulam creditori tradendam. 287· Animadversio. —« Corrigendus hic est error vulgi putantis animas tamdiu in purgatorio detineri donec restitutio reapse ab haeredibus facta fuerit : nemo enim in altera vita propter haeredum negligentiam poenas subire cogitur. QUAESTIO SECUNDA. DE RADICIBUS RESTITUTIONIS. S. Th. Π-Π, q. 62, a. 4 et 6. 288. Duplex est radix seu titulus ex quo oritur obligatio restituendi : res aliena accepta, et iniusta acceptio ; qui tituli de se separatim existunt, quandoque tamen coniunguntur. i° Ex solo titulo rei acceptae, seu ratione simplicis detentionis tenetur restituere qui rem alienam apud se habet etiam sine culpa, sive altero volente, ut in commodato vel deposito, et tunc detentio fit iniusta si res suo tempore non reddatur ; — sive altero invito, ut si fortuito casu vel facto tertii apud me sit nec sciam esse alienam, et tunc detentio fit iniusta si res non statim reddatur quando apparet esse alienam. Res enim clamat ad dominum, et nullus potest ab altero voluntarie privari re sua contra suam voluntatem, et ideo quando aliquis « habet ultra id quod suum est, debet ei subtrahi et dari cui deest » (a. 6). 20 Ex solo titulo iniustae acceptionis tenetur restituere qui via iniusta rem alienam abstulit, etsi apud ipsum res non remaneat aut etiam destructa sit ac inde ipse nihil habeat ; uno verbo qui alteri iniustum damnum intulit et ita re iniuste privavit : « qui enim damnificat aliquem videtur auferre id in quo ipsum damnificat » (a. 4). — Ratio est quia, licet ipse non habeat plus quam debet habere, alter tamen ex eius iniusta actione habet minus quam debet habere ; unde violavit iustitiam circa rem alterius, quod tenetur restitutione auferre (a. 6, ad 1). 29? SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 3° Utroque titulo simul tenetur restituere qui iniuste rem alienam abstulit et apud se eam habet in se vel in aequivalenti. Inter quos titulos magna est differentia pro praxi no­ tanda ; nam : a) Qui tenetur restituere ratione iniustae acceptionis mançt obligatus ad restitutionem,etiamsi res debita sine eius culpa pereat (nisi forsan apud dominum eodem tempore certo periisset), quia semper manet titulus obligationis, scii, iustitiae violatio, quousque restitutione reparetur ; — e contra qui tenetur restituere ratione rei acceptae tantum, quia si res aliqua sine eius culpa pereat, cessat titulus obligationis, qui est habere rem alienam. b) Qui tenetur ratione iniustae acceptionis debet restituere non tantum rem seu eius valorem, sed et omnes fructus etiam consumptos et omnia damna et detrimenta causata, quia illorum est causa voluntaria et culpabilis ; -— e contra qui tenetur ratione rei acceptae tantum, non tenetur damna reparare quorum causa non est voluntaria, nec fructus restituere, si fuerint bona fide consumpti, et ex iis non factus sit dirior. c) Hinc mensura restitutionis pro iniusta acceptione est quantitas damni illati (benadeeling), pro re accepta quantitas possessionis seu quantum ex re aliena quis possidet vel ditior est factus (bezitting). Articulus I. De Iniusta Acceptione. S. Th. II-II, q. 62, a. 4. 289. Primus titulus restitutionis est iniusta accep­ tio (benadeeling'). — Iniustus acceptor seu damnificator ille est qui voluntarie damnum alteri infert sine iusta causa, etiam absque emolumento, sive physice seu imme­ diate per seipsum, sive moraliter et mediate cooperando alteri. Damnum est detrimentum iniustum proximo alterius actione illatum, sive actu interno ut iudicio temerario, sive actione externa ut auferendo, destruendo, detinendo rem alterius, v. g. furto, fraude, usura, aut non impediendo quod ex iustitia impedire quis tenetur, aut eidem coo- DE IUSTITIA COMMUTATIVA 293 perando.Iamvero «quicumque damnificat aliquem,videtur ei auferre id in quo ipsum damnificat : damnum enim dicitur ex eo quod aliquis minus habet quam debet habe­ re... Et ideo homo tenetur ad restitutionem eius in quo aliquem damnificavit » q. 62, a. 4. 290. Principium generale est : Ut damnificator resti­ tuere teneatur, tres simul requiruntur conditiones, scii, ut actio (vel omissio) sit vere, efficaciter et formaliter iniusta, seu ut causa sit 1) iniuste damnosa, quae scii, damnum rigorose iniustum inferat seu ius strictum laedat, 2) damni efficax, ac 3) culpabilis. 291. Actio damnificativa debet esse vere iniusta, i. e. violare ius strictum alterius ac proinde laedere iustitiam commutativam ; secus non esset iniuria stricte dicta nec obligationem restituendi afferret. Est autem iniusta : i° si auferat vel destruat rem in qua alter habet ius in re ; 2° si quovis modo impediat ne res ab altero habeatur ad quam alter habet ius ad rem; 30 si medio iniusta alterum impediat ab aliquo bono iuste consequendo ad quod ius strictum non habet, quia uni­ cuique ius strictum est ne iniusto medio a bono con­ sequendo impediatur.In hoc casu, non tam ipsum bonum, nisi certo obtineretur, damnificator resarcire debet, sed potius spem illud consequendi quam alteri iniuriose eripuit. Hinc a) ad restitutionem non tenetur qui, dum utitur iure suo, aliis nocet, v. g. qui venas aquarum intercipiendo aut iuste negotiando causa est cur alius minus capiat aut vendat ; qui meris suasionibus, consiliis, precibus alteri suadet ne legatum faciat aut munus conferat alteri qui ius strictum ad id non habet ; qui ab inimicis fugiens alienas segetes conculcat ; b) e contra, tenetur ille (sive advocatus sive iudex) qui credito­ rem impedit ne solutionem debiti obtineat, aut suasionibus indu­ cit dominum ne salarium famulo solvat ; c) a fortiori qui mediis iniustis, scii, vi, fraude, deceptione, calumniis, iniusta secreti divulgatione aut detractione utitur ad alteri nocendum, v. g. qui vi aut fraude impedit ne avunculus in gratiam nepotis aut amici testamentum condat aut notarius illud scribat, qui calumniis divitem prohibet quominus tali pauperi eleemosynas largiatur aut superiorem ne munus alicui digno conferat, qui famulum iniuste diffamando a suo servitio arcet, qui litteras intercipiendo aut calumnias spargendo, in merca­ tura aliis mercatoribus nocet, qui ementito titulo consanguinitatis 294 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS aut servitii praestiti munera, pecunias aut legata extorquet, qui se pauperem fingens, eleemosynas obtinet : hic tamen ordinarie poterit, ex intentione domini, aliis pauperibus restituere, nisi agatur de dono maioris momenti ; d) nonautem tenetur ille qui mediis sive iustis sive iniustis impedit aliquem a consecutione boni illiciti, quod scii, nequeat licite con­ ferri aut acceptari, quia ad illud consequendum nullum omnino ius esse potest, v. g. qui occulta crimina detegendo aut etiam calum­ niando impedit ne munus conferatur inepto aut indigno, qui prodigum virum avertit a donando illi qui se pauperem fingit. 292. Actio damnificativa debet esse efficaciter iniusta ; ad quod requiritur damnum de facto secutum, — et non solum intentum, — et quidem ex actione ut ex sua causa per se, quae scii, in damnum ex natura sua et vi propria influat, et ex qua de se necessario sequatur. Non enim reparare damnum tenetur nisi qui vere sit damni auctor, i. e. qui physice vel moraliter, per se vel per alium fuerit vera eius causa efficiens totalis aut partialis. Ergo non sufficit sola damni intentio, occasio, conditio aut causa per accidens. Hinc restituere non tenetur 1) qui intentione nocendi ponit actum damnosum effectu non secuto: ita quippe aeditur iustitia commutativa affective, non autem effective ius alterius fuit laesum ; 2) qui fuit sola occasio damni, v.g. qui pravis fraudulentiae aut furti exemplis invenit imitatores ; qui furto vel homicidio com­ misso ansam praebuit suspicandi vel puniendi innocentem, etiam si id intenderit, cum non ipse sed accusantes et iudices damnantes sunt vera causa iniustitiae ; ■— nisi tamen aliquem in id exer­ cuerit influxum, ut si ex industria vestibus aut instrumentis alterius usus sit ut iste accusaretur : tunc enim est causa moralis positive movens ad hoc ut alter pro reo habeatur ; 3) qui mera fuit conditio sine qua non fuisset iniustitia commissa : ita qui alteri venenum, arma, instrumenta praebet aut vendit quibus crimen perpetratur ; — nisi tamen eo fine aliquatenus manifestato fieret, vel medium determinate traderetur aut pe­ teretur praecise ad actionem iniustam : tunc enim esset causa partialis cooperans (n. 247,1) ; 4) imo qui solum est causa per accidens, etiamsi damnum intendat : tunc enim actio agentis non habet sufficientem con­ nexionem cum effectu damnoso, sed iste concursu alterius causae producitur cui imputari debet. Ita qui vinum ebrioso propinat ex ebrietate praevidens magnum damnum ; qui leviter vulneravit aliquem qui ex imperitia medici moritur ; qui veneno inficit poculum sed illud pomt in loco remotissimo ad quem inimicus non solet accedere, optans tamen ut bibat, sicuti revera accidit ; qui ab avaro aufert rem exigui valoris, eo etiam animo ut ille ex tristitia moriatur : huius enim mortis non furtum vera DE IUSTITIA COMMUTATIVA 295 causa est sed avaritia. A fortiori qui ostium nqn clauserit ut fur vasa argentea auferre possit, dum iste per fenestram intraverit, quia ex omissione non claudendi ostium non est damnum secu­ tum. Item qui leviter vulneravit aliquem qui ex imperitia medici moritur, tenetur de vulnere, non de morte. Et qui in loco remoto accendit ignem quem ventus ex improviso in segetes coniicit, non est causa per se et responsabilis conflagrationis ; secus si ignem accenderit orto iam vento et incendium praevidens, quia esset quasi conspirare cum vento et illo uti tamquam medio ad nocivum effectum. 293. Actio damnificativa qua talis debet esse for­ maliter iniusta seu culpabilis, — Nemo enim tenetur de actionibqs suis et earum effectibus, nisi sint voluntariae et liberae; unde actus non voluntarius per se nullam obliga­ tionem importat. Sed actio damnificativa quae non est formaliter iniusta et culpabilis, secundum hoc non est voluntaria et libera. Ergo per se non importat obligationem restitutionis. Et sane : a) obligatio restituendi oritur ex re accepta vel ex iniusta acceptione ; sed in casu non est iniusta acceptio, qüia nemo iniuriam facit nisi volens ; b) praeterea restitutio ob iniustam acceptionem est ad instar poenae ; poena autem supponit culpam. Duplex tamen a moralistis distinguitur culpa : 1) moralis et in conscientia (ab aliis vocatur theologica et coram Deo), quae ex deliberatione rationis et libero consensu voluntatis procedit ; de qua supra locuti sumus ; 2) iuridica et coram lege, quae oritur ex omissione diligentiae debitae a lege requisitae; a qua excusant defectus rationis, coactio, casus fortuitus et aliae causae legales, non tamen simplex inadvertentia ; et ideo adesse potest sine negligentia vere culpabili, quo casu dicitur culpa mere iuridica. Lex tamen maiorem diligentiam ob bonum commune requirens iusta est et ideo servanda, quia omnibus civibus pariter favet in securitatem dominiorum, et homines vigilantiores reddit ne damnum aliis inferant. Et ideo licet ad obligationem restitutionis inducendam in conscientia per se requiratur vera culpa moralis, per accidens aliquando sufficit culpa mere iuridica, nimirum i) post sententiam iudicis ad restitutionem cogentis : cum enim restitutio ex culpa mere iuridica sit mera poena, non obligat nisi postquam fuerit inflicta ; 296 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 2) ex contractu explicite vel implicito, ratione specialis obligationis quam aliquis in se assumpsit damnum repa­ randi in quocumque casu, etiam sine culpa morali ; tunc tamen est potius solutio quam stricte dicta restitutio. HinC a) medicus qui eX errore inculpabili praebuit aegroto reme­ dium nocivum, neque peccavit neque ad restitutionem tenetur ; b) confessarius, qui ex errore inculpabili, ab obligatione restitutionis liberavit poenitentem quem de hoc monere non possit, neque peccavit neque ad reparationem damni tenetur ; c) homo, qui prorsus fortuito casu sine ulla negligentia alium occidit, neque peccavit, neque obligatur ad reparationem damni materialis forsan illati1. 294. Obligatio restitutionis mensuratur gravitati damni simul et gravitati culpae, — Hinc : 1) Qui ex culpa gravi causavit grave damnum, obligatur sub gravi ad illud reparandum in quantum ab illo vere fuit causatum. 2) Qui ex culpa sive levi sive gravi causavit leve damnum, obligatur sub levi ad reparandum. 3) Qui ex culpa propter inadvertentiam levi causavit grave damnum, sub levi solum obligatur ad damnum reparandum partialiter, pro rata culpae ; quia ex actu imperfecte humano non potest sequi obligatio gravis aut poena gravis, cum ipsi non sint proportionatae. Ita qui ex ira non plene deliberata graviter aliquem vulneravit, non sub gravi sed sub levi tenetur, nec ad reparandum damnum totale. 4) Qui ex culpa levi cum plena advertentia posita causavit damnum grave quod putat leve, obligatur, saltem sub levi, ad reparandum totum damnum, quia totum voluntarie intulit ac proinde ad illud voluntarie se obligavit ; imo sub gravi, si aliquo modo in confuso periculum gravis damni adver­ terit, quia tunc istud periculum in se suscepit. — Alii tamen dicunt : semper sub gravi, quia obligatio restituendi ex actione plene voluntaria mensuratur quantitati damni. 5) Qui ex culpis levibusmultiplicatis causavit plura damna levia quae simul constituunt unum grave : si ita intulerit uni personae damnum grave, etiam sub gravi tenetur illud i. Cfr. Prümmer, Th. Μ. Π, η. 96. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 297 reparare, saltem si aliquo modo adverterit periculum inferendi damnum grave, ut praesumendum est et fere semper accidit ; — e contra si intulerit diversis personis ita ut nulla grave damnum passa fuerit, sub levi tenetur singula reparare ; nisi magnum bonum a pluribus sublatum adhuc detineat : tunc enim tenetur ratione rei acceptae, Bene autem notat Prümmer1 ex Billuart2 : « Quidquid sit de speculatione huius quaestionis, communiter advertunt cuiusvis sententiae auctores, raro contingere in praxi, quod causetur damnum grave ex culpa veniali ; quia, licet inconsideratio venialis sit frequens in subrepticiis cogitationibus et internis animi motibus..., raro tamen contingit in operibus externis gravis momenti, quae ordinarie statim suum periculum ingerunt et fortius mentem excitant ad sui considerationem, aut saltem ad confusam periculi cognitionem. Unde, nisi certo constet inadvertentiam fuisse Venialem, habenda est in praxi pro mortali, conformis scii, damno, et inculcanda est obligatio restituendi sub mortali ». 295. Obligatio restitutionis ex violatione iustitiae legalis aut distributivae non oritur, nisi per ac­ cidens, si simul laedatur iustitia commutativa v. g. si violetur contractus. Bonum publicum quidem postulat ut munera ac beneficia dignioribus concedantur ; sed isti non habent ius strictum et rigorosum nec completum ad ista obtinenda3. Aliquando tamen simul laeditur iustitia commutativa cum onere restitutionis : i° in distributione officiorum et munerum, si superior prorsus ineptos aut incapaces eligat, v. g. tamquam medicos exercitus, et ita causa sit damni pro societate vel et pro membris, quod erit reparandum : ex contractu tenetur erga societatem ; — non autem si dignos et aptos eligat, sed digniores praetermittat, nisi designatio fiat per modum contractus onerosi seu initi concur­ sus stricte dicti ; 2° in distributione beneficiorum quorumcumque, per modum concursus, scii, a) si concurrens revera dignus iniuste iudicetur indignus et ita iure suo stricto privetur ; quo casu restituendum erit pro rata spe quam secus haberet obtinendi beneficium ; b) e contra si concurrens indignus tamquam dignus admittatur, et ita propter determinatum numerum admittendorum, alius ex­ cludatur dignus ; quo casu damnum isti causatum est repa­ 1. Th. Μ. II, n. 97. 2. Diss. VIII, art. 5. 3. Cfr. Tanquerey, De Iustitia, n. 467-468. 298 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS randum ; c) si, concursu praecise ad hoc instituto ut nominetur dignior, ipsi praeferatur minus digilus, quo casu distribuens restituere debet digniori pro illato damno : tunc enim dignior ius strictum habet ; — non autem si concursus solum institua­ tur ad cognosceridum in genere quinam sint apti et digni ; 3° etiam in distributione onerum, v. g. tributorum : si taxantes minus gravant aliquos et alios nimis, damnum hisce illatum reparare tenentur, quia unusquisque ius strictum habet ne privetur bonis suis ultra debitum, scii, sine necessitate seu iusta causa. 296. Corollaria. — Ex doctrina exposita deducuntur sequentia : A. De causa damni voluntarie aut involuntarie posita : 1) Qui culpabiliter posuit causam damni alieni, si istud nondum fuerit secutum, tenetur culpam suam retractare, et omni modo quo potest impedire ne causa effectum nocivum producat, secus tenetur restituere ; quodsi causam physicam a Se ita positam impedire non potuerit, tenetur nihilominus totum damnum causatum reparare,quia volun­ tarie ponendo causam cuius influxum non sustulit, causa fuit vere, efficaciter et formaliter iniusta damni, si non ex actuali, tamen ex praecedenti voluntate. 2) Qui autem causam damni alieni inculpabiliter posuit, tenetur impedire ne talis causa effectum nocivum producat, modo fieri possit sine incommodo relative gravi i. e. sine aequali aut maiori damno ; secus restituere tenetur sub gravi, quia effectus fit indirecte voluntarius ex omissione iniuriosa, cum unusquisque, quamdiu possit, debeat curare ne actio a se posita alteri noceat. Hinc a) medicus vel pharmacopola qui inadvertenter venenum praescribit vel praebet, et postea id animadvertit, debet pro viri­ bus effectum praecavere ; — qui inadvertenter ignem in foeni acervum aut in silvam iniicit tenetur pro posse ignem extinguere ; — qui ex errore famam proximi graviter laedit, aut nocivum consilium dedit, debet retractare, çtc. ; secus ad repa­ rationem damni tenentur ; b) qui autem venenum alteri voluntarie propinavit, licet postea poenitens antidotum praebuerit sed in vanum, vere est causa mortis ; — qui domum incendere volens ignem domui admovit, etiamsi postea extinguere conetur, vere est causa combustae domus ; — qui proximo ex voluntaria calumnia, etiamsi pro posse retractaverit, damno in temporalibus nocuit, vere est damni causa : isti omnes ad reparationem tenentur. I I DE IUSTITIA COMMUTATIVA 299 B. De damno ex errore causato : 1) Ex errore circa gravitatem damni ; qui ex errore invin­ cibili existimat damnum quod causât minus esse quam sit, tenetur tantum ad restituendum secundum hanc existi­ mationem, quia id solum est voluntarium, nisi tamen totum damnum aliquatenus indistincte seu in confuso praeviderit : ita si famulus alienavit aut destruxit gemmam quam existimat 100 fr. valere dum revera valet 1.000, debet restituere 100, nisi simul cogitaverit esse rem magni momenti cuius valor bene determinari non valeat et ita magni valoris possibilitatem cognoverit. 2) Ex errore circa personam laesam : qui volens damnum inferre uni, infert alteri, ut qui volens incendere domum Petri, incendit domum Pauli, huic tenetur restituere, quia actio eius damnificativa est vere, efficaciter et formaliter iniusta ; — quidquid aliqui dixerint : pro iniuria formali erga primum non esse restituendum quia non fuit ipsi damnosa, nec pro iniuria damnosa alteri illata quia fuit mere materialis. Id enim est mera subtilitas. a) Est enim materialis iniuria in Paulum ut Paulum, sed est formalis in Paulum ut dominum rei destructae ; unde iniuria est contra hominem in confuso, sed in dominum rei, licet ignoretur invincibiliter quisnam sit ille dominus. Et quamvis iniuria personalis fuerit involuntaria, iniuria realis est plene voluntaria, cum quis voluntarie destruat rem quam novit alienam, quod ad culpam moralem et formalem injustitiam sufficit. b) Hinc error non est substantialis, quoad ipsam damnificatiorlem (quod actum a formali injustitiae liberaret), sed mere accidentalis circa actionis damnificativae circumstantias : agens quidem errat circa rei dominum, sed simul novit rem esse alienam quam iustitia auferre vetat, et tamen hanc rem alienam vult destruere. Ex parte scii, intellectus, licet sit error circa personam quae sit, perfecta est scientia de eo quod sit seu quod iniuria ipsi inferatur,— et ideo exparte voluntatis, actus fertur in ob­ iectum malum, laesionem iuris domini cuius res destruitur. c) Unde non refert dicere damnificatorem ita esse dispositum ut damnum Paulo non inferret, si rem ad ipsum, non ad Petrum, pertinere sciret : non enim agitur de eo quod faceret, sed de eo quod voluntarie fecit. Interpretative voluntate non vellet damnum, sed de facto illud vult. Nam error actum tantummodo reddit involuntarium circa personam Pauli qua talem, non circa per­ sonam qua dominum. Quo V I 1 summa theologiae moralis B. Quoad fructus, restituere tenetur i) omnes fructus (naturales, industriales, civiles), deductis expensis, ex re aliena perceptos, etsi dominus eos non percepisset, etiam si fuerint consumpti, quamvis ex iis possessor non evaserit ditior. Res enim fructificat domino : 2) omnes fructus quos dominus legitime percepisset, quamvis possessor eos non perceperit, quia huius damni fuit causa iniusta ; quod tamen non integre est reparandum, sed pro rata probabilitatis lucri cessantis, seu Spei illud consequendi secundum conditionem personarum et negotiorum (q. 62, a. 4) ; 3) omnes fructus ab aliis perceptos, si isti non restitue­ rint, quia huius damni est causa per cooperationem. Fructus autem personae seu solius industriae, qui solum occasione rei fuerunt percepti, non sunt restituendi, utpote fructus non rei sed proprii laboris. Ita restitui non debent : gallinae ex ovis alterius, arbores furto ablatae et jn proprio fundo oblatae, lucrum ex negotiatione vel ludo cum pecunia deposita, quamvis ita agens peccaverit ; sed generarim sufficit solvere pre­ tium ovorum, arbustorum, auctarii legalis, nisi tamen damnum ultra fuerit causatum. C. Quoad impensas, deducere potest 1) impensas necessarias et utiles (a.1381); non autem voluptuarias (a. 1635). Sed ornamenta quae salva rei substantia et sine eius detrimento tolli possunt, sibi retinere potest. Ita nisi aliter statuat lex civilis, qualis est in Anglia et in Stat. Foed. Americae, iuxta quam dominus refundere non debet expensas a possessore malae fidei factas. 304. Quid si res eodem tempore apud dominum periisset ?— Resp : 1° Si res certo periisset eodem moraliter tempore et eadem causa ac perit apud furem, v. g. eodem incendio, terrae motu, naufragio, hostium incursione, vel ex intrinseco DE IUSTITIA COMMUTATIVA 309 rei defectu ut equus e senecta, fur non tenetur ad restitu­ tionem rei, quia non est causa damni efficax, nec peior facta est conditio domini, quamvis tamen alia damna ex iniusta detentione secuta sint reparanda. 2° Si res certo periisset eodem tempore sed non eadem causa naturali, v. g. si duae naves simul pereunt, vel si res perit incendio apud furem dum periisset aqua eadem hora apud dominum, probabiliter non est restituendum, quia nullum exinde damnum quoad rem patitur doniinus ; sicut nec ille restituere debet qui rem consumpserit eo­ dem loco et circa idem tempus, quo ex causa naturali sit certe peritura, ut ex incendio, quia nec ille est causa damni. 30 Si tamen res eodem tempore apud dominum periisset ex alterius iniustitia, eius pretium fur restituere tenetur, quia dominus ex furto damnum patitur : re enim non ablata, alter onus restituendi contraxisset, et ab isto altero dominus eam recuperare potuisset. 40 Si res non periisset eodem moraliter tempore^ fur ad restitutionem tenetur, etsi rem a periculo eripuit : tunc enim res aliquo tempore a fure iniuste detenta fuit. Ita si quis rem salvat, secus incendio vel aquis perituram, restituere tenetur ; potuisset non salvare, sed, si eam sal­ vat, salvat non sibi sed domino. Iure civili gallico (a. 1302, apud multas gentes vigente ; italico, a. 1298; hispanico, a. 457) possessor malae fidei ad restitutionem pretii rei tenetur quocumque modo res in eius manibus perierit. Quae tamen dispositio, quatenus iuri naturali addit, ut poenalis spectari potest clausula, unde non obligat ante sed solum post sententiam iudicis. 305. Quid restitui debet,r si res tempore iniustae detentionis varium habuit valorem? R. Per se summus valor est restituendus, quod certo est faciendum si dominus iniuste hoc augmento privatur, scii. 1. si ipse, cum sit vigilans, rem vendidisset Summo pretio ; 2. si debuit aliam rem aequivalentem summo pretio emere ; 3. si iniustus possessor exinde ditior evasit, v. g. quia res in se crevit ut si vitulus adoleverit, nam res crescit domino ; vel 4. e contra si res deterior facta est et apud dominum non fuisset. Practice tamen saepe difficile erit determinare utrum ita sit. In dubio, solum urgenda est restitutio secundum pretium rei ;i i 310 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS j tempore furti, aut secundum pretium maius quo dominus sibi i aliam comparare debuit. I ! j ! i j j ! 1 I j i Ί i ! ! ; 1 I ■ 1 I ' 306. Possessor dubiae fidei est ille qui ex gravi et vere probabili ratione dubitat, utrum res quam detinet sit sua vel aliena ; unde dubium negativum aut valde leve non reddit possessorem dubiae fidei. Dubia fides potest esse antecedens, si ipsam acceptionem rei praecessit et possessor rem dubia fide accepit ; vel superveniens seu subsequens, si possessor rem bona fide possidere cepit sed post acceptionem rei dubium ortum est. Debet possessor dubiae fidei rem sedulo investigare, et secundum quod iuste vel iniuste agit, reducitur ad possessorem bonae vel malae fidei. 307. In casu dubiae fidei antecedentis : 1° si quis rem occupat a nemine hic et nunc occupatam, de domino tenetur inquirere et facere eodem modo ac dictum est de rebus amissis ; quodsi inquirere negligat, fit possessor malâe fidei, et nihil retineri potest sed totum tradendum causis piis ; 20 si titulo dubio rem aufert et ea spoliat possessorem qui malae fidei npn est, v. g. probabiliter aestimans se ius habere ad partem haereditatis, assimilatur possessori malae fidei et debet rem totam restituere possessori ; quia in dubio melior est conditio possidentis. In casu debuisset recurrere ad iudicem ; 30 si titulo legitimo (v. g. donationis aut emptionis) rem a possessore suspecto acquisivit, dubitans an ille sit vere dominus, saltem pro rata parte dubii (i. e. secundum pondus rationum), restituere tenetur domino probabili, et isto deficiente causae piae : totum retinere nequit quia possessionem incepit sine bona fide et se exposuit periculo possidendi rem alienam ; nec probabiliter totum reddere tenetur, quia certum non est rem esse alienam. Excipe a) si rem acquisivit a possessore bonae fidei et post debitam inquisitionem dubium insolubile manet : tunc enim, licet fortasse propter dubiam fidem in acquirendo peccaverit, potest tamen sese considerare tamquam unum possessorem cum ante­ cessore suo, ita ut possessio in bona fide incepta dici possit, et dubium consideretur tamquam superveniens ; DE IUSTITIA COMMUTATIVA 311 b) si rem emerit aut acceperit animo inquirendi de domino et rem ipsi reddendi statim ac inveniri potest : tunc enim incipit possi­ dere cum bona fide, et rem detinere potest usquedum dominus comparcat. Sed si culpabiliter neglexerit de domino inquirere, et propter neglectam inquisitionem iam impossibile sit dubium solvere, iam aequiparatur possessori malae fidei, et pro rata dubii i. e. iuxta pondus rationum restituere debet domino probabili aut causae piae, eodem modo ac supra dictum est. 308. In casu dubiae fidei subsequentis : orto dubio, veritatem sedulo investigare ex iustitia tenetur, ea diligentia quae rei valori et dubii gravitati proportionetur, secus nt possessor malae fidei. Debet autem 1) ante inquisitionem finitam, rem non alienare nec consumere sed conservare, 2) facta diligenti inquisitione, a) si certo vel quasi moraliter certo constet rem esse alienam, restituere eam debet eodem modo ac possessor bonae fidei ; b) si dubium perseveret, rem potest retinere et de ea disponere, quia in dubio melior est conditio possidentis. Fit itaque rursus possessor bonae fidei; unde re uti potest eamque consumere, sicut pro re amissa dictum fuit, imo Vendere dummodo emptorem de dubio moneat, ne hic decipiatur ; 3) si inquisitionem ex gravi negligentia omiserit, fit possessor malae fidei et tenetur deinceps ob damnum forte oriundum, ideoque a) si dominus postea invenitur, ei totum reparare debet, b) si propter neglectam investigationem iam impossibile sit dubium solvere, restituere tenetur pro rata dubii, dum dubium erat circa ius quod determinatus aliquis homo fortasse in eam rem habuerit : tunc enim ille homo sic privatur probabili aliqua spe rem illam obtinendi ; haec autem spes, pro maiore vel minore dubio, est pretio aestimabilis iudicio prudenti. Generatim S. Alphonsus putat tunc quantitatem restituendam multo minorem esse dimidio rei valore, siquidem bona fide fuerit incepta possessio. Quae itaque restitutio illi homini (vel haeredibus), si cognoscitur, fieri debet ; quodsi cognosci nequit, pauperjbus vel operi pio est facienda. Dicitur : si dubium erat circa ius alicuius determinati hominis ; nam si dubium non erat çirca determinatum sed indeterminate, peccatum quidem propter neglectam investigationem commissum est, et communius censent etiam tunc restitutionem faciendam 312 (i ή ( ί !» fi SUMMA THEOLOGIAE MORALIS esse pauperibus ; quod ergo consulendum est, nam possessor aliquatenus est in mala fide. Attamen res non est omnino certa, siquidem aliqui censent tunc non constare de damno effective illato, cum possessio bona fide incepta fuerit et nemo sit qui possit contra possessorem contendere de re possessa. Articulus IV. £ De Iniusta Cooperatione. I S. Th. IMI, q. 62, a. 7. ÿ 309. Cooperatio iniusta est concursus praestitus actioni iniustae alterius ; est directa et positiva si fiat actione positiva, indirecta et negativa si fiat omissione actionis illius qui iniustitiam impedire potest et ad hoc ex iustitia tenetur. Quae novem modis diversis fieri potest, ut ostendit S. Thomas, art. 7 : Ad restitutionem non solum tenetur aliquis ratione rei alienae acceptae, si rem alienam detinet, sed ratione iniuriosae acceptionis ; et ideo etiam quicumque est causa (physice vel moraliter) iniustae acceptionis tenetur ad restitutionem. Quod quidem contingit... : A. directe, quando inducit aliquis alium ad accipiendum... a) sive ex parte acceptionis, movendo ad ipsam acceptionem, quod fit praecipiendo (1}, consulendo (2), consentiendo expresse (3), et laudando aliquem de hoc quod alienum accipiat (4) ; b) sive ex parte accipientis per recursum (5), quia scii, eum acceptat et auxilium fert ; c) sive ex parte rei acceptae, quia est particeps et quasi socius iniustitiae (6) ; B. indirecte quando aliquis non impedit, cum possit et debeat impedire : vel mutus qui subtrahit praeceptum aut consilium quod impediret iniustitiam (7) ; vel non obstans qui subtrahit auxilium quo posset obsistere (8) ; vel non manifestans qui occultat post factum (9), Non omnes isti modi aequaliter obligant ad restitu­ tionem : « Sciendum... quod quinque praemissorum semper obligant ad restitütionem : i° tussio, quia scii, ille qui iubet est principaliter movens, unde ipse principaliter tenetur ad restituendum ; 20 consensus, in eo scii, sine quo rapina fieri non potest; 30 recursus, quando scii, aliquis est receptator latronum, et eis patrocinium praestat ; ) j I i ! 1 « i ■ , I. ! ’ i. DE IUSTITIA ÇOMMUTATIVA 313 4J participatio, quando scii, aliquis participat in crimine latrocinii, et in praeda ; 50 tenetur ille qui non obstat, cum obstare teneatur... In aliis autem casibus enumeratis non semper obligatur aliquis ad restituendum : non enim semper consilium, vel adulatio, vel aliquid huiusmodi, est efficax causa rapinae. Unde tunc solum tenetur consiliator, aut palpo, i. e. adulator, ad restitutionem, quando proba­ biliter 1 aestimari potest quod ex huiusmodi causis fuerit iniusta acceptio subsecuta ». 310. Principium I. Coopérantes ad restitutionem te­ nentur in quantum efficaciter influunt in damnum, quia tota obligatio restituendi oritur ex influxu in damnum (C. Civ., a. 1382 ; C. Pén., a. 59-63, a. 73) ; et ideo tenentur ad reparationem omnis et solius damni cuius aliquando causa fuerunt iniusta, efficax et culpabilis (prop. 39 damn, ab Inn. XI ; Rom. I, 32). Unde : 1) Ad inducendam restitutionis obligationem, necesse non est actum cooperationis esse conditionem sine qua non existentiae damni, ita ut, si defuisset cooperatio, damnum non extitisset, sed sufficit si actio cooperandi habeat influxum in effectum productum. Ex eo itaque quod etiam sine aliqua cooperatione damnum fuisset ab executore illatum, non sequitur cooperatorem eximi ab obligatione restituendi. Hinc a) si duo conveniunt in cooperando, tenentur ad restitu­ tionem, etiamsi uno tantum operante fuisset vel non fuisset com­ missa iniustitia ; b) non excusatur ab obligatione restituendi cooperator qui reapse influit in iniustitiam, ex eo quod, ipso deflciente, alii fuissent cooperatores. 2) E contra cooperator ad restitutionem non tenetur, si de facto non influat in damnum, quamvis per se eius actio nata sit hunc influxum producere, v. g. si ille cui consilium furandi dederit nullo modo motus fuerit eo consilio, quandoquidem iam per se vel per alios determi­ natus ad agendum : tunc enim consilium mere concomii. Intellige in sensu stricte scholastico, pro unice probabili. ί| i* 314 I SUMMA THEOLOGIAE MORALIS - --------------------------------:--------- --- ■------- ----- tanter se habet, et licet peccaverit contra iustitiam dans illud consilium, nullum tamen intulit damnum nec de facto cooperatus est damno, ideoque ad restituendum aliquid non tenetur. ,( p i > y Ex quibus sequitur : a) si cooperans moveat tantum ad modum iniustitiae, non tenetur ad restituendum nisi ex hac modalitate novum oriatur damnum ; quo in casu de solo damni excessu tenetur ; b) si quis suffragio suo concurrit ad damnum iniuste infe­ rendum, non tenetur ad restituendum si eius suffragium accedat damno ab aliis iam causato, teneretur autem si non praecessissent sufficientia ceterorum suffragia. 7 [ 3) Qui cooperatione sua non ad totum damnum sed ad partem solum damni, partialitate effectus, concursum tribuit, ad illam partem restituendam tantum tenetur. j .i Ita qui, aliis iam rapientibus aut domum incendentibus, etiam aliquid rapit aut aliam partem incendit. 3ii. Mandans (mander ; bevelen of gebiederi) est ille qui negotium suo nomine gerendum alteri committit ; in casu, qui suo mandato expresso vel tacito alterum movet ad dam­ num suo nomine inferendum, scii, tn sui i. e. mandantis gratiam : sive faciat iubendo sive rogando, sive auctori­ tate polleat sive non. ’■ > t 1 Fieri potest vel explicite : imperio, minis, precibus, spe mer­ cedis, aut alio actu positivo quo alter moveatur ad nocendum proximo ; vel implicite : quodam signo, dicto aut facto, quo quis manifestet suam voluntatem, ut si conqueratur quod nemo factam sibi iniuriam ulciscetur, sicut Henricus II, rex Angliae, questum movebat se in regno cum uno sacerdote (quem omnes intelligebarit Thomam Cantuariensem) pacem habere non posse ; — non autem sufficit ut quis solummodo ratum habeat damnum iam antea in sui gratiam illatum, aut alterum ad illud inferendum paratum non impediat, quia vere mandans et causa positiva efficax damni nullatenus est. A. Erga dqmnificatum, mandans tenetur omnia damna reparare quae mandatarius vi mandati proximo intulit, aut quae cum execuiione mandati moraliter coniuncta et ideo saltem in confuso praevisa sunt, ut si mutilatio sequatur ex fustibus, âut si horreo inimici incenso etiam incendatur horreum vicini. Mandans enim est causa principalis et primaria, quae damnum patrat per alium ; executor DE IUSTITIA COMMUTATIVA SIS tantum est causa secundaria et ministerialis quae pro mandante agit. Non tamen tenetur mandans de damnis illatis sed non vi mandati ; scii. 1) si ultra limites mandati fuerunt illata ex malitia mandatarii aut ex errore, modo error propter rei mandatae difficultatem non ex ipso mandato quasi sequatur : in his enim mandatarius nomine proprio, non autem egit nomine mandantis. Ita v. g. si loco percussionis mortem intulerit, aut loco Petri occiderit Paulum 1 2) si mandatum serio et efficaciter fuerit revocatum:, ita quod revo­ catio innotuerit mandatario antequam damnum fuerit illatum : tali enim revocatione mandatum extinguitur, unde mandatarius damnum inferens iam nomine proprio illud patrat, non autem nomine mandantis. Et ideo iste restituere iam non tenetur ut mandans, imo nullo modo, nisi etiam fuerit consulens, aut non obstans : tunc enim teneretur alia qualitate. At a) si mandatum iam revocari non possit, tenetur mandans ex iustitia, cum damno saltem aequali, alio medio uti ad damnum impediendum, v. g. monendo dominum, quia ex iustitia tenetur illud impedire quantum potest , b) si revocatio non innotuerit aut aliud medium adhiberi non possit, damnum vere sequitur ex mandato et est reparandum ; c) si tertius quis revocationem malitiose impediverit, mandanti compensationem debet restitutionis. B. Erga mandatarium, mandans per se non tenetur reparare damna ab eo incursa : qui enim omnino libere et praesertim pacta mercede aliquod negotium gerendum suscipit, in se assumit executionis pericula. Per accidens tenetur mandans de damnis 1) si expresse ad illam indemnitatem praestandam se obligaverit ; 2) si mandatarium moraliter coegerit vi, metu, fraude, aut alio medio iniusto, et damna connexionem habeant cum executione mandati ; exceptis itaque illis damnis quae ex imprudentia vel temeritate mandatarius incurrit : haec enim iste sibi imputare debet. 312. Consulens et Palpo. — Consulens (conseiller; raderi) est ille qui alterum movet ad damnum proprio nomine pro­ ximo inferendum ; unde a mandante per hoc distinguitur quod alium non movet ad agendum nomine suo : si enim in sui gratiam id faciat, eo ipso est mandans. Hinc executor consilii proprio nomine, executor mandati agit 3i6 I I ' i SUMMA THEOLOGIAE MORALIS nomine alterius ; et ideo, dum mandans est primaria, consulens est causa secundaria ; unde tantum secundario ad damna reparanda tenetur. Consilium, aliud est doctrinale, aliud impulsivum. Doctrinale seu theoreticum est de veritate aut liçeitate acti?nis, quo scii, declaratur licitam esse si illicita sit, bonam si mala vel malam si bona,validam si invalida vel invalidam si valida, etc. Impulsivum seu practiçum a veritate aut liceitate actionis abstrahit, sed ab ea praecidendo, imo iniustitia actionis supposita, alium nihilo­ minus ad eam movet qua damnum inferatur. Utrumque est vestitum seu qualificatum, vel nudum seu simplex. Primum simul motiva aut media nocendi suggerit : motiva scii, ex quibus appareat actionem esse licitam, honorabilem, facilem, excusandam, utilem, necessariam ; aut media quibus damnum certo, facile, secure inferri possit, quibus v. g. venenum confici­ tur, abortus procuratur, domus invadi valet ; — alterum ad no­ cendum simpliciter inducit suasione, precibus, blanditiis,promis­ sis, aut aliis hortamentis, ad quod ordinario non sufficit merum exemplum, quod per se solum occasio est et non consilium, nisi detur ex professo per modum doctrinae vel invitationis. Palpo (louer ; prijzen) consulenti est aequiparandus : est ille qui laudando vel vituperando alium incitat ad damnum proximo inferendum vel non reparandum. Committitur adulatione, laudatione, ignaviae aut pusillanimi­ tatis exprobratione, contumeliae acceptae exaggeratione, irrisione, susurratione, etc., dicendo v. g. ignavus es si hoc patiaris, dedecet statum tuum, amittis honorem si vindictam non sumas. Palpo eumdem influxum exerçet ac praebens consilium impulsivum ; ac proinde eodem modo reparare damnum illatum debet ; attamen qui damnum iam illatum approbat, per se ad restitu­ tionem non tenetur, nisi approbatio ad novas iniurias inducat aut ab iniuria reparanda efficaciter impediat. A. Consulens consilio doctrinali: i) si ratione status vel officii aut alia de causa publice peritiam profitetur, uti medicus, advocatus, notarius, confessarius, etc. et consilium dat nocivum, sive a) ex ignorantia vincibili, sive b) ex negligentia graviter culpa­ bili, sive c) ex mala intentione, tenetur reparare omne damnum inde proveniens tam consultanti quam tertio : qui enim consilium petit ab eo qui est in officio aut peritiam profitetur, ius strictum habet ut non decipiatur consulentis imperitia aut malitia, cum damno sui vel tertii ; unde in casu consulens est causa iniusta, efficax et culpabilis utriusque damni ; DE IUSTITIA COMMUTATIVA SI? 2) si mere privatus dat consilium, tenetur reparare damnum tertio illatum, quia huius est causa voluntaria, quatenus id in confuso saltem praeviderit ; non autem tenetur restituere consilium petenti, nisi dolose specialem peritiam affectet : qui enim consilium petit ab imperito, sponte se exponit periculo damni et se ipsum decipit, damnumque si quod patiatur, sibi imputare debet suaeque imprudentiae ; 3) uterque consilium datum retractare tenetur ex iustitia : cum gravi quidem incommodo si nocivum consilium dederit ex gravi culpa, secus absque gravi incommodo ; — quodsi retractare negligat, ad restitutionem tenetur. B. Consulens consilio mere impulsivo, aut palpo, reparare tenetur damnum praevisum quod ex consilio tertiae per­ sonae fuit illatum, quia iniuste illi nocuit ; non vero dam­ num quod consilium petenti obvenit, quia scienti et consentienti non fit iniuria. Hinc 1) si iniquum consilium datur ei qui iam sufficienter determinatus est ad damnum inferendum, nulla est obligatio restituendi, quia damnum non fuit illatum ex consilio quod huius efficax causa non fuit. 2) Altero ad damnum inferendum iam determinato, si consulens solum suadet modum faciendi, aut aliam circumstantiam loci, temporis, etc., non tenetur ad restitutionem ; — nisi per ac­ cidens, si ita damnum auxerit, ut si modum indicando maius damnum suaserit, quo casu tenetur de hoc excessu, aut si certius vel securius illud procuraverit, ut si monuerit citius esse inferen­ dum quod secus impeditum fuisset, quo casu tenetur de toto damno. 3) Qui consulit minus malum illi qui iam determinatus est ad maius inferendum, non tenetur ad restitutionem, si damnum eidem inferatur persanae, quia tunc non est causa efficax illius damni sed solum eius diminutionis ; — e contra si damnum minus inferendum dixerit alii personae in particulari deter­ minatae, quia tunc vera causa est quod huic damnum fuerit illatum, nec licitum est impedire damnum unius cum iniuria alterius. Neque dicatur illum tali consilio esse irrationabiliter invitum, nam nemo tenetur cum magno incommodo cedere iure suo, ad vitandum damnum maius alterius ; et etiam si ad hoc teneretur, esset ex sola charitate, non ex debito stricto, quod non sufficit ad rationem iniuriae ab actione auferendam (n.246). 4) Si duo vel plures simul iniquum praebent consilium, omnes aeque ad restitutionem tenentur in solidum, utpote efficaciter in damnum influentes. 5) Qui, antequam damnum inferatur, consilium (aut adular 318 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS tionem) efficaciter revocavit ita ut revocatio innotuerit consilium petenti, a) non tenetur ad restitutionem, si consilium fuerit simplex, quod simplici retractatione destruitur ; b) etiam si consilium fuerit vestitum seu stipatum rationibus, dummodo motiva contraria aeque efficacia aut validiora attulerit, uti sunt rationes ex fide petitae : tunc enim si alter hisce motivis cedere atque mentem mutare nolit, damnum huius malitiae, non autem consilio revocato tribuendum erit ; c) si vero consilium fuerit vestitum indicatione modi vel me­ diorum patrandi damnum, consulens ex iustitia. non solum tenetur consilium revocare, atque validis rationibus inducere alterum ne utatur consilio ; sed etiam, si istum ab iniusto propositp avertere nequeat, dominum monere ut sibi caveat, vel alio modo executionem impedire quantum moraliter possit ut dictum est de mandante ; secus de restitutione ob damnum tenebitur. Quoad palponem, notetur ex vituperio difficilius removeri influxum quam ex laude. 313. Consentiens (consentir ; toestemmen of behagen) in genere est omnis qui approbat factum, sed tunc non influit in damnum nisi per accidens ; in praesenti autem intelligitur ille qui consensu suo exterius manifestato, verbis nempe aliisve signis, per se influit in damnificationem inferendam. Consensus est etiam favor, approbatio, sententia, vel suffra­ gium sive electionis sive resolutionis ; suffragium autem est duplex : mere consultativum, quod pertinet ad cooperationem per consilium ; et decretorium quod vim praecepti vel legis habet, et constituit modum cooperationis specialem, ut in sena­ toribus vel deputatis suffragio iniquam legem condentibus, in iudicibus vel iuratis iniquam ferentibus sententiam, in collato­ ribus iniustam officii co’lationem facientibus, in electoribus promoventibus indignum, qui omnes eodem fere modo agunt ac mandantes. Consentiens tenetur ad restitutionem, quando consensus eius fuit causa efficax et culpabilis damni iniuste illati. Hinc 1) si plures sunt consentientes, et omnes simul iniustum suffragium ferunt, sive schedulam ponendo secretam, sive surgendo, omnes pariter ad damnum concurrunt et ad restitutionem tenentur ; 2) si mutua ex conspiratione suffragia ferunt iniqua, pariter tenentur omnes ; DE IUSTITIA COMMUTATIVA 319 3) si suffragium dant successive et viva voce, a) certo tenentur ad restitutionem qui suffragium prius emittunt, donec compleatur numerus necessarius ad iniquam senten­ tiam, etiamsi praevideant non defuturos qui consensum praebeant, quia vere influunt in sententiam ac proinde in damnum ; b) qui vero post completum numerum sufficientem, edunt votum, etiam tenentur si vota sint revocabilia, quia damnum nondum est consummatum ; non tenentur pro­ babiliter si vota sint irrevocabilia, quia damnum iam per­ actum est nec proinde sunt eius causa efficax, nisi aliquando per accidens quatenus causa esse possint, per modum consulentis, ut decretum facilius execution! mandetur aut difficilius revocetur ; 4) si, antequam sententia feratur, suffragium iniustum efficaciter revocent, a restitutione immunes sunt, quia nulla iam adest efficax cooperatio ; 5) qui dant suffragium de se iniustum, sed in rem non intrinsece malam, quando est unicum medium impediendi maius damnum, possunt ab iniustitiâ et a reparando damno liberari ; praesertim si publice notum sit ita solum fieri ad maius malum praecavendum. In dubio an suffragium quis dederit post completum numerum sufficientem suffragiorum, tenetur restituere, saltem pro rata et mensura dubii, quia, licet non certo causaverit damnum, certo tamen çausavit incertitudinem auctoris damni, quatenus effecit ut, pb excedentem numerum suffragiprum, aliqui non sint certi qui in solidum restituere teneantur ; et ita iam deteriorem fecit conditionem illius qui damnum passus est, in ordine ad damni reparationem. 314. Receptor seu recursum praebens (recéler, verhelen; protéger; beschermen) est ille qui alteri praebet securitatem, commoditatem, protectionem, custodiam, ut damnum in­ iustum inferatur vel ne illatum reparetur. Est scii, ille qui mala fide rem alienam receptando vel damni auctorem, sive in persona, sive in instrumentis maleficii sui, protegendo, restitutionem impedit, aut etiam ad nocendum inducit. Dupliciter ergo quis receptor esse potest, vel recursu seu patrocinio reali, cum res alienas sublatas recipit, emit et vendit, custodit aut immutat ; vel recursu seu patro­ 320 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS cinio morali, dum refugium aut securitatem praebet male­ factori ut tali : qui enim illum non reciperet ut malefacto­ rem, sed titulo consanguinitatis, amicitiae, misericordiae, vel ratione officii v. g. cauponis, aut necessitatis ob vitan­ dum incommodum, nec ei auxilium praebere intenderet, non esset proprie receptor. Receptans ad restitutionem tenetur, quatenus malefacto­ rem securiorem reddit in damno iniusto inferendo vel causa est quod bonum iniuste ablatum non restituatur ; et quidem, si sit iniustus rei possessor, tenetur primo loco ratione rei acceptae, secus post auctorem damni, quia huius efficax causa etiam fuit, sed secundaria. Receptatores sunt et ad restitutionem obligantur : a) Qui ante factum offerunt malefactoribus domum suam in asylum, vel post factum ipsos recipiunt, etiam qua tabernarii, et eos occultant ne capiantur, aut eorum instrumenta et furta ex industria custodiunt et occultant. b) Mercatores et caupones qui a filiisfamilias vel famulis pecunias aut res parentibus aut heris sublatas occultant aut in pretium acceptant. » c) Veteramentarii qui promiscue omnia ad ipsos delata vili pretio emunt, cum tamen facile suspicentur esse res furtivas. d) Principes et belli duces qui milites aut subditos furta, rapinas, exactiones, stupra exercentes fovent aut protegunt. e) Qui auxilium praestant malefactori, observando et admonendo si forte occurrant qui delictum sint denuntiaturi vel impedituri. f) Advocati qui causis civilibus manifeste iniustis patrocinantur, vel iniustis accusatoribus in causa criminali ; non autem qui malefactores solum defendunt ut a poena vel a tanta poena liberentur, cum iuxta legem habere defensorem hi possint vel et debeant. 315. Participans {participer; mededeelen) est vel in re iniuste accepta, vel solum in actione iniusta seu iniusta acceptione : primus restituere debet ratione rei acceptae ac proinde primo loco, eodem modo ac receptor rei alie­ nae ; alter ratione cooperationis physicae et stricte dictae ad damnum alienum. Ratione intentionis participatio est formalis, si participans con­ sentit non solum actioni iniustae sed etiam iniustae intentioni principaliter agentis ; vel materialis, si ex alia intentione ad actio­ nem iniustam concurrit. Ita qui furi tradit claves domus ut furari possit, formaliter cooperatur ; materialiter autem si id facit ex solo fine ut damnum sibi evitet. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 321 Ratione modi quo concursus praebetur, participatio est im­ mediata vel mediata. Immediata est si quis cum altero ponit actionem qua, nulla ajia actione interposita, damnum tertio inferatur, v.g. si quis ianuam domus cum fure confringit, aut rem alienam cum ipso portando aufert ; — mediata, si quis ponit actionem ex qua damnum tertii per alterius actionem subsequentem et per alterius malitiam sequitur, v. g. si quis claves domus furi tradit aut alia media subministrat alteri quibus hic abutitur ad iniustitiam patrandam. Quibus positis valent prin­ cipia sequentia : A. Qui formaliter cum alio participat in actione efficaciter iniusta, ad restitutionem tenetur : cum enim iniuriam facere intendat et revera faciat ut coexecutor vel ut mandatarius, est causa vere iniusta, efficax et culpabilis damni illati. B. Qui materialiter participat in actione iniusta, excusari potest, dummodo actio qua cooperatur non sit intrinsece mala, et adsit causa proportionate gravis,· uti constat ex doctrina generali de moralitate cooperationis ad malum (I, n. 489). Principium per se et regulariter valet de sola cooperatione mediata, quae proinde ob gravem rationem sat facile licita esse potest ; non autem de cooperatione immediata, quae generatim est intrinsece mala. Hinc 1) nunquam licitum est immediate participare in occisione innocentis, cum talis actio sit intrinsece mala ; 2) non est licitum immediate participare in mutilatione innocentis, nisi ad sanitatem aut vitam eius servandam, quia in hoc solo casu mutilatio licita est ; 3) non est licitum immediate participare in calumnia aut iniusta contumelia positiva, quia actiones sunt intrinsece malae ; 4) generatim illicitum est immediate participare in alia actione iniusta, nisi probabiliter ob causam gravissimam, v. g. ad mortem aut vulnus vitandum, in furto aut iniustitia erga bona externa fortunae : tunc enim dominus in id censetur consentire,quia non esset rationabiliter invitus. Quod tamen intelligendum est cum debitis restrictionibus necessario apponendis1. Etenim : I. Cfr. Waffelaert, de lustitia, t. II, n. 300 ; Theol. Mechl. Tr. de n. 45, q. 2. lure et lustitia, Summa Theologiae Moralia II. — ar 322 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS a) Non potes sine peccato concurrere ad damnum bonorum alterius ut in propriis eiusdem ordinis bonis te serves indemnem, nisi id facias cum intentione damnum compensandi ; alias dominus esset rationabiliter invitus. b) Nec ad damnum simpliciter grave vitandum in fama, potes ad grave damnum alteri in fortuna inferendum cooperari, nisi sub ea conditione ut possis et velis postea id reparare, aut quod aequaliter sine te ab auctore principali inferretur idem damnum. c) Etiamsi agatur de damno inferendo ad vitandam mortem, mutilationem vel simile malum extremum, npn sequitur ex eo quod licita sit cooperatio, restitutionem fieri non debere, tran­ sacta necessitate, ab illo cooperatore, quando potest. Etenim illa quae ad obviandum extremae necessitati sumuntur, sunt resti­ tuenda ab illo qui spe dives est. 316. Cooperatores negativi : mutus, non obstans, non manifestans. — Mutus (niet berispen) est ille qui, ante damnum illatum, tacet, cum verbo aut signo, clamando, reprehendendo, monendo, vetando, illud impedire potest ac debet, uti dux militum tacens quando a militibus damnum inferendum videt, custos domus qui, adveniente fure, non clamat. — Non obstans (niet beletten) est ille qui, dum damnum infertur, illud non impedit, cum ad id teneatur, uti satellites qui iniustum aggressorem non prohibent ab occidendo innocente, custodes qui fures non abigunt, advocatus qui clientem pro suo officio non defendit, magistratus qui scelera grassari permittit. — Non mani­ festans (niet overdragen) esi ille qui, post damnum illatum, non denuntiat malefactorem, dum id praestare potest ac debet, uti custodes domus qui dominum de furto com­ misso non monent, vectigalium custodes qui nihil dicunt de iis quae tributa defraudant. Cooperatores negativi restituere debent, quando 1) ex iustitia commutativa seu ex officio vel pacto, damnum im­ pedire tenentur, et 2) illud impedire possunt rationabiliter sine graviore incommodo, et 3) de facto non impediunt. Necesse est a) ut possint et debeant impedire, secus cooperatio non est voluntaria et culpabilis ; b) ut cum possint, de facto non impediant, secus cooperatio non est efficax ; c) ut teneantur ex iustitia commutativa, et non ex sola charitate, pietate, aut iustitia legali, secus cooperatio non est stricte iniusta nec inducit obligationem restituendi DE IUSTITIA COMMUTATIVA 323 cum sola iustitia commutativa ad restitutionem obliget. Haec autem obligatio iustitiae oriri potest ex pacto seu contractu explicite aut implicito quo eam libere suscepe­ runt, ut apud custodes sylvarum aut tributorum, aut ex officio suscepto vi cuius damnum prohibere tenentur, ut apud belli duces, tutores, iudices. Qui tamen regulariter non tenentur ad damnum impediendum cum graviore incommodo proprio, puta cum periculo vitae : nemo enim censetur se velle obligare quando id non potest sine gravi suo detrimento, nisi id in pactum fuerit deductum explicite aut implicite, aut nisi ad bonum publicum sit necessarium, ut apud milites. Cooperatores negativi sunt et ad restitutionem tenentur : 1) Officiales publici quibus ex speciali officio incumbit publicae tranquillitati vel indemnitati civium invigilare, quoad damna quae, ob culpabilem negligentiam, a civibus non avertunt, 2) Tutores et administratores bonorum non impedientes damna pupillis, minorennibus aliisque instantia, quorum bona admi­ nistrant. 3) Consiliarii, electores, deputati, etc. qui, ex gravi culpa ab­ stinentes a suffragio, non impediunt iniquam sententiam, elec­ tionem, legem, si ex speciali officio teneantur ad damnum inde sequens praecavendum. 4) Custodes montium, vinearum, sylvarum, agrorum, piscina­ rum, etc. qui ex gravi negligentia damna non impediunt vel facta non manifestant, nisi sint minoris nlomenti, aut praesumi possit consensus domini, vel legitima consuetudine in certa quadam mensura permittantur ; item praepositi tributorum qui ea defraudari permittunt aut defraudantes non denuntiant, nisi in rebus minoris momenti, vel in iis pro quibus ex usu recepto non solet tam rigorose tributum exigi. — Non tamen tenentur ad solvendas muletas nondum impositas, ad quas damnificantes aut defraudantes fuissent condemnati, quia fiscus ad illas ius non habet nisi post sententiam iudicis. 5) Famuli, qui in iis bonis quae speciali eorum committuntur curae aut custodiae, non impediunt furta aut damna, sive a domesticis aut cofamulantibus sive ab extraneis inferantur, quia illa custodire tenentur ex contractu et ideo ex iustitia ; — non autem quoad alia bona ipsis non specialiter commissa, nam haec custodire sjve contra cofamulantes, sive etiam contra extraneos non videntur teneri nisi ex charitate. 6) Domini ex gravi negligentia non impedientes damna ab animalibus quorum dominium vel custodiam habent illata ; — at si adsit sola culpa iuridica, non tenentur nisi post sententiam iudicis. 7) Eodem modo patresfamilias non impedientes damna a filiis illata qui nondum sunt sui compotes ; — at parentes, magistri, 324 i i i ; y s ? [ , 1 I I 1 , I J i i {, 'i ; I i l (1 ( I j ; 1 I ,■ superiores non tenentur restituere damna filiorum aut subditorum qui sufficientem usum rationis habent, quia ex officio iustitiae non tenentur bona aliorum protegere. Nisi silentium eorum aequivaleret approbationi vel protectioni et positive moveret ad damnum inferendum : tunc enim tenerentur ut consentientes seu consulentes, vel ut patrocinantes seu recursum praebentes. Quodsi ex iure civili aliquando magis obligentur aut ob culpam iuridicam, quoad haec non tenentur in conscientia nisi post sententiam iudicis. 8) Generatim ille qui culpabiliter impedit proximi damnum legitime avertere volentem, si via iniusta usus sit, aut si alter ex iustitia damnum avertere debeat ; — non autem confessorius qui ex gravi negligentia merç omittit monere poenitentem de restitutione facienda aut de iniuria non inferenda, quia, vi muneris, ex iustitia tenetur confessarius bono spirituali poenitentis providere, non autem temporale damnum aliorum prae­ cavere, quamvis ad id teneri possit ex charitate. Nisi silentium in adiunctis positivo consilio aequivaleat, sicut etiam quando positivum responsum confessarius tradit iniustum : tunc enim est cooperator positivus et tenetur ut consulens ex officio. Notetur illum qui ad non denuntiandum accepit pecuniam, teneri ad restitutionem, tum si pecunia sit furtiva, quo casu est receptans, tum si denuntiare ex officio debeat, quo casu est cooperator negativus ; — non autem si denuntiare ex iustitia non teneatur, quia sicut tacere ob solas preces furis potest absque iniustitia, idem facere potest ob munera. Nisi tamen ita maiorem securitatem praeberet damnificanti, uti facilius fieri potest si pecunia accepta sit antequam damnum inferatur : in hoc casu enim esset cooperator positivus per modum patrocinantis seu recursum praebentis. 317. Principium II. Cooperatores simul damnum alicui inferentes, saepe ad restitutionem integram teneri possunt in solidum seu solidarie, ita ut unus, defectu alterius, totum restituere debeat. — Haec solidaritas est obligatio singulis cooperatoribus defectu aliorum incumbens totum reparandi damnum quod a pluribus simul illatum est ; ea tamen lege ut, si reparatio ab uno facta fuerit, alii non amplius erga laesum teneantur, salvo tamen recursu restituentis contra illos qui aequaliter vel prius obligantur. lamvero : ' Î SUMMA THEOLOGIAE MORALIS I. Tenentur singuli cooperatores ad restitutionem in solidum, quoties in totum damnum influxum habuerunt, ita ut totum singulis moraliter tribui possit, Unusquisque enim totum tenetur damnum reparare cuius est causa vere iniusta, efficax et culpabilis. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 325 Sunt autem : 1) Ille qui totius damni fuit causa principalis, uti mandans, vel fur qui alios quaesivit socios ad rem furtivam tollendam : « principaliter, ait S. Thomas, a. 7, ad 2, tenetur restituere ille, qui est principalis in facto ». 2) Illi quorum unusquisque causa necessaria fuit ad totum damnum inferendum, uti suffragium dantes sine quo impossibilis sit iniusta sententia, aut fures duo rem alienam auferentes quam unus auferre solus non potuisset : physice quidem partialiter causant, at moraliter totum a singulis procedit. Ita etiam illi qui totum damnum praecavere debent ex iustitia, et dum possunt, non impediunt ; quia moraliter reputantur causa necessaria. 3) Illi qui ex communi proprie dicta conspiratione totius damni causa fuerunt, sive mutua suasione, sive inito consilio, sive communi abstentione, etc. ut latrones qui consilium ineunt de occidendo inimico vel de domo diripienda, et ad id se mutuo incitant, aut custodes qui conveniunt de non impedienda iniu­ ria : sunt enim causa moralis totius damni ; — non autem qui sine mutuo influxu simul damnum inferunt, v. g. eaindem domum incendunt, aut navim demergunt, aut eiusdem bona arripiunt, quia influxus eorum est tantum partialis. 4) Etiam illi quorum unusquisque causa sufficiens fuit totius damni, ut si duo eodem instanti sclopetum explodentes lethale vulnus eidem infligant, aut pravum consilium simul dantes moveant agentem ad damnificationem quam consilium unius sufficienter provocasset. II. E contra cooperatores non tenentur in solidum ad restitutionem, sed solum pro rata influxus, quorum actio damnificativa a) nec necessaria fuit,b) nec sufficiens, c) nec ex conspiratione procedens. Sunt enim solum causa partis damni. Ita partem damni, quam intulit ipse, solummodo reparare tenetur ille qui, miles in bello, damnificantibus aliis, etiam aliquot damna causavit ; aut qui, duobus furtum in domo patrantibus, accedit tertius et etiam furatur ; aut qui ignem aedibus subiicit quas alii iam efficaciter incenderunt. 318. Principium III. Ordo inter cooperatores ser­ vandus est, sive eodem gradu, sive gradu diverso dam­ num causarunt. Hinc duplex regula : I. Si cooperatores eodem gradu ac modo ad damnum concurrerint, singuli aequaliter et indiscriminatim tenentur restituere, unusquisque suam partem, et si aliquis non restituat, qui tenentur in solidum hanc partem proportio­ nate restituere debent. 326 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Ita si ex quinque omnes aeque sint mandantes, aut consulen­ tes, aut participantes, et damnum est 5000 fr., unusquisque 1000 fr. restituere tenetur; uno autem non restituente, alii insu­ per singuli solvere debent 250 fr., sed recursum habent contra illum qui partem suam non solvit. II. Si cooperatores diverso gradu ad damnum concur­ rerint, ordinario tenentur hoc ordine : 1. qui rem alienam nunc detinet; 2. mandans ; 3. exequens ; 4. ceteri coope­ ratores positivi; 5. cooperatores negativi. — Dicitur : or­ dinario, nam exceptionaliter potest ordo aliquatenus inter­ verti. Principium est : ille prius restituere debet qui de facto principaliter seu magis influit. Itaque 1» ad restitutionem tenetur qui rem detinet seu par­ ticipans in re : tenetur titulo rei acceptae, quae est obligatio omnium maxima, quia res clamat domino ; quodsi res iam non existât, ille censetur detentor, qui prae aliis lucrum ex ea habuit, aut qui, postquam detinuerit nomine suo, eam iniuste con­ sumpsit ; — 20 mandans, qui est causa principalis comparative ad exequentes ; cui aequiparatur consulens a) si alterum induxit in errorem invincibilem, v. g. ipsum mandantem ; b) si damnum ex consilio secutum sibi consulenti et non exequenti utile fuit ; — 3° exequens, qui est principalis in facto, et post mandantem praecipuas partes habet ; quodsi inter exequentes plures unus principalis sit, qui agit nomine proprio et aliis mandat, prae ceteris tenetur, non ita si nomine omnium aliorum agit ; — 4° ceteri cooperatores positivi, inter quos de se nullus est ordo quia nulla causa principalis, ita ut aequaliter teneantur ; nisi sint per accidens inter se subordinati, v. g. suadens unum ut alterum suadeat ; — 50 denique cooperatores negativi, qui de se minus quam alii influere solent ; inter quos tamen forsan ille prior tenetur, qui damnum avertere strictius obligatur. Exinde sequitur corollarium : si damnificatores superiores restituunt, liberantur inferiores ; sed e contra, si inferiores restituunt, non liberantur superiores ; ita : a) Si causa principalis restituerit aut condonationem a legitimo domino obtinuerit, causae secundariae omnes iam ad nihil tenentur ; — e contra si causa secundaria restituerit aut condonationem obtinuerit suae partis, non ideo libe­ ratur causa prinqipalis, nec aliae causae secundariae pro sua parte 1. i. Vide tamen C. C., art. 1284 et 128$. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 327 b) Si una ex causis secundariis restituerit, causa principalis illam recompensare tenetur ; et ista deficiente, aliae causae secundariae illam iuxta ratam partem tenentur compen­ sare. c) Si una ex negativis causis restituerit, cooperatores positivi secundum ordinem tenentur totum ipsi restituere ; quibus deficientibus, tenentur aliae causae negativae suam partem ei solvere. Restituente detentore, alii ad nihil tenentur ; — restituente man­ dante, huic restituere debet detentor ; ·— restituente exequente principali, primum detentor, et eius defectu mandans compen­ sare debent exequentem ; — restituente cooperatore secundario positivo, primum detentor, tunc mandans, tertio exequens princi­ palis totum restituere tenetur, et eorum defectu, ceteri coopera­ tores positivi pro rata parte ; — restituente cooperatore negativo, eodem ordine restituant cooperatores positivi ; his vero deficien­ tibus, ceteri negativi suam partem. 319. Animadversiones practicae. — i. signa coniecturalia cooperationis efficacis traduntur in Theol. Mechl.n. 39, q. 5 : a) si damnum inferens utitur mediis a coopérante suggestis ; b) si fecit aliqua quae cooperans suggessit et quae alias non facile fecisset ; c) si cooperatio nata erat movere executorem et damnum secutum sit, nisi ex circumstantiis eruatur contrarium. 2. Dubitans a) an damni fuerit causa totalis, non tenetur ad restitutionem in solidum, nisi actione sua rem incertam reddiderit; — b) an causa principalis restituerit, si facta inquisitione pro­ babile sit restitutionem factam fuisse, ad restitutionem non est cogendus ; — c) an cooperatores eiusdem gradus restituerint, et id probabile sit, non est cogendus nisi ad restituendam suam partem. 3. Practice non semper urgendi sunt cooperatores ad totum resti­ tuendum, etiamsi in solidum teneantur. Ut ait S. Alphonsus, Th. M., 1. II, n. 579 : « advertendum tamen, quod rudes, etsi teneantur in solidum, raro expedit obligare ad totum ; cum difficulter isti sibi persuadeant se teneri ad restituendam partem a sociis ablatam. Quinimo satis praesumi valet, quod ipsi domini, quibus debetur restitutio, consentiant, ut illi restituant tantum partem ab eis ablatam ; cum aliter valde timendum sit, ut nihil restituant, si obligentur ad totum ». Quibus confessarius dicat ut restituant quod se debere aestiment iuxta dictamen suae conscientiae. 4. Aliquando in iure positivo (ut in art. 50 Cod. poen. belgici) obligatio restituendi in solidum multo generalius statuitur quam revera in foro conscientiae adest. Haec igitur legis dispositio, quatenus ultra obligationem iuris naturae se extendit, non obligat nisi post sententiam iustam et rectam iudicis, et ex iustitia legali tantum, quia rationem poenae habet. 328 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO TERTIA. DE CIRCUMSTANTIIS RESTITUTIONIS. Articulus I. De IIIq cui est restituendu m. S. Th. Π-Π, q. 62, a. 5· 320. Principium generale. — Restitutio per se illi facienda est cuius strictum ius fuit laesum, eoque defuncto aut disparente, eius haeredibus aut curam habentibus. Restitutione enim fit reductio ad aequalitatem iustitiae commutativae, quae consistit in rerum adaequatione ; atqui haec haberi nequit nisi ei qui minus habet quam suum suppleatur quod deest. Ad quod necesse est quod resti­ tutio fiat ei a quo acceptum est (q. 62, a. 5). Unde si alii facta est restitutio quam personae laesae, manet obligatio restituendi, nisi res sine delicto erat in possessione restituentis et transivit. 321. Si persona laesa certo sit nota, generatim ipsi facienda est restitutio, scii, illi qui rem legitime possidebat et qui hic et nunc habet ius eam possidendi : ita quoties sine magno fieri potest incommodo. Res enim clamat domino ; i. e. non ei qui habet dominium nudum proprietatis sed qui hic et nunc dominium legitime exercet, seu legitimo possessori (a. 1239). Unde si res depositario, locatario aut curatori ablata fuerit, huic restituenda est cui iniuria facta est, non autem proprietario. Sunt tamen exceptiones : 1) Si gravis adsit ratio, restitutio alteri fieri potest : ita res domino reddi potest, quoties eam a possessore nisi aegre aut difficulter recuperare posset, aut si ipse possessor ea uti vellet ad nocendum ; et si filiofamilias subrepta fuerit, parentibus reddi potest ne a filio dissipetur. 2) Si res accepta fuerit a filiofamilias, pupillo, furioso, religioso, ex iis bonis quorum administratio ipsis non competit, plerumque restituendum erit patri, tutori, curatori, praelato, etc. (a. 1241). 3) Si persona laesa defuncta fuerit, haeredibus vel curam ha­ bentibus est restituendum ; nec possunt bona erogari pauperibus DE IUSTITIA COMMUTATIVA 329 vel in missas pro defuncto1, nisi haeredes consentiant aut nulli omnino sint. 4) Si dominus cessionem omnium bonorum creditoribus fecerit, restitutio non ipsi sed bonorum administratori fieri debet, ut etiam lex civilis praescribit ; nisi pro iis bonis quae necessaria sunt domino ad sustentationem si sit in gravi necessitate, 5) Si communitas seu societas laesa fuerit, restituendum est eius administratoribus, non singulis membris, etiam si quosdam fines accidentales malos societas prosequatur aut bona in malos usus expendat, quia societas ut talis passa est damnum. Nisi tamen sit essentialiter mala et nonnisi finem omnino pravum prosequatur, ut secta massonicavel communitas idololatrica : tunc non ipsi societati quae ius possidendi nequit habere, sed singulis membris erit restituendum 2, aut, si id fieri nequeat, pauperibus. 6) Si societati assecurationis damnum fuerit illatum, ipsi resti­ tuendum erit, sive pertineat ad fiscum, sive sit privata societas, etiam si propter pactum retroassecuratipnis pro maioribus damnis impossibile sit cognoscere quaenam societas de facto damnum passa fuerit. In hoc ultimo casu plures theologi dicunt esse restituendum pauperibus vel causis piis. Sed, ut notat Vermeersch3, haec non est praxis S. Poenitentiariae. Unde Génicot 4 : « Practice videtur sufficere ut administratoribus restituatur cum melius detegi nequeat persona laesa, et si ita regulariter fiat, compensatio quaedam inter varias societates existit ». Non tamen videtur inquietandus qui bona fide pauperibus iam restituit. 322. Si persona laesa sit dubie nota seu incerta, imprimis inquisitio fieri debet cum diligentia rei valori proportionata. Quod si dubium permaneat : 1. Si sit inter paucos, res vel eius pretium inter illos dividatur meliore quo possit fieri modo, nec dari poterit pauperibus: ita v. g. pecunia inventa, ab una e quatuor vel quinque personis amissa aut ablata. 2. Si sit inter multos dissitos vel domicilium facile mu­ tantes uti in magnis civitatibus facile fit, ita ut non adsit probabilitas quod veris dominis possit restitui, restitutio facienda est causis piis quibuslibet. 3. Si sit infer plures eiusdem loci, istis, si moraliter fieri pOssit, est restituendum ; secus autem pauperibus vel piis operibus illius loci ubi iniustitia commissa est.Ita mercato­ 1. S. Poenit,, 7 feb. 1899. 2. S. C, de P. F., 10 feb. 1795 et S. Off. 21 sept. 1842, ad 4. 3. Th. Μ. II, n. 494. 4. Th. Μ. I, n. 658, VII. Praestat tamen plures admonere ex admi­ nistratoribus vel et sociis, ne ab infideli administratore restitutio facta defraudetur. SUMMA THEOLOGIAE MORALIS res fraudantes in pondere, mensura aut qualitate mercium, restituere debent augendo pondus et mensuram, aut me­ liorando merces vel minuendo pretium si iidem emptores soleant redire ; secus restituant pauperibus eiusdem loci, secundum consensum praesumptum dominorum. Attamen quamvis ex fraude lucrum pervenerit, dummodo nullus emptor graviter laesus supponi debeat, leviter tantum peccaret qui totum retribueret pauperibus praesertim eius­ dem loci ; imo etiam a levi excusatur restituens si sic agat ex rationabili causa, v.g. si sine notabili periculo vel damno proprio clientibus reddere nequeat,vel si adsint pauperes valde indigentes quibus sublevandis domini laesi facilius consentire censentur. 323. Si persona laesa sit omnino ignota, etiam peracta diligenti inquisitione : 1) Si res bona fide accepta fuerit, non est restituenda, sicut de possessore bonae fidei et de rebus amissis dic­ tum est, nisi domino si ante prescriptionem compareat. 2) Si res mala fide seu ex delicto fuerit accepta, operibus misericordiae seu causis piis, i. e. pauperibus, bonis operi­ bus, missis pro animabus purgatorii, etc. restituendum est, quia iuri naturali repugnat ut ex re aliena quis locupletari possit per iniustitiam ; vel etiam quia damnum quod per iniustitiam non tantum domino sed et societati humanae illatum fuit, pro posse reparandum est restituendo bonis operibus in adiumentum societatis. Quod iure eccle­ siastico pro simoniacis et usurariis est expresse stabilitum, et consuetudine iuris gentium universim est confirmatum, ita ut privatus aliter facere nequeat. Hinc : a) In restitutione debitorum erga ignotos, Pontifices utpote causarum piarum curatores, gravi de causa condonationem aut reductjonem concedunt. b) Ignoto domino post restitutionem pauperibus factam comparente, si restituens cum requisita diligentia dominum quae­ sierit, cum fuerit bonae fidei, probabiliter ad nihil amplius tenetur, nisi res adhuc existeret apud pauperes, quo casu esset repetenda et domino tradenda ; si diligens non fuerit, m possessor malae fidei damnum domino illatum compensare debet. c) Si debitor ipse pauper sit, proportionalem partem rei alienae servare poterit si necessarium est ad suam paupertatem suble­ vandam ; ut quidam dicunt de illo qui tam pauper sit et debitis ita gravetur ut non praevideatur aliter a debitis se posse DE IUSTITIA COMMUTATIVA 331 liberare. At id non est extendendum tamquam regula generalis ad alios casus, quia semper valet ratio generalis quod nemo ex malitia sua commodum reportare debet. Quod omnino verum est, si pauper ex industria iniustitias erga ignotos committeret ut inde ditesceret, vel si in fraudem restitutionem nunc omitteret ut postea sibi retinere posset. In praxi tamen pauperes saepe excusantur a restitutione ob impotentiam, si veri pauperes sint ; nam aliqui paupertatem ut praetextum allegant. Articulus II. De Ordine eorum quibus restituendum. est 324. Principia. — 1. Si debitor possit omnibus debitis certo satisfacere, nullus est ordo servandus, dummodo solvatur cuique debito tempore. 2. Si non possit omnibus solvere, sed aliqui carere debent totaliter aut partialiter, et ideo faciat cessionem bonorum, servandus est ordo a lege praescriptus, a momento saltem quo cessio sit iuridice declarata : a) Debita realia praeferenda sunt debitis personalibus Unde res alienae : furtivae, depositae, locatae, commo­ datae, inventae, etc., si adhuc in se exstant, integre sunt domino restituendae, quia res clamat domino, qui in illam habet ius in re absolutum ; e contra si res tantum existât in aequivalenti. b) Inter debita personalia, ante omnia veniunt debita privilegiata quae ex speciali ratione ceteris praeferenda sunt, v. g. expensae iudiciales et funerales iuxta conditionem defuncti ; — medicorum stipendia omnesque impensae in ultimo morbo factae atque famulorum salaria (per an­ num) ; — debita pro alimentis (a sex mensibus), mul­ taque alia secundum ordinem lege statutum1. c) Tunc veniunt debita hypothecaria ad quae etiam datur ius in re sed conditionatum ; solvenda sunt iuxta ordinem inscriptionis ita ut prius veniant quae prius fuerint inscripta, quod in iure nostro intelligitur secun­ dum diem, iuxta dicenda n. 609. Res vendita non soluto pretio potest repeti intra 8 dies a traditione, i. et si non repetatur, pretium erit privilegiatum (a. 2102 ; a. 20 § 5° leg. belg. 16 dec. 1851). 332 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS d) Postea omnia debita mere chirographaria et communia quae iure sunt paria : in quibus tamen prius solvenda debita ex titulo oneroso quam debita ex titulo gratuito si commode et absque iniuria tertii fieri potest, item prae­ ferenda certa debitis incertis ; non autem debita pauperibus. Quae ita intelligenda sunt ut iis qui veniunt primo loco integre satisfaciendum sit antequam creditores sequentis ordinis aliquid accipiant ; iis autem qui in eodem ordine veniunt, singulis pro rata parte debito proportionata sit solvendum. Unde si alio ordine solutio fiat cum notabili aliorum creditorum damno, his damnificatis debetur res­ titutio . 3. Ante cessionem bonorum factam, rebus alienis quae clamant domino semper exceptis, nullus per se est ordo inter creditores servandus ; possunt tamen praeferri privi­ légiât!, tempore priores, aut prius petentes si legitime petant. 325. Quaenam circa ordinem debitorum obser­ vanda sunt in conscientia ? R: 1) Post bonorum cessionem : praescriptiones iuris civilis, utpote determinativae iuris proprietatis, obligant in conscientia etiam ante sententiam iudicis. 2) Ante cessionem, in multis regionibus iure civili statuitur invalidam esse solutionem factam non solum post iuridicam declarationem cessionis, sed etiam intra paucos dies, ante hanc declarationem, ne scii, debitor iniuste quibusdam creditoribus prae aliis faveat. Quod in conscientia etiam valet, saltem post sententiam iudicis. Ita iuxta Cod. Gal. et Belg. solutiones factae intra decem dies. 3) Extra casus a lege determinatos, creditor qui novit debitorem imparem esse omnibus solvendis, potest id quod sibi debetur legitimis mediis exigere : iura enim vigilantibus prosunt. Nec prohibetur debitor creditori prius petenti satisfacere, etiamsi praevideat alios exinde damnum passuros, dummodo iam adsit tempus praefixum quo debitum sit solvendum : tunc enim cre­ ditor ius strictum habet ad rem debitam. 4) Debitor qui, sciens se esse imparem omnibus solvendi, sine iusta causa legali vel morali uni offert solutionem integram vel maiorem illa quam ceteri iure pares habebunt, peccat contra charitatem, et probabilius contra iustitiam, quia laedit ius cetero­ rum ut sibi saltem pro rata parte satisfiat. Praeterea hic non est paritas cum casu praecedenti : a) quia creditor postulans non debet vigilare bonis ceterorum, Sed debitor debet invigilare ut i DE IUSTITIA COMMUTATIVA 333 omnes sui creditores accipiant ratam partem ; — b) si res est iam publica, non debet aliquibus lex favere, quia iam deest vigilantia. Articulus III. De Modo quo sit restituendum. 326. Principium generale. — Restitutio eo facienda est modo quo iustitia violata ad aequalitatem reparetur, i.e. modo apto ut res perveniat in manus domini vel creditoris : tunc enim attingitur finis, nimirum aequalitas. Nullus itaque modus specialis est praescriptus, sed potest fieri : a) aperte, vel etiam secreto et inscio domino ; nisi tamen scandalum sit reparandum per iniuriam datum» scii, si restitutio debita sit ex delicto publico, vel in restitutione famae publice laesae et ideo publice reparandae ; b) immediate per seipsum, vel mediate per alium fide dignum. Ad quod munus a poenitente aliquando eligitur confessarius, qui accipere potest modo prudenter agat ne sigillum laedatur aut alia incommoda oriantur. Ad quod vitandum poterit mediante alio sacerdote restituere aut ex alio loco pecuniam transmittere ; atque etiam poenitentem certiorem reddere aut testimonium obtinere de facta restitutione, ut ita omnis suspicio vitetur ; c) directe, sub ipsa forma restitutionis, vel indirecte sub specie laboris sponte et gratuito in utilitatem domini suscepti, vel parcimoniae, vel donationis vere utilis, quo casu tamen debitor caveat ne creditor aliud donum aequalis fere valoris rependat. 3*7· Quaestiones.—· A. Quid si dominus cui sub specie dona­ tionis restitutio facta est, rursus ipse donum restituenti rependit ? R: 1) si constat restitutionem factam esse solam causam motivam huius donationis, donum servari nequit, quia nulla est donatio quae fit ex errore circa praecipuum donationis motivum ; 2) si constat vel merito praesumitur dominum etiam absque illa restitutione illud donum collaturum fuisse, donum servari potest quamvis restitutio illa paulisper ad donum impulerit ; 3) quandoque etsi donum per se servari nequeat, ab illo resti­ tuendo excusatur debitor, v. g. si res donata sit exigui valoris vel sine donatoris offensione reddi nequeat ; generatim tamen doni valor clam restitui poterit. B. Si quis debiti immemor aliquid donet creditori, an ipso facto satisfacit obligationi restitutionis ? 334 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS R. Si quis habeat expresse et omnimode voluntatem donandi, tunc per donationem obligatio restituendi non extinguitur ; secus ut praevalens potest considerari voluntas implicite res­ tituendi, quia censetur prius voluisse solvere debita quam largiri dona, unde et verisimiliter hanc voluntatem explicite habuisset si Obligationis restituendi conscius fuisset. Unde, si pauperibus restitutio facienda sit, magna pars elee­ mosynarum factarum ut restitutio haberi potest, modo non ante sed post contractam obligationem fuerint donatae. 328. Quomodo restitui debent ea quae Statui vel municipio ablata sunt ? Si praescribitur modus legalis et sufficienter cautus ita ut restitutum certo ad aerarium publicum perveniat, est iste modus adhibendus. Si autem modus legalis non praescribitur, sed sufficienter sit cautus, adhiberi potest1. Aut alio modo potest fieri directe per administratores officiales aut tributorum praepositos, dummodo ne ipsi sibi retineant satis caveatur, v. g. monendo plures. Etiam fieri potest indirecte, destruendo titulos debiti publici a Statu vel municipio emissos, aut tesseras postales, dummodo ad gubernium pertineant ; non autem destruendo schedulas bancarias, quia tantum proteguntur a Statu. ^Quidam aiunt restitutionem fieri posse iis qui a potestate civili in bonis iniuste laesi sunt, uti sunt religiosi vel scholae catholicae ;— sed istud medium non expedit quia facile illusioni exponit, et quia talis iniustitia deberet esse omnino indubia erga determinatum institutum, nec iniustitia fuisse condonata. Alii dicunt fieri posse pauperibus, quibus subvenire pertinet ad publicam societatem;—sed id non videter probabile,quia societas huic obligationi aliis modis satisfacit, nec ad privatos pertinet de publicis bonis privata auctoritate disponere. Unde hoc medium non pOsset adhiberi, nisi nulla alia pateat via qua ad publicum thesaurum restitutio tuto pervenire valeat. Articulus IV. De Loco ubi sit restituendum. 329. Principium generale est : Restitutio in loco facienda est ubi iura creditoris salvantur, absque graviori debitoris incommodo. Unde : i. In Belgio modus indicatus fuit, licet non praescriptus, per litteras ministri rei aerariae, to mart. 1837 : « Les versements (des restitutions volontaires) seront reçues aux bureaux de l'enregistrement... Le receveur délivrera à la personne qui opérera le versement une quittance en triple... Une... sera conservée par la personne qui aura effectué le versement. Les deux autres seront transmises par elle, l’une au ministère des finan­ ces, la deuxième au Directeur de l’enregistrement >. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 335 i° Possessor bonae fidei rem debet restituere in loco possessionis, ubi est momento quo cognoscat esse alienam ; ergo sufficit ut dominum certiorem faciat de re ab eo accipienda, et non tenetur expensas vel pericula transmis­ sionis subire : non enim innocens tenetur detrimentum pati ex re aliena. 2° Possessor malae fidei vel iniustus damnificator ex delicto debet suis sumptibus rem restituere in loco ubi dominus eam esset possessurus, si ablata non fuisset, deductis tamen expensis, si sint, quas dominus etiam ipse fecisset asportan­ do : ut damnificator enim tenetur totum reparare quod dominus passus est damnum. Si tamen res ablata non posset transmitti sine magnis expensis, quae valde superent rei valorem, probabiliter suf­ ficeret mittere pretium, nisi res domino esset maxime cara. 330, Quid si res casu vel culpa tertii pereat ante­ quam ad dominum pervenerit? R. Possessor bonae fidei ad nihil tenetur, quia res perit domino. Sed possessor malae fidei aut iniustus damni­ ficator nou liberatur ab obligatione, etiam si sequatur viam in iure praescriptam, sed iterum debet curare ut dominus reddatur indemnis ; nisi dominus determinaverit modum transmissionis, ut si ipse vel iudex nuntium desi­ gnaverit cui res sit credenda : tunc enim statim ac nuntio tradita est in possessionem venit creditoris, et si pereat, ipsi perit. 331. De restitutione ope confessarii. — Censent moderni plures a restitutione immunem esse qui pecuniam resti­ tuendam tradidit confessario apud quem casu vel culpa tertii perit. Id quidem non est secundum rigorem principiorum, quia confessarius per se non est nuntius a creditore designatus. Forsan tamen non improbabiliter ita aestimari potest, quia confessarius ex praesumpto creditoris consensu haberi potest ut nuntius, cum saepe restitutio alia via tuto fieri non possit absque periculo infamiae et aliunde sit ex officio nuntius fide dignus. Unde in praxi, qui ita restituit non est inquietandus. Melius tamen erit si confessarius petat condonationem, quam in casu non ita difficulter obtinebit. 336 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Articulus V. De Tempore quo sit restituendum. S. Th. Π-ΙΙ, q. 62, a. 8 et q. 66, a. 3, ad 2. 332. Principium. — Restitutio fieri debet statim, sive debita sit ex re accepta sive ex iniusta acceptione, nisi adsit iusta causa differendi aut petatur dilatio ab eo qui potest usum rei concedere. Ratio est quia dominus ius habet rem suam possidendi eaque fruendi ; utriusque autem iuris usu iniuste privatur si restitutio absque causa differatur : non enim licitum est rem alienam retinere do­ mino rationabiliter invito. « Detinere, ait S. Thomas, id quod alteri debetur, eamdem rationem nocumenti habet cum acceptione iniusta ; et ideo sub iniusta acceptione intelligitur etiam iniusta detentio... Sicut accipere rem alienam est peccatum mortale contra iustitiam, ita etiam detinere eam; quia per hoc quod aliquis detinet rem alienam invito domino, impedit eum ab usu rei, et sic ei facit iniuriam. Manifestum est autem quod nec per modicum tempus licet in peccato morari ; sed quilibet tenetur peccatum statim deserere... Et ideo quilibet tenetur statim restituere, si potest, vel petere dilationem ab eo qui potest usum rei concedere » q. 66, a. 3, ad 2, et q. 62, a. 8. Dicitur : statim, et quidem physice si agatur de proposito restituendi, quod eo instanti quis debet concipere quo sciat se restitutioni obnoxium ; quamprimum moraliter autem si agatur de actu restituendi, scii, prima opportunitate data, ubi sine nimio incommodo fieri possit, ita tamen ut reparari debeant omnia damna ex culpabili mora secuta. 333. Dilatio restitutionis constituit peccatum ex genere suo grave. — Unde a) graviter reus est qui sine iusta causa notabiliter restitutionem differt : tunc enim damnum grave pro domino ex natura rei et per se adest ; b) item qui totum restituere valens, nonnisi per partes restituere vult ; c) e contra leviter reus est si breviter differat nec grave damnum creditori inferat. Qui restitutionem differt : 1) Si culpabiliter, tenetur et compensare damna quae exinde dominus subit, et quae praevideri poterant, scii, ordinaria damna DE IUSTITIA COMMUTATI VA 337 communiter in his adiunctis occurrentia; non autem extraordi­ naria. nisi debitor qui est in mora sufficienter admonitus fuerit vel ea praeviderit. 2) Si restitutio absque culpa differatur (v. g. quia non habet quis ad restituendum), damna exinde orta per se non sunt reparanda, saltem quoties restitutionis onus non oritur ex delicto vel mala fide. 3) Sin autem ex delicto oritur, controvertitur : sententia communis cum S.Alphonso affirmat,quia tale damnum vere oritur ex iniusta acceptione quae est causa formaliter iniusta ;— quidam tamen sententiam excusantem habent ut probabilem, quia, quam­ vis prima causa damni fuit iniusta, dilatio tamen nunc iusta est et proinde differens non est iniusta causa damni subsequentis. Quae tamen ratio non valet, quia hüius est causa, si non imme­ diate, tamen mediate iniusta. 334« Quomodo agendum est cum illis qui restitu­ tionem usque ad mortem differre volunt, et nominatim cum aegrotis qui Onere restitutionis gravantur ? — Resp. Per se graviter peccant nec absolvendi sunt qui, absque sufficienti ratione, restitutionem usque ad mortem differunt, non solum propter dilationem restitutionis, sed etiam propter peri­ culum ne haeredes restitutionem omittant ; aut qui dubitantes an res sit aliena, dubium dirimere usque ad mortem differunt. Prudenter igitur confessarius hortari debet poenitentes ut ipsi ante mortem pro posse restituant. In hisce tamen casibus caveat confessarius ne praesertim aegrotos a bona fide frustra deficiat : fieri enim potest ut ad illa damna vel pericula non satis atten­ dant, praesertim quando restitutio non ipsis dominis laesis sed pauperibus vel causis piis facienda est. Quapropter pro aegrotis 1) si sint in bona fide et non supersit tempus monendi pru­ denter, vel non sit spes probabilis boni effectus, tunc absolvantur sine monitione (haec enim esset actio inutilis pro domino inno­ cente, et damnosa pro moribundis) ; 2) si sint in mala fide, vel si speretur monitionis fructus, tunc moneantur et iuventur ad statim restituendum ; 3) si restitutio statim fieri nequeat et obligatio occulta sit, committant pecuniam confessario vel potius alii viro fideli. Si vero pecunia non habetur, curetur ut restitutio fiat per haeredes, vel per schedulam creditori transmittendam, QUAESTIO QUARTA. DE CAUSIS A RESTITUTIONE EXCUSANTIBUS. S. Th. II-II, q. 62, a. 5, ad 1 ; a. 8, ad 2. 335. Causae a restitutione excusantes sunt duplicis generis : 1) aliae sunt ad tempus excusantes, quae obliga­ tionem restituendi suspendunt, ita ut ipsis durantibus Summa Theologiae Morali» II. — 23 338 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS quasi dormiat, ipsis vero cessantibus, denuo evigilet et reviviscat ; 2) aliae in perpetuum excusant, quae vere exi­ munt seu deobligant et obligationem restituendi pro semper extinguunt. Causae ad tempus excusantes sunt : ignorantia — im­ potentia — damnum proprium — damnum alienum ; causae vero eximentes sunt, praeter rei interitum, con­ donatio — compensatio — et auctoritas legitima. I Articulus I. i' De Causis ad tempus excusantibus. i i ί 336. Causae ad tempus excusantes ob quas licite differri potest restitutio, sunt : 1) Ignorantia inculpabilis,sive sit facti, ut si ignores rem esse alienam, sive sit iuris, ut si nescias debitum etiam defuncto creditore esse restituendum haeredibus ; igno­ rantia non excusat a materiali, sed solum a formali peccato. 2) Impotentia stricte dicta seu absoluta, quae in eo sitaest ut debitor nihil habeat, unde restituat, aut quin ad extre­ mam necessitatem reducatur, v. g. qui domum comburit et detinetur in carcere : ad impossibile enim nemo tenetur, et in casu extremae necessitatis unusquisque potest surripere et a fortiori servare ea quae necessaria sunt ad istam necessitatem sublevandam ; oportet tamen semper adsit voluntas restituendi in posterum, impotentia cessante. 3) Impotentia moralis scii, grave damnum proprium, seu gravis necessitas, nisi creditor in eamdem necessitatem inci­ deret.Ita si restitutio fieri non potest: a)absque gravi peri­ culo salutis, vitae, Sanitatis, famae vel libertatis ; b) absque mutatione status honesti iuste acquisiti ; c) absque damno in bonis temporalibus propriis gravi et multo maioriquam sit damnum domini vel creditoris ex dilata restitutione. 4) Grave damnum alienum imminens sive ipsius creditoris sive tertii : tunc enim creditor non censetur rationabiliter invitus, et ex charitate tenetur debitor restitutionem differre si commode fieri possit, v. g. si praevideatur dominus re sua mox abusurus ad ebrietati vel libidini indulgendum ; — imo aliquando ex iustitia differre debet, si sine graviori in­ I DE IUSTITIA COMMUTATIVA 339 commodo fieri possit, quando dominus ope rei restitutae mox iniustitiam committeret v· g· gladio reddito occideret, quia tunc restituens reputaretur proxime cooperatus ad damnum alteri inferendum. Oportet tamen ut dilatio in casu sit remedium efficax : si enim nullo modo malum effectum impedire valeat quia creditor aliis mediis facile uteretur ad peccandum aut nocendum, iam non est ratio differendi restitutionem. 337. Corollaria. — Hinc a restitutione statim facienda debitor excusatur : 1) si sit in gravi necessitate temporali, nisi creditor in eadem necessitate versaretur ; si vero debitor, restituendo, in extremam aut quasi extremam necessitatem incideret, dum creditor est solum in gravi, restitutio differri potest, non tamen si creditor in extremam antea devenerit quia tunc iniustus possessor non potuit rem sibi appropriate ; 2) si debeat subire damnum altioris ordinis, sive corporis sive animae, v.g. si ipse vel aliquis ex suis suae deberet facere iacturam vitae, sanitatis, libertatis, et a fortiori si exponeretur periculo peccandi, puta si esset lapsurus in desperationem, aut coniux vel filiae se essent prostituturae, aut filii se darent latrociniis ; 3) si debeat subire grave damnum in fama, saltem regu­ lariter, quia bonum famae est altioris ordinis quam bonum fortunae ; unde adultera non debet revelare crimen ne in divisione bonorum laedantur legitimi filii ; 4) si debeat a proprio statu excidere iuste acquisito, etiam si propria culpa, ludo, ebrietate hanc necessitatem incurrerit, v. g. si mercator aut magistratus negotium vel officium amitteret aut ad famulatum reduceretur. Attamen a) tunc ipsi incumbit obligatio expensas minuendi et parce vivendi ac diligenter laborandi, ut quamprimum restituere valeat ; unde non sunt absolvendi qui nihil in statu immutant ; b) praedicto privilegio uti non potest qui ex publica aestimatione statum iniuste acquisivit uti rapina, fraude, usura,supposito testa­ mento, etc., quia restituendo non a statu excidit sed potius ad iustum statum reducitur. 5) si magnum damnum patiatur in bonis iuste acquisitis, quod notabiliter (saltem in duplo) excedit damnum quod L 340 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS patitur creditor ex dilatione, v. g. si dominus aut negotiator vendere debeat possessiones aut merces suas multo minori pretio quam valeant, aut operarius se privare instrumento ad laborandum necessario ; — non tamen sufficit sola privatio lucri. 338. Cessio bonorum. — Impotens ad omnia debita solvenda potest facere cessionem bonorum (goederenafstand).Est omnium bonorum derelictio quam debitor solvendo impar facit suis creditoribus ad suam servandam libertatem 1. Alia est voluntaria quae sponte offertur et a creditoribus acceptatur ; alia iudicialis quae a indice imponitur etiam invitis creditoribus. Porro utraque potest esse culpabilis aut inculpabilis, prout debitor ex propria culpa aut fraude vel ex mero infortunio impar solvendis debitis factus est. lamvero in casu : 1) Debitor omnia bona tradere débet et non potest sibi retinere nisi ea quae ad suam suorumque honestam sustentatio­ nem necessaria sunt, parce tamen vivendo secundum conditionem: potest enim licite restitutionem differre ne e statu decidat. Ita ex iure naturali ; ceterum solet tribunal ipsum huic providere necessitati, et tunc debitor iam omnia sincere tradere tenetur. 2) Unde graviter peccat contra iustitiam, qui praeter bona sibi suisque necessaria, alia occultat et creditoribus subtrahit sive post sive ante cessionem (yerduistering) : sive ea alibi collocando, sive ea vendendo et pecuniam exinde obtentam in tuto ponendo, sive ficte vendendo ut iis postea frui valeat, sive omnibus aliis fraudibus.— Nisi forsan ageretur de rebus familiae quae debitori ob memoriam parentum vel amicorum valde carae sunt, sed ab aliis minoris pretii habentur. 3) Ipse debitor ita iniuste agens, et huius defraudationis cooperatores aut participes, dummodo iniustitiae conscii sint, ad restitutionem tenentur pro damno creditoribus illato. 4) Existimarunt aliqui iniustitiae reum non esse debitorem, qui sibi reservaret pauca media quibus aliquod parvum negotium inchoare postea posset. Sed id tantum permitti potest si creditores in eo censentur consentire, ut maior sit spes postea obtinendi integram solutionem ; nam lex id concedere non solet. 339· Animadversio. — An debitor qui restitutionem ob iustam causam distulit, teneatur compensare lucrum cessans aut damnum emergens quod exinde passus sit creditor ? R. 1) debitor bonae fidei non tenetur, si non fuerit in mora i. C. C., a. 1265-1270 ; C. Com. belg., a. 535. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 341 culpabili, quia non est huius damni causa iniusta et culpabilis ; attamen, statim ac noverit rem esse alienam, fructus rei non amplius percipere potest, sed ab hoc momento eos domino solvere tenetur ; 2) debitor, ex delicto, seu possessor malae fidei vel iniustus damnificator tenetur compensare omnja, quia damnum est iniustum, cum ex causa iniusta et culpabili proveniat, ut iam supra dictum est n. 333, 3. Articulus II. De causis eximentibus in perpetuum. 340. Causae ab obligatione restituendi definitive eximentes sunt : 1) Rei in specie debitae interitus absque culpa debitoris bonae fidei, vel pro debitore malae fidei, si res eodem tempore naturali causa apud dominum periisset : eximit scii, a restitutione rei. 2) Condonatio (totalis vel partialis) seu remissio debiti a creditore facta, sive expressa, sive implicita aut tacita (v. g. delendo chirographum), sive legitime praesumpta ob posi­ tivum et solidum fundamentum, uti existere potest pro furtis filiorum et aliquando pro furtulis famulorum, quod coniici potest ex patris aut domini amore et liberalitate, rei quantitate et qualitate,aliisque circumstantiis (a. 1282-84). Porro ad condonationem legitimam tres requiruntur condi­ tiones : a) ut sit perfecte libera, ab errore, fraude, metu aut vi immunis ; unde non valet si fuerit comminatione extorta, aut si creditor erret, vel decipiatur circa quantitatem debiti quam putet multo minorem, vel debitor fingat paupertatem ; b) ut fiat ab eo qui potestatem, scii, qui sc-.uale rerum dominium et liberam administrationem habet, un . invalida est condonatio ab uxore facta de bonis mariti an communitatis ; c) ut lex non obstet. 3) Compensatio (a. I2C.9 sq.), qua debitum certum iustitiae utrinque aequa e extmguitur, sive facta sit debitori ipsi si creditor ei tantumdem debet, sive facta sit credi­ tori per donationem aequiv alentem, sive facta sit creditoris creditori, ut si Paulus 10O fr. debeat Petro, et Iohannes 100 Paulo, Petrus autem solutionem petat a Iohanne. Id tamen fieri non potest nisi ex rationabili causa, si creditor solutionem alii er obtinere nequeat, vel nonnisi difficulter ; qüia i 342 ' i laeditur ius personale et intermittitur ordo iuris quem lex servare iubet (a. 1239), quod non erit licitum nisi ob proportionatam causam. i ·; i ' J j { ! 1 I 1 ! I i 1 ! ; ; ! ! I i w SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 4) Auctoritas legitima superioris, sive a) per praescriptio­ nem; sive b) per sententiam iudicis, dummodo bona fide et sine mediis iniustis fuerit obtenta, in casu culpae iuridicae vel materiae dubiae : ita fit ut quis retinere valeat quod forsan debebat, vel alter ob culpam iuridicam ipsi solvere tenetur ; sive c) per compositionem S.Pontificis, qua iusta ratione partialiter vel totaliter remittitur restitutio facienda pro bonis ecclesiasticis ablatis, vel pro debitis erga ignotos : est enim S. Pontifex bonorum ecclesiastico­ rum, imo et causarum piarum naturalis administrator ; pars autem quae remittitur, creditori suppleri potest in utilitate spirituali ex thesauro Ecclesiae. Quod si postea dominus compareat, probabiliter potest debitor se existimare ab omni obligatione liberatum. 341. Nonne cessio bonorum eximit ab obligatione debita integre solvendi? —- Resp. : 1) Cessio bonorum per se talem obligationem non tollit sed solum ad tempus excusat, propter impotentiam debi­ toris omnia solvendi debita. 2) Unde, si quis culpabiliter aut fraudulenter ad solvendum impotens factus est, aut ex mala fide cessionem facit, ab obligatione totum restituendi non eximitur, quia cum sit iniustus damnificator, creditores condonare non censentur, nec lex id aeque statueret. 3) In casu quo quis ex mero infortunio debitis solvendis impar factus est, a) si in ipso cessionis contractu creditores diserte declarant debitorem aut fore liberum aut manere obligatum, contractus ille servandus est. b) Item servanda lex, si ipsa obligationem manere declarat, uti fit in lege belgica (29 iun. 1887, a. 25; C. C., a. 1270; C. Com., a. 586) pro concordatis quae mercatores solvendo impares cum creditoribus ineunt ad praecavendam decoctionem. c) Seclusa autem expressa creditorum vel legis dispositione, non extinguitur sed suspenditur tantum obligatio solvendi reliqua. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 343 Attamen si alicubi, contraria persuasio communiter praevaleat, id admitti vel tolerari potest : refertur ita esse in Anglia, ubi negotiatores maius pretium percipere solent ob periculum sortis ex talis iaçturae praevisione, et ideo in earn facilius consentiunt. Sed in multis regionibus ita non est. 34?« Animadversio.— Qui ingreditur religionem, non ideo eximitur ab obligatione restituendi, nec tamen religio illam obligationem contrahit, Sed ipse debet pro posse restituere ex bonis si quae habet, et postea, de consensu superioris, laborare et alia facere suo statui convenientia, ut possit solutionem per­ ficere. Iure autem positivo ecclesiastico sub gravi prohibetur talis intrare (can. 542). Spectato autem solo iure naturali : a) si infra breve tempus, v. g. biennium, obligationi restituendi valeat satisfacere saltem pro magna parte, tenetur ingressum differre usque ad restitutionem factam ; b) si autem nulla sit fundata spes ut brevi restituere possit, cessione bonorum creditoribus facta, intrare potest, praesertim si ex mora diuturna speciale ipsi immineat periculum salutis : propter pecuniam enim non potest persona liberi hominis obli­ gari, sed solum res eius (q. 189, a. 6, ad 3). Sectio B. DE IUSTITIA ET INIUSTITIA IN COMMUTATIONIBUS INVOLUNTARIIS. S. Th„ Π-Π, q. 61, a. 3. 343. Involuntariae commutationes sunt illae quibus nocumentum alteri infertur contra eius voluntatem. Quod fit quando aliquis utitur re alterius vel persona vel opere, eo invito, sive occulte per fraudem, sive manifeste per violentiam : utraque exercetur vel in personam propriam, vel in personam coniunctam, vel in quascumque res alterius tum facto tum verbis. Quatuor autem sunt genera bonorum circa quae potest esse iustitia commutativa, et; iniuria quae ipsi opponitur : bona interna vitae et corporis quantum ad personam pro­ priam sui vel proximi,— bona coniugii, scii, bona interna personae coniunctae,—bona externa fortunae, — bona mixta famae et honoris. Hinc dicendum est de iniuriis quae fiunt A. facto i° in bonis internis vitae et corporis quantum 344 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ad personam propriam : tum in bonis spiritualibus animae—tum in bonis corporis per sui aut proximi occi­ sionem et alia nocumeAta in corporalibus membris ; 2° in bonis coniugii, quantum ad personam coniunctam, per adulterium, et stuprum; 39 in bonis exterioribus, occulte per furtum, manifeste per rapinam; B. verbis, scii. 40 in fama et honore, occulte per detrac­ tionem, manifeste per contumeliam et per alia huiusmodi. caput i. DE INIURIIS IN BONIS INTERNIS VITAE ET CORPORIS. S. Th. II-II, q. 64. QUAESTIO PRIMA. DE INIURIIS IN BONIS SPIRITUALIBUS ANIMAE 344. Iniuria fieri potest in bonis spiritualibus. — Bona spiritualia intelliguntur non solum supernaturalia quae ad aeternam salutem immediate ordinantur, scii, gratia Dei, virtutes in usae, ius ad sacramenta, etc. ad quae pertinent etiam status clericalis et religiosus, sed et naturalia sicut usus rationis et liberi arbitrii, scientiae naturales, artes et alia huiusmodi. Circa haec omnia potest esse iniuria, quia ad haec sibi augenda, usucapienda, comparanda, non omit­ tenda unusquisque potest habere ius stricte dictum, et ideo potest esse obligatio restituendi, si possibilis sit restitutio Unde 1) qui medio iniusto (fraude, vi, metu incusso) alteri infert damnum spirituale vel eum impedit a conse­ cutione boni spiritualis (v. g. ingressûs in religionem), damnum illatum reparare tenetur quantum sit possibile ; scii, debet vim, metum, fraudem si adhuc durent tollere, bona ablata vel impedita si possibile sit reparare, damna realia inde secuta et saltem in confuso praevisa resarcire : DE IUSTITIA COMMUTATIVA 345 quilibet enim ius strictum habet ne medio iniusto sibi malum inferatur. Similiter 2) qui ex iustitia, scii, ex officio, stipendio accepto, contractu, tenetur proximum instruere, monere, corripere, sacramentis reficere, idque negligit, iniuriae reus est et tenetur, quantum potest, negligentiam reparare et damna ex ea secuta resarcire, v. g. parochus qui fuerit negligens. E contra 3) qui absque medio iniusto alteri infert spirituale damnum vel eum impedit a consecutione boni spiritualis (v.g. malo exemplo, consilio, illicitis precibus), non tenetur ex iustitia sed solum ex charitate damnum reparare : scienti enim et consentienti non irrogatur iniuria, et ideo nulla est obligatio restituendi, nisi tamen quis ex officio teneatur a malo retrahere. 345. Conclusiones generales ex praedictis facile de­ ducuntur : A. Generatim quoad omnia bona interna animae : 1) Qui alium non consentientem, veneno, medicamento, aliisve mediis privat usu rationis, memoriae, liberi arbitrii, gravis iniuriae reus est et tenetur media adhibere, si sint, quibus usus recuperetur, et damna inde secuta et saltem in confuso praevisa reparare. 2) Similiter si quis vi, metu, fraude, a studio litterarum vel artium aliquem avertit aut scientia vel arte acquisita uti non sinit. B. Quantum ad intellectum : 1) Si quis errorem practicuin docet ex quo sequitur alicui aliquod malum praeter errorem, tenetur ad revocandum errorem, et ad compensandum totum damnum quod de­ cepto vel tertio exinde ortum est et aliquo modo fuit praevisum. 2) Si enor sit mere speculativus v.g. circa numerum stel­ larum,per se non adest obligatio restituendi, quia est contra solam veritatem, non contra iustitiam ; excipitur tamen a) si error inferat damnum, ut si versetur circa dogmata fidei, praesertim circa principalia, vel circa prinçipium valde fundamentale aut universale ex quo multae conclusiones ii 346 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS falsae oriantur in re magni momenti, quia talis error intellectum perverteret ; b) si decipiens sit magister ex officio, vel ex contractu, imo etiam si absque stipendio et voluntarie assumpserit munus docendi. Quibus casibus debet errorem retrahere. C. Quantum ad voluntatem : 1) Si quis per vim vel fraudem alium inducit ad peccan­ dum Vel retrahit a consecutione boni specialis, v. g. a professione religiosa, a sacramentorum frequentatione, ex iustitia tenetur restituere i. e. medium iniustum tollere et alium revocare ad bonum, si iste per se ad pristinum statum redire non potest : quamvis enim alter peccando consenserit, consensus tamen non est plenus quia non consensit deceptioni et violentiae adhibitae. 2) Qui sine medio iniusto (malo exemplo, suasione, precibus) inducit ad peccandum, non peccat contra iustitiam, sed contra solam charitatem, quia scienti et consen­ tienti non fit iniuria. Unde nulla habetur obligatio resti­ tuendi, nisi quis ex officio teneatur a malo retrahere (v. g. superior), aut inducat ad peccandum contra iustitiam, quia tunc iniustus est, non erga illum quem inducit ad consen­ tiendum, sed erga tertium quem iniuria afficit, cum peccato coeperetur. 3) Si agatur de peccato materiali ad quod per vim vel fraudem aliquis alium inducit, non videtur per se esse peccatum contra iustitiam, quamvis per accidens esse possit, si grave inferat detrimentum, ut si consuetudinem peccandi causet aut infamiam. 346. Conclusio specialis quoad statum religiosum. i° Si quis vi vel dolo alium impediat ab ingressu in religionem, vel a religione extrahat novitium, tenetur ex iustitia ad restituen­ dum, tollendo vim et dolum, retractando quae falso dixerit, damna quae orta sint spiritualia vel temporalia compensando ; ablata autem vi vel fraude obligatio iustitiae nulla existit. 2° Si autem professum vi vel fraude extrahat a religione, tenetur ad restituendum etiam erga ipsam religionem. 3° Qui novitio absque ullo motive professionem renuunt, peccant contra iustitiam, quia, admissione in novitiatu, novitius ius acquirit ad professionem, ex implicito contractu quo religio DE IUSTITIA COMMUTATIVA 347 se obligat ad illum admittendum si inveniatur dignus et bene peragat officia requisita. 4° Novitius qui mala fide, cum intentione scii, postea abeundi et non profitendi, ingreditur religionem, tenetur exiens ad compensanda alimenta quae accepit, detracto Valore operum utilium quae praestitit. 347. Periculum pro usu rationis et libertatis, sicut pro moribus, natum est oriri ex hypnotismo. Cuius origo fuit magnetismus animalis, quem prius, anno 1774, doctrinaliter exposuit Dr Mesmer (f 1815), medicus vindobonensis. Putavit se invenisse mirum medium curationis in fluido subtili, quod, magneticae vi simile, supponitur ex animalium corporibus manare, imo prorsus omnia corpora pervadere, et transmitti posse per media opportuna, eoque sanari morbos. Effectus sunt : calor dulcis, somnus profundior, generalis vel partialis insensibilitas, somnambulismus. Producitur manuum gesticulationibus, magnetizatls substantiis, simplici voluntatis nutu verbis expresso. Tabulis rotantibus ortum dedit, et paulatim degeneravit in superstitiones diabolicas quibus mulierculae vident, audiunt, loquuntur, cognoscunt occulta, longinqua, mira quae ipsis aliter sunt ignota. Hinc per se non est illicitus ; sed per accidens, quantum ad phenomena praeternaturalia vel super­ stitionem (S. Off., 28 iul. 1847 et 4 aug. 1856). Braid phenomena producta tribuit suggestioni, et sic natus est hypnotismus12, Hypnotismus definiri solet : inductio status peculiaris, somno analogi, qui hypnosis dicitur, in quo statu constitutus homo mire subit suggestiones hypnotizantis .Inducitur inediis diversissimis, quae tamen omnia probabiliter reducuntur ad unum, nempe suggestionem somni ; gradus autem habet plures a simplici somnolentia ad perfectum somnam­ bulismum *. 1. Est tamen, testante Prümmer, differentia : in magnetismo nunquam amittitur usus rationis et libertatis, quod in hypnotismo accidit. 2. De hypnotismo inter alia consuli possunt : Mercier, Psychologie; Bernheim, De la suggestion et de ses applications à la thérapeutique ; Franco, L’hypnotisme revenu à la mode; Masoin et Lefebvre, Rapport et discussion sur l’hypnotisme à l’Académie de médecine de Belgique; Guibert, Essai sur l’hypnotisme ; Moreau, L’Hypnotisme, étude scientifique et religieuse; Surbled, La morale dans ses rapports avec la médecine; Lescœur, La science et les faits surnaturels contemporains; Méric, Le merveilleux et la science; Coconnier, L’Hypnotisme franc ; Imbert, L’Hyp­ notisme et la Stigmatisation; Lapponi, Hypnotispie et Spiritisme; Castelein, Les phénomènes de l’hypnotisme et le surnaturel ; Schneider, Der Hypnotismus (gall, vers.) ; GraSset, L’Hypnotisme et la Suggestion; Dr Joire, Manuel d’Hypnotisme (germ, vers.) ; Van Velsen, Hypnotisme, suggestion, psychothérapie. Inter theologos : Tanquerey, Th. M. funda­ mentalis, n. 133 sq. et 916. A 348 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Cui tribuuntur effectus triplicis generis : i° Phenomena clara experientia comprobata quae pro­ ducuntur apud personas sive sanae sive hystericae condi­ tionis : suggestione oriuntur membrorum paralysis et rigi­ ditas, e contra motus indesinens ; insensibilitas, sensuum exaltatio ; illusiones et hallucinationes, tum positivae quibus sentiunt quod non est,tum negativae quibus non percipiunt quod est ; memoriae defectus (partialis vel totalis) et pseudorecordatio eventus ficti ; — et in subiectis prae ceteris dispositis: suggestiones post longum tempus implendae et mira cum praecisione impletae ; alienae, duplicis aut multiplicis personalitatis susceptio ; vesicatio aut paululi sanguinis exsudatio. 20 Phenomena propria personis hystericis, in quibus tres status lethargiae, catalepsis et somnambulismi suc­ cessive et regulariter producuntur ac alia quaedam mira, non quidem suggestione sed mediis physicis. 39 Phenomena omnino mira et extraordinaria : clara visio obiecti omnino absconditi, transpositio sensuum, instantanea scientiae vel linguae ignotae acquisitio, cogita­ tionum lectio, occultorum ac futurorum cognitio, etc. Haec potius producuntur occasione quam vi hypnotismi con­ sueti, unde magis sunt magnetismo, occultismo, aut spiritismo adscribenda. Iam videtur sciçntifice probabilissimum et moraliter certum phenomena i1 et 2’ generis esse naturalia, quamvis de eorum interpretatione eruditi disputent ; de effectibus 31 generis generatim non constat cum certitudine, et non solent produci a viris artis hypnoticae peritis ; unde vel sunt ficti, vel fraudulentis artibus producti, vel demum si aliquando sint reales, pertinent ad Spiritismum : quo casu ignotis viribus omnes tribui non possunt, sed interventui daemonis aliqui essent adscribendi. > \ ' i. , f (I 348. Praxis hypnotismi estne licita ? — In praesenti non agimus de effectibus 31 generis (de quibus dicemus ubi de superstitione et Spiritismo), sed de hypnotismo consueto et proprie dicto qui in se non est superstitiosus. Eius praxis tamen saepe erit illicita propter alias rationes, DE IUSTITÎA COMMUTATIVA 349 quoties nempe iniuste aut sine gravi causa et magna cautela adhibeatur. Etenim : a) Hypnotizatus privatur expedito usu rationis (ac dominio in potentias inferiores), quem ordinario propriis viribus aegre recuperabit sine nutu hypnOtizantis ; tradit se arbitrio hypnotizantis a quo sat efficaciter et saepe invin­ cibiliter duci potest ad illicita et iniusta perpetranda, et ordinarie in eumdem statum etiam reluctans reduci potest \ Talis privatio usus rationis, et abdicatio libertatis de se grave periculum pro moribus involvens prohibetur, quoties causa proportionate gravis et cautiones desunt ad periculum removendum. b) Hypnotismus, nisi magna prudentia adhibeatur, sani­ tatem animae et corporis gravi nocumento exponit ; unde requiritur talis periculi remotio, aut saltem spes fundata maius bonum obtinendi. c) Quodsi quis per abusum hypnotismi personam non consentientem suis iussionibus subdit, vel artem exercet in circumstantiis quibus nociva sit, gravem iniuriam com­ mittit et ex iustitia tenetur istam personam aptis mediis sui iuris reddere ac damna omnia reparare. d) Denique alia incommoda accedere possunt ex publica hypnotismi exhibitione (excitatio nociva nervorum in aspicientibus, et occasio data hominibus vulgi hypnosim cognoscendi eaque ad mala abutendi), ex modo inhonesto inducendi hypnosim, occasione libidinis, etc. Unde merito spectaculum hypnotismi poenis severis fuit prohibitum legebelg.30 maii 1892, et exercitium hypnotismi in minorennes et amentes certis limitibus circumstrictum. Causa sufficiens non est causa recreationis aut solius lucri, sed aliquando causa scientificae investigationis (S. Off., 26 iul. 1899), dummodo peritus seligat personam cui hypnosis non nocua sed potius proficua apparet ; — saepius causa medica­ tionis, sive ad sopiendos sensus in chirurgica incisione, sive ad nervorum morbum aut rhumatismum curandum 1 2 ; -r- etiam 1. Notat tamen P. Vermeersch (Th. Μ. I, η. 101), hanc dependentiam permanentem vitari posse suggestione libertatis seu independentiae, in finali imperio superaddita. Ita tamen hypnotizantes agere non solent. 2. Notetur nunc iam magis restringi aut in dubium revocari effectus salutares hypnotismi. 350 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS causa tollendi vel minuendi malas propensiones (v, g, ad suicidium, ebrietatem, luxuriam, furtum, etc.) quando casu extraordinario1 libertatem quasi tollunt vel voluntatem extenuant. Tunc quoque erit cautio adhibenda : non adhibeatur nisi medicus valde peritus ac prudens et summe fidus, qui nonnisi honestis et innocuis suggestionibus et solum ad finem intentum utatur ; adjungatur quoque testis fidus (qui maneat saltem in vicinia) propter bonum ipsius hypnotizantis, maxime autem hypnotizati. QUAESTIO SECUNDA. DE OCCISIONE SUI. S. Th. II-II, q. 64, a. 5. 349. Occisio sui est actio vel omissio quae mortem causare nata est ; alia est directa, alia indirecta. Directa est quae in se intenditur tamquam finis aut medium, sive explicite, sive implicite, ut dum actio vel omissio ad nullum alium finem immediate tendere possit ; indirecta est, quae in se non intenditur, sed praevidetur verisimiliter secutura ex quadam actione vel omissione : ita miles praeliaturus praevidet probabiliter mortem e prelio secu­ turam. Aliud profecto est se occidere seu mortem sibi in­ ferre; aliud solum morti vel eius periculo se exponere seu aliud facere cum periculo mortis,quod mortem scil.secum trahere potest. lamvero occisionem sui indirectam esse licitam, datis certis conditionibus et ex causa proportionate gravi, nemo est qui dubitet ; at etiam fuerunt qui occisionem sui directam seu ipsum suicidium proprie dictum legitimate çonati sunt, non solum inter philosophos graecos, prae­ sertim stoiCos aut epicuraeos, illud tamquam virtutis actum considerantes, aut tamquam medium fugiendi vitae acerbitates ; sed etiam inter recentiores, maxime inter positivistas et materialistas. Quo factum est, ut decrescente fide, suicidium de die in diem invaluerit, eo magis quod in libris et theatris eius apologia instituatur. Cui contra­ dicit doctrina catholica. i. Medium enim ordinarium formationis, educationis et dominationis sui est propriae rationis et libertatis eXercitium.Ceteroquin suggestiones ordinario magis debilitant voluntatem quam firment. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 351 350. Thesis I. Directa occisio sui, in se et propria auctoritate intenta, est peccatum de se ex toto genere grave, utpote non solum individuo, sed et societati nocivum, et Deo iniuriosum. Dicitur : a) propria auctoritate, ut casus excludatur tum illius qui Deo inspirante seipsum occideret, quod certo est licitum, tum illius qui id façeret propter crimen commissum, mandante publica auctoritate, quod non auderemus damnare ut certo illicitum ; b) de se grave, quia per accidens fieri potest, ut quis bona fide existimet quaedam esse motiva propter quae licitum sit propriam tollere vitam 5 c) ex genere toto, utpote... : est enim natura sua semper grave propter triplex motivum, quia non solum ipsi suicidae, sed et societati damnosum, ac insuper iuris Dei laesivum. Sub primo aspectu non est contra iustitiam sed contra charitatem sui, sub altero directe contra iustitiam legalem, sub tertio contra iustitiam commutativam. Prohibetur autem strictissime non solum lege naturali, sed etiam lege divina et ecclesiastica. Probatur directe : 1) Est contra legem naturalem. a) Est enim individuo nocivum.Vita est maximum bonum temporale et conditio omnium aliorum bonorum non solum naturalium sed et supernaturalium : conditio meriti pro vita aeterna, conditio profectus in charitate, conditio poeni­ tentiae, conditio progressus et evolutionis in vita morali et spirituali ; unde qui occidit seipsum agit contra amorem sui et contra inclinationem naturalem qua omne ens tendit ad sui conservationem. b) Est quoque nocivum societati, quae non habet domi­ nium vitae nostrae sed custodiam in sui utilitatem. Pars pertinet ad totum, et quaelibet pars, id quod est, est totius ; quilibet autem homo est pars societatis, cui tam­ quam membrum utile inseritur,et ita quod est, est societatis; ergo qui se occidit hac sui utilitate privat societatem, ipsa invita, et ita iniuriam ipsi infert. c) Denique et maxime est iuris Dei laesivum. Deus enim est auctor et ideo dominus vitae et corporis nostri, et istud dominium sibi reservavit, nobisque ad modum de­ positi solum usum iuxta ipsius voluntatem concessit cum onere vitam custodiendi et conservandi. Vita ergo est 352 Q’ SUMMA THEOLOGIAE MORALIS quoddam bonum divinitus datum et Dei potestati ac iudicio subiectum. Unde qui seipsum occidit, ius Dei laedit. 2) Est contra legem divinam, quae a) explicite decernit : Non occides, quod non solum de proximi sed etiam de sui occisione est intelligendum, cum homo proximum diligere debeat sicut seipsum. Unde Augustinus, 1. I de Civ. Dei, c. 20 : « Rçstat ut de homine intelligamus illud quod dictum est : Non occides. Non alterum, ergo nec te. Neque enim aliud quam hominem occidit, qui seipsum occidit » ; — b) fundamentum quoque innuit praecepti, Deut.XXXII, 39 : Ego occidam et ego vivere faciam; et Sap. XVI, 13 : Tu es, Domine, qui vitae et mortis habes potestatem; — hinc c) concludit : quia quoad vitam et mortem sub dominio sumus Dei, debemus pro Domino et vivere et mori, iuxta illud Apostoli, ad Rom. XIV, 7-8 : « Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus ; sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus ». 3) Est contra legem ecclesiasticam, secundum quam suicidae privantur sacra sepultura et liturgicis suffragiis (can. 1240, 3°) ; quae poenae tamen non incurruntur si illis defuit aut forsan defuit sufficiens usus rationis, si poenitentiae signa dederunt, si dubium est an mors ex suicidio sit orta, si crimen fuit prorsus occultum, ne fama superstitum violetur. Qui autem suicidium tentaverunt, sunt irregulares ex delicto (can, 985, 50), arcentur ab actibus legitimis ecclesiasticis, aliasque poenas incurrunt si sint clerici (can. 2350, § 2). 351. Nulla est causa assignabilis propter quam sit licitum occidere seipsum, sed omnes quae afferuntur excusationes sunt vani praetextus. Non enim valet a) huius vitae praesentis miseria: felicitas ad quam destinamur solum est in futura vita obtinenda, ad quod maioris meriti aut poenitentiae occasionem praebet miseria aevi praesentis ; essetque irrationabile ad miserias minores vitandas, maximam sibi inferre, scii, mortem. — Nec b) dedecus intolera­ bile subeundum : occisio non est medium aptum famam aut honorem recuperandi, et propter malum iniuste ab altero illa­ tum non convenit sibi ipsi maiorem poenam infligere. — Nec DE IUSTITIA COMMUTATIVA 353 c) virtus, praesertim castitas servanda : integritas camis sane non est bonum morti proportionatum ; integritati autem animae aliter subveniri potest, cum tentatione crescente resistentia ex Dei gratia crescere possit. Ceterum non sunt facienda mala ut eveniant bona. — Nec d) vita inutilis aut aliis onerosa finienda : unusquisque laborando, iuvando, bonis exemplis aedificando aut orando utilis aliis esse potest ; quodsi fuerit privato aut societati nocivus, vitae honestate scandala aut injustitias reparare portent. Quae suo tempore iam confutabat S. Thomas, q. 64, a. 5, ad 3 : « Homo constituitur dominus sui ipsius per liberum arbi­ trium ; et ideo licite potest homo de seipso disponere quantum ad ea quae pertinent ad hanc vitam, quae hominis libero arbitrio regitur. Sed transitus de hac vita ad aliam feliciorem non subiacet libero arbitrio hominis, sed potestati divinae ; et ideo 1) non licet homini seipsum interficere, ut ad feliciorem transeat vitam. 2) Similiter etiam nec ut quaslibet miserias praesentis vitae evadat, quia ultimum malorum huius vitae et maxime terribile est mors... Et ideo inferre sibi mortem ad alias huius vitae miserias evadendas, est maius malum assumere ad minoris mali vitationem. 3) Similiter etiam non licet seipsum interficere propter aliquod peccatum commissum, tum quia in hoc sibi maxime nocet quod sibi adimit necessarium poenitentiae tempus, tum etiam quia malefactorem occidere non licet, nisi per iudicium publicae potestatis. 4) Similiter etiam non licet mulieri seipsam occidere, ne ab alio corrumpatur, quia non debet in se committere crimen maximum, quod est sui ipsius occisio, ut vitet minus crimen alienum : non enim est crimen mulieris per violentiam violatae, si consensus non adsit... Constat autem minus esse peccatuni fornicationem vel adulterium, quam homicidium, et praecipue sui ipsius, quod est gravissimum, quia sibi ipsi nocet, cui maxi­ mam dilectionem debet; est etiam periculosissimum, quia non restat tempus ut per poenitentiam expietur. 5) Similiter etiam pulli licet seipsum occidere pb timorem ne consentiat in peccatum, quia non sunt facienda mala ut veniant bona, vel ut vitentur mala, praesertim minora et minus certa ; incertum enim est an aliquis in futurum consentiat in peccatum : potens est enim Deus homi­ nem quacumque tentatione superveniente liberare a peccato. » Ex quibus rursus indirecte confirmatur thesis catholica. 352. Thesis II. Indirecta occisio sui est illicita, nisi accedente iusta et proportionata causa, i. e. bono maiore quod immediate ex ipsa actione sequitur et non mediante occisione. Probatur. Est enim illicitum actione aut omissione sua causare effectum malum, nisi quatuor verificentur con­ ditiones : a) ut actio aut omissio in se non sit mala : b) ut aeque immediate ex ea sequatur etiam effectus bonus, Summa Theologiae Motali» U. — 43 354 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS et hic non mediante malo obtineatur ; c) ut effectus bonus sit malo proportionatus ; d) ut solus effectus bonus, non malus, intendatur. Ergo indirecta occisio sui non erit licita nisi i) actio aut omissio ex qua sequitur, non sit mala in se; 2) aeque immediate sequatur alter effectus, bonus, et iste non mediante occisione procuretur ; 3) bonus effectus maior sit aut aequalis periculo vitae et ita illud compenset ; unde oportet ut eo maior sit quo maius, certius, proximius sit istud periculum ; 4) mors non intendatur sed solus effectus bonus. Bonum proportionatum compensans est triplex : 1) Bonum publicum, nam bonum commune praestat bono privato. Ita etiam cum proximo mortis periculo possunt sacerdotes, medici aliique quibus incumbit, salutem, vitam aut securitatem aliorum curare ; milites non deserere locum assignatum, aut incen­ dere navem vel arcem explodere ad submergendos aut delendos hostes, vel ne hostis ea potiatur cum gravi detrimento reipublicae ; non autem ad captivitatem vitandam, cum bonum publicum id non requirat. 2) Bonum spirituale virtutis, aut scientiae et artis, aut culturae progressus. Ita aviatores aut navigatores cum periculo vitae nova itinera quaerentes aut ignotas regiones explorantes. Item fidei causa, missionarii, etiam cum periculo vitae praedicare Evangelium possunt, si utilitas inde speretur ; et fideles possunt non solum mortem fortiter ferre, sed etiam non fugere, imo se judicibus sistere, si id utile existimetur ad alios in fide firmandos, nisi tamen maiora timeantur mala. Item ex charitate potest quis periculo mortis se exponere vel ictui invadentis se offerre, aut non curare propriam salutem (v.g. tabulam cedere in naufragio), vel non se defendere, ad vitam parentum, coniugis, amici, proximi, si speretur, servandam, a fortiori ad salutem eorum aeternam (imo id potest esse praeceptum) ; non autem se in mare aut flumen projicere etiam ad infantem baptizandum, quia non sunt facienda mala ut veniant bona. Item ex amore iustitiae possunt malefactores se condemnandos et interficiendos offerre : mors enim non est ex omissione fugae sed ex condicto iudicis. Et ad tuendam castitatem virgo, cui actu vis infertur, potest fugiendo ex alta rupe aut e fenestra se praecipitem dare cum solo mortis periculo, dum aliqua adsit spes evadendi ; non cum certa morte, quia tunc esset directa occisio quae eligeretur ut medium ad aliud malum Vitandum. At potest permittere se occidi potius quam violari, licet ad id non teneatur. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 355 %) Bonum corporale resultans ex eo quod vitetur periculum mortis certius aut genus crudelius. Ita licitum est e turri se praecipitem dare ad fugiendam, non quidem captivitatem, sed certam capitis sententiam aut atrociorem mortem quam actu illaturi sunt malefactores ; aut e fenestra desilire ad flammas actu ardentes fugiendas : dummodo tamen adsit spes evadendi, secus esset directa occisio quae eligeretur Ut medium ad maius malum vitandum, eodem modo ac sumptio veneni. Aliud scii, est certo periculo mortis etiam proximo se exponere, aliud certam mortem incurrere. 353· Corollaria. — Ex doctrina exposita concluditur : 1) ad incurrendum periculum mortis non certum, sed probabile aut remotum, sufficere causam minorem, semper tamen gravem, praesertim si necessitas adsit, v. g. licitum est inservire morbo contagioso laborantibus, imo ex charitate eos invisere, etiam cum magno periculo luem contrahendi, item periculosam artem exer­ cere (v. g. ascendere tecta) ad sui et suorum sustentationem aut aliorum utilitatem ; 2) ad incurrendum periculum vitam pluribus etiam annis indirecte abbreviandi, sufficere rationem minus gravem : ita virtutis exercendae causa licitum est moderatas poenitentias agere ieiuniis, vigiliis, macerationibus : refrenatio concupiscentiae enim ex­ hibet compensationem ; item ad propriam sustentationem vel ad progressum rei industrialis aut mechanicae licitum est operariis vitrum conflare, metalla inaurare, quotidie ignem versare, aliasque artes exercere vitam abbreviantes, quamvis pro posse conandum sit ut minus periculosa reddantur opera artificibus commissa ; 3) attamen ad incurrendum mortis periculum non sufficere rationem futilem, v. g. propter vanam gloriam pugnare, onera extraordinaria ferre, deorsum se dimittere, aut ieiunium diutissimum protrahere solius sponsionis causa ; 4) a fortiori licitum non esse aliorum utilitatem aut proprium lucrum procurare ex quaesito mortis periculo, sed tantum periculo se exponere, agendo actum aliunde et de se utilem. Hinc graviter peccant a) qui levibus de causis in discrimen mor­ tis se iniiciunt, uti quicumque temerarii funambuli, gladiatores, corpus volutantes, taureadores, circulatores qui feras domant aut venena sumunt, nisi longa experientia aut apta praeparatione certi sint de sua dexteritate aut remediorum efficacia ; b) qui graviter nocent sanitati aut mortem notabiliter sibi accelerant per çrapulam, ebrietatem, immoderatam luxuriae pas­ sionem, per abusum morphii, cocaini, opii, aut per immoderatas poenitentias ; c) qui media ordinaria recusant sumere ad sanitatem recupe­ randam vel vitam incolumem conservandam ; non autem qui media extraordinaria, exquisita, inusitata, pretiosiora, valde dif­ ficilia, adhibere nolunt, uti patriam relinquere et regionem salu­ briorem quaerere, operationem valde laboriosam aut periculosam subire, vel notabilem amputationem : lex enim vitam protrahendi 356 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS nop obligat cum tanto incommodo. Hodie tamen plures opera­ tiones, quae olim difficiles et periculosae habebantur, facillime et tuto perficiuntur, ac ita iam facta sunt media ordinaria ; d) a fortiori qui ab alimentis necessariis sumendis abstinent, etiam ad optimum finem v g. liberationem patriae. Id enim est directa occisio nam, ut ait S. Thomas, q. 69, a. 4, ad 2 : « cibum... non sumere esset seipsum occidere ». Et bonum speratur ex malo medio ; non autem mala facienda sunt, ut eveniant bona. 354. Animadversiones. — 1» Principia clara sunt et in iis nulla est difficultas ; sed de facto in applicatione principiorum, scii, an in casu talis occisio sit directa vel indirecta, locus esse potest dubio vel et subtili considerationi, quia a priori non semper facile est id determinare. Varii modi autem apud auctores indicati (cfr.Tanquerev,n.3O4sq.; Billuart, diss. X, a. 3) possunt haberi ut sola occisio indirecta, vel saltem non certo probantur esse occisio directa ; ac proinde in praxi considerari possunt tamquam liciti, quia probabiliter et ex communi apprehensione hominum sunt sola ocCisio indirecta. Quodsi alicui evidenter viderentur directa occisio, exinde non posset extendere principia et occisionem directam etiam in aliis casibus similibus dicere licitam ; sed solum concludere posset applicationem principiorum non recte fieri, et in casu actionem occisivam etiam esSe directam et ideo esse illicitam. 2a Desiderium propriae mortis non est necessario iniustum erga Deum, quia qui sibi mortem exoptat, expectare potest eam a Deo sibi inferendam. Imo tale desiderium potest esse ordinatum et rationi conforme, si ex motivo oriatur obtinendi bonum quod vita melius, vel effugiendi malum quod morte peius est. Hinc desiderium a) est licitum si oriatur ex motivo boni melioris, v.g. desiderandi coniunctionem cum Deo, perfectius amandi Deüm, non amplius peccandi, etc. sicut in Apostolo, Phil. I, 23 ; b) est illicitum si oriatur ex pravo motivo, v. g. quia cum rebellione erga voluntatem divinam quis mortem exoptat vel ex impatientia non vult ordinarias molestias vitae praesentis tolerare. Quod de se est graviter malum si ex perfecta deliberatione fiat ; saepe tamen non est sufficienter deliberatum propter perturbationem vel iram, aut non serio volitum ; c) de se non est peccaminosum, si quis a gravi malo terreno, v. g. gravi morbo, dura incarceratione, durissimo vitae statu, molestis vexationibus et insidiis, ita abhorreat ut malit mortem, quia, dicente Scriptura (Eccli. XXX, 17), melior est mors quam vita amara; est tamen imperfectum quia homo, patienter tole­ rando mala gravissima, pretiosam obtinebit mercedem quam morte praematura amittit. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 357 QUAESTIO TERTIA. DE OCCISIONE PROXIMI. S. Th. II-II, q. 64, a. 2, 3, 4, 6, 7, 8. 355. Occisio proximi, sicut occisio sui, distinguitur directa et indirecta. Directa non est iusta, nisi ex auctoritate publica, erga malefactores, et erga hostes nocentes in bello iusto, non autem erga innocentes, nec mere privatis ; licita tamen esse potest occisio indirecta, etiam mere privatis, iustae defensionis vel conservationis causa. Iniusta hominis occisio vocatur homicidium i. e. hominis caedes ; hoc autem est simplex, vel qualificatum i. e. cir­ cumstantiam specialiter peccaminosam involvens in con­ fessione declarandam, v.g. homicidium sacrilegum (ratione personae sacrae), parricidium, fratricidium, coniugicidium, infanticidium seu caedes prol.s, regicidium, latrocinium ex praedandi voluntate patratum, assassinium seu homicidium factum ex condicto aut ex insidiis. 356· Thesis I. Ex iure naturali, supposito facto naturali societatis, potest auctoritas suprema civilis capitali poena plectere malefactores, gravissimi criminis plene convictos, quoties id requirit bonum publicum. Ita contra Waldenses et Anabaptistes, et contra quosdam modernos philosophos, istud ius ad crimen seditionis indebite restringentes vel etiam inutile omnino et iniustum asserentes, quia aggressor actu quidem iuste occiditur, captus autem amplius nocere non valet ; aut quia auctoritas ex pacto sociali derivatur, individui autem ius ad vitam sibi reservant cui renuntiare non possunt : ita inter alios Cesare Beccaria, leremy Bentham, Ch. Lucas, Spedalieri, Ahrens, Holtzendorff. Certum est ex professione fidei ab Innocentio III contra Waldenses : « De potestate saeculari asserimus quod sine peccato mortali potest iudicium sanguinis exercere ». Probatur i° ratione : Potestati soçiali supremae ius est ac officium sanctionibus efficacibus tuendi leges et efficaciter malefactores deterrendi a criminibus : id enim necessarium est bono reipublicae. Sed id plerumque non posset suffi­ cienter praestare, nisi poenam capitalem minaretur eamque infligeret, uti constat experientia : tum historica ex com- 358 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS muni aestimatione omnium temporum, tum psychologica, quia multi inveniuntur homines, qui aliis poenis exilii aut detentionis etiam perpetuae sive laboriosae sive solitariae non sufficienter moveantur,sed quibus poena mortis unicum sit remedium quod de se efficaciter ab omni crimine detineat. Ergo potestati sociali supremae ius est infligendi poenam capitalem. Et sane : a) Supposito quod in societate adsit potestas puniendi, uti negari non potest, requiritur ut ordo moralis in republica violatus sufficienter reparetur, et crimina proportionatis poenis puniantur. Sed aliqua crimina tam gravia sunt ut sola poena capitali et absçissioné a societate humana expiari valeant ; ergo. b) Recta ratio dictat amputandam esse partem si toti noceat. Ut docet S. Thomas, q. 64, a. 2 : « Omnis pars ordinatur ad totum ut imperfectum ad perfectum ; et ideo omnis pars natu­ raliter est propter totum. Et propter hoc videmus quod si saluti totius corporis humani expediat praecisio alicuius membri, puta cum est putridum vel corruptivum aliorum membrorum, lau­ dabiliter et salubriter abscinditur. Quaelibet autem persona singularis comparatur ad totam communitatem sicut pars ad totum. Et ideo si aliquis homo sit periculosus communitati, et corruptivus ipsius propter aliquod peccatum, laudabiliter et salubriter occiditur, ut bonum commune servetur ». Breviter : experientia docet unicum remedium quod efficaciter a criminibus retrahit esse poenam capitalem; sine qua nec crimina satis vindicantur nec societas suf­ ficienter protegitur. 20 Id quoque agnoscit revelatio. Statuit enim lex vetus : « Maleficos non patieris vivere... Qui percusserit et oc­ ciderit hominem, morte moriatur » (Exod.XXII, 18, Lev. XXIV, 17), cuius indicatur ratio universalis : « Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius » (Gen. IX, 6). Unde non solum valet de potestate apud ludaeos instituta in V. Lege, sed etiam in N. T. pro potestate suprema apud paganos, testante Apostolo (ad Rom. XIII, 4) : « Si autem malum feceris, time ; non enim sine causa gladium portat : Dei minister est, vindex in iram ei qui malum agit ». Dicitur autem : a) auctoritati sociali supremae competit : nemo enim praeter publicam potestatem poenam mortis inferre potest, quia malefactores solum ad bonutn commune licite occidi possunt. < Occidere malefactores, ait S. Thomas, a. 3, licitum est, in ! DE IUSTITIA COMMUTATIVA 359 quantum ordinatur ad salutem totius communitatis, et ideo ad illum solum pertinet cui committitur cura communitatis conser­ vandae ; sicut ad medicum pertinet praecidere membrum pu­ tridum, quando ei commissa fuerit cura salutis totius corporis. Cura autem communitatis boni commissa est principibus haben­ tibus publicam auctoritatem ; et ideo eis solum licet malefactores occidere, non autem privatis personis ». Ceterum tunc maiora mala orirentur pro societate et conflictus perpetui. Unde male­ factores, etiam in ipso momento criminis commissi, ex indigna­ tione occidere, nec populo est licitum (lynching), et patri aut marito non est ius occidendi adulterum aut filiam vel uxorem adulteram in flagranti delicto captos ;quodsi lex civilis id aliquando toleret, non facit licitum esse in conscientia sed solum intendit non punire in foro iudiciali, testante S. Thoma, IV Sent., d. 37, q. 2, a. i : « Lex civilis quasi licitum computat quod in ipso actu (adulterii) eam (uxorem) interficiat, non quasi praecipiens, sed quasi poenam homicidii non infligens, propter maximum incitamentum quod habet vir in tali facto ad occisionem uxoris. Sed Ecclesia in hoc non est adstricta legibus humanis... Et ideo in nullo casu licet viro interficere uxorem propria auctoritate o1. b) gravissimi criminis plene convictos. Unde requiritur quod cri­ men sit valde grave, — moraliter certum, ita quidem ut regulari­ ter de ipso iudicialiter constet,—et ut ante mortem detur tempus reo ut conscientiae et saluti aeternae consulere possit. Satellites igitur qui criminosum capere aut custodire non valerent, non possunt ipsurn occidere, quamvis possint explodere sclopetum in crura fugientis ut capiatur, etsi exinde casualiter possit occidi. c) in quantum id requirit bonum commune. Hinc non semper requiritur ut peccatum in se sit valde grave, sufficit ut valde noceat reipublicae. « Unde, ait Billuart, diss. 10, art. 1, leges militares non sunt dicendae iniustae, licet poenam mortis decer­ nant pro culpis secundum se levibus, puta, pro brevi somno, pro deserta statione, neglecta custodia, parva inobedientia, exiguo furto, quia ex eiusmodi delictis, quantumvis secundum se levibus, gravissima mala reipublicae sequerentur, si non severissime cohiberentur ». 357· Corollaria. — 1. Probata necessitate poenae ca­ pitalis, eo ipso probatur Deum tale ius Societati concessisse. Cum enim sit auctor societatis, consequenter voluit omnia necessaria ipsi conferre ; et ceteroquin id positive scimus ex revelatione. 2. Eo ipso quoque probatur quod ius societatis vincit ius privati ad vitam. In subordinatione iurium praeferendum est ius societatis iuri individui. Unde cessat ius ad vitam in quibusdam circumstantiis, et sicut urgente bono communi potest obligare societas cum periculo mortis, ita et imponere poenam mortis. i. Hinc prop. damn, ab Alex. VII, 19 : « Non peccat maritus occidens propria auctoritate uxorem in adulterio deprehensam ». JÔO SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 3. Non potest infligi poena quae inferat damnum irreparabile, sicut poena mortis, nisi adsit certitudo delicti. Non tamen ad hoc requiritur infallibilitas, sed ea certitudo quae sufficit in acti­ bus humanis, ita ut delictum sit moraliter certum, sicut etiam sufficit ad operationem chirurgicam perficiendam.Ceterum multa agere solemus quae non excludunt infallibiliter omne periculum mortis. 4. Nec ad emendationem delinquentis non impediendam, est poena mortis semper omittenda. Nam, ut notat S. Thomas, c. Gentes 1. III, c. 146 : « Quod vero mali, quamdiu vivunt, emendari possunt, non prohibet quin iuste possint occidi ; quia periculum quod de eorum vita imminet est maius et certius quam bonum quod de eorum emendatione expectatur. Habent etiam in ipso mortis articulo facultatem ut per poenitentiam convertantur ad Deum. Quod si adeo sunt obstinati quod etiam in mortis periculo cor eorum a malitia non recedat, satis probabiliter aestimari potest quod nunquam a malitia resipiscant ». Emendatio est quidem finis secundarius poenarum ; primarius est bonum commune vindicandum1. 5. Spectari itaque poena potest dupliciter : ante inflictionem, tn comminatione, et sic influit ad deterrendum a crimine ; — post inflictionem, in executione, et sic valet ad reparandum ordinem laesum in malo dato aliis exemplo, et simul ad nova rei crimina impedienda. 358· Animadversio, —In bello iusto, ex auctoritate sociali suprema, propter bonum reipublicae, licitum est occidere hostes ex officio militantes, non tamen iam captos, aut arma deponentes, nec incolas nisi actus hostilitatis exerceant. Ita ex iustitia legali (n. 274). 359. Thesis IL Directa occisio innocentis est gravis­ simum peccatum, non solum Deo, et societati, Sed et proximo iniuriosutn. — Probatur : Nam triplicem iniustitiam ex natura sua continet : a) contra Deum, cuius dominium violat, cum sit dominus humanae vitae et corporis humani ; unde nunquam licitum est innocentem directe occidere, nisi Deus prae­ cipiat ; b) contra societatem, quam iniuste privat utilitate cuius­ dam suorum membrorum, ipsa invita ; c) contra proximum, quem invitum privat usu maximi boni temporalis quod est fundamentum aut conditio omnis alius borli. i. Cfr. I-Π, q. 87, a. 3, ad 2 ; q. 95, a. i. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 361 Unde et lege divina prohibetur : Expd. XX, 13 : Non occides ; vel explicitius ; XXIII, 7 : « Insontem et iustum non occides, quia aversor impium ». Hinc iniustum est : 1) occidere lethaliter vulneratos, series, aegrotos, moribundos, ne diutius patiantur, aut mortem eorum directe accelerare ; item furiosos interficere, ne aliis noceant, nisi aliter hic et nunc cohiberi nequeant, nam tunc sunt iniusti aggressores ; vel etiam in naufragio aliquos consortes in mare proiicere ut ceteri serventur ; 2) matrem occidere in extremis positam, ut infans baptizari possit ; sed debet ipsa, si vita eius sperari possit, subire opera­ tionem ut infans baptizetur ; 3) interficere legatos aut obsides, etiamsi hostes qui eos miserunt fidem datam non servaverint, imo alios obsides inter­ fecerint : sunt enim innocentes ; 4) infantes occidere aut eorum mortem directe accelerare quocumque ex motivo ; 5) postulare aut peragere punctionem cordis in defunctum, cor scii, pungere aut arteriam aperire illi qui reputatur defunctus, ne scii, forsan vivus sepeliatur si mors non sit omnino certa, quia est se exponere periculo occidendi hominem1. 7360. Thesis III. Indirecta occisio generatim non est licita, nisi causa iusta et proportionate gravi, i. e. bono maiori quod immediate ex actione sequatur et non mediante occisione. Probatur : Non enim licitum est causare effectum malum : mortem alterius, nisi causa etiam immediate producat ef­ fectum tam bonum ut malum compenset ; sicut dictum est qu. 2, n. 352. Hinc 1) illicitum non est: in bello iusto bellica tormenta dirigere contra urbem obsessam, quamvis multi innocentes forsan occi­ dantur, dummodo sit medium efficax ad urbem oppugnandam ; pharmacum dare necessarium matri gravidae, etsi fortasse abortus et mors foetus sequatur ; transfodere puerum innocentem quem iniustus aggressor ante se posuit, ne vulneretur, quia iniusta aggressio redundat in puerum, imo, secundum al’quoS, hoste persequente fugere per arctam viam cum periculo conculcandi puerum (si iste sit baptizatus) ; secus autem si periculum mortis esset ex iusta causa vel ex causa naturali ut incendio. I. Quaestioni : num licitum sit, ex mandato auctoritatis publicae, directe occidere eos qui, quamvis nullum crimen morte dignum com­ miserint, tamen ob defectus psychicos vel physicos nationi prodesse iam non valent, eamque potius gravare, eiusque vigori ac robori obstare cen­ sentur ; S. Officium recenter respondit : Negative, cum sit iuri naturali ac divino positivo contrarium (27 nov. — 2 dec. 1940). 362 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 2) E contra illicitum est medico, experimenti causa, novo uti remedio vel periculosani perficere operationem, quando praesto est remedium magis efficax et minus temerarium ; item proficere puerum ante lupos insequentes, qui secus plures alios essent devoraturi, aut proicere aliquos in mare ad allevandam sca­ pham secus mergendam, nisi illos qui ultimi in eam descen­ dentes causa sunt cur mergenda sit : hi enim soli nocentes, ceteri innocentes sunt, 3) Licitum est ad parcendum civitati, tradere innocentem cuius vitam tyrannus aut hostis exigit, imo et ipsi praecipere ut se tradat propter bonum commune ; non autem ipsum occidere, etiamsi consentiat. 361, Thesis IV. Occisio iniusti aggressoris, saltem indirecta, licita est ad vitam vel bonum aequivalens defendendum, servato tamen moderamine inculpa­ tae tutelae. Dicitur i) licita, et non obligatoria, quia generatim nemo tenetur seipsum hoc duro modo defendere, sed potest ex motive virtutis mortem sui permittere, nisi sit valde necessarius familiae aut bono communi, aut nisi ipse de statu gratiae diffidat 2) occisio aggressoris, i. e. illius qui actu vim infert, aut saltem aliquo modo cepit opus et moraliter iam est invadens, ut si signa imminentis aggressionis (ensem stringendo, sclopetum arripiendo, etc.) exhibeat, aut aggredi omnino determinaverit et occasionem aggressionis iam nunc quaerat et hoc ex quodam prae­ senti indicio constet; in dubio autem esset locus cautioni aut inter­ pellationi, noti defensioni12. Nam ante aggressionem occidere esset eam praevenire, non autem contra eam se defendere ; et finita aggressione, non iam esset defensio, sed vindicta ; 3) iniusti; ergo illicitum est contra iustam actionem ministrorum iustitiae aut satellitum se defendere, licitum autem contra aggressionem materialiter iniustain ab ebrio aut amente attenj tatam, nisi iste certo sit in statu peccati et invasus certo in Astatu gratiae ; 4) saltem indirecta : ita dicimus, quia aliqui, ut Lugo et Waffelaert, existimant in casu licitam ipsam occisionem directam, dummodo non ut finis intendatur sed eligatur ut medium ; conformius tamen veritati censemus cum S. Thoma cruentam defensionem non esse nisi occisionem indirectam ; 5) ad vitam vel bonum aequivalens defendendum sive sui sive alterius, ita ut adsit effectus bonus proportionatus morti ag­ gressoris ; bonum autem aequivalens eSt integritas membrorum 1 I 1. Ne dicatur ille qui offert vitam pro proximo semper esse in statu gratiae, quia perficit actum heroicae charitatis ; id enim solummodo verum est si ita agat ex motive perfecti amoris Dei. 2. Hinc Alex. VII damnavit prop. 18 : «Licet interficere falsum accusatorem, falsos testes, etiam iudicem, a quo iniqua certo imminet sententia, si alia via non potest innocens damnum evitare ». DE IUSTITIA COMMUTATIVA 363 servanda, sensus aut usus rationis non irreparabiliter amittendus : an aliud censeri possit aequivalens, relinquitur modo ; 6) cum moderamine inculpatae tutelae, i. e. ut non plus fiat quam necessarium sit defensioni ; unde illicitum est occidere si sufficiat vulnerare, illicitum vulnerare si sufficiat clamare, aut possibile sit fugere sine dedecore, non autem si fieret cum magno detrimento : fugere sine dedecore non semper potest miles aut nobilis, potest clericus, vir plebeius, imo miles aut nobilis coram amente aut ebrioso. Probatur : Licitum est ponere causam duplicis effectus, unius boni, alterius mali, datis certis conditionibus (n.352). Atqui id verificatur in casu. Nam a) indirecta occisio aggres­ soris iniusti est actio non mala, cum nihil sit nisi vim vi repellere ac iusta defensio ; b) ex ipsa aeque immediate oritur effectus bonus, scii, conservatio vitae, sicut malus : j mors aggressoris ; c) effectus bonus est proportionatus malo, quia vita invasi innocentis valet vitam aggressoris nocentis, et non est alitet conservanda ; d) solus bonus effectus in se intenditur, non ita malus, cum si aliter fieri posset non inferretur. Ergo est licita. Quod solemniter consecratum fuit a Iure, uti refert Innocentius III : « Quamvis vim vi repellere omnes leges et iura permittant, quia tamen id debet fieri cum modera­ mine inculpatae tutelae, non ad sumendam vindictam sed ad iniuriam propulsandam...»1. Audiatur S. Thomas, q. 64, a. 7 : « Nihil prohibet unius actus esse duos effectus, quorum alter solum sit in intentione, alius vero sit praeter intentionem... Ex actu ergo alicuius seipsum defendentis duplex effectus sequi potest : unus quidem conser­ vatio propriae vitae ; alius autem occisio invadentis. Actus ergo huiusmodi, ex hoc quod intenditur conservatio propriae vitae, non habet rationem illiciti, cum hoc sit cuilibet naturale quod se conservet in esse quantum potest. Potest tamen aliquis actus ex bona intentione proveniens, illicitus reddi, si non sit propor­ tionatus fini. Et ideo si aliquis ad defendendam propriam vitam utatur maiori violentia quam oportet, erit illicitum. Si vero moderate violentiam repellat, erit licita defensio, nam secundum iura « vim vi repellere licet cum moderamine inculpatae tutelae ». Nec est necessarium ad salutem ut hopio actum moderatae tutelae praetermittat ad evitandam occisionem alterius, quia plus tenetur homo vitae suae providere quam vitae alienae. Sed quia occidere hominem non licet, nisi publica auctoritate propter bonum com­ i. Cfr. C. poen. Gal., a. 328; Belg., a. 416: Germ., a. 53 ; item ius Anglicum. 364 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS mune.., illicitum est quod homo intendat occidere hominem, ut seipsum defendat, nisi ei qui habet publicam auctoritatem ; qui intendens hominem occidere ad sui defensionem, refert hoc ad publicum bonum, ut patet in milite pugnante contra hostes, et in ministro iudicis pugnante contra latrones, quamvis etiam et isti peccant, si privata libidine moveantur ». 362. Ad quaenam bona protegenda licita est cruen­ ta defensio ? — Disputarunt theologi an talis indirecta aggressoris vulneratio aut occisio licita esse possit ad alia bona minora sui vel alterius defendenda ·. fortunae, pudi­ citiae, famae et honoris. lamvero : 1) Multi id licitum dixerunt pro tuendis bonis fortunae. Sed id certo non valet a) pro bonis possidendis et iure ad rem, uti çeteroquin constat ex damn. prop. 32 ab Jnnoc. XI1, sed ad summum pro bonis actu possessis et iure in re ; b) nec pro bonis minoris momenti, v.g. olim pro uno alterove aureo1 2, aut nunc pro 500 lire vel 1.000 fr., etiam valoris aurei, sed ad summum pro bonis magni valpris ; res autem magni momenti esset a statu decidere, vel magnum in ipso subire detrimentum, unde spectanda est non solum absolute sed relatiye ; c) nec pro illis quae etiam aliter recuperari possent... Pro bonis magni momenti, iam possessis, quorum amissio esset verisimiliter irreparabilis, id tamquam probabile sustineri potest, quia ad securitatem publicam et ad bonum commune pertinet vio­ lentos raptores non posse impune arripere huiusmodi bona, quin periculum vitae incurrant. Non tamen id certum est, quia ut alii dicunt : non est licitum ut punitio, quia punitio non pertinet ad privatos ; nec ut defensio, quia deest proportio inter fortunam invasi servandam, et ipsam vitam invasoris. 2) A fortiori multi licitum habuerunt pro tuenda pudi­ citia. $ed id etiam est valde dubium. Integritas enim carnis non videtur tanti valoris ut possit vitae aequiparari. Integritas autem animae aliter servari potest, in peccatum non consentiendo. 3) Etiam aliqui id habuerunt licitum pro tuendis fama et honore, quae plus aestimantur quam bona fortunae, imo plus quam vita. Sed hoc ultimum verum est de fundamento honoris, scii, de virtute, quae plus valet quam vita, non de honore ipso qui est res 1. «Non solum licitum est defendere defensione occisiva quae actu possidemus, sed etiam ad quae ius inchoatum habemus et quaç nos possessuros speramus ». 2. Prop. 31 damn, ab Inn. XI : «Regulariter occidere possum furem pro conservatione unius aurei ·. ' ! DE IUSTITIA COMMUTATIVA 365 valde fragilis. Insuper fama et honor laesione aut occisione infa­ mantis vel inhonorantis defendi non possunt. Post factum enim, non esset defensio sed privata auctoritate vindicta : si enim vir nobilis qui alapam aut convicium iniuste accepit repercutiat, non valet sane ad defendendum honorem ita ablatum, sed ad obtinendum ex vindicta novum falsumque honorem. Ante factum autem, esset praeventio, non defensio ; nec ista necessaria est quia amissio honoris et famae non est irreparabilis, cum aliis mediis servari aut saltem recuperari valeat (v. g, retorsione verbali, via iudiciali, aut bonitate vitae), et laesio aut occisio invasoris sit medium de se ineptum ad tale bonum conservandum aut recuperandum, cum sit potius infamans. Itaque id merito dam­ natum fuit1. Aliunde violenta defensio honoris aut famae, in­ numeris caedibus et inimicitiis praeberet aditum cum magno detrimento boni communis. Praedicta omnia intelligenda sunt de istis solis bonis ; at aliter dicendum esset si simul daretur aggressio personae, praesertim si in periculo veniret integritas corporalis aut merito timeri posset aggiessio contra vitam. Potest enim aliquis res proprias (aut pudicitiam) etiam vi defendere, et si aggressor obsistat, ac mutilationem aut mortem serio minetur, defensionis neces­ sitate illum occidere. Et si alapa aut fuste percutere unus conatur, potest alter vi impedire ; et si ille qui percussit iniuriam conti­ nuare paratus sit, invasus vim vi repellere potest (si fugae non detur locus), etiam cum occisione aggressoris quando iste mortem minatur. 363. Corollaria. — i. Speciatim illicitae sunt embryotomia et directa procuratio abortus, scii, a) occidere foetum in utero ad salvandam matrem ; b) foetum ex utero eiicere ideo brevi moriturum, c) foetum in partes dividere. — Est enim directe destruere vitam humanam, vel saltem eam directe impedire in subiecto quod non est iniustus aggressor2. Quod, propter eamdem rationem, valet de foetibus ectopicis seu extrauterinis 3. 1. Prop. 30 damn, ab Inn. XI : « Fas est viro honorato occidere invasorem, qui nititur calumniam inferre, si aliter haec ignominia vitari nequit ; idem quoque dicendum, si quis impingat alapam vel fuste percutiat, et post impactam alapam vel ictum fustis fugiat ». Et prop. 17 damn, ab Alex. VII : « Est licitum religioso et clerico calumniatorem gravia crimina de se vel de sua religione spargere minantem occidere, quando alius modus defendendi non suppetat ; uti suppetere non videtur si calumniator sit paratus vel ipsi religioso vel eius religioni publice et coram gravissimis viris praedicta impingere, nisi occidatur ». 2. S. Off., 19 aug. 1889, 24 iul. 1895, 31 maii 1884.— Cfr. nostrae Quaestiones de Embryologia A, q. 4 et 5 ; B, q. 2 et 3. Quidam aliquando licitum existimarunt foeticidium, ut Ballenni, Avahzini, Constantini, aut abortum, sicut ipse Lehmkuhl. 3. S. Off. 4 maii 1898 et 5 maii 1902. Cfr Quaestiones de Embryologia A, q. 7 ; et B, q. 4. Quidam responsa S. Off. conantur eludere. 1 366 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Agitur enim de vita innocentis, quae aeque sacra est in parvo infante ac in matre adulta ; unde nulla adest ratio cohonestans : nec potestas socialis bonum commune tuendi contra crimina, — nec legitima contra aggressionem defensio, — nec extrema necessitas matris. Ut recentissime sancivit Pius XI, in encycl. Casti connubii, 31 dec. 1930 : « Quae possit unquam causa valere ad ullo modo excusandam directam innocentis necem ? De hac enim hoc loco agitur. Sive ea matri infertur sive proli, contra Dei praeceptum est vocemque naturae : Non occides. Res enim aeque sacra utriusqUe vita, cuius opprimendae nulla esse unquam poterit ne publicae quidem auctoritati facultas, a) Ineptissime autem haec contra innocentes repetitur e iure gladii, quod in solos reos valet ; b) neque ullum viget hic cruentae defensionis ius contra iniustum aggressorem, nam quis innocentem parvulum iniustum aggressorem vocet ? ; c) neque ullum adest extremae necessitatis ius quod vocant, quodque usque ad innocentis directam occisionem pervenire possit ». 2. E contra abortus indirecte procuratus potest esse licitus, si a) adsit in matre morbus lethalis, b) medium adhibitum immediate valeat ad curandam matrem etiam non praegnan­ tem, c) non aliud remedium adsit, et d) provideatur Baptismo infantis. A fortiori licita esse potest acceleratio partus si infans extra sinunt matris vivere possit, et gravis ratio adsit. Actio scii, mortis periculum inferens et directe afficiens ipsum foetum, vel quoddam organum aut elementum ad ipsum pertinens, ut placentam, membranas ipsum involventes vel liquorem amnii, nequit légitimât! per hoc quod ad salvandam matrem sit necessaria, quia immediate tantum nocet proli et solum mediante malo prolis procurat bonum matris, et sic est directe nociva et occisiva ; — e contra actio quae non directe in foetum, nec in aliquod ipsius instrumentum aut elementum exercetur, sed in matrem aut organum matris, puta in uterum vel tubam, potest esse licita, dummodo a) directe procuret bonum matris, b) necessaria sit hic et nunc ad salvandam eius vitam, c) nec periculum ex solo foetu proveniat. 3. De homicidio casuali docet S, Thoflias, art. 8 : Qui actionem ponit ex qua casualiter, et non per se, frequenter et verisimiliter, mors sequatur, non est homicidii reus, dummodo sollicitudinem adhibuerit ordinariam : ita ve­ nator débitant adhibendo diligentiam, casu interficit hominem. E contra, per accidens potest esse homicidii DE IUSTITIA COMMUTATIVA 367 reus « qui non removet ea ex quibus sequitur homicidium, si debeat removere ». Quod fit dupliciter : a) si negligentiae reus est non adhibens diligentiam debitam, v. g. impru­ denter cum sclopeto ludendo, et tunc graviter peccat vel leviter prout negligentia gravis aut levis est : ita mulie­ res gravidae imprudentes, et medici in curandis aegrotis négligentes ; b) si actio de se est iniusta et periculum ho­ micidii includit, v. g. percutiendo mulierem praegnan­ tem, vel materias aut machinas periculosas adhibendo ex quibus vita opificum in magno discrimine ponitur. 364· Animadversiones.— Ia Sicut pro occisione sui, ita pro occisione innocentis in praxi non semper facile est determi­ nare an sit directa vel indirecta ; unde hic quoque applicanda venit adnimadversio ia facta art. praec., n. 354, i°. 2a Pro praxi notamus, doctrinam probabilem de occisione iniusti aggressoris pudicitiae vel bonorum fortunae non esse publice populo proponendam, propter abusus qui inde facile sequerentur. De facto rarissime illa doctrina in praxim deduci potest, quia fur ordinario aliis modis potest repelli, et quia res rapta saepe via iudiciali repeti potest. Ceterum Codex poenalis noster (art. 416 et 417) non agnoscit ius defensionis, nisi aggressio aliquo modo directa existimetur in personam. 3aNon exigit charitas ut quis ab occisione aggressoris culpabilis abstineat ad vitandam huius damnationem aeternam. Charitas sane obligat etiam ad exponendam vitam propriam si proximus sit in extrema necessitate spirituali. Sed culpabilis aggressor non est in extrema necessitate, cum voluntarie salutem exponat et, refundens iniustam aggressionem, incolumis evadere possit. 4a Sicut aliquis potest seipsum cruenta defensione tueri, ita etiam ex charitate potest pro defensione proximi facere quod iste potest pro sua ; at non posset ita defendere bona quibus proximus voluntarie renuntiat, v g. pudicitiam mulieris quae peccato consentit aut non resistit. Nemo tamen tenetur ita defendere proximum, nisi ad hoc speciale officium obliget, ut satellites, aut pietas vel bonum commune urgeat, v.g. pro vita patris aut personae quae est reipublicae omnino necessaria. 5a Legitimum principem, sed tyrannum ex regimine et op­ pressione, illicitum est occidere, quia nullus potest, quin pu­ blicam habeat auctoritatem, occidere malefactorem quantumvis insignem ; — nisi populus constituendo regem, hanc potestatem ita puniendi sibi reservaverit, vel nisi agatur de defensione necessaria contra actualem aggressionem iniustam. Usurpator vero seu tyrannus ex titulo, qui nondum factus est legitimus rex, potest occidi, praeter casum iustae defensionis, ex auctoritate legitimi principis aut in actu belli reipublicae contra ipsum, si regnum nondum pacifice possidet ; quodsi iam 368 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS possideat, ex sola auctoritate legitimi principis id praecipientis. — In praxi tamen licitum non erit, nisi positis certis conditioni­ bus, scii, a) tyrannum certo non habere ius ad regnum ; b) nul­ lum pariter esse superiorem ad quem potest haberi recursus ; c) tyranni occisioni rempublicam non contradicere ; d) nec ex eius occisione expectanda esse plura aut maiora mala12 . QUAESTIO QUARTA, DE DUELLO. 365. Duellum, apud moralistas, est singulare certamen (monomachia) inter duos vel plures, ex pacto seu condicto initum, armis ad occidendum vel graviter vulnerandum aptis. Unde tria ad illud requiruntur : a) singulare certamen, quod generatim inter duos, quan­ doque inter plures numero pares initur, quacumque fiat intentione, sive exercitationis causa, sive vindictae, sive reparandi honoris, sive fortitudinis ostendendae aut iuris comprobandi ; b) ex pacto initum, in quo scii, de tempore, locp et armis adversarii conveniunt : quodsi duo sub irae motu statim congrediantur, aut unus alium aggrediatur et hic se defendat, non est duellum proprie dictum ; c) arma ad occidendum aut graviter vulnerandum apta, ita quod minime necesse sit ut de facto mors aut grave vulnus sequatur, sed sufficiat ut per se infligi grave vulnus possit, quod scii, materia sit peccati gravis. Itaque pugna quae pugillo, virga, baculo fiat aut ferro acie retuso, ita ut de se neuter graviter vulneretur, non est duellum, licet peccatum mortale esse possit. Duellum aliud est publicum, quod ex auctoritate publica ob bonum publicum initur ; aliud privatum, quod nomine privato suscipitur. Publicum licitum esse potest si fiat propter bonum commune, ad debilitandos hostes, aut ad litem aut bellum finiendum inter duas gentes, cum minore damno, ne sanguis multorum effundatur; — non tamen semper, sed dummodo communi bono faveat aut saltem non noceat’ : si enim totus exercitus ad com­ 1. Ita Billuart, diss. X, a. 2. 2. Tres casus indicantur apud Billuart, de Charitate, diss. 7, a, 5 : Primus casus est, si is qui iuste bellum gerit se viribus inferiorem hosti sentiat, et esse aut confligendum et succumbendum aut du elln- DE IUSTITIA COMMUTATIVA 369 mune bonum defendendum potest contra alium exercitum dimicare, etiam duces convenire possunt ut unus vel pauci adversus unum vel paucos pugnent. Non tamen propter bonum particulare ex auctoritate iudicis tale duellum licitum esset ad iniuriam vindicandam aut veritatem manifestandam, quia non est medium ad hos fines necessarium, cum alia adsint, nec fit sicut in priori casu, ad maiorem violentiam impediendam. Privatum autem duellum semper est grave peccatum, ut tenet Ecclesiae catholicae doctrina1. ( • > t I Apud antiquos non erant duella nisi publica et solemnia inter duces exercituum aut aliquos milites, ad finem bello imponendum. Romae quidem extiterunt cruentae gladiatorum pugnae inter captivos et servos ; sed non erant duella proprie dicta, cum isti cogerentur ad pugnam, non libere de ea convenirent. Medio Aevo, erant singularia certamina privata, apud Gallos et Germanos, ad determinatum ius vel bonum sibi vindicandum ; ex quo usu orta videntur duella iudicialia seu ordalia, litem finiendi causa, quae a Germanis et Longobardis mutuata, late diffusa extitere : quando plena probatio aberat, sub auctoritate iudicis, duellum inter litigantes in usu erat, ad probationem veritatis, quae ita iudicio relinquebatur Dei, quem intervenire ponebant in favorem iustitiae. A duellis autem differebant torneamenta inter equites habita, non animo hostili quidem, sed exercitatio­ nis causa et fortitudinis ostendendae ; quamvis tamen aliquando in duella degeneraverint aut cum periculo vitae inita fuerint. Ex hisce torneamentis et ex suppressione ordalium, saeculo XVI orta sunt, in Gallia prius et Italia, duella, iuxta modum loquendi hodiernum, strictius dicta, honoris scii, causa vindicandi habita. Fama aut honore laesis, censebant nobiles et militiae duces id nonnisi armis vindicari et sanguine lavari posse : non enim frustra se gladios gestare existimabant. Qui mos primum apud nobiles invaluit et milites, dein etiam inter togatos et viros politicos. 366. Principium. Duellum privatum est per se et intrinsece atque semper graviter malum et iniustum. — Probatur : dum, potest et acceptare et offerre duellum ; quia bonum commune eo meliori modo quo potest defendit et minus periculum eligit. Idem propter eamdem rationem videtur dicendum, si sit dubius de victoria, nec sit spes restaurandi exercitum casu quo profligetur. Secundus casus : si duces, attentis belli incommodis, bonorum detri­ mentis, multorum necibus, etc., utilius reputent reipublicae contro­ versiam duello quam bello dirimere ; tunc enim reputatur a pluribus duellum licitum ex parte eius qui bellum iustum gerit, modo tamen non fiat victoria magis dubia quam in bello. Tertius casus est, si, ex hoc quod duellum ab hoste oblatum non accep­ tetur, fiat hostis audacior et potentior, alter deiectus et timidior, tunc etiam posse acceptari multorum est opinio. Et videtur in pari casu David pugnasse contra Goliath. I. De duello utiliter legi potest M. Gierens, Ehre-Duell urid Mensur. Summa Theologiae Moralia II. — 24 370 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS A. Ex doctrina et legislatione Ecclesiae duellum ut grave crimen reprobante atque gravibus poenis puniente· Post varia Pontificum, episcoporum et conciliorum particularium decreta, sanctiones in duellum latae fuerunt in Cone. Trid. sess. 25, c. 19 de reformatione, atque dein a Benedicto XIV explicatae et a Pio IX renovatae, novo Codice Iuris con­ firmatae inveniuntur. Can. 2351 : « § 1. Duellum perpetrantes, — aut simpliciter ad illud provocantes, — vel ipsum acceptantes, vel quamlibet operam aut favorem praebentes, — nec non de industria spec­ tantes — illudque permittentes, vel quantum in ipsis est non prohibentes, cuiuscumque dignitatis sint, subsunt ipso facto excommunicationi Sedi Apostolicae simpliciter reservatae. § 2. Ipsi vero duellantes et qui eorum patrini vocantur sunt praeterea ipso facto infantes ». Hinc sunt irregulares ex defectu iuxta canonem 984, 5° 1 quod si mors secuta fuerit aut gravis mutilatio, duellantes etiam ex delicto (can.985,40 et 50). Can. 1240 : « Ecclesiastica sepultura privantur, nisi ante mortem aliqua dederint poenitentiae signa... mortui in duello aut ex vulnere inde relato ». B. Ratione: Duellum est intrinsece et graviter malum, quia duellans temere et sine sufficiente ratione se exponit tum periculo propriae mortis aut laesionis, tum periculo occidendi aut laedendi alterum. Hinc includit duellum : 1) suicidii iniustitiam erga Deum vitae auctorem et dominum ; 2) homicidii iniustitiam, etiam erga alterum; 3) illegalem iniustitiam erga societatem, cum non solum ipsi familiae duellantis sed etiam natum sit graviter nocere paci publicae, atque repugnet ordini sociali : non enim licitum est privata vi manuque ius suum vindicare, extra casum legitimae defensionis contra actualem et iniustam aggressionem, in casu urgentis necessitatis, ut supra fuit expositum. In casu duelli necessitatem legitimae defensionis non adesse manifestum est, nam a) aggressio, si quae fuerit, non est actu existens sed iam praeterita ; b) recursus haberi potest ad iudices vel alios prudentes qui rem componere valeant ; c) recursus ad arma honorem aut famam vindicare est incapax : « quamvis enim, ait Leo XIII e certamine Victor decedat qui, DE IUSTITIA COMMUTATI VA 371 iniuria acceptata, illud indixit, omnium cordatorum hominum hoc erit iudicium, tali certaminis exitu viribus quidem ad luctan­ dum, aut tractandis armis meliorem lacessentetn probari, non ideo tamen honestate potiorem ; quodsi idem ipse ceciderit, cui rursus non inconsulta, non plane absona haec honoris tuendi ratio videatur? » d) similiter duellum non est medium aptum ad innocentiam probandam, aut ius comprobandum vel veritatem asserti ; Dei autem specialem interventum in favorem veritatis aut iustitiae in duello supponere est impium, atque id exigere aut expostulare non est nisi ipsum tentare Deum. 367· Corollaria. — 1. Hinc non excusantur qui duellum acceptant ut gravissima mala evitent, vel ne segnes aut ignavi habeantur’. Etiam ad optimum finem, illicitum est adhibere mala media. Ideo Leo XIII : « Si officia hominum ex falsis vulgi opinionibus dimetienda essent, non ex aeterna recti rustique norma, nullum esset naturale ac verum inter honestas actiones et flagitiose facta discrimen. Ipsi sapientes ethnici et norunt et tradiderunt, fallacia vulgi iudicia spernenda esse a forti et constanti viro ». Ceterum potest aliud proponere, scii, officium charitatis cum periculo mortis suscipiendum. 2. Etiam militibus non sunt duella licita, Ut tali exercitatione acuatur militaris virtus atque finis imponatur innumeris quae inter illos oriantur rixis. Nam, ait Leo XIII, « militaris virtutis incitamenta eo spectant ut civitas sit adversus hostes instructior. Idne vero effici poterit ope illius consuetudinis, quae suapte natura eo spectat ut, suborto inter milites dissidio, cuius causae haud rarae sunt, e singulis partibus defensorum patriae necetur alteruter? » Ceteroquin alia sunt media ad dissidia componenda, uti v. g. arbitrorum iudicium. 3. Duella minus periculosa in quibus adversarii a pugnando sistunt post certum numerum ictuum completum, vel ad primum leve vulnus inflictum seu, ut aiunt, ad primae sanguinis guttae effusionem, etiam vera sunt duella, cum fiant armis de se ad graviter vulnerandum aptis ilee grave periculum excludant, unde etiam in talibus duellis quandoque accidit infelicior exitus. Quam ridiculum autem sit talem conditionem pacisci, leviter cogitanti apparet, cum nulla vis specialis inesse primis sanguinis guttulis possit ut offensi honorem vindicet. Accedit quod Clemens VIII etiam prohibuerit duella non fatalia, et quod genus istud natum sit scandalum creare et fatalibus duellis praebere occasionem. 4. Duella academica, uti dicuntur, in quibus scholares, certis partibus corporis bene tectis,in faciem sibi vulnus inferre conantur 1. In litt. ap. Pastoralis officii, 12 sept. 1891, ad episcopos Germaniae et Austriae-Hungariae. 2. « Vir equestris ad duellum provocatus potest illud acceptare, ne timiditatis notam apud alios incurrat · prop. 2 damn, ab Alex. VII. 372 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ensi leviore, in iure ecclesiastico aequiparanda sunt veris duellis, etiam si periculum gravioris vulnerationis per se non inferant, uti constat ex declaratione S. C. C., 9 aug. 1890, quae suam yim retinet novo promulgato codice, ut dictum fuit xp febr. 1923, et rursus confirmata et illustrata fuit 13 iun. 1925. Sunt enim favor praestitutus duello et ad illud praeparatio, sicut confirmatio ac propagatio praeiudiciorum quibus duellum innititur ; unde grave constituunt scandalum. Ceterum etiam fiunt de se armis ad graviter vulnerandum aptis. 368. Animadversio.—Post recens bellum decrescere feli­ citer cepit usus duelli. In quibusdam tamen regionibus forsan adhuc fieri posset ut a ducibus aliquando imponatur duellum militibus. Quamvis generatim doctrina Ecclesiae de duello non ignoretur, dari tamen possunt milites qui in dictis adiunctis, inviti bona fide duellum suscipiant, sive poenas adnexas ignorent, sive falso sibi persuadeant se non posse talem pugnam vitare. Ad quam bonam fidem erit confessario attendendum, ut in monendo poenitentem sit prudens, ne omnino inutiliter eius conscientiam perturbet. Quamvis tamen generatim praestet ut homines sciant duellum omne damnari ab Ecclesia, atque cavendum sit scandalum quod ex duello a milite catholico acceptato resultet. I» 1 QUAESTIO QUINTA. I DE NOCUMENTIS QUAE INFLIGUNTUR MEMBRIS CORPORIS. j S. Th. II-II, q. 65. I 369. Triplex inferri potest nocumentum corporis membris ; in bonis corporis enim tria per ordinem considerantur : i° integritas corporalis substantiae cui detrimentum affertur, praeter occisionem, per mutilationem, i.e. membri abscissionem,aut operationem quae usum eius aut organicamfunctionem supprimit ; ad quam prope accedit vulneratio quae est inflictio vulneris seu laesionis in membro ; 2° delectatio vel quies sensus, cui opponitur verberatio seu percussio, et omne quod sensum dolore afficit ; 3° motus et usus membrorum, qui impeditur per ligatjonem, incarcerationem et quamcumque detentionem. ! i ) j ' i f } ) f { i ! 37°· Mutilatio (et vulneratio) sui et proximi, etiam directa, licita est 1) si sit necessaria ad salutem corporalem totius, quando aliter toti subveniri non potest, scii, quando membrum \ ? ’ i j i DE IUSTITIA COMMUTATIVA 373 est toti corpori nocivum (sive ab intrinseco quia est putri­ dum, sive ab extrinseco uti si quis esset comburendus vel occidendus nisi membrum amputaretur) ; et tunc licitum est privatae personae illud sibi vel alteri amputare de eius licentia, imo sine eius licentia si non sit sui iuris, sed ad alterum pertineat cura de eius salute et amputatio sit medium ordinarium et praeceptum ; 2) si eam aliquis propter culpam meruit, et tunc licita est auctoritati publicae, sicut etiam licita est ipsi occisio malefactoris. Ratio est quia pars est propter totum, membrum propter totum corpus, et individuum propter bonum totius com­ munitatis ; et ideo bonum partis vel privatae personae cedit bono totius corporis vel communitatis. Extra istos casus mutilatio directa est illicita, etiam ad bonum vitae spiritualis, aut ad vitandum peccatum, quia membra ex natura sua non ordinantur immediate nisi ad bonum corporis, non ad bonum animae, et quia huic aliter potest subveniri ; et ideo id a Deo non censetur concessum. Quod principium tamquam catholica doctrina simul atque rationaliter certa solemniter confirmatur in recenti encyclica Casti connubii, de matrimonio christiano, a Pio XI edita 31 dec. 1930 : « Quod ipsi privati homines in sui corporis membra dominatum alium non habeant quam qui ad eorum naturales fines pertineat, nec possint ea destruere aut mutilare aut alia via ad naturales functiones se ineptos reddere, nisi quando bono totius corporis aliter provideri nequeat, id Christiana doctrina statuit atque ex ipso humanae rationis lumine omnino constat ». Hinc intelliguntur casus practici : a) Operationes chirurgicae licitae sunt si vere utiles sint ad sanitatem ; quod si sint periculosae oportet eas valde utiles esse, ad quod cognoscendum expedit non unius tantum, sed duorum aut plurium capere consilium, cum nonnulli plus aequo, expe­ rimenti aut lucri causa, his operationibus faveant. b) Illicitum certo est se mutilare ad aliquod lucrum aut com-1 modum sibi comparandum, v. g. ad onus militiae fugiendum, ad copiosiores eleemosynas obtinendas, ad vocem conservandam castratione et lucrum ex cantu obtinendum : haec non sunt necessaria ad salutem totius corporis, nec sunt ratio proportionata. c) Illicita est eviratio Vel vasectomia ad servandam castitatem : non enim sunt facienda mala ut eveniant bona, et praesertim si non sit necessarium ; « saluti autem spirituali semper potest aliter subveniri quam per membri praecisionem, quia peccatum 374 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS subiacet voluntati. Et ideo in nullo casu licet membrum praescin­ dere propter quodcumque peccatum vitandum » (S. Thom., q. 65, a. i, ad 3). d) Item illicita est vasectomia sicut et oophorectomia ad im­ pediendam generationem. Utraque est mutilatio notabilis et gravis ; haec enim non solum pensanda est ratione periculi aut membri dimensionis, sed etiam ratione functionis., si virtute vel functione magni momenti privat, qualis est functio generative. Et pariter dicendum est de usu radiorum X ad sterilitatem procu­ randam, eos intensius dirigendo in ovaria vel testiculos. Tales operationes in hoc solo casu sunt licitae, quando ista organa sunt infecta, et ideo neçessariae essent ad vitam aut sanitatem totius corporis *. e) Item illicitum est auctoritati publicae vasectomiam aut atrophiam organorum generationi inservientium imponere ad bonum publicum, sive ad impediendam generationem prolis infectae aut debilioris, quia societas non habet dominium directum in vitam, libertatem et membra subditorum innocentium, et quia non desunt alia media huic obviandi. Quod iam omnino certum est ex memorata Pii XI encyclica, iuxta quam publici magistratus in subditorum membra directam potestatem habent nullam, nec ad futura mala praecavenda ipsis est ius ad corporis laesionem (dicente S. Thoma, q. 108, a. 4, ad 2) -, sed solum ad reorum crimina punienda, vel et illorum qui iam rei sunt nova crimina recidiva praecavenda. f) Imo ad punienda certa crimina, quantumvis auctoritati publicae competere possit potestas ea puniendi inflictione vasectomiae aut sterilisationis, — quod punctum a S. Pontifice in encyclica expresse reservatur, —- generatim tamen non videtur conveniens, quia non est punitio apta, utpote parum dolorosa, sensui morali multum repugnans, et a pluribus potius exoptata ut impune libidini vacare valeant. g) Mutilatio illicita est peccatum grave, admittit tamen levi­ tatem materiae, ut si quis sibi auferret inutiliter imum dentem. h) Mutilatio indirecta non est licita nisi propter causam proportionate gravem. i) Hinc peccatum est non solum positive mutilare corpus, sed etiam negative non habere de ipso curam sufficientem. Corpus est animae instrumentum quod oportet aptum sit deservire Operationibus animae. Et ideo ad sanitatem et bonam disposi­ tionem corporis obtinendam officium est adhibere media ordi­ naria ; estque peccatum excessibus in cibo et potu aut immoderatis laboribus, vigiliis, austeritatibus graviter nocere sanitati, vitam notabiliter abbreviare, aut corpus impar reddere ad animae sub­ serviendum. Moderatae tamen austeritates licitae sunt ad incli­ nationes sensuales domandas et corpus in servitutem redigendum i. S. Officium generatim declaravit 24 febr. 1940; directa sterilisatio, sive perpetua sive temporanea, sive viri sive mulieris non est licita et prohibetur lege naturali. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 375 animae (I Cor. IX, 27), etiam si vita aliquatenus abbrevietur ; ceterum omnes causas cuiusdam breviationis vitare est homini impossibile. 371. Verberatio seu percussio moderata absque mutilatione, causa correctionis, disciplinae et punitionis ; 1) licita est unicuique respectu sui, et alteri de eius licentia ; 2) sine licentia licita est, non privatis (qui potestatem non habent gubernativam aut coërcitivam in alios), sed publicae auctoritati ; et etiam auctoritati privatae, scii, patri respectp filii, domino respectu servi, vel illis quibus hoc committunt v. g. magistris respectu discipulorum, quia funguntur potestate paterna ; — non autem domino res­ pectu famuli qui libere conducitur, nec generatim marito respectu uxoris quae est socia, non serva, nec fratri maiori respectu aliorum nisi ipsi pater mandavit. Sicut enim ad coërcendum et puniendum per poenas irrepa­ rabiles requiritur potestas perfecta coercendi, quae est in aucto­ ritate publica, ita et potestas imperfecta puniendi per poenas leviores reparabiles inest illis qui habent auctoritatem imper­ fectam privatam. 372. Incarceratio simpliciter dicta, ad longum tempus vel totam vitam, est illicita, nisi fiat a) per potestatem publicam, quae sola disponit universaliter de actibus et vita alterius ; b) secundum ordinem iustitiae, in poenam vel cautelam peccati. Homo scii, qui abutitur potestate sibi data meretur eam amittere, et ideo illi qui peccando abusus est libero usu membrorum, convenit incarceratio. Attamen 1) superiores particulares, ut parentes et magistri, possunt pro aliquo tempore, domi suae detinere vel recludere libe·, ros, causa correctionis (cfr. 1. belg. 15 maii 1912, a. 16, 22, 30) ; 2) imo unusquisque privatus potest detinere aliquem ad horam ab opere illicito statim perpetrando, sicut cum quis detinet aliquem ne se praecipitet vel ne alium feriat. 373· Corollarium. — Qui praedictas iniurias infert per­ sonae quibusdam aliis coniunctae, uti patrifamilias, vel regi,gravius peccat, ceteris paribus, quam si inferret personae nulli con­ iunctae, quia talis iniuria in plures redundat. Potest tamen contingere quod secundum aliquas circumstantias sit gravius peccatum quod fit contra personam nulli coniunctam, vel propter dignitatem personae, vel propter magnitudinem nocumenti. I 376 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 374. Animadversio. Cum animalia ratione et personalitate careant et ideo non sint sui ipsius nec subiectum iuris, sed totaliter sint propter hominem qui eorum est dominus sicut aliarum rerum terrestrium, homo nullam obligationem erga ea habet, ac proinde non committit iniuriam si occidendo vel quolibet alio modo iis utitur, v. g. vivisectione ad promovendam scientiam physiologicam vel artem medicam. Ex quo tamen non sequitur hominem semper ea licite occidere, torquere aut vexare, etiam absque fine honesto vel sine sufficienti ratione, aut plus quam oportet : agere enim sine sufficienti ratione aut non propter finem honestum nunquam est licitum. Quodsi tamen id faciat, non peccat peccato iniustitiae erga animalia vel erga Deum ; sed peccat erga seipsum, cum male utatur re sua, et hoc peccatum de se veniale non ex­ cedit (q. 64, a. 1). QUAESTIO SEXTA. DE RESTITUTIONE’OB’HOMICIDIUM ET VULNERATIONEM. 375. Status quaestionis. — Oritur obligatio restituendi ex homicidio et vulneratione iniuste, efficaciter et culpabili­ ter commissis erga invitum ; hinc : a) Qui alium occidit vel mutilat de mandato iustitiae publicae, aut in bello iusto, aut iustae defensionis causa et cum moderamine inculpatae tutelae, ad nullam restitu­ tionem tenetur. b) Item probabiliter qui in legitima defensione, iustam moderationem sat notabiliter excessit, quia invasor censetur in se suscipere omne damnum quod inde pati potest, cum sciat quam difficile sit servare moderamen in defen­ sione et scienter se exponat huic periculo. S. Alphonsus tamen affirmat esse restituendum ; quod certum est casu quo iudex ad reparationem damnaverit. c) Qui alterum in duello occidit aut vulneravit, siye pro­ vocatus fuerit, sive ipse provocaverit, sive ambo se provo­ caverint mutuo, non tenetur ad restitutionem, quia alter DE IUSTITIA COMMUTATIVA 377 libere duellum acceptavit et ita iure suo cessit, nam scienti et consentienti non fit iniuria. Tenetur tamen, si vi, auctoritativa iussione, aut gravibus minis alterum ad acceptandum duellum coegerit quia iniustis mediis usus est ad consen­ sum extorquendum et alter non acceptavit nisi coacte et invitus ; et extra hunc casum, si iudex civilis ad reparatio­ nem eum damnaverit, at tunc tenetur ex iustitia legali. Damnum autem ex homicidio vel mutilatione triplex oriri potest : r. corporale, v. g. amissio vitae vel membrorum J 2. spi­ rituale, quatenus occisus privatur opportunitate poenitentiam agendi, recipiendi sacramenta vel metendi, aut suffragiis quae testamento potuisset sibi procurare ; 3. reale in bonis externis, quod sive ipsi occiso aut mutilato sive aliis, ut membris familiae, Contingit uti expensae ad curanaum vulnus, lucrum cessans ob mortem vel mutilationem vel infirmitatem laesi, lamvero quaeritur quaenam damna homicida vel mutilator iniustus teneatur resti­ tuere. 376. Principia. — I. Damnificator iniustus per se pro­ babiliter non tenetur reparare damna, corporalia, quae non possunt recompensari in aequivalenti ; nisi agatur de servo qui est pretio aestimabilis pro domino, aut nisi iudex com­ pensationem imposuerit. Quo casu restituendum est per­ sonae laesae, non coniunctis aut haeredibus, nisi iudex aliter determinaverit. Obligatio autem per se est personalis et, casu servi excepto, non transit ad haeredes iniuste damnificantis. Quando nulla compensatio imponitur a iudice, de consilii est confessario ut quandam compensationem imponat, v. g. ir. eleemosynis aut missis. II. Damnificator iniustus amnad spiritualia praevisa pro posse tenetur compensare personae laesae, et quidem in eodem genere bonorum. Quod fieri potest per orationes, missas et alia opera spiritualia. Quapropter de hac obli­ gatione confessarius moneat ; imo aliquod opus per modum poenitentiae sacramentalis imponere poterit. Obligatio est personalis et non transit ad haeredes. III. Damnificator iniustus tenetur reparare omnia damna i. Non ita si mere respectu humano alter motus fiierit, quia provocatio est occasio respectus humani, non causa. 378 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS realia quae saltem in confuso praeviderit ex actione sua per se secutura : horum enim iniusta, efficax ac culpabilis est causa. Et quidem : a) Quoad personam laesam, compensandum est i. damnum emergens quod vulneris, mortis, vel mutilationis causa subiit ipsa, v. g. expensis factis pro eius curatione, non vero pro funeribus, nisi maiores fuerint quam si laesus domi mortuus fuisset ; item 2. lucrum cessans sed mortem antecedens, quod scii, laeso obvenisset pro tempore quod mortem praecessit, nunc autem v. g. ob cessationem laboris aut inflictionem vulneris non obvenit. Quod aestimandum est spectatis omnibus circumstantiis personae, aetatis, officii ac laboris. b) Quoad alios, restituendum est pro illorum damno cuius occisio vel mutilatio fuit causa per se ; nimirum : 1. Haeredibus necessariis i. e. parentibus, filiis et coniugi, pro eorum congrua sustentatione vel commoditatibus vitae ; compensatio autem debet esse proportionata ad statum et spem, sed nulla est facienda si nullum damnum fuerit illatum ut si aliunde habeant aut recipiant quo se sustentent, v. g. propter liberalitatem alterius aut novas initas nuptias. Pro aliis bonis per se nihil est restituendum, quia ad illa nondum ius habebant, et quia huius damni homicida est causa per accidens ; tenetur tamen restituere si iudex ad hoc illum condemnaverit. 2. Haeredibus voluntariis, propinquis et amicis, restitutio fieri non debet, quia damnorum quae illis obveniunt est damnificator solum causa per accidens ; — nisi forsan aliquis eorum in familiam defuncti susceptus et ut filius habitus fuerit, ita quod ad eius curam gerendam defunctus stricte se obligaverit ex iustitia. 3. Creditoribus aut societati quae vitam assecuravit, nihil est restituendum, cum damnum ipsis illatum fuerit per accidens, cum raro et remote sequatur ex homicidio : per accidens scii, est quod homo laesus habuerit creditores. Restitutio ob damna directe illata in bonis personae laesae primo facienda est ipsi, et post eius mortem, haeredibus eius quibuscumque, utpote in iura defuncti succedentibus ; eorum autem defectu, pauperibus vel bonis operibus. Quoad i DB IUSTITIA COMMUTATIVA 379 damna aliis illata, restituendum est haeredibus necessariis et quidem solis. In utroque casu, obligatio restituendi est realis, et ideo transit ad haeredes damnificatoris. 377· Corollaria. — 1. Maior generatim facienda est restitutio pro vita ignobilis artificis, quam pro vita nobilis nullam artem exercentis et magis commodo incumbentis quam lucro et labori, Nisi tamen nobilis, prudentia, scientia, aut bene­ volentia principis magis fuisset lucraturus quam simplex artifex. 2. Nihil ab homicida restitui debet, si occisus erat senex vel infirmus, qui nihil amplius arte, opera vel industria sua com­ parare poterat, vel si homo iners et incurius, qui? tunc nullum revera damnum post mortem secutum est. 3. Casu quo lethaliter vulneratus, sponte ac libere ante mortem, non solum ipsam iniuriam sed etiam omnia debita realia homi­ cidae remittat, ex stricta iustitia iste ad restitutionem non tenetur, quia debita extiqguuntur condonatione, et filiis non fit iniuria in bonis nisi quatenus laeduntur in patre contra eius voluntatem. Ita, quamvis vulneratus condonando charitatem laeserit, si eius cognati sustentatione indigeant. 4. Cum saepius difficile sit determinare quantum pro homicidio sit restituendum, in praxi suadenda est amicabilis compositio. QUAESTIO SEPTIMA. DE OBLIGATIONIBUS MEDICORUM, I I ' ' ! > Î J ; i i 378. Status quaestionis. —· Medicis et chirurgis com­ missum est munus tuendi vitam et sanitatem corporalem. Unde a) ex iustitia teneri possunt ad curam corporalem tamquam ex proprio officio aut ex contractu ; — occasione tamen exercitii huius muneris, b) ex charitate teneri possunt ad curandum bonum spirituale infirmorum aut temporale aut etiam c) iniuste laedere possunt et damnificare in rebus temporalibus, ratione expensarum scii, aut nocu­ menti. De quibus iam speciatim est dicendum. 379· Quoad curam corporalem tria a medicis attendenda sunt principia : I. Ut sufficientem habeant suae artis peritiam, saltem ordinariam, pro casibus scii, qui apud eos occurrere solent ; secus periculo se exponunt irreparabile damnum aegrotis aut vulneratis inferendi, eaque de causa ad restitutionem obligari possunt. Ex iustitia illi tenentur ad scientiam et 380 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS peritiam habendam, qui se contractu priore obligaverunt; alii autem ne sine sufficienti peritia artem suam exerceant, nisi in casu urgentis necessitatis, deficiente alio. Hinc 1) medici qui munus suum fideliter adimplere volunt, studio incumbere non desinant quia scientia medica et ars chirur­ gica multum progrediuntur. 2) In difficilioribus casibus, si de propria peritia dubitent, medicum peritiorem advocare debent, curando ut aegrotus aut eius familia in id consentiat ; imo etiam propriis expensis, si necessarium esset et ipse res ordinaria scientia cognoscendas ignoraret. 3) Qui scientia sufficienti carent, illam acquirere sub gravi obligantur, et interea ab exercitio artis pro posse abstinere, aut consilium doctioris invocare. II. Ut adhibeant diligentiam proportionatam gravitati rei quae curae ipsorum committitur. Medicus qui ex contractu aut stipendio accepto vel promisso conductus est, ex iustitia tenetur ; alias teneri potest ex charitate, etiam sub gravi, casu gravis necessitatis, si alius deficiat et ipse sine gravi incommodo iuyare possit ; at si curam suscipit, iam ex iustitia tenetur,utpote ex contractu tacite inito. Et quidem: 1) Qui contractu aut stipendio conductus est a) quavis hora diei aut noctis quamprimum moraliter accurrere debet etiam cum gravi suo incommodo, nisi certo sciat ex dilatione nullum damnum infirmo secuturum esse ; b) etiam tempore morbi contagiosi infirmum deserere non potest. 2) Qui absque praevio contractu infirmi curam suscepit, a) meliore et certiore modo, quo moraliter potest, tenetur in­ firmum iuvare ; b) nec eum deserere potest, etsi morbus evadat contagiosus, nisi alius inveniatur qui eius curam gerat. 3) Qui in adhibenda diligentia ordinaria gravitati rei propor­ tionate notabiliter est negligens, contra iustitiam peccat et tenetur de damnis. III. Ut non utantur mediis illicitis ad procurandum sani­ tatem. Ex iustitia adhibenda sunt remedia tutiora, scii, certa si haberi possint ; secus quae verisimilius sunt minus periculosa et nocitura, et magis aç citius profutura. Hinc 1) illicitum est, relictis mediis securis, incerta experiri. 2) Deficientibus mediis certis, dubia adhiberi possunt, dum­ modo sint innoxia, atque ea adhiberi debent si desperata sit salus infirmi. 3) Imo, deficientibus aliis, adhiberi possunt remedia dubie nocitura sed probabiliter profutura, si desperata sit aegroti stilus ; DE IUSTITIA COMMUTATI VA 381 secus, ne mors acceleretur, res committenda est naturae quae haud raro ipsa se sublevat.In his casibus scii, debet esse proportio inter nocumentum quod timetur et bonum quod speratur ; at etiam tunc remedium periculosum aut extraordinarium generatim adhi­ bendum non est sine consensu aegroti saltem praesumpto. 4) Illicitum est novum remedium, etiam aliis profuturum, explorare cum probabili sanitatis aut vitae periculo, ne quidem cum consensu infirmi : hic enim vitae suae non est dominus, nec facienda sunt mala ut aliis eveniant bpna. Nisi forsan solum esset periculum damni levioris quod facile reparari posset, atque accederet infirmi consensus. 5) Medicus omnino abstinere debet a remediis et operationibus illicitis, cuiusmodi sunt directa procuratio abortus etiam ad salvandam matrem, — remedia sterilitatis etiam ad praecavendum partum periculosum, — craniotomia, — usus morphii, opii, cocaini, etc. eo modo et gradu quo haec corpori aut menti nocent, — usus imprudens aut nocivus hypnotismi, —■ operatio periculosa facta sine ratione proportionate gravi. In tanta procli­ vitate quae hodie existit temere peragendi quascumque opera­ tiones chirurgicas adhibendique remedia dubia et nociva, prae­ sertim in hospitiis pauperum vel infantium, medici facile contra iustitiam delinquunt, ita ut ad reparanda damna teneantur1. 6) Tandem graviter peccat medicus, qui sine vera necessitate vel manifesta atilitate inspicit vel tangit organa genitalia, maxime mulierum, quia abutitur suo munere ; peccat quoque gravius ille qui dat infirmis consilia quae legi castitatis directe adver­ santur, ut peragendi onanismum, pollutionem, fornicationem. 380. Quoad bonum spirituale infirmorum vel temporale : Iure naturali et gravi praecepto charitatis, infirmum in periculo mortis tenetur medicus per se vel per alium monere de sacramentis tempore opportuno recipiendis et de rebus temporalibus componendis, saltem si monitio necessaria sit : ex charitate enim tenetur grave malum a proximo removere, si absque gravi incommodo possit. Hinc 1) si alii infirmum monere non possent aut non vellent, vel si infirmus iis de periculo monentibus non crederet, ipse medicus per seipsum monere eum tenetur. 2) A monitione tamen excusaretur, si moraliter certo sciret aegrotum esse in statu gratiae et res temporales iam composuisse, aut ita in impietate esse obfirmatum ut etiam monitus converti non vellet : id tantum valde raro cum Certitudine affirmari potest. 3) Familiam quoque monere debet medicus, quo tutius spiri­ tuali et temporali bono moribundi provideatur. Olim iure ecclesiastico, decreto scii. Conc. Lat. IV (1215), I. Noldin, Th. Μ. II, d. 744· îj i 'i i; 1i , I ’ I II , ; / i i , j : i i. ; ! 1 , ' 1 i 1 Ih> : J i ", f11 ; Si .' 1. · ' j fJ ;■ Ί ; ! ; 382 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS postea a Pio V rursus confirmato (8 mart. 1566), praeceptum fuit medicis,ut infirmi periculose decumbentis curam non susciperent, nisi eum monendo de confessione facienda, et intra tres dies non confessum, a visitando abstinerent. Lex tamen nunquam fuit ubique recepta, et ubi recepta fuit, iam est abrogata. 381. Quoad expensas : Exiustitia medicus tenetur cavere ab expensis inutilibus et a stipendiis exigendis excessivis. Stipendium, secundum iustitiam, non solum sufficiens esse debet ut secundum suam conditionem vivere possit medicus qui artem suam exercet atque vires pro maiori parte curae medicali tribuit; sed potest esse satis magnum, uti patet ex momento et utilitate eorum de quibus curam habet, ex amplitudine scientiae et peritiae requisitae quae nonnisi longiore studio atque magnis expensis acquiritur, ex magna responsabilitate simul et periculis quibus nonnumquam exponitur. Stipendium autem augeri potest data accidentali circumstantia : a) ratione maioris distantiae, diuturnioris temporis, multiplicatae visitationis, vel specialis curae aut operationis ; b) ratione peritiae excellentioris aut extraordinariae, quae non solet acquiri nisi auctis studiis et expensis; c) ratione specialis periculi, cui pro casu difficiliore, fama medici exponitur. In determinando autem stipendio, duplex per se attendi potest mensura : vel enim potest aestimatio communis illud statuere proportionaliter ad servitia praestita secundum ea quae hic tradidimus ; vel etiam posset illud non habere tamquam compensationem secundum aequalitatem, sed tamquam contributionem ad honestam m edici sustentationem, ita quod pro eadem cura minus solveretur a personis minoris conditionis, maius proportionaliter ab illis qui sunt conditionis melioris. lamvero etiam secur dum hanc mensuram iuste statuitur stipendium, dummodo tamen pretium a divitibus non exigatur excessivum, nec salarium secundum alteram mensuram definiatur a consociatione medicorum vel ab aestimatione communi : nemo enim censetur velle pretium concedere maius quam sit consuetum. Hinc 1) peccat medicus, qui lucri causa inutiles instituit DE IUSTITIA COMMUTATIVA 383 visitationes aut superflua praescribit remedia, nisi aegrotus desi­ deret aut necessarium sit ad sanitatem tali suggestione procuran­ dam ; qui sine necessitate alios medicos advocat aut curationem diutius protrahit ; qui inutiles aut nimis periculosas facit opera­ tiones lucri causa ; vel nimium exigit stipendium. 2) Medicus non potest exigere stipendium ordinario maius, attentis locorum et personarum circumstantiis. Quod si servitia extraordinaria ab ipso petantur, ut difficilis operatio chirurgica quae singularem peritiam supponit, norl potest quodlibet pretium pro lubitu exigere, sed illud quod ratione habita laboris, difficul­ tatis, etc. proportionem habet cum stipendio quod peritissimi exigere solent. 3) Ex charitate pauperes in necessitate constitutos gratis curare debet, scii, in necessitate extrema etiam cum gravi incommodo ; in gravi necessitate sine gravi incommodo ; in communi neces­ sitate, si commode potest, saltem deficientibus aliis. Praestat ut medicus ab omnibus abstineat mediis parum dignis aut minus rectis, quae cupiditatem redolent, atque abusui facile praebent ansam1. CAPUT II. DE INIURIIS IN BONIS CONIUGII. 382. Bona coniugii formaliter spectata et in stricto sensu sunt coniux et liberi. In quibus aliquis iniuriam pati potest quatenus eorum pudicitiae nocumentum infertur : 1) in coniuge quidem per adulterium, quod definitur alieni tori violatio, et est copula carnalis cum alterius coniuge ; 2) in puellis suis, quarum custodiam habet, per stuprum stricte dictum, quod est illicita virginis defloratio sub aucto­ ritate paterna viventis. Similiter 3) per stuprum late dictum, quod est copula carnalis cum muliere soluta aliquo modo invita seu oppressio cuiusvis mulieris honestae, etiam non virginis aut non minorennis : iniuria inferri potest huic mulieri ratione coniugii futuri et ratione prolis forte nascentis. Quae peccata, utpote luxuriae, explicantur in tr. de castitate ; quia tamen quamdam iniustitiam continent, sub i. Qui plura de his argumentis cupit, consulat Salsmans, Geneeskundige Plichtenleer, déontologie medica, apud qtiem varii attenduntur casus practici. 384 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS hoc respectu in praesenti spectantur in ordine ad restitu­ tionem. QUAESTIO PRIMA. DE INIURIA ET RESTITUTIONE EX STUPRO. 383. Stuprum est iniustum vel non, prout media ad­ hibeantur iniusta vel non adhibeantur. In praesenti autem stuprator iniustus spectatur ille qui medio iniusto oppressit vel seduxit mulierem honestam invitam. Requiritur a) ut medio iniusto quocumque, scii, vi, metu, fraude, dolo, aut deceptione usus sit. Unde his verbis intelliguntur non solum violenta mulieris oppressio, sive in statu vigiliae sive in statu somni aut ebrietatis, sed etiam minae iniuste incussae, preces valde importunae, v. g. superioris, ob quas ex verecundia non audeat dissentire, tactus et oscula vi illata etsi postea consentiat, metus infamiae ex eo quod vir nollet discedere, deceptiones aut fictae promissiones praesertim matrimonii, et alia huiusmodi quibus mulier quasi invita ad copulam inducitur ; — non autem blandi­ tiae, munera, merae preces aut suasiones consuetae, quia nihil iniusti continent ; b) erga mulierem honestam, sive virgo sit, sive vidua, sive mere soluta, dummodo publica aestimatione bonam famam servaverit et casta habeatur ; secus enim nullum ipsi per se infertur damnum. 384. Principia. — I. Stuprator iniustus a) ob ipsum stuprum: per se nihil restituere tenetur, nisi iudex ipsi compensationem imponat ; b) ob damnum temporale (inhabilitatem aut difficultatem nubendi, infamationem puellae et inhonorationem paren­ tum, infectionem syphiliticam, etc.), si ab ipso illatum fuerit : i. Erga mulierem vel et parentes: ex iustitia tenetur omnia damna reparare secuta tum mulieri praesertim virgini, tum huius parentibus, dummodo ex tali actione per se illis obveniant ac proinde in confuso praevisa cen­ seantur : est enim iniustus damnificator. Reparare autem DE IUSTITIA COMMUTATIVA 385 debet, etiam nubendo mulieri, si promiserit etiam ficte, aut si damnum reparari aliter non possit, nec prudenter timeantur maiora mala ; — secus illam dotando aut dotem augendo, curando ut nubere possit secundum sui condi­ tionem, concurrendo ad eius sustentationem, etc., secun­ dum quod damnum fuerit illatum et possibile sit istud resarcire. Igitur : a) Ad matrimonium non tenetur 1. ex promissione invalida, ratione promissionis, sed solum ratione doli auferendi ; 2. nec ex sponsalibus invalidis ut sic, cum in utroque foro irrita sint (can. 1017, § 1), sed quatenus fuerint instrumentum fraudis et deceptionis ; 3. nec si puella iam fuerit inhoneste corrupta, quia inire matrimonium cum tali femina multo pluris aestimatur quam id quod stuprator ab ea accepit ; 4. nec si se finxerit virginem et ipsa deceperit ; 5. nec si ex circumstantiis, ut ex tenore verborum aut nimia conditionis inaequalitate, intelligere facile potuerit promissionem non esse seriam, quia tunc deceptio non adfuit sed ipsa se decepit ; — non tamen propter impedi­ mentum dirimens, in quo dispensari soleat. b) Cessat obligatio nubendi : 1. si mulier iuri suo libere renuntiaverit aut iniuriam plene condonaverit ; 2. si fornicata fuerit cum tertio, quia frangenti fidem fides frangatur eidem ; 3. si ex matrimonio maiora sint mala secutura : inimicitiae, scandala, infelix exitus. c) Compensatio non debetur, si mulier de facto nullum damnum passa sit, nimirum 1. si iam bene secundum statum nupserit ; 2. si religionem sit ingressa ; 3. si nubere non potuisset vel noluisset ; 4. si infamata fuerit, quia ipsa stuprum indiscrete manifestaverit 5 5. si praematura morte iam obierit. — Nisi tamen pactum iam initum fuerit ; et ideo si corrupta mulier iam aliquid acceperit, id potest retinere. 2. Erga prolem natam, si sit pater certus, toti susten­ tationi et educationi, secundum conditionem matris, debet providere ex iustitia, usquedum sibi sufficere proles possit ; — si pater sit incertus, quia plures copulam habuerint, pro rata dubii restituere tenetur, saltem si communi con­ silio vel scienter ita egerint, quia causa voluntaria est incertitudinis patris, quae iam magnum est damnum pro matre et prole ; secus non est certum quod aliquid resti­ tuere teneatur, cum potius mater sit causa quod de patre non possit constare. II. Stuprator non iniustus : i. Erga puellam vel parentes, per se nihil restituere Summa Theologiae Moralis Π. — 25 386 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS tenetur : non puellae, quia scienti et consentienti non fit iniuria ; non parentibus, quia non ex iustitia tenetur filia hoc damnum a parentibus impedire ; — per accidens tenetur de damno secuto ex infamia, si ipse manifestaverit delictum. 2. Erga prolem natam, si pater certus, ad dimidiam sus­ tentationem prolis, iuxta matris conditionem, tenetur ex pietate, etiamsi ius civile de patre illegitimo quaerere prohibeat ; tenetur autem in solidum cum matre, ita ut, ea nihil praestante, de toto providere debeat. Si autem plures sint patres incerti, ad dimidiam sustentationem tene­ tur pro rata parte, saltem si communi consilio vel scienter ita egerint ; secus non est certum quod aliquid restituere teneatur. Ita spectato solo iure naturali. In quibusdam regionibus lex civilis, vel iudex civilis rogatus solet determinare quantitatem alimentationis a patre illegitimo solvendam11 quod tunc valet in conscientia. 385. Animadversiones. — 1. Ex pietate et charitate obligatio adest agnoscendi prolem, eamque legitimandi per matrimonium, nisi graviora obstent incommoda2. 2. Casu quo stuprator damnum pecunia est compensaturus, expedit ut de quantitate summae cum damnum passis conveniat summamque totam mox solvat, ne forte periculosum commercium continuetur aut debiti solutio omittatur. 3. Sapienter monet Vermeersch, Th. Μ. II, n. 633 : « An­ tequam obligationem restituendi declaret vel modum suadeat,... confeSsarius omnia bene perpendat... Callidae enim feminae iuvenem inexpertum ita pellicere norunt ut ipse se seductorem reputet dum mere in laqueum a feminis paratum incidit. Com­ misso autem peccato, se âb illo concepisse conqueruntur, quando vel nullatenus gravidae sunt vel cum pluribus peccarunt. Pecunia dein quam quis dederit ad impediendam rei divulgationem vel ad redimendam accusantium et latrantium vexationem, facile in argumentum reatus convertitur, ita ut diuturnae servituti occa­ sionem praebeat ». 1. Ita codex Germaniae (a. 1708 sq.) statuit, ut pater illegitimus teneatur usque ad annum prolis 10 convenientem sustentationem praebere. Cfr. Cod. Austr., a. 166-171 ; C. Hisp., a. 143 ; C. Helv., 8. 317-319· Codex Gallicus patri illegitimo nullam obligationem susten­ tationis imponebat, cum prohiberet quaerere de patre illegitimo (a. 340) ; — sed in Belgio, lege 6 apr. 1908 id aliquatenus fuit mutatum, in Gallia lege 16 nov. 1912, item in Neerlandia anno 1909 (C. Neerl., a. 344). 2. Cfr. C. C., a. 331 et 334. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 387 QUAESTIO SECUNDA. DE INIURIA ET RESTITUTIONE EX ADULTERIO. 386. Adulterium, praeter malitiam fornicationis qua quis accedit ad non suam, 1) importat iniuriam alteri coniugi illatam, ex eo quod quis accedit ad alienam : haec iniuria et dedecus ac infamia, quae maritus patitur, satisfactione reparari ex iustitia per se debet quantum fieri possit, veniam petendo, dolorem ostendendo, favores praestando, speciatim honorando ; attamen a) si id marito gratum non sit, vel si adulterium reman­ serit secretum, melius est hanc satisfactionem praeter­ mittere, ne iurgia aut graviora causentur ; b) si sit maritus adulter, non videtur esse satisfaciendum propter dedecus uxoris, quia uxor communiter aestimatur nullam infamiam nullumque dedecus percipere ex mariti adulterio ; 2) importat praeterea damnum temporale reparandum, casu quo etiam proles ex adulterio fuerit certo nata, scii. a) expensas quas maritus habuit in partu, nutritione et educatione prolis alienae, nisi haec labore compenset, quia tunc non est damnum ; b) dona et haereditatem patris (vel ascendentium) huic proli tradita, quibus iniuste privantur legitimi filii1 ; quodsi nulla proles legitima adsit, restitutio fieri debet illis haeredibus quibus bona mariti secus cederent.—Non tamen restituenda sunt detrimenta quae mere per accidens pro­ veniunt, ex eo quod alii consanguinei vel amici adulterino quaedam donent vel relinquant secus filiis legitimis ob­ ventura. Ita si proles moraliter certo sit adulterina ; nam in dubio, r.Idem valet per se de haereditate materna, saltem pro parte legitima ; nisi aliter disponat ius civile. Codex scii. Germ., a. 1705, et Helv. a. 324 et 461, concedunt proli illegitimae ius capessendi haereditatem a matre huiusque consanguineis ; codex Austr., a. 754, solam haeredir tatem a matre. Conformius principiis, codex Gall., a. 762, et Hisp., a. 845, prolem adulterinam excludunt ab omni successione haereditaria legali, et non concedunt ei nisi alimenta. 388 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS proles in matrimonio suscepta ex legitimo marito praesumitur, iuxta axioma : pater est quem nuptiae demonstrant. Nec est restituendum quamdiu incertum sit actionem fuisse efficaciter damnosam. Si autem proles certo fuerit ex adulterio concepta, quaeritur ad quid teneatur adulter, sive mediis iniustis usus, sive non usus fuerit. 387. Principia. —I. Adulter qui vi,gravi metu, dolo, aut alio medio iniusto uxorem ad copulam adduxerit, ex iustitia tenetur ipse solus ad omnia damna reparanda quae marito et filiis legitimis exinde per se obveniunt, quia horum est sola causa vere, efficaciter et formaliter iniusta. II. Adulter qui non est usus iniusto medio, sed qui con­ sensum ab uxore omnino libere obtinuit, ex iustitia tenetur in solidum cum uxore ad reparanda damna marito et filiis illata ; quia ambo simul sunt eorum causa iniusta, efficax et culpabilis. III. Adulteri plures qui, ex copula tempore ad conceptio­ nem apto habita, possunt esse pater prolis adulterinae, pro rata parte dubii ad reparationem tenentur, saltem qui communi consilio vel cum advertentia sic egerint, quia tunc sunt causa voluntaria incertitudinis patris ; — secus in­ certum est an restituere teneantur, cum potius mater causa sit quod de patre non possit constare. Notetur mulierem adulteram solam aliquando teneri ad repa­ randa damna quae ratione haereditatis contingunt ; nimirum si filium facile subducere poterat ita ut extra familiam aleretur v. g. in brephotrophio vel hospitio, et adulter fecerit quidquid potuit ad id obtinendum : tunc enim ipse causam damni retrac­ tavit nec in familiam peccavit, et sola adultera efficaciter damnum causavit. 388. Modus restitutionis in praxi saepe est difficilis, propter periculum suspicionis qua pax familiae turbaretur. Hinc valde notanda veniunt sequentia : 1. Vir adulter restituere potest laborando familiae, aut marito vel filiis legitimis donando sive inter vivos sive per testamentum, iuxta prudentem aestimationem. 2. Mater adultera restituere potest : a) ex bonis propriis si habeat de quibus absque praeiudicio mariti possit disponere ; b) ex lucro quod facit e proprio labpre, aut exercendo negotium vel artem ; c) solitos sumptus minuendo, rem familiarem dili­ gentius curando, et parcius vivendo quantum fieri potest DE IUSTITIA COMMUTATIVA 389 iuxta suam conditionem, ad quod, deficiente alio medio, etiam tenetur ; d) eleemosynas quas secundum statum facere potest applicando adulterinae proli, vél a marito eleemosynam petendo pro consanguineo paupere ; e) de bonis, quae ventura sunt ad filium adulterinum vel iam devenerunt, quantum tuto poterit, occulte surripiendo iisque filios legitimos compensando ; f) aut etiam, filio illegitimo prudenter dato consilio vitae religiosae. 3.Si possibile sit prolem adulterinam in hospitio vel brephotrophio educare, quin suspiciones oriantur, curandum est ut ita fiat, cumita educationis expensae valde limitentur ac vitetur divisio haereditatis. Nec est obligatio restituendi hospitio, nisi casu quo solis publicis expensis civitatis sustentetur et exclusive destinetur infantibus pauperibus, atque parentes vere pauperes non sint. 4. Non tenetur regulariter, etiamsi necessarium sit ad damna vitanda aut restituendum, mater suum crimen manifestare : non tenetur scii, cum periculo vitae, — nec cum periculo gravioris infamiae, nisi iam suspecta sit et famam partialiter amiserit, — nec cum periculo magni odii ex parte mariti et consanguineorum atque gravioris discordiae, — nec sine spe fructus, quando manifestatio nihil proderit, sive quia filius non credet matri suae, sive quia non restituet cum praevideatur id non posse aut non velle. ·— Teneretur tamen si ista pericula mortis, infamiae gravioris, atque indignationis et scandali abessent, et filius putaretur matri crediturus et restituturus. 5. Filius illegitimus non tenetur credere matri ortum suum adulterinum affirmanti, etiam sub iuramento, sed potest se considerare ut legitimum, nisi ex circumstantiis aut indiciis testimonium matris talem certitudinem pariat qualis in iudicio sufficiat, ut si patris putativi absentia tempore conceptionis certo probetur. Quodsi ita constet, nequit filius paternam haereditatem retinere, neque dona quae ex errore ipsi obveniant, nisi interea legitime praescripserit. 6. Damnum quod reapse iam secutum est, quamprimum est reparandum. Quoad illud quod nondum est illatum sed inferen­ dum» debet reus ita res disponere quod tempore opportuno restituat, v. g. ut omne quod spurius haereditate iniuste est acquisiturus reddatur filiis legitimis : non enim tenetur iam nunc hoc damnum resarcire, quia nondum illatum est et quia accidere potest ut filius illegitimus moriatur ante patrem putativum, et tunc nullum damnum oriatur filiis legitimis. Si tamen adulter morti sit proximus, tenetur statim restituere, per se vel per alium, pro rata probabilitatis vitae spurii, attentis aetate ac viribus eius ; — aut, melius forsan, committere confessario vel alii viro fido ut totum damnum restituat ex bonis ipsi tradendis, ita tamen quod, spurio ante patrem putativum mortuo, de bonis acceptis aliter disponat prout adulter deter­ minaverit. 390 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 7. Si adultera moribunda vellet confessario committere ut post mortem declaret prolem spuriam, non potest id acceptare, tum ne confessio reddatur odiosa, tum quia eius dictis proles fidem habere non deberet et ita esset manifestario inutilis. 389. Animadversio.— Si maritus in adulterium consenserit, cessat obligatio restituendi, dummodo haeredes necessarii non frustrentur parte legitima. CAPUT III. DE INIURHS IN BONIS EXTERNIS FORTUNAE. S. Th. Π-Π, q. 66. 390. Iniuria in bonis externis fortunae committitur furto. Hoc peccatum supponit res externas a privatis possideri ut exclusive proprias, ita ut earum dominium non pertineat sive ad omnes in communi sive ad communitatem nomine omnium. Hinc dicendum 1) de iure possidendi privatim res externas, 2) de natura et gravitate furti, 3) de causis acceptionem rei alienae excusantibus. QUAESTIO PRIMA. DE IURE PRIVATO POSSIDENDI BONA EXTERNA. S. Th. Π-Π, q. 66, a. 1 et 2. 391. Status quaestionis. — Homo naturaliter est do­ minus rerum externarum, non quidem quoad, naturam ipsarum, quae non subiacet humanae potestati sed divinae, cui ad nutum obediunt : homo enim non potest naturam rerum annihilare nec immediate eam mutare sicut vult, sed tantum earum viribus uti et sic mediate quamdam transformationem rerum adducere ; — sed quantum ad usum rerum possessio est homini naturalis, quia per ratio­ nem et voluntatem iis uti potest ad sui utilitatem, cum imperfecta sint propter perfectiora .Et sic homo non tan­ tum habet potestatem utendi seu dominium utile, sed etiam dominium directum seu possessionem sed in ordine ad potestatem utendi. Id iam probavimus, ubi de obiecto dominii. Sed exinde non adhuc demonstratur illud ius dominii esse exercendum DE IUSTITIA COMMUTATIVA 391 a privato homine potius quam ab omnibus simul vel a communitate, ita ut alicui liceat res possidere ut proprias. Id negant Socialistae. Catholica autem doctrina tenet in ordine praesenti, post peccatum originale in statu naturae lapsae, res privatim possidere esse legitimum ac moraliter necessarium1. 392. Socialismus opponitur individualisme, et ideo etymologice designat omne regimen quod favet conso­ ciationi et intendit socialium conditionum meliorationem. Sensu tamen magis restricto sumi nunc solet, et sic est complexus systematum quae praesentem societatis ordinem intendunt subvertere eique alium novum substituere ordinem, in quo dominium bonorum temporalium ab omnibus in communi vel ab ipsa societate, praecipue si non exclusive, exerceatur : ita a dominio individual! gradum faciendo ad sociale, in generalem scii, et non ad solam oeconomicam mundi renovationem. Cuius triplex praecipua est forma : i) communismus, in quo omnia bona temporalia, etiam consummationi desti­ nata, communia sunt et inter cives aequaliter distribuenda ; — 2) collectivismus, qui duo bonorum genera distinguit : alia, quae vocantur media productionis vel commutationis, ut fundi, instrumenta laboris, viae ferreae, etc. et a com­ munitate vel Statu sunt retinenda, unde communiter ad­ ministrandae sunt artes et negotiationes 2; alia sunt media 1. Utiliter inter alia specialia conferri possunt : E. de Laveleye, Le Socialisme contemporain; Thonissen, Le Socialisme dans le passé; Schaeffle, Quintessenz des Sozialismus (gall, vers.) ; Capart, La Propriété individuelle et le Collectivisme ; Castelein, Le Socialisme et le Droit de Propriété ; Bourdeau, L'Evolution du Socialisme ; Winterer ; Le Socia­ lisme contemporain; Schrijvers, Manuël d’Economie politique; Antoine, Cours d’Economie sociale; Schwalm, Leçons de Philosoph.e sociale; Vermeersch, Quaestiones de Iustitia; Nicotra, Le Socialisme; Drijvers, Eigendomsrecht ; Garriguet, Introduction à l’étude de la sociologie; La propriété privée; Deploige, La théorie thomiste de la propriété ; Van Overbergh, Les caractères généraux du socialisme scientifique, in R. Néo-scolastique, 1898 ; Pottier, De lure et Iustitia ; Cathrein, Der Sozialismus; Biederlack, Die soziale Frage (neerl. vers.); Sertillanges, Socialisme et Christia­ nisme,· Bourguin,Les systèmes socialistes et l’évolution économique; Rütten, Manuel d’Etudes et d’Action sociales; La Doctrine sociale de l’Église; Horvath, Eigentumsrecht. 2. Hinc scripsit Schaeffle : Socialism! à et ώ esse suppressionem capitalis privati, atque substitutionem unius capitalis collectivi. 392 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS consummationis et sub privato dominio mançnt ; — 3) socialismus Status, qui dum privatum dominium etiam quoad media productionis retinet, interventum Status univer­ salem ac continuum in cunctis negotiis introducit et sic privatorum activitatem ac iura nimis restringit. A quibus essentialiter differt anarchismus qui totius societatis eversionem prosequitur, non transformationem. Cum enim homo natura sit bonus, et nonnisi societatis et auctoritatis institutione malus effectus, hinc omnis auctoritas est abolenda et societas evertenda. Possunt quidem inire homines liberas et privatas consociationes ; sed ipsa societas civilis omnibus mediis etiam violentibus est destruenda1. Iam in antiquitate vestigia communismi inveniuntur : in ordine practiço, Spartae tempore Lycurgi ; in ordine speculativo apud Platonem, qui in opere de Republica ideali et de Legibus comrnunismum habet ut optimum medium concordiae in civitate instituendae. Apud Christianos autem, primis saeculis, Gnostici quidam et Apostolici ; medio aevo Albigenses et Waldenses bonorum com­ munitatem induxerunt ad exemplar primaevae communitatis hierosolymitanae ; quod renovarunt Anabaptistae et quidam alii pauci inter Protestantes. Saeculo autem XVI Thomas Morus (1478-1535) proposuit iterum systema Platonis in libro : De nova Insula Utopia (ΐζΐβ), illud tamen a pluribus vitiis, ut ab uxorum communitate, ex­ pugnando ; item saeculo XVII Campanella in suo opere : Civitas solis. Quae tamen systemata vix habuerunt momentum in humani generis historia. Nunc autem a saeculo XIX Socialismus in latum propagatus est et innumeros obtinuit asseclas. 393. Causae socialismi hodierni reducuntur ad evo­ lutionem et profundam immutationem in re industriali, in re philosophico-politica, et in re religiosa. I. Evolutio in re industriali, quam ita paucis describit Leo XIII, in encycliça Rerum novarum 15 maii 1891 : « nova industriae incrementa novisque euntes itineribus artes ; — mutatae dominorum et mercenariorum rationes mutuae j — divitiarum in exiguo numero affluentia, in i. Ita inter alios Bakounine, Kropotkine, E. Reclus, Cipriani, Malato, Seb. Faure. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 393 multitudine inopia ; — opificum cum de se confidentia maior, tum inter se necessitudo coniunctior; — praeterea versi in deteriora mores, effecere, ut certamen erumperet », Evolutio circa medium saeculi XVIII coepta est : 1. Inventione perfectiorum instrumentorum in rebus artefactis; ex qua a) natae sunt industriae maiores et orta est separatio capitalis et laboris; cum enim soli divites nova inventa comparare potuerint, mox divisa societas fuit in duos ordines valde distantes : capitalistas et dominos qui laboris instrumenta possident ; et proletarios seu opifices qui non sibi sed aliis laborant, b) Insuper secuta est productio rerum intensior, seu superproductio necessi­ tatibus hominum non amplius mensurata, sed ad abundantiorem effectionem, plus quam vendi possent, bonorum atque divitiarum ordinata. Ex quibus factum est ut opifices a dominis penderent magis, ita quod per totam vitam plerumque in aliorum officinis operari deberent, ad nutum dominorum possent a labore repelli, atque propter illimitatam productionem, ad tempus dimitterentur ad penuriam redacti. 2. Hinc relationes inter dominos et opifices funditus fuerunt mutatae. Domini qui pluribus centenis vel millibus opificum praesunt, de singulis eorutnque familiis curare atque paterne cum singulis agere non valent ; proinde difficultates et dissidia exorta non tam facile componuntur, eo vel magis quod propter strictiorem a dominis dependentiam atque peiorem penuriae conditionem promptiores ad rebellionem operarii facti sint. 3. Etiam distantia inter capitalistarum atque operariorum con­ ditiones multum adaucta est : hi exiguum salarium saepius acci­ pientes, vix se suosque sustentare potuerunt ; illi multorum opificum laborem conducentes, ditissimi facti sunt atque fastui indulgentes. Exinde, ait Leo XIII, « divitiarum in exiguo numero affluentia, in multitudine inopia.., infimae sortis hominum ...cum pars maxima jn misera calamitosaqua fortuna indigne...versentur ». Quod « in duas civium classes divisit urbes, immenso inter utramque discrimine interiecto : ex una parte factio praepotens, quia praedives,... ex altera inops atque infirma multitudo ». 4. Exinde ad sui defensionem in unum convenerunt opifices. « Veteribus artificum collegiis superiore saeculo deletis, nulloque in eorum locum suffecto praesidio,... sensim factum est ut opifices inhumanitati dominorum effrenataeque competitorum cupiditati solitarios atque indefensos tempus tradiderit. Malum auxit usura vorax, quae non semel Ecclesiae iudicio damnata, tamen ab hominibus avidis et quaestuosis per aliam speciem exercetur eadem (et a lege civili iam toleratur). Huc accedunt et conductio operum et rerum omnium commercia fere in paucorum redacta potestatem, ita ut opulenti ac praedivites perpauci prope servile iugum infinitae proletariorum multitudini opposuerint ». Quod iam intelligentes, novas associationes inierunt operarii, spiritu Christiano orbatas, quibus conditionem meliorari conantur ordinis socialis radicali transformatione et socialism! 394 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS diffusione. Unde opificum de se confidentia maior, inter se neces­ situdo coniunctior, atque solidaritas intimior. 5. Ex quibus omnibus versi in deteriora mores. Vita operariorum multum est immutata : ex una parte, ob machinarum industrialium perfectionem, et. laboris ad unum genus coarctati divisionem, multo minus proprium exercent ingenium ; unde id in multis est hebetatum, quorum vita intellectualis passa est quamdam atrophiam ; — ex alia parte vita familiae est labefactata : cum enim vir, uxor et filii saepe in variis officinis laborare cogantur, paucis tantum horis cohabitare possunt ; uxor rei domesticae et filiorum educationi aegre attendere potest, vir sordidam domum atque oeconomiam domesticam infauste gestam invenit, et ita vita familialis evertitur, Unde opifices, vita intellectuali carentes et nullam felicitatem domi invenientes, lares deseruerunt, fre­ quentarunt cauponas ac de ordine sociali cogitant evertendo. II. Evolutio in re philosophico-politica totam pervasit Europam. Duce praesertim J, J. Rousseau, a) hominem habent natura essentialiter bonum, sed praesenti sociali rerum ordine malum factum ; b) omnes homines natura aequales iisdemque iuribus donatos ; quod perturbatio gallica ad ordinem practiçum reduxit, hominis iura, officiis sub silentio praetermissis, proclamans, atque politicam om­ nium civium aequalitatem instituens, c) Ex quibus prin­ cipes scholae oeconomicae liberalis concluserunt, quoad modum producendi et prosequendi divitias, ad libertatem illimitatam tendentiis naturalibus hominum relinquendam, ex qua necessario per se oritur status oeconomicus socialis, quo melior hic et nunc non sit possibilis1. i. Aiunt liberales : 1) Homini inclinatio inest naturalis ad prose­ quendum illimitate bonum suum atque commodum et utilitatem pro­ priam. Atqui bonum est Sequi inclinationem naturae, quae est essen­ tialiter bona. Resp. Homo inest inclinatio naturalis ad prosequendum suum ultimum finem, qui naturae convenit rationali, et ad media huic fini necessaria et utilia ; non autem ad prosequendum illimitate bona materialia et temporalia, quae finem naturae rationalis constituere nequeunt. Estque rectum sequi inclinationem naturae ut rationalis ; non autem naturae animalis et sensibilis,nisi prout subordinetur naturae rationali eiusque fini. 2) Felix est qui sequitur inclinationes suas. Resp. si consideretur in abstracto et secundum quod est individuum, transeat : non enim omnes inclinationes sunt bonae ; si consideretur in concreto, secundum quod est ens sociale, nego : sic enim tendere debet da sociale bonum, id autem non semper concordat cum bono hominis in quantum est individuum. 3) Utilitas propria omnibus est unicum motivum agendi. Resp. Experientia constat alia esse motiva, nempe passiones, bonum rationale et virtutis, imo abnegationem sui pro nobili causa. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 395 Exinde logice infertur ius proprietatis esse abolendum, utpote ad hominum inaequalitatem necessario ducens ; vana enim est aequalitas, vana çt libertas, nisi omnia sint Communia. Et quidenl eo facilius ita concludebant quod solam legem civilem habebant, post Hobbes, ut originem iuris proprietatis privatae, aut etiam cum Kant, ut originem omnis iuris. Ita iam Babœuf (1762-1797) volebat omnia bona a Statu possideri, ■— omnes cives ad laborandum cogi, — fructusque secundum cuiusque necessitates distribui ; ita post eum socialistae plures. Unde socialismus ex libéralisme ortus est, non quadam reactione, sed logica evolutione. Nam a) in ordine speculativo idearum, liberalismus 1) falsificavit notionem ultimi finis quem in felicitate terrena et materiali ponebat ; 2) falsificavit notionem societatis civilis et auctoritatis, cum omnem potestatem a populo derivet atque ius fundet in externa vi; 3) falso docuit valorem oeconomicum unice oriri ex labore, qui solus potest esse fons proprietatis : ita, inter alios, A. Smith, Ricardo, Bastiat ; b) in ordine practico factorum, 4) destruxit antiqua collegia opificum et instauravit individualismum oeconomicum, quo opifices solitarii cupiditati domino­ rum relinquerentur ; 5) institutionibus politicis, in plena libertate, aequalitate et suffragio fundatis, medium condidit efficax organisationis so­ cialis ticae. ÏH.Evolutio quoque in re religiosa apud multos dominos et operarios locum habuit. Incredulitas a saeculo XVIII multorum mentes invasit, et fide in alteram vitam sublata aut diminuta, paradisum terrestrem in hac vita exoptant atque Eden voluptatum; ex quo nocivae ortae sunt sequelae : i. « Domini non pauci, quorum cupiditates iam amplius re­ ligionis freno non moderantur, haud raro opifices ut mancipia, seu productionis instrumenta spectant, eis utuntur et abutuntur ad divitias citius comparandas, plus operis imponentes quam vires ferre queant, et mercedem dantes, quae vix ad victum sufficiat. 4) Libertas oeconomica iUimitata est optimum medium ad finem oeconomicum : productionem divitiarum. Resp, Experientia ostendit defectus multiplices atque mala ex liber­ tate illimitata orta : haec sunt inter causas socialism!, ut dictum est. Nec finis oeconomiae est sola effectio divitiarum illimitata, sed earum adaptatio necessitatibus hominum atque aequa partitio 396 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 2. Ex adverso opifices multi, qui iam non expectant aeternam mercedem, ebrietati et libidini saepe indulgent ; et, cum salarium ipsis praestitum impar sit ad comparandas quas cupiunt voluptates, capitalistas ut iniustitiae reos redarguunt, eorumque spolia inter se dividere exoptant »l. 394. Socialisait hodierni evolutio tribus constat stadiis : praecessit phasis romantica, subsecuta est magis scientifica, denique advenit politica et practica. I. Epocha romantica est utopianae excogitationis et actionis solitariae et localis. Cepit in Gallia. i° Saint-Simon (1760-1825), pater socialism! moderni, spheram speculationis non egressus, docuit valorem a labore tamquam a proprio et unico fonte dimanare, primum locum in societate occupandum esse ab operariis, atque instituendam esse com­ munem organisationem industriae sub paterno regimine. Cuius discipuli ius haereditatis, dominium privatum atque matrimonium abolenda esse dixerunt, unde sequeretur liberam viri et mulieris unionem fore et fruçtus laboris communes, secundum cuiusque opera ac merita dividendos. 2° Carolus Fourier {1772-1S37') tenuit principium : inclina­ tionem ad delectationem esse naturalem ac proinde bonam. Ad communem vero felicitatem et universalem harmoniam excogi­ tavit quamdam communismi formam, in qua familiae in oecono­ micas societates coalescerent, phalanges dictas, quae 2.000 per­ sonarum non excederent et Simul cohabitarent in spatioso aedi­ ficio communi, scii, phalansterio ; complures phalanges efformarent series, et series per orbem multiplicatae sub regimine supremi praesidis omniarci, bonum commune humanitatis procurarent. In qualibet phalange, bona possiderentur in com­ muni, agricultura et artes exercerentur, et omnes, etiam pigri, necessaria acciperent, indus triosi Vero ultra obtinerent iuxta cuiusque meritum. At experimentum systematis factum in pago Condé-sur-Vesgre, infelicem habuit exitum. 30 E. Cabet (1786-1856) Communismum magis radicalem proposuit in opere : Voyage en Icarie; secundum quod omnia bona sub dominio reipublicae constituerentur ; singuli cives amore fraterno ducti, aequali animo laborarent ; fructus operum aequaliter inter membra communitatis dividerentur. Conatus reducendi systema ad praxim in regione Texas, post aliquot menses infelicem exitum habuit. 40 Louis Blanc (1811-1882) mitigatam communismi formam sectatus est. Cum unicuique homini sit connatum ius ad laborem 2, 1. Tanquerey, Th. Μ. III, De Virtute Iustitiae, n. 53. 2. Ex eo quod homini est ius ad vitam, etùm est ius ad laborem et facultas laborem quaerendi atque ius ut in ea non impediatur ; — non autem ius exigendi laborem ab hoc vel illo domino. Et quamvis hic ex charitate aliquando teneri possit, non tamen ex iustitia. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 397 nationales officinae instituendae sunt, in quibus opus secundum cuiusque vires, fructus secundum cuiusque necessitates dividan­ tur : ita privata dominia paulatim abolenda sunt et Status omnium rerum erit dpminus. 5° Proudhon (1809-1365) e contra propugnavit systema haud dissimile anarchismo.Deçlaravit dominium proprietatis esse furtum, Statum esse abolendum, omnem auctoritatem de medio tollen­ dam. Cives nihilominus retinere et ad haeredes transmittere possunt ea omnia quibus personaliter uti valent, ceteris omnibus derelictis ; fructus autem laboris dividendi sunt secundum tempus in operando consumptum. 6°RobertOwen(1791-1858) qui proclamabat hominis irresponsabilitatem, in Anglia fuit mitigati communismi fautor, cuius aliqua tentavit experimenta : societatem quamdam cooperativam in Scotia sat feliciter instituit, at communistae associationes in Anglia et America fundatae mox corruerunt. 7° Recentius E. Bellamy, in America, collectivam organisationem ac felicitatem vivide depinxit duobus in operibus : Looking Backward et Equality. II. Epocha scientificae synthetisationis et actionis inter­ nationalis ortum habuit in Germania. Ex operibus oeconomistarum et antecessorum aedificarunt systema scientificum cui basim dederunt materialismum historicum, iuxta quem omnis evolutio humana, etiam intellectualis et religiosa, fatalis est et dependet ab evolutione oeconomica et materialix. Hinc de facto sunt athei et solam religionem habent humanitatis, quamvis systema oeconomicum ab hac theoria non essentialiter dependeat et sine hac basi concipi possit et a quibusdam concipiatur. Magister scholae habetur Jagetzow (1805-1875) qui sub pseudon. Carolus Rodbertus docebat omnia oeconomica bona fructum esse laboris, neque pluris aestimanda quam laborem quo effecta sunt et veluti creata ; ideoque trans­ formandam esse societatem ita quod nullum iam extet dominium nisi illud quod ex ipso labore ortum habeat. Systema perfecerunt et propagarunt Marx et Engels qui anno 1848 ediderunt programma (manifest) factionis communisticae. Karl Marx (1818-1883) est socialism! doctor praecipuus, i. Conceptus materialisticus historiae non est huic socialismo proprius, sed apud alios invenitur, ut apud de Molinari, qui est scholae oeconomicae liberalis. — Confutatio materialism! historici videri potest apud Vermeersch, Quaestiones de lustitia, n. 181. Cfr. etiam V. Falon, Principes d’Economie sociale. 398 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS qui in opere Das Kapital (1867) omnia principia in unam synthesim reduxit. Capitale, ait, seu quidquid ad novam bonorum productionem servatur, nihil est nisi fructus laboris ab operariis iniuste ablatus. Duplex enim distinguitur rerum valor : alter mere personalis et usualis (Gebrauchswerth; valeur d'usage; bruikwaarde) qui consistit in rei naturali utilitate ; alter commutativus (Tauschwerth; valeur d’échange;ruilwaarde') qui solus est oeconomicus et aestimatur pretio rerum. Fundamentum autem iustae commuta­ tionis est aequivalentia inter res commutatas. Sed qualitates rerum utiles hanc aequivalentiam non constituunt, cum sint diversae et oppositae. Ergo solus labor est una causa valons rerum oeco­ nomici ; non quidem labor de facto impensus, sed ille qui per se et generatim est necessarius rei conficiendae, detegendae aut transvehendae : valor est labor rei incorporatus et veluti crystallisatus. lamvero capitalistae, operarios conducendo, eorum facultatem laborandi emunt pro salario determinato, quod non aequivalet pretio rerum effectarum sed opificum quotidianae sustentationi. Nam operarii plus producunt quam propriae sustentationi sit necessarium ; hoc plus valons (Mehrwerth ; plus-value; meerwaarde) a capitalists retinetur ad novam rerum productionem. Et ita capitale spoliatione proletariorum nascitur et crescit, i. e. furto saltem materiali. Has ideas Marx non invenit : notionem valoris mutuatus est a Smith ; notionem pluris valoris a Thompson, et capitale esse furtum a Proudhon ; sed ipse eas in novam synthesim ordinavit. Naturali autem et fatali evolutione, industriae et capitalia quotidie augentur et in monopolia convertuntur, quo magis magisque opprimunt multitudinem quae ad maiorem reducitur paupertatem. Sed extremum malum remedium affert : quando paucissimi omnia laboris instrumenta atque divitias possederint, necessaria videbitur istorum expropriatio et adveniet çollectivismus. Evolutionem adiuvare oportet, ut citius fiat nova ordinatio societatis ; aptum ad hoc medium est Ordinum socialium pugna quae adducet mutationem oeconomicam. Socialismum in sua evolutione descripsit Engels (18201895) in libro : Die Entwickelung des Sozialismus ; pro­ pugnavit in populo Lassalle (1825-1864) qui proinde dicitur socialism! apostolus. Hic, ideis a Ricardo mutuatis, exponit sic dictam legem aeneam salariorum (eherne Lohngesetz ; loi d'airain ; ijzeren loonwet). In praesenti ordine oeconomico, ineluctabili necessitate ac veluti aenea lege, fit ut salarium nunquam diu superet id quod necessarium est ad propriam sustentationem et humanae speciei sufficientem propagationem. Nam si augeatur salarium, maior DE IUSTITIA COMMÜTATIVA 399 .....--------------------- \--------------------------------------------------------- :------.----- —---------- \. filiorum procreatur numerus, maior proinde erit opificum affluxus, et mox, vi ineluctabili concurrentiae, minus erit pretium operariis solutum. IJnde systema oeconomicum concurrentiae ducit ad emigrationemYdepopulationem et neo-malthusianismum, atque opifices damnat àd statum miseriae in quo nihil habeant nisi necessaria vitae. Centra quod nullum existit validum aut utile remedium. Oportet ergo coniungere capitale et laborem, et ad hoc instituere societates productionis cooperativas, quod erit primum stadium transformationis. Ad frangendum capitalistarum imperium et citius ad­ ducendum novum societatis ordinem, instituit Marx socie­ tatem internationaïem operariorum (non politicam), quae ab anno 1866 internationales celebravit congressus ; sed anno 1873, propter interna exorta dissidia, fuit dissoluta. Doctrinam Marx propagarunt Engels, Bebel, Lieb­ knecht, Singer ; quae de lege aenea docuit Lassalle diffi­ culter conciliantur cum doctrina Marx et etiam a socialistis fuerunt relicta.Principia et systema Marxii crisi subiecerunt atque emollierunt Bernstein et Vollmar, post bellum De Man1 ; defenderunt alii inter quos Kautsky et Vandervelde. III. Epocha politica et practica seu reformationum realisationis atque actionis politicae et nationalis incepit post annum 1873 et usque in hodiernos dies perdurat. Iam intelligentes totalem oeconomiae et societatis immuta­ tionem non posse statim obtineri, progressivo conatu eam praeparant et adducere contendunt ; hinc : a) Sic dicti Reformistae aptis mediis, etiam potestatis politicae captione atque legis interventu, meliorem reddere conantur operariorum conditionem, capitalistarum vero peiorem, ditioribus t. Zur Psychologie des Sozialismus, lena 1926 ; gall, versum 1927 : Au delà du Marxisme. Compendium operis fuit confectum a P. Th. Trinon, O. P., La Liquidation du Marxisme, in collectione : Études religieuses, 1928. — Duplex itaque tendentia diversa inter discipulos Marxii invenitur ; nihilominus etiam mitiores luctam classium socialium retinent et plerumque conservant terminologiam (Wortschatz) sed in sensu parum mitigato : materialismum historicum, cui iam valor tribui­ tur mere didacticus, temperant atque determinismum et fatalem evolu­ tionem ; reductionem multitudinis ad paupertatem explicant de pauper­ tate relativa quia proportionaliter minus ditescit; concentratio capitalium minore cum celeritate fiet atque evolutio lentius et magis gradatim procedet, etc. 400 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS imponere onera progressiva, maiores res industriales atque fodinas in dominium sociale colligere, associationibus opificum confoe­ deratis dominorum foederationi obsistere, atque theorias suas in praxim lente deducere. b) Alii tamen putant nonnisi violentis ntediis opificum meliorem fieri posse conditionem, omni inter dominos et opifices sublata distinctione, eamque parare satagunt. Multae societates cooperativae et syndicales a socialistis erectae fuerunt, atque celebriores congresses nationales habiti sunt et internationales. 395. Hodiernae formae Socialism! praecipuae sunt ; i° Socialismus Status qui collectivum omnium saltem rerum dominium non admittit, sed nimis universalem ac continuum Status interventum, ex quo fit quod plus aequo restringatur civium libertas atque ius privatae proprietatis. A professoribus universitatum propositus fuit, qui propterea cathedratici socialistae (Kathedersozialisten) vocati sunt. Conten­ dunt quaestionis socialis hodiçrnae solutionem atque refor­ mationem oeconomicam fere unice a Status interventu esse expectandam, qui totam activitatem oeconomicam nationis dominetur in omni sphera. Ita quod socialibus organismis inter­ mediis sublatis, Status quadam gaudeat quasi omnipotentia. Quod contradicit naturali societatis politicae institutioni, cuius missio non est individuorum et associationum activitatem im­ pedire, sed eorum defectui solum supplere. Ita multi qui socialismo democratico favebant in Germania ut A. Wagner et Ebert, et qui dicuntur radicales-socialistae in Gallia. Nunc vero et illi qui socialistae nationales vocari gloriantur. 2° Socialismus agrarius, primum in Hibernia et Statibus Americae confoederatis fuit propositus, Praecipuum pa­ tronum habuit H. George : contendebat non omnia productionis media a Statu esse possidenda, sed solum terrae fundos, quia terra, sicut mare et aër, non est capax dominii privati, sed communis omnibus esse debet. Ne autem ordo turbetur publicus, possessores agrorum non spoliabuntur, sed taxam solvent quae pretio locationis respondeat et quae praevidetur sufficiens fore ad omnes solvendas publicas expensas. Unde cetera tributa, quae sunt iniusta, e medio tol­ luntur. Hodie systema generatim consideratur ut impar ad quaestionem socialem solvendam. Etiam de Laveleye, qui est inter oeconomistas liberales mode­ ratos, admittebat collectivam possessionem terrae. \ \ \ DE IUSTITIA COMMUTATIVA 40I 30 Collectivisntus seu Marxismus, iuxta quem : a) Status vel municipia, aiit consociationes Statui subiectae, in dominium retinere\debent omnia media productionis : fundos, officinas, mechanica instrumenta, pecuniam, etc. b) Horum ususxet administratio penes publicam erit potestatem, qua Return productio ita sit ordi­ nanda ut nihil inutile fiat, et tamen omnium civium atque totius societatis necessitatibus provideatur plene sufficienter, c) Auctoritate publica fructus laboris distri­ buendi sunt inter çives : vel, ut quidam aiunt, secundum perfectam aequalitatem ; vel, ut aliis aequum videtur, secundum cuiusque laborem et meritum ; vel, ut alii malunt, secundum cuiusque necessitates. At bona quae a quolibet accipiuntur reservantur consummationi, nec possunt adhiberi ad novas res producendas ; ne sub alia forma reviviscat capitalismus. d) Pars autem bonorum reservatur necessitatibus civitatis ad ea quae sunt com­ munis utilitatis ; praeter quod nulla erunt imposita tributa, e) Cum non erunt commutationes oeconomicae inter cives, usus pecuniae in hac societate non subsistit ; sed schedulae tradentur laboris quibus cives poterunt obtinere in publicis officinis cuncta sibi necessaria. De modo systema in praxim deducendi non concordant collectivistae : Alii Possibilistae seu Reformistae, ac Evolutionistae, violenta media respuunt et finem legalibus mediis attingere volunt : in praecipuis industriis monopolio Status, determinatione pretii opificibus solvendi, assecuratione universali et obligatoria, obli­ gatoria affiliatione collegiis opificum, etc. Qui non multum differunt ab asseclis socialism! Status ; nisi fine, scii, expropriatione. E contra Seditiosi publicam auctoritatem obtinendam intendunt, ut omnia productionis media et fructus auctoritative et publica vi percipiant et dividant. 4° Syndicalistae seditiosi timent tyrannidem Status sicut tyrannidem dominorum, et tradi media productionis volunt collegiis opificum. Huic fini educatio opificum providere debet, atque peritorum auxilium est obtinendum, ut fiat eiectio dominorum ex industriis novaque ordinatio rerum. r Ad quod consequendum mediis etiam violentis uti oportet, Summa Theolosiae Moralia II. — 26 402 ' 1 i , ■ i : ! !· I 1 f ? γ ! I ( ) i i ί f SUMMA THEOLOGIAE MORALIS v. g. operistitio etiam generali, quibus praeparetur seditio qua novus stabilietur ordo. Cessabunt tunc Status et municipia ; gestio rerum erit apud opifices et consociationes opificum municipales, nationales, internationales. Et ita pecte ordinata productio erit qua cunctis necessitatibus abunde provideatur, atque felicitas terrestris. Ad syndicalismum seditiosum pertinent quoque Bolsievistae, Marxismi principiis imbuti ; qui tamen, sub praetextu necessitatis Status, tyrannicam politiae potestatem provisorie instituerunt et in praxi unam directionem collegiorum opificum reiecerunt ad tempus. 396. Thesis. Ius dominii privatum, permanens et exclusivum in bona externa et in ipsam terram, iustis limitibus circumscriptum, a iure naturali dimanat, et ideo est legitimum, ac in praesenti statu moraliter necessarium. — Dicitur : 1) ius dominii privatum, i. e. dominium non solum utile sed plenum, singulis hominibus independenter a Statu, non ipsi societati competens : licet enim societas quaedam bona ut propria possidere possit, ius tamen dominii etiam privatis, imo primario ipsis convenit ; 2) permanens et exclusivum, ita quod non solum transitorie sed modo stabili exerceatur et ad alios vel et haeredes naturales possit transferri ; atque ita sit proprium ut dominus ceteros omnes a sua possessione valeat excludere ; 3) in bona externa, sive mobilia sive immobilia, sive ad novam rerum productionem, sive ad usum aut consummationem ordinata ; 4) iustis limitibus circumscriptum: ius illud non est absolutum, sed, sicut alia iura, fine suo immediato limitatur.Qui finis est ad quem conditae sunt res terrenae, scii, ut omnes inde vivere possint. Limitatur autem tripliciter : a) in casu extremae necessitatis, quisque occupare potest id quod necessarium est ad sui suorumque sustentationem ; b) ratione boni communis, auctoritas socialis congruas leges decernere potest ut fini rerum, qui est ut omnes inde valeant vivere, nullum praeiudicium inferatur ; atque aliquando dominium privatum restringere, vel partialiter tollere si necessarium sit ad bonum totius reipublicae, quod ultimum tamen fieri nequit sine gravi causa, nec regulariter sine debita compensatione ; « \ DE IUSTITIA COMMUTATÏVA 403 ------- .-------- \---------------------- ------------------------------- ---------------------- :---- ·— c) charitas erg\ proximum postulat ut divites ex super­ fluis erogent pauparibus. Haec est doctrina S»^ Thomae, quam Leo XIII fecit suam : « Circa rem exteriorem duo competunt homini : quorum unum est potestas procurandi et dispensandi (dominium), et quantum ad hoc licitum est quod hpmo propria possideat... ; aliud vero ...circa res exteriores est ustis ipsarum, et quantum ad hoc non debet homo habere res exteriores ut proprias, sed ut communes, ut scii, de facili aliquis eas communicet in necessitate aliorum »*. II-II, q. 66, a. 2. Quae dominorum obligationes etiam ex debito legali procedere possunt, in quantum ad bonum commune pertinet non solum quod in extrema necessitate omnibus subveniatur et nullus necessariis orbetur, sed etiam quod bonus in societate sit usus superfluorum et ex superfluis detur indigentibus 12.— Unde lex humana, ob bonum commune, ad id cogere potest : non enim quis habet superflua bona nisi ad bonum usum et bonam dispensationem eorum ; et ideo societas ab eo qui non bene utitur, tamquam ab indigno, dispensationem auferre posset. « Quapropter, ait Pius Xlj in encyçl. Quadragesimo anno, 15 maii 1931, quid, considerata boni communis veritate, eis qui possident liceat, quid illicitum sit in suorum bonorum usu, publica auctoritas, lege naturali et divina semper praelucente, sciscere potest ac­ curatius ». 5) a iure naturali dimanat,et ideo est legitimum.Non enim est ius naturale primarium, quod competit naturae in se et absolute consideratae ; sed per modum conclusionis ex consideratione naturae humanae consequitur, et hac ratione est legitimum3. t 1. Haec tamen necessitas pauperis non est ius, secus adesset obligatio iustitiae ; sed est titulus ad obtinendum ut ex superfluis iis subveniatur, quia superflua naturali ordinatione iis destinantur, taliter ut divites habeant strictam obligationem ea elargiendi ex charitate. 2. Ita conformiter S. Thomae, q. 118, a. 4, ad 2, et commentariis Caietani. Quod, dissentientibus eius confratribus, concessit etiam P. Vermeersch, stante controversia quae orta est occasione libri P. Hor­ vath, O.P. : Eigentumsrecht, et quorumdam ab aliis scriptorum, de quo vide Theol.-Prakt. Quartalschrift, Linz, 1929. 3. Ius naturae Complectitur ea quae exiguntur a rerum natura. Si spectetur natura rerum possidendarum in se et absolute, divisio pos­ sessionum non exigitur : non est in eis exigentia ad hoc quod ab uno vel ab alio possideantur, in communi vel in particulari. Non exigitur nec excluditur dominium privatum ; unde non est contra naturam. Tantummodo a rerum natura in se spectata exigitur ut res possidendae non detorqueantur a suo fine immediato et intrinseco qui est ut inserviant ad necessitates omnium hominum : terra non cesset, ait Leo XIII, inservire communi omnium utilitati et nemo sit quin alatur ex iis quae producit. Unde in casu extremae necessitatis, cessat do- 404 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Cui non obstat secundum S. Thomam multosque scholasticos, ius dominii privati ex iure gentium oriri. Secundum veteres, ius naturale designat tantum illud quod exigitur a natura rerum secundum se et absolute spectata ; ius gentium id quod non secundum se, sed in ordine ad certum finem, seu in quadam suppositione derivatur a natura rerum per rationem, secundum quamdam utilitatem, convenientiam et moralem necessitatem consequentem, tamquam conclusio necessaria, non valde distans, ita ut facile in eo gentes consentiant (I-II, q. 95, a. 4). Secundum recentiores, utrumque vocatur ius naturale, scii, primarium et secundarium ; et recte, nam secundum S. Thomam, ius gentium habet aliquid vigoris ex lege naturali (I-II, q. 95, a. 2), et « 'ratio naturalis illud instituit » (II-II, q. 57, a. 3, ad 3). Unde Eth. V, 1. 2 : « Quidquid ex iusto naturali sequitur quasi conclusio, est iustum naturale ». 6) in praesenti statu moraliter necessarium. Possibilis est rerum status, in quo communis possessio in quodam loco aut in quadam societate, necessitatibus hominum atque felicitati consuleret satis : ita in statu innocentiae seu iustitiae originalis, apud tribus pastorales, quando non multi sunt homines. At in praesenti rerum conditione, in qua homines cum suis defectibus communiter seipsos solos quaerunt, et parum de proximo et societate curam habent, ac dato hodiernae civilisationis statu, in quo homines vitam pastoralem ducere non possunt sed valde multiplicati improbo labore indigent ad necessaria sibi comparanda, privatum dominium iam est moraliter necessarium ad civium felicitatem et perfectionem atque societatis pacem, ut ex demonstratione thesis patebit. Non ergo a lege civili, uti dicebant Hobbes, Bentham, Mon­ tesquieu;— nec a pacto sociali, uti tenebant Gro tius, Puffendorf, Heineccius, — nec ab institutione mere humana, aut a furto ut proclamabat Proudhon, divisio bonorum orta est, sed a naturali necessitate. Unde Leo XIIÏ : « possidere res privatim ut suas, ius est homini a natura datum » ; dividere autem terram et possidere privatim « universitas generis humani... in ipsius lege naturae fundamentum reperit partitionis bonorum, posses­ sionesque privatas, ut quae cum hominum natura pacatoque et tranquillo convictu maxime congruant, omnium saeculorum usu consecravit ». minium privatum et omnia sunt communia : divisio possessionum non potest praeiudicare tali necessitati, et ex applicatione humana iuris naturae non potest impediri finis primarius... Sed privatum dominium est de iure naturae secundum aliquid quod ex natura consequitur et per ratiocinium concluditur. Ita Pottier, o. c. \de iustitia commutativa 405 397. Thesis probatur. Demonstrationes sumuntur ex Scripturis, ex Traditione et ex ratione : Scripturae et Traditio ostenduàt dominii privati legitimitatem, ratio etiam necessitatem ipsius. A. Scripturae ius dominii privati legitimum esse suppo­ nunt et agnoscunt. Deus,, homines creando, ipsis quidem indivisim tradidit res terrenas (Gen. I, 28-30), sed ut possiderentur modo aptiori ad procuranda sibi vitae necessaria et utilia ; modum autem possidendi per dominia privata esse legitimum ostendunt : i° In Vetere Testamento : a) prima divisio bonorum iam apparet apud filios Adae, cum Abel perhibeatur ut pastor ovium, offerens Domino de primogenitis gregis sui, Caïn ut agricola, offerens de fructibus terrae, et postea aedificans civitatem quae sua esset et quam vocavit nomine proprii filii sui Henoch (Gen. IV, 2,4,17). b) Tempore Abrahae iam late existebat ius privati dominii : Abraham dives erat in possessione auri et argenti ; — Lot fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula (Gen. XIII, 1-2, 5) ; agri et speluncae sub dominio privato erant, cum Abra­ ham agrum emit Ephronis et duplicem in eo speluncam ut ibi Saram sepeliret defunctam (XXIII, 1-20), iure quidem stabili et permanenti, ita ut Abraham, Isaac, Lia et lacob ibi sepulti fuerint ; sicut loseph in parte agri quam emerat lacob a filiis Hemor (los. XXIV, 32). Pascua autem erant communia ; at cum prae multitudine gregum rixa facta est inter pastores Abra­ ham et Lot, divisi sunt alteruter a cognato suo (Gen. ΧΠΐ,γ-ιι). c) Ius dominii privati tamquam legitimum ipsa divina lege fuit confirmatum, quae non solum prohibet furtum sed et ipsam concupiscentiam boni alieni (Ex. XX, 17), quapropter stricte vetat ne transferantur termini quibus agri circumscribuntur (Deut. XIX, 14) ; possessiones autem terrenae uniuscuiusque familiae, quae venditae fuerant, poterant redimi, et anno recur­ rente magni iubilaei ad pristinum possessorem redibant (Ley. XXV, 23-28). 20 In Novo Testamento : a) Christus legem confirmavit, furtum damnando ; et solum consilium dedit omnia vendendi et pauperibus donandi pretium (Mt. V, 3) ; possidentibus autem bonum usum praecepit bonorum, eleemosynarum largitionibus (XXV, 41-43). b) Apostoli, consilium Domini applicantes, in primis commu­ nitatibus instituerunt communem bonorum possessionem (Act.IV, 34“35) j possessionum tamen abdicationem esse de consilio solum, non de praecepto ipse Petrus proclamavit, Ananiam alloquens : « Nonne manens tibi manebat, et venumdatum in tua erat po­ testate? » (V, 4). Unde multiplicatis discipulis, bonorum com­ munitas non perduravit, et pauperum necessitatibus provisum est eleemosynarum collectis (XI, 28-30). Hinc Paulus monet ûon praecipiendum esse divitibus bona relinquere sua, sed « non 4o6 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo..., divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, com­ municare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum » (I Tim. VI, 17-19). Ex quibus constat, iuxta Scripturas a) ius proprietatis privatae qualis existebat esse legitimum; b) quadamtenus tamen limi­ tatum praecepto eleemosynae. B. Traditio Ecclesiae ius dominii privati agnoscit et vindicat : i Ecclesia semper damnavit adversarios dominii privati : saec. III Apostolicos, qui teste Augustino (1. de haer., 40), « se hoc nomine arrogantissime vocaverunt, eo quod in suam communionem non acciperent utentes coniugibus et res proprias possidentes... Sed ideo isti haeretici sunt, quoniam se ab Ecclesia separantes, nullam spem putant eos habere, qui utuntur his rebus » ; — saec. XIII, Waldenses, adversus quos Innocentius III praecepit hanc fidei professionem : « remanentes in saeculo et sua possidentes, eleemosynas et cetera beneficia ex rebus suis agentes, praecepta Domini servantes salvari fatemur et credimus ; » — saec. XV, Wicleff et Hus qui negabant legitimitatem possessionum in viris ecclesiasticis (C. Const., sess. 8, a. 10 ; interrog., a. 34-36) ; — saec. XIX, Socialistas qui reprobati sunt a Pio IX (encycl. Qui pluribus, 9 nov. 1856), a Leone XIII proclamante, in encycl. Rerum novarum (15 maii 1891), eorum doctrinam de expropriatione esse iniustam, ineptam et ordinis subversivam, et a Pio XI in encycl. Quadragesimo anno, 2° Patres exponunt divitias malas non esse nec prohi­ bitas, sed a Deo inaequaliter datas ut ditioribus essent occasio benignitatis et charitatis, pauperibus vero patientiae atque maioris meriti. Quodsi celebres saeculi IV1 et V’ praedicatores, uti Basilius, Chrysostomus, Nyssenus, Ambrosius, etc. bona esse communia eloquentissime proclament, debitum ex iis esse reddendum pau­ peribus, divitias omnes ex iniquitate descendere, fures esse et iniuriae reos qui eleemosynas denegent ; — id potius modo loquendi oratorio est tribuendum. Nam occasione data iidem Patres ius privati dominii expresse asserunt1 ; — bona communia volunt destinatione et usu, ita i. Ita v. g. Basilius : « Num iniustus Deus, qui nobis inaequaliter vitae necessaria distribuit? Cur, divite te, ille pauper est? An non utique, Î ! i* i DE IUSTITIA COMMUTATIVA 407 ut cederent in utilitatem aliorum, non ut ab omnibus posside­ rentur ; ~ eleemosynam habent ut debitum charitatis; — unde qui eas denegant rei sunt iniuriae in sensu latiore, quatenus laedunt iustitiam in sensu generali aut metaphorico intellectam vel etiam iustitiam legalem, eo vel magis quod illis temporibus pestis, siccitatis, magnaeque calamitatis multi erant pauperes etiam in urgenti necessitate ; — divitias autem ex iniquitate esse recte adstruunt quia ex peccato originali ac morum corrup­ tione divisio bonorum necessaria facta est, atque de facto saepe ex injustitia aç usura ortum habuerunt. Ceterum oratores saec. XVII in Gallia Similia dixerunt, et tamen certissime legitimitatem admittunt privatarum possessionum. C. Ratio demonstrat dominii privati legitimitatem simul et necessitatem. Ad quod ita argui potest : Forma dominii seu regimen bonorum externorum ad quod natura hominem valde inclinat, et quod bonum commune postulat, iure naturali est legitimum imo et necessarium. Atqui tale est regimen seu forma dominii privati in praesenti rerum conditione. Ergo. Probatur minor quoad iam partem : Natura inclinat hominem ad possessionem rerum externarum, tum ut seipsum regat et sibi provideat etiam in futurum, tum ut provideat filiis etiam post mortem suam, tum ut sibi vindicet fructum sui laboris (uti demonstravimus loquentes de obiecto dominii, n. 168). Atqui natura ad hoc impellit hominem individuum et privatum, non societatem civilem ; nam a) Homo individuus et familia natura et tempore ante­ riores sunt ipso Statu : « est enim homo quam respublica senior, ait Leo XIII ; quocirca ius ille suum ad vitam corpusque tuendum habere natura antea debuit quam civitas ulla coisset ». b) Societas non constituta est ut homines individuos et familias iuribus privet, aut eorum activitatem restringat ut et tu benignitatis ac fidelis dispensationis mercedem accipias, et ille magnis patientiae praemiis donetur ?» in illud Lucae : « Destruam », n. 7.— Et Chrysostomus : S. Paulus «praeterea novit non prohibitas esse divitias, si quis eis usus fuerit ut oportet. Sicut enim dixi : non mala res vinum, sed mala ebrietas : ita non mala res divitiae, sed mala avaritia, mala cupiditas ». Unde omnia vendere est consilium, non praeceptum (hom. 2 ad pop. Ant., η. 5). Hinc pastores ecclesiarum divites non excommunicant, sed urgent eos ad opitulandum egentibus. Cfr. de hoc argumento Vermeersch, Quaestiones de Iustitia, n. 210. 408 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ac iis se substituat, Sed ut eorum iura protegat, activitatem foveat, exercitium promoveat. Ergo secundum naturam ius dominii primario competit individuis, non Statui, et ideo dominium privatum est legitimum. Probatur 2a pars minoris : Natura postulat et exigit regimen quod necessarium est ad bonum commune, seu quod apparet tamquam unicum medium aptum quo obtineatur finis. Atqui regimen dominii privati moraliter necessarium est et unicum aptum tum ad excitandum hominis laborem — tum ad progressum laboris procu­ randum — tum ad pacem socialem servandam. Ergo regimen dominii privati iure naturali est moraliter necessarium. Prob. minor ex S. Thoma q. 66, a. 21 : « a) Primo quidem quia magis sollicitus est unusquisque ad procurandum aliquid quod sibi soli competit, quam id quod est commune omnium vel multorum : quia unusquis­ que laborem fugiens, relinquit alteri quod pertinet ad com­ mune, sicut accidit in multitudine ministrorum. b) Alio modo, quia ordinatius res humanae tractantur (et ideo maiori cura et perfectione), si singulis immineat propria cura alicuius rei procurandae2 ; (unde dominium privatum est stimulus progressus in labore, quem progres­ sum rursus procurat adducendo laboris divisionem). Esset autem confusio si quilibet indistincte quaelibet procuraret. c) Tertio, quia per hoc magis pacificus hominum status conservaretur, dum unusquisque re sua contentus est. Unde videmus quod inter eos qui communiter et ex indiviso aliquid possident, frequentius iurgia oriuntur ». Dominium ergo privatum ad productionem ampliorem, ad productionem perfectiorem, et ad pacificam posses­ sionem est moraliter necessarium. 398. Necessitas dominii privati ita quoque ostendi potest modo hodiernis necessitatibus magis adapta’ ( I I j I i. Cfr. Aristoteles, Pol., c. V. 2. « Unusquisque magis augebit possessionem suam, insistens ei tamquam propriae » Pol. II, lect. 4. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 409 to : Regimen dominii privati moraliter necessarium est et unicum medium quod efficaciter copiosam bonorum pro­ ductionem oeconomicam — horum aequam distributionem — et legitimam civium libertatem procurat et tuetur Ergo regimen dominii privati iure naturali est moraliter necessarium. Probatur minor : 1. Copia quaedam bonorum necessaria est ad prosperitatem, ad exercitium virtutis, ad vitandam aegritu­ dinem, tristitiam et invidiam, ad incumbendum operibus intel­ lectualibus scientiarum et artium. Atqui homines, cum laborant ad proprias opes augendas, easque ad filios vel amicos transmit­ tendas, alacriter et magno studio laborant, ex quo divitiae augentur civitatis ; ex adverso, quando nullum privatum ex­ pectant lucrum, multi ignavi manent ac segnes, aliorum labori fidentes, ita quod paulatim opes minuantur et evanescant. Quod partim etiam provenit ex eo quod administratio bonorum com­ munium totius societatis sit nimis complexa. Unde varia com­ munism! tentamina, licet necessariis subsidiis atque amplo apparatu oeconomico firmata, membrorum pigritia et internis dissidiis perierunt. 2. Aequa bonorum distributio, quae scii, iuxta cuiusque meri­ tum et proportionem operis praestiti instituitur, in regimine dominii privati haberi potest,· sed in regimine collectivi fieri nequit. Nam a) si fiat iuxta cuiusque merita, ut quibusdam visum est, inaequalitas quam tollere volunt socialistae, sub alia forma redit ; nec aequum erit iudicium de aliorum meritis in societate in qua administratores suffragiis eliguntur atque vexandi habent maiorem voluntatem ob contraria partium studia. — b) Si bona distribuantur iuxta cuiusque necessitates et exigentias, quis iterum de illis aequum dicet iudicium? Et quidem illi qui magis laborant et minus accipiunt, profecto non iniuste querentur. — c) Si denique aequaliter omnibus et singulis dispensetur, iam deerit stimulus ad laborem necessarius atque multi pigritiae indulgebunt. Ut ait Léo ΧΙΠ : « aditus ad in­ videntiam mutuam, ad obtrectationes et discordias patefieret : ademptis ingenio singulorum solertiaeque stimulis, ipsi divi­ tiarum fontes necessario exarescerent ; eaque, quam fingunt cogitatione aequabilitas, aliud revera non esset nisi omnium hominum aeque misera atque ignobilis, nullo discrimine, con­ ditio », 3. Legitima civium libertas magnum bonum est quod hominum dignitati simul ac felicitati necessarium est. Cui sane de se favet dominium privatum ; in regimine vere collectivo libertas individualis valde minuitur et quasi extinguitur : a) Libertas professionem eligendi seu conditionem vitae. Haec i. Cfr. de his Antoine, Schrijvers, Vermeersch et Tanquerey, in o. c. 410 ÿ SUMMA THEOLOGIAE MORALIS enim a collectivitate seu Statu pendebit, cum ipse universalis futurus sit officiorum aC munerum distributor ; ad quod necessaria erit inquisitio in aptitudines singulorum et merita, ut quisque secundum necessitates vel congruentias communitatis, arti convenienti applicetur. Cum autem saepius cives genus laboris perficere cogentur sibi repugnans aut minus placens, necessario oriundae sunt querelae et invidiae cum magrio societatis detrimento. Et quia communitas unica rerum omnium erit domina et gubernatrix, iis qui sorte sua contenti non sunt, relicta domo quam vendendi aut locandi non habent facultatem, nihil remanebit nisi fugere in exilium. b) Libertas determinandi necessitates proprias seu çonsummationem, ac consequenter media sustentationis, habitationis, in­ structionis, aedificationis seu constructionis, etc. Nullus posset vivere et erudiri secundum aspirationes et exigentias suae personalitatis ; cum Status eliminaret necessitates quas indicaret ipse superfluas aut nocivas. c) Libertas externa praeli et cogitationis, ac proinde scholarum et filiorum educationis. Cum enim cuncta praela, aedificia aliaque omnia a communitate possideantur, nullum scriptum poterit typis mandari, nullus conventus haberi, nulla institutio dari aut doctrina proponi, nisi accedente communitatis licentia et iuxta arbitrium et ideas illorum qui detinent potestatem. A fortiori actum erit de omni externa libertate religiosa. Cum itaque Status civilis unicus sit omnium dominus et magister, cunctaque possideat quae ad productionem oecono­ micam inserviunt, Status omnipotentia agnoscenda erit et uni­ versalis providentia, qua tollatur omnis privata civium libertas. Ergo ad bonum sociale simul et privatum omnino requiritur ius privati dominii. l . [ i •i I i' ; I I ‘ Î j 1 j i • ί l ! ' r ' f » » ' 399. Corollarium. — Duplex secundum traditionem distinguenda est ratio dominii : individualis, prout singulos respicit individuos atque familias, et socialis, prout bonum spectat commune universae humanitatis. Unde duplex scopulus cavendus est : « nam, sicut ex negata vel extenuata iuris proprietatis indole sociali et publica, in individualismum quem dicunt ruitur aut ad eum acceditur ; ita privata ac individual! eiusdem iuris indole repulsa vel attenuata, in collectivismum properetur vel saltem eiusdem placita attingantur necesse est », ut docet Pius XI, encycl. Quadr. anno. lamvero quantum ad aspectum individualem, « possessionum divisionem servare nec... alienum ius invadere, iustitia iubet... commutativa » ; — quantum ad aspectum socialem, « dominos re sua non uti nisi honeste, non huius est iustitiae sed aliarum virtutum ». DE IUSTITIA COMMUTATIVA 4II A. Quoad indolem individualem : 1) « immerito pronuntiant quidam dominium honestum­ que eius usum iisdem contineri limitibus ; 2) multoque magis a veritate abhorret, ipso abusu vel non usu ius proprietatis perimi aut amitti... ; 3) falluntur et errant qui indolem dominii privati individualem adeo extenuare contendunt, ut eam de facto destruant ». B. Quoad indolem socialem : Nihilominus « salutare et omni laude dignum opus agunt quicumque,.· intimam horum officiorum naturam atque limites definire conantur, quibus vel ipsum ius proprietatis vel usus seu exercitium dominiorum sint a socialis convictus necessitatibus circumscripta ». Quod im­ primis pertinet ad rempublicam, quae privata dominia « cum boni communis necessitatibus componere » debet, ne « privata bonorum possessio,., intolerabilia gignat in­ commoda », ut in casu quo accumulentur possessiones « in despoticum quoddam potentatum oeconomicum » : ita enim « imperium quoddam sociale... contra omne ius do­ minium arripuit et usurpavit ». Interveniente autem potestate publica, determinatus usus honestus privati dominii iam potest esse debitus ex debito legali, non quidem singulis ex iustitia commutativa, sed reipublicae ex iustitia legali (II-II, q. 118, a. 4, ad 2). 400. — Conclusiones. — i° Regimen privatum dominii esse licitum clare continetur in Scriptura et Traditione et ideo pertinet ad fidem catholicam, quia in Decalogo propo­ nitur tamquam expressio iuris naturalis et divini. 20 Qui affirmaret originem mere humanam aut civilem regiminis vel negaret posse oriri ius illud a natura erraret, quia aperte doceret contra Pontificem declarantem hac in re doctrinam Ecclesiae (Leo XIII, encycl. Rerum no­ varum) . 30 Qui affirmaret in praesenti rerum conditione collectivismum permitti posse aut legitime introduci, temerarius esset quia contradiceret doctrinae communi theologorum 412 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS et S · Pontificis, quae declarat necessitatem dominii privati ad pacificum hominum convictum et eorum profectum. Ergo socialismus reficiendus est non tantum ut praesen­ tibus, sed ut omnibus temporibus repugnans, attenta natura humana post peccatum originale, non tantum propter errores religiosos adnexos sed quantum ad ipsum regimen oeco­ nomicum. Quod adhuc, hodiernis temporibus, de mitiori refor­ mistarum socialism! forma verum est, quia, testatur Pius XI, « ut plurimum sive classium pugnam sive dominii extinctionem non abiiciunt, sed solummodo aliqua ratione temperant ». 4° At, etiam si « Socialismus ita sit... emendatus, ut circa haec iam nihil in eo sit reprehendendum,... sive ut doctrina, sive ut factum historicum, sive ut actio consideretur socialismus,... componi cum Ecclesiae dogmatibus non potest, siquidem ipsam societatem fingit a Christiana veri­ tate quammaxime alienam... Sublimis, cum hominis tum societatis, finis (scii, gloriae Dei atque verae felicitatis temporalis simul et aeternae) penitus ignarus et incuriosus, solius commodi causa humanam consortionem autumat esse institutam ». « Ex eo enim, quod apta operum divisione efficacius quam dispertitis singulorum conatibus bona progignantur, socialistae a) inferunt oeconomicam efficientiam (ad sola bona materialia abundanter producenda restrictam) socialiter ex necessitate pro­ cedere debere. Qua necessitate b) ut totos societati se dedant subdantque, ad bonorum effec­ tionem quod attinet, homines adstringi existimant. Imp c) quam amplissimam possidere copiam rerum, quae huius vitae commodis inserviant, tanti fit, ut altiora hominis bona, ipsa libertate minime excepta, sint posthabenda exigentiis efficacissimae bonorum effectionis ». Quod dicunt fieri ad maius hominis bonum : « Hanc vero humanae dignitatis iacturam in socializato productionis processu subeundam, facile repensum iri autumant abundantia bonorum socialiter procreatorum, quae ad singulos profundantur, ut pro suo beneplacito commodis et cultui vitae libere ea applicare Videant ». De quo systemate hoc grave Pontifex profert iudicium : « Societas ergo qualem socialismus fingit altera ex parte absque vi planea nimi nec esse nec concipi potest, ex altera parte haud DE IUSTITIA COMMUTATIVA 413 minus falsae libertati indulget, vera sociali auctoritate ab ça exulante, quippe quae non in temporalibus ac materialibus commodis innitatur, sed a solo Deo, rerum omnium creatore atque ultimo fine, descendat ». 50 In statu naturae integrae in quo Adam fuit creatus, divisio bonorum poterat legitime fieri a iure humano, sed non erat necessaria, ac proinde probabiliter facta non fuisset, quia exigua erat cultura terrae, et perfecte ordina­ bantur internae dispositiones hominis. In statu naturae purae fuisset necessaria, quia in isto adfuissent in homine concupiscentia et defectus sicut nunc, quamvis forsan in minore gradu. 6° Quae a Socialises obiiciuntur regimini dominii privati non opponuntur ipsi principio, sed potius fiunt contra abusum regiminis, ac proinde non sunt inhaerentia et essentialia ipsi systemati sed potius extrinseca et acciden­ talia, ac proveniunt ex mala hominum voluntate ; unde, stante dominio privato, ipsis potest remedium afferri. E contra, quae a catholicis opponuntur collectivismo, sunt difficultates et vitia ipsi inhaerentia, et ideo non possunt vitari. Ipsi etiam Socialistae sinceri fateri debent1, a) incompossibilitatem collectivism! cum libera determinatione ab unoquoque facta suarum necessitatum ; b) maximam difficultatem individuorum et familiarum neces­ sitates cognoscendi, ac proinde productionem nationalem regu­ landi ne nimis producatur ; c) maximam difficultatem ordinandi, regendi, inspiciendi, stimulandi magnum illud opus laborum quo tota societas indiget, ac consequenter servandi libertatem individualem in electione professionis, domicilii, laboris, etc. d) absentiam stimuli sufficientis ad laborem, loco lucri per­ sonalis ; e) insufficientiam, imo falsitatem doctrinae socialisticae circa valorem, quae est fundamentum systematis. Quibus addi potest maxima difficultas directe transeundi de ordine sociali praesenti ad novum collectivism!. Hinc cum commoda collectivism! sint valde incerta et diffi­ cultates insuperabiles sint ipsi inhaerentes, irrationabile et illi­ citum esset socialism! tentamen et experimentum facere, quia esset actio societati nociva. Ita Leo XIII. i. Cfr. Schaeffle, o. c. 414 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS i. h 7° A natura dicuntur omnia bona esse communia negative, mera absentia divisionis, quatenus natura non divisit res inter homines et nullus possessionem privatam ab ipsa recepit ; non autem positive, prohibitione divisionis, nisi quantum ad usum, quia res destinantur communi utilitati omnium et omnes nutriri oportet ex fructibus terrae, non autem quantum ad dominium seu proprietatem : ac si omnes per modum unius omnia possiderent et ius naturae dictaret quod omnia debent esse communia, ac nullus legitime acquireret dominium privatum (a. 2, ad 1). 8° Socialistarum placitum est utopia, quia reputant homines bonos ex se et perfectos, ac in infinitum perfectibiles, cum tamen sine donis supernaturalibus natura humana obnoxia sit variis defectibus et concupiscentiae, maxime post peccatum originale. 401. Obiiciunt. — 1. Probavit E. de Laveleye1 origi­ nariam possessionem fundorum apud omnes gentes fuisse collectivam, satis sero et paulatim factam fuisse individualem ratione intensioris culturae ob multiplicatos homines necessariae, et iure romano introductum fuisse dominium privatum, quod exinde in tota Europa praevaluit. Ergo non ex iure naturali sed ex positiva consuetudine et lege introductum fuit, ac proinde eadem positiva hominum voluntate potest abrogari. Resp. Non probavit sufficienter assertum. Ostendit qui­ dem apud quasdam gentes (Ruthenos, lavanenses, antiquos Germanos, Helvetas), quaedam collective fuisse possessa a tribu vel communitate, sed ideo non semper et ubique ita fuigse concludi potest. E contra historia potius contra­ dicit theoriae, quia demonstrat collectivam possessionem communitatum paulatim decrevisse et, hominibus auctis atque fundis intensius cultis, viam ubique paravisse privato dominio ; quod huius necessitatem in societate evoluta ostendit. I. De la Propriété et de ses fontes primitives. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 415 Sane in possessione fundorum, triplex distingui potest stadium : a) primum est vitae pastoralis, in quo pecora, tentoria aliaque mobilia exclusive et privatim, pascua vero collective ab ipsa tribu possidentur, ut melius et efficacius repellerentur hostilium tribuum invasiones. Quod regimen durare potuit, quamdiu herba sponte in pascuis crescens ad pecora nutrienda sufficiebat. At ubi, multiplicatis hominibus, pascuorum usus non potest ab uno percipi quin apud alios minuatur, fit divisio, uti etiam narratur in Scripturis, v. g. de Abraham et Lot (Gen. XIII, 1-9). b) Secundum est incipientis culturae : Ob hominum et pecorum multiplicationem, necessarium fuit terram excolere, quo uberiores producat fructus. Unde agri iam possidentur privatim et exclusive ab illis qui eos excoluerunt, nondum tamen permanenter, sed tempore inter serendum et metendum currente, quia cultura parum intensa erat et singulis annis agri de novo divide­ bantur. c) Tertium est culturae intensioris, quae improbos labores exigit et agros multo fecundiores reddit. Hinc agri naturaliter facti sunt dominium permanens illorum qui eos meliorarunt. Ita non solum in imperio Romano, sed apud antiquissimos populos : Aegyptios, Assyrios, Chaldaeos, Sinenses, atque omnes gentes excultas. Quodsi apud aliquas, ratione specialium adiunctorum, sat diu quaedam communis possessio permanserit, una cum iure dominii privati existebat, illudque minime excludebat. 2. Demonstravit Marx capitale et capitalistarum lucrum oriri ex furto, cum labor sit unicus fons valoris oeconomici. Resp. Valor oeconomicus non est a solo labore sed etiam ab utilitate intrinseca rei ; commodum enim rei et vo­ luptas, sicut qualitates et excellentia materiae ex qtla con­ fecta sit, magnum influxum exercent in aestimando valore et determinando pretio. Ita vena aurea vel fons petrolei magnum valorem habent etsi parvo labore detecta fuerint. Nec obstat qualitates rerum, utpote oppositas non esse aequivalentes, ac proinde non tribuere valorem commutativum : licet enim in se non sint aequales, possunt tamen esse aequivalentes in utilitate, quia eiusdem momenti pro hominibus. Capitali autem lucrum debetur, quia est causa, non solum conditio, in productione bonorum. Triplex scii, est causa : efficiens principalis est labor tum manualis, tum praesertim intellectualis utpote directivus ; efficiens instrumentalis est capi­ tale quod instrumenta praebet et officinas industriae et artibus necessarias ; materialis ex qua conficiuntur res, sunt materiae primae transformandae atque terra, quae viribus nativis coope­ rantur. Hinc dominis materiarum aut instrumentorum non J 416 1 J solum debetur indemnitas pretii pro materiis concessis, aut pro instrumentis acquirendis atque reficiendis et renovandis, sed etiam pars lucri tribuenda est, cuius causa et ipsi extitere. Cum autem hodie soleant capitalistae et praebere materias atque instrumenta laboris, et labore intellectuali industrias regere, nihil mirum est si magna pars lucri ipsis obvenire possit, eo magis quod periculum industriae in se suscipiant et ita utilitatem ipsis operariis conferant ; ut fusius ostendetur ubi de contractu locationis operum· j 5 < J ί ii j ή ' SUMMA THEOLQGIAE MORALIS 3. Capitalistarum divitiae de facto sunt iniuste acquisitae, Resp. a) id non sequitur per se ex regimine dominii privati ; — b) in casibus quibus ita fuerit, est restituendum, nisi praescriptione possessio facta sit legitima, data bona fide in iis qui acquisierunt, vel saltem in eorum successoribus ; — c) collectivismus non unum est medium, sed alia sunt ad iustam bonorum distributionem obtinendam. 4. Inalienabile est ius ad fructum laboris. Atqui operarii non percipiunt omnem fructum. Ergo. Resp. Dist. : inalienabile est ius ad fructum laboris, ita ut possint illud ius vendere aut locare, conc.; ita ut id non possint, nego. 5. Illa tantum possumus legitime possidere quae labore acquirimus ; ergo agri non possunt legitime possideri, quia non sunt fructus laboris. Et sane, census seu reditus qui solvitur pro terra, causam habet ipsam societatem. Ita H. George. ■' 0 Resp. Labor est legitimus modus acquirendi dominium sed non est unicus nec semper primus quia hic plerumque est occupatio, ut supra diximus, n. 212. Et quamvis ipsa terra non sit laboris fructus, eius melioratio tamen a labore provenit. Quod si dicatur : census causam habet societatem, resp. : causam habet multos privatos qui pertinent ad societatem, dist.: interdum, conc.; sempçr, nego ; causam habet ipsam rempublicam, nego. 6. Fundorum valor quotidie crescit non tam ex hominis industria quam ex ipso societatis profectu : In civitatibus enim aut earum vicinia, aut prope vias ferreas, i . - ’ l DE IUSTITIA COMMUTATIVA 417 pretium praediorum paucis annis decies vel vigesies vel etiam plus augetur, eo quod ibi maior numerus civium congregatur ; hoc autem incrementum non debetur privatis praediorum domi­ nis, sed civibus collective sumptis et ipsi civitati. Resp. factum nec semper nec ubique velificari. a) Solum verificatur ubi multi coadunantur incolae ; alibi autem praediorum valor fere idem manet, aut etiam de­ crescit. Non est igitur factum universale, ob quod regimen universale dominiorum est immutandum. — b) Factum non debetur soli civitati ut tali, sed etiam ipsis privatis hominibus qui in loco determinato aggregantur. c) Est res de se aleatoria, quae prodesse aut nocere potest, cum ante eventum generatim non sciant certo valorem huius vel illius praedii esse augendum ; iniustum autem non est incrementum obvenire illis qui proba­ biliter praeviderunt, aut etiam aliis ex bona fortuna, si ita eXceptionaliter fiat. — d) Nihil prohibet civitatem in casu speciales taxas imponere dominis, ut pars aucti valoris societati et ita omnibus prosit. 7. Omnibus inest aequale et inviolabile ius vivendi ; tale ius autem est inane, nisi omnes sint de facto aequales, ac proinde nisi communia sint bona quae natura omnibus profert, uti aër, et mare, ipsa terra ac fundi. Resp. Omnes homines secundum essentiam suae naturae sunt aequales, ac proinde debet esse accessus omnium ad necessarios fontes vitae et in Omnibus vita inviolata, et ideo in extrema necessitate omnes sibi necessaria sumere possunt. Sed ad fontes non necessarios vitae non oportet idem sit accessus, unde fundi non debent ab omnibus possideri, nam qui illos non habent, in aliorum fundis laborare possunt vel quaestuosas artes exercere, quibus agrorum fructus et alia necessaria sibi acquirant. Natura scii, homines secundum accidentales qualitates et con­ ditiones fecit omnino inaequales, et ideo iura ab iis acquisita sunt valde diversa, ita ut non debeant esse omnes eiusdem con­ ditionis et familiae : sic v. g. non omnes praetendere possunt culturae superiori. Comparatio autem allata cum aëre et mari non valet : haec efficaciter occupari non valent et eorum usus est inexhaustus ; dum fundi appropriari valent, et facile exhauriuntur nec fructus efferunt nisi excolantur. Unde commune bonüm exigit ut aër et mare communia maneant, sed ut fundi privatim occupentur quo melius excolantur Summa Theologiae Moralia Π. — »7 4l8 summa theologiae moralis 8. Negari nequit secundum conditiones oeconomicas hodiernas esse tendentiam ad collectiva dominia instauran­ da, uti patet ex societatibus anonymis et monopoliis multiplicatis ; haec autem viam parant uni universali mo­ nopolio totius collectivitatis. Resp. Tendentia est ad quamdam proprietatem collec­ tivam, propter specialem necessitatem aut convenientiam in quibusdam industriis aut negotiis ; sed inde non sequitur hanc transformationem ad omnia extensum iri, quia non ubique adest talis necçssitas. a) Ceterum praedicta dominia collectiva sunt tamen privata, nam a privatis ad proprium lucrum et ad opes suas efficaciter augendas, constituuntur, et quidem iuxta capitalistarum, non iuxta collectivistarum methodum, Collectivitas autem communi­ tatis, si constituatur, lucra inter omnes dividit, et stimulum efficacem laborandi aufert. — b) Monopolia nimis universalia videntur minus feliciter progredi, quia iam nimis complexa fit eorum administratio. 9. Saltem catholicis non licet communismum impugnare, cum communitatem bonorum in ordinibus religiosis magni habeant. Resp. Triplex adest differentia : a) communitas bonorum possibilis est in parvis coetibus hominum» nec nocet si exceptionaliter existât in humana societate, b) Homines qui communitates religiosas constituunt sunt inter alios electi, qui intendunt esse perfectiores, vitam simplicem et humilem ducunt, atque propriis commodis et propriae voluntati, sicut et coniugio, valedicunt. — c) Nec admi­ nistratio bonorum apud illos semper est in exemplum boni regiminis oeconomici. 402. Remedia in Socialismum eius que causae propo­ nuntur a Leone XIII. Afferenda sunt ab Ecclesia, a Statu et a privatis dominis simul et opificibus. t° Ecclesia remedium praebet a) sua doctrina de necessaria conditionum humanarum inaequalitate, de necessitate ardui laboris in poenam peccati, imprimis originalis, et de aeterna post hanc vitam felicitate ; b) praeceptis moralibus de iustitia et charitate ; c) institutis socialibus in bonum spirituale hominum et temporale. 2° Status intervenire debet ut oeconomicis socialism! causis remedium praebeatur : prosperitatem publicam fovendo, iura 1 ' DE IUSTITIA COMMUTATIVA 419 proletariorum tuendo et simul dominium privatum tutando, abusus in regimine laboris aut industriae reprimendo, aequiorem bonorum partitionem prosequendo, atque generali quadam dis­ positione obtinendo ut ortmibus facilior pateat aditus ad privatas possessiones. Qui possident, facile a doctrinis Socialism! aver­ tuntur. 3° Domini et operarii sese invicem mutuo cum suis aspira­ tionibus intelligere satagant. Domini magis paterne et charitative tractent operarios suos atque dignitatem et iura hominis in iis respiciant ; operarii vero necessitates industriarum atque in industriis directionem attendant. Ad quod perutiles sunt tum operariorum tum dominorum societates quibus iura sua defen­ dant, atque harmonice inter se de conditionibus operarum conveniant, lites vero pacifice dirimant aut prudentum arbitrio subiicere disponantur. QUAESTIO SECUNDA. DE FURTO. S. Th. II-II, q. 66, a. 3-6 et 8-9. 403. Furtum generice sumptum est iniusta acceptio rei alienae, lucri causa, domino rationabiliter invito. Dicitur : 1) iniusta acceptio seu usurpatio, i. e. sive ablatio, sive voluntaria detentio, siquidem detinere est aequivalenter accipere, et qui detinet dum potest et debet reddere moraliter accipit : « detinere, ait S. Thomas, a. 3, id quod alteri debetur, eamdem rationem nocumenti habet cum acceptione iniusta » ; et sic ad furtum reducuntur : non solvere debita, fraude vel dolo aliquid surripere, rem inventam non restituere ; 2) rei alienae, iure dominii sive perfecti sive imperfecti ad alium pertinentis ; unde furtum committitur etiam contra depositarium, commodatarium, conductorem, etc. si ab eis auferas rem depositam, commodatam, conductam; 3) lucri causa, i. e. cum animo rem retinendi et lucrum percipiendi sive sibi sive alteri : si enim fieret animo rem domino reddendi aut tuto servandi, aut eam destruendi vel commodandi, non esset proprie furtum ; et sic distin­ guitur a simplici acceptione iniusta seu damnificatione, qua nullum lucrum obtinetur sed bonum alterius destruitur absque emolumento ; 420 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 4) domino rationabiliter invito, quod additur maioris explicationis causa, quia iam includitur in voce : iniusta. Si enim dominus non esset invitus, vel si invitus esset sed non rationabiliter, quia est iusta causa auferendi, nulla esset iniustitia, nec furtum stricte dictum : ita si pauper in extrema necessitate auferat, vel ancilla ei det ; aut si quis acceptet titulo compensationis, vel gladium aut librum sumat ab eo qui nunc est abusurus ; aut si uxor sumat ad honestam sui sustentationem vel ne maritus ludis aut comessationibus dissipet. Duplex distinguitur species furti : 1) furtum simpliciter seu stricte dictum (vol; diefstal), occulta rei alienae accep­ tio, absente aut nesciente domino vel illo qui rem custo­ dit : id domino est negative involuntarium per ignorantiam ; 2) rapina (roof), seu aperta et violenta acceptio rei alienae, praesente et vidente et quantum est in se renitente etreluctante domino : id dominoest positive involuntarium propter violentiam, sive physicam et proprie dictam, sive moralem et improprie dictam seu metum gravem injuste incussum, ut si latro minetur mortem ad pecuniam extor­ quendam. Haec specie differt a simplici furto, quia novam addit malitiam specie diversam : non solum adest iniuria realis in bona, sed etiam iniuria personalis erga personam eiusque honorem vel libertatem, cui violentia infertur vel metus .Hinc potest quis mortaliter peccare in specie rapinae, et venialiter in specie furti, ut si a viro illustri praesenti et graviter renitente tollas rem exiguam ; et vice versa. Porro furtum, idem dic de rapina, potest esse simplex, — vel qualificatum cui adiungitur quaedam circumstantia, sive a) mutans speciem, ratione religionis, scii, furtum sacrilegum, sive res sit sacra (sacrilegium reale), sive auferatur e loco sacro dummodo fuerit huius custodiae tradita (sacrilegium locale), sive auferatur res sacra e suo loco sacro (sacrilegium reale simul et locale) ; sive b) notabiliter aggravans. Ita olim in iure distinguebant pecu­ latum, qui surripit a bonis publicis, quo spectat falsificatio monetae ; plagiatum, qui hominem abducit in servitute con­ stitutum ; abigeatum, quo quis furatur pecora in pascuis. In iure hodierno aliae fiunt utiliter distinctiones in ordine ad diversas poenas DE IUSTITIA COMMUTATIVA 421 404. Principium I. Furtum est peçcatum contra iustitiam mortale ex genere suo. — Etenim : i°Per se et immediate est contra legem naturalem et adver­ satur iustitiae commutativae, atque in decalogo (Exod.XX, 15) ponitur ubi enuntiantur praecepta gravia (Mt. XIX, 18). Ius enim dominii in bona externa a lege naturae de­ rivatur estque legitimum, imo tum individuo tum societati necessarium ; hoc autem ius furto aperte violatur, cum res aliena domino rationabiliter invito auferatur. 2° Mediate et consequenter opponitur a) charitati, quatenus proximo bonum aufert et tristitiam infert, atque natum est pacem turbare, rixas, contentiones et odia inducere ; b) etiam bono communitatis et iustitiae legali, cum eo tendat ut graviter turbet tranquillitatem civium et pacem publicam, ad bonum commune societatis necessariam : « si passim homines sibi invicem furarentur, ait S. Thomas, a. 6, periret humana societas ». Hinc ait Apostolus, I Cor. VI, 10 : « Neque fures... neque rapaces regnum Dei possidebunt ». Admittit tamen furtum materiae levitatem, si materia est divisibilis et suscipit maius et minus : qui enim aliquot centesimos surripit, ius privatum non graviter offendit, nec pacem publicam multum disturbat, nec dominus est rationabiliter multum invitus aut solum contra modum auferendi ; — et similiter ille qui rem maioris momenti aufert a domino qui de illa non multum curat seu qui de facto cognoscitur non multum esse invitus. 405. Principium II. Furtum per se grave constituit illa quantitas seu valor cuius ablatio, de se graviter damnosa, fit domino rationabiliter et graviter in­ vito, seu quae per se apta est gravem animi dolorem vel indignationem causare, et cui proinde etiam graviter invita est societas, eo quod nata sit nocere paci publicae. Materia de se seu ex damno intrinseco gravis, non solum ex valore seu quantitate rei ablatae est aestimanda, ita ut quantitas ad materiam gravem requisita sit eadem, sive diviti sive non diviti auferatur, uti dixerunt Bannez, Maldonatus, Dicastillo, Billuart, Carrière, Gousset aliique, statuentes illam quae stipendio diurno honesti operarii moraliter aequivaleat aut saltem illud quod necessarium 422 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS est ad sustentationem unius diei viro honesto. Sed iuxta sententiam quam S. Alphonsus iam dicit communem, materiae gravitas probabiliter determinanda est e valore rei simul ac conditione et circumstantiis personae cui aufertur. Ratio est quia furtum essentialiter consistit in ablatione rei alienae, non veluti in abstracto, sed in concreto spectata, quatenus nocet domino et coniungitur cum rationabili dissensu domini. Ergo materia furti et gravitas desumi debet partim per ordinem ad rem ablatam, partim ad rationabilem voluntatem eius cui aufertur. « Peccata, ait S. Thomas, a. 3, quae committuntur in proximum, sunt pensanda per se quidem secundum nocumenta quae proximo inferuntur ; quia ex hoc habent rationem culpae >:. Sed rei ablatio quae graviter nocet uni, non ideo graviter est damnosa generatim et omnibus. Unde conditio personae non est, extrinseca furto spectato in ratione damni, et ius in bonum possessum a paupere, secundum utilitatem et necessitatem, plus valet habenti. Ergo licet furtum sit materialiter aequale, non ita est formaliter. Hinc duplex a modernis distinguitur materia gravis : absolute gravis ex solo valore rei ablatae, ratione non habita conditionis personae, et relative gravis ex valore rei et ex conditione domini desumpta. Gravitas enim materiae, aiunt, determinanda est ex gravitate detrimenti quod per furtum infertur fini ob quem dominium rerum servari debet. Atqui hic finis est duplex : bonum singulorum quibus istud dominium est gratum, utile et necessarium ; et bonum totius societatis in qua sine dominio rerum privato pax et securitas publica laborisque debitum incita­ mentum haberi nequeunt. Unde distinguitur furtum rela­ tive et absolute grave, secundum quod grave detrimentum directe inferatur vel ipsi possessori vel bono societatis. a) Quantitas relative gravis ad variam personae fortunam et necessitatem, est damnum de se notabile licet res non sit valde notabilis ; scii, id quod data conditione domini, per se grave nocumentum affert. Hoc generatim censetur id quod pro una die alicui sufficit ad sui vel et suorum sustentationem ; unde pro operario est valor aliquatenus minor salario diurno, et pro vero paupere adhuc paulo DE IUSTITIA COMMUTATIVA 423 minus. Differt itaque multum pro variis gentibus atque diversis hominum conditionibus, pro magnis urbibus et ruralibus regionibus dissitis. b) Quantitas absolute gravis est res notabilis in se quae magnum de se commodum procurat, etsi eius ablatio cuidam, v. g. ditissimo, non sit graviter damnosa, uti sunt bos, equus, ovis, centum nummi aurei. Licet enim tale furtum non multum noceat domino, graviter tamen nocet societati, tranquillitati publicae et securitati, eo quod si non prohiberentur haec furta sub gravi, frequentissima fierent et sic maximum detrimentum omnibus ac pertur­ batio pacis et securitatis toti societati immineret. Unde potestas publica et tota communitas merito graviter est invita quod talia committantur in suo territorio ; et ideo ipse dominus rationabiliter est multum invitus tali furto, etiamsi exinde grave damnum directe non subeat ipse. Materia gravis, expressa in pecunia, a valore relativo pecuniae pendet, a maiori vel minori abundantia pecuniae et rerum, et ab aestimatione communi. Ita v. g. in America et Anglia materia gravis non est nisi summa maior quam in Belgio, propter minorem pecuniae valorem et maiorem abundantiam. Hinc : 1. Valore pecuniae decrescente, etiam crescit summa requisita ad materiam gravem. 2. Non tamen semper crescit eadem ratione proportionata : res enim pendet etiam ab aliis factoribus, uti sunt circumstantiae oeconomicae difficiliores, relativa egestas, et aestimatio communis. Nec subito fit adaptatio in mentibus et moribus ad novum va­ lorem pecuniae. Et etiam decrescente pecunia, furta illa erunt gravia quae, in datis circumstantiis, nata sunt repercussionem habere in communem securitatem, quia tunc grave est nocu­ mentum societatis. 3. Quibus omnibus spectatis, in Belgio ante bellum europeanum anni 1914-18, materia absoluta gravis ab auctoribus cen­ sebatur 25-30 fr. vel aliquanto plus1. Post bellum vero, valore pecuniae valde diminuto, multis visum est posse extendi ad . i. Bulot dicit 25-30 fr. ; Tanquerey 20 vel 30 fr., in Stat, foed Arnericae 7-8 dol. ; Noldin 30 fr. ; sed ista in praesentibus adiunctis sunt aliquatenus augenda. Unde Ferreres qui pro variis regionibus inter 30 et 40 fr. ponit, id iam duplicandum permittit ; Arregui vero statuit inter 40 et 50 fr.; Vermeersch 50 fr.,sed in regione ubi moneta extra usum /«cfn est, usque ad 150-200 fr. Ante bellum Palmieri pro regionibus ditioribus probabilem computum habebat 100 fr. ; sed Garriepy americanus id nimis benignum putat et ponit 8-10 dol. Ab aestimationibus laxioribus est abstinendum, qualis videtur illa quam proposuit Arendt in fi. N. Th. 1926. 424 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 150-200 vel etiam plus. In circumstantiis oeconomicis incertis vigentibus post secundum bellum universale anni 1940-45, potius provisorie a computatione abstinendum est, quia nulla statui potest definitiva. 4. Haec confessariis in ministerio sint adiutorium ; sed non ex professo proponenda sunt poenitentibus, nec a fortiori fide­ libus in concione : facile enim male intelligerentur ac fierent stimulus ad furandum1. 5. In praxi, res non est tanti momenti. Nam a) veri fures etiam plus furantur, vel furari intendunt aut parati sunt, quam materiam stricte gravem ; b) subiective materia gravis est id quod fur putavit esse grave ; et obiective, id quod in regione generatim censetur peccatum mortale a bonis fidelibus. Nec talis opinio çommunis, si sit satis stricta, est reformanda ; quia stimulare esset ad furta et sic noceret bono communi. Itaque c) ante factum, rigorosius est loquendum, ut aver­ tantur fideles a furto, v. g. interrogando : nonne tu esses graviter invitus? aut dicendo imprudens esse se exponere, actibus quae forsan sunt gravis iniustitia ; — post factum, ne imponatur obligatio restituendi sub gravi, nisi sit certa, d) In hac re tamen ordinario attendendum erit ad materiam relative gravem. 406. Principium III. Furtum de se leve per accidens potest es$e grave ob magnum nocumentum extrinsecum ; et e contra furtum de se grave per accidens potest esse leve ob dispositionem domini, si non sit multum invitus. Sicut datur materia absolute gravis, ita est quantitas absolute levis, scii, id quod moraliter minus est ac susten­ tatio diurna ; et tamen, ratione specialis circumstantiae, potest furtum materiae absolute levis esse grave peccatum, vel ex adverso furtum materiae de se gravis esse solum peccatum leve ; nam : i. Furtum materiae absolute levis, quod alteri gravem tristitiam vel molestiam infert aut notabile damnum, per accidens est peccatum grave contra charitatem proximi vel et contra iustitiam. Ita si quis auferat rem exigui valorjs quae domino est valde cara ; aut instrumentum, v. g. acum sartori, dum aliud haberi nequeat, ita ut medio privetur ad sustentationem vel ad lucrum faciendum necessario ; aut parvam monetam illi qui ea egeat ne reducatur in I. Id notavit Tanquerey, o. c., n. 436, et Vermeersch, Th. Μ. II, n. 639. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 425 extremam necessitatem.At hisce in casibus peccatum grave non est in ratione furti, sed in ratione offensae vel iniuriae seu damnificationis. 2. Furtum materiae de se gravis, per accidens potest esse leve, si dominus non sit graviter invitus. Cum enim oppositio domini sit essentialis conditio iniustitiae, ad dis­ positionem personae laesae oportet attendere in determinanda gravitate furti, quod eo gravius erit vel levius quo dominus est rationabiliter magis vel minus invitus. Hinc furta de se gravia sed inter domesticos commissa, vel inter propinque cognatos aut valde amicos, facile possunt esse levia, si dominus sit vel rationabiliter debeat esse non multum invitus. Speciatim : a. Furta coniugum.Piopter mutuam coniunctionem et quamdam, saltem in usu, bonorum communitatem, coniux coniugi minus invitus censetur quam aliis ; unde materia ad grave furtum requisita maior est pro coniugibus quam pro extraneis, maior pro bonis communibus quam pro bonis propriis : ita secundum prudentem aestimationem S. Alphonsi quam multi sequuntur, quantitas duplo maior requiritur et aliquando plus. Imo fieri potest ut surreptiones uxoris non sint furta, si merito praesumi possit viri licentia ; non tamen semper, ut si notabilem pecuniam expendat in emendis ornamentis prorsus superfluis. b. Furta filiorum e bonis parentum. Propter intimam coniunctionem et communem bonorum destinationem, parentes recte censentur minus inviti ; et iuxta S. Alphonsi aestimationem, pro materia gravi requiritur quantitas duplo maior illa quae in similibus conditionibus secus esset requisita. In praxi pro escu­ lentis aut tabacco parentes non sunt inviti nisi de modo quo auferantur clandestino, nisi ageretur de omnino pretiosis ; pro pecuniis inviti sunt de modo, quod clam, et de fine, quod lusu et voluptatibus consumantur, nisi essent summae maiores. c. Furta religiosorum e bonis communitatis. A pluribus dicitur quod religiosi considerandi sunt tamquam filii, et ideo exigitur quantitas duplo maior pro furto gravi, nisi tamen magnum detrimentum inferretur pauperi monasterio. Sed id aliis nimis laxum merito videtur, cum sit dispar Conditio, tum quia religio­ sus non est, sicut filius, haeres bonorum necessarius, tum quia superiores religiosi multo magis sunt inviti quam parentes, propter detrimentum spirituale subditorum. Maior tamen quan­ titas requiritur quam in aliis furtis. At semper adest, in illis peccatis malitia contra religionem, propter voti paupertatis violationem. 426 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS d. Furta famulorum e bonis quibusdam dominorum.Pro alimentis communibus enim vel rebus minoris momenti quae non caute custodiuntur, dummodo non vendantur aut aliis tradantur aut e domo educantur, sed ab ipsis famulis consumantur, domini non sunt multum inviti vel solum de modo. At pro rebus sedulo custoditis, pro esculentis exquisitis et valde pretiosis aut rebus extraordinariis aut magni valoris, pro pecuniis non minutis, quantitas ad grave furtum sufficiens videtur esse eadem ac pro extraneis, quia domini non minus solent esse inviti ; praesertim pro rebus famulorum custodiae speciatim commissis, quod etiam reputari possit gravius utpote fidei abusus aut negatio debitae fidelitatis. e. Furta operariorum in officinis domini. De iis per analogiam est iudicandum siçut pro furtulis famulorum ; speciatim autem attendendum videtur ad damnum reapse causatum et forsan ad consuetudines in officina existentes.Si enim dominus aliqualiter consuetudinem cognoscat nec valde contradicat, sane censendus est minus invitus ; nisi tamen ex metu maioris mali contradicere non auderet. f. Furta domesticorum generatim secundum praedictas regulas aestimari possunt, nisi aliud constet. In praxi res etiam pendet a fortuna et dispositione personali possessoris et a consuetudine locorum aut familiarum. Ita minus praesumitur invitus esse dives, liberalis, indulgens, amicus, quam pauper, avarus, severus, vel parum amans; minus etiam quoad esculenta quam quoad alia ; minus si quid modicum et raro, quam si quid magnum et frequenter sumant ; minus si simpliciter surripiendo quam effrin­ gendo aut debita nomine eius contrahendo J minus si domestici furentur ad proprios usus, quam si ad dandum vel vendendum aliis ; minus si domesticus sit valde utilis, industrius, quam si negligens, ignavus ; minus si unus sit filius, quam si sint plures aut multi. A praedictis tamen furtulis omnes quotquot sunt sedulo sunt deterrendi quia naturali honestati repugnant, et quia facile proximum inducunt periculum injustitiae graviter malae. 407. Principium IV. Furta minuta moraliter uniri et coalescere possunt, tum ratione intentionis in unam iniustitiam gravem, tum ratione coniunctionis moralis in unam graviter iniustam damnificationem, tum ratione coniunctionis physicae in unam graviter iniustam detentionem. i° Ratione intentionis, si quis minuta committit sive erga unam, sive erga plures personas, cum intentione ad summam notabilem perveniendi, vel notabiliter ditescendi, DE IUSTITIA COMMUTATIVA 427 aut grave damnum inferendi. Iste, propter intentionem inde a primo furto peccat graviter, et unum tantum peccatum mortale committit, nisi intentionem revocet eamque postea renovet. Ita qui ducentos nummos intendens furari, quo securius propositum exequatur, iterum atque iterum duos vel tres nummos subripit 5 qui falsis utitur ponderibus, quamvis singulis vicibus parum defraudet ; qui, ementito praetextu, magnam pecuniae summam successive a variis personis emendicat. Idem valet de caupone qui solet modicum aquae admiscere vino, nisi generalis adsit consuetudo ; — de sartoribus qui sibi retinent aut vendunt panni fragmenta, dominis adhuc utilia, quae supersunt, nisi alicubi vigeat consuetudo vel minus solvatur dum fragmenta sartori remaneant, aut nisi constet dominos opulentos non velle fragmenta sibi restitui vel de illis parum curare ; — et simile quid de molitoribus valet qui modicam partem frumenti vel farinae sibi retinent. 2° Ratione coniunctionis moralis et iniustae damnificationis, si quis plura furta levia commisit sine intentione ad gravem materiam perveniendi, — quam ceteroquin accu­ mulando non servavit sed successive dissipando consumpsit, — postea tamen furtum addendo, de facto ad quantitatem pervenit graviter damnosam ; dummodo a) furta non sint nimis distantia ita ut moraliter in unum coalescere neque­ ant ; b) singula furta non fuerint efficaciter revocata seu restituta ; c) et fur animadvertat materiam relative gravem compleri. Iste singulis vicibus peccat venialiter, sed ultimo actu quo grave perficit damnum peccat mortaliter, quia tunc scienter et volenter notabile damnum infligit. Ita si gravis quantitas ab eodem domino auferatur ; nam si a diversis fiat, nulli damnum grave infertur et non com­ mittuntur nisi furta levia, nisi tam frequentissima essent ut exinde magnum damnum immineret bono communi et securitati publicae. In praxi : moraliter uniri censentur illa solum quae brevi committuntur intervallo, v. g. infra bimensem ; et pro valde minutis, etiam minus exigitur tempus. Sat notabilia saepius repetita tandem aliquando coalescunt, quia vix possibile est ut desit intentio perveniendi ad summam notabilem ; e contra pro minimis. 428 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 3° Ratione coniunctionis physicae et iniustae detentionis, si quis, sciens et volens, magnam boni alieni quantitatem in se vel in aequivalenti retinet etsi a pluribus per levia furta ablatam. Iste peccat mortaliter, etiamsi nulla adsit moralis unio inter furtula commissa, quia retentio rei alienae in magna quantitate, non minus ac ablatio, magnum detrimentum infert societati. Sicut enim inordinatum est iniuste ditescere, ita graviter inordinatum, ex iniustitia ditescere notabiliter. Unde Innocentius damnavit propo­ sitionem 38 : « Non tenetur quis sub poena peccati mortalis restituere quod ablatum est per pauca furta, quantumcumque sit magna summa totalis ». Furta levia, materiam gravem iam completam subsequentia, non constituunt novum peccatum mortale, nisi rursus pertingant ad novam quantitatem gravem, vel nisi considerentur ut unum quid cum materia gravi praecedente, quia tunc includunt huius approbationem (Ï, n. 550). Addunt plures : etiam ratione conspirationis ; sed hoc pertinet ad aliam quaestionem, de cooperatione sçil. ad peccata aliena (n. 317). 408. Animadversiones.—i.Concedunt omnes ad peccatum grave furtis minutis constituendum coalescentibus, maiorem requiri quantitatem quam si simul et semel surripiatur res magni valoris ; quia damnum non adeo sentitur nec aeque gravem tristitiam et displicentiam affert ; — nisi tamen parum temporis intercedat v. g. unus vel alter dies : tunc enim eadem quantitas sufficit, quia una censetur esse ablatio et dominus aequaliter esse invitus, 2. Maior illa quantitas solum determinari potest ex prudentum aestimatione spectatis omnibus circumstantiis. In ordinariis adiunctis, prudens servari potest aestimatio S. Alphonsi, iuxta quem si furta per intervalla eidem domino fiant, requiritur quantitas dimidio maior, si diversis dominis, quantitas duplo maior quam alias exigeretur in iisdem circumstantiis. 3. Etiam si minuta furta non attingant grave peccatum, restitutio quaedam est sub levi imponenda, ne poenitentes a minutis ad maiora furta gradum faciant, et ne multiplicando minuta materiam gravem dein attingant. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 429 QUAESTIO TERTIA. DE CAUSIS ACCEPTIONEM REI ALIENAE EXCUSANTIBUS. 409. Status quaestionis. — Furtum est rei alienae acceptio iniusta ; ac proinde nunquam potest honestari aut excusari. Sunt tamen causae quae faciunt acceptio­ nem rei alienae non amplius esse iniustam sed licitam, quaeque hac ratione a theologis vocantur causae excu­ santes. Quae sunt duae : urgens necessitas et occulta com­ pensatio (uiterste nood en heimelijke vergoeding). Articulus I. De urgenti necessitate. S. Th. II-II, q. 66, a. 7· 410. Notiones. — Ex tractatu de chatitate (I, n. 905) recolamus triplicem distingui in rebus temporalibus neces­ sitatem : 1) Extrema est illa in qua desunt necessaria vitae, ve periculum certum imminet in perpetuum amittendi bonum vitae aequale quod natura vult esse omnibus commune, v. g. valetudinem, usum rationis, libertatem, integritatem membrorum, sensum corporis. Cui moraliter aequiparatur necessitas quasi extrema, quae est in valde probabili et fere certo periculo amittendi bona praedicta, quia affert periculum proximum incidendi in extremam necessitatem v. g. morbus lethalis. Ut ait S. Thomas, est evidens et urgens necessitas. 2) Gravis necessitas adest in duplici casu : a) quoad bona externa, quando imminet notabilis iactura bonorum, ut amissio status, officii, dignitatis, aut famae, uno verbo bonorum quae natura noluit esse omnibus communia, et ad quae conservanda proinde noluit media esse communia ; b) quoad vitam et bona personae moraliter aequivalentia, quando periculum non est imminens,sed tantum probabile, quod scii, sine magna difficultate vitari nequit. 3) Communis necessitas illa est in qua versantur pauperes 430 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ordinarii mendicantes qui, nisi iuventur, molestam vitam ducunt, necessaria tamen sibi providere valent. 411. Principia. I. Qui versatur in extrema vel quasi extrema necessitate, potest, et per se debet, e bonis alienis, domino etiam invito, tantum accipere quan­ tum ipsi ad hanc necessitatem evadendam necessa­ rium est ; nisi tamen dominus in eadem necessitate versetur. Etenim iuxta ordinem Creatoris et ius naturale, res temporales primaria naturae intentione institutae sunt ad subveniendum omnium hominum necessitatibus ; secun­ daria intentione ut in privatas possessiones dividantur et ita melius, ordinatius, atque pacifice gerantur. Atqui ius naturae secundarium non potest derogare iuri primario, et ea quae sunt secundariae intentionis non possunt nocere intentioni primariae. Ergo divisio possessionum non potest impedire quin hominum necessitatibus subveniatur, lamvero si homo in extrema necessitate non posset sumere e rebus alienis quantum requiratur ad necessitatem eva­ dendam, ordo Creatoris in primaria intentione frustraretur et factum humanum exequens secundariam intentionem praevaleret fini primario. Ergo. Et sane a) ius ad vitam, corporis integritatem, usum rationis aut libertatem, praevalet iuri proprietatis quod ad illa conservanda ordinatur ; b) hinc in extrema necessitate dicuntur omnia bona esse communia, non quidem Omnino omnia, sed necessaria, nec semper quoad dominium, sed saltem quod usum, quatenus scii, requiruntur ad vitam aut sanitatem aut integritatem servandam ; c) unde dominus non potest impedire quin necessitatibus urgentibus e bonis suis subveniatur, et si id conetur vi, est iniustus aggressor ; d) nisi tamen ipse dominus sit in eadem necessitate vel ablatione rei in eamdem incideret, quia in pari causa melior est conditio possidentis, et ideo ius domini praevalet. Unde in incendio illicitum est eripere scalam alterius ad DE IUSTITIA COMMUTATIVA 431 se salvandum, si ipse sine ea est periturps ; in naufragio tabulam ab alio iam arreptam qua ipse indiget. Hinc 1) in extrema aut quasi-extrema necessitate, licitum non est plus auferre quam necessarium sit : cum enim ius auferendi tribuat urgens necessitas, hac cessante çessat illud ; unde si usus rei sufficiat, v.g. equi ad fugiendum, sclopeti ad sui defen­ sionem, transacta necessitate res ipsa, prout adhuc exstat, domino est reddenda. Et si alia via rem obtinere quis possit, v.g. commo­ dando vel eleemosynam petendo, regulariter non potest eam sumere. 2) In casu necessitatis si ipsa consumptio rei necessaria fuerit, nihilominus cessante necessitate, res est restituenda in aequivalenti ab illo qui alia possidet bona vel spem seu potentiam propin­ quam habet ea possidendi, quia solum mutuum rei, non dominium erat ipsi necessarium ; — e contra ab illo qui tum re tum spe indigens est, saltem si res non sit valde notabilis. 3) Paupere in extrema necessitate existente, potest etiam alius rem alienam auferre ad necessitatem sublevandam, dummodp ex propriis pauperi subvenire non teneatur : quod enim quis facere posset per se, per alium etiam fieri potest qui tunc agit loco indigentis ; unde mater non habens nutrimentum potest auferre lac pro puero fame perituro. — Excipitur custos rerum, qui solum res domini auferre potest si dominus tenetur dare. 4) In casu necessitatis, etiam rem maximi valoris surripere licitum est, dummodo sit apta ad necessitatem auferendam atque pro posse, quamprimum moraliter fieri valeat, reddatur. Nullo tamen modo, nec ex charitate tenetur dominus talem rem tradere ; quia nemo tenetur alteri subvenire, sicut nec propriam vitam ser­ vare, maximis expensis aut extraordinariis et exquisitis mediis. II. In necessitate simpliciter gravi, aut communi, rem alienam auferre est illicitum et iniustum. Nam rationes quae valent pro extrema necessitate non adsunt : a) non pro bonis externis custodiendis, quia natura non confert ius absolutum nisi ad necessaria vitae et integritati ; b) non pro vita conservanda vel bonis personalibus aequivalentibus, quia eorum periculum stricte vitari potest, licet cum magna difficultate ; c) non ratione boni communis, quin e contra bonum commune postulat ut res alienae non auferantur in neces­ sitate gravi, quia facile orirentur abusus contra bonum commune. Cum enim huiusmodi casus sint frequentes, si 432 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS in iis licite sumerentur aliena, via pateret innumeris furtis, rixis et pugnis, foverentur otium, inertia et dilapidatio bonorum, ipsaque tranquillitas publica turbaretur. d) Unde Innocentius XI damnavit propositionem 36 : «Permissum est furari, non solum in extrema necessitate sed etiam in gravi ». Hinc 1) errant qui in gravi necessitate facile arripiunt de bonis alienis, nisi ex specialibus adiunctis consensus domini possit praesumi ; 2) quamvis gravis necessitas non excuset a furto, gravitatem tamen eius minuit ; unde excusat a tanto, non a toto ; 3) potest tamen gravis necessitas esse ratio sufficiens restitu­ tionem differendi ; 4) in praxi, ante factum, severius est agendum, ne fideles casus necessitatis indebite extendant, et imprudenter se exponant periculo committendi graves spoliationes et iniustitias ; post factum subreptionis benignius, quaerendo an non adfuerint circumstantiae excusantes, bona fides, vel et domini consensus aut condonatio. Nec obligatio restituendi imponatur nisi sit certa. 412. Animadversiones.— 1. Pauperes qui petendo neces­ sitatem suam evadere possunt, nisi necessitas vere extrema et instans sit, tenentur regulariter petere sibi necessaria, quia ille non censetur esse in extrema necessitate qui petendo potest vitam suam sustentare. Excipit S. Alphonsus virum honestum qui mallet mori potilis quam mendicare. Si vero pauper petendo rem necessariam non obtinet, vel Si hic et nunc indiget re aliqua speciali quam dominus dare omnino tenetur, non peccat rem arripiendo. 2. Pauperibus in gravi necessitate est subveniendum ex charitate, vel et ex iustitia legali ratione boni communis, non tamen ex iustitia commutativa. Et idem videtur dicendum in necessitate extrema, quia haec necessitas non facit pauperem dominum rei alienae sed solum tribuit ius ad eam sibi occupandam ; unde ex iustitia commutativa dominus solum tenetur non impedire quominus pauper necessaria sibi sumat. Hinc qui extreme indigenti succurrere negligit peccat solum cohtra charitatem vel et iustitiam legalem, non contra iustitiam commutativam ; si vero vi aut minis pauperem impediat a re sibi necessaria sumenda, etiam iustitiam laedit commutativam, et de damnis secutis tenetur. 3. Ex dictis facile intelligitur falsam esse regulam a quibusdam propositam : in necessitate constituto licitum esse absque iniuria auferre ea quae dominus ex charitate ei tenetur largiri. Vidimus enim auferri ppsse aliquando, quae dominus largiri nqn debet ; et vicissim auferri certe nequeunt ea omnia, quae dominus largiri tenetur ex charitate, siquidem praeceptum eleemosynae obligat etiam in necessitate gravi, imo et in communi. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 433 Articulus II. De occulta compensatione. S. Th. II-II, q. 66, a. 3, ad 3 ; a. 5, ad 3. 413. Compensatio in praesenti non intelligitur proprie dicta seu legalis qua mutua duorum debitorum obligatio iuridice extinguitur (C. C., a. 1289) ; sed extralegalis et improprie dicta qua creditor ex bonis debitoris aufert vel retinet id quod sibi debetur, seu ad quod habet ius ad rem. Haec definiri potest : recuperatio debiti quam facit is qui nihil debet suo debitori. Haec est manifesta si fiat recurrendo ad iudicem ; vel occulta si fiat absque recursu ad iiidicem, et etiam per se et regulariter inscio debitore. 414. Principia. I. Occulta compensatio generatim est illicita. — Nam si propria iura, quae ab aliis laesa fuisse viderentur, cuique licitum esset vindicare sine recursu ad iudices, furtis via lata aperiretur, cum homines nati sint iura sua exaggerare, aliena extenuare. Unde bonum commune exigit, ad praecavendas inordinationes, quae ex occulta compensatione facile orirentur, ut creditor per iudices debita sua recuperare regulariter studeat. Secus peccaret contra iustitiam legalem, quia violat ordinem iuris. II. Exceptionaliter compensatio occulta admitti potest in quibusdam’adiunctis et sub debitis con­ ditionibus. Ita scii, quando recursus ad iudices est moraliter im­ possibilis. Tunc enim non laeditur iustitia commutativa et ius proximi, cum ex alienis bonis solum id auferatur quod ex stricta iustitia debetur. Nec laeditur iustitia legalis aut turbatur ordo publicus, si id fiat exceptionaliter, ex gravi causa, quando alia via deest propria bona recuperandi. 415. Conditiones ad compensationem occultam requisitae enumerantur quinque sequentes : Summa Theologiae Moralis Π· — 21 434 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 1) Ut sit verum debitum ex stricta iustitia, non vero ex sola charitate, gratitudine, religione, fidelitate vel quadam morali convenientia : compensatio enim fit ad recuperan­ dum id quod alter stricte debet restituere ex delicto vel solvere ex contractu ; nemo autem ita tenetur alteri solvere vel resti tuere nisi quod dçbitum est ex iustitia. Hinc qui alteri dedit titulo amicitiae, consanguinitatis vel paupertatis, non potest ab eo, si postmodum fit locupletior, aliquid in compensationem sumere ; pauperes non possunt surripere ab eo qui ipsis dare voverit, quia ex voto illis debetur ex sola religione, non autem ius strictum/ est acquisitum ; famulus cui herus ex gratitudine promiserat pecuniae summam aut legatum in testamento, üon habet ius ad compensationem, sicut nec haeres non necessarius, qui nullam in testamento partem habet. 2) Ut factum (v. g. damnum illatum) sit moraliter certum; nam in dubio melior est conditio possidentis, et unicuique ius est conservandi rem possessam nisi constet esse alienam; secus propter periculum hallucinationis, cum homines proni sint ad propria iura exaggeranda, lata via spoliationibus aperiretur et iniustitiis. 3) Ut compensatio fiat ad aequalitatem, ita ut non plus accipiatur quam debeatur ; unde res quae aufertur eiusdem valoris sit ac res debita, et si fieri commode possit, eiusdem naturae ac speciei. 4) Ut debitum aliter recuperari non possit absque gravi incommodo, v. g. absque multis expensis, rixis, periculo inimicitiarum, aut si petitio praevideatur inutilis. Id videtur etiam valere de debito proxime futuro, si sit morale peri­ culum quod debitor suo tempore non solvat. Tunc enim compensatio est quasi defensio iusta, quae licita est non solum quando malum infertur, sed etiam quando moraliter instat. Cavendum tamen est ne, ex anticipata solutione, damnum debitoris oriatur ; unde v. g. minus sumi deberet pro rata damni emergentis et lucri cessantis, ut intelligitur ex conditione sequenti. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 435 5) Ut damnum spirituale et temporale debitoris vel tertii, si sine gravi incommodo possit, praecaveatur: debitoris quidem, media adhibendo ne bis solvat, onus maius subeat, aut in mala fide maneat, existimans debitum non fuisse solutum, ad quod expedire potest ficta condonatio ; tertii, vitando ne alius v. g. famulus furti insimuletur, vel ne res a tertio deposita auferatur. Tres priores conditiones requiruntur ex iustitia commutativa ; quarta ex iustitia legali ; quinta plerumque ex sola charitate. Cum autem conditiones omnes non facile adsint in praxi, ideo raro exercenda est occulta compensatio utpote periculis illusionis et perturbationis plena ; rarius adhuc consulenda. < 416. Applicationes. — 1. Famuli et operarii, qui libere de mercede pacti sunt, nequeunt uti compensatione sub praetextu quod opus praestitum maius sit salario promisso : contractui standum est nisi sit evidenter iniustus nec compensetur aliter, e.g. mensa lautiore, occasione strenas accipiendi, vestibus in donum datis, etc. Unde damnata fuit ab Innoc. XI pro­ positio 37 : « Famuli et famulae domesticae possunt occulte heris suis surripere ad compensandam operam suam, quam maiorem iudicant salario quod recipiunt ». — Possunt tamen, si dominus non solvat salarium ; — vel si de eo aliquid sub­ trahat iniuste, v. g. propter vas sine culpa fractum, nisi ita fuisset statutum ; — vel quia vi aut metu compulsi de salario convenerunt quod sit iusto minus, aut necessitate, nisi dominus ex sola misericordia eos excepisset. 2. Famulus qui debitas operas sponte auget,nec ius ad maiorem mercedem nec proinde ad compensationem acquirit, quia cen­ setur id facere gratis ad sibi conciliandum domini favorem, v.g. quia secus dominus indignaretur vel minus benevole tractaret. Si vero ita faciat ex voluntate domini expressa vel tacita, maiorem mercedem meretur ; ac proinde si famulus ipsa non soluta sibi compensaverit, ad restitutionem non obligatur. 3. Mercatores qui libere certo et definito pretio infra legitimum vendunt, non possunt se compensare occulte, iniquo pondere vel mensura ; — possunt si infra iustum pretium vendere iniuste coacti sunt, vel per errorem infra pretium vendiderunt, — vel solutionem debiti certi absque gravi incommodo sibi procurare non possunt. 436 SUMMA THEOLOGIAE moralis CAPUT IV. DE INIURIIS VERBORUM IN BONIS FAMAE ET HONORIS. 417. Notiones· — Bona fama proprie est communis existimatio de alicuius excellentia ; ad eam tamen singu­ lorum existimatio concurrit tamquam pars opinionis com­ munis qua fama constituitur alterius excellentiae ; —■ honor autem est huius excellentiae testificatio externa. Quae duo laedi possunt verbis sive internis et mentalibus, scii. iudicio et suspicione temerariis, sive externis et vocalibus aut signis aequivalentibus : fama nimirum detractione, honor contumelia; ad quae plura alia peccata reduci possunt. Haec tribus in articulis sumus explicaturi, quibus adiiciendus est quartus : de restitutione famae et honoris. QUAESTIO PRIMA. DE IUDICIO ET SUSPICIONE TEMERARIIS. S. Th., ΙΙ-Π, q, 60, a. 2, 3 et 4. 418. Indicium temerarium (vermetel oordeel) seu sus­ piciosum est illud quod aliquis circa ea quae sunt dubia vel occulta pronuntiat propter aliquas leves contecturas; unde in materia iustitiae est illud quo ex levibus et insufficienti­ bus motivis malum de altero iudicamus. Ad iudicium temerarium per varios suspicionis gradus potest fieri ascensus mentis : iuS est dubium de proximi honestate, quando de eius probitate deliberate suspendimus iudicium ex insufficientibus motivis ; non est merum dubium seu absentia adhaesionis, mera suspensio iudicii de malo alterius, sed actus positivus quo scii, volumus dubitare et iudicamus esse dubi­ tandum;— 2US est suspicio qua ex levibus motivis et cum magna errandi formidine inclinamur ad iudicandum proximum aliquid mali egisse ; — 3U8 est opinio qua non certo sed verisimiliter et cum formidine, ex insufficientibus motivis iudicamus proximum aliquid mali egisse : eSt itaque assensus iudicii sed non firmus de malo alterius ;—4US sequitur iudicium temerarium stricte dictum seu firmus et certus assensus de malo proximi sine ratione sufficiente datus. Quo modo autem ex insufficienti motivo possit haberi iudicium certum, ex eo intelligitur quod sermo DE IUSTITIA COMMUTATIVA 437 non sit de certitudine proprie dicta seu de assensu absolute certo ex evidenti motive, sed de assensu moraliter certo qui oritur ex impulsu voluntatis ; haec autem potest movere intellectum ad assensum temerarium, flectendo illum ad assentiendum sine sufficientibus motivis obiectivis, etiam determi­ nando eum ad inhaerendum firmiter propter motiva levia, posthabitis motivis gravioribus (n. 73). In omnibus gradibus praedictis, temeritas seu imprudentia ex eo oritur quod quis sine sufficienti motive, male de proximo iudicat ; si vero iuxta probata et allegata iudicaret, dubitans quando adest sufficiens ratio dubitandi, opinans quando gravis ratio adest quamvis mere probabilis et non certa, aut certo pronuntians, quando rationes sunt moraliter certae, iudicium esset prudens, non temerarium nec peccaminosum. 419. Causae ex quibus iudicium temerarium pro­ cedit indicantur a S. Thoma, q. 60, a. 3 : Contingit ex tribus ; « uno quidem modo ex hoc quod aliquis in seipso malus est; et ex hoc ipso, quasi conscius suae malitiae, faciliter de aliis malum opinatur... Alio modo provenit ex hoc quod aliquis male afficitur ad alterum : cum enim aliquis contemnit vel odit aliquem, aut irascitur vel invidet ei, ex levibus signis opinatur mala de ipso, quia unusquisque faciliter credit quod appetit. Tertio modo provenit ex longa experientia ; unde Philosophus dicit quod « senes sunt maxime suspiciosi, quia multoties experti sunt aliorum defectus ». Primae autem duae suspicionis causae manifeste pertinent ad perversitatem affectus ; tertia vero dimi­ nuit rationem suspicionis, in quantum experientia ad certitudinem proficit, quae est contra rationem suspicionis ». 420. Thesis. Iudicium temerarium stricte dictum est peccatum contra iustitiam ex genere suo grave. — Dicitur : iudicium stricte dictum, i. e. assensus firmus et mo­ raliter certus : dubium enim aut suspicio ex genere suo non est peccatum grave sed leve ; 2) temerarium, i. e. scienter et deliberate prolatum cum advertentia ad motivorum levitatem et insufficientiam ; 3) est peccatum contra iustitiam, quia est via iniuste agendi contra proximum. Nam actus internus etiam iustitiam respicit, quatenus ex se ordinatur ad res et operationes externas iustas aut iniustas, uti voluntas furandi vel restituendi. Ita iudicium temerarium internum ordinatur ad iudicium externum contra famam et honorem (a. 3 ad 3); 4) grave ex genere suo : potest enim esse leve non solum ex indeliberatione aut levitate sed etiam ex materiae parvi­ tate, scii, ex parva temeritate. ί ) j I I < } ' 1 ! ■ i 438 SUMMA theologiae moralis Peccatum mortale scii, non est nisi magna temeritas, ad quam tres requiruntur conditiones : a) perfecta deliberatio seu plena advertentia saltem in confuso ad rei gravitatem et motivorum insufficientiam ; unde si iudicium sit omnino repentinum aut potius ex levitate quam ex malitia conceptum, peccatum erit leve, ut saepe fit apud homines timoratae conscientiae qui talibus judiciis non solent consentire ; b) plena temeritas seu notabilis disproportio inter rationes et assensum, ita ut motivjs omnino levibus certus detur assen­ sus ; unde leve est peccatum si sufficientia non sint sed ad sufficientiam accedant. De quo in praxi judicandum est spec­ tatis omnibus adiunctis : Ita si juvenis lascivus cum puella clam et in loco subobscuro colloquens aut colludens videatur, indicium sufficiens est indicate aliquid mali esse ; e contra si idem iuvenis aut vir probus in loco patenti media die cum puella conversatus videatur. Si quis ignotus clam et noctu aedes alienas ingreditur, non temerarie iudicatur pravam intentionem ei inesse, secus si aperte per diem, aut persona nota etiam nocte ; c) materiae gravitas, quae attendenda est ex nocumento illato, quia attenta personarum et facti qualitate est valde probrosum ac notabiliter nocivüm honori, famae ac bonae aestimationi proximi. Hinc ancillam mendacem haberi sine ratione, grave peccatum non est, e contra episcopum ; militem ignotum haberi fornicarium grave non est, e contra sacerdotem. Probatur : 1) Unusquisque ius habet strictum ad bonam famam seu bonam aestimationem aliorum quamdiu certo moraliter non probatur malus. Sed illud ius violatur per iudicium temerarium, quod de se est grave, quia importat contemptum proximi et parit inhonorationem. Nam qui male de alio iudicat, advertens non adesse motivum ita indi­ candi, illum malitiose contemnit. Quod ait S. Thomas : « Si sit de aliquo gravi est peccatum mortale, in quantum non est sine contemptu proximi » (a. 3) ; « ex hoc ipso quod aliquis malam opinionem habet de alio, sine causa sufficienti, indebite contemnit ipsum, et ideo iniuriatur ei » (ib. ad 2). Unde Lugo : sicut peccamus contra iustitiam, famam proximi apud alios tollendo per detractionem, ita apud nos ipsos per iudicium temerarium. Et sic a detractione illud specie differt. 2) Ad iudicium iuste ferendum tria requiruntur : aucto­ ritas indicantis, recta ratio prudentiae seu accurata causae cognitio, perfecta integritas (S. Th., a. 2). Haec autem tria in iudicio temerario desunt : a) deest auctoritas, cum a privato pronuntietur sine munere, et in adiunctis in DE IUSTITIA COMMUTATIVA 439 quibus sine ulla necessitate aut officio debito fiat ; b) deest accurata rei cognitio, cum ex hypothesi iudicium sit teme­ rarium, non ex obiectiva consideratione rei sed ex insuffi­ cienti motivo prolatum ; c) deest saepius integritas, cum plerumque pronuntietur ex praeiudicio, invidia, odio, aut ex propria perversitate, non ex inclinatione iustitiae. 3) Unde Scriptura saepius prohibet ne proximum indice­ mus ; quod saltem de iudicio infundato et temerario est intelligendum (Mt. VII, 1-2 ; Le. VI, 37 ; Rom. II, i ; lac. IV, 11). 421. Suspicio temeraria (lichtvaardig vermoeden, ongegronde verdenking) s quo nomine apud theologos etiam venit sive dubitatio sive opinio temeraria, per se et regulariter non est nisi peccatum veniale, quia non est quid plenum in ratione iudicii et contemptus, sed incompletum. Exceptionaliter tamen et per accidens potest esse mortalis : 1) si deliberate et sine ullo probabili fundamento fiat de peccato gravissimo (incestu, sodomia, bestialitate) quantum ad viros om­ nino probos, ut si sacerdos pius dubitaretur esse haereticus : sus­ picio enim de tali peccato potest esse magis iniuriosa quam certa affirmatio de peccato ordinario ; sed ita solum est propter speciales cirçumstantias adiunctas ; 2) si ex invidia aut odio gravi procedat : tunc enim gravis est propter affectum ex quo oritur. 422. Monita practica. — 1. Licet, si adsit seria ratio dubitandi de bonitate proximi, non possimus male de ipso iudicare aut opinari, non tamen tenemur positive illum aesti­ mare bonum (id est maioris charitatis) nisi vere constet de bonitate, sed possumus iudicium suspendere. 2. In externa agendi ratione minime prohibemur, ad pro­ prium aut alienum damnum praecavendum, debitas adhibere cautelas, perinde ac si proximus esset improbus ; v. g. pecunias in arca occludere ne a famulis aut ignotis hospitibus subripiantur. Id enim est prudentiae. Licitum est iudicare de aliquo quod possit fieri malus, ac proinde attenta communi fragilitate, re­ medium applicare ne malus fiat, et ita praecavere damnum, quin tamen de probitate alicuius in particulari absque ratione positive dubitetur. 3. ludicia temeraria, quamvis circa diversum obiectum ver­ santur, probabiliter sunt eiusdem speciei, quia idem ius violant proximi ; ac proinde non sunt illa obiecta in confessione decla­ randa, sed sufficit materiae gravitatem indicare aut levitatem. 440 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO SECUNDA. DE DETRACTIONE. S. Th., II-II, q. 73 et 74. 423. Detractio seu diffamatio (diffamation, médisance; achterklap, kwaadsprekerij) est iniusta denigratio famae alienae per verba occulta. Dicitur : i° iniusta : non enim est detractio, si fama laedatur ex iusta et rationabili causa ; 2° denigratio: sicut enim homo bona fama clarescit, ita diffamatione nigrescit et obscuratur, licet non’semper bona fama totaliter tollatur ; 3° famae: sic distinguitur detractio a contumelia et furto, quae privant honore aut divitiis ; 40 alienae : nemo enim contra seipsum in propria fama iniustitiam committere potest; 5° per verba occulta, i. e. absente illo qui infamatur : si enim fieret ipso praesente, iam esset Contumelia quia primo, per se et formaliter privaret honore, fama vero solum materialiter et ex consequenti. 424. Detractio vario modo dividitur : A. ex parte materiae, alia est detractio simplex, alia calumnia flat­ ter), prout vitium occultum proximi sine iusta causa manifestet, vel falsum crimen aut vitium ipsi imputet; calumnia itaque addit detractioni simplici mendacium, et quidem perniciosum, utpote damnum iniustum inferens. B. ex parte modi seu efficaciae actus exterioris, alia est directa si vitium clare narretur, alia indirecta si vitium tacendo insinuetur aut bona qualitas negetur aut minuatur. Octo diversis modis detractio contingit : « directe quidem quadruplici ter, ait S. Tho­ mas, q. 73, a. i, ad 3 : i° uno modo, quando falsum imponit alteri ; 2° quando peccatum adauget suis verbis ; 30 quando occultum revelat ; 40 quando id quod est bonum dicit mala intentione factum. Indirecte autem, vel 50 negando bonum alterius ; vel 6° malitiose reticendo » ; vel (addunt alii) 70 mi­ nuendo ; vel 8° laudando remisse, quae tamen duo facile redu­ cuntur ad 5m et 6m. Modi indirecti loquendi aut reticendi, aliquando malitiosiores quam directi, uti v. g. : Non omnia dico. Sunt alia eiusdem gesta de quibus satis est silere ! Si omnia dicere possem quae scio. Haec certe praeclara sunt ; utinam se talem semper prae­ buerit ; sed quid iuvat praeterita recordari ! Haec persona pia est, sed!... Possem eius erubescentiam provocare. Quaedam scio quae nullus de ea suspicaretur, etc. Aliquando sufficit silentium ex proposito servare et a fortiori subridere aut agere gestum. DE IUSTITIA COMMUTATÏVA 441 C. ex parte intentionis seu actus interioris voluntatis, alia est formalis quae fit ex intentione explicita famam laedendi ; alia materialis quae fit ex alio motivo non necessario levitatis, irreflexionis, loquacitatis, utilitatis, absque intentione diffamationis sed cum huius praevisione. 425. Thesis I. Detractio sive simplex sive calum­ niosa est peccatum contra iustitiam ex genere suo mortale, minus grave quam homicidium et adulterium, gravius quam furtum. Thesis intelligenda est non solum de detractione formali, ex intentione prolata laedendi famam proximi, sed etiam de detractione materiali facta cum plena aut sufficiente ad hoc advertentia. Probatur: i° Est contra iustitiam commutativam: Auferre a pro­ ximo invito bonum notabile ad quod ius strictum ha­ bet est peccatum grave contra iustitiam. Atqui detrac­ tione aufertur a proximo invito bonum notabile, ad quod ius strictum habet, scii, fama, quod maius bonum est quam divitiae. Ergo. Prob. min. : a) evidens est quando agitur de calumnia quae innocentem privat fama debita, ad quam ius habet ratione virtutis,’ b) etiam valet de de­ tractione simplici quae delinquentem occultum privat fama ad quam ius habet ratione possessionis : possidet bonum valde utile quo eget et quo proinde spoliari non debet, quoadusque fiat nocivum, et interea ius servat ut in societate non reputetur malus quamdiu nihil mali palam fecerit. — Neque dicas : propter peccata fama iuste spoliari meretur. Nam de delictis et poenis indicare per­ tinet ad Deum vel ad iudicem nomine Dei constitutum ; qui autem privata auctoritate,^absque sufficienti ratione famam aufert, iura Dei et auctoritatis iudicialis indebite sibi usurpat. 2° Est contra iustitiam legalem et bono societatis valde nocet : bonum enim publicum postulat ut mala aliorum non revelentur sine sufficienti motivo, nam si omnibus licitum esset manifestare occulta proximi peccata, undique exurgerent contentiones, rixae, invidiae ac odia, atque pax et tranquillitas familiarum totiusque societatis perturba­ retur. 3° Etiam est contra charitatem, nam Ut ait S. Thomas, 442 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS q. 74, a. 2, ad 2 : « fama est dispositio ad amicitiam et infamia ad inimicitiam », et « ille qui detrahit fratri in tantum videtur detrahere legi in quantum contemnit praeceptum de dilectione proximi » (ib. ad 3). Hinc a) Scriptura detractores et maledicos Deo et hominibus odibiles habet eosque assimilât iis qui a regno coelorum excludunturJ; quod ad minus valet de calumniantibus; et b) Patres illud vitium ut abominationem et opus diabolicum habent. Meminisse iuvat S. Bernardum de detractore dixisse illum lethaliter tres inficere animas flatu tino : occidit se, audientem, et eum cui detrahitur Porro «inter peccata quae committuntur in proximum,homici­ dium gravius est, per quod tollitur vita proximi iam actu existens; consequenter autem adulterium, quod est contra debitum ordi­ nem generationis humanae, per quam est introitus ad vitam. Consequenter autem sunt exteriora bona, inter quae fama praeeminet divitiis, eo quod propinquior est spiritualibus bonis, unde dicitur, Prov. XXII, 1 : Melius est nomen bonum quam divitiae multae. Et ideo detractio secundum suum genus est maius peccatum quam furtum ; minus tamen quam homicidium et adulterium. Potest tamen esse alius ordo propter circumstan­ tias aggravantes vel minuentes » (a. 3). 426. Quantum sit ius ad famam. — Ut melius intelligantur tum ius ad famam, tum malitia detractionis, tum rationes ab ea excusantes, notentur sequentia : A. Unicuique competit ius ad bonam existimationem ordinariam seu bonum nomen ; quamvis ius ad aestima­ tionem qua ipsi speciales virtutes tribuuntur per se nemo habeat, ius tamen unicuique est exigendi ut in commercio humano tractetur tamquam aliquis cui virtutes inter ho­ mines probos communes competant : unusquisque, ex eo quod videatur recte agere, et quamdiu nihil mali publice fecerit, habendus est bonus donec probetur malus. Porro ius est ad hanc famam non solum veram quae in vera bonitate et excellentia fundatur, sed et ad falsam quae in apparenti tantum et existimata bonitate nititur : 1) Ius in famam veram potest quis habere directe et per se : est enim haec fama bonum ex propriis actibus positive acquisitum, in quod proinde plenum ius et 1. Cfr. Prov. XXIV, 9 ; Rom. I, 29-30 2. Serm. XVII, De Diversis, n. 4-5. I Cor. VI, 10. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 443 dominium exercet ; unde et hoc ius est absolutum et universale, quod postulat ut unusquisque bonus ab omni­ bus habeatur qualis revera est. Existit scii, nexus inter personam et famam veram, qui nexus a nemine, nisi licentia ipsius domini, iuste violari potest. Ergo haec fama nunquam licite aufertur et calumnia semper iniuria est ; — nec licite repetitur calumnia publica, quia est cooperatio ad malum : confirmat falsam opinionem. 2) Ius in famam falsam non positive et directe ex ipsa probitate interna et excellentia hominis oritur, sed negative est ex actibus, quatenus nihil mali in illis publice apparet, et indirecte ex inconvenientibus quae contra bonum privatum et commune orirentur, si passim occulti aliorum defectus publicari possent. Fundatur itaque positive in necessitate publica et privata : a) in necessitate publica, nam ex revelatione criminum proximus officio suo utiliter fungi non posset, omnem auctoritatem amit­ teret, bono conversationis careret ac proxime coniuncti igno­ minia afficerentur, et ita undique exsurgerent contentiones, rixae, invidiae ac odia quibus pax et tranquillitas in societate turbarentur. Et hoc adhuc magis constat quia b) etiam fundatur in necessitate privata : qui enim fama caret, magno praesidio contra maiora vitia privatur ; e contra metus amittendi famam saepe ipsos malos cohibet, dum ille qui famam amisit, nullo freno cohiberi potest ; insuper quamdiu crimen non est publicum, conversio facilior est cum minus metuendus sit timor humanus. Unde, ait S. Thomas, q. 73, a. 2 : « auferre alicui famam valde grave est, quia inter res temporales videtur fama esse pretiosior, per cuius defectum impeditur homo a mul­ tis bene agendis ; propter quod diçit Eccli. XLI, 15 : Curam habe de bono nomine : hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni et pretiosi. Et ideo detractio per se loquendo est peccatum mortale ». Ius illud non est absolutum, sed conditionatum bono privato et publico, et per illud limitatum; ac proinde cessat quando notabile bonum sive revelantis, sive ipsius delinquentis, sive aliorum, sive societatis potius exigit ut occulti defectus revelentur. Et ideo nemo privari potest hac sua fama falsa, nisi ex fama non ablata privato homini vel communitati damnum proportionale sequatur sive in iure habito sive in iure habendo. B. Nemo per se habet ius ad famam extraordinariam 444 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS quae fundatur in donis et talentis singularibus, v.g.insignis theologi, oratoris, medici, sancti : ad talem famam ius pon habet si haec reapse non possideat. Quocirca mani­ festatio erroris quo fama extraordinaria nititur, non est contra iustitiam ; — nec contra charitatem, modo adsit motivum rationabile illud manifestandi. C. Quae praecedunt non solum de privatis personis, sed etiam de personis moralibus valent propter rationes similes. Imo etiam de mortuis, in quibus subiectum iuris ad famam perseverat, scii, anima immortalis, quod non verificatur pro bonis fortunae, quorum ius nititur in necessitatibus vitae corporalis ; insuper fama qua inter homines vivunt, est magnum bonum quod proinde aesti­ mant et retinere cupiunt. ’ Valet tamen de mortuis in minore gradu quia minus fama indigent ac viventes, et ideo minus inviti sunt in violatione iuris, unde eo minus peccatum est calumnia ; et quoad detrac­ tionem, iqs commune in veritatem historicam cognoscendam praevalere solet, dummodo personis adhuc viventibus vel institutis adhuc existentibus simul non inferatur notabile damnum. 427, Gravitas detractionis desumitur non tam ex gravitate criminis propalati quam ex gravitate nocumenti infamiae seu damni quod laesus patitur in fama. Quod damnum non solum in se spectandum est, sed etiam quan­ tum ad personam laesam, et ad efficaciam detractionis. Attendendum itaque est : i° Ad imputatum defectum in se : si defectus sit gravis, ordinarie notabiliter, si levis, ordinarie leviter famam laedit. I i' i, 1 ) * 1 , l ί Hinc a) detractio spectans honestatem vitae, multo gravior est illa quae spectat defectus naturales corporis vel animae (v. g. quod aliquis sit imprudens aut indoctus), quia hi famam notabiliter minuere non solent, et facile iuris publici fiunt ; — b) si tamen defectus naturalis valde probrosus sit et magnam laeso tristitiam afferat, grave peccatum esse poterit, v. g. si de viro praeclaro dicitur quod sit filius naturalis, de aliquo quod sit filius sacerdotis ; — c) in genere aliquem vocare superbum, iracundum, pigrum, etc. non est tam grave quam facta particularia narrare ex quibus isti defectus actu manifestantur: talis modus generalis loquendi, potius quam personalem culpam gravem, denotat naturales propensiones aut defectus veniales, quae natura sua publica esse solent ; e contra aliquem luxuriosum dicere aut iniustum, quia indicat habitum ; — d) grave non est de illo qui peccato DE lUSTITIA COMMÜTATIVA 445 iam diffamatus est aliquid referre cum illo delicto connexum, V. g. de adultero noto dicere quod misit litteras amatorias, de marito qui noscitur ebriosus, quod cum uxore sit rixatus ; secus si factum sit omnino dissimile, v. g. si dicatur eum qui amisit famam in doctrina aut fide esse moribus perditum aut vice versa : qui enim famam amisit in una re, non ideo amisit in re prorsus diversa. Nullum autem peccatum diffamationis est si fingas meretricem adolescenti insidias struxisse, quia nullum in fama patitur detrimentum, cum id sit in meretricio inclusum 2° Ad personam laesi eiusque conditionem et dignitatem. Nam gravitas defectus qui manifestatur multum pendet a conditione personae, et qui integra fama gaudet et eget ad munus vel negotium exercendum, gravius damnum patitur quam ille qui ea non gaudet nec eget. Hinc a) accusatio magnae ambitionis, hypocrisis, aut luxuriae, plus et graviter nocet sacerdoti vel monacho pio quam laico ; item accusatio impudicitiae magis puellae quam militi ; e contra insimulatio ignaviae maius detrimentum affert militi quam puellae. Regulariter grave non est de levi et mundano iuvene dicere quod sit amans puellarum ; e contra episcopum dicere menda­ cem, negotiatorem improbum, medicum inscium, natum est graviter nocere in fama vel et in bonis temporalibus1 ; — b) de familia àut communitate detrahere est illicitum, quia dedecus in totam communitatem redundat, v. g. in tali monasterio quosdam religiosos tali vitio indulgere, aut regularem disciplinam non servari, aut tale crimen v. g. fornicationis fuisse commissum; in tali civitate omnes fere infectos, omnes puellas corruptas, omnes mercatores depraedatores ; — secus si modo generali dice­ retur in monasteriis non deesse aliquos qui"graviter peccant, in magna civitate multos esse iniustos, multas puellas corruptas 3° Ad efficaciam detractionis, quae pendet tum a quali­ tate detractoris, tum a numero, affectu et qualitate audien­ tium. a) A qualitate detractoris : vir qui habetur ut gravis, prudens ac veridicus plus nocet quam levis, garrulus et mendax, et qui refert aliquid ut visum, magis nocet quam si referat ut auditum a personis incertae auctoritatis ; si tamen rem gravem narret ut auditam a persona fide digna, aut si praevideat ex circum­ stantiis audientes id credituros, aut si referat rem adeo enor­ mem ut sola illius suspicio graviter infamet,ut sodomiam a sacer­ dote commissam, graviter peccat. r. Fieri potest ut laesio famae per se exigua sit, sed apta ad grave damnum iri bonis alius generis inferendum, ut si quis narraret garrulum eum esse quem audiens ad munus secretarii assumere vellet. Tunc peccato levi detractionis adderetur gravis laesio charitatis vel iustitiae in bonis temporalibus. 440 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS b) A numero, affectu et qualitate audientium : Ceteris paribus, peior est detractio coram loquacibus rem divulgaturis quam coram viris secreti tenacibus, coram multis prolata quam in aure unius. Imo aestimant plures manifestationem uni viro prudenti sine ratione factam qui rem non sit divulgaturus, nunquam esse peccatum grave ; quod si fieret iusta consilii aut solatii causa, nullum sane esset peccatum, quia adest ratio proportionate gravis. Ex quibus sequitur illum qui narrat crimen occultum de indeterminata persona, sive non nominando eam, sive nominando in regione ubi ignota est et nunquam cognoscenda, non com­ mittere detractionem, si noverit audientes personam cognoscere non posse ; e contra si praevideat eam cognosci posse. 428. Detractionis species moralis est formaliter una et eadem, quia detractiones omnes laedunt unum et idem ius famae. Hinc : 1) Detractio simplex et calumnia sub ratione detractionis sunt eiusdem speciei, quia respiciunt idem bonum famae et laedunt idem ius, quamvis calumnia etiam speciem men­ dacii contineat, sed haec differentia est materialis quantum ad iniuriam illatam famae. Ceterum mendacium de se est veniale 5 et licet in çasu sit perniciosum et ideo grave, tamen perniciosum non est nisi quia famam laedit et in hoc convenit cum detractione. Unde circumstantia calumniae est tantum aggravans et ideo non est in con­ fessione declaranda, nisi ratione reparationis et restitutionis diverso modo iniungendae. 2) Detractiones diversa crimina (v. g. adulterium, furtum, sacrilegium) imputantes sunt peccata eiusdem speciei, quia haec differentia est mere materialis, sicut pecunia et vestis pro furto : famam scii, eodem modo laedunt, Unde in confessione non sunt specifiçandâ. 3) Detractiones coram pluribus aut diversis personis factae, licet exinde aggraventur, non tamen specie aut numero multiplicantur, quia ius ad famam est unicum apud omnes, non autem multiplex ; ergo numerus aut qualitas audientium non est declaranda, sed sufficit confiteri : detraxi coram pluribus. 429. Thesis II. Licitum est ob rationem propor­ tionate gravem manifestare occultos aliorum de- DE IUSTITIA COMMUTATIVA 447 fectus. — Ratio est quia licitum est, sub debitis condi­ tionibus ponere causam effectus mali. Atqui in casu i° est actio de se non mala sed indifferens : manifestatio seu narratio defectus qui revera existit ; 20 ex illa aeque immediate sequitur duplex effectus : unus malus scii, infamia proximi,alius bonus,scii, notitia valde utilis alteri qui ex ea bonum procurat vel malum praecavet. Ergo licitum est occultos aliorum defectus manifestare, dummodo adsint aliae duae conditiones requisitae : 30 intentio non nocendi sed obtinendi effectum bonum, unde non plus nec pluribus potest revelari de defectu quam necesse sit ad vitandum malum aut bonum consequendum ; 40 ratio revelandi proportionate gravis respectu diffamationis, scii, notabile damnum vitandum aut magnum bonum obtinen­ dum pro notabili diffamatione. Ut autem advertit Billuart, diss. XV, a. 2, § III : « non est necesse quod bonum assequendum praeponderet aUt etiam aequivaleat bono famae... quia nocens et innocens non sunt iure pares ; et alias sequeretur quod pro damno temporali v. g. furto cavendo non liceret revelare domino furta domesticorum... quod tamen nemo admittet ». Servare scii, ius, quod est maius, innocentis ad bonum notabile ordinis minoris, scii, divitiarum, moraliter aequivalet minori iuri nocentis ad bonum maius, scii, famam. Speciales autem rationes ob quas fama alterius laedi licite possit aut debeat, oriri possunt i° ex religione, v. g. si superioribus revelentur vitia ordinandi qui Ecclesiae scandalo et detrimento futurus esset ; 2° ex iustitia, si quis ex offiçio çrimen alterius detegere et denuntiare debeat ; 3° ex charitate, ad praecavendum damnum narrantis, delinquentis, tertii vel societatis. Sufficit ergo : a. Bonum commune societatis, quando revelatio delicti necessaria est ad impediendum grave damnum quod societati imminet. Ita ne munus publicum conferatur indigno vel incapaci possunt occulta eius vitia revelari superiori, si toti communitati nocitura sint ; pariter qui occulte doctrinam spargunt; fidei aut moribus nocivam superioribus denuntiandi sunt 5 ac ephemeridum re­ dactors vitia detegere possunt candidatorum qui dignitates aut 448 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS munera publica ambiunt, si haec notitia ad bonum publicum conferat. b. Bonum delinquentis, quoties absque ipsius diffamatione procurari nequeat. Ita parentibus aut superioribus manifestari possunt secreta vitia filiorum aut subditorum ad eorum emen­ dationem ; et occultum impedimentum manifestandum est si ab invalido matrimonio contrahendo quis arceri nequeat. c. Bonum revelantis, si, solatii, consilii aut defensionis causa, cuidam amico narret iniurias occultas sibi illatas, aut confessario, vel alii prudenti consiliario, aut iudici ad testimonium alterius infringendum. Cavendum tamen ne pluribus dicatur vel ne apertius nominetur persona quant necesse sit ad solatium aut consilium. d. Bonum tertii, ne scii, improbi noceant aut innocentes ab illis decipiantur et seducantur. Ita monere aliquem possumus ut vitet consortium perversi hominis ne pervertatur ; manifestare furem iis quibuscum habitet ; et si inquiratur de honestate famuli, de peritia medici, de moribus iuvenis nuptias inituri, etc. secundum veritatem respondere. Notetur tamen in hisce casibus : i) revelationem faciendam esse cum minimo nocentis damno, ita quod solum manifestemur id quod vere utile sit ad malum avertendum, iliisque solis quibus oportet ; — 2) nunquam licite imponi crimen falsum, etiam ad vitandum proprium aut alienum damnum, sed id esse grave malum, ut constat ex prop. 43 et 44 damn, ab Innoç. XI ; — 3) illicitum esse crimen occultum manifestare, cuius notitia iniuste acquisita fuerit, alienas litteras v. g. iniuste legendo ; nisi in praesentibus adjunctis iam aliquis haberet ius tali medio utendi, in casu privatas litteras aperiendi, ; < ί I’ , b , ..· 1 l', l· t r. ; r l· ; 430. Crimen publicum seu notorium aliis manifes­ tare id ignorantibus generatim et per se non est contra iustitiam, quia ius ad famam est amissum ; quamvis possit esse contra charitatem. Notorium Seu publicum est quod nulla potest tergiversatione celari, vel ut ait Caietanus, quod per se habet ut in communem notitiam deveniat. Aliud est notorium iure, de quo per sententiam iudicis constat ; aliud facto, quod palam multis praesentibus factum est vel iam ad multorum aures pervenit. lamvero : 1) Delictum notorium notarietate iuris seu vi legitimae sententiae iudicialis publice promulgatae,manifestari potest etiam sine causa, in regione ubi ita denuntiatum est, quia iudex reum privavit iure ad famam in hac materia et licentiam concessit divulgandi. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 449 Attamen illicitum est id manifestare : a) in alia regione ubi sententia iudicialis non habet vim, quia ibi iure ad famam reus non fuit privatus, et ideo id est contra iustitiam ; b) si reus se emendaverit aut delictum oblivione iam sit deletum ; quod est contra charitatem, si inde alii eum putarent non penitus emen­ datum, — non tamen contra iustitiam quia facultas data a iudice vim suam iugiter exserit, et ideo non est iniustum instaurare memoriam condemnationis, nisi tamen lex perfectam rehabilitationem concederet. 2) Delictum notorium sola notorietate facti, quod propter numerum et qualitatem testium iam celari non valet, manifestari potest in loco ubi notorium est, quia ius ad famam est ibi de facto amissum ; — nisi iam emendatum et oblivione deletum sit : tunc enim illud sine ratione in memoriam revocare esset iniustum: quia delinquens ius ad famam recuperavit. 3) Delictum in uno loco notorium notorietate facti mani­ festari sine iniustitia non potest in alio loco dissito, quia delinquens ius ad famam ibi non amisit; — nisi prae­ videatur brevi in illo loco esse legitime notificandum, aut nisi merito timeatur ne delinquens in illo loco aliis noceat. 431. De detractione per ephemerides et diaria. — Pro hisce, hac in re, per se valent eaedem leges et principia ac pro personis privatis ; at applicationes variae et diversae esse possunt secundum circumstantias. Plus enim in publicis scripto­ ribus quam in privatis valet communis utilitas. Sunt enim folia publica essentialis conditio vitae modernae atque necessitas nostri temporis ; magnum quoque exercent influxum in vitam politicam et socialem. Unde catholicis scriptoribus tam ampla facultas est facienda quam lex moralis sinat, si seria adsit ex parte acatholicorum concurrentia. Id facile fiet pro foliis maioribus. Sed a) non fam facile est admittendum pro minoribus et localibus, aut pro periodicis ; — b) nec semper folia adversa sunt revera timenda ; — c) atque etiam non semper necessarium erit indicare personarum nomina : possunt enim facta narrari omissis nominibus, aut solis eorum litteris initialibus indicatis, si timeatur crimen divulgandum ubi nondum sit notum; atque ita faciendum est, nisi tamen certo ab aliis sit divulgatum. Quibus praenotatis, sequentes statui possunt regulae : 1) Publica facta narrare est licitum, sed cum cautelis supra notatis. 2) Occulta indagare aut divulgare non est licitum nisi ratione magni boni communis, aut ob magnum bonum tertii ; ad quod diiudicandum magna discretione opus est. 3) Res publicae possunt publice diiudicari, uti convenit Summa Theologiae Moralis II. — 29 45° SUMMA theologiae moralis societatibus modernis democraticis : ita v. g. defectus et iniusti actus in magistratibus aut in eorum functionibus ; nisi tamen maius sit malum timendum. Bonum enim est quod officiales tale iudicium timeant, et quod catholici scriptores defectus eorum et iniquitates denuntiare audeant. 4) De candidatis eligendis ad functiones publicas, occulta crimina et defectus qui candidatum indignum reddunt mani­ festare est licitum, tum ratione boni communis, tum ratione consuetudinis qua candidati id tolerant. Notetur autem pro tertia et quarta regula, non posse crimina manifestari, quorum manifestatio nihil confert ad bonum com­ mune, et quidem eo minus quo altiore munere quis fungatur. Ad quod omnino attendant oportet, cum facile et saepe exaggerent diariorum scriptores. 432. An licite et iuste violari potest fama cui infa­ matus renuntjaverit ? — R. i° Posita iusta causa licitum est propriae famae detrahere et permittere ut ab aliis detra­ hatur : homo enim per se famae suae dominium habet, adeoque de ea disponere potest ex iusta causa, v. g. ad salvandam vitam, ad reprimendam superbiam, ad sui humiliationem et divinae misericordiae exaltationem. 20 Absque iusta causa non est licitum (Eccli. XLI, 15) : id tamen per se non est nisi peccatum prodigalitatis et defectus charitatis erga seipsum ; per accidens potest esse contra iustitiam et charitatem proximo debitam. Fama nostra enim tripliciter potest esse proximo necessaria ; a) quando ex fama nostra pendet fama aliorum : ita fama monachi aut sacerdotis ; b) quando fama nostra est necessaria ut praestemus proximo officium stricto iure debitum,v.g. fama parochi aut magistratus; c) quando non ex iustitia sed ex charitate tenemur proximo prodesse et per infamiam ad hoc reducimur inepti. In primo et altero casu infamatio sui est contra iustitiam ; in tertio casu contra charitatem peccat ille qui se infamat, sicut contra charitatem peccat qui pecuniam abiicit qua pauperibus prodesse poterat. 433. Coopérantes detractioni, alii directe in ea con­ sentiunt, sive quia inducunt detractorem ad proximum denigrandum, sive quia voluntarie de eo gaudent ; alii indirecte, solummodo detractionem non impediunt. 1) Qui ad detrahendum inducunt, de defectibus proximi inquirendo, aut eum ita laudando ut alios ad detrahendum moveant, vel eorum narrationem approbando, peccant DE IUSTITIA COMMUTATIVA 451 eodem modo ac ipsi detrahentes : contra charitatem scii, ac contra iustitiam, et quidem externe : formaliter enim cooperantur actioni iniustae, ac scandalum praebent directum, alios ad id provocando. Unde ad reparationem tenentur in solidum cum detractore. 2) Qui interne gaudent de detractione, quin ipsi formaliter cooperentur, non solum contra charitatem peccant quia de malo proximi gaudent, sed etiam affectu iniusto, quia sibi complacent in actione iniusta detractionis : graviter si ex odio, invidia aut vindicta fecerint et materia sit gravis ; leviter si ex curiositate aut de modo narrandi leviter peccaminoso. 3) Qui detractionem mere non impediunt, peccant, nisi aliqua ratione excusentur, contra solam charitatem, quia non impediunt malum infamati, nec peccatum detrahentis ; non autem contra iustitiam, quia non tenentur ex iustitia duplex illud malum avertere. Ita praesertim superiores, qui ex iustitia aut officio subditos tenentur corrigere, non tamen ex iustitia, vi muneris sui, famae aliorum invi­ gilare debent. Obligatio impediendi detractionem est per se gravis in materia gravi, nisi aliqua ratio excuset. Ad peccatum mortale tamen requiritur : a) alter certo iniuste detrahens ; b) fundata spes detractionem impediendi ; c) absque incommodo relative gravi, v, g. rixae aut convitii. Unde docet S. Alphonsus : quia in hac materia difficillime constare potest correctionem proficere, et aliunde facillime offenduntur detrahentes coram aliis correcti, rationabiliter susti­ neri potest sententia excusans ordinario audientes a mortali, si correctionem omittant. Excusantur etiam a veniali si, advertendo detractionem, discedunt vel sermonem divertunt, etc. quia istae actiones sunt verae correptiones. Strictius tamen tenetur su­ perior quam privatus homo, propter rationes allatas. Obligatio impediendi detractionem impleri potest : a) compescendo per auctoritatem, si audiens eam habeat ; b) fraterne corripiendo inter aequales ; c) convincendo falsitatis si possit fieri, vel aliter efficiendo ut detractori fides non adhibeatur ; d) ostendendo vultum tristem cum displicentia vel indigna­ tione, divertendo sermonem ad aliud, referendo bona de dif­ famato, eum excusando vel laudabiliter interpretando. 452 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 432. Susurratio (oorblazerij) est oblocutio mala et secreta de proximo ad dissolvendam veram amicitiam, seu manifestatio aliçuius dicti aut facti alieni ad pacem et amicitiam turbandam inter familias vel amicos. Specie differt a detractione, ratione finis, quia proprie non intendit denigrationem proximi sed discordiae seminatio­ nem, quamvis plerumque detractionem contineat. Est peccatum contra charitatem et contra iustitiam, non solum quando mediis iniustis utitur ut saepe fit, sed semper, quia ab alio aufert bonum amicitiae, ad quod servandum, semel amicitia inita, ille ius habet strictum ratione possessionis. Est autem peccatum grave ex genere suo, quia ex se tendit ad destruendam amicitiam et pacem, quod est maximum bonum, teste Scriptura (Eccli. VI, 14-16) : « Amicus fidelis, protectio fortis : qui autem invenit illum, invenit thesaurum ; amico fideli nulla est comparatio... amicus fidelis, medicamentum vitae et immortalitatis ». « Et ideo, ait S. Thomas, q. 74, a. 2, susurratio est maius peccatum quam detractio, et etiam quam contumelia ; quia amicus est melior quam honor et amari quam honorificari ». Susurratio enim maiori bono privat et maius nocumentum infert. Hinc in Scripturis illud peccatum dicitur Deo et hominibus odibile (Eccli. XXI, 31 ; XXVIII, 15 ; Prov. VI, 16-19), ac morte dignum (Rom. I, 29, 32). Hinc a) eo gravius est quo intimior aut magis necessaria sit amicitia quae dissolvitur, et quo peiores exinde timeantur ef­ fectus : ita valde grave est si seminatur discordia inter coniuges, inter parentes et filios, inter catholicae fidei defensores aut si maxima praevideantur dissidia ; b) e contra non est peccatum amicitiam non veram sed nocivam aut periculosam tollere, qualis habetur inter fures aut ad con­ cubinam. QUAESTIO TERTIA. DE CONTUMELIA. S. Th. II-II, q. 72 ; q· 73> a. I ; q. 75 « 76 ; q. 103, a. 1. 435. Notiones. —■ Sicut fama laeditur detractione, ita honor contumelia (beleediging). Honor est alterius excellen­ tiae externa testificatio, verbis aut signis aequivalentibus facta. Fieri potest verbis laudatoriis quae alterius excellen- DE IUSTITIA COMMUTATIVA 453 tiam pronuntiant, Vocando v.g. dominum, eximium, sapientissimum, — factis seu actionibus uti inclinatione, obviatione, cessione loci,— aut rebus exterioribus, uti muneribus, statuae erectione, imaginis institutione, etc. ; quae omnia adhibentur ex honorantis intentione significandi alterius excellentiam seu eius superioritatem quoad se, sub aliquo respectu, vel quoad alios. Fundamentum honoris sunt qualitates aut dotes, cuiuscumque generis, internae et externae, naturales aut supernaturales, quibus aliquis excellit, maxime virtus,quae est vera excellentia hominis. Procedit honor ut primo motivo ex reverentia, in quantum aliquis ex reverentia quam habet ad aliquem eum honorat ; et simul tendit ad reverentiam ut ad finem, in quantum eum ho­ norat ut in reverentia habeatur ab aliis. Effectum autem habet gloriam, quae est clara notitia excellentiae apud alios. Differt autem a bona fama : a) fama potissimum consistit in opinione interna multorum, honor est in externo testimonio ; b) fama fertur de absente, honor exhibetur praesenti, sive per se, sive per aliud quod ipsum repraesentat ut legatus aut imago ; c) fama est de quadam perfectione simpliciter, honor vero de excellentia seu superioritate in perfectione. 436. Definitio contumeliae. — Contumelia directe opponitur honori ; unde est iniusta inhonoratio personae praesentis. Dicitur : i° inhonoratio, i. e. non sola negativa absentia honoris etiam debiti, sed actus positivus contrarius qui contemptum exprimit, quod praecipue fit per verba prolata aut scripta, etiam per facta quatenus sunt signa aequivalentia quae vim habent verborum, v. g. per aspectum vel gestum despectivum, per picturam infamantem, per alapam im­ pactam, per fractionem imaginis aut deturpationem ianuae. Unde privativa omissio honoris debiti non est contumelia, nisi propter speciales circumstantias aequivaleat actui positivo contemptus, ut si omnibus salutatis unus consulto negligatur ; 20 iniusta, quia etiam esse posset iusta delicti punitio ; 30 personae praesentis saltem aliquo modo, sive per se, sive in legato aut in imagine, sive ita ut iniuria ipsi nota fiat per nuntium vel per litteras. Etenim « qui verba contra aliquem profert in occulto, videtur eum vereri 454 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS magis quam parvipendere, unde non directe infert detri­ mentum honori» q. 73, a. 1. Hinc ad contumeliam necessarium non est ut fiat coram aliis ; nam « si aliquis alicui defectum suum... ei soli dicat, potest esse contu­ melia in quantum ipse qui loquitur, iniuste contra reve­ rentiam audientis agit» q. 72, a. 1, ad 1. 437. Contumelia fit ex intentione inhonorandi et per hoc ab aliis peccatis differt. — Finis eius est exterius manifestare contemptum erga hominem dehonorandum ; proinde : 1) Differt realiter a detractione a) ratione obiecti seu finis, quia directe honorem, non famam laedit ; b) ratione modi, quia fit praesenti, dum detractio de se fit de absente. Quodsi contumelia fiat coram aliis ita ut delictum sive falsum sive ignotum alteri imputetur ipso praesente, tunc cum detractione coniungitur sed formaliter est contu­ melia Audiatur S. Thomas, q. 73, a. 1 : « SiCut facto aliquis nocet alteri dupliciter : manifeste quidem sicut in rapina,... occulte autem sicut in furto... ; ita etiam verbo aliquis dupliciter aliquem laedit : uno modo in manifesto, et hoc fit per contumeliam,... alio modo occulte, et hoc fit per detractionem. Ex hoc autem quod aliquis manifeste verba contra alium profert, videtur eum parvi­ pendere ; unde ex hoc ipso dehonoratur, et ideo contumelia detrimentum affert honori eius in quem profertur. Sed qui verba contra aliquem profert in occulto, videtur eum vereri magis quam parvipendere ; unde non directe infert detrimentum honori, sed famae, in quantum huiusmodi verba occulte pro­ ferens quantum in ipso est, eos qui audiunt, facit malam opinio­ nem habere de eo contra quem loquitur : hoc enim intendere videtur, et ad hoc conatur detrahens, ut eius verbis credatur. Unde patet quod detractio differt a contumelia dupliciter : uno modo quantum ad modum proponendi verba, quia scii, con­ tumeliosus manifeste contra aliquem (i. e. in faciem eius) loquitur, detractor autem occulte ; alio modo quantum ad finem, sive quantum ad nocumentum illatum, quia scii, contumeliosus derogat honori, detractor famae ». 2) Differt quoque realiter ab irrisione aut subsan­ natione, qua defectus proximi in risum vertuntur, sive verbis, sive gestibus ut rugato naso, vel factis, ad eius erubescentiam, turbationem et confusionem illegitimam. Irrisio ergo habet finem diversum a contumelia : procurare DE IUSTITIA COMMUTATIVA 455 erubescentiam, quae non est dehonoratio sed timor dehonorationis (q. 75, a. 1). 3) Differt etiam sub aliquo respectu a convicio et im­ properio (versmading), quo generatim vitium quodcumque, seu defectus culpae vel poenae aut mere naturalis, alicui probrose obiicitur in detrimentum honoris, aut minoratio seu indigentia, dum contumelia stricte dicta obiiçit culpam (q. 72, a. i, ad 3). 438. Principium. Contumelia est peccatum contra iustitiam ex genere suo grave. — Nam a proximo aufert bonum notabile quod plus aestimari solet quam divitiae, imo in bonis externis primarium locum tenet, « tum quia propinquissimum est virtuti, utpote testificatio quaedam existens de virtute alicuius ; tum etiam quia Deo et optimis exhibetur ; tum etiam quia homines propter honorem consequendum et vituperium vitandum omnia postponunt » (q. 129, a. 1). Tale autem bonum auferre est contra iustitiam, quia fit invito proximo qui ad illud ius habet propter qualitates et dotes naturales aut supernaturales, maxime propter honestatem et virtutem. Unde Christus, Mt. V, 22 : « Qui autem dixerit fratri suo raca, reus erit consilio : qui autem dixerit, fatue (i. e. insanis), reus erit gehennae ignis ». Et Apostolus monet Christianos ut sint « honore invicem praevenientes » (ad Rom. XII, io), et « in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes » (Phil. II, 3). Potest tamen esse veniale a) ex parte agentis, si fiat ex inadvertentja, indeliberatione, subita ira, aut ex intentione non graviter laedendi honorem, ut si quis ioco aut non ita serio loquatur ; b) ex parte materiae, si non adsit gravis laesio honoris. Unde verba contumeliosa quae proferuntur a parentibus in filios, et convicia quibus viri infimae conditionis aut mulierculae rixantes se invicem impugnant, et quidquid occurrit evomunt, facile a peccato gravi excusantur, quia considerari solent ut minoris momenti aut etiam non serio proferuntur. Γ 439« Gravitas peccati contumeliae pensanda est non solum absolute ex ipsa re seu contumelia prolata secundum se, sed etiam respective 456 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS x° ad dignitatem personae offensae : ini uria enim men­ suratur ex dignitate personae offensae ad quam terminatur; unde eadem contumelia illata patri, episcopo, regi valde gravior est ac si inferatur aequali ; 2° etiam ad personam offendentem eiusque dispositiones : ita gravior est offensa quae ex odio, invidia vel contemptu, quam illa quae ex ira vel levitate nascatur, maior si a persona magnae auctoritatis quam a viro vilioris conditio­ nis proferatur ; 3° ad effectus ex ea secuturos : maius est peccatum si fiat coram pluribus aut coram illis qui ex hoc scandalum acci­ piunt, aut si praevideantur rixae, contentiones, inimicitiae. 440. Irrisio (beschimping, bespotting) cum contumelia convenit in materia ; differt autem in modo et fine, ac proinde diversae est speciei ; habetur enim quando quis alteri defectum vel culpam objicit modo iocoso, ut alter erubescat seu pudefiat (Mt. XXVII, 41-44; Le. XXIII, 36). Vocatur subsannatio quandp quis ludibrio exponitur non verbis sed gestibus aut motibus corporis (Mt. XXVII, 40). Vocatur illusio quando idem fit mediante aliqua deceptione (Mt. XXVI, 68; XXVII, 29; Lc. XXlI, 63). Cfr. S. Thom., q. 75. ' Gravissimum peccatum est irrisio Dei et eorum quae Dei sunt (Is. XXXVII, 23), quia est et blasphemia contra religionem ; secundum locum tenet irrisio parentum quia est et contra pietatem (Prov. XXX, 17) ; tertio loco derisio iustorum gravis est quatenus deridetur virtus et simplicitas iusti (lob XII, 4), quae derisio valde nociva est quia per hoc homines a bene agendo impediuntur. Praeterea derisio erit peccatum grave contra iustitiam, si proximum nota­ biliter offendit et pudefacit, vel gravia damna et peccata causât (Prov. XXII, 10). Derisio autem de levi malo vel defectu, aut non satis deliberata, est peccatum veniale, imo nullum, si fiat moderate et cum iusta causa, v. g. ut derisus a defectu vel peccato abstineat vel ut foveatur honesta recreatio. Attamen etiam amici sobrie, pruden­ ter, nec diutius irrideant, praesertim si proximus exinde prae­ videatur non leviter commovendus, quare sapienter monet S. Thomas (q. 72, a. 2, ad D: « Ad eutrapeliam pertinet dicere DE IUSTITIA COMMUTATIVA 457 aliquod leve convicium, non ad dehonorationem vel contrista­ tionem eius in quem dicitur, sed magis causa delectationis et ioci ; hoc potest esse sine peccato, si debitae circumstantiae observentur. Si vero aliquis non reformidet contristare eum in quem profertur hujusmodi iocosum convicium, dummodo aliis risum excitet, hoc est vitiosum ». 441. Maledictio, de qua agit S.Thomas post derisionem (q. 76), tripliciter intelligi potest : i° alia est mere enuntiativa qua quis malum alterius refert, et haeç non est nisi detractio ; 20 alia est causativa seu imperativa qua quis alios movet per imperium ad malum alteri inferendum ; et haeç est primus ex novem modis cooperationis, de quibus supra diximus (n. 309) ; 30 alia est optativa qua quis malum affectum seu desi­ derium exprimit et malum alteri exoptat (verwensching). Haec definiri potest : inhonoratio quo quis imprecatur alicui malum in quantum est malum, et ita est contra iustitiam ; insuper continet peccatum odii contra charitatem, si ex corde malum exoptatur. Maledictio optativa, sicut et imperativa, est peccatum si quis intendit malum alterius in quantum est malum ; sed non est peccatum si quis intendit malum alterius sub ratione boni, quia tunc intentio dicentis non refertur ad malum sed ad bonum, sive quia est iustum (v. g. desiderare iustam punitionem), sive quia est utile (v. g. ad emenda­ tionem). Quod tamen intelligendum est, dummodo fiat secundum ordinem charitatis : ita peccaret qui vellet mortem patris propter haereditatem. Maledictio est peccatum mortale ex genere suo, quia est contra charitatem ; potest tamen esse venialis sive ob parvitatem mali quod quis alteri exoptat, sive ob imper­ fectionem affectus quia non ex corde fit sed ex indeliberatione vel sine animo desiderantis, v. g. ex subito motu irae vel ex consuetudine. Et tamen maledictiones etiam de se leves possunt ex circumstantiis esse mortales, sive ratione personae in quam fiunt, v. g. si fiant in Deum, in parentes, in superiores praesertim praesentes, sive ratione scandali. Est peccatum tanto gravius quanto personam cui male- 458 SUMMA theologiae moralis dicimus magis amare et revereri debeamus et quanto graviora mala exoptemus. Unde 1) gravissimum est maledicere Deo, quod est etiam blasphemia contra religionem; 2) deinde maledicere parentibus, quod est etiam contra pietatem ; 3) deinde maledicere superioribus, quod est etiam contra observantiam ; 4) deinde contra alios proximos secundum gravitatem mali optati ; quodsi simplici affectu malo etiam diversa optentur sub ratione generali mali, quia sunt malum, peccatum est contra charitatem in quantum malum desi­ deratur, et contra iustitiam in quantum, illud proferendo, proximus inhonoratur ; si autem desiderio efficaci diversa mala desideret quis alteri inferre, peccata sunt specie diversa contra iustitiam secundum diversa mala optata ; 5) maledicere creaturis irrationalibus : a) si spectentur secundum se, non est peccatum mortale, quia non sunt subiectum iuris et iniuriae, sed est otiosum et vanum, et ideo veniale ; b) in quantum respectum habent ad malum, nullum est peccatum quia est maledicere ipsi malo ; c) in quantum sunt creaturae Dei, est blasphemia contra Deum ; d) in quantum sunt utiles homini, idem est ac maledicere homini. De comparativa detractionis gravitate atque maledictionis docet S. Thomas, q. 77, a. 4 : « Enuntiatio culpae peccatum est, in quantum aliquod nocumentum ex hoc proximo infertur ; gravius autem est nocumentum inferre, quam nocumentum desiderare, ceteris paribus. Unde detractio secundum communem rationem gravius peccatum est quam maledictio simplex desi­ derium exprimens. — Maledictio vero quae fit per modum imperii, cum habeat rationem causae, potest esse detractione gravior, si maius nocumentum inferat quam sit denigratio famae ; vel levior, si minus ». 442. Animadversio t De patientia in tolerandis contumeliis. — Ex patientia tenemur contumelias sustinere in praeparatione animi, non vero semper id facere actu. Ut dilucide exponit S. Thomas, q. 72, a. 3 : « Est praeceptum Domini : si quis per­ cussit te in una maxilla, praebe ei et aliam, ut scii, homo sit paratus hoc facere si opus fuerit ; non tamen hoc semper tenetur facere actu, quia nec ipse Dominus hoc fecit, sed cum suscepisset alapam, dixit : Quid me caedis?... Quandoque oportet ut contu- DE IUSTITIA COMMUTATIVA 459 meliam illatam repellamus, maxime propter duo : i) propter bonum ejus qui contumeliam infert, ut eius audacia reprimatur, et de cetefo talia non attentet ; 2) alio modo propter bonum multo­ rum, quorum profectus impeditur propter contumelias nobis illa­ tas. Unde Gregorius dicit : hi quorum vita exemplo imitationis est posita, debent si possunt detrahentium sibi verba compescere ». QUAESTIO QUARTA. DE RESTITUTIONE FAMAE ET HONORIS, 443. Status quaestionis. — Sicut bona externa fortunae iniuste ablata sunt restituenda et damnum iniustum in iis causatum est reparandum, ita a fortiori pro fama et honore est tenendum quae sunt bona maioris momenti. Quorum restitutio tamen non semper est commoda, sed saepius praebet speciales difficultates. Quare sedulo examinandum quis restituere ea teneatur ; quid, quando, cui, quomodo, apud quosnam restituere debeat ; et quaenam sint causae ab illis restituendis excusantes. 444. Principium I. Qui iniuste alterius famam quo­ cumque modo laedit, ex iustitia tenetur eam resti­ tuere quamprimum, atque omnia damna materialia reparare, in confuso saltem praevisa, quae efficaciter et culpabiliter ex diffamatione secuta sunt. — Dicitur : a) qui iniuste famam laedit : ubi enim non est violatio iuris, nec potest esse locus reparationi; unde si quis crimen alterius ex necessitate vel iusta causa revelaverit, ad restitutionem non tenetur ; b) quocumque modo, sive interne apud seipsum, proprio mentis iudicio, sive externe apud alios, sive simplici detractione sive calumnia, sive ipse detraxerit sive detra­ henti iniuste cooperatus sit, sive positive id fecerit man­ dando, consulendo, consentiendo, etc. sive negative, non impediendo cum posset et ex iustitia deberet impedire ; c) restituere famam tenetur : reddi enim debet iniuste ablatum.Haec obligatio per se est personalis ideOque solum diffamantem spectat, non autem haeredes, nisi per accidens si dominus promiserit pecuniariam recompensationem ; d) quamprimum; secus enim gravamen continuatur 460 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS infamati, atque periculum est ne detractio longius propa­ getur aut alios malos effectus producat ; e) atque omnia damna materialia reparare quae efficaciter et culpabiliter secuta sunt, damna scii, realia quae vere causavit, uti si detractor alterum impediverit a lucro, officio, bene­ ficio, aut a convenienti matrimonio, vel causa fuerit cur alter ab officio dimittatur aut minore stipendio laborare cogatur ; non autem ea quae alteri iuste obveniunt aut solum occasione detractionis, uti si inde contingat ut a iudice in carcerem iuste mittatur, aut si infamatus prae tristitia se occidat vel aliud malum sibi aut suis inferat, quia haec se habent per accidens relative ad diffamationem. Haec obligatio est realis, ac proinde transit ad haeredes, tum laedentis, non tamen ultra vires haereditatis, tum laesi. Probatur: Omnis qui scienter et volenter ius strictum violat alterius, tenetur illud reparare. Atqui i) homo ius strictum habet ad famam, quae tamen laedi iniuste potest ; ergo qui famam alterius laedit iniuste tenetur illam repa­ rare ; — 2) homo etiam ius strictum habet ne in bonis fortunae damnum iniuste inferatur, quod tamen ex famae laesione saepius advenit ; ergo et ad haec damna reparanda tenetur diffamator iniustus. Utraque obligatio gravis est, si diffamatio fuerit gra­ viter culpabilis. Hinc 1° ille qui graviter peccavit alium diffamando, etiam cum gravi suo incpmmodo famam tenetur reparare, nam obligatio gravis ligat cum incommodo proportionate. 2° Qui ex levi culpa aut ex inadvertentia aut imprudentia famam alterius laeserit, tenetur reparare sed absque gravi in­ commodo : tenetur enim pro posse impedire ne dictum suum ulteriores effectus producat, alias infamia quae ulterius sequitur ipsi etiam sub gravi imputaretur. 30 Si non ex loquente, sed ex audientibus tota sit culpa, quia verba loquentis sinistre interpretati sunt, non ex iustitia sed ex sola charitate tenetur loquens errorem corrigere. 40 Si levis infamia grave damnum in bonis fortunae induxerit, ut si munus secretarii quis amiserit quia ut garrulus fuit ex­ hibitus, gravis adest obligatio illud damnum reparandi, si prae­ visum fuerit, quia tunc diffamatio est gravis, non ratione infamiae, sed ratione damni. 5° Qui laeserit alterius famam iudicio vel suspicione temerariis, tenetur illa deponere et bonam existimationem concipere. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 461 445. Modus reparandi famam. — Generatim fama reparanda est eo modo quo infamia proximo illata vere tollatur, ideoque iniustus damnificator eligere debet mo­ dum, qui non sibi videtur facilior, sed qui, attentis cir­ cumstantiis, vere sit efficax. Proinde in praxi distinguendum erit utrum infamia provenerit ex calumnia vel detractione, utrum secreta manserit vel publica evaserit. A. Si agitur de calumnia, haec aperte est retractanda, etiam cum iactura propriae famae vel alterius boni aequivalentis ; nam in pari causa melior est conditio innocentis quam rei .Hinc, si id ad efficacem retractationem requiritur, calumniator fateri debet se mentitum esse ; quandoque tamen, consideratis adiunctis, iustitiae satisfit dicendo, se errasse vel deceptum fuisse ; et si retractatio efficax non esset nisi iuramentum addatur vel testes adhibeantur, haec media adhibenda forent, quia non apparent nimis difficilia. Tunc tantum proportionate excusatur calumniator, si fama ipsius necessaria sit ad bonum publicum, ut si magistratus calumniaverit, vel si damnum, quod diffamator restituendo pati deberet, multum excederet damnum diffamati : sic diffamatio non est reparanda cum periculo vitae, nisi et ipsi diffamato mors immineat ex diffamatione. B. Si de simplici diffamatione agitur, specialis difficultas exinde est quod crimen iniuste manifestatum sit verum. Proinde nequit detractor declarare se falsum dixisse ; id enim esset mendacium, mendacium autem nunquam est licitum. Debet ergo alio modo famam laesam reparare, sive formaliter et directe, sive aequivalenter et indirecte. r° Forrnaliter et directe, si ita diffamato prosit : dicendo se iniuste et male locutum esse, se iniuriam alteri fecisse, imo, utendo amphibologia, se errasse, se non dixisse rem prout dicenda erat ; caute tamen agat, ne audientes, ambiguitatem in­ telligentes, magis in sua sinistra opinione confirmentur. 2° Aequivalenter et indirecte, si directe apud astutos audientes nihil efficere potest : honorifice loquendo de diffamato, ipsum data occasione in materia praesertim simili laudando vel excu­ sando, variisque modis famam eius bonam promovendo. Hic reparandi modus saepe tutior et efficacior est quam ille, qui restrictionem mentalem redolet1. i, ■ Aliquis potest alicui famam tripliciter auferre : uno modo verum dicendo et iuste, puta cum aliquis crimen alicuius prodit ordine debito servato, et tunc non tenetur ad restitutionem famae ; alio modo falsum 462 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS C. Si diffamatio publica et late sparsa fuerit, reparatio etiam publica esse debet, ut sit efficax in quantum esse potest ; hinc : 1° Diffamatio scripto et typis edita, eodem modo convenienter reparatur et ordinario ita reparanda est ; imo etiam diffamatio oretenus facta illo publico modo saepe congrue reparatur, praesertim si iam late diffusa sit, et ignoretur ad quos pervenerit ; 2° secus vero imprimis coram auditoribus immediatis ipsa retractanda est, quia apud eos infamans fuit causa immediata infamiae ; 3° deinde etiam coram auditoribus mediatis, in quantum diffusio verti debet culpae diffamantis et reparatio possibilis est : a) ita per se, si directa intentione crimen detexerit, ut audientes illud divulgarent, vel eos iussu aut suasu ad hoc moverit ; vel etiam si leviculis et garrulis dixerit quos praevidebat illud facile evulgaturos, saltem si fecerit sine secreti stipulatione : tunc enim damnum ulterioris diffamationis praevisum est et volun­ tarium ; b) e contra si narraverit sub secreto, aut talibus quos pru­ denter iudicabat rem ultra non evulgaturos : tunc enim infamia ulterior est ipsi involuntaria, et malitiae auditorum est impu tanda ; c) in praxi, reparatio apud mediatos auditores saepe est mo­ raliter impossibilis ; quo casu sufficit retractare apud immediatos, ipsos simul adhortando ut idem faciant data opportunitate, coram illis quibus crimen manifestaverint. Casu quo diffamatio ex parte saltem sit irreparabilis, consuli poterit aliqualis reparatio per pecuniam, nominatim in casu quo diffamator est dives, diffamatus autem pauper et eiusmodi com­ pensationem libenter accepturus. 446. Causae a restitutione famae excusantes recen­ sentur plures : i° Absentia damni, scii, si diffamatio non fuerit efficax, quia v. g. auditores non intellexerunt, aut detrahenti non praestituerunt fidem, aut rem aliunde sciebant, aut alius, detrahentem corrigendo, malum effectum impedivit. 2° Cessatio damni, scii, si infamia iam sublata sit, sive quia fama per bonam vitain fuit recuperata, sive quia dicendo et iniuste, et tunc tenetur restituere famam, dicendo se falsum dixisse ; tertio modo verum dicendo, sed iniuste, puta cum aliquis prodit crimen alterius contra ordinem debitum, et tunc tenetur ad restitutionem famae, quantum potest, sine mendacio tamen, utpote quod dicat se male dixisse, vel quod iniuste eum diffamaverit ; vel si non possit famam restituere, debet ei aliter recompensare > Π-Π, q. 62, a. 2, ad 2. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 463 falsitas calumniae publice agnita fuit, aut diffamatio decursu temporis oblivione deleta : tunc enim omnino cavendum ne inopportuna retractatione diffamatio revi­ viscat. 3C Impotentia, qua scii, reparatio sit physice vel moraliter impossibilis, ut si detractionis auditores ignoti sint, vel adiri nequeant ; si delictum alia via publicum evaserit ; aut fama aliena reparari non possit sine damno proprio longe graviori : tunc censetur diffamatus iuri suo renun­ tiare. 40 Remissio seu condonatio laesi, sive expressa, sive tacita, modo potestatem habeat perfecte condonandi, et aliunde bonum publicum non obstet ; nam si infamia in alios redundet, aut alios scandalizet, vel obstet officio rite obeundo uti magistratus vel sacerdotis, qui bono nomine indiget ad munus suum exercendum, perfecta condonatio fieri nequit : tunc enim diffamatio etiam statum laedit. 5° Mutua compensatio, dummodo iniuriae utrimque sint aequales, nec inde patiatur tertius. Compensatio non eo sensu intelligenda est quod diffamatus possit diffamare suum diffamatorem : esset enim mera vindicta ; sed quia, si diffamatus ipse famam detrahentis laeserit nec velit iniuriam reparare, reparatio differri possit donec alter famam resarcire paratus sit. Ita censentur plebaei tacite sibi invicem remittere iniurias, cum sciant saepissime ab aliis detrahi nec tamen restitui ; unde nec isti restitutionem exigere praesumuntur, aut certe uti velle mutua compensatione in non restituendo. 447. Principium II. Qui honorem alicui debitum iniuste laedit, ex iustitia tenetur honorem restituere, atque omnia reparare materialia damna efficaciter et culpabiliter exinde secuta. Homo enim ad honorem ius strictum habet sicut ad famam, ideoque huius iuris violatio reparari debet, sive contumelia fuerit publica, sive mere occulta. Cfr. Mt. V, 23-24. Modus honorem reparandi requiritur et sufficit ille qui, spectatis gravitate iniuriae, conditione personarum, omni- 464 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS busqué adiunctis necnon consuetudinibus loci, aptus sit ad significandam aequam offensi aestimationem et sic ad damnum illatum reparandum, ita ut rationabiliter plus exigi non possit. Unde alio modo contumelia publica, alio privata reparatur ; alio modo superiori, alio aequali vel subdito satisfactio exhibetur. Hinc : i. Honor publice ablatus reparandus est reparatione publica, i· e. coram illis praestita qui testes fuerunt contumeliae vel saltem eo modo quo satisfactio ipsis innotescat. 2. Contumelia occulta per occultam reparationem satis com­ pensatur, v. g. offenso privatim exhibendo signa doloris. 3. Si superior subditum offendit, plerumque sufficit amica salutatio vel exhibitio benevolentiae, quae ex ipsa qualitate exhibentis maius pretium habet maioremque significationem; raro necessaria erit veniae postulatio, « ne, ut ait Augustinus, dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas », licet aliquando utilis etiam sit ad aedificationem. 4. Aequali offenso signa honoris solito maiora ostendantur : locum honorificum ei cedendo, invitando ad mensam, propinando in sanitatem, procurando favorem, etc. ; aut, si iniuria sit gravior, venia petatur. In quibusdam regionibus tamen, aut apud personas certae conditionis, non est usus veniam petendi. 5. Si inferior offendit superiorem, saepe necessaria erit veniae deprecatio humilis directa aut indirecta. Aliquando tamen, si offensus sumpserit vindictam, per illa­ tionem reciprocae iniuriae, v. g. percutiendo, vulnerando, etc. non tenetur alter ad ulteriorem satisfactionem : tunc enim ulciscens videtur vindictam, quam sumit, acceptare pro satis­ factione sibi debita, uti censet communis hominum persuasio. Sic quoque a restitutione honoris eximuntur plebaei, si inter ipsos facta fuerint aequalia convitia ; quia statim adfuit com­ pensatio. Notetur : a) per veniae petitionem omnem iniuriam de se suffi­ cienter reparari, etiam nobilissimo viro illatam; qua satisfactione si contentus non sit, ad iudicem remitti potest ; b) iudicem tamen non esse adeundum ad maiorem satis­ factionem obtinendam, nisi honor et fama, quibus indiget aliquis ad bonum commune vel familiae, alia via sufficienter servari nequeant ; c) honorem ipsum non reparari solutione pecuniae ; aliquando tamen imponi mulctam solvendam, v. g. pro pauperibus aut causis piis. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 46.5 Sectio C. DE IUSTITIA ET INIUSTITIA IN VOLUNTARIIS COMMUTATIONIBUS SEU CONTRACTIBUS. S. Th. II-II, q. 61, a. 3. 448. Voluntariae commutationes dicuntur quando aliquis voluntarie transfert rem suam in alterum. Quod fieri potest multipliciter : potest enim transferre sive 1° ipsam rem simpliciter : aut a) gratis, absque debito, ut in donatione et successione, aut b) pro recompensatione alterius rei aequivalentis, ut in emptione et venditione, ad quam reducuntur census et cambium ; sive 2° rem suam ut recuperandam, quia creditam ad merum usum, concedens scii, usum rei cum debito recu­ perandi rem : aut a) gratis, vel in rebus non fungibilibus aut non con~ sumptibilibus, et tunc est commodatum; vel in rebus fungibilibus et consUmptibilibus, et tunc est mutuum; vel in rebus frugiferis, et tunc est ususfructus; aut b) non gratis, et tunc est locatio et conductio rerum aut operum ; sive 30 rem suam ut recuperandam, non ratione usus sed ratione conservationis, νΛ in deposito et sequestro; vel ratione obligationis, ut in pignore et fideiussione, « cum quis rem suam pignori obligat seu cum aliquis pro alio fideiubet». Quae omnia, sicut plura alia, dicuntur contractus, quorum necessitas oritur ex ipsa sociali natura et indigentia hominis. Cum enim homo non possit felicitatem acquirere sine auxilio aliorum, eo ipso non solum tendit ad vivendum in societate, sed etiam ad paciscendum cum aliis. Orta bonorum divisione, non omnis omnia possidet, et cum humanae vires sint limitatae, facile quisque intelligit se non posse simul agriculturae et variis artibus operam dare ; imo, etiamsi posset, id non expedire, cum uni arti vacando, peritior in ea fiat ac multo plura eaque perfectiora efficiat : divisione siquidem laboris ili immensum crçscunt res artefactae. Si vero res unius generis efficiat, plures habebit quam sibi necessariae sunt, et ex alia parte pluribus indiget quas proprio labore sibi efficere nequit unde necesse Summa Theologiae Moralia II. — 30 ) 466 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS esr uf, commutando illas quas abundantius habet contra eas quas non habet, istas cum aliis pasciscendo assequatur. Itaque cum omnia quae sibi necessaria aut utilia sunt, homo possidere aut propria arte sibi facere non semper valeat, ab aliis eadem comparare satagit, permutatione videlicet, emptione et venditione, locatione atque aliis pactis seu contractibus. Unde alienandi et contrahendi facultas eo probatur, quia sine rerum commercio et permutationibus homines non caperent ex iure dominii dias omnes utilitates ob quas praecise est a natura con­ cessum. 449. Principium generale in contractibus attenden­ dum. — Ex dictis intelligitur contractus strictius dictos, ad differentiam actus gratuiti aut beneficentiae, ob com­ munem utilitatem utriusque partis institutos, regula iusti­ tiae regi quae omni consensione partium est anterior atque superior, lege scii, aequivalentiae dati et accepti. Quod principium regit totam materiam. Id notat S. Thomas pro contractu emptionis et venditionis, in quo manifestius verificantur notae pacti perfecte bilateralis : « Emptio et venditio videtur esse introducta pro communi utilitate utriusque, dum scii, unus indiget re alterius, et e con­ verso... Quod autem pro communi utilitate inductum est, non debet esse magis in gravamen unius quam alterius ; et ideo debet secundum aequalitatem rei inter eos contractus institui. Quantitas autem rei, quae in usum hominis venit, mensuratur secundum pretium datum... Et ideo si vel pretium excedat quantitatem valoris rei, vel e converso res excedat pretium, tollitur iustitiae aequalitas » q. 77, a, 1. Hinc 1) principium illud valet de omnibus contractibus strictius dictis, pro utilitate utriusque partis introductis, uti sunt locatio et conductio mercium et operarum, societas, cam­ bium, census, etiam ludus, sponsio, bursae speculationes, etc. ; 2) in quantum aliquis liberrime velit a dicta regula aequivalentiae deficere in favorem alterius, contractus habet characte­ rem gratuitae beneficentiae vel amicitiae ; 3) si praeter voluntatem alicuius laeditur aequalitas, contractus fit eo ipso iniustus ; 4) qui ignorantia alterius abuteretur, vel fraudulentis mediis uteretur aut violentis, ut alter renuntiaret dictae aequalitati aut consentiret in inaequalitatem, hoc ipso peccaret contra iustitiam, faciens contractum iniquum. 450. Materia tractanda. — S. Thomas de natura et speciebus contractus non tractat, sed haec supponit nota ex Iure et consuetudine sui temporis, et ex principiis generalibus actuum humanorum ; sed agit solum de duobus peccatis spe­ cialibus quae in solis contractibus committi possunt, scjl. de DE IUSTITIA COMMUTATIVA 467 fraudulentia, quae fit in emptione-verlditione et in contractibus similibus ; et de usura, qiiae fit in mutuo et in contractibus similibus ; quia, ut ait, « circa alias voluntarias commutationes non invenitur alia (nova) species peccati quae distinguitur à furto et rapina », de quibus iam dictum est. Nobis erit agere de praecipuis contractibus in genere et in specie ; scii. A. De contractibus in genere : I. de notione et divisione contractus ; — 2. de consensu ad contractum requisito ; — 3. de obiecto seu materia contractus ; — 4· de subiecto contractus ; — 5. de effectu seu obligatione contractus. B. De contractibus unilateralibus : 1. de promissione; — 2. de donatione ; — 3. de testamento ; — 4. de prin­ cipiis donationi et testamento communibus ; — 5. de successione legali. C. De contractibus bilateralibus onerosis commutatoriis, scii. i. de emptione et venditione; — 2. de locatione et conductione ; — 3. de contractu societatis ; — 4. de censu et cambio. D. De contractibus bilateralibus gratuitis : I. de con­ tractu crediti, seu de commodato et mutuo ; — 2. de deposito et sequestro ; — 3. de mandato et negotiorum gestione. E. De contractibus aleatoriis : 1. de assecuratione ; — 2. de ludo, sponsione et loteria ; — 3. de speculationibus Bursae. F. De contractibus subsidiariis : fideiussione, pignore, et hypotheca. CAPUT i. DE CONTRACTIBUS IN GENERE. QUAESTIO PRIMA. DE NOTIONE ET DIVISIONE CONTRACTUS. 451. Contractus sensu latiore idem sonat ac pactum (verdrag') ; sed sensu stricto est species pacti, scii, pactum inferens obligationem pro utraque parte contrahente. Si una tantum pars obligatur, stricte erit merum pactum, v. g. gratuita promissio, aut donatio, quae obligat tantum 468 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS donantem j unde potius vocatur actus quam contractus Nihilominus in praesenti tractatu sumimus vocem sensu generaliore. Itaque contractus definitur : conventio qua una vel plures personae se obligant erga unam vel plures alias ad aliquid dandum, faciendum vel non faciendum (a. iioi). Dicitur: 1) conventio, nam contractus est species conventionis ; conventio autem est duorum pluriumve in unum idem placitum consensus. Haec est causa formalis contractus : mutuus consensus, ita ut si unius consensus vel accep­ tatio desit, contractus eo ipso non existât ; 2) quo unus vel plures : hi sunt subiectum conventionis ; 3) se obligant erga unum vel plures: illa obligatio non constituit contractum sed est conventionis effectus ; 4) ad aliquid dandum,faciendum vel nonfaciendum : est obiec­ tum seu materia contractus, id in quod consentire debent. Igitur conventio quae ducit ad obligationem erga alterum est contractus ; obligatio autem intelligitur vera, et quidem stricta, quae scii, ex iustitia commutativa derivatur. Unde ex obligatione suscepta transfertur ius, scii, ius in re, aut ius ad rem. Hinc etiam definiri potest contractus : duorum vel plurium de iure transferendo consensus. Itaque ; i° Contractus est conventio inter duos vel plures, qua obligatio quaedam producitur et consequenter ius aliquod transfertur ; quod fit sive directe collatione iuris, sive indirecte extinctione obligationis. 20 A contrahentium deliberata voluntate potissimum dependet, adeo ut contractus sine voluntate contrahentium non subsistat et ultra eorum voluntatem per se non obliget. 3° Est veluti privata lex quam sibi voluntarie imponunt, ex qua tamquam effectus oritur obligatio seu vinculum morale, quo uterque vel unus saltem contrahentium se adstringit morali necessitati alicuius rei solvendae, faciendae aut omittendae. 4° Unde necessario duas saltem personas supponit, cum nemo secum contrahere possit, vel ius alteri nescienti aut non acceptanti conferre. 5° Quorum unus pollicitator seu proponens (promettant ; toezegger) offert et promittit tamquam debitor, alter stipulator (stipulant; bedinger, bepaler) promissionem vel ius acquirit. 452. Elementa contractus. — In contractu distin­ guuntur tria : i. C. C., a. 894-895. DE IUSTITIA COMMÜTATIVA 469 i° Essentialia seu substantialia sine quibus nec esse nec concipi potest contractus vel talis contractus. Sunt tria : a) consensus partium de aliquo iure transferendo ; b) ob­ iectum circa quod versari potest consensus, et quidem obiectum proprium tali contractui (v. g. merx et pecunia in emptione) ; c) subiectum seu personae ad contrahendum habiles. 2° Naturalia sunt clausulae quae ex lege, consuetudine aut aequitate solent apponi et tacite includuntur, ac inesse praesumuntur nisi explicita conventione excludantur, v.g. assecurratio contra evictionem aut defectus occultos in emptione et venditione (a. 1160). 3° Accidentalia sunt quae adiungi possunt, sed adiecta non censentur nisi ex speciali pacto, v. g. solutio in deter­ minata pecunia, vel solutionis dilatio ultra tempus lege vel consuetudine statutum. 453. Contractus multipliciter dividitur : A. et praecipue ratione effectus seu obligationis : Alius est unilateralis (eenzijdig, eenerzijdsch) qui in uno tantum contrahentium obligationem parit, ut promissio et donatio (a. 1103) ; 2) alius bilateralis seu synallagmaticus (troeezijdig, wederzijdscli), quando obligationes in utroque contrahentium parit (a. 1102), sive immediate et tunc est perfecte bilateralis (v. g. emptio et venditio), sive in altera parte solum mediate et occasionaliter et tunc est imperfecte bilateralis (v. g. commodatum). Bilateralis perfectus sensu strictiore est contractus cuius notio plenius in ipso verificatur ; eius duplex est species : a) contractus certi eventus seu commutatorius (ruilverdrag} quando uterque censetur dare aut accipere aliquod aequivalens et certum ; b) contractus aleatorius seu incerti eventus (kans- of toevalsverdrag') in quo aequivalens est incertum scii, spes alterius rei obtinendae : lucri faciendi vel damni vitandi, seu quando res praestanda a fortuito eventu pendet aut saltem rei quantitas ut in ludo, assecuratipne, speculationibus (a. 1104 et 1964). B. Ratione causae seu motivi: a) alius est gratuitus (de bienfaisance ; weldadigheidsverdrag') qui fit ex intentione 470 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS benefaciendi, in solam gratiam et utilitatem unius, quando quis alteri tradit ius gratis seu absque proprio emolu­ mento (a. 1105) ; b) alius onerosus (d titre onéreux; onder bezwarenden titel) qui fit in utilitatem utriusque, quando uterque aliquod commodum et aliquod onus accipit, ut in venditione aut locatione (a. 1106 ; c) alius mixtus qui partim est gratuitus et partim onerosus, simpliciter tamen onerosus, ut in venditione rei pro dimidio sui valoris, aut in donatione sub conditione onerosa. Omnis contractus onerosus est bilateralis cum onus ideoque obligationem in utroque pariat ; e contra bilateralis imperfectus non est necessario onerosus sed de se est gra­ tuitus, ut mutuum, commodatum, depositum : quamvis uterque ad aliquid obligetur, unus tamen solum com­ modum suscipit1, C. Ratione modi seu formae alius est proprie dictus, explicitus seu formalis, qui initur verbis, scriptis, signis, factis expresse consensum manifestantibus ; 2) alius est improprie dictus, implicitus et virtualis,q\ii tacito consensu initur assumendo officium iudicis, pastoris, magistri, etc. : eo ipso implicite et vi quasi contractus suscipitur obligatio recte implendi officia adnexa 2. Explicitus a) alius est consensualis qui solo consensu perfi­ citur (bij enkel overeenstemming'), et hic est simplex (eenvoudig) si absque formalitate speciali contrahitur (venditio, locatio), sive sit scriptus sive non scriptus ;vd. solemnis(j>lechtig) si absque formalitatibus valide contrahi nequit (matrimonium, donatio rei immobilis, testamentum, hypotheca) ; b) alius realis (zakelijK) qui non solo consensu sed rei traditione perficitur, v. g. commodatum, mutuum, pignus, depositum. 1. Alii modo contrario loquuntur : bilaterales vocant solos contractus onerosos, qui unilaterales dividunt in gratuitos et onerosos. 2. In iure civili gallico quasi contractus sumitur sensu diverso : est contractus quem lex fingit, contractus praesumptus (a. 1371), factum hominis voluntarium et solitarium ex quo erga alterum obligatur et aliquando duo inter se obligantur. Codex solummodo indicat 2 species : factum quo quis voluntarie gerit bona alterius sive iste sciat sive nesciat (a. 1372 sq.), et factum quo quis sciens vel nesciens suscipit ab alio quod sibi non debetur (a. 1376 sq.). DE IUSTITIA COMMUTATIVA 471 D. Ratione consensus i) contractus est absolutus vel conditionatus ; 2) potest esse purus, cui nulla specialis circumstantia accidentalis adiicitur, aut qualificatus, qui ad­ nexam habet accidentalem qualitatem aut modificationem, v. g. contractus ad diem, ad demonstrationem, ad causam, sub modo (a. 1168 sq.). Hinc contractus conditionatus differt a contractu modificato, quia conditio suspendit obligationem vel resolutionem contractus donec sit impleta ; modus non suspendit sed imponit solam obligationem observandi modum, et ipso non servato contractus tamen non revocatur. E. Ratione denominationis, est 1) nominatus (benoemd) qui proprium nomen in iure habet ; vel 2) innominatus (pnbenoemd) qui proprio nomine caret (a. 1107), quales sunt multi bilaterales, qui tunc ad quatuor categorias revocantur : do ut des, do ut facias, facio ut facias, facio ut des, vel modis oppositis : do ut non faciam, etc. Ita v. g. do vestem ut non exigas debitum ; non exigo debi­ tum ut pro me labores. F. Ratione subsistentiae, est principalis qui per se subsistit; et accessorius seu subsidiarius, qui ad alterum principalem accedit, ab eo pendet et eum corroborat, v. g. pignus, hypotheca. G. Denique ratione habitudinis ad legem humanam, con­ tractus est nudus vel vestitus prout a lege civili non agno­ scatur vel munitus sit eius patrocinio. 454. Lex humana praesertim civilis regit contractUS, ac proinde definit obligationes et iura contrahen­ tium, modum ineundi contractus, eorum effectus, imo condi­ tiones actus ad firmitatem et effectum yel et ad validitatem requisitas. Hoc ultimo respectu lex humana 5 modis contractus attingere potest ; 1) Aliquando eos non prohibet nec approbat, sed non agnoscit nec ullam vim iis tribuit in foro externo ; ita v. g. contractus ludi (a. 1965 : contractus nudus non vestitus). 2) Aliquando ad hoc quod agnoscat, probationem exigit specialem, v. g. per scriptum, testes, praesumptiones (a. 1316). Ita v. g. exigitur scriptio quando contractus excedit valorem 1500 fr. (a. 1341 mod. lege belg. 21 apr. 1938) : in venditione (a. 1582), in locatione (a. 1715), in transactione (a. 2044). 472 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 3) Aliquando contractus non declaratur per se nullus cum a lege non annullatur, sed decernitur annullari posse v. g. a iudice, et tunc fit invalidus (etiam in foro conscientiae) a momento sententiae ; v. g. aliquando contractus minorenniutn. In iure gallico dicitur rescindibilis (rescindable; verbreekbaar), revocabilis (révocable; herroepelijk') vel etiam nullus (nui) sine addito. 4) Aliquando invalidus ipso iure declaratur. Quando scii, desunt conditiones simpliciter requisitae ad validitatem, est invalidus ex lege ; sed ista lex debet applicari per sententiam iudicis ; unde manet validus ante sententiam, sed post sententiam est invalidus (etiam in foro conscientiae), non quidem a momento sententiae, sed censetur nunquam fuisse positus. Tunc dicitur in iure : nullus ex iure (nul de droit, nul de plein droit) vel simpliciter nullus (simplement nul ; cngeldig). 5) Denique est omnino invalidus (et in foro consceintiae) etiam ante sententiam iudicis. Quando scii, conditiones desunt essentiales ad naturam, obiectum vel existentiam actus et ita ad validitatem eius omnino requisitae ut sine ipsis nec concipi posset. Bonum publicum tunc postulat ut habeatur nullus etiam ante interventum iudicis. Tunc dicitur in iure : nullus ipso facto (nul par le fait même), radicaliter nullus (radicalement nul), inexistens (non avenu; nietig, onbestaandé) ; v. g. contractus de re illicita (a. 1131 et 1133). Quodsi res dubia sit, expectanda est sententia iudicis. 455. Ad contractum requiritur (a. 1108) : consensus legitimus, — subtectum capax seu persona habilis, — materia apta, — causa licita seu ratio legitima in obligatione, quae tamen intelligenda est obiectiva et proxima seu finis operis quo immediate moveatur contrahens ad obligationem sumendam. Hinc dicemus de tribus : de consensu, de subiecto, de obiecto seu materia contractus ; quibus datis sequitur quartum, nempe obligatio qui est effectus contractus. QUAESTIO SECUNDA. DE CONSENSU AD CONTRACTUM REQUISITO. 456. Conditiones ex parte consensus ad contractum requisitae sunt tres, ut scii, consensus sit internus,externe manifestatus, et mutuus : i° Internus, scii, verus, deliberatus ac liber, quia consensus est actus deliberatae voluntatis, i. e. cum illa advertentia intellectus et libertate voluntatis positus quae ad actum per- DE IUSTITIA COMMUTATIVA 473 fecte humanum (ut est peccatum mortale) requiruntur, cum intentione sese obligandi. Proinde excluditur a) consensus fictus, qui revera est nullus, pariter consen­ sus iocose datus, aut mere praesumptus ; b) consensus indeliberatus, qui non est actus vere huma­ nus, v. g. consensus datus ab amente. ebrio, hypnotizato, semifatuo ; c) consensus coactus, per vim aut metum extortus. Etenim contractus est consensus voluntatum quo obli­ gatio moralis suscipitur et ius transfertur. Atqui nullus datur voluntatis consensus, si non sit internus : obligatio moralis enim suscipi non potest nec ius transferri, nisi libera intentione seu actu humano. Hinc i) qui ficte consentit, quamvis externe verba serio proferre videatur, in foro externo praesumitur vere consensisse; sed revera contractum non perficit nec contrahit obligationem ; tenetur tamen injustitiam alteri illatam ex iustitia reparare, et si aliter reparari nequeat, etiam tenetur implere quod ficte promisit ; 2) qui init contractum cum intentione se obligandi, valide contrahit et obligatur, etiam si habeat positivam voluntatem non implendi, quia inter ambas intentiones non existit contradictio; nisi tamen externe manifestaret intentionem rion implendi, v.g. promitto horologium sed nunquam habebis : id enim esset signum quod nolit serio contrahere ; 3) qui vero duas intentiones habet vere contradictorias, v. g. contrahendi et tamen non se obligandi, nullum facit contractum ; 4) qui tamen intendit inire contractum sicut fieri solet, quin habeat notitiam distinctam obligationis, valide contrahit, quia in obligationem implicite consentit. 2° Externus, i. e. alteri manifestatus signo quo ipsi innotescat internus consensus; secus enim consensum co­ gnoscere non valet. Ergo requiritur a) consensus signis sensibilibus expressus, b) alteri parti ab una saltem intimatus, ita ut manifestetur ex voluntate unius ad hoc ut alteri innotescat, secus enim consensus habebitur ut merum propositum. Unde manifestatio consensus debet fieri alteri parti sive per ipsum contrahentem, sive per alium ad hoc deputatum ; ergo non sufficeret quod Petrus narraret Paulo se velle vendere equurh Iohanni, quamvis Ioh annes a Paulo monitus venditionem acceptaret. 474 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Ad consensum exprimendum sufhcit quodlibet signum exter­ num ad hoc idoneum, quo mens clare manifestatur, nec ad hoc necessario requiruntur verba, imo potest sufficere taciturnitas, si ex adiunctis assensus sufficienter pateat, quod facile fit in contractibus gratuitis ut in donatione, quia in favorabilibus silentium ut acceptatio haberi potest ; non ita in onerosis. 3° Mutuus seu reciprocus, ab utroque contrahentium de eodem obiecto praestitus, i. e. ab uno datus et ab altero saltem implicite acceptatus. Oportet scii, ut unus in obliga­ tionem consentiat, et alter consensum acceptet, quia ante acceptationem non habetur conventio plurium in idem. Nequit enim unus sua voluntate alteri acquirere ius eumque sibi obligare, nisi ipse velit et consentiat. Hinc consensus aliquo modo debet esse simultaneus, non quidem simultanée eodem tempore elicitus, sed simul existens, quatenus consensus unius virtualité! seu moraliter perseverat non revocatus, quando alter consensum suum exprimit. Unde contractus inter absentes per procuratorem aut litteras, vel telegraphi et telephonii ope perfici potest. 457. Corollaria. — Exinde facile intelligitur : 1) Illum qui rem obtulit, ab oblatione recedere posse, quamdiu ab altero acceptata non fuerit, nam mera oblatio non ligat, nisi postquam acceptata fuerit ; {2) item posse determinare tempus intra quod alter consentire debet (v. g. per litteras), ita ut elapso tempore consensus re­ tractetur, cum iam velit eum non perseverare ; 3) consensum, si nullum sit tempus praefixum, censeri perseve­ rare usquedum revocetur, vel secundum quod lex aut consuetudo statuerit ; 4) contractum unilateralem per se perfici statim ac signo externo manifestetur acceptatio, etiamsi nondum offerenti sit intimata ac cognita, quia iam habetur voluntatum consensus ; — nisi per accidens ex iure positivo requiratur acceptatio intimata, ut in donation? solemni ; 5) e contra in contractu bilaterali connaturaliter et per se requiri mutuum consensum mutuo intimatum : obligatio enim non contrahitur neque ius ceditur nisi alteri intimetur ; ergo ubi mutua est obligatio debet mutuo intimari et innotescere. Nam sicut consensus offerentis eum non obligat nisi alteri contrahenti innotescat, ita consensus acceptantis eum non obligat nisi offerenti notus sit ; quia in contractu bilaterali acceptans etiam offert. Unde quamdiu offerens consensum non noverit, adhuc oblationem retractare potest ; per accidens tamen potest lege aut contrahentium voluntate statui ut contractus valeat a momento acceptationis. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 475 458. Deliberationi intellectus opponitur error et dolus. — Error est iudicium falsum ; speculative differt ab ignorantia quae est mera carentia notitiae debitae, sed practice in quaestione praesenti sunt aequivalentia, nam quoad effectum in contractibus idem de utroque est di­ cendum. Error multipliciter distinguitur : A. Alius est antecedens, si est causa contractus ; alius mere concomitans seu incidens qui non est causa contractus. B. Est substantialis, vel accidentalis: 1) Substantialis versatur circa substantiam contractus, i. e. circa id in quod praecipue fertur consensus, sive a) circa naturam seu speciem contractus v. g. si sumas locationem aut commodatum pro venditione ; sive b) circa substantiam rei seu obiecti v.g. aurum pro cupro, gemma pro vitro, equum pro bove, vinum pro oleo ; sive c) circa motivum finale primarium, quod principaliter intenditur ; sive d) circa qualitatem substantialem (quae redundat in substantiam), cui consensus alligatur, ita ut sit conditio sine qua non et consensum limitans, v. g. si quis emat vinum novum pro vetere, equam annosam loco iunioris ad foetum, et intendat : emo si ita sit et non emo nisi sit vetus, aut iunior. 2) Accidentalis versatur circa accessoria contractus, scii, a) circa motivum secundarium seu impellens, aut b) circa qualitatem accidentalem cui non alligatur consensus. Quae tamen potest esse motivum contractus, si propter illam initur, quin ipsa sit conditio sine qua non consensus ; et tunc est causa contractus i. e. movet ad contractum, at non principaliter intenditur, sed secundario : v. g. si quis emat equum quia putat esse album, aut vinum quia censet esse burdigalense, quin dicat : non emo nisi sit albus aut burdigalense. Tunc error est antecedens ; si autem nullo modo est causa contractus est mere concomitans. C. Est erranti proprius et a nullo alio causatus, et tunc simpliciter est error, vel ab alio inductus et tunc dicitur dolus. 459. Principia de contractu inito cum errore. — 476 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 1. Error substantialis etiam mere concomitans reddit contractum invalidum, quia in casu errans non praebet consensum de re circa quam est contractus (a. mO). Unde si emas oleum pro vino, non valet contractus, etiam si Sciens esse oleum, emisses. 2. Error accidentalis qui non est causa contractus seu mere concomitans non reddit invalidum, quia nullum in­ fluxum habet in contractum. 3. Error accidentalis antecedens, i. e. qui de facto dat causam contractui, invalidum reddit saltem in foro con­ scientiae contractum gratuitum : hic enim postulat maiorem plenitudinem voluntarii, neque bonum commune obstat quominus facile rescindatur. Ita v. g. donatio facta alicui quia putatur pauper, vel consanguineus. In praxi tamen etiam ad dispositionem contrahentis atten­ dendum est, v. g. aliquis pauperi parvam eleemosynam elargitur quia eum sobrium et pium putat et secus non elargiretur; post factum tamen ille generatim non vult donationem esse irritam, etiamsi pauper sit impius et ebriosus. 4. Error accidentalis qui dat causam contractui, non invalidai contractum onerosum. Ratio est quia in contractu oneroso, cum favores et onera sint mutua, propter errorem accidentalem unius alter non debet damnum pati ; — et praeterea id postulat bonum commune, securitas com­ mercii : cum enim isti contractus sint frequentissimi, si propter errorem accidentalem possent rescindi, totus ordo subverteretur et lites in infinitum multiplicarentur. Addunt tamen plures : pro foro conscientiae, si res adhuc integra est, deceptus non tenetur ad contractum implendum, dummodo alteram partem indemnem faciat, quia tacita mens contrahentium est se non obligare ad contractum exequendum si decepti fuerint. Sed haec ratio non valet, quia contrahentes propter necessitatem boni communis et securitatem commercii censentur velle consentire et renuntiare rescissioni contractus, si soli adsint errores accidentales qui omnes attendi non possunt. Ceteroquin ita est in foro externo. Hinc : a) Error circa qualitatem per se est accidentalis, nisi qualitas intendatur tamquam conditio sine qua non, cui alligatur consensus. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 477 Qui emit equum rufum, quia putat album, valide emit, nisi dixerit : non emo nisi sit albus ; e contra sacerdos ad vestem talarem emens pannum caeruleum quem putat nigrum, facit emptionem nullam. b) Error circa personam per se est substantialis in gratuitis contractibus, in quibus primario attenditur persona cui beneficium confertur, et ceteroquin requiritur libertas maior. Dico : per se, quia de facto etiam attendi debet voluntas gratuito conferentis, nominatim in rebus minoris momenti, in parvis eleemosynis, in quibus saepe absolute dare intendunt vel saltem restitui nolunt. F. contra in contractibus onerosis error circa perso­ nam generatim est accidentalis, v. g. si emas librum apud Petrum putans esse apud Paulum : tunc enim praecipue attenditur com­ modum proprium ex contractu percipiendum ; nisi persona sit qualitas substantialis ut in emptione picturae a celebri pictore confectae. A fortiori error erit substantialis in matrimonio, in quo persona est ipsa materia contractus (a. ilio). c) Error circa motivum impellens contractus est acci­ dentalis ; e contra si sit circa motivum finale, est sub­ stantialis. Ita si quis emit equum, falso putans suum interiisse, valet contractus ; e contra si emat sub conditione quod mortuus sit. 460. Principia de contractu cum dolo inito. — Dolus est dictum vel factum ad alterum decipiendum adhibitum, quod potest fieri Calliditate, fraudibus, machi­ nationibus, fallaciis, sive positive mentiendo, sive negative tacendo vel occultando defectum occultum qui revelari debet. Unde est actio vel omissio posita ut alter in errorem inducatur. Et ideo includit errorem, et addit iniuriam deceptionis quae libertatem minuit ; nam si alter fallaciam detegens non decipiatur, et nihilominus contrahat, nullo modo vitiatur consensus. lamvero : i° Dolus substantialis eodem modo ac error invalidât contractum, et insuper obligat ad damnum injuste decepto illatum reparandum, v. g. vendens vestes detritas pro novis. 2° Dolus accidentalis qui non est causa contractus non reddit invalidum. Μ 478 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS > i' π ί ΐ : Π 3° Dolus accidentalis qui est causa contractus gratuiti invalidât. 4° Dolus accidentalis qui est causa contractus onerosi dissolubilis, et ab altero contrahente adhibitus non reddit invalidum contractum, quia voluntarium consensum non tollit, sed facit illum rescindibilem ad nutum decepti (a. ii 16-1117), quia fraus nulli patrocinari debet. 5° Dolus accidentalis adhibitus a tertio non facit contractum rescindibilem, nisi contrahens doli particeps fuerit; deci­ piens tamen obligatur ad reparandum damnum iniuste causatum. 461. Libertati opponitur violentia et metus. — Violentia physica et absoluta quam subiectum subire cogitur et cui omnino repugnat, cum reddat actum omnino involuntarium, contractum reddit nullum ; sed est casus quasi metaphysicus, quod manus alicuius physice cogatur contractum subscribere contra eius voluntatem. Si autem violentia non sit absoluta et perfecta, tunc reducitur ad metum seu violentiam moralem. Est autem metus trepi­ datio mentis instantis aut futuri mali vel periculi causa. Raro et per accidens ita perturbat mentem ut auferat usum rationis ; sed per se et ordinario non impedit. Metus a) potest esse gravis, absolute vel relative, si timeatur damnum grave (absolute vel relative) et imminens ; aut levis si solum damnum leve timeatur, aut grave sed non imminens ; b) potest esse a causa naturali necessaria ; aut a causa libera, et tunc est aut iuste incussus, aut e contra iniuste incussus; incutitur autem ad extorquendum consensum vel non ad extorquendum, sive a comparte sive a tertio. Nihil autem refert utrum ille qui metum incutit, malum minetur ipsi contrahenti an personae contrahenti arcte coniunçtae (a. 1113). 462. Principia de contractu cum metu inito. — I. Metus quicumque ita perturbans rationis usum ut a gravi culpa excuset irritat contractum, quia destruit con­ sensum. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 479 2. Metus non iniustus nec invalidum nec rescindibilem reddit contractum, nisi tollat usum rationis. Valet donatio pecuniae in incendio aut naufragio facta alteri ut a periculo donantem liberet, aut ex metu poenae ne alter offensam ad iudicem deferat. 3. Metus gravis iniuste incussus, sive a tertio ad extor­ quendum consensum sive ab altero contrahente quacumque ratione, irritat contractus gratuitos, quia ad eos requiritur perfectior libertas. Ita si filius minetur patri ut det pe­ cuniam. 4. Metus gravis iniuste incussus, sive ab altero contrahente, sive a tertio sed ad extorquendum consensum, contractum onerosum non reddit invalidum, quia consensus manet liber, sed reddit rescindibilem, quia consensus est fructus iniustitiae (a. 1109, 1111 et ΧΙΙ7)> videtur tamen, ex iure naturae, invalidate contractum indissolubilem, qui totam vitam liget, uti matrimonium, et professionem religiosam solemnem. Hinc valet emptio gladii ex metu hostis, et promissio pecuniae intuitu protectionis contra hostem facta ; e contra venditio equi ex minatione mortis, vel promissio calum­ niatori facta ut a diffamatione abstineat, potest rescindi. 5. Metus levis in foro externo non rescindit contractum, quia non censetur fuisse causa contractus (a. 1114) ; in foro autem interno, si metus levis iniuste incussus ad extor­ quendum consensum fuerit unica causa contractus, probabiliter reddit invalidos contractus gratuitos, rescindibiles onerosos.463 * 463. Animadversiones. — i° In iure civili error, dolus, metus debent stricte probari antequam contractus annulletur. Unde non dant locum nisi rescissioni (a. 1117). 2° Ex iure positivo aliqui actus aut contractus qui ex lege naturali sunt validi aut rescindibiles possunt esse invalidi. 3° Breviter Codex iuris, can. 104 : « Error actum irritum reddit si versetur circa id quod constituit substantiam actus vel recidat in conditionem sine qua non; secus valet nisi aliud a iure caveatur ; sed in contractibus error locum dare potest actioni rescissoriae ad normam iuris ». Can. 103 : « 1. Actus, quos persona sive physica sive moralis ponit ex vi extrinseca, cui reniti non possit, pro infectis habentur. 2. Actus positi ex metu gravi et iniuste incusso, vel ex dolo, 480 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS valent, nisi aliud iure caveatur; sed possunt... per iudicis sen­ tentiam rescindi, sive ad petitionem partis laesae sive ex officio » (cfr. can 1684-1689). QUAESTIO TERTIA. DE OBIECTO SEU MATERIA CONTRACTUS. 464. Conditiones ad contractum requisitae ex parte materiae. — Materia contractus generarim est obiectum iuris, i. e. omne, sive res, sive actio, sive omissio (a. 1126), in quod acquiri potest ius in re vel ius ad rem, seu omne quod ab homine potest dari, fieri aut omitti ; in specie debet esse materia : 1) Possibilis, nam ad impossibile nemo se obligare potest, v. g. ad transmigrandum in lunam vel ad omnia fortuita vitanda ; unde : a) Si materia est impossibilis relative ad contrahentes, contractus est nullus ; b) si partim sit possibilis, partim impossibilis, et materia sit indivisibilis in se vel in intentione contrahentium, contractus est nullus ; e contra si sit divisibilis in se et in intentione contrahen­ tium, est validus quoad partem possibilem ; c) si materia sit moraliter impossibilis, contractus per se valet, sed nemo se obligare velle censetur, nisi explicite dixerit ; d) si ex impraevisa circumstantia evadat contrahenti impossi­ bilis, contractus manet validus si per alium idem praestare valeat absque gravi incommodo ; e) si contrahens propria culpa reddiderit impossibilem, dam­ num alteri contrahenti illatum reparare tenetur ; secus si omnino inculpabilis fuerit. 2) Existons in re vel in spe, i. e. saltem in futurum extitura certo vel probabiliter, v. g. fructus in agro nondum maturi, lucrum ex tali negotiatione speratum. Spes enim boni futuri vel res sperata est pretio aestimabilis (a. 1130). E contra contractus non potest ferri in aliquod quod nec est nec erit, quod est nihil ; nam dominium transferri nequit nec ius acquiri in rem quae non existit nec unquam erit. Ita contractus de re combusta est invalidus (a. 1601). Si autem materia iuxta partem existit et iuxta aliam non existit, est in arbitrio emptoris vel rescindere contractum vel contractui stare exigendo imminutionem prq parte destructa, quod intelligendum est : si pars destructa sit notabilis (a. 1636-38). DE IUSTITIA COMMUTATIVA 481 3° Aliquo modo pretio aestimabilis, i. e. ad usus humanos utilis et valorem praebens. Inde a) non sit nullius pretii: res enim nullius pietii non potest esse obiectum beneficii aut oneris, et propterea contractus circa ipsam sive gra­ tuitus sive onerosus est nullus ; b) neque exsuperet omne pretium temporale, seu res mere spiritualis, in illis con­ tractibus in quibus commutatio fiat cum re pretio tem­ porali aestimabili : id enim est simonia, sed nihil prohibet rem spiritualem donare aut cum alia re spirituali com­ mutare, nisi tamen ab Ecclesia prohibeatur. Potest autem esse rei spirituali temporalis adnexa, sive antecedenter quando res temporalis ordine naturae est prior, v. g. templum, calix, ornamenta sacra ; sive concomitanter quando una sine altera nequit, existere vel per se, ut labor subeundus in celebratione missae aut administratione sacramenti, vel per accidens, ut labor maior propter horam tardiorem atit longius iter ; sive consequenter quando ordine naturae prior est res spiritualis, v. g. beneficium ecclesiasticum. lamverp de ia re valet contractus, dummodo pretium non augeatur propter spiritualem ; de 3a non valet, quia res temporalis necessario dependet a spirituali ; de 2a non valet si res temporalis est adnexa per se, valet si solum per accidens. 4° In commercio posita (a. 1128), i. e. alienationi et acquisitioni obnoxia, Unde excluduntur a) res quae occupari nequeunt ut aër, oceanus, etc. b) res quae pertinent ad dominium pubicum, ut viae publicae, officia et munera publica. 5° Determinata saltem secundum speciem, et saltem determinabilis secundum quantitatem,secus contractus esset incertus et illusorius (a. 1129). Quantitas aliquando mathematice definitur v. g. si vendantur decem librae caffaei; aliquando moraliter v. g. si praeberi debeat frumentum necessarium ad alicuius familiae sustentationem per totum annum ; imo potest esse hic et nunc incerta modo sit determinabilis v. g. totus acervus lapidum aut ligni qui adest. 6° Propria contrahentis : nemo enim in alium transferre potest ius quod ipse nullo modo, nec in re nec in spe, habet, nec in praesenti nec in futuro ; hinc venditio aut legatum dç re aliena sunt nulla (a. 1599 et 1021). Res autem futurae quae habentur in spe ppssunt esse obiectum Summi Theologiae Moralis II» — 31 482 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS contractus (a. 1130) ; attamen leges positivae contractum de haereditate, quae a persona adhuc superstite expectatur, etiam de eius consensu initum, generatim irritant, ad impediendum scii, ne mors huius personae exoptetur aut procuretur1 (a. 1130 et 1600). Hinc a) generatim quisque promittere solum potest quod a se, non autem quod a tertio est praestandum (a. 1119); b) potest tamen seipsum quasi pignus facti alterius constituere, et promittere non solum se esse curaturum sed esse effecturum ut tertius reapse consentiat ; ita tamen ut, tertio non consentiente, alterum contrahentem indemnem praestet (a. 1120); c) potest stipulare in gratiam seu favorem alterius (a. 1121). 7° Alteri nondum debita ex stricta iustitia (a. 1021 et 1599) : secus enim non est propria.Ita iudex non potest contractum inire ad aliquid accipiendum pro iusta sententia quam ex officio ferre tenetur, cum ad nihil novi se obliget. E contra a) contractus de re debita ex alia virtute, v.g. charitate aut gratitudiné, quamvis possit esse illicitus, est tamen validus, quia ita se obligat aliquis ad aliquid novum, scii, ad faciendum ex strictiore obligatione. Unde medicus qui ex charitate cuidam pauperi curam gratis praestare debet, valide cum eo pacisci de mercede accipienda potest ; b) imo nihil prohibet quominus de te alteri ex iustitia debita, iterum fiat contractus cum tertio cui nihil ex iustitia debetur. Ita conductus a Petro ut nuntium afferat Romam, potest iterum pro eodem itinere exigere salarium a Paulo cuius negotium simul peraget. 8° Honesta et licita, i. e. nulla lege prohibita sit, etiam extra contractum, ita ut sit honesta in se : nemo enim ad aliquid malum se obligare potest, nec postulare ut res illicita fiat. Valet tamen contractus, si materia solum inhonesta sit propter intentionem contrahentis (v. g. emptio gladii ad occidendum), aut propter prohibitionem contractus (v. g. matrimonium contra sponsalia initum) : tunc enim materia non est in se inhonesta. i. Exceptio tamen fit pro contractu matrimoniali : potest enim fieri contractus circa successionem futuram in favorem coniugis aut filiorum qui nascuntur (a. 1082). Et potest per contractum determinari utrum successiones futurae partem communitatis constituturae sint (a. 1526). DE IUSTITIA COMMUTATIVA 483 465. De contractu turpi quaeritur : utrum post impletionem operis turpis fiat validus ita ut altera pars iam suum praestare debeat ? — Respondetur : tria bene distinguenda sunt : 1) contractus illicitus, v. g. donatio prodiga ; 2) contractus sub conditione illicita, v. g. dabo tibi 1.000 fr si occidas inimicum; 3) contractus ex causa illicita seu de re illicita, v. g. do tibi 1.000 fr. ut occidas ; vel si mutuo initur : promitto tibi 1.000 fr. pro occidione, promitto tibi occisionem pro I.000 fr. lamvero : ius contractus est validus, quia non est de re illicita. 2US contractus est de re licita praestanda scii, de solvendo pretio, sed initus est sub conditione suspensiva ; et ideo ante impletionem conditionis scii, operis mali est invalidus, post impletionem operis mali validus. Quod nullo modo speciale est tali contractui, sed commune omni contractui inito sub conditione suspensiva. Quandoque tamen a iure civili declaratur nullus (a. 1172), sed eo sensu quod sit rescindibilis, et ideo non est nullus ante sententiam iudi­ cis ; at in contractibus gratuitis talis conditio censetur non adiecta (a. 900). 3»8 contractus est invalidus, etiam ante sententiam iudicis, utpote de re illicita et ex sola causa turpi initus (a. 1131). Unde a) antequam opus malum patratum fuerit, neuter ad contractum implendum tenetur, sed uterque ab eo recedere tenetur. Et si pretium pro opere turpi iam solutum fuerit, erit restituendum ; quia deest titulus ad illud servandum. Nam opus turpe nequit esse obiectum obligationis, et ante impletum opus nullus est titulus in accipiente pretium nisi obligatio suscepta ponendi opus turpe. b) Quod si contractus sit de opere malo ab utraque parte praestando, v.g. adulterium promitto pro occisione, — homicidium promitto pro adulterio, nulla unquam obligatio adesse poterit,etiam si unus opus suum patraverit, quia nulla unquam obligatio erit ad malum faciendum. 484 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS c) Si autem contractus sit de opere malo praestando propter pretium temporale, censent quidam moderni etiam post opus malum patratum nullam esse obligationem sol­ vendi pretium, sub praetextu : non firmari tractu temporis contractum qui, utpote invalidus, ab initio non existit ; et ceteroquin bonum commune postulare contractuum de re illicita perfectam nullitatem. — Videtur tamen cum magnis doctoribus1 omnino aflirmandum : post patratum opus malum per se adesse obligationem solvendi pretium, quod alter potest exigere et retinere. Ratio est 1. quia tertio contractui inhonesto et nulli quo quis promittat rem turpem, semper includitur implicite alius con­ tractus innominatus, scii, secundus : de re honesta sub conditione turpi : do ut facias, qui vim obtinet postquam opus secutum fuit, ut ostensum est supra. Revera quamvis illud opus sit illicitum et omittendum, tamen ex aestimatione contrahentium affert periculum et onus quae pretio aestimabilia sunt, et eiusmodi periculi aestimatio non est intrinsece mala potestque esse materia contractus innominati : do ut facias. Quando tunc alter periculum subiit, pretium pro periculo aut onere solvendum est, nisi forte : a) sit pretium omnino prodigum, quod esset reducendum ; vel b) lege aliqua positiva executor pretio sceleris privetur, sed talis dispositio, Utpote inflictio poenae, non valet nisi post sen­ tentiam iudicis. Itaque voluntas unius permanet retribuendi alterum si praestet opus ; unde opere praestito eo ipso perficitur contractus seu consensus voluntatum. Et ideo obligatio non oritur ex contractu nullo ; sed occasione huius, ex altero contractu valido. 2. Ex incommodis quae ex sententia opposita derivantur : secus enim, v. g. iuvenis qui puellam sub promissione matrimonii defloravit, non obligaretur ad eam matrimonio ducendam, neque solvi deberet pretium pro opere illicito diei dominicae ; quod nemo admittit — Respondent : tenetur iuvenis ex damno quod puella non possit aliud matrimonium favorabile inire. — Hoc sane est titulus iustus, sed plus videtur exigi, secus divites offer­ rent pecuniam et sic posset puella nubere matrimonio favorabili. Hinc etiam si talis titulus damni non existit per pecuniam compensandi, iustitia tamen semper obligat ad nubendum propter promissionem et ita iudicat aestimatio publica. Igitur obiectum est licitum : solutio rei indifferentis ; — causa est factum, non qua turpe sed qua pretio aestimabile ; i. S. Thomas II-II, q. 32, a. 7 ; q. 62, a. 5, ad 2 ; q. 87, a. 2, ad 2 IV Sent., d. 15, q. 2, a. 4, qc. 2 ; S. BonaVentura ; S. Antoninus S. Alphonsus, Th. Μ. III, n. 712. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 485 —consectaria non sunt mala, nam delicto iamfacto, iam dici nequit legem ipsi favere , quodsi spes beneficii moveat ad scelus oatrandum, spes nihil solvendi moveret ad suadendum delictum et ad decipiendum simplices ; et ita favor tribueretur illi qui magis est reus \ 466. Corollaria practica. — Exinde deducuntur se­ quentia : 1. Qui opus turpe perfecit, pretium conventum exigere potest et retinere, ut ceteroquin constat pro meretricibus ex resp. S. Poen. 22 apr. 1822 ; et pro superstitioso officio ex resp. S. Off. 14 ian. 1846. 2. Nihilominus potest alter iudicem adire et petere obligationis annullationem, compensatis tamen aliis damnis si adessent; quamvis minus honestum videatur. Ceteroquin ab eo facile retineri potest periculo infamiae. 3. Qui sine ullo pacto dona acceperit quae spectatis circumstan­ tiis eo fine dantur ut donatarius ad opus malum inducatur, non tenetur ea restituere quamvis sit consulendum, sed ex stricta iustitia ea servare potest, quia absolute sine obligatione fuerunt data. quaestio Quarta. DE SUBIECTO CONTRACTUS. 467. Conditiones ad contractum requisitae ex parte subiecti. — Spectato solo iure naturali, omnes et soli qui usum rationis habent valide contrahunt, sive personae physicae, sive etiam personae morales legitime constitutae : ad validum enim contractum ex parte subiecti nihil aliud requiritur nisi consensus deliberatus et liber quo ius transferri et obligatio suscipi valeat. Unde ad contrahen­ dum omnino inhabiles sunt : a) infantes et pueri qui rationis usum nondum attigerunt, non autem impuberes qui iam sufficienti usu rationis gaudent ; b) perpetuo amentes ; c) ebrii, furiosi et perfecte hypnotizati, eo tempore quo mentis non sunt compotes ; — minus habiles vero semifatui omnesque alii qui aliquo, non pleno, rationis usu fruuntur, quibus proinde convenit ut non contrahere i. Vermeersch, Quaestiones de Iustitia, n. 294. 486 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS valeant sine curatore qui iis consilium praestet et adiutorium. Iure autem positivo habiles ad contrahendum sunt, qui naturaliter capaces sunt nec per legem declarantur in­ habiles (a. 1123) : lex humana potest ob bonum commune ius privatorum limitare et contractus eo fine infirmare, ut damnum spirituale aut temporale a personis specialiter protegendis excludatur, atque familiarum paci et morum honestati consulatur. Ita a) lege ecclesiastica quidam in­ habiles esse possunt ad quosdam contractus, ut religiosi, de quibus dicitur in Iure canonico ; — b) lege civili sed varia pro variis gentibus, generatim inhabiles plus minusve sunt minores, interdicti, et, in pluribus adhuc legibus, uxores in quibusdam casibus iure determinatis ; atque speciatim illi quibus prohibentur quidam contractus (a. 1124) ; sjcut etiam personae morales in quibus facultas contrahendi solet restringi. 468. Dispositiones Iuris positivi. — I. Minores aut non sunt emancipati, et tunç sunt sub potestate pa­ terna vel sub tutela ; aut sunt emancipati, et tunc sunt sub curatela. A. Minores nondum emancipati, sub potestate paterna versantur, quando nec patre legitimo nec matre orbantur ; sub tutela ordinaria1 sunt qui uno saltem e parentibus legitimis privantur : tutela ordinaria est munus iubente aut permittente lege alicui impositum ad personam et bona minorennis gratuito administranda. Iure gallico et belgico haec tutela est a) vel legalis, quando ipsa lege defertur : mortuo uno parente, superstiti defertur pleno iure tutela (a. 390) ; mater tamen potest renuntiare tutelae (a.394),— quod patri non conceditur,—et si novum ineat matri­ monium, tutelam amittit, nisi convocet consilium familiae quod decernet utrum tutela sit apud ipsam mansura (a. 395) ; quodsi eam servet, maritus est ipso facto cptutor (a. 396). Si deficiant pater et mater, et ultimus superstes non designaverit tutorem, tutela pleno iure defertur ascendenti proximiori (a. 402) ; quodsi plures sint eiusdem gradus, designandus est consilio familiae(4O4). i. Tutela duplex in iure distinguitur : officiosa est obligatio sponte suscepta miriorem educandi eiusque personam ac bona administrandi. Potest existere haec tutela vivente patre et matre, quorum tamen consensus requiritur (a. 361). DE IUSTITIA COMMUTATIVA 487 b) vel testamentaria, quae a superstite patre vel matre, paterna auctoritate legitime fruente, alicui post mortem deferentis exer­ cenda defertur (a. 397) per testamentum vel per actum coram notario (398 et 392). c) vel dativa seu nominativa, quae a consilio familiae alicui defertur, deficiente tutela legali aut testamentaria (a. 405 sq.) : unus tantum tutor nominari potest. In omni tutela designandus est subrogatus tutor (a. 420), cuius officium est defendere minorem, si opus sit, contra tutoris administrationem quoties in conflictu veniant commoda tutoris et pupilli. Minores, sub potestate patris aut tutoris constituti, nihil agere possunt proprio nomine, etiam de consensu tutoris, sed in omnibus pactis patri subiiciuntur aut tutori qui eorum nomine agit, eorumque bona administrat tamquam bonus paterfamilias. — Tutor vero 1) actus merae administrationis solus perficere potest, v. g. locationem, venditionem bonorum quae Vendenda statuit consilium familiae, acceptionem redituum, solutionem debitorum (45O sq.) ; 2) actus vero maioris momenti, nonnisi accedente concursu consilii familiae, v. g. successionem accipere etiam sub beneficio inventarii (a. 461) ; 3) aut tribunalis, v. g. sumere mutuum, vel constituere hypothecam, alienare immobilia, par­ titionem peragere bonorum aut transactionem (a. 457-458 ; 466-467) ; imo 4) quosdam actus peragere omnino prohibetur, v. g. emere bona pupilli et accipere cessionem iuris seu crediti contra suum pupillum (a. 450). In quibusdam tamen iuribus permittitur minoribus bona accipere sine obligatione (in austriaco, helvetico, germanico, anglico) ; vel ut proprias pecunias deponant in publica arca parsimoniae, aut operas suas certo modo locare possint. B. Minores emancipati, qui patris potestate vel tutoris auctoritate exempti, ius regendi se et bona sua admini­ strandi habent, constituuntur sub curatela. Hi agunt proprio nomine, et quosdam contractus merae administrationis inire possunt (a. 481), sed in rebus maiqris momenti indigent assistentia Curatoris, consilii familiae, aut iudicis, se­ cundum varia legis praescripta (a. 482-484). — At, si de consensu parentum aut consilii familiae, negotiatoris officium assumunt, omnia quae ad negotium spectant soli peragere valent, excepta alienatione immobilium (a. 487). lamvero : 1) Actus a minoribus initi cum omnibus legalibus formis praescriptis validi et firmi sunt. 2) Actus facti sine forma communi requisita i. e. sine assistentia tutoris vel curatoris, sunt validi, sed rescindibiles, dummodo constet minorem fuisse laesum, sed ex contractu (a. 1305), non autem ex fortuito casu (a. 1306) aut ex delicto eius vel quasi delicto (a. 1310). 488 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 3) Actus facti sine foi malitatibus specialibus requisitis, ut est consensus consilii familiae vel tribunalis, etiam independenter a laesione sunt rescindibiles, sed solum ad nutum minoris eiusque causam habentium. Quodsi post maioritatem fuerint confirmati, rescindi non possunt (a. 1311). Decennium autem post maioritatem conceditur ad petendam rescissionem1. Iure italico, austriaco, hispanico, germanico, minor solus, exceptis quibusdam supra indicatis, nullam civilem obligationem contrahere potest ; unde rescindere potest contractus, etiam si non fuerit laesus. Iure germanico, etiam rescindibiles sunt ab altera parte contra­ hente, si consensus defectum vel minorennitatem ignoraverit (a. 108). II. Interdicti. — Interdictio (pntzegging) est iudicis sententia qua quis declaratur incapax suam personam regendi et bona sua administrandi. Alia est iudicialis quae ob statum habitualem imbecillitatis vel amentiae, suppositis etiam lucidis intervallis, pronuntiatur (a. 489) contra maiorem vel etiam contra minorem; alia legalis, qua durante poena damnati ad mortem aut ad coacta opera, et quandoque ad detentionem seu reclusionem tempora­ lem, habilitate contrahendi privantur (a. 20-24 et 29 C. Poen. belg.). Interdicti iudicialiter sub tutore constituuntur. Haec tutela geritur eodem modo ac tutela minorum (a. 509). Cessante causa interdictionis, cessat et interdictio, non tamen pleno iure sed ex sententia iudicis cum iisdem solemnitatibus quibuscum fuit declarata. lamvero : 1) Omnes contractus interdictorum sunt saltem rescindibiles (a. 502)5 et declaratio nullitatis postulari potest adhuc per decennium post cessationem interdic­ tionis (a. 1304), ab ipsis interdictis aut eorum haeredibus et habentibus causam, 2) Contractus initi ante interdictionem sunt validi, sed rescindibiles per sententiam iudicis si causa interdictionis iam manifeste extiterit (a. 503). 3) Contractus dementis iam defuncti rescindi non posi. In Italia et Lusitania, datur quinquennium. ί i I DE IUSTITIA COMMUTATIVA 489 sunt, nisi ante ipsius mortem interdictio postulata fuerit, vel dementia colligatur ex ipso contractu, vel agatur de contractu Dure gratuito scii, donatione aut testamento (a. 504 et 901). Interdictis similes sunt ii qui iuridice sunt subiecti consilio iudiciario. Sunt illi qui vei propter causam eiusdem generis ac ea quae provocat interdictionem, sed non satis gravem ad eam pronuntiandam (a. 499), vel propter prodigalitatem reguntur in administratione bonorum suorum a consilio iudicialiter designato (a. 513) ; a. v. sunt semifatui aut prodigi qui bona sua prudenter gerere nequeunt. Contractus initi ante dictam subiectionem rescindi nequeunt, in quocumque casu. Tempore subtectionis, capacitas contrahendi est restricta : sub auctoritate consilii judiciarii cadunt lites, transactiones, mutuum sumendum, credita percipienda, bona alienanda, oppignOranda et hypothecae subiicienda : isti scii, contractus sine assistentia praefati consilii iudiciarii non valent ; et si nihilominus ineantur, sunt rescindibiles ; alii autem con­ tractus valent. IIL Uxores, absque consensu mariti, certe non possunt disponere de bonis quorum maritus habet usumfructum aut administrationem ; sed : 1) Generatim habent perfectam libertatem disponendi de bonis, si quae habent, paraphernalibus, aut separatis. 2) In quocumque regimine, etiam communitatis bono­ rum, a) si de consensu mariti aut tribunalis, publicam mercaturam separatam exerceant, valide se obligare pos­ sunt, absque speciali consensu mariti, in iis quae ad commercium suum spectant, ita ut, si adsit communitas, iam obligari possit maritus (a. 220 ; C. Coin., a. 9-11) ; b) item possunt obligari uxores ratione delicti aut quasi delicti (a. 216 et 1424) ; c) item ratione impensarum domesticarum ad sustentationem familiae, ob consensum praesumptum mariti, nisi contrarium constet’; d) denique possunt conficere testamentum (a. 226). 3) Extra hos casus, in iure gallico, belgico, neerlandicp, hispanico, lusitano, etc. laborant uxores generali quadam incapacitate contrahendi absque consensu mariti ; unde non possunt absque speciali consensu mariti, bona sua donare inter vivos (donatione solemni), aut oppignerare vel hypothecae subiicere, aut immobilia quocumque sub 490 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS regimine alienare, aut etiam donationes vel successiones acceptare. — Quando vero iudicaliter sunt toro separatae, lege belgica et gallica iam plenam libertatem habent et suspenditur auctoritas maritalis. Contractus ab uxore initi contra praedictas dispositiones sunt rescindibiles ad nutum mariti, ipsius uxoris eorumque haeredum, et quidem per decennium, etiam absque lae­ sione.; — nisi tamen confirmati fuerint ab uxore, consen­ tiente marito (a. 225). In iure austriaco, helvetico, italico, germanico, anglico, iam nulla est specialis inçapacitas contrahendi uxorum ; quod si disponant de bonis quorum maritus habet administrationern aut usumfructum, actus invalidus aut infirmus esse poterit ratione materiae, quia disponunt de re non sua, at non erit infirmus ratione subiecti, quia inhabilis est contrahens. IV. Personae morales seu societates quae iuridicam capa­ citatem obtinuerunt, praesertim instituta publicae utilitatis, sâepe habent capacitatem contrahendi restrictam : consi­ derantur enim ista ut personae minores,et ideo ad agendum saepe indigent speciali licentia competentis auctoritatis ; sed etiam aliae societates non possunt contractus inire nisi secundum praescripta legis. Ut itaque earum actus validi aut firmi esse possint, saltem in foro externo, secundum speciales formalitates a lege praescriptas iniri debent. 469. Principia moralia de obligatione contractuum a minoribus, interdictis, uxoribus initorum. I. Contractus minorum, interdictorum, uxorum, ex pri­ vilegio rescindibiles etiam in conscientia rescindi possunt, etiam si promiserint contrarium, cum promissio ista sit invalida, bono communi et legi adversa ; — dummodo absque fraude vel alio medio iniusto fuerint initi. Cum enim lex propter bonum commune lata sit in specialem illorum protectionem, etiam beneficio legis uti possunt ; aliunde qui cum iis contrahunt, sibi imputare debent damnum illatum, cum lege moneantur ne cum his paciscantur nisi sub condi­ tionibus legaliter definitis. II. Qui mala fide fraudibus aut aliis mediis iniustis in contrahendo usi sunt, rescissionem prosequi in conscientia non possunt. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 491 Intentio enim legislatoris est infirmos protegere, non eorum fraudibus patrocinari. Ita y. g. minores fingentes (non simpliciter affirmantes) se esse capaces. III. Contractu resolutos qui sine fraudibus contraxerunt nihil tenentur restituere, nisi res adhuc exstet in se aut in aequivalenti, ita ut facti sint ditiores. Tunc tegentur non ex contractu nullo, sed ex alio titulo, scii, ratione rei acceptae. Legislator enim non intendit ut minorennis aut uxor ditior evadat sed ut servetur indemnis. IV. Qui fraude deceperit aut iniusto medio damnificaverit, contractu etiam resoluto, tenetur damnum iniuste illatum compensare. Tunc tenetur alio titulo praeter contractum, scii, ratione iniustae acceptionis. Hinc intelliguntur resolutiones sequentes : i° Minor, iam maturae indolis, qui falso se fingit esse maiorem natu et pecuniam mutuatur, eam reddere debet quia ficte con­ trahit; pariter solvere debet, qui studiorum causa a domo paterna abest et ea comparat quae sibi necessaria sunt ad honestam sus­ tentationem, quia ita agit de mandato patris. 20 Uxor quae emit aut pecuniam mutuatur ad sui suorumque necessitatibus subveniendum, reddere debet, quia censetur agere de mandato mariti. 3° Filius minorennis qui multa debita contraxit atque pecuniam acceptam dilapidavit, nihil ex iustitia tenetur solvere, — nec parentes ad aliquid tenentur, — dummodo filius nullam fraudem adhibuerit erga creditores, nec ex debitis factus fuerit ditior. 4” Filius minorennis qui a ditissimo ludaeo mutuatus est 10.000 fr., promittens foenus quotanne 50 % et insuper iurans se nunquam beneficio legis esse usurum, fecit contractum rescindibilem, et postquam legitimam dispensationem obtinuerit super iuramento, rescissionem a iudice postulare potest. 5° Filius minorennis absque consensu patris aut legis aliquid emens, contractum rescindere potest, et cogere potest venditorem ut reddat pretium acceptum et recipiat rem venditam. 6° Uxor, absque consensu mariti et legis, emens domum, potest consulere marito ut hic emptionem rescindat, licet Venditor inde damnum patiatur. Attamen, si ita agere iustitia non vetat, aliquando aequitas aliud postulare potest, praesertim quando alter contrahens fuit in bona fide et sat magnum damnum est subiturus. 492 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO QUINTA. DE EFFECTU SEU OBLIGATIONE CONTRACTUS. 470. Contractus efficit a) in debitore obligatio­ nem duplicem : 1) directe, exequendi contractum seu praestandi id de quo pactum est ; 2) indirecte, compensandi damna ex non executione pacti secuta ; b) in creditore ius utrique obligationi correspondens, scii, exigendi quod sibi debetur. Porro utraque obligatio, sicut et ius in altero correspondens, potest esse 1) mere naturalis, quae ligat ex ipsa natura contractus sed in conscientia tantum, at nullam dat actionem in foro externo, ut est solvendum debitum quod iuridice probari nequit ; 2) mere civilis, quae oritur ex lege civili et actionem parit in foro civili, sed non obligat in conscientia, ut si quis erronee damnetur ad mulctam et non suppetat via ad inculpabilitatem probandam ; 3) mixta, quae obligat in utroque foro: haec autem oriri potest etiam ex sola lege civili iusta. 471. Effectus directus est obligatio ex iustitia commutativa aliquid dandi, faciendi aut omittendi. Contractus scii, validus 1) parit veram obligationem in conscientia, quia intentio se obligandi est de essentia contractus, et iste se habet ad instar legis particularis quoad ipsos contrahentes (a. 1134); 2) parit obligationem quae secundum naturam et exten­ sionem pendet ab intentione contrahentium, et ideo contrac­ tus sunt bona fide implendi (a. 1134), et obligant non solum ad ea quae formaliter in iis exprimuntur sed ad ea quae fuerunt in contrahentium explicita aut implicita inten­ tione, prout colligitur ex verbis adhibitis, ex indole et dispositionibus personarum, ex consuetudine locorum aut legibus civilibus, et ad omnia quae, attenta contractus natura, postulant aequitas, lex aut usus1 (a. 1135); 3) non habet vim obligatoriam nisi inter ipsos contrahentes et eos qui eorum tenent locum, v.g. haeredes vel mandantes i. Regulae interpretationis traduntur, a. 1156-1164. DE lUSTXTIA COMMUTATIVA 493 et Creditores ; inde nemini alteri prodesse vel nocere possunt (a. 1165-1166) : nemo enim obligationem ex pacto alterius incurrit aut beneficium, nisi consenserit ; 4) obligat, si sit rescindibilis, donec ille qui ius habet rescissionem postulet. Evadit autem definitive firmus a) si intra tempus a lege prae­ finitum reicissionem non postulaverit ; b) si iuri petendi rescis­ sionem renuntiaverit, dum rescissio conceditur tantum in eius privatum bonum. Nam si concedatur etiam propter bonum publicum, iuri suo renuntiare non potest : ita minor non potest renuntiare iguando ad renuntiandum iuri suo induceretur ab alio contrahente, quia bonum publicum exigit ne homines per­ versi habeant tam facile medium excludendi imprudentes iuvenes a beneficio rescissionis. In specie a) obligatio dandi duo complectitur : obligationem rem tradendi (a. 1136), et rem servandi eiusque conservationi invigilandi sicut decet bonum patremfamilias (a. 1137); b) obligatio faciendi non adimpleta importat compensationem praestandam omnium damnorum inde alteri obvenientium (a. 1142). Quodsi unus noluerit facere et alter potuerit, potest hic alter facere expensis primi, petita etiam compensatione pro mora adhibita (a. 1143-1144)5 c) item obligatio de re non facienda : si non obstante contractu facta sit, alter potest expensis primi opus destruere (a.1143) et exigere compensationem pro damnis (a. 1145). 472. Effectus indirectus est obligatio compensandi damnum obveniens ex non servato contractu. Violatio autem contractus evenire potest ex culpa morali, ex culpa mere iuridica, et ex casu fortuito. lamvero : 1) si adsit culpa moralis plene deliberata, adest obligatio damnum compensandi exinde secutum, quia adest damnificatio vere, efficaciter et formaliter iniusta. 2) si adsit culpa mere iuridica, saltem adest obligatio compensandi post sententiam indicis, vel etiam ad petitio­ nem laesi. 3) in casu fortuito, non datur obligatio damni compen­ sandi (a. 1148). Excipitur a) si debitor in se susceperit casus fortuitos ; b) si sit in culpa cur res fuerit casu fortuito impedita ; c) si fuerit culpabiliter in mora, nisi tamen res pariter apud creditorem periisset (a. 1302). Debitor constituitur in mora culpabili 1) eo momento quo facit aliquid ex contractu non faciendum ; 2) quando non facit tem- H I : * ■ 494 • SUMMA THEOLOGIAE MORALIS pore utili quod tunc erat faciendum ; 3) quando non facit tempore ex conventione determinato, i. e. si faciat ante tempus praefixum ad incipiendum vel post tempus praefixum ad finiendum ; 4) quando lex agnoscit pleno iure moram incurri ; 5) quando debitor fuit iuridice vel legaliter interpellatus. ' Quantitas compensationis praestanda est illa quae in conventione fuit determinata (a. 1152), nisi modificetur a iudice (a. 1231-1232). Quodsi nulla fuit determinata, aestimanda erit iuxta flaturalem aequitatem (a. 1149), et quidem ita ut si absit dolug, compen­ sanda sint damna praevisa vel quae praevisa praesumantur (a. 1150); e contra si fuerit dolus, compensanda sint damna praevisa et ea quae immediate consequantur ex rion impleto contractu (a. 1151). Attamen si materia contractus; sit pecunia solvenda, compensatio generatim non potest excedere taxam foenoris legalis (a. 1153). i 473. Contractus conditionatus in obligationibus pen­ det ab impletione conditionis. A. Contractus sub conditione de praesenti vel de praeterito initus statim obligat vel non, prout ex parte rei existit vel non existit conditio. Et idem valet pro conditione de futuro certo et in causa necessaria iam cognito ut tali : talis conditio censetur non adiecta. B. Contractus sub conditione de futuro incerto initus solum obligat aut obligare cessat post impletionem conditionis. Est enim duplex conditio (a. 1168) : alia est suspensiva (vertragende) quae assensum praebendum sus­ pendit ita ut existentia obligationis ab impleta conditione pendeat, v. g. emo domum si uxor absens consentiat ; alia resolutoria (pntbindende, opschorsende} quae assensum datum solvit ita ut cessatio obligationis ab impletione conditio­ nis pendeat, v. g. emo domum nisi uxor contradicat ; vendo equum nisi infra mensem egeo. lamvero : 1) Conditio suspensiva a) ante eventum suspendit obliga­ tionem principalem, sed inducit obligationem expectandi rei eventum ; unde debitor rei dominium servat, creditor solum habet ius conditionatum (a. 1182). b) Impleta conditione, contractus absque novo consensu transit in absolutum, imo generatim obligatio censetur existere a die initi contractus (a. 1179). c) Deficiente conditione, contractus (nisi debitor conditionem impe­ diverit, a. 1178) nullus est imo ab initio censetur nullus DE IUSTITIA COMMUTATIVA 495 fuiSsè, et ideo si res iam tradita fuisset, cum fructibus perceptis restitui deberet (a. 1181-82). Contiactus factus sub conditione mere potestativa, cuius impletiol a sola voluntate debitoris pendet, est ab initio nullus (a. 1174). v. g. donabo tibi librum si voluero. 2) Conditio resolutoria a) ante evectum, non suspendit obligationem, sed contractum relinquit validum, ita ut debitor hic et nunc iisdem obligationibus teneatur et creditor eadem habeat iura ac si contractus esset firmus ; unde res promissa est creditori tradenda, b) Impleta conditione, contractus eo ipso dissolvitur absque sententia iudicis, ita ut obligatio nunquam censeatur extitisse ; et ideo res redit ad priorem dominum in eodem statu ac si nunquam extitisset contractus, c) Deficiente conditione, contractus fit simpliciter irrevocabilis, cum iisdem obliga­ tionibus ac si nulla unquam apposita fuisset conditio (a. 1183). In contractibus synallagmaticis semper subintelligitur conditio resolutoria : nisi alter promissis non steterit; sed huius impletio non resolvit contractum nisi ex decreto iudicis (a. 1184). 474. Contractus modificatus seu qualificatus jn obligatione pendet e natura adiectae clausulae. — Modales contractus praecipui sunt : 1) Contractus in diem, cuius scii, executio quodam tempore adimplenda statuitur. Obligatio ex hoc contractu : in creditore, in eo est ut non possit exigere executionem ante praefixum tempus, quamvis statim habeat ius ad debitum postea solvendum. Excipitur tamen in lege civili ; a) casus in quo debitor bonis suis cedit sive coacte sive absque coactione (C. C., a. 1188; C. Com., a. 450) ; b) casus in quo per factum suum debitor minuit cautiones datas creditori per solutionem (a. 1188); — in debitore : hic non potest solvere ante tempus statutum, quoties hoc tempus est constitutum in gratiam creditoris ; secus vero si ingratiam debitoris (a. 1186). Generatim, nisi contrarium probetur, terminus censetur determinatus in favorem debitoris (a. 1187). 2) Contractus sub causa est ille cui additur ratio propter quam contrahitur. Ratio est vel finalis vel impulsive, et de ea dicenda sunt quae diximus de errore circa motivum con­ tractus, 3) Contractus sub demonstratione est ille in quo apponitur aliquod signum indicans rem circa quam vel personam quaçum contrahitur. Non valet contractus hic, si error circa signum vertitur in errorem substantialem ; secus valet. 496 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 4) Contractus sub poena ille est in quo ad firmandam contractus executionem poena statuitur solvenda si contractus effectu suo careat. In hoc contractu duae sunt obligationes : una prirtcipalis et absoluta ; altera secundaria et aliquatenus condicionalis. Poenalis conventio ex omnium consensu est accessoria pr/ncipali ; inde a) non subsistit si principalis nulla sit ; principalis vero non perimitur per adiectionem clausulae poenalis 1327) ; b) creditor potest principalem obligationem urgere neglecta poenali (a. 1228), sed non potest principalem exigere simul et poenalem, nisi poena propter moram fuerit adiecta/(a. 1229); c) si debitor in mora inceperit obligationem principalem exequi, poena potest minui a iudice (a. 1231). / 5) Contractus sub disiunctione ille est quo quis tenetur ad unum ex duobus vel pluribus dandum, vel faciendam vel omit­ tendum. Alterutra obligatione satisfit contractui (a. 1189); — electio relinquitur debitori, nisi expresse fuerit concessa creditori. 475. Iuramentum contractui adiectum non mutat obligationem ipsius contractus, sed solam extrinsece addit obligationem religionis. Hinc : 1) Si contractus sit validus et firmus, iuramentum promissorium non extendit eius obligationem, sed aliam addit religionis ita ut quis ad idem iam teneatur duplici titulo, iustitiae simul et religionis. Unde cessante obligatione contractus, etiam cessat obligatio iuramenti, quia acces­ sorium sequitur principale ; nisi itirans ulterius se obligare intenderit. 2) Si contractus sit invalidus ratione materiae illicitae ex iure naturali, aut divino, vel ex iure humano sed directe ob bonum commune, non fit validus ex iuramento ; nec ipsum iuramentum promissorium est validum quia acces­ sorium sequitur principale, et quia iurans non potest se obligare ad illicitum, aut bono communi nocivum ; utpote bonis moribus contrarium, Ita nullius roboris sunt pacta iurata de usuris, de prostitutione corporis, aut contrac­ tus matrimonialis iuratus cum impedimento dirimente initus. 3) Si contractus ex iure humano sit invalidus aut rescindibilis sed principaliter in favorem contrahentis privati, contractus inde non evadit firmus, sed iuramentum pro­ missorium est validum et iûducit obligationem religionis. Unde minorennis aut uxpr qui iuramento promisit se non rescissurum contractum aliunde iustum, tenetur ex I DE IUSTITIA COMMUTATIVA 497 religione non rescindere ; si tamen rescissionem petit, valida \est, sed peccavit contra religionem, nisi prius ob­ tenta fiderit juramenti dispensatio, 4) Si\contractus est invalidus ex errore substantiali, nec ipse contractus fit validus ex iuramento, nec ipsum iura­ mentum promissorium validum est, quia accessorium sequitur principale et quia jurans non intendit iurare de re circa quam non consentit. 5) Si contractus confirmatus fuerit iuramento ex metu gravi extorta, contractus et iuramentum sunt valida, quia metus non tollit voluntarium, nec actum humanum. Hinc si quis metij mortis iurat daturum se latroni summam pecuniae, tenetur dare ; potest tamen petere dispensatio­ nem iuramenti et rescissionem contractus, aut punitionem latropis. 476. Cessat obligatio contractus (a. 1234) : 1) solutione debiti seu executione illius de quo erat con­ ventum ; 2) novatione seu substitutione novi debiti, debitoris aut creditoris, qua debitum praecedens extinguitur vel debitor liberatur (a. 1271) ; 3) condonatione qua creditor remittit debitum ; 4) compensatione legali quae locum obtinet quoties ambo contrahentes eamdem quantitatem pecuniae aut rerum fungibilium sibi invicem debent ; 5) confusione quando obligatio debitoris et ius creditoris in eamdem personam conveniunt, ut si debitor haeres fit creditoris ; 6) interitu rei debitae (a. 1302) absque culpa aut mora debitoris, vel casu fortuito ; 7) contractus rescissione aut annulatione prout auctoritate iudicis dissolvitur aut invalidus declaratur ; 8) eventu conditionis resolutoriae (a. 1183) ; 9) praescriptione liberativa, ut dictum est supra (n.233). mma Theologiae Morali· Π. — 3a ! 498 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS CAPUT II. DE CONTRACTIBUS UNILATERALIBUS. ! I QUAESTIO PRIMA. ' DE PROMISSIONE. i I i 1 ' i ! ■ I, \ 477. Promissio omnibus aliis contractibfis praesupponitur, et in omnibus includitur ; potest tanien esse per se stans, et tunc est promissio simplex. Haec autem definitur : liberalis, deliberata ac spontanea fidei obligatio alteri facta et acceptata de re licita et possibili praestanda in favorem alterius. Dicitur 1) liberalis, ut distinguatur a promissione mutua et onerosa quae contractum bilateralem ac onerosum intrare potest, quo scii, quis promittit et se obligat ad aliquid praestandum, si alter obligationem vel onus in se suscipit; 2) deliberata ac spontanea, i. e. ab omni errore, dolo, metu ac vi perfecte immunis, sicut decet contractui gratuito qui ex mera liberalitate debet procedere ac proinde plenam requirit libertatem ; quod tamen non deberet eodem titulo verificari in promissione mutua onerosa ; 3) obligatio : ita. distinguitur a mero proposito quod non includit novam obligationem erga alterum ; unde qui propositum non servat sine ratione, inconstantiae est reus erga seipsum, sed nec fidelitatem nec iustitiam offendit erga alterum ; 4) fidei : ita distinguitur a donatione, quae non est fidei sed rei datio, in qua res ipsa donatur, dum in promissione datur fides ac suscipitur obligatio in futurum rem praes­ tandi. Donatio scii, dat ius in re, non ita promissio quae ad summum tribuit ius ad rem ; 5) alteri facta et ab eo acceptata : oportet scii, promissio sit exterius manifestata et a promissario acceptata ; secus non esset plurium in idem consensus voluntatum, nec contractus. Non enim potest in altero oriri aliquale ius ad obligationem meam nisi alter voluerit ; unde requiritur acceptatio, quae debet fieri per factum externum, etiam tacite f DE IUSTITIA COMMUTATIVA 499 si promissio fiat praesenti et tacenti, quo casu acceptatio praesumitur ; 6) de re licita et possibili... ; secus promissio esset invalida. Ad promissionem ergo requiruntur tres conditiones : 1) animus se obligandi, 2) voluntas deliberata et spontanea, 3) manifestatio voluntatis et acceptatio ab altero. \ 478. Obligatio promissionis. 1) Promissio gratuita et unilateralis per se videtur tantum obligare ex fidelitate, qua homo in consortio cum aliis debet facta conformare verbis ; dicente S. Thoma II-II, q. 88, a. 3, ad i : « secundum honestatem (quod est debitum morale, non legale) ex qualibet promissione homo homini obligatur » ; per accidens tamen obligare potest ex iustitia, si ipsi accedat intentio se obligandi ex stricto debito, quo casu in altero oritur verum ius ad rem. Cum enim con­ tractus sit lex particularis, quam promittens libere sibi imponit, potest etiam obligationem sibi imponere ex iustitia. In hoc casu, non in priore, est verus contractus. 2) Promissio bilateralis et onerosa, facta sub conditione quod alter obligationem suscipiat vel onus sustineat ad rem promissam consequendam, per se ex iustitia obligat, ac proinde sub gravi ex genere suo : est siquidem contractus perfectus seu onerosus. Obligatio enim onerosa mutuo suscepta inter aequales connaturaliter est iustitiae, et solet ita intelligi et assumi. Non tamen omnino impossibile videtur quod duo exceptionaliter intendant se non obligare nisi ex fidelitate ; at id non est praesumendum, sed probari debet. 3) Obligatio merae fidelitatis, etiam in materia gravi, est per se levis, per accidens potest accedere gravis obligatio iustitiae, ratione damni ex violatione promissionis secuturi, v. g. si quis promittat dare mutuum et promissarius ideo non sibi provideat aliunde, aut si medicus promiserit aegro­ to subvenire et hic tali promissioni innixus nullum alium medicum advocaverit, aut si frater fratri promiserit dimi­ diam partem expensarum solvere pro educatione nepotis si collegium ingrediatur, aut si secretum promissum aliquis non servaverit : at tuijc obligatio non oritur ex contractu, 500 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sed ex eo quod quis non removet causam damni volun­ tariam. 4) Obligatio iustitiae, quando habetur, est gravis ex genere suo; attamen ad peccatum mortale requiritur maior quantitas quam in furto. S. Alphonsus post alios statuit materiam quadruplo maiorem illa quae ad grave furtum relative ad promissarium requiritur. Quod est consenta­ neum rationi, quia tantum habet ius ad rem, non in re, et ius erga personam quae promittit omnino gratuito. 479. Cessat obligatio promissionis: 1) si promissarius renuntiet iuri suo aut sponte con­ donet ; 2) si rei promissae traditio fiat impossibilis, vel illicita, vel inutilis aut damnosa promissario ; 3) si superveniat vel innotescat notabilis mutatio adiunctorum, talis ut prudenter quis non censeretur se voluisse obligare pro tali eventu : non enim obligatactus ultra intentionem promittentis ; 4) in casu promissionis mutuae : si alter promissis non steterit, quia frangenti fidem non est fides servanda. Mortuo promissario ante executionem, promittens ad nihil tenetur, nisi certo constet promissionem factam fuisse unice vel praecipue intuitu familiae promissarii vel ipsius haeredum. — Mortuo promittente, promissio personalis non transit ad haeredes, sed extinguitur ; reaiis transit, nisi ex adiunctis manifestum sit promittentem voluisse tantum se obligare personaliter. 480. practica. — 1. Promissiones simplices, sicut saepius fiunt inter homines, obligant ex mera fidelitate et non ex iustitia. Satis raro intelligunt promittentes se obligare ex iustitia. Propterea, nisi de contrario constet, iudicandum est obligatio­ nem non esse ex iustitia. 2. Imo ea quae secundum formam externam videntur promis­ siones, saepe non sunt nisi proposita, quia verbum promittere, in intentione pronuntiantis, non semper significat obligationem. 3. Adest obligatio iustitiae quando promittens ius verum transferre intendit et promissarius ius iride credit sibi acquisitum. De hoc constare potest non solum ex promittentis expressa declaratione, sed etiam ex variis adiunctis, ut si se obligaverit quantum potest, iureiurando addito aut chirographo aut alio DE IUSTITIA COMMUTATIVA 5OÏ per scriptum instrumento, coram testibus ad hoc vocatis, vel coram notario cum solemnitate, aut ex communi aestimatione. 4. Ob promissionem non est licitum se occulte compensare, nisi certo constet non esse merum propositum sed veram promissionertj, et quidem obligantem ex iustitia. Ut fieri potest si ob insolita obsequia praestita facta fuerit, quo casu titulus mercedis intervenit (contractus implicitus). At etiam tunc merintentio datidi expressa non est confundenda cum vera promis­ sione ; ac sententia iudicis hac in quaestione per se valeret. QUAESTIO SECUNDA. DE DONATIONE. 481, Donatio (schenking) est typus contractus unilatera­ lis et gratuiti. Etymologice est quasi doni datio seu liberalis datio alicuius propriae rei alteri acceptanti. Datio est actio donantis natura sua sufficiens ad dominium transferendum, quae fit vel traditione rei, vel verborum officio. Unde donatio definiri potest : actus gratuitus et liberalis quo quis absque obligatione seu debito iustitiae dominium rei suae transfert alteri acceptanti ; hoc ipso enim quod ipse accepta­ verit, perficitur contractus unilateralis et gratuitus. Dicitur 1) actus, ex una parte praestitus ; unde non fit contractus nisi accedat acceptatio alterius ; 2) gratuitus i. e. absque obligatione et onere pro alio ; nam si quaedam obligatio adderetur, donatio per accidens esset aliquatenus onerosa, et ideo donatio mixta ; 3) liberalis, absque obligatione seu debito iustitiae i. e. nullo iure cogente ; unde excluditur debitum strictum, et quidem tale quod non ex liberalitate v. g. ex contractu promissionis sit ortum, non autem excluditur debitum morale ex obligatione charitatis aut pietatis, imo nec gratitudinis, quamvis tunc donatio non sit plene liberalis. Et ita distinguitur donatio mere liberalis, et antidoralis (i. e. contra donatio) seu remuneratoria quae fit ex gratitu­ dine, ob meritum donatarii ; 4) dominium rei suae transfert, sive sit dominium plenum, sive directum, sive utile : ita ius in re alteri concedit, et quidem de se hic et nunc ; 5) alteri acceptanti, secus non esset contractus ; hic vero 502 SIJMMA THEOLOGIAE MORALIS ex ipsa acceptatione alterius perficitur, unde est contractus consensualis 1 (a. 938). Triplex igitur ad donationem requiritur conditio : ex parte donatoris liberalitas, ex parte rei translatae pro­ prietas, ex parte donatarii acceptatio. ! J b (f I i,. I sive suspensiva : si donator periculum mortis non evadat. 489. Dispositiones Iuris canonici, — Notentur canones: 1535 : * Praelati et rectores de bonis mobilibus suarum eccle­ siarum donationes, praeterquam parvas et modicas secundum legitimam loci consuetudinem, facere ne praesumant, nisi iusta interveniente causa remunerationis aut pietatis aut Christianae charitatis ; secus donatio a successoribus revocari poterit ». 1536 : « i. Nisi contrarium probetur, praesumendum ea quae donantur rectoribus ecclesiarum, etiam religiosorum, esse çcclesiae donata. DE IUSTITIA COMMUTATIVA SO? 2. Donatio facta ecclesiae, ab eius rectore seu superiore repudiari nequit sine licentia Ordinarii. 3. Repudiata illegitime donatione, ob damna quae inde obve­ nerint actio datur restitutionis in integrum vel indemnitatis. 4. Donatio ecclesiae facta et ab eadem legitime acceptata, propter ingratum praelati vel rectoris animum revocari nequit ». QUAESTIO TERTIA. DË TESTAMENTO. 490. Testamentum est actus essentialiter revocabilis quo testator de bonis suis disponit aut de certa illorum parte, pro tempore mortem ipsius secuturo1 (a. 895).Dicitur 1) actus, quia stricte non est contractus: non enim est testatorem inter et legatarium conventio, quae requirit duplicem actum, sed unus actus quo solus testator suam voluntatem exprimit, independenter a qualibet accepta­ tione alterius, ita ut sola vis sit a testatore ; 2) essentialiter revocabilis usque ad mortem, dum donatio inter vivos est de se irrevocabilis ; 3) quo testator, scii, ipsa persona testatoris, et non ipsius delegatus ; imo de se persona singularis : si enim eodem actu a pluribus fieret iam esset testamentum irritum, quia suppressum est a iure hodierno testamentum coniunctum et mutuum2 (a. 968); 4) de bonis suis vel de parte eorum disponit : consideratur 1. Ius romanum atque plura adhuc iura moderna distinguunt inter testamentum, codicillum et legatum. Testamentum est actus seu ultimae voluntatis dispositio qua quis haeredem instituit bonorum. Codicillus est declaratio ultimae voluntatis, qua sine haeredis institutione, aliquid circa successionem decernit, praesertim dispositio secundaria, additio explicativa vel mutativa testamento iam condito directe adiuncta. Le­ gatum est ultima dispositio qua testator ex bonis universae haereditatis aliquid alteri directe relinquit ab haerede ipsi tradendum vel praestandum. At in iure gallico (a. 895) generatim omnis dispositio de bonis propriis indiscriminatim vocatur testamentum. 2. Sunt tamen exceptiones. Codex germanicus (a. 2274) et helveticus (a. 512) pacta mutua permittunt in testamento authentico; et codex austriacus (a. 602) inter solos coniuges, sicut etiam permittit quod parentes testamentum condant pro filiis minorennibus quoad bona quae ipsi filiis relinquunt (a. 609'1 ; codex vero lusitantis (a. 1589) substi­ tutionem parentum admittit generalem in locum filiorum. Admittuntur tamen generatim mutua pacta coniugum in ipso con­ tractu matrimoniali. 508 summa theologiae moralis enim in praesenti ultima testatoris voluntas in ordine ad dominium, usum et administrationem bonorum suorum ; 5) pro tempore mortem ipsius secuturo : testamentum enim ius et dominium non transfert actu, hic et nunc, sed solum post mortem testatoris. Differt itaque testamentum a donatione : a) illud est actus, haec est contractus ; b) illud est revocabile, haec irrevocabilis ; c) illud ius et dominium non transfert actu sed solum pro tempore mortem subsecuturo, haec ea actu transfert in praesenti. Et nihilominus testamentum merito reducitur ad donationem, quia gratuito transfert dominium, et quia per consensum lega­ tarii acceptari debet dum voluntas defuncti non fuit revocata. 491. De origine iuris testandi multiplex fuit opinio, lamvero : i° Certum est aliquod ius haereditarium per se fundari in natura, scii, illud quo filii, parentes, aut etiam proxime coniuncti succedunt in bonis defuncti (nisi legitime ab eo exclusi fuerint), quia dominium privatum non tantum necessarium est individuis, sed et ad familiam et propter stabilitatem bonorum familiae : Si filius et haeres, ait Ap.ad Gal. IV,7. Unde bona, destinatione, iam pertinent ad familiam, quo fit ut iam existât speciale vin­ culum quo nascitur ius occupandi bona defuncti ; secus nexus et perpetuitas familiae periclitaretur. Id agnoscit S. Thomas, c. Gent. Ill, 123 ; et in IV Sent., d. 33, q. 2, a. I ; atque ad minus est admittendum, quia, ut ait Pius XI in encycl. Quadragesimo anno : « Semper enim ipsum naturale ius et possidendi privatim et hereditate transmittendi bona intactum inviolatumque maneat oportet, quippe quod respublica auferre nequeat ». 2° Probabile est ius testandi illimitatwn seu perfecte dispo­ nendi de bonis post mortem, in iure naturali fundari, propter rationes similes ac dominium privatum, cuius videtur esse complementum. Dominium enim hominis privati ex una parte est exclusivum et permanens, praesertim in rebus a se effectis aut amelioratis ; ex altera parte, ratio ob quam necessaria fuit divisio possessionum, ut nempe sit stimulus laboris sufficiens, atque maior cura et progressus in labore, etiam aliquatenus valet pro iure de bonis disponendi post mortem, ut magis efficaciter ista procurentur. Sed id non est omninO certum, quia non clare apparet quomodo aliquis possit de bonis suis disponere post mortem, seu pro tempore quo non amplius habet dominium. Unde aliqui hoc ius derivant a lege humana ; certum tamen est naturam ius testandi saltem suadere ut convenientissimum. 3° Attamen multa quoad illud ex solo iure naturali manent indeterminata et incerta, nominatim quoad modum illud ius exercendi, et quoad limites quibus est circumscriptum ne in detri­ mentum societatis, civilis vel familiaris, vergat. Undç certissime DE IUSTITIA COMMUTATIVA 509 agnoscenda est legislatori civili potestas illud ius determinandi et eius limites statuendi, etiam sub poena nullitatis testamen­ torum in foro conscientiae. 492. Conditiones ad valorem testamenti requisitae determinantur a iure civili. — In iure solet distingui testamentum in forma externa extraordinaria, et in forma ordinaria, A. Testamentum informa extraordinaria est illud quod, ratione privilegii, etiam absque formis legalibus conditum valet : ita testamenta militantium, trans mare navigantium, et tempore luis1 (a. 981-998). At ista testamenta debent, cessante necessitate, intra breve tempus forma ordinaria vestiri. B. Testamentum in forma ordinaria distinguitur triplex : olographum, solemne et mysticum. i° Olographum (eigenhandig), sicut vox indicat, est illud quod manu testatoris integre fuit scriptum cum adnotatione diei, mensis et anni quo confectum est, et subscriptione testatoris2 (a. 970). Unde ad eius validitatem, tria essentialiter requiruntur : a) Ut integre manu testatoris scriptum fuerit, nullo verbo excepto. Interscriptiones propria manu additae non vitiant testa­ mentum ; alienae vitiant si unum corpus cum testamento effi­ ciunt, ut constaret v. g. ex approbatione testatoris. Additiones marginales validae sunt, etiamsi subsignatae non fuerint, si eodem tempore ac ipsum testamentum scriptae fuerint ; si vero postea, novasque dispositiones contineant, subsignari debent cum inscriptione diei, mensis et anni. Liturae quas manu testatoris factas esse constat, quia eas approbat vel quia testamentum in eius possessione invenitur sigillo subsignatum, solum irritant dispositiones deletas. b) Ut recte designetur dies, mensis et annus, quo testamentum confectum est, initio aut fine documenti, quod requiritur ut cognoscatur utrum scriptum fuerit tempore quo testator capax erat testandi et quodnam e variis testamentis sit validum. Debent autem ista notari, antequam proprium nomen signetur, ita ut subscriptio scriptoris sit testamenti conclusio, secus facile esset 1. Ius helveticum id etiam permittit quando, propter defectum officialis publici et impedimentum aegroti forma ordinaria servari nequit (a. 506) ; et similiter ius austriacum admittens testamentum privatum nuncupa­ tivum coram 3 testibus simul praesentibus (a. 585). 2. Testamentum olographum admittitur in iure gallico, belgico, neerlandico, italico, hispanico, austriaco, germanico, helvetico etc. K 5IO R : r, ïî î' SUMMA THEOLOGIAE MORALIS dubium. Designatio vero loçi non est necessaria, nam ubique testamentum fieri potest12(a. 999). c) Ut testator propria manu nomen suum apponat* in fine documenti, etiam per nomen familiae integris litteris expressum ; posset tamen praenomen sufficere si sufficienter indicaret per­ sonam, uti v. g. pro episcopis. Ut consequatur suum effectum, saepius exigitur ut testamentum exhibeatur tribunali, vel deponatur apud notarium. Consulendum quoque est, ne subducatur aut deleatur, ut duo eius exem­ plaria scribantur, quorum Unum haeredi vel legatario, alterum notario tradatur. 2° Testamentum publicum seu solemne (par acte public; plechtig), est illud quod actu authentico seu publico con­ ficitur a notario vel officiali competente coram testibus, dum testator ore declarat vel dictat suas ultimas disposi­ tiones ; unde et vocatur nuncupativum (C. Germ., a. 2250 ; mondeling). Forma in diversis regionibus est diversa. Iure gallico a duobus notariis excipitur coram duobus testibus ; vel ab uno notario coram quatuor testibus ; dictatur a testatore, scribitur ab uno notario et signatur ab isto notario, 2 saltem testibus et testatore (a. 971-975)· In Belgio, ex lege 16 dec. 1922 modificante codicem civilem iam sufficiunt duo notarii vel unus notarius cum duobus testibus ; conditiones autem ut validum sit testamentum solemne requirun­ tur : a) ut dictetur a testatore, b) ut scribatur ab uno notario sicut dictatum fuit, c) Ut praelegatur testatori, et quidem coram duobus testibus si ab uno notario excipitur; d) ut horum omnium mentio fiat ; e) ut signetur a testatore, et si id facere non possit, expresse id in actu declaretur simul cum causa quae subsignationem impediverit ; f) ut etiam subsignetur a testibus, casu quo ab uno tantum notario excipiatur ; g) testes non possunt esse legatarii, nec horum coniuges, neque eorum consanguinei vel affines (usque ad 4m gradum inclusive), nec uxor, scribae aut inservientes notarii. — Oportet autem esse Belgas et maiores, et possunt esse utriusque sexus, ita tamen ut maritus et uxor non simul sint testes in eodem testamento (a. 980). 30 Testamentum mysticum seu secretum (geheim^ besloten, verzegeld) est illud quo testator secreto de bonis suis 1. Iure tamen germanico (a. 2231), et helvetico (a. 505) requiritur indicatio loci, e contra iure austriaco nec exigitur indicatio datae (a. 578). 2. Iure anglico potest etiam esse subsignatum ab alio, sed sub ductu testatoris. Subscriptio autem a testatore fiat aut agnoscatur coram saltem duobus testibus, simul praesentibus, qui, coram testatore, testamentum subscribant. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 511 disponit, quodque clausum et sigillatum notario vel officiali publico offert coram testibus. Iure gallico, requiritur ut testator illud offerat notario coram sex testibus, declarando hoc esse suum testamentum propria manu scriptum et subscriptum, vel ab alio exaratum et a se subscriptum ; — cuius declarationis conficitur actus authen­ ticus ab omnibus subsignandus (a. 976-979). Quod in Belgio, lege 16 dec. 1922, aliquatenus fuit modificatum, ita quod offerri debeat duobus notariis, vel uni notario atque duobus testibus. 493. De valore testamenti informis seu formis legalibus carentis, valent principia : 1) Si testamentum spectet causas profanas, ut validum haberi potest a legatario, donec a iudice declaretur nullum, quia plures existimant huiusmodi testamentum non esse legaliter inexistens sed solummodo invalidum ; eodem modo ac diximus de donatione informi. 2) Haeres tamen naturalis annullationem testamenti petere potest ; — nisi testatori explicite promiserit se testamentum non impugnaturum^ et testator, huic pro­ missioni innixus, a mutando testamento abstinuerit : tunc enim impugnando, iniusta fraude privaret legatarium iute quod ipse secus legitime fuisset consecutus. 3) Legatarius vero nulla fraude ad decipiendum iudicem uti potest, e. c. supplendo designationem diei aut anni omissam, aut apponendo nomen testatoris qui subscribere morte impeditus fuit ; quod si fraude aut alio medio iniusto usus fuerit, ad restitutionem tenetur erga haeredes qui ius habent prosequendi testamenti annullationem. 4) Si testamentum autem spectet causas pias, certo vali­ dum est in conscientia ex can. 1513, § 1 : « In ultimis vo­ luntatibus in bonum Ecclesiae serventur, si fieri possit, solemnitates iuris civilis ; hae si omissae fuerint, haeredes moneantur ut testatoris voluntatem adimpleant » (Cfr. can. 2348). Et quamvis non explicite dicatur : moneantur de obligatione, tamen sufficienter id indicatur implicite quia monitio non fit de consiliis sed de praeceptis ; quod iam omnino certum est ex declaratione authentica comm. interpr., 17 feb. 1930. Quae declaratio ceteroquin confirmat jurisprudentiam traditionalem 512 l SUMMA THEOLOGIAE MORALIS romanam(Alex. Ill, Decr. 1. Ill, tit. 26, c. 2; S. Poen. 23 iun. 1844 et 19 ian. 19Q1). Si legata pia nimis onerosa proximis videantur defuncti, possunt adire S. Sedem ad reductionem obtinendam aut com­ positionem ; in casu vero necessitatis, aut si testator ita dis­ posuerit, etiam Ordinarius est competens (can. 15x7). 494. Iura et onera legatariorum, — In iure distingui solent haeres, legatarius et executor testamentarius. Haeres est ille qui in bona defuncti naturaliter seu legaliter succedit etiam sine testamento; unde vocatur haeres ab intestato (bij versterf) ; legatarius est qui ex defuncti bonis recipit vi legati seu testamenti ; executor testamentarius est mandatarius cuius testamenti execution! est invigilare. Nihilominus, in iure hodierno, haeres etiam vocatur ille qui ex testamento succedit, sed titulo universali, non lega­ tarius particularis : ita Codex italiens (a. 760), germanicus (a. 2087), hispanicus (a. 668) ; at in iure gallico (a. 1002), belgico et neerlandico, nulla fit distinctio inter haeredes testamentarios et legatarios omnesque vocantur legatarii. Distinguuntur itaque : haeredes seu legatarii universales, — haeredes seu legatarii titulo universali, — legatarii particulares, — exeeutores testamentarii. Sequuntur dispositiones iuris gallici et belgici : A. Haeres seu legatarius universalis (eenige erfgenaam of algemeene legataris) dicitur ille cui donatur universalitas bonorum defuncti. Testator unum legatarium universalem seligere potest, aut plures coniunctim ; at si plures sint, necesse est ut nulla pars inter eos assignetur. Legatario universali : a) Ius est, deficientibus haeredibus necessariis, statim obtinendi dominium bonorum defuncti et possessionem (la saisine ; bezitrecht) ; — si vero adsint haeredes necessarii, hi possessionem consequuntur, et legatarius ab ipsis bonorum traditionem (la délivrance ; de uitlevering of overhandiging) postulare debet, b) Officium autem est : si solus haereditatem accipiat, solvendi omnia legata et debita, etiam ultra vires haereditates, nisi haereditatem acceperit sub beneficio inventarii ; si vere concurrat cum haerede necessario, solvendi omnia legata, debita vero nonnisi proportionate ad partem haereditatis (a. 1003-1009). B. Legatarii titulo universali ii sunt quibus testator donat quotam partem bonorum suorum, v. g. tertiam vel quartam partem, vel omnia mobilia aut immobilia. lamvero a) ius non habent ad possessionem, sed bona sibi donata ab haeredibus necessariis vel a legatario universali postulare debent ; b) of­ ficium autem iis est debita et legata particularia solvendi pro rata parte haereditatis quam accipiunt (a. 1010-10x3). DE IUSTITIA COMMUTATIVA 513 C. Legatarii titulo particulari illi sunt quibus testator rem determinatam donat : a) ius habent ad bona sibi legata statim post mortem testatoris, sed possessionem inire vel fructus exigere generatim nequeunt nisi a die qua petierunt bonorum traditionem, vel haec voluntarie ab haeredibus fuit concessa ; b) officium autem non habent debita et onera successionis solvendi, nisi explicite id declaraverit testator, vel bona ipsis donata hypothecis sint onerata (a. 1014-1024). D. Executor testamentarius (uitvoerder) est mandatarius ab ipso testatore selectus eo fine ut dispositionum testamentalium execu­ tion! fideliter invigilet. Potest testator etiam designare plures ; quod si nullum designaverit, executor erit haeres. Iura et officia executoris, cuius munus non transit ad haeredes, pendent partim ab intentione testatoris, partim a dispositione legis : haec postulat a) ut curet apponi sigilla, si inter haeredes sint minores, interdicti vel absentes ; — inventarium confici, praesente vel rite vocato haerede proximo ; — Vendi res mobiles si pecunia ad solvenda legata deficiat ; — atque testamentum exequi ; — b) impensae vero ab executore in implendo suo munere factae, ex rebus haereditariis solvi debent (a. 1031-1034). Patet simul concurrere posse legatarios diversae speciei. 495. Cessare testamentum potest triplici modo : revocatione, caducitate, et rescissione. i. Revocatione (herroeping) : testamentum enim natura sua est revocabile, et homo voluntatem suam mutare potest usque ad mortemx. Revocatur autem testamentum (a. 1035-1038) : A. explicite, per testamentum novum in quo praecedens formaliter rescinditur, aut integre, aut quoad aliquas dispositiones, vel per actum coram notario, quo declaratur mutatio voluntatis ; B. implicite seu tacite : a) novum condendo testamentum, in quo nihil de priore dicitur, sed continentur dispositiones contrariae iis quae in illo habebantur (tegenstrijdige schikking); b) quacumque alienatione rei legatae (yervreemding'), etsi alienatio nulla sit aut testator postea rem recuperaverit : alienatio enim mutationem mentis clare significat ; c) laceratione, obliteratione aut destructione testamenti (yersçheuring of vernietiging'), ab ipso testatore aut eius iussu peracta. Si testator sub voto vel sub fide iuramenti proposuerit vel pro­ miserit alteri acceptanti se non revocaturum testamentum, et nihilominus illud sine legitima ratione revocet, peccat contra religionem; sed non contra iustitiam, quia votum aut iuramentum nequit mutare naturam testamenti quod est essentialiter revoI. Id tamen non valet de mutuis pactis, ubi admittuntur : haec non possunt revocari nisi mutuo consensu. Summa Theologiae Moralis Π — 33 514 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS cabile. Valet itaque in hoc casu revocatio ; eo magis quod simplex promissio non revocandi sit invalida ex a. 1130. 2. Caducitate (vervai), quae^verificatur quando dispo­ sitiones ab initio validae, suum effectum, ob superveniens impedimentum, obtinere nequeant (a. 1039-1043) : a) Si legatarius moriatur ante testatorem : donatio testamen­ taria fit enim intuitu personae, et ideo ad haeredes non transit. b) Si legatarius moriatur antequam impleatur conditio eventus incerti a qua pendebat legatum. c) Si res legata totaliter perierit vivente testatore ; aut post eius mortem, sed absque ulla haeredis culpa : tunc enim res perit domino. d) Si legatarius legato renuntiat post mortem testatoris, aut inhabilis fit ad illud recipiendum. Rescissione Vel annullatione (verbreking^quam haeredes petere possunt ob triplicem causam (a. 1046-1047) : ,1 a) Si legatarius conditiones a testatore impositas non exequatur (a· 954)· b) Ob gravem legatarii erga testatorem ingratitudinem, ut si vitae testatoris insidiatus fuerit, saevitiarum, delicti aut gravis iniuriae contra eum reus fuerit, gravem iniuriam eius memoriae intulerit (a. 955, 1047 et 727 sq.). c) Si quaedam sit nullitatis causa ex carentia formarum lega­ lium aut partium inhabilitate (a. 893). QUAESTIO QUARTA. DE PRINCIPIIS DONATIONI ET TESTAMENTO COMMUNIBUS. 496. Limitatur facultas donandi : 1) incapacitate donandi aut accipiendi in certis personis, sive absoluta sive relativa ; 2) quibusdam donandi certis modis lege prohibitis; 3) reservatione legali quoad certa bona. 497. Incapacitas donandi (pnbevoegdheid). — Per se donandi capaces sunt omnes qui ad contrahendum sunt idonei (n. 467) ; iure autem civili vario modo facultas donandi restringitur propter bonum publicum, in minorennibus scii., uxoribus, amentibus aut interdictis, bo­ norum cessoribus, et damnatis ad poenas. DE IUSTITIA COMMUTATIVA SIS i° Minorennes, etiam emancipati, donare nequeunt nisi in casibus a lege determinatis. Iure gallico et belgico a) post annum aetatis decimum sextum, donare possunt per testamentum, sine assistentia tutoris, dimidiam partem bonorum quae maiorennes dare valerent ; quodsi plus disponant, testamentum est reducibile ; b) nuptias contrahentes, in contractu matrimoniali dare possunt quidquid maiorennes dare valent ; c) parvas donationes manuales facere possunt (a. 903-904 et 1095). Iure italico testari nequit qui nondum 18 annos compleverit ; his completis sicut ceteri omnes (a. 762-763) ; τ iure austriaco testari nequeunt impuberes ; post pubertatem et ante 18 annos completos, solum oretenus et coram iudice (a. 569) ; — iure hispanico testari possunt minores post annum 14 completum (a. 663) ; — iure germanico testari solum possunt post annos 16, et tantum oretenus coram notario (a. 2229) ; — iure anglico minores testari prohibentur. 2° Uxores donare inter vivos nequeunt sine consensu mariti vel auctoritate iudicis, nisi donationes manuales; at per testamentum de bonis suis disponere possunt ; testamentum enim non valet nisi pro tempore quo iam cessat auctoritas mariti (a. 905). Ita, conformiter ad naturam rerum, in iure gallico, belgico, neerlandico, hispanico, lusitano, rumeno, etc, — In iure autem austriaco, helvetico, italico, germanico, anglico iam habent plenam aut fere plenam potestatem, sed quoad bona propria illa de quibus, iuxta regimen matrimonii, disponere possunt. 3° Amentes et interdicti nullo modo donare possunt. Imo, post interdictum, etiam annullari possunt actus anteriores facti dum causa interdicti iam existebat notorie (a. 502-503). Illi vero qui sub consilio iudiciario sunt constituti, bona alienare inter vivos sine huius consilii assistentia nequeurlt, sed testa­ mentum condere valent (a. 513). 40 Bonorum cessares donare non possunt ; imo saepius statuitur in iure donationes intra paucos dies ante cessionem factas esse invalidas. Sic iure gallico statuitur eos donare non posse intra decem dies quae praecedunt iudicialem declarationem eorum status ; et donationes antea factae irritari possunt, si probetur eas factas in fraudem creditorum (a. 1x67 ; c. corn. belg. a. 445 sq.) 5l6 summa theologiae moralis 5° Damnati ad poenas perpetuas seu legaliter interdicti donare non valent, nisi auctoritas civilis ab hac inhabilitate dispenset. In Belgio tamen possunt condere testamentum (C. Poefc., a. 22). De capacitate religiosorum dicitur in Iure canonico, ubi de religiosis. 498. Incapacitas accipiendi est absoluta vel relativa, secundum quod sit ad omnem, vel ad determinatam personam. A. Absolute incapaces sunt : i° Infantes nondum concepti tempore quo fit donatio aut quo moritur testator ; censetur autem tempore op­ portuno conceptus qui nascitur 300 diebus post mortem testatoris (a. 312 et 315), dummodo tamen nascatur vivus et vitalis (a. 906). 2° Minores nihil per se recipere possunt, sed parentes vel tutores nomine ipsorum ; emancipati accipere non possunt sine assistentia curatoris. 3° Uxores acceptare nequeunt absque consensu mariti vel auctoritate iudicis ; — nisi in regionibus in quibus iam obtinuerunt potestatem quoad propria bona de quibus, iuxta regimen matrimonii, disponere possunt, ut dictum est n. praec. 40 Interdicti accipere nequeunt sine consensu curatoris et consilii familiae. 50 Damnati ad poenas perpetuas. In Belgio tamen curator pro ipsis recipere valet, sed ipsis nihil remitti potest (C. Poen., a. 23-24). 6° Societates quae non sunt legaliter agnitae, saltem coram lege civili, nequeunt accipere, bene tamen singula membra, sed eodem modo ac ceteri cives. 70 Instituta legaliter agnita non possunt accipere sine approbatione auctoritatis civilis ; v. g. Seminaria, con­ gregationes, xenodochia, Universitates, etc. Ita in Belgio requiritur approbatio deputationis permanentis provincialis pro summis modicis quae non superant 5.000 fr. ; pro maioribus, approbatio gubernii (a. 910 ; leg. com., a. 76). DE IUSTITIA COMMUTATIVA 517 — Prohibitio tanlen non tam respicit habilitatem quam formam donationis ; unde non spectat donationes manuales, quae non subiiciuntur fprmis pro donatione praescriptis. De religiosis dicitur in Iure canonico. B. Relative incapaces, saltem in multis regionibus,sunt : 1° Tutor quoad minorem, usquedum iste maioritatem attigerit eique redditae sint tutelae rationes (a. 907). Ita ne videlicet tutor sua auctoritate abutatur in pupilli detri­ mentum. Si tamen tutor sit ex ascendentibus pupilli, ex iure gallico, ab eo aliquid accipere potest. 2° Coniuges ad invicem (a. 1096-1099). Agitur evidenter de solis donationibus in forma legali. 3° Medici, chirurgi, pharmacopolae et ministri cultus (cuiuscumque etiam acatholici), qui alicui aegroto, in ultimo morbo, artis aut ministerii sui operam praestiterunt, nihil ab eo titulo gratuito recipere valent per donationem, etiam testamentariam, durante illo morbo factam ; nisi sint haeredes directi, vel istis deficientibus, collaterales saltem in quarto gradu (a. 909). Ratio est quia praedicti, in datis circumstantiis, in mentem aegroti nimium exercere possunt imperium. Excipiuntur dona­ tiones remuneratoriae, factae titulo particulari, modo sint proportionatae facultati donantis et officiis praestitis ; item donationes factae sacerdoti ut missas celebret. Inhabiles vero non sunt : medicus qui vocatur solum consilii causa, pharmacopola qui medicamenta vendidit quin operam suam praestaret ; nec minister catholicus qui non fuit confessarius, sed solummodo extremam unctionem aut sacram com­ munionem praebuit, aut ut amicus aegrotum invisit. 40 Filii illegitimi, etiam legaliter agniti, minorem tantum haereditatis partem accipiunt quam legitimi (a. 908 et 757) ; quodsi legaliter agniti non fuerint, tamquam extranei habentur.— Incestuosi autem et adulterini, quando legaliter ut tales demonstrantur, quod raro evenit, nonnisi pensio­ nem alimentariam accipere possunt (a. 762). 499. Modi donandi prohibiti sunt interpositio, sub­ stitutio, et conditio illicita. 518 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS I. Interpositio (schijnoverdracht, tusschenerfstelling') vetita est ilia qua donatio fit personae habili, cum obligatione rem tradendi personae quae legaliter est incapax accipiendi, ita ut donatio fiat in fraudem legis. Intçrpositio ab eo qui validitatem donationis impugnat probari generatim debet, ostendendo paetum saltem tacite initum fuisse quo donatarius se obligaverit ad rem tradendam incapaci, aut donatorem id iussisse : non enim sufficit ut merum desiderium manifestaverit, quia desiderium obligationem non inducit. Lex tamen interpositionem aliquando praesumit apud certas personas : ita pater et mater, descendentes et coniux personae incapacis praesumuntur interpositae (a. 911) ; quae praesumptio est iuris et de iure ita ut probatio in contrarium non admittatur. II. Substitutio (pnderschuiving, ondererfstelling), est dis­ positio qua donator duplicem designat personam : unam quae immediate, alteram quae defectu prioris aut post eam dona aut legata est acceptura. Est autem duplex substitutio : 1) Improprie dicta, directa, seu vulgaris (gewone, rechtstreeksche, aangeduide), designat personam quae donum vel legatum consequetur, si donatarius vel legatarius non velit aut non possit illud consequi, v. g. domum tribuo Petro, huius autem defectu Paulo. Haec nihil est nisi donatio conditionata, quae valida est (a. 898). 2) Proprie dicta,indirecta s&ifideicommissaria(vertrouwde} rei dominium (non usumfructum) alteri tradit cum onere rem donatam per certum tempus vel usque ad mortem servandi, eamque postea liberaliter transmittendi tertio ; hinc alter dicitur gravatus seu fiduciarius, tertius vero fideicommissarius seu vocatus. Haec iure hodierno, in odium manus mortuae vel et stabilitatis bonorum apud nobiles, prohiberi solet ut civium aequalitati, liberae bonorum translationi et agriculturae noxia, et quidem ita plerumque ut non solum substitutio, sed ipsa donatio irritetur ; ac proinde fiduciarius bona donata nec sibi retinere nec alteri tradere possit. Quae lex non videtur certo iniusta. Sic in iure gallico et belgico (a. 896 et 899), et neerlandico (a. 926). — Iure italico (a. 899-900) et lusitano (a. 1869) manet dispositio principalis, sed irritatur substitutio. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 519 Duplex tamen substitutio lege civili etiam gallica permittitur, ne prodigi bona sibi legata dissipent : a) pater et mater bona quorum liberam habent dispositionem uni vel pluribus ex filiis suis dare possunt cum onere ea reddendi omnibus liberis ex ipsis natis vel nascituris, absque ulla distinctione, et in primo gradu tantum ; b) qui nullos habent descendentes, bona de quibus libere disponere valent, fratribus aut sororibus relinquere possunt cum onere ea reddendi omnibus liberis ex ipsis natis aut nascituris, et in primo gradu tantum (a, 1048-1051). III. Conditio impossibilis aut illicita donationi aut testa­ mento adnexa, licet illicite apponatur, ea tamen non infirmat nisi voluntate praedominante donator velit ut donatio a conditione pendeat. Unde actum plerumque non reddit invalidum, sed (ad differentiam contractus onerosi) conditio habetur non scripta) ita ut donatarius eam implere non teneatur (a. 900) ; invalida tamen esset donatio, si conditio illicita esset vera et sola Causa contractus, quia tunc consensus tali conditioni esset alligatus et vere ab ea de­ penderet (a. 1131 et 1172). Ita ius gallicum et belgicum. Iure italico, conditiones istae in testamento seu legato ut non scriptae habentur (a. 849), at donationem infirmant (a. 1065) ; iure helvetico illicitae in­ firmant legatum, aliae pro non scriptis habentur (a. 482) ; iure austriacO) legatum sub conditione suspensiva impossibili vel illicita est nullum, si vero sit conditio resolutoria, haec pro non scripta habetur (a. 698) ; iure germanico modus impossibilis tunc solum infirmat legatum quando constat liberalitatem non futuram fuisse sine tali onere (a. 2195). 500. De^valore interdictionum legis civilis, idem dicendum est quod de valore testamentorum informium diximus (n. 493). — Quando de causis piis agitur, valet Ius canonicum, in quo substitutio non prohibetur, v. g. Petrus legat domum suam Iohanni sub ea conditione ut Iohannes eam relinquat post mortem ecclesiae parochiali. Quid itaque si, petente haerede, donatio illa a iudice civili irritetur et domus tradatur haeredi ? R : Haeres non tenebitur domum Iohanni relinquere quia sub hoc respectu agitur de causa profana ; sed debet curare ut ecclesia parochialis accipiat id quod testamento Petri statutum est, quia sub hoc respectu est causa pia. Poterit itaque haeres, vivente Iohanne, domum retinere, dummodo curet ut post 520 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS mortem suam domus tradatur causae piae, vel si id im­ possibile aut periculosum sit, tradatur res aequivalens. 501. Legalis reservatio bonorum haereditatis {wettig voorbehoud') est illa pars quae ad haeredes naturales ipso iure devolvitur secundum proportionem a lege definitam. Opponitur parti seu quotae disponibili {beschikbaar deel), de qua dominus ad libitum disponere potest, dum de parte reservata seu legitima (voorbehouden of onbeschikbaar deel) gratuito disponere nequit sed solum titulo oneroso. In Anglia, excepta transmissione quorumdam fundorum, et in Statibus Americae Foederatis generarim plena viget testandi libertas ; at in multis Europae regionibus limitatur : ita in Italia (a. 805 sq.) et Austria (a. 765 sq.), dimidia pars haereditatis debetur descendentibus, tertia ascendentibus defectu descendentium ; in Germania (a. 2303) dimidia pars bonorum est disponibilis et altera est reservata filiis, parentibus, coniugi ; in Hispania tertia pars bonorum est disponibilis, tertia pars inter filios aequaliter distribuenda, ultima vero libere donari potest cuilibet e filiis, non autem alienis (a. 808 sq). Iure autem gallico-belgico (a. 913-914), neerlandico (a. 960 sq.) : 1) Pars disponibilis a numero filiorum pendet : si unus sit filius, parentes de dimidia parte bonorum libere disponere valent ; si duo filii supersint, de tertia parte disponere possunt, si tres aut plures, quarta pars est disponibilis. Nomine autem filiorum veniunt etiam filii légitimât! et adoptati et nepotes ( kleinkinderen ) eorumque descendentes, eo tamen sensu quod omnes ex uno filio geniti pro uno tantum filio computantur quem repraesentant. Si supersint filii naturales legaliter agniti, at non légitimât!, iis reservatur quota pars sed minor quam si essent legitimi. Secundum ius belgicum, sunt tantum haeredes patris et matris (a. 756) : iis confertur i/3m portionis quam legitimi obti­ nuissent, si alii filii legitimi adsint ; 1/2m si defunctus habeat fratres, sorores aut ascendentes ; 3/4“ si alios saltem habeat haere­ des (a. 757). Non succedunt in integram haereditatem nisi alius non supersit haeres (a. 758). — In Gallia, ex lege 25 mart. 1896, i/2m portionis filii legitimi, si alii sint legitimi ; 3/4“ si defunctus habeat fratres, sorores aut ascendentes; secus tota haereditas. 2) Deficientibus posteris, si supersint ascendentes in utraque linea, paterna et materna, iis reservatur dimidia pars bonorum ; si in una linea, quarta pars reservatur (a. 915). 3) Nulla est reservatio in collateralium gratiam1 ; in praxi tamen, si collaterales pauperes conquerantur de eo quod legata facta fuerint plura cum nimio suo detrimento, solet auctoritas publica haec legata reducere ; et merito : pietas enim, postulat i. Proprium est iuri helveticp quod fratres et sorores sint haeredes necessarii (a. 470-471). DE IUSTITIA COMMUTATIVA 521 ut cognatis in necessitate, praesertim fratribus et sororibus, quaedam relinquantur. 4) Coniugi superstiti non conceditur reservatio proprie dicta, sed ius ad usumfructum cuiusdam partis bonorum (a. 767) ; quae varia est pro variis legibus. Ex lege belgica 20 nov. 1896, coniux toro non separatus, ius habet ad usumfructum, sive portionis filii legitimi (quae non excedat 4™ partem bonorum), si defunctus habet filios ex alio coniugio ; sive totalitatis, si defunctus non habet haeredes, nisi collaterales alios ac fratres aut sorores vel horum descendentes ; sive dimidiae partis bonorum, in aliis casibus. In Gallia ex lege 9 mart. 1896, ususfructus ipsi tribuitur 1/4 partis bonorum, si adsint filii legitimi ; y2 partis si alii sint haeredes. Notetur donationes inter vivos aut testamentarias partem disponibilem excedentes non esse absolute irritas, sed reduci posse (a. 920) si haeredes id postulent reservatarii eorumve successores aut causam habentes (a. 921). In hoc casu, primo reducuntur dispositiones testamentariae pro rata parte valoris ; deinde, si legata non sufficiant ad partem reservatam solvendam, reducuntur donationes, non quidem pro rata parte, sed ordine chronologico, incipiendo a novissima et retro ascendendo usque ad primam (a. 923 sq.). 502. Quid de reservatione legali valet pro foro conscientiae? — Resp. Ius civile longius procedit lege naturali ; cumque statuat materiam solo iure naturali non satis determinatam, per se obligat in conscientia. Quaeri autem potest qualem et quantam obligationem conscientiae producat? Itaque illi qui donationibus vel testamentis legalem haeredum necessariorum portionem laedunt : 1) Non videntur peccare contra iustitiam commutativam, quia testator disponit de re sua et haeres nonnisi post mortem testatoris habet ius strictum in illam rem. Excipitur casus quo quis mediis iniustis et fraudulentis v. g. venditione ficta uteretur ad impediendum ne haeres neces­ sarius suum ius prosequatur. 2) Generarim peccant contra iustitiam legalem vel obedientiam, cum violent legem iustam et bono communi quasi necessariam, v. g. ne liberi legitimi, ex primis nuptiis Orti, postea propter nimium amorem patris erga secundam uxorem eiusque liberos ab omni haereditate excludantur. Peccatum istud per se est leve, per accidens potest esse grave, Si haeres necessarius exinde in egestatem saltem relativam coniiceretur. 522 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 3) Quandoque nullatenus peccat talis testator, praesertim a) si favet uni filio ob iustam causam, ad bonum maius scii, procurandum, vel maius malum vitandum ; v. g. si nonnisi violando legalem filiorum partem aliquis posset officium pietatis, charitatis, vel iustitiae implere, ut provi­ dendi educationi filii illegitimi vel sustinendi parentes in gravi necessitate : tunc enim lex naturalis praevalet. Pariter b) si observantia legis quae in bonum familiae lata est, in eiusdem detrimentum vergeret : tunc enim lex cessat contrarie, quia fit nociva ; ut si propter servatam legalem aequalitatem nullus filiorum iam posset paternum commercium vel agriculturam prosequi, Vel si unus filius praevideatur brevi omnia dissipaturus dum frater, cui plus tribuitur quam lex permittit, merito speratur etiam fratri prodigo eiusque liberis provisurus. Quod facile evenire potest in nostris regionibus, in quibus arcte restricta est libertas prudenti patrifamilias competens. 5®3· Quaestiones. — I. An licitum sit laedere legitimas haeredum necessariorum partes per donationes vel legata ad causas pias, v. g. fundationibus ? Resp. Id probabiliter est licitum, vel saltem non est iniustum, dummodo haeredes necessarii obtineant id quod iure naturae ipsis ad honestam sustentationem et statum competit. Attamen haeredes quorum pars legitima laesa fuit, non videntur peccare si cum iustis mediis coram tribunali reclamant, quia lex civilis habet ius determinandi partem legitimam. In casu enim non directe declarat nullum legatum Ecclesiae factum (quod facere non valeret), sed directe statuit legitimam portionem filiorum, ex quo tunc indirecte sequitur nüllitas alterius legati1. Aliter esset dicendum de donationibus et legatis piis extra partem legitimam factis, quia lex civilis non habet ius impediendi directe aut generatim omnes donationes pias, sicut nec impe­ diendi ius Ecclesiae possidendi bona. II. Quid si aliquis ex odio vel affectu inordinato vellet solam partem legitimam filiis relinquere; vel si absque iusta causa uni filio favet ex parte disponibili ? R. Iste sub gravi obligatur deponere odium vel affectum inordinatum, et hortandus est ut filiis quid amplius relinquat. Seposito odio et affectu graviter inordinato partialitatis, si uni i. Notetur iam olim sub iure romano sententiam probabilem id concessisse ; quod a fortiori valet nunc, quia pars disponibilis multo minor est. Ceterum multi, etiam veteres theologi, docent donationes inofficiosas probabiliter reduci posse ad partem disponibilem. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 523 filio prae aliis favét absque iusta causa, qualis esse potest si plus mereatur virtute aut obsequio, si plus fecerit, si plus egere videatur, v. g. ad sustentationem vel ad studium, non peccat graviter, nisi forsan per accidens si propterea odia et dissensiones graves oriantur, et ista non sint potius tribuenda malitiae et avaritiae haeredum quam patri qui utitur iure suo. Quod prae­ sertim verum, si pater propriis laboribus bona acquisierit ; si vero non proprio labore acquisierat, melius est ut aequaliter dividantur inter omnes filios, nisi adsint speciales circumstantiae de quibus dictum est. Cfr. etiam n. 502, 3). III. An testator tenetur ad providendum etiam haeredibus qui~ busdam non necessariis ? R. 1) Est obligatio gravis ut fratribus et sororibus relinqua­ tur id quod sufficiat ad gravem illorum inopiam sublevandam ; quod lex civilis etiam aliquatenus agnoscit. Ita C. C., a. 767 lege belgica modificatus. 2) Est obligatio levis ut prospiciatur necessitati ceterorum cognatorum graviter indigentium. Istae omnes sunt obligationes pietatis sub gravi vel sub levi obligantes pro gradu necessitatis et gradu propinquitatis : quae obligationes indirecte bona defuncti afficiunt, ideoque cum illis ad haeredes transeunt. QUAESTIO QUINTA. DE SUCCESSIONE LEGALI. 504. Successio legalis, seu ab intestato, est transmissio bonorum defuncti ad unum vel plures secundum ordinem a lege definitum. Cum enim aliquis de rebus suis per donationem aut testamentum non integre disponit, bona quae supersunt ad haeredes transeunt naturales via suc­ cessionis lege firmatae aut statutae. Quae successio tamen reducitur ad donationem et testamentum : adest enim per se donatio praesumpta quam lex supponit et agnoscit. 505. Successores legales certo ordine ad haereditatem vocantur. — Distinguendi imprimis sunt haeredes regulares, qui ipso facto personae defuncti succedunt et statim omnia illius iura acquirunt, dummodo onera suc­ cessionis in se suscipiant ; et irregulares, qui a indicé in possessionem bonorum mittuntur. Regulares autem triplici modo succedere possunt : in capita (par tête; hoofdsgemjze), in stirpes (par souche; staaksgewijze); et in lineas (par ligne; stamsgewijze). Sue- 524 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS cedunt autem iure proprio i.e. propter personalem gradum consanguinitatis, aut iure repraesentationis, quia obtinuerunt ius defuncti sui parentis. Quinque vero sunt regularium ordines; ita ut ab uno ordine ad alium non fiat transitus, nisi omnino deficiant haeredes ordinis anterioris. A. Tamquam regulares successores ad successionem vo­ cantur : 1. Descendentes defuncti, videlicet : filii legitimi aut legitimati (a. 331-333), vel naturales recogniti (a. 756), aut adoptivi (a.350), et quidem in capita; deinde nepotes, etc. sed in stirpes (a. 745). Iure gallico et belgico, filii legitimi aequaliter inter se dividunt haereditatem, quia succedunt in capita. Si unus ex iis mortuus fuerit, posteri ad haereditatem vocantur repraesentatione et succedunt in stirpes (a. 745). Filii illegitimi recogniti nonnisi partem haereditatis consequuntur a lege determinatam (a. 756761) si supersint legitimi haeredes, sicut dictum est n. 501. Filius adoptivus recipit partem legitimi (a. 350). 2. Deficientibus descendentibus, vocantur pater et mater defuncti simul cum fratribus eius et sororibus, secundum proportionem a lege definitam. Iure gallico et belgico % pars cedit parentibus, altera fratribus et sororibus ; si supervivat tantum pater aut mater, 1 /4 pars huic cedit, 3/4 fratribus et sororibus (a. 748-752). 3. Deficientibus descendentibus, parentibus, fratres et sorores defuncti integram haereditatem inter se dividunt modo a lege definito. Iure gallico et belgico succedunt in capita si eiusdem tori sunt; secus in lineas ita ut germani participent de utraque linea (a. 750 et 752). 4. Si deficiant descendentes, parentes, atque fratres et sorores, successio devolvitur ad ascendentes, et quidem in lineas, ita ut dimidiam partem inter se dividant propiores ascendentes paterni, alteram vero inter se dividant pro­ piores ascendentes materni (a. 746-749). Si vero una e duabus lineis ascendentium extincta fuerit, l/2 pars inter ascendentes dividitur, altera inter collaterales alterius lineae (a. 753). DE IUSTITIA COMMUTATIVA 525 5. Si deficiant descendentes, fratres et sorores, necnon ascendentes, haereditas transit ad collaterales ia. 750 et 755) usque ad gradum a lege praefinitum L Ex lege belgica n oct. 1919, a. 47, consanguinei ultra 4“ gra­ dum non succedunt, nisi vocentur repraesentatione ; repraesenta­ tio autem admittitur in linea recta in indefinitum, in linea vero collaterali pro descendentibus tum fratrum et sororum defuncti, tum ejus patrui aut avunculi, amitae aut materterae (C. C., a. 742 modif.). — Lex gallica 31 dec. 1919 collaterales ultra sextum gradum a successione excludit, nisi fratris vel sororis sint descen­ dentes : tunc successio pertingit usque ad gradum I2m. Fere idem statuit lex neerlandico 17 feb. 1923. Iure italico collaterales non admittuntur ultra gradum ip“. B. Irregulares successores sunt duo : 1. Coniux superstes, dummodo iudicialiter non sit ab alio coniuge toro separatus, deficientibus supradictis haeredibus, totam haereditatem consequitur ; si autem non obtineat integram haereditatem, usumfructum acquirit cuiusdam portionis bonorum (a, 767) ; sicut dictum est Q; 501· Iure Italico, coniux, deficientibus filiis, ius habet ad 4“ aut 3m partem haereditatis ; deficientibus etiam parentibus ascen­ dentibus, fratribus et sororibus, ad 2/3 partes, imo ad totam si cognati sint sexto gradu remotiores (a. 754). Iure anglico, uxor accipit 1/3“partembonorum mariti intestati,si hic relinquat descendentes; secus 12. Iure germanico (a. 1924-1931), coniux superstes in i° casu solum i/4“ partem accipit, in secundo y2m haereditatis et supellectile; deficientibus ascendentibus totum. 2. Status seu fiscus, qui, defectu aliorum haeredum, 1. Ordines paulo aliter distinguuntur in iure germanico (a. 1924 sq.), scii. i. descendentes defuncti ; — 2. parentes, ita ut locum defunctorum vel alterutrius defuncti, eorum descendentes teneant; — 3. avi et aviae ; aut similiter eorum descendentes, quibus tamen praeferetur coniux superstes ; — 4. proavi et proaviae, eodem modo ac dictum est in 3 ; aut in eorum defectu proxime cum defuncto cognati ; — 5. abavi et abaviae, eodem modo ac dictum est in 4. 2. In singulis Statibus Americae foederatis ius diversum est. Iure anglico, distinguuntur proprietates immobiles atque mobiles. Immobilis, si nulla sit proles, proximo haeredi masculino defertur ; si vero proles habetur, tribuitur filio natu maiori vel, si obierit, eius filio ; deficiente omni prole masculina, dominium coniuncte omnibus filiabus addicitur. — Mobiles, defectu testamenti, ita dividuntur ut tertia pars viduae, ambae reliquae partes filiis sine sexus distinctione obtingant. — Si ipsa uxor sine testamento moriatur, eius patrimonium tribuitur marito, vel si is obierit, progeniei. 526 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS naturalium aut insuturorum, omnia bona consequitur (a. 768). 506. Ab haereditate excluduntur : 1) ratione incapacitatis et quidem ipso facto, dummodo existât momento quo successio inceperit : a) nondum concepti ; b) qui nascuntur non vitales ; c) qui tempore quo successio incepit iam mortui sunt (a. 725) ; 2) ratione indignitatis: a) qui damnati fuerunt propter patratam aut attentatam defuncti interfectionem ; b) qui contra defunctum tulerunt accusationem capitalem calum­ niosam, quae ut talis iudicialiter declarata est ; c) maiores natu, qui sibi notam defuncti interfectionem (non inter­ fectorem) iudicibus non denuntiaverunt, nisi tamen a denuntiatione excusentur ut interfectoris cognati aut affines (a. 727-728). Non tamen excluduntur indignorum filii, nisi succedant repraesentatione (a. 730). Omnes praedicti non ipso facto, sed solum post sen­ tentiam iudicis exhaeredantur. 507. Optio acceptandi et repudiandi successionem, -r- Nemo tenetur successionem acceptare sed potest eam repudiare : nemo enim est haeres nisi volens ; unde nemo succedit nisi postquam acceptaverit. Potest autem successionem acceptare sive simpliciter, sive sub beneficio inventarii, vel eam repudiare (a. 774). A. Qui simpliciter acceptat, sive explicite, nomen haeredis assumendo in actu authentico vel etiam privato ita tamen ut clare constet eum successionem acceptasse, sive implicite, actum ponendo qui necessario voluntatem acceptandi importet (a. 778-780) : 1) statim acquirit omnia iura defuncti et de iis disponere valet (a. 777) ; 2) omnia onera in se suscipit, etiam ultra vires haereditatis, ita ut debita solvere teneatur non solum ex bonis successionis sed etiam ex propriis. Hoc ultimum tamen non videtur valere in foro conscientiae, saltem ante sen­ tentiam iudicis ; quae in casu nititur in falsa praesumptione fraudis ; DE IUSTITIA COMMUTATIVA 527 3) irrevocabiliter acceptat, nisi in casibus a lege exceptis, scii, quando acceptatio obtenta fuit dolo, vel quando haereditas plus quam dimidia parte imminuitur ob inven­ tionem testamenti tempore acceptationis incogniti (a. 783). B. Qui acceptat sub beneficio inventarii, id expresse declarare debet atque declarationem inscriptam habere in tabulario tribunalis (a. 793) : 1) solam administrationem accipit bonorum, donec res in liquido positae fuerint, et oneribus sit satisfactum (a.803); 2) curare debet ut inventarium conficiatur (a. 794) ; ad quod conficiendum tres conceduntur menses,ac insuper 40 dies ad deliberandum pro acceptatione vel non (a. 795) ; 3) inventario facto, non tenetur onera solvere ultra vires haereditatis ; imo ab omni obligatione se liberare potest, cuncta bona relinquendo creditoribus et legatariis, ac ius habet exigendi solutionem omnium quae sibi debentur a successione (a. 802). C. Qui repudiat successionem, quod non praesumitur sed expresse declarari debet eodem modo ac acceptatio sub beneficio inventarii (a* 784) : 1) censetur nunquam fuisse haeres, unde eius portio accrescit cohaeredibus eiusdem ordinis, et his deficientibus, ad gradum subsequentem devolvitur (a. 785-786) ; 2) a debitis solvendis liberatur, sed creditores inde laesi a iudice obtinere possunt ut successionem acceptent eius loco ; quo casu renuntiatio tantum invalidatur in gratiam creditorum et eo solo fine ut solvantur quae ipsis sunt debita (a. 788) ; 3) retinere potest dona et legata sibi facta, si partem disponibilem non excedant (a. 845). Simpliciter acceptare aliquando expedit, quando certo moraliter constat successionem non gravari ultra vires haereditatis : ita enim multae vitantur expensae. In dubio, melius est acceptare sub beneficio inventarii. Denique repudiare convenit, si moraliter certo constet haereditatem gravari oneribus quae superent opes, vel si donatio magni valoris antea facta, amittenda sit aut nota­ biliter minuenda eo quod referri debeat ad massam communem. 508. Partitio haereditatis et bonorum collatio. 528 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Partitio, ad lites vitandas, fieri potest ab ipsis ascenden­ tibus in eorum vita, sub forma donationis aut testamenti (a. 1075-1080), dummodo serventur regulae iuris de reservatione et de successione. Quod si nulla partitio ab ipsis parentibus facta sit, post mortem eorum est in­ stituenda, nisi cohaeredes conveniant de ea ad tempus differenda ; quod iuxta ius gallicum non potest excedere quinquennium, ita tamen ut hoc elapso, conventio renovari possit. Deficiente vero tali conventione, nullus cohaeres cogi potest ad manendum in indivisione (a. 815). Ut autem aequalitas relativa servetur inter haeredes, nonnunquam a iure praescribitur ut fiat bonorum collatio (a. 843 sq : rapport; wederinbreng). Consistit in eo, quod unqsquisque ad massam communem haereditatis referre debet quaecumque a defuncto accepit ipse per donationem aut testamentum, nisi tamen donator explicite dixerit ea non esse referenda atque simul partem disponibilem noti excedant ia. 844 et 846), aut ipsa lex aliter disposuerit. Est igitur ipse haeres seu legatarius qui tenetur ad collationem, non filius eius, non pater, non coniux, nisi isti agant repraesen­ tatione (a. 847-849). Lex autem a collatione eximit 1) impensas educationis (a. 852), quae scii, necessariae sunt ad artem vel mercaturam addiscendam, vel sumptus nuptiales aut consueta munera ; non autem expensas factas ad procurandum aliquod munus seu vitae statum (frais d’établissement, a. 851), aut ad debita solvenda (a. 851) ; — 2) fructus et foenora rei donatae, quae ante mortem donatoris fuerunt percepta (a. 856) ; —■ 3) res immobiles quae absque culpa donatarii perierunt (a. 855). 509. Num obligatio collationis quae lege civili imponitur valeat in conscientia? — Respondetur : 1) Pro iis quae donator voluit absolute dare, remissa explicite vel implicite obligatione collationis et salva legitima haeredum necessariorum portione, non exis­ tit obligatio collationis ante sententiam iudicis, v· g· si defunctus tribuerit magnam pecuniae summam sed commendando ne unquam haec donatio aliis familiae membris manifestetur. Post sententiam iudicis qua collatio talium bonorum imponitur, habetur obligatio iustitiae etiam in foro conscientiae, quia donatio invalida declaratur DE IUSTITIA COMMUTATIVA 529 2) Si de donatoris voluntate remittendi obligationem collationis nulla probabili ratione constet, collatio fieri debet petentibus haeredibus etiam ante sententiam iudicis : lex enim civilis hoc ius tribuit ; si haeredes non petant, collatio fieri non debet, nisi tamen donatarius se expresse ad eam faciendam obligaverit. 3) Quandoque parentes cum suis liberis ineunt con­ tractum ut collationi subiiciatur id quod vi solius legis civilis eidem non subiacet, v. g. expensae pro educatione quae sunt vere extraordinariae respectu aliorum filiorum. Istiusmodi contractus per se validus est ; attamen minores illo non definitive ligantur, nisi, maioritatem adepti, illum ratum habuerint. Ita ex, g. de expensis pro studiis in Semi­ nario vel Universitate. 5IO· Animadversiones. — 1. Rescissio partitionis (verbreking). Partitio semel facta rescindi potest a) propter vim et do­ lum ; 2) quando una pars laeditur saltem notabiliter : iuxta cod. gall, requiritur ut laesio excedat quartam partem portionis quae tribui debuisset, secundum valorem tempore partitionis (a. 887). In foro conscientiae, omnis laesio iniusta reparari debet. 2. Assecuratio partitionis (garantie des lofs; vrijwaring'). Ad aequalitatem servandam statuit ius, ut si unus ex haeredibus totaliter vel partialiter evictionem patiatur bonorum quae ipsi obtigerant, vel in eorum fruitione turbetur, ceteri haeredes te­ neantur eum indemnem praestare, dummodo a) causa evictionis fuerit partitioni praevia, nec culpae haeredis evicti sit tribuenda ; b) haec evictio non fuerit per explicitant clausulam actus par­ titionis ab assecuratione exempta (a. 884). 3. Proportio servanda in solutione debitorum. Ex iure naturali atque civili, debet haeres omnis concurrere ad solutionem de­ bitorum defuncti secundum proportionem eorum quae ex haereditate accepit (a. 870). Casu quo unus fundum acceperit hypothecae subiectum, creditores cogere illum possunt ad totum debitum solvendum quo fundus gravatur ; at tunc ipse recursum habet contra ceteros haeredes ad repetendam partem ab ipsis debitam (a. 874). Summa Theologiae Moralia II — 34 530 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS CAPUT III. DE CONTRACTIBUS BILATERALIBUS ONEROSIS COMMUTATORIIS. QUAESTIO PRIMA. DE EMPTIONE ET VENDITIONE. S. Th. II-II, q. 77. 5I1. Emptio-venditio (achat et vente ; koop en verkoop) est typus contractus onerosi. — Emptio est pactio pretii pro merce, venditio pactio mercis pro pretio. Sunt duo contractus partiales correlativi unum inte­ grum conficientes. Definitur emptio-venditio contractus bilateralis onerosus quo transfertur dominium alicuius rei pro pretio determinato, vel contractus mutuo consensu constitu­ tus in dominium tradendi mercem pro pretio determinato, et pretium pro merce (a. 1582). Dicitur 1) contractus bilateralis, et sic distinguitur a donatione, 2) onerosus, ut distinguatur a mutuo et commodato, 3) quo transfertur dominium : ita distinguitur tum a promissione venditionis, qua nullum transfertur dominium seu ius in re, tum a locatione-conductione, qua non transfertur nisi solus usus, 4) alicuius rei seu mercis, ut distinguatur a cambio quo datur pecunia pro alia pecunia diversa, 5) pro pretio determinato : sic distinguitur a permutatione qua merx cum merce commutatur. Oportet autem pretium sit determinatum : si enim relinquitur determinandum ab emptore, contractus est nullus. Tres itaque conditiones ad essentiam huius contractus requi­ runtur : a) mutuus consensus unius qui emit et alterius qui vendit, in translationem dominii ; b) res determinata tamquam merx, i. e. res pretio aestimabilis, sive mobilis, sive immobilis, et ita venditio distinguitur a cambio in quo unum pecuniae genus pro alio genere pecuniae permutatur, puta gallica pro anglica, argentea pro aurea ; c) pecunia determinata tamquam mercis pretium determinatum, et ita emptio distinguitur a simplici permutatione, in qua merx pro merce datur, v. g. equus aut bos pro ovibus. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 531 Pecunia ex universali conventione constituta est communis mensura valoris rerum et ita medium aptum ad res inter se com­ parandas easque permutandas. Hodie constat nummis seu mone­ tis aureis, argenteis, etc. vel syngraphis bancariis eas repraesen­ tantibus ; primis temporibus autem multis aliis rebus, uti pellibus, ebore, conchis, piscibus, pecoribus. Hinc nomen pecuniae a pecus desumptum est ; et nummi apud quasdam gentes pecudis capite signabantur. 512. Venditio ex natura sua est contractus consensualis, qui absolvitur solo consensu partium (a. 1583), ita ut statim valeat contractus, antequam res fuerit tradita aut pretium solutum. Ideo a momento mutui consensus dominium et periculum rei sunt apud emptorem ; et res perit emptori, nisi pereat vitio intrinseco (a. 1647), vel nisi fiat ex mora culpabili venditoris quia non fuerit tempestive tradita (a. 1138-1141). Exceptionaliter tamen venditio non absolvitur consensu par­ tium : a) si ita explicite stipuletur in contractu ; b) quando res non acervatim venduntur, sed iuxta pondus, numerum et mensuram, ad degustationem aut probationem : tunc contractus non erit perfectus nisi postquam res fuerint ponderatae, numeratae, mensuratae, gustatae et probatae (a. 15851588); c) si ius positivum ita generatim statuat : sic olim ius romanum, hodie autem id non obtinet nisi in iure germanico et austriaco. Tunc scii, non perficitur venditio nisi postquam res fuerit tradita. In hisce casibus, quamdiu venditio perfecta non fuerit, do­ minium rei et periculum sunt apud venditorem, et res perit venditori. Articulus I. De Emptione et Venditione ingenerali. 513. Materia venditionis est merx pro pretio. Merx est omne id quod pretio pecuniae mensurari et alienari potest. Unde hoc nomine veniunt omnes res quae in commercio positae sunt (a. 1598), et legibus particularibus vendi non prohibentur, sive bona corporea, sive etiam iura incorporea utj credita, chirographa, iura in tertium, vel ius in haereditatem apertam (i. e. post mortem defuncti), iura etiam litigiosa pro rata probabilitatis rei obtinendae (a. 1689-1701); non tamen ius solius usus et habitationis (a. 631 et 634). 532 j i >, 1 {,' /' I· j' I i K j (i U ii, A' E l· ■ ' , ’ I' i ; I i I i I SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Sed a) in iure moderno venditio declaratur nulla: 1) si venditur haereditas viventis etiam consentientis (a. 1600), ne scii, abusus, fraudes, neces consequantur, vel et desiderium mortis ; 2) si res vendita erat aliena, non venditoris. In hoc casu, si venditor scivit, emptor vero ignoravit rem esse alienam, prior ob dolum tenebitur reparare damnum illatum (a. 1599) ; 3) si res momento venditionis tota perierat. Quodsi partim perierat, potest emptor pro libitu yel contractum resilire, vel partem rei superstitem postulare pro pretio ad ratam integri pretii determinando (a. 1601). Illae regulae valent in foro conscientiae. b) Insuper ex iure naturali nequit vendi res sacra ut sacra, seu res spiritualis ut talis : sic enim non est pretio temporali aestimabilis. Quod peccatum vocatur simonia. 514. Aiateria emptionis est pretium pro merce. Pretium est valor rei pecunia expressus, Seu expressio valoris venalis per pecuniae summam, ac proinde est mensura quantitatis valoris ipsius mercis. Pretium itaque iustum est illud quod est adaequatum rei seu valori eius commensuratum ; quo efficitur obiectiva aequivalentia inter datum et acceptum. Tanti enim nec pluris nec minoris valet res quanti est iustum eius pretium. Valor alius est usualis, alius oeconomicus seu venalis. Valor venalis supponit usualem, qui est diversus in diversis rebus et non habet mensuram univocam.Usualis scil.est ex dignitate intrinseca rei et intensitate necessitatis individualis ; venalis autem est aptitudo quam habet res ut in commercio cum aliis permutetur (ruilwaardé), seu aestimabilitas utilitatis et facilitatis quam res habet satisfaciendi indigentiis, i. e. appetitui et desideriis communibus voluptatis, utilitatis, necessitatis : aptitudo ad satisfaciendum necessitatibus communibus1. Valor ac proinde pretium non pendet a subiectiva aestimatione venditoris (cum non debeat esse iudex in propria causa), liée a subiectiva commoditate huius vel illius emptoris in particulari, nec a perfectione intrinseca seu naturali dignitate ipsius rei I. Disputant oeçonomistae de causis valoris. Alii, ut plures liberales, valorem ut mere subiectivum habent, ex utilitate scii» et aestimatione contrahentium.Alii ex ipsa intrinseca rei utilitate vel absoluta vel relativa ad emptorem desumunt, attenta simul abundantia vel penuria mercium et pecuniae, ac proportione inter res oblatas et petitas. Alii, ut plures socialistae, valorem rei reputant ex solo labore per se necessario in ea conficienda, conservanda, vel et transferenda. Alii denique, ut plures catholici, existimant valorem pendere ab intrinseca rei utilitate simul et labore, ac insuper ex desiderio plus miniusve vehementi emptorum rem sibi comparandi propter eius utilitatem, voluptatem, aut necessitatem. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 533 secundum se, nam carius venditur triticum quam mures, aurum quam canis, gemma quam fulices, domus quam equus aut etiam quam servus. Sed ab obiectiva utilitate rei quoad usus humanos, et quidem non absolute, sed secundum quod homines illum usum valent aestimare et haec utilitas aestimatione com­ muni taxatur et mensuratur : nam gemma ad ornamentum plus valet quam magna tritici quantitas ad consumendum. — Funda­ mentum totius rei videtur esse realitas ordinis socialis. Necessitas autem commutandi res, bona et servitia secundum certas et determinatas qualitates, est obiectiva ratio aequalitatis et valoris oeconomici. Pendet valor ab utilitate rei, i.e. ab idoneitate ad usus humanos commoditatis, voluptatis, necessitatis, quae plus minusve aesti­ matur a) ex erogato labore, sumptibus, industria et periculis, per se et communiter necessariis ad producendas, conservandas et transformandas res ; b) ex copia et inopia rerum, et emptorum aut venditorum frequentia vel raritate ; et c) ex intensitate desi­ derii communis seu communis voluntatis acquirendi et vendendi. Unde variari pretium potest et augeri vel minui variis ex causis a) ex parte mercium, propter abundantiam quae minuit, et penuriam quae auget mercium valorem: id enim pluris aestimatur quod a pluribus quaeritur quodque difficilius vel minori copia invenitur, minoris autem id cuius maior est copia et quod minus quaeritpr ; 2) ex parte ementium : a) ex eorum frequentia. Si multi sint, carius venduntur merces, quam si sint rari : quanto enim plures habentur emptores, tanto plus aestimantur res, nam frequentia emptorum inducit penuriam mercium ; b) ex eorum capacitate et quantitate pecuniae de qua disponere possunt ; 3) ex parte vendentium, nam carius vendunt qui ex officio vendunt quam qui per accidens. Est enim pretio aestimabile quod aliqui assidue curent de rebus conquirendis, conservandis et distribuendis, et alias lucrandi rationes omittere cogantur. Et similiter expensae, pericula et damna quae communiter oc­ currunt pretium augent : communiter, inquam, nam ex eo quod unus mercator singulare damnum patiatur in suis mercibus, v. g. naufragio aut incendio, non ideo iuste pro ipso augetur pretium ; 4) ex modo vendendi. Nam carius venduntur aut e contra viliori pretio, prout venduntur a) ex officio, aut per accidens; b) minutim, aut simul in magna multitudine : hoc enim liberat mercatores a multis curis et expeditos facit ad nova comparanda ; c) in propria officina, aut sub hasta, publica auctione; d) in officina quaesita, vel libera oblatione allata : merces enim ultronee oblatae vilescunt, nam hic modus vendendi indicat modicam utilitatem et facultatem emptorum. Quibus omnibus potest iustum pretium determinari. Ex his intelligi potest : 1. Falsum esse principium : res tanti valet quanti vendi potest, seu quanti haberi potest ab emptoribus. Id solum verum est intra latitudinem aestimationis iusti pretii, ita scii, ut quaeri possit usque ad summum pretium iustum, non autem ultra summum. 2. «Falsas esse eas mercatorum regulas quibus mercium suarum i 534 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS pretia justificare solent, quod tanti emerint, quod tantas expen­ sas fecerint, quod pericula subierint, nisi eiusmodi sint quae in emptione talium mercium communiter accidunt. Sunt enim et stulti et imprudentes, ac temerarii quidam mercatores, qui aut se facile decipi patiuntur, aut sumptus inutiles faciunt, aut periculis temere se obiiciunt. Accedit quod etiamsi mercator recte processerit, ob supervenientem tamen earumdem mercium abundantiam, contingat pretium minui, ideoque non possit vendere quanti sibi constiterunt : sicut etiam quando insperato supervenit inopia, pretium crescit, potestque pluris vendere quam emerit » (Sylvius, in q. 77, a. 1, qr 2). c) Non posse,ex eo quod singulare damnum patitur in mercibus per infortunium, furtum, fraudem, mercatorem singularem etiam supra summum pretium iustum exigere : res enim tanti valet quanti communiter aestimatur, non vero quanti privato constitit. Quodsi infortunium esset commune multis mercatoribus, ita ut induceret mercium iacturam, tunc cresceret pretium. d) Iniquam de se essç praxim mercatorum qui infimo pretio vel infra vendentes, non tradunt mensuram integram aut merces non integras sed adulteratas. Quod nec ad occultam compen­ sationem licitum dici potest erga emptores, quia venditoribus non nocuerunt, nisi iniuste compellerint ad vendendum viliori aut infimo pretio. e) Iniustos esse illos qui solent munera dare famulis, postea autem se occulte compensant adaugendo pretium ultra summum iustum ; nisi tamen dominis praxis sit nota quin contradicant. f) Si quae res apud barbaras gentes plurimi aestimentur, ibi non est iniustum eas plurimi vendere : communis aestimatio in aliqua regione reddit pretium iustum. 515. Principium I. Venditio iusta est si adest aequa­ litas inter mercem et pretium, seu si pretium est iustum ; ita quod carius vendere et vilius emere rem quam valet, est secundum se iniustum et restitutioni obnoxium. Probatur : 1) ex S. Thoma, q. 77, a. 1 : « Emptio et venditio videtur esse introducta pro communi utilitate utriusque, dum scii, unus indiget re alterius et e converso. Quod autem pro communi utilitate inductum est, non debet esse magis in gravamen unius quam alterius, et ideo debet secundum aequalitatem rei inter eos contractus institui. Quantitas autem rei, quae in usum hominis venit, mensuratur secundum pretium datum ; ad quod est in­ ventum numisma. Et ideo si vel pretium excedat quan­ titatem valoris rei, vel e converso res excedat pretium, tolletur iustitiae aequalitas. Et ideo carius vendere vel DE IUSTITIA COMMUTATIVA 535 vilius emere rem quam valeat, est secundum se iniustum et illicitum » ; 2) ex libertate contractus : Venditor aliquo modo est rationabiliter invitus ne viliori pretio, et emptor similiter ne maiori pretio res aestimetur quam sit iustum. Et ideo compartem adigere ad contractum inaequalem eumque quasi obtrudere, est iniustum, quia in id revera non consentit nisi coactus aut deceptus. 516. Principium II. Per accidens licitum est vendere pretio maiori aut emere viliori quam sit pretium iustum. Ita propter titulos extrinsecos, quorum tres recen­ sentur ex parte venditoris et tres ex parte emptoris. A. Ex parte venditoris rationes augendi pretium sunt : 1) damnum emergens, ut si farinam qua eget vendat aut instrumentum ad artem exercendam utile, dum ipse postea nonnisi carius emere possit ; 2) lucrum cessans, ut si in gratiam emptoris vendat mercem quam servare volebat in tempus quo carior fuisset, aut solutionem differre diutius permittat ; 3) specialis ad rem affectus propter speciale commodum aut iucunditatem quam ipsi affert, quia Carentia rei spe­ cialiter amatae est quid pretio aestimabile. De his tamen oportet praemonere emptorem. B. Ex parte emptoris rationes minuendi pretium sunt : 1. emptio in gratiam venditoris facta, cum emptoris damno, lucro cessante aut incommodo, v. g. si quis in gratiam venditoris iam nunc emat rem qua tantum indiget tempore quo minoris erit pretii. De quo tamen monendus est venditor ; 2. ultronea oblatio, nam res ultro oblatae vilescunt : id enim arguit vel paucitatem emptorum et abundantiam mercium, vel periculum defectus latentis aut palliatae praestantiae ; 3. anticipata solutio, in circumstantiis oeconomicis ho­ diernis, quia ita venditori praebetur commodum quod est pretio aestimabile. 517. Triplex distinguitur pretium : legale, vulgare et conventionale. 536 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS a) Legale (wettelijke prijs} eSt illud quod potestate publica ob bonum commune est taxatum, ut cupiditati et fraudibus vendentium et ementium obvietur et pauperum expila­ tiones impediantur1 : ita in quibusdam civitatibus, aucto­ ritate magistratuum definitur pretium panis, carnis, aut aliorum ciborum quotidianae necessitatis. Solet illud pretium adhiberi e. g. in schedulis viae ferreae, in signis postalibus, in cibis quae ministrantur in quibusdam locis publicis, in medicinis quae venduntur a pharmacopolis, in locatione curruum publicorum, in aliquibus monopoliis guber­ nii, etc- b) Vulgare (gewone of gemeene prijs} est illud quod, independenter ab omni coactione, communi hominum aesti­ matione,pro locorum et temporum varietate, determinatur. Et quia varii homines non omnino similiter de iisdem rebus iudicant, pretium vulgare non consistit in indivisibili, sed quamdam habet latitudinem ; unde distingui solet triplex : supremum supra quod probi mercatores vendere non solent ; infimum, infra quod probi emptores generatim non emunt ; medium quod inter utrumque consistit. In rebus ad vitam necessariis, de quibus saepe contrahitur, generatim pretium infimum non multum a supremo distat in eadem regione, et pretium medium omnibus facile notum est, per id quod dicitur pretium currens ; — in superfluis vero, praesertim quando raro venduntur, maior est latitudo, et rarius invenitur pretium currens bene determinatum. c) Conventionale {prix convenu; overeengekomen of afgesproken prijs} est illud quod libera emptoris et venditoris conventione determinatur. Solet conventione pretium statui rerum quae sunt extra commercium usuale ordinarium et ideo pretium vulgare non habent ; uti sunt opera eximiae artis, gemmae pretiosae extra­ ordinariae magnitudinis, valde antiqua manuscripta, aliaque huiusmodi quae rarissime venduntur ; sicut etiam res viles et usu attritae quae'a veteramentariis venduntur. Quibus positis dicimus : I. Dato pretio legali, ipsi standum est in conscientia, i. Bannez optime iustificat pretium legale. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 537 quia statuitur ab auctoritate in bonum commune, et ita certior est regula ; — nisi tamen sit manifeste iniustum (quod vix accidit) aut, rebus notabiliter mutatis, evadat iniustum ; aut a maiore parte populi non servetur et in desuetudinem abierit ; aut merx pretiosior notabiliter sit vel deterior, quod est titulus extrinsecus. Qui ergo sine ratione speciali atque iusta illud pretium excedit, initistitiam committit et ad restitutionem tenetur erga emptores ; imo erga alios venditores, si pretium imminuit et istud non tantum in ementium, sed etiam in vendentium favorem fuerit statutum. II. Deficiente pretio legali omnino standum est pretio vulgari, ita ut vendere supra supremum et emere infra infimum sit iniustum, nisi specialis sit ratio tituli extrinseci. Aestimatio communis certior est regula quam aestimatio privata, eo vel magis quod pretium exprimit valorem rei quoad communes usus et necessitates, qui proinde men­ surandus est communi aestimatione ; unde et contrahentes communiter intendunt secundum illud pretium pacisci : non enim solent homines, in contractibus onerosis, ultra summum pretium emere aut infra imum vendere, nisi for­ san decepti aut necessitate coacti. Quodsi aliter fieret, non servaretur aequalitas rei ad pretium, nec proinde iustitia. III. Deficiente pretio legali simul et vulgari, conven­ tionale pretium haberi potest ut iustum, dummodo absque fraude, vi, metu aliisque mediis iniustis libere et moderate statuatur. Ratio est quia tunc nulla alia adest via pretium determinandi. Ita quoad res quarum pretium ambo contra­ hentes omnino ignorant, quando uterque incertitudini et periculo errandi aequali modo omnino voluntarie se ex­ ponit : tunc enim contractus est aleatorius ; aut quoad illas quae rarissime venduntur et pretium vulgare non habent : dummodo tamen pretium conventionale non sit extra omnem proportionem et excessivae magnitudinis aut vilitatis, sed moderate determinetur et rationabiliter, ita ut aestimatio aliquo modo, quantum sit possibile, fiat per comparationem ad alias res quae habent quamdam similitudinem. 538 SUMMA theologiae moralis 518. Quaestio i Specialis utilitas emptoris estne titulus ad augendum pretium? — Id veteres communiter negant, probante S. Thoma, a. 1 : « utilitas quae alteri accrescit, non est ex ven­ dente, sedex conditioneementis; nullus autem debet vendere alteri quod non est suum ». Aliqui tamen theologi moderni illum ti­ tulum habent legitimum, dummodo venditor emptoris necessitate non abutatur ; quia pretium etiam determinatur partim ex rei utilitate extrinseca et relativa, atque ex desiderio vehementiori eam habendi, ut ipsa sentit aestimatio communis; — verum gene­ ralis utilitas et commune desiderium augere pretium possunt, non ita utilitas mere privata et desiderium particulare. Distingui forsan possunt : utilitas ex conditione subiectiva emptoris, et utilitas ex conditione relativa fundi, quia v. g. fundus prope est domum vel 'agrum emptoris. In hoc casu pretium augeri forsan potest, quia aestimatio maior provenit ex obiectivo situ respectivo ipsius fundi ad domum ; at non potest augeri pretium in primo casu. Si enim opifex indiget aliquo instrumento quod sibi maiorem utilitatem affert propter suam scientiam, ut possit conficere rem suo ingenio inventam, non potest ideo venditor augere pretium, quia maior utilitas tota ex scientia emptoris est ; — pariter nequit augeri ob neces­ sitatem emptoris : mera huius indigentia non est pretio aesti­ mabilis. In praxi, qui bona fide hoc modo agunt, non sunt inquietandi, nisi pretium ita augeant ut sit exorbitans. Nihilominus, etiam cum apposita dicta limitatione, sententia modernorum non est secura ; doctrina S. Thomae est longe probabilior, si non certa1. i. Id quoque fatetur P. Vermeersch, in Quaest. de Iustitia ; ubi affert pro sententia S. Thomae duo argumenta directa : 1) Specialis alicuius utilitas non auget rei valorem, cum non sit com­ muniter aestimata. Ergo non ingreditur iustum pretium, nec potest computari nisi agatur de damno praecavendo vel sarciendo. Damnum nullum est ubi utilitas emptoris. Ergo. b) Pretium est solvendum quatenus res pertinet ad vendentem. Res autçm pertinet ad vendentem secundum valorem et secundum utilitatem sibi peculiarem, minime vero secundum utilitatem quae primum exoritur apud ementem. Alteram autem sententiam impugnat ob absurda consectaria : 1) Pretium iustum non tantum exigi potest sed solvi debet. Si ergo specialis emptoris utilitas rationem mutet pretii iusti, emptor vel ultra augere debuerit pretium, vel saltem indicare suam utilitatem, ut venditor iure suo augendi pretii uti possit. Nemo tamen sic dixerit ; emptores ad varias confugiunt artes ut haec utilitas ignoretur. 2) Sicut res specialiter utilis esse potest emptori, ita non raro pecunia speciale affert venditori commodum quaestus. Non ideo tamen is existimet se obligatum ad aliquid de pretio distrahendum, etiam si conatur com­ putare specialem emptoris utilitatem. Nonne haec sunt omnino arbitraria ? 3) Ut iam arguit Molina, de Iustitia, c. 2, d. 348, n. 6, fas tunc foret carius vendere pauperi quam diviti. Specialis enim indigentia nonne prodit specialem utilitatem ? Gratis ergo casum necessitatis quem nolunt a venditore considerari, adversarii ipsi distinguunt ab utilitate quaestuosa vel affectionis Neque opponant eum qui necessitate prematur carere DE IUSTITIA COMMUTATIVA 539 519. Animadversiones de insto pretio. — i) Com­ munis aestimatio pretium facit iustum etsi illa videatur imprudens; hinc apud incultas gentes aurum vel ebur iuste permutari possunt pro vitro vel pro pannis : commune enim iudicium rebus quae alibi minimi valoris sunt, apud illas gentes magnum tribuit valorem, E contra aestimatio privata; hinc illicitum est ignoranti vendere vitreum coloratum magno pondere auri, vel vili pretio emere rem communiter aestimatam pretiosam quam venditor ignorat esse talem, v. g. gemmam pretiosam. 2) Fieri potest ut pretium, quod summum non excedit, sit iniustum : a) si semel facta conventione de pretio medio aut infimo, quis occulte sibi comparet summum, decipiendo emptorem in numeratione pecuniae aut in pondere vel mensura, b) si ante factam conventionem dolose inducat emptorem ad maius pretium dandum quam secus iuste dedisset : quivis enim ius habet exigendi ne fraudibus vel aliis mediis iniustis impediatur quominus emat iusto pretio, quale est mediocre vel infimum quod dare voluisset. 3) Attamen pura mendacia (vel iuramenta) quibus mercatores pretium exaggerant, aut affirmant rem venalem sibi tanti com­ parasse vel tanti aliis vendidisse, sicut illa quibus emptores affirmant se alibi minoris emere posse vel potuisse, plerumque non sunt habenda ut verae fraudes : nullus enim hisce multum fidere solet, quae adhiberi Consueverunt ut ad moderatum pretium perveniatur. Unde sunt peccatum contra veritatem (vel et religionem), non contra iustitiam, dummodo pretium non sit supra summum, vel infra infimum. Excipiendus foret casus quo emptor, ob specialem fiduciam quam in vendentis persona collocaret vel ob extraordinarias sinceritatis protestationes (v. g. falsa documenta) ab altera parte emissas, nullatenus ab errore cavere posset. 4) Quaerit S. Alphonsus, 1. III, n. 822 : « An excusatur (ab iniustitia) qui utitur mensura diminuta ut consequatur pretium iustum, alias non consecuturus ob iniustam taxam legalem, vel iniustum monopolium ementium? Valde probabiliter affirmant... quia tunc iste vexationem suam iuste redimit ». Circa quae notat Prümmer, II, n. 294, esse intelligenda cum grano salis et nostris temporibus rarissime posse in praxim deduci : « Dicitur in Scriptura : Statera dolosa abominatio est apud Dominum (Prov. XI, 1). Praesertim non est sufficiens excusatio saepe a mercatoribus prolata, scii, se non posse sustinere « concurren­ dam » si non diminuant pondus et mensuram. Nam nulla iniuria illis infertur ab emptoribus. Neque dicant pondus etiam sic libertate. Ambo enim, et qui convalere vult propriae necessitati, et qui lucri captae cupit occasionem^ premuntur necessitate finis seu boni intenti, ad quod una patet via : rei comparatio. Variare inde potest obligatio charitatis, non iustitiae. 540 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS respondere iusto pretio. Nam licet id verum sit absolute, tamen id falsum est, postquam semel est legitime conventum de tali pretio et de tali pondere (Biljuart, diss. 3, a. 3). Possunt autem se defendere contra alios « competitores », accusando illos de illicitis machinationibus. — Talis diminutio ponderis aut men­ surae licita solummodo est a) si ita fert consuetudo universalis, atque hoc facile agnosci potest ab emptoribus ; b) si emptores iniustis mediis (v. g. sic dictis syndicatis Boykott) cogunt venditores ad pretium vere iniustum ; quia tunc venditores possunt se defendere » ad compensandum Se, si desit alia via. Quae non sunt in oppositionem dicta ad doctrinam S. Alphonsi ; sed quia saepe diversus est casus. 5) Cavendum est confessario, ne peccata materialia in formalia sine utilitate mutentur. Saepe enim homines bona fide existimant iustum esse omne pretium quod libere et sine fraude inter partes statuitur. Quod tamen falsum est ; nam etiam ille qui bona fide, pretio vendit iusto maiore vel minore emit, tenetur restituere id in quo factus est ditior. Hanc bonam fidem non debet turbare confessarius, nisi error sit evidens et fructus monitionis sit probabilis. 6) Sunt fere innumerae fraudes quae in venditione rerum committi solent. In tanta autem varietate casuum confessarius non multum a recto aberrabit, si ad id maxime attendit quod apud viros vere honestos fieri in tali casu consuevit (nisi tamen ratio gravis adsit dubitandi). Ut vero discernat utrum in praxi oriatur gravis obligatio restitutionis, attendat ad tria : a) utrum damnificatio sit vere, formaliter et efficaciter iniusta, idque in materia gravi, b) utrum res vendita sit saltem moraliter eadem quam emptor putavit acquirere, c) quaenam sit consuetudo vigens in tali venditione. Ne tamen consuetudo recepta dicatur modus agendi iniquus quorumdam mercatorum. 520. Casus. — I. Quandoque mercatores infra pretium vulgare vendunt ad alliciendos emptores, et ita aliis venditoribus inferunt damnum. Resp. Per se isti non laedunt iustitiam, quia viliori pretio merces vendendo, utuntur iure suo ; — per accidens autem, nempe si mendaciis et fraudibus emptores alliciant, pretium simulando vulgari inferius, atque simul merces adulterando aut pondera minuendo vel mensuras, iniustitiam committunt erga alios venditores, quos mediis iniustis a lucro faciendo impediunt ; imo per se etiam erga emptores, ut dictum est n. 519, 2, non tamen semper si ita faciant quod res dignosci valeat atque pretium minuant in eadem proportione aç qualitatem aut quantitatem mercium, nisi extraordinariae sinceritatis protestationes fiant, ita Ut emptor nullatenus ab errore cavere posset. II. Contrahentes ex privata notitia sciunt pretium alicuius mercis brevi augendum esse aut minuendum, et nihilominus emunt aut vendunt pretio vulgari actualiser currente. Resp. Si sciant augendum aut minuendum esse pretium ob DE IUSTITIA COMMUTATIVA - 54I causam rei intrinsecam, est iniustum, quia tunc ipsa res in se plus vel minus est valoris venalis, v. g. si quis sciat equum suum esse moriturum ex morbo occulto, aut vinum esse corrumpendum. Si vero praevideatur ob causam extrinsecam, v. g. ob inopiam aut copiam rerum vel ob alios eventus, non est iniustum, dum­ modo caveatur ab omni vi, dolo aut fraude. Nemo enim tenetur aliis suam privatam notitiam communicare, sed in sui commodum ea potest uti, nam iura vigilantibus prosunt ; aliunde qui hic et nunc contrahunt, ad futurum valorem respicere non tenentur sed ad praesentem. Unde S. Thomas, a. 3, ad 4 : « Venditor, qui vendit rem secundum pretium quod invenit, non videtur contra iustitiam facere, si quod futurum est, non exponat ». Quamvis possit peccare contra charitatem, si magnum omnino damnum alteri obveniret, ut si emens magnam quantitatem reduceretur ad magnam miseriam, aut si venditor posset mercem vendere pluribus et venderet uni, vel cum posset vendere illi qui statim aliis tradat rem consumpturis, venderet alteri rem servaturo usque ad tempus pretii diminuti. Qui vero notitiam acquisiverint vi officii sui, iniuste agunt si eamdem prius manifestent paucis amicis quam aliis civibus, vel si notitiam publici iuris facere de industria differant ut exinde magnum lucrum percipere valeant : ita enim publico munere abutuntur et sibi vel aliis iniuste favent in detrimentum aliorum. Non autem demonstrantur certo iniusti, si solum ea notitia ante eius devulgationem utantur in proprium suum commodum, etiam si indirecte sequatur quoddam detrimentum aliorum ; — nisi tamen talis usus iis sit positive prohibitus. III. Fieri quandoque potest ut pretium currens sit iniustum, sive ob mendacia et fraudes, sive ob monopolia quae a praecipuis venditoribus cuiusdam mercis fuerunt instituta, ut pretium in­ iuste augeant vel deprimant. Resp. In casu mendaciorum et monopolii fautores contra iusti­ tiam peccant; alii vero mercatores ab iniustitia possunt esse immu­ nes, non semper, sed si fraudibus istis mere decipiantur, aut pretiis iniustis stare cogantur ne foro cedant et ruinam patiantur. IV. Aliquando emptores viliori pretio emunt quam venditores melius scientes concederent, petendo a venditoribus ut in pretium omnino voluntarie consentiant. Resp. Emptor peccat contra iustitiam, si scienter emat infra pretium infimum, petendo a venditore ignorante ut cedat quod amplius valet ; quia talis condonatio, cum procedat ex ignorantia, nulla est. — Secus vero, si interrogatus circa valorem rei, sim­ pliciter taceat, atque pretium infimum solvat, quia sic nec vim nec dolum adhibet. > V. Fieri potest ut res pretiosa inter communes exponatur et viliore pretio acquiratur. Resp. I. Si uterque contrahens rei specialem valorem ignoret, pretium ab iis libere conventum haberi potest legitimum, quia uterque aequale periculum damni incurrit et aequalem spem lucrandi : in casu scii, adest contractus aleatorius. 542 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 2. Si emptor solus rei valorem cognoscit, venditor ignorat, iterum distinguendum est : a) Vel res apud veteramentarium exponitur aut alium merca­ torem qui vi officii sui censetur cognoscere verum valorem ac pretium ; et tunc pretium stipulatum non videtur iniustum, quia nulla fit iniuria venditori cum vi muneris sui possit ac debeat cognoscere pretium rerum oblatarum, atque ita fert aestimatio communis : tales enim res venales publice expositae iam minoris aestimantur et maximam recipiunt latitudinçm pretii, ita quod adjudicari soleant pro pretio oblato aut convento. b) Vel res apud privatum emitur, qui sua simplicitate ignorat verum valorem, et tunc pretium est iniustum, quia est abuti ignorantia vendentis et simplicitate, et inter rem et pretium nulla est proportio aequalitatis : in casu scii, habetur cui standum est pretium vulgare communis aestimationis peritorum. Excipitur tamen si valor rei sit ita occultus ut vix ullus sit in loco qui eum cognoscere possit, atque singulari peritiae emptor debeat quod eum detegerit : tunc enim deest communis aestimatio determinata pretii vulgaris atque iustum fit pretium conventionale ; quod si istud sit vilius, id haberi debet ut fructus industriae emptoris. Quodsi res pretiosa lateat in altera, tunc ut res derelicta aut amissa erit habenda, atque datis conditionibus, fieri potest primi occupantis. 521. Officia venditoris. — Venditor debet 1) rem eiusdem speciei, qualitatis et quantitatis conferre ac sit conventum ; 2) rei defectus manifestare ; 3) ipsam rem venditam tradere ; atque 4) eam contra evictionem assecurare. I. Venditor debet eamdem rem conferre ac ea quae fuit petita, non solum quoad quantitatem ; sed etiam quoad speciem et qualitates, saltem moraliter. Si enim res vendita physice differat a re petita, sed moraliter seu commercialiter sit eadem, emptori aeque ufilis et ad finem intentum apta, contractus valet ; secus autem est invalidus et de se iniustus, quia non est in unum et idem consensus, cum venditor tradat rem quae in communi aestimatione sub­ stantialiter differat ab ea quam petiit emptor. Igitur a) pçr se illicitum est rei naturali ab emptore petitae substituere artificialem, v. g. vinum chimice, non ex vite, con­ fectum ; aut margarinam loco butyri. b) Attamçn si merx arte facta'quae pro naturali venditur non est noxia, sed aequaliter fere utilis, si eius venditio in societate communiter toleratur et aliunde pretium solutum sit rei valori aequiyalens (margarinae scii., non puri butyri), tunc contractus DE IUSTITIA COMMUTATIVA 543 valet ; dummodo emptor non explicite determinaverit se nonnisi rem omnino naturalem emere velle, v. g. si quis tendat ad mer­ catorem qui publice nuntiet se vendere tantum res naturales, nullatenus arte factas, et ita declaret ut fides ipsi debeatur. c) Si autem res substituta sit et ipsa naturalis, v. g. si pisci petito substituitur prorsus similis, per se valet contractus, cum res sit moraliter eadem ; attamen facile tunc iniustitia committi potest, si valor rei venditae minor est quam rei petitae : id non voluit emptor, unde deficit consensus, v. g. si pro carne bubula venditur caro equina. d) Pariter de se illicitum est res ab emptore petitas adulterare, aut miscere cum aliis vilioris qualitatis ; sic iniuste agit qui ita merces adulterat aut miscet ut emptores eas tali pretio com­ parare nollent, si id ipsis notum fieret. e) Si vero mixtiones tales sint quales fieti generatim solent a mercatoribus, nec sanitati noceant, et aliunde pretium proportionaliter minuatur, non adest iniustitia stricte dicta, nec proinde obligatio restituendi. Undead ususcommuniterreceptos licitum est se accommodare; sed iniustitia committitur : i. si res adulteratae vitio substantiali infectae sint ; 2. si ex contractu specialis obligatio rei purae suscepta est ; 3. si pretium iniquum postulatur. Ne tamen existimetur pretium semper iniquum esse, si res viliori mixta vendatur pretio currente. Ita quidem est per se ; non tamen accedentibus certis circumstantiis : a) Si admixtio substantiae sit modica fiatque ob necessitatem, utilitatem vel communem consuetudinem, b) Si merx proportione pretii sit adhuç satis idonea ad usum consuetum vel ab emptore intentum, c) Quando merx est bonitatis extraordinariae et excedentis alias communiter taxatas, et ita reducatur ad statum aequalitatis cum aliis, d) Si merx, secundum se deterior, ita per industriam admisceatur, ut res melius temperetur, e) Si ob pretium iniuste taxatum, aut nimias exactiones, aut iniquitatem ementium, vel communem consuetudinem, venditores cogantur minoris vendere quam iustum sit, et res puras vendendo non possent iustum pretium accipere : tunc enim poterunt, usque ad aequalitatem iusti pretii, aliquid vilius admiscere merci aut in mensura dimi­ nuere. II. Venditor debet rei vitia et defectus emptori manifestare, tum 1) substantiales, qui scii, afficiunt sub­ stantiam rei et eam noxiam reddunt aut ineptam ad notum finem emptoris ; secus enim deest consensus emp­ toris, cum nemo intendat rem nocivam emere aut plane inutilem (a. 1641 sq.) ; tum 2) etiam accidentales alicuius momenti, sed occultos, qui scii, tantum spectant rei qua­ litatem a) si emptor de iis specialiter interroget vel consensum suum expresse alliget qualitati : tacendo dum loqui deberet 544 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS venditor dolo et fraude uteretur et ita iustitiam laederet, ac contractus foret rescindibilis ; quod a fortiori verificaretur si positive verbis aut factis emptorem falleret utendo malis artibus ut merces videantur meliores ; b) si ex vitio immineat periculum gravis damni, ut si vendatur equus furiosus vel asthmaticus, aut domus ruinosa : tale vitium qualitatis in substantiam redundat ; c) si exinde res inutilis fiat ad finem emptoris, v. g. vendendo pharmacum evanidum. Non tamen tenetur manifestare defectus, quamvis non possit positivis artificiis circa illos decipere : 1) si sint manifesti et patentes (a. 1642), v. g. quod equus sit monoculus ; nisi emptor sit imperitus qui per se non posset defectum agnoscere ; 2) si res aeque inserviat ad finem emptoris, etiam si de defectibus interrogetur in generali; 3) si defectus sit circa quantitatem, puta circa mensuram et pondus. Quid igitur de praxi illorum qui omnes defectus occultare solent ? R. Iuxta supradicta, si talis venditor de defectibus non interro­ getur, et ipse defectus sit accidentalis et occultus, non tenetur illum manifestare, dummodo res adhuc digna sit tali pretio et emptor non directe significet se intendere usum specialem, qui propter defectum haberi nequit, v. g. si quis vendit vinum quod diu conservari nequit, dum emptor manifestat intentionem conservandi diu. Ceteroquin charitas interdum obligat ad decla­ randum defectum, saltem post venditionem, dummodo commode fieri possit. — Si vero defectus talis positive occultetur (saltem modo non consueto), habetur dolus iniustus, v. g. si in officina piscaria, ubi pisces recenter capti communiter venduntur, obtrudantur pisces sale conditi. In praxi tamen etiam spectanda venit legislatio civilis : ob bonum enim commune, propter securitatem commercii, et ad tollendas lites, lex potest quosdam contractus de se rescindibiles habere validos et firmos ; qui tunc etiam iusti erunt, dummodo non exigatur ultra pretium iustum. A. Iure galli co et belgico agnoscuntur vitia redhibitoria, quae permittunt redhibere i. e. repetere pretium (vices rédhibitoires; koopvernietigende gebrekeri) : quando adsunt, potest emptor rem reddere et pretii restitutionem exigere, aut rem servare et partem pretii recuperare iuxta peritorum aestimationem (a. 1644). Ad vitia redhibitoria quatuor requiruntur conditiones : a) ut vitia sint occulta ; b) emptori ignota, secus censetur rem voluisse comparare non obstante defectu ; c) tempore venditionis existentia saltem virtualiter, nam venditione peracta res fit emptoris ; de iustitia commutativa 545 d) utilitatem rei impedientia, aut ita minuentia ut emptor non emisset, si defectus novisset (a. 1641-1642). Hisce verificatis, tenetur venditor de vitiis redhibitoriis, sive ea cognoverit, sive non (a. 1645-1646). Attamen, si bonae sit fidei, speciali pacto se eximere potest ab omni obligatione quoad defectus, declarando se vendere periculo emptoris (a. 1643) ; si id non fecerit, tenetur tantum restituere pretium rei et expensas ex contractu ortas (a. 1646) ; si vero sit malae fidei, insuper omnia damna emptpri illata compensare tenetur (a. 1645). Quodsi res vepdita perierit ex vitio redhibitorio, venditor pretium reddere et damna compensare tenetur ; secus si perierit casu fortuito aut culpa emptoris (a. 1647). B. Imo quando agitur de nundinis publicis, aut de iis quae in nundinis vendi et emi solent, aliquando, ad lites vitandas, consuetudines adhuc latiores cohonestari possunt, dummodo tamen mercatores non vendant ultra pretium iustum. Ita in Belgio, pro venditione animalium domesticorum, e.g. equorum, asinorurp, vaccarum, ovjum, nulla admittuntur vitia ut redhibitoria, nisi quae enumerantur in edicto regio 3 sept. 1885 completo 3 iul. 1894, ex lege 25 aug. 1885. III. Venditor tenetur rem venditam emptori tra­ dere, i. e. in eius potestatem et possessionem transferre (1604); et quidem in eo statu in quo erat tempore venditionis, cum omnibus fructibus quos a die initi contractus percepit (a. 1614), accessoriis, et omnibus quae ad eius usum perpetuum destinata sunt (a. 1615) — nisi contrarium sit stipulatum aut consuetudine receptum, — tempore, et modo praefinitis, et deficiente pacto, secundum praescripta legis aut consuetudinem receptam, et loco ubi res erat tempore venditionis, nisi aliter sit statutum (a. 1609). Secus emptor habet actionem personalem contra venditorem et realem circa rem venditam: potest scii.exigere rescissionem ven­ ditionis aut immediatam rei possessionem, atque repara­ tionem damni ex dilatione causati (a. 1610-1611). Notetur a) traditionem fieri diversis modis pro rerum diver­ sitate : traditione reali de manu ad manum, nisi res iam sit apud emptorem v. g. deposita aut commodata, quo casu solus sufficit consensus ; designatione rei praesenti^ vel obsignatione ut in arboribus vel ovibus ; traditione clavium ; traditione scrip­ turae vel instrumenti quo constet de titulo et iure (a. 1606) ; b) venditorem teneri, tamquam depositarium, ad rem fideliter custodiendam, usquedum tradatur ; unde si ipsius culpa pereat aut detrimentum patiatur, damnum reparare tenetur ; e contra si ex casu fortuito, quia tunc damnum subit dominus, qui ordinario est emptor etiam ante traditionem ; Summa Theologiae Moralis II — 35 546 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS c) venditorem non teneri ad rem tradendam, si emptor pretium non solvat tempore praefixo, aut in statum incidat decoctionis (a. 1612-1613) ; d) a rei traditione {la délivrance; de uitlevering) differre aspor­ tationem {l’enlèvement, de oplichting) : illa fit expensis venditoris, haec vero expensis emptoris, nisi aliter conventione aut consue­ tudine fuerit statutum (a. 1608). Quid autem in casu quo, antequam res tradatur, ea iterum vendatur alteri ? R. Quamdiu res tradita non fuit secundo emptori, integrum manet ius prioris emptoris. Si vero res iam tradita est secundo emptori, distinguendum est prout hic bona vel mala fide egit. Si rem obtinuit bona fide, censetur dominus rei (a. 1141 et I599)j et venditor indemnem facere debet primum emptorem: ita ad lites praecavendas ; si vero obtinuit mala fide, manet ius prioris emptoris. IV. Venditor tenetur rem contra evictionem assecurare, sicut contra vitia occulta, seu praestare securi­ tatem de tranquilla rei possessione (a. 1625). Evincere est rem vincendo auferre ; unde in casu evictio est deturbatio legitima emptoris a possessione rei quam emit, ita ut iuridice cogatur rem emptam alteri tradere sive integre sive ex parte, quia v. g. creditor hypothecarius eam vindicat. Cum autem emptor rei possessionem obtinere intendat, per se tenetur venditor ipsi securitatem praestare huius possessionis ; sub poena reparationis damnorum (a. 1626). Venditor nihilominus ab hac assecuratione excusabitur : a) si expresse dixerit se nolle securitatem praestare contra evictionem, dummodo sit bonae fidei (a. 1627-1628) ; b) si emptor tempore venditionis periculum evictionis noverit aut in se susceperit illud periculum (a. 1629) ; c) si causa evictionis nonnisi post venditionem orta sit, v. g. ob praescriptionem quam emptor, quamvis hac de re monitus, non interrupit (a. 1640), aut si propria culpa evincatur emptor. Quaeritur autem quid in conscientia tenetur restituere venditor in casu evictionis? R. 1) In casu evictionis totalis : a) Si fuit malae fidei, restituere debet pretium rei, omne damnum quod patitur emptor, v.g. sumptus initi contractus et actionis iudicialis, fructus quos emptor domino rei forte restituere debet (deductis iis quae ex emptione lucratus sit), etc. (a. 1630 sq.). Alia addita in iure civili non obligant nisi post sen­ tentiam iudicis. b) Si fuit bonae fidei, restituere debet pretium post DE IUSTITIA COMMUTATIVA 547 sententiam iudicis, imo etiam ante sententiam si certo constaret rem pertinere ad tertium. 2) In casu evictionis partialis, videndum est an pars talis sit ut absque ea emptor rem emere voluisset aut noluisset : a) si noluisset, potest contractus rescissionem obtinere (a. 1636) et eadem iura habet ac supra ; b) si voluisset, potest evictae partis pretium exigere secundum aestimationem valoris tempore evictionis (a. 1637). Quae autem statuuntur de evictione partiali applicantur casui quo fundus venditus gravetur servitutibus non apparentibus, quae non fuerunt declaratae (a. 1638). 522. Officia emptoris post venditionem sunt : pretium solvere, — rem tollere, — atque securitatem praestare monetae qua pretium solvit. I. Emptor debet pretium solvere loco et tempore praefixis (a. 1650) ; et, si nihil speciale fuerit conventum, loco et tempore quo res traditur aut tradi debebat (a. 1651) : si enim res casu fortuito perierit, contractu iam perfecto, emptor a pretio solvendo non liberatur, quia res perit ipsi utpote domino. Si ultra praefixum tempus differatur solutio, auctarium legale debetur si a) ita conventum fuerit ; aut b) solutio expresse requisita ; vel c) res sit frugifera ; — secus enim damnum infertur domino (a. 1652). Et si emptor nullo modo pretium solvat, venditor petere potest contractus rescissionem, ne alias eius iura laedantur (a. 1654). II. Emptor debet rem tollere tempore determinato ; et, si nihil statutum fuerit, quamprimum moraliter, ne ex dilatione venditor patiatur damnum. Si emptor rem tollere neglexerit, venditor non amplius tenetur rem custodire ; et si eam servaverit, impensas hac de causa factas repetere potest. Imo, iure gallico, quando agitur de rebus mobilibus, resolvitur contractus in gratiam venditoris, si res post praefixum tempus sublata non fuerit (a. 1657). III. Emptor debet securitatem praestare monetae qua pretium solvit. — Sicut enim venditor securitatem 548 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS assecutare debet rei emptae, ita et emptor securitatem pretii aequivalentis ; secus deest aequalitas ; unde et deberet manifestare vitia pretii casu quo pecunia esset hic et nunc dubii valoris. Quid igitur si in solutione pretii venditor ab emptore falsam monetam acceperit ? Resp. Nemo falsam monetam acceptam adhibere potest ad debitum solvendum : si enim ipse deceptus fuit, non ideo habet ius decipiendi alterum. Unde qui eam tradidit alteri in pretium venditionis, repetere eam debet aut illum indemnem facere. — Idem valet de moneta iam antiquata (vel extranea), cuius^valor multo inferior est valori correspondentis pecuniae legitimae. Imo regulariter falsam monetam aliis donare non est licitum, ne iniustitiae incitamentum praebeatur. Si quis autem bona fide pecuniam falsam accepit et expendit, neque inde ditior factus est, probabilius non tenetur ad iteratam solutionem quando ille cui tradidit nullum inde detrimentum passus est, v. g. quia ipse rursus istam pecuniam aliis ignotis tradidit. 523. Quibus de causis emptio-venditio dissolvi potest? — Resp. iuxta art. 1658 : a) per mutuum consensum, rebus adhuc integris ; — b) ob dolum, errorem, metum ut explicatum fuit supra ; — c) ob defectum rei venditae ; — d) impletione conditionis resolutoriae, si sub ea contractus initus fuit, v. g. pro casu mortis ; — e) si res multo viliori quam iustum est pretio vendita fuit : tunc enim venditor censetur deceptus circa valorem rei venditae. Haec rescissio iure civili nostro conceditur pro solis rebus immobilibus, et quidem non emptori (a. 1683), sed soli venditori si laesus fuerit ultra septem duodecimas (7-12) partes pretii (12.0005.000 fr.), etiamsi renuntiaverit iuri suo (a. 1674 sq.). Aliis in casibus ius civile denegat actionem pro rescissione contractus vel pro reparatione damni, ad vitandum ne lites nimis multiplicentur ; ne exinde concludatur pretium esse iustum in foro conscientiae. In conscientia enim omnis iniusta laesio notabilis reparari debet, nam, ut ait S. Thomas (a. 1, ad 1) : « lex hurjiana populo datur in quo sunt multi a virtute deficientes ; non autem datur solis virtuosis. Et ideo lex humana non potuit prohibere quidquid est contra virtutem ; sed ei sufficit ut pro­ hibeat ea quae destruunt hominum convictum ; alia vero habet quasi licita, non quia ea approbat, sed quia ea non punit. Sic ergo habet quasi licitum, poenam non inducens, si absque fraude DE IUSTITIA COMMUTATIVA 549 venditor rem suam supervendat, aut emptor vilius emat, nisi sit nimius excessus, quia tunc lex humana cogit ad restituendum... Sed lex divina nil impunitum relinquit quod sit virtuti contrarium. Unde secundum divinam legem illicitum reputatur, si in emp­ tione et venditione non sit aequalitas iustitiae observata ; et tenetur ille qui plus habet recompensare ei qui damnificatus est, si sit notabile damnum. Quod ideo dico : quia iustum pretium rerum non est punctualiter determinatum, sed magis in quadam aestimatione consistit ; ita quod modica additio vel minutio non videatur tollere aequalitatem iustitiae ». Hinc, quamvis actio pro rescissione ob laesionem a iure con­ ceditur soli venditori, iustitia tamen naturalis postulat ut etiam emptor graviter laesus reparationem damni, vel et forsan con­ tractus rescissionem, in conscientia exigere possit. 524. Animadversiones.— A. Ex iure nostro, ad hoc quod possit exigi pretium rei venditae, requiritur actus coram notario vel sub privato chirographo (sows seing privé), ut coram iudice constet de obligatione solvendi summam ultra 1500 fr. (a. 1341 modif.), secus non admittit probationem ; — nisi agatur de con­ ventionibus commercialibus (C. Com., a. 25) pro quibus omnis probatio valet. Talis actus evidenter non requiritur pro obliga­ tione conscientiae inducenda, adeoque iniuste agit qui contractus conditiones non adimplet eo quod nulla scriptura de eo proferri potest. B. Ius canonicum quaedam specialia statuit pro alienatione, mutatione, et venditione bonorum ecclesiasticorum. Can. 1530 : 1. Salvo praescripto can. 1281 (de reliquiis et pretiosis imaginibus non alienandis), ad alienandas res eccle­ siasticas, immobiles aut mobiles, quae servando servari possunt, requiritur : i° aestimatio rei a probis peritis scripto facta ; 20 iusta causa, i. e. urgens necessitas, vel evidens utilitas eccle­ siae, vel pietas ; 30 licentia legitimi superioris, sine qua alienatio invalida est. 2. Aliae quoque opportunae cautelae, ab ipsomet superiore pro diversis adiunctis'praescribendae, ne omittantur, ut ecclesiae damnum vitetur. Can. 1531 : 1. Res alienari minore pretio non debet quam quod in aestimatione indicatur. 2. Alienatio fiat per publicam licitationem aut saltem nota reddatur, nisi aliud circumstantiae suadeant ; et res ei conce­ datur qui, omnibus perpensis, plus obtulerit. 3. Pecunia ex alienatione percepta caute, tuto et utiliter in commodum ecclesiae collocetur. Can. 1534: i. Ecclesiae competit actio personalis contra eum qui sine debitis solemnitatibus bona ecclesiastica alienaverit et contra eius haeredes ; realis vero, si alienatio nulla fuerit, contra quem­ libet possessorem, salvo iure emptoris contra male alienantem. 2. Contra invalidam rerum ecclesiasticarum alienationem agere possunt qui rem alienavit, eius superior, utriusque successor in officio, tandem quilibet clejcus illi ecclesiae adscriptus, quae damnum passa sit. 550 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Can. 1539 : i. In venditione aut permutatione rerum sacrarum nulla ratio consecrationis vel benedictionis in pretii aestimatione habeatur. 2. Administratores possunt titulos ad latorem, quos vocant, commutare in alios titulos magis aut saltem aeque tutos ac frugiferos, exclusa qualibet commercii vel negotiationis specie, ac de consensu Ordinarii, dipecesani consilii aliorumque quorum intersit. Can. 1540 : Bona ecclesiae immobilia propriis administrato­ ribus eorumque coniunctis in primo aut secundo consanguinitatis vel affinitatis gradu non sunt vendenda aut locanda sine speciali Ordinarii loci licentia. Articulus II. De Venditione per Proxenetas. 525. Venditio, aut emptio, per proxenetas est illa, quae non fit immediate ab eo ad quem res vendenda pertinet aut qui eam sibi acquirere intendit, sed ex eius mandato aut commissione fit ab aliis, qui proxenetae dicuntur i. e. negotiatores intermedii, sive sint legaliter constituti, sive simplices mandatarii. Proxenetae ergo seu factores sunt ii omnes qui pro alio rei emendae vel vendendae curam suscipiunt ; seu quibus aliqqid committitur vendendum aut emendum nomine committentis, et qui alterius nomine aliquid emunt vel vendunt. Unde sunt veluti mandatarii eorum quorum nomine agunt, ideoque mandatariorum obligationes habent implendas *. Variis nominibus vocantur courtiers, commis­ sionnaires, entremetteurs, commis voyageurs, représentants de commerce, — makelaars, zaakvoerders, bemiddelaars, reizendbedienden, etc. 526. Principia de proxenetarum obligationibus et iuribus. — I. Proxenetae negotium sibi commissum fideliter gerere debent, ea diligentia quam in propriis negotiis eiusdem generis adhibere solent, Ad hunc enim finem seliguntur et adhibentur atque stipendium recipiunt ut mandantis negotia fideliter gerant, atque emptio vel venditio fiat modo ipsi magis proficuo. i. De quibus cfr. C. C., a. 1984 sq. et C. com. belg. I, t. V et VII. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 551 Quapropter reparare tenentur damna mandanti illata ob culpabilem illorum in negotio gerendo negligentiam. II. Proxenetae qua tales, per se et regulariter, ius habent ad solum stipendium sui laboris (nisi gratis agere velint), non autem ad partem beneficii. Non enim agunt nomine proprio, sed nomine domini a quo salarium accipiunt, ac proinde quidquid negotiando lucrantur non sibi sed domino acquirunt. Omne igitur lucrum quod percipiunt in gerendo negotio tradere debent mandanti, et nihil sibi retinere possunt, etiam si emant infra vel vendant supra pretium statutum. Per accidens tamen partem lucri sibi retinere possunt : a) si ita specialis ferat conventio, qua v. g. quinque per centum iis concedatur ; b) si extraordinaria diligentia ad quam vi officii non tenebantur, carius vendiderint aut vilius emerint quam a domino praestitutum fuerat, si id certum sit : id enim non prae­ sumitur ; atque hac in re maxime cavendum est ab illusionibus facile orituris ; c) si explicite dominus consentiat declarando se nihil ultra pretium statutum exigere, aut si consentiat implicite, ut si noscat id fieri regulariter et taceat, modo non taceat ex metu. III. Proxenetae per se possunt munera sibi retinere quae sibi in meram ipsorum gratiam a mercatoribus conceduntur. Haec enim a mercatoribus conceduntur ut eorum potius quam aliorum officinas frequentent, et dominis ipsis ementibus aut vendentibus non tribuerentur ; quod etiam valet de diminutione pretii si eam in gratiam proxene­ tarum fieri certum sit, v.g. ex vigenti consuetudine. Ita professor musicae ab alio rogatus ut emat instrumentum valoris 5.000 fr., quod tamen ipse emit pretio remisso 4.500 fr. (pretium artificis) lucrum sibi retinere potest, sic et sartores pannum ementes pro cliente retinere possunt pretii imminutionem gratis a vendente sibi datam, ex statuto pro ipsis « pretio sartoris ». Non tamen possent proxenetae ea sibi retinere, si mercatores ideo vendant pretio cariori aut merces viliores et ita dominus plus solvere cogatur ; — sicut nec illa quae darentur ipsis ad male aut minus vigilanter gerenda domini negotia. 527· Applicationes.— t. Quaeritur an proxeneta possit rem statuto pretio vendendam sibi emere, et postea rem eamdem tamquam 552 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS suam maiori pretio vendere ? — Resp. a) regulariter non est lici­ tum, utpote contra intentionem domini mandantis, qui proxene­ tam praecise sumit ut meliori quo fieri potest modo negotia sua gerat ; — b) aliquando lege civili specialiter prohibetur sub poena nullitatis (a. 1596), scii, tutoribus circa bona pupillorum, mandatants pro bonis quae ex mandato vendere debent, ad­ ministratoribus bonorum communium vel instituti publici, officialibus publicis quorum ministerio venduntur bona nationalia ; — c) praeter illa, in casu determinato, si post adhibitam dili­ gentiam, proxeneta non potuerit emptorem invenire qui plus offerat, potest rem sibi acquirere, dummodo id non ficte sed vere faciat, ita ut rei periculum in se suscipiat, et detrimentum passus, rem domino non reddat, sed quidquid acciderit, pretium statutum domino persolvat. 2. Quid censendum de praxi famulorum, qui ementes pro domino, munuscula a mercatoribus accipiunt, aut lucrum ex imminutione pretii sibi retinent ? —: Resp. Ex iisdem principiis est quaestio solvenda ; et quidem : 1) Res est periculosa, nam a) iniuste agunt mercatores (et famuli ipsis coopérantes) qui, ut famulos alliciant, dominis iniuste detrahunt quod famulis concedunt ; b) iniuste agunt famuli (et mercatores ipsis coopérantes) qui maius pretium, licet non ultra summum, domino indicant, Connivente mercatore, et sibi aliquid retinent. 2) Nihilominus si moraliter certum sit a mercatoribus aliquid, quin inde detrimentum inferatur dominis, in meram gratiam famulorum concedi, hi profecto sibi retinere possunt ; quod a) de munusculis facile admittitur, nisi darentur ut famulus negotia domini negligenter gereret ; b) de imminutione pretii aegre admitti potest : cum enim famuli salarium accipiant, nec multa emant sicut proxenetae, talis imminutio non censetur ipsorum intuitu facta et per se accrescit domino ; atque valde timendum est ne mercatores maius pretium inscribant et dominis imponant, ut exinde, sub praetextu minuendi pretium, aliquid famulis solvant, ç) Si tamen constet, sine iniustitia erga dominos, id famulis concedi, possunt isti accipere, aut si alicubi sit uni­ versalis consuetudo, vel si domini praxim sciant et consentiant ; non tamen si eam inviti subeant. Articulus III. De Venditione sub Hasta. 528. Venditio sub hasta seu publica (vente aux enchères ; openbare verkoop of veiling) illa est qua res venalis publice exposita per praeconem proclamatur et adiudicatur maius pretium offerenti. Quae voluntaria aut iudiciaria esse DE IUSTITIA COMMUTATIVA 553 potest, prout sponte fit a domino, vel a lege statuitur aut a iudice imponitur v. g. ad solvenda debita L Nomen suum accepit, ex eo quod iudiciaria auctoritate iudicis olim fiebat sub aliqua hasta ; vocatur quoque auctio publica (d la hausse; bij opbod of hooger aanbod), quia posterior adauget pretium prioris ascendendo ; etiam licitatio, quia licitando i. e. certando inter plures pretium determinatur. Huic igitur venditioni proprium est quod iustum pretium non ex communi aestimatione diiudicetur, sed conven­ tionale sit ex hoilesta inter licitantes concertatione obten­ tum ; unde contractus est essentialiter aleatorius, in quo vendens et emens aequali periculo ac spei se committunt, seu aequale suscipiunt periculum perdendi ac spem lu­ crandi. Proinde, dummodo ex utraque parte absit fraus, pretium erit legitimum. Duplici autem modo, talis venditio fieri potest : 1) Per se, inspecta sola rei natura, modus est plene aleatorius, quo venditor statuit ut pretium, absque ullo in­ terventu, sola ementium licitatione determinetur, et res non retrahatur, sed plus offerenti tradatur. In hoc contractu : a) illicitum est venditori fictos mittere licita­ tores qui, sine animo emendi, rei pretium augeant (sic enim im­ pediret quod statuerat : rem plus offerenti esse tradendam) ; et etiamsi pretium offeratur infra vulgare, rem cedere tenetur. b) Ex altera parte, emptores non possunt metu, fraude, vel aliis mediis iniustis (bene vero precibus et suasionibus) alios a licitando seu plus offerendo impedire, nec inter se pacisci de non licitando ultra tale pretium vel quoad talem rem : ita enim iniuste agunt erga venditorem qui maiori lucro privatur, et erga licitatores qui privantur spe rem sibi comparandi. Haec scii, omnia repugnant indoli perfecte aleatorio contractus. 2) Per accidens, ob consuetudinem, modus non est plene aleatorius, et contractus est mixtus, quo venditor sibi servat ius pretium per se vel per alios augendi, et rem sibi retinendi, si nemo maius pretium offerat. In hoc casu a) venditor falsos licitatores adhibere poterit, et rem retrahere, si pretium infra infimum offeratur. I. Cfr. C. C., a. 826-827 ; 1686-1688 ; 2204-2218 ; C. iud., a. 673677; 945-985· 554 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS b) Ex altera parte, emptores sua tueri possunt iura et simul cum quibusdam aliis1 pacisci de non licitando ultra tale pretium determinatum. Quibus industriis, cum aliae aliis respondeant, aequalitas constituitur. — Non tamen possent licitatores vi, metu aut fraude alios emptores a licitando avertere, cum haec media sint iniusta. 529. Principia de iustitia et iniustitia auctionis publicae. 1. Venditor laedit iustitiam, si rem adiudicatam non tra­ dat ; aut si rem unam exponat et alteram minoris pretii tradat. 2. Praecones iustitiam laedunt, si mediis iniustis venditori aut quibusdam emptoribus damnum inferant, sive inci­ piendo ante tempus, sive auctionem instituendo tempore quo praevident paucos futuros esse licitatores, sive rem citius aut tardius adiudicando ut amicis faveant. 3. Licitatores iustitiam laedunt si mediis iniustis alios impediunt emptores ne pretium augeant. 4. Venditor securitatem praestat quoad rei evictionem ; non autem quoad vitia etiam redhibitoria : vendit enim rem sicuti est exposita ; nisi tamen aliter lege aut pacto fuerit statutum. 530. Quaestio : An auctione licitum sit res proprias redimere per se vel per alium? Resp. Si licitatio est coacta, id certo est licitum, cum creditores potius quam dominus vendant et certe non sit licitatio ficta. Si licitatio est libera, tunc hodie licitum est per se vel per alios curare ne res infra pretium infimum vendantur : id emptores de­ bent scire, praesertim quod consuetudo iam permittit rem omnino detrahere ; — non vero licitum est fictos licitatores eo tantum fine mittere ut pretium immodice augeatur, et decipiantur emptores. Articulus IV. De Retrovenditione. 531. Retrovenditio seu venditio cum pacto redimendi (avec faculté de rachat ou de réméré ; met recht van vuederi. Cum quibusdam; si enim fieret inter omnes, haberetur mono­ polium, de quo infra. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 555 inkoop) est ilia in qua venditor sibi reservat facultatem intra aliquod tempus rem recuperandi. Spectato iure naturali, talis venditio fieri potest : a) in gratiam venditoris i. e. ea conditione ut si vendi­ tori placuerit, emptor teneatur rem revendere venditori, b) in gratiam emptoris i. e. ea conditione ut si emptori placuerit, venditor teneatur rem rursus emere, c) in favorem tertii ita ut si venditori placuerit, tertius aliquis habeat ius emendi rem de qua agitur. Huiusmodi pactum per se nihil iniusti continet, dummodo in statuto pretio habeatur ratio oneris impositi, quod pretio aestimabile est, et debita servetur aequalitas ; unde pretium minui debet si pactum redimendi fiat in favorem venditoris vel tertii, quia onus imponitur emptori ; e contra augeri debet si pactum fiat in gratiam emptoris ; si in gratiam utriusque, media servanda est aequalitas pretii. Quo posito, pactum est licitum : venditor enim quando rem suam alienat, quamcumque conditionem ho­ nestam quamvis onerosam adiicere potest. Ita per se, et secluso interventu iuris positivi. Attamen retrovenditio in gratiam emptoris est contractus periculosus, in praxi non admittendus. Favet usurariis, quando emptor ex tali emptione intendit lucrari, ut si cogit venditorem redimere maiori pretio quam ipse emit, aut eodem pretio, sed interim percipiendo fructus. 532. Dispositiones Iuris civilis. — Ius civile hodier­ num, quamvis omnes conditiones honestas in contractibus permittat, de his tamen non expresse agit, sed de sola retrovenditione in favorem venditoris, quam non vocat retrovenditionem sed reemptionem (a. 1659-73). Retentus ille contractus fuit ut personae, modo coactae bona sua vendere ob adversam fortunam, habeant spem ea postea recuperandi. Quem contractum lex non eodem modo intelligit ac theologi, ac si revera esset nova emptio, sed eum habet tamquam contractum unum, venditionem unam sub conditione resolutoria. Et sic adveniente Conditione non fit novus venditionis contractus, sed prima venditio annihilatur atque omnia in integrum restituuntur ac si venditio non intercesserit (a. 1183). Unde venditor debet 556 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS restituere pretium sine auctario, solvere expensas et re­ sarcire damna secuta ac quidquid emptor in rem impendit necessario vel utiliter (a. 1673) > recuperat vero rem suam a quovis onere (v. g. hypotheca) per emptorem imposito liberam, excepta locatione quam sustinere debet si in venditoris fraudem inita non fuerit ab emptore (a. 1673). Ius nostrum statuit ut tempus ad resiliendum contractum non extendatur ultra quinquennium (a. 1660). 533· Animadversio. — Sub specie retrovenditipnis latere potest contractus usurarius ab Innoc. XI damnatus S qui his­ panico nomine vocatur mohatra. Est quaedam retrovenditio in instanti facta cum usura ex parte vendentis ; contractus quo aliquis loco mutui vendit mercem suam summo pretio ex inten­ tione ut emptor statim revendat infimo vel medio pretio. Con­ tractus Scii, consistit in hoc quod res quaedam pretio summo (1.000 fr. v. g.) venditur ei qui pecunia indiget, sed venditur illa conditione ut eadem res statim minori pretio (800 fr.) priori venditori retrovendatur. Tunc venditor prior solvit hanc summam minorem, emptor vero obligatus manet etiam pro differentia quae inter utrumque pretium existit (scii. 200 fr.). Patet agi de venditione ficta, non vere intenta, et de machinatione fraudu­ lenta ad immodicam usuram extorquendam. Unde est contractus iniustus. Articulus V. De Monopolio. 534. Monopolium venditionis, quasi singularis nego­ tiatio seu unius venditio (alleenhandeF), generatim est potestas exclusive certas merces vendendi penes unum vel paucos exis tens. Distinguitur monopolium privatum seu facti, et monopolium publicum et legale seu iuris, prout ex facto oritur privatorum vel ab auctoritate publica vindicatur. x° Monopolium legale est exclusiva potestas certas merces vendendi ab auctoritate publica facta, vel ipsi fisco qui sibi reservat fabricationem et venditionem aliquarum mercium et ita communitati imponit tributum indirectum, vel uni aut paucis privatis, quibus datur privilegium certas merces vendendi cum exclusione aliorum (v. g. pharmacopolis), i. « Contractu mohatra licitus est,etiam respectu eiusdem personae, et cum contractu etrovenditionis praevie inito cum intentione lucri », prop. 40. DE lUSTÎTIA COMMUTATI VA 557 sive privilegium illud vehdendo sive gratis tribuendo. 2° Monopolium privatum existit quando pauci homines a) variis mediis emunt omnes\fere merces, et ita efficiunt ut ipsi soli certum genus mercium vendant carius, pretio sibi placito : monopolium captionis directae; aut b) cum aliis venditoribus paciscuntur de certa merce non vendenda infra determinatum pretium : monopolium conventionale seu pretii ; aut c) impediunt ne aliae merces advehantur, ut ipsi suas maiori pretio vendant : monopolium captionis indirectae. Triplici ergo modo constituitur. Quandoque monopolia eo solum tendunt qt coneurrentiae excessus corrigatur ; quandoque praesertim ut pretium iusto maius emptoribus imponatur. Variis autem modis instituuntur : aliquando venditores aut venditorum societates totam rei administrationem paucis committunt qui omnia ad rei productionem et venditionem spectantia ordinent, quo casu institutum solet vocari trust aut syndikat, quod in Britannia maiore et praesertim in Statibus Americae foederatis late habet diffusionem; — aut ad hunc fipem creant societatem quamdam regitivam, quae maiorem numerum actionum possidet singularum societatum consociata­ rum, quod dicitur holding ;— vel, solum paciscuntur de limitanda productione aut venditione alicuius mercis, relicta libertate in aliis, et hoc vocari solet Kartell, quod praesertim in Germania vel et in Gallia usu venit ; et si fiat mere occasionaliter et ad tempus, dicitur pool ; — quandoque denique communi consilio maximas emunt determinatae mercis quantitates, ut pretium servare aut augere valeant et ita magnum percipere lucrum, quod apud varias gentes venit sub nominibus comer aut ring1. Non tamen semper sensus istorum nominum est ita perfecte distinctus. 535. Principia in monopoliis attendenda. — I. Mo­ nopolia, etiam privata, quae eo fine instituuntur ut ef­ frenatae coneurrentiae excessibus remedium praebeant, illumque finem legitimis prosequuntur mediis atque iustum non excedunt pretium, non sunt per se illicita aut iniusta. Nec enim finis nec media ahquid illiciti continent. II. E contra, iniusta sunt illa monopolia privata quae instituuntur ut, deleta penitus concurrentia, pretia empto­ ribus imponantur ad nutum venditorum, aut iniustis utuntur mediis ad alios venditores evincendos. In primo I. Tanquerey, Th. M., De Virt. Iustitiae, n. 775 et seq., ubi plura utilia de monopoliis notantur. 558 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS casu damnum iniuste infertur emptoribus, in altero ceteris venditoribus. III. Monopolium legale Status seu fisci, ob causam proportionatam, infra certos limites est legitimum, etiamsi pretium legale statutum sit vulgari maius. Est enim unum ex mediis quibus Status sibi comparat pecuniam necessa­ riam ad res publicas gerendas; ergo, dummodo pecunia ad bonum commune adhibeatur, et taxatio iustos non excedat limites, excessus in pretio non est nisi tributum indirectum. Magis, determinate : A.In monopolio privato : 1) quando fit primo modo supra indicato (n. 534), pec­ cant contra iustitiam, si vendunt ultra summum pretium quod fuisset si monopolium non fecissent, attenta quan­ titate merciuin et frequentia maiore vel minore emptorum : abundantia enim mercium tanta est quanta si monopolium non praecessisset, item et necessitas emendi. — Et etiam alii mercatores non possunt absque injustitia vendere merces pretio iniusto quod per monopolium inductum est, quia est iniustum pro omnibus, nisi forte et ipsi pre­ tium nimium in iis acquirendis subire coacti fuerint ; 2) quando fit secundo modo, peccant contra iustitiam, si pretium esset ultra summum. Exigendo autem pretium summum, contra charitatem graviter peccare possunt, si agitur de rebus quae non sunt voluptuariae vel paucis utiles, sed quibus multi indigent ; nam charitas, etsi non obliget ad vendendum infra pretium summum, obligat tamen ne alii impediantur quominus vendant minori pretio ; sicut etiam, quando non praecipit eleemosynam, vetat ne alii ab ea danda impediantur. Imo contra iustitiam peccant si alios mercatores mediis iniustis impediunt quominus minoris vendant ; 3) quando fit tertio modo, iniustitiam committunt tum erga concives, tum erga extraneos mercatores, si impediant advectionem iniustis mediis (v.g. fraudibus, dolo, etc.), quia unusquisque habet ius strictum ne mediis iniustis impediatur consequi commodum ; si vero impediant iustis mediis, potest esse licitum, modo pretium non sit ultra summum. DE lUSTi^IA COMMUTATIVA 559 In omnibus praedictis monopoliis facile tamen peccare possunt contra iustitiam legalem et charitatem erga pro­ priam patriam vel civitatem .\ B. Monopolium legale est licitum, modo fiat cum iusto pretio et rationabili causa concedatur, v. g. i° quia sunt quaedam merces ad quas conficiendas requiruntur magni sumptus quos sine tali privilegio nemo facile suscipiet ; 2° in remunerationem inventoribus aut perfectoribus alicuius artis : id per se iustum est quia confert ad bonum commune quatenus dat stimulum privatorum industriae ; nisi tamen ultra omnem rationabilem limitem pretium augeatur ; 3° per modum tributi, ad comparandas pecunias quibus gubernium indiget. Hoc etiam per se iustum est, ut diximus ; per accidens tamen adversari potest iustitiae commutativae, si in eo non servarentur conditiones ad iustitiam tributorum requisitae, v. g. si notabiliter auge­ retur pretium eorum quae ad victum necessaria sint, vel gravamen nimis inaequale sit inter subditos. 536. Animadversiones. — 1. Possunt habere monopolia suas utilitates et commoda, tum ad minuendas in rebus produ­ cendis et distribuendis expensas, sive perfectiorum instrumen­ torum usu sive meliori laboris divisione ; tum etiam ad immo­ deratam aemulationem aut nimiam rerum abundantiam coer­ cendas, atque abusus inde nascentes compescendos damnaque vitanda. Iis itaque inesse potest ratio çuiusdam defensionis, qua securior herorum fiat et opificum conditio. 2. At etiam sunt monopoliorum incommoda, ut notat Vermeersch, Th. Μ. II, n. 467 : si venditores pretium exigunt sine ulla pro­ portione cum labore et expensis, aut illud, quantum possint, augent, dum tamen illius quod ipsi solverunt rationem habere deberent ; — si opificum mercedes indebite deprimunt vel illas relative imminuunt, cum multo magis augeantur pretia quin ullus dominis accesserit titulus lucri, v. g. Si salaria 5 p. c. augeantur dum pretia crescunt 10 p.c.;—si studiosis venditionibus et coemp­ tionibus aestimatio communis in Bursis vitiatur, et obtinetur ut tituli societatum supra vel infra rerum valorem aestimentur. 3. Quare lucra ingentia per se suspecta sunt iniustitiae ; quandoque tamen speciali ratione explicari possunt, sive a) Vendi­ tione in alia regione, ubi propter cambii inaequalitatem vel aliam Causam multo carius venduntur merces ; sive b) quadam inven­ tione qua quis pretio longe minore conficere valet res quam com? muniter conficiuntur; sive c) speciali arte et industria, qua v. g. propter accumulate coemptas merces, multis sumptibus parcitur. 560 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 4. Hinc ob boûum commune tuendum et alios cives defen­ dendos, oportet monopolia regantur publica potestate, ne scii, nimia prosequantur lucra, ne pretia rerum plus aequo augeant cum proletariorum ac pauperum damno, ne potestatem nimis extendant atque, in detrimentum ipsius auctoritatis socialis, quemdam potentatum in republica obtineant oeconomicum, ita quod officiales et magistratus ab ipsis dependeant, aut leges, privato ipsorum bono proficuae ferantur, bono publico noxiae. 5. Haec intuens Pius XI, in recenti ençycl. Quadragesimo anno, conqueritur : « Nonnulli conscientiae stimulis ita obduruerunt, ut in eam devenerint sententiam sibi licitum esse et lucra sua quoquo modo augere, et opes magno conatu studioque partas per fas et nefas contra repentinos fortunae casus tueri. Facilia emolumenta, quae cuilibet in mercatu omni lege soluto obveniunt, permultos ad merces permutandas distrahendasque alliciunt, qui, id unum inhiantes, ut minimo interiecto labore expedita sibi lucra comparent, effrena negotiatione, mercium pretia pro arbitrio et aviditate tam crebro augent vel minuunt ut prudentes fabricatorum praevisiones pessumdent. Quae lege sunt statuta ad foederatos quaestus provehendos, dum rerum agendarum pericu­ lum dividunt ac finiunt, foedissimae licentiae ansam praebuerunt. Cernimus enim ab hac extenuata rationum reddendarum obliga­ tione animos modice tangi ; insuper in tutamine çommunis cuiusdam nominis delitescendo, pessimas perpatrari iniurias et circumscriptiones ; tandem oeconomicarum consociationum cu­ ratores, muneris sui oblitos, eorum prodere iura, quorum com­ pendia administranda susceperant ». Articulus VI. De Permutatione et Negotiatione. S. Th. II-II, q. 77, a. 4, 537. Permutatio (échange, troc; ruiling} est contractus consensualis quo contrahentes rem aliquam, scii, mercem, sibi invicem dant ad aliam habendam (a. 1702 et 1703). Differt a venditione : in hac enim datur pecunia pro merce, in illa merx pro merce. Iisdem legibus regitur quibus venditio (a. 1707) ; non tamen conceditur rescissio ob causam laesionis (a. 1706). 538. Negotiatio est actio qua quis sibi merces comparat ex animo eas cum lucro vendendi. Distinguitur late et stricte dicta, prout res comparantur ut transformatae seu mutatae, vel integrae sine ulla mutatione carius vendantur (C. Com., a. 2). Haec, aiente S. Thoma (a. 4), est dena­ riorum ad denarios (cambium), vel rerum ad denarios propter lucrum quaerendum, ita ut denarius ac lucrum sit finis Commutationis. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 561 Negotiatio stricte dicta de\se non honesta est, nec illicita quia non importat aliquid vitiosum, sed indifferens, quam­ vis male sonans et vituperabili^ ; quia quantum est de se deservit cupiditati lucri et quaimdam turpitudinem habet in quantum non importat finem honestum. Unde ut sit licita debet cohonestari, ordinando lucrum ad finem ho­ nestum v. g. ad domus sustentationem, sublevationem indi­ gentium, publicam utilitatem ne res necessariae patriae desint. Est tamen periculosa, quia facile quis solum lucrum ut finem intendit, et saepe est occasio dolo, fraudi et iniustitiae. Nec dicatur esse contra iustitiam, quia quis carius vendit quam emerit, vel vilius emit ut rem carius vendat quam valeat. Nam « non quicumque carius vendit aliquid quam emerit, negotiatur, sed solum qui ad hoc emit ut carius vendat. Si autem emit rem, non ut vendat, sed ut teneat, et postmodum propter aliquam causam eam vendere velit, non est negotiatio (stricte dicta), quamvis carius vendat. Potest enim hoc licite facere, vel quia in aliquo rem melioravit, vel quia pretium rei est mutatum secun­ dum diversitatem loci vel temporis, vel propter periculum cui se exponit, transferendo rem de loco ad locum vel etiam ferri faciendo. Et secundum hoc nec emptio nec venditio est iniusta » (ad 2). Attendendi hic sunt abusus quos recenter denuntiavit Pius XI, uti notavimus n. 536, 4. 539· Animadversio. — Notetur clericis et religiosis interdici negotiationem stricte dictam, quia abstinere debent ab his quae habent speciem mali, et quia negotiatio implicat saecularibus curis et ita a spiritualibus retrahit (can. 142 et 592). QUAESTIO SECUNDA. DE LOCATIONE ET CONDUCTIONE. 540. Locatio (louage; huurverdrag) in genere est contrac­ tus bilateralis onerosus quo quis operam vel rem suam alteri concedit ad usum pro certa mercede, seu quo utilitas rei vel personae traditur et a conductore suscipitur ad certum tempus pro pretio determinato ; conductio est idem contractus ex parte accipientis. Unde locatio (verhuring') et conductio (huring} sunt duo contractus partiales unum integrum conficientes. Definiri autem potest : contractus bilateralis onerosus quo usus vel fructus rei mobilis Summa Theologiae Moralis II —r 36 562 '■ { \i ii I ; i' I f i ij i"' j I' | ’ 1 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS vel immobilis, aut quaedam opera personae ad tempus deter­ minatum promittitur pro certo pretio, seu quo ad usum vel ad fructum res vel persona pretio conceditur ia. 1708-1710). Dicitqr : 1) contractus bilateralis, et sic distinguitur a donatione ; 2) onerosus, et sic distinguitur a commodato quo usus rei conceditur alteri gratis; 3) quo ad usum vel fructum: ita distinguitur a venditione qua ipsum dominium rei transfertur, dum hic conceditur sola utilitas ; utilitas autem quaecumque per se locari potest, nisi a lege prohibeatur, ut factum est pro iure usus et habitationis (a. 631 et 634) quod nec locari nec vendi potest ; 4) res vel persona : cum agatur de usu pretio aestimabili, intelligenda est res cuius usus non est ipsa consumptio, qualis etiam est persona ; et ita locatio distinguitur a mutuo quod est rei primo usu consumptibilis ; 5) ad determinatum tempus : si enim res concederetur ad usum perpetuum, fere nullius Valoris esset dominium ; si opera personae conceditur in perpetuum, est servitus, quae iure positivo prohibetur (a. 1780) ; 6) pro pretio determinato, quod ut sit iustum iuxta communem aestimationem est determinandum ad aequalitatem dati et accepti (n. 449 et 514) ; pretium autem non est necessario pecunia (a. 1763 et 1818), nisi in particulari­ bus circumstantiis id a lege exigatur, uti pro operariis in fabricis (leg. belg., 16 aug. 1887, a. 1 et 2) ; 7) promittitur : locatio enim est contractus consensualis, qui perficitur solo partium consensu nec ullam formam externam per se exigit. Potest fieri scripto vel verbis (a. 1714). Si tamen solis verbis fiat, probatio per testes non admittitur in iure nostro, nisi executio iam incepta fuerit ; sed deferri potest iuramentum ei qui locationem negat (a. 1715). Duplex itaque est locationis species : locatio rerum, et locatio operum seu industriae et activitatis humanae, haec iterum duplex est : locatio operarum seu laboris ; et susceptio operis, quod est laboris effectus. De quibus iam dicendum est singulatim. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 563 Artiindus I. . \ De Locatione Reru m. \ 541. Locatio rerum est contractus quo aliquis se obligat ad alteri praestandum alicuius rei usum vel fruitio­ nem per aliquod tempus pro certo pretio (a. 1709). Cuius plures distingui possunt species : locatio aedium et mobilium (bail à loyer ; huis- of meubelverhuring) ; — locatio bonorum (bail à ferme; huurpacht of verpachting van land en goederen) ; — locatio animalium (bail à cheptel; veepachf)·,—locatio navium (charte-partie, louage maritime; scheepsvervrachting"), etc. De his conferri potest codex civilis aut commercialis ; prinçipia tamen generalia omnibus sunt communia quae hic trademus, sive quoad locatorem sive quoad conductorem. 542. Obligationes locatoris (bailleur ou loueur ; verhuurder of verpachter). — Ipse debet : 1. Rem tradere conductori, et quidem statuto tempore ita ut teneatur reparare damnum ex mora culpabili ortum, ac in bono statu ita ut res apta sit ad usum cui destina­ tur (a. 1719). Cum autem in bono statu oporteat esse ad usum apto, hinc illa vitia occulta rei locandae quae conductori nocere vel usum im­ pedire possunt locator manifestare debet, sicut de venditione dictum est ; v. g. quod equus onera excutere soleat dum quaeritur ad transportandum merces ; quod ineptus sit ad laborandum ; quod domus sit infectuosa. Ex iure civili ad compensationem tenetur, etiam si eiusmodi vitia ignoraverit (a. 1721) ; si tamen abest culpa moralis, in conscientia non obligatur ante sententiam iudicis, post sententiam vero tenetur ratione boni publiçi, imo si res sit nimis clara, charitas obligare potest ad reparandum ante sententiam iudicis ut alteri evitentur expensae inutiles. 2. Rem in eo statu servare in quo apta permaneat usui ad quam locata fuit ; unde locator a) perficere debet maiores reparationes necessarias ad rei conservationem (a. 1720), non autem modicas seu, ut dicitur, locativas quae a locatario praestari debent ; b) formam rei locatae immutare nequit (a. 1723) nec aliud facere ex quo mi­ nuatur conductoris fruitio ; c) tributa realia solvere debet pro dominio rei imposita, nisi aliter sit conventum. 564 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Quaenam sint reparationes maiores aut modicae, ex codicibus et usu locorum determinandum est. Quod si pereat res ipsa, contractus eo ipso dissolvitur ; si pereat pars rei, potest locatarius diminutionem pretii vel dissolutionem contractus petere (a. 1722). 3. Rei tranquillam fruitionem praestare, ideoque con­ ductorem indemnem praestare contra vitia occulta quae rei usum impediunt, eumque tueri contra evictionem aut perturbationem iuris a tertio illatam (a. 1725-1727). 543. Obligationes conductoris (preneur, locataire, fermier ; huurder, pachter). — Ipse debet : i. Re locata uti tamquam bonus paterfamilias, et quidem in illum tantum usum ad quem fuit locata, sive explicite, sive implicite quatenus ex circumstantiis legitime prae­ sumitur consensus (a. 1728). Hinc a) si re locata abuteretur vel aliter uteretur contra volun­ tatem domini, ad reparationem damni illati tenetur, atque con­ tractus rescindi potest (a. 1729). b) Rem tamen sublocare potest ayt ipsam locationem alteri, qui sit ita i doneus, cedere ad eumdetn finem, nisi haec facultas speciali pacto interdicta fuerit (a. 1717), aut lex positiva prohibeat uti Codex Germaniae (a, 49). c) Re­ parationes minores et usuales seu locativas facere debet (a. 1754) ; atque solvere tributa personalia pro usu rei imposita, nisi aliter fuerit conventum. 2. Pactam mercedem solvere statuto tempore (a. 1728), modo quidem praefixo aut in regione consuetuo. Si tempore statuto non solvat, locator quaedam mobilia conductoris servare potest ut de solutione securus sit. Quod si contractus cesset, partem pretii locatarius solvere debet pro rata temporis quo in usu rei non fuit impeditus. 3. Finito locationis tempore et non antea, rem locatam reddere in eo statu in quo tradita fuit ; iisque exceptis quae vetustate, legitimo usu aut fortuito fuerunt collapsa aut deteriora facta (a. 173O et 1731). Damnum illatum sive ab ipso conductore, sive a domesticis aut commensalibus qui sub eius cura sunt, vel sublocatoribus compensare debet (a. 17352, nisi probet id sine ipsius culpa accidisse : ita ius gallicum (a. 1732) ; vel saltem postquam culpa iuridica fuit probata : ita ius germanicum. — In conscientia statim reparare debet damna ex culpa morali orta ; nonnisi 1 ! \ \ DE IUSTITIA COMMUTATIVA ------------------ - ------------- _ 565 -- post sententiam iudicis ea quae ex culpa iuridica oriuntur, ut ex non vigilantia vel ex arte periculosa exercita. Addit ius gallicum (a. 1733 et 1734) : si domus incendio perierit de incendio tenetur, nisi probet illud accidisse citra culpam suam ; quod si plures sint locatarii in hac domo degentes, omnes partem damni proportionate ad pretium locationis solvere debent, nisi probent incendium in cubiculo alterius excitatum fuisse, aut non potuisse in suo loco excitari. Haec dispositio naturali aequitati contraria, non obligat in conscientia illos qui optime sciunt ignem non fuisse excitatum sua culpa sajtem iuridica, aut culpa eorum quorum curam habent. Potest tamen locator uti beneficio legis, quoties non sufficienter constet conductores fuisse satis vigilantes ; si autem de hoc constaret, non posset, qüia sententia iudicialis in falsa prae­ sumptione fundaretur facti. 544· Animadversiones. — i) In locatione agrorum aliquid particulare habetur in iure romano et moderno, scii, aliqua pretii locationis pars remittitur quando, propter infortunium subitum v. g. grandinem, agri magna ex parte fructibus caruerunt; quod naturali aequitati omnino consentaneum est, siquidem agrorum fructus magis quam alia quasi per se aleatorii sunt. Ih iure nostro (a. 1769-1773) ista remissio non conceditur, nisi quando saltem dimidia pars messis ordinariae amissa fuit, et non adest compensatio ex praecedentibus annis ; praeterea con­ ductor per expressam clausulam huic iuri renuntiare potest. Sed etiam extra istum casum legalem et generatim, hac in re servandae sunt normae Charitatis et aequitatis naturalis, ita ut de pretio locationis facile aliquid remittatur, vel dilatio solu­ tionis concedatur. Ex alia parte, ex iustitia requiritur ut communiter pretium locationis statuatur quod sinat conductorem in ordinariis adiunctis ex fructu laboris sui cum familia vivere, quod generatim obtinet si pretium non excedit id quod communiter in tali regione a christiano domino postulatur : aestimatio enim com­ munis solet huic conformari. 2) Specialis locatio ad longum tepapus est emphyteiisis (erfpacht). Est contractus quo dominus rei immobilis dominium utile seu plenam fruitionem ad longum tempus transfert in alium, retento dominio directo, et sub onere pensionis sibi annuae solvendae. In patria nostra regitur lege 10 ian. 1824 et non potest iniri ad tempus infra 27 annos aut ultra 99 ; in aliis regionibus diver­ sae legislationi subiicitur ut dictum est n. 164, not. 1. 3) Notandae sunt quaedam dispositiones iuris civilis hodierni : a) Locatio rerum non solvitur morte contrahentium sed transit ad haeredes (a. 1742), saltem si inita fuerit per actum authenti­ cum ; — aliquando tamen exceptio admittitur pro locatione agro­ rum, defuncto locatario, in gratiam haeredum, ut ex lege belg. 7 mart. 1929, quae permittit ut renuntient infra annum. 566 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS b) Si locator rem donaverit, vendiderit vel ipse occupare velit, non potest expellere locatarium, sed terminus constitutus est expectandus (a. 174.3). c) In quibusdam regionibus, usus est locandi fundos rusticos ea lege ut fructus inter locatorem et conductorem dividantur ; de qua pactione cfr. a. 1763 sq. (Cod. ital., a. 1647 sq.). Item usus est locandi armenta et greges sub eadem conditione dividendi lucri, aut sub aliis conditionibus specialibus ; de quo cfr. a. iSoosq. (Cod. ital., a. 1665 sq.). d) Recentiore tempore in pluribus legislationibus novae factae sunt stipulationes de locatione agrorum (Ze bail à ferme; de landpacht) ; quae tunc attendendae et etiam per se valent in conscientia. Ita lex belgica 7 mart. 1929. 4) Etiam ius canonicum plura statuit de locatione rerum : Can· *540 : Bona ecclesiae immobilia propriis administratoribus eorumque coniunctis in primo aut secundo consanguinitatis vel affinitatis gradu non sunt vendenda aut locanda sine speciali Ordinarii loci licentia. Can. 1541 : Contractus loccationis alicuius fundi eclesiastici ne fiant, nisi ad normam can. 1531, § 2 (i. e. publica licitatione vel saltem nota reddita locatione) ; et in iis addantur semper conditiones de limitibus custodiendis, de bona cultione, de rite solvendo canone, de opportuna cautela pro conditionibus im­ plendis. Can. 1542 : 1. In emphyteusi bonorum ecclesiasticorum emphyteuta nequit canonem redimere sine licentia legitimi superioris ecclesiastici de quo in can. 1532 ; quodsi redemerit, eam saltem pecuniae vim ecclesiae dare debet, quae canoni respondeat. 2. Ab emphyteuta congrua exigatur cautio prosolutione canonis et conditionibus implendis ; in ipso instrumento pacti emphy­ teutic! forum ecclesiasticum arbiter statuatur ad dirimendas controversias inter partes forte exorituras et expresse declaretur meliorationes solo cedere. Articulus II. De Locatione seu Susceptione Conficiendi Operis. i ii ( 'i' 545. Locatio operis (contrat d’entreprise; aanneming) est contractus quo architecta aut opifex seu commissarius conducitur a domino ad certum opus industria vel labore pro determinato pretio efficiendum, v. g. ad domum aedi­ ficandam, vestem conficiendam, viam ferream construendam (a. 1710). Quod duplici modo fieri potest : ita scii. ut opifex operam suam tantum praestet qua opus conficiat integrum ; vel operam simul et materiam (a. 1711 et 1787). DE IUSTITIA COMMUTATIVA 567 In hoc contractu : 1) dominus qui opus construendum concedit est locator, opifex conductor ; e contra in locatione operarum operarius locator est, dominus conductor ; 2) pretium statuitur pro opere confecto, ita ut non debeatur nisi postquam conductor opus compleverit, nisi aliter conventum sit ; in magnis tamen operibus solet solvi pretium per partes, post confectionem diversarum partium operis (a. 1791) ; 3) hinc apud conductorem manet periculum operis, donec fuerit confectum et traditum (a. 1788) ; nisi pereat sine eius Culpa et ex vitio materiae si haec pertinet ad dominum (a. 17891790) ; 4) opus perficiendum saepe publice denuntiatur, exponeqdo quid sit conficiendum, quanam ratione, ex quanam materia, intra quodnam tempus, etc. ita quod varii conductores ad con­ currendum invitentur, opus conficiendum adjudicatione com­ mittatur ei qui, omnibus perpensis, melius et pro minore pretio illud perficere spoponderit {adjudication; aanbesteding) Vel Saltem cum maiori securitate. Ad quod ex utraque parte omnino requi­ ritur bona fides : in conductore, ut sincere intendat opus per­ ficere sub determinatis conditionibus pro pretio indicato ; in locatore, ut opus committat ei qui minus pretium petit, dummodo tamen idoneus sit ad rem bene perficiendam. 546. Obligationes conductoris sunt : 1) Ex iustitia obligatur eo modo opus perficere qui conventus fuit, v. g. servando materiae qualitatem, formam praescriptam, debitam soliditatem, tempus statutum, dili­ gentiam debitam, etc. 2) Ex iustitia operariis a se conductis obligatur sufficiens salarium solvere, illudque imminuere nequit ut opus minore pretio perficiat. 3) Statuto pretio contentus esse debet, nam propter hoc obtinuit opus, pretio excludendo alios. Si conductor conqueritur se non posse statuto pretio opus perficere, videndum est ex qua causa illud impensarum incre­ mentum provenerit : ex communi consuetudine quae plurimum attendi debet, conductor in se suscipit pericula ordinaria, non vero prorsus extraordinaria, v.g. ex casu omnino improviso ut est sol mobile, inundatio aquarum extraordinaria vi inter fundamenta erumpentium. In tali casu compensatio ex iustitia debetur, non vero si v. g. mutantur rerum pretia vel augentur operariorum salaria : tunc nihil debetur ex stricta iustitia siquidem contractus semper est aliquatenus aleatorius (a. 1793). Potest tamen quan­ doque aliquid deberi ex aequitate, v. g. si dominus magnum emolumentum inde habet et conductor grave damnum subit ; dominus autem querelas conductoris non facile credere tenetur, sed exigere potest certam damni probationem. 568 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Tandem si in expensis computandis conductor erraverit, ut ex oblivione cuiusdam, v. g. muri, portae, etc., dominus proba­ bilius nihil ex stricta iustitia addere debet, quia est contractus aliquatenus aleatorius et pro pretio initus quod in globo per modum unius statutum fuit : oblivio quidem accidere potest, Sed etiam adest praesumptio qucd fuerit negligentia ex parte conductoris. Contra iustitiam est peccatum et obligationem restitu­ tionis per se inducit : a) si conductor materiam notabiliter viliorem adhibet aut minorem diligentiam, praesertim quando exinde minui­ tur operis soliditas : tunc enim restituenda est pars mer­ cedis indebite lucrata et reparandum damnum ; b) si conductor ex propria culpa tardius compleverit opus quant fuerit stipulatum : damnum exinde illatum compensare tenetur ; c) si inspectores vel invigilantes operi sint négligentes : sic enim possunt negative cooperari iniustitiae conductoris, et tunc pro ea tenentur restituere secundo loco ; at proprio nomine restituere debent eam mercedis suae partem quam immerito perceperunt pro vigilantia non adhibita. 547. Obligationes locatoris seu domini sunt : 1) Statutum pretium praefixo tempore solvere debet. 2) Postulans ut res alio modo fiat ac fuerat conventum vel ut quaedam operi addantur, compensare debet maiores expensas exinde natas. 3) Absolutum opus mora culpabili acceptare negligens, damnum conductori exinde illatum, reparare tenetur. 548· Animadversiones.— I. Apud conductores quandoque existit haec praxis : Concurrentes ad publicam aedificii con­ struendi locationem, inter se conveniunt ut quisque aestima­ tionem suam certa pecuniae summa augeat, quae, adiudicato opere, a susceptore inter ceteros concurrentes dividatur. Vel alio modo, communi consilio pretium operis suscipiendi praesti­ tuunt, et deinde susceptorem sorte vel aliter designant qui, adiudicato opere, determinatam quamdam summam inter reliquos concurrentes dividat. De qua praxi notat Aertnijs, Th, Μ. I, n. 964 : « Videri potest iniusta; etenim in mente concurrentium memorata summa non habet rationem pretii operis suscipiendi, sed stipendii ad compensandas itineris expensas aliorum concurrentium ; porro 569 DE IUSTITIA COMMUTATI VA stipendium istud solvere cogitui locator, qui ad id nullatenus tenetur. Praeterea in posteriori modo, per medium iniquum impediunt locatorem quominus minori pretio locare queat ». Nihilominus ipse dictam praxim iniustam non habet, dummodo pretium iustum sit, nimirum pretium summum non excedat. « Etenim usus, quem susceptores concurrentes dictae summae praefiniunt, ad rem non attinet... Deinde, de exposita agendi ratione videtur idem dicendum, quod... de monopolio venditionis,... et de pacto inter licitatores in auctione, cum casus sint similes... Accedit, quod pretii augendi iustum titulum habere videantur, qui etiam a peccato contra charitatem eos excusat, nimirum ut hac ratione indemnes seipSos servent pro expensis itinerum, temporis iactura, et labore, ad quae tenentur susceptores operum, ut concurrant in variis locis, et quae saepe frustra peragunt. Tandem, locatores ex eo non nimis gravari exinde patet quod publica operis aedi­ ficandi locatio communiter aestimetur ceu compendiosior aedi­ ficandi modus ». 2. Conductores aliquam pecuniae summam inspectoribus tribuendo ad captandam eorum benevolentiam, peccant contra iustitiam si id faciant ad eos corrumpendos ut materiam viliorem aut opus vitiosum approbent aut non recusent ; — non autem peccant si ita agant ad iniquam vexationem redimendam, quando nempe praevident inspectores secus inique eos esse vexaturos. 3. Plures notare expedit dispositiones iuris civilis. Secundum plures codices : a) Morte conductoris contractus dissolvitur, ita ut locator tantum pro rata solvere debeat quod ipsi incepto opere utile sit. Ita v. g. ius gallicum, belgicum, italicUm, neerlandicum, helveticum, lusitanum. b) Locator operi renuntiare potest,dummodo impensas refundat et solvat conductori quantum intersit pro labore praestito et lucro cessante : ita v. g. ius gallicum, belgicum, italicum, hispanicum, neerlandicum, germanicum. c) Constructores aedificii debent securitatem qualitatis praestare per plures annos, qui sunt decem in iure gallico, belgico, italico, hispaniço et neerlandico. d) Ad conductionem operis revocatur etiam locatio vectorum, de qua speciatim agit C. Civ., a. 1782-1786. Articulus III. De Locatione Operarum seu Contractu Laboris. de 549. Locatio operarum et conductio operariorum seu contractus laboris (louage de services et de travail, contrat de travail; dienstverhuring, arbeidsovereenkomst, loonverdrag'') est contractus in quo pro certo labore solvitur iustum 570 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS pretium, seu contractus quo opifices se obligant ad certum laborem in gratiam alterius praestandum ad tempus, pro pretio determinato (a. 1710 ; 1779-1780). Qui contractus essentialiter differt a locatione operis : 1) ratione obiecti, quod non est res producta sed ipse labor personalis praestandus, seu potius vis operativa et activitas quam unus alteri locat pro determinato tempore ; dum in locatione operis obiectum est ipsum opus pro­ ducendum quod est laboris effectus ; 2) ratione ipsius locationis, quae fit de opifice ad dominum, cum opifex laborem suum offert et locat quem dominus conducit ; dum e contra in susceptione operis, locatio fit de domino ad opificem, cum dominus offert et locat opus conficiendum quod opifex suscipit et conducit i. De natura contractus laboris aliquando fuit dubitatum : A. Quidam oeconomistae illud habuerunt ut emptionemvenditionem, qua opifex suas operas seu propriae activitatis exer­ citium pro aliquo tempore vendit. Id tamen admitti nequit; nam 1. obiectum venditionis est merx ; labor autem humanus proprio sensu non est merx ; — 2. venditione transfertur res et rei dominium ; sed contractu laboris non transfertur potestas operandi aut dominium in illam, sed solum promittitur ipsius usus. Non ergo est venditio, sed locatio. — Neque dicas vendi posse fructum laboris seu partem suam quam operarius habet in effectu producto : id enim est proprium obiectum locationis operis, quo praecise differt a locatione operarum. i. De contractu laboris inter alios conferri possunt oeconomistae ut Liberatore, Perin, Brants, Cauwès, Antoine, Falon ; — philosophi et iuris naturalis cultores Ut Meyer, Cathrein, Castelein, Rothe, Schwalm ; — sociologi ut Weiss, Soziale Frage und Soziale Ordnung, et Biederlack, Die Soziale Frage; — theologi, ut de Gryse, De contractu conductionis; Lehmkuhl, Le Contrat entre patrons et ouvriers et les grèves; Venneersch, in Quaestiones de Iustitia, q. 10; Mgr. Doutreloux, Lettre Pastorale sur la Question ouvrière ; Card. Zigliara, Epist. ad Card. Goossens 1891 1 Pottier, De lure et Iustitia ; et La morale catholique et les questions socia­ les d’aujourd’hui ; Waffelaert, in Coll. Brug., jan. 1901 ; — etiam dissertationes aut opera specialia, ut Bruin, Het Arbeidsloon, in Studiën, 1892 ; Pesch, Lohnvertrag und gerechte Lohn, in Stimmen, 1897 > Périn, Étude sur le juste salaire; Beauregard, Essai sur la théorie des Salaires; Garriguet, Le Contrat de Travail; Le Salaire; A. Verhaegen, Le minimum de salaire, 1892 ; Vliebergh, in Belfort, 1913 ; Bus, Relatief Gezinslqon, cum adnot. Aangenent in De Katholiek, 1922 ; Gougnard, Le problème du juste salaire, 1293 ; Koénraadt, Rechtvaardig sociales Arbeidsloon, 1929; Rutten, La Doctrine sociale de ΓÉglise; — leges etiam apud diversas gentes latae, ut lex belg. 10 mart. 1900 de contractu laboris, et 7 aug. 1922 de contractu famulatus et ministerii professionalis. DE IUSTITIA COMMUTATIVA S?! B. Alii volunt, aut potius vellent, esse contractum societatis, vi cuius dominus suum capitale et operarii suas operas conferunt ad commune opus perficiendum, atque lucrum exinde perceptum inter se dividendum ; quod melius congruit, aiunt, opificum dignitati, atque aequiori lucrorum partitioni. Concipi posset contractus societatis dominos inter et ope­ rarios initus, optandumque foret talem contractum in futurum latius esse diffundendum ; ad factum tamen quod pertinet, res ita non se habet in praesenti rerum statu, imo talis contractus generatim est impossibilis. Nam a) ex una parte, domini con­ tendunt felicem industriae exitum maxime pendete a sapienti unius supremi rectoris gestione, ideoque operarios in socios habere nolunt, ne eorum consilia capessere cogantur; b) ex altera parte, operarii non possunt in se suscipere pericula industriae, ut est essentiale contractui societatis : quotidiano enim ac certo salario ad victum indigentes, expectare nequeunt donec lucri et damni quantitas determinetur et aeque dividatur. Domini igitur duplex in se suscipiunt periculum ; et contra illud duplex periculum operarii praestantur securi : 1. statim iis solvitur pretium, antequam res confectae vendantur ; 2. determinatum solvitur pretium, sive felix sive infelix sit exitus venditionis. Unde iustum est ut non totum iis solvatur quod produxerint, sed ut pretium proportionaliter diminuatur : renuntiant scii, operarii maiori beneficio ut praeserventur a damno h c) Ceterum iri quibusdam circumstantiis impossibilis est contractus societatis, et contractus locationis solus possibilis, casu nempe quo non ineatur ad negotia lucrativa, ut in famulatu vel in opere con­ struendo V. g. domo. C. Pauci alii putant contractum laboris esse innominatum : ex parte operarii facio ut des, ex parte heri do ut facias, quatenus opifices se obligant ad aliquid faciendum pro certo pretio. Id quamdam speciem habet veritatis, propter specialem na­ turam et dignitatem laboris humani. Nihilominus ius romanum atque moderni codices, sicut theologi et iurisperiti, contractum habent ut veram locationem, quia scii, in ipso usus cuiusdam rei repromittitur et conceditur pro certo pretio ; quod est ipsa definitio locationis, Contractus ergo laboris est vera locatio. Homo enim habet dominium plenum sui laboris seu exercitii et usus suarum facultatum (n. 167). Ergo potest illum usum concedere alteri seu locare pro pretio, imo etiam alienare, i. Bene notat Prümmer, Th. Μ. Π, η. 306 : « Domini non tantum pecuniam conferunt, sed etiam intelligentiam (communiter saltem Superiorem) et complures operas. Praeterea coguntur exponere maximis periculis propriam fortunam et saepe per sat longum tempus laborant sine omni emolumento, imo cum damno. E contra opifices nullum periculum incurrunt et quotidianum salarium recipere debent. Esset igitur iniquum, si in rebus secundis haberent partem proportionatam lucri ; in rebus vero adversis dominus solus deberet praestare totum damnum ». 572 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS et quidem de se in perpetuum, ut in servitute ; quamvis id hodie non valeat, utpote positive prohibitum in omni iure hodierno (a. 1780). Est quidem, ratione obiecti, locatio specialis indolis, cum humanae operae non sint communes merces, sed aliquid humani prae se ferant ideoque aliis legibus regi debeant ac res mere commerciales. At, quamvis labor humanus ordinem oeconomicum longe superet, nec sim­ pliciter ut merx sit habendus, si spectetur qua actio humana; tamen considerari potest ut causans utilitatem oeconomicam et sub hoc respectu de ea pro mercede pacisci potest (I-Π, q. 114, a. 1). Et licet de labore, ut est actio humana, libere omnino disponere ipse operarius possit, non tamen semper si in ipso spectetur utilitas oeco­ nomica, quae posset ipsi necessaria esse ad sustentationem. Qui aspectus non sunt seiungendi, ut bene notat Leo XIII, iii encycl. Rerum novarum. « Itaque duas velut notas habet in homine labor natura insitas, nimirum ut personalis sit, quia vis agens adhaerens personae, atque eius omnino est propria, a quo exercetur, et cuius est utilitati nata ; deinde ut sit necessarius, ob hanc causam, quod fructus laborum est homini opus ad vitam tuendam : Vitam autem tueri ipsa rerum, cui maxime parendum, natura iubet. lamvero, si ex ea dumtaxat parte spectetur quod personalis sit, non est dubium quin integrum opifici sit pactae mercedis angustius finire modum : quemadmodum enim operas dat ille voluntate, sic operarum mercede vel tenui vel plane nulla con­ tentus esse voluntate potest. Sed longe aliter iudicandum si cum ratione personalitatis ratio coniungitur necessitatis, cogita­ tione quidem, non re, ab illa separabilis. Reapse manere in vita commune singulis officium est, cui scelus est deesse. Hinc ius reperiendarum rerum quibus vita sustentatur, necessario nascitur; quarum rerum facultatem infimo cuique nonnisi quaesita labore merces suppeditat. Esto igitur, ut opifex atque herus libere in idem placitum, ac nominatim in salarii modum consentiant, subest tamen semper aliquid ex iustitia naturali, idque libera paciscentium voluntate maius et antiquius, scii, alendo opifici frugi quidem et bene morato, haud imparem esse mercedem oportere ». Constat igitur laborem non unice habendum esse mercem sine ulla relatione ad personam eiusque conditiones, sed ut legitimum, et saepe unicum, medium quo opifex sibi, vel et suis, vitam tueri possit. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 573 550. Operariorum officia iustitiae indicantur a Leone XIII : « i. Quod libere et cum aequitate pactum operae sit, id integre et fideliter reddere ; — 2. non rei ullo modo nocere ; — 3. non personam violare dominorum ; — 4. in ipsis tuendis rationibus suis abstinere a vi, nec seditionem inducere unquam, nec com­ misceri cum hominibus flagitiosis » ; — 5. quibus verbis etiam prohibetur operistitium iniustum. Debent ergo operarii : 1. Integre et fideliter praestare id operae quod libere et cum aequitate est pactum; et ideo a) praefixo tempore opus determinatum peragere ; b) illud perficere cum diligentia debita quae ex pacto, lege aut consuetudine requiritur ; haec generatim sufficit communis et ordinaria, aliquando tamen ex natura rei, aut ratione pacti et maioris stipendii, specialis debetur cura ; c) proinde obedire domini praeceptis circa laborem datis in ordine ad executionem contractus1. Obligationes sunt iustitiae, utpote ex ipso contractu defluentes bilaterali oneroso : non enim suum facit salarium opifex, qui non integre, fideliter et convenienter adimpleat opus quod prae­ stare promiserit. Unde contra iustitiam peccat si ex incuria apt negligentia culpabili tempus inutiliter terit, aut defectuose opus suum praestat ; cuius peccati gravitas pendet ex gravitate damni illati. 2. Non rei nocere ullo modo, i. e. nullum damnum inferre sive materiis prodige utendo, sive machinas destruendo, sive instrumenta deteriorando aut non restituendo, sive vitiosas merces producendo, sive secretum fabricationis revelando : huiusmodi enim mediis iniuria infertur domino vel et emptoribus. Gravitas peccati pendet a gravitate damni illati ; quod etiam civili lege prohibetur ac mulctis aliquando punitur. Quodsi damnum ex casu fortuito oriatur, illud compensare non tenetur opifex, nec propterea ius ad pactum amittit stipendium2. 3. Non personam violare dominorum, i, e. nullam iniuriam ipsis dominis inferre, sive laedendo, sive calumniando, sive attristando conviciis aut comminationibus. 1. Cfr. lex belg. 10 mart. 1900 de contractu laboris, a. 7-10. 2. Ib., a. 9. 574 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS De gravitate iniuriae diiudicandum est ex dictis de injustitia per involuntarias commutationes, notando etiam inesse specialem malitiam contra observantiam dominis a suis operariis debitam· 4. In iuribus tuendis abstinere a vi, seditione, atque com­ mixtione cum hominibus flagitiosis. Fas quidem operariis est legitimis mediis iura sua prosequi, consociationes in­ eundo, dominis vota sua exponendo, ad magistratus et deputatos in comitiis publicis recurrendo ; sed a seditione atque violentis aut iniustis mediis abstinere oportet1. Ita agentes plerumque non solum dominis sed sibi nocent, cum industriae ruina plus detrimenta his quam illis afferre nata sit. Unde monet Pontifex « non commisceri cum hominibus flagi­ tiosis, immodicas spes et promissa ingentia artificiose iactantibus, quod fere habet poenitentiam inutilem et fortunarum ruinam consequentes ». 5. Abstinere ab operistitio iniusto, scii, non cessare labore ante praefixum tempus, nisi gravis sit ratio ; et si indeter­ minatum sit, tempore debito praemonere : secus tenentur de damnis2. De quo argumento latius dicetur infra. 551. Dominorum officia iustitiae ab eodem Leone XIII fuerunt definita : « Ista vero ad divites spectant ac dominos : 1. non habendos mancipiorum loco opifices; vereri in eis aequum esse dignitatem personae, ubique nobilitatam ab eo, character Christianus qui dicitur... Illud vere turpe et inhumanum abuti hominibus pro rebus ad quaestum, nec facere eos pluris, quam quantum nervis polleant viribusque. — 2. Similiter praecipitur, religionis et bqnorum animi habere rationem in proletariis oportere. Quare dominorum partes esse, efficere ut idoneo temporis spatio pietati vacet opifex ; non hominem dare obvium lenociniis corruptelarum illecebrisque peccandi ; neque ullo pacto a cura domestica parcimoniaeque studio abducere. — 3. Item non plus imponere operis, quam vires ferre queant, nec id genus, quod cum aetate sexuque dissideat. — 4. In maximis autem officiis dominorum illud eminet, iusta unicuique praebere... Fraudare vero quemquam mercede debita grande piaculum est, quod iras e coelo ultrices clamore devocat. Ecce merces operariorum... quae fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit (lac. V, 4). — 5. Postremo religiose cavendum est locupletibus ne proletariorum compendiis quid1. Ib.; a. 15. 2. Ib., a. 16 sq. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 575 quam noceant nec vi, nec dolo, nec fenebribus artibus ; ideoque vel magis quod non satis illi sunt contra iniurias atque impoten­ tiam muniti, eorumque res, quo exilior, hoc sanctior habenda ». Inter quae nocumenta etiam consideranda iniusta ex opere dimissio. Debent ergo domini : 1. Vereri in operariis dignitatem personae humanam, religiosam, christianam, nec eos habere ut mancipia, aut tamquam mera effectionis instrumenta, quibus non alius inest valor quam id quod producunt1. Hinc a) operarii obedientiam dominis praestare solum debent in iis quae ad pactum opus spectant et quidem durante laboris praestandi tempore j b) eo tempore expleto liberi manent, nec dominis inest ius aliquid contra eorum conscientiam aut liber­ tatem praecipiendi ; c) imo in praecipiendis iis quae operam spectant, ab iis abstinere debent quae dignitati humanae repugnent aut minus omnino conveniant. 2. Rationem habere bonorum animi in proletariis, atque idoneum temporis spatium ipsis concedere ut tamquam homines vivere possint, i. e. ut religiosis et moralibus et familiaribus vacare possint officiis. Curandum est a) ut requies concedatur in diebus dominicis et festis, nisi obstante vera necessitate ; iisque opificibus qui saepius die dominica laborare ex necessitate debeant, saltem tribuatur tempus ad officia religiosa adimplenda necessarium2 ; b) ut operarii non exponantur lenociniis corruptelarum ille­ cebrisque peccandi ; praesertim ne occasiones peccandi oriantur ex promiscuitate sexuum, ne impiis aut libidinosis sermonibus scandalum praebeatur, ne praepositi auctoritate abutantur ad aliquid bonis repugnans moribus extorquendum ; c) ut tempus concedatur viris, atque praesertim mulieribus, necessarium ad vitam domesticam recte instituendam atque bene educandam prolem. 3. Rationem habere virium corporis in imponendo opere, atque diversae aetatis aut sexus ; atque ab operariis, quantum possit, avertere damna et pericula vitae, inte­ gritatis et valetudinis. 1. Ib., a. 15. 2. Hinc lex belg. 17 iul. 1905, de quiescendo die dominica. 11 I ■' /i λ. 576 t , i j I ( ί 'J £ Hinc a) in operibus aut industriis periculosis, cautiones adhibendae sunt quibus periculum removeatur pro vita, securitate aut sanitate1 ; b) si periculum totaliter avertere sit impossibile, pro periculi probabilitate erit salarium augendum, aut damnum illatum aeque compensandum ; c) pericula ex ipso labore provenientia dominus in se suscipere debet, et adversus illa operarios assecurare ; excepto casu gravioris culpae in operariis2 aut pravae intentionis ; d) quotidianus labor nimis protrahi non debet, ne vires opificis exhauriantur, « hebescat animus labore nimio, unaque corpus defa­ tigationi succumbat,... intervalla vero quiescendi esse oportet3 » ; e) mulieribus ne imponatur labor qui earum vires excedat aut sexum non deceat, uti sunt multa in officinis peragenda, dum ipsae potius natae sint ad domestica opera4 ; f) nec pueris committenda opera ad quae peragenda nondum pares existunt : ita praesertim in debiliore aetate, grandioribus vero destinentur potius leviora. I 4. Salarium iustum solvere et quidem tempore statuto56. • j t ç j SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ' Quod est praecipuum officium, de quo speciatim est dicendum. f ’ ι 5. Denique cavere ab omni nocumento iniusto ; βρε­ ciatim ab iniusta ex opere dimissione. j ( < Non potest dominus operarios ante tempus praefixum eiicere sine gravi ratione ; quodsi tempus sit indefinitum, eos debet tempore debito praemonere. Secus tenetur de damnis6. V I 552. De iusto salario. — Ad determinandam iusti salarii normam, triplex praecipue distinguitur systema : liberalium oeconomistarum, socialistarum, atque catho­ licum. 'i A. Systema oeconomistarum liberalium totum regitur duplici lege oeconomica : lege oblati et quaesiti, et lege liberi certaminis seu, ut dicunt, concurrentiae, quibus pretium 1. Cfr. lex belg. 20 iul. 1899. 2. Cfr. lex belg. 24 dec. 1903. Haec lex extendit ius naturale, ita ut dominus etiam teneatur in casu gravioris culpae ex parte operarii, nisi tamen hic egerit ex intentione provocandi noxam ; sed ista dipositio legis in conscientia tantum obligat post sententiam iridicis. 3. Hinc lex de labore per 8 horas, 14 iun. 1921. 4. Cfr. lex belg. 13 dec. 1889 et 10 aug. 1911, 14 iun. 1921. 5. Cfr. lex belg. 10 mart. 1900, a. 11 sq. 6. Ib., a. 16 sq. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 577 omnium mercium determinatur. Negant valorem obiectivum, et dicunt salarium pendere a sola et libera subiectiva conventione inter opificem et herum, ideoque iustum haberi debet illud quod libere offert herus et libere acceptat opifex. Hinc in praxi regulatur lege concurrentiae, vi cuius augentur aut minuuntur salaria prout domjni plus minusve indigent labore opificum. Ex una parte, herus aestimat utilitatem quae ipsi provenit ex usu operativae facultatis opificum, et huius raritatem aut frequentiam ; — ex altera parte, opifex aestimat ea quae sibi ad honestam sustentationem requiruntur, et si, vere liber sit, operam suam non promittit nisi ei qui honestae sustentationi necessaria rependit. Quod de facto fere ubique verificatur, salarium in usu esse illud quod viribus operariorum reficiendis atque recreandis sufficiat. lamvero eventus comprobavit individualem libertatem, sub lege illimitatae concurrentiae sibi relictam, esse in­ capacem operariis praestandi securitatem congruae susten­ tationis, eamque, et necessario, non semper posse definire salarium iustum ; oportet igitur quaestio regatur altioribus principiis. Speciatim : a) Falsum est fundamentum systematis liberalium : la­ borem non esse nisi mercem. b) Theoria aperit ianuam tyrapnidi, nam non raro accidit operarios in acceptando stipendio minime esse vere liberos : cum enim fructuose laborare nequeant sine machinis aut instrumentis quae penes dominos existant, et aliunde labore quotidiano ad quotidianam sustentationem omnino indigeant, conditiones sibi impositas saepe accep­ tare coguntur nisi fame tabescere velint. In quibus adiunçtis pretium non libere acceptatur, sed opifici extor­ quetur ; nec proinde ut iustum haberi potest. c) Etiam dato quod opifices libere de iure suo cederent et salarium acceptarent honestae sustentationi insufficiens, contractus iustus non esset, quia non possunt, in ordinariis adiunctis, valide renuntiare iis quae ad honeste vivendum sibi sunt necessaria. Quapropter liberalismum oeconomicum reprobavit Leo ΧΙΠ : < Esto igitur, ut opifex atque herus libere in idem placitum, ac nominatim in salarii modum consentiant, subest tamen semper Summa Theologiae Moralia II — 37 578 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS aliquid ex iustitia naturali, idque libera paciscentium voluntate maius et antiquius, scii, alendo opifici, frugi quidem et bene morato, haud imparem esse mercedem oportere. Quodsi neces­ sitate opifex coactus, aut mali peioris metu permotus duriorem conditionem accipiat, quae, etiamsi nolit, accipienda sit, quod a domino vel redemptore operum imponitur, istud quidem est subire vim, cui iustitia reclamat ». B. Systema Socialistarum oritur ex absurdis et iniustis Marxismi principiis iuxta quae omne capitale esc furtivum, ac proinde nihil ei debetur in partitione lucri. Contendunt nimirum Socialistae opificibus ex iustitia deberi integrum laboris fructum, iis tantum demptis quae capitali reficiendo et recreando sint satis : deductis scii, expensis factis pro pretio materiarum, usu officinarum et instrumentorum atque eorum renovatione. Labori intellectuali eorum qui rerum productioni praesunt et opera dirigunt quamdam sane partem denegare nequeunt ; illum tamen non magis aestimandum censent quam operam manuum. lamvero, aiunt, res ita non se habere manifestum est. Domini sibi retinent maiorem lucri partem sub praetextu foenoris pro pecunia percipiendi, pretii pro utilitate ex materia et instrumentis procurata, et praemii pro periculo sortis ; imo capitale sunt divitiae furtivae ex parcimonia reservatae ad novas opes produ­ cendas. Sic opifices privantur maiori fructuum parte, et, vi aeneae legis salariorum, in miseriam prolabuntur, vix habentes alimenta ad propriam sustentationem necessaria. Oportet igitur operarios esse cooperatores herorum per contractum societatis, atque ita maiorem obtinere lucri partem, sicut debitum est labori qui sola est causa divitiarum. Quod systema a) habet falsum fundamentum, nimirum capitale de se esse furtivum, et laborem esse unicum valoris fontem (n. 401,2). b) Capitale non solum est conditio sed vera causa produc­ tionis oeconomicae. Tres scii, causae in ipsa concurrunt : efficiens principalis, quae est labor, tum intellectualis eorum qui opera dirigunt, tum manualis eorum qui exequuntur ; efficiens instrumentalis est capitale, seu com­ plexus machinarum, instrumentorum ; materialis est ma­ teria cum suis viribus, ex quibus res efficiuntur : hisce tribus causis singulis pars lucri ex iustitia est tribuenda, lamvero illi qui detinent capitale et instrumenta opificibus DE IUSTITIA COMMUTATIVA 579 praebent, etiam materias conferre solent, imo subsidium positivum praestant per suas pecunias quibus opificibus salaria solvunt antequam res effectae divendantur. Mirum igitur non est, si propter multiplices utilitates collatas sat magnam partem lucri obtineant. c) Praeterea capitalistae in se suscipiunt periculum sortis. Quod periculum, licet annis prosperis non semper valde magnum, durante crisi industrial! ingens esse saepius contingit : revera non pauci in negotiis infelicem conse­ quuntur exitum, et magnam partem pecuniae inceptis commissae haud raro deperdunt. Cum autem nemo periculo se exponit, nisi magnum exinde speret emolumentum, propter periculum sortis quod heri suscipiunt, possunt, lucro dato,huius partem ipsis debitam augere, dum operarii, pro lucro incerto, minus sed certum percipiunt. d) Capitalistae, in hodiernis industriae adiunctis, etiam solent, per se vel per mandatarios, praebere laborem intellectualem, industriarum directivum. Labor autem intellectualis praestat manuali, atque primas partes in productione oeconomica habet, utpote causa prima Om­ nes alias movens. Sane, felix exitus, aut infelix, maxime pendet a solertia et labore improbo eorum qui rebus industrialibus praesunt, quibusque tota sollicitudo incum­ bit. Hisce itaque pars lucri, suo labori proportionata, est tribuenda. Quibus circumstantiis, quales nunc generatim existunt, suppositis, iniustitiae per se argui nequit systema locationis operarum, uti hodie viget, seu salariatus, ut explicite pronuntiavit Pius XI in enc. Quadragesimo anno; quamvis optare liceat atque conari ut, mutatis iam circumstantiis, alius contractus, societatis scii, saltem mitigatae, inter operarios et heros iniri possit, tamquam humanae opificum dignitati magis conveniens. C. Catholica doctrina. Inter liberalism! et socialism! extrema systemata incedit doctrina catholica a Leone XIII exposita, iuxta quam ex iustitia debetur opificibus saltem salarium illud quod honesto opifici necessarium est ad 580 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS integram sustentationem1, ad quam scii, labor primo et principaliter ordinatur2, atque id debetur etiamsi talis non esset aestimatio communis 3. Norma autem practica huius salarii est communis prudentum aestimatio. Dicitur : 1) Ex iustitia debetur, quae a Leone XIII vocatur iustitia naturalis, i. e. ius naturae fundatum in ipsa rerum natura antecedenter ad privatum et liberum contractum. Opponitur enim iustitiae quae oritur ex ipso contractu. Ergo est iustitia independens a positiva voluntate homi­ num, et derivatur ex intrinseca rerum constitutione. Non autem expresse declaratur ex quanam virtute illa obligatio oritur, an ex iustitia commutativa, an ex iustitia legali, an ex virtute adnexa iustitiae ; per se tamen intelligenda est iustitia commutativa : a) saltem si operarii salarium minus ex necessitate subire co­ gantur, et iusto salario valide renuntiare non possint, praeter illud nil possidentes ; et ita esset ordinario et regulariter si minus salarium solveretur ; b) imo semper et ex ipsa natura rerum : labor enim valorem intrinsecum habet id quod necessarium est ad vires deperditas reparandas ; unde ille qui dat totum laborem debet recipere quod necessarium est ad integram sustentationem. 2) Debetur saltem salarium ipsi opifici sufficiens ; quare ex una partç hic abstrahitur a quaestione controversa utrum ex iustitia debetur salarium individuale aut familiale (quae controversia exponitur n. seq.) ; ex altera parte affirmatur salarium illud deberi, etiamsi operarius nullam specialem peritiam ampliore pretio dignam a natura vel arte teneat. Quodsi operarius praestet aliquid amplius, debetur illi salarium maius, scii, aequivalens pretio oeco­ nomico operis praestiti. 3) Per se debetur salarium necessarium ad opificis sustentationem, dummodo ex una parte opifex communi solertia et activitate laborare queat, et ex altera parte habeatur normalis status industriae et commercii. 1. Quae includere videtur assecurationem contra pericula laboris, infirmitates ordinarias et senectutem. 2. S. Thomas Π-Π, q. 187, a. 3. 3. Aestimatio communis est critérium proximum, determinans pretium laboris ; ipsa tamen, ut non sit vitiata sed recta, fundari debet in aliis criteriis remotis quorum ultimum est necessitas, ius et officium opificis ad sustentationem. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 581 Tempore enim crisis generalis, exceptionaliter, de consensu saltem operariorum, posset salarium esse justo minus ; quod in casu a dominis non iniuste imponitur, sed potius a circumstantiis extrinsecis resultat, quas domini non imponunt sed potius subeunt, ita v. g. quod, dando salarium maius, a suo statu decidere debeant. 553. Disputatio inter catholicos de salario familiali. — Disputant autem an salarium individuale aut etiam familiale debeatur ex iustitia. Contra salarium familiale ex iustitia debitum proponuntur haec argumenta : a) Iustitia commutativa intendit aequalitatem, hic scii, aequa­ litatem inter salarium et opus praestitum. Atqui labor seu opus praestitum est labor personalis unius hominis, non familiae. Ergo ex iustitia commutativa salarium debet sufficere susten­ tationi hominis, non familiae. b) Officium alendi seipsum cui respondet obligatio elargiendi sufficiens salarium individuale est quaedam necessitas ipsi labori intrinseca et essentialis, scii, necessitas reparandi operi traditas vires labore deperditas, ideoque, in aestimanda laboris mercede, per se attendi debet ; — e contra officium alendi uxorem liberosque est quaedam necessitas labori extrinseca, ideoque in aestimando labore per se attendi non debet. c) Officium alendi familiam est hypotheticum, scii, si operarius sit paterfamilias, est officium libere susceptum siquidem lex ineundi matrimonium nullum determinatum hominem obligat, tandem est officium varium pro variis familiis : debet sustentare prolem plus minusve numerosam, et aliquando patrem, matrem, fratres. Atqui si tale officium in aestimando laboris pretio attendi deberet, ex iustitia exigeretur salarium relativum et varium iuxta liberam opificis electionem numerumque perso­ narum quas sustentat. Argumenta pro salario familiali ex iustitia debito, sic proponi possunt* : a) Iustitia commutativa intendit quidem aequalitatem inter Salarium et opus praestitum, sed attenta personalitate et neces­ sitate operantis. Atqui opus seu labor praestitus non est labor unius hominis abstracte et stricte individualiter sumpti, sed est labor hominis prout de facto existit in concreto et existere debet iuxta generalem ordinationem naturae legemque moralem, uno verbo est labor opificis patrisfamilias. Ergo salarium sufficere debet subveniendae conditioni patrisfamilias. i. Nostri non est modus argumenta proponendi, sed ea desumpsimus ab egregio et doctissimo viro qui, respondendo simul adversariorum dictis, magna cum dexteritate ita salarium familiale defendebat. 582 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS b) Obligatio elargiendi salarium sufficiens, non tam fundatur in necessitate providendi ipsi labori physico, quam in necessitate morali et dignitate personali agentis, cui salarium labore partum generatim est unicum medium sustentandae familiae. Atqui haec dignitas personae, haec moralis necessitas non est quid operanti extrinsecum, sed est intrinsecum operanti et operi personali. Ergo in aestimando iusti salarii pretio negligi nequit. — Praeterea ex ipsa necessitate providendi labori physico et physicis viribus operantis iam oritur necessitas salarii familialis, nam procreatio filiorum necessaria est ad prosequendas res industriales, ipseque operarius validus indiguit sustentatione curisque familiae per longum tempus. Unde, sicut heri partem lucri reponunt ad novas machinas tempore opportuno comparandas, ita a fortiori quam­ dam lucri partem sub nomine salarii opificibus praestare debent, ut tempore opportuno habeantur brachia et manus quibus machinae moveri et dirigi valeant. c) Officium alendi familiam est quidem hypotheticum, sed illa hypothesis verificatur communiter et per se iuxta naturae motum, legemque moralem ; iustitia autem spectat ea quae contingunt per se communiter, non ea quae fiunt raro et per accidens, quod scii, opifices adulti manent coelibes. — Praeterea officium alendi familiam est quidem libere susceptum, attamen iuxta motum ipsius naturae et saepe iuxta obligationem moralem, oritur etiam ex usu iuris naturalis primarii, quod nulla lege humana nulloque contractu legitime impediri potest ; si autem operarii ius habent ad matrimonium et familiam, eo ipso ius habent ad unicum medium sustentandae familiae. — Tandem salarium familiale non ideo varium esse debet pro variis neces­ sitatibus cuiusque familiae, sicut nec salarium individuale varium est pro variis necessitatibus cuiusque individui, sed, ut iam dictum est, pretium laboris aestimari debet iuxta ea quae fiunt communiter1 ; necessitatibus autem specialibus providere, id pertinet ad aequitatem naturalem et charitatem. Salarium itaque familiale non intelligitur relativum, quod proportionate ad numerum filiorum esset augendum : illud nimirum quod requiritur ad sustentationem familiae in circumstantiis extraordinariis, e. g. si uxor est infirma et nullo modo conferre potest ad reditus familiae augendos, si proles est valde numerosa aut infirmitatibus oppressa, si extraordinariae expensae sunt necessariae. Sed intelligendum est absolutum : tale scii, stipendium cuilibet opifici praebendum est, ut, quando nubit et ita familiam constituit, i. S. Thomas, alia occasione, enuntiat principium : » Rectitudo naturalis non est secundum ea quae per accidens contingunt in uno individuo, sed secundum ea quae totam speciem consequuntur » c. G. III, c. 122; cfr. c. 136. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 583 possit suam familiam sustentare, dummodo tamen 1. uxor illud operis genus suscipiat quod cum eius officiis consistere valeat ; 2. pariterque filii, tempore opportuno, laborare incipiant modo ipsorum viribus proportionato ; 3. atque filiorum numerus non sit extraordinarius. Casibus istis extraordinariis, praesertim prolis valde numerosae, bonum sociale postulat ut societates beneficentiae vel et ipsa respublica speciale talibus familiis praestent iuvamen. 554. Conclusio disputationis. — i° Sufficienter non videtur probari posse finem immediatum laboris (ad quem primo, per se et principaliter ordinatur) eiusque valo­ rem intrinsecum seu « ipsius aequivalens » esse salarium familiale, ac proinde illud semper et per se ex iustitia deberi : salarium enim immediate non fundatur in neces­ sitatibus opificis sed in valore laboris. 2° Nihilominus salarium familiale per se debetur non solum ex charitate; sed saltem ex aequitate vel honestate naturali, quae exigit tum ut opifices labore suo familiam alere valeant ex uno medio laboris quod habent, tum ut dominus, si ex operariis magnum beneficium percipiat, id per supererogationes compenset ; imo et ex iustitia legali quia id requirit bonum commune. 30 Etiam ex iustitia commutativa, in ordinariis adiunctis et conditione normali industriae. Nam aestimatio communis in determinando pretio laboris huic attendere debet : opi­ fices scii, generatim, ad officium erga familiam implendum, non aliud praeter laborem habere medium, quod non intendunt locare nisi pro salario familiali ; unde in statu normali ordinis oeconomici, operarii generatim non habent intentionem huic salario renuntiandi imo nec etiam renun­ tiare possunt, et domini non possunt operarios impedire ut isto solo medio utantur ad officium erga familiam im­ plendum1. Et ideo aestimatio communis salarium famil. Duplex igitur est modus diversus statuendi salarium familiale : 1) ita ut immediate innitatur intrinseco valori laboris humani ; Quem modum, licet eum proponi audivimus a clarissimo Pottier, nobis non constat esse sufficienter probatum ; — 2) ita ut immediate innitatur generali conditioni opificum, qui, in adiunctis industriae normalibus, non intendunt nec libere possunt intendere locare operam nisi pro salario 584 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS liale tamquam minimum habebit. Quod si domini mediis iniustis cogant operarios, vel eorum necessitate abutantur aut operariorum abundantia, ut salarium minus imponant, peccant contra iustitiam commutativam, quia impediunt opifices ne ius suum exerceant. Diximus : a) in ordinariis adiunctis, quia si in quadam regione, operarji sat multi haberent aliud medium sustentationis, v. g. ex parva agri vel horti cultura, aut ex aliquot animalibus : gallinis, capris, vacca, etc., libere possent salario pro parte renuntiare ; b) in Conditione normali industriae, quia si generalis conditio sit infelix, non domini illam imponerent operariis, sed aeque ac operarii eam inviti paterentur. Quare isti salarium insufficiens possent praeferre» potius quam habere nullum. 40 Aliquando ex iustitia commutativa debetur salarium maius quam salarium familiale, quando scii, labor praestitus communiter aestimatur magis valere, et quidem ex triplici causa, prout productio erit abundantior aut perfectior, minor copia operariorum, vel prosperitas maior industriae. 5° Quodsi de theoretica huius quaestionis controversia deveniatur ad praxim, iam in praxi conveniunt catholici omnes salarium familiale ad bonum societatis totius esse maximopere optandum et quovis honesto modo procu­ randum, quo sensu etiam recenter locutus est ipse Pius XI ; item in omni societate Christiana iustitiae legibus obtem­ perante neque universali inopia laborante, de facto existere salarium familiale per aestimationem communem spontaneo herorum et operariorum consensu ; quod ubi in usum communem devenit, salarium familiale iuxta omnes etiam ex iustitia commutativa tribui debet, nisi quis ob particu­ lares rationes ab hac obligatione excusetur. Excusationes esse possunt : a) si conducit ex mera charitate vel sine utilitate proportionata : tunc enim non conducit propter lucrum; b) si labor operarii non est labor normalis, sed labor iunioris, senioris, debilioris, ineptioris : tunc minus debet salarium quia non accipit utilitatem ordinariam ; c) si in aliqua regione condjtio generalis rerum ita sit ut ipsa industria faciat fructus minores, exiguos, praesertim si domini cum detrimento proprio industriam sat diu prosequantur meliora tempora expectantes; sed id non debet sumi nimis rigorose, v.g. si familiali ; qui modus videtur proponi ab Ill. Waffelaert, Em. Van Roey et aliis. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 585 aliquot tantum mensibus detrimentum patiantur, quia aliquando habent etiam lucrum extraordinarium et sic adest compensatio !. Ex altera parte, modo generali, domini satisfaciunt, si solvant salaria consueta talis regionis : aestimatio communis potest quidem esse vana, sed supponitur obedire legibus iustitiae, nisi de contrario moraliter certo constet. Fieri quidem potest ut per accidens propter speciales rationes illud salarium sit iusto minus, et per se dandum foret salarium maius. At vero, si habentur Causae excusantes, ut supponitur, raro erit in potestate singulorum illas causas supprimere, v. g. vix ab uno alterove domino pretium laboris et proinde pretium mercedis augeri potest, quin propter aliorum concurrendam a suis clientibus deseratur. — Aliud tamen esset si aliquis haberet industriam specialem in regione, vel si lucrum magnum faceret. Iniustitia vero committeretur semper si, ex quadam dominorum ad lucrum faciendum conspiratione, statueretur salarium usitato aut iusto minus, praesertim dum operarii absque gravi onere alium laborem invenire vel locum mutare nequeant. 555. Media quibus regimen contractus salarii meliorari possit plura fuerunt excogitata, nimirum : 1) Praemio, illis opificibus concessa qui melius laborant seu qui diligenter tempore praefixo incipiunt opus aut diutius in eadem officina manent, vel intra idem tempus plura conficiunt aut perfectius, vel etiam parcius utuntur materiis : hisce enim in casibus maius lucrum accrescit domino, qui proinde maius stipendium absque detrimento solvere valet {sursalaire). Quod systema proinde tum dominis tum operariis prodest, dummodo prudenter et aeque applicetur, ita ut non fiat medium quo labor arduus aut intensus nimis operariis imponatur. 2) Pariter augmentum salariorum concessum, vel et imminutio, secundum scalam mobilem, in officinis affixam, et respondentem quantitati et pretio rei venditae. 3) Participatio quaedam lucrorum vi cuius operarii, praeter usuale stipendium, quolibet anno vel semestri, quotam partem accipiunt lucrorum quae fecit dominus. Supposito contractu locationis operarum, iura stricta opificum, iusto salario tributo, extinguuntur, nec titulum ullum habent ex iustitia ad participandum in lucro ab heris faciendo. Attamen si lucra ingentia sint, decet ut operarii ab iis non omnino ex­ cludantur, et aequum esse potest ut seposita lucri parte ad se tuendum contra adversa, alteram inter se et opifices dominus distribuat. Quo facto operarii strictius devinciuntur rei industrial!, atque relationes ad dominos magis amicabiles redduntur ac pacificae. Hodie participatio fieri potest per distributiones actionum I. Sedulo adverte istam regulam intelligi de norma generali industriae, ita ut non applicari queat in individuo, uni particulari industriae unius domini. Valet de industria in genere non de una. Nam si aliquis industriam incipit, ipse suscipit opus (entreprise) et omnes expensas et pericula, inter quae sunt salaria iusta operariorum, sicut etiam suscipit lucra et commoda ac beneficia probabilia. 586 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS laboris, sive individuates, sive collective possidendas (actionnariat ouvrier ou de travail collectif). 4) Participatio quaedam gestionis videtur esse connaturale corollarium participationis lucrorum. Si enim operarii portiones detinent capitalis, quae actiones vocantur nomine, possunt etiam repraesentari in consilio administrativo officinae, a quo res in­ dustrials est gerenda atque lucrum perceptum dividendum. Haec tamen forma huiusque non multum fuit deducta in praxim. 5) Subsidia pecuniaria atque supplementa aut allocationes opera­ riis concessa (subventions patronales), quibus domini, sub forma subsidii debito maioris, aliquid lucrorum conferunt variis institutis in beneficium erectis opificum, et ab istis vel saltem cum ipsorum concursu gerendis : contra fortuitos casus, in­ voluntariam ab opere cessationem, morbos, senectutem aut praematuram laborandi incapacitatem ; pro fovenda professionali institutione, salubribus comparandis domibus, certis negotiis cooperatione faciendis, familiis numerosa prole oneratis speciali modo iuvandis, etc. Speciatim quoad supplementarias pecunias seu allocationes numerosis familiis faciendas (allocations familiales), possent illae ab ipsa concedi republica ; etiam propter bonum publicum statui lege posset ut ex summa salariorum reservaretur portio familiis numerosis tribuenda, quae lex non esset iniusta praesertim si coelibatus multorum aut violatio legum matrjmonalium occasio foret cur magnis familiis conditio fieret deterior ; — tegis autem defectu, domini possunt ex lucris perceptis alere arcas quibus subsidia familiaria distribuantur. Ut peropportuna media descripta in praxim’ magis deducantur desiderari potest : A. Moderatus reipublicae interventus, non quidem auctoritative definiendo salaria universaliter solvenda ; sed 1) exemplum prae­ bendo, quatenus gubernium, administratio provinciae, aut muni­ cipium, dum operarios conducant, salarium praebeant decenti eorum sustentationi plene sufficiens ; 2) aut executoribus pu­ blicorum operum imponendo quotam salarii minimam opificibus solvendam ; atque modo generali curando ut salaria definiantur a conciliis mixtis, in quibus delegati a dominis et operariis com­ muni voto rem aeque perpendent. Praesertim interventus a collegiis opificum,quibus recta promo­ vetur opificum institutio tum moralis tum professionalis in sua arte, conditiones aequiores pro ipsis obtinentur a dominis, atque faciliores redduntur inter utrosque relationes amicabiles. Horum collegiorum delegati cum heris aut detegatis herorum collegii opportune congrediuntur 1) ad exponenda mutua eorum vota eaque examini benevolo subiicienda ; 2) ad collectivum contractum laboris statuendum i. e. idealem contractum cui, tamquam normae, pro posse conformandi erunt omnes contractus qui de facto in regione sunt ineundi ; 3) ad aliquod permanens consilium officinae instituendum, in quo herorum atque operariorum delegati de omni conferant quod ad rem industrialem eiusque prosperitatem interest. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 587 556.Operistitium(^rèüe; werkstaking, strijken) est com­ munis multorum operariorum secessio ex condicto ad quaedam emolumenta ab heris consequenda. Unde est quasi bellum oeconomicum ; de cuius liceitate aut iustitia specialis esse potest difficultas. Inito contractu laboris explicite definitur aut implicite quamdiu durare debeat ; et iniuste agunt opifices, aut domini, qui sine gravi ratione a legitima conventione recedunt, ideoque damnum exinde illatum compensare tenentur1. At a) si contractus ab initio fuerit aut postea evaserit iniustus,vtt si coacte fuerit initus,aut dein a domino iniuste mutatus, vel periculum afferat imminens damni temporalis vel spiritualis, iniustitiam non committunt qui, propter laesionem quam patiuntur, a contractu desistunt : id enim est legitima defensio2. Item b) tempore elapso, aut praemonitione facta, sine iniuria erga dominum operarii denuntiare possunt contractum etiam absque ulla ratione : ipsi enim iuste aliis possunt operam suam locare aut etiam ab opere quiescere ; quamvis ita peccare possint contra charitatem v, g. erga suos, ob quam minus malum quan­ doque erit subeundum ad maius vitandum, c) Id etiam valet de dominis erga operarios, quamvis peccare possint contra charitatem si ita faciant sine ratione sufficienti, v.g. quia operarii sunt consociati ; e contra si fieret quia ope­ rarii periculum sunt pro aliis sub respectu religionis aut moralitatis. At in praesenti quaeritur utrum opifices possint turmatim ex condicto cessare ab opere, eo quidem fine ut meliores conditiones ab heris obtineant aut extorqueant3. Duplex autem distinguitur operistitium. Aliud defensivum instituitur ab operariis qui iniuste opprimuntur ab heris, e. g. quando solvitur salarium vere insufficiens aut non satis consulitur sanitati aut moralitati operariorum ; aliud meliorativum, ad maius salarium aut ad breviorem facilioremque laborem obtinendum, licet salarium hucusque acceptum non sit prorsus insufficiens nec labor excessivus. Primum non est de se illicitum, dummodo non praesto sit aliud medium ad se licite defendendum contra iniustitias domini : licitum enim est se defendere cum moderamine 1. Cfr. lex belgi 10 mart. 1900, a. 16 sq. 2. Ib., a. 20 sq. 3. De hoc argumento legi meretur Kiselstein, La légitimité de la grève, in Rev. Eccl. de Liège, 1923. 588 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS inculpatae tutelae. Alterum a quibusdam habitum fuit illicitum utpote seditiosum ; nihilominus sat communiter existimatur ali­ quando licitum esse posse, dummodo adsit causa proportionate gravis et non adhibeantur media iniusta. At in praxi, spectatis concretis circumstantiis, operistitium etiam defensivum non facile est licitum, propter multa et gravia cum materialia tum moralia quae solet importare damna tam operariis quam dominis atque ipsi communitati. Quae mala describuntur a Tanquerey1 : toto tempore operistitii « a) opifices nullum salarium percipiunt, sed b) pecuniam diuturna parcimonia thesaurizatam, ad sui suaeque familiae sustentationem expendunt ; c) domini autem non solum nullum faciunt lucrum, sed d) expensas saepe onerosas incurrunt ad sua aedificia laborisque instrumenta tuenda et reficienda, e) op­ portunitatem amittunt merces suas vendendi non solum pro praesenti, sed f) saepe etiam pro futuro tempore, cum non pauci emptores ad alios fabricatores recurrere soleant, et hanc consuetudinem saepe postea retineant. Insuper g) viae ferreae necnon quaedam aliae officinae, quae ab illis pendent a quibus cessavit opus, haud modica damna exinde patiuntur ; h) quan­ doque totius provinciae industria et commercium intricatis difficultatibus involvuntur, numerusque pauperum in tota regione valde augetur, i) Nec tacenda sunt mala ordinis moralis quae inde exsurgunt, odia nempe quae cives dissociant, morum cor­ ruptio quae ex diuturna otiositate naturaliter fluit, blasphemiae contra religionem, actus violenti et iniusti quibus personae aut reS impugnantur, aliaque huiusmodi ». Merito itaque Leo XIII : « Genus illud cessationis non heros dumtaxat, atque opifices ipsos (eorumque familiam) afficit damno, sed mercaturis obest reique publicae utilitatibus, cumque haud procul esse a vi turbisque soleat, saepenumero tranquilli­ tatem publicam in discrimen adducit ». Cum autem licitum non sit causam ponere malorum effectuum, nisi datis conditionibus inter quas imprimis est illa quod exinde exsurgat bonum com­ pensatorium, hinc attentenda veniunt quoad operistitium sequen­ tia principia. I. Communis cessatio ab opere ex condicto non est licita, nisi i. ob finem legitimum fundata spe consequen­ dum, 2. iusta existente causa proportionate gravi, 3. dum alia desit via, 4. nec adhibeantur media iniusta. Requiritur 1) finis legitimus fundata spe consequendus : deficiente fine legitimo, quia conditiones postulatae sunt iniustae, operistitium est intrinsece malum ; deficiente fundata spe, est graviter temerarium propter nocivas quibus exponit consequentias absque verisimili compen­ satione ; I. Th. M. De Virtute Iustitiae, n. 845. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 589 2) iusta causa proportionate gravis : cum enim ex operistitio multa mala nata sunt oriri, requiritur ratio magni momenti, quae eo gravior esse debet quo maiora etiam timeri possint mala. Ordinario non sufficit causa politica v. g. ius suffragii consequendum, nec a fortiori exclusio opificum non consociatorum obtinenda, quia omnibus datur libertas laborandi ; 3) absentia alterius viae suavioris aut melioris : persua­ sionis, pacificae conventionis, intercessionis gubernii, ap­ pellationis ad arbitros, etc. ; secus enim operistitium non esset necessarium ; 4) abstinentia a mediis iniustis, quia non possunt fieri mala ut eveniant bona. Hinc in praxi non est ab opere ex condicto cessandum, nisi post maturam deliberationem, exhaustis aliis mediis et cona­ tibus pacificis, atque omnibus commodis et incommodis sedulo perpensis : si enim de conditionibus supra dictis ac proinde de liceitate rei non 'constet, potius est ab ea abstinendum. At, quando verificantur conditiones, operistitium est licitum, quia est actus de se indifferens, ex quo in casu duplex est secuturus effectus, ita quod bonus effectus intentus praevideatur malum superaturus. Quod si in his circumstantiis tale ius denegaretur opificibus, vix alio modo sua iura tueri possent ; e contra ope­ ristitium maturo consilio initum esse medium efficax experientia comprobavit. II. Speciatim in operistitio est abstinendum ab omnibus mediis iniustis, sive ad damnum heris inferendum, sive ad alios a laborando deterrendos. Iniustis enim, sive vio­ lentis, sive fraudulentis uti mediis illicitum est, etiam ad bonum finem prosequendum. Unde iniuste agunt a) qui anticipata cessatione contractum sine iusta ratione violant, aut damnum rebus dominorum inferunt v. g. domos aut merces comburendo vel invadendo, aut ipsos dominos, etiam si rei sint, laedunt : non enim licitum est auctori­ tate privata sumere vindictam ; b) item qui alios operarios vi aut alio medio iniusto cogunt ad opus cessandum verberando, persequendo, calumniando, et a fortiori percutiendo aut vulnerando ; an autem idem dicendum sit de illis qui, ob manifestam iniustitiam in commune opera­ riorum damnum redundantem, alios mediis mere moralibus ad non laborandum cogant, v.g. expellendo a consociatione absque damno, disputari forsan potest ; c) item qui consilio aut communi conspiratione hisce iniustitiis cooperantur ; non autem qui ad non laborandum coguntur inviti. 590 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS III. Operistitium in servitiis publicis, v.g. viae ferreae, rarissime est licitum. A gubernio enim saepius prohibetur in ipsis stipulationibus contractus ; atque rarissime com­ moda speranda compensant damna quae directe bono publico nocent. Unde non videtur esse licitum nisi sit vere defensivum ; neque semper,sed solum ad intolerabilem iniustitiam repellendam, secus enim, cum bonum publicum praevalere debeat bono privato, huic operarii renuntiare debent. 557’ Animadversio. — Eadem principia valent ex op­ posito de dimissione operariorum ex condicto facta (lock-out; uitsluiting). Etenim si operarii possunt declarare « bellum oeco­ nomicum » dominis, isti, in similibus conditionibus, bellare possunt contra operarios. Requiritur autem vere gravis causa, uti est gravis culpa operariorum ; quia secus culpabilis crudelitas committeretur, cum operarii sic dimissi iam nullibi in tali regione admitterentur ad laborandum, et cogerentur aut ad emigrandum, aut ad aliam vocationem amplectendum, aut ad mendicandum1. QUAESTIO TERTIA. DE CONTRACTU SOCIETATIS. 558. Societas (maatschap, vennootschap) est contractus quo duo vel plures conveniunt de re in commune ponenda ad quaestum vel usum communem, v.g. librorum, equorum, frumentorum, machinae ad agros colendos, etc. In iure tamen hodierno solet restringi ad finem mere oeconomicum seu quaestuosum2, et ideo definitur : conventio quo duo vel plures aliquid in commune conferunt ad lucrum inde percipiendum et aequa proportione inter se dividendum (a. 1832). Dicitur 1) conventio, quia si quis sine conventione conferret aliquid, puta laborem, non haberet ius participandi lucro, sed ad summum illi deberetur stipendium laboris ; 2) quo duo vel plures aliquid in commune conferunt quod sjt pretio aestimabile, quodque potest esse diversum et inaequale : vel pecuniam, vel bonum mobile aut immobile, i. Prümmer, Th. Μ. II, η. 309· 2 lure germanico et helvetico latior est definitio, et includit quem­ cumque finem communem. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 591 vel instrumenta, vel operam aut industriam, vel etiam creditum commerciale, sive singuli de omnibus aliquid conferant, sive alii aliud, et quidem aequaliter vel inae­ qualiter (a. 1833) ; 3) ad lucrum inde percipiendum et aequa proportione inter se dividendum.Communitas in lucro est elementum essen­ tiale, nam si determinata summa alicui solvenda statuitur, hic non est socius, sed mutuans vel operam locans, sicut sunt administratores cum stipendio. Nam finis intentus est ut emolumentum in communi sit percipiendum ac inter socios proportionaliter dividendum ; quod potest esse sive industria, sive pecunia, sive usus alicuius rei, sive creditum, sive intellectuale aut morale beneficium, v. g. nomen ipsius. Nec requiritur ut de facto aliquod lucrum percipiatur, sed sufficit ut probabili spe percipi possit ; at si damna adsint, aeque pariter inter socios sunt proportionaliter distribuenda (Cfr. a. 1855). Societas est contractus consensualis non solemnis, scriptionem non requirens nisi ad probationem (a. 1834)1 ; exceptis tamen quibusdam societatibus commercialibus quae solemnes sunt, v. g. societates anonymae2. Contractus iste est licitus et iustus, modo 1) habeat obiectum licitum ; 2) singuli conferant aliquid pretio aestimabile, quod tamen potest esse diversum et inaequale, ut diximus ; 3) lucrum et consequenter damnum sint communia ; quod ita est essentiale ut secus non esset contractus societatis sed alius ; 4) lucrum et damnum dividantur proportionate ad partem quam quisque contribuit : id enim exigit aequalitas iustitiae servanda. 559. Diversae species societatis. — A. Societas, ratione extensionis, potest esse a) universalis sive omnium bonorum praesentium, sive omnium quaestuum postea faciendorum (a. 1835 sq.) ; aut b) particularis ad determinatas res aut determinatam susceptionem operis (a. 1841-1842). B. Ratione finis, societates distinguuntur a) civiles seu acquisitionis (burgerlijke maatschap of tot burgerlijke aanroerving), quae constituuntur quidem ad lucrum faciendum sed alio modo quam negotiatione ; v. g. ad praedia emenda 1. Iure belgico requiritur scriptio ad probationem, si obiectum excedat valorem 1500 fr. 2. Cfr lex belg. 18 mart. 1873, a. 4, et 9 iul. 1935, a. 1. 592 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS et excolenda, domos aedificandas, collegia instituenda et administranda, etc. : in iure nostro non sunt personae iuridicae distinctae, ita ut ipsa societas possidere valeat, sed socii in communi possident bona, qui proinde per se non sunt solidarii ; — et b) commerciales seu mercatoriae quae negotiationi dant operam (C. Com., tit. 9, a. 2 et 3) : hae in iure nostro sunt personae iuridicae distinctae, ita ut ipsa societas seu persona moralis coram iure possideat bona in commune posita aut ex iis acquisita ; unde in ipsis per se viget solidaritas. C. Ratione diversae constitutionis et obligationis·, commer­ ciales in iure hodierno distinguuntur quinque diversae1. Potest enim constitui : a) societas personarum : 1. sive omnes personaliter et in solidum teneantur de omnibus debitis societatis, et tunc habetur societas col­ lectivo nomine quae designatur sub nomine sociali (société en nom collectif, sous raison sociale; onder gemeenschappelijken naam of onder firma) v. g. Desclée De Brouwer et socii2; 2. sive aliqui in solidum obligationem suscipiant, et alii pecunias determinatas ad societatem subministrent et ita obligationes suas limitent, et tunc est societas commendataria quae etiam initur sub nomine sociali (société en commandite — ou en délégation — simple ; stille gezelschap bij wijze van enkele geldschieting of handelsvereeniging} ; b) etiam societas pecuniarum ita 3) ut socii (saltem 7) ad determinatam summam con­ ferendam se obligent, et non ultra hanc summam teneantur de debitis, sed tamen in solidum : est societas anonyma quae constituitur portionibus capitalis anonymis, actiones vocari solitis, et nomen sociale non habet (société anonyme, par actions; naamlooze vemootschap, op aandeeleri) v. g. Banque de France, Brouwerij de Palmboom; 4) aut etiam socii, sive in solidum sive divisim, sive 1. Cfr. Cod. Coni, belg., 1.1, tit. IX. 2. In Anglia socii non solent infinite obligari ; attamen in partner­ ships, general partners infinite, limited partners pro contributione obli­ gantur. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 593 indefinite sive ad certam summam obligati, partes suas quae variari possunt tertiis cedere nequeant : est societas cooperativa cuius capitale non est anonymum sed visibile (société coopérative ; samemuerkende maatschappij}, ad quam accedunt uniones ad creditum ; c) vel societas mixta, scii. 5) partim personarum quae se obligant in solidum, et partim pecuniarum quae sunt limitatae : est societas com­ mendatoria per actiones (société en commandite par actions ; bij zvijze van geldschieting met aandeelen). Ad contractum societatis qualiter fuit definitus, et ad societates supra descriptas non pertinent aliae consociationes (C.Com,, a. 3) in finem utilem qui non sit lucrum, v. g. uniones professionales, vel consociationes sine fine lucrativo, aut congregationes quae ad ludos constituuntur. 560. Obligationes sociorum erga societatem et inter se. — Obligationes generatim definiri debent ex lege civili et ex specialibus statutis cuiuslibet societatis ; speciatim in re commerciali attendendum est i) ad con­ ventionem partium et ad leges commercii, 2) ad usus commerciales, constantes et publicos, 3) horum defectu ad leges civiles K — Ut autem obligationes adesse possint, finis societatis debet esse licitus non solum in conscientia sed etiam in foro civili (a. 1833) ; nisi lex civilis adversaretur legi naturali, divinae, aut ecclesiasticae. Si finis sit illicitus, v. g. pravas vendere ephemerides, nulla ex contractu exstat obligatio ; sed solvi debet iis qui contractum implent ; si iniustus est finis, socii damnum illatum reparare tenentur et saepe in solidum. Contractu autem licito et iusto inito, nascuntur : A. Obligationes sociorum erga societatem (a. 1845 sq.) : i. Socii honeste et integre societati afferre debent omnia quae promiserunt, sive sit pecunia, sive sint res, sive industria aut opera ; — secus iniustitiam committunt et damnum exinde illatum reparare debent ; quodsi quis, promissa pecunia, sit in mora solvendi, insuper debetur auctarium legale. i. Cfr. lex belg. i8maii 1873, a. 1 ; quae lex modificata fuit 22 maii 1886, 22 iul. 1913 et 30 oct. 1919 et inserta in C. Com. Summa Theologiae Moralis II — 38 594 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 2. Soçii non possunt nomine ipsius societatis agere eamque obligare, nisi sub conditionibus lege, statuto, aut con­ suetudine determinatis ; nec uti rebus societati propriis nisi modo praefinito (a. 1859) ; — quodsi contra leges et statuta, societatis administrationi se immisceant, proprio nomine agunt et seipsos, non societatem, obligant. 3. Administratores gerere res societatis debent tamquam proprias, communi saltem diligentia ; unde damnum ex incuria culpabili ortum tenentur compensare. B. Obligationes sociorum inter se : 1. Socii partitionem lucrorum instituere debent secun­ dum leges aequitatis, i. e. in geometrica proportione ad ea quae unusquisque societati contulit, attentis scii, tum a) pecuniis collatis et rebus, tum b) industria et opera praestitis, tum c) periculis quibus se exponit (a. 1853 sq.). Notetur a) proportionem iuxta quam instituenda sit partitio, generatim determinari lege et statutis particularibus ; cui in conscientia standum est, nisi sit manifeste iniusta (a. 1854) ; b) lucra computanda esse deductis impensis ; quare etiam façienda est inter socios proportionata partitio damnorum, etiam si haec superent lucra ; at in pluribus societatibus, damna limi­ tantur ad partem quae in communi collata est aut promissa, ut in societatibus anonymis ; c) iniquam esse societatem qua unus e sociis omnino excludatur a lucro, vel etiam a damno ; — attamen cum exclusione damni posset alius contractus iniri locationis, etiam cum quadam parte aleatoria in lucro temperatae (a. 1855). 2. Socii non possunt in proprios usus convertere communem pecuniam: haec enim ad ipsam societatem pertinet vel ad omnes simul, non autem ad singulos, ante partitionem (a. 1859 et i860). Igitur a) lucrum e fundo communi ablatum absque mora est restituendum cum auctario legali (a. 1846) ; b) praeterea compensanda sunt damna exinde illata societati aut aliis consociis (a. 1850). 561. Modi quibus in societatibus iniustitia com­ mittitur. — Hodie contractus societatis est frequentissimus. Multiformis autem iniustitia in eo committi potest : A. in instituenda societate : 1. non afferendo rem promissam; — 2. partem in fundatione habitam exaggerando et ita lucrum excessivum sibi tribuendo, v. g. reservando sibi titulos, uti dicunt, fundatoris ultra meritum ; — 3. societatem constituendo cum capitali ad prosperam gestionem insufficienti ; — 4. titulos ■SÛT I ; DE IUSTITIA COMMUTATXVA 595 emittendo et vendendo supra valorem realem, et tali emissioni sive nomine dato, sive consilio aut opere praestito, sive deceptivis nuntiis cooperando. B. in gerenda societate : i. societatem obligando contra modum in statutis determinatum ; — 2. res societatis sine diligentia gerendo aut cum imperitia gestionem suscipiendo ; — 3. lucra et damna non aequa proportione dividendo ; — 4. rem vel pecuniam societatis in usum privatum convertendo ; — 5. ca­ pitale augendo ita ut partem augmenti sibi reservent, vel quin beneficia augeri possint proportionaliter1 ; — 6. uni societati, dum plures administrent, prae aliis iniuste favendo ; — 7. fictive rerum gestarum expositione lucrum quod sociis debetur mi­ nuendo, aut indebite augendo ita ut societas brevi pereat. C. in societate dissolvenda : 1. dissolvendo societatem sine ratione sufficienti cum damno sociorum ; — 2. titulos in maiore numero pro viliore pretio vendendo, ita ut nova societas a se constituta possit eos comparare et inde prospere lucrari, cum ruina prioris societatis et detrimento eorum qui pecunias huic contulerunt. QUAESTIO QUARTA. DE CENSU ET CAMBIO. Articulus I. De Censu et Contractu censuali. 562. Census {rente; inkomsf) dicitur a censendo seu aestimando, quia olim bona et reditus civium aestimabantur ut tributa ab unoquoque solvenda determinarentur ; unde significat : 1) reditum annuum (sic dicitur quis de cenSjbus suis vivere), speciatim tributum directum (Mt. XXII, 17) ; strictissime autem reditum ex ipsis viribus terrae, non ex industria humana melioratis, sed nativis et intrinsecis. Sic sumitur apud oeconomistas qui triplicem distinguunt causam divitiarum : laborem seu industriam qui eas producit et cui debetur merces seu salarium; capitale seu media et instrumenta quibus producuntur (hic spectat melioratio terrae), et huic debetur interesse seu foenus ; terrain ex cuius viribus producuntur et huic debetur census; 2) significat ius ad reditum annuum; I. Id in America solet vocari : Watering the stock, mettre de l'eau dans le capital, quasi diluere capitale. 596 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 3) contractum quo ius istud constituitur (a. 1968-69 : constitution, établissement de rente; vestiging van renté} ; id autem fieri potest duplici modo : a) titulo gratuito per donationem vel testamentum ; b) ίΐίμΐο oneroso per emp­ tionem et venditionem, et tunc proprie est contractus censualis. 563. Contractus censualis est contractus^quo emitur et venditur ius percipiendi reditum, seu contractus realis quo quis (creditor, censualista) soluto pretio quod repetere non potest, ab altero (debitore, censuario) acquirit ius percipiendi redi­ tum ex re vel persona alterius frugifera (a. 1909). Dicitur : 1) contractus realis, quia non perficitur solo consensu partium sed ipsa solutione pretii qua obtinetur ius ad censum ; 2) quo soluto pretio quod repetere non potest, quia est species emptionis-venditionis, in qua censualista est emp­ tor, censuarius est venditor : sic distinguitur a mutuo et locatione ; 3) quis acquirit ius percipiendi reditum seu pensionem annuam : haec est differentia specifica qua distinguitur ab aliis venditionibus, quia scii, ius ad pensionem est merx. In iure romano et canonico ipse reditus seu pensio vocatur canon ; quae pensio potest esse vel pecuniaria vel fructifera prout in pecunia vel in fructibus erit solvenda, certa si pensio est omnino determinata, vel incerta si solum aliquota pars est solvenda. Qui acquirit ius ad reditum vocatur censualista (rentier, crédi-rentier ; renteheffer} ; 4) ex re vel persona, quia non emitur et venditur ipsa res vel persona, nec personae labor vel industria, sed ius ad pensionem inde percipiendam ; 5) alterius, quia nemo dicitur habere censum in rem propriam, licet ex ea pensionem percipiat. Alter qui pensionem solvere debet vocatur censuarius (débiteur; rentschuldigé) ; 6) frugifera : si enim ipsa sterilis esset, census foret fictitius et nullus, cum ex re vel persona sterili nihil possit percipi, ac frustra emeretur ius percipiendi reditum ex re vel persona quae ipsum producere et solvere non posset. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 597 564. Diversae census species. — Census i) alius est reservativus (rente foncière; grondrent), quem quis sibi reser­ vavit dum rem suam in alterius dominium (directum et utile) sive donando sive vendendo transtulit, v. g. vendit agrum sub conditione ut pensio annua aut annue decem modii tritici sibi solvantur ; — alius est consignations (rente constituée; gevestigde rente'), quem quis retento dominio super persona vel bonis suis alteri consignavit, concessit, aut vendit mediante pecunia ab eo accepta, v. g. acceptis 10.000 francis se obligat ad reditum annuum 700 francorum solvendum. — Aliis verbis : census est reservativus quando quis rei suae dominium tradit vel vendit alteri pro reditu quotannis sibi solvendo ; consignativus quando quis tradit vel vendit alteri ius percipiendi reditum a se quotannis solvendum, v.g. si quis pro 1.000 fr. concedit ius percipiendi 70 fr. 2) Census, praesertim consignativus, dividitur in a) realetn qui constituitur immediate super re frugifera, v. g. domo, praedio et ita ut rei inhaereat eamque comitetur ad quamcumque per­ sonam devenerit, et pereat seu extinguatur si res ipsa sine culpa censuarii pereat ; b) personalem qui immediate constituitur super personam quae seipsam obligat ad annuam pensionem ex arte sua vel labore praestandam : haec obligatio transit ad haeredes sicut alia debita ; c) mixtum qui immediate rem et personam simul afficit, ita ut immediate obligetur tam persona quam res super quibus constituitur, et ideo, pereunte re,ex lucris personae, et, pereunte persona, census ex re solvi debet, in cuiuscumque marius deve­ nerit. Tales census ordinario creantur, imo censualistae ad maiorem securitatem exigere solent ut vel res ipsa vel alia in hypothecam tradatur, et eiusmodi census vocantur hypothecarii. N. B. Olim census realis habebatur ut fractio dominii (un démembrement du droit de propriété') et ideo ut bonum immobile ; nunc autem quilibet census computatur inter bona mobilia (C. C., a. 529), et ideo censualista est merus creditor qui habet ius ad rem et non ius in re ; et censuarius est debitor qui plerumque se liberare potest sola redemptione. 3) Census tum reservativus tum consignativus est redimibilis (rachetable; aflegbaar) vel irredimibilis, prout potest vel non redimi ad nutum alterutrius vel utriusque ; item est perpetuus, vel temporalis, vel vitalitius (rente viagère; lijfrent) prout con­ stituitur vel in perpetuum, vel ad tempus determinatum, v. g. 20 annos, vel ad vitam hominis (a. 1910). Ex iure çivili nostro omnis census perpetuus (ex titulo gratuito vel oneroso) est essentialiter redimibilis ita ut debitor, cum voluerit, se liberare queat, creditori sortem retribuendo. Sed creditori licet stipulare censum non esse redimendum nisi post 10 annos, si traditur res fungibilis (a. 1911), vel nisi post 30 annos, si traditur res immobilis (a. 530). Ipse tamen regulariter solutionem capitalis exigere nequit, et sic differt census a mutup, cum mutuum supponat rem post tempus reddendam esse et ideo 598 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS post elapsum tempus repeti posse; — e contra creditor non pote­ rit redditionem exigere nisi in triplici casu : a) si per biennium debitor pensionem non solvat ; b) si iste assecurationem in contractu promissam non praestet ; c) si incidit in statum decoctionis (déconfiture) (a. 1912 çt 1913 ; 1188 ; 1183). — Census vero vitalitius est irredimibilis, tum ex parte creditoris si debitor fuerit in mora solvendi, tum ex parte debitoris, si forte hic plus aequo eo onerari poterit. At creditor contractus rescissionem petere potest si debitor non praestet assecurationem promissam (a. 1977), et agere ut bona debitoris vendantur si iste pensionis solutionem omiserit (a. 1978). 565. Contractus censualis per se est licitus et iustus, modo servetur aequalitas pretii. Etenim nihil aliud est quam venditionis aut commutationis contractus, quo unus cedit alicui fundum vel pecuniam et alter concedit ius ad pensionem annuam, quod ius in aestimatione com­ muni aequivalet rei traditae 1. Nec potest dici esse mutuum virtuale quod usuram dissimulat, etiam si census sit redimibilis ab emptore. Nam 1) dum in mutuo nil emitur, in censu emitur ius percipiendi fructum ; 2) dum in mutuo principalis obligatio est ad reddendam sortem, ita ut teneatur mutuatarius reddere eamdem sortem ; in censu principalis est ad pensionem solvendam, nulla per se ad sortem reddendam : capitale enim fit demortuum et tantum reddi potest, ad arbitrium venditoris, aut etiam emptoris. 566. Animadversiones.— 1. Non est confundendus census vitalitius cum contractu quem vocant pactum alimentationis (contrat d’alimentation ou bail à nourriture), quo quis pecuniae summa ius acquirit ad habitationem, victum et vestitum usque ad finem vitae : hic enim non est census vitalitius nec huius regulis regitur, quia non dat ius ad summam vel quantitatem determinatam fructuum. 2. Census vitalitius titulo gratuito non est contractus onerosus, sed gratuitus solemnis (a. 1969 ; cfr. a. 1971-73), nisi donatio sit accessoria aut simulata. Unde a. 1912 C. C. non applicatur censui gratuito, sed censibus constitutis ante C. C., quia executio contractus ordinanda est iuxta leges temporis in quo fit executio. 3. Pensio annua praescribitur in iure nostro per 5 annos ; et titulus census per 30 annos, unde est renovandus. i. Non refert quod tractu temporis pensiones percipiendae excedant pretium solutum : id etiam in venditione rei frugiferae contingit, quam tamen nemo illicitam dixerit DE IUSTITIA COMMUTATIVA 599 Articulus Π. De Cambio. 1 567. Cambium {change; wissel) est contractus in quo permutatur pecunia pro pecunia aliquo modo diversa, cum lucro illius (campsoris, changeur, wisselagent) qui in gratiam alterius permutat. Dicitur : aliquo modo diversa, quia in eo consistit essentia et utilitas cambii, atque inde provenit quod campsor iuste lucrum percipiat. Ista vero diversitas consistere potest in quantitate, ut si detur minor moneta {divisionnaire') pro maiori ; in qualitate, ut si dentur nummi novi pro veteribus, currentes pro obsoletis (non reprobatis); ratione speciei, ut si loco monetae argenteae detur aurea ; ratione loci, ut si pecunia detur Lovanii et reddantur litterae quibus altera pecunia Romae recipiatur. Quae litterae vocantur litterae cambiales {lettre de change ; wisselbrief, postwisseÏ). Differt cambium 1) ab emptione-venditione : in hac permutatur merx contra pe­ cuniam, in càmbio pecunia contra alteram pecuniam ; 2) a deposito, locatione, commodato, in quibus non transfertur dominium, dum in cambio transfertur ; 3) a mutuo : a) mutuum fieri potest in pecunia et in aliis rebus, cambium in sola pecunia ; b) mütuum fit ad aliquod tempus, cambium potest fieri de praesenti ; c) mutuum perficitur sola traditione sortis cum obligatione reddendi, cambium traditione mutua ; d) in mutuo redditur res eiusdem valoris, in cambio res minoris valoris et ideo ut fiat aequalitas campsor debet dare utilitatem. 568. Species cambii. — Cambium A. aliud est reale seu verum, dum reipsa una pecunia pro alia quoad rem vel locum commutatur, estque duplex : 1) minutum seu manuale, quando in eodem loco quasi de manu ad manum permutatur pecunia praesens cum alia praesente diversi generis, v. g. patria cum extranea, aurea cum argentea. Qui hoc officium exercent, diversas pecunias expositas offerentes, proprie dicuntur campsares, chan­ geurs, wisselaars ; 2) locale seu per litteras seu traiectitium, quando permu­ tatur pecunia praesens in uno loco accepta cum absente, 6θθ SUMMA THEOLOGIAE MORALIS in alio loco solvenda, ut si des hic alicui pecuniam et iste det tibi litteras quarum ope eamdem summam tu (vel alius cui concedis ius) accipies Romae (à son ordre, par une banque'). Quod officium exercent bancarii. Id autem duplici modo fieri potest : vel a) pecunia solvenda est ab eo qui eam accepit et tunc dicitur cambium personale, scriptumque vocatur : billet à ordre, billet à domicile; betaal-orderbriefje ; vel b) solvenda pecunia est a tertio et scriptum dicitur : traite, lettre de change, vel mandat à ordre; wisselbrief (cfr. lex belg. 20 maii 1872, et 20 iun. 1873, et 31 mai 1919). B. Aliud est fictum (change sec; prêt dissimulé), quod habet solam speciem cambii, quia non fit translatio pecu­ niae, sed in se est mutuum cum usura dissimulatum ; de quo valent dicenda de mutuo. Tale est cambium temporaneum (change à terme), quo datur pecunia post certum tempus reddenda in eodem loco, cum auctario eo maiore vel minore quo pecunia interim pluris vel minoris valuerit, v. g. si quis a campsore accipit centum aureos ibidem postea solvendos cum pretio cambii solito dari pro locis distantibus. 569. Cambium reale est licitum et iustum, modo servetur iustum pretium determinatum a lege vel aestima­ tione communi locorum, imo valde commodum et utile est ac commercio quasi necessarium. Campsori sane titulus est iusti lucri, quia non tenetur gratis pecunias sive in eodem loco sive in alio comparare cum labore, expensis et periculo, pro quibus omnibus compensatio debetur. Quod etiam valet de cambio locali, in quo fit virtualiter translatio pecuniae de uno loco in alium,cum assecuratione; quod est pretio aestimabile, et non minus quam realis translatio postulat industriam, nec fit sine expensis et periculo. Nec obstat pecuniam formaliter ut talem habere pretium legale. Hic enim spectatur materialiter prout ex diversis materiis et monetis constet et una moneta sit altera pretiosior, commodior, ad plures usus aptior, in pluribus regionibus recepta, et sic est merx quae non habet nisi pretium vulgare. Pretium illud deter­ minatur non tantum ex parte campsoris, sed ex abundantia pecuniae in aliquam urbem mittendae, vel retrahendae, ex facili­ tate commercii cum tali urbe, ex periculis, ex diversitate mone- DE IUSTITIA COMMUTATIVA 6oi tarum in diversis regnis earumque valpre intrinseco, ex divitiis et debitis diversarum nationum (cours du change), unde ex variis circumstantiis frequenter mutatur. Exinde concludunt theologi 1) a campsore lucrum ex communi aestimatione ordinario posse percipi, etiamsi ipsi nulla fuerunt expensae aut damna, imo si utilius sit campsori pecuniam hic recipere, quia secus debuisset eam huc transferendam curare : id enim est per accidens et tribuendum bonae fortunae ; 2) eodem modo fieri potest ut per accidens in cambio locali ipse campsarius quandoque lucrum faciat ; 3) imo etiam homo privatus qui non exercet munus campsoris et unam pecuniam contra aliam permutat, videtur posse lucrum inde sumere, quia potest pecuniam vendere pretio vulgari aesti­ matione communi statuto, nam pecunia est merx iusto pretio a quocumque vendibilis. 57®· Animadversiones. — I° Cambium, Utpote negotia­ tionis species, prohibetur clericis. 2° De recambio (rechange; herwissel) vide art.72-81 in lege Cod. Com.— Non potest exigere impensas qui reipsa non pertulerit, cum nonnisi titulo indemnitatis ei tribuantur. 3° Banca, seu mensa nummularia, vocatur illud institutum in quo disponuntur et debite ordinantur, atque coadunantur omnes operationes crediti. Quae operationes reducuntur ad tres principales categorias : a) Depositum, et quae ad illud referuntur operationes, nempe rationum et computationum ad creditorem translationem, ad alterum transcriptionem, recuperationem, compensationem (clea­ ring), syngraphas translationis mandatarias (checks'), rationes seu computationes currentes, et emissiones monetae papyraceae. b) Commercium monetarum ac vices gerentium, quod compre­ hendit negotiationem metalli pretiosi, cambium monetarum,cambi­ um proprius dictum scil.monetae papyraceae, titulorum emptionem et venditionem, ac capitalium decessionem (escompte, disconto). c) Mutuationum emissiones, quod consistit emissione titu­ lorum crediti. In se consideratae et mere principialiter, praedictae operationes bancariae nullatenus videntur illegitimae ; cum non sint nisi servitia onerosa praestita et mutuationes ad foenus sub varia forma, quibus, hodie saltem, ordinario debetur iusta retributio. At infelicius ! bancarii quandoque Relinquunt honestas sui muneris praxes et nonnunquam se tradunt speculationibus plus minusve usurariis, uti saepius fit in mutuationibus emittendis. Amplarum mutuationum procuratio concreditur bancariis sive solitariis, sive foederatis, quod sane nihil illegitimi habet. Hisce tamen operationibus fieri potest quod provisiones metallicae bancarum debilitentur, vel et numerata quae circumfertur earum pecunia, nimiam patiatur contractionem mercatui nocivam. At incommoda graviora saepius comitantur mutuationum vel titu­ lorum negotiationes. 602 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Mutuationes vel tituli mercatui subiiciuntur infra pretium indicatum, ratione cuiusdam foenoris fictivi. Gratis aut minore pretio ceduntur quidam tituli seu « actiones » nonnullis personis ut vellent emptionem publice commendare. Titulis emissis, hi avide quaeruntur, ea ratione quia bancarii proprias studiose reëmunt actiones. Hinc pretium titulorum celeriter crescit et valorum elationem adducit ; quare extraneae personae, magnum conspicientes favorem quo tituli gaudent, et ipsae ferventer emunt. At, ultimis titulis devenditis, incipit depressio ac aeque celeriter pretium decrescit, ita ut posteriores emptores tardius se deceptos esse videant atque fraudulenter spoliatos. Magni momenti est bancariorum responsabilitas : a) Bancarius, qui magna deposita habet ingentis valoris, eo de facili inclinatur ad iis utendum in speculationibus Bursae etaleatoriis operationibus periculosis, cum tamen naufragium ipsius et occasum secumferat depositorum. b) Si multa concedat mutua cum insufficienti securitate, occasus quorumdam sui creditorum ipsius bancae conditionem potest notabiliter imminuere vel et evertere. c) Inter capitalia depositis ipsi concredita, et capitalia çum quadam decessione aliis mutuata, semper haec adest differentia, quod illa possint exigi restituenda sine dilatione, dum haec non sint reddenda nisi post determinatum tempus : quae differentia sufficit ad exitium adducendum, si provisiones pecuniariae sint insufficientes, aut si multi deponentes, quodam pavore moti, simul deposita sua retrahant. Quibus consideratis, necessaria dicenda est invigilantia potesta­ tis publicae super bancis, quae, hodiernis in adjunctis, est saepius insufficiens ita ut securitas desit. Et tamen frequenti bancarum exitio, multae dilapidantur pecuniae labore aut parsimonia civium sedulo collectae, ac ipsis deperduntur! CAPUT IV. DE CONTRACTIBUS BILATERALIBUS GRATUITIS. QUAESTIO PRIMA. DE CONTRACTU CREDITI. 571. Creditum (credere alicui, fidem habere in aliquo ; handelsvertrouwen) indicat fidem alicui datam seu fiduciam in eius veritate et honestate ; unde significat rem cuius usus conceditur et concreditur alteri seu rem permutatam contra alterius promissionem illam reddendi. Contractus crediti itaque (toevertrouwing') est contractus realis quo res alicui traditur sub obligatione eam reddendi postea, sive DE IUSTITIA COMMUTATIVA 603 in individuo eamdem, sive in specie aequivalentem, seu conventio qua unus rei suae usum concredit alteri qui post aliquod tempus illam restituere tenetur. Ratione fundamenti, aliud est reale si fiducia fundatur in rebus alterius scii, debitoris, quae in securitatem rei traditae adducuntur (crédit garanti; gewaarborgd vertrouwen of krediet') ; aliud personale si fiducia fundatur tantum in qualitatibus personalibus debitoris. Ratione obiecti specificatur secundum diversam naturam rei creditae, quae potest esse primo usu non consumptibilis et non fungibilis, cuius solus usus conceditur sed dominium reservatur quaeque in individuo reddi debet ; et tunc vocatur commodatum; vel res fungibilis et primo usu consumptibilis cuius usus non est sine alienatione dominii, quod proinde cum illa conceditur, unde in specie reddi debet, et tunc est mutuum (a. 1874). Articulus I. De Commodato. 572. Commodatum (prêt à usage; bruikleening') est rei alicuius quoad solum usum ad certum tempus gratuita concessio (a, 1875-1878). Dicitur : 1) rei quoad solum usum concessio : sic distinguitur a deposito in quo per se nec usus rei conceditur, et a mutuo in quo conceditur usus simul et dominium. Unde com­ modari tantum potest res non fungibilis et non primo usu consumptibilis ; non autem res primo usu consumpti­ bilis aut fungibilis qua talis, licet haec commodari potest ad finem et usum quemdam secundarium secundum quem non consumitur, v. g. ad ostentationem, tamquam pi­ gnus, etc., sed tunc sub hoc respectu iam non est primo usu consumptibilis ; 2) gratuita, quia si quid pro usu exigeretur, foret locatio ; 3) ad certum tempus, quia si conceditur non ad determina­ tum tempus sed ad nutum concedentis, vocatur precarium (précaire; leening tot wederopzeggen, of naar goeddunken). 573. Obligationes ex commodato ortae iure naturae simul et civili determinantur : 6o4 summa theologiae moralis A. in commodatore sunt: i"non repetere rem ante tempus explicite vel implicite praefixum, nisi superveniat urgens necessitas non praevisa ; 2° extraordinarias expensas subire ad conservationem rei necessarias, v. g. ad curandum equum absque culpa commodatarii laesum ; 3° revelare vitia alteri nociva, secus si ea noverit tenetur de damnis quae commodatario inde orirentur (C. C., a. 1888-1891). B. in commodatario sunt : i° rem ea diligentia custodire quam adhibet bonus paterfamilias in rebus suis ; et ideo ea non uti nisi ad usum sibi concessum aut cui dominus consentiret, secus damna teneretur reparare ; 20 expensas ordinarias ad rei conservationem necessarias sufferre, v. g. equum alere ; 3° statuto tempore suis expensis, rem in individuo eamdem salvam et integram restituere (C. C., a. 1880-87). Iura et obligationes commodatoris transeunt ad eius haeredes ; item pro haeredibus commodatarii nisi res ob peculiarem ra­ tionem soli personae defuncti concessa fuit, quo casu eam retinere non possunt (a. 1879). Destructio rei aut detrimenta casu fortuito enata obveniunt commodanti utpote rei domino, seclusis tamen commodatarii mora, culpa (v. g. usus prohibitus, vel si potuisset rem subducere etiam substituendo suam : ex a. 1882), aut pacto speciali quo ad id se obligaverit ; — at si desit culpa theologica, non tenetur reparare nisi post sententiam iudicis. Articulus II. De Mutuo. S. Th. II-II, q. 78; I-II, q. 105, a. 3, ad 3 ; III Sent., d. 37, a. 6 ; Q. D. de Malo 13, a. 4. 574. Mutuum1 {prêt de consommation, simple prêt; verbruikleening, leening tot verbruiking of in verbruiksartikelen) est concessio ad tempus rei fungibilis aut primo usu coni. Immensa est litteratura de mutuo et usura apud theologos, philo­ sophos, iuristas et oeçonomistas ; apud catholicos, protestantes, iansenianos, rationalistes, socialistes,etc. Indicamus tantum quaedam scripta specialia, quae sacerdotibus possunt esse utiliora : Alb. Weiss, Soziale Frage und soziale Ordnung; Pesch, Zinsgrund und Zinsgrenze; A. Vermeersçh, in Quaestiones de Iustitia; E. Van Roey, De iusto auctario ex contractu crediti; A. Rijcken, De Leer en de Praktijk der Kerk in zake leenrente; J. De Wit, Het Renteverbod in de middeleeuwsche economic. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 605 sumptibilis (a. 1892) ; un de ad eius essentiam requiruntur tria : 1) res fungibilis, primo usu consumptibilis, qua aliquis uti nequit nisi abutendo vel naturaliter, scii, destruendo, v. g. cibus et potus, vel moraliter, scii, alienando, v. g. pecunia quam si solveris tibi perit ; 2) traditio illius rei : est enim contractus realis ; 3) obligatio eam restituendi in eadem specie, qualitate et quantitate post aliquod tempus. Hinc mutuum differt : i° a commodato, locato et deposito a) quia in mutuo res debet esse fungibilis, secus in aliis ; b) quia res non in individuo reddenda est ; c) quia mutuo transfertur rei dominium et non in aliis ; et ideo d) in mutuo res perit accipienti, in aliis tradenti (a. 1893) ; 20 a donatione in qua res traditur alteri absque ulla obligatione eam restituendi ; 3° a venditione et permutatione in quibus res non in eodem sed in alio genere reddenda est ; 40 a cambio in quo una pecunia pro altera diversa, v. g. aurum pro argento statim donatur. 575. Obligationes ex mutuo ortae sunt : A. pro mutuatore; i° rem bonam et integram tradere ; quodsi res vitio laboret nocivo, istud manifestare debet, secus si id noverit tenetur de damnis, v. g. si tradit vinum quod brevi acescit ; 2° rem non repetere ante tempus statutum, vel iudicio prudentum definitum ; 30 secundum se et seclusis specialibus adiunctis, non plus exigere quam valebat res mutuata (a. 1898-1901). B. pro mutuatario : i° rem mutuo acceptam loco et tempore statuto vel iudicio prudentum definito reddere in eadem specie, qualitate et quantitate, sive pretium creverit sive decreverit, et ideo pro pecunia sufficit dare eamdem numerice summam (a. 1895) ; 20 quod si sit impossibile reddere in eadem specie, restituere debet valorem prp tempore et loco quo res est reddenda ; 30 si rem eiusve valorem non reddat tempore debito, taxam foenoris legalis tenetur solvere a die summationis seu iuridicae petitionis (a. 1895-97 ; 1902-04). 6o6 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 576. Usura (woéker), ab usu, generatim designat usum cuiuscumque rei bonae vel malae ; sed in scientia morali et in iure sumitur in malam partem pro pretio usus rei quae nullum habet usum praeter sui consumptionem, ac proinde cuius usus non habet valorem distinctum a re. Est itaque pretium usus rei mutuatae seu lucrum ex mutuo tamquam debitum vi mutui. Dicitur : t° lucrum;, i. e. aliquid pretio aestimabile ultra sortem, sive pecunia sit sive quodcumque aliud, v. g. munera, onera, protectio, civilis obligatio aliquid faciendi, uti fre­ quentare officinam, non extollere aedificium, non aperire fenestram, recommendare, litem cessare iustam ; — non autem cessare iniustam ; 2° ex mutuo, quia si est ex alio contractu, non est in­ justitia, vel non est usura ; 3° tamquam debitum vi mutui (alleenlijk om het leenen), quia si lucrum in mutuo non provenit immediate ex vi et ratione mutui seu ex titulo intrinseco, sed occasione mutui ratione tituli extrinseci accedentis (v. g. lucri ces­ santis aut damni emergentis), non est usura ; et similiter si non percipitur tamquam debitum, sed omnino volun­ tarie, ex mera gratitudine, sine ulla obligatione conceditur. Aliquando tamen sumitur vox usura sensu generaliore et designat quodcumque auctarium ultra sortem a mutuatario solvendum, et sic complectitur omne foenus ; et tunc distinguitur in usuram lucratoriam quae lucrum quaerit ex vi mutui, compen­ satoriam quae datur pro damno compensando, et punitoriam quae est poena negligentiae in solvendo. Hodie, cum generatim moderatum foenus sit licitum ob titulos extrinsecos, distingui solet foenus {intérêt; kroos) ab usura (usure; woeker). Foenus dicitur a foetu more Graecorum quibus τόκος, partus, est eo quod per usum pecunia suos fructus parit ; foenus autepi nunc sumitur in bonam partem pro auctario licito, dum usura iam intelligitur foenus exaggeratum seu iniustum : quod enim sumitur ultra id quod permittit titulus extrinsecus ex ipsa vi mutui sumi videtur. lamvero quaeritur utrum : sicut in commodanda re possit percipi aliquod lucrum pro usu rei, quo casu iam non est com­ modatum sed locatio, ita et in re mutuanda aliquid percipi possit, non aliquando et per accidens, sed per se, semper et vi tituli intrinseci, ex ipsa vi mutui. De quo sunt tres asser­ tiones sequentes. 577. Principium I. Omne foenus supra sortem seu DE IUSTITIA COMMUTATIVA 607 usura etiam minima vi mutui percepta per se est prohibita iure naturae, et iniusta. Probatur 1) argumento generali: Ex ipso iure naturae contra iustitiam est bis vendere idem, vel vendere quod non est aut quod non est suum : sic enim manifeste con­ stituitur inaequalitas quae iustitiae contrariatur. Atqui alterutrum facit usurarius. Ergo. — Prob. minor: Vel accipit lucrum pro ipsa re mutuata, et tunc vendit idem bis, seu accipit duplex pretium pro eadem re, nempe rem restitutam, et auctarium. — Vel accipit lucrum pro usu rei mutuatae, et tunc vendit quod non est, quia si agitur de rebus ipso suo usu consumptibilibus, usus non computatur seorsum a re, quia est ipsa rei consumptio1 ; aut vendit quod non est suum, quia vendit usum rei quae non est sua, utpote cuius plenum dominium tam utile quam directum transtulit in mutuatarium2. Ergo semper iniustitiam committit, si non tantum redditur res aequalis sed insuper additur foenus, quia redditur plus quam dedit. «Si quis, ait S. Thomas, seorsum vellet vendere vinum et usum vini, venderet eamdem rem bis, vel venderet id quod non est. Unde manifeste per iniustitiam peccaret. Et simili ratione iniustitiam committit, qui mutuat vinum aut triticum, petens sibi dare duas recompensationes, unam quoad restitu­ tionem aequalis rei, aliam vero pretium usus quod usura dicitur ». 2) argumento speciali pro pecunia : Pecunia ut pecunia non est nisi mensura utilitatis aliarum rerum, quae secun­ dum valorem comparantur ad invicem, et ideo usus eius proprius et principalis propter quem facta est, totus est in commutatione qua consumitur et amittitur illi qui eam cum quadam re commutat (elle n’est rien qu’un in­ strument d’échangé). Unde pecunia de se est sterilis et infructuosa ac nullam utilitatem habet quam repraesen­ tandi omnes res, nullum fructum seu utilitatem distinctam ab eius consumptione. Et ideo ex natura sua est res primo usu consumptibilis, ac proinde usus pecuniae qua talis non distinguitur ab ipsa pecunia ; ergo usus pecuniae seorsum vendi aut locari iuste nequit. I. Ita in II-II, q. 78, a. 1. z. Ita in III Sent., d. 37, a. 6 A il ■ί ■7 6o8 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Hinç intelligitur definitio peccati usurae allegata in Cone. Lat. V : « ea est propria usurarum interpretatio, quando videlicet ex usu rei quae non germinat, nullo labore, nullo sumptu, nullove periculo lucrum foetusque conquiri studeatur». Cfr. Ben. XIV, encycl. Vix pervenit1; item prop. damn. 42 ab Alex. VII, 41 et 42 ab Innoc. XI2. b I 'i ;'i ■' Usurae igitur specifica malitia non est in oppressione pauperis quia usura etiam contra divites exerceri potest3 ; attamen oppressio pauperum saepe accedit, et tunc praeter malitiam essentialem habetur nova malitia sive iniustitiae sive laesae • charitatis prout pauper opprimitur in illis ad quae ius strictum -habet vel non habet. i> 578, Principium II. Per accidens licitum et iustum esse potest supra sortem percipere aliquid propter titulos extraneos, qui non habentur vi ipsius mutui ideoque non necessario et universim, sed qui contractui mutui de facto accedere possunt et accedunt. Tales tituli ad moderatum foenus a theologis et ab Ecclesia (v. g. S. Cong. P, F. 1873) fuerunt agniti : damnum emergens, post S. Raymundum de Pennafort, iam a S. Thoma, dicente a. 2, ad i : « hoc enim non est vendere usum pecuniae sed damnum vitare » ; lucrum cessans, cui non videtur S. Thomas (ibid.) favere4, quamvis ex eius principiis posset legitime deduci (q. 62, a. 4), postmodum,atque alii tituli decursu temporis ab omnibus et ab Ecclesia fuerunt agniti. Sunt autem quinque : . ;* d I i '■ 1 ' ' ' ‘ ; ; i '· 1 i : \ l , , ; { i ; ’ ; I t ! ' ; j ‘ i. «Peccati genus illud, quod usura vocatur,... in eo repositum est quod quis ex ipsomet mutuo, quod suapte natura tantumdern dumtaxat reddi postulat quantum receptum est, plus sibi reddi velit, quam est reception, ideoque ultra sortem lucrum aliquod, ipsius ratione mutui, sibi deberi contendat... ; quod illicitum et usurarium est » prop. x. 2. « Licitum est mutuanti aliquid ultra sortem exigere, si se obliget ad non repetendam sortem usque ad certum tempus » prop. 42 ab Alex. VII damn. « Cum nqmerata pecunia pretiosior sit numeranda, et nullus sit, qui non maioris faciat pecuniam praesentem quam futuram ; potest creditor aliquid ultra sortem a mutuatario exigere et eo titulo ab usura excusari » prop. 41 ab Inn. XI damn. « Usura non est, dum ultra sortem aliquid exigitur tamquam ex benevolentia et gratitudine debitum, sed solum si exigatur tamquam ex iustitia debitum » prop. 42. 3. Ita Benedictus XIV : « Neque ad illam labem (usurae) purgandam ullum accessiri subsidium poterit ex eo, ... quod is, a quo id lucrum solius causa mutui deposcitur, non pauper sed dives existât... » prop. 2. 4· Quidam tamen intelligunt S. Thomam de lucro non probabili; vel de lucro recompensando totaliter : agens de restitutione, in q. 62, a. 4, admittit enim pro spe lucri aliquid esse restituendum. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 609 1) Damnum emergens seu positivum detrimentum quod creditor patitur in rebus iam acquisitis, v.g. si defectu pecu­ niae vel tritici, quod mutuo tradit, cogatur merces aut census viliore pretio vendere, vel domum fatiscentem reparare ne­ queat, aut emere rem carius postea debeat v. g. triticum. 2) Lucrum cessans, seu iactura pretii quod mutuans lucratus fuisset si rem in alio contractu vel negotio ad­ hibuisset, i. e. lucrum legitime ac probabiliter speratum quo se privat creditor pecuniam suam alteri mutuando, uti impossibilitas faciendi negotiationem fructuosam quam secus probabiliter fecisset1. Quod potest dupliciter in pactum deducere : a) conditionate solum, scii, si postea deprehendat lucrum alias factum fuisse, et tunc totum debet compensari ; b) absolute, scii, si ab initio spes lucri adsit, quae aeque potest compensari, minus tamen ac ipsum lucrum. 3) Periculum sortis speciale et extraordinarium, i. e. serium periculum sortem non recuperandi aut nonnisi difficulter, cum laboribus et expensis ; distinctum scii, a periculo communi quod etiam penes dominum incurritur. Quod pretio aestimabile est et aeque compensatur si foenus proportionetur periculo, ita ut eo maius sit quo periculum magis immineat. 4) Poena conventionalis, i. e. clausula qua mutuatarius se obligat ad aliquod auctarium solvendum per modum poenae, si tempore praefixo srtemd non reddiderit, ut aequum est, dummodo auctarium dilationi proportionetur et dilatio sit culpabilis ; ad quo sufficit culpa iuridica. 5) Titulus legis civilis, quando lex permittit moderatum foenus accipere ad fovendum commercium et bonum commune. At iste non videtur esse titulus per se distinctus, sed potius fundatur in praesumptione trium priorum. 579. Principium III. In conditionibus oeconomicis hodiernis in quibus ordinario adsunt tituli extrinseci, semper licitum est percipere auctarium mode­ ratum, etiamsi in quodam particulari casu praefati tituli adesse non demonstrantur. i. Theologi saeculi XVIII nimis rigorose videntur applicasse recta principia, non satis faciles in admittendo lucro cessante praesumpto. Summa Theologi*· Moralia II — 39 6lO SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Etenim fluctuatio et permutatio rerum etiam frugife­ rarum nostro tempore facta est facillima et continua ; industriae, negotiationes et societates industriales sunt quasi innumerae, ita ut qui velit, semper possit cum pro­ babili spe lucri partem habere in negotiis lucrosis. Unde si pecunia mutuo detur, etiam oritur titulus lucri cessantis. Et istam conditionem rerum respiciens, Ius nostrum postquam de mutuo mere gratuito locutum est, etiam permittit stipulationem foenoris adiicere contractui mutui et quidem generatim (sive pro pecunia sive pro aliis rebus) et sine restrictione, quia praesumit istas conditiones semper verificari (a. 1905-1908). Et ita contractus mutui, per se gratuitus, iam per accidens, ob speciales rationes, communiter accedentes, nostris diebus evadit onerosus ; unde etiam Ecclesia, postquam per plura saecula omnem damnavit usuram, uti constat ex damn. prop. 42 Alex. VII, et 41-42 Inn. XI, et ex encycl. Ben. XIV, a saec. XIX iam respondit « non esse inquietandos confessarios, et poenitentes qui in quaestione mutui sese conformant legi civili vel communi praxi»1. Quod et Codex iuris canonici authentice publicavit, quia praesumptio adest legem civilem esse iustam (can. 1543). Haec praxis erit licita, quamdiu conditiones oeco­ nomicae maneant eaedem ; quod non necessarium esse recens bellum demonstravit. Totam doctrinam, quoad principia simul et solutionem prac­ ticam summatim proponit Codex, in dicto can. 1543 : « Si res fungibilis ita alicui detur ut eius fiat et postea tantumdem in eodem genere restituatur, nihil lucri ratione ipsius contractus (ium principium) percipi potest ; sed in praestatione rei fungibilis non est per se illicitum de lucro legali pacisci, nisi constet ipsum esse immoderatum (3um principium), aut etiam de lucro maiori, si iustus ac proportionatus titulus suffragetur (2um principium) ». 580. Animadversiones. — Quamvis Scholastici lucrum ex pecunia mutuata seu ex usu proprio et principali pecu­ niae mutuatae ut Usurarium habeant, non ideo tamen omne lucrum ex pecunia factum tamquam illegitimum2 habent. 1. Ita varia decreta : S. Off. 18 aug. 1830, et 17 ian. 1838 ; S. Poen· 16 sept. 1830 et n nov. 1831. 2. Ita ipse Benedictus XIV, prop. 3 : « Neque negatur, posse multoties pecuniam ab unoquoque suam per alios diversae prorsus naturae a mutui natura contractus recte collocari et impendi, sive ad proventus sibi annuos conquirendos, sive etiam ad licitam mercaturam et negoZiationem exercendam honestaque indidem lucra percipienda » ; et prop. 4 : « Dubitandum non est, quin multiplex in iisdem contractibus tiçitus modus et ratio suppetat humana commercia et fructuosam ipsam negotiationem ad publicuin commodum conservandi et frequentandi *. DE IUSTITIA COMMUTATI VA 6ll Et quidem aliquod lucrum ex pecunia percipi valet : a) Si quis concederet pecuniam signatam ad ostenta­ tionem vel ad ponendum loco pignoris, et talem usum pe­ cuniae licite homo vendere potest secundum ipsum S. Thomam, q. 78, a. I, ad 6. Tunc enim pecunia non destinatur ad consumptionem, sed ad alium usum, ex quo lucrum legitime accipitur. Est usus secundarius pecuniae et proprius, sed sub hoc respectu pecunia non est res mere consumptibilis primo usu. b) Pecunia habet usum cum aliis rebus communem, quando spectatur non formaliter ut pecunia, sed mate­ rialiter tamquam res, ratione materiae ex qua confecta est, vel figurae, vel commoditatis aut distantiae, etc. : et sic consideratur, non secundum valorem legalem et normalem, sed secundum valorem naturalem et realem qui diversus est a priore et varius in variis regionibus. Sic pe­ cunia, sicut omnis alia res, potest esse merx quae vendi vel commutari potest et praesertim cum alia pecunia compa­ rari, uti fit in contractu cambii, qui a S. Thoma vocatur : «commutationis species denariorum ad denarios » (q.77,a .4). c) « Qui committit pecuniam suam vel mercatori vel artifici per modum societatis cuiusdam, non transfert domi­ nium pecuniae suae in illum sed remanet eius, ita quod cum periculo ipsius mercator de eo negotiatur vel artifex operatur, et ideo sic licite potest partem lucri inde pro­ venientis expetere tamquam de re sua », ait S. Thomas, q. 78, a. 2, ad 5. A. v. qui contractum societatis init çum mercatore vel artifice, tribuens pecuniam ut hic cum ea negotietur vel operetur, aliquod lucrum licite percipit, quia retinet dominium pecuniae atque subit periculum Sortis. d) Insuper, tractu temporis, permissum fuit moderatum lucrum percipi ex institutis montibus pietatis, et ex censu in pecunia tradita consignato redimibili; quod mutationem disciplinae circa usuras adduxit. a) Montes pietatis sunt aeraria publica in quibus colligebantur pecuniae aliaeque res fiingibiles quae pauperibus, ad defendendos illos contra usurarios, mutuo tradebantur mediante pignore cuius ministri periculum in se suscipiunt, et moderato auctario ob sumptus ad mercedem ministrorum domusque administra- 6l2 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS tionem necessarios1. lamvero Leo X, in Cone. Later. V (a. 1515) solemniter declaravit licitos et meritorios hos montes « in quibus pro eorum impensis et indemnitate aliquid moderatum ad solas ministrorum impensas et aliarum rerum ad illorum conservatio­ nem, ut praefertur, pertinentium, pro eorum indemnitate dum­ taxat, ultra sortem absque lucro eorumdem Montium accipitur ». Non itaque vi mutui, sed ratione laboris qui meretur mercedem ; non ad lucrum sed ad compensandam operam et ceteras expensas,imo forsan ad facilius colligendam pecuniam necessariam, sed hoc ultimum esse legitimum in dicto Concilio non fuit affirmatum. Ex approbatione Leonis X factum est ut opulenti mercatores, praesertim Lombardi, a principibus obtinuerint licentiam mode­ ratum lucrum ex mutuo percipiendi, prout fiebat in Montibus pietatis : ita pauperum necessitatibus cautum est. b) Contractus censualis circa idem tempus magis in usu venit, vi cuius acquirebatur ius percipiendae annuae pensionis, non solum ex re frugifera alienata sed etiam ex pecunia alteri tradita. Contractus ille a mutuo quidem essentialiter differt, quia in perpetuum pecunia alteri traditur sub conditione quod census solvatur annuus ; at postquam stipulatum fuit censum posse redimibilem fieri, practice iam non multum a mutuo oneroso distinguebatur. Quare a Pio V (a. 1569) prohibitus fuit lege posi­ tiva, non tamen declaratus intrinsece iniustus contra legem naturalem ; ideo prohibitio non duravit, et census redimibilis a non paucis theologis legitimus habitus est, sed sub quibusdam conditionibus, ut notatum est n. 565. c) Trinus contractus pariter agnitus est ut probabiliter licitus, qui, ut nomen indicat, triplex est contractus coniunctus : societatis scii., assecurationis sortis et assecurationis lucri. Sit exemplum : Petrus et Andreas societatem ineunt negotiationis, in quam Petrus confert 10.000 fr. et Andreas suas operas, ex quo Petrus sperat 2.000 fr. lucrari : en primus contractus, scii, societatis. Petrus autem qui non vult sortem periclitari, Andreae offert 500 fr. ut sortem assecuret : en alter contractus, assecurationis sortis. Quia vero lucrum certum minus praefert lucro maiori incerto, postea spem lucrandi 2.000 fr. Andreae vendit pro 1.000 fr. : en tertius contractus, scii assecurationis lucri. Finita igitur negotiatione, Petrus accipiet 500 fr. Hac autem agendi ratione de facto accipit pro pecunia foenus 5 %. lamvero iste contractus, triplici contractu non iniusto constans, de se est licitus2, non tamen semper sed dummodo lucrum faciendum sit vere probabile : tunc autem foenus non iam est usura, quia adest lucrum cessans, ergo titulus extrinsecus iustus. Istis aliisque circumstantiis factum est quod frequentiores fierent casus in quibus occurrerent tituli extrinseci, et ita paulatim 1. Alii sunt italici, ex eleemosynis et legatis pjis collecti, qui ortum habuerunt Perusii, medio saec. XV ; alii, ex pecuniis ad censuin acceptis, belgici, anno 1618 ab auctoritate permissi ; alii mixti.— Solet esse legis­ latio civilis de montibus pietatis : ita lex belg. 30 apr. 1848. 2. Sixtus V non damnavit contractum sed iniustos modos et iniustum pretium. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 613 adduxerunt mitigationem, non quidem in doctrina Ecclesiae, sed in practica circa usuras disciplina. 581. Corollaria. — Ad explicandam contradictionem apparentem inter antiquam doctrinam Ecclesiae omnem usuram rigorose damnantem, et recentiorem praxim seu tolerantiam foenoris moderati, alii diversam ac nos ingressi sunt viam, non tamen feliciorem. 1) Alii distinxerunt mutuum consumptionis et mutuum negotiationis, prout pecunia mutuata inservire debeat ad cibum et potum emendum, vel ad negotiationem facien­ dum; primum esse gratuitum,alterum onerosum dixerunt1. Sed Benedictus XIV usuram in utroque damnavit2. Insuper finis extrinsecus ad quem contractus ordinatur non mutat eius naturam, nam semper pecunia in quantum ad commutationem inservit, alteri traditur ut pro arbitrio consumatur. 2) Alii dixerunt duplicem fieri posse contractum circa pecuniam, sicut circa res non consumptibiles : alterum gratuitum, mutuum ; alterum onerosum, locationem pecuniae, in quo pretium datur pro usu rei quem dominus concedit et quo se privat pro determinato tempore, dum tamen valorem pecuniae retineat3. lamvero plus valet praesens usus pecuniae quam futurus. — Sed a) in rebus primo usu consumptibilibus usus rei non est distinctus a re (qua tantum semel uti possumus), ac proinde non est pretio aestimabilis nec locari potest ; et ideo carentia pecuniae infructuosae per se, si sit sine detrimento extrinseco, non plus valet quam res nec proinde seorsum est pretio aestimabilis ; — b) usus et dominium conceduntur et similiter redduntur, et sic est aequalitas (S. Th., q. 78, a. i, ad 5 ; a. 2, ad 2 et 4) ; — c) per se non valet plus pecunia praesens quam futura, si in prae­ senti non sit probabilis spes lucri ; et ceteroquin parvum 1. Ita Le Correur presbyter Parisiensis s. XVIII ; Rarnboud ; Card, de la Luzerne ; Cl. Jannet. 2. Peccatum usurae non cessat « ex eo, quod is a quo id lucrum solius causa mutui deposcitur, non pauper sed dives existât, nec datam sibi mutuo summam relicturus otiosam, sed ad fortunas suas amplificandas vel novis coëmendis praediis vel quaestuosis agitandis negotiis utilissime sit impensurus · prop. 2. 3. Ita inter alios s. XIX Mastrofini et A. Ballerini, 6l4 ' i f f ; j j i ] li ‘l J ! ■ : i ή j’ i'i ή [ i ’ 1} ii I 1 i summa theologiae moralis incommodum consistens in privatione facultatis utendi pecunia compensatur securitate maiori cum periculum sortis sit apud mutuatarium1 ; — d) valor non conser­ vatur sed conceditur mutuatario : ad quid enim ipsi in­ serviret pecunia pine valore ? ; unde mutuator habet solum ius ad rem; — e) sententia opponitur encycl. Ben. XIV2. 3) Alii pecuniam habent ut virtualiter fecundam et instru­ mentum negotiationis aut productionis, et quidem semper in praesentibus conditionibus oeconomicis3. Unde qui dat pecuniam, utilitatem alteri concedit quae potest pretio aestimari et compensari. Resp.: Pecunia non est frugifera in se interna fertilitate proprie et immediate, sed tantum improprie et mediate dicitur fecunda, in quantum quis ope pecuniae emit merces ex quarum venditione aut transformatione lucrum facit. Unde pecunia non est reale instrumentum negotiationis vel productionis, sed, in quantum consumitur et commutatur, inservit negotiationi et productioni, et sic medium est acquirendi realia instrumenta. Pecunia scii. non est causa in productione divitiarum, sed solum conditio4. Utilitas autem frugifera quae nascitur mutuatario non est ex ipsa pecunia, sed ex eius labore et industria, i. S. Thomas negat pecuniam praesentem plus valere quam futuram, a. 2, ad 7. Unde dilatio solutionis est aequivalenter usura, 1. c. Item S. Antoninus, Sum. Theol., p. 2, t. I, c. 7, § 7. Sola possibilitas lucri ergo non sufficit ad foenus exigendum, quia est solum remota potentia ; sed requiritur vera probabilitas. — Ceterum obligatio non repetendi non est stricta obligatio personalis Sed est mera observantia iuris realis concessi, sicut obligatio non repetendi rem donatam aut venditam non est specialis obligatio personalis sed est ipsa donatio et venditio. Atqui non potest aliquod exigi pretium ad satisfaciendum obligationi iustitiae iam susceptae. Ergo. 2. « Illud diligenter advertendum est, falso sibi quemquam et nonnisi temere persuasurum, reperiri semper ac praesto ubique esse vel una cum mutuo titulos alios legitimos, vel, secluso etiam mutuo, contractus alios iustos, quorum vel titulorum vel contractuum praesidio, quotiescumque pecunia, frumentum aliudve id generis alteri cuicumque creditur, toties semper liceat auctarium moderatum ultra sortem in­ tegram salvamque recipere. Neminem id enim saltem latere potest, quod multis in circumstantiis, praeter unum mutuum, alteri nulli vero iustoque contractui locus esse possit » prop. 5. 3. Ita plures oeconomistae ut Maffei, P. Leroy-Beaulieu, Say, etc., et etiam quidam theologi qui ita famam videntur prosequi bene intelligendi adiuncta vitae modernae, uti Lehmkuhl, Pesch, Antoine, etc. 4. Capitale reale seu instrumenta sunt realis causa efficiens instrumentalis, ac proinde res frugifera; non ita capitale conventionale seu pecunia, quae est primo usu consumptibiiis. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 615 et ideo non est ipsi vendenda ; alia utilitas, qua medium est acquirendi res frugiferas, redditur, reddendo pecuniam. Si vero pecuniam solum vocarent virtualiter fecundam, quia ope pecuniae, in hodiernis circumstantiis, fere sem­ per quis societatem lucrosam inire vel negotiationem instituere valeat ad lucrum faciendum, verum dicerent : modus quidem loquendi non esset proprius, sed revera non affirmarent nisi quod nos diximus : solum titulum extrinsecum lucri cessantis semper adesse. 4) Alii denique ad legem civilem ut ad titulum per se sufficientem confugiunt, quia lex, vi alti dominii, intendit dominium transferre eodem modo ac in praescriptione, et ita, in utilitatem commercii, cives ad facile mutuandum incitat. Sed a) sententia nimis videtur extendere dominium altum Status, nam valde dubitari potest an Status talem potestatem habeat, et ad bonum commune tale quid exigere possit, nisi in conditionibus oeconomicis quae usuram iam reddunt legitimam1. b) Non satis constat de intentione legislatoris, eum id facere voluisse, praesertim in regionibus, ubi lex civilis auctarium statuit pro certis dumtaxat casibus, et pro plerisque relinquit integram libertatem. Ita apud nos. Ceterum lex nostra civilis supponit mutuum esse contractum gra­ tuitum, et tantum permittit ut statuatur foenus (a. 1905). 582, Evolutio doctrinae moralis de mutuo et usura. — Cum quaestio de moralitate mutui et usurae, spectatis prae­ sertim specialibus adiunctis, sit satis intricata, mirum non est si doctrina catholica, hac in re, non semper eadem cum certi­ tudine et evidentia omnibus et cunctis temporibus innotuerit. A. In Sacra Scriptura: i)Apud Hebraeos, usura stricte prohibebatur erga concives (Ex. XXII,25,-Lev.XXV, 35-37, Deut.XXIII, 19-20;XV,7-10); quae lex non fuit semper accurate servata, ita ut Prophetae usuras re­ probare pluries debuerint, atque laudaverint eos qui pecuniam suam non dederint ad usuram (Ps. XIV,5;LXXI,I4 ; Ez. XVIII, 5-20 ; Neh. V, 7, 9). — Tolerabatur autem usura quoad extraneos (Deut. XXIII, 19-20) ; ex quo tamen non sequitur usuram ex solo iure positivo erga fratres esse prohibitam : dici enim I. S. Thomas hanc potestatem auctoritati civili videtur denegare, q. 78, a. i, ad 3. 6ι6 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS potest quod erga alienos sola affirmabatur tolerantia legis, non positiva liceitas. 2) In nova lege, Christus, praeceptum charitatis exponens, nulla distinctione facta inter ludaeos et alienos, mutuum gra­ tuitum expostulat : « Diligite inimicos vestros ; benefacite, et mutuum date nihil inde sperantes ; et erit merces vestra multa » (Le. VI, 35) ; atque ad mutuum facile concedendum hortatur : » Qui petit a te da ei ; et volenti mutuari a te, ne avertaris » (Mt. V, 42)· Ex quibus tamen stricte colligi non potest, usuram quoque prohiberi ex iustitia; sicut nec ex parabola talentorum inferri esse licitam, ubi Dominus sic alloquitur servum pigrum qui acceptum talentum absconderat : « Oportuit ergo te com­ mittere pecuniam meam nutnmulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura » (Mt. XXV, 27). Christus enim mere exponit quid suo tempore agere consueverint, quin agendi rationem comprobare aut reprobare velit, quia id ad finem parobolae non referebat, qui erat ostendere illos solum esse praemiandos qui talentis a Deo acceptis fructuose usi fuerint. B. Apud gentes, Graecos scii, et Romanos, usura immodica vigebat. Haec a legibus pluries fuit prohibita, ut apud Solonem ; at leges permittebant fcenus moderatum, v. g. decem aut duo­ decim per centum ; postea regnantibus Christianis imperatoribus, praevaluit sex per centum. — Philosophi autem maioris nominis, omnem usuram damnabant ut a natura alienam : ita Plato ut civium aequalitati contrariam (de Leg. V, 742) ; Aristoteles vero, quia pecunia ex se sterilis est (Pol. I, c. 3, n. 23), quem secuti sunt Cicero (de Off.II, in fine) et Seneca (de Benef. VII, 10). C. Initio Ecclesiae, scientia moralis Christiana nondum erat perfecte formata. Non omnibus, sed principiis insistebant atque causis maioris momenti. Praeterea Ecclesia non habebat in­ fluxum in vita publica et sociali Imperii. Unde mirum non est, si dpctrina de iniustitia foenoris non fuerit explicite proposita, et a fortiori, si leges iuxta eam non fuerint immutatae, sed etiam inveniamus Christianos ab usurariis pecunias esse mutuatos, ut testantur Basilius, Chrysostomus, Hieronymus. 1) Primis temporibus, Patres praeceptum charitatis urgebant de mutuo gratuito : ita iam Clemens Alexandrinus (Stom. II, 18), Cyprianus (de Lapsis, 6), Tertullianus (adv. Marc. IV, 17) ; postea, saec. IV et V non solum vehementius in usurarios agunt, ut Basilius (P. G. XXIX, 263-280),verum etiam usuram dicunt iniustam, quia iniustum est ditescere cum detrimento proximi : ita v. g. Chrysostomus (in Mt. hom. 56) et Leo M, (serm. 17, al. 16) ; aut quia pecunia sterilis est : ita Gregorius Nys. (P. G. XLVI, 443-452), Ambrosius (1. de Tobia, P. L. XIV, 762-794), Augustinus (in Ps. XXXVI, P. L. XXXVI, 386). 2) Hinc apud Concilia, tendentia de die in dies accrescens omnem usuram reprehendendi atque prohibendi et quidem omnibus, ita ut a legislatoribus civilibus etiam postularent im­ mutationem legum quae usuram moderatam permittebant. Primum quidem stricte prohibuerunt clericis ne usuras acci­ perent : ita canones apostolorum s. IV, can. 44 ; postea prohi- DE IUSTITIA COMMUTATIVA 617 bitionem nonnunquam extenderunt ad laicos, ut Cone. Eleberitanum (a. 305) et Carthaginense V (a. 419 circ.). Stante tamen legislatione Imperii, concilia oecumenica non prohibuerunt usuras nisi clericis : ita Cone. Nicoenum I (à. 325), cum Constantinus imperator paulo antea foenus duodecim per centum permiserat, quod postea confirmavit Theodosius (a. 506) atque a Gothis occidentalibus admissum fuit in Hispania (a. 693). Et huic facto alludunt qui tamquam opus misericordiae laudant eos qui usuras condonant quas possunt exigere, scii, iuxta legem, aut legitimas, i. e. legales remittunt : ita Sidonius Apollinaris (ep. 24) s, V, Gregorius M. (ep. 38), Gregorius Turonensis (Hist. Franc. Ill, 4) s. VI. Nihilominus, paulatim communis evasit usurae prohibitio etiam quoad laicos : sic Cone. Aquisgranense (a. 787), Parisiense (a. 829), Meldense (a. 845) ; et quidem ita ut aliquando restitu­ tionem exigant usurarum ; atque lex civilis tempore Caroli Magni eamdem prohibitionem pro omnibus tulit. Ό. A tempore Gratiani (tcirc.1150) usura universim in Ecclesia prohibita fuit. Ipse enim in suo Decreto (p. II, c. 14) illas sententias Patrum atque canones inseruit quibus usurae generatim reprobantur Gregorius IX vero in Decretalibus promul­ gavit titulum de Usuris (1. V, tit. 18), in quo contra clericos usurarios suspensio, contra laicos decernitur excommunicatio. Eodem tempore, quasi communis apud Scholasticos evasit doc­ trina S.Thomae de mutui essentiali gratuitate ac de iniustitia omnis usurae. Argumenta quibus innititur iam inveniuntur proposita a Gulielmo Altissiodorensi et S. Raymundo de Pennafort. Cum autem medio aevo saepius ingens grassaretur usura, Concilia et Pontifices prohibitionem strictius urgent, et quidem usurae cuiuscumque : ita Lateranense III (a, 1179), Lugdu­ nense II Γj ' 1’ » i- ; j ". i! il ! i I ’ i J SUMMA THEOLOGIAE MORALIS rependere summam debeant quae praemia recepta excedat ; ad quod praecavendum solent cautiones sumere interrogationis aut examinis. Sunt tamen societates quae, aucto pretio, nullam declarationem vel examen medicale postulant : at ordinario multae quaestiones ab assecuratoribus proponi solent clientibus, ad dignoscendum cum probabilitate quantam vitae durationem assecuratus sperare possit ; quibus si ex errore, fraude vel dolo perperam respondeatur, aut benigniore medici declaratione, de valore contractus nonnunquam oritur dubium. i. Contractus est invalidus, iam ante sententiam iudicis, si negetur vel reticeatur circumstantia, qua tam notabiliter minuatur probabilitas vitae ab assecurando protrahendae, ut ea cognita assecurator nullatenus contrahere vellet, sicut indicium mortis praematurae vel vomitus sanguinis ; tunc enim est error substantialis circa obiectum contractus. I Hinc a) si assecuratus bona fide egerit, ius servat ad recupe­ randa praemia soluta, sed nullum ius ad summam assecuratam acquirunt ii in quorum favorem assecuratio facta est ; b) si autem mala fide cliens egerit, praeterea reparare debet damna quae societas passa est propter expensas ; c) sunt tamen societates quae suis statutis declarant contractum irritum, post certum tempus, v. g. quinque annorum, haberi ut validum1 ; quod valet etiam si mala fide fuerit initus ; d) item post tempus apparere potest circumstantiam reticitam non esse notabilem, v. g. dum sanitas assecurati praeter spem convalescit, quo casu contractus ob persistentem voluntatem assecuratoris fit validus ; e) etiam validus censeri potest contractus, si notabilis defectus sanitatis ita latebat ut nec assecurando nec medico innotescere moraliter posset. , 2. Validus sed ad aequalitatem reducendus est contractus, si negetur vel reticeatur circumstantia, qua cognita assecurans nihilominus iniisset contractum, sed maius prae­ mium postulasset, ut morbus quo spes vitae protrahendae non omnino leviter minuitur, vel aetas provectior. i j :j . 1 ■ i J i 'i ' i Hinc 1) in casu augendum est pretium, ut licite percipiatur summa assecurata2; 1. Ita plerumque in Germania et aliis quibusdam regionibus, non autem societates gallicae. 2. Aliquae societates permittunt ut assecuratus novam declarationem faciat et pretium augeat ; sed iuxta aliarum statuta, omnia iura amittit statim ac fraus agnita fuerit. ( DE IUSTITIA COMMUTATIVA 631 2) hoc non facto, minor erit accipienda compensatio proportionaliter ad praemium defraudatum ; et casu quo integra summa assecurata fuerit soluta, de ea érit pars proportionata restituenda ; 3) insuper si mala fide egerit cliens, expensae ab ipso erunt compensandae quas forsan fecerit assecurator. 3. Validus et ab utraque parte simpliciter servandus est contractus, si negetur vel reticeatur circumstantia exigui prorsus momenti, qua cognita assecurans iisdem condi­ tionibus contraxisset, ut carbunculus excisus vel remedium homoeopathicum adhibitum. Hinc a) si statuta societatis declarent quolibet errore in res­ ponsis irritari contractum, istud tamquam dispositio poenalis considerari potest et contractus ut validus haberi ante sententiam iudicis : non enim propter levem errorem qui societati nullatenus nocet, assecuratus omni iure potest carere ; b) post iudicis sententiam, huic standum erit, nisi contractus ex parte assecurantis foret invalidus. Medicus qui falsa aut nimis benigna declaratione cooperatus est iniusto contractui et ita damnum intulit, tenetur ad restituen­ dum in solidum post damnificatorem principalem. 598· CaSUS. — Robertas, vitam assecuraturus, a medico interrogatus est, quo ex morbo avi eius obiissent, Cetera quidem vere dixit, at bona fide declaravit avum paternum subitanea febri correptum fuisse, dum revera phtisi perierat. — Defuncto post septem annos Roberto, haeredes qui rei veritatem detexerunt, anxii haerent, possintne tuta conscientia pecuniam statutam a societate assecurationis acceptare. Resp1. i. Imprimis considerari debet ipse tenor contractus. lamvero aliae societates clare distinguunt inter errores qui reddunt contractum nullum, et alios propter quos, si sint nota­ biles, societas nonnisi indemnitatem petere potest pro damno quod subierit. -r- Aliae nullitatem contractus statuunt propter falsas declarationes scienter factas ; quae si factae fuerint bona fide, non nullitatem sed solam reductionem summae stipulatae inducunt. — Aliae statuunt, ut propter solos errores ex gravi negligentia vel fraude commissos contractus possit impugnari. — Aliae, ut propter quoscumque errores notabiles, culpabiliter vel inculpabiliter commissos, societas ad nihil teneatur. Ëx hisce, scii, ex inspectis contractus clausulis, fortasse iam habetur solutio haeredibus favorabilis, v. g. si nullitas contractus statuitur tantum pro casu erroris culpabilis : tunc enim periculum erroris inculpabilis sustinet ipsa societas assecurationis, et haeredes ad nihil tenentur. Praeterea non paucae societates declarant contractum propter falsas declarationes invalidum vel rescindibilem, postquam per quinque annos duraverit, haberi pro sanato et valido. Quodsi I. Solutio proposita in Revue Eccl. de Liège, mart. 1910. 632 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS societas, quacum Robertas contraxit, post quinquennium non amplius contractus impugnat, haeredes eius post septem annos elapsos summam stipulatam accipere possunt integram. 2. Quid autem si propter errorem contractus ex statutis socie­ tatis declaretur nullus? Tunc ulterius inquirendum manet : utrum contractus pro plene nullo in conscientia haberi debeat, an tunc demum quando nullitas eius a societate invocetur? Aut utrum sit nullus pleno iure, an tantum rescindibilis ? Plures societates statuunt, in casu erroneae declarationis se non esse obligatas. Hoc, adamussim sumptum, significat assecurantem non teneri ad solvendum; quod haberi potest, quamvis assecuratus non teneatur solutionem oblatam respuere. Aliae societates, sicut aliquando lex civilis, decernunt con­ tractum esse nullum. Id autem, ex usu in iure admisso, significat contractus, nisi ex iure naturali iam invalidi sint, tum demum plene nullos esse quando eorum nullitas a contrahente decepto postulatur et a iudice declaratur (n. 454). Et hoc sensu con­ tractus eo magis videretur intelligendus si in poenam decep­ toris statueret amissionem omnium praemiorum quotannis solutorum ; vel etiam nullitatem in casu erroris inculpabilis. Aliae demum possent esse societates quae Contractum declarant nullum ipso facto; quo casu etiam esset nullus in conscientia ante sententiam iudicis. Ex quibus sequitur : a) Si societas contractum impugnet post Roberti mortem, haeredes ex iustitia stare tenentur sententiae iudicis ; imo, ad vitandas expensas, si nullitas sit certa et aperta, ex charitate tenentur acquiescere postulationi societatis, etiam ante iudicis sententiam. b) Si res ad notitiam societatis non pervenerit, pecuniam oblatam haeredes accipere possunt ; nisi statuta societatis decernant con­ tractum ipso facto nullum, aut nisi adsit error substantialis. 3. Nonne adest error substantialis ita ut contractus sit iure naturae nullus? Ita quibusdam visum est qui proinde contractum habent invali­ dum ; hoc autem, saltem universaliter sumptum, negari potest. Contractus assecurationis vitae substantialiter versatur circa periculum mortis et ad periculum commune restringitur intentione contrahentium ; origo autem huius periculi est quid accessorium et potius indifferens. lamvero recentissimis statisticjs docemur, phtisim a parentibus contractam non amplius inducere periculum plane extraordinarium pro filiis, cum scientifice constet germen istius morbi haereditaria via non transmitti filiis,sed tantum disposi­ tionem aliquam seu debilitatem organsimi ; porro, agnita morbi natura, aptis cautionibus morbus generatim praecaveri poteste Quae cum ita sint, — seposito casu assecurandi iamiam morbo infecti de quo facile constat medico societatis, — merito dubium moveri potest, utrum phtisis parentum inducat periculum tantum, quantum substantialiter mutet contractus obiectum. Cum autem propter rationem incertam non sit imponenda obligatio certa, haeredes ab accipienda pecunia oblata non sunt arcendi. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 633 Nonne tamen societati assecurationis reparari debet damnum, quod subiit ex periculo aliquantisper maiore quam consentit? cognita enim phtisi parentis, maius praemium exegisset. — Distinguatur : Si constat de damno efficaciter illato, reparari debet, y. g. si post septem annos Robertus revera corripitur phtisi, iuxta prudentem aestimationem augeri debet summa praemiorum annuorum, quae Robertus solvit iusto minora ; idque facere possunt haeredes occulta restitutione. Sin autem defunctus alio morbo vel casu extinctus fuerit, ex reticitis cir­ cumstantiis efficax damnum societatis nullum obvenit, ac proinde haeredibus non incumbit onus quidquid restituendi ex titulo iniustae damnificationis. 599· Animadversio. — Species assecurationis est nauticum foenus (prêt à la grosse aventure; bodemérij) de quo art. 156-167 legis belg. 21 aug. 1879. Est conventio qua quis pecuniam aliasve res fungibiles alteri tradit mutuo, super rebus quae exponuntur periculis maritimis, eo pacto ut, si res pereant, nulla restitutio debeatur mutuatori, nisi de eo quod forte super­ fuerit, secus vero restituantur res mutuatae cum certo lucro, pro periculis quae mutuator ia se susceperat. QUAESTIO SECUNDA. DE LUDO, SPONSIONE ET LOTERIA. 60O· Ludus (jeu; spei) sensu morali et secundum se esi sermo vel actio artificialis ad animi recreationem : sic est remedium contra fatigationem animi, tribuens illi quietem seu delectationem, ac proinde pertinet ad vir­ tutem temperantiae, ut postea explicabitur, n. ic6o ; sensu autem iuridico est contractus realis, occasione eius initus, quo ludentes conveniunt de certo lucro seu pretio victori in praemium tradendo. Aliquando ut praemium proprie dictum per modum donationis gratuitae victori proponitur, et tunc npn requiritur aequalitas inter ludentes ; alias per contrac­ tum bilateralem et onerosum quasi ad emendum spem lucri periculo iacturae, et tunc requiritur inter eos aequalitas. Ludus alius est aleatorius seu fortunae qui regitur sola for­ tuna ita quod exitus a casu fere omnino pendeat, ut in ludo alearum ; alius est industriae, qui regitur solo ingenio vel peritia ita ut éventus potissimum ab industria et dexteritate ludentium pendeat, v. g. lusus pilae, latruncularum, metularum, globu­ lorum; alius mixtus cuius exitus partira et fere aequaliter ab alea et partim a peritia pendet, sicut plures sunt ludi chartarum pictarum. 634 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Ludus, seclusis pravis circumstantiis, est secundum se honestus, utpote ordinatus ad relaxationem animi neces­ sariam. At si principaliter intendatur lucrum aut nimis av;de quaeratur, inordinatus fit ; sicut etiam quando immoderate exercetur, quo casu facile excitat vanam spem et inordinatum appetitum pecuniam lucrandi absque proportionato labore. Hisce in adiunctis frequenter est occasio aliorum peccatorum : prodigalitatis, otiositatis, ebrietatis, rixarum, aliorumque quibus homo delinquere potest contra charitatem et pietatem erga se et suos. Ut autem iustus sit ludi contractus, ab omni iniustitia immunis, quod iri praesenti specialiter est considerandum, requiritur : A. Ut ludentes de bonis quae exponunt possint et velint libere disponere : ludo enim fit translatio dominii, ergo qui non habent perfectum dominium, non possunt ludere. Igitur res alienas, aut illas quarum administrationem non habent, vel pecunias debitis solvendis necessarias periculo sortis exponere nequeunt. Hinc : 1) Qui pecuniam alienam ludendo exponit, a) si lucretur, per se potest lucrum servare, utpote fructum merae industriae ; b) per accidens tamen, si in bonis propriis nullatenus habeat unde alteram partem in casu adversae fortunae indemnem faciat, nihil ab ea exigere aut accipere potest, nam aequalitatem laesit, dum alterum voluit obligare ad aliquid dandum, ipse vero se ad nihil obligavit ; quod pariter dicendum si bona habens se obligare noluerit ; c) si vero rem alienam amittat, nec alter vincendo, dum id certo novit, eam retinere potest sed domino restituere debet ; at dein compensationem quaerere potest ab eo qui victus est, modo hic non sit solvendo impar. 2) Minores, uxores, et alii sub tutore aut curatore constituti, non possunt ludo exponere nisi pecunias quarum liberam ad­ ministrationem habent. Unde qui ab iis lucratus sit magnam pecuniae summam quam alienare non poterant, eam retinere nequit, sed restituere tenetur. Filiifamilias possunt tamen ex­ ponere moderatam partem eorum quae a parentibus recipiunt, quia id pertinet ad honestas recreationes ; insuper ea quae ludendo obtinuerunt. 3) Religiosi non possunt ludere sine consensu superioris saltem praesumpto ; secus peccant non solum contra iustitiam sed etiam contra religionem violando votum paupertatis, imo invalide ludunt saltem si votum emiserint solemne, vel si de bonis disponant monasterii contra voluntatem superioris. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 635 B. Ut ludus libere ineatur; secus enim non verus adest consensus, nec proinde verus ludi contractus. Hinc : 1) Qui ludit cum semi-ebrio, semi-fatuo, vel alio qui pleni consensus est incapax, lucrum ab eo perceptum restituere debet. 2) Qui gravi metu, fraude, aut alio iniusto medio ad ludendum fuerit ab altero adductus, a) non tenetur solvere pecuniam quam amisit, quia liberum omnino consensum non praebuit atque contractum rescindere potest ; b) si vero victor evaserit, ad restitutionem non tenetur, quia alteri iniuriam non intulit ; c) ille vero qui metu aut fraude usus est, restituere tenetur id quod lucratus est ; saltem postquam alter rescissionem petierit : victo enim iniuriam intulit. C. Ut ludi leges honeste serventur atque vitentur omnia media iniusta, uti fraudes et artes illicitae ; secus damnum infertur medio iniusto, et qui eo usus est non solum tenetur lucrum iniuste obtentum restituere, sed insuper reparare detrimentum quod alteri intulit, eum privando spe lucrandi. Sunt tamen insidiae et stratagemata in ludo sicut in bello permissa,vel saltem regulis aut consuetudine tolerata, uti fingere metum aut fiduciam ut alter audacior aut timidior fiat, inspicere chartas ex sola negligentia alterius visibiles, de errore ipsum non monere, ex signo quod iam ferunt non autem ex eo quod ipse inspiciens apposuerit chartas dignoscere. D. Ut inter ludentes servetur moralis aequalitas in spe lucrandi et periculo perdendi ; secus enim erit iniustitia, praesertim si bene peritus suam peritiam dolose abscondat ut alterum ad ludendum protrahat, vel si alterius simpli­ citate abutatur ad distrahendas ab eo copiosas pecunias. Aequalitas per se requiritur 1) ex parte conditionum, nisi tamen alteruter in nonnullis libere cedat ; 2) ex parte pretii, nisi iterum sponte maius exponat aut condonet ; 3) ex parte peritiae, nisi peritior aliquo modo inaequalitatem compenset. Attamen : a) Qui maturi dum sit iudicii, sciens et libere volens, cum alio peritiore ludit, conqueri nequit, quia scienti et consentienti non fit iniuria. b) Si ambo ludentes, maiore peritia aut imperitia sui ignota, fortunam tentare voluerint, contractus erit per modum sponsionis initus et iustus, quia ex utraque parte est aequale periculum ; nec committitur iniuria quia uterque bona fide damno, quod inde pati possit, consentit. 636 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Notetur in plerisque regionibus legem civilem contractum ludi nec probare nec agnoscere, nisi forsan pro quibusdam ludis qui exerceant corpus et ad lucrum moderatum (a. 1965-67). In aliis quidem ludi aleatorii prohibentur ut periculosi aut viam parantes fraudibus ; vel et pacta circa eos declarantur irrita ; quae dispositiones saltem in conscientia obligant post sententiam iudicis, etiam si leges essent mere poenales. Quod si lex speciatim prohibeat industriam organisatam ludi aleatorii, etiam sine iudicis interventu obligat in conscientia, quia aliquid de se vitiosum reprimit quod est multis imo bono publico damnosuml. 601. Sponsio (pari, gageure; wedding) est contractus consensualis aleatorius quo duo vel plures de veritate rei ignotae aut incerti inventus certantes lucrum spondent illi qui veritatem fuerit assecutus, seu praemium promittunt victori cessurum. Contractus ille licitus esse potest et iustus, iisdem sub conditionibus ac ludus, quia sicut in ludo partes pari spei lucri et periculo iacturae exponuntur. Hinc : A. Immoderata consuetudo sponsionis est vitanda, prae­ sertim pro pretio notabili, quia a labore avertit et appetitum generat indebite lucrandi absque conatu proportionate, atque occasio est multiplicis prodigalitatis, deordinationis ac fraudulentiae, praesertim in cursibus publicis. Unde S. Antoninus, Sum. Th., p. 2, tit. 1, c. 23, § 9, de tali consuetudine lucrandi ex sponsione ait : lucrum turpe, utpote nulli deserviens utilitati, sed vanitati et prodigalitati. B. Ut autem sponsio sit iusta et ab omni iniustitia immunis, — praetermisso quod non possit, esse de re illicita v. g. de eo qui plus bibat, aut in duello decertari audeat, quo casu contractus sit illicitus et invalidus eo sensu quo dictum est de contractu sub conditione turpi ; — sequentes requiruntur conditiones : 1) Ut res vel factum in eodem sensu a contendentibus intelligatur ; secus non esset consensus in idem. 2) Ut res de qua est contentio sit respectu contendentium incerta vel eventus utrique sit dubius ; secus non esset aequalitas spei et periculi. Hinc a) si unus de eventu vere certus sit, per se non i. Cfr. Cod. poen. belg., a. 305,557, 558, et lex 24 oçt, 1902. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 637 potest licite spondere ; imo nec valide, quia lucrum non est incertum et periculum est nullum ; b) per accidens potest si aperte dicat se esse omnino certum sed alter nihilominus in spondendo perseveret : tunc enim iste censetur iure suo cedere aut aliquid gratis tribuere. 3) Ut praemium utrinque sit aequale, scii, proportionaliter ad probabilitatem eventus et ad media obieçtiva quibus illum coniecturare possunt ; nisi tamen unus e contrahentibus sponte ac libere pretium offerat maius. In Belgio, lex civilis non vindicat obligationes et effectus sive ludi sive sponsionis ; actionem civilem illis denegat, exceptis tantum lucris moderatis quae oriuntur ex ludis ad peritiam et exercitium corporis pertinentibus ; ex alia parte nemo etiam per actionem civilem repetere potest quod sponte post ludum solvit, nisi fraus vel dolus intercesserit (a. 1965-67). A. v. lex Civilis obligationes illas relinquit prout sunt ex iure naturali ; unde obligatio adest solvendi nisi intervenerit fraus, aut nisi quis solvere non possit nisi peccando. Quid vero si quis luderet vel sponderet cum proposito non adimplendi obligationes oriundas, sed utendi si oporteat beneficio legis ? Resp : ille affectu laederet iustitiam, sed contractus foret validus, quia ad valorem contractus non requiritur intentio adimplendi obligationem sed sufficit intentio assumendi obliga­ tiones contractus. Qui tamen nollet se obligare ullo modo, is nullum contractum iniret, et etiam ad restituendum lucrum forte obtentum teneretur. 602. Sortitio seu loteria (uitloting) est contractus aleatorius quo soluto certo pretio ius acquiritur obtinendi aliquod praemium, si sors faverit, vel de uno obiecto vel de pluribus, seu contractus realis quo ad certam rem in medio positam pluribus pretium solventibus, ius praemii acqui­ ritur si cui sortitio obtigerit. Non est per se illicita, eodem modo ac de ludo et sponsione diximus, quamvis multiplici abusui ansam prae­ bere possit ; unde in pluribus regionibus lege est prohibita aut saltem nonnisi cum speciali licentia propter grave motivum permittiturx. Ut autem ab omni imustitia sit immunis, requiritur : i° Quod in schedulis educendis aut in praemio victoribus tribuendo omnis fraus sedulo vitetur : si enim tollatur I. Cfr. lex belg. 19 dec. 1851 et Cod. Poen., a, 301-304. 638 . ■ i' .{ SUMMA THEOLOGIAE MORALIS aequalitas inter concurrentes, aut minuantur praemia proposita, manifesto committitur iniustitia. 20 Quod leges et onera contractus antea publicentur. 30 Quod aequa sit proportio inter pretium solutum et spem obtinendi praemium, attentis valore praemii atque numero concurrentium, ita ut lucrum instituentis loteriam non excedat pretium iustum honesti negotii ; secus iste excessum in pretio restituere tenetur. Nisi tamen omnibus notum sit loteriam institutam fuisse ad bonum opus pro­ movendum, aut in beneficium Status ; quo casu loteria non est nisi occasio eleemosynam elargiendi aut communi bono consulendi. _____ QUAESTIO TERTIA. DE SPECULATIONIBUS BURSAE. 603· Notiones. — Bursa vocantur tum nundinae qualificatae seu mercatus ubi merces solis exemplis vel titulis adsunt, tum locus ubi venduntur1. Unde distinguitur bursa pecuniaria ubi venduntur valores seu tituli census publici, actionum et obligationum, et bursa commercialis seu mercatoria ubi venduntur merces, uti frumentum, oleum, cafaeum, lanae, metalla, etc. Contractus in bursa initi sunt duplicis generis : A. Mercatus de praesenti si tituli vel merces hic et nunc emuntur et venduntur pro numerata pecunia hic et nunc solvenda ; de q 10 nihil speciale est dicendum, quiâ est simplex emptio et venditio, non contractus essentialiter aleatorius. B. Mercatus ad diem i. e. ad creditum, seu contractus ad terminum, quando emuntur et venduntur merces vel tituli, postmodum contra determinatam pecuniam per­ solvendi et tradendi post certum tempus v. g. post tres menses, vel, uti mos est, ia aut i5a mensis, sed pretio I. Antiquitus Athenis iam extabat Emporium, et Romae collegium mercatorum. Bursae hodiernae fundatae fuerunt medio aevo, in Belgio saec. ΧΙΠ : nominatae sunt a titulo cauponae Brugensis in qua negotia­ tores solebant convenire ; et exinde in omnibus regionibus fuerunt institutae. DE IUSTITIA COMMUTATIVA 639 die emptionis statuto, ita ut emens aut vendens lucrum faciat vel damnum patiatur secundum quod pretium die solutionis creverit aut decreverit. Unde est contractus specialis aleatorius speculationis, quia sponsionem inçludit, Qui originem dedit pluribus variationibus, inter quas magis consuetae sunt : 1. Contractus differentialis, si contractus praecedens ficte fiat ita quod merces aut valores reapse non tradantur, imo quod nec adsint, sed solum intendant contrahentes ut ab eo cui mutatio pretii adversatur, differentia alteri solvatur inter pretium praevisum et pretium actuale. Tunc contractus in ludum transit : ita si pretium auctum sit, venditor differentiam solvere debet emptori, qui ludere dicitur « ad elationem » ; si pretium diminutum sit, emptor differentiam solvit venditori qui ludit « ad depressionem ». 2. Contractus relationis, si accedat accessorius contraçtus retrovenditionis, qui virtualiter continet mutuum pecuniae vel locationem mercium cui foenus est pretium, et dicitur reportus aut deportus, prout prorogatio solutionis, v. g. ad 15 dies, respective petitur ab emente aut a vendente. 3. Denique mercatus praemiatus seu contractus ad praemium, si contractui adnectitur pactum accessorium reservationis, ita ut alteruter, emptor aut venditor, reservet sibi facultatem certo die ante tempus solutionis, puta pridie, rescindendi contractum soluto certo praemio1. i. Claritatis causa sit exemplum : A vendit B 100 titulos 3% contra pretium 70 fr., i. e· 7.000 fr. Quod potest esse materia diversarum Operationum. 1) Si statim solvitur pecunia, est mercatus de praesenti (au comptant) j qui si fiat vendendo titulum ad emendum diversum, vocatur gallice arbitrage. 2) Si pretium solvitur 15» mensis, et hac die tituli valent 69.50, B sol­ vens amittit 50 fr. ; si tituli valent 70.50 fr., A amittit 50 fr. : contractus ad diem seu ad terminum (marché à terme ou à crédit; op termijn of op uitstel). 3) Si deficiant tituli (à découvert), die 15“ B, aut A, solvit differentiam, scii. 50 fr. : contractus differentialis (op verschil van koers of prijs). 4) Si die 15“ mensis, tituli valent 69.50 et B praevidet elationem pro fine mensis, petit ab X ut velit titulos sumere ea conditione ut eos in fine mensis eodem pretio reddat, pro qup servitio praestito accipiet 20 fr. Si in fine mensis, tituli valent 7.100 fr., B lucratur 100—20 = 80 fr. : contractus relationis seu reportus (report; verlenging geven). Vel e contra si 15* mensis tituli valent 70.50 et A praevidet depres­ sionem pro fine mensis, petit, si non habeat, titulos ab X, sed sub conditione eos reddendi in fine mensis eodem pretio, pro quo munere 64Ο SUMMA THEOLOGIAE MORALIS lamvero Bursa, et operationes pecuniariae vel commerciales quae ibi peraguntur, non carent utilitate, imo societati modernae et bono communi necessariae sunt. Etenim : 1. Congressum mercatorum adducunt et ita transactionum multiplicationem ; unde hodie magna negotia in Bursa tractantur. 2. Faciliorem reddunt determinationem pretii, quae ex vera aestimatione communi procedit peritorum quaeque ab omnibus facile nota publicae utilitati confert, quatenus securitatem negotia­ tionum procurat et occasionem doli avertit ; — dummodo non sit falsificata. 3. Imo ipsae operationes ad terminum non sunt semper merae sponsiones et speculationes, sed quasi necessariae sunt, quia a) emptores non semper hic et nunc inveniunt titulos et merces in quantitate sufficienti, nec venditores hic et nunc semper inveniunt bonos emptores paratos ad statim solvendum optimum pretium ; unde ipsis securitas est quod post tempus haberi posse certo sciant ; b) item anticipata pretiorum aestimatio valde utilis est, nam peropportunum est 15 diebus ante eventum cognoscere probabile pretium1 : ita enim praecaventur decoctiones, et negotiatores pretia sua anticipatim possunt statuere ac se tueri contra pre­ tiorum variationes ; c) unde ex illa anticipata praevisione impeditur ne pretia nimis subito crescant aut decrescant : ita magis stabilia fiunt et reducuntur ad quoddam temperatum aequilibrium ac crises oeconomicae attenuari possunt. Ad hoc tamen requiritur ut operationes istae fiant a peritis, et sine fraudibus. Nam speculationes mere aleatoriae, e contra a) perturbant legem realium oblationum et petitionum et determinationem iusti pretii impediunt ; b) non correspondent necessitati, et ita Activas et irreales provocant determinationes possibilitatum commercii et necessi­ tatum ; c) multiplicant et augent variationes, et ita nocent stabilitati ac regularitati pretiorum ; d) insuper, quamvis non necessario sint iniustae, facile tamen ipsi solventur 30 fr.Si in fine mensis, tituli valent 69.50, A lucratur too — 30=70 fr. : deportus {déport, verlenging nemeri). At, deficientibus titulis, istae operationes etiam sine intermedio tertii fieri possunt inter A et B : A reportum concedit, et deportum sumit ; B deportum concedit et reportum petit. 5) Si contractus initur cum reservatione illuni rescindendi Contra praemium 0.25 fr. solvendum pro singulis titulis, et 14* mensis tituli valent 69.50, B resiliens contractum amittit 25 Ipco 50 fr. : mercatus ad praemium {marché à prime; handeling op premie). Omnes isti contractus fieri possunt, cum pluribus varietatibus, in omni genere titulorum ac mercium, et quidem pro maximis quantita­ tibus et ingentibus pecuniis. t.Sic venditiones fictae, deficientibus mercibus factae, indicant abun­ dantiam rerum ; e contra emptiones indicant raritatem. Et reportus est indicium titulos adesse in quantitate excessiva comparative ad pecu­ nias, deportus e contra indicium quod tituli quaerantur et pecuniae offerantur. DE IUSTITIA COMMUTATI VA 641 occasionem praebent multiplici iniustitiae, qualis habetur in spargendo nuntia falsa, vehementer commendando opera quae ruinae sunt proxima, iniusta monopolia erigendo, ultra realem valorem immodice augendo pretium aut deprimendo, etc1. 604. Principia moralia. — I. Operationes Bursae non sunt per se iniustae, dummodo nullus adsit pretiorum excessus, dolus, vel abusus necessitatis alienae aut aliud me dium iniustum. Sunt enim sponsiones et lusus aleatorii, ac proinde iustae sunt, dummodo 1) pretium seu auctarium sit proportionatum spei augmenti vel diminutionis valorum vel mercium ; 2) con­ trahentes habeant cognitionem ordinariam nec unus abutatur ignorantia alterius ; 3) qui faciat officium relationis non abutatur impossibilitate solvendi ex parte debitoris, et huic auctarium imponendo nimis magnum, non proportionatum spei probabili ; 4) in hisce nullus utatur dolo aut mediis iniustis, ut rei venditae pretium cum suo lucro et alterius contrahentis damno augeatur aut minuatur, v. g. falsis rumoribus et notitiis, diariorum aestima­ tionibus confectis,statisticis computationibus aut telegrammatibus fictitiis, emptionibus et venditionibus maiore vel minore pretio fictive factis, coemptis maximo numero titulis ita quod eorum pretium et ideo pretium deportus vel reportus quasi per mo­ nopolium augeatur vel minuatur ultra vel citra valorem rea­ lem ; etc. II. Iniustitiae per se rei sunt, qui dolo, metu, fraude directe procurant ut pretia valorum artificiose augeantur aut minuantur, cum proprio lucro et aliorum damno. Ita agunt a) qui falsos rumores spargunt de statu prospero vel calamitoso regni aut societatis, ut decipiant alios eosque inducant ad valores vendendos minoris aut emendos maioris pretii ; b) qui çoalitiones faciunt, ut quibuslibet mediis etiam fraudu­ lentis aut violentis societates sibi invisas opprimant ; c) qui coemptione procurant monopolium, quo dein fit abusus ad mutanda pretia plus quam par est, v. g. in deportu vel reportu. III. Per accidens iniustitiae rei sunt, qui indirecte peri­ culo iniustitiae postea inferendae indebite se exponunt. i) Ita qui tot et tanta negotia in se suscipiunt, ut praevideant I. De mercatu Bursae, praeter recentissimos theologos, conferri possunt : Brants, Les grandes lignes de l’économie politique; Ch. Gide, Cours d’Économie politique, I; Nell-Breuning,Grundzüge der Bôrsenmoral ; E. Janssens, La Bourse et la Conscience in coll. Études sociales, I, (1929), n. 3 ; P. Janssens, Beursspeculatie, in Geestelijke Voordrachten : Moderne Kwalen, 1929. Summa Theologiae Moralia Π. — ai 1 î 642 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS se incapaces verisimiliter fore omnibus obligationibus satis­ faciendi tempore debito : sese exponunt periculo damnum inferendi, atque contractum irritum faciunt, nisi alter huius conscius fuerit ; 2) à fortiori qui non solum propriam pecuniam periculo sortis exponunt, sed etiam pecuniam sibi commissam, si fiat contra voluntatem committentium ; 3) item qui ita se reddunt impares ad alia debita iustitiae sol­ venda ; si vero impendant suas opes familiae necessarias, non quidem sola prodigalitate peccant, sed graviter contra charitatem delinquunt suis debitam et pietatem, licet non contra iustitiam ; 4) demum qui, speculationibus sine necessitate habitualiter vacantes, ita proximo se exponunt periculo etiam fraudibus aliisque mediis utendi iniustis, ad quod talis consuetudo facile impellit ad certius lucrum obtinendum. IV. Extra hos casus, speculationes non sunt iniustae, sed non sunt moraliter commendandae si non postulentur necessitate commercii. Ipsi enim speculatores bonum oeconomicum ad productionem ordinatum unice impendunt in translationibus de uno in alterum, et ita ab operationibus vere utilibus avertunt,unde capitalia immo­ biliter retinent in operationibus intermediis sine vera utilitate ; at­ que divitias acquirere intendunt sine labore proportionato et sine subordinatione ad bonum commune, imo cum aliorum damno etiam illorum, qui non libere se exponunt fortunae, sed negotia facere debent. Unde consuetudo vacandi speculationibus Bursae fovet cupiditatem lucri praedominantem, cui omnia totamque activitatem subordinant, continuas anxietates secum fert, atque magno exponit periculo prodigalitatis, otiositatis, et ruinae tem­ poralis negotiorum et familiarum. 605· Animadversiones.—i. Ad incommoda vitanda specu­ lationis atque iniustitias arcendas oportet interveniat legislatio civilis, quae plerumque hac in re est insufficiens. In Belgio, viget lex 18 iul. 1924. 2. A meris speculationibus avertendi sunt fideles, praesertim simplices et inexpertes, imo generatim omnes. 3. Clericis et religiosis interdicuntur huiusmodi speculationes, uti constat ex resp. S. Off., 15 apr. 1885, et ex Codice iuris, can. 142 et 592. 4. Ius civile speculationes Bursae saepe aequiparat ludis, quibus denegat actionem forensem. Ita in Germania et Helvetia pro mercatu ad diem ; etiam in Belgio et Gallia ex recepta iurisprudentia, lex tamen gallica 28 mart. 1885 legitimos pro­ nuntiavit mercatus ad diem, etiam si in meram solutionem praemii desinerent, sed id non intelligitur de iis mercatibus qUi ab initio ex partium voluntate huc tenderent1. In Italia etiam ut ludi habentur ; mercatus tamen ad diem de titulis publicis, servata quadam forma, proteguntur. i. Venneersch, Th. Μ. II, n. 498. DE IUSTITIA COMMÜTATIVA 643 CAPUT VI. DE CONTRACTIBUS SUBSIDIARIIS SEU ACCESSORIIS QUABSTIO UNICA. 606. Contractus accessorii seu subsidiarii sunt illi qui essentialiter supponunt contractum principalem, cui accedunt ad eius securitatem et executionem, et a quo aliquatenus pendent iuxta axioma : accessorium sequitur principale. Tres sunt praecipui : fideiussio qua obligatio ab uno suscipitur loco alterius ; pignus et hypotheca quibus obligatio suscipitur loco alius obligationis. 607. Fideiussio (fidem iubere — donner sa parole ; cautionnement; borgstelling, borgtocht, a. 2qii) est con­ tractus quo unus vel plures alienam obligationem in se suscipiunt, si non solvat debitor principalis. Potest gratis suscipi ; potest etiam pro illa aliquid accipi, tanto plus quanto maius est periculum quod debitor non solvat ; imo etiam si nullum sit periculum vel molestia, quia talem obligationem in se suscipere est pretio aestimabile. Est contractus qui essentialiter ab alio omnino dependet, unde fideiussor (la caution) se tantum subsidiarie imo conditionate obligat pro casu quo debitor non satisfaciat. Hinc 1) obligatio fideiussoris ab obligatione principalis debitoris pendet, adeoque non existit nisi haec ipsa sit valida (a. 2012) ; 2) non plus obligatur quam principalis, adeoque, si huius obligatio cessat, liberatur fideiussor (a. 2013) ; 3) non tenetur solvere debitum, nisi excusso prius debi­ tore principali coram iudice ; excipe si ipse beneficio executionis renuntiaverit aut se debitorem aeque princi­ palem constituerit (a. 2021'). Fideiussor esse non potest nisi qui liberam bonorum ad hoc sufficientium administrationem habet, qualem non habent pu­ pillus, minorennis, religiosus, et in multis regionibus uxor, saltem sine consensu tutoris, curatoris, superioris, mariti ; insuper ex iure civili nostro requiritur ut habitet in territorio 644 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS curiae regiae {cour d'appel} ubi fideiussio solvenda est (a. 2018). Tenetur erga creditores de omnibus obligationibus debitoris (a. 2016) ; sed solum in eius defectu seu impotentia et quidem iuridice probata (a. 2021), i. e. nonnisi post sententiam iudicis. Obligatio est realis et ideo transit ad haeredes (a. 2017). Si pro debitore solvat fideiussor, hic eo ipso creditor evadit ac in eum recursum habet in ordine ad repetendum ea quae eius loco solvere fuit coactus (a. 2028-2030). Debitor principalis tenetur fideiussorem indemnem servare, nisi iste solvisset, debitore non praemonito, et sic in causa esset cur is vel secundo solveret, vel debiti extinctionem prosequi non posset (a. 2031), sed tunc fideiussor habet actionem contra creditorem. Contra debitorem fideiussor potest agere 1) dum ipse coram iudice convenitur ad solvendum; 2) dum debitor in decoctionem cedit vel est solvendo impar ; 3) dum debitor se obstrinxerit ad eum certo tempore liberandum ; 4) ubi elapsum est tempus solutionis ; 5) post decem annos si tempus solutionis determina­ tum non erat, nisi agatur de tutela aliisque obligationibus quae temporis lapsu extingui non possunt (a. 2032). 608. Pignus seu oppignoratio (nantissement ; pandgeving, a. 2071) est contractus realis quo debitor (vel alius) rem aliquam creditori (vel tertio) tradit in securitatem debiti ; ita ut possit ex ea ante alios creditores solutio peti si debitor non solvat. Quae res si sit mobilis, vocatur pignus (gage; onderpand) ; si immobilis, antichresis* (quae datur scripto : verpanding}· Debitor creditori tenetur tradere pignus idoneum, re­ fundere impensas necessarias quae factae sunt ad rei conservationem, illam non repetere priusquam debitum integrum solverit, nisi ea creditor abutatur. Creditor diligenter pignus custodire debet (secus tenetur damnum reparare), fructus ex eo acceptos in debiti diminutionem computare, nec potest, nisi de consensu debitoris vel iudicis, re oppignorata uti, nec illam vendere ad solutionem obtinendam, nisi debitor sit in mora culpabili et prius monitus fuerit (a. 2073-2091). 609. Hypotheca (grondpand, kusting) est contractus quo res immobilis12 remanens apud debitorem obligatur creditori 1. C. germ. a. 1213, pro antichresi non fit distinctio rei mobilis et immobilis. 2. Exceptio fit pro hypotheca maritima, qua naves cum earum in­ strumentis et mercibus hypothecari possunt (C. Comm. et Ass. marit., a. 37); iure italico (a. 1967) hypothecae etiam subiiciuntur tituli obliga­ tionum Status. DE IUSTITIA COMMUTATIVA I 645 in securitatem debiti. Consequenter vox etiam designat rem immobilem obligatam, et ius ex illa debitum exigendi ; est autem ius reale (in re) et indivisibile, ita ut si debitor solvere neglexerit, ex omnibus rebus obligatis et singulis earum partibus a quocumque detineantur, creditor sibi satisfacere possit (1. belg. 16 dec. 1851, a. 41). Differt a pignore in eo quod pignus traditur, hypotheca vero nonnisi nuda conventione firmatur. Est triplex (a. 43-44 ; C. C., a. 2116) : 1) legalis seu implicita quae vi legis inducitur in favorem communitatum, uxoris, filii et minoris super bona administra­ torum, mariti, patris, et tutoris (a. 45 et 47) ; 2) iudicialis quae procedit ex iudicis decreto in gratiam illius qui sententiam obtinuit contra alium1 ; 3) conventionalis quae pendet a mutua contrahentium voluntate ; ad quain accedit hypotheca testamentaria (a. 44) quae a testatore stabilitur super bona immobilia, specialiter in testamento desi­ gnata, ad assecurationem legatorum quae facienda praescripsit (a. 44)· Potest esse specialis, cum scii, quis obliget rem determinatam, v. g. talem fundum ; aut generalis qua scii, quis obliget omnia bona : hypotheca legalis et iudiciaria potest complecti omnia bona praesentia et futura, conventionalis et testamentaria vero sola bona praesentia. Hypotheca in Belgio regitur lege 16 dec. 1851, secundum quam ii soli habiles sunt ad hypothecam conventionalem qui habiles sunt ad alienanda bona quae hypothecae subiiciuntur (a. 73). Non potest concedi nisi per actum authenticum coram notario initum, aut per actum privatum coram iudice aut notario agnitum (a. 76), Nec valet nisi in actu huius constitutivo aut altero authentico speciatim declaretur natura et situs cuiuslibet boni hypothecae subiecti (a. 78), ac in ipso actu exprimatur summa certa et determinata ; quodsi debitum sit conditionatum, de conditione debet fieri mentio in inscriptione (a. 80) : ut enim hypotheca suam integram habeat vim, in registro apud conser­ vatorem hypothecarum debet inscribi regionis in qua sita sunt bona hypothecae subiecta (a. 81). Hypothecae duo sunt effectus praecipui seu privilegia : i° ius praeferentiae, quo creditor habet ius solutionem ex bonis obtinendi ante creditores merechirographos,et etiam ante illos qui nonnisi sequenti die2 hypothecas inscribi 1. Haec in Belgio non amplius subsistit. 2. Ita iure gallico, belgico et aliis ordinem sortiuntur a die inscriptionis ; alibi ab ipsa inscriptione, sed ius italicum (a. 2008) fert ut qui documentum simul praesentent, sub uno inscriptionis numero ponantur. 646 SUMMA THEOLOGIAE MORALÏS curaverunt ; 2° ius prosecutionis,quo creditor bonum hypothecatum prosequi potest,ad cuiuscumque manus devenerit (a. 96). Excepta hypotheca legali quae semper durat quin renovetur, inscriptio hypothecae renovanda est ex lege civili ante elapsum quemdam terminum, alioquin amit­ terentur praedicta privilegia (a. 81-90). In Gallia renovanda est inscriptio infra 10 annos, in Belgio infra 15, in Italia infra 30, in Hispania infra 20 ; in Germania renovari non debet. Hypotheca extinguitur i° extinctione debiti principalis ; 2° renuntiatione creditoris ; 30 praescriptione ; 40 obser­ vatione formalitatum et conditionum quae praescribuntur ut bona liberentur ab hypotheca (purge des hypothèques). Etenim detentor boni hypothecati qui personaliter non obli­ gatur, se liberare potest : a) vel solvendo, omnia debita inscripta ; — vel b) bonum derelinquendo absque ulla reservatione ; — c) quodsi neutrum faciat, quilibet creditor potest obtinere ut vendatur bonum post 30 dies ab interpellatione quam facere debet tum debitori primitivo, tum detentori actuali : tunc superest tamen unum medium, nempe recursus ad id quod vocant la purge des hypothèques, vi cuius potest detentor obtinere ut liberetur solvendo pretium boni hypothecati (a. 97-107; 109 sq). 610. Transactio (compromis; dading, schikking in der minne, overeenkomst) ad contractus subsidiarios reduci potest. Est contractus onerosus quo res dubia et incerta componitur inter partes, seu quo duo vel plures contesta­ tionem dubiam inter se ortam componunt, vel orituram praeveniunt. Ita C. C., art. 2044 secundum quem scripto confici debet, quod tamen non requiritur ad solemnitatem seu validitatem, sed ad meram probationem. Ut quis possit hunc contractum inire, necesse est ut possit disponere de re circa quam contestatio versatur. Haec autem esse debet dubia, quia si ius alterius partis esset certum, iniustum foret ipsi transactionem proponere qua isti iuri renuntiare de­ beret. Non tamen requiritur ut contestatio iam orta fuerit, sed sufficit quod praevideatur,quo casu fieri potest ob timorem, dum­ modo timor sit fundatus et iura incerta reddat. Contestationi finem imponit transactio, quae non minorem habet auctoritatem ac definitiva sententia iudicis (a. 2052), nisi deprehendatur falsa fuisse allegata (a. 2055-2056). QUARTA PARS. DE IUSTITIA DISTRIBUTIVA. 6ιι· Iustitia distributiva est illa qua societas (seu eius praesides) inter membra, pro merito, idoneitate aut neces­ sitate cuiusque, commoda et onera distribuit. Differt a commutativa : 1) essentialiter est in societate ut in subiecto ; e contra commutativa est in homine privato ; 2) respicit necessario plures quorum merita aut necessi­ tates comparantur, etiam si uni conferatur munus aut imponatur onus ; e contra commutativa non comparat nec distribuit inter plures, sed uni vel pluribus tribuit, cuique ius rigorosum ; 3) distribuit res communitatis quae non actu sed sola potentia et destinatione sunt membrorum, et ideo non reddit ius strictum nec per se obligat ad restitutionem ; e contra commutativa ius strictum reddit quod unusquisque habet ad rem determinatam quae iam aliquo saltem modo eius est, unde obligat ad restitutionem. Ideo commutativa per se respicit aequalitatem rei ad rem ; non ita distributiva : haeç per se respicit proportionem geometricam, quia bona et onera inter membra distribuit proportionaliter ad digni­ tatem quam ad illa habent. De iustitia distributiva dicendum venit post ceteras, quia frequenter fit ut, simul cum illa, iustitia commutativa et legalis servandae veniant aut violentur. Dicemus 1) de iudicio in genere, quod primario est actus iustitiae distributivae, et de peccato opposito, scii, acceptione personarum ; tunc speciatim 2) de iustitia et iniustitia in distribuendis bonis, 3) in distribuendis Oneribus, v. g. tributis et militia, 4) in indiciis publicis, scii, a) de iudicibus: b) de accu­ satore, reo et testibus ; c) de advocatis. 648 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO PRIMA. DE IUDICIO QUOD FORMALITER ET PRIMARIO EST ACTUS IUSTITIAE DISTRIBUTIVAE. S. Th. IMI, q. 60 ; et 63, a. 1, 612. Indicium est actus iudicis (seu superioris iudicantis) in quantum iudex est ; qui actus ad iustitiam distributivam formaliter et magis quam ad alias pertinet. Distributio enim includit et supponit iudicium auctoritatis de bonis communitatis, salvo tamen bono communi, inter membra dividendis proportionaliter ad eorum dignitatem, aut de tutela seu protectione illis concedenda proportionaliter ad quantitatem eorum bonorum et iurium. Iudex etymologice est quasi ius dicens, unde est persona publica ad hoc instituta ut sibi subditis ius dicat secundum legis praescriptum. Hinc iudicium 1) primaria significatione et propriissime importat rectam definitionem seu determinationem iuris seu iusti, quod est obiectum iustitiae, et ideo iudicium est actus iustitiae. Intelligitur autem iudicium secundum excellentiam : publice exercitum cum Solemnitate, quod authentice fiat a superiore societatis, aut eius nomine ab ep qui in societate potestatem iudiciariam exercet : « iudicium est in principibus et iudicibus » ; 2) secundario autem significat tale iudicium interne aut privatim latum, etiam a privatis, in re iustitiae, scii, circa vitam, res, iura, mores aliorum ; 3) ampliatum nomen fuit ad significandam sententiam seu recti determinationem in quacumque materia sive speculativa sive practica : in omni enim assensu seu vera determinatione mentis est aequalitas seu conformitas intellectus sive ad rem sive ad appetitum rectum. Et sic minus proprie iudicium est cuiuslibet virtutis : ad quamlibet virtutem enim pertinet iudiçare in propria materia, sed ita iudicium est potius determinatio recti quam iusti. 613. Iudicium est actus iustitiae. — Quod ita probat Billuart1 : 1) « Iustitiae est definire et determinare id quod est iustum seu aequale alteri : hoc enim est eius obiectum. Atqui iudicium sensu proprio nihil aliud est nisi definitio et determinatio iusti. Ergo. 2) Recte definire in materia alicuius virtutis procedit ex i. Diss. VII, a. 1. DE IUSTITIA DISTRIBUTIVA 649 habitu talis virtutis (q. 60, a. 1), quatenus nempe virtus inclinat affectum ad suum obiectum et intellectus iudicat çonformiter ad affectum, quia affectus facit ut res intellectui videatur conveniens ; unde dicitur communiter, qualiter quis est affectus taliter iudicat de rebus : sic castus recte iudicat ea quae pertinent ad castitatem. Ergo recte definire in materia iustitiae, quod est iudicare, procedit ex habitu iustitiae ». Nec dicatur iudicium esse rationis, non voluntatis, et ideo pertinere non ad virtutem moralem, sed ad prudentiam. Ad rectum iudicium enim requiruntur duo : « Unum est ipsa virtus proferens iudicium, et sic iudicium est actus rationis : dicere enim vel definire aliquid rationis est. Aliud est dispositio iudi­ cantis ex qua habet idoneitatem ad recte indicandum, et sic in his quae pertinent ad iustum iudicium procedit ex iustitia, sicut in his quae pertinent ad fortitudinem, ex fortitudine. Sic ergo iudicium est actus iustitiae sicut inclinantis ad recte iudicandum, prudentiae autem sicuti iudicium proferentis, unde et synesis ad prudentiam pertinens dicitur bene iudicativa » (q. 60, q. i, ad 1). Iudicium itaque in quantum respicit iustum secundum omnes circumstantias, est actus prudentiae ; sed in quantum formaliter respicit ius ut alteri aequale debitum, quod est obiectum pror prium iustitiae, est actus iustitiae et quidem ab illa elicitus, quia immediate ab ea regulatur, nulla alia virtute mediante. 614. Iudicium est licitum (Deut. XVI, 18-2O ; I, 16-17 5 Ioh· VII, 24 ; Rom. XIII, 4 j Act. V ; I Cor. V, 3 sq.), dummodo debitis vestitum sit circumstantiis1, quae sunt tres : 1) ut procedat ex inclinatione iustitiae ; 2) ex auctoritate praesidentis in subditum ; 3) et profe­ ratur secundum rationem rectae prudentiae. Quibus defi­ cientibus, iudicium dicitur vel iniustum seu perversum— vel usurpatum — vel temerarium ; et ideo in Scripturis aliquando prohibitum (Mt. VII, 1-2 ; Rom. Π, 1 ; XIV, 3 sq. ; lac. IV, 11-13). Quod iudicium valide exercetur etiamsi iudex de peccato damnaret cuius ipse est reus, quia peccatum non aufert auctori­ tatem iurisdictionis (Cone. Const., sess. 8, c. Wicleff) ; quamvis graviore scandalo peccare possit si ita iudicet, peccator publicus. I. Ita contra Waldenses et Anabaptistes dicentes non licitum esse Christianis iudicium exercere. 650 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 615. Animadversiones.— 1» In iudiciis de personis, dubia sunt in meliorem partem interpretanda, non solum negative quatenus non iudiçandum est peius sed a iudicio saltem est abstinendum, et hoc semper est observandum (uti iam diximus ubi de iudicio temerario) ; sed etiam aliquando positive, quando scii, positivus actus iudicii praecipitur eliciendus de bonitate aut malitia pro­ ximi. Unusquisque enim habet ius ut aestimetur bonus, quam · diu non appareat sufficienter eius malitia. 2a Iudicium ordinario exercendum est secundum leges scriptas. Nam « iudicium nihil aliud est quam quaedam definitio vel determinatio eius quod iustum est. Fit autem aliquid iustum dupliciter : uno modo ex ipsa natura rei, quod dicitur ius naturale ; alio modo ex quodam condicto inter homines, quod dicitur ius positivum. Leges autem scribuntur ad utriusque iuris deter­ minationem, aliter tamen et aliter ; nam legis scriptura ius quidem naturale continet sed non instituit : non enim habet robur ex lege sed ex natura ; ius autem positivum scriptura legis et continet et instituit, dans ei auctoritatis robur. Et ideo necesse est quod iudicium fiat secundum legis scripturam, alioquin iudicium deficeret, vel a iusto naturali vel a iusto positivo >. q. 60, a. 5. Dicitur : ordinario ; non ita esset faciendum, si lex humana manifeste contradiceret legi naturali, aut si in casu vergeret in detrimentum boni communis. 616. Peccatum quod iustitiae distributivae et iusto iudicio opponitur est acceptio personarum. — Quod nomen est ex Scripturis desumptum (Deut. I, 17 ; XVI, 19 ; Lev. XIX, 15 ; Eph. VI, 9). Accipere personam est respicere faciem (Mc. XII, 14 et Mt. XXII, 16 ; Ps. LXXXI, 2) ; unde ita vocatur quia omissis propriis motivis quae attendi debent ad iustam distributionem (scii, meritis, necessitatibus, dignitate, capacitate), respicit alias circumstantias personales impertinentes : ideo di­ cuntur accipi personae, non merita. Hinc acceptio per­ sonarum (aanzien van personeri) definitur : iniustitia qua, in rebus communibus ex iustitia distribuendis, non attenditur ad proportionem meritorum vel idoneitatis eorum quibus dan­ tur, sed ad aliquam causam huic rei impertinentem. Dicitur 1) in rebus, sive bonis, ut sunt beneficia, officia publica, honores, iudicia, etc., sive malis seu onerosis, uti sunt tributa et vectigalia, operarum contributiones, poenae, etc. 2) in rebus communibus ex iustitia distribuendis, quia in distributione rerum propriarum quas quis dare non tenetur, If DE IUSTITIA DISTRIBUTIVA 651 aut nonnisi forte vel ex liberalitate vel ex charitate, non est acceptio personarum, etiamsi non attendat ad merita vel idoneitatem eorum quibus distribuit, v. g. eleemosynam dare alicui quia amicus : quilibet enim absque iniustitia potest de suo dare quantum vult et cui vult. Unde non est acceptio personarum, si Deus gratias inaequaliter distribuit (Mt. XX, 14-15 ; Rom. IX, 14 sq.) ; 3) non attenditur ad proportionem meritorum vel idonei­ tatis : si enim aliquis consideret illam proprietatem per­ sonae, propter quam id quod ei confertur est ei debitum et proportionatum, non est acceptio personae sed Causae, v. g. promovere aliquem propter scientiam. Sed si aliquis consideret in eo cui aliquid conferat, non id propter quod datum est proportionatum vel debitum, sed solum hoc quod est iste homo, est acceptio personae, quia non propter causam tribuitur sed simpliciter attribuitur per­ sonae. Ad personam ergo refertur quaecumque conditio non faciens ad causam propter quam aliquis sit dignus hoc dono, v. g. si quis promoveat aliquem quia est dives vel consanguineus. 1 t I 617. Acceptio personarum opponitur directe et per se iustitiae distributivae, quia iustitia distributiva consistit in hoc quod diversis personis diversa tribuuntur secundum proportionem ad dignitates personarum ; in acceptione personarum autem praeter proportionem agitur. Potest tamen etiam opponi, non solum iustitiae legali prout nocet bono communi, sed aliquando per accidens iustitiae commutativae, in quantum laedit ius strictum sive societatis, v. g. nominando ministros incapaces, sive privatorum, v. g. m distributione bonorum quae primario sunt destinata aliquibus determinatis, uti pauperibus, qui tunc ad illa habent ius ad rem. Est autem ex genere suo peccatum mortale, tum quia omnis iniustitia ex genere suo gravis est, tum quia iustitia distributiva praestantior est commutativa utpote proximior bono communi et iustitiae legali, tum quia non minus damnum sequitur ex iniusta distributione quam ex com- 652 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS mutatione. Potest tamen esse veniale ex levitate materiae, ut si in re parva v. g. in loco sedendi praeferatur minus dignus digniori, vel si parva sit discrepantia inter minus et magis dignum, aut inter bona distributa. QUAESTIO SECUNDA. DE IUSTITIA ET INIUSTITIA IN DISTRIBUENDIS BONIS. S. Th· Π-Π, q. 63, a. 1, 2, 3. 618. Iustitia distributiva directe et per se respicit distributionem bonorum. — Ad iustitiam distributivam pertinet tribuere alteri, non exigere sibi. In sola autem bonorum distributione alteri tribuitur. Unde iustitia distri­ butiva primo et directe respicit distributionem non onerum sed bonorum communitatis. A. Generatim et praecipue : Bona communitatis sunt bonae conditiones sociales. Iustitia distributiva non semper praecipue agit de qualitate bonorum repartitioni subiiciendorum, v. g. de dividendis pecuniis, rebus, servitiis ; sed praesertim de distributione ipsorum bonorum communi­ tatis seu conditionum socialium requisitarum ad vitam humanam perfectam, concedendo securitatem ordinis, iurium, conditionum oeconomicarum, etc. Omnibus condi­ tiones bonas tribuere debet, sed diversas secundum prin­ cipalitatem eorum in societate, ita ut possint evolutionem consequi, sed unusquisque in sua sphaera diversa. Ad quod aequior adsit partitio bonorum (n. 269, 5). B. Speciatim : Bona communitatis sunt etiam bona parti­ cularia, et quidem diversi generis : 1) varia munera seu officia publica,quae saltem primario in bonum commune reipublicae, et secundario tantum esse possunt in bonum privatum membrorum instituta ; 2) alia bona etiam primario esse possunt praemia pro membris, ut praemia pro merito, adiumenta et subsidia pro indigentia ; 3) honores qui secundum reipublicae consuetudinem deferuntur obtinentibus talem vel talem statum aut gra­ dum : sic enim moraliter est quoddam bonuin commune DE IUSTITIA DISTRIBUTIVA 653 quod etiam a privatis tamquam unius reipublicae membris exhibetur, ita ut in hoc gerant vices reipublicae ; 4) denique efficax protectio seu tutela libertatis, iurium et bonorum ; sed de hoc specialiter dicetur in q. 4 ubi de iudiciis publicis. 619. Distributio munerum seu officiorum. — In eligendo ad officia publica, per se debet eligi qui positive noscitur dignus ac habere dotes tum natura rei tum ex iure civili ad officium requisitas (scientiam, probitatem, industriam); nisi per accidens nullus adsit dignus et nihilo­ minus necesse sit aliquem habere, quo casu sufficit eligere minus indignum. Et quidem 1) erga rempublicam, adest etiam obligatio iustitiae commutativae ad eligendum vere dignum, si quis eligat ; insu­ per ad eligendum,ex iustitia commutativa obligatur superior ex officio ad munera eligens, alii autem ex privilegio eli­ gentes solum ex iustitia legali; 2) erga candidatos ipsos, etiam ex iustitia commutativa adest obligatio eligendi digniorem, si fuerint vocati proprie dicto concursu, indicto scii, non solum ad cognoscendos dignos sed cum obligatione praecise ad conferendum bene­ ficium digniori ex concurrentibus : tunc enim iste acquirit ius strictum, servandum in omni casu. Alias ex sola iustitia distributiva debet eligi dignior, non absolute, sed inter illos qui haberi possunt. Munera enim secum ferunt plura bona, lucra, commoda et utilitates, quae ab officialibus capi possunt sine detrimento boni communis, et cum sint bona communitatis, aliquo modo sunt partium, ac proinde sunt bona aeque inter cives distribuenda ; et ideo habent rationem praemiorum quae paucis solum tribui possunt, et dignioribus sunt tribuenda s — secus habetur ac­ ceptio personarum. Excipe a) si dignior reservatur ad munus excellentius proxime vaca­ turum ; b) si dignior cum maiori communitatis bono aliunde occupatur ; c) si suffragium certo non sit profuturum digniori : tunc enim potest eligi minus dignus ad vitandam electionem indignioris. 620. Distributio aliorum bonorum. — Alia bona communitatis, quae primario spectant utilitatem membrorum, sunt tum praemia proprie dicta pro meritis, tum subsidia pro indigentia aut necessitate, uti sunt pecuniae quibus 654 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS eriguntur instituta v. g. scholae publicae, foventur artes et scientiae, vel variae levantur indigentiae civium. In quibus distribuendis servanda est triplex regula : 1) Bona primario et ante omnia distribuenda sunt secundum exigentiam boni communis : iustitia distributive enim partitur bona communia inter varias communitatis partes et membra ; atqui bonum partium qua talium cedit bono communi totius ; ergo. 2) Praemia quibus cives, vel institutiones,excitentur ad vir­ tutem (sobrietatem, parcimoniam, pietatem erga patriam) distribuenda sunt proportionaliter ad merita proprie dicta. 3) Subsidia stricte dicta in levamen inopium sunt sol­ venda proportionate ad eorum necessitatem. ^Quod si alia ratione distributio fiat, praeter peccatum quod committitur erga rempublicam, etiam laeditur iustitia distributive^ personarum acceptione. Notetur autem, et in his bonis distribuendis, praeter distributivam etiam laedi posse iustitiam commutativam, non quidem a superioribus si ipsi distribuant, sed si eorum nomine officiales inferiores tamquam meri ministri et oeconomi nil agant nisi exequi distributionem. Tenentur enim exequi voluntatem supe­ riorum, qui intendunt bona secundum civium merita conferre ; et ideo unusquisque civium ius strictum habet ne contra hoc mandatum agant. 621. Distributio honorum. — In distribuendis hono­ ribus, regulae instar sint verba S. Thomae (a. 3) : «Si aliquis honoretur propter alias causas quae non faciunt dignum honore... pertinet ad acceptionem personarum... lamvero honor est quoddam testimonium de virtute eius qui honoratur ; et ideo sola virtus est debita causa honoris. Sciendum tamen est : 1) Quod aliquis potest honorari non solum propter virtutem propriam sed etiam propter virtutem alterius ; sicut principes et praelati honorantur etiam si sint mali, in quantum gerunt personam Dei et communitatis cui praeficiuntur... ; ita etiam honoratur insipiens, qui ponitur loco Dei et loco totius communitatis. 2) Et eadem ratione parentes et domini sunt honorandi, propter participationem divinae dignitatis, qui est omnium Pater et Dominus.... DE IUSTITIA DISTRIBUTIVA | * 3) Senes autem sunt honorandi propter signum virtutis, quod est senectus : licet hoc signum quandoque deficiat... 4) Divites autem honorandi sunt propter hoc quod maiorem locum in communitatibus obtinent. Si autem solum intuitu divitiarum honorentur, erit peccatum accep­ tionis personarum >> (Cfr. lac. II, 1-3). 622. Animadversiones.—A.Quae diximus de distribuendis muneribus et bonis reipublicae, per se valent de bonis spiritualibus et beneficiis ecclesiasticis ; imo in his maius est peccatum quia fit in potioribus : ita peccatum grave est in electione ad bene­ ficium episcopale aut ad alia curam animarum habentia, et ad simplicia maioris momenti. Attamen : 1) Restrictionem quamdam apponit S, Thomas, a. 2.: «Con­ tingit enim quandoque quod ille qui est minus sanctus et minus sciens, potest maius conferre ad bonum commune, propter potentiam vel industriam saecularem, vel propter aliquid huiusmodi. Et quia dispensationes spiritualium principaliter ordinantur ad utilitatem communem... ideo quandoque absque acceptione personarum in dispensatione spiritualium illi qui sunt simpliciter minus boni, melioribus praeferuntur ; sicut etiam Deus gratias gratis datas quandoque concedit minus bonis ». 2) Imo quidam ulterius progressi, dicunt unice instituta fuisse beneficia ecclesiastica ob bonum commune, nec proinde obliga­ tionem erga candidatos esse ullam, nec ex iustitia distributiva nominandi digniores, nisi in casu concursus stricte dicti. Id tamen non est conforme menti S. Thomae qui ait, ad 3 : « Quantum ad conscientiam eligentis, necesse est eligere meliorem vel simpliciter vel in comparatione ad bonum commune. Quod si potest haberi aliquis magis idoneus erga aliquam dignitatem et alius praeferatur, oportet quod hoc sit propter aliquam pausam. Quae quidem si pertineat ad negotium, quantum ad hoc erit ille qui eligitur magis idoneus. Si vero non pertineat ad negotium id quod çonsideratur ut causa, erit manifeste acceptio personae », Quae verba meditationi essent subiicienda ab omnibus illis qui beneficia ecclesiastica distribuere debent, cum in illis saepius nullo modo attendatur iustitia distributiva. 3) Consequenter de nepotismo dicit S. Thomas, ad 1 : « Circa consanguineos praelati distinguendum est. Quia quandoque sunt minus digni, et simpliciter et per respectum ad bonum commune. Et sic si dignioribus praeferantur, est peccatum personarum acceptionis in dispensatione spiritualium ; quorum praelatus ecclesiasticus non est dominus ut possit ea dare pro libito, sed dispensator... Quandoque vero consanguinei praelati ecclesiastici sunt aeque digni ut alii. Et sic licite potest absque personarum acceptione consanguineos suos praeferre, quia saltem magis in hoc praeeminent, quod de ipsis magis confidere potest, ut unanimiter secum negotia Ecclesiae tractent. Esset tamen hoc propter scandalum dimittendum, si ex hoc aliqui exemplum sumerent, etiam praeter dignitatem, bona Ecclesiae consanguineis dandi ». 1 ! 1i ij 655 656 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS B. In quantum aliqui scienter et volenter contra iustitiam commutativam peccant in distribuendis bonis, in tantum tenentur restituere illis quorum ius strictum laeserunt ; ipse autem iniuste electus ad restitutionem non tenetur, nisi 1) sit incapax, quo casu communitati restituat ob varia damna quae ex eius electione passa est, ac renuntiet officio, aut, si possibile sit, quamprimum se aptum reddat ; 2) aut nisi mediis iniustis impediverit electionem dignioris. C. Distributio bonorum particularium v. g. haereditatis, non est distributio ptoprie dicta seu formalis sed materialis tantum partitio, nec pertinet proprie ad iustitiam distributivam, quia ius strictum ad ea habetur, nec agitur de bonis ipsius com­ munitatis. QUAESTIO TERTIA. DE IUSTITIA ET INIUSTITIA IN DISTRIBUENDIS ONERIBUS. 623. Ad iustitiam distributivam indirecte perti­ nent onera, in quantum immunitas ab oneribus est aliquod bonum proportionaliter inter cives distribuendum. Unde aequalis vel inaequalis distributio onerum ad aequa­ lem vel inaequalem bonorum partitionem reducitur. Onera autem intelliguntur quaecumque praestationes utiles, pretio aestimabiles, ab ipsa communitate membris impositae ; quae variae esse possunt : labores et operarum contributiones, bona tradenda (triticum, fructus, bestiae), pecuniae solvendae, poenae pro delictis subeundae. In quibus per se laedi potest non solum iustitia distributiva, sed et commutativa ; haec quidem non respicit propor­ tiones quibus onera comparari debent : id facit distributiva ; sed proportionibus suppositis, prohibet plus a tali vel tali exigere, ne accipiatur ab eo quod suum est absque titulo illud exigendi. Et similiter dicendum est de iustitia in quantum est vindicativa per poenas : supposita propor­ tione poenae cum delicto, quam respicit iustitia distributiva, commutativa iustitia vetat maiorem imponere ne quis laedatur in vita, membris vel bonis absque causa iusta. Hodie praecipua onera sunt tributa et vectigalia sol­ venda, ac militia subeunda. Articulus I. De Tributis et Vectigalibus solvendis. 624. Tributa seu vectigalia lato et generali sensu DE IUSTITIA DISTRIBUTIVA 657 vocantur quaecumque cives solvere tenentur ad communia reipublicae onera sublevanda, stricte tamen haec duo distinguuntur. Tributa scii, in sensu proprio sunt pecuniae quas cives tribuere debent ex lege civili eo praecise fine ut publicis sumptibus reipublicae fiat satis ; vectigal potius est pecunia solvenda propter mercium transvectionem sive in aliam civitatem aut regnum (droits de douane et de transit), sive in aliam personam (droits de successio^ et de mutation), sive in aliam formam aut usum (droits d'accise). In iure moderno autem alia in usu solet esse distinctio, scii, in tributa directa et indirecta. Directa sunt ea quae immediate et primario personas afficiunt propter bona quae possident immobilia aut mobilia, vel artes aut negotia quae exercent Indirecta vero censentur ea quae immediate ac primario res afficiunt et mediate personas, qualia sunt ea quae colliguntur occasione successionis, transvectionis, fabricationis, etc. 625. Conditiones ad iustitiam tributi requisitae numerantur tres : 1) ut a legitima et competente auctoritate imponatur nationali, provinciali, municipali, ut praescribit iustitia commutativa ; 2) propter iustam causam, scii, reipublicae utilitatem aut necessitatem, ita ut immediate vel mediate cedat in bonum commune, proportionate cum necessitate occurrente, ut exigit iustitia legalis ; — secus auctoritas pubhca non habet ius de bonis subditorum disponendi ; unde ex hoc capite per se excluduntur tributa imposita propter ex­ pensas inutiles aut a fortiori nocivas ; 3) servata debita proportione ad cuiusque facultates, sicut dictat iustitia distributiva : ita ut onus non excedat facultates et compensetur commodo quod ex tributo populo obvenit, ac proinde ut qui ditiores sunt ac bene­ ficia civilis administrationis magis percipiunt maiora onera portent.Status enim non habet ius nisi ita de bonis subditorum disponendi. j. In Belgio pristinis variis tributis directis substitutum est tributum generale super reditus (1. 29 oct. 1919, a. 1, 7 et 90). Summa Theologiae Moralia Q. — 43 658 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Hinc peccant non solum contra iustitiam legalem aut distributivam, sed etiam contra commutativam, illi a) qui scienter imponunt tributa (legislatores, ministri, rex sanciens) sine probabili necessitate aut utilitate, quia iniuste cives privant ; b) qui pecunias publicas sine utilitate prodigunt cum periculo gravandi populos in futurum ; c) qui inter subditos dividunt onera sine proportione ad eorum facultates hasque transcendunt. 626. Thesis I. Tributa de iure et per se obligant in conscientia, saltem postquam quota pars legitime determinata est secundum iustitiam. Declaratur. Dicitur a) de iure et per se, quatenus legislator potestatem habet subditos obligandi in conscientia, et id cen­ setur intendere nisi ex adjunctis contrarium constet. Possunt enim etiam condere legem mere poenalem et obligare sub sola poena ; unde si ex adiunctis patet talem fuisse mentem legislatoris, aut legem a maxima parte populi ut mere poenalem intelligi, nec legislator contradicat, per accidens lex non ligat in conscientia nisi ad poenam ; b) saltem postquam legitime determinata est quota pars : in iure hodierno enim lex non obligat subditos, nisi postquam legitima auctoritas definiverit quotam solvendam et civi imposuerit : tunc enim generalis obligatio solvendi tributa transit in obliga­ tionem strictam, quae actione civili peti potest. Determinatio quotae solvendae fieri solet taxatione ab officialibus ; ut autem facilior fiat, quandoque a potestate publica praecipitur civibus declaratio facienda, quo in casu, etiam si adsit obligatio con­ scientiae declarandi, nondum tamen, antequam quota definitive fuerit imposita, adest obligatio solvendi praesertim ex iustitia commutativa ; c) secundum iustitiam : in quantum enim tributa non sint iniusta, in tantum per se obligant. Probatur : 1) Ex Scripturis : a) implicite, ex exemplo et verbis Christi, qui Petro iussit tributum solvere (Mt. XVII, 23-26), et interrogatus a Pharisaeis et Herodianis utrum liceat censum dare Caesari, respondit : « Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo » (Mt.XXII, 21);— b) explicite, ex doctrina Apostoli Pauli, Rom. XIII, 5-7 : Principibus « necessitate subditi estote, non solum propter iram sed etiam propter conscientiam. Ideo enim et tributa praestatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Reddite ergo omnibus debita : cui tribu­ DE IUSTITIA DISTRIBUTIVA 659 tum, tributum : cui vectigal, vectigal ». Unde tributa et vec­ tigalia solvenda sunt in conscientia, quia ministri sunt Dei. 2) Ex doctrina communi theologorum omnium temporum. Ratione : Cives in conscientia ea praestare tenentur quae necessaria sunt ad societatem administrandam et tuendam. Atqui societas plerumque administrari et servari nequit sine expensis necessariis ad bonum ordinem servandum et patriam contra hostes tuendam et bonum commune pro­ movendum ; quae expensae solvi nequeunt nisi tributis impositis. Ergo illa cives solvere tenentur in conscientia ; quodsi in conscientia teneri non possent, finis intentus et necessarius bono communi non facile obtineretur. 627. Thesis II. Etiam de facto, hodiernis tempo­ ribus et multis in regionibus, tributa saltem directa obligant in conscientia. Dicimus : in multis regionibus, quia non auderemus iudicium firmum proferre pro Anglia et America anglicae linguae. Thesim aliqui negare vel in dubium revocare conati sunt1, dicentes : a) legislatores hodierni nil curant de obligatione in conscientia; b) communis persuasio populi propensa est ad considerandas leges tributarias ut mere poenales2, unde et multi timoratae conscientiae tributa defraudant ; c) data obligatione conscientiae, homines timorati multo peioris essent conditionis quam impii qui de tali obligatione non curant. Sed, ait Priimmer, « unusquisque facile intelligit has rationes non esse convincentes ». Resp. enim : zldium,ut vera adsit obligatio, sufficit ut legislator vere intendat legem imponere et velit praecipere : eo ipso enim sequitur natura­ liter obligatio conscientiae, eamque implicite intendit ; secus fere nulla iam posset in conscientia obligare lex civilis (I, n. 284). Ad 2um, persuasio populi potius respicit praeviam declara­ tionem a civibus pro aliquibus tributis faciendam, non autem ipsam solutionem tributorum iam definitorum, cum cives raro Solutionepa in casu evadere valeant ; çeteroquin in iure hodierno aestimatio et consuetudo populi nullam potestatem authentice interpretandi aut abrogandi leges Obtinet. 1. Ita Angelus Carletus (f 1495), contra quem vehementer pugnavit Sylvester Prierias Ο. P. (t 1523)· Recentiore tempore huic sententiae favent Biederlack, Crolly, Génicot-Salsmans, Frassinetti, Bucceroni ; Vermeersch ad illam inclinat ; S. Alphonsus non audet eam probabilem dicere. 2. Id tamen non est universaliter verum, nec in omnibus regionibus. 66ο SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Ad 3um : nimis probat, quia, si valeret, fere semper posset ap­ plicari, et nulla iam esset obligatio legis humanae in conscientia. Praedicta sententia igitur riec solide nec sufficienter est pro­ babilis, si spectentur rationes allatae, et a fortiori si spectentur rationes oppositae. Probatur : i) Ex intentione legislatoris etfine legis : Legis­ lator censetur obligare in conscientia quando lex immediate confert ad bonum commune, et bono publico est valde necessaria, qualis est lex tributa imponens : tunc enim praesumitur obligare modo efficaciore, quantum potest. 2) Ex poenis et sanctionibus legis : Obligatio solvendi tributa directa iam definita urgeri solet non solum sub poena mulctae, sed etiam poenis coactivis, v. g. carcere, imo et actione civili, ita etiam ut aliquando sit debitum privilegiatum hypotheca legali munitum : tunc ipsae leges fiscales tribuunt Statui ius personale strictum, etiam prae aliis debitis, solutionem ex bonis civium prosequendi vi coactiva (v. g. venditione violenta), et quidem sine sententia iudiciali, quia ex ipsa lege immediate titulus est executorius pari gradu ac sententia iudicialis. Ita etiam in Belgio : olim lex 22 aug. 1822, nunc quae succedit lex 29 oct. 1919, a. 70-73. Idem valet de iuribus occasione successionis impositis (lex 27 dec. 1817, a. 3). Quodsi aliquando recursus detur ad tribunal, vel est contra solum modum proce­ dendi, vel ad muletas defraudantibus insuper imponendas, non autem ad fundandum ius Status et obligationem civium, quae iudex tantum agnoscit12 . 3) Ex ipsis verbis legis. Etiam lex tributorum saepe adhibet verba imperativa quae ordinario praesumptionem obligationis fundare solent.. Ita et nova lex tributorum belgica (a. 11,20,21,28,32,38,70) ; insuper in discussionibus legis acceptationi praeviis, pluries memoratum fuit officium naturale strictum quo cives solvere tributa tenentur*. 1. Nec valet obiectio P. Vermeersch : quandoque quis habet actionem civilem coram iudice, quin tamen habeat ius strictum v. g. ad aliquam reparationem sibi praestandam (ob damnum illatum in bonis animae vel corporis aut exterioribus), antequam intervenerit sententia iudicis. Id concedimus de iis casibus in quibus ipsa sententia iudicis est titulus immediatus dicti iuris. Fiscus autem habet ius immediate ex ipsa lege et independenter ab interventu iudicis. Ita Kiselstein, in Revue Eccl. de Liège, mardi 1922. Legi meretur totus articulus. 2. Ann. Pari., 10 oct. 1919, p. 1985. DE IUSTITIA DISTRIBUTIVA 661 4) Accedit denique quod lex mere poenalis in tanta omnium tributorum universalitate necessario viam aperiret innumeris fraudibus, mendaciis, periuriis, ex quibus inae­ qualitas et iniustitia praevaleret cum magno totius socie­ tatis atque morum detrimento. Unde leges tributariae, dummodo iustae sint et in praxi secundum iustitiae regulas applicentur, obligant in conscientia, ex iustitia et obedientia, nisi contrarium appareat ex specialibus adiunctis. Contrarium autem non apparet, nisi probabiliter a) pro legibus mere prohibitivis certas merces invehi {droits de douane), nisi agatur de mercibus prohibitis quia periculosis securitati pu­ blicae : mulctae enim graves et multitudo praepositorum invi­ gilantium indicare videntur nihil relinqui conscientiis subditorum. Item b) pro tributis impositis occasione fabricationis aut cul­ turae certarum rerum {droits d’accises ou de culture). Item c) pro certis legibus in re postali, v.g. ne litteris ordinariis inserantur pecuniae, aut litterae inserantur aliis rebus transvehendis ; et similia quae mere referri videntur ad ordinem externum et assimilari possunt legibus de ordine publico servando quae sunt mere poenales {lois de police). 628. Disputatio de natura obligationis habetur et de proximo eius fundamento, ac de virtute vi cuius ligat. Circa quod tres sunt sententiae : ia est illorum qui leges ut mere poenales habent, quae non obligant nisi ad poenam, et tunc solum ex obedientia et iustitia legali. Quod iam confutavimus ; 2a tenet obligationem oriri ex iustitia commutativa, ita ut defraudantibus adsit obligatio restituendi. Ita S. An­ toninus, Cat. Romanus, Billuart et multi alii, ita ut S. Al­ phonsus sententiam dicat communissimam et probabilio­ rem. Ratio praecipua est contractus implicitus qui intercedit inter principem et populum. Princeps promittit procurare bonum commune, cives promittunt solvere tributa neces­ saria pro sustentatione et re communi curanda1 ; i. Multiplex est modus hanc sententiam defendendi : i° Ius occupandi tributa vi pacti seu contractus impliciti, quia impossibilis est vita socialis sine bonis. — 2° Contractus est assecurationis, et tributum est assecurationis praemium : ita Thiers et Mirabeau. — 30 Contractus est officiorum commutatio, et tributum est pretium quo emuntur utilitates, retributio pro emolumento accepto : ita Hugo Grotius, Bastiat, Ad. Smith. — 4° Tributum est onus reale in bonis pro cooperatione statutum : ita Genouillac, Monier, De Broglie, Yves Guyot. At Status non est 662 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 3a sententia dicit obligationem per se oriri ex iustitia legali et obedientia. Obligatio enim solvendi tributa non est realis, sed personalis, qua cives conferre tenentur ad bonum commune reipublicae. Quod tamen dupliciter explicant : alii dicunt esse obligationem ex iustitia legali declarandi bona taxanda \ post taxationem autem et adesse obligationem iustitiae commutativae2 ; — alii e contra, etiam post taxationem, solam obligationem iustitiae legalis agnoscunt3, sicut antea, vel et obligationem decla­ randi,— dummodo lex eam non aperte exigat in conscien­ tia aut sub iuramento, probabiliter ut mere poenalem habent4, nisi pro bonis quae in quodam casu necessaria essent ad ipsam sustentationem seu conservationem socie­ tatis civilis. 1 ; I I; h i ) ■■ In praxi id pendet a lege. In Belgio legi conformius videtur asserere obligationem ex iustitia commutativa pro tributis iam legaliter definitis, ad quae etiam actionem civilem habet Status ; pro declaratione autem non improbabile videtur esse obligationem mere poenalem, attentis tum gravibus poenis, tum quod ipse minister Belgii qui legem confecit et cives teneri in conscientia tributa sincere solvere declaravit, nihilominus addidit mentem suam non esse ita stricte urgere necessitatem declarationis 629. Modi varii sunt tributa imponendi vel taxandi et exigendi : 1. Vel taxatio ex praesumptione facta, cum iure protestationis et reclamationis ; quo casu declaratio non est obligatoria, ac proinde licitum est bona subducere. Ita bona immobilia taxari secundum valorem vel praesumptionem possunt, cum iure reclamandi, uti fit in Italia ; pro reditibus autem et successionibus rerum mobilium taxatio fieri potest secundum praesumptionem aut declaratio, at in Italia successiones mobilium non subiacent tributo, nisi pro bonis aperte possessis. 2. Vel declaratio principaliter, et secundario taxatio cum iure reclamationis. In hoc casu obligatio declarandi probabiliter societas pecuniarum sed personarum ; ceteroquin quomodo in casu iustificari possunt tributa indirecta? Cfr. Janssen, Le fondement philo­ sophique du devoir fiscal, in Eph. Theol. Lov. iul. 1925 ; et De Zedenleer en het belastingswezen. 1. Ita Bouquilion, Marres, Lehmkuhl, Noldin, Keuller. 2. Waffelaert, Lehmkuhl, Th. Mechliniensis, Kiselstein ; AertnijsDamen. 3. Vermeersch, Noldin, Comelisse, Keuller, Ballerini-Palmieri, Marc 4. Waffelaert, Th. Mechliniensis, Vermeersch, Kiselstein. 5. Ann. Pari., 9, 10 et 13 oct. 1919 ; p. 1960, 1985 et 2020. DE IUSTITIA DISTRIBUTIVA 663 censeri potest lege mere poenali praescripta, ut in Gallia et in Belgio ; et tunc declaratio falsa non constituit iniustitïam, sed est mendacium, nisi fiat cum restrictione reali quae sufficienter indicetur a circumstantiis, ut si tributum est valde magnum et pro parte iniustum, vel iniusta exercetur vexatio, aut pro parte a subditis fraudari universaliter solet. 3. Vel declaratio in conscientia facienda : « in honore », ut in Germania, aut « sub iuramento », ut in Neerlandia pro suc­ cessionibus. In hoc casu lex declarandi obligat in conscientia, saltem ex iustitia legali ; et transgressio legis est peccatum grave in materia notabili. Attamen si tributum sit certo et vere in­ iustum1 saltem pro parte, aut ex consuetudine generali soleat partialiter defraudari, declaratio restrictiva quae hanc partem celet, forsan etiam tunc haberi posset ut non mendax (nisi tamen falsis quis utatur syngraphis), quia id sufficienter indicatur a circumstantiis, et quia potestas civilis iuste exigere nequit ut quis proportionaliter solvat plus quam in iisdem adiunctis fieri solet. Unde probabiliter celari posset usque ad quartam aut forsan usque ad tertiam partem, secundum circumstantias. 630. Conclusiones. — A. Iuxta omnes, officiales tri­ butorum exactores ad restitutionem tenentur, quando fraudentibus tributa scienter et volenter favent : illi enim ex officio seu quasi contractu id prohibere tenentur ; et si sint iurati, etiam peccant contra religionem. Restituere autem debent salarium suum pro rata negligentiae suae parte (v. g. unius diei, hebdomadae, etc.), insuper tributum saltem directum non perceptum ; — non autem muletas, quia non debentur antequam fuerunt inflictae. Pro illis autem vectigalibus quae non obligant nisi ad poenam, non tenentur restituere nisi ex defrau­ datione Status magnum detrimentum subierit, ita ut reditus eius notabiliter minuantur, praesertim si iis maxime egeat. B. Commutativam iustitiam etiam illi laedunt, qui non solum benevolentiam captare verbis vel etiam parvis mu­ nusculis intendunt, sed ex pacto expresso vel tacito corrumpunt exactores tributorum, vel eos vi aut minis prohibent ne isti tributa exigant quae iuste debentur : tales enim cooperantur iniustitiae exactorum, mediisque i. Dicimus certo et vere iniustum, quia multi facile Sibi imaginantur esse iniustum, sicut facile affirmant esse consuetudinem generalem fraudandi. 664 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS iniustis violant ius fisci ad tributa iusta percipienda. Ratione cooperationis debent reparare damnum a prae­ positis illatum, in solidum cum illis sed secundo loco, illorum nempe defectu ; — ratione rei acceptae, si ipsi tributum directum iam impositum retinent defraudatum primo loco restituere debent, et praepositi eorum defectu ; si autem utrique diviserint, singuli pro eorum parte quam retinent in solidum et primo loco. Ita Ill. Waffelaert. C. A fortiori qui tributa aut muletas iuste percepta vi eripere conantur et occulte sibi compensare, quia bona a Statu iam fuerunt iuste acquisita et fuerunt facta sua. D. Qui defraudandis vectigalibus ex habitu et quasi ex arte operam dant, graviter peccant saltem ex duplici titulo, quia graviori se exponunt periculo (mepdaciis, periuriis, poenis), et quia ad defensionem etiam cruentam contra publicos vectigalium custodes generatim parati sunt. E. Ubique exhortandi sunt cives ut pro more in regione recepto solvant tributa. Qui autem, ante taxationem factam, iis tantum partibus tributorum defraudat fiscum quibus solent ipsi timorati, non est hac de causa peccati insimu­ landus. Dico: hac de causa^vda non licet uti malis artibus, v. g. mendaciis, falsis syngraphis, nec a fortiori periuriis. F. Ubique probabiliter teneri potest ius strictum fisco oriri tantummodo postquam commissarius regius quotam definiverit atque solvendam civi imposuerit. Ita dicunt etiam illi qui severiorem hac in re propugnant sententiam. G. Quid autem si civis bona occultaverit vel officiales deceperit mendaciis, fraudibus, vel quod peius est, per­ iuriis ; controvertitur. Lehmkuhl, saltem quoad tributa directa, docet eum qui non declarat valorem bonoram quem solent probi declarare, contra iustitiam commutativam peccare : est enim causa iniusta cur alii debeant plus solvere. Marres, Waffelaert et Tanquerey id negant. Nec valet ratio allata, nam a) non est causa sed occasio ; quia cives non debent positive favere iuri Status ad partem bonorum occupandam, sed solum debent non impedire DE IUSTITIA DISTRIBUTIVA 665 Statum in exercitio sui iuris : ita utuntur iure suo nec obligantur ex iustitia impedire damnum aliorum ; — b) certo non sunt causa efficax. Causa physica enim est officialis, causa moralis est necessitas Status ; qui decla­ rationem omittit, utens iure suo et damna aliorum im­ pedire non debens, per accidens gravat illos. H. Stante sententiarum varietate, advertat confessarius quantum ad defraudationem tributorum, haec principia generalia : a) non esse imponendum onus solvendi vel restituendi nisi certa sit obligatio, omnibus diligenter inspectis ; b) ubi poenitentes sunt in bona fide, saepe expedire ut in ipsa relinquantur, c) si poenitentes interrogent, eos esse hortandos ut tributa solvant sicut homines probi solvere solent et sicut legitima consuetudo leges interpretatur. 631. Animadversiones. — 1. In dubio positivo de iustitia tributi, videtur solvendum, quia praesumptio stat pro legislatore qui ius praecipiendi possidet ; quamvis aliqui dixerint multa tributa esse iniusta et ideo praesumptionem esse contra legis­ latorem, saltem pro parte, ac proinde ipsi incumbere onus probandi iustitiam tributi. Sed id est contra principia generalia exposita in tr. de conscientia ; nec verificatur hodiernis tempo­ ribus cum tributa a deputatis populi statuantur. Ita nunquam forsan fuit lex iustitiae distributivae conformior ac recens nostra belgica, tributum directum immediate fundans in reali reditu. Unde theoretice nequit esse dubium de eius iustitia ; nec practice, si in taxandis singulis, iuxta normas iustitiae applicetur. 2. Si tributum sit certo iniustum pro parte, hanC partem defraudare erit licitum et iustum. Hinc aliqui verisimile habent, in tanta multitudine tributorum, saepe esse aliqua iniusta, quia multae fiunt expensae inutiles ; ac proinde partialiter posse defraudari tributa. Id tamen non semper valet, quia in his bonum commune est suprema lex ; unde si aliter fieri sit moraliter impossibile, vel si bono communi id exigatur, tributum iam per accidens erit iustum, 3. Ex iustitia distributive debent tributa immediate proportionari viribus civium, non bonis aut reditibus. Hinc non debent necessario esse proportionalia reditibus, nec debent esse sim­ pliciter progressiva ; sed melius est si proportio aliqua progres­ sione temperatur, attentis variis proventuum destinationibus et aliis civium obligationibus. 666 ') ( ! ri '1 i , j i I ; ! 1 ’ SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 4. Non confundendae sunt cum tributis proprie dictis, aliae pecuniae Statui solvendae ob quasdam operas quas suscipit praestandas in favorem singulorum, v. g. pro vehendis personis, rebus, et litteris per viam ferream aut postaient. Cum in casu contractus intercedat inter Statum et privatos qui eius operam postulant, non est dubium quod ex iustitia commutativa taxae solvendae sint. Unde contra strictam iustitiam peccant illi qui decipiendo praepositos Statum defraudant (falsa schedula, vel falsa moneta utendo, aut non solvendo si schedulam petere debeant), et a fortiori qui illos corrumpunt. Intentio scii. Status contrahentis est talibus conditionibus non velle res aut personas transferre. 5. Quaestio de obligatione tributorum non est tanti ponderis in praxi ac primo intuitu videatur. Postquam enim tributa sint singulis civibus definitive imposita, iam fere impossibile fit ea non solvere, nisi forsan corrumpendo officiales, quod certo est contra iustitiam commutativam. Antequam vero imponantur singulis, ea defraudare non constat esse contra commutativam iustitiam et ideo non obligat ad restitutionem. In declarationibus autem peccatum committi potest, praesertim si lex eam urget in conscientia ; at etiam tunc potest esse ex­ ceptio, ut diximus, et peccatum, si sit, est ad summum contra iustitiam legalem. Articulus II. De 1 1 I 1 1 Obligatione Militiae praestandae. 632. Speciale tributum personale est onus militiae subeundae. ~ Quam subire tenentur ex obedientia legi debita et ex iustitia legali, propter necessitatem, defensionem scii, et conservationem reipublicae ; nisi quis sit exemptus lege naturali, v. g. propter morbum, vel lege ecclesiastica, vel privilegio iusto legis civilis, aut cogatur pugnare in bello manifeste iniusto. Unde peccant contra iustitiam legalem : 1) qui mediis illegitimis se ab onere militiae eximunt v. g. mutilatione sui, mendaciis, corruptione medici vel magistratus ; 2) designati ad militiam qui eam deserunt, nisi iustam causam habeant deserendi v. g. grave salutis periculum ; unde per se tenerentur redire ad militiam, sed saepe exçusantur propter magnas poenas quae eos expectant ; 3) quodsi libere per contractum se militiae adscripserint, DE IUSTITIA DISTRIBUTIVA 667 deserentes aut se eximentes etiam peccant contra iustitiam commutativam. 633. Quaestio specialis autem poni potest : an ab iis qui ita a militia se liberant, committitur iniustitia erga alios in eorum loco sufficiendos? Quod valet in casu quo non omnes ad militiam vocantur, aut de facto non adstringuntur. Resp. a) Iustitiam commutativam certo violant et ad restitutionem obligantur qui mediis iniustis, v. g. corrum­ pendo medicos, directe agunt contra tertium, ut scii, aptus declaretur qui secus eximeretur. Quilibet enim habet ius strictum ne per actionem iniustam bono libertatis privetur. b) luxta communem fere doctrinam, ad restitutionem pariter tenentur qui medicos publice conductos aut ma­ gistratus muneribus corrumpunt, ut ipsi sine veris causis eximantur et alii consequenter militiae adscribantur : ita enim cooperantur iniustitiae illorum qui ex officio iuxta leges agere tenentur. Qui sic cooperando eximitur, ad restitutionem tenetur primo loco, cum beneficium in­ iustitiae ipse percipiat ; deinde vero ad eam etiam tenentur magistratus et medici. A. v. ipsi qui lucrum percipiunt et detentores lucri sunt, quasi detentores rei alienae, te­ nentur ad restitutionem ; si vero hi non restituant, tenentur magistratus et medici quia sunt causa efficax damni et ita tenentur in solidum. c) Probabiliter etiam ut iniustitiae reos habent illos qui mutilatione, fictis morbis, fraudibus se liberant, quia, stante lege militiae quae non omnes adscribit, id praestare nequeunt quin necessario onus in alios conficiant, ideoque sunt causa efficax damni. Quod tamen ab aliis probabiliter negatur quia tota obligatio oritur ex legis dispositione, unde sunt solum damni causa per accidens ; neque constat iuvenes exemptos habere ius strictum erga designatos, ut hi ad militiam proficiscantur. d) Idem communiter tenetur pro desertoribus militiae, scii, nihil restituere debent, etiam si alius eorum loco 668 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sufficiatur, quia alius ius strictum non habet ne ipsi militiam deserant. 634· Animadversio.— Non peccat contra iustitiam çommutativam, ille qui solam requirit benevolentiam medici, nam utitur iure suo. Pariter si quis in dubio de idoneitate vel de legitima exemptionis causa, corrumperet medicos, non posset certo obligari ad restitutionem, nam restitutio facienda est dubia, et in dubio officiales possunt eligere exemptionem alicuius. Imo qui militiae se subducit emigrando, non videtur peccare, quia non est fraudulenta sed legitima subtractio. < ΐ j \ QUAESTIO QUARTA. DE lUDICnS PUBLICIS. S. Th. II-II, q. 63, a. 4. 635. Indicium pubicum formaliter et primario est actus iustitiae distributivae quo iudex singulis protectionem et tutelam tribuit proportionaliter ad quali­ tatem et quantitatem eorum iurium ; quodsi praeter proportionem tribuat, adest acceptio personarum qua iudicium corrumpitur. 1 i Quamvis itaque iudicium publicum ratione finis pertineat ad iustitiam legalem, quia exercetur intuitu boni communis (q. 60, a. i, ad 1), et ratione materiae possit esse actus iustitiae commutativae, quia ius strictum et rigorosum in singulis protegit, ratione formae tamen secundum essentiam est actus iustitiae distributivae. Unde ait S. Thomas, q. 63, a. 4, ad 1 : « Iudicium dupliciter potest considerari : uno modo quantum ad ipsam rem iudicatam, et sic iudicium se habet communiter ad commutativam et ad distributivam iustitiam : potest enim iudicio definiri qualiter aliquid commune sit distribuendum in multos, et qualiter alteri unus restituat quod ab eo accepit. Alio modo potest considerari quantum ad ipsam formam iudicii, prout scii, iudex etiam in ipsa commutativa iustitia ab uno accipit et alteri dat ; et hoc pertinet ad distributivam iustitiam. Et secundum hoc in quolibet iudicio locum habere potest personarum acceptio ». Articulus 1. I I De Indicibus. S. Th. Π-Π, q. 67. 636. Munus et dotes iudicis. — Judex est persona DE IUSTITIA DISTRIBUTE 669 publica, legitima auctoritate constituta ad ius authentice dicen­ dum et definiendum. Non sufficit ut leges condantur et pro­ mulgentur, requiritur etiam ut sedulo et fideliter serven­ tur ; ad legum autem observantiam necessaria est potestas iudiçialis, quae lites inter privatos de eorum iuribus ortas dirimit, atque crimina vel delicta perpetrantes punit. In priore casu, causa civilis vel commercialis; in altero, crimi­ nalis aut correctionalis dicitur. In iudice tres requiruntur dotes seu qualitates : iurisdictio, scientia competens, et perfecta integritas. A. lurisdictio (rechtsgezag of bevoegdheid) seu potestas sententiam ferendi et imponendi tamquam superior in subditum. lurisdictio necessaria est ad sententiae validi­ tatem; quod ita ostendit S. Thomas, a, 1 : « Sententia indicis est quasi quaedam particularis lex in aliquo particulari facto. Et ideo sicut lex generalis debet habere vim coactivam, ... ita etiam et sententia iudicis debet habere vim coactivam, per quam constringatur utraque pars ad servandam sententiam iudicis ; alioquin iudicium nbn esset efficax. Po­ testatem autem coactivam non habet licite in rebus humanis, nisi ille qui fungitur publica potestate, et qui ea funguntur, superiores reputantur respectu eorum in quos sicut in subditos potestatem accipiunt, sive habeant ordinariam, sive per com­ missionem. Et ideo manifestum est quod nullus potest indicare aliquem, nisi sit aliquo modo subditus eius vel per commissionem vel per potestatem ordinariam ». lurisdictio autem est necessaria tum quoad subditos tum quoad causam : sicut enim non omnes subditi, ita nec omnes causae subduntur omni iudici aut tribunali, sed forum debet esse competens1. B. Scientia competens necessaria est iudici ut aequum ferat iudicium ; secus se exponeret periculo damnum inferendi iis qui coram tribunali se sistunt. Ideo : 1) Legibus in sua region^ vigentibus atque iurisprudentiae sedulo studere debet. I. Ita pro Belgio conferri possunt Cod. proc. civ. et Cod. instr, crim., cum lege 18 iun. 1869 de iudiciaria organisatione, simul cum decreto regio 22 feb. 1892 et 14 nov. 1935. Praeter tribunalia ordinaria civilia, commercialia et criminalia, adsunt specialia ut consilium bellicum pro militibus, consilium arbitrum (C. Prov. civ., a 1003 sq.), et consilium prudentum (1. 23 mart. 1876, 21 iul. 1879, 15 maii 19I0 et 9 iul. 1926). I 670 V 2) Quo altius et difficilius sit munus ei creditum, eo maiori pollere debet scientia jta ut pro casibus ordinario ab ipso diiudicandis scientia sua sufficiat, pro extraordinariis libros aut peritiores consulendo eam complere valeat. 3) Qui accipit munus sine scientia sufficiente, peccat effective contra iustitiam legalem, et affectu contra iustitiam commutativam quam praevidet se laesurum. 4) ludex communi saltem diligentia uti debet ad causam particularem cognoscendam de qua iudicium ferre debet, et ad audienda argumenta quae pro et contra ab advocatis proferuntur ; secus enim circa facta facile decipi posset. Ad quod tenetur tum ex iustitia legali, tum ex iustitia commutativa. I 'Γ / (i i’ 'ii 1' J j ■i - I I ;! ί■ ■ • ' ; [' L i i j 1' >/ i [I: j, b! L I Iu I SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Hinc a) iudex qui scientia competenti est destitutus, absolvi nequit nisi a) officium dimittat, aut b) scientiam iuridicam discat et interim a munere exercendo, si fieri possit, abstineat, vel c) saltem doctioris consilium capiat, si prorsus abstinere nequeat ; b) qui culpabiliter damnum alicui parti intulit, sive ob im­ peritiam, sive ob cognitam negligentiam, tenetur damnum reparare quod pars laesa passa est, et cuius causa est vere, efficaciter et formaliter iniusta ; c) qui inculpabiliter, ex inadvertentia, damnum causavit, debet si fieri possit sine gravi incommodo, partem laesam monere ut haec sjbi via « appellationis » aut alio modo consulat. C. Integritas perfecta et incorruptibilitas debet esse quasi nota iudicis distinctiva, qua scii, ita sit dispositus ut nec amori nec odio, nec precibus nec minis, nec beneficiis nec incommodis cedat, sed solum normam iustitiae atque dictamen sequatur conscientiae. Hinc omni iure prohibetur a) ne uni parti iudex faveat decursu processus, v. g. advocato media indicando defensionis ; b) item, ne pro re expendenda aut sententia ferenda, pecuniam aut munera accipiat, quibus scii, alliceretur ad sententiam dicendam in gratiam donatoris : stipendium enim accipit pro munere suo fideliter adimplendo, ideoque nullum ius habet ad aliquid aliud consequendum. Et quidem, si munera accipiat ex pacto ad ferendam sententiam iustam aut si illa exigat, tenetur ea restituere quia non potest bis pretium accipere pro eadem re ; si vero pro sententia iniusta, applicanda veniunt principia de contractu turpi, et ideo ante sententiam latam reddere accepta tenetur, lata autem sententia iniqua, poterit ea retinere, nisi DE IUSTITIA DISTRIBUTIVA 671 ad restituendum iudicialiter cogatur, sed tenebitur reparare omnia damna alteri parti illata 5 c) imo, ne munera a litigantibus accipiat ut dona ex mera liberalitate oblata, ne ita ipsius integritas in suspicionem veniat. Id tamen non est per se iniustum sed est positive prohibitum ; unde ea restituere non tenetur nisi post sententiam iudicialem eum ad id damnantem1 ; d) denique nec convenit pecuniam ultro sibi oblatam acceptare, ut unam causam prae alia expediat, vel diligentius expediat : vi muneris sui omnes causas cito et aequaliter expedire tenetur. In casibus praedictis, tenetur iudex alteri parti laesae restituere pro damnis illatis ; quodsi post factum revera nullum damnum iniuste alicui illatum fuerit, iam non aderit, haç de causa, stricta obligatio restituendi. 637· Officia iudicis. —- Iudex secundum leges procedere debet quoad ordinem et formam iudicii, et sententiam ferre secundum notitiam quam habet ut iudex. Non est enim conditor legis, sed interpres ; nec agit ut privata persona secundum privatam cognitionem quam habet, sed ut per­ sona publica, secundum publicam quam ut iudex possidet notitiam. «ludicare, ait S. Thomas, q. 67, a. 2, pertinet ad iudicem, secundum quod fungitur publica potestate ; et ideo informari debet in iudicando non secundum id quod ipse novit ut privata persona, sed secundum id quod sibi innotescit tamquam per­ sonae publicae. Hoc autem innotescit ei in communi et in parti­ culari : in communi quidem per leges publicas, vel divinas, vel humanas, contra quas nullas probationes admittere debet ; in particulari autem negotio aliquo per instrumenta et testes, et alia huiusmodi legitima documenta, quae debet sequi in iudi­ cando magis quam id quod ipse novit tamquam privata persona ». Debet ergo iudex 1) iudicare secundum allegata et probata in iudicio ; 2) non potest abstinere a iudicio ferendo ; inde defi­ cientibus legibus explicitis, debet iudicare secundum leges similes, vel secundum aequitatem naturalem (C. C., a. 4 ; C. I. C., can. 1625, § 1) ; " 3) pronuntiare tantum potest pro uno casu, non autem per modum dispositionis generalis ad instar regulae pro casibus similibus (C. C., a. 5). Hinc a) iudex qui privata scientia novit aliquem reum, i. Cod. poen., a. 246 et 247. 6j2 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS qui juridice non fuit convictus, hunc absolvere debet. b) E contra, qui privata scientia certo novit aliquem esse innocentem, qui tamen iuridice probatus est reus, debet diligentius examinare testes ut inveniat occasionem libe­ randi innoxium, vel et eum superiori relinquere iudicandum ; si vero nec id possit, iudicare debet secundum allegata et probata in iudicio, ac proinde eum damnare, ut ostendit S. Thomas, 1. c. et q. 64, a. 6, ad 3. Cui principio tamen aliqui apponunt restrictionem : nisi agatur de poena capitis aut diuturnioris carceris ; sed haec restrictio logice non est fundata1. Hodie tamen ista disputatio vix practica est, cum apud excultas nationes sat generatim in causis criminalibus maioribus, iam non ipsi iudices, sed iurati de facto criminis sententiam ferant, et quidem secundum eorum intimam persuasionem et conscientiam. Quo praestito, iudicibus nihil amplius manet nisi ut declarent poenam quae non tam secundum allatas probationes, sed potius secundum legem crimini est imponenda ; unde in casu, iudex de innocentia accusati certus, nihil posset nisi minimam infli­ gere quam lex permittat poenam2, aut forsan quamdam for­ mam legalem omittere ut locus dari possit cassation! sententiae novoque causae examini. c) Casu quo argumenta utrinque allata rem dubiam relinquant, in causis criminalibus et poenalibus favendum est reo, qui proinde est absolvendus. Nemo scii, est puniendus, nisi moraliter certo constet de crimine : crimina enim non praesumuntur sed probari debent, et melius ad bonum publicum est ut reus immerito absolvatur quam quod innocens iniuste puniatur. In causis civilibus autem, si una pars sit in legitima possessione rei, haec ipsi est relinquenda, nam in dubio melior est conditio possidentis, nisi multo probabilius sit contrarium (C. C., a. 1315) ; — si vero neutra pars possideat, res adiudicari debet secundum merita causae ac proinde illi cui favet maior probabilitas 3, primo secun­ dum regulas interpretationis iuris et regulas in iure prae1. Controversia bene exponitur apud Billuart, diss. 12, a. 2 et 3. 2. In Belgio insuper spectari possunt a. 118 legis 18 iun. 1869, et a. 352 Cod. instr, crim., etiam aliquando a. 363 et 364. 3. Hinc damnata fuit ab Inn. XI prop. 2 : « Probabiliter existimo, iudicem posse iudicare iuxta opinionem etiam minus probabilem » DE IUSTITIA DISTRIBUTIVA 673 ceptas, deinde secundum propriam opinionem quam iudex sibi efformare conabitur. Si rationes ex utraque parte sint aequales, amica compositio est suadenda, vel etiam imponenda, nisi lex praecipiat sententiam ferre ut in iure gallico et belgico : tunc enim tenetur iudex sibi efformare opinionem. d) Si lex ciyilis sit manifeste iniusta, et quidem ratione solius competentiae, ut si adversetur legi ecclesiasticae, iudex a superioribus ecclesiasticis facultatem petere potest causam diiudicandi, quod generatim facile ipsi conceditur ob magnum cui exponitur damnum ; — si vero sit iniusta ratione rei praeceptae, ut si imponat aliquid contrarium legi naturali aut divinae, iudex non potest iniustam sententiam ferre sed abstinere debet a re iudicanda vel officium dimittere : applicatio enim legis, quae praecipit rem iniustam, est intrinsece mala. Quidam tamen exceptionem admittunt, si agitur de levi poena innocenti imponenda : tunc enim, aiunt, innocens merito cen­ setur huic poenae consentire, propter bonum publicum, ne scii, iudices honesti munus deserere cogantnr. At alii dicunt : est applicatio legis iniquae, et ideo mala, quae etiam facile scandalum causât, quia lex inde roboratur in praxi. ^38· Corollaria. — 1. Iudex qui iniustam tulit senten­ tiam, sive dapinando innocentem, sive poenam iusta maiorem infligendo, damnum illatum, meliori quo potest modo, reparare tenetur si fuerit illius causa efficax1 ; et quidem a) si culpabiliter id fecerit, sententiam revocare debet dum potest, etiam cum propor­ tionate magno incommodo proprio ; secus monere debet innocentem ut appellet ad tribunal superius, et damna ex hoc capite illata reparare, b) Si inculpabiliter, ex mera inadvertentia, tenetur sententiam revocare si sine magno incommodo fieri potest, aut appellationem suggerere ; sed non tenetur stricte damnum inculpabiliter illatum propriis expensis reparare (n. 296, A). 2. Iudex qui mulctam imponere debuisset et non imposuit, quamvis peccaverit contra iustitiam legalem, ad restitutionem non tenetur, quia non est ius strictum ad mulctam antequam a iudice fuerit inflicta. 3. Sententia iudicialis a) certo iusta obligationem parit in conscientia : est enim authentica declaratio legis, quae vim habet praecepti particularis quoad ipsos litigantes. — E contra 1. Cfr. art. 118 leg. belg.18 iun.1869, et Cod.instr. crim., a. 352, 363. Summa Theologiae Moralis II. — 43 674 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS b) si sit certo iniusta, nullam vim habet in conscientia quia fun­ datur in falsa praesumptione facti particularis ; sed si detur appellationi locus, ordinarie expedit hoc privilegio uti potius quam auctoritati aperte resistere aut occulta uti compensatione. — c) Si dubie iusta sit, appellatio fieri potest ad iudicem altiorem, sed interim sententia vim habet etiam in conscientia, quia in dubio praesumptio stat pro superiore (n. 91, C.). 639. Animadversio de iuratis. — Apud multas ex­ cultas nationes, in causis criminalibus, iam duplicis generis adhibentur arbitri : iurati, ita dicti quia iureiurando promittunt rite suo munere fungi, qui de ipso facto criminis iudicant ; et iudices proprie dicti qui poenam decernunt crimini proportionatam. lamvero ipsis iuratis competit non solum iudicare de materiali sed et de formali çulpabilitate facti quod eorum examini subiicitur, attentis omnibus circumstantiis per­ sonarum, factorum, etc., et quidem secundum intimam persuasionem quam ex his omnibus acquisierunt et secun­ dum quod iudicent de illis iuxta suam conscientiam ; — nec de suo iudicio rationem reddere unquam tenentur. Quod etiam valet, si in causa criminali etiam constituatur pars civilis eique adiungatur actio civilis : manet enim principaliter actio criminalis et sic est spectanda. Cum iurati inter omnes cives probos eligantur, nec ab iis exigatur iuridica scientia sed vera probitas, hinc : a) Munus illud acceptare possunt, etiamsi iurisprudentiam ignorent, dummodo animum habeant iustum ab inordinatis affectibus et praeiudiciis liberum, atque capaces et parati sint diligenter attendere iis omnibus quae in actione iudiciali ex­ ponentur : id enim sufficit ut de factis et de eorum çulpabilitate iudicare possint, de quaestionibus iuridicis autem pronuntiare non debent. b) In quaestione criminali, culpabilitatem affirmare non possunt, nisi de ea moraliter certo constet ; secus enim periculum in­ nocentem damnandi incurrerent. Quam certitudinem acquirere possunt praecipue quidem ex actis iudicialibus, etiam tamen ex scientia privata : cum enim lex civilis postulet ipsis secundum suam conscientiam iudicare, uti possunt omni recta notitia quocumque modo acquisita. C) Si autem aliquis innocens appareat ex actis iudicii, sed aliunde ex notitia privata certo noscatur reus, iurati potius eum absolvere debent, quia time nulla adest probatio in foro externo. DE IUSTITIA DISTRIBUTIVA 675 Articulus II. De Actore, Reo et Testibus. S. Th. Π-Π, q. 68-70. 640. Officia actoris et accusatoris. — Actor (deman­ deur ; eischer, aanlegger) est ille qui in causa civili alterum in iudicium vocat. Ipse tenetur 1) iusta petere ; 2) procedere ad tramites iuris ; 3) adducere probationes, Quodsi petat iniusta, aut innocentem sine ratione in iudicium trahat, peccat contra iustitiam commutativam et damnum inde illatum reparare tenetur (q. 68, a. 4). Accusator ille est qui in causa criminali crimen ad iudtcem defert et onus probandi in se suscipit. Hodierno iure, sola denuntiatio iudicialis competit privatis, qua delictum ad iudicem aut procuratorem defertur, quin denuntians in se suscipiat onus probandi ; vera accusatio autem iudicialis iam reservatur procuratori regio seu reipublicae, vel iudici instructionis cui incumbit de criminibus et delictis instruere Ad denuntianda crimina aut delicta tenentur : 1) ex iustitia etiam commutativa, qui vi muneris aut specialis pacti ad id constituti sunt, quales sunt officiales publici, custodes agrorum, vinearum, aut sylvarum, etc. ; unde, neglecto denun­ tiandi officio, ad restitutionem, damni tenentur tamquam coope­ ratores negativi (n. 316) ; 2) ex iustitia legali omnes cives, etiam si lex civilis id non speciatim praecipiat, crimen quod vergit in damnum publicum et quod probari potest (q. 68, a. 1) ; insuper crimen illud quod lex positiva ex iusta causa denuntiare praecipiat1 2 ; 3) ex charitate omnes crimen, sive a) committendum ex quo innocenti grave damnum imminet quod aliter averti nequeat, sive b) commissum quod sine alterius gravi damno taceri nequeat. Ut autem denuntiatio licite fiat, oportet crimen sit certum, aut saltem Valde verisimile ; quo ultimo casu, non ut certum sed tantum ut verisimile e^t manifestandum. 641. Officia et licentiae rei. — Reus dicitur ille qui in iudicium trahitur et contra quem agitur. A. In causa civili, reus qui novit actoris causam esse 1. Cfr. Cod. instr, crim., § 2, a. n et 275. 2, Cfr. ibid. art. 30. 676 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS certo iustam, litem inchoare non potest, sed iustae actoris petitioni tenetur satisfacere ; si res dubia sit, ius suum probabile tueri potest. Attamen 1) reus qui in iudicio absolutus fuit, non excusatur ab obligatione solvendi debitum ; quia pars laesa, etiam si a sententia prolata non appellat, iuri suo renuntiasse non censetur in foro conscientiae ; 2) si autem mediis iniustis sententiam obtinuit, tenetur insuper ad expensas litis compensandas ; non autem ad hoc tenetur, si sententia, ob defectum probationis, in sui gratiam lata fuit. B. In causa criminali ; 1) reus secundum se tenetur veri­ tatem respondere iudici iuxta ordinem iuris legitime inter­ roganti, nisi forsan ageretur de poenis gravioribus (q. 69, a. 1) ; at 2) iure hodierno crimen a se commissum fateri non tenetur sed potest se innocentem declarare1 ; quia stante hac iuris dispositione, ex circumstantiis talis decla­ ratio significat se iudicialiter de hoc crimine non fuisse convictum ; atque 3) semper ius habet se defendendi contra accusatores mediis licitis ; hinc etiam manifestare potest occulta testium delicta, si id necessarium sit ad vim eorum testimonii elidendam, quia non tenetur eorum famam servare cum gravi incommodo proprio, non tamen potest calumniose iis imponere crimen falsum (n. 429), nec a fortiori falsos inducere testes aut iniquum interficere indicem2: non enim facienda sunt mala ut eveniant bona (a. 2). Reus ad Sui punitionem active concurrere non tenetur; ergo a) etiam iuste captus, fugere potest, aut e carcere evadere ; b) imp probabiliter carcerem effringere, ad vitam aut libertatem servandam ; c) item si sit etiam iuste damnatus, saltem ad mortem aut durum carcerem evadendum ; d) ideo custodes et satellites decipere potest et terrere, non autem iis vim inferre aut eos corrumpere ut suo desint officio ; e) innocens tamen data pecunia inducere potest custodes ut ipsius fugae non obstent, et eos repellere, aut armis terrere, quia eos non allicit ad actum pbiective malum ; non autem licitum est eos graviter vulnerare aut occidere. 1. Ita etiam in iure canonico novo, saltem universali (can. 1743, § i et 1947). 2. Prop. 18 damn, ab Alex. VII : « Licet interficere falsum accusatorem, falsos testes ac etiam iudicem, a quo iniqua certo imminet sententia, si alia via non potest innocens damnum vitare ». DE IUSTITIA DISTRIBUTIVA Reo licite fugienti, alii, qui non sunt custodes ex officio, consilium et adiutorium praestare possunt ; non autem vi aut effractione carceris, nec si valde noceret tertio aut bono communi. 642. Officia testis. — Testes sunt illi qui legitime vocantur in iudicium ad testimonium de re litigiosa ferendum ; qui ad comparendum in iudicio, vel etiam ad testandum obligari possunt. A. Ad comparendum obligatur 1) ille qui a legitima auctoritate est citatus ; quia auctoritati legitime praeci­ pienti est parendum. Obligatio est gravis, nisi agatur de re levioris momenti, vel testimonium non sit necessarium ; 2) non citatus, cuius testimonium necessarium sit ad grave damnum reipublicae vel tertii innocentis avertendum: licet enim nemo sponte ad testandum se offerre teneatur per se, ob specialia tamen adiuncta quis obligatur, et quidem si de bono publico agitur, etiam cum gravi suo incommodo, si de bono privato, regulariter solum sine gravi incommodo (q. 70, a. 1). B. Ad testandum obligatur ille qui a iudice legitime interrogatur servato ordine iuris ; et quidem 1) sub gravi tenetur iuxta veritatem et conscientiam respondere, nisi legitima causa excusetur (a. 1) ; 2) a testimonio ferendo excusari potest ob timorem fundatum mali publici aut privati valde notabilis et proportionati ; quo casu potest celare et tacere, imo dicere se nescire quando adiuncta externa sufficienter indicant illum non teneri ad loquendum, quia tunc sensus mani­ festus est : nescio ad dicendum in iudicio ; 3) nunquam tamen potest mentiri et falsum testimonium dare : hoc enim semper est peccatum, et de se grave, tum contra veritatem, tuni contra religionem si iuramentum pro more prius emissum fuerit, tum contra iustitiam : commutativam si exinde damnum alteri inferatur, etiam legalem si fiat in iudicio publico (a. 4), A testimonio fe endo generatim excusatur : a) qui rem novit ex secreto naturali et commisso ; et quidem si secretum sit sacramentale confessionis, nunquam violari potest ; si secus, nisi id exigat bonum commune, aut etiam, sed rarius, maximum bonum privatum (a. 1, ad 2), ut dicetur ubi de virtute veritatis (n. 855) ; 678 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS b) qui iniuste, per vim aut fraudem, in cognitionem rei per­ venit, v. g. iniuste aperiendo litteras alienas ; c) qui certo cognoscit reum non peccasse, quamvis iste de­ lictum commiserit materialiter ; d) qui ex testimonio prudenter timet maximum damnum sibi aut suis impendere, nisi tamen ex denegato testimonio secuturum sit multo maius ; e) qui factum tantummodo novit a testibus fide parum dignis : tunc enim nescire censetur. Notetur ijlum qui falsum protulit testimonium ad restitutionem teneri pro damno inde illato, quia ad iniustitiam positive coope­ ratur 1 ; — e contra qui veritatem celavit aut tacuit, quam fateri debuisset, et negative se tenuit, msi tamen ex iustitia commutativa officium ipsi fuerit denuntiandi, quia tunc proprie est cooperator negativus. Articulus III. De Advocatis. S. Th. ΙΙ-Π, q. 71. 643, Officia advocati quoad causam. — Advocatus seu casuidicus dicitur ille qui litigantium causam in iudicio defendendam suscepit. Quod praestat tum opportuna con­ silia praebendo, tum causam coram iudice agendo sive ore sive scriptis ; prout consuetudo fert regionis. Hinc scientia competente pollere debet, eodem modo ac de iudice dictum est ; secus enim se periculo exponeret damnum inferendi ei cuius causam defendit. lamvero quoad causam triplex habet officium : 1) non potest causam defendendam suscipere, nisi habeat ad hoc scientiam competentem, secus exponit se periculo nocendi causae et clienti ; 2) non potest causam defendere nisi iustam, secus exponit se periculo nocendi et damnum inferendi saltem alteri parti ; et ideo non potest absolvi qui paratus est quascumque causas defendere ; 3) non potest causam etiam iustam defendere nisi iustis mediis, secus exponit se periculo damnum inferendi tum clienti tum alteri parti. i. Cfr. Cod. poen., a. 215 sq. DE IUSTITIA DISTRIBUTIVA 679 Hinc A. in re civili, advocatus : a) Suscipere nequit causam quam cognoscit certo iniustam : si enim vincit, iniuste cooperatur damno quod adversae parti infertur ; si vincitur, damnum infert suo clienti, qui inutiles expensas incurrit (a. 3 et ad 1). b) Quare, si in decursu iudicialis processus, certo noverit iniustam esse causam quam bona fide defendere susceperat, eam deserere debet, et ea de re clientem monere (ad 2). c) Si vero causa ab initio dubia sit, eam, monito cliente, advocatus suscipere potest, cum tribunalia ad controversias dirimendas praecise fuerint instituta ; et aliunde causa quae initio videbatur dubie, in decursu processus certo iusta evadere potest. d) Causa dubia manente, advocatus amicabilem compositionem suadere potest ; apparente autem certo iniusta, non potest componere saltem cum adversarii damno, sed nihil iam restat nisi ut causa deseratur (ib.). B. in causa criminali, advocatus : a) Licite potest reum defendere, etiamsi certo constet eum esse nocentem et culpabilem, imo apud excultas gentes mos invaluit ut cuilibet reo assignetur advocatus. Unde talis causa est iusta, si non ratione materiae, saltem ratione praecepti legis, qua reus ius habet ad advocatum : bonum enim commune postulat defensionem aptam procurare cuiusque citati in iudi­ cium. Et ideo potest advocatus reum legitimis iuvare quae ipsi praesto sunt mediis, non tamen iniustis aut inhonestis. b) Nequit vero licite tueri partes accusatoris, si accusatus certo aut valde probabiliter sit innocens : sic enim iniuste cooperaretur iniustae innocentis condemnationi vel huic periculo se exponeret. C. in causa tum civili tum criminali, advocatus : a) Potest occultare ea quibus causa sua impeditur, imo in re criminali etiam negare eodem modo ac reus (n. 641), cuius partes gerit et quem repraesentat (ad 3). b) At non potest licite uti mediis iniustis aut inhonestis, ut fraudibus, falsis testibus vel documentis, imo nec uti mendaciis, quia nemini fraus et dolus patrocinari debent (ib.). c) Unde non potest illis insistere si producantur ; —■ in re autem civili non potest non producere ea quae debent produci. d) Et si documentum authenticum amissum fuerit, non potest ei substituere fraudulentum transsumptum : id enim est men­ dacium, quod etiarn lege est vetitum, ne via omnibus aperiatur fraudibus magno cum publico detrimento. Advocatus qui damnum iniuste intulit sive clienti sive parti adversae, reparare illud tenetur. 644. Officia advocati erga clientem. — Advocatus, vi sui muneris, tenetur diligenter atque fideliter agere causam quam suscipit. i° Antequam causam suscipiat, debet a) diligenter examinare an capax sit eam patrocinari ; secus illam remittere curet ad peritiorem ; 68o SUMMA THEOLOGIAE MORALIS tû ipsam examinare causam ea diligentia quam rei gravitas postulet, dein de iustitia vel iniustitia causae, necnon de probabilitate vincendi aut suçcumbendi, sincere clientem monere, ut hic ita rite edoctus inutiles sumptus possit vitare. Quod si advocatus ista culpabiliter omiserit, damna exinde certo secuta reparare tenetur. 2° Postquam causam susceperit, eam expedire et defen­ dere diligenter debet, ea diligentia et fidelitate quas in simili negotio solent adhibere prudentes. Hinc peccat graviter : a) qui in causa consideranda, documentis perlegendis, iudicibus adeundis, argumentis evolvendis, etc. notabiliter est negligent atque hac de causa clientem exponit periculo grave damnum incurrendi ; b) qui causam ex industria male tractat, ut alteri parti faveat, aut litem inceptam deserit ut adversae parti patrocinetur (quod etiam lege civili prohibetur), aut secreta alteri parti detegat, etiam si causam a se desertam iam habeat certo iniustam (ad 2). Advocatus qui ex culpabili negligentia aut de industria damnum intulit, illud reparare debet. 3° Postquam causam defenderit aut consilium in ea dederiti iustum stipendium exigere potest (a. 4). Quod prudent, aestimatione est determinandum, « considerata conditione personarum, et negotiorum, et laboris, et consuetudine patriae » (a. 4) ; unde cum maiori peritia vel labore advocati potest moderate crescere, e contra si cliens, etiam pretio convento, propter iustam rationem a litigando desistat, iam minui debet : tunc enim non debetur pretium, sed tantum compensatio pro labore iam impenso. Si autem per improbitatem aliquid immoderate extorqueat advo­ catus, peccat contra iustitiam (a. 4). Quoad modum definiendi taxam debiti pretii, applicanda hic ve­ niunt principia tradita pro taxando medicorum stipendio (n. 381) ; sicut etiam quae ibi diximus de gratuita assistentia pauperum. Advocatus scii, in extrema necessitate pauperem gratis defendere tenetur etiam cum gravi incommodo ; item in gravi necessitate cum levi incommodo ; in communi vero necessitate sub levi tantum, dum alius desit et sine incommodo fieri possit. QUINTA PARS. DE VIRTUTIBUS IUSTITIAE ADNEXIS Sectio A. DE RELIGIONE SECUNDUM SE. QUAESTIO PRIMA. DE ESSENTIA RELIGIONIS. S. Th. II-II, q. 81, a. 1-6 ; q. 84, a. 1, ad 1. 645, Religio, secundum Lactantium, etymologice dicitur a re-ligando eo quod homines, cognitione et amore, iterato ligat Deo, cui per dependentiam iam sunt ligati ; secundum Ciceronem autem a relegendo, quia religiosus frequenter meditatur, retractat ac mente relegit quae ad Deum et eius cultum pertinent, eo quod maxime retractare solemus ea quae venerationem et timorem magis merentur. Praeter­ mittimus sententiam S. Augustini qui religionem dicit a reelegendo id quod peccando amisimus, quia haec etymo­ logia non videtur possibilis L Sive autem unam, sive alteram etymologiam eligas, semper « religio proprie importat ordinem, scii, moralem ordinationem, ad Deum », a quo dependemus vel cui venerationem debemus. Ap­ posite S. Thomas, q. 81, a. 1 : « Sive religio dicatur a frequenti relectione, sive ex iterata electione eius quod negligenter amissum est, sive dicatur a religatione, religio proprie importat ordinem ad Deum. Ipse enim est cui principaliter alligari debemus tamquam indeficienti principio ; ad quem etiam nostra electio assidue dirigi debet sicut in ultimum finem ; quem etiam négligentes peccando amit­ timus, et credendo, et fidem protestando recuperare debemus ». Hinc a) latissime sumitur obiective pro complexu omnium nostri erga Deum officiorum, sive intellectus, sive voluntatis, sive potentiarum executivarum, et consequenter omnium dogi. Aliaç duae possibiles sunt et adhuc hodie ab eruditis proponuntur. Sic Réville explicat vocem ut Lactantius ; Max Müller tenet Cum Cice­ rone. 682 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS matum, legum ac institutorum quibus homines ad Deum obli­ gantur ; et subiective pro adimpletione omnium erga Deum officiorum (lac. I, 26, 27) ; b) strictissime sumitur pro cultu supremo quem Soli Deo debemus {godsdienst) et pro virtute quae ad hoc nos inclinat (godsdienstigheid') ; c) per excellentiam dicitur de instituto seu statu illorum qui per evangelica consilia totam vitam suam divino cultui per­ fecte dedicant. 646. Virtus religionis definitur : virtus inclinans ho­ minem ad exhibendum cultum debitum Deo tamquam primo rerum omnium principio. Est virtus, quia reddit Deo cultum debitum : reddere autem alicui quod ipsi debetur est bonum et optimum ; ergo religio reddit hominem perfectum, et ideo est virtus. Est una virtus, quia habet obiectum unum : exhibet enim Deo honorem secundum unam rationem, in quantum est primum principium creationis et gubernationis rerum. Est virtus specialis, quia habet obiectum speciale, nam Deo ob singularem eius excellentiam, in quantum omnia in infinitum transcendit secundum omnimodum excessum, debetur honor specialis, qui vocatur cultus supremus seu latriae, distinctus a dulia quae redditur sanctis aut dignio­ ribus propter propriam ipsorum excellentiam1. 647. Religio non est virtus theologica sed moralis, quia non attingit ipsum Deum, finem ultimum, sed versa­ tur circa media ad finem, scii, circa actus nostros, quae sunt aliquid creatum : non enim habet Deum ut obiectum immediatum, sive materiale sive formale. Sed est virtus moralis, cuius 1) obiectum materiale seu id quod intendit exhibere est cultus divinus : cultus est testificatio quaedam submissio­ nis ad agnitionem excellentiae alterius ; et ideo cultus divinus sunt actus quibus homo protestatur divinam excellentiam et subiectionem sui ad Deum, et sic Deum i. De virtute religionis utiliter conferri possunt : S. Thomas, q. 81-100 cum comm. Caietani et Billuart ; Suarez, de Virtute Religionis,· Dignant, De Virtute Religionis; Tanquerey et Prümmer in notis manualibus ; Monsabré, La Prière; Janvier, Conf, de N. D. : La Justice envers Dieu; Gardeil, L’éducation personnelle et surnaturelle de soi-même par la vertu de religion, in Rev. Thomiste, 1919-20 ; Dom Lottin, L’Ame du culte : la vertu de religion. DE RELIGIONE 683 honorat ut primum principium et supremum dominum ; 2) obiectum materiale primarium (alii dicunt formale quod) quod religio principaliter, per se et ratione sui intendit exhi­ bere cultu divino, est quaedam aequalitas debita inter cultum exhibitum et ius Dei ad illum, qua aequalitate cultus exhibitus est proportionatus iuri quod Deo ad illum est : aequalitas non absoluta sed imperfecta et relativa, qua reddimus cultum Deo, quantum possibile est secundum considerationem humanae facultatis et divinae acceptationis1 ; 3) obiectum formale, Seu motivum immediatum et proxi­ mum propter quod exhibemus Deo cultum debitum, est specialis honestas dictae aequalitatis : vult enim homo reddere Deo cultum debitum et sic servare aequalitatem inter se et Deumj quia id bonum est et debitum est. Deus quatenus ratione excellentiae ius habet ad cultum hominis, et eum ad cultum habet obligatum, non est obiectum quod religio immediate attingit, sed tantum mediate finis cui debitum redditur. Eodem modo persona cui reddimus quod ipsi debetur non est obiectum iustitiae, sed tantum finis cui id quod iustum est redditur. 648. Corollaria. — Ex praedicta doctrina sequitur : i° Excellentiam divinam non esse obiectum formale seu motivum proximum religionis, sed tantum fundamentum remo­ tum, propter quod Deo sit ius ad cultum, et cultus ipsi sit debitus. 20 Debitum quod religio attendit est strictum seu legale, imo strictissimum, quia Deus habet ius summum ut illi exhibeatur cultus. Illud tamen non valemus reddere ad aequalitatem (a. 5, ad 3), tum quia non reddimus totum quod recepimus, v. g. ipsum esse, tum quia non reddimus tantum quantum debemus, cum semper nova beneficia recipiamus, tum quia non solvimus de nostris sed de bonis ipsius Dei. Unde et solutione debitum crescit, cum per eam novum beneficium homini conferatur. Nullam scii, utilitatem conferimus Deo, sed nos ipsos perficimus, « quia per hoc quod Deum reveremur et honoramus mens nostra ei subiicitur ; et in hoc eius perfectio consistit » (a. 7). 3° Religionem non esse iustitiam stricte dictam, tum a) quia non reddit Deo ad aequalitatem, ut dictum est, tum b) quia non est ad alterum perfecte distinctum : in quantum enim sumus creaturae et servj Dei, cui ut Supremo omnium domino subiicimur, sumus aliquid Dei ; unde religio quae istam sub- i. S. Thomas, a. 5, ad 3. 684 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS iectionem agnoscit supponit quamdam conjunctionem specialem, Creatoris et creaturae, dum stricta iustitia in perfecta distinctione nitatur. Hinc religio a perfecta iustitia deficit et est pars eius potentialis. 4° Cum religio sit virtus moralis, est in medio : licet enim sub uno respectu in ipsius materia nequeat dari excessus, qua­ tenus cultus Deo redditus non possit esse excessivus in quantitate, secundum alias circumstantias tamen datur excessus, v. g. quia cultus exhibetur cui non debet, vel quando aut quomodo non debet exhiberi (a. 5, ad 3). 5° Fidelitas, observantia, gratitudo erga Deum non sunt virtutes a religione distinctae, quia iis colitur Deus sub eadem ratione, ut creator et gubernator (a. 3, ad 1). 6° Differt religio a pietate erga Deum : illa enim est virtus qua Deum ut creatorem et dominum colimus, haec est Spiritus sancti donum quo Deum ut patrem veneramur. 7° Differt quoque ab obedientia et humilitate : ab obedientia, quia haec de se non ordinatur ad testificandam excellentiam divinam, sed inclinat ad servandum praeceptum cuiusvis su­ perioris, quia est ab eo praeceptum ; — ab humilitate, quae non directe testificatur submissionem ad alterum, sed reprimit appe­ titum ne in excelsa tendat extra limites suae conditionis quam sit a Deo sortitus, quia id congruit nostrae vilitati, et ideo se submittit regulae divinae, non quidem ad honorandam Dei maiestatem (sicut religio) sed ad confitendum nostrum proprium nihilum. Habent tamen istae virtutes ultimum fundamentum, principium et radicem in reverentia erga auctoritatem Dei supre­ mam et sic in religione, cui sunt affines. 8° Differt quoque a virtutibus theologicis quae non ordinantur ad formalem excellentiae divinae testificationem nec formaliter respiciunt debitum. Sed fundamentum sunt religionis supernaturalis infusae, sicut finis quantum ad media : iis enim inhaere­ mus immediate Deo ipsi fini ultimo ; religio autem actus nostros tamquam media debita ordinat in Dei reverentiam et amorem et gloriam (a. 5, ad 1). Et similiter dicendum est de donis Spiritus sancti quae sunt connexa cum virtutibus theologicis. Unde S. Thomas, a. 2, ad 1 : « Revereri Deum est actus doni timoris. Ad religionem autein pertinet facere aliqua propter Dei reveren­ tiam. Unde non sequitur quod religio sit idem quod donum timoris, sed quod ordinatur ad ipsum sicut ad aliquid princi­ palius : sunt enim dona principaliora virtutibus moralibus ». 9° Speciatim differt a charitate quae bonitatem Dei in se amat nobis communicatam. — Religio scii, praecise colit excel­ lentiam Dei quae omnia transcendit et communicari non potest; unde eodem modo ac iustitia in omnimoda distinctione ab altero, ita et religio nititur in quadam distinctione (imperfecta) a Deo. « Ob­ iectum amoris est bonum; obiectum autem honoris et reverentiae iI DE RELIGIONE 685 est aliquid excellens. Bonitas autem Dei communicatur creaturae, non autem excellentia bonitatis eius. Et ideo charitas qua diligitur Deys, non est virtus distincta a charitate qua diligitur proximus. Religio autem qua uonoratur Deus, distinguitur a virtutibus quibus honoratur proximus » (a. 4, ad 3 ; cfr. q. 82, a. 2, ad 1). io° Religio est excellentior omnibus virtutibus moralibus, quia propinquius accedit ad finem ultimum, Deum : operatur enim ea quae directe et immediate ordinantur ad honorem divinum. QUAESTIO SECUNDA. DE OBIECTO RELIGIONIS SEU CULTU DIVINO. S. Th. II-II, q. 81, a. i, ad 1 ; a. 3, ad 2 et 3 ; a. 4, ad 1 et 2 ; a, 7 et 8 ; q. 83, a. 12. 649. Cultus est honor cum submissione et agnitione dependentiae alicui exhibitus ob eius excellentiam ; est scii, honor exhibitus alicui superiori et excellentiori : superior enim exhibet inferiori honorem, non cultum, v. g. Deus honorat sanctos, magister discipulos, non colit. Honor autem est testificatio seu protestatio de excellentia bonitatis alterius, signum aestimationis quod alteri ob eius excellen­ tiam exhibemus .Ergo cultus diyinus est honor cum submis­ sione et agnitione dependentiae Deo exhibitus ob eius ex­ cellentiam. Aliis verbis : est testificatio quaedam et nota submissionis ad agnitam excellentiam primi principii, Dei ; signum quod significat submissionem erga Deum, supre­ mum dominum (a. 3, ad 2; a. 4 et 6). 650. Datur praeceptum naturale et divinum co­ lendi Deum. — Probatur : a) ex ratione : 1. Deus enim, quia est primum principium exemplare et efficiens, ac creator, supremus est dominus, et quidem dominus quoad nostrum esse et quoad omnia quae ad nos pertinent ; atqui servus debet agnoscere et colere dominum ; ergo et homo dependentiam suam a Deo agnoscere iliumque colere. 2. Similiter Deus, primum principium libere agens, est 686 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS insignis noster benefactor a quo omnia gratis ex mera bonitate recepimus ; benefactori autem debetur cultus gratitudinis. 3. Item Deus est primum principium finale seu ultimus finis, a quo omnia specialiter dependent, quatenus ad illum per totam existentiam tendere illumque super omnia glorificare debent ; hanc ergo dependentiam homo debet agnoscere ac summum illum honorem procurare. b) ex Scriptura, Exod. XX, 2... : « Ego sum Dominus Deus tuus... Non habebis deos alienos coram me... non facies tibi sculptile... non adorabis ea neque coles... Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum... Memento ut diem sabbati sanctifices... septimo die sabbatum Domini Dei tui est » ; quibus verbis continentur tria officia fideli­ tatis, observantiae seu reverentiae, et famulatus erga Deum, secundum quae actus nostros ordinare respectu Dei est debitum. 651. Ad cultum divinum pertinent actus eliciti et imperati. — Cultus divinus enim constituitur actibus nostris. Porro actus quibus colimus, alii sunt a religione eliciti, alii solum imperati. Eliciti sunt illi qui non mediante alio habitu sed immediate a religione producuntur, et secun­ dum naturam suam directe pertinent ad cultum Dei, ut oratio, genuflexio, adoratio, etc. ; imperati sunt illi quos producit mediante alio habitu vel virtute a qua immediate eliciuntur et ad quam natura sua pertinent : sic ieiunium vel eleemosyna quae sunt elicita a temperantia et miseri­ cordia, si ordinentur in cultum divinum, imperantur a religione. Sicut enim voluntas movet alias potentias ad finem, ita una virtus alias ad suum finem : religio actibus aliarum virtutum saepe utitur quatenus idonei sunt ad Deum colendum et sic eos in finem suum dirigit (a. 1, ad 1 ; et a. 8). 652. Cultus est internus et externus. — Actus eliciti alii sunt principales et interni, nempe devotio et oratio interna; dii secundarii, ad internos destinati, et externi, ut oratio vocalis, sacrificium, etc. DE RELIGIONE 687 lamvero non tantum praecipitur cultus internus, ut constat ex Ioh. IV, 23-24, et demonstratum fuit, n. 650 ; sed et cultus externus qui est cultus interni expressio sensibilis, variis actibus externis corporis peracta, est necessario exhibendus : 1° ratione sui, quia homo constat anima et corpore et quia utrum­ que pendet a Deo ; ergo et anima et corpore debet colere Deum ; 20 ratione cultus interni, tum a) quia est naturalis eius effectus quo manifestatur, nam homo naturaliter manifestat internos af­ fectus ; tum b) quia est medium quo excitatur et fovetur : homo enim indiget sensibilibus ut excitetur ad spiritualia (a. 7 ; q. 83, a. 12 ; q. 84, a. 2) ; 30 ratione cultus socialis, quia non solus homo individuus, sed et naturalis societas qua talis, cum sit a Deo et ab ipso beneficia receperit, debet eum revereri et dependentiam agnoscere, quod sane fieri nequit nisi actibus externis. Cultus exhibitus a societate vocatur publicus. 653. Cultus est absolutus vel relativus.—Absolutus est ille qui alicui debetur propter excellentiam propriam et inhae­ rentem : talis debetur Deo i. e., vel divinitati abstrahendo a personis, vel 3 personis simul, vel uni ex tribus, humanitati Christi, et S. Eucharistiae ; — relativus est ille qui alicui redditur propter excellentiam extrinsecam quae in ipso non est, sed quae inest alteri quocum relationem habet repraesentationis vel con­ nexionis : hoc modo coluntur Dei nomen et imagines, Christi crux, instrumenta passionis et reliquiae (a. 3, ad 3). 654» Animadversiones.— 1) Monendi sunt fideles cultum interiorem esse praeceptum ; externos autem et publicos religionis actus, utut necessarios, nonnisi tamen ex interiori cultu praeci­ puum suum valorem desumere et ideo ex intentione Deum colendi esse peragendos. Quo sensu ait Christus : « Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare ». 2) Cum Christus sit mediator religionis supremusque Pon­ tifex in N. L., oportet Deum laudare, adorare et glorificare per Christum. Ait Ecclesia : « Per ipsum (ut causam meritoriam et satisfactoriam), et cum ipso (causa exemplari), et in ipso (causa efficiente), est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus s1, omnis honor et gloria ». 3) Docet S. Thomas, a. 8, virtutem religionis, in quantum omnes actus virtutum imperat et per imperium ordinare potest in honorem Dei, habere quamdam generalitatem seu generalem influxum, et sic dici sanctitatem. Est enim sanctitas status quo mens hominis, a peccato munda et ab inferioribus rebus ab­ stracta, adhaeret Deo, Summo Bono et supremae normae moralitatis, ac seipsum et suos actus firmiter applicat Deo ultimo fini et primo principio. Unde eadem virtus dicitur religio in quantum per actus elicitos exhibet Deo debitum famulatum in liis quae specialiter pertinent ad cultum divinum ; dicitur sanc­ titas in quantum non solum haec sed, per actus imperatos, aliarum 688 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS virtutum opera refert in honorem Dei, vel secundum quod homo se disponit per bona opera ad cultum divinum. Ét ideo sanctitas non differt a religione secundum essentiam, quia non differunt re, sed sola ratione. Sectio B. DE ACTIBUS RELIGIONIS. 655. Materia tractanda. — Inter actus elicitos reli­ gionis : i° aliqui sunt principaliter interiores quibus volun­ tatem vel mentem exhibemus Deo : devotio et oratio ; 20 alii sunt principaliter exteriores quibus vel a) corpus ipsum ad Deum honorandum exhibetur, uti fit adoratione et observatione festorum ; vel b) aliquid externum Deo offertur, sive donetur ut in sacrificio et oblationibus, sive promittatur offerendum, ut in voto ; vel c) aliquid divinum assumitur, quod est aut sacramentum, uti fit usu sacra­ mentorum, aut nomen divinum, uti fit iuramento, adiuratione, et laudibus divinis. caput i. DE ACTIBUS INTERNIS QUIBUS EXHIBEMUS DEO MENTEM VEL VOLUNTATEM. QUAESTIO PRIMA. DE DEVOTIONE. S. Th. Π-ΙΙ, q. 82. 656. Devotio dicitur a devovendo, unde significat actum quo quis alteri se vovet (toemjding}. Vovere autem est sponte promittere vel tradere, et ideo qui alicuius, v. g. principis, obsequio sponte se tradit, ipsi dicitur devotus. Ita qui ex affectu cultus et honoris divini se totum tradit Deo, recte dicitur Deo devotus, i. e. divino servitio ad­ dictus. In sensu ergo proprio devotio est « voluntas prompte tradendi se ad ea quae pertinent ad Dei famulatum » (a. 1), seu « actus voluntatis hominis offerentis seipsum Deo ad ei serviendum » (ad 1). DE RELIGIONE 689 In sensu derivato, devotio etiam indicat statum ipsius qui habitualiter est addictus cultui divino (vrootnheid).— Cum autem actus devotionis se manifestçt per promptum et ferventem modum agendi, ideo devotio, per extensionem, non tantum indicat actum, sed modum ipsius, nimirum promptitudinem voluntatis et fervorem quibus omnis tepor circa divinum cultum excluditur (godvruchtigheid), et effectus dulcedinis spiritualis ali­ quando producitur. Iste effectus a modernis dicitur devotio acci­ dentalis (godsvrucht). 657. Devotio est actus religionis. — Ad eamdem virtutem pertinet facere aliquid et promptam habere voluntatem illud faciendi, quia utriusque actus est idem obiectum. Atqui facere ea quae pertinent ad cultum divinum est actus religionis. Ergo etiam habere voluntatem ad haec facienda, quod est esse devotum1. Imo est actus principalis et primarius a quo omnes alii oriuntur (a. 2). 658. Causa devotionis ex parte Dei est gratia, ex parte nostra est contemplatio seu meditatio. ~ Omnis enim actus voluntatis procedit ex consideratione intellec­ tus. lamvero duplex consideratio nos inducit ad Deo serviendum : i° directe consideratio divinae bonitatis et beneficiorum ipsius,quia excitat dilectionem quae est proxima devotionis causa 2 : ex hoc enim quod alterum amamus, reddimur prompti ad ipsi servien­ dum ; — 2° indirecte, removendo id quod devotionem impedit, consideratio infirmitatis et defectuum nostrorum, quae excludit praesumptionem qua aliquis impeditur ne Deo sese subiiciat, dum sibi ipsi nimis confidit. Ergo istae considerationes sunt causae ad devotionem nos disponentes (a. 3). 659. Devotio causât per se et principaliter spiri­ tualem laetitiam mentis, secundario et per accidens tristitiam secundum Deum. — Devotio enim oritur principaliter ex consideratione divinae bonitatis : ex ea per se nascitur delectatio de ipsa, et per accidens tristitia quia nondum eam possidemus. Secundario vero oritur devotio ex consideratione propriorum defectuum quae per se causât tristitiam, per accidens laetitiam propter spem divini auxilii (a. 4). 660. Animadversio, — Devotio erga sanctos : i° si fiat propter ipsorum excellentiam propriam, est actus duliae, non 1. Perfectae devotionis exemplum dedit Christus, qui in ipso momento incarnationis, ingrediens mundum, ex charitate erga Patrem, actum principalem religionis posuit atque perfectae obedientiae (Hebr. X, 5 sq.) 2. Hinc scientia theologica per se non nocet devotioni, ut habet S. Thomas, ad 3. Summa Theologiae Moralis II. - - 44 690 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS religionis ; — 2® si non terminetur ad ipsos propter eorum excellentiam, sed ordinetur in Deum, ita ut sancti unice colantur propter relationem quam ad Deum habent, in quantum in mi­ nistris Dei Deum veneramur, erit actus religionis, sed Ecclesia id non facit nec probat, ad vitandum errorem, ne scii, cultus supremus sanctis propter seipsos exhibeatur (III q. 25, a. 3, ad 3) ; — 3° si quis sanctos in se velit colere propter ipsorum excellentiam, ut sic colat Deum, erit actus duliae a religione imperatus (q. 82, a. 2, ad 3). QUAESTIO SECUNDA. DE ORATIONE. Articulus 1. De Essentia et Oblecto orationis. S. Th. II-II, q. 83, a. 1, 3-6, io, n. 661. Oratio dicitur a S. Iohanne Damasceno (de fide orth., 1. 3, c. 24) : « ascensio mentis in Deum ». Hinc a) in sensu latissimo est omnis ascensus seu motus intellectus et voluntatis in Deum, sive fiat religione, sive aliis virtutibus, ut theologicis, poenitentia, humilitate ; et sic meditatio et contemplatio dicuntur oratio mentalis ; b) in sensu minus lato est illa mentis ascensio quae fit religione et qua laudamus Deum et benedicimus, ei pro collatis donis gratias agimus, aut eius auxilium petimus ; c) haec ultima sola est oratio in sensu stricto. 662. Oratio stricte dicta definitur ab eodem S. Io­ hanne Damasceno : Decentium a Deo pia petitio. Dicitur : i° Petitio, i.e. desiderii nostri explicatio seu manifestatio alteri facta ad aliquid obtinendum per modum favoris. Est scii, manifestatio a) desiderii, et sic distinguitur ab imperio et ab exigentia iuris, b) ad aliquid obtinendum, ita ut sit locutio non simpliciter narrativa, sed motiva quae alterum ad aliquid concedendum inducit, c) per modum favoris, et sic distinguitur a consilio et exhortatione. 2° Decentium, i. e. eorum quae honesta sunt et quae DE RELIGIONE 691 non dedecet, neque homines a Deo petere, neque Deum hominibus elargiri. 3'’ A Deo, ut indicetur orationem proprie dictam soli Deo fieri, a quo solo impleri potest. 40 Pia, ut indicetur esse actum religionis : licet enim petitio aliquam humiliationem involvat, et ideo aptissima sit ad alterius excellentiam nostramque subiectionem ex­ primendam, non tamen necessario cultus rationem in­ cludit ; ut ergo de facto Deum colat et stricta oratio dici possit, a pia intentione Deum colendi procedere debet, seu ab actu devotionis. Haec tamen intentio sufficit implicita, uti ordinarie habetur in orationibus fidelium. » 663. Oratio non est actus voluntatis sed rationis practicae. — Probatur ; Orare dicit aliquam ordinationem ; atqui ordinare est actus rationis, non voluntatis ; ergo. Etenim : a) Homo per rationem practicam disponit et ordinat aliquid per alium esse faciendum, sive cogendo moraliter inferiorem et necessitatem ipsi imponendo : per imperium ; sive inducendo superiorem vel aequalem, et manifestatione desiderii ipsum disponendo ad aliquem effectum : per petitionem seu brationem. Ergo sicut imperium est actus rationis practicae, ita et oratio. b) Oratio est locutio ad Deum, utpote manifestatio desiderii ; atqui locutio est ordinatio conceptuum et eorum expressio facta alteri sive verbis externis sive mentalibus ; ergo est essentialiter actus rationis (a. 1). — Cum autem sit actus rationis practicae, actum voluntatis necessario praesupponit. 664. Oratio est proprie actus religionis. — Per orationem homo exhibet Deo reverentiam et honorem, in quantum se ei subiicit et profitetur se eo indigere ut auctore omnium bonorum1 (a. 3). Imo post devotionem / I. « Quando ergo, ait Prümmer, Th. Μ. II, η. 332, quis orat pro sanitate recuperanda, prius et principalius debet intendere cultum divinum atque suam subiectionem sub Deo ; secundario autem potest desiderare sanitatem suam ». 692 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS est actus principalior, quia melius est Deo offerre intel­ lectum quam corpus aut res exteriores (ad i et 3). 665. Quinam orare possunt. — Cum oratio sit actus rationis per quem aliquis superiorem deprecatur, orare possunt illi qui rationem habent et simul superiorçm quem deprecari possunt ; nimirum : Christus ut homo (qui saepius oravit in terris, et in coelo semper est vivus ad interpellandum pro nobis), Angeli, sancti et viatores omnes, etiam non praedestinati, aut peccatores, ut constat ex damnatione Wicleff1 et Quesnell2 ; — non autem tres personae divinae neque creaturae irrationales (a. 10 et 11). \ j ■ i j ( De facto tamen non orant daemones vel damnati, utpote qui Deum colere nolunt ; an autem orent animae purgatorii pro seipsis, et praesertim pro aliis, disputatur : eas pro nobis orare negat S. Thomas, quia sunt inferiores nobis quantum ad poenas quas patiuntur, et ideo non sunt in statu orandi, sed magis ut oretur pro ipsis 3 (a. n, ad 3). j ; 666. Quosnam orare possumus. — Oratio ad aliquem dirigitur dupliciter : uno modo, quasi per ipsum implenda, i. e. ut ab ipso obtineamus id quod petimus ; alio modo, quasi per ipsum impetranda, i. e. ut eius precibus et meritis orationes nostrae sortiantur effectum (a. 4). Priori modo, ut auctorem omnis boni oramus Deum, i. e. vel divinitatem a personis abstrahendo, vel tres personas simul, vel unam ex tribus, et etiam Filium ut incarnatum ; et ideo illos Ecclesia orat ut nostri misereantur. Haec oratio est actus religionis. — Altero modo oramus ut mediatores et intercessores apud Deum : Angelos, sanctos (etiam infantes baptizatos), et specialiter B. Μ. V., et ideo Ecclesia petit ut orent pro nobis4. Haec oratio est actus duliae ; quodsi aliquis oret sanctos ut sic etiam per ministros Deum honoret, erit actus duliae a religione imperatus. < i .1 \ j \ ' I ! \ > 1 1 , I i. Prop. 26. 2. Prop. 50 et 59. 3. Status eorum façit ut non ex proprio munere orent ; sed non impedit quominus possint orare. Sed, ait Prümmer, n. 334, difficulter intelligitur quod istae animae possint precari pro seipsis, vel quomodo cognoscant necessitates hominum in hac terra. 4. C. Trid., sess. 25. DE RELIGIONE 693 Christus ut homo, quamvis sit pro nobis intercessor, et mediator primarius, cujus meritorum intuitu conceduntur omnes gratiae, quia tamen etiam Deus, non solet orari ut mediator tantum, sed semper ut bonorum auctor. Animas purgatorii Ecclesia non orat ; an autem privarim orari possunt, disputatur ; negat S. Thomas, quia nulla adest ratio putandi eas nostras orationes cognoscere (ad 3). Unde, prudentiae causa, a tali devotione fidelibus praedicanda melius est abstinere. lustos in terris non oramus, honorando eos ut intercessores et mediatores : nondum enim sunt superiores nostri, quia nondum vitam quam petimus aeternam possident ; aliquando tamen petimus ut orent nobiscum (Rom. XV, 30 ; lac. V, 16). 667. Pro quibus orare possumus. — Orare possumus i° pro solis creaturis rationalibus, nam irrationales non sunt propter se, sed propter hominem ; 2° pro illis solis qui iuvari possunt : pro nobis, pro animabus purgatorii, et pro omnibus viatoribus, non solum in genere sed et in particulari *, etiam infidelibus et inimicis, quod pertinet ad dilectionem charitatis ; — non autem pro daemonibus vel damnatis, nec pro Angelis et sanctis qui nulla re indigent (a. 7 et 8). Quidam tamen putant nos posse petere sanctis augmentum gloriae accidentalis. 668. Quaenam orando possumus petere. — Cum oratio sit petitio decentium, hinc : i° Postulare possumus omnia bona, non solum in genere sed et in particulari1 2 ; — et quidem : a) Principale obiectum orationis sunt bona spiritualia et aeterna, sive supernaturalia sive naturalia, quae per se et directe spectant perfectionem moralem hominis, et illa petere possumus absolute, quia iis secutidum se homo male uti non potest, unde postulantur secundum volun­ tatem Dei. Sunt tamen postulanda iuxta ordinem a Deo statutum, et quidem dona extraordinaria non postulantur licite nisi cum subiectione ad divinam providentiam (a. 5). b) Obiectum secundarium orationis sunt bona temporalia in quantum per ea vita corporalis sustentatur et in quantum 1. Wicleff, prop. 19 damn. 2. Ita contra Socratem, Wicleff, Illuminatos, Quietistas. 'i i 694 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS organice deserviunt ad actus virtutum ; et haec possumus petere sub conditione (saltem implicita) quatenus saluti expediant : nam illis bonis potest homo bene vel male uti (a. 6). 2° Cum autem Deum non deceat dare mala filiis suis, licitum non est petere malum qua tale, et quidem a) nunquam malum morale : esset enim gravis irreve­ rentia auxilium Dei petere etiam ad rem venialiter malam, quia directe repugnat sanctitati Dei ; b) malum physicum autem seu temporale licitum est petere in quantum est bonum, i. e. propter finem honestum ipsi proportionatum, v.g. tribulationes ad exercitium vir­ tutis, et aegritudinem peccatoris ad eius emendationem. Articulus II. De Speciebus orationis. S. Th. Π-Π, q. 83, a. 9, 12, 13, 17. 669. Oratio alia interna, alia externa et vocalis.— Ratione modi quo fit, oratio distinguitur in mere internam, quae fit sola mente, et externam quae mente simul et actu externo peragitur. Haec principaliter fit voce, et tunc dicitur vocalis, quae necessaria est propter similes rationes ac cultus externus (n. 652) ; porro ad essentiam orationis vocalis tres requiruntur conditiones : una exterior, prolatio verborum ; duae internae, scii, ex parte voluntatis inten­ tio, ex parte intellectus attentio. 670. Ad orationem vocalem primo requiritur pro­ latio verborum. — Prolatio verborum requirit duo : i° Ut verba vere pronuntientur sermone humano, i. e. articulata voce emittantur ; hinc non oraret vocaliter qui verba oculis tantum legeret aut mente conciperet, nec qui ore immoto sonitum de gutture emitteret, nec qui sine aeris expiratione aut inspiratione linguam aut labia tantum moveret. Et quamvis oratio vocalis ex natura sua sit audibilis, non requirit tamen ut de facto aliquis se audiat aut audire possit, quia potest esse tam remissa ut non DE RELIGIONE 695 percipiatur, et ex altera parte orans se pronuntiare certus esse possit conscientia sui intimi sensus. 2° Ut verba vere significent orantis desiderium ; unde non oraret vocaliter qui verba incohaerentia proferret. 671. Ad orationem vocalem requiritur quoque intentio seu propositum orandi. — Non sufficit verba etiam voluntarie proferre, sed requiritur : i° Ex parte finis seu obiecti, intentio determinata : recitatio enim vocalis est actio indifferens quae fieri potest ad di­ versa, ad studium, ad curiositatem, ad ludum, ad cultum Dei, etc. ; ergo ut sit actus religionis, ad cultum Dei determinari debet per intentionem orandi. Cum hac tamen intentione et orationis essentia stare potest finis secundarius malus, ut si quis simul oraret ad honorem Dei et ad vanam gloriam. 20 Ex parte subiecti : a) non requiritur intentio actualis hic et nunc habita, sed sufficit virtualis, qua quis ex virtute intentionis praeteritae orationem incipit vel continuat ; b) nec requiritur intentio explicita, qua quis dicit : intendo orare Deum, sed sufficit implicita, in alio actu contenta, ut si quis ad ecclesiam vadit, vel breviarium de more accipit, vel rosarium sumit et per modum orantis recitat, etc. : in his actionibus includitur intentio orandi et colendi Deum. 672. A4 orationem vocalem requiritur insuper attentio. — Attentio est actus mentis ad aliquid se ap­ plicantis. Quamvis omnis attentio, utpote actus intellectus, subiective sit interna, tamen : A. Ex parte obiecti solet distingui duplex : interna et externa. i° Externa est cum mens applicatur ad vitandas actiones externas incompossibiles cum oratione aut cum attentione interna, uti sunt fabulari, scribere, attente audire alios loquentes, celeriter se vestire, magna applicatione aliquid agere, etc. 20 Interna est cum applicatur mens ad aliquid orationi intrinsecum : a) vel ad rectam prolationem verborum, et 696 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS tunc dicitur superficialis, b) vel ad perspiciendam signi­ ficationem verborum, et tunc est litteralis, c) vel ad Deum et res divinas, et tunc est spiritualis, B. Ex parte actus seu subiecti est perfecta, distincta, magna seu intensa, quae etiam reflexe a conscientia perci­ pitur ; vel imperfecta, parva, confusa seu remissa, quam homo non facile vel nullo modo percipit in conscientia, ita ut etiam ad plura attendat. C. Ex parte sui esse potest esse secundum essentiam, vel secundum virtutem. lamvero : 1. Illa ad minus attentio requiritur quae necessaria est ad rectam prolationem verborum ; nam haec nequit fieri sine aliquali attentione seu applicatione mentis ut verba rite pronuntientur, secus non erit actus humanus : intentio enim praecedens vim suam in orationem subsequentem non exer­ cet nisi per aliquam mentis applicationem· 2. Attentio ad hoc requisita non solum est externa sed etiam interna, qua mens non solum ad removenda illa quae orationem impediunt, sed etiam ad rectam verborum prolationem positive applicetur. 3. Haec tamen attentio non requiritur magna, intensa et distincta, sed sufficit confusa, remissa et minima. 4. Imo non probatur, durante oratione, plus requiri quam attentionem virtualem. Ita veteres, qui aiunt atten­ tionem internam secundum essentiam actus esse necessa­ riam initio, sed in decursu orationis sufficere quod attentio maneat secundum virtutem, quatenus perdurat nisi per intentionem contrariam removeatur, aut per opus incompossibile tanta fiat evagatio mentis quod omnino depereat vis primae intentionis, ut habet S. Thomas, in IV Sent., d, 15, q. 4, a. i, qc. 4. Ratio est principium generale: Quando duae vel plures potentiae ad eamdem operationem concurrunt, sufficit ut influxus potentiae moventis virtualiter permaneat dum actio exercetur. Quodsi theologi requirentes solam attentionem externam et negantes internam requiri, tantum excludere intendunt atten­ tionem intensam et consciam, aut actualem, de facto nobis consentiunt ; sicut et illi qui attentionem actualem requirunt durante oratione continuatam, Sed inconsciam et valde remissam, non multum a nobis dissentiunt. In praxi : quamdiu prima f I DE RELIGIONE 697 intentio orandi et attendendi non revocetur sive directe per intentionem contrariam, sive indirecte per actum cum attentione incompossibilem, oratio perdurat, imo qui habet attentionem externam, censetur habere illam attentionem minimam super­ ficialem quae videtur ad orationem requiri, nec ideo scrupulosius circa hoc sese examinent poenitentes. Cum essentia orationis compassibiles sunt actiones sequentes : ambulare ; aspicere agros, collem, flumen ; sternere lectum ; struere focum ; parare calamum ad scribendum ; colligere herbas, uvas, flores ; induere non omnino celeriter ; pectere caput ; perquirere psalmos, lectiones, etc. ; item distractiones etiam voluntariae dummodo attentam prolationem verborum non omnino tollant. Quodsi istae actiones simul cum oratione ex necessitatis vel utilitatis causa ponantur, nullum sunt peccatum, v. g. si quis cogitet de re retinenda, aut si velit orare dum debeat se vestire ;— si exerceantur otiose, sine ratione, veniale sunt peccatum contra religionem, quia irreverentia est erga Deum inter orationem et actus otiosos suam attentionem dividere, v. g. si quis, dum oret, velit se vestire (a. 13, ad 3) ; ■— tandem si quis actionem graviter malam ponat dum Vere orat, v. g. desi­ derium turpe, irreverentia erit maior, at non probatur esse mortalis. 673. Inter orationes vocales, dignissima est Domi­ nica, quia ipsum Christum habet auctorem, et per­ fectissima, quia summa brevitate complectitur omnia quae recte postulari possunt eo ordine quo sunt postulanda. Probatur : Primo debemus desiderare finem, deinde media ad finem, denique remotionem eorum quae finis assecutionem impediunt. lamvero finem primarium, gloriam Dei, petimus dicendo : Sanctificetur nomen tuum; — finem secundarium, beatitudinem qua fruimur gloria Dei, dicendo : Adveniat regnum tuum. — Media ad finem conducentia principaliter et directe, scii, merita quae acquiruntur impletione mandatorum, petimus dicendo : Piat voluntas tua; — bona temporalia, quae ad beati­ tudinem conducunt instrumentaliter et indirecte, petimus di­ cendo : Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. τ Tandem rogamus a nobis averti peccatum, quod directe impedit asse­ cutionem finis, dicendo : Dimitte nobis debita nostra; — tentationem, quae indirecte impedit, ducendo ad peccatum : Et ne nos inducas in tentationem; —r denique mala temporalia, quae impediunt omnino indirecte, impediendo insufficientiam vitae, et ad hoc pertinet : Libera nos a malo (a. 9). Quod si haec rogaverimus, nihil remanet quod ultro debeat postulari. > 674. Oratio privata et publica, solitaria et commu­ nis. — Ex parte orantis, oratio dividitur in privatam seu 698 V [ i , ' ? '; > ‘ •tj j i I j ! I, 1 I I SUMMA THEOLOGIAE MORALIS singularem quae fit a privatis personis nomine proprio, et publicam seu socialem et communem, quae fit a communitate tota vel a ministris Ecclesiae nomine totius communitatis ; sic horae canonicae. Porro oratio sive privata, sive publica ministrorum Ecclesiae, fieri potest solitarie, ab una tantum persona, aut in communi a pluribus simul congregatis, quo casu est melior et efficacior, secundum Christum, Mt.XVIII, 20 : Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (a. 12). 675. Animadversio. — Plures distingui possunt orationis partes, nimirum: obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones. — Quod ira ostendit S. Thomas, a. 17 : «Ad orationem tria requiruntur; quorum im est ut orans accedat ad Deum, quem Orat, quod significatur nomine orationis quia oratio est ascensus intellectus in Deum ; — 20 requiritur petitio, quae significatur nomine postulationis : sive petitio proponatur determinate, quod quidam nominant proprie postulationem ; sive indeterminate, ut cum quis petit iuvari a Deo, quod nominant supplicationem ; sive solum factum narretur, se­ cundum illud Ioh. XI, 3 : Eccequem amas infirmatur, quod vocant insinuationem ; — 30 requiritur ratio impetrandi quod petitur; et hoc vel ex parte Dei, vel ex parte petentis : a) Ratio quidem impetrandi ex parte Dei est eius sanctitas, propter quam petimus exaudiri,.,, et ad hoc pertinet obsecratio quae est sacra contestatio, sicut cum dicimus : Per nativitatem tuam libera nos, Domine. — b) Ratio vero impetrandi ex parte petentis est gratiarum actio, qua de acceptis beneficiis gratias agentes, meremur accipere potiora... Et ideo... in Missa obsecrationes sunt quae praecedunt consecra­ tionem, in quibus quaedam sacra commemorantur ; orationes sunt in ipsa consecratione, in qua mens maxime debet elevari in Deum ; postulationes autem sunt in sequentibus petitionibus ; et gratiarum actiones in fine ». Articulus III. De Necessitate et Efficacia orationis S. Th., q. 83, a. 2, 7, 8, 14, 15, 16. 676. Principium I. Oratio omnibus adultis necessi­ tate medii est necessaria ad salutem. — Est theologice i. Quatenus oratio strictius sumitur et contradistinguitur a reliquis partibus, quae omnes simul orationem constituunt communiter sumptam (ad 2). DE RELIGIONE 699 certum contra Deistas et Fatalistas negantes Providentiam. Oratio non est necessaria ex natura rei, sed ex positiva Dei institutione, iuxta legem ordinariam salvandi homines : exceptionaliter enim Deus aliquando salvat non orantes. Ratio est quia Deus non solet concedere gratias actuales ad salutem necessarias et praesertim donum perseverantiae nisi orantibus. Hanc necessitatem inculcant saepius Scri­ pturae orationem habentes ut conditionem sine qua non conceditur gratia necessaria et salus (Mt. VII, 7 ; XXVI, 41 ; Le. XI, 9 ; Ioh. XVI, 24 ; lac. IV, 2-3) ; item S. Au­ gustinus, S-Thomas,in IV Sent., d. 15, q. 4, a. i,et Theo­ logi communiter ; eam innuit Cone. Trid., sess. 6, c. 11. 677. Principium II. Oratio est necessaria neces­ sitate praecepti. — Datur scii, praeceptum orandi, tum ex iure divino, ut patet ex Scriptura : Eccli. XVIII, 22 ; Le. XVIII, i ; Col. IV, 2 ; Eph. VI, 17-18 ; I Thés. V, 17 ; tum ex iure naturali, quia posita ordinatione providentiae divinae de qua dictum est n° praec., oratio est medium necessarium ad salutem.—Porro est praeceptum religionis : finis enim intrinsecus et proprius orationis est profiteri nostram indigentiam et ad Deum subiectionem, et ideo Deus ordinavit orationem tamquam medium ad salutem, ut homines cogerentur in suis necessitatibus ad Dei cultum confugere. Praeceptum illud sub gravi obligat saepius in vita, quod aliqui determinant dicendo : saltem semel in anno, alii singulis mensibus, vel etiam hebdomadis, denique proba­ bilius alii : ad minus pluries in anno. Per accidens, ratione specialis circumstantiae aut alterius praecepti, etiam obligamur ad orandum : i° cum insurgit tentatio quae aliter superanda non speratur ; 20 quando e statu peccati mortalis est surgendum, v. g. ad sacramentum suscipiendum aut in mortis articulo ; 30 si charitas erga proximum exigit, v. g. si gravis urgeat necessitas praesertim publica ; 40 quando aliquis vult orare vocaliter, vel ad hoc obligatur ex praecepto ecclesiastico, v. g. in horis canonicis ; secus enim esset hypo­ crita. Quibus in casibus, si omittatur oratio, non est peccatum contra praeceptum orandi, sed contra aliud praeceptum aut virtutem, ad quod implendum aut ad quam exercendam oratio erat necessaria. 700 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 678, Animadversiones. — 1. Oratio debet esse assidua seu continua, non secundum se considerata, quia interdum oportet aliis operibus occupari ; sed a) secundum virtutem causae ex qua procedere debet, scii, desiderii charitatis quod in nobis continuum esse debet secundum virtutem, in quantum omnia opera ex virtute huius desiderii facere debemus, et desiderium vitae aeternae quod est orationis principium maneat in omnibus operibus bonis (a. 14) ; b) etiam hoc sensu quod aliquis non intermittat statuto tempore orare. Et ideo semper i. e. saepe et frequenter orat, ita ut per totam vitam oratio moraliter per­ severet (ad 4). 2. Oratio praecepta debet esse saltem interna ; praecipitur etiam oratio vocalis publica ut quae pro omnibus fit, omnibus innotescere possit, non autem privata (a. 13). 3. Per se non peccat qui preces matutinas, vespertinas, ante principales refectiones omittunt ; in praxi tamen haec omissio sine ratione sufficienti facta saepe aliquam negligentiae, sensua­ litatis, acediae aut timoris seu respectus humani venialem culpam includit. Quod si aliquis saepius aut semper negligat, frequenter signum erit quod omnem orationem omittat, aut in pravo statu vivat. 4. Debemus pro aliis orare, i. e. pro omnibus viatoribus et animabus purgatorii, eodem modo ac ipsos diligere debemus, nimirum ih generali, ita ut nullum ex oratione excludamus ; in particulari orare pro aliis npn debemus nisi adsit gravis necessitas, aut specialis ad illos coniunctio (a. 8). 5. Non probatur dari strictum praeceptum expresse invocandi sanctos : Cone. Trid. enim solummodo dicit « bonum et utile esse suppliciter eos invocare » (sess. 25) ; attamen in praxi qui illos ac praesertim B. Μ. V. nunquam oraret, se privaret optimo medio et non videretur facile excusari ab omni culpa veniali acediae ; imo qui B. V. studiose ab oratione excluderet, recte iudicaretur agere ex gravi contemptu'Jaut haereticali errore. 679. Effectus orationis. — Oratio, praeter spiritualem consolationem seu refectionem, quam devote et attente oranti procurat et quam evagatio mentis impedit, triplicem habet vim seu efficaciam : meritoriam, satisfactoriam pro peccatis, et impetratoriam. Haec est orationi propria et est vis ipsi insita Deum movendi ad concedenda beneficia quae petuntur, non propter merita, sed unice ob miseri­ cordiam Dei, quia consentaneum est bonitati divinae dare petentibus. Attamen illa vis ex sola dignitate orationis, non producit necessario et infallibiliter effectum ; at in- DE RELIGIONE 701 fallibilitas provenit ex promissione divina (Mt.VII, 7, 8 ; Le. XI, 9, 13 ; Ioh. XIV, 13-14 ; XVI, 24 ; I Ioh. V, 14 ; Ps. XLIX, 15). Ut oratio autem efficaciter impetret, quatuor requiruntur conditiones : i° ut sit pia} i.e. ut ex fide procedat, spei innitatur, et humilitate Concomitante fiat ex intentione colendi Deum (lac. I, 6 ; Mt. XXI, 22 ; Mc. XI, 24 ; Rom. X, 13 ; Hebr. IV, 16) ; 2° ut petantur necessaria ad salutem (Mt. VII, 11 ; Le. XI, 13), quod tamen probabiliter intelligendum est de omnibus saluti utilibus (I Ioh. V, 14) ; 3 1 5 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Ex quibus patet orationem posse impetratoriam esse quin sit meritoria vel satisfactoria, ut in peccatore ; vel e contra, ut in iusto petente quod saluti non proficeret (a. 15, ad 2 et a. 16). 68o. Obiectio : Deus non potest orationibus nostris acquiescere, nisi consilia sua mutando aut patrando miracula. Sed divina consilia sunt immutabilia, imo omnia eveniunt ex necessitate. Resp. Deus orationes exaudiendo minime mutat consilium. Ab aeterno disponit ut quidam effectus per orationes nostras obtinerentur, atque dependenter ab istis contingerent. Praevidit scii, et ordinavit orationes tamquam media quibus obtineremus gratias eius, aut tamquam conditionem ut causae secundae effectus orationibus nostris consentaneos debitis temporibus producerent. Non ergo petimus orando, ut dispositiones divini consilii immutentur, sed ut consilium impleatur atque fiat quod Deus ab aeterno disposuit per orationes esse implendum. A fortiori, non petimus miraculum ; sed quod Deus velit gratias suas elargiri secundum regulas ordinarias suae providentiae, nobisque procurare temporalia bona, uti sanitatem, sed dependenter a causis eorum naturalibus. Apposite S.Thomas, a. 2 : «Ad huius ergo evidentiam conside­ randum est qupd ex divina providentia non solum disponitur qui effectus fiant, sed etiam ex quibus causis, et quo ordine proveniant. Inter alias autem causas sunt etiam quorumdam causae actus humani. Unde oportet homines agere aliqua, non ut per suos actus divinam dispositionem immutent, sed ut per actus suos impleant quosdam effectus secundum ordinem a Deo dispositum ; et idem etiam est in naturalibus causis. Et simile est etiam de oratione : non enim propter hoc oramus, ut divinam dispositionem immutemus, sed ut id impetremus quod Deus disposuit per orationes esse implendum ; ut scii, homines postulando mereantur accipere quod eis Deus omnipotens ante saecula disposuit donare ». DE RELIGIONE 703 CAPUT II. QUIBUS DE ACTIBUS DEO EXHIBEMUS CORPUS. QUAESTIO PRIMA. DE ADORATIONE. S. Th, II-II, q. 84. 681. Adoratio etymologice est actio admoventis manum ad os, seu manum osculantis in reverentiae et cultus signum (lob XXXI, 27 ; III Reg. XIX, 18), et ideo in sensu lato et minus proprio sumitur de actu externo quo cultus et honor exhibetur cuicumque superiori, angelo, sancto, principi, in protestationem nostrae submissionis (los. V, 15; Apoc. XIX, 10; XXII, 8; Gen. XVIII; IVReg.II, 15; Gen. XLIII,26; XXIII; III Reg. I, 16).— In sensu theologico adoratio {aanbidding} est sola reverentia Deo praestanda et sumitur generaliter de omni actu latriae ; et. specialiter de formali testificatione excellentiae divinae et nostrae submissionis. Haec est actus religionis ; illa prior est actus duliae, scii, reverentiae debitae creaturae excellenti ; esset tamen actus latriae si in angelo vel sancto quis adoraret Deum qui in eius persona apparet vel loquitur (a- i). 682. Adoratio interna et externa. — Adoratio religiosa est duplex : interna quae fit mentali significatione submis­ sionis et est idem ac devotio : haec quoque invenitur in angelis ; externa quae est testificatio externa submissionis ad Deum per actum seu motum corporis. Haec est adoratio stricte dicta (Esther XIII, 14 ; Le. IV, 8). Porro fit variis modis : prostratione, genuflexione, inclinatione, manuum iunctione aut expansione, oculorum elevatione, etc. Adoratio interna potest esse sine externa, non autem e con­ verso, quia Deus non colitur sine intentione colendi ; porro non intendit colere Deum qui interne se Deo submittere nolens, externe se submittere fingit. Adoratio externa igitur i° est signum internae ; 20 est eius effectus, quia fervens affectus in 704 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Deum sponte et naturaliter prorumpit in externae reverentiae actus ; 30 est simul eius causa, nam externa reverentia internam provocat et ipsi addit fervorem (a. 2). 683. Adoratio interna non requirit locum deter­ minatum, bene vero externa : 1° propter loci con­ secrationem ex qua specialem devotionem concipiunt orantes ut magis audiantur ; 2° propter sacra mystçria et alia sanctitatis signa quae ibi continentur ; 30 propter concursum multorum adorantium ex quo incitamur ad melius orandum, et oratio fit magis exaudibilis (a. 3). 684* Observatio festorum continet plures actus religio­ nis ; quia tamen instituta qst ad exercitium sociale religionis, essentialiter pertinet ad cultum adorationis externae ; praeterea ipsa cessatio ab operibus corporalibus est iam aliqua (negativa) traditio corporis ad divina. Unde doctrinae de adoratione recte adiungitur consideratio de observantia festorum. QUAESTIO SECUNDA. DE OBSERVATIONE FESTORUM. S. Th. II-II, q. 122, a. 4. 685. Ex quonam iure et ad quid obligat praeceptum observationis festorum. — Ex iure naturae datur praeceptum externo Dei cultui tribuendi aliquod tempus: homini enim inest naturalis inclinatio ad hoc quod cuilibet rei necessariae deputetur aliquod tempus, sicut corporali refectioni, somno et aliis huiusmodi ; unde etiam cultui divino quo mens spiritualiter reficitur. Sed determinationem huius temporis et modum externe colendi Deum statuit lex positiva : in V. T. quidçm lex divina mosaica statuit observationem sabbati, sed haec determi­ natio utpote pure caeremonialis, adveniente N. L., cum aliis L. V. caeremoniis cessavit, ita quod non in aliam mutata sed totaliter fuerit abrogata ; in N. T. autem a tempore Apostolorum introducta fuit consuetudo et paulatim facta obligatoria, statuens observationem primae diei hebdomadae. Cui diei Ecclesia adhuc plura adiunxit alia festa, quae hodie sunt Nativitatis, Circumcisionis, Epipha­ niae, Ascensionis et sanctissimi Corporis Christi, Immacu- 1 i DE RELIGIONE 70S latae Conceptionis et Assumptionis Almae Genitricis Dei Mariae, sancti Joseph eius Sponsi, Beatorum Petri et Pauli Apostolorum, Omnium denique Sanctorum (can. 1247). At in quibusdam regionibus, ut in Gallia et in Belgio, ex privilegio territoriali, reducta fuerunt ad quatuor : Nativitatem et Ascensionem Domini, Assumptionem B. Μ. V, et Festum omnium Sanctorum. Unde si gallus aut belga extra patriam versatur in loco ubi non sunt alia festa abolita, ea servare tenetur. Porro praeceptum observandi festa complectitur dupli­ cem partem : imam negativam, ab una ad aliam mediam noctem abstinendi ab operibus servilibus et forensibus (can. 1248), quae praecipue nata sunt fideles a divino cultu retrahere ; — alteram positivam, assistendi sacrificio Missae, de qua dicetur ubi de sacrificio. 686. Opera servilia vitanda sunt illa quae a) praecipue viribus corporis peraguntur, et b) ad corporalem usum immediate tendunt, et ideo c) olim a servis, nunc a famulis et operariis exerceri solent. Opponuntur liberalibus operibus quae principaliter animi viribus vel saltem ad animum excolendum tendunt, et a liberis seu dominis, vel ab omnibus indiscriminatim Solent exerceri. Ex qua definitione patet non dari opera communia ; nec opus fieri servile, quia lucri causa vel diuturno tempore et cum magna corporis defatigatione exercetur, aut vice versa ; sed rem ex operis natura et fine intrinseco pendere. Secundum praedictam definitionem liberalia sunt : opera quae ad litterarum aut scientiarum exercitium spectant .* studere, legere, docere, disputare, concionari, scribere aut transcribere, manu vel machina, etiam ob lucrum ; — opera artium liberalium ut cantare, pulsare instrumenta musicalia, pingere artificiose, sculpere opera subtiliora vel maiora perficere, delineare figuras, artem photographicam exercere nisi fiat cum magno apparatu ;— iter facere et omnia quae ad hoc sunt necessaria: equos disponere et regere, parare vehiculum, deferre sarcinam, labor aurigarum, nautarum, et inservientium rhedis viarum ferrearum ; — agere lusus corporales : militares, nauticos, theatrales, choreales ; — venatio, aucupium et piscatio, nisi fiant cum magno apparatu (v. g. in mari) aut labore ; — convivia, comessationes, com­ potationes, confabulationes, etc. E contra servilia sunt : opera ruralia ut arare, fodere, serere, metere, colligere messes, vineas colere, arbores caedere, mensurare Summa Theologiae Moralia II. — 45 7Q6 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS agros, decerpere aut decorticare fructus ; —: opera artium me­ chanicarum : caementariae, ferrariae, lignariae, sartoriae, sutoriae, tectoriae, textoriae, typographicae etiam in componendis charac­ teribus, quod non immediate ordinatur ad conceptuum expres­ sionem sed ad impressionem litterarum aut formarüm ; — ducere lineas musicas, multiplicare transcriptiones v. g. polycopia ; — labores in fabricis, fodinis, fusoriis ; opera lanionis exercere et bestias excoriare, coquere panem, distillationes facere liquorum cum magno apparatu ; — pingere non artificiose vel notabili labore praeparare colores, tabulam, parietem ad picturam arti­ ficiosam, opera maioris laboris praeparatoria vel pertinentia ad sculpturam agere ; — opera feminea ut nere, suere, reticula vel scutulata conficere, manibus texere, opus denticulatum facere, — imo imagines acu pingere seu in tela retrahere non solum ope machinae sed etiam manu, nisi fiat singulari arte ; quo casu adhuc cavendum ne mulieres quosflibet ornatus licitos existiment ; — ingerere gemmas in filum, conficere rosaria, scapularia, cordulas, flores artificiales, imagines cereas, sericas, chartaceas, etc., — et probabilius : iumenta onusta vel eorum ope currus, naves onustos ducere et a fortiori, onera imponere iumentis, curribus, navi ; item molere, etc, ; sed in his spectetur consuetudo locorum x. 687. Opera forensia prohibita sunt a) mercatus publicus et b) actus forenses seu strepitus iudicialis ; utrumque enim nomine fori significatur : locus ubi ha­ bentur indicia, et locus ubi habentur mercatus (can. 1248). i° Sub nomine mercatus prohibentur a) nundinae annuae quae semel aut bis in anno celebrantur ; excipitur si consuetudine alicubi tolerentur, sed talem consuetudinem introducere esset peccatum ; b) quasi-nundinae hebdomadariae quae semel aut bis in hebdomada fiunt (usus existit illas transferendi ad alterum diem) ; c) negotiationes Bursae habitae ; d) locationes et vendi­ tiones publicae domorum, agrorum, arborum, supellectilis, etc. ; privatae autem non sunt prohibitae, etiamsi tales contractus coram notario fiant ; e) per se etiam prohibitae sunt venditiones et emptiones in publicis officinis; at in quibusdam regionibus, ut in Belgio, videtur iam consuetudo legitima adesse quaecumque indiscriminatim hoc modo vendendi et emendi ; item res minoris momenti licitum est vendere etiam in viis publicis, ut epheme­ rides, flores, chartas, nonnulla comestibilia. 2° Sub nomine actuum forensium seu strepitus iudicialis pro­ hibentur actiones, quae intrinsece ad iudicialium tam saecularium quam ecclesiasticarum cognitionem et decisionem spectant, uti sunt partes citare et audire, testes interrogare, excipere juramen­ tum iudiciale, probationes assumere, sententiam ferré àut I. Consuetudo non est intelligenda de magnis officinis in quibus non minus quam alibi laboratur, DE RELIGIONE TO? exequi1. At non prohibentur actus extraiudiciales, uti consulere advocatos privatim vel iudices informare, vel causam examinare, vel clientem interrogare, aut acta litis transcribere. 688. Praeceptum abstinendi ab operibus prohibitis sub gravi2 obligat omnes fideles ratione utentes inde a septennio ; admittit tamen materiae levitatem. Generatim censent auctores : a) quoad opera servilia, certo mortale esse laborare ultra duas horas seu 2% horis pro opere valde laborioso, et ad tres circiter horas pro opere leviori ; b) si materia est ita levis ut nullatenus contrarietur fini legis, et quasi pro nihilo reputatur, non est peccatum, v. g. unum aut alterum punctum suere ; c) quoad forensia, gravitas materiae magis determinatur ex operis qualitate et momento (et ex scandalo) quam ex ipsius quantitate, v. g. mortalis esset domus venditio magna cum solemnitate, aut sessio tribunalis, licet brevi tempore fiat ; d) opera prohibita, sine causa excusante peracta intra eumdem diem, coalescunt dummodo ab eadem persona exerceantur; unde non peccat graviter qui mandat sex famulis ut laborent per horam, nisi tamen sit scandalum. 689. Causae ab obligatione excusantes sunt : i° Consuetudo legitima (can. 1248) saltem probabilis, ut de mercatu in officinis dictum est pro Belgio, et in quibusdam locis molere. 2° Legitima dispensatio a Summo Pontifice et etiam ab Episcopo aut a parocho vel superiore religionis clericalis exemptae, sed in casu particulari, iuxta normam can. 1245, scii, iusta de causa, cum subiectis sibi singulis fidelibus singulisve familiis, etiam extra territorium, atque in suo territorio etiam cum peregrinis. Parochi, nisi specialem delegationem acceperint, non possunt v. g. e suggestu, totam paroeciam dispensare ut tempore messis 1. Notetur iudicia ecclesiastica etiam prohiberi tribus ultimis diebus hebdomadae sanctae (can. 1639). 2. Hinc ab Inn. XI damnata est propositio 52 : « Praeceptum servandi festa non obligat sub mortali, seposito scandalo, si absit contemptus >. 7O8 summa theologiae moralis pro operibus ruralibus ; casu tamen quo necessitas sit evidens, possunt declarare opera esse licita, at tunc non est opus dis­ pensatione. 3° Necessitas cultus, seu pietas in Deum, quae permittit : a) opera quae directe externum Dei cultum continent, ut actus sacerdotis et ipsi inservientium : gestare crucem, imagines, reliquias in supplicationibus ; pulsare campanas, insufflare organis, agitare thuribulum ; b) opera quae omnino proxime ad Dei cultum spectant, ut ornare altaria, disponere vestes sacras ; c) imo quae minus proxime spectant, ut ecclesiam ornare vel mundare, aras in publicis viis erigere, hostias coquere, molem funerariam erigere, si alio tempore fieri commode non potuerunt, vel si alicubi existât consuetudo ; secus non excedunt veniale. At non permittuntur ea quae remote tantum respiciunt cultum, ut restaurare templum, dealbare parietes, ecclesiam verrere, conficere cereos, paramenta, calices, linteamina lavare, conficere, reficere, lapides aut ligna ad ecclesiam vel aram construendam caedere aut vehere. 4° Necessitas publica, ex qua permittuntur opera bellica, refectio operum publicorum quae nullam patiuntur dila­ tionem, labor impendendus celebrationi publicarum festi­ vitatum quae sunt necessitas moralis vitae socialis, vendere ac distribuere res vel merces communitati moraliter necessarias, captare et interrogare latronem qui aliter fugeret, imprimere ubi mos est diaria quotidiana, etc. 5° Necessitas propria privata, ex qua licitum est a) proxime praeparare cibos necessarios diei ; et ex consuetudine, etiam superfluos et insuetos, ac facere omnia in ordine ad mensam, ut carpere aliquos fructus, lavare catina, occidere minora animalia ; b) facere necessaria ad nitorem domus, vel hominis (ut radere barbam, purgare vestes, tingere calceos), quae scii, non commode alio tempore vel omnibus diebus fieri solent ; c) laborare si aliter quis se suosque alere non posset, vel sat notabile detrimentum subiret, vel occasionem lucri magni et extraordinarii amitteret. DE RELIGIONE 709 Hinc non peccant operarii, qui vestes resarciunt aut lavant instrumenta reficiunt, hortulum colunt, si aliud tempus desit et per alios id facere non possint quin debitae sustentationi detra­ hant ; item i'li quorum opus intermitti nequit sine notabili damno, ut conflatores ferri aut vitri, coctores laterum aut calcis ; item agricolae qui, ad damnum arcendum ex pluvia, foenum aut segetes vertunt, ligant, vehunt, fructus colligunt, olera rigant ; item filii, operarii, famuli coacti, modo non fiat in contemptum praecepti aut odium religionis : famuli tamen et operarii, qui saepius cogerentur, deberent in quantum possunt sibi alium dominum serio quaerere. Non excusat otium vitandum, aut vehementis tristitiae pondus, imo nec periculum peccati, nisi aliter vitari non possit, quod vix accidit. At in his circumstantiis facilius aderit ratio ut parochus dispenset et licentiam concedat laborandi aliquot horis. 6° Necessitas aliena, seu charitas in proximum, permittit, etiam ob lucrum : a) opera quae per se et proxime sunt misericordiae, ut servire infirmis, sepelire mortuos ; b) alia opera quae per accidens et remote sunt charitatis, si adsit gravis necessitas, talis ut proximus pro se laborare posset, vel si ecclesia determinata aut locus pius esset valde indigens; c) at non licitum est laborare pro pauperibus aut ecclesiis pauperibus in genere, nec pro ipsis in particulari, si in comipuni tantum necessitate versantur. Hinc licite laborant pistores, laniones, fabriferrarii, sartores, urgenti quadam necessitate pro proximo, v. g. funeris, nuptiarum, itineris12 3, etc. ; — item ex consuetudine barbitonsores, capillorum concinnatores, et iili qui calceos praetereuntium tingunt, etiam suam operam omnibus praestantes ; — item quoad iudicialia : sufficit quod necessitas, charitas aut bonum publicum ea postu­ lent (can. 1639). Ita ratio succurrendi pauperibus aut oppressis, necessitas finiendi causam aut vitandi expensas et itinera liti­ gantium, ob quas rationes ex iure belgico iudices pacis sedere possunt diebus festivis’, et causa criminalis incepta non est interrumpendas. 690. Animadversiones. — 1. inter opera non prohibita, plura sunt quae, in aliquando determinato casu, magis quam 1. Possunt tamen esse culpabiles si temere promiserint, vel per hebdomadam neglexerint operam,aut nimia opera susceperint plus quam praestare possint. 2. Code de Procédure civile, a. 8. 3. Cade d’instruction criminelle, a. 533. 710 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS servilia opponuntur fini praecepti, nimirum sanctificationi festi, sed ideo non cadunt sub praecepto ; at non sunt commendanda fidelibus, sed fideles potius ab ipsis arcendi. 2. Licet peccata die festivo commissa contrarientur huic fini directe (et ideo multo gravius quam opera servilia), et exindç graviora sint, non tamen ipsi praecepto ecclesiastico directe opponuntur ; unde qui peccat mortaliter die dominica, prae­ ceptum tamen ecclesiasticum servat : finis enim extrinsecus non cadit sub praecepto (I, n. 361). 3. Praeceptum ecclesiasticum non obligat ad eliciendos actus fidei, spei et charitatis, quamvis virtutes sint finis praecepti et hoc ex ipsis perfectiore modo impleatur : non enim pertinent ad cultum externum, et ceteroquin finis praecepti et modus illud implendi non cadunt sub praecepto (I, n. 362). 4. Qui ob rationem excusantem laborant die festivo, attendant ne aliis sint scandalum ! CAPUT III. DE ACTIBUS QUIBUS DEO ALIQUID OFFERIMUS. 691. Materia tractanda. — Offerre Dep aliquid pos­ sumus vel a) illud tradendo, uti fit in sacrificio et in oblationibus varii generis, sive ipsi Deo factis, sive eius ministris, sacerdotibus ; — vel b) promittendo aliquid, quod fit in voto cuius essentia, materia, obligatio et deobligatio successive sunt considerandae. QUAESTIO PRIMA. DE SACRIFICIO. S. Th. II-II, q. 85 et q. 86, a. 1 j I-II, q. 1O2, a. 2, 3, 4. 692. Sacrificium (offer) dicitur a sacrum facere, et ideo significat actum quo homo facit aliquid sacrum; unde i° in sensu latissimo significat actum Vel opus cuius­ cumque virtutis factum in honorem Dei, et a religione imperatum, v. g. opera misericordiae vel obedientiae (Hebr. XIII, 15-16 ; Ps. L, 19) ; 2° in sensu strictiore est omnis actus a virtute religionis DE RELIGIONE 711 elicitus, qui scii, non aliam bonitatem habet nisi quia fit in honorem Dei ; hoc sensu sacrificium internum (Ps. XLIX, 14 ; I Petr. II, 5, 9) quo animam seipsam offert Deo magis est sacrificium quam externum : cultus enim exterior non est nisi expressio interioris ; 30 in sensu strictissimo et proprio est actus praecipuus cultus externi et publici ab omnibus aliis distinctus, solemnissimus et excellentissimus, quia perfectius testatur supremum Dei dominium et omnium plenam ab eo dependentiam ; unde est sacrum facere per excellentiam (Os. VI, 6 ; I Reg. XV, 22). Consequenter, per extensionem et improprie sacrificium etiam designat terminum actionis sacrificalis, scjl. rem sacrificatam seu victimam, hostiam, quatenus sacrificio sit Deo oblata et facta sacra ; seu ipsum sacrum factum. 693. Sacrificium stricte dictum est de iure naturae. — Probatur: Si excellentia personae colendae non solo gradu sed ordine differt ab excellentia aliorum, in societate debent ei exhiberi et reservari specialia honoris signa ad excel­ lentiam eius testandam. Atqui talis est excellentia Dei qui est primum principium et ultimus finis, a quo omnia habent esse et agere, et qui est supremus omnium dominus, qui cuncta creare et etiam destruere potest. Ergo in cultu externo et sociali debent ipsi exhiberi et reservari specialia honoris signa, quibus testamur su­ premum eius dominium et nostram subtectionem. lamvero Deum esse primum principium ac finem, supremum omnium dominum, potestatem habere sicut creandi ita cuncta destruendi, optime significamus sacri­ ficio, praesertim quod nullum aliud existât signum exter­ num oblationis vel adorationis, quod ex natura sua supre­ mum Dei dominium et omnimodam nostrae dependentiam repraesentet atque de facto Deo reservetur. Ergo hoc signum, quod est sacrificium, est Deo ex­ hibendum et reservandum. — Quod omni tempore factum esse apud omnes gentes historia probat (Cfr. C. Trid., sess. 2, c. 1). ηΐϊ SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Confirmatur : Cultus externus et publicus ordinatur ut recta aestimatio de Deo in nobis tumetur et ut excitemur in specialem Dei reverentiam. Ad hoc autem requiritur cultus specialis Deo reservatus. « Hoc videmus, ait S. Thomas, q. 85, a. 2, in omni republica observari quod summum rectorem aiiquo signo sin­ gulari honorant, quod cuicumque alteri deferretur, esset crimen laesae maiestatis ». 694. Sacrificium stricte dictum definitur : Oblatio externa rei sensibilis et permanentis per aliquam eius immuta­ tionem aut destructionem a sacerdote facta Deo ad testifican­ dum eius dominium et nostram subiectionem. In qua defini­ tione indicatur : i° Genus ad quod sacrificium pertinet : oblatio, qua aliquid offertur Deo deputandum cultui divino ; et quidem externa, quia pertinet ad cultum externum et publicum : Sic differt a devotione et sacrificio mere interno. 2υ Materia : rei sensibilis et permanentis ; sensibilis quidem, quia sacrificium est sensible signum, cum ad signifiçandam fiat internam mentis oblationem qua homo se Deo ut supremo doniino offert ac subiicit ; permanentis quoque, quae scii, apta sit tum ad significandum dominium permapens Dei in hominem et in totam creationem, tum ad re­ praesentandum ipsum hominem qui seipsum tradit Deo. Per hoc oblatio differt ab adoratione, quia haec actionem transeuntem, v. g. genufiexionem, illa exhibet Deo rem per­ manentem, quae in sacnhcio offertur ut vicana substanuae nostrae sensibilis et permanentis ; unde intelligitur quare ad sacrificia praesertim adhibita tuere illa animalia et aiiae res quae inserviunt hominis sustentationi. 3 > Forma : per aliquam immutationem aut destructionem, qua scii., ad significandum supremum in omnes res Dei dominium, res subtrahitur omni usui hominum atque totaliter et in perpetuum cedit in dominium Dei, ac ita fit sacra : sive dicatur oblationem fieri Deo formaliter per ipsam immutationem, quod videtur verius ; sive dicatur immutationem esse conditionem praerequisitam ad obla­ tionem sacrificalem, ut quibusdam magis placet. Non requiritur ut immutatio semper habeatur per destructionem reaiem seu physicam, sed potest sufficere aequivalens, quae scii, quoad formam exteriorem aut secundum aestimationem hominum DE RELIGIONE 713 in ratione significandi reali immutationi aequivaleat : sic res quae ad naturales usus redditur inepta, ut vinum effusum, vel in via ponitur destructionis, et quidquid destructionis fert speciem ita ut aptum sit ad exprimendam significationem sacrificio propriam. Quae magis explicari solent, ubi de Missa. Destructione vel immutatione sacrificium ab omnibus aliis oblationibus distinguitur : in simplici oblatione res dum offertur manet integra, quamvis postea possit consumi ; in sacrificio ipsa oblatio formaliter fit per destructionem ; unde S. Thomas, q. 86, a. i : « nomen oblationis commune est ad omnes res quae in cultum Dei exhibentur, ita quod si aliquid exhibeatur in cultum Dei, quasi in aliquod sacrum quod inde fieri debet consumendum, et oblatio est et sacrificium ; si vero exhibeatur ut integrum maneat, divino cultui deputandum vel in usum ministrorum expendendum, erit oblatio, non sacrificium ». Et iterum, q. 85, a. 3, ad 3 : «Sacrificia proprie dicuntur quando circa res Deo oblatas aliquid fit, sicut quod animalia occidebantur et comburebantur (sacrific:um cruentum), quod panis frangitur et comeditur et benedicitur (sacrificium incruentum). Et hoc ipsum nomen sonat, nam sacrificium dicitur ex eo quod homo facit aliquid sacrum. Oblatio autem directe dicitur, cum Deo aliquid offertur, etiamsi nihil circa ipsum fiat, sicut dicuntur offerri denarii vel panes in altari, circa quos nihil fit. Unde omne sacrificium est oblatio, sed non convertitur ». 40 Causa efficiens, scii, minister : a sacerdote. Ad expri­ mendum sensum religionis publicum nomine societatis, requiritur persona publica, i. e. quae publica auctoritate gaudet vel ab ipsa legitime deputatur ut pro omnibus vel nomine omnium agat. Ita, antequam constituerentur civitates et regna, dum non erant nisi familiae et tribus, paterfamilias aut primogenitus quasi naturaliter indicabantur ad offerendum sacrificium ; postea et reges id quandoque fecerunt sicut Melchisedech ; at plerumque ad hoc designati fuerunt ministri distincti : convenit enim ut in societate sint ministri a populo segregati, permanenter ad hoc instituti, qui vocantur stricto sensu sacerdotes ; quibus institutis, invalide talis actus sacrificii ab aliis tentaretur. Cum autem Christus constitutus fuerit canut omnium hominum, naturaliter sacerdos erat totius humanitatis. Quodsi ordinationem totius cultus sibi reservet Deus, uti factum est in ordine super­ natural!, nullus alius sacrificium vel sacerdotium instituere potest (Hebr. V, 1-4). 50 Finis sacrificii, tum finis cui : facta Deo, nam sacri­ ficium est actus religionis ; tum finis qui : ad testificandum supremum eius dominium et nostram subiectionem. 714 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 695. Diversae species sacrificii. — Omne sacrificium essentialiter et primario est latreuticum, quia fit in honorem Dei ad testificandum eum esse primum principium a quo homo totaliter dependet et quo est quidquid est. Èx quo consequitur a Deo ipsum habere quidquid habet, et expectare quidquid recipiet, et si a Deo se avertat per peccatum, esse poena mortis dignum ; ad quae agnoscenda etiam possunt offerri sacrificia. Hinc ratione finis, sacrificium dividitur in lateutricum (huldeoffer) quod specialiter offertur ad cultum Dei ; et eucharisticum (dankoffer) Pro beneficiis acceptis ; et impetratorium (smeekoffer) pro beneficiis accipiendis ; et propitiatorium (zoenoffer) quod etiam specialiter fit ad placandum Deum offensum et peccatum reparandum. In V. L. ratione formae et finis distinguebantur : holocaustum quod erat sacrificium latreuticum ; hostia pro peccato aut pro delicto quae magis specialiter offerebatur pro peccatis ; et hostia pacifica pro beneficiis acceptis vel accipiendis. 696. Omnibus aliis eminentius est sacrificium Novae Legis. —■ Sacrificium, quamvis in communi spec­ tatum, sit de iure naturae, non tamen sacrificium particulare in tali re vel tali modo offerendum. Sed ex institutione humana Vel divina variis temporibus et apud varias gentes diversa fuerunt sacrificia. Sub lege naturae determinabantur ex electione hominum, sub lege mosaica a Deo, sub lege nova Christiana non est nisi unum sacrificium : mors Christi in cruce et symbolice renovata in missa, quod probatur in tr. de Redemptione et de Sacrificio Missae. A sacrificiis antiquis differt sacrificium N. L. : i° dignitate, qua infinite ab iis distat : a) ex parte offerentis qui est Filius Dei homo factus, et b) ex parte rei oblatae quae est eius corpus et sanguis 20 fine, quia offertur simul ad quadruplicem finem ; 3° efficacia: non tantum valet ex opere offerentium hominum, sed intrinseca dignitate semper est acceptable Deo quem infallibiliter honorat, unde ex opere operato non tantum tollit immunditiam legalem, sed quantum est de se etiam infallibiliter impetrat gratiam ; 49 perfectione et stabilitate, quia nullum aliud praefigurat, annuntiat et praeparat, sed ipsum ab omnibus aliis praefiguratur, quae proinde, ipso accedente, cessare debebant (C. Trid., sess. 22, c. 1). 697. Sacrificium N. L. sub duplici forma existit : ut cruentum in cruce et ut incruentum in missa.— Sacrificium N. L. simpliciter et substantialiter, i. e. ratione DE RELIGIONE 715 offerentis principalis, ratione rei oblatae et ratione meri­ torum et satisfactionum,est unicum; modaliter et secundum quid, i. e. ratione formae sub qua victima offertur est diversum (C. Trid·, sess. 22, c. 1 et 2) : a) Oblatio cruenta crucis (Mt. XXVI, 28 ; Ioh. XVII, 19), cuius victima fuit Filius Dei caro factus ut substitueretur pro hominibus (Hebr. II, 11, 17; I Tim. II, 5, 6; Rom. V ; Eph. V, 2) ; — forma, non tam materialis occisio quam voluntaria depositio animae et dispositio propriae vitae, in honorem Dei facta, et externe mani­ festata in libera permissione mortis ; — minister, non ipsi occisores, sed Christus qui mortem inferre, dum impedire potuit, voluntarie admisit (Ioh. X, 17, 18) ; — valor (scii, honor Dei, meritum et satisfactio) infinitus. Hinc nunquam erit novum sacrificium, meritorium et satisfactorium, quia Christus satisfecit pro peccatis omnium et omnibus meruit gratias salutis quantum ad sufficientiam (Hebr. VII, 27 ; IX, 25-28 ; X, 10, 14) ; quantum vero ad efficaciam requiritur meritorum applicatio et propria nostra cooperatio. b) Sacrificium incruentum altaris, quod fit tum ad supre­ mum Dei dominium agnoscendum, tum ad merita et satisfactiones crucis nobis applicanda, ac proinde non est blasphemia in sacrificium crucis nec ipsi derogat (C. Trid., sess. 22, c. 2, can. 4). Differunt tamen : 1) Christus in cruce fuit solus offerens ; in missa autem minister offert nomine Christi ut capitis, et fidelium ut mem­ brorum Ecclesiae (C. Trid., c. 1). 2) Christus in cruce fuit solus oblatus ; in missa etiam offertur Ecclesia, quae repraesentatur per victimam quae est caput eius : Christus. 3) Christus in cruce oblatus fuit in propria specie, mortalis, passibilis, cruente ; in missa sub specie panis et vini, immortalis, impassibilis et incruente offertur ; ibi intercessit mors reaiis, hic intervenit symbolica. 4) Sacrificium crucis erat de condigno meritorium et satis­ factorium, et quidem infinite propter dignitatem offerentis et oblati, unde semel fuit oblatum ; sacrificium missae merita crucis et satisfactiones tantum applicat, unde usque ad consummationem saeculi est Offerendum. 5) Sacrificium crucis directe oblatum fuit pro omnibus ; sacrificium missae directe offertur tantum pro membris Ecclesiae. 716 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 6) Sacrificium crucis non est significativum nec repraesentativum alterius ; sacrificium missae est repraesentativum et commemorativum crucis, sicut sacrificia V. L. illius erant prae­ figurativa. 698. Praeceptum est ecclesiasticum assistendi sa­ crificio incruento et audiendi missaqi integram diebus dominicis et festivis, sub gravi obligans omnes utriusque sexus fideles, postquam ad annos discretionis pervenerint. Praeceptum fuit consuetudine introductum, quae iam viguit aetate apostolica, quaeque tractu temporis paulatim facta est obligatoria, et postea lege scripta confirmata (can. 1248). Quod omninp congruit r° legi naturali ; sacrificium est actus cultus publici, nomine omnium oblatus, iure naturae praescriptus ; unde aliquoties conveniant omnes necesse est ad cultum divinum per sacrificium tribuendum ·, 2° legi divinae : datur praeceptum divinum offerendi sacrificium incruentum missae in Ecclesia, iuxta verba : Hoc facite in meam commemorationem. Érgo necesse est ut membra Ecclesiae huic sacrificio per coope­ rationem vel saltem per assistentiam aliquando participent. Est igitur hoc tempus convenienter a lege determinatum ecclesiastica. Praeceptum imponitur ex motivo religionis, cuius virtutis sacrificium est actus. 699. Praeceptum obligat ad audiendum Sacrum totum et integrum. 1) Totum, unde praecipitur auditio, non tantum quoad substantiam seu partes essentiales et intégrales ipsius sacrificii a Christo institutas, nempe duplicem consecra­ tionem et communionem, sed etiam quoad partes inté­ grales totius liturgiae ab initio usque ad ultimum evangelium, sed exclusive, quia olim non legebatur. 2) Integrum, et ideo non sufficit audire partes duarum missarum, sive simultanée, ut constat ex prop. 53 damn, ab Inn. XI1 ; sive successive si consecratio et communio non pertineant ad unam et eamdem missam : ex partibus enim duorum sacrificiorum, puta ex consecratione unius hostiae et communione alterius, non fit unum integrum sacrificium. j 1 I I. « Satisfacit praecepto Ecclesiae de audiendo Sacro, qui duas partes, imo quatuor simul a diversis celebrantibus audit ». DE RELIGIOSE 717 Si tamen ad unam eamdetnque missam pertineant consecratio et communio, probabilius valet auditio, dummodo ex alia missa pars omissa suppleatur. Ex una parte enim adest sacrificium integrum, ex alia parte non videtur Ecclesia sub gravi prohibere ne pars minor et accidentalis ex alio sacrificio addatur ; id tamen sine ratione facere est culpa levis. 700. Praeceptum obligat sub gravi, quia eius materia et finis est gravis, scii, tum ut Deus sacrificio honoretur in quantum populus affectum cum celebrante coniungit. tum ut recolatur memoria passionis et resurrectionis Christi. Unde non audire missam integram est peccatum mprtale ex genere suo, i. e. grave si pars notabilis, leve si modica pars omittatur. Itaque : 1) Omissio est notabilis qualitative, si omittatur pars in se principalis pertinens ad substantiam sacrificii : a) Si omittatur consecratio et communio simul. b) Si tantum omittatur utraque consecratio, quia in ipsa consistit essentia sacrificii. S. Alphonsus contrarium reputat probabile, quia censet communionem esse partem magis essentialem, sed haec sententia non videtur solide probabilis, nam immolatio symbolica per­ ficitur in consecratione. Unde qui advenit post consecrationem etiamsi aliam missam audire non possit, non tenetur manere, quia ianl deest essentia sacrificii, et aliae partes non praecipiuntur nisi ratione essentiae ; — e contra si tardius adveniat ante con­ secrationem, manere teiietur, quia substantiae sacrificii interesse potest. c) Item gravis videtur sola omissio communionis : haec enim pertinet ad integritatem sacrificii, a Christo est instituta et sine ipsa sacrificium est incompletum. A fortiori gravis est omissio alterius consecrationis, quia utraque non tantum est de integritate sed longe probabilius etiam de essentia, utpote necessaria ad repraesentationem mortis Christi cruentae et ideo ad immolationem eius symbolicam. Quidam tamen haec negant, quia dicunt non esse partes essentiales, et non satis constare an Ecclesia sub gravi praecipiat hisçe interesse. Sed facile respondetur : Ecclesia praecipit secundum materiam, sub gravi pro materia gravi, qualis est altera consecratio, et etiam communio, utpote pars magni mo­ menti. Unde communionis omissionem esse notabilem et gravem nobis videtur certum, saltem si utraque omittatur communio ; at in praxi quaestio est minoris momenti, nam qui abest com- 718 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS munioni etiam onlittit preces sequentes, et ita certo iam adest omissio notabilis ratione quantitatis, ut dicetur sub 2°, a. d) Distractio etiam voluntaria durante consecratione non impedit missae auditionem, dum non totaliter auferat omnem attentionem ita ut quis non possit de gestis testari. 2) Omissio potest esse notabilis quantitative, si omittatur pars magna comparative ad totum. Notabilis censetur tertia pars, quae non est intelligenda materialiter ex sola diuturnitate temporis, sed etiam ex maiore vel minore dignitate et propinquitate ad consecrationem seu necessitate ad sacrificium. Hinc : a) Gravis censetur omissio eorum quae praecedunt evangelium simul cum iis quae sequuntur communionem ; — vel communionem cum iis quae sequuntur ; — vel % canonis, sive a praefatione ad consecrationem, sive a con­ secratione ad pater noster ; — vel eorum quae habentur ab initio usque ad offertorium inclusive. b) E contra levis censetur, saltem probabiliter, omissio eorum quae praecedunt offertorium, quia non sunt nisi missa catechumenorum ; — vel eorum quae habentur usque ad epistolam simul çum his quae sequuntur com­ munionem ; — vel solum offertorium ; — vel Gloria et Credo, aut alia musicalia, etiam si diu protrahantur, quia non sunt ordinariae partes missae. Item memento sacer­ dotis non est de substantia missae. c) Nullum per se est peccatum, seclusis scandalo, con­ temptu vel instructionis necessitate, omittere concionem, quia non est pars sacrificii ; item ultimum evangelium cum populus iam antea dimittatur. Qui astitit substantiae sacrificii sed omisit magnam partem tenetur ad supplendum ex alia missa. Qui autem omisit partem modicam, secundum plures, ad nihil tenetur, quia praeceptum est substantialiter impletum, nec res leviores tam rigorose sunt exigendae ; peccavit tamen si voluntarie, v. g. ex negligentia culpabili, omiserit; alii tamen dicunt sub veniali teneri ad sup­ plendum, nisi ageretur de parte modicissima. 701. Ad auditionem missae praeceptam validam requiritur moralis praesentia corporis, ad quam exiguntur et sufficiunt tria : DE RELIGIONE 719 1) Ut quis secundum aestimationem hominum censeatur unitus celebranti: sive directe e loco non valde distanti videndo eum vel audiendo ; sive indirecte iungendo se tur­ bae assistentium vel iis qui in conspectu altaris versantur, ita ut possit dici de circumstantibus seu pars multitudinis. 2) In loco apto impletioni praecepti, qui indicatur can. 1249: « Legi de audiendo sacro satisfacit qui missae adest quo­ cumque catholico ritu celebretur \ sub dio aut in qua­ cumque ecclesia vel oratorio publico aut semipublico 12, et in privatis caemeteriorum aediculis ; non vero in aliis oratoriis privatis, nisi hoc privilegium a Sede Apostolica concessum fuerit », sed illi qui in induito comprehenduntur et diebus concessis tantum. Satisfit tamen in oratoriis Cardinalium vel Episcoporum privatis, quia gaudent iuribus et privilegiis oratorii semipublici et etiam in « loco decenti » de quo in can. 822 § 4, ubi justa ac rationabili causa in aliquo extraordinario casu et per modum actus missa celebratur de licentia loci Ordinarii vel Superioris majoris religionis (Com. I. C., die 26 martii 1952) ; ipse vero sacerdos satisfit ubique celebrando. 3) Et aliqua saltem ratione signis externis, sive per visum sive per auditum, sive per se sive per actiones aut motus aliorum adstantium, discernere possit quid a celebrante agatur, etiamsi per accidens nihil audiat, videat, vel intelligat, uti fit apud surdos et caecos. Hinc A. moraliter censetur praesens : a) Ille qui in ecclesia est licet in loco valde distanti ab altari, dummodo videre vel audire possit celebrantem. b) Vel qui ibi existens celebrantem non videt nec audit, sed aliquid percipit de iis quae aguntur sonitu campanae vel motu assistentium, aut post parietem vel columnam stat modo uniatur uni ex assistentibus. c) Vel qui extra ecclesiam multitudinem non capientem manet, etiam ianuis ecclesiae clausis, dummodo coniungatur multitudini extra assistenti : secundum aliquos probabiliter coniungitur adhuc multitudini ille qui spatio non maiore 30 passuum ab eo abest, at iuxta S. Alphonsum id forsan est nimium. d) Vd qui est in atrio, sacristia, camera aut alia parte ecclesiae, 1. Notat Vermeersch : ergo etiam si a schismatico fiat, sufficit, sed peccatum committitur communicationis in sacris. 2. Pro oratoriis semipublicis inde non sequinir quod licitum sit ea omnibus aperire. J20 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS modo per ianuam apertam aliquas partes missae distinguat ex sonitu, motu populi vel aliter ; imo qui e domo vicina per fenestram sacerdotem vel motum populi videt, etiam probabiliter si aliqua via intercedat, modo distantia non sit magna, puta ultra 30 passus. e) Vel qui dum celebretur sub dio, stat ad altare aut in propin­ quitate sacerdotis aut, si id sit impossibile, saltem coniungitur multitudini assistentium, ep modo quo dictum est. B. Non autem moraliter praesens esset ille qui ope tejescopii missam in loco distanti observaret, vel ope radiophoni preces, cantus, sonitum cpmpanae audiret. 702. Requiritur quoque assistentia humana reli­ giosa, seu religiosa praesentia animi, quae includit intentionem et attentionem. A. Necessaria est intentio, quia Ecclesia praecipit missae assistendam tamquam actum sacrum seu religiosum ; sed assistentia missae est ex se actio indifferens, quae fieri potest ad diversa, v. g. unice ad expectandum amicum, ad audiendam musicam, ad curiositatem, ad libidinem, ad lucrum, etc. ; ergo ut sit actus non profanus sed sacer et religiosus et etiam fiat ad cultum Dei, determinari debet per intentionem Deum colendi. Et quidem : 1) Ex parte obiecti : a) Non sufficit intentio ponendi actum externum, quam habet ille qui expectat amicum, sed insuper requiritur aliquo modo intentio colendi Deum, vel offerendi sacrificium, vel audiendi missam ut actum sacrum, etc. Hinc satisfacit ille qui ex pravo fine delectandi de aspectu feminae, venit tamen ad audiendam missam ad modum fidelium : licet enim peccet contra castitatem, intendit tamen etiam audire missam ; item ille qui venit ex metu patris, domini, magistri, alias non auditurus, dummodo in ecclesia iam velit audire; — e contra si interim repugnet et nolit consentire auditioni, quia tunc nullo modo intendit sacrificium, imo talis assistentia non esset actus humanus, b) Non requiritur intentio satisfaciendi praecepto, sed suf­ ficit ponere id quod praecipitur. Unde satisfacit ille qui ignorat esse diem de praecepto, vel non vult satisfacere praecepto hac missa sed postea aliam audire : qui enim missam audit eo ipso satisfacit cum ponat quod prae­ cipitur. Qui vero missam audit, si non constat eum habere intentionem, praesumitur habere sufficientem. DE RELIGIONE : : : ί 721 ~ 2) Ex parte subtecti : a) Non requiritur intentio actualis hic et nunc habita, sed sufficit virtualis qua ex influxu seu virtute intentionis praeteritae quis missae assistere incipit vel pergit. b) Nec requiritur intentio explicita qua quis dicat : intendo offerre sacrificium, participare illi quod sacerdos pro populo agit, quatuor fines sacrificii prosequi (quae est optima), sed sufficit implicita, in alio actu contenta, quam habet v. g. ille qui more fidelium pergit ad locum in quo missa celebratur : in hoc includitur intentio colendi Deum vel offerendi sacrificium. ■* ( B. Necessaria quoque est attentio, quia reverentia erga Deum requirit ut assistens mentem applicet ad cultum Deo offerendum et nihil agat quod a cultu Dei est alienum ; hinc : 1) Attentio externa exigitur, qua mens applicatur ad vitandas actiones externas incompossibiles cum auditione religiosa missae et attentione interna. 2) Probabilius requiritur etiam interna attentio saltem minima, quae est vel ad verba aut actiones sacerdotis, vel ad sensum verborum et actionum (seu ad mysteria actionis sacrificalis), vel ad res divinas et ad Deum qui sacrificio colitur : qui enim nullo modo nec in confuso ad praecipuas saltem missae partes attenderet, non poneret actum humanum. Sufficit tamen attendere actionibus sacer­ dotis in genere : Ecclesia enim nullam praecipit orationem vel meditationem durante missa, sed solam missae as­ sistendam. 3) Sufficit attentio virtualis, quae scii, initio habita, virtute perseverat quamdiu non revocetur, aut non fiat tanta evagatio mentis ut vis prioris intentionis omnino depereat. In praxi, quamdiu intentio audiendi missam non revocatur, nec ponitur actus incompossibilis cum attentione interna, haec censetur sufficienter permanere : standum est pro valore actus donec probetur invalidus. Nec maior attentio interna requiritur quam illa quae de facto solet iungi attentioni externae. Cum requisita attentione incompassibilia sunt : dormire, perecte inebriari, depingere, docere, scribere, legere historiam, res Summa Theologiae Morali· II. — 46 722 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS profanas, vel quaestiones speculativas, imagines attente et fixe considerare vel inscriptiones legere, confabulari de re seria vel difficili, ludere, magna applicatione mentis aliquod negotium agere vel tractare, textum etiam sacrum memoriter addiscere, computationes facere, etc. ; ut autem haec sint peccatum grave, per notabilem unius missae auditae partem debent protrahi. E contra compassibilia sunt, in quantum et si non necessario omnem tollunt attentionem : a) inservire sacrificio, uti faciunt acolythi vel sacrista, etiamsi recedant allatum necessaria, dummodo non recedant ab ecclesia nisi ad breve tempus : hi enim sacrificio etiam cooperantur ; b) item musicam agere, organum pulsare vel campanas, modo actiones sacerdotis in genere saltem aliquo modo advertantur ; c) colligere eleemosynas, in ecclesia ambulare, se vestire ; d) leviter inebriari vel dormitare ; e) conscientiam examinare, horas canonicas legere vel poeni­ tentiam iniunctam, aut librum spiritualem (nisi fiat ex profano fine), viam crucis peragere ; f) probabiliter : excipere confessiones, sacrificium celebrare, sacramentaliter confiteri, dummodo possibile sit quod non omnem tollant attentionem ad actus sacerdotales in genere ; g) discontinuatim confabulari de re levi, vel etiam voluntarie distrahi, dummodo omnem attentionem non tollant;—haec tamen veniale sunt peccatum contra religionem, quia irreverentia est erga Deum attentionem inter cultum et res alienas sine ratione dividere ; quodsi confabulationes vel distractiones sint graviter peccaminosae, v. g. si sint de re turpi, irreverentia est maior, sed non probatur mortalis neque assistentiam missae impedit. 703. Causae ab obligatione audiendi missam exi­ mentes sunt : 1) Impotentia physica seu absoluta, sive a) spiritualis, uti apud nominarim excommunicates vel interdictos ; et apud alios, si non adest nisi sacerdos vitandus ; sive b) corporalis, uti apud infirmos lecto fixos, navigantes in mari, incarcerates (quales sunt etiam filii quos pater inclausos tenet in poenam atque detinere potest etiam die dominica),degentes in locis in quibus non celebratur missa. 2) Consuetudo legitima patriae, qua ratione excusantur mulieres post partum, filii et viduae vel consanguinei proximi ob luctum quando pater, maritus, frater defunctus est, secundum morem diversum in diversis locis, dummodo non egrediantur ob alias causas ; item alicubi qui nupturi sunt, ob bannorum proclamationem, sed id non valet nisi de missa in qua proclamatio fit. DE RELIGIONE 723 3) Legitima dispensatio, subditis concessa a S.Pontifice, Ordinario, parocho, superiore religioso, ad normam can. 1245. 4) Necessitas, i. e. quaecumque causa mediocriter gravis involvens notabile incommodum aut damnum, spirituale vel corporale, proprium vel alienum : a) Impotentia moralis, uti sunt : notabile incommodum valetudinis vel sanitatis, v. g. notabile gravamen capitis, virium lassitudo, ob quam prudenter quis omittit visitatio­ nem amicorum vel moram in convalescentia timet ; notabile damnum bonorum fortunae, famae, honoris aut etiam verecundiae, uti esse potest in puella honesta gravida quae ob eam causam domi se celat, et in pauperibus qui carent vestibus decentibus secundum statum, nisi in alio loco vel valde mane possent audire sine infamia ; gravis offensa parentum ; occasio lucri relative magni et extraor­ dinarii ; confessio peccati mortalis quae secus facile fieri non possit ; magna distantia, nisi habeatur currus vel aliud medium sine magnis expensis : magna censetur distantia 1 leuca 1/4, et minor secundum qualitates per­ sonae, ut aetatem vel infirmitatem, conditiones aëris, viarum et inclementiam temporis, ita tamen quod difficilius excusetur omissio habitualis. b) Officium, quo excusantur milites stationarii ; custodes infantium, oppidorum, gregum quando sunt necessarii et desunt alii ; famuli et operarii qui laborare debent : qui Omnes, si saepius cogerentur, deberent, si sine magno incommodo possent, alium dominum quaerere. c) Necessitas aliena,seu charitas, excusat eos qui assistunt infirmis, dum hi ope eorum egent vel eos recedere aegre ferunt, ita ut sine periculo aut magna infirmi molestia recedere non possint ; qui casu incendii aut alluvionis opem ferunt ; qui spem habent ut graves rixas, furta, actus turpes praesentia sua impediant, vel qui sic vitant peccatum mortale determinatae cuiusdam personae, v. g. uxor magnam indignationem mariti (nisi cederet in con­ temptum religionis), puella desiderium turpe in tali iuvene. 704. Animadversiones.— 1. Qui ab audiendo sacro legitime 724 . I I I ' ' SUMMA THEOLOGIAE MORALIS excusatur, non tenetur supplere, dicendo alias preces vel audiendo sacrum in hebdomada, quia praeceptum ecclesiasticum obligare cessat. Quodsi causa sit perpetua, vi praecepti naturalis et divini obligantis ad sacrificium, tenetur aliquando cum altero alternare (v. g. coniuges vicem mutent), et si neque hoc possit, debet aliquando (ter vel quater in anno) assistere in hebdomada;— alias ceteroquin esset periculum quod paulatim ab omni praxi reli­ giosa abstineret. 2. Omne praeceptum aliquo modo obligat ad adhibenda media ut servari possit, et ad vitanda impedimenta quae obstant ne impleatur. Hinc a) impedimentum sive proximum sive remotum directe ponere est illicitum, scii, eo fine ut praecepto satisfieri nequeat ; b) indirecte i. e. alio fine, cum praevisione tamen quod missa audiri nequeat, illicitum est ponere impedimentum proximum, i. e·, dum tempus obligationis adest vel moraliter iam instat, v. g. incipere iter die festo vel pridie ad vesperam ; nisi adsit causa proportionata scii.incommodum grave, ut si alias omittatur occasio commodi itineris vel utilis comitiae ; c) impedimentum remotum indirecte ponere non est prohibitum, v. g. incipere iter feria 6a vel sabbato rpane : esset enim in­ commodum grave etiam obligari ad vitanda impedimenta remota. 3. Quoad media : a) nullus tenetur adhibere media extraordinaria v g. aegrotus ad recuperandam sanitatem, vel et uti privilegio oratorii privati (licet commode possit), ut valeat adimplere praeceptum ; — b) media ordinaria negligere eo fine ut prae­ ceptum impleri nequeat est peccatum ; — c) id facere alio fine, non est peccatum nisi fiat urgente iam praecepto. QUAESTIO SECUNDA. DE OBLATIONIBUS. S. Th. II-II, q. 86 et 87. 705. Oblatio {offerande} generatim est alicuius rei non petitae elargitio ; unde oblatio religiosa est spontanea largitio ad cultum divinum. Generice sumpta complectitur etiam sacrificium, in quo offertur res in quantum est consumenda in aliquod sacrum (n. 694) ; specifice sumpta tamquam distincta a sacrificio, est elargitio rei ut integrae in honorem Dei. Alia est immediata et proprie dicta, qua aliquid immediate offertur Deo in eius honorem, sive ipsi cultui sive usibus ministrorum sive in usum pauperum deputandum : tunc DE RELIGIONE 725 sacerdos acceptat non quidem nomine proprio sed nomine Dei Ita olim primitiae fructuum terrae et animalium ex speciali reverentia et gratitudine offerebantur pro cultu divino ; hodie variae collectae fiunt pro operibus piis. Alia est mediata et improprie dicta, quae immediate sacer­ dotibus offertur, uti decimae in V. T. et in medio aevo imponebantur pro sustentatione ministrorum, nunc offe­ runtur stipendia missarum : tunc sacerdos acceptat nomine proprio (q. 85, a. 3, ad 3 ; q. 86, a. 1 et 2). 706. Oblatio de sua ratione est voluntaria et libera ; per accidens tamen potest esse obligatoria : 1) Ex contractu, ut si quis fundum ecclesiae accipit sub conditione ut certis temporibus oblationes faciat, per modum census. 2) Ex praecedenti deputatione vel promissione, ut si quis donatione vel testamento relinquit aliquam rem postea solvendam ecclesiae. 3) Ex ecclesiae vel ministrorum necessitate : id enim dictat ius naturale, quod iis qui divino cultui ministrant ad salutem totius populi, populus necessarium victum mi­ nistret ; insuper id statuit ius divinum (Mt. X, 10; I Cor.IX, 13). Cultus scii, publicus nequit convenienter haberi sine ecclesiis, ornamentis, ministris; ergo fideles oblationibus tenentur procurare ut necessaria pro cultu publico ha­ beantur, et ideo, in casu necessitatis, oblationes ab Ecclesia omnibus fidelibus praecipi possunt. 4) Ex consuetudine tenentur fideles in aliquibus solemnitatibus ad aliquas oblationes consuetas, v. g. occasione receptionis alicuius sacramenti (uti Baptismatis vel Extrei. « Sacerdos quodammodo constituitur sequester et medius inter populum et Deum,... et ideo ad eum pertinet divina dogmata et sacra­ menta exhibere populo ; et iterum ea quae sunt populi, puta preces, et sacrificia, et oblationes per eum Domino debent exhiberi, see. Ap. ad Hebr. V, 1. ... Et ideo oblationes quae a populo Deo exhibentur, ad sacerdotes pertinent, non solum ut eas in suos usus convertant, verum etiam ut fideliter eas dispensent, partim quidem expendendo eas in his quae pertinent ad cultum divinum, partim vero in his quae pertinent ad proprium victum, partim etiam in usus pauperum qui Sunt, quantum fieri potest, de rebus ecclesiae sustentandi, quia et Dominus in usum pauperum loculos habebat > q. 86, a. 2. 726 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS mae Unctionis), proclamationis, dispensationis, exequiarum, etc. Quando oblatio est obligatoria, remanet saepe aliquo modo voluntaria quantum ad quantitatem vel speciem rei oblatae ; Ecclesia tamen potest etiam stipulare quantitatem et taxam determinatam imponere, et ita pluries fecit (a. i). 707. De omnibus licite possessis, quantum est de se, oblatio fieri potest; — per accidens potest esse illicita, v. g. 1) si vergat in alterius detrimentum cui debitum vel assistentia est reddenda ; 2) propter scandalum, si fiat de lucro ex peccatis percepto v. g. de meretricio ; 3) propter contemptum, si res vilis aut inutilis offeratur, etc. (a. 3). 708. Praeceptum sustentationis ministrorum. — Iure naturali et divino, ut notavimus n. 706, tenentur fideles necessaria ad victum suppeditare pastoribus et ministris ; id quoque confirmatum fuit iure ecclesiastico (can. 1502) quod hanc obligationem quoad modum et quantitatem determinare potest. Primis Ecclesiae saeculis spontaneae fidelium oblationes ad hoc sufficiebant, postea decimae fuerunt de praecepto solvendae ; hac autem lege quasi ubique abrogata, in pluribus locis susten­ tationi pastorum provisum est vel reditibus beneficiorum et iuribus stolae vel etiam partim pensione a gubernio soluta ; ubi vero aliunde provisum non est, fidelibus obligatio incumbit necessaria ad hoc conferendi, ut in America septentrionali. Praeceptum est certum, uti constat ex professione Waldensibus imposita, et ex damnatione prop. 18 Wicleff, ac de se obligat sub gravi. Et quidem 1) si alicubi sit accurate determinatum, hoc modo a fidelibus est servandum ; 2) ubi vero determinatum non est, singulis fidelibus generatim incumbit obligatio pro suis facultatibus ad sustentationem suorum ministrorum aliquid contribuendi. In praxi tamen a) fideles non facile arguendi sunt de gravi peccato, nisi subsidium sine ratione negent atque ita causa sint ut sacerdotes sint in egestate vel ceteri fideles nimis graventur ; b) quamvis subsidium impositum negantes duplex specie peccatum committant, irrelegiositatis atque iniustitiae, Ecclesia tamen non videtur ius sUum urgere sub onere restitutionis ; unde peccatum videtur potius opponi iustitiae legali quam commutativae ; c) imo contra mentem Ecclesiae generatim ageret sacerdos, qui non solventibus sacramenta denegaret aut sacramentalia ; d) ceteroquin in colligendis fidelium subsidiis, sacerdotes Sedulo caveant omnia quae suspicionem ingerant avaritiae. 709. Animadversio. — Adoratio suprema formaliter refertur DE RELIGIONE 727 in reverentiam Dei (q. 84, a. I, a. 2, ad 2) ; oblatio proprie dicta specialiter in recognitionem divinorum beneficiorum (q. 86, a. 4) ; sacrificium specialiter in protestationem supremi Dei dominii, quia omnia habemus a Deo et sunt Dei (I-II, q. 102, a. 3), QUAESTIO TERTIA. DE VOTO. Articulus I. De Essentia Voti. S. Th. Π-Π, q. 88, a. 1, 4, 5, 6. 710. Votum (vœu; gelofte) est promissio facta Deo l. — In qua definitione indicatur : i° Genus '.promissio i.e. deliberata et spontanea obligatio fidei seu fidelitatis erga alterum suscepta aliquid faciendvel omittendi ; et sic distinguitur a simplici proposito etiam coram Deo facto et firmiter stabilito, quod per se nullam obligationem inducit, licet non implendo peccare quis possit negligentia aut inconstantia erga seipsum.Pro­ positum scii, est mera voluntas aliquid faciendi vel omit­ tendi, votum vero est voluntas id praestandi tamquam debitum, ita ut ex eo oriatur obligatio erga Deum ac quasi titulus specialis Deo acquiratur ad exigendum sibi pro­ missum. Ratio est quia votum, sicut contractus, est quae­ dam lex privata quam vovens sua sponte sibimet imponit eaque se obligat Deo. Porro ad promissionem, ex parte promittentis tres requiruntur actus : a) deliberatio intellectus ; b) spontaneum propositum voluntatis, i. e. intentio se obligandi seu fidem dandi ; c) huius voluntatis significatio seu manifestatio et expressio, quae est essentialiter ipsa promissio. Haec est actus rationis practicae ad quam pertinet ordinare : sicut enim imperando vel deprecando homo ordinat quid sibi ab aliis fiat, ita promittendo ordinat quid ipse pro aliis facere debet. Quibus ex altera parte additur a) fidei datae acceptatio. Cum autem Deo omne cor pateat, voluntas et cogitatio interior ad votum sufficiunt ; et si debitae I. Canon 1307 : < Votum i. e. promissio deliberata et libera Deo facta de bono possibili et meliore ex virtute religionis impleri debet ·. 728 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS conditiones adsint, a Deo acceptatur, quia est ipsi gratum (Deut. XXIII, 2i ; Num. XXX, 3 ; Eccl. V, 3). 2° Differentia specifica : facta Deo, ut indicetur votum esse actum religionis : promissio enim fit alteri in eius commodum et utilitatem, vel obsequium et honorem ; Deo autem ex promissionibus nostris commodum oriri non potest, sed tantum honor et gloria ; unde voto ordi­ namus in honorem Dei opera bona praestanda, et ideo ex natura sua est actus elicitus religionis. Hinc promissiones quae directe fiunt sanctis non sunt vota stricte dicta, sed actus duliae, ut si quis promittat B. Virgini non cogitans de Deo et sine ulla relatione ad Deum. Attamen a) promissio facta Deo imnlendi vel exequendi id quod sanctis fuit promissum (a. 5, ad 3), bl item promissio facta Deo coram sanctis ut patronis aut testibus, sub eorum invocatione vel protectione (IV Sent., d. 38, q. 1, a. 1, qc. 1, ad 4"), c) vel facta principaliter Deo sed secundario in honorem aut memoriam sanctorum, eo modo quo ecclesiae et altaria eriguntur sanctis et sacrificia celebrantur, ut magis honorentur ac Deus honoretur cultu sanctorum, sunt vqta : hunc ultimum modum generatim intendunt fideles, dum sanctis vovere dicunt. 711. Conditiones ex parte actus ad validitatem voti requisitae sunt tres : oportet enim vera et sincera sit intentio sese obligandi, deliberata et libera. i° Requiritur vera et interna intentio se obligandi ; hinc : a) Votum non est, si quis, etiam seriis in adiunctis, non vult promittere, sçd externe tantum verba voti exprimit ; unde in dubio an quis verum votum emiserit, potius spectanda est in­ tentio voventis quam verba. b) Item, si quis promittere volens, positive intendit se non obligarel. In his casibus habetur votum fictum, quod est peccatum quia quamdam erga Deum irreverentiam includit, sed venialem tantum, nisi adsit contemptus, grave scandalum aut iniustitia, deceptio in re magni momenti, ut in professione religiosa aut susceptione ordinis sacri. c) Sed ad validitatem voti non requiritur intentio votum exequendi. 2° Requiritur deliberatio et quidem plena et perfecta, I. Nisi forte voluntas vovendi esset omnino praedominans et efificacior voluntate se non obligandi, quod non praesumitur. DE RELIGIONE 729 qualis requiritur ad actum simpliciter et absolute humanum et perfecte moralem : nullus enim censetur velle obliga­ tionem sibi imponere nisi ex perfecta deliberatione. Hinc votum non est, si promissio fiat ab ebrio, semidormiente, sensibus destituto, aut si procedat ex motu qui dicitur primo primus aut secundo primus ; item saepe sunt invalida vota emissa ab hystericis, aut a pueris etiam post usum rationis. —: Ilie tamen qui sciens votum inducere obligationem, hic et nunc de illa non cogitat explicite, censetur tacere votum validum ; similiter non requiritur cognitio omnium circumstantiarum rei promissae, sed sutncit cognitio quoad substantiam. 3° Requiritur libertas et quidem perfecta, qualis est in actu directe et in se voluntario : id enim requiritur ad actum bonum. Unde non sufficit voluntarium indirectum aut in causa, ut si quis, praevidens se m ebrietate promittere, nihilominus sese inebriat et promittit j cetcroquin talis actus non est aptus ad sigruhcandam susceptionem oougauoms, — Non tamen requi­ ritur voluntas actuaus et exphcita, sed suthcit virtualis et implicita, ut si quis Ubere suscipit subdiaconatum cui novit votum esse adnexum. Unde ex parte voventis, votum aliud est expressum seu formale, aliud tacitum, implicitum et virtuale. 712. Deliberationi opponitur ignorantia seu error, etsi concomitans tantum aut crassus : 1) quando versatur circa essentiam voti; hinc non vovet ille qui ignorat votum esse promissionem, aut obligationem inducere, aut fieri Deo : excipitur si omnino velit vovere eo modo quo alii vovere solent, quia tunc habet voluntatem implicitam se obligandi ; 2) vel quando versatur circa substantiam rei promissae, v. g. si quis voveret ingressum religionis, ignorans eam complecti castitatem, paupertatem et obedientiam ; 3J vel circa conditionem rei substantialem, quae si cognita esset votum impediret, v. g. si quis belga voveret pere­ grinationem romanam, putans Romam esse m vicinia, aut iter insutui pro 100 fr? ; i. Pro votis religiosae professionis tamen solus error substantialis invalidât, non error conditionis aut circumstantiae etsi det causam professioni ; quia haec participat de natura contractus onerosi. 730 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 4) vel circa causam finalem voti, v. g. si quis voveret pro sanitate patris, putans esse moribundum. Ratio est quia in illis casibus deficit intentio se obligandi. At non impedit validitatem voti : a) ignorantia circa circumstantiam accidentalem, v. g. error circa amoenitatem itineris pro peregrinatione romana ; b) nec error circa causam impulsivam, v. g. si quis voveret eleemosynam dare Petro pauperi quem erronee putaret honestum. 713. Libertati opponitur metus : 1) quando adeo perturbat animum ut tollat delibera­ tionem ; 2) etiam quando est gravis et iniuste incussus ad votum extorquendum, quo casu votum est nullum saltem ex iure ecclesiastico, uti constat ex traditione et perpetuo Ecclesiae usu, ut testatur can. 1307, § 3 S ac etiam proba­ biliter ex iure naturali, quia Deus non acceptat promis­ sionem iniuria extortam 5 3) imo probabiliter, propter eamdem rationem, quando metu levi iniuste incusso votum extorquetur, dummodo fuerit sola causa vovendi ; at in foro externo metus levis non censetur fuisse causa rei tam gravis quam est votum. Alius quicumque metus, sive sit ex causa necessaria, sive sit iuste incussus, sive iniuste sed non ad extorquendum votum, non reddit votum invalidum. Exempla sunt vota emissa ex metu naufragii, vel morbi, — iustae incarcerationis ex sententia iudicis, — latronum. 714. Vovere est utile et de consilio, non quidem iis qui sunt in statu perfectionis seu termini, uti Christo aut angelis, sed iis qui sunt in Statu viae et imperfectionis, ita quod voluntas eorum in bono firmari possit. Et quidem : 1) ex parte actus vovendi, quia vovendo voluntatem nostram immobiliter firmamus in bono virtutis (a. 4) ; 2) ex parte operis promissi, quia melius et magis meritorium est facere aliquid ex voto quam sine voto : a) quia vovere est actus religionis quae est nobilior inter virtutes morales ; b) qui facit aliquid voto, se subiicit Deo non solum quoad actum sed etiam quoad agendi potestatem, quia de cetero non potest licite aliud facere ; c) quia perfectius est facere aliquid ex volun­ tate magis firmata in bono (a. 6). Cfr. Ps. LXXV, 12 ; CXXX1, 1-2; Is. XIX, 21. I I i. < Votum metu gravi et iniusto emissum ipso iure nullum est >. DE RELIGIONE 731 Per accidens tamen, propter speciales circumstantias, saepe non expedit votum ; unde non emittatur nisi secundum regulas prudentiae. 715· Obiicitur : Votum tollit libertatem, cum eo tollatur potestas moralis inter contraria eligendi ; et hoc praesertim verum est de votis professionis religiosae, quibus tota vita ligatur, ita ut sit servitus perpetua. Resp. 1) Libertas obligatione morali non tollitur, sed haec est ei adiumentum in finem melius, facilius, et diutius tendendi et prosequendi bonum, ut ita libertas perficiatur et liberetur a passionibus qui id impediant ; — secus dicendum foret potestatem malum eligendi esse perfectionem libertati essen­ tialem, cum tamen sit imperfectio, quia in Deo et in beatis non existit. Unde S. Thomas, a. 4, ad 1 : < Sicut non posse peccare non diminuit libertatem, ita etiam necessitas firmatae voluntatis in bonum non diminuit libertatem, ut patet in Deo et in beatis; et talis est necessitas voti, similitudinem quamdam habens cum confirmatione beatorum. Unde Augustinus... : felix necessitas est quae in meliora compellit ». 2) Id a fortiori valet, si obligatio moralis libere fuit suscepta, ut fit in voto ; secus dicendum foret omnibus promissionibus et contractibus humanis libertatem perimi; quod tamen nemo affirmat. Opus scii, libere susceptum non est contra libertatem. 3) Obligatio non impedit quominus opus obligatorium modo plene libero et meritorio impleamus, sed sicut obligationem omnino libere contraximus, ita illam possumus ex plena libertate implere : ad quod satis est nos ita esse dispositos ut faceremus opus etiam si non deberemus. Et sic intelligitur religiosos votis suis perfecte fideles, homines esse liberrimos. Articulus II. De Materia voti. S. Th. Π-ΙΙ, q. 88, a. 2. 716. Conditiones ex parte materiae ad validitatem voti requisitae. — Materiam voti intelligimus ipsam actionem quae Deo promittitur. Si sit mera actio vel omissio voventis, v. g. peregrinatio, ieiunium, votum erit personale; si autem operatio versetur circa rem exteriorem, ut eleemosyna circa pecuniam, votum est reale, quo casu materia proxima erit actio, res autem materia remota ; si vero promittatur mera actio et simul operatio circa rem exteriorem, votum est mixtum (can. 1308, § 4). Porro ex parte materiae etiam tres requiruntur ad voti validitatem conditiones : oportet enim actio promissa sit 732 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS moraliter bona,melior suo opposito, et possibilis (can. 1307, § i)· 717. Materia voti debet esse moraliter bona. — Vanum enim esset alicui promittere id quod ei non esset acceptum ; sed opus Deo acceptum non est nisi sit virtuosum ; ergo de nullo illicito, nec de aliquo indifferenti votum fieri potest, sed solum de actu virtuoso. Hinc : 1) Invalidum est votum de actu malo, sive prohibeatur lege naturae sive lege positiva, nisi in hac subintelligatur exceptio voti ; sive malus sit ex obiecto, sive ex fine vel circumstantia,quae se tenent ex parte operis promissi et ideo sub voto cadunt : haec enim afficiunt ipsam materiam voti, i. e. opus promissum, et illud malum reddunt. Sic non valet votum de eleemosyna unice danda ad puellam seducendam aut ad furtum perpetrandum, ad victoriam in duello acquirendam, ad vanam gloriam ea obtinendam, in gratiarum actionem pro furto patrato, vel de missae sacrificio in parasceve peragendo, etc. — E contra si circumstantia aut finis malus se tenent ex parte voventis et ideo non cadunt sub voto : haec enim non ipsam materiam voti seu opus promissum, sed tantum actum vovendi reddunt malum, v. g. si finis malus sit tantum secundarius et causa impulsive voti, aut circumstantia mala voto addatur, aut votum occasione vel sub conditione alicuius mali emittatur1. Exempla sunt : votum ex ambitione formatum, votum illius qui vovere prohibetur, votum coram plu­ ribus emissum ut ex auditione voti vana gloria obtineatur, votum dandi eleemosynam si ex duello evaserim sanus, votum poenale. 2) Invalidum est votum de opere licito incompossibili cum impletione praecepti. Ita votum de peregrinatione instituenda, dum missa de prae­ cepto est audienda. ' I I I 3) Invalidum est votum de opere indifferenti, nisi quatenus ad bonum finem, non quidem ex sola intentione voventis, sed ex se tamquam medium proportionatum ad illum melius consequendum adhibetur : hac enim ratione est bonum bonitate finis. Ita v. g. valet votum non adeundi domum quae alicui est --------------------------------------- i.Itaque circumstantia mala ex parte operis promissi,quia afficit mate­ riam voti, reddit votum invalidum ; circumstantia mala ex parte solius voventis seu promissionis votum reddit tantum illicitum, quia non afficit ipsam voti materiam. DE RELIGIONE 733 occasio peccati. Manducare autem, bibere, ambulare, non ascen­ dere equum, transire per talem plateam, ludere non sunt materia voti, sed in hisce vitare exçessum est materia voti. 718. Materia voti debet esse melior suo opposito. — Deo enim gratum non est ut quis se obliget ad omit­ tendum quod ipsi est magis placitum et acceptum, « nec pertinet ad Dei reverentiam ut fiat opus minus bonum, omisso eius opposito meliore ». Bonum melius est : a) opus consilii quod per excellentiam est melius Suo contrario et maxime est voluntarium seu in voventis potestate, et ideo propriissime est materia voti, praecipua et spontanea j b) opus de praecepto quod etiam melius est suo contrario, saltem in quantum est praeceptum : nihil enim impedit quin aliquis necessario vinculo praecepti addat vinculum voluntarium voti ; c) imo etiam opus quod non in se, sed his in adiunctis pro vovente est melius suo contradictorio i.e. sua omissione. Hinc per se et generatim invalidum est votum de bono quod est impeditivum maioris boni, e. g. non suscipiendi statum clericalem aut religiosum, nubendi, faciendi mercaturam, eundi ad militiam, etc. ; attamen bonum aliquod quod per se absolute est minus, potest per accidens et relative fieri maius bonum, et tunc valet votum, e. gr. si quis videt susceptionem ordinum sibi fieri damnosam, aut si quis matrimonium vovet ad reparan­ dum scandalum, aut implendam promissionem, vel ob honorem puellae, vel ad prolem legitimandam, vel ob magnam fragilitatem in remedium concupiscentiae, Vel ob bonum commune. Nec valet votum non vovendi, sed non vovendi sine confessarii licentia ; quo casu si nihilominus inconsulto confessario quis vovet, id facit illicite quidem sed valide, nisi intenderit vota subse­ quenda non valitura, et priorem hanc voluntatem non retrac­ taverit. Nec valet votum illimitate non petendi dispensationem a votis ; aut in omnibus obediendi confessario ita quod apud nullum alium institui licite posset confessio. 719. Materia voti debet esse possibilis, seu in potestate voventis. — Impossibile enim efficaciter intendi nequit, et ad illud nemo tenetur, nec se obligare potest. Unde invalidum est votum t) de re necessaria, v. g. votum moriendi, non vo­ landi, etc., 2) de re aliena in quantum non est in nostra potestate, 734 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS v. g. pater vovens filium ordini religioso. De facto scii, alieno non est validum, nisi in quantum est in potestate voventis et iste promittat se, quantum poterit, curaturum ut Opus ab altero ponatur ; 3) de re physice vel moraliter impossibili ; unde inva­ lidum est votum vitandi omnia venialia etiam levissima collective, seu nunquam peccandi venialiter. At valet votum vitandi omnia mortalia ; item votum vitandi venialia plene deliberata vel certam speciem venialium aut semper eligendi id quod videtur perfectius, nisi agatur de personis modicae virtutis, vel de materia quam nemo prorsus vitare potest, v. g. cogitationum inhonestarum, otiosarum, etc. 720. Votum cuius materia est tantum partim ho­ nesta, melior vel possibilis, si partes quis intenderit indivisim per modum unius, ut in voto disiunctivo, totum est nullurti ; — si vero dwisim per modum plurium, ita ut votum aequi­ valeat pluribus et sit virtualiter multiplex, vel si voluerit aliquis se obligare quantum potest, tenetur ad partem possibilem. Quodsi nihil explicite intenderit, censetur vovisse secundum naturam rei et communem aestimationem : quando partes rei promissae non possunt aut non solent separari, votum cessat, v. g. votum celebrandae missae, ecclesiae construendae, peregrinationis insti­ tuendae, etc. ; quando autem possunt et solent separari, obligat ad partem, v. g. votum ieiunandi tota hebdomada, dandi 100 fr. ; vel etiam si principalis est possibilis et accessoria impossibilis, obligat ad possibilem, secus e converso, v. g. peregrinatio romana cum ieiunio aut cilicio (a. 3, ad 2). Vovens vitare omnia venialia ad nihil tenetur, nisi intenderit se obligare quantum possit ; coniux vovens castitatem tenetur ad non petendum coniugale debitum. Qui plura vota incompossibilia emisit, dignius debet servare ; si tale non adsit, prius praeferatur posteriori. 721. Quantum peccatum est vovere materiam invalidam. — Valent haec principia : 1. Vovere rem mortaliter malam est grave peccatum. 2. Vovere rem leviter malam, etiam per se videtur pec­ catum grave : magna enim est irreverentia directa erga Deum sanctissimum, velle ut levissimum malum habeat acceptum ; sed per accidens, ob ignorantiam aut inadvertentiam, saepe est veniale. 3. Vovere rem indifferentem vel minus bonum non est nisi veniale. 4. Vovere rem impossibilem nullus facit serio, nisi ex DE RELIGIONE 735 ignorantia quae potest esse leviter culpabilis ; id facere ex ioco et levitate est veniale. Articulus III. De Voti Obligatione, S. Th. II-II, q. 88, a. 3 et 7. 722, Effectus intrinsecus et formalis omnis voti est obligatio in conscientia» ex virtute religionis, ad praestanda promissa. — Est propositio fide et ratione certaProbatur: Ex fidelitate homo tenetur solvere id quod promisit ; maxime autem debet Deo fidelitatem tum ratione dominii, tum ratione beneficii suscepti ; ergo ex fidelitate erga Deum maxime obligatur ad hoc quod impleat vota ipsi facta. Porro fidelitas erga Deum pertinet ad cultum ipsi debitum ac proinde ad virtutem religionis. — Quae obligatio expresse enuntiatur in Scripturis : Deut. XXIII, 21-23 ; Lev. XXVII, 2 ; Ps. LXXV, 12 ; Eccl. V, 3 ; et in iure, can. 1307, § 1. Violatio igitur voti est peccatum contra religionem ; et quidem contra eam solam, nisi opus iam fuerit aliunde praeceptum, uti castitas. Non tamen de se est sacrilegium, quia non est violatio rei sacrae : votum enim de se nec personam voventem nec materiam Votam vere sacram reddit. Sed est peccatum infidelitatis i. e. perfidiae erga Deum. Cum autem in omnibus votis reverentia et fidelitas Deo debita eiusdem rationis sit, per se laesiones votprum in qualibet materia sunt eiusdem speciei moralis ; quare necesse non est ut in con­ fessione materia voti violati declaretur. 723. Obligatio voti est gravis ex genere suo, quia oritur ex fidelitate erga Deum (I Tim. V, 11, 12). Est tamen levis a) semper in materia undequaque levi, quia nullus se obligare valet ultra capacitatem materiae; b) etiam in materia gravi, si quis tantum se obligavit sub levi, quia votum non obligat ultra intentionem voventis1. i. Excipitur ex rei natura et voluntate Ecclesiae votum in ordinatione sacra, vel in religiosa professione emissum. 736 Quodsi de hoc pon cogitavit, generatim praesumitur se obligasse secundum materiae quantitatem. Materia gravis est quae ad cultum Dei vel utilitatem proximi aut ipsius voventis sive ex se sive ex adiunctis notabiliter conducit, aut a lege naturali, divina, ecclesiastica sub gravi praecipi solet, v. g. ieiunium, missa, communio, confessio1. ! f ! j Notetur plures omissiones leves coalescere in unam gravem si plura voventur per modum unius materiae pluribus vicibus implendae, non autem si per modum plurium ac singulatim voventur. Nisi vovens aliter intenderit, coalescere non solent in votjs personalibus, solent in realibus ; res tamen disparatae : ieiunium, missa, meditatio, rosarium, etc. non coalescunt pisi voveantur eodem voto ad eumdem finem, v. g. vovens varia exercitia spiritualia per mensem. ' > i Î ' i, 724. Votum impleri nequit sine intentione voventis, unde si, explicite aut aequivalenter, quis positive intendat non satisfacere, manet obligatus, quia, in actibus qui totaliter pendent ab ipso operante, actus non operatur ultra eius intentionem. ; ( ! ' I ^Attamen non requiritur 1) intentio formalis et explicita, sed sufficit ut quis, etiam voti immemor, opus praescriptum faciat : unusquisque enim antequam faciat dona censetur prius praestare debita ; nec 2) intentio fiais specialis voventis vel operis promissi, v. g. quod ieiunium fiat ad poenitentiam, eleemosyna ad Dei gloriam, quia ordinarie non cadit sub obligatione voti ; nec 3) ut adimpleatur in statu gratiae, ex amore Dei vel fine supernatural!, nisi ad hoc vovens specialiter se obligaverit. 'i I ! 'j I I I i I • 1 ! l , J i I > ! j , I i J ! j / I ij i SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 725. Obligatio voti dubii. — In dubio de existentia voti, an votum fuerit emissum, si post serium examen dubium permaneat, censetur non adesse votum. In dubio de obligatione voti, i. e. de eius validitate aut impletione, num votum fuerit validum vel fuerit impletum, si dubium sit negativum seu leve i. e. si sint leves rationes existimandi illud non obligare quia i. Ista est regula generalis per saecula tradita ; nunc autem, post Noldin, Th. M. 11, n. 215, aliqui putant regulam non esse stricte applicandam, quando non actio singularis sed series actionum vel habitualis ratio agendi promittitur per modum unius : tunc scii, materia omissa non absolute sed relative ad totam rem promissam est consideranda, et ita actio in se notabilis aestimari debet pars modica ex serie promissa. Unde qui per modum unius vovet pro toto mense quotidianam missae auditionem vel assistentiam devotioni mariali, non existimandus est reus peccati mortalis si illam omittat una vel altera vice, (.dummodo, ait, minus sit quarta parte I), cum promissionem substantialiter implevit. Ita sane si vovens sic intenderit solum se obligare sub levi ad talem partem j sed talis intentio praesumi non potest, quia non ex natura rei nec ex consuetudine ista existimatio constat. DE RELIGIONE 737 forsan invalidum aut iam impletum, manet obligatio implendi ; si autem, post diligens examen, dubium grave et positivum per­ duret, ex principiis indirectis Probabilismi aestimari potest non adesse obligationem : melius tamen petitur dispensatio. Si autem dubitetur de modo adimplendi, primo investiganda est intentio voventis, deinde verba quibus facta fuerit promissio, natura rei promissae, et communis usus ac sensus fidelium ; quodsi nihilominus dubium permaneat, vovens eligat modum adimplendi qui sibi placeat. Hinc, nisi aliter intenderit : vovens ieiunium tenetur sicut solent fideles in regione ieiunare ; vovens ieiunium singulis sabbatis, non tenetur ieiunare si in sabbato inciderit nativitas Domini ; qui voverit ieiunium integrae hebdomadae, non tenetur eo die quo adeo duros labores suscipere debet, ut a ieiunio ex­ cusetur ; qui voverit quantitatem non determinatam, tenetur ad minimam inter eas quae decent Deum. 726. Ex voto formaliter obligatur solus vovens. — Non enim suo voto alium obligare potest, quia nemo rem vel actionem alterius promittere potest, nec maxime quidem coniuncti ut filii vel subditi. Potest tamen quis ad idem opus exequendum obligari aliunde, sive ex fidelitate humana, ut si promittat votum alterius se impleturum ; sive ex obedientia, ut si pater vovet se cum filiis missam auditurum et id iis praecipiat ; sive ex iustitia : sic haeres, solutis omnibus quae aliis et sibi sunt debita (inter quae S. Alphonsus enumerat portionem haereditatis legitimam filio ex lege debitam), ante omnia legata etiam pia, vota realia defuncti tenetur adimplere (can. 1310, §. 1 et 2). Vota personalia per seipsum vovens exequi tenetur, nec potest per alium : actus non se extendit ultra intentionem voventis ; — realia implere potest per alium ex propriis tamen bonis, v, g. ipsi iubendo, vel eius actum ratum habendo. 727. Vovens tenetur votum implere tempore ab ipso determinato, quo transacto adhuc tenetur, si in­ tentione tempus statuit ad obligationem urgendam ; si vero ad finiendam, obligatio cessat sed Votum fuit violatum. Quodsi intentio ignoretur, tempus censetur determinatum ad obligationem urgendam in votis realibus, v. g. votum dandi eleemosynam per mensem ; in personalibus autem ad eam finiendam, v. g. votum ieiunii in sabbato : ita nisi ex natura et fine voti aliter statuendum sit, ut si quis ad emendationem voveat confiteri per hebdomadam, aut in gratiarum actionem voveat certo die ieiunare, aut, e contra, pro certa solemnitate offerre candelas. Summa Theologiae Motalia II — 47 738 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Vovens qui nullum determinavit tempus, tenetur implere quamprimum moraliter et commode potest, quod aesti­ mandum est iuxta materiam et communem aestimationem : gravis est dilatio quae materiam promissam notabiliter minuit, v. g. si diu differtur ingressus in religionem ; quodsi materia voti dilatione non minuatur, probabiliter dilatio etiam longa est tantum venialis, nisi includat peri­ culum non implendi votum. Qui praevidet impedimentum, tenetur illud praevenire, modo tempus implendi iam inceperit, v. g. votum semel ieiunandi in hac hebdomada vel peregrinandi infra hunc mensem. 728. Obligatio voti conditionati. — Ex parte affectus votum est purum, si ex solo amore rei promissae et honoris Dei est emissum ; — non purum si alius finis adiungatur, v. g. obtinendi conversionem. lamvero ex parte affectus quo vovetur et formae qua exprimitur, aliud est absolutum, nulla conditione circumscriptum, quo res simpliciter promittitur in praesenti ; — aliud conditionatum quo res promittitur sub conditione extrinseca de futuro contingenti suspensiva vel resolutoria, et quod impleta conditione vel perficitur vel solvitur, v. g. votum eleemosynae si haereditas a parente obtineatur vel nisi adveniat adversa fortuna, votum vitae religiosae si soror consentiat vel nisi soror moriatur. Ne tamen conditipnatum existimetur votum cui dies mere est adiuncta, v. g. valedicam saeculo si parentes mortui fuerint : talis enim est conditio necessaria, non contingens ; idem est dicere ac : quando moriuntur. Votum sub conditione suspensiva : 1) Obligat ad praestandam rem promissam, conditione vere impleta : tunc enim transit in absolutum ; non debet servari a) ante impletam conditionem, nec b) si conditio non formaliter sed tantum aequivalenter impleatur : sic vovens ingressum religionis si nupserit soror, non tenetur si mortua fuerit, etsi ratio appositae conditionis fuerit sororis sustentatio, nisi tamen de alia intentione voventis constaret. 2) Obligat ad conditionem non malitiose et fraudulenter impe­ diendam ; hinc a) si conditio sit mala, ut in voto mere poenali, vovens potest, imo tenetur vitare impletionem conditionis ; b) si conditio pendeat a voluntate voventis et sit res libera, v. g. eleemosyna si obtineatur primum praemium, vovens potest licite non implere conditionem : nullo enim praecepto ligatur ad conditionem ponendam ; c) si pendeat a voluntate alterius et sit res libera, v. g. ingressus religionis si pater consentiat, non potest licite impedire conditionem per media iniusta, uti vim, minas, fraudem, potest per media iusta ut suasiones ; d) si conditio pendeat partira a causis naturalibus, v. g. ieiunium DE RELIGIONE 739 tali die si convalescentia sit obtenta, non potest studiose impedire né causae impleant conditionem. 3) Non obligat ad praestandam rem promissam, Si vovens illicite impedivit impletionem, quamvis tamen in hoc casu contra votum peccaverit. 729. Obligatio voti poenalis. — Votum conditionatum, aliud est simpliciter tale, aliud poenale, si sub conditione culpae poena promittatur. Hoc emitti potest tamquam unum votum, pure poenale, seu simplex promissio poenae, v. g. votum elee­ mosynae si quis vel luserit vel se inebriaverit; vel tamquam duplex votum copulativum, seu promissio boni melioris cum sanctione poenae subeundae si non impleatur, v. g. votum non ludendi aut audiendi missam sub poena eleemosynae. Votum poenale non obligat ad poenam, si transgressio fuerit inculpabilis vel venialiter tantum culpabilis, saltem in quantum est transgressio voti, casu quo fuerit copulativum, ut si vovens audire missam die dominica, non cogitando de voto omittat : nullus enim censetur se obligare ad poenam, praesertim gravem, propter nullam vel levem culpam. E contra, si votum non tantum poenale sit sed potius medicinale, ut quis cautior fiat et vigilantior in aliquo vitando aut in consuetudine eradicanda, v.g. si pro­ mittat eleemosynam quoties blasphemaverit. 730. Obligatio voti altemativi seu disiunctivi. — Ex parte modi votum est determinatum, si res certa et definita promittatur aut accurate designetur ; vel disiunctivum seu alternativum, quo optio inter plura remanet si ex pluribus rebus una praestanda promittitur per modum unius, v, g. votum missae audiendae aut eleemosynae praestandae. Tale votum : 1) Si sit validum, impleri potest et debet a) per se, in una vel in altera materia, secundum electionem et determinationem voventis ; b) per accidens in una materia (v. g. missa), casu quo vovens quasi novo voto ita se determinaverit, ut in istam ma­ teriam absolute totam obligationem transferre voluerit : tunc enim votum non est amplius disiunctivum. 2) Non debet impleri a) si materia hoc modo determinata impossibilis evadat ; imo b) si tali determinatione non facta, una pars fiat mala, vana aut impossibilis, et ita non remaneat facultas eligendi, dum tamen intentio voventis fuerit se libere determinare ad aliquam partem ; e contra c) impleri debet in materia possibili, si intentio fuerit se determinare in quo­ cumque casu, vel si ipsius voluntate una pars impossibilis evadat : tunc enim censetur eligere voluisse alteram quae adhuc possibilis est. 3) Est invalidum ab initio, si alterutra materia non sit apta v. g. mala vel vana aut impossibilis, quia non potest quis aeque obligari ad rem bonam et malam, v. e. : furabor aut religionem ingrediar. 731· Coronarium. — Ex praedictis facile deduci possunt regulae practicae ad interpretationem votorum. 740 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Articulus IV. De Cessatione Obligationis voti. S.Th. Π-Π, q. 88, a. 8-12. 732. Cessat obligatio voti : 1) ab intrinseco i. e. sub­ stantiali mutatione in materia vel in circumstantia voti aut voventis ; 2) ab extrinseco seu legitimo auctoritatis interventu per irritationem, dispensationem et commuta­ tionem. Hinc canon 1311 : « Cessat votum lapsu temporis ad finiendam obligationem appositi, mutatione substantiali materiae promissae, deficiente Conditione a qua votum pendet aut eiusdem causa finali, irri­ tatione, dispensatione et commutatione ». 733. Cessatio voti ab intrinseco. — Votum partialiter aut totaliter cessare vel suspendi potest : a) Quando bonum melius Deo promissum non est amplius melius, vel prohibeatur et ita sit impeditivum maioris boni, vel fit indifferens, inutile aut impossibile. b) Quando in materia Deo promissa vel in statu voventis comparative ad eam, adeo gravis obveniat mutatio ut moraliter credatur vovens non intendisse se obligare pro tali casu vel statu : votum non obligat ultra intentionem voventis. Sic infirmitas excusat a ieiunio votivo, magna status imminutio a notabili eleemosyna ; sed mutatio in sola dispositione voluntatis voventis non tollit nec suspendit votum. c) Quando cessat causa finalis voti, quam vovens intendit assequi per voti executionem. Sic cessat votum dandi eleemosynam pauperi, cessante huius paupertate, votum instituendi peregrinationem pro obtinenda sanitate amici, cessante illo fine per eius mortem, votum non ingrediendi domum ob occasionem peccati, cessante occasione ; non autem cessat, cessante eius causa mere impulsiva. d) Deficientia conditionis a qua votum pendet, v.g. dum sim dives, dabo eleemosynam ; vel e contrario, impletione conditionis resolutoriae. In dubio facti an sufficiens mutatio adsit materiae ac DE RELIGIONE 741 cessaverit votum ab intrinseco : aut petenda est dispensatio vel commutatio, aut impleri votum debet. 734. Irritatio voti est eius annullatio vel suspensio ab eo cuius potestati subditur ipsa voluntas voventis vel voti materia : « nullus enim potest per promissionem se firmiter obligare ad id quod est in potestate alterius, sed solum ad id quod est in sua potestate ; sed ille qui est subiectus alicui quantum ad hoc non est suae potestatis facere quod vult, sed dependet ex voluntate alterius ; ergo non potest se per votum firmiter obligare in his in quibus alteri subiicitur, sine consensu sui superioris » ; unde in omni voto implicite continetur conditio : nisi superior renitatur (a. 8). Hinc duplex est irritatio : directa et indirecta ; quarum multiplex est differentia. Directa et proprie dicta est annullatio voti (verbreking) facta ab eo qui potestatem dominativam habet in voluntatem voventis, unde actum ipsum attingit eumque ita solvit ut nunquam reviviscat: valet pro votis emissis tempore subiectionis, dum quis est sub potestatç superioris, etsi postea implendis (can. 1312, §1). Indirecta et improprie dicta est suspensio voti (opschorsing) facta ab eo qui solum in materiam voti potestatem habet ; attingit rem promissam cuius obligatio impeditur, et ideo voti obligationem solum suspendit, quae per se reviviscit simul ac materia promissa irritantis potestati subtrahitur (can. 1312, § 2). Hinc valet etiam pro votis antea emissis, non autem pro postea implendis (cfr v. g. can. 1315). 735. Votum directe irritare seu annullare possunt omnes superiores qui habent potestatem dominativam in personam seu voluntatem subditorum (can. 1312, § 1) : 1) Pater (eo deficiente aut longe absente tutor vel mater tutrix) vota filiorum minorennium saltem impuberum ; an etiam puberum non emancipatorum disputatur, aliis id affirmantibus propter modum loquendi iuris novi generalem sine restrictione in can. 1312 et 89, aliis ne­ gantibus quia non est ratio existimandi legislatorem hac in re voluisse quamdam inducere mutationem. 742 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 2) Superiores religiosi: S. Pontifex, episcopus pro non exemptis, superiores legitime constituti, etiam abbatissae et superiorissae, vota professorum, — praeter vota ipsius professionis. __ 3) Maritus probabiliter vota uxoris quia est caput mu­ lieris . Ecclesia non potest directe irritare vota subditorum in quos solam habet potestatem jurisdictionis, potest tamen requirere conditiones ad ipsorum validitatem : sic declaravit nullam pro­ fessionem religiosam temporaneam ante i6m annum expletum ; perpetuam vero si fiat ante annos 21 vel si non praecesserit professio 3 annorum (can. 573-574). 736* Indirecte irritare seu suspendere votum pos­ sunt illi qui habent potestatem sive dominativam sive iurisdictionis in materiam voti (can. 1312, § 2) : 1) Pater vota filiorum minorennium, quamdiu manent sub eius potestate, circa res aut actiones quae subsunt eius administrationi ac regimini. 2) Coniuges ad invicem, scii, maritus vota uxoris iuri maritali, prolis educationi, domesticae gubernationi praeiudicantia ; et uxor vota mariti iuribus suis adversantia. 3) Superiores religiosi vota professorum et etiam nOvitiorum, exercitiis ac probationi ipsorum praeiudicantia ; unde can. 1315 : « Vota ante professionem religiosam emissa suspenduntur, donec vovens in religione per­ manserit ». 4) Superiores ecclesiastici et civiles vota subditorum prae­ iudicantia iuribus suis. 5) Herus vota famulorum quando debitis officiis non congruunt : talia saepe sunt vota peregrinandi, ieiunandi, sacrum quotidie audiendi. Superior qui vota permisit aut confirmavit, nihilominus ea directe vel indirecte irritat valide, quia non abdicavit suam potestatem irritandi. Item votum ab aliquo superiore confir­ matum, potest semper irritari ab altiore superiore in eodem ordine ; sed votum confirmatum ab altiore non potest irritari ab inferiore eiusdem ordinis. 737. Dispensatio (ontslaging') est debiti ex voto con­ DE RELIGIONE 743 tracti condonatio seu relaxatio ad tempus vel in perpetuum ab auctoritate ecclesiastica nomine Dei concessa. Potestatem dispensandi concessit Christus Ecclesiae in po­ testate clavium (Mt. XVI, 19), uti constat ex perpetuo usu. Non est dispensatio in lege naturali fidem servandi ac standi promissis, sed ex remissione debiti a Deo oritur casus in quo ista lex non applicatur. Dispensatio est actus iurisdictionis spiritualis in foro externo, et ideo competit soli ecclesiasticae auctoritati ; et quidem 1) S. Pontifex dispensare valet in omni voto, non tamen si firmet ius acquisitum tertio, nisi promissio gratuita voto subordinetur, quia tunc accessorium sequitur principale. 2) Ordinarius loci cum subditis et peregrinis, in omnibus votis non reservatis, dummodo dispensatio non laedat ius tertio quaesitum. 3) Superior religionis clericalis exemptae, in votis non reservatis, cum suis subditis : professis, novitiis et aliis apud eos commorantibus ad normam can. 514, § ï ; non autem abbatissae et superiorissae. 4) Ex privilegio confessarii regulares ordinum mendi­ cantium et qui iisdem in privilegii? assimilantur, in votis non reservatis. 5) Alii qui ad dispensandum delegati sunt ab illis qui habent potestatem ordinariam dispensandi, uti fit tempore lubilaei (can. 1313). Non autem parochi et simplices confessarii. 734. Vota S. Pontifici reservata. — S. Pontifici praeter votum in ordinatione emissum et vota professionis in religione ab ipso approbata, reservantur duo vota privata, scii, perfectae ac perpetuae castitatis, et ingre­ diendi religionem votorum solemnium, quae emissa fuerint absolute et post completum decimum octavum aetatis annum (can. 1309). Quae reservatio est stricte intelligenda, ita ut vota ex omni parte perfecta sint oportet : a) ex parte actus, i. e. ut emissa fuerint cum perfectissima libertate, spontaneitate et discretione, 744 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sine ullo metu ab aliis incusso aut dolo ; b) ex parte obligationis, ut votum sit emissum sub gravi ; c) ex parte materiae : sunt nempe vota castitatis perpetuae et completae, et ingrediendi reli­ gionem stricte dictam; — non autem votum coelibatus seu non nubendi, solius virgijiitatis, aut castitatis coniugalis, vel susci­ piendi ordines, aut ingrediendi congregationem ; d) ex parte finis, ex solo amore operis promissi, ac proinde sine ulla indeterminatione (ut esset votum disiunctivum), aut conditione de futuro (ut esset votum poenale). — Notetur circumstantias voti non reservari, v. g. circumstantia temporis, ingressus in religionem austeram. In dubio, votum non censetur reservatum. 739. Commutatio (omzetting, omwisseling') est substi­ tutio alicuius operis honesti in locum operis promissi sub eadem obligatione et vinculo voti, seu translatio obligationis voti ab una materia in aliam. Potest fieri in bonum quod spectatis omnibus circumstantiis Deo simul et voventi est melius, vel in bonum moraliter seu fere aequale, vel in bonum minus. Praeter reservata et illa quae ius tertii firmant, possunt vota in melius vel in aequale bonum ab ipso vovente commutari, uti concessum est in iure novo, vel a confessario de voventis consensu ; in bonum minus ab illis qui habent potestatem dispensandi, quia hoc partialem dispensationem includit (can. 1314). Vovens ordinario redire potest ad primum opus, quia commu­ tatio fit in eius utilitatem ; excipe casum quo voluit ad melius novo voto se obligare. Quodsi opus subrogatum fiat impossibile, ad primum redire non tenetur si commutatio facta fuerit auctoritate superioris, quia hic absolute abstulit obligationem circa materiam priorem et illam transtulit in alteram, in qua extincta est ratione impossibilitatis ; tenetur autem redire si facta fuerit propria auctoritate. 740. Animadversiones. — 1. Irritatio voti nullam exigit jurisdictionem, at directa exigit potestatem dominativam ; dis­ pensatio exigit iurisdictionem semper ; commutatio aliquando exigit iurisdictionem, sed non semper. 2. Ad validitatem irritationis sive directae sive indirectae votorum factae per potestatem dominativam, nulla requiritur causa ; ad liceitatem causa rationabilis, cuius defectu committitur peccatum quod de se est veniale. Sed ad validitatem irritationis indirectae votorum personalium per potestatem jurisdictionis, i. e. per impositionem praecepti, iusta requiritur causa, minor tamen quam ad dispensandum : praeceptum enim non obligat, nisi sit rationabile. DE RELIGIONE 745 Ad validitatem dispensationis requiritur causa gravis, gravitati voti proportionate, quae tamen non debet esse sufficiens ad excusandum : Deus enim sine ratione non relaxat nec mutat votum. Ad commutandum in bonum minus requiritur iusta causa proportionata gravitati voti et diminutioni, sed sufficit minor quam ad complete dispensandum ; ad commutandum in aequale sufficit causa levis, v. g. maior devotio, minus periculum trans­ gressionis ; ad commutandum in evidenter melius sufficit ipse excessus bonitatis : mavult enim Deus quod est melius et id ut superabundantem impletionem acceptat. Commutatio facta sine ratione sufficienti vel ab illo qui non habet potestatem non videtur valida ; quidam tamen affirmant illam valere, dum­ modo suppleatur defectus usque ad aequalitatem. 3. Causae sunt : a) ex parte actus, modus imperfectus, indis­ cretus, coactus vovendi, v. g. si votum factum fuerit ex metu, dolo, ira, tristitia, levitate, ab impubère, etc. b) ex parte ma­ teriae : 1) si sit difficilior ; 2) si sit occasio aut causa mali v. g. ruinae spiritualis : ita magnum periculum transgrediendi Votum ex fragilitate ; 3) si impediat maius bonum spirituale, ut si sit occasio scrupulorum ; 4) si impediat bonum commune Ecclesiae vel reipublicae aut communitatis. Illae causae ordinario suffi­ ciunt ad commutandum in minus, raro ad dispensandum tota­ liter. In dubio utrum causa sit sufficiens, superior dispensationem concedere potest Si aliqua speretur utilitas et nullum scandalum timeatur ; et vovens potest acquiescere iudicio superioris. 4. Si causa manifeste est insufficiens, dispensatio habenda est invalida 5 in dubio censeri potest sufficiens. 5. Confessarius simplex non potest nisi suggerere commuta­ tionem in melius vel in aequale. CAPUT IV. DE ACTIBUS QUIBUS NOMEN DIVINUM ASSUMIMUS. 741. Materia tractanda. — Praeter res divinas seu sacramenta, de quibus dicetur in tomo III, assumere possumus nomen divinum, vel ad propria verba confir­ manda in iuramento, vel ad alios inducendum in adiuratione, vel ad ipsum invocandum in laudibus divinis. 746 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO PRIMA. DE IURAMENTO. Articulus I. Dé Essentia et Obiecto iuramenti. S. Th. Π-Π, q. 89, a. i, 4, 6. 742. luramentum {serment; eed) dicitur a iure, quia pro iure seu lege introductum est, apud omnes nationes, ut quod sub invocatione divini testimonii dicitur, pro vero habeatur ; iurare (eed doen of zwereri) ergo est Deum appellare rei alicuius testem, seu, ut ait S. Thomas, a. 1, « assumere Deum testem ». Unde definitur iuramentum : Testimonii divini invocatio, seu cum codice (can. 1316) : « invocatio Nominis divini in testem veritatis ». Finis itaque iuramenti est confirmatio veritatis. Confirmatio in scientiis fit per rationem quae procedit ex evidentibus ad conclusiones ; ibi non adhibentur testes nec iuramentum : derisibilis enim videretur, si quis in disputatione alicuius scientiae vellet propositum per iuramentum probare. Sed facta particularia et contingentia hominum non possunt per rationem (ex causis intrinsecis) confirmari, et ideo solent confirmari per testes. Humanum autem testimonium non est semper sufficiens ad haec confirmanda propter defectum veracitatis vel cognitionis, et ideo necessarium fuit recurrere ad divinum testimonium, quia Deus neque mentiri potest, neque aliquid ignorat (a. 1). lurans autem non postulat ut Deus hic et nunc actuali signo veritatem dicti testetur (esset plerumque tentatio Dei), sed quando et quomodo ei placuerit, saltem in futuro iudicio (a. 2, ad 3), vel ut gravissime puniat falso iurantem (a. 1, ad 3). Et tamen invocatio inservit ad Statim faciendam fidem inter homines, quia non facile censetur aliquis tantae impietatis et audaciae ut Deum testem falsitatis faciat seque divinae objiciat vindictae. 743. Iuramentum est invocatio ; est ergo actus rationis : locutio interior, quae tamen praesupponit actum voluntatis, scii, intentionem saltem implicitam iurandi et vocandi Deum in testem. Hinc iuramentum non est : a) Invocatio indeliberate prolata ab illo qui nescit quid sit iuramentum, vel ab illo qui sensum verborum ignorat aut non satis advertit : iuramentum inconscium. DE RELIGIONE 747 b) Nec invocatio mere materialiter prolata in adiunctis quae omnem intentionem invocationis excludunt, v.g. si fiat in schola aut theatro, docendi aut repraesentandi causa, vçl per modum interfectionis ut in vulgari locutione per Deum (v. g. par Dieu, c'est vrai) : iuramentum narratum. c) Nec invocatio deliberata sed mere externa sine intentione : iuramentum fictum, v. g. ab illo qui non admittit existentiam Dei. Actus eniin humanus non operatur ultra intentionem agentis. Atqui iuramentum debet esse actus humanus, non solum quatenus est locutio sed etiam quatenus est invocatio Dei testis : invocatio enim ad diversum finem fieri potest. Ergo ut fiat ad testem, non sufficit intentio proferendi verba et exprimendi invocationem divini testimonii, sed requiritur voluntas invocandi Deum ut testem. — Iuramentum fictum est mendacium irreligiosum, de se veniale, interdum mortale ob grave damnum publicum aut privatum, ut in iudiciis et contractibus1. lurameiltum mere internum, quamvis valeat coram Deo, ut si quis testem eum invocet interne quod velit firmiter vitare peccatum ; non tamen obtinet suum effectum fir­ mandi asserta çt promissa coram hominibus, unde est incompletum; item si quis iurare intendens, utatur formula ad hoc prorsus inepta. Ut ergo iuramentum sit completum, exprimi debet formula quadam iuratoria ; et ideo ex parte modi quo exprimitur invocatio, dividitur in verbale, reale et mixtum, prout exprimitur vel verbis vel signis (erectione digitorum, contactu sceptri, crucis aut evangeliorum) vel utrisque. 744. Iuramentum est invocatio testimonii seu ap­ pellatio in testem veritatis. Hinc a) non est invocatio Dei misericordis et omnipotentis per modum orationis et supplicationis ad obtinendum bonum, favorem vel auxilium, etiam v. g. ad veritatem ostendendam aut fidem nobis conciliandam ; sed est invocatio Dei infinite veri ad obtinendum testimonium in confirmationem, qua ipsum in quantum in nobis est constituimus testem, i. e. ipsum citamus et consentimus ut sit testis, si velit. b) Nec est invocatio S. Scripturae ad confirmandam doctrinam : aliud enim est uti testimonio iam dato, aliud testimonium Dei invocare ut exhibendum (a. 1, ad 1). c) Nec est simplex assertio divinae omniscientiae, ut in locu­ tionibus : coram Deo loquor, Deus me audit, scit me verum I. Hinc damn, ab Inn. XI prop. 25 : « Cum causa licitum est iurare sine animo iurandi, sive res sit levis, sive gravis ·. 748 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS dicere, Deus est testis, Deus testabitur suo tempore, Deus est veritas, vivit Dominus, Dominus videt conscientiam meam, etc. ; nisi non tantum narrative et enuntiative, sed invocative pronun­ tientur, ut Apostolus, ad Gal. I, 20 : Eçce coram Deo quia non mentior... d) Nec est simplex comparatio veritatis assertae cum veritate evidenti, v. g. tam verum est quam Deus existit, quam sol lucet, quam hic sedeo (uti neerl. waarachtig Gods), aut cum veritate fidei, v.g. est verum sicut Evangelium, ad instar fidei, tam infal­ libile quam Ecclesia : — quo casu tamen, ordinario non deerit aliqua irreverentia in Deum aut res sacras. e) Nec est simplex affirmatio vehemens ut in locutionibus : in veritate, per fidem meam (i. e. humanam), in conscientia, per conscientiam meam, per conscientiam animae meae (v. g. ma foi, ma parole d'honneur; op mijn woord). f) Nec est simplex sponsio aut obligatio poenae, v. g. si falsum, spondeo caput meum, volo esse fur, sim haereticus, auferantur mihi aures, occidar, suspendar, moriar, diabolus me auferat,... per damnationem venias huc, etc.; nisi Deus invocetur ut testis veritatis et simul falsitatis vindex. Ex parte testimonii quod petitur, iuramentum est mere contestatorium seu directe invocatorium (getuigeniseed) si Deus solum invocetur ut testis ad veritatem manifestan­ dam ; vel indirecte, scii, execratorium seu imprecatorium (vervloekings- of verwenschingseecP) si etiam invocetur ut vindex ad falsitatem puniendam, Quod saepe fit si ex­ presse nominetur, v.g. si mentior, Deus me puniat, perdat, damnet..., vel si malum spectetur communiter ut a divina providentia specialiter procedens, v. g. si mentior, fulgur de coelo me percellat, descendam in infernum (a. 1, ad 3). 745. Iuramentum est invocatio testimonii divini seu divini nominis. Hinc non iurat 1) qui non dicit quem­ nam invocat, v. g. iuro ita esse, nisi ex circumstantiis pateat ipsum intendere Deum, v. g. si praecesserit postu­ latio iuramenti ; nec 2) qui invocat falsos Deos ; nec 3) qui homines appellat testes ; vel 4) etiam sanctos, sistendo in ipsorum testimonio : hoc enim non est nisi actus duliae. Attamen a) si creatura invocatur quatenus ad auctorem suum pertinet et refertur, eiusque summam veritatem et maiestatem repraesentat, implicite et mediate invocatur creator qui in creaturis relucet, v. g. si quis iurat per coelum, per sanctam fidem, per crucem, per Evangelia, per sacramenta, per templum, per sanctos, per reliquias, vel alias creaturas nobiliores quae communiter spectantur quatenus ad Deum specialem habent DE RELIGIONE 749 relationem ; per viliores autem nullus censetur iurare, neque id licerèt propter irreverentiam. Similiter b) si quis seipsum vel aliquid ad se pertinens ad poenam obligat pt Deo ut falsitatis vindici offert, est iuramentum execratorium in quo implicite testis et vindex invocatur Deus, v. g. iuro per caput, per filium, per salutem... Tale iuramentum est locutio per animam meam (II Cor. I, 23), nisi tamen, quod saepe fit, fideles specialem relationem animae ad Deum non advertant. Ex parte illius per quem iuratur, iuramentum est explicitum seu immediatum, vel implicitum seu mediatum (a. 6). 746. Celebris est divisio iuramenti in assertorium et promissorium, quae sumitur ex parte obiecti seu materiae, prout iuramentum versatur circa iurantis asser­ tionem seu affirmationem de praesenti, v.g. puto ita esse, solvendi sum incapax, aut de praeterito, v. g. hoc feci,— vel circa actionem aut omissionem a iurante in futuro exequendam. In primo casu est assertorium (bevestigende of bloote eed'), in altero promissorium (belovende of verbindende eed). In iuramento promissprio 1) invocatur Deus ad testandam praesentem iurantis intentionem faciendi quod proponit ; unde includit assertionem de praesenti et addit propositum de futuro, et ideo quando a promissorio distinguimus assertorium iura­ mentum, hoc intelligimus mere assertorium. 2) Non tamen Deus invocatur testis futurae executionis, nam testimonium non datur de re nondum facta1 ; nihilominus 3) Deus est quasi patronus2, qui specialem auctoritatem et vim praebet promissioni et eius executionem speciali obligatione religionis urget : sicut enim homines promittunt vel sponsalia ineunt coram rege, iudice vel alio homine magnae auctoritatis, qui auctoritatem consiliat contractui, ut intelligant se iniuriam illi facturos si promissa non impleant, ita etiam promittunt invocato Deo ; quodsi non impleant, Ipsi iniuriam irrogant. Unde tali iuramento invocatur Deus ut confirmet praesentem sinceram voluntatem illamque liget ne in futuro mutetur. 1. Quamvis apud Deum futura praesentia sint, tamen per iuramentum non postulatur a Deo testimonium de re futura ut ipsi praesens est, sed ut est in verbo promittentis. Sic autem non cadit testimonium in verbum nisi quatenus capax est veritatis cum dicituT ; ergo respectu facti futuri Deus non invocatur ut testis. Suarez, de Religione, 1. I, c. 9, n. 25. 2. Alii dicunt fideiussorem, sed «hanc vocem... non possumus as­ sumere in sensu stricto, quo dicitur fideiussor ille qui pro altero res­ pondet ut in se suscipiat onus solvendi promissum in defectu alterius ». Dignant, De Virtute religionis, n. 221. 750 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS lutamentum promissorium est a) stricte promissorium seu accessorium quando actio quae iuratur vere promissa est, sive Deo per Votum (votum iuratum), sivi homini (factum iuratum), sive utrique (votum iuratum iit favorem tertii); vel b) late promissorium seu per se stans quando actio non promittitur sed tantum proponitur, sive in alterius honorem seu favorem (iuramentum propositi confirmatorium seu propositum iuratum), sive in poenam seu vindictam (iuramentum comminatorium ; bedreigingseed). 747. Iuramentum est actus religionis. Nihil enim confirmatur nisi per aliquid quod est certius et potius ; ergo qui invocat divinum testimonium ad confirmandum quod dicit, hoc ipso profitetur Deum potiorem, utpote cuius veritas est indefectibilis et cognitio universalis, et sic Deo reverentiam exhibet. Sed revereri Deum pertinet ad religionem ; ergo. Cfr. Deut. VI, 13 ; Ps. LXII, 12 ; Hebr. VI, 13-16. Omnia iuramenta in ratione iuramenti sunt eiusdem speciei, quia cum iuramenti ratio essentialiter consistat in Dei invo­ catione, omnes differentiae supra allatae aut diversi invocationis modi materialiter et per accidens se habent ad Dei testificationem, ac proinde huius essentiam et speciem non mutant1. — Possunt tamen accedere aliae species, v. g. fidelitatis, iustitiae, duliae, et si iuramentum sit peccaminosum, blasphemiae, injustitiae, scandali, etc. 748. Animadversiones practicae. — 1. in dubio de iurantis intentione, iudicandum est ex circumstantiis, v. g. an postulatio iuramenti praecesserit, an iurans sit iurare solitus, etc., maxime autem ex verbis adhibitis : si formula ex proprio sensu et uSu communi est iuratoria, et fuit advertenter prolata, prae­ sumitur iuramentum ; si est dubie iuratoria, non praesumitur sed probari debet ; quod si sit ambigua et de intentione non constet, non censetur iuramentum adesse. 2. Ex praescripto Ecclesiae, « iusiurandum quod canones exigunt vel admittunt, per procuratorem praestari valide nequit · (can. 1316, § 2). i. Nec promissorium distinguitur specie, eo quod aliud est invocare Deum in testem praesentis veritatis, et aliud in patronum futurae executionis. — Nam in iuramento non distincte et seorsim invocantur Dei testimonium et eius auctoritas, sed Deus invocatur testans prae­ sentem intentionem et consequenter urget executionem futuram, quia de re futura promissa agitur ; quod ad materialem differentiam redit. Dignant, o. c., n. 246. DE RELIGIONE \ 75I Articulus II. De \ \ Iuramenti Liçeitate. S. Th. Ilrll, q. 89, a. 2, 3, 5, 7, 10. 749. Thesis. Iuramentum secundum se est licitum, sub debitis conditionibus. — Est de fide ex Cone. Lat. IV, c.3 contra Waldenses, et ex Cone. Const’, contra Wicleff, sess\ 8, prop. 43 et a. 12. Thesim etijm negarunt Beguini et Beguardi, Fratricelli, Hussitae, Anapaptistae, Mennonitae, Quackeriani. Probatur ia pars : a) Ex origine et fine iuramenti. Ex origine, quia introductüni est ex fide qua homines credunt Deum habere infinitam veritatein et universalem cognitionem et provisionem ; ex fine, quia inducitur ad iustificandum homines et ad finiendas controversias (Hebr. VI, 16), et quia est medium efficax ad obtinendam in humanis negotiis, maxime in contractibus et iudiciis, necessariam securitatem. b) Ex multis locis tum V. tum N. T. (Gen. XXII ; Deut. VI, 13; X, 20; Ps. XIV, 4 ; LXII, 12; CIV, 9; CIX, 4 5 Eccli. XLIV ; Is. XLV, 23; LXV, 15; 1er. IV, 2; Rom. I, 9 ; Phil. I, 8 ; II Cor. I, 23 ; Gal. I, 20 ; Hebr. VI), quamvis Scriptura eius abusum proscribat, v. g. in ordinaria conversatione (Exod. XX, 7 ; Lev. XIX, 12 ; Eccli. XXIII, 9-14 ; Mt. V, 34 sq.). c) Ex praxi constanti tum fidelium tum Ecclesiae, in prioribus etiam saeculis (a. 2). Probatur 2a pars : Iuramentum non est bonum per se, sed tamquam medium ad aliud ; ergo non est licitum nisi sub debitis conditionibus. Quod enim non quaeritur nisi ut remedium ad subveniendum defectui, non est bonum per se, ut patet de medicina ; sed iuramentum non quaeritur nisi ad subveniendum defectui, quo scii, alter alteri discredit ; ergo iuramentum non est bonum per se, nec licitum nisi in necessitate, sed sub debitis conditionibus (a. 2 et 5). 750. Tres conditiones ad liceitatem iuramenti sunt necessariae : iudicium, veritas et iustitia, ut indicat leremias IV, 2 : « Et iurabis : Vivit Dominus, in veritate et in iudicio et in iustitia », quas S. Hieronymus comites iuramenti appellat (can. 1316). Etenim ad bonum usum iuramenti requiruntur duo : 1) quod aliquis non leviter sed ex necessaria causa et discrete iuret, scii, iudicium discretionis ex parte iurantis ; 752 summa Theologiae moralis 2) quod res quae iuramento confirmatur non sit falsa nec illicita, scii, veritas et iustitia ex parte rei iuratae. Iudicio caret iuramentum incautum, veritate iuramentum mendax seu perjurium, iustitia iuramentum iniquum seu illicitum (a· 3)· / 751. Iudicium discretionis significat causar^ sufficientem iurandi. Est enim contra reverentiam divinae maiestatis debitam, eam invocare testem rei nullius aut parvi mo­ menti (a. 2) ; quae tamen inordinatio est de se venialis. In iuramento assertorio causa sufficiens est vera utilitas ad finem honestum sat magni momenti, ut bonum publi­ cum, pax familiae, securitas in contractu, propria vel aliena fama (prop. damn. Quesn. ιοί ; Pist. 73) : in iuramento promissorio, requiritur insuper ut res sit in potestate iurantis ia. 7). 752. Veritas essentialiter exigit conformitatem dicti, non quidem cum re iurata (veritas materialis et obiectiva), sed cum mente iurantis (veritas formalis). Est enim irreverentia de se valde gravis erga Deum infinitam veritatem, eam invocare testem falsitatis vel et patronum. In iuramento assertorio est sola veritas assertionis de praesenti, seu conformitas dicti cum cognitione facti de quo iuratur, unde iuranduüi est certum ut certum, dubium ut dubium, probabile ut probabile ; — in promissorio est conformitas dicti cum praesenti intentione faciendi id quod promittitur, et insuper requiritur alia veritas, scii, confor­ mitas facti cum praesenti promissione seu veritas execu­ tions in futuro (a. 7 et ad 1). Veritas ergo excludit mendacium, non autem errorem : sic in Veritate iurat, qui iurat falsum quod prudenter existimat verum ; e contra periurium facit, qui iurat quod putat esse falsum, licet a parte rei sit Verum. Ut ergo aliquid iuretur ut certum, requiritur certitudo practica ac prudentialis, seu moralis improprie dicta quae excludit omne dubium prudens, maior tamen quam ad simpliciter affirmandum ; ad iurandum autem judicialiter, notitia experimentalis, quia lege exigitur. 753. Iustitia hic significat honestatem. Exigit 1) in iuramento assertorio, non quidem ut res asserta, sed ut \ \ DE RELIGIONE 753 eius as&ertio sit honesta : licita est attestatio criminis coram iüdice ; inhonesta divulgatio secreti, professio haereseos, iaçtantia de crimine commisso, detractio, sub iura­ mento firmata j — 2) in iuramento autem promissorio, non solum ut ipsa promissio sed insuper ut actio vel omissio promissa, quatenus est iurata, sit honesta. Est enim irre­ verentia erga Dei sanctitatem, eum vocare in testimonium propositi vel\ assertionis quam prohibet (a. 7 et ad 2) ; quae irreverentia est ex genere suo gravis. 754. An iurare omnibus conveniat ? — in iuramento sunt duo consideranda : unum ex parte Dei cuius testimonium invocatur, et qüantum ad hoc debetur iuramento maxima reverentia, et ideo |ad illud non admittuntur impuberes et periuri aut qui in periculo sunt periurii1 ; aliud ex parte hominis cuius dictum iuramento confirmatur, quo non indiget nisi ille de cuius yeritate dubitatur : hoc autem derogat dignitati personae ut dubitetur de veritate eorum quae dicit, et ideo personis magnae dignitatis non convenit iurare, nisi propter magnam utilitatem aut necessitatem (a. 10). Unde Ecclesia sacerdotibus et religiosis iuramentum parcius permisit, et prohibet ne clericus coram iudice laico iuret nisi obtenta Sedis apostolicae vel episcopi licentia (can. 120). Articulus III. De Obligatione Iuramenti Promissori i. S. Th. II-II, q. 89, a. 7-9. 755. Effectus intrinsecus iuramenti promissorii est obligatio exequendi rem iuratam ex virtute religionis. — Est certum, tum ex Scriptura (Num. XXX, 3 ; Mt. V, 33), tum ex ratione, quia iniuriam irrogat auctoritati Dei qui non implet promissionem nomine eius firmatam (can. 1317, § 1). Obligatio est ex genere suo gravis, probabiliter tamen admittit levitatem materiae, sicut votum. Probatur : 1) directe. Quia obligatio voti gravior est quam obligatio iuramenti ut promissorii2. Illa enim causatur ex fide1. Cfr. can. 1757 ; et Cod. poen. belg., a. 31-34,— Cod. proc. civ., a. 285. 2. Dicimus : ut promissorii. Nam obligatio iuramenti ut assertorii est maior : ibi est praeceptum negativum non iurandi falso, quod directe çontrariatur Deo ; hic praeceptum affirmativum implendi promissum iuratum. Praeceptum autem negativum magis obligat quam affirmativum. Summa Theologiae Moralis II. — 48 i 754 I ---------------------------- :------------------------------------------------- . litate quam Deo ipsi debemus, ut ei promissum solvamus ; haec causatur ex reverentia erga Deum, ex qua tenemur verificare id quod per nomen eius coram ipso promisimus. Sea obligatio fidelitatis magis directe respicit Deum quam obligatio reverentiae, nam infidelitas irreverentiam continet, non e converso, et infidelitas erga dominum est maxima irreverentia. Ergo strictius tenemur facere id quod ipsi Deo quam quod tantum Deo teste promisimus (a. 8). Unde si obligatio voti admittit levitatem materiae, a fortiori obligatio iuramenti promissorii. 2) indirecte. Quia violatio iuramenti promissorii non probatur esse periurium stricte dictum, ut adversarii1 contendunt dicentes : Qui iuramentum non implet, facit illud esse falsum et mendax, eo quod facit Deum testem mendacii. Nam/qui non implet quod sincere promisit, non facit mendacium; quia non dicit nec facit contra mentem, sed tantum mutat mentem inconstans et infidelis, ut explicat ipse S. Thomas (II-II, q.uo, a. 3, ad 5). Ergo qui non implet quod sincere iuravit, non, facit Deum testem mendacii, dummodo habuerit intentionem iuraimentum implendi ; sed tantum inconstanter aut infideliter agit in re promissa sub divina auctoritate, et sic irreverentiam erga Deum contrahit, quae est peccatum grave vel leve pro gravitate vel levitate suae inconstantiae aut infidelitatis. A. v. violatio iuramenti ut promissorii non est peccatum quod directe adversatur attributo divino, et ideo non est neces­ sario et semper mortale. ! I ! i 1 ( 1 1 I I : ! SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Non sequitur tamen aliquem posse iuramento se obligare sub levi in materia gravi, sicut pro voto. Disparitas enim est quod promittere non est nisi se velle obligare, unde obligatio promissionis tota quanta est immediate pendet a Voluntate agentis, qui plus vel minus promittere vel se obligare potest. Sed juramentum non directe est ad obligandum sed ad con­ firmationem veritatis divino testimonio, ex qua confirmatione naturaliter sequitur obligatio, propter reverentiam Dei ; unde haec obligatio iuramenti non pendet solum et immediate ex voluntate iurantis, sed ex lege reverentiae Deo debitae, quia est consequentia testimonii invocati. Non potest enim aliquis plus vel minus iurare aut invocare testem Deum, sed invocat vel non, et ipso invocato, Deus est patronus obligationis et urget impletionem ex lege reverentiae erga eum debitae, quae est maior vel minor non quidem iuxta intentionem iurantis, sed iuxta gravitatem promissionis seu materiae promissae iuratae. 756. Conditiones ad validitatem iuramenti pro­ missorii requisitae tum ex parte actus tum ex parte materiae sunt fere eaedem ac pro voto. ; 1 ( / . i. V, g. Caietanus, Toletus, Valentia, Lessius, Gabriel, Bonadna, etc. — E contra S. Antoninus, Sylvester, Soto, Suarez, Laymann, Navarrus, Sylvius, Azor, Salmanticenses, Billuart, et fere omnes moderni. \ \ DE RELIGIONE 755 Sunt àunen duae exceptiones : 1) Iuramentum factum in favorem tertii non debet fieri de bono meliori, sed sufficit ut sit de bono utili proxi­ mo. Directus finis voti est maior cultus et honor Dei ; sed finis directus iuramenti est confirmatio veritatis quae etiam haberi potest in minore bono. 2. Metus etiam gravis et iniustus non invalidât iuramentum extortum, ut iam omninp certum est ex can. 1317, § 2, quia licet reddat actum involuntarium secundum quid, tamen simpliciter non tollit voluntarium. Unde iuramentum manet actus humanus ac proinde capax est inducendi obligationem ; quae tamen potest, nomine Dei, a superiore ecclesiastico relaxari. Neque dicas Deum non acceptare iuramentum iniuria extor­ tum, quia iuramentum non fit in favorem Dei nec ab ipso accipi debet, sed est simplex appellatio ad eius testimonium ; quod Deus ut patronus auctoritatem dat promissioni, non est nisi conse­ quentia invocationis. Attamen in casu iurans uti potest restrictione : dabo quatenus ius habebis ; quodsi non fecerit sed vere invocaverit, tenetur solvere promissum, potest tamen statim in iudicio repetere id quod solvit (a. 7, ad 3). Deficiente conditione ad validitatem iuramenti requisita, pecca­ tum committitur grave vel leve eodem modo aç dictum est de voto (n. 721). Qui autem ficte vel mere externe jurat, non obligatur vi iuramenti ex religione, sed potest teneri interdum ob scandalum vel damnum illatum. 757. Obligatio iuramenti promissorii impleri de­ bet atque cessat, eodem modo ac dictum est de voti impletione (n. 727) aut eius deobligatione (n. 732). Attamen obligatio iuramenti non solum cessat omnibus quibus cessat obligatio voti, sed insuper renuntiatione tertii seu condonatione ab illo facta in cuius favorem principaliter cedit (a. 7, ad 2 et a. 9 ; can. 1319). Notentur autem tria : 1) illum qui potest irritare, dispensare, commutare votum, eo ipso id posse circa iuramentum promissorium (can. 1320) ; 2) sed si iuramenti dispensatio vergat in praeiudicium aliorum qui obligationem remittere recusent, unam Apostolicam Sedem posse dispensare, et solum propter neces­ sitatem aut utilitatem Ecclesiae seu bonum commune (ib.) ; 3) probabiliter nulla reservari iuramenta, etiamsi confirment vota reservata. 756 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 758. Obligatio iuramenti promissorii est stricte interpretanda, quia iurans censetur se voluisse obligare quam minime potuit. Ita speciatim can. 1321, conformiter ad S. Thomam, a. 7, ad 4. Hinc : a) Iuramentum per se, et nisi aliter intenderit iurans, sequitur naturam actus cui adiungitur : accessorium sequitur principale ; ergo si voto, promissioni, contractui additur, eius obligatio eamdem extensionem, eosdem limites et conditiones expressas aut tacitas habebit (can. 1318, § 1). Sic v. g. iuramentum servandi secretum, residentiam, contractum v. g. spon­ salia, statuta collegii, fidelitatem erga regimen, per se non obligat plus quam postulet materia secreti, vel lex residentiae, vel natura contractus v. g· sponsalium, vel consuetudo habita circa statuta collegii non edenda sed iam edita, vel fidelitas regiminis prout non adversetur iuri superiori divino et ecclesiastico. b) « Si actui directe vergente in damnum alienum aut in praejudicium boni publici vel salutis aeternae iusiurandum adiiciatur, nullam exinde actus consequitur firmitatem » (can. 1318, § 2). c) Licet iuramentum non habeat vim validandi et firmandi contractus irritos vel rescindibiles, potest nihilominus, contractu invalido existente, inducere obligationem religionis, si absolute et independenter ab obligatione contractus emittitur, ita ut iurans ex religione prohibeatur petere annullationem contractus, et irritato contractu remaneat Obligatio religionis donec in ipsa dispensetur. Tunc scii, adest merum propositum iuramento firmatum et iuramentum promissorium late dictum seu per se stans. d) lutamenta saepius usurpata : non vendendi minoris aut pluris non emendi, non concedendi vel acceptandi favorem, castigandi subditum, etc., generatim non obligant, quia intentio iurandi deficit, vel materia vana et inutilis est, vel denique conditio subintellecta deficit (v.g. si res aliter non sit opportunior), aut rerum status sufficienter immutatur. ! QUAESTIO SECUNDA. ! DE ADIURATIONE. i i! 11 S. Th. II-II, q. 90. 759. Adiuratio (bezwering), in sermone ecclesiastico, est obtestatio seu interpositio divini nominis qua, deprecando vel imperando, inducimus aliquem ad aliquid faciendum aut omittendum. Dicitur : i) interpositio divini nominis, i. e. invocatio seu mentio DE RELIGIONE 757 divinae auctoritatis ; unde adiuratio stricte sumpta pro actu religionis fit per Deum, sive immediate, sive mediate per sanctos aut res sacras, quatenus in iis ipse Deus respicitur. Qui autem àdiurat per sanctos in se consideratos facit actum duliae ; si per mortem, vitam, amorem patris vel matris, non erit adiuratio religiosa de qua nunc loquimur. 2) qua inducimus aliquem ad aliquid faciendum; unde adiuratio est actus rationis, non voluntatis. Sicut enim homo iuramento promissorio se ordinat immobiliter ad aliquid faciendum ob reverentiam nominis divini quod in­ vocatur, ita potest ad aliquid agendum ordinare alios, superiores deprecando, inferiores imperando, et hoc confirmare nomine et auctoritate Dei, ut ob huius reverentiam illud faciant. 3) deprecando vel imperando, unde distinguuntur iura­ mentum et adiuratio. a) Divina nempe auctoritas interponitur in illo ad confirman­ dum assertum vel promissum ; in hac ad confirmandam petitionem aut imperium, b) Adducitur Deus in illo ut testis, in hac ut nobiscum postulans aut iubens. c) Invocatur Deus in illo ut infinite verus, in hac ut obiectum amoris Vel timoris,quo adiuratus ad agendum moveatur. 760. Duplex est adiuratio : deprecativa et impe­ rativa. 1) Deprecativa fit per modum benevolae inductionis, ob reverentiam alicuius sacri : hac utimur erga Deum, Angelos, Sanctos, Superiores, et aequales. Vocatur saepe obsecratio (Rom. XII, 1), qua usus est ipse daemon (Mc. V, 7). Sic Ecclesia omnia postulat per D- N. I. C. 2) Imperativa fit per modum compulsionis, qua uti possunt superiores erga subditos (Mt.XXVI, 63, Me. I, 25). Daemones non est licitum adjurare deprecative, nec imperative ad aliquid ab ipsis addiscendum vel per eos obtinendum, quia ad illos nulla potest esse benevolentia, amicitia, submissio vel societas (I Cor. X, 20) ; licitum autem est imperative et increpative per virtutem divinam, ne nobis spiritualiter vel cor­ poraliter noceant (Mc. XVI, 17 ; Le. IX, 1 ; X, 19). Haec adiuratio vocatur exorcismus (duivelsbezwering) ; in ipso non licet agere vel petere nisi ea quae conducunt ad daemonis ! 758 i ------------------------------------------—--------------------------------------- — expulsionem, ignominiam, contemptum, vel ad gloriam Dei; si quis tamen ex levitate, non adhibendo fidem, unam vel alteram rem peteret, non deprecative sed imperative, probabiliter esset tantum veniale, quia non est perfecta ad daemonem societas : non est enim actus perfecte sociais, licet sit perfecte humanus. Creaturas irrationales (solem, nubes, locustas, domum novam, thalamum, grandinem, tempestates, aquam) adiurare possumus, non directe secundum se spectatas : hoc enim esset vanum ; sed in quantum moventur ab aliquo intelligente, indirecte scii. adiurando vel Deum ut earum usus nos adiuvet (sic miracula), vel daemonem ut desistat per eas nobis nocere. ! ( ■ i 1 i : ( 1' >f i I ( i j 1 I ' ) I j i 'j I j I • j ! l I ! j SUMMA THEOLOGIAE MORALIS · 761. Adiuratio est actus religionis, quia apta est ad exprimendam, tum submissionem adiurantis ad Deum cuius auctoritas interponitur, tum Dei excellentiam : ad excellentiam enim spectat ut quis sit dignus amore vel timore, et ut amor vel timor ipsi debitus valeat alium movere, Profitemur scii, tam venerabile esse nomen Dei, ut audito ipso alii inducantur ad aliquid faciendum vel omittendum. Est licita, uti constat ex eius notione et ex usu Scripturae et Liturgiae ; sed tantum debitis conditionibus iustitiae et iudicii. 1) Iustitia exigit ut honesta sit tum res per imperium aut petitionem obtinenda, tum ipsa iussio et petitio. Defectus iustitiae est peccatum grave vel leve, eodem modo ac in voto et in iuramento promissorio. 2) Iudicium discretionis exigit sufficientem causam ; cuius carentia de se non est nisi venialis. Praeter has conditiones, ad adiurationem non privatam sed solemnem quae fit nomine Ecclesiae a ministris et modis ab ipsa constitutis, requiritur legitima deputatio vel licentia(can.ii5t). 762. Animadversio. — Sat communiter auctores tertiam conditionem exigunt : veritatem; sed non videtur ut distincta conditio ponenda, cum in eo praecise differat a iuramento adiuratip, quod in testem veritatis Deus non invocetur. Aiunt requiri, ut adiuratio fiat per verum Deum, ut adiurans vere intendat rem obtinere, et vera, non dolosa, sit causa ob quam petit, ne decipiat adiuraturn. At prima non est conditio liceitatis sed in ipsa essentia adiurationis continetur ; secunda et tertia ad alias conditiones revocari possunt : si non vere intendat, adiuratio erit ficta et vana et deest iudicium; si non sit vera causa, erit inhonesta utpote petitioni dolosae et deceptivae adiecta, et sic iam deficit iustitia. 763. Effectus adiurationis est duplex : a; movendi adiuratum ad praestandum id quod iubetur aut petitur ; b) mo­ vendi Deum per quem adiuratur alius, ut hunc cogat vel inducat ad effectum intentum. DE RELIGIONE 759 Specialis efficacia est in exorcismis nomine Ecclesiae peractis, qui vim praecipue habent ex impetratione Ecclesiae et voluntate Christi, suam potestatem in daemones Ecclesiae communicantis. QUAESTIO TERTIA. DE LAUDIBUS DIVINIS. S. Th. ILII, q. 91. 764. Laus {louange ; loving} est « sermo elucidans magni­ tudinem virtutis » : ita S. Thomas, in Ps. XVII ; unde laudare aliquem est bonum seu perfectum et virtuosum praedicare et extollere. Et cum Deus sit summe bonus et eius virtus maxima, summe est mente et corde laudandus. Sed et insuper ore, non quidem secundum eius essentiam, nam, incomprehensibilis et ineffabilis, maior est omni laude, sed secundum mirabilia opera eius et effectus (a. i, ad 2) qui in nostram utilitatem ordinantur (ad 3). Cfr. Ps. XXXIII, 1; LXII, 6; XLIX, 23. Licet enim laus oris non sit necessaria propter Deum, nec ut aliquid ei accrescat cum sit infinitus, nec ut nostri conceptus ipsi innotescant cum sit inspector cordium, est tamen utilis propter laudantes et audientes 1) quorum affectus excitatur in Deum ex laude vocali et sic excitatus retrahitur ab his quae sunt contra Deum (Ps. XVII, 4) ; 3) quique debent servire Deo secundum totum quod a Deo perceperunt i. e. mente et Corpore (a. 1, ad 2 et 3). 765. Cantus divinis laudibus convenienter adhi­ betur, uti constat tum ex Scriptura (Le. II, 13-14 : Col. III, 16), tum ex constanti praxi Ecclesiae inde ab exordiis. Quod tenendum est contra Waldenses, et Wicleff qui comparabat clericos cantantes cum prophetis Baal. Et sane laus vocalis ad hoc est necessaria ut affectus hominis provocetur in Deum ; unde quaecumque ad hoc utilia esse possunt, convenienter in divinas laudes assumuntur. Atqui per diversas melodias sonorum animi hominum diversimode disponuntur. Ergo convenienter in divinas laudes cantus assumitur ut animi infirmorum magis pro­ vocentur ad devotioneta. 'i 'Ji 'l i i Ί 760 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Notetur autem : 1) Non est captandum « more theatrico, non propter devotionem excitandam sed propter ostentationem vel delectationem provocandam » (a. 2, ad 2). Nam « per cantum quo quis studiose ad delectandum utitur, abstrahitur animus a consideratione eorum quae cantantur. Sed si aliquis cantat propter devotionem, attentius considerat quae dicuntur, tum quia diutius moratur super eadem, tum quia, ut Augustinus dicit (Conf. X, 33), omnes affectus spiritus nostri pro suavi diversitate habent proprios modos in voce atque cantu, quorum occulta familiaritate excitantur. Et eadem etiam est ratio de audientibus in quibus, etsi aliqui non intelligant quae cantantur, intelligunt tamen propter quid cantantur, scii, ad laudem Dei ; et hoc sufficit ad devotionem excitandam » (ad5).UndeCaietanus : « A duobus in cantu ecclesiastico est cavendum : ne ideo cantetur, quasi ipse cantus secundum se sit Deo gratior ; et ne cantetur causa delectationis nostrae vel alienae in ecclesiasticis officiis ». 2) « Nobilior modus est provocandi homines ad devotionem per doctrinam et praedicationem quam per cantum. Et ideo diaconi et praelati quibus competit per praedicationem et doc­ trinam animos hominum provocare in Deum, non debent cantibus insudare, ne per hoc a maioribus retrahantur » (ad 3). 3) Non sunt adhibenda musica instrumenta, praesertim maioris clamoris, nisi valde dulcia et parce, non propter se sed ad modum auxilii : « huiusmodi enim musica instrumenta magis animum movent ad delectationem, quam per ea formetur interius bona dispositio. In V. autem T. usus erat talium instrumentorum, tum quia populus erat magis durus et carnalis, unde erat per huiusmodi instrumenta provocandus et per promissiones terrenas; tum quia huiusmodi instrumenta corporalia aliquid figurabant » (ad 4). 766· Corollarium. — Hinc in cantu peccare possunt variis modis, ut exponit Billuart, diss. 5, a. 11, «nimirum si profana, vana aut turpia divinis officiis permisceantur eaque sive voce sive organo cantentur, quod potest fieri multipliciter : 1° Dum quis ex intentione vana inserit ut partem divini officii, puta loco antiphonae, etc. et iste actus praeter difformitatem quam ex natura sua habere potest, quatenus est vanus et provo­ cativus ad malum, est insuper ex praesenti capite peccatum mortale ex genere suo, tum quia repugnat fini cultus divini, tum quia sic agens est falsarius in cultu divino, inserens tamquam eius partem nomine Ecclesiae quod Ecclesia minime vult inseri. 2° Dum quis vult significare organis profana, non inserendo ut partem officii, sed tantum delectationis causa : et si ista profana sint honesta, erit tantum peccatum veniale, quia videtur levis iniuria facta cultui divino ; si inhonesta, erit peccatum mor­ tale (ex genere suo), tum ratione scandali et provocationis ad malum, tum contra religionem propter gravem iniuriam illatam cultui divino et loco sacro. >’ ’'3° Dum quis praecise applicat consonantiam soni profani ad verba sacra ; et tunc non videtur per se peccatum, nam sonus sive vocis sive organi ex sua natura est indifferens ad significanda DE RELIGIONE 761 sacra et profana, et ideo ad utraque potest aeque referri. Per accidens tamen contingit esse peccatum, si nempe iste sonus sit talis conditionis ut iudicetur provocativus ad malum ; et erit mortale vel veniale pro ratione mali ad quod provocat et scandali inde causati ». 767. Laudi opponitur usurpatio nominis Dei in vanum, praeter blasphemiam de qua iam dictum est in tractatu de Fide. — Nomen Dei enim sanctum est, et nonnisi cum debita reverentia pronuntiari debet, ac proinde non in vanum et sine causa L Quod etiam, servata propor­ tione, valet de assumptione nominis sanctorum, cum irre­ verentia in sanctos aut res sacras ut tales in Deum ultimo redundet. Vana appellatio oritur praesertim ex duplici causa : ex im­ patientia et ira, aut ex levitate et consuetudine : a) Ex ira et impatientia, quando ex animi commotione dicitur, v. g. nomen Dei, mille nomen Dei, nomen Domini. Quae usurpatio generatim et per se peccatum veniale non excedit, tum quia ex subita et indeliberata commotione procedit, tum quia solum parvam irreverentiam includit ; per accidens est mortale si ex deliberato Dei contemptu procedat et ex ira contra Deum, aut ratione scandali. b) Ex levitate et consuetudine, quando sine causa frequenter in conversatione adhibetur ex quadam admiratione, v. g. mi Deus ! Magne Deus ! Bone lesu ! Dulcis mater Dei !... Quod quamdam irreverentiam erga Deum prae se fert, sed culpam venialem levis inordinationis non exCedit, nisi quis periculo se exponat iuramenta graviter mala faciendi. Unde Eccli. XXIII, 10 : « Nominatio Dei nqn sit assidua in ore tuo ». 768. Animadversio.— Non prohibetur sed potius commen­ datur frequens invocatio divini nominis ex interno reverentiae affectu et ex cordis devotione, ut saepius Prophetae dicentes : Dominus ! vel pii Christiani : Laudetur I. C. ! Hinc catechismus ConC. Trid., 2 piaec., n. 4 : « Divinum nomen vene­ ramur et colimus, cum officii et religionis causa divinas laudes celebramus, ac de omnibus rebus tum prosperis tum adversis illi singulares gratias agimus... Nos itaque cum animi corporisque doloribus cruciamur, cum miseriis et aerumnis torquemur, statim ad Deum laudandum omne studium et animi nostri vires convertamus, illud lob dicentes : Sit nomen Domini benedictum!* i. Usurpatio vana nominis Dei non est sacrilegium, ut quibusdam visum est, quia non est directe in rem sacram, sed in nomen Dei i. e. in ipsum Deum. \ ■ / SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ! 762 i --------------- —-----------:---------------------------------------------------------------- Sectio C. I DE PECCATIS RELIGIONI OPPOSITIS. I r i ! i , . Caietanus in h. 1. I / 766 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 776· Idololatriae causa est duplex : 1) Una dispositiva ex parte hominum, qui tripliciter ad eam disponebantur : a) ex inordinatione affectus erga parentes, filios, reges, maiores, etc. illis reverentiam et honorem divinum exhibuerunt ; b) ex de­ lectatione quam naturaliter percipiebant ex repraesentatione, rudes imagines expressivas coluerunt ut deos ; c) ex ignorantia veri Dei, creaturis propter singularem virtutem vel pulchritu­ dinem cultum divinum exhibuerunt. 2) Causa consummativa est ex parte daemonum, qui se colendos hominibus exhibuerunt, in idolis dando responsa et quaedam mirabilia faciendo (a. 4). QUAESTIO TERTIA. DE DIVINATIONE. S. Th. Π-ΙΙ, q. 95. 777. Divinatio et variae eius species. — Qui prae­ sumunt futura contingentia praecognoscere et praenun­ tiare, sibi tribuunt aliquid quod Deo est proprium, et ideo divini appellantur, et eorum actio divinatio (zoaarzeggerif). Quae vox per extensionem designat omnem indebitam inquisitionem occultorum ope daemonis (a. 1). Est duplex : i° Expressa, quae fit expresse postulando daemonis interventum, et quae dividitur in varias species secundum diversos modos quibus ipse consulitur, vel respondet : praesti­ gium si ipse apparet sub aliqua forma sensibili ; necromantia si respondet per mortuos quos ficte sistit praesentes ; pythonismus si per viventes quos invadit ; oraculum si per idola ; haruspicium si per viscera animalium immolatorum, geomantia, hydromantia, aëromantia, pyromantia si ex signis in rebus inanimatis, oneromantia seu divinatio somniorum, etc. 20 Tacita, quae fit serio adhibenda media quae, nisi daemon interveniret, ad. cognitionem occultorum sunt omnino inefficacia, et sic implicite opem eius implorando. Qui enim media adhibet improportionata et vana ad rem naturaliter detegendam, eo ipso opem expectat ab ente intelligente. Deus autem aut angelus bonus has vanas inquisitiones probare non possunt, nec iis se immiscent aut auxilium praestant ; quodsi medium non valeat ad auxilium divinum, eo ipso opem quis expectat a spiritibus malignis qui vanis inquisitionibus libenter se ingçrunt. Nec sufficit protestari quod non intendat ; contra protestationem facit, dum utitur mediis improportionatis et aliunde ineffacibus. Haec fit dupliciter : a) Vel considerando, ad praenoscenda futura, quasdam dispo­ sitiones rerum ; uti facit astrologia iudiciaria, ex situ vel et motu siderum ; augurium vel auspicium ex vocibus vel motu avium ; chiromantia ex lineamentis manuum ; physiogonomia, ex linea­ I DE RELIGIONE 767 mentis vultus ; spatulomantia ex spatulis animalium ; omen ex casu fortuito, v. g. occursu funeris vel verbis humanis sine intentione dictis quae quis retorqueat ad futura, etc. b) Vel faciendo aliquid et considerando actionem ad occulta cognoscenda, et haec appellatur divinatio per sortes seu sortilegium (a. 3). 778. Divinatio est peccatum superstitionis mortale ex genere toto. — Divinus enim, etiamsi agat sine animo daemonem honorandi, de facto cum hoste Dei ac nostro quamdam init societatem seque implicite subiicit ipsi ut magistro veritatis (Lev. XX, 6, 27 ; Deut. XVIII, 10-12 ; Is. XXVIII, 15 ; Gal. IV, 10, 11). Unde divinatio est peccatum. Est peccatum superstitionis. Divinatione enim exhibetur daemoni cultus divinus, nam a) occulta quae investi­ gantur saepe sunt futura libera aut cordis secreta quo­ rum scientia certa Deo propria est ; unde qui talium a daemone manifestationem expectat, ipsi divinam quam­ dam excellentiam tribuit1 ; b) etiam extra hunc casum, quia daemon per societatem cum hominibus intendit usurpare aliquid de excellentia Dei, et de honore illi ab hominibus debito ; et ideo consulens daemonem ipsi consentit et cooperatur in usurpatione divinae excellentiae, et sic contra religionem superstitiose operatur (a. 2 et 4). Hinc est peccatum grave ex genere toto : quod enim in re parva daemon advocetur ut amicus, semper est Deo graviter iniuriosum. Attamen si fiat tacite, de facto saepe erit veniale ob imper­ fectionem actus, sive ex ignorantia et simplicitate agentis, sive ex ioco et levitate qua potius quam seria intentione peragitur, sive ex eo quod non plena fides adhibeatur. i. Notetur daemones non posse cum certitudine cognoscere futura contingentia, nec etiam res prorsus occultas, et praesertim secreta cordium, sed nihilominus longe plura quam homines cognoscunt de futuris aliisque rebus occultis, ob varias rationes : i) quia vis intellectiva na­ turalis spirituum est multo perfectior quam intellectus hominis ; porro ista vis intellectiva naturalis non fuit in daemonibus diminuta per peccatum ; 2) quia per experientiam saeculorum satis perfecte cognoscunt quid soleat in certis circumstantiis evenire etiam ex causis contingen­ tibus ; 3) quia mira celeritate possunt ab uno ad alium locum transire et transferre res corporeas, atque sic praedicere effectus ex causis quas vident in locis longinquis positas ; 4) quia, Deo permittente, possunt causas naturales ad effectus applicare, imo instigare causas quoque liberas ad certos effectus producendos, non tamen cum omnimoda certitudine. 768 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 779. Ad divinationem expressam pertinet Spiritismus. — Cuius origo est in tabulis rotantibus (a. 1832), quae mox responsa dederunt. Cum enim duae sorores familiae Fox (a. .1847-48) ex mysteriosis strepitibus domi auditis quaerere ceperunt, num ab animabus defunctorum procedant, responso affirmativo, ut dicebant, accepto ipsae communicationem instituerunt cum spiritibus \ Unde fac­ tum est ut tabulae responsa protulerint per distinctos ictus etiam circa res ignotas, imo per calamum uni pedi affixum responsa scripserint ; — ex quibus dissidia inter familias orta per suspiciones vel diffamationes responsis excitatas, ignota et longinqua detecta, etc. Tandem mortui fuerunt directe evocati et interrogati ope personarum quae dicun­ tur vulgo media, i. e. fungentes officio mediatoris, quibus maxime stupenda producta, dubia contra fidem et veritates revelatas excitata, imo nova dogmata introducta. Porro effectus triplicis generis tribuuntur Spiritismo : A. Mecanici, scii. 1) rotationes tabularum quae extensis cir­ cumstantium digitis tanguntur et solo imperio voluntatis mo­ ventur ; rotans autem mensa aliquando percutit unum vel al­ terum ex adstantibus ; 2) strepitus tabulae quae pede terram percutit et responsa profert per pulsUs seu ictus ; 3) motus in distans seu sine apparenti contactu ; 4) levitatio qua corpus in aerem levatur sine ulla apparenti causa ; 5) imo translatio corporum per aërem et allatio rerum a locis longinquis, etiam ianuis et fenestris clausis. B. Sensitivi : 1) luminosi, ut in coruscationibus fulgoribusque subito apparentibus, flammis, luminibus varii coloris ; 2) auditivi, v. g. crepitus et rumores auditi, pulsus et strepitus, soni harmonici imitantes humanam vocem, et sonitus instru­ mentorum musicalium quae nulla manu moventur ; 3) tactus ab ente invisibili in adstantes exerciti ; 4) scriptio quae videtur quasi automatica, vel et directa, sine interventu ullius manus humanae ; 5) materialisationes spirituum seu efformatio organorum, fi­ gurae vel faciei, et apparitiones capitis, membrorum, integri corporis personae cum adstantibus loquentis, quod interdum impressiones photographicas relinquit. At multis persuasum est hos spiritus nihil aliud esse nisi personas quae media dicuntur, i. Altera e sororibus Fox anno 1888 aperte declaravit omnia ficta fuisse ; sed hoc testimonium a spiritistis non fuit acceptum, et usus spiritism! late est diffusus, ita ut etiam medicos et scientiarum naturalium cultores attraxerit I DE RELIGIONE 769 vestimentis specialibus et larvis indutas ; rem ita se habere in nonnullis casibus compertum est ; 6) ectoplasmia seu productio et extra se proiectio substantiae materialis, quae organisatui se praebet, et sic bilocatio. C. Physiologici, scii, hyperesthesia, exaltatio sensuum, visus et perceptionum, perturbatio functionum vitalium : 1) intuitio clara occultorum, v. g. retro capite, aut trans mem­ branam palpebris, aut rerum absconditarum ; 2) cognitio longinquorum; 3) transmissio directa vel lectio cogitationum et secretorum cordis ; 4) monitiones et praemonitiones ac futurorum praenuntiatio; 5) scientiae vel linguae ignotae communicatio ; 6) transpositio sensuum; 7) exteriorisatio sensibilitatis. > 780. Iudicium de phenomenorum causis ac de moralitate Spiritismi. — De Spiritisme animadvertendum1 : i° Ex Cone. Baltimorensi II, n. 36 : « Bene videtur esse exploratum plura quae in circulis Spiritismi exhiberi phenomena miranda dicuntur, esse vel omnino ementita et operatorum inter se collatione fraudulenta producta, vel personarum quae dicuntur media (i. e. mediatores) imaginationi et spectatorum credulitati esse praesertim i. De spiritisme conferri possunt : inter Spiritistas, Allen Kardec, Le livre des esprits, 1864 ; Le livre des médiums, 1865 ; et duo periodica : Annales des sciences psychiques, Parisiis editum ; et Proceedings of the Society for psychical Researches, Londini publicatum etiam Maxwell, Les phénomènes psychiques; Davis, La fin du monde des esprits. Praeterea : Méric, Le merveilleux et la science; L'imagination et les prodiges; Franco, Le Spiritisme; Hélot, Le Spiritisme ; Névroses et possessions diaboliques; Lapppni, Hypnotisme et Spiritisme; Surbled, Spiritualisme et Spiritisme; Spirites et médiums; Gibier, Le Spiritisme; Wundt, Das Spiritismus,eine sogenannte wissenschaftliche Frage; de Munnynck, in Echo religieux de Belgique, 19I1 ; Grasset, Le Spiritisme devant la science; Idées médicales; Le psychisme inférieur; L’occultisme hier et aujourd’hui ; Castelein, Les phénomènes de l’hypnotisme et le surnaturel; Schneider, Der Neuere Geistesglauhe /Thurston, Spirit pkenomene, in The Month, 1917, 1920, 1924; Laehen, Het Spiritisme; Roure, Le merveilleux spirite, Le Spiritisme d’aigourd’hui et d’hier; Richet, in Rev. Phil. 1922, et Traité de métapsychisme ; Adj.Drieghe, Over Gedachtenlezen ; Spiritis­ me; Occultisme ; Metapsychisme, in Ons Geloof, 1914,1919, 1926 et 1928; Charles, A propos de Spiritisme, in N. R. Th. 1921 ; Ludwig, Okkultismus und Spiritismus, 1921 ; Zacchi, Le Spiritisme et la survivance de l’âme (ex ital. translatum) ; Heredia, Spiritisme and common sense; Mainage, La religion spirite; Leroux, L’Antoinisme ; et varii articuli in Rev. Eccl. de Liège, 1921-1924 ; Van Roy, Le Message des esprits. ; Gatterer, Der wissenschaftliche Okkultismus und seine Verhaltris zur Philosophie, 1927 ; Feldmann, Okkulte Philosophie, 1927, (ned. bew. Van Dueren : Occulte verschijnselen, 1938) ; Mager, in Stimmen der Zeit, 1934. Inter manualia theologiae moralis, magis commendanda veniunt Tanquerey, Prûmmer et Vermeersch. ? Summi Theologiae Moralis II. — 49 770 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS adscribendal, vel demum manuali cuidam dexteritati, qualis apud praestigiatores usu venit, esse tribuenda. Vix dubitandum tamen videtur quaedam saltem ex eis a satanico interventu esse repetenda, cum vix alio modo satis explicari possunt ». Media spiritistica autem generatim non permittunt, ut phenomenis productis scientifica methodo alii studeant. 2° Quamvis daemones raro aut nullo modo intervenire quis existimet, praxis spiritismi est superstitiosa, quia attentat evocationem et consultationem spirituum, cum ex doctrina catholica constet nec Angelos nec animas separatas talia agere (S. Off., 4 aug. 1856 et 30 mart. 1898). Si enim mediis ineptis quaerit effectus praeternaturales, pro­ testatio contra interventum daemonis in hac re nihil mutat, nec impedit quominus ille interventus implicite quaeratur. 30 Ceterum asseclae Spiritismi saepe constituunt sectam haereticam, quae profitetur doctrinas catholico dogmati oppositas et verae religioni adversatur. Saepius favent Pantheismo ; admittere solent permanentiam humanae personalitatis post mortem, et metempsychosim pro omnibus atque negare aeternitatem poenarum. Christum et prophetas esse « mediatores » affirmant. In re morali altruismo philantropico favent, ideoque catholicismum impugnant et indifferentismum erga omnes religiones proclamant. 4° Hinc graviter peccant superstitione, qui mediatores esse praesumunt aut fingunt et artes mere naturales exer­ cendo invitant alios ad veras manifestationes spirituum3 qui in experimentis spiritisticis tamquam medium inser­ viunt, qui mediatores consultant, etiâm ad sanitatem, vel ipsis active cooperantur (S. Off'., ed. 30 iul. transm. 4 âug. 1856). Imo peccant illi qui sine gravi ratione as­ sistunt etiam mere passive, experimenti, curiositatis, levi­ tatis causa, etiam praemissa protestatione contra daemonem, i. Hodiernis temporibus diceremus suggestioni sive ipsius medii sive adstantium ; cui apparatus sessionis spiritisticae miro modo favet. Responsa scii, mediorum verbis vel scripto transmissa (etiamsi videantur versari circa ignota) saepius tribui possunt suggestioni, autosuggestion!, et subconscientiae aut susceptioni duplicis personalitatis, quae sunt phenomena analoga illis quae in statu hypnotico vel somnambulismi observantur ; — mediorum visiones aliquando hallucinatione explicantur. DE RELIGIONE 77I quia rei intrinsece malae favere aut cooperari est illicitum (S. Off., 27 apr. 1917) ; quod peccatum si includat sensum approbationis aut grave scandalum aut perversionis peri­ culum est mortale, ut ordinario fit pro illis qui habitualiter aut saepius assistunt ; secus probabiliter est tantum veniale. Secundum plures gravis ratio pro homine probo et erudito censetur ut experimenti causa detegat veram naturam spiritismi aut errorem manifestet, secluso tamen scandalo. At saltem consulendum est ut prius adeat episcopum opportuni consilii causa, vel examen mere privatum instituat in laboratorio. 5° Solum phenomenom tabularum rotantium per magnetismum ex viribus naturalibus, sive nervorum et mus­ culorum sive alicuius fiuidi, in corporibus assidentium excitatum videtur explicandum, quo mensa etiam attolli et dimitti identidem potest, ac pede terram percutiendo vel ope calami scribendo responsa proferre. Praxis tamen est periculosa, quia vana, utpote nullius utilitatis, atque occasionem praebet facile transeundi ad illicita, uti sunt responsa quae non raro laedunt honestatem vel charitatem, aut superstitiosa, qualis est attentatio divinandi aut communicandi cum spiritibus ; unde ab hac praxi sunt fideles deterrendi. Quodsi responsa sint a mente adstantium aliena, praesertim si sint malitiosa, impia aut versentur circa incognoscibilia, item si effectus certo praeternaturales producantur, naturali causae adscribi nequeunt ; divinae vero aut angelicae operationi tribuere blasphemum esset cum et modus sit ridiculus et finis inhonestus aut vanus ; ergo nihil relinquitur nisi causa diabolica. 6° Inter effectus omnino miros a) alii sunt ex se omnino praeternaturales, ut cognitio plus quam humana futurorum contingentium, rerum omnino absconditarum aut secre­ torum cordis, acquisitio instantanea scientiae vel linguae ignotae, vera materialisatio spiritus. Sed valde difficulter ista probantur cum certitudine : coniecturalis enim co­ gnitio futurorum contingentium aliquomodo est homini possibilis, :— parva indicia secretorum cordis in facie aut habitu corporis apparere possunt personis sub­ tilioris et vehementioris sensibilitatis, -r cognitio linguae vel scientiae ignotae aliquando subconscientia explicatur illius qui de lingua vel scientia audivit vel librum aspexit, — materialisatio hallucinatione vel fictione, etc. 772 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS b) Alii sunt effectus quorum nulla huiusque data fuit verisimilis explicatio naturalis, qui proinde generatim tamquam praeternaturales habiti fuerunt, quos tamen naturaliter explicare non omnino repugnat, imo ex pro­ gressu scientiae forsan sperari potest, uti levitatio, motus sine apparenti contactu, translatio corporum, clara visio occultorum, cognitio longinquorum et ignotorum, trans­ positio sensuum, transmissio directa et lectio cogitatio­ num, etc. Quae tamen facta nondum fuerunt sufficienter comprobata scientifica methodo. Hinc quamvis ista natu­ raliter producere et explicare, speculative forsan non im­ possibile videri possit, practice tamen est improbabile et ideo tuto quaeri non possunt, sed ab iis ut a vanis, ineptis et periculosis inquisitionibus quibus daemon libenter se ingerit est potius abstinendum, nisi gravis adsit ratio ut est scientifica investigatio et absit scandalum aut cooperatio ad superstitionem k Opinionibus scii, improbabilibus et meris hypothesibus sine fundamento se dirigere est imprudenter agere et quidem in re magni momenti, quia facile est periculum superstitionis et scandali et ideo gravioris peccati. Quodsi aliquando demonstratio aut explicatio vere scientifica inveniretur vere probabilis, tunc illos effectus quaerere non esset peccaminosum, dummodo quis eos ut naturales effectus consideret et non intendat attentationem communicandi cum spiritibus. 781. Divinatio per astra. — Duplex distinguitur astro­ logia : altera naturalis quae ex causis naturalibus conieçtat effectus naturales ut ventum, tempestatem, frigus, etc. et haec de se non est illicita ; altera iudiciaria quae scii, ex siderum aspectu iudicat de rebus a libero hominis arbitrio pendentibus, aut de eventibus mere fortuitis aliterve omnino occultis, v. g. si ex iis praesagiuntur dies vel modus mortis, vitae cursus, salus, honores, proles, prospera, etc. : haeç autem astrologia prorsus est illicita, utpote manifeste superstitiosa. « Tunc vana et falsa est, notat Caietanus, quando per ea vult quis praecognoscere quae per caelestia praecognosci non possunt ». Et sane, omne corporale signum vel est effectus, vel causa eius cuius est signum, vel procedit ab eadem causa communi cum signato et sic, dum designat causam, significat etiam effectum.Sed astra I. Ita intelligimus decreta (S. Off., 4 aug. 1856 ; 23 iun, 1840 ; 31 apr. 1841 ; 28 iul. 1847 ; S. Poen. 1 iul. 1841) et Rituale (tit. XI ; c. i, n. 3), quando hisce applicantur. Conformiter ad Conc. Mechl., n. 42, et ad S. Alphonsum, 1. III, n. 20. DE RELIGIONE 773 a) non sunt effectus fortuitorum eventuum aut actionum hu­ manarum ; — b) nec reduci possunt in causam communem nisi in providentiam divinam ; at diversimode disponuntur a divina providentia motus et situs astrorum et eventus contingen­ tes : iÛa secundum rationem necessitatis ut semper et eodem modo proveniant, haec secundum rationem contingendae ut variabiliter contingant ; — c) nec sunt causa effectuum fortui­ torum et liberorum : non fortuitorum, quia eventus fortuiti sunt entia per accidens, cum non sint simpliciter ens, nec sim­ pliciter unum sed multa, sicut quod lapide cadente fiat terrae motus, aut quod homine fodiente sepulchrum inveniatur the­ saurus, non habet unam determinatam naturalem sed plures ; neque etiam liberorum, quia intellectus et voluntas quibus procedunt actus liberi sunt potentiae spirituales, in quas corpora qualia sunt astra directe imprimere aut agere non valent nec proinde eas determinare (a. 5). Idem dicendum de divinationibus per observantiam exteriorum rerum, ut aUguria, physiogonomia, etc. Possunt esse signa naturalia eventuum metereologicorum, vel temperamenti, inclinationum, valetudinis, etc. ; non autem actuum liberorum aut omnino fortuitorum eventuum (a. 7). 782. Divinatio somniorum. — « Somnia sunt signa aliquorum futurorum eventuum, in quantum reducuntur ad aliquam causam communem somniis et futuris eventibus... Est ergo considerandum quae sit causa somniorum, et an possit esse causa futurorum eventuum, vel ea possit cognoscere » (a. 6). lamvero somnia causantur interdum divinitus : quibus sane eatenus fides est adhibenda quatenus de eorum origine constat ; — interdum diabolice: si quis igitur tali modo instrui petit a daemone, reus est expressae divinationis per somnia ; — gene­ ratim tamen naturaliter, ex animi et corporis habitu, aëris influxu, etc., quae somnia sunt quaedam signa naturalia vale­ tudinis, complexionis, passionum, occupationum somniantis, non autem eventuum futurorum aut liberorum actuum : unde qui his communibus somniis, quibus sane Deus non loquitur, fidem tribuit, interpretative recurrit ad daemonem sese phantasiis ac somniis hominum aliquando ingerentem. 783· Usus sortium. -— Divisoriae sortes, quae adhi­ bentur ad bona dividenda vel tribuenda, de se nullam super­ stitionem aliamve malitiam continent, sed iure positivo prohi­ bentur in electionibus ad Officia et beneficia ecclesiastica. — Consultoriae sortes, quae adhibentur ad sciendum quid agere oporteat, si explicite aut implicite a daemone consilium expectatur, superstitiosae sunt. Si solius Dei providentia imploratur, interdum sunt licitae : quando vel ex divino ipssu aut instinctu, vel saltem ex urgenti necessitate omnique consilii defectu cum debita reverentia fiunt ; sed regulariter illicitae quia continent tentationem Dei. — Divinatoriae sortes sunt generatim illicitae : hanc enim vim patefaciendi veritatem occultam sortes non ηη^ SUMMA THEOLOGIAE MORALIS accipiunt divinitus, extra adiuncta specialissima, nec profecto habent ex sua natura ; unde qui per sortes veritatem inquirit, vel tentât Dominum, vel daemonis interventum expectat (a. 8). 784· Animadversio. — Circa vaticinia per chartas aut per inspectionem manuum, vultus aut scripturae, adverte tales vates generatim non credere suae arti, sed quaedam coniecturare ad decipiendum credulos et curiosos delectandum. At i° si serio agere se fingunt, peccant iniuste decipiendo et cooperando iis a quibus superstitiose consuluntur ; 20 qui consulunt serio, graviter peccant, nisi ignorantia excusentur ; quodsi fiat ex ioco, levitate, vana curiositate, non adhibendo fidem, per se est tantum veniale ; 30 si vates et consulentes ex ioco agunt, nullum per se adest peccatum. QUAESTIO QUARTA. DE VANA OBSERVANTIA ET MAGIA. S. Th. Π-Π, q. 96. 785. Vana observantia et variae eius species. — Vana observantia (tjdel of bijgeloovig gebruik) definitur : adhibitio rei ad aliquem effectum, ad quem obtinendum neque ex natura sua neque ex institutione divina aut eccle­ siastica vim habet (a. 2). A. Alia fit sine expressa invocatione daemonis et haec est triplex : a) ars notoria seu acquirendi sine labore scientiam (non occultorum), per inspectionem quarumdam figurarum aut prolationem quorumdam verborum aut alia huiusmodi, v. g. ieiunia et orationes, sumendo potionem aut bolum ; b) ars sanitatum seu sanandi aut praecavendi morbos hominum et animalium, remediis inanibus ; c) observantia eventuum fausta aut infausta praesagientium, tamquam essent signa futurorum. Differt porro a divinatione fine intrinseco, quia haec directe et principaliter ordinatur ad notitiam occultorum ; observantia autem ad proprios actus dirigendos, vana adhibendo, et sic ad effectum externum, v. g. ad fausta attingenda vel infausta vitanda, ad sanitatem aut ad scientiam infuso modo obtinendam. B. Alia fit saepius cum expressa invocatione daemonis, et haec est a) magia (tooverif) seu ars operandi mira ope daemonis, ad ostentationem vel ad aliud commodum proprium aut alienum, ars scii, corpora immutandi vel miros ostentandi effectus ; vel b) maleficium (hekserij') seu ars per eius interventum nocendi ; quod est amatorium (seu philtrum) quo carnales excitantur amores vel odia, et veneficum quo inferuntur morbi vel alia damna personae aut fortunarum (a. 1-3). DE RELIGIONE 775 786. Vana observantia est peccatum superstitionis, propter similem rationem ac divinatio. Probatur : Quaedam causae efficientia physica naturali effectum producunt, ut medicina sanitatem ; quaedam signa sunt a Deo instituta quae ad effectus supernaturalés producendos valent, Scii, sacramenta ; quaedam signa ex institutione Ecclesiae quam­ dam virtutem obtinent, scii, sacramentalia. lamvero causas natu­ rales applicare ad effectus suos, vel uti signis a Deo vel ab Ecclesia institutis non est superstitiosum. Sed quando aliquis media adhibet quae supradictam efficaciam ad effectus naturales, vel significationem et virtutem a Deo vel Ecclesia ad quosdam effectus naturales vel supernaturales non habent, ille tacite auxilium daemonis invocat. Etenim, si ad effectus obtinendos adhibeantur res quae natu­ raliter non videantur posse tales effectus causare, consequens est qtiod non adhibeantur ad hos effectus producendos tamquam causae, sed solum tamquam signa. Non autem ut signa a Deo vel Ecclesia instituta. Ergo ut signa, ex pacto expresso vel tacito, ab alio ente intelligente adhibenda, quod non est nisi daemon, * Unde, ait S. Thomas, a. 1, relinquitur quod sint supervacanea signa et per consequens pertinentia ad pacta quaedam signi­ ficationum cum daemone inita ». Varii modi tum divinationis tum vanae observantiae differunt specie physica et materiali ; at, secundum multos, sunt unius tantum speciei moralis, sub ratione superstitionis, scii, invoca­ tionis daemonis ; unde non sunt in confessione explicandi. Quodsi daemon expresse invocetur, saepe aderunt alia peccata contra fidem, religionem, iustitiam, v. g. haeresis, idololatria seu adoratio daemonis, apostasia, blasphemia, sacrilegium, luxu­ ria, damnutn proximi, propter quae expressa invocatio saepius est accusanda. 787. Vana observantia est peccatum mortale ex genere toto, eodem modo ac divinatio, quia minima in­ vocatio daemonis est per se gravis iniuria Deo. At in praxi saepe excusatur a mortali ex quadam imperfectione actus : 1' Ob ignorantiam in re physica vel religiosa, qua certis rebus vim naturalem aut supernaturalem indebite tribuunt. Quod praesertim facile fit ex credulitate erga illa quae acce­ perunt traditione vel auctoritate seniorum, et etiam aliquando si in casu fortuito eventus congruus adfuerit, quia falso inferunt id provenire ex rerum virtute. 2° Ob inconsideratum timorem aut spem inanem, quibus indulgent observantiis, quin certam fidem ipsis adhibeant. 776 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Ita qui in morbo omnia remedia tentans, etiam inepto aliquo medio utitur ; qui magnum negotium aggrediens, ad pacandum animum vitat numerum aut diem infaustum ; qui iter in diem sequentem transfert quia atroci somnio terretur, saepe a gravi excusatur. 788. Corollarium. — In dubio an aliqua causa sit proportionata ad effectum producendum, si vere probabili coniectura effectus causae naturali tribui possit, non est illicitum illam adhibere, saltem si fiat potestatio ad minus implicita contra diabolum ; si vero effectus videatur potius esse supernaturalis, non est praesumendus interventus Dei sed probandus, qua probatione deficiente, relinquenda est causa ut superstitiosa aut superstitionis periculum invol­ vens. Ita S. Alphonsus, Th. M., 1. III, n. 20. Vana autem observantia dignoscitur maxime ex tribus : 1) praecipue ex insufficientia causae ad effectum producendum, v. g. brevis oratio ad sanitatem ; 2) ex adiunctione falsae aut vanae circumstantiae, quasi neces­ sario requisitae, ut si flagellatio debeat fieri certa hora, vice, manu ; si nomina adhibeantur ignota ; si abscindantur crines ex collo ad sanitatem recuperandam ; 3) ex infallibilitate quae tribuitur mediis nullo modo infalli­ bilibus. 789. Animadversiones. — 1. oiim dubitatum fuit an hypnotismus sit Vana observantia ; de quo iam diximus : facta quae per se ad hypnotismum pertinent esse naturalia (n. 347) ; — quae aliquando ipsum comitantur omnino mira, similia esse factis spiritismi ; unde de iis idem valet ac n. 780, sub 50 et 6°. 2, Usus rerum sacrarum ad quosdam effectus est licitus et pius si fiat in reverentiam Dei, et agens nulli circumstantiae vanae inhaereat, nec rei sacrae tribuat alium aut certiorem effectum quam habet ; secus erit illicitus, utpote continens cultum super­ fluum, aut sacrilegium, aut tentationem Dei, vel et praecipue vanam observantiam. In specie : a) Observare certum numerum orationum, dierum, etc. est licitum propter significationem mysticam aut indulgentias et privilegia ipsi adnexa ; non vero si tali praecise numero effectus operis tribuitur. b) Uti certis precandi formulis aut piis exercitiis quia ab Ecclesia probantur, vel sanctum habent auctorem, vel melius devotionem procurant, est licitum ; non vero expectare efficaciam ex orationis verbis potius quam ex illorum sensu aut nostro affectu, nec fiduciam ponere in ineptis oratiunculis fabulosa dicta aut facta Christi vel sanctorum aut inania nomina continentibus. c) Suspendere ad collum verba divina vel reliquias, pia numis- DE RELIGIONE 777 mata, agnos Dei, ad reverentiam est licitum, non autem si spes habeatur in modo scribendi vel ligandi, aut in vana circumstantia, v. g. quod portentur in tali capsa, tot diebus, cum tali herba, aut si aliquid falsi contineant. d) Usu rerum sacrarum licitum est expectare effectum ad quem sunt institutae ; non vero illas convertere ad usum ad quem non destinantur, neque ipsis tribuere aliquam vim infallibilem quam non habent (a. 4). 3. Damnari per se nequit usus virgae divinatoriae ex ligno coryli (coudrier) aut salicis ad detegendas aquas aut quaedam metalla : motus enim huius virgae sat facile explicatur ex influxu quodam inconscio aquae vel metallorum per vim magneticam aut electricam ; vel ex motione quam utens inconscie ipsi im­ primit, eo quod suspicetur praesentiam aquae aut metalli, aut speciali sensibilitate praeditus sit ad illorum praesentiam perci­ piendam. Nisi tamen circumstantiae vanae et superstitiosae acce­ dant, aut ad res quascumque detegendas adhibeatur, v. g. furem, homicidam, thesaurum. 4. De maleficio tollendo notetur : contra maleficia dari remedia, tum supernaturalia, uti sunt fiducia in Deo, oratio, ieiunium, signum crucis, exorcismus, invocatio nominum lesu et Mariae, aqua benedicta, reliquiae ; tum naturalia, ut usus medicinarum contra morbum introductum, destructio signi magici medio licito, non tamen esse licitum signum destruere alio maleficio. Hinc nunquam licitum est petere a malefico ut maleficium maleficio tollat ; licitum aliquando est petere ut tollatur ab eo qui id possit modo licito, quamvis de facto illud per aliud maleficium sit sublaturus. 5. Praedicatores nec ignotas superstitiones doceant, nec esse diabolicas, sed potius inanes. 6. Monendi sunt, ait S. Alphonsus, 1. c. n. 21, divini et magi se teneri pactum expressum aut commercium cum daemone abiurare et dissolvere, omnia instrumenta artis comburere, damna illata reparare. CAPUT II. DE IRRELIGIOSITATE. 790. Irreligiositas ponit aliquid contrarium religioni et ipsi opponitur per defectum. Reverentiae erga ipsum Deum immediate opponuntur tentatio Dei, blasphemia et periurium ; reverentiae rebus sacris debitae et mediate divino cultui, sacrilegium et simonia. 778 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS De blasphemia iam dictum est in tractatu de Fide, quia simul opponitur confessioni fidei ; de quatuor aliis hic venit dicendum· quaestio prima. DE TENTATIONE DEI. S. Th. II-II, q. 97· 791. Tentatio Dei peccaminosa (beproeving of proefstelling Gods) est dictum aut factum quo quis temere de Deo experimentum sumit ut aliquid sciatur circa ipsum, seu quo temere et absque utilitate interventum Dei expostulat. Est duplex : 1) Formalis, quapdo aliquis expressa intentione ali­ quid in Deo explorat et dubitando intendit probare, vel a) attributum absolutum (potentiam, scientiam, bonita­ tem) et haec est tentatio stricte dicta; vel b) attributum relativum, scii, beneplacitum erga creaturam, aut liberam operationem, et haec est minus stricta. Exempla sunt : obiicere aliquem bestiis ad videndum an Deus possit aut velit illum liberare; non colere agrum àd experimentum Dei providentiae erga se ; postulare ut Christus appareat in Eucharistia, ad videndum an praesens sit aut an velit praesentiam manifestare. 2) Interpretatwa seu materialis, quando aliquis nullam probationem facere intendit, sed petit vel facit aliquid quod ad nihil utile esse potest nisi ad experimentum de Deo sumendum. « Sicut cum quis equum currere facit ut evadat hostes, hoc non est experimentum de equo sumere ; sed si equum currere faciat absque aliqua utilitate, hoc nihil aliud esse videtur quam experimentum sumere de equi velocitate ». Ita qui ordinaria media temere respuens vel sine causa se periculis immittens, a Deo speciale aut miraculosum auxilium implicite postulat, interpretative tentât Deum. Talia fuerunt olim iudicia Dei ; taliter agit qui respuit me­ dicinam et petit a Deo sanitatem ; vel clericus rudis absque praeparatione volens concionari sperans a Deo conceptus ; item qui periculo mortis vel mutilationis se obiicit ad perferendum martyrium sine iusta causa (a. 1). 1 DE RELIGIONE 1 779 792. Tentatio Dei peccaminosa est peccatum mortale ex genere suo. — Probatur : a) Ex Scriptura : Deut. VI, 16 simul et Ex. XVII, 7 ; Ps. LXXVII, 18, 19, 56 ; Mt. IV, 7. b) Ratione : Alia tentatio oritur ex dubitatione in re fidei et ideo est summe iniuriosa Deo, estque semper mortalis (Mt. XXVII, 40) ; alia oritur ex vana curiositate aut prae­ sumptione et temeritate, et haec provocat Deum ut potentiam suam inutiliter ostendat vel curiositatem foveat ; quod est valde iniuriosum Deo et ideo de se mortale. Saepe tamen erit veniale propter imperfectionem actus, etiam aliquando ob levitatem materiae i. e. ob parvitatem auxilii vel periculi, puta si quis nimia confidentia expectet speciale Dei auxilium sed non miraculosum. Sic si quis ad orandum non paratus speret obtinere ordinaria, vel si in levi morbo speret sanitatem sine remediis et sine miraculo (a. 2 et 3, et ad 2). Est peccatum contra religionem, quia includit irreveren­ tiam erga Deum. Varii modi Deum tentandi videntur esse unius speciei sub ratione tentationis ; at semper habent diversa peccata adiuncta infidelitatis, curiositatis aut praesumptionis, et saepe peccata contra charitatem propriam vel alienam, propter quod illae Circumstantiae sunt in confessione declarandae. 793· Corollaria. — A. Tentatio Dei non est peccaminosa, si quis debita cum reverentia et submissione, a) a Deo speciale signum petit, dum inculpabiliter dubitat de attributo divino vel veritate fidei vel bonitate divina ; b) aut iusta necessitate signum petit ad instructionem aliorum, ad infideles convincendos ac fideles confirmandos (a. 1, ad 2 ; a, 2) ; c) aut manifestationem divini beneplaciti, quando tali notitia omnino indiget neque eam aliunde colligere potest (a. 2, ad 3). B. E contra non tentât Deum, quamvis peccet, ille qui temere periculum quaerit aUt media ordinaria respuit, sed nullum speciale auxilium a Deo expectat, et tantum fortunae se committit. Ita concionans aut examen subiens non paratus, aut vitam exponens sine ratione. 794· Animadversio.— Gravior ceteris paribus est superstitio quam tentatio Dei. Nam « in peccatis quae religioni adversantur, tanto aliquid gravius est, quanto magis divinae reverentiae adversatur. Cui quidem minus adversatur quod aliquis de divina excellentia dubitet, quam quod contrarium per certitudinem sentiat. Sicut enim magis est infidelis qui in errore confirmatus 780 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS est, quam qui de veritate fidei dubitat ; ita etiam magis contra Dei reverentiam agit qui suo facto protestatur errorem contra divinam excellentiam, qüam qui protestatur dubitationem. Super­ stitiosus autem protestatur errorem... Ille autem qui tentât Deum verbis vel factis protestatur dubitationem de divina excellentia... Et ideo gravius est peccatum superstitionis quam peccatum tentationis Dei » (a. 4). QUAESTIO SECUNDA. DE PERIURIQ. S. Th. II-II, q. 98. 795. Periurium (parjure; meineed) est perversum seu vitiosum iuramentum. Aliud est i° stricte et proprie dictum, quod importat falsitatem et maxime est perversum, quia directe opponitur fini iuramenti qui est confirmatio veritatis : est scii, iura­ mentum falsum cui essentialiter deest formalis veritas, seu mendacium iuramento firmatum (faux serment ; valsche eed). Aliud est 20 late et generaliter sumptum, et est omne iuramentum illicitum, seu destitutum aliqua ex tribus conditionibus seu comitibus requisitis, scii. : a) Iuramentum vanum et incautum, si desit solum iudi­ cium discretionis (serment indiscret ou vain ; onbezonnen eed). b) Vel iuramentum iniquum seu inhonestum, si desit iustitia (serment malhonnête; oneerlijke eed). Quae indirecte opponuntur fini iuramenti et veritati : « quocumque enim modo quis iurat illicitum, ex hoc quamdam falsitatem incurrit, quia obligatus est ad hoc quod contrarium faciat.., et cum indiscrete iurat, ex hoc ipso periculo se committit falsitatem incurrendi » (a. 1, ad 1). c) Imo etiam si desit veritas executionis futurae in iura­ mento promissorio (violation de serment; eedschending) : hoc tamen potius est peccatum omissionis quam peccatum iuramento contrarium et iuramentum perversum. Quodsi praedictae conditiones desint in iuramento ficto, adest periurium simulatum, quod est peccatum eiusdem speciei quia externa irreverentia erga Deum est eadem. DE RELIGIONE 781 796. Periurium stricte dictum seu iuramentum mendax est peccatum mortale ex genere toto, ut patet ex prop. 24 damn, ab Inn. XI *, et ex natura rei, quia directe contrariatur divino attributo infinitae veritatis : semper enim qui iurat mendacium, etiam levissimum, ipsum Deum infinitam veritatem in testem falsitatis appellat, quasi vel veritatem nesciat vel mentiri possit et falsitatem testificari velit ; unde Deum contemnit et, quantum est de se, infinitam veritatem destruit, ac simul finem iuramenti evacuat confirmandi veritatem (a. 2 et 3). Hinc Deus illud severissime punit (Lev. XIX, 12 ; Zach. V, 3, 4 i Prov. VI, 16-19 ; Eccli. XXIII, 11 ; Mt. V, 33) et Codex iuris dicit esse puniendum (can. 2323), unde in pluribus locis periurium solemne est peccatum Ordinario reservatum. 797. Periurium improprie dictum ex defectu solius iudicii, seu iuramentum incautum i. e. sine debita causa iurandi, est peccatum (Ex. XX, 7; Deut. V, 11 ; Eccli. XXIII, 9, 16 ; Mt. V, 34), sed, si aliae conditiones adsint, tantum veniale, scandalo, contemptu et periculo afius gravis defectus seclusis : non enim est directe agere contra aliquod divinum attributum, sed tantum irreve­ renter agere cum maiestate divina, eius nomen usurpando in vanum. 798. Periurium improprie dictum ex defectu iusti­ tiae, seu iuramentum iniquum : i. Si sit mere assertorium per se probabiliter est tantum veniale, quia iuramentum non cadit in assertionem qua mala est sed qua vera est ; unde finem iuramenti non destruit, nec facit Deum testem mendacii, sed rei pravae vel indecentis, quod per se non apparet esse gravis iniuria;—nisi iuramen­ tum adhibeatur ut medium seu instrumentum peccandiv.g. ad maiorem fidem detractioni conciliandam, vel in attesta­ tionem amoris pravi ad puellam seducendam : hoc enim, quantum est de se, est facere Deum cooperatorem iniqui­ tatis. i. « Vocare Deum in testem mendacii levis non est tanta irreverentia, propter quam velit aut possit damnare hominem ». ■782 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 2. Si iuramentum sit promissorium : a) lurare actionem graviter illicitam, sine dubio et consentientibus omnibus, est peccatum semper mortale. b) Item iurare actionem etiam leviter illicitam est mortale ex genere toto, nam gravis videtur irreverentia Deum advocare in testem et patronum, ut auctoritate sua con­ firmet propositum cuiusvis mali committendi etiam levis­ simi, quia directe repugnat eius infinitae sanctitati ; per accidens tamen ob ignorantiam saepe erit veniale. c) E contra iurare actionem indifferentem, vanam, inu­ tilem vel otiosam, aut maioris boni impeditivam, secluso contemptu, est tantum veniale : est assumere nomen Dei in vanum. 799. Animadversiones.— i.In iuramento promissorio adest periurium stricte dictum et peccatum semper mortale, si iurans est sine intentione implendi promissum ; item iurans rem im­ possibilem, quia nequit habere hanc intentionem implendi, v. g. debitor qui iurat se soluturum pretium infra mensem et scit certo se non posse. 2. Consuetudo seu habitus iurandi malus est, quia sicut occasio proxima inclinat ad peccata, nempe iuramenta falsa, inhonesta, vana. Ùnde adest obligatio illum removendi (Eccli. XXIII, 9 sq. ; Mt. V, 34), et peccat ille qui talem habitum voluntarie acquirit, vel eliminare negligit : interius et quoad affectum, toties quoties advertens obligationem retractandi habitum, non re­ tractat ; exterius et quoad effectum, quoties ex habitu iuramenta vitiosa sufficienter praevisa profert actibus moraliter interruptis. Peccat autem graviter, si ex consuetudine disponitur ad iuranda quaecumque indiscriminatim, etiam falsa et graviter inhonesta ; venialiter si disponitur tantum ad iuranda vana aut leviter in­ honesta. Qui iurat ex consuetudine, vel a) attendit ad actum iurandi et ad defectum conditionum ipsius requisitarum, et tunc iura­ mentum vitiosum est voluntarium in se ; — vel b) attendit tantum ad actum iurandi et non ad eius defectum, et tunc iuramentum est graviter vel leviter culpabile in sua causa, scii, in consuetqdine, ut dictum est ; — vel c) ad nihil attendit, et tunc proprie non iurat quia deficit intentio iurandi, sed locutio potest esse culpabilis in sua çausa, quatenus externe sonat iuramentum malum aut saltem vanam usurpationem nominis Dei ; — d) at si retractaverit consuetudinem, iuramentum nec erit voluntarium in causa. 3. Iuramentum cum defectu veritatis, iustitiae, iudicii petere a) licitum non est, si sine tali defectu praestari nequit, quia esset directe inducere ad peccandum, v. g. petere ut aliquis DE RELIGIONE 783 iuret falsum vel per falsos deos, b) Nec licitum est, si alter defectum non advertat et tantum materialiter peccet, vel si iuret quod putat esse verum, quamvis de facto sit falsum, quia petens est vera causa moralis iuramenti, ignorantia autem iurantis excusare nequit illum, qui scienter petit ut Deus invocetur testis rei inhonestae apt falsae (Lev. V, i). — c) Sed licitum est, ex iusta et proportionata causa, petere iuramentum ab illo qui bene iurare potest, sed qui probabiliter aut certo sit male iuraturus, v. g. per falsos deos. At si alter sit periurium stricte dictum facturus, facile adest sufficiens causa ob bonum commune pro persona publica quae ex officio debet petere iuramentum, et ceteroquin « non videtur illa exigere sed ille ad cuius instantiam exigit » ; nunquam vel rarissime pro personis privatis, quia regulariter esset dare occasionem peccandi absque spe alicuius boni (a. 4, et ad 4). QUAESTIO TERTIA. DE SACRILEGIO. S. Th. II-II, q. 99. 800, Sacrilegium dicitur de illo qui sacra ligit seu furatur ; unde etymologice est furtum rei sacrae, exten­ sione autem significationis est omnis violatio sacri (heiligschennis'). Dicitur : 1) Violatio, i. e. quaecumque indigna et irreverens tractatio modo quasi violento habita ; et sic distinguitur a blasphemia, quae est irreverens et contumeliosa locutio. « Sicut autem honor est in honorante, non vero in eo qui honoratur, ita etiam irreverentia est in eo qui irreverenter se habet, quamvis etiam nihil noceat ei cui irreverentiam exhibet. Quantum ergo est in ipso, rem sacram violat, licet illa in se non violetur » (a. 1, ad 3). 2) Sacri, i.e. alicuius ad divinum cultum, non quidem privata devotione, sed publico ritu aut institutione Dei vel Ecclesiae ordinati seu deputati (a. l). Porro haec verba sunt formaliter accipienda : non omnis violatio rei quae sacra est sacrilegium est, sed illa solum qua res sacra violatur in eo in quo sacra est. Ita v. g. diffamatio vel furtum erga sacerdotem commissum non est sacrilegium, quia non attingit personam sacram in quantum sacra est (a. 3, ad 3). I 784 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Est itaque sacrilegium talis irreverentia erga aliquod sacrum commissa quae cum eius sanctitate specialiter repugnat. , j j i ; j /, 801. Sacrilegium est peccatum contra religionem. — « Sicut enim ex eo quod aliquid ordinatur in finem bonum sortitur rationem boni, ita etiam ex hoc quod aliquid deputatur àd cultum Dei efficitur quoddam divi­ num ; et sic ei quaedam reverentia debetur quae refertur in Deum. Et ideo omne illud quod ad irreverentiam rerum sacrarum (qua talium) pertinet, ad iniuriam Dei pertinet, et habet sacrilegii rationem » (a. 1). Porro est peccatum speciale, quia in ipso « invenitur specialis ratio deformitatis, qua scii, violatur res sacra per aliquam irreverentiam... Et opponitur religioni... nam si quis rem sacram violat, ex hoc ipso contra Dei reveren­ tiam agit, et sic per irreligiositatem peccat » (a. 2). Haec est formalis ratio quae est sacrilegio propria, quae scii, illud constituit et ab aliis peccatis distinguit, licet in peccatis diversi generis inveniri possit, homicidii, luxuriae, furti, etc. ; nam « nihil prohibet unam specialem rationem peccati in pluribus peccatorum generibus inveniri, secundum quod diversa peccata ad finem unius peccati ordinantur,... et hoc modo quocumque genere peccati aliquis faciat contra reverentiam debitam rebus sacris, sacrilegium formaliter committit, licet materialiter sint ibi diversa genera peccatorum » (ad 2). 802. Sacrilegium dividitur in personale, locale et reale, ratione obiecti sacri quod violatur. — Haec differunt specie morali, quia diversa ratio sanctitatis reperitur in persona, loco, et re sacra (a. 3 et ad 1), secundum quod sanctitas ipsis inest subiective et formaliter, — vel con­ tentive et extrinsece, — vel effective, saltem destinatione et ordinatione ad cultum Dei. Probabiliter sunt species infimae quae non subdividuntur in alias species, ita ut sub ratione sacrilegii idem sit specie peccatum sanctimonialem violare verberando vel concumbendo (ad 2) ; saepe tamen actio sacrilega magis specificanda est propter alias species adiunctas, v. g. luxuriae, furti, etc. 803. Sacrilegium est peccatum mortale ex genere suo, quia opponitur religioni in re gravissima : interdum DE RELIGIONE 785 in re levi (Lev. X, 1 ; I Reg. II, 17; IV, 11 ; Dan. V, 2 ; Ioh. II, 14). Porro tanto gravius est : 1) quanto res sacra in quam peccatur maiorem obtinet sanctitatem. Sic sacrilegium personale gravius est quam locale ; item inter sacrilegia realia, gravissima sunt quae committuntur contra sacramenta quibus homo sanctificatur et quae ipsam gratiam continent, tunc illa quae fiunt contra vasa consecrata, contra imagines et reliquias, contra ornatum Ecclesiae vel ministrorum, vel denique contra bona ecclesiastica. — Omnium gravissimum est sacrilegium personale erga Christum in propria specie, nunc autem est reale erga Eucharistiam quae continet co pus Christi (III, q. 80, a. 5). 2) quanto gravior est profanatio, i. e. quanto actio sacrilega maiorem continet irreverentiam et magis sanctitati rei violatae repugnat. Unde gravior est vastatio ecclesiae quam parva verberatio clerici, maius confringere imagines sanctorum quam indevote accedere ad Eucharistiam aut eam tangere. 804. Sacrilegium personale est violatio personae sacrae ; persona autem fit sacra ratione status clericalis, et ratione votorum paupertatis, continentiae et obedientiae,in approbata religione cuiusque sexus emissorum. Tale sacri­ legium committitur : 1) Violenta manuum iniectione seu iniuria reali in personam sacram, scii, violatione privilegii quod canonis dicitur ex Cone. Lat. II, can. 15 ; quae est mortalis si ipsius corpori vel libertati vel dignitati grave nocumentum infert (can. 119 et 2343). 2) Laesione privilegii fori vel immunitatis ecclesiasticae, in quan­ tum in regione existit, v. g. trahendo clericos ad tribunalia saecularia (can. 12O-121 et 2341). 3) Luxuriosa tractatione, inchoata vel consummata, interna vel externa, personae quae praecise secundum castitatem servandam Deo consecratur, non quidem voto privato sed publica auctoritate, sive receptione ordinis sacri, sive admissione ad statum religiosum (can. 132 et 1308, § 1). Quodsi peccatum committatur inter duas personas, sacrilegium contrahitur ab utraque, non solum scii, a persona sacra sed etiam ab alia complice1 ; si autem utraque t. Sic etiam persona non sacra, concupiscens personam sacram, rea est sacrilegii, non ratione sui sed ratione obiecti ; item si sit causa quod persona sacra sacrilegium committat. E contra persona sacra absque delectatione inducens personam non sacram ad luxuriam. Summa Theologiae Moralis II. — so 786 , I ' / I ! ( ( ) i SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sit sacra, malitia erit duplicis sacrilegii ; si vero una sit sacra duplici titulo, quia est ex unico motivo religionis, unum committitur sacrilegium. 4) Item violatione aliorum votorum religionis, paupertatis scii. et obedientiae, quibus, sicut voto castitatis, personae consecrantur Deo. Ut iam notavimus, requiritur ut sacrilegium afficiat personam formaliter qua sacram : ita calumnia a sacerdote vel contra sacerdotem prolata, quamvis ex hac circumstantia aggravetur, propriam sacrilegii malitiam non habet. 805. Sacrilegium locale committitur violatione loci, non quidem a privato sed ab auctoritate Ecclesiae consecrati vel solemni benedictione deputati ad publicos ritus peragendos, scii, ecclesiae, oratorii publici et coemeterii benedicti (can. 1154, 1191 et 1207) : < I 1 I I ! i 1) Actibus quibus locus sacer polluitur, recensitis in textu can. 1172 (cfr. 1207), scii, a) delicto homicidii; b) iniuriosa et gravi sanguinis effusione ; c) impiis vel sordidis usibus quibus locus sacer addictus fuerit, v. g. choreis inhonestis, gravi rixae, stabulationi, aut meretricio ; d) sepultura infidelis, vel excommunicati post sententiam declaratoriam aut condemnatoriam. Qui actus, ut ecclesia iuridice violata habenda sit, debent esse certi, notorii et in ipsa ecclesia positi ; at etiam si non sint notorii. manent sacrilegi : non enim sacrilegi sunt quia propter illos Ecclesia violata declaratur, sed e converso. Haec sunt de se mortalia. 2) Violatione immunitatis ecclesiasticae, v. g. iniusta effractione, vastatione, spoliatione, altarium eversione, violatione iuris asyli (can. 1179) ; ac proinde furto rei sacrae vel traditae ad Ecclesiae custodiam in loco sacro peraeta. Quae de se sunt mortalia. 3) Actibus qui locum sacrum dedecent : a) Omnibus peccatis, non quidem internis, sed externis illis quae, ex eo quod in loco sacro patrantur, specialem malitiam sacrilegii contrahunt, etiam mortalem, ob specialem repugnantiam cum loci sanctitate, uti Cultus idoli vel daemonis, peccata impudicitiae manifeste gravia in ratione actus externi, scii, actus consummati et ii qui ad hos proxime disponunt. b) Variis actionibus externis non peccaminosis sed profanis, quarum aliquae per se sub gravi vetantur, uti iudicia profana, mercatus publici, ludi profani, tripudia, spectacula profana, convivia, publicae conclamationes et cursitationes, etc. (can. 1178); aliae per se sub levi : confabulatio, comestio privata, pactum privatum sine strepitu initum, deambulatio, etc., nisi sit causa excusans. ' < Cum autem favores sint ampliandi, odio restringenda, sequitur sub nomine loci sacri etiam comprehendi cellas, claustrum, ! ) 1 ; ' ; i j I I DE RELIGIONE 787 sacristiam, turrim, atria ecclesiae, si agitur de iure asyli ; non comprehendi si de actibus qui locum sacrum dedecent aut quibus polluitur. 806. Sacrilegium reale constituitur violatione rerum quae publica auctoritate ad divinum cultum pertinent vel proxime referuntur : 1) Indigna susceptione, ministratione, tractatione, simulatione sacramentorum ; item profanatione sacramentalium. De quibus speciatim dicetur in tr. de Sacramentis. 2) Indigna tractatione vasorum sacrorum aut ornamentorum benedictorum. Quae potest esse gravis : ita mortale esset calicem, pyxidem convertere ad usus profanos (can. 1150 et 1296) ; uti vase, corporali et ornamentis omnino immundis ; pro npn diacono vasa immediate s. Eucharistiam continentia contrectare sine necessitate ; — vel levis : sic veniale esset sine necessitate adhibere candelam benedictam ad usum profanum, aquam benedictam bibere ad sitim, ornatu benedicto pellere muscas, pro illo qui non habet potestatem tangere calicem, vasa sacra, corporalia (can. 1306). In dubio, res saepe ex intentione agentis pendet vel aestimatione communi. 3) Profanatione reliquiarum et imaginum, v. g. eas male trac­ tando, confringendo, furando, ad usus sordidos deputando, reliquias dissipando aut proliciendo, imagines indecore pingendo vel sculpendo. 4) Sacrorum Librorum abusu (Q. Trid., sess. 4, in fine), quod est solum veniale, nisi fiat ad res turpes et lascivas aut ad fir­ mandos errores. 5) Denique destructione ecclesiae, ac usurpatione, furto destructione, laesione, alienatione sine licentia, bonorum eccle­ siasticorum, quae scii, ad templi ornatum, caeremonias sacras, aut ministrorum qua talium sustentationem deputantur ;— non autem eorum quae clericis personalia sunt, aut quae ecclesiae destinantur sed in eius dominium nondum venerunt. 8o7«Animadversiones. — I. Si res sacrae totaliter immutatae fuerunt, earum violatio vel ad usum profanum adhibitio amplius non est sacrilegium, v. g. si calix omnino confrangitur vel conflatur, nisi aliquando ratione scandali ; item si amplius sacrae non sint quia consecrationem vel benedictionem amiserint, vel quia earum forma iam fuerit perfecte immutata (can. 1305) : tunc libere ad usus profanos, non tamen ad sordidos adhiberi possunt (can. 1510). 2. Tempus non est speciali modo Deo consecratum : qui diem sacrum violat peccando, quamvis ideo gravius peccare possit, i. Hinc in iure dicitur : sacrilegium committitur auferendo sive sacrum de sacro (reale scii, et locale), sive non sacrum de sacro (sacrilegium locale si res sit Ecclesiae commissa) sive sacrum de non sacro (sacri­ legium reale). 788 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS l· non tamen committit sacrilegium, quia non adest specialis consecratio ; nisi accedat contemptus vel notabilis irreverentia erga aliquid sacrum, aut scandalum pro fidelibus, ut in die Farasceves agere comoedias vel ludrica spectacula. j \ 3. Violata ecclesia, non ideo coemeterium, etsi contiguum, violatum censetur, et vice versa (can. 1x72, § 2). i '; 1 μ’1 4. Poenae in iure infliguntur sacrilegio ; et quidem sacrilegio in genere (can. 2325), sacrilegio reali (can. 2320-2322), sacrilegio · locali (can. 2328-29); sacrilegio personali (can. 2341 et 2343), sacrilegio erga bona ecclesiastica (can. 2345-47). ) QUAESTIO QUARTA. i, DE SIMONIA. S. Th. II-II, q. 100. !l ; j ( ' , ( > ( ! ' j ( ’ I ) i i i ( ! 808, Simonia, sic dicta a Simone mago qui (Act. VIII, 18) ab Apostolis emere voluit potestatem dandi Spiritum sanctum ut eam aliis venderet, definitur : studiosa voluntas emendi vel vendendi pro pretio temporali aliquod spirituale aut spirituali adnexum (can. 727). In qua definitione indicatur : 1) Genus : Studiosa voluntas i. e. deliberata intentio, non tantum quia haec necessaria est sicut ad quodcumque peccatum, sed etiam quia ad essentialem malitiam simoniae non requiritur pactum mutuum, sed sufficit pactum ab uno interius inchoatum, scii, interior affectus seu voluntas paciscendi Vel obligandi (a. 1, ad 1). 2) Actus proprius simoniae : Emendi vel vendendi, quod late accipiendum est de quocumque contractu oneroso, sive locationis, sive renuntiationis, sive permutationis, quo res spiritualis aestimatur et compensatur re temporali et temporalis habetur ut aequivalen compensatio pro re spirituali ; unde additur pro pretio temporali, i. e. pro pecunia vel aliqua alia re pretio aestimabili : omnes enim tales contractus facile ad emptionem et venditionem reducuntur, vi cuius unus intendit alterum obligare ad dandum spirituale pro temporali vel e contra (a. 1, ad 5). Hinc ex can. 728, est omnis conventio etiam tacita, licet DE RELIGIONE 789 S * ad effectum non deducta, in qua animus simoniacus expresse non manifestetur sed ex circumstantiis colligatur. Î Bonum illud temporale in iure vocatur munus et est triplex : ; £ i f , i·' i a) munus a manu i.e. pecunia ac quodvis aliud pretio aestimabile, ut remissio debiti, locatio, cessio iuris (a. 1441) ; — b) munus a lingua i. e. patrocinium, ut commendatio apud alium, laus, favor, preces, intercessiones, vituperium, defensio ; — c) munus ab obsequio i. e. servitium vel obsequium in temporalibus, v. g. dare mutuum, servire alteri, assistere, docere, instruere, uno verbo opus in alterius utilitatem et commodum (a. 5). 3) Obiectum quo distinguitur seu materia circa quam versatur simonia : aliquod spirituale aut spirituali adnexum. Est scii, nempe : a) Aliquod spirituale, in quantum spirituale ; scii, supernaturale vere et intrinsece tale, i. e. res spiritualis ad aeternam salutem ordinata (seu a Deo auctore super­ natural! proveniens et ad Deum finem supernaturalem ordinans), sive sit formaliter talis, uti gratia, donum Spiritus sancti, sive causaliter ut sacramenta, sacramentalia, orationes, concio, potestas ordinis et iurisdictionis, sive effective in quantum est effectus vel usus potestatis spiri­ tualis, actus scii, potestatis ordinis aut iurisdictionis uti consecratio, absolutio, benedictio, dispensatio, electio, praesentatio, collatio beneficii, confirmatio, indulgentia (a. ? et 3). b) Vel spirituali adnexum, in quantum spirituali ad­ nexum, scii, quod spirituale non est, sed ad id ordinatur illique adnectitur ; ita nimirum ut sine spirituali esse non possit (a. 1, ad 6 ; a. 4), v. g. beneficium ecclesiasti­ cum, aut res spiritualis sit obiectum saltem partiale con­ tractus, v. g. consecratio in calicis consecrati venditione (can. 727, § 1). 809. Simonia dividitur. — A. ex parte materiae: i. Alia proprie dicta seu. iuris naturalis et divini est contrac­ tus intrinsece malus quo res vere spiritualis aut spirituali adnexa permutatur cum re temporali, sicut in definitione declaratum est. 2. Alia improprie dicta seu iuris ecclesiastici est contractus per se licitus sed ab Ecclesia ex motivo religionis prohibitus propter periculum et speciem simoniae proprie dictae : 79° ,■ r I, /' 'j '1 ,, ! ) > ■ i j ( i j ί 1' i .1 j j !i S i I I I SUMMA THEOLOGIAE MORALIS est scii, «dare res temporales spirituali adnexas pro temporalibus spirituali adnexis, vel res spirituales pro spiritualibus, vel etiam temporales pro temporalibus, si id ob periculum irreverentiae erga res spirituales ab Ecclesia prohibeatur » (can. 727, § 2) : ita permutatio beneficiorum ecclesiasticorum inter se. B. ex parte actus seu pacti: i. Est mentalis, quando intra mentem sistit, nullo externo signo manifestata, et sola voluntate perficitur absque conventione extrinsecus significata, v.g. si quis episcopo suum famulatum praestet eX intentione obtinendi canonicatum pro famulatu. 2. Est conventionalis, quando adest conventio seu pactum expressum vel tacitum, sed nondum completum aut executioni mandatum sive ex neutra sive saltem ex una parte, v. g. si unus vendiderit aut contulerit beneficium, alter non solverit, aut si quis dicat : do beneficium ut des pecuniam, vel : des beneficium, ero tibi gratus pretio temporali. 3. Est realis, quando adest pactum ex utraque parte adimpletum saltem inchoative, seu impleri ceperit ita quod sit execution! mandatum ex utraque parte totaliter vel partialiter, v. g. si unus contulerit beneficium et alter solverit pretium saltem partim. Ad secundam et tertiam pertinet confidentialis, quae in solis beneficiis obtinet, quando quis alteri beneficium procurat cum confidential! reservatione, i. e. sub pbligatione confidential! ut alter illud idem beneficium aliquando, v. g. post sex menses, resignet sibi vel tertio, aut ex eo partem fructuum praestet. 810. Simonia est peccatum contra religionem, quia, emendo vel vendendo rem spiritualem, irreverentiam exhibet rebus divinis et Deo (Prov. III, 15 ; Act. VIII, 20) : i) quia res spiritualis excedit omne pretium temporale ; 2) quia non sumus domini rerum spiritualium (I Cor. IV, 1); 3) quia venditio repugnat spiritualium origini, cum ex gratuita Dei voluntate procedunt, et ideo gratis sunt concedenda secundum quod Christus praecepit (Mt. X, 8) : Gratis accepistis, gratis date (a. 1). DE RELIGIONE 79Ï Differt simonia, quae rem sacram profanis aequiparat, a sacrilegio reali quo res sacra irreverenter tractatur : sicut enim contra iustitiam diversimode quis peccare potest in voluntaria commutatione seu contractu, et per involuntarium commutatio­ nem, ita etiam contra religionem, in voluntaria commutatione rei sacrae per simoniam, et in involuntaria per sacrilegium1. 811. Simonia proprie dicta iuris naturalis est peccatum mortale ex genere toto, tum ex parte rei spiritualis, quia semper gravis irreverentia est rei spirituali, etiam minimae, quae supra omne pretium est, temporale aequiparare ; tum ex parte pretii : quo enim minus datur pro re spirituali, eo magis res spiritualis vilipenditur, unde vilitas pretii pro ea oblata magis auget malitiam. Unde Act. VIII, 20 : Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possidere. Simonia improprie dicta iuris ecclesiastici est peccatum mortale ex genere suo, quia Ecclesia eam sub gravi prohibet, dum tamen levitatem materiae admittit : hac enim per se non fit irreverentia erga rem sacram, quia non accipitur temporale pro pretio rei spiritualis, sed tantum violatur praeceptum Ecclesiae, prohibens simoniae speciem et periculum, in quo dari potest materiae parvitas, 812. Simonia iuris naturalis etiam versatur circa spiritualibus adnexa. — Tripliciter potest esse aliquid adnexum spirituali ; a) Antecedenter, quando temporale praeexistit, cui deinde accedit spirituale, uti sunt omnes res consecratae aut benedictae : vasa sacra, calices, templa, aedes sacrae, oleum, paramenta sacra, rosarium, altaria, etc. ; capsulae seu thecae reliquiarum ; fundus aut aedificium cui adhaeret ius patronatus seu beneficii ; et haec pretio aestimare aut vendere non est simonia, nisi magis aestimando prqpter consecrationem aut spirituale connexum, vel nisi Ecclesia id specialiter prohibeat : materia enim seu res temporalis est pretio aestimabilis et habet valorem intrinsecum in se, a re spirituali independentem. b) Concomitanter, si simul et modo quasi parallelo existit cum spirituali, ita ut utrumque sit coniunctum, ut labor corporalis in functionibus sacris suscipiendis, Quod fieri potest sive intrin­ sece, si in re ab ipso non est separabile, sed per se et necessario ac inseparabiliter cum ipso coniungitur, ut labor necessarius in celebratione missae, administratione sacramenti, praedicatione ; — sive extrinsece, si est separabile et solum per accidens ipsi est adiunctum, ut molestia in celebratione cum cantu, in dissito loco, tardiore hora, ad nutum personae. Primum vendere est i. Ita Caietanus, in Jh. 1. ; e contra Suarez, o. c., 1. 3, c. 1, n. 4. ii Ι­ Α 792 j 5 1 ' i ' ; | 1 i ' I 1 ( ' < SUMMA THEOLOGIAE MORALIS simonia, quia inseparabile est a re spirituali, utpote intrinseca pars spiritualis functionis : ipsam enim ingreditur et partem eius constituit estque unum opus cum ea ; unde si venderetur, ipsa res spiritualis vendi censeretur ; — alterum vendere non est simonia, quia a re spirituali separari potest, unde independenter ab ea pretio aestimari et vendi potest. c) Consequenter, si res temporalis supponit spiritualem tamquam causam et ab ipsa dependet, ut beneficium ecclesiasticum annexum est officio, ius ad sustentationem vitae statui religioso, Et hoc vendere et pretio aestimare, manente tali connexione, est simonia, quia dependet a spirituali, cüm spirituale supponat et se habeat ad illud ut accessorium ; si ergo venditur, necessario venditur illud spirituale quod praesupponitur (a. 4). Ita enim cum spirituali connexum est ut cum eo in morali aestimatione unum quid constituat, et proinde unum sine altero privata auctoritate nullatenus emi aut vendi potest, v. g. ius ad reditus beneficii quod in spirituali iure ad officia pastoralia tamquam in sua radice fundatur nec ab eo separari potest. i 813. Simonia iuris ecclesiastici variis modis committitur : { j ! j ' j I ' ! i j I I I [ 1 I ί j f l i i 1) Beneficia ecclesiastica propria auctoritate commutando, aut in alterius favorem resignando, de iis paciscendo, transigendo, pensionem reservando, vel deducendo ex fructibus beneficii compensationem praestandam in actu provisionis (can. 1486-88, etiam 1441 et 1927). 2) Vendendo vel emendo officia ad rerum Ecclesiae temporalium administrationem, uti oeconomi, sacristae, procuratoris, defensoris, etc. 3) Dando Vel accipiendo munera occasione alicuius functionis sacrae, v. g. examinis ad parochiam (C. Trid. sess. 24, c. 18 de ref.), collationis ordinum aut tonsurae (sess. 21, c. 1), admissionis ad ordinem religiosum (sess. 25, c. 16), litterarum dimissorialium (can. 545). 4) Vendendo ipsam sepulturam ecclesiasticam aut partem coemeterii ; non autem solum ius sepulturae in loco determinato honoratiore, quia ita venditur honor humanus,utilitas pretio aestimabilis. 5) In administratione sacramentorum vel aliorum sacrorum aliquid exigere vel petere ultra oblata iuxta taxas legitime admissas (can. 1507, § 1 et 736). 6) Speciem negotiationis exercendo vel mercaturae circa sti­ pendia missarum (can. 827, 840 et 2324). Notetur res benedictas vendere, si nihil petatur pro bene­ dictione, non esse simoniam, quamvis inde indulgentias perdant. 814. Corollaria. — Ad simoniam iuris naturalis requiritur ut temporale detur praecise ut pretium rei spiritualis in eius commutationem, quomodocumque id fiat ; hinc : A. Simonia est 1) sive explicite fiat pacto expresso, i DE RELIGIONE I ί I ? • sive etiam pacto tacito, quod in facto aliquo implicite continetur, cum nempe unus de altero intelligit dari temporale sub obligatione recipiendi spirituale in compensationem debitam (can. 728) ; 2) sive fiat formaliter in actu expressae intentionis, sive etiam virtualiter et in actu exercito, cum nempe directe et immediate datur temporale sine interventu alterius motivi veri et honesti propter quod datur : in hoc enim actu virtualiter includitur intentio unum cum altero com­ mutandi, et secundum aestimationem communem temporale tunc datur ut pretium seu iusta compensatio rei spiritualis ; — non ita si temporale solum esset motivum remotum obtinendi spirituale. Res constat ex damnatione prop. 45 et 46 ab Innoc. XI S et ex ratione : ad peccatum enim sufficit voluntas operis cui est adnexa deformitas, etsi haec non formaliter intendatur ; 3) sive unice, sive solum principaliter detur temporale tamquam pretium vel debitum ob spirituale : motivum enim adiectum malitiam non destruit prioris motivi propter quod aliquid principaliter datur : 4) sive pactum fiat cum obligatione iustitiae, sive cum obligatione reddendi ex fidelitate, gratitudine, benevolentia : contractus enim ad id obligat ; quando pactum autem obligationem parit, eo ipso iam datur temporale ut debitum. i 793 B. E contra simonia proprie dicta non est a) sincere et non ficte, ex mera gratitudine, amicitia aut benevolentia dare spirituale, ita quod sit donum omnino liberale et gratuitum ; b) dare spirituale aut spirituali adnexum contra spirituale aut spirituali adnexum, v. g. missam pro rosario, calicem pro ciborio, applicare indulgentiam vel dispensationem pro sacra reliquia, inservire episcopo in re spirituali ad obtinendum beneficium ecclesiasticum ; i. «Dare temporale pro spirituali non est simonia, quando temporale non datur tamquam pretium, sed dumtaxat tamquam motivum conferendi vel efficiendi spirituale, vel etiam quando temporale sit solum gratuita compensatio pro spirituali, aut e contra ». « Ét id quoque locum habet, etiamsi temporale sit principale motivum dandi spirituale ; imo etiamsi sit finis ipsius rei spiritualis, sic ut illud pluris aestimetur quam res spiritualis ». 794 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS c) dare temporale occasione rei spiritualis : non quidem proxime et immediate propter ipsam, sed propter rem temporalem vel ob aliud motivum honestum, seu propter titulum simoniae extrinsecum (cfr can. 730). C. Tituli simoniae extrinseci ob quos temporale dari et acceptari potest, numerari solent : 1) Pura liberalitas dantis vel mera gratitude, ad quas diiudicandas attendi debent personarum qualitas, doni quantitas et donationis tempus : si dona fiant directe a liberali viro, si sint modici pretii, in vino et similibus, si fiant exigente aliqua necessitate aut opportunitate in qua convenit gratificare, praesumuntur dona liberaliter non simoniace dari ; e contra si munera sint magna com­ parative ad donantem, praesumptio stat pro simonia. 2) Labor extrinsecus, qui actioni sacrae per accidens coniunctus est, ut missam celebrare in loco dissito, cum cantu aut hora tardiore ; quod pretio aestimari potest. 3) Redemptio iniustae vexae, seu iniusti impedimenti circa spirituale, dum desint alia media, remotio per obla­ tionem rei temporalis ; quae non datur pro ipsa re spirituali sed pro amovendo impedimento, non ex pacto sed ob timorem damni vel nocumenti aut disgratiae. 4) Legitima consuetudo vel superioris dispositio, per modum tributi pro expensis cultus vel administrationis. 5) Ministrorum sustentatio (Mt. X, 10 ; I Cor. IX, 7 et 13 ; cfr. Le. X, 7 ; I Tim. V, 18), non tamquam pretium mercedis sed tamquam stipendium necessitatis : ita v. g. beneficiatus percipit fructus, parochus iura stolae, sacerdos honoraria missarum, fideles eleemosynas ut orent. 815. Poenae simoniacorum. — A. Iure ecclesiastico omnis contractus simoniacus est irritus. Hinc can. 729 : « Firmis poenis in simoniacos iure statutis, contractus ipse simonia­ cus et, si simonia committatur circa beneficia, officia, digni­ tates, subsequens provisio omni vi caret, licet simonia a tertia persona commissa fuerit, etiam inscio proviso, dummodo hoc non fiat in fraudem eiusdem provisi (v. g. ad impediendam eius provisionem alioquin certam) aut eo contradicente. Quare : i° Ante quamlibet iudicis sententiam res simoniace data et accepta, si restitutionis sit capax nec obstet reverentia rei spiri­ tuali debita, restitui debet, et beneficium, officium, dignitas dimitti; DE RELIGIONE 795 2° Simoniace provisus non facit fructus suos; quodsi eos bona fide perceperit, prudentiae iudicis vel Ordinarii permittitur fructus perceptos ex toto vel ex parte eidem condonare » (cfr. can. 185, 1465 § 2 et 1470, 6°). « Nullus, ita S. Thomas, a. 6, potest licite retinere id quod contra voluntatem domini acquisivit ; puta, si aliquis dispensator de rebus domini sui daret alicui contra voluntatem domini sui, ille qui acciperet, licite retinere non posset. Dominus autem, cuius ecclesiarum praelati sunt dispensatores et ministri, ordi­ navit ut spiritualia gratis darentur secundum Mt. X, 8... Et ideo qui muneris interventu spiritualia quaecumque assequitur, ea licite retinere non potest B. Insuper poenae statuuntur can. 2392 : « Firmo praescripto can. 729, delictum perpetrantes simoniae in quibuslibet officiis, beneficiis aut dignitatibus ecclesiasticis : i° Incurrunt in excommunicationem latae sententiae Sedi Apostolicae simpliciter reservatam ; 2° Ipso facto privati in perpetuum manent iure eligendi, praesentandi, nominandi, si quod habeant ; 3° Si clerici sint, praeterea suspendantur ». Quod applicatur in can. 2371 : « Omnes, etiam episcopali dignitate aucti, qui per simoniam ad ordines scienter promoverint Vel promoti fuerint aut alia sacramenta ministraverint vel rece­ perint, sunt suspeçti de haeresi ; clerici praeterea suspensionem incurrunt Sedi Apostolicae reservatam ». Et can. 2327 : « Quae­ stum facientes ex indulgentiis plectuntur ipso facto excommu­ nicatione Sedi Apostolicae simpliciter reservata ». Pro iis vero qui quaestum faciunt ex stipendiis missarum, aut taxas consuetas in ministrandis sacris augent, poenae prae­ videntur ferendae sententiae, can. 2324 et 2408. Sectio D. DE PIETATE ET OBSERVANTIA. CAPUT I. DE PIETATE. QUAESTIO PRIMA. DE PIETATE IN SE. S. Th. II-II, q. toi, a. 1 et 3. 816. Pietas (piété filiale; kinderlijke liefde en hulde) est virtus qua parentibus et patriae obsequium et cultus tribuitur. Est virtus quia reddit debitum. Est virtus spe­ 796 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS cialis quia habet obiectum speciale : sicut enim Deo debemus cultum quia nobis est essendi et gubernandi principium primum, ita parentibus et patriae quia nostri esse, educa­ tionis et gubernationis sunt principium secundarium. Ubi autem est specialis ratio debiti, ibi est specialis pars iustitiae et virtus. Est una virtus quia habet obiectum unum : principium secundarium nostri esse, quod competit parentibus et patriae, ad quos pietas primo se extendit et principaliter1 ; — consanguineos quidem colit, sed quatenus in ipsis sanguis parentum existit eosque ideo repraesentant, concives quoque et omnes patriae amicos, quia in ipsis favorem et auxilia patriae conspicimus et ideo illam pobis repraesentant ; coniugem et filios colit, quatenus conservant consanguinitatem a parentibus sus­ ceptam ; imo nos ipsos quatenus imaginem et sanguinem parentum in nobis veneramur, sed illos omnes pietas attingit secundario tantum. 817. Obiectum pietatis. — Materiale obiectum quod intendit exhibere est cultus et obsequium erga parentes et patriam, scii, actus quibus debitum honorem ipsis reddimus et protestamur eorum excellentiam et nostram sublectionem. Obiectum materiale primarium quod principaliters per se et ratione sui intendit exhibere obsequio, est aequalitas debita inter honorem exhibitum et ius parentum ad illum, qua aequalitate honor est proportionatus iurj quod paren­ tibus est ad illum. Obiectum formale quo seu motivum proximum propter quod ipsis exhibemus cultum, est specialis honestas dictae aequalitatis. 818· Corollaria. — i° Debitum quod pietas attendit est debitum strictum seu legale, quia parentes habent verum ius ut ipsis exhibeatur honor. Et tamen pietas non est species iustitiae proprie dictae 1) quia iustitia est ad alterum et fundatur r. Quamvis pietas principalius debeatur parentibus quam patriae, quia ex hoc quod a parentibus nati sumus, ad nos pertinet patria (q. 122, a. 5, ad 2); in ista tamen per se inest titulus ad pietatem quae nostram dependentiam postulat, et non tantum propter solam relationem ad parentes. DE PIETATE ET OBSERVANTIA 797 in distinctione personali unius ab altero, pietas autem in coniunctione speciali patris et filiorum : pater et filius ut tales sunt aliquo modo unum ; 2) quia pietas non reddit totum debitum a) parentes sunt nobis principium essendi et nobis ipsam eos colendi facultatem contulerunt, quod iis reddere non valemus ; b) insuper ordinariis obsequiis et in eodem ordine rerum, generationis scii., educationis et providentiae, non possumus reddere debitum ad aequalitatem. Virtus autem respicit id quod per se est, et ideo pietas a stricta iustitia deficit et est tantum pars potentialis eius. 2° A pietate distinguitur iustitia legalis. Pietas enim respicit patriam secundum quod est principium nostri esse, iustitia legalis secundum quod est bonum commune. Unde praeemi­ nentia super omnes virtutes humanas quam S. Thomas tribuit iustitiae legali, non est tribuenda pietati erga patriam. 3° Deus excellentiori modo quam parentes est principium nostri esse : est enim principium primarium et totale, et est causa omnis paternitatis creatae quia nemo parens esse potest nisi per vim ab ipso acceptam. Unde ad ipsum ut creatorem nos non ordinat virtus pietatis, sed religionis, quae non est formalis sed eminens pietas. Insuper quia Deus per gratiam nos adoptavit in filios, ad eum est etiam formalis pietas : a virtute enim pietatis distinguendum est donum Spiritus s1 quo Deum ut Patrem et alios homines ut eius filios veneremur (I Tim. IV, 8 ; q. 121, a. 1, ad 2). 40 Notat Caietanus ad a. 1 : « Nomen pietatis ad opera mise­ ricordiae (et Deum) extensum videtur (propter similitudinem operum). Quia nempe opera misericordiae similia sunt operibus quae ex pietate exhibemus sanguine iunctis ac patriae civibus et amicis ; ideo opera misericordiae opera pietatis vocata vi­ dentur, et qui illis vacant pii appellati. Et hinc usurpatum videtur quod Deus pius dicitur, quod pietas divina haec et illa faciat ; quoniam Deus maxime exercet misericordiae opera. Differunt autem in hoc, quantum ad propositum spectat, officia pietatis ab officiis misericordiae, quod pietas id quod impendit, impendit sub ratione debiti : misericordia autem sub ratione gratuitae sublevationis ». QUAESTIO SECUNDA. DE OFFICIIS PIETATIS ERGA PARENTES. 819. Officia pietatis in genere. — Iure naturali et divino, sub gravi ex pietate debemus parentibus a) aliquid per se i. e. id quod decet parentes in quantum sunt pa­ rentes : 1) obsequium amoris, quia nobis coniunctiores et quidem speciali coniunctione, nam post Deum sunt prin­ 798 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS cipia nostri esse et maximi benefactores ; 2) honorem et reverentiam, quia sunt nostri superiores dignitate et ex­ cellentia (Ex. XX, 12 ; Deut. XXVII, 16 ; Eccli. III, 1-18 ; VII, 29 ; Eph. VI, 2-3 ; Tob. IV, 3) ; 3) obsequium submissionis, scii, obedientiam, quia sunt rectores a Deo filiis deputati (Prov. I, 8 ; Eph. VI, 1 ; Col. III, 20) ; b) aliquid per accidens i. e. ratione specialis circumstan­ tiae : 4) subsidium spirituale et corporale quantum necessitas id exigit (Mt. XV, 4 sq.). — Respective debentur paren­ tibus ratione causae, ratione praeeminentiae, ratione regiminis et ratione necessitatis. Primum est officium amoris naturalis et charitatis, quod praesupponitur pietati tamquam necessarium fundamentum; secundum et tertium formaliter sunt officia propria pietatis ; quartum est officium utriusque quod omnibus praedictis superstruitur. Ex hisce sequitur : 1) odium, malevolentiam, iniuriam personalem, contemptum, quae respectu alterius forent levia, facile graviora esse respectu parentum, quia strictius eis quam aliis debemus amorem, cultum et obsequium ; 2) eos qui odio aut iniuria peccant in parentes, peccato addere novam speciem contra specialem amorem parentibus debitum vel contra pietatem. 820. Officium dilectionis et adiutorii. — Filii te­ nentur parentes summo post Deum amore prosequi, eoque tum affectivo in corde, tum effectivo in verbo et opere, tum interno, eis maxima bona volendo, tum externo, pro eorum salute tam corporali quam spirituali orando et amorem illum signis exterioribus exhibendo. Ita semper et per se ; quod aliquando per accidens, ratione necessi­ tatis, manifestare debent speciali subsidio aut auxilio corporali et spirituali. Hinc : A. Graviter peccant filii 1) defectu amoris interni, si parentes odio habeant vel interius aspernantur ; si de eorum adversitate gaudeant aut de prosperitate doleant ; a fortiori, si malum eis exoptent, ipsamque mortem, ut liberius vivere, vel haereditate eorum potiri possint, vel ut cura atque custodia liberentur ; 2) defectu amoris externi, si signa odii eis ostendant, graviter de illis detrahant, valde eos attristent, praesertim usque ad lacrymas, v. g. frequentando malos socios, studia negligendo, vigilias protrahendo extra domum. DE PIETATE ET OBSERVANTIA 799 B. Speciatim peccant defectu subsidii : 1) defectu subsidii corporalis, si parentibus in gravi necessitate constitutis non suc­ currant, etiamsi parentes, per aliquam artem, sed statui suo indecoram, sibi possent subvenire item si eos infirmos non visitent, moestos non consolentur, iniuste vexatos non tueantur. Quae obligatio tam stricta est ut, iuxta S. Thomatn, a. 4, ad 3 et 4, proles teneatur ingressum religionis et statum matrimonii differre, imo etiam religionem non in rare, si parentes sint in gravi necessitate et illis, manendo in saeculo, succurrere possint : ratio est quia haec obligatio est iuris naturae, status autem reli­ gionis vel matrimonii est opus libertatis. Quodsi parentes essent in extrema necessitate, e religione etiam teneretur filius exire, nisi aliud esset medium iis subveniendi ; sed casus vix accidit, quia extrema necessitas non solet perdurare ; 2) defectu subsidii spiritualis, si parentibus in gravi necessitate spirituali non succurrant, puta si negligant in periculo mortis admonere aut eis providere sacramenta necessaria ; si eos a condendo testamento vel dispositionibus aut legatis pro salute animae faciendis malis artibus impediant ; si post eorum mortem exequias aliaque officia non curent celebrari iuxta illorum volun­ tatem vel conditionem. Debita patris solvere non tenentur, nisi a) accipiant bona paterna : tunc tenentur ex iustitia ; aut b) secus honor patris valde laederetur : tunc tenentur ex pietate, non tamen cum gravi incommodo. 821. Officium reverentiae et honoris. — Reverentia expostulat, tum ut interius parentes agnoscamus tamquam superiores dignitate, excellentia et. auctoritate a Deo par­ ticipatis praeeminentes, ideoque timorem reverentialem erga eos concipiamus, tum ut exterius verbis, signis et factis hanc reverentiam demonstremus. Defectu reverentiae generatim contra pietatem filii graviter peccant : 1° Verbis, si parentibus deliberate maledicant, male de iis loquantur, aut convicia in eos coniiciant eosque iniuriis aut verbis contumeliosis, quibus sciunt eos graviter offensos iri afficiant; si ad gravem iram provocent, asperis verbis saepe alloquantur, ita ut videantur illos odio habere. Gravis irreverentia non tam absolute est sumenda quam relative ad conditiones familiae et mores loci : quae in parentem plebaeium levior est irreverentia, gravissima esse potest, si in nobilem aut honoratum committatur. 20 Signis, si risu vel gestu eos subsannent aut irrideant, vel simulatis eorum actibus illudant, sive in praesentia sive in absentia, si eos torvis oculis frequenter aspiciant; item si pauperes miseros, male vestitos despiciant aut erubescant vel agnoscere recusent. Excipe si, secluso contemptu, gravem ob causam fingant se 8θΟ SUMMA THEOLOGIAE MORALIS illos non cognoscere, puta ad vitandum aliquod grave incommo­ dum, quia tunc ipsi parentes non censentur graviter aut ratio­ nabiliter inviti. 3° Factis, si parentes percutiant etsi leviter tantum ; imo si cum sufficienti deliberatione manum dumtaxat extollant vel baculum arripiant ad percutiendum, etsi absque animo percu­ tiendi ; item si e domo, e societate eos repellant ; quae omnia, etiamsi levia sint in se, graviter repugnant reverentiae parentibus debitae. Item si reverentiae signa, ut alloqui, salutare, assurgere, etc. cum ostentatione aut habitualiter omittant. Item si de crimine eos accusent in foro externo, nisi aliud desit medium vitandi malum commune aut divinum. 822. Officium obedientiae. — Filii parentibus obedire debent in omnibus liatis quae ad eorum curam pertinent, quamdiu sub eorum potestate existant. Ad parentum curam pertinet gubernatio domus et educatio filiorum ; porro filii per maiorennitatem, emancipationem aut matri­ monium fiunt sui iuris, at quoad disciplinam domesticam subsunt parentibus quamdiu degunt in domo paterna. Graviter peccant filii non obedientes parentibus serio et rigoroso praecepto praecipientibus in materia gravi; gravis autem materia est cuius omissio causât grave nocumentum filio vel familiae, ut si inobedientia graviter conducit ad pravos mores, vel valde abducit a salute, aut notabiliter nocet in temporalibus aut honore ; — speciatim : 1) In iis quae spectant disciplinam vitae : a) quoad bonos mores, si saepius contra parentum vetitum prava consortia, choreas aliave loca periculosa frequentent, ludos prohibitos inquirant, omnino illicitas procationes aut amicitias habeant ; b) quoad res salutis aeternae, si sacramenta aut alia religionis officia, missam, catechismi frequentationem, conciones et preces in notabili materia omittant. 2) In iis quae spectant gubernationem domesticam, si impositam operam praestare pertinaciter renuant ; si studio litteraruiz vacare aut artem conditioni eorum convenientem addiscere graviter negligant cum iactura temporis et expensarum, si absque gravi causa a paterna domo aufugiant, si invitis parentibus ducant uxorem indignam vel nubant viro indigno cum dedecore familiae. Cum in electione status pueri sint sui iuris, quia quoad individui et speciei conservationem homines omnes sunt aequales, quoad hoc per se non tenentur obedire parentibus ; ex reverentia tamen debent consilium petere eorum qui naturaliter sunt consiliatores, atque etiam per accidens obedire, casu quo ratione educationis, honoris familiae, etc. parentes rationabiliter hac in re praecipiant aut prohibeant. Nam sicut parentes per se graviter peccant qui ad statum, etiam indirecte, cogunt vel iniuste ab eo retrahunt ; DE PIETATE ET OBSERVANTIA 8θΙ ita filii peccare possunt si in specialibus circumstantiis parentes recte eos inducant aut avertant. 823. Corollaria. — 1. Deficientibus parentibus, officia pietatis debentur illis qui loco eorum filios educant. 2. Officia similia proportionaliter debentur aliis coniunctis, scii, amor, reverentia, et, si parentum locum teneant, etiam obedientia, at difficulter in eos delinquitur graviter contra pietatem, avis exceptis. 3. Parentes, ad pueros et juvenes instituendos, saepe alios sibi substituunt, nempe magistros, suamque aucto­ ritatem eis communicant. Quapropter discipuli magistris exhibere debent amorem, reverentiam, et obedientiam m iis quae ad studia et bonos mores iuxta contractum con­ suetudinesque receptas pertinent, fere sicut parentibus. Hinc discipuli pro ratione materiae etiam graviter contra debitum reverentiae aut obsequii peccant ; a) Si magistris irrident, irreverenter de iis loquuntur, iis detra­ hunt, inutilibus molestiis eos afficiunt, insolenter se gerunt, aliosve ad irreverentiam et insolentiam provocant ; quod in praxi saepe excusatur a gravi propter levitatem discipulorum, at si seniores sint, facilius erit grave. b) Si magistris stricte praecipientibus, in iis quae ad studia, bonos mores, scholaeque disciplinam pertinent, non obtemperant; in quo a gravi facilius excusantur discipuli iuniores ob levitatem et inadvertentjam. c) Si tempore lectionis non attendunt et tempus studii inutiliter transigunt. Ad huius peccati gravitatem diiudicandam, conside­ rari debet tum quantitas temporis, quod inattente et inutiliter teritur, tum obiectum instructionis et studii, tum conditio personarum : grave peccatum non erit nisi, in illis assequendis quae statui et conditioni necessaria sunt, discipuli notabiliter impediantur. Notetur pro adolescentibus qui in collegiis vel convictibus instruuntur et educantur, stricte soli superiores domus loco parentum auctoritatem et potestatem praecipiendi directe habent, ideoque inobedientia contra eos qui superiori auxilium praestant, v. g. invigilatores, facilius a gravi excusatur. Praeterea ipso facto quod quis suo vel parentum nomine collegium vel semina­ rium ingreditur, cessionem suae libertatis facit in iis omnibus quae explicite vel implicite in huius domus statutis continentur ; haec tamen statuta regulariter sunt mere poenalia, nam nisi contrarium declaretur ab iis qui auctoritate pollent, ita ex consuetudine, et dum recto ordine non plus exigatur, praesumi potest, ne sine necessitate multiplicentur peccandi occasioSumma Theologiae Moralis II — $1 8 02 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS nes. At vero nihil obstat quominus quaedam ex illis statutis obligent etiam ad peccatum, quando scii, ita determinatur sive ex voluntate superioris immediati, sive ex ordinatione auctoritatis superioris a qua domus pendet. Tandem soluta relatione inter discipulum et magistrum officia specialia cessant, et ideo peccata quae postea contra magistrum committuntur, specie non diffe­ runt a peccatis quae contra alium proximum fiunt, nisi ali­ quando ratione cuiusdam ingratitudinis. 4. Famuli stricte dicti, cum ingrediantur familiam domi­ norum, erga huius familiae membra habent officia pietatis implenda, imprimis erga ipsos dominos. Unde, praeter officia iustitiae specialia quae sunt ipsis cum operariis communia, et quae supra fuerunt descripta (n. 550), ex pietate tenentur erga dominos utpote familiae rectores (I Tim. VI, i ; I Petr. II, 18). Hinc debent : a) Reverentiam interiorem et exteriorem, ob quam speciali ratione a contumeliis, irrisionibus, detractionibus abstineant. b) Obedientiam in iis quae respiciunt famulatum, atque fami­ liae gubernationem, bonos mores, ac pacem ; et, si famuli sint minorennes, etiam in iis quae pertinent ad educationem eorum et institutionem. c) Discretionem in secretis familiae servandis, quae ex munere suo cognoscunt, et quorum revelatio familiae honori aut famae nata est nocere. QUAESTIO TERTIA. DE OFFICIO PARENTUM ERGA FILIOS. ^5 i 824. Officia parentum in genere. — Iure naturali et divino, sub gravi ex pietate parentes tenentur exhibere filiis 1) specialem amarem, ob specialem ad eos coniunctionem, et quidem semper ; 2) educationem corporalem et spiritualem, ex eo quod principium sunt filiis quoad esse et directionem (Prov. XXIII, 13; Eccli. VII, 25 ; Eph. VI, 4 ; Col. III, 21) ; atque 3) quamdam paternalem provi­ dentiam ad vitam recte instituendam, usquedum filii providere sibi possint. 825, Officium dilectionis. — Parentes speciali amore filios diligere tenentur, affectivo et effectivo, interno et externo, naturali et supernatural! : naturali quidem quia DE PIETATE ET OBSERVANTIA 803 filii sunt aliquid ipsorum, supernatural! vero quia ipsi sunt Dei cooperatores in sanctificandis filiis ut in pro­ creandis. Sit itaque parentum amor erga filios : i Affectivus et internus, ita quod bonum eorum sincere velint quoad corpus et quoad animam, pro tempore praesente et pro futuro. Hinc per se graviter peccant qui deliberate filios iniuste prosequuntur odio, malevolentia, aut alio malo affectu, qui iis ex animo maledicunt seu malum exoptant, qui nominibus graviter contumeliosis eos appellant aut verbis valde iniuriosis ad iracundiam provocant (Eph. VI, 4), qui nimis dure eos tractant, sine causa verberant aut e domo eiiciunt ; — non tamen illi qui ob iustam causam severe filios reprehendunt et moderate eos castigant. In praxi, saepe a gravi excusantur parentes qui, ira permoti, filios verbis valde iniuriosis affecerunt aut nimis dure tractarunt ; nisi tamen grave dederint scandalum. 2. Moderatus, ita quod ratione sit regulatus et fidei innixus ; hinc ne sit : a) Nimius: ne filios diligant amore quasi idololatrico, omnia ipsis concedendo, nec in vitiis eos minime corrigendo ; quod non est nisi crudelis erga eos benignitas. b) Nec partialis : ne uni totam affectionem tribuant, erga alios frigidi et indifferentes ; sed omnes aeque diligant nec sine iusta causa discrimen faciant, atque etiam si discrimen rationabiliter fieri possit, ne illud nimis demonstrent, ut vitentur invidiae, contentiones, rixae quae secus facile oriuntur. À fortiori non possunt relinqui filii prioris coniugii ; aut maiori affectu foveri qui praecise minus inveniuntur digni. c) Nec egoisticus: parentes non diligant pro se, sed pro ipsis filiis et pro Deo. 3. Effectivus et externus, ita quod parentes filiis non solum velint bonum sed etiam pro posse benefaciant. Peccant igitur non tantum illi qui malum filiis exoptant, sed etiam qui malum sive corporale sive spirituale, dum possunt, ab iis non avertunt ; aut qui non praestant quod ipsorum bono aut saluti est neces­ sarium. Ad quod praesertim attendere debent in filiis educandis. 826. Officium educationis.— Educatio est progressiva et harmonica evolutio facultatum, qua infantes in viros perfectos transformantur : progressiva quidem, quia homo naturaliter nonnisi pedetentim perfectionem adipisci valet et in eo multis impeditur obstaculis ; harmonica vero, qua omnes eius facultates sive corporales sive spirituales et morales excolantur proportionaliter ad mo­ mentum earum, ita quod homo efformetur totus. Unde educatio debet esse praecipue spiritualis, ita ut malas era­ dicet inclinationes, indomitas passiones refrenet et ad 8O4 summa theologiae moralis bonum dirigat, bonas qualitates roboret et ad humanam perfectionem ordinet ; at etiam corporalis, ita quod corpus perfecte dispositum sit ad operationes proprias, ac aptum animae instrumentum : mens sana sit in corpore sano. Oportet autem educatio sit virilis, congrua i. e. indoli filii proportionata et praeparans futurae sui conditioni, atque Christiana, ad finem supernaturalem ordinata. A. Educatio corporalis importat tria : intendit enim filiorum vitam, alimentum et statum. 1. Quoad vitam, statim ac constat infantem esse conceptum, id omne sub gravi tenentur vitare parentes quod probabiliter vitae pueri nocere possit 5 quare : a) Mater abstinere debet ab illis saltationibus, violentis motibus et actionibus, aliisque omnibus quae vehementiores corporis concussiones inducunt, ab immoderatis laboribus, excitationibus, angoribus, potibus, lasciviis, iris, uno verbo ab iis quae foetus abortum inducere possunt aut nocivum in eum influxum. b) Vir quoque ab uxore gravida omnia avertere debet quae ipsi essent in detrimentum ; unde ipse, sicut omnes alii, peccaret si mulierem praegnantem inhumane tractaret, exasperaret, per­ cuteret cum foetus periculo. c) Post nativitatem prolis, parentes sedulo invigilare debent ut ab ea arceantur quidquid mortis periculum induceret ; nominatim ne parvulum secum in lecto retineant cum periculo suffocationis. 2. Quoad alimentum, parentes per se tenentur sub gravi satis praebere alimenta a'iaqüe ad Sustentationem necessaria, victum scii., vestitum et habitationem, usquedum filii sibi ipsis provi­ dere valeant : tenentur enim vitam tueri eorum quibus eam dede­ runt. In specie : a) Mater tenetur filios alere proprio lacte, quoties fieri potest, tum quia ipsa natura ad hoc inclinat, tum quia lac maternum est alimentum maxime naturale, imo solum perfecte aptum, tum etiam quia ex parte nutricis non raro periculum esse potest pro sanitate vel pro moribus infantis ; quare mater non alens deest officjo a natura imposito. — Officium quidem non est semper et necessario grave, esset tamen in casu quo ex defectu matris et usu alienae nutricis magna praevideantur mala proba­ biliter pritura 5 nihilominus ab hoc officio excusantur matres propter lactis penuriam aut debilitatem, propriam infirmitatem, aliamve rationabilem causam, uti laborem ad victum sibi pro­ curandum, non autem propter meram consuetudinem. b) Postea pater imprimis, et eo deficiente etiam mater, tenentur praebere omnia necessaria ad honestam filiorum sustentationem iuxta suam conditionem, nec ab hac obligatione omnino sunt immunes si filius partem sibi datam dissipavit ; imo debita a filio contracta ad victum sibi comparandum pater solvere debet, non autem alia. DE PIETATE ET OBSERVANTIA 805 Officium durat usque ad aetatem qua filii sibi providere valent ; at etiam postea, si in necessitate extrema aut gravi versentur, ex pietate subvenire speciatim tenentur parentes. c) Contra pietatem peccant parentes qui non adhibent me­ diocrem diligentiam ad acquirenda bona quibus filii alantur. Item qui absque gravi necessitate, prolem exponunt in viis publicis aut ad portam orphanotrophii, ut se liberent ab onere eam alendi, quando eius educationi facile providere possunt ; etiam contra iustitiam, nocentes proli quam inducunt in suspi­ cionem originis spuriae vel et aliquaiido in periculum vitae. In casu tamen prolis illegitimae prudentia id suadere in quibus­ dam adiunctis potest,’sicut supra notavimus (n. 388). 3. Quoad statum, curare debent parentes ut filii corporali exercitatione et labore aetati proportionate vires physicas ordi­ nate evolvant et sanitatem stabiliant, quo corpus congruum animae sit instrumentum atque ipsi apti sint ad statum decentem. Vitent parentes educationem nimis delicatam, ita ut filii contra inclementias tempestatis roborentur et cibo substantiali sed simplici et moderato contenti sint, B. Educatio spiritualis importat quinque : instructionem religiosam et Christianam, disciplinam virtutis, exemplum bonum, vigilantiam atque correctionem. i. Quoad instructionem, parentes sub gravi tenentur sive per se, sive partim per alios, filiis suis tradere catholicam doctrinam de omnibus necessariis ad salutem et ad vitam Christianam ; hinc curare debent parentes : a) ut filii quamprimum baptizentur quo fidem accipiant et gratiam, institutioni Christianae necessarias ; notabilis dilatio Baptismi est peccatum grave, et etiam parva, si absit periculum pro vita pueri ; b) ut filii a teneris annis praecipuas veritates fidei addiscant, atque ordinarias preces ; quodsi in eo notabiliter smt négligentes, parentes graviter peccant. 3. Quoad disciplinam moralem virtutis, parentes filios informare tenentur ad amorem Dei et praxim virtutis, ut mandata Dei et Ecclesiae servent ac honestis et Christianis imbuantur moribus; hinc curare debent a) ut filii vitae Christianae exercitiis quae omnibus sunt com­ munia assueti fiant : matutinis et vespertinis orationibus, audi­ tioni missae, frequentationi ecclesiae et catechismi, receptioni sacramentorum Poenitentiae et Eucharistiae, etc. b) ut pravos socios et periculosas lectiones devitent, nec ab impiis aut inhonestis famulis vel sociis corrumpantur ; c) ut virtutes exercere addiscant, praesertim illas quae eorum aetati magis conveniant : pietatem, obedientiam, charitatem, iustitiam et sinceritatem, castitatem, mansuetudinem, etc. 3. Quoad bonum exemplum, axioma recolentes : efficacius movere exempla quam verba, filiis exemplar praebere debent vitae honestae et Christianae, et a fortiori sedulo abstinere ab omnibus 8o6 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS quae scandalizare eos possunt, non tantum a peccatis, ut blasphemiis, imprecationibus, impudicitiis, sed etiam a modis loquendi et agendi incautis, religionem praesertim et castitatem spectantibus. 4. Quoad vigilantiam qua filios custodire debent, oportet ut omnia ab ipsis removeant quae damnosa esse possunt : socios, libros, scholas, spectacula, periculosas procationes, vel quibus damnum aliis inferant ; — atque procurent ut filii officia sua rite impleant. 5. Quoad correctionem, parentes filios delinquentes moderate corrigere tenentur, cum benignitate et discretione quidem, at etiam cum firmitate, non vero cum asperitate aut passione, et quasi omnia reprehendendo ; ita scii, ut necessariae emendationis causa, non autem ex iracundia ita fieri sit manifestum (Eph. VI, 4 ; Col. III, 21 ; Prov. XXIII, 13). Parentes in vigilantiae aut correctionis officio valde négli­ gentes, erga filios graviter rei sunt. 827. Corollarium de scholis catholicis. — Parentes qui per semetipsos perfectae educationi providere nequeunt, eos mittere tenentur ad honestos magistros et bonas scholas. De quo canon 1374 : «Pueri catholici scholas acatholicas, neutras, mixtas quae nempe etiam acatholicis patent, ne frequentent. Solius autem Ordinarii loçi est decernere, ad normam instructionum Sedis Apostolicae, in quibus rerum adiunctis et quibus adhibitis cautelis ut periculum per­ versionis vitetur, tolerari possit ut eae scholae celebrentur». Distinguuntur itaque scholae : acatholicae, quae acatholicis destinantur, et in quibus positive docetur haeresis, infidelitas, aut indifterentismus religiosus vel et atheismus ; ■— neutrae quae in educatione a qualibet religione negative praescindunt sed nihil haeretici aut impii docent ;— mixtae quae etiam acatholicis patent. lamvero non solum 1) scholae positive acatholicae sunt damnandae, utpote quae proximum perversionis periculum de se constituunt, sed 2) etiam neutrae aut mixtae valde periculosae sunt, quia in iis a) multum religionis dignitas minuitur in men­ tibus adolescentium, si intra domesticos parietes eam vident relegatam ; b) indifferentismus necessario fovetur, cum videant magistros et condiscipulos non multum curantes aut etiam aperte impugnantes religionem, atque vix fieri possit ut omnino a religione praescindatur praesertim in rebus historicis et moralibus, sed saepe, sub praetextu neutralitatis, doctrina catholica im­ pugnetur aut derideatur ; c) denique haud raro morum puritas magnis periculis exponitur. Hinc r) graviter illicitum est filios mittere ad scholas positive acatholicas, in quibus proximum perversionis periculum removeri nequit ; 2) si spectatis omnibus circumstantiis, periculum moraliter DE PIETATE ET OBSERVANTIA 807 certo removeri possit, atque, deficientibus aliis eiusdem gradus et generis scholis, gravis urgeat ratio tales scholas frequentandi, id tolerari potest dummodo necessariae adhibeantur cautelae, atque a) extra scholam discipuli Christianam institutionem et educationem in religione et bonis moribus recipiant, praesertim circa ea quae in scholis impugnantur ; b) sollicite parentes invigilent ne filii ex auditis lectionibus, pravis libris, consortio cum sociis pravis detrimentum in religione aut moribus capiant ; 3) etiam regulariter illicitum est mittere filios ad scholas neutras, propter periculum quod iis inhaerere solet ; facilius tamen permitti potest ob gravem rationem, et adhibitis semper necessariis cautelis. De adiunctis concretis in quibus tolerari possit frequentatio praedictarum scholarum, et de cautelis ad hoc adhibendis iudicare pertinet ad solum Ordinarium loci. Pro praxi sequitur parentes absolvi non posse : a) si ideo filios in scholas acatholicas mittunt quia earum principia approbant, easque ideo scholis catholicis praeferunt; b) generatim, si filios scholis positive acatholicis instituendos committunt, a quibus ordinarie periculum perversionis removeri nequit ; c) si filios scholae negative acatholicae seu neutrae tradunt quin simul periculum perversionis removendum curent ; d) praeterea, etiamsi parentes per se congruis motivis excusentur, per accidens peccare possunt graviter et absolutione indigni fieri ratione scandali vel cooperationis ad pravas scholas promovendas. Ob istam rationem ne catholici in his scholis munus docendi suscipiant, nisi gravi de causa proportionata et secluso scandalo. Et si sacerdotes ibi doctrinam Christianam doceant, prudenter moneatur populus id fieri, ut mala quae ex eiusmodi scholis dimanant pro posse avertantur, neque ideo excusari parentes quominus liberos suos in scholas vere catholicas mittant. Valent ista principia de scholis cuiuscumque gradus : prima­ riis, secundariis, atque superioribus et universitatibus. 828. Officium providentiae. — Parentes de statu filiorum providere debent eosque iuvare, ut statum suae conditioni, indoli et aptitudini convenientem amplecti atque vocationem suam sequi valeant. Hinc : a) Curare debent ut pueri et puellae artem vel litteras addiscant, ita ut postea honeste iuxta conditionem suam vivere valeant. Negligentia tamen huius officii per se gravis non esset si filii iam aliunde haberent unde viverent. Itaque : 1) cum Scientia saltem elementarie in regionibus nostris excultis requiri soleat fere in quolibet vitae statu, ne quis cum dedecore inferiorem aliis locum occupare cogatur, recte censent parentes quoslibet teneri ad illam scientiam liberis suis procurandam, nisi morali impossibilitate excusentur ; quae 8o8 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS impossibilitas raro existit, nam etiam pauperes inveniunt medium instructionis convenientis ; 2) altiorem scientiam vero filiis procurare non tenentur, nisi haec communiter habeatur in ea sociali conditione in qua ver­ santur ; imo cavere debent inferioris conditionis parentes ne ita sibimetipsi, familiae et Statui oneri sint. b) Consilium filiis praebere debent de eligendo vitae statu secundum suam conditionem. Parentes enim cum maiore polleant experientia atque filios suos meiius cognoscant, incautos iuvenes multum hac in re iuvare valent, quin tamen vim inferre aut cogere possint, sicut supra notatum est, n. 822. c) Opem praestare debent, ut statum quem elegerunt filii assequi valeant ; hinc : 1) Si ditiores sint, parentes filios suos aliquatenus adiuvare tenentur, quo facilius arti aut industriae suae vacare possint et seipsos suamque familiam, quando nupserint, sustentare. 2) Ubi mos invaluit ut filiae dotentur quo facilius nubere possint secundum suam conditionem, ad hoc etiam tenentur parentes ; nisi a determinato matrimonio iuste dissentiant. 3) Diligentiam mediocrem adhibere debent ut haereditatem statui convenientem filiis relinquant (II Cor. XII, 14) ; atque graviter peccant si bona dilapident, ita ut se impotentes reddant ad providendum filiis aut eos egenos relinquant. Officium providentiae durat usquedum filii statum adepti sint vel nup­ serint ; tunc per se cessat. Si tamen postea in necessitatem temporalem vel spiritualem filii inciderint, ante omnes alios deberent parentes opem ferre non solum ex charitate sed etiam ex speciali debito pietatis. 829. Animadversiones. — 1. Deficientibus parentibus, tutores et patrini tenentur de educatione filiorum. 2. Magistri discipulis debent instructionem et educatio­ nem, tum ex pietate quia loco parentum hanc obligationem in se suscipiunt, tum ex iustjtia, scii, ratione officii suscepti et ratione stipendii soluti. Hinc magistri peccant, atque si graviter negligant, restituere debent : a) Si ipsi se in litteris, quoad opus est, non perficiunt, si debitam diligentiam non adhibent in instructione, si discipulos falsa et inepta docent ; quod est eo gravius quo materia sjt maioris momenti. b) Si discipulorum malos mores non corrigunt aut pueros malis moribus imbutos a scholis suis non excludunt, quando DE PIETATE ET OBSERVANTIA 809 id necessarium est et possibile : in hoc enim bonum commune scholae praeferri debet bono privato aliquorum. c) Si iniuste vel indiscrete seu absque sufficienti inquisitione eos puniunt. d) Si malo exemplo, eorum moribus nocent. Si autem disci­ pulos ad peccatum seducunt, ipsi dupliciter peccant scii, contra virtutem quam positive violant, uti iustitiam, castitatem, reli­ gionem, etc. et contra pietatem, quia curam discipuli loco paren­ tum in se susceperunt. 3. Domini erga famulos, praeter debita quae habent iustitiae sicut ad operarios, ut explicatum est n. 551, etiam habent officia pietatis erga illos quos in familiam suam susceperunt (Eccli. XXXIII, 31 ; Eph. VI, 9), ac proinde iis debent amorem, educationem, praesertim si sint minorennes, et providentiam in rebus temporalibus atque spiritualibus. Hinc debent : a) benigne eos tractare, alimentum iis praebere conveniens, curam habere corporalis eorum sanitatis, ita etiam quod in morbo aut infirmitate iis adsit opportunum remedium, quod tamen stricte non tenentur solvere, nisi aliter conventum sit ; b) etiam vigilare ut vitam Christianam agant, negligentiores monere prout opportunum videatur, media praebere implendi officia religiosa, arcere periculum perversionis, amovere occa­ siones peccati, praesertim ubi sunt iuniores diversi sexus, curare ut in religione instruantur ; c) cavere, ne scandalum ipsis sint et pravo exemplo, incauto sermone aut sollicitatione eos ad peccandum moveant, aut a filiis vel aliis domesticis mover permittant ; d) eos quoque corrigere, prudenter et suaviter quidem sed fortiter, quando blasphemiis, turpiloquiis, impiis sermonibus, illicitis familiaritatibus alios scandalizant. QUAESTIO QUARTA. DE OFFICIIS CONIUGUM. 830, Mutua coniugum officia. — Praeter officia iustitiae, quae spectant sive administrationern bonorum, de quibus iam dictum est n. 181-182, sive ipsum debitum copulae coniugalis reddendum (I Cor. VII, 3) atque fidelitatem coniugalem servandam, de quibus dicendum in tractatu de matrimonio ; tria sunt quae coniuges sibi iure naturali et divino ex pietate debent : mutuum 8lO SUMMA THEOLOGIAE MORALIS amorem, — mutuum adiutorium ac solamen, — et cohabitationem. 1. Amorem sincerum et intensum mutuum. Cum enim sint quasi una caro (Mt. XIX, 5), debent etiam esse quasi cor unum ; idcirco praecipit S. Paulus viris, ut diligant uxores sicut Christus dilexit Ecclesiam (Eph. V, 25), uxoribus vero, ut ament suos viros (Tit. II, 4 ; Col. III, 18 ; I Tim. II, 15). Qui amor non solum affectivus sed etiam effectivus sit oportet, ita ut coniuges sibi invicem auxilium praestent praesertim in necessitatibus, atque, ait Prümmef, Th. Μ. II, η. 59°> · evitent inordinatum egoismum, contumeliosa verba, duritiem et praesertim zelo­ typiam, quae solet esse sepulchrum amoris çoniugalis ». 2. Adiutorium mutuum atque solamen : quoad hoc enim sese invicem complent, quia dotes unius sunt complementum alterius. Unde Deus : Non est bonum hominem esse solum ; faciamus ei adiutorium simile sibi (Gen. II, 18). Hinc matri­ monium non solum est coniunctio corporum séd etiam coniunctio animarum, atque specialis societas amicabilis quo sibi promittunt coniuges obsequium et iuvamen. 3. Cohabitationem ad unam mensam et torum (can. 1128; C. C., a. 214) ; hoc est corollarium aliorum, ad fines matrimonii : educationem prolis atque mutuum adiutorium, consequendos omnino requisitum, Unde dicitur : Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II, 24; Mt. XIX, 5). 831. Officia specialia viri. — Vir est caput uxoris et familiae ; et ideo competit ipsi potestas gubernandi non solum filios et rem familiarem, sed etiam uxorem, quae ta­ men non est ancilla eius sed condigna socia. Hinc tenetur 1) uxori praebere convenientem sustentationem secun­ dum statum suum, atque praesidium et protectionem ; 2) curare ut uxor munia sua fideliter adimpleat ; 3) etiam corrigere eam delinquentem ; correctio autem ordinarie debet consistere in verbis sine ira et odio prolatis : gravior enim in factis consistens aut in moderatis verberibus raro est opportuna vel et legitima. Hinc per se graviter peccat a) si uxori alimenta denegat vel, dum possit, non procurat, nisi ipsa propria culpa discesserit ; b) si valde dure et aspere tractat uxorem, aut eam cogit ad labores qui eius conditionem omnino dedecent ; c) si verbis contumeliosis vel infamantibus afficit uxorem ; d) si impedit eam absque causa quoad praxim religionis ; e) si graviter eam caedit ; DE PIETATE ET OBSERVANTIA Bn f) si eam valde affligit crapulis suis aliisque inordinatis pas­ sionibus ; g) si valde negligens est in gubernatione rei familiaris. 832. Officia specialia uxoris. — Uxor debet revereri maritum, tamquam caput et rectorem, eique debitam obedientiam praestare ; unde Apostolus monet : mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino (Col. III, 18 ; Eph. V, 33). Quamobrem sedulam debet curam impendere in re domestica, prout eius conditio postulaverit ; atque viro obedire in gubernatione domus et bonis moribus. Hinc per se uxor graviter peccat : a) si maritum rixis vel verbis ad gravem iram vel blasphemiam proyocet ; b) si spreto viro, ipsa velit gubernare, aut notabiliter sit inobediens, nisi vir irrationabiliter praecipiat ; c) si rem domesticam valde negligat, indulgens desidiae vel oblectamentis ; aut luxui dedita maritum exasperet ; d) si in administrationem domus habitualiter se ingerat, non adiuvantis sed dominantis modo ;. nisi adsit iusta causa, qualis est si maritus prodigus bona familiae dilapidet aut gestioni sit ineptus : hoc ultimum tamen ne nimis facile putet. CAPUT II. DE OBSERVANTIA. QUAESTIO PRIMA. DE OBSERVANTIA IN GENERE. S. Th. ΙΙ-Π, q. 102. 833. Observantia {respect; eerbied, hoogachting) est virtus qua homines dignitate antecellentes quodam cultu et honore dignantur. Est virtus, quia reddit debitum. Etenim in superioribus duo considerari possunt : 1) ex­ cellentia status cum quadam potestate in subditos (movens enim ad finem habet excellentiam super id quod movetur), ratione cuius ipsis debetur simplex cultus honoris qui est testimonium excellentiae (a. 2), ex quo sequitur timor ratione potestatis quam habent ad coërcendum (ad 3) ; 2) ipsum gubernationis officium, ratione cuius ipsis debetur 8i2 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS specialis cultus obsequii quo aliquis eorum obedit imperio et vicem pro beneficiis rependit (a. 2 et ad 3). — Illis vero qui excellunt scientia, virtute et aliis dotibus, licet non gubernent actu, quia tamen sunt idonei ad guber­ nandum, ideo honor illis debetur qui pertinet reductive ad eamdem virtutem observantiae (a. 1, ad 2). Hinc ista dividitur in duas partes seu species : duliam et obedientiam. 834. Obiectum observantiae. — Materiale obiectum quod intendit exhibere est cultus et obsequium erga supe­ riores, scii, actus quibus debitum honorem ipsis reddimus et protestamur eorum excellentiam et nostram sublectio­ nem. Obiectum materiale primarium quod principaliter, per se et ratione sui intendit exhibere cultu, est aequalitas debita inter honorem exhibitum et ius superiorum ad illum, qua aequalitate honor est proportionatus iuri quod superioribus est ad illum. Obiectum formale quo seu motivum proximum propter quod ipsis exhibemus cultum, est specialis honestas dictae aequalitatis. 835· Corollaria. ■— 1° Pietas erga patriam differt ab observantia erga principem : illa etiam in principe vult honorare patriam ut principium ortus nostri, ita ut terminus honoris non sit ipse princeps sed communitas ; haec colit principem in se ad personalem eius gloriam ita ut terminus sit ipse princeps, qui non est principium ortus sed solus gubernator (a. 3). 2° Sicut religio quae cultum tribuit Deo praestat pietati qua coluntur parentes (a.3), et esteminentior pietas ; ita pietas praestat observantiae quae cultum exhibet personis in dignitate consti­ tutis, et est eminentior observantia : parentes enim nobis sub­ stantialius coniunguntur et ideo ipsis magis obligamur (a. 1, ad i et a. 3). 3° Debitum quod observantia attendit est debitum strictum seu legale quia superiores nostri habent verum ius ut colantur ; quod ad ordinem societatis necessarium est urgere. Cum tamen in eodem ordirle rerum, scii, gubernationis, non possit illud debitum reddere ad aequalitatem, ideo a stricta iustitia deficit et est virtus ei adnexa (a. 2, ad 3). — Quodsi agitur de superio­ ribus quibus non subiicimur, ipsis honor debetur ex quadam honestate tantum et debito morali (a. 2, ad 2). DE PIETATE ET OBSERVANTIA 8i3 QUAESTIO SECUNDA. DE DULIA. S. Th. Π-Π, q. 103. 836. Dulia (dienstighei ; i i I J 1 • J SUMMA THEOLOGIAE MORALIS qui ergo illud illegitime explorat, v. g. vi, dolo, fraude, rem alienam usurpat et domino suo aufert. Cuius peccati gravitas, pendet a gravitate rei quae extorquetur. Hinc a) per se et generatim illicitum est auscultare ad parietem vel portam, aut aperire litteras, vel effringere arcam, aut corrumpere famulos aut operarios ad secretum alterius cognoscen­ dum, etiam inventum artis vel scientiae1. b) Ex legitima auctoritate superiores (episcopi, magistratus, indices) aliquando secreta explorare possunt et debent ob bonum commune, v. g. ad crimina commissa vel committenda detegenda ; et parentes ob bonum filiorum et familiae. c) Ex iusta causa, ad vitandum v. g. damnum iniustum, sive proprium sive commune sive tertii innocentis, licitum est secre­ tum explorare illius a quo damnum imminet, v. g. crimen commissum vel probabiliter committendum contra se vel contra tertium innocentem, vires et positiones hostium in bello iusto. II. Manifestare secretum de se est illicitum, utpote contra charitatem et simul contra fidelitatem aut iustitiam ; quia natum est fieri cum damno aut displicentia alterius, vel et violat promissionem aut pactum. III. Uti secreti notitia in proprium vel tertii commodum, nolente domino, est illicitum, praesertim si fiat cum illius damno ; a fortiori illicitum est si quis secretum detegerit iniuste, quia esset iniustitiam continuare. J *. Nisi tamen iis in adiunctis in quibus adest iusta causa sufficiens ad secretum explorandum. Qui vero iniuste utendo alterius secreto, ut illud revelando, alteri damnum intulit, tenetur ad restitutionem. I 854. Qualis sit obligatio secreti. — I. Secretum ) I j naturale obligat ex iustitia, ratione damni ; et qui illud sine iusta causa violat, committit peccatum grave ex genere suo. 51 II. Secretum mere promissum per se obligat ex sola fidelitate, ratione simplicis promissionis ; et qui illud sine iusta causa violat, facit peccatum veniale, nisi intenderit se obligare ex iustitia, aut secretum sit simul naturale. i. Inventum artis aut scientiae arte vel studio licite detegi potest; at hoc proprie non est secretum alterius directe explotare, sed inventum simile proprio ingenio excogitare, quo indirecte secretum alterius notum fiat. DE VERITATE 823 III. Secretum commissum obligat ex iustitia, ratione specialis contractus ; et qui illud sine iusta causa violat, ideo peccat graviter, et quidem gravius ceteris paribus, ac pro secreto naturali. Praesertim si secretum sit officiosum, quia bonum commune regulariter postulat ut illud illaesum servetur : ad bonum commune enim pertinet ut omnes tuto consilium vel auxilium quaerant ab iis qui ex officio vel speciali titulo illud praebere valent. Unde tale secretum nec manifestari debet iudici aut superiori interroganti, et etiam obligat si secus manifestari debuisset ; ita ut nun­ quam sit revelandum nisi bonum commune postulet et iure naturae omnino revelari debeat ‘. 855. Triplex est causa iusta secretum manifestandi,, ob quam obligatio secreti cessat : 1. Consensus illius cuius est secretum, saltem rationabiliter praesumptus; v. g. si sub secreto denuntiatur subditus, superior potest manifestare, non quidem denuntiatorem, sed delictum ad corrigendum delinquentem. 2. Divulgatio rei aliunde facta; unde de secreto loqui licitum est illi qui secretum commissum aliunde noverat, aut cum viro qui eius notitiam habet. 3. Necessitas avertendi damnum: generatim licitum est secretum revelare quoties haec revelatio necessaria est ad avertendum damnum proportionate grave, publicum aut privatum, proprium aut alienum ; imo charitas et iustitia legalis hanc manifestationem aliquando exigunt. Eo maior autem requiritur necessitas quo obligatio secretum servandi sit strictior et gravior, quod pendet tum a natura secreti, tum a damno manifestatione inferendo. Quadruplex autem datur necessitas ob quam licitum est secretum manifestare quantum satis est ad damnum avertendum : a) Grave damnum commune societatis civilis aut Ecclesiae : obligatio enim secreti quae praecipue ob bonum publicum introducta est, cessat ubi bonum publicum secreti mani­ festationem exigit, iuxta adagium : salus reipublicae suprema lex. Non ergo sufficit quodcumque damnum vitandum, i. S. Thomas, Π-Π, q. 70, a. 1, ad 2. 824 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS v. g. ex eo quod alias quidam reus impunitus maneat, sed urgens necessitas ex gravissimo damno imminenti. Ita si quis sub secreto, etiam commisso, noverit alterius pro­ positum valde nocendi civitati vel Ecclesiae, a quo aliter revocari nequeat, auctoritati revelare secretum potest et debet. Ita et medicus tenetur denuntiare aegrotum qui facile posset graviter inficere alios. b) Grave damnum ipsius secretum committentis : tunc enim hic non potest esse rationabiliter invitus. Ita, ad impediendum ne matrimonium sit invalidum, proprio sacerdoti debet revelari impedimentum occultum quod quis sub secreto noverit. . c) Grave damnum tertii innocentis avertendum revelatione secreti nocentis : charitas enim postulat ut grave damnum impediamus innocentis, etiam cum damno nocentis. Si tamen agitur de secreto commisso praesertim officioso, illud manifestari non poterit, nisi damnum adhuc inferendum sit et ab eo ipso qui secretum de damno inferendo commiserit. Bonum enim commune regulariter exigit ut tale secretum servetur, nisi in casu quo ipse committens sit iniustus aggressor, contra quem innocens defendi poterit. Ita si quis ex secreto commisso cognosceret Petrum esse homicidam, rem revelare non posset ad liberandum Paulum iniuste accusatum ; posset tamen si accusatio facta esset ab ipso Petro. Pariter medicus secreto professionali a sponso cognoscens illum esse lue venerea infectum, posset rem sponsae deceptae manifestare, imo deberet, si sponsus admonitus a matrimonio desistere nollet. d) Grave damnum proprium, v. g. periculum mortis, etiamsi simile grave damnum immineret alteri : nullus enim censetur se obligavisse cum tanto incommodo, nisi id diserte promiserit et promissio fuerit valida. Si tamen agitur de secreto commisso, illud manifestari non poterit cum magno damno (v. g. vitae) committentis, nisi peri­ culum ab ipso proveniat, quia tunc est iniustus aggressor ; secus autem est illicitum. At in praxi, poterit committens prius moneri de damno quod ex facienda revelatione sibi imminet cavendo. Ita qui falso accusatur homicidii, cuius auctorem ex secreto commisso novit, si necesse sit, poterit revelare nomen rei postquam hunc monuerit ut fuga sibi caveat. Notetur secretum nunquam posse manifestari, etiam ad gravis­ simum damnum mortis avertendum proprium aut alienum, si DE VERITATE 825 bonum commune postulet ut res occujta omnino servetur, ut si secreti custodia ad societatis vel exercitus securitatem omnino necessaria sit. Ita secretum sigilli sacramenti Poenitentiae nun­ quam potest violari, quia maius bonum religionis et salutis fidelium semper postulat ut servetur illaesum. 856. Corollarium : de secreto litterarum. — Alienas litteras aperire, aut apertas et in loco clauso v. g. scrinio servatas, aut casu amissas legere, per se est peccatum ex genere suo grave contra iustitiam : quilibet enim ius strictum habet in suum secretum ; et qui illud sine con­ sensu domini explorat, ad instar furis agit. 1) Hinc graviter peccant, qui secreta magni momenti (res fami­ liae, negotia aut conscientiam respicientia) ita cognoscere in­ tendunt, aut se periculo illa cognoscendi exponunt. 2) Attamen leve tantum erit peccatum : a) per se, si moraliter constet aut rationabiliter praesumi possit in his epistolis nihil inveniri nisi minoris momenti, uti salutationes, narrationes minorum eventuum, schedulas commerciales, nec inde nasci possit gravis infamia aut grave damnum ; b) per accidens, si litterae legantur ex levitate animae aut sine plena advertentia, v. g. ad nova cognoscenda, ad ridendum de barbara scribendi ratione, et lectio interrumpatur statim ac appareat materiam esse gravem. 3) Nullum erit peccatum ; a) si adsit mittentis aut recipientis consensus, expressus aut tacitus, qui tamen non est facile prae­ sumendus : ita si coniuges aut amici soleant sibi invicem legendas tradere epistolas a communi arnico receptas ; b) in communi­ tatibus, institutis aut collegiis in quibus lege, regula aut consue­ tudine statutum sit superiores posse inferiorum epistolas legere ; quo casu tamen eximuntur epistolae ad superiores maiores missae, et in aliis litteris illae partes quas constat unice agere de secretis conscientiae ; c) si propter gravia omnino motiva quis existimet litteras continere iniuriam, et lectio necessaria sit ad damnum sibi aut aliis aut reipublicae impendens averten­ dum : non tamen plus legere poterit quam exigat finis. Ita tempore belli licitum est bellantibus hostium intercipere litteras ; pariter legere possunt parentes litteras filiorum, rector collegii alumno­ rum, rector carceris iuste detentorum, superior religiosus sub­ ditorum ; — non tamen dominus litteras famulorum, nec maritus litteras uxoris, nisi moraliter certo iudicent in iis quid damnosum contineri. 4) Litterae proiectae a domino vel scienter in publico loco relictae legi possunt sine iniustitia, quia merito censetur ius suum strictum non vindicare ; si tamen ibi aliquid contineatur quod revelatum in detrimentum domini cedat, ratione damni occultum servari debet. Litteras autem dilaceratas quarum fragmenta proficiuntur legere non est licitum, saltem si tam minuto dilacerentur ut nonnisi exquisita diligentia, quam non solent adhibere homines, 826 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS possint partes comparari et epistola legi. Talis enim laceratio communi aestimatione est quasi destructio. 5) Qui secreti notitiam acquisivit iniuste aperiendo litteras, videtur tamen ea uti posse quando circumstantiae ita mutatae sunt ut iam ipsi ius sit secreti illius notitiam sibi comparandi. QUAESTIO TERTIA. DE MENDACIO. Articulus I. De ipso mendacio. S. Th. II-II, q. no. 857. Mendacium (mensonge; leugen) directe opponitur veritati per defectum et ideo est locutio contra mentem. Dicitur : 1) Locutio et quidem externa quae fieri potest quocumque signo externo, sive verbo, sive scripto, sive gestu, sive facto ; unde ex parte actus dividitur mendacium, in men­ dacium stricte dictum quod fit verbis vel signis aequivalentibus, et simulationem quae fit factis, cuius species est hypocrisis quae praecipue est simulatio sanctitatis. 2) Contra mentem, scii, quae procedit ex intentione falsum enuntiandi; unde si quis falsum enuntiet, erronee putans esse verum, non adest falsitas nisi materialiter, nec est mendacium, a. v. errat sed non mentitur ; e contra si quis verum enuntiet, erronee putans esse falsum, non errat sed mentitur, quia falsitas adest formaliter ac proinde mendacium. In hac intentione implicite includitur intentio fallendi, quia effectus proprius falsae enuntiationis est ut alius fallatur ; quod autem aliquis explicite intendat falsitatem in opinione alterius constituere, non pertinet ad speciem seu essentiam mendacii, sed ad quamdam perfectionem eius (a. 1). 858. Principium I. Omne mendacium est peccatum, — Probatur : i° Ex Scripturis (Eccli. VII, 14; Prov. XIII. 5 et Col. III, 9 ; Ioh. VIII, 44 ; I Ioh. II, 21). ? DE VERITATE 827 2° Ex auctoritate S. Augustini et S. Thomae. 3° Ratione, quia a) est essentialiter malum, utppte actus qui cadit super indebitam materiam. Repugnat scii, fini sermonis loquendique facultatis, quae ab auctore naturae instituta sunt ut homo homini sua sensa manifestet : cum enim voces natura sua sint signa conceptuum, innaturale est et indebitum quod aliquis voce significet id quod non habet in mente ; ex qua inordinatione sequitur b) altera, quod mendacium de se ex natura sua inducat deceptionem proximi, ac proinde fiduciae et securitati in vita sociali, orta universali suspicione, ac bono publico damnum infert (a· 3)· 859, Triplex mendacium : officiosum, iocosum, perniciosum. — Ex parte finis (motivi) seu effectus et culpae, mendacium distinguitur officiosum, iocosum, et perniciosum, prout fit causa utilitatis propriae vel alienae, delectationis, aut specialis nocumenti inferendi : primum est levius secundo, et secundum tertio; omnium autem gravissimum est mendacium quod nocet Deo in re reli­ gionis (a. 2 et 4). Mendacium officiosum et iocosum est veniale ex genere suo, et non est mortale nisi per accidens, v.g.ob scandalum, nam deceptio parvi momenti non evertit vitam socialem, sed illam incommodat : ex deceptione enim proximi circa aliquid parvi momenti de quo non referat an cognoscatur, non damnificatur proximus ; mendacium autem per­ niciosum est mortale ex genere suo propter malum adiunctum, sive ex parte materiae, si fiat in doctrina religionis vel bonorum morum vel alicuius scientiae, aut in con­ tractu, sive ex parte finis, si dicatur in iniuriam Dei aut in notabile detrimentum proximi. 860. Principium II. Quamvis nunquam licitum sit mentiri, « licet tamen aliquando veritatem occultare prudenter sub aliqua dissimulatione» (q. no, a. 3, ad 4). — Quae fieri solet duplici modo : 1) Amphibologia seu aequivocatione (dubbelzinnige uitdrukking') quae est locutio ex se habens duplicem sensum : alterum ordinario magis obvium et communem quem 828 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS loquens praevidet ab audiente esse percipiendum ; alterum minus communem, ab audiente tamen ex circumstantiis perceptibilem, quem loquens exprimere intendit, v. g. dico non, volo, Petrus est domi, hic liber est Petri, etc. 2) Restrictione (voorbehoud) quae est limitatio in mente facta alicuius absolutae affirmationis vel negationis, seu actus mentis quo quis verba ad sensum alium quam na­ turalem et obvium mente restringit vel detorquet. Est duplex : a) pure mentalis quando limitatio externe apparere nequit, sed sensus totus in mente latet et veritas nullo modo percipi potest, ut si quis dicat se vidisse Romam, subintelligendo in pictura, non fregi votum intelligendo anno superiore, rem tuam non abstuli cogitando manu sinistra, hoc non feci scii, quod nunc cogito, etc. ; b) late mentalis seu realis quando ex circumstantiis rerum, per­ sonarum, locorum, usus communis recepti limitatio colligi potest, v.g. si sacerdos aut medicus dicit : de his nihil scio, intelligens quod possim revelare ; tunc ratione circumstan­ tiarum locutio iam fit aequivoca, et potius adest restrictio dictionis quam mentis. lamvero: I. Nunquam licitum est uti restrictione pure mentali quia est simpliciter mendacium, nam verba neque ex se neque ex adiunctis circumstantiis internum mentis con­ ceptum ullo modo exterius manifestant. Constat ex dam­ natione prop. 26 et 27 ab Innocentio XI *. II. Licitum est uti restrictione reali et amphibologia, dummodo ad veritatem occultandam iusta causa adsit et aliud medium desit honestum, nec deceptio proximi inten­ datur. Probatur : a) exemplo Christi. « De die autem illa nemo scit... neque Filius », subintelligendo : ad manifestandum (Mc. XIII, 32 ; Mt. XXIV, 36 ; cfr. Ioh. XI, n ; VII, 8) ; I. « Si quis, vel solus vel coram aliis, sive interrogatus, sive propria sponte, sive recreationis causa, sive quocumque alio fine iuret, se non fecisse aliquid, quod revera fecit, intelligendo intra se aliquid aliud, quod non fecit, vel aliam viam ab ea, in qua fecit, vel quodvis aliud additum verum, revera non mentitur nec est periurus ». — « Causa iusta utendi his amphibologiis est, quoties id necessarium aut utile est ad salutem corporis, honorem, res familiares tuendas, vel ad quem­ libet alium virtutis actum, ita ut veritatis occultatio censeatur tunc expediens et studiosa ». DE VERITATE 829 b) ratione : ex una parte non est mendacium, quia verba quae proferuntur, simul sumpta cum circumstantiis loquentis, audientis, etc. secundum aestimationem commu­ nem consignificantibus, sensum verum quem loquens in mente habet significant etsi non clare et distincte ; ex altera parte deceptio proximi non necessario intenditur : locutio enim illa duplicem habet effectum, unum bonum, occultationem veritatis quam intendit loquens, alterum malum, deceptionem proximi quam tantqm permittit ex iusta causa. Unde proximus non directe et necessario decipitur sed eius deceptio tantum permittitur, quod pro iusta causa est licitum. Non enim tenemur ad mentem aliorum loqui si iusta causa subsit. — Quodsi id non liceret, non existeret modus secreta servandi licite, quod perniciosum foret humano commercio, non secus ac mendacium, ait S. Alphonsus, 1. III, n. 152 ‘. Diximus : ex iusta causa; tales enim locutiones ordinario non sunt licitae, secus labaret ipsa vita soçialis quae in mutua fiducia mutuaque veritatis manifestatione fundatur. Iusta causa est finis honestus ad servanda bona spiritui vel corpori utilia ; quae requiritur proportionata, i. e. eo maior 1) quo verba maiorem praebeant occasionem errandi ; 2) quo gravior sit materia erroris ; 3) quo plures et maiores sint decipiendi. Maior v. g. requiritur causa ut iis quis utatur publice, vel noU interrogatus, aut ab aucto­ ritate rogatus, quam ut utatur privatim, vel interrogatus, prae­ sertim si non ab auctoritate. Ad iurandum autem cum restrictione reali vel amphibologia requiritur maior causa et gravis, ex reve­ rentia nominis Dei. 861, Principium III. Non semper licitum est occul­ tare veritatem. — Restrictione vel aequivocatione ulla uti non licet, quando aliud praeceptum speciale fidei, charitatis, iustitiae etc. apertam veritatis confessionem postulat ; quo casu qui nihilominus uteretur, dupliciter peccaret, et contra veritatem et contra aliam virtutem : a) quando urget praeceptum fidei externe confitendae ; b) quando ratione officii tenemur aliquem instruere et docere vera ne erret, praesertim si pretio vel stipendio ; c) quando iudex legitime interrogat, habens ius cognoscendi I. Restrictio realis non est quid novum, licet appellatio sit nova. Antiquitus erat nota, licet non tam expresse ; etiam a S. Thoma, uti pa­ tet ex iis quae habet de variis dictis a Christo, et de sigillo sacramentali. I I'·,' \i 830 ί ------ - -------------------------—-------------------------------- ------------------------------------------— I 'i ί j veritatem (isto iuri aliquam cognoscendi veritatem correspondet in altero obligatio eam fatendi et ita ut ab audiente verum cognoscatur), aut superior de iis quae spectant subditorum regimen, aut confessorius de illis quae scire debet ad poenitentem rite diiudicandum ; d) in contractibus onerosis et mutuis, propter simile motivum : iustitia enim exigit ut alteri nulla irrogetur iniuria. SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Qui amphibologie utitur sine causa sufficiente violat prae­ ceptum affirmativum veritatis, quo ob bonum societatis obligamur ne absque causa veritatem occultemus, aut saltem ne deceptioni proximi occasionem praebeamus : si enim semper et absque ratione fieret, nemo iam posset alteri sine suspicione ambiguitatis credere, quod vergeret in manifestum detrimentum societatis. Talis tamen non facit mendacium quia dictio in aliqua signifi­ catione conformis est iudicio interno loquentis, dummodo aequivoca maneat spectatis omnibus circumstantiis. Unde si eam iuramento confirmet, facit iuramentum assertorium iniquum, quod de se est veniale ; mortale tamen esse potest, si graviter laedatur alia virtus, v. g. iustitia commutativa aut legalis, ut in contractibus et iudiciis. Qui autem restrictione utitur sine causa sufficiente, insuper facit mendacium, quia, si deest causa sufficiens, circumstantiae restrictionem in iudicio mente appositam non sufficienter indi­ cant ; unde qui hoc casu eam iuramento confirmat, periurium facit stricte dictum. 862. Animadversiones. — 1. Notetur prop.28 inter dam­ natas ab Innoc.XI ',qua scimus omnes restrictiones illicitas esse, quando iuramentum exigitur ob bonum publicum si ve a Republica, sive ab Ecclesia, ne promoveantur indigni, v. g. in promovendis in ordine sacro (de natalibus, censuris, irregularitate), in volen­ tibus contrahere matrimonium (de impedimento dirimenti), in conditionibus ad magisterium in scholaribus pro gradu academico, etc. 2. Notamus tamquam medium necessarium occultandae veri­ tatis catholicos communiter admittere restrictionem late men­ talem. Neque admittendum est quod aliqui moderni dixerunt ad hunc finem : licitum esse falsiloquium, seu mendacium psy­ chologicum quod nemini nocet, loquenti autem vel alteri prodest, distinguentes illud a mendacio morali quod veritatem negat quando debet affirmari, et ita definitionem mendacii peryeri « Qui mediante commendatione vel munere ad magistratum vel officium publicum promotus est, poterit cum restrictione mentali praestare iuramentum, quod de mandato regis a similibus solet exigii non habito respectu ad intentionem exigentis ; quia non tenetur fater, crimen occultum ». DE VERITATE 831 tentes l. Quamvis practice in plerisque casibus restrictio late mentalis et falsiloquium quoad rem ad idem redeant, tamen tenenda est doctrina quae omne mendacium et falsiloquium illicitum dicit, tum quia facilius abusum excludit, tum quia omne falsiloquium est contra essentiam sermonis, tum quia restrictionem late mentalem, utpote locutionem in se veram, etiam iuramento confirmare licet, id quod nonnunquam est necessarium, Falsiloquium autem, etsi licitum diceretur, iura­ mento firmari nequit, quia est falsitas. 3. Nequit admitti comparatio quam aliqui, ut P. Vefmeersch, instituunt inter homicidium ex iusta defensione licitum propter effectum bonum, et locutionem falsam vel restrictionem quae non satis indicatur a circumstantiis, ex iusta defensione secreti licitam quod aliter defendi non posset. Homicidium enim non est semper et essentialiter malum quia non est contra essentiam rerum sed solum contra naturalem conditionem earum, nec ideo semper est medium illicitum sed solum homicidium innocentis ; e contra mendacium est essentialiter et semper malum contra ipsam essentiam sermonis (eodem modo ac luxuria contra na­ turam, quia est contra ipsum essentialem ordinem genitalium) ; et ideo semper est illicitum etiam ad iustam defensionem, quia non sunt facienda mala, etiam minima, propter bona. 4. Notandum poenitentes quandoque affirmare se mentiri debuisse ad servandum secretum, Frustra conaretur tunc confessarius explicare rudioribus discrimen inter mendacium et restrictionem late mentalem, quae in casu est licita. Ideo, quaesita locutione qua usi erant, simpliciter iis dicat talia non esse men­ dacia, sed licitas responsiones quae propter necessitatem dari possunt, et quarum sensus in illis adjunctis hominem probum et prudentem non fallit (v. g. in mercatore). 863. Corollarium. — Falsum testimonium est peccatum de se grave, utpote mendacium perniciosum. Directe prohibetur ab octavo decalogi praecepto (Ex. XX, 16), estque odiosum Deo (Prov. VI, 16,19) et valde damnosum proximo (Prov. XXV, 18). Triplicem habet deformitatem a) contra iustitiam legalem, quia iudicis aut superioris legitime interrogantis mandato non paret et ea de causa natum est nocere bono communi­ tatis ; b) contra iustitiam commutativam, si insuper proximo causet iniustum damnum ; c) contra religionem, si fiat, i. Ita non solum Grotius et Pufendorfius protestantes ; sed etiam quidam catholici, ut Bolgeni, II possesso, c. 48 ; Dubois, Une théorie du mensonge; et auctor opusculi : Étude sur la malice intrinsèque du mensonge par un professeur de théologie. Contra quos praesertim optime scripserunt Waffelaert, Dissertation morale sur la malice du mensonge; et Vermeersch, in per. Gregorianum, I. i 832 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS uti solet, sub iuramento, quia tunc est periurium stricte dictum. Ex hoc ultimo capite est semper peccatum mortale etiam in re levi ; ex primo et altero est mortale ex genere suo. Unde in iure dicitur (Decr. 1. V, tit. 20, c. 1) : « Falsidicus testis tribus personis est obnoxius : primum Deo, cuius praesentiam contemnit ; deinde iudici, quem mentiendo fallit ; postremo innocenti, quem falso testi­ monio laedit ». Ex quibus intelligitur illud per accidens esse veniale a) ex quadam inadvertentia aut insufficienti deliberatione ; b) etiam ex levitate materiae, si non fiat sub iuramento et leve tantum inferat nocumentum. Falsus testis tenetur : 1) ad revocandum testimonium, et quidem si materialiter tantum seu ex errore illud dixerit, tenetur quando revocatio alteri utilis est, sibi vero grave damnum non affert ; si autem formaliter et scienter illud dixerit, tenetur, quando revocatio alteri utilis est, etiam cum pari vel maiori suo incommodo, ergo etiam cum periculo vitae si in idem periculum innocentem coniecerit, nam in aequali damno potius favendum est innocenti ; 2) ad restitutionem damni iam secuti tenetur ; et quidem si scienter falsum testimonium dixit et alteri sic efficaciter damnum intulit, tenetur simpliciter. Quando autem bona fide falsum testimonium dedit, restituere tenetur, si postea illud non revo­ cavit, etsi commode potuisset et reparatio alteri utilis fuisset : tunc enim indirecte vult esse causa efficax. Articulus II. De Speciebus mendacii. S. Th. Π-Π, q. 109, a. 4; q. in, ri2f 113. 864. Diversae species mendacii. — Ex parte actus quo committitur, dividitur mendacium in mendacium stricte dictum quod fit verbis prolatis vel scriptis, aut signis aequivalentibus, et simulationem quae fit factis, cuius species est hypocrisis. — Ex parte ipsius rationis mendacii, dividitur in iactantiam seu mendacium quod transcendit veritatem in maius, et opponitur per excessum ex parte obiecti, et in ironiam seu mendacium quod deficit a veritate in minus, et opponitur veritati per defectum. De quibus iam dicen­ dum est specialiter. 865. Simulatio (veinzerif) proprie dicta seu formalis DE VERITATE 833 est mendacium per facta, quo quis per actiones externas aliud intendit significare quam habet in mente, v.g. si quis signa amicitiae exhibeat ex animo inimico sicut fecit ludas ; ab ea distinguitur simulatio improprie dicta et materialis : est dissimulatio Seu actio ambigua ad celandam veritatem, quae licita est ex iusta causa, semper ac alii ex adiunctis colligere possunt mentem dissimulantis. Ita Christus (Le. XXIV, 28) se finxit longius ire, ut discipulos ad exercendam hospitalitatem excitaret. Non igitur omnis fictio est simulatio, sed e converso omnis simulatio est fictio. 866. Hypocrisis (huichelarij) est simulatio personae alterius, praesertim si simulet peccator personam iusti, et sic sumitur in N. T. (Le. XIII, 15) et in sermone theologico, ut simulatio sanctitatis quam quis non habet (schijnheiligheid} ; — a qua differt occultatio peccati (vel silentium de ipso) qua quis v. g. de ipso tacet ne exinde scandalum generetur. Hypocrisis est peccatum mortale 1) quando contemnitur sanctitas, ut in Pharisaeis : sic enim « hypocrita dicitur ille cuius intentio fertur ad utrumque, ut scii, non curet sanctitatem habere, sed solum sanctus apparere» (q. ni, a. 4) ; ergo contemnit sanctitatem, nolens acquirere sed volens in peccato perseverare, et tamen simul studet placere hominibus illam simulando ; 2) etiam quando procedit ex fine mortaliter malo, v.g. ad haeresim dissimulandam aut spargendam, ad iniuste acquirendum beneficium, ad seduc­ tionem et fornicationem obtinendam, etc. Si vero finis intentus sit levis, non repugnans charitati, erit peccatum veniale, v. g. cum aliquis in ipsa fictione delectatur, vel si maiorem sanctitatem simulet. Per se hypocrisis directe opponitur veritati, indirecte tamen et per accidens multis virtutibus contrariari potest secundum finem remotum, vel secundum instrumentum seu medium actus, vel aliquid aliud huiusmodi. 867. lactantia (snoevertj, grootspraak) est mendacium per excessum, quo quis per verba sese effert supra id quod re­ vera est. Est mortale si fiat cum iniuria Dei (Ez. XXVIII, 2) vel magna iniuria seu contumelia proximi (Le. XVIII, 11) ; hinc i° iactantia de bono opere est peccatum de se veniale (IV Reg. Summi Theologiae II. — 53 834 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS XVIII Ezech. XXVIII, 15) ; 2° de malo opere (Prov. II) si includat illius approbationem (quod saepe fit si factum fuerit), est mortale vel veniale secundum quod opus probatum sit ; unde adest duplex peccatum : unum iactantiae (1er. XLVIII), alterum delectationis in malo, cui saepe additur tertium : scan­ dalum ; 30 si autem includit solam approbationem circumstantiae v. g. dexteritatis, quod saepe fit si agitur de opere ficto, de se veniale non excedit. 868. Ironia (zelfkleinering') non sumitur hic pro locutione figurata qua irrisorie aliquid per contrarium dicitur, sed est mendacium per defectum, quo aliquis asserit de se aliquod vile quod in se non agnoscit, aut quo negat de se aliquod magnum, quod tamen percipit in seipso. Quamvis ratione materiae aequa­ les sint quia versantur circa idem, scii, circa conditionem per­ sonae, ironia tamen ordinarie est minus malum quam iactantia, quae solet ex turpiori motivo procedere, scii, ex appetitu lucri vel honoris ; est nihilominus gravior si fiat ad dolose decipiendum cum notabili detrimento. QUAESTIO QUARTA. DE VARIIS CASIBUS quibus simul sit vere loquendum, secretum servandum et mendacium vitandum, Cum multae sint occasiones in quibus sit loquendum, ac proinde verum dicendum, et tamen simul secretum sit servandum, et mendacium vitandum, Utile erit principia superius exposita ad varios practices casus applicare. 869. Quoad locutiones usuales. — Non mentitur : 1) ille qui ex ioco dicit quod scit aperte falsum apparere audientibus, quia verba in his circumstantiis non sunt deceptiva proximi ; item 2) qui locutionibus tropicis vel hyperbolicis utitur vel urbanis consuetis loquendi vel scribendi formulis, quia eX aesti­ matione communi non sunt nisi signa urbanitatis, vel modi loquendi quibus nullus dat fidem ; 3) similiter non paucae locutiones, in certis adiunctis, ex ipso usu communi iam non significant id quod sonant sed factae sunt ambiguae seu minus determinatae, v. g. non est domi, non est hic, egressus est e domo, est foris, nescio, non habeo, c’est le prix de facture, etc. Sic requisitus ad commodandam pecuniam sive ad dandam eleemosynam, ex iusta causa abusus, importunae petitionis, potest respondere : non habeo, utinam haberem ! i. e. quam facile et secure mutuare possem. 870. Quoad declarationes aut iuramenta iniuste extorta.— i)Qui promittit sub iuramento quod extorquetur vi, DE VERITATE 835 metu, iniusto medio, potest promittere cum restrictione : quatenus alter ius habet, 2) Qui non est obnoxius tributo, potest negare se habere mercem tali tributo obnoxiam· 3) Judice incompetent! interroganti aut de re circa quam non potest inquirenti, potest interrogatus secretum tacere aut negare. 4) Item obligatus ad secretum potest iurare se nihil mani­ festasse, si nihil manifestavit de eorum quae tenebatur celare. 871. Quoad secreta servanda.— Possunt uti restrictione omnes personae publicae, interrogatae de rebus sibi commissis, uti sunt ministri et legati principum, secretarii, duces exerci­ tuum, magistratus, advocati, medici, obstetrices, et quisquis officium vel rationem habet veritatem occultandi. Hinc licitum est affirmare etiam sub iuramento : 1) pro confessario, se nescire peccatum in confessione auditum, se non audisse, nec scire, scii, ut hominem et scientia communicabili ; 2) unicuique, se nescire secretum naturale, promissum, com­ missum, ad quod cognoscendum interrogans ius non habet ; 3) illi qui delictum commisit, se non commisisse, si interrogatur ab illo cui non tenetur fateri, quia non adest simplex probatio Vel quia est innocens ; 4) quod etiam probabiliter valet de muliere quae commisit adulterium et a marito interrogatur. 872· Quoad iudicia, —: Quando testis sub iuramento inter­ rogatur : si mentitur etiam leviter, periurium committit stricte dictum ; si autem aequivoce loquatur aut taceat, violat iuramen­ tum quatenus promissorium totam veritatem dicendi (C. belg. Instr. Crim., a. 75 ; 155 ; 317 ; C. Prov. civ., a. 262), quod est grave peccatum, nisi levis adsit materia. Attamen si testis ille­ gitime seu sine iure interrogatur, potest uti amphibologia et restrictione reali (in sensu exigçntis, prout ius habet). Hinc 1) iudici interroganti an sit locutus cum reo, an ad talem locum venerit, an illum viderit, etc. si iustct adsit causa celandi, respondere potest ad mentem iudicis : negando, i. e. non audivi aut vidi quae ad causam instruendam pertinent ; caVeat tamen scandalum ; 2) si ex testimonio ipsi testi vel suis immineat damnum notabile, celare poterit, nisi damnum publicum vel alienum praevaleat : lex respondendi enim non obligat ordinario cum gravi incommodo. Ita interrogatus an veniat e loco qui creditur peste infectus, potest negare si non laboret peste : ad mentem interrogantis, qui intendit scire num periculum sjt infectionis (saltem si usus communis ita intelligit) ; 3) testis interrogatus de culpa, qui novit reum commisisse factum sed certo inculpabiliter (v. g. compensatione occulta), recte negare potest se scire factum, i. e. culpabile, nisi interro­ getur de solo facto materiali vel de culpa mere iuridica v. g. in causis civilibus ; 4) qui secreto tenetur quod iudici non est revelandum, res­ pondere debet se nescire rem. 836 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 873· Quoad contractus· — Licitum est affirmare etiam sub iuramento gravi de causa : 1) illi qui ex errore substantiali contractum inivit invalidum, non fuisse initum, v. g. si alicui iuramentum defertur circa locationem verbo initam (C. C., a. 1715) ; 2) illi qui a debiti contracti obligatione liber est quacumque ex ratione, sive quia iam satisfecit sed probare nequit, sive quia indiget bonis absconditis ad sustentationem, sive quia alter remi­ sit, se non contraxisse debitum, scii, quod adhuc solvendum est, vel se iam solvisse : ita qui cogitur iurare se mercis acceptae pretium solvisse (C. C., a. 2275), si venditor clam remisit debi­ tum quod tunc in iudicio iniuste exigit ; 3) illi qui de successione alterius subtraxit quod suum erat vel occultavit bona ex quibus non tenetur satisfaçere creditoribus, se non subtraxisse, subintelligendo quod sit alienum, vel ex quibus satisfacere teneatur. Sic pro iuramento in appositione sigilli (C. Proc. civ., a. 914) et coram notario praestando in confectione inventarii (ibid. a. 943), agitur de rebus defuncti a successione subductis, non autem de illis quorum dominium vel non habuit, vel in alios iam transtulit. 874. Quoad iuramenta politica. — Illicitum est: 1) supe­ riori illegitimo iurare agnitionem positivam vel adhaesionem vel assistentiam, non autem passivam submissionem et obedientiam ; 2) legis iniquae executionem iurare, imo nec obedientiam si Deo vel Ecclesiae legibus sit adversa, sed tantum in quantum hisce non repugnat ; 3) in iuramentis politicis privatam restric­ tionem apponere : haec enim praestanda sunt sensu exigentis ; unde si limitatio necessaria sit, oportet ut expresse inseratur vel saltem subintelligi possit ex declaratione auctoritatis aut com­ muni aestimatione. Privatus scii, non habet ius limitandi sensum auctoritatis, quia lex potest definire sensum actus ponendi. Sic anno 1821 a Gulielmo I pro regno Holi.-Belgico expresse declaratum fuit iuramentum non exigi nisi in sensu civili et quoad Ordinationes civiles, et non obligare ad aliquid Dei et Ecclesiae legibus adversans ; nec id censeri potest a subsequentibus guberniis revocatum. Sectio F. DE ALIIS HABITIBUS IUSTITIAE ADNEXI?. QUAESTIO PRIMA. DE GRATITUDINE ET INGRATITUDINE. S. Th. Il-Il, q. 106 et 107. 875. Gratitudo {dankbaarheii) sumitur : i° generatim pro quacumque virtute qua aliquo modo compensamus DE ALIIS HABITIBUS IUSTITIAE ADNEXIS 837 debitum ex beneficio, sive agnitiope beneficii accepti, sive gratiarum actione, sive altero beneficio ; sic sumpta in­ cludit religionem erga Deum, pieta em erga parentes et observantiam erga superiores, quibus ipsis reddimus etiam gratias pro beneficiis acceptis, et quidem ex debito strictoita ut hae tres virtutes sint eminens gratitudo ; 2° specialiter Oro virtute distincta et speciali quae respicit tantum benefactores particulares, et quae definiri potest : virtus recompensans gratiam benefactoribus debitam. Sicut enim Deo debemus honorem specialem quia est primum omnium bonorum principium, sicut parentibus et superioribus debemus honorem specialem, quia ex ipsis specialia vel communia beneficia procedunt, ita etiam benefactoribus debetur honor specialis a quibus particularia et privata beneficia percepimus. Ubi enim specialis est ratio debiti, ibi specialis est virtus. Hinc de obiecto eius materiali et formali similiter est dicendum aç de pietate aut observantia. 876. Recompensatio beneficii potest pertinere ad tria : 1) ad iustitiam, quando recompensatio habet rationem debiti legalis, sicut in mutuo, et tunc debet attendi secun­ dum quantitatem dati ; 2) ad amicitiam, et 3) ad gratitudinem, quando recompensatio habet rationem debiti mo­ ralis, et tunc magis attendit affectum dantis, qui ex libera et gratuita electione amicitiam vel beneficium concessit, quant effectum seu donum. Et ideo qui beneficium accepit, ad hoc obligatur ex debito honestatis, ut similiter aliquid gratis impendat. Non autem videretur gratis aliquid impendere, nisi excedat quantitatem accepti beneficii ; quia quamdiu récompensât minus vel aequale, non videtur facere gratis, sed reddere quod accepit. Unde gratiae recompensatio semper tendit ut pro suo posse aliquid maius retribuat. Porro sicut in beneficio dando duo considerantur : primo affec­ tus, deinde donum, ita etiam in ipsius recompensatione ; unde gratitudo magis est in affectu seu grato animo quam in effectu. Facit scii, aequalitatem voluntatum. Et quantum quidem ad affectum, recompensatio statim fieri debet ; quantum autem ad donum, debet expectari tempus quo recompensatio sit bene­ factori opportuna : si enim statim aliquod munus pro munere redditur, non videtur esse yirtuosa recompensatio sed invita. 877· Corollaria. — 1. Igitur debitum quod attendit gratitudo non est debitum strictum seu legale ; sed ad eam 838 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS pertinet retributio quae fit eX solo debito honestatis, quam scii, aliquis sponte facit. Et ideo a stricta iustitia gratitudo deficit et est pars eius potentialis. 2. Officia beneficentiae et gratitudinis erga benefactorem sunt : a) per se, amor specialis, honor et reverentia, quia benefactor est principium beneficiorum, b) per accidens, subsidium seu subventio, si benefactor indigeat. 3. Beneficium stricto sensu est indebita et utilis praestantia, gratis alicui facta ex affectu benevolentiae,; unde qui dat auxilium ad peccandum, non confert beneficium sed magis nocumentum ; et ideo non debetur ei gratiarum actio (q. 107, a. I, ad 1). 878. Gratitudini opponuntur duo vitia : unum per excessum, scii, recompensatio beneficii facta vel pro quibus non debet vel citius quam debet ; magis autem ipsi opponitur alterum per defectum quod vocatur ingratitudo, quae est duplex : i° materialis, quando absque contemptu vel omittitur gratitudinis officium, vel committitur aliquid contra bene­ factorem : haec non est speciale peccatum, sed ingratitudo erga Deum est circumstantia generalis omnis peccati, ingratitudo erga hominem est circumstantia peccati quod contra illum committitur ; 20 formalis, quando beneficium vel benefactoris animus contemnitur, ut non videaris ei obstrictus seu debitor ratione beneficii : haec est speciale peccatum, virtuti gratitudinis directe oppositum, per se et ordinarie mortale, sicut dictum est de inobedientia formali (n. 844). Ingratitudo fit duplici modo : a) per omissionem, omit­ tendo officium quod gratitudo exigit. Haec est peccatum (II Tim. III, 2), quia provenit ex negligentia aut ex alia indispositione ad virtutem ; per se tantum veniale, quia obligatio gratitudinis non oritur ex stricto iure aut debito sed ex debito honestatis, per accidens mortale ex contemptu benefactoris vel beneficii notabilis, aut si benefactor sit in gravi necessitate vel etiam ex omissione sit graviter offendendus : tunc enim species additur mortalis contra gratitudinem ; b) per commissionem, agendo aliquid gratitudini contra­ rium. Haec est peccatum mortale vel veniale secundum conditionem operis quod fit contra benefactorem. DE ALIIS HABITIBUS IUSTITIAE ADNEXIS 839 879. Triplex est gradus gratitudinis : 1»» est in animo, scii, agnitio et grata memoria beneficii ; 2US est in verbis, laudando et gratias agendo ; 3U9 est in factis, aliud beneficium retribuendo pro tempore et loco secundum facultatem. Ex quo patet pauperes posse etiam esse gratos, saltem primo et secundo modo, etiam tertio secundum affectum. Similiter triplex est gradus ingratitudinis, ordine tamen inverso, quia quod est ultimum in generatione est primum in resolutione ; hinc ius est ut homo beneficia non retribuat ; 2U9 ut dissimulet, gratias non agens nec demonstrans se beneficia accepisse ; jus et gravissimus est quod non recognoscat sive per oblivionem voluntariam sive alio modo. Et quia negatio in affirmatione opposita intelligitur, ideo tres gradus sunt ingratitudinis con­ trariae : ius quod aliquis retribuat mala pro bonis, 2US quod beneficia vituperet, 3UB quod beneficium quasi maleficium reputet. 880. Animadversio. — Notat S. Thomas, q. 106, a. 2, innocentem magis teneri ad gratias Deo agendas, si consideretur magnitudo gratiae collatae secundum se, quia, ceteris paribus, maius donum ei datur a Deo, et magis continuatum ; — e contra poenitentem magis teneri, si consideretur magnitudo gra­ tiae comparative ad ipsum, quia ipsi magis datur gratis, nam cum esset dignus poena, datur ei gratia. Sicut etiam parvum donum pauperi datum est ei maius quam diviti magnum. « Et quia actus circa singularia sunt, in iis quae agenda sunt magis con­ sideratur quod est hic et nunc tale quam quod est simpliciter tale », hinc posterior consideratio praeponderat. QUAESTIO SECUNDA. DE VINDICATIONE. S. Th. ΙΙ-Π, q. 108. 881. Vindicatio (strafvaardigheid) stricto sensu est ali­ cuius mali poenalis inflictio pro peccato. Est illicita, si intentio vindicantis principaliter feratur in malum illius de quo vindictam sumit et ibi quiescit : hoc enim est odium ; — si autem principaliter feratur in aliquod bonum ad quod pervenitur per poenam peccantis, v. g. ad emendationem peccantis, vel eius cohibitionem et quietem aliorum, et ad iustitiae conservationem et Dei honorem, potest esse licita, quia poena merito tribuitur malefactori ; non tamen erit licita de facto, nisi aliis circumstantiis debitis servatis, scii, quod vindicatio fiat auctoritate publica et iuxta mensuram delicti. 882. Datur virtus specialis vindicationis. — Ad 840 §UMMA THEOLOGIAE MORALIS quamlibet enim inclinationem naturalem debite regendam ordinatur virtus specialis ; atqui homini inest naturalis inclinatio ad defendendum se contra miurias ne ei infe­ rantur vel iam illatas ulciscatur, non intentione quidem nocendi sed nocumenta removendi; ergo ut debite exeat in actum, debet dirigi quadam virtute, qua homo debitam mensuram in vindicando conservet. Quae ceteroqilin habet obiectum speciale : appetit enim poenam praecise ut ordo iustitiae servetur aut redintegretur, v.g. ut habeatur reparatio iniuriae et satisfactio partis laesae. Duos habet actus : unum principalem, ulcisci ; alterum secundariunb impedire injurias. Unde definitur a S. Au­ gustino, de div, quaest. 83, q. 31, ex Tullio: Virtus per quam vis aut iniuria et omnino omne quod futurum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur. Porro virtus illa non tantum inest superioribus sed etiam particularibus : licet enim iu per seipsos ultionem exercere non possint, debent tamen eam appetere, non odio, sed ex honesto tine, non maiorem nec aliter interendam quam oportet. Ut autem ammadverut Caietanus, haec est ditierentia inter publicam et privatam personam, quod persona publica debet debito legali vindicare illatas iniunas sibi commissas, privata autem persona debet debito morali tantum vindicare iniuriam sibi illatam : non enim potest cogi quod vindicet se, iudex autem cogi potest ad vindictam exercendam. Hinc virtus vindicationis quae euam privatis inest, non est proprie dicta iustitia sed pars eius potentialis. In quantum vero perunet ad personam publjcam, vindicatio est actus ipsius iusti­ tiae. Ut a persona publica exercetur propter bonum commune ad iustitiam spectat legalem ; ratione formae iri quantum poenas proportionaliter infligit delictis, ad iusutiam distributivam ; ratione materiae ad iustitiam commutauvam, dum aequale debitum alicui secundum quantitatem reddit. 883. Vindicationi opponuntur duo vitia : unum per excessum, crudehtas vel saevitia, quae excedit mensuram in puniendo ; alterum per defectum, cum aliquis nimis remissus est in puniendo (Prov. Xill, 24). 1 « DE ALIIS HABITIBUS IUSTITIAE ADNEXIS QUAESTIO 841 TERTIA. DE LIBERALITATE. S. Th, II-II, q. 117-119. 884. Liberalitas (vrijgevigheid) est virtus moderans amorem divitiarum et reddens hominem promptum ad eas erogandas quando recta ratio dictat ; divitiarum autem nomine veniunt omnia bona exteriora’quatenus utilia sunt homini et pecunia aestimari possunt. Est virtus, quia in elargiendis pecuniis moderatur af­ fectum et usum secundum rationis dictamen, et ita facit bene uti iis quibus male uti possumus. Immediate versatur circa passiones : aestimationem et affectum pecuniarum, moderando illa ut non plus nec minus aestimentur quam oporteat ; mediate et consequenter circa usum divitiarum : tum indirecte tollendo impedimentum recti usus, scii, nimium amorem earum ; tum directe movendo ad earum promptam ad alios elargitionem. Ad usum pecuniae erga seipsum, natura satis unumquemque movet, sed ad eam aliis elargiendam quando et quomodo oportet, opus est speciali virtute naturae super­ addita. Ex quibus sequitur pauperes posse habere virtutem liberalitatis, quantum ad obiectum immediatum, quando habent rectum affectum ad pecuniam, ita ut parati sint ad elargiendam illam quam possiderent. Est adnexa iustitiae, quia ex una parte ab ea deficit, quia non reddit alteri quod est illius sed quod suum est, ex altera parte cum ea convenit, quatenus est ad alterum et est circa res exteriores sicut iustitia : sic aliqualiter debitum reddit ad aequalitatem illius quod decet. Hinc differt a) a misericordia et a beneficentia charitatis : istae çtiam quod suum est dant aliis, sed ex diversis motivis, quia compatitur indigentibus vel quia diligit ; liberalitas autem quia non aestimat plus pecuniam quam oportet ; unde dat etiam ignotis, non tantum amicis ; b) a magnificentia : haec utitur divitiis sub speciali ratione, secundum quod assumuntur in alicuius operis magni expletionem ; liberalitas est circa mediocres erogationes. Unde magnificentia superadditur liberalitati. 885. Liberalitas non est maxima virtutum, quia minus est moderari affectum circa usum divitiarum quam 842 SUMMA THEOLOGIAE MQRALIS moderari passiones pertinentes ad proprium corpus, quod facit temperantia ; et quam procurare bonum commune, quod facit fortitudo et iustitia ; et quam versari circa bonum divinum, uti virtutes theologicae. Attamen ex consequenti habet quamdam excellentiam et ad multa utilis est : ex hoc enim quod homo non sit nimis affectus ad pecunias, sequitur quod facile iis utatur et ad utilitatem aliorum et ad gloriam Dei. 886.Avaritia opponitur liberalitati per defectum.— Avaritia est inordinatus appetitus divitiarum; qui est duplex : a) appetitus inordinatus in accipiendo et retinendo indebite, qui opponitur iustitiae et ideo ex genere suo est graviter malus ; b) inordinatus affectus quo nimis amantur divitiae aut desiderantur aut nimis delectationi placent, qui opponitur liberalitati, et est de se leviter malus, quia est tantum excessus in amore rei secundum se indifferentis et licitae ; nisi propter affectum divitiarum aliquis paratus sit com­ mittere aliquod peccatum mortale, vel in divitiis finem ultimum constituat. Peccatum avaritiae sub aliquo respectu est aliis gravius et turpius, scii, ex parte boni cui inordinate subditur appetitus humanus. Cum enim turpius sit inordinate subesse inferiori bono quam superiori, tanto deformius est peccatum quanto minus est bonum cui appetitus inordinate subiicitur. Bonum autem exteriorum rerum cui subiicitur avarus est infimum inter omnia bona humana, minus scii, quam bonum corporis aut animae. Ergo avaritia sub hoc respectu est aliis peccatis turpius. — Simpliciter tamen non est gravius, ex parte scii, boni quod corrumpit seu quo privat : secundum hoc enim peccatum quod est contra Deum est gravius, et sub hoc est peccatum contra personam hominis propriam vel alienam, et sub hoc illud quod est solum contra res exteriores quae sunt ad usum hominis deputatae, ut est avaritia. Cum autem privatio boni se habet formaliter in peccato, conversio ad bonum creatum se habet materialiter, potior est consideratio secundum formale, ideo simpliciter loquendo avaritia non est maximum omnium peccatorum. Est tamen peccatum capitale, imo omnium peccatorum radix, uti explicatum est in tr. de Peccatis (I, n. 504 et 497). 887. Prodigalitas opponitur liberalitati per exces­ sum. — Prodigalitas dicitur erogatio superflua rerum suarum ; est contra liberalitatem quae ponit modum iuxta rectam rationem in erogandis divitiis, quem modum tollit prodigalitas, non praecise quia excedit in quantitate, nam DE ALIIS HABITIBUS IUSTITIAE ADNEXIS 843 liberalis dare potest plus quam prodigus, sed quia non erogat secundum rectam rationem, quatenus dat ubi, quando, quod, et quibus dare non debet. Opponitur autem avaritiae secundum excessum simul et defectum : in affectione divitiarum avarus excedit, prodigus deficit ; in usu divitiarum prodigus excedit in dando, deficit in retinendo, e contra avarus deficit in dando et excedit in reti­ nendo. Hinc potest quis esse simul avarus et prodigus, avarus in acquirendo, prodigus in dando, puta si sit avarus ut possit esse prodigus. Est tamen prodigalitas minus peccatum quam avaritia, a) ratione obiecti, quia haec magis differt a virtute opposita : magis enim ad liberalitatem pertinet dare in quo superabundat prodigus, quam accipere vel retinere in quo superabundat avarus ; b) etiam ratione effectus, quia prodigus est multis utilis, avarus vero nulli sed nec sibiipsi ; c) ratione durationis, quia prodigalitas est facile sanabilis, per aetatem aut per egestatem quam causât, hon ita avaritia. Secundum se est peccatum veniale, quia est solus usus excessivus ex propriis bonis, et quidem infimis. Potest tamen esse mortale : 1) ex ratione finis mortaliter mali, ut si opes profundantur propter luxuriam ; 2) ratione damni, ut si quis inde fiat impotens ad debita solvenda vel ad procuranda necessaria familiae ; 3) ratione specialis obli­ gationis superflua dandi in determinatam causam, v· g. in causas pias, ut de bonis ecclesiasticis (n. 195). QUAESTIO QUARTA. PE AFFABILITATE. S. Th· II-II» q· 114-116. 888. Affabilitas (minzaamheid) non habet perfectam rationem amicitiae quae est amor mutuus, sed eius simili­ tudinem, in quantum quis decenter se habet ad illos cum quibus conversatur quasi ad amiços, non quidem praecise ex benevolentia, sed quia ita congruit ad vitam socialem. Vocatur etiam comitas, honestas, urbanitas, et quandoque amicitia, et definiri potest : Virtus efficiens conversationem cum proximo gratam in dictis et in factis, ut ad unum­ quemque homo se habeat secundum quod decet. 844 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Est virtus, nam per eam aliquis ex debito vitae socialis in communi convictu se decenter habet ad alios, spectata conditione personarum et aliis circumstantiis, ita ut omni­ bus eius conversatio sit rationabiliter grata et suavis quando oportet, et nisi ratio aliter dictet. Est virtus specialis, quia habet obiectum speciale seu specialem boni rationem, quae est in eo quod homo convenienter ad alios ordinetur in communi conversatione secundum quod exigit vita socialis. Est adnexa iustitiae, quia cum ea convenit in hoc quod sit ad alterum, deficit autem a ratione debiti, quod in ea nec est legale nec ex beneficio proveniens recepto, sed solum attendit debitum honestatis, quia naturae socialis sumus ; unde magis se tenet ex parte illius in quo est affabilitas quam ex parte aliorum quibus exhibetur. Est virtus necessaria, nam sine ipsa parum sumus idonei ad vitam socialem : sicut homo nequit vivere in societate sine veritate, ita non bene sine affabilitate. 889. Affabilitati opponuntur duo vitia opposita. — Tenet affabilitas medium ita ut homo nec nimis blande nec nimis aspere se gerat in humano consortio. Hinc per excessum ipsi opponitur adulatio seu blanditia; per defectum morositas seu litigium. A. Adulatio est quando quis supra debitum modunTvirtutis alios vult verbis vel faetis delectare in communi conversatione : si id faciat sola intentione placendi vocatur placidus, si intentione utilitatis est adulator stricte dictus. Adulatio definiri potest : nimia et indecora ad homines accommodatio. Per se non est peccatum mortale, quia est merus excessus in studio placendi et delectandi, quod non repugnat charitati ; potest tamen fieri mortale : 1) ratione materiae, ut si quis laudat peccatum mortale alterius ; 2) ratione intentionis inferendi nota­ bile damnum ; 3) ratione effectus seu occasionaliter, ut si quis sine expressa intentione nocet tamen notabiliter, dans occasionem gravis peccati seu grave scandalum. B. Morositas seu litigium est quando quis praebet se difficilem in consortio, nunquam acquiescens, semper contradicens verbis alterius, non quidem ex defectu amoris : id est discordia quae opponitur charitati ; neque ex ira : hoc opponitur mansuetudini ; sed ex intentione non placendi aut contristandi, ut guis moribus obsequatur. A S.Thoma vocatui; litigium, quia sic morosus facile DE ALIIS HABITIBUS IUSTITIAE ADNEXIS 845 lites excitat ; quamvis haec stricte distinguantur : morositas est asperitas conversationis, litigium potius alienarum actionum contradictio. Litigium per se non est peccatum mortale, quia solum affert aliquam molestiam in consortio, quod non est contra charitatem : quamvis enim aliquantulum noceat vitae sociali, eam tamen non evertit. Attamen, secundum se spectata est gravior adulatione, quia magis contrariatur affabilitati ; quae magis tendit ad de­ lectandum quam ad contristandum. Et quamvis adulatio cum dolo existens videatur turpior, non tamen ideo de se est gravior ; at si consideretur secundum causam finalem, gravior saepius erit adulatio, ratione finis qui intenditur, ut indebiti lucri vel honoris per deceptionem obtinendi. QUAESTIO QUINTA. DE AEQUITATE. S. Th. II-II, q. 80 et 120 ; I-II, q. 96, a. 6. 890. Aequitas (επιείκεια, benignitas, moderatio ; bil­ ly'kheid~) 1) sensu generali est iustitia naturalis, prae­ sertim ubi opponitur legi humanae quam supplet aut corrigit ; et sic non distinguitur a iustitia, ac parit iura et officia stricte dicta ; 2) sensu stricto est a) vel benigna legis interpretatio et observantia quae contra verba legis sequitur mentem habitualem legislatoris, atque virtus moralis inclinans ad ita agendum ; haec solet nomine graeco vocari epichia, sicut explicatum fuit in tractatu de Legibus (I, n. 296). Ita potissimum intelligunt veteres et scholastici, v. g. S. Tho­ mas, q. 120 ; b) vel congrua moderatio iuris proprie dicti, quae dicit quamdam iuris remissionem, atque virtus ad id disponens ; ut si creditor moram concedit debitori, dum sibi non multum no?et, illi vero prodest, aut si dominus ex opera­ riorum laboribus lucrum extraordinarium perçipit et ideo ultra mercedem ipsis largitur (n, 554). Ita saepius intelligunt moderni, at sensus non erat veteribus ignotus, uti constat ex S. Thoma, q. 80, ad 3. Differunt istae duae aequitates : prima inest debitoribus qui ius reddere seu legem observare debent ; altera est in creditoribus qui ius possunt exigere. 846 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 891. Epichia seu aequitas inclinans ad benignam observantiam legis, pertinet ad iustitiam legalem cuius est pars subiectiva seu species. — Definiri potest, conformiter ad dicta Aristotelis, Eth. V, c. 10, n. 6 : virtus directiva legis, ubi deficit propter universale ; ut ostendit S. Thomas, q. 120, a. 1 : « Quia humani actus de quibus leges dantur in singularibus contingentibus consistunt, quae infinitis modis variari possunt, npn fuit possibile aliquam regulam legis institui (aut enuntiari) quae in nullo casu deficeret. Sed legislatores attendunt ad id quod in pluribus accidit, secundum hoc leges ferentes ; quam tamen in aliquibus casibus servare est contra aequitatem iustitiae, et contra commune bonum quod lex intendit. Sicut lex instituit, quod deposita reddantur, quia hoc ut in pluribus iustum est. Contingit tamen aliquando esse nocivum, puta si furiosus de­ posuit gladium et eum reposcat dum est in furia ; vel si aliquis reposcat depositum ad patriae impugnationem. In his ergo et similibus casibus, malum est sequi legem positam ; bonum autem est, praetermissis verbis legis, sequi id quod poscit iustitiae ratio, et communis utilitas. Et ad hoc ordinatur epichia, quae apud nos dicitur aequitas. Unde patet quod epichia sit virtus ». Itaque 1. obiectum huius virtutis est bonum commune, sed speciali modo praeter communes regulas et verba legis quae­ rendum in casibus particularibus, in quibus ipsa lex in malum vergeret propter suam universalitatem ; quod praebet specialem difficultatem, nam in eo quandoque haerent et ipsi docti qui zelo legis ducti eius verba scrupulosius sectantur ; unde indiget speciali virtute. 2. Causa epichiae non est defectus legis, sed eius generalitas, quae ad plerosque casus est aptata, in paucis tamen deficere potest. 3. Pertinet ad iustitiam legalem. Etenim iustitia legalis respicit bonum commune procurandum ; id autem procurari potest vel secundum verba legis, vel secundum intentionem superiorem ac habitualem legislatoris. In primo casu est iustitia legalis strictius dicta ; in altero, est epichia seu aequitas. Ergo haec est species iustitiae legalis. Cum autem intentio legislatoris potissimum spectari debet, ideo epichia est pars potior iustitiae legalis (a. 2, et ad 1). 892. Aequitas inclinans voluntatem ad moderatum iuris usum est virtus adnexa iustitiae particularis seu pars potentialis. — Definiri potest ■ Virtus inclinans ad humanum iuris usum conformiter ad rectam rationem. Est virtus specialis quia respicit specialem rationem boni seu honestatis, quae consistit in quadam iuris remissione DE ALIIS HABITIBUS IUSTITIAE ADNEXIS 847 ac usu humano, quatenus homine dignum est ut ita erga alterum hominem mitius agat ad rectum convictum et con­ venientem conversationem hominum inter se. Unde hac ratione habet quamdam affinitatem cum affabilitate. Est adnexa iustitiae, a qua ex una parte deficit cum alteri non insit ius seu debitum strictum in lege vel con­ ventione fundatum ; sed quacum ex altera parte convenit, quia aliquale debitum alteri reddit merae honestatis, in quantum in altero est quasi initium iuris seu quidam titulus imperfectus decentiae qui aliquo modo postulat benignum et mitigatum iuris usum. Unde aequitas per se obligat solum sub levi nec cum gravi incommodo; et S. Tho­ mas notat eam « parum habere de ratione debiti » (q. 80). Hinc aequitas jnediat inter charitatem et iustitiam, estque quaedam mitigatio atque perfectio iustitiae : iustitia, ait S. Cy­ prianus, dulcore misericordiae temperata. De illa ait Aristoteles, Eth· V, c. 10 : « Qui non nimis urget ius summum, neque in deteriorem partem, sed de iure suo concedit potius, etiamsi legis auxiliis niti possit, is est aequus et bonus ; atque hic habitus aequitas appellatur ». 893· Animadversiones.— 1. Aequitas in utroque sensu accepta, cum pertineat ad iustitiam, subiectatur in voluntate ; et est executio virtutis gnome quae est adnexa prudentiae et inest rationi, ut valeat bene iudicare quomodo in casibus in­ solitis sit praeter communes regulas agendum, atque dirigit aequitatem. Ex quo intelligitur aequitatis praestantia, cum non a communi sed ab altiori dirigatur prudentia. 2. Adagium : Summum ius summa iniuria intelligendum est, sive a) de iure positivo quod urgetur dum adversatur iustitiae naturali ; vel b) de interpretatione legis quae omnino urgetur reiecta omni epichia ; — non vero c) de usu iuris, sola aequitate illa praetermissa quae est pars potentialis iustitiae : praetermissio enim debiti ir.'perfecti nequit esse iniuria summa. QUAESTIO SEXTA. DE DONO PIETATIS. . S. Th. Π-ΙΙ, q. 121. 894. Donum Spiritus sancti quod respondet iusti­ tiae est pietas in Deum. — « Dona Spiritus sancti sunt quaedam habituales animi dispositiones, quibus est prompte mobilis a Spiritu sancto (speciali motione). Inter 848 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS cetera autem movet Spiritus sanctus (speciali motione) ad hoc quod affectum quemdam filialem habeamus ad Deum, secundum illud Rom. VIII, 15 : Accepistis spiritum adop­ tionis filiorum in quo clamamus ; Abba, Pater. Et quia ad pietatem proprie pertinet officium et cultum patri exhibere, consequens est quod pietas, secundum quam cultum et officium exhibemus Deo ut Patri, per instinctum Spiritus sancti, sit Spiritus sancti donum (a. 1)... Sicut per pie­ tatem quae est virtus, exhibet homo officium et cultum non solum patri carnali, sed etiam omnibus sanguine iunctis, secundum quod pertinent ad patrem ; ita etiam pietas secundum quod est donum, non solum exhibet cultum et officium Deo, sed etiam omnibus hominibus in quantum pertinent ad Deum » (ad 3). Hinc intelligitur quod correspondet iustitiae, quia est ad alterum sicut iustitia. Est tamen ipsi excellentior, nam praestat etiam religioni quae est potissima inter partes iustitiae : religio enim exhibet cultum Deo^ut primo principio, pietas autem Deo ut patri. In diverso gradu exercetur. « Primus doni pietatis gradus est, per quem circa alios tam clementer, liberaliter seu communicabiliter nos habemus, sicut ad salutem exigitur. Tenemur enim proximis nostris spiritualia atque corporalia bona nostra pro causa, loco et tempore communi­ care. Dum igitur ex eo quod nobis abundat aliis damus, nec in tantum communicare volumus, quod ipsi penuriam aliquam sustineamus, tunc primum pietatis gradum adepti sumus. Secundus vero gradus ipsius est, etiam ex necessariis nostris communicare confratribus. Tertius gradus est, dum homo seipsum aliquando impendit, quemadmodum ait Apostolus : Libenter impendam et super­ impendar ipse pro animabus vestris1 ». 895. Dono pietatis correspondet 2a beatitude : Beati mites quoniam possidebunt terram. Si convenientia donorum et beatitudinum consideretur secun­ dum materiam et actus, dono pietatis melius correspondent 4a et 5a béatitude, scii, desiderium iustitiae et misericordia ad alios propter Deum communem patrem. At congruentius forsan considerantur beatitudines iuxta m°tiva ipsarum et secundum ordinem enumerationis ; et tunc Secunda habet aliquam con­ venientiam cum pietate, quatenus per mansuetudinem tolluntur impedimenta actuum pietatis. I. Dionysius Carthusianus, De danis, tr. III, a. 40. SEXTA PARS. DE PRAECEPTIS IUSTITIAE QUAESTIO UNICA. S. Th. II-II, q. 122 ; I-II, q. 100, a. 3-7. 896. Omnia praecepta (^ecalogi sunt praecepta iustitiae. Praecepta decalogi sunt prima principia determinata legis, quibus statim modica consideratione ratio naturalis assentitur quasi manifestissimis principiis. Sed ratio debiti, quae requiritur ad praeceptum, manifestis­ sime apparet in iustitia quae est ad alterum : nam « in iis quae sunt ad seipsum videtur primo aspectu quod homo sit sui dominus, et quod liceat ei facere quodlibet ; sed in iis quae sunt ad alterum, manifeste apparet, quod homo est alteri obligatus ad reddendum ei quod debet ». Ergo praecepta decalogi oportet ad iustitiam pertinere (a. 1). Hinc tria priora praecepta sunt de actibus religionis, quae est potissima iustitiae pars potentialis ; quartum est de actibus pietatis quae est secunda inter istas ; alia sex sunt de actibus iustitiae communiter et stricte dictae quae est inter aequales. 897. Decem praecepta decalogi convenienter ordi­ nata sunt. — Quod iuxta S. Thomae doctrinam ita fere probat Billuart, de virt, iust. adn., diss. 3, a. n : Praecepta decalogi instituta sunt ad formandum ho­ minem ad virtutem : ad legem enim pertinet facere homines bonos et virtuosos ; ergo oportuit praecepta decalogi ordinari secundum ordinem generationis, qua scii.sit homo bonus et virtuosus. Porro in ordine generationis duo sunt attendenda : A. Primum, quod prima pars constituatur, ut in gene­ ratione hominis cor, in domo fundamentum : ita in bono Siunaui Theologia· Moralb Π. — 54 850 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS morali seu animae bonitas voluntatis, ex qua aliquis bene utitur qualibet alia bonitate ; bonitas autem voluntatis attenditur penes obiectum suum quod est finis. Et ideo in eo qui per legem erat instituendus ad virtutem, primo oportuit quasi tacere quoddam fundamentum religionis, per quam homo debite ordinatur in Deum, qui est ultimus finis humanae voluntatis. Ego sum Dominus Deus tuus (Ex. XX, 2). Sed quia in ordine generationis antequam prima pars constituatur, contraria et impedimenta tolli debent : prius enim agricola purgat agrum quam semen spargat ; ideo ante omnia homo sic erat in religione instituendus ut verae religionis impedimenta excluderet. lamvero I. Praecipuum impedimentum verae religionis est quod homo falso deo inhaereat aut verum indebite colat, quod constituit superstitionem. Et ad hoc excludendum ponitur im praeceptum : Non habebis deos alienos, non facies tibi sculptile, etc. II. Post exclusum primum impedimentum quod op­ ponitur verae religioni per excessum et pertinet ad super­ stitionem quae impedit ne suscipiatur verus Deus ad colendum, convenienter tollitur aliud quod opponitur religioni per defectum, et est irreligiositas quae impedit quominus Deus, postquam susceptus est, honoretur : prius est enim Deum suscipere ad colendum, quam suscep­ tum honorare. Ergo praemisso praecepto quo prohibetur superstitio, convenienter ponitur 2m quo prohibetur periurium seu omnis inordinata et irreverens divini nominis assumptio : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. III. Remotis impedimentis verae religionis per primum et secundum praeceptum, consequens erat ut tertium praeceptum poneretur per quod homines in vera religione fundarentur. Ad religionem vero pertinet cultum Dei exhibere ; unde convenienter ponitur 3m praeceptum de sanctificatione sabbati : Memento ut diem sabbati (i. e. requiei religiosae) sanctifices. B. Sed praecepta decalogi ordinantur non solum ad dilectionem Dei sed etiam ad dilectionem proximi, tamquam ad finem; inter proximos autem maxime obligamur paren­ tibus, ideo : DE PRAECEPTIS IUSTITIAE 851 IV. Immediate post praecepta ordinantia nos ad Deum, ponitur 4m praeceptum pietatis ordinans ad parentes qui sunt particulare principium nostri esse, sicut Deus est universale principium : Honora patrem tuum et matrem tuam; intelligendo nomine patris et matris quoscumque etiam superiores. C. Tandem sicut per praefatas partes potentiales iustitiae, religionem scii, et pietatem, debitum redditur aliquibus determinatis personis, quibus homo ex aliqua speciali ratione obligatur, ita per iustitiam ipsam proprie dictam aliquis debitum reddit indiscriminatim omnibus. Et ideo post tria prima praecepta pertinentia ad religionem, et post quartum quod est pietatis, qua redditur parentibus speciale debitum, necesse fuit quod ponerentur conse­ quenter aliqua praecepta pertinentia ad iustitiam proprie dictam, quae indifferenter omnibus debitum reddit. Et ad hoc ponuntur sex ultima praecepta quibus prohibemur inferre nocumentum proximo ; scii. V. In persona eius, quod prohibet 5m praeceptum : Non occides, ubi sub homicidio tamquam sub principaliori intelliguntur omnia nocumenta personalia. VI. In persona ipsi coniuncta maxime per libidinem, quod vetat 6m praeceptum : Non moechaberis. VII. In rebus exterioribus corporalibus, quod prohibet 7m praeceptum : Non furtum facies. VIII. In rebus externis incorporalibus, scii, fama et honore, quod prohibet 8m praeceptum : Non loqueris contra proxi­ mum tuum falsum testimonium. IX. Ipsa voluntate adulterandi, quam prohibet 9m prae­ ceptum : Non desiderabis uxorem proximi. X. Denique voluntate furandi, quam vetat iom : Non concupisces domum proximi tui, etc. Per sextum quidem et septimum praeceptum quibus prohibetur adulterium et furtum, etiam procul dubio prohibetur implicite eorum voluntas, sicut per quintum et octavum prohibetur voluntas homicidii et falsi testimonii. Ne quis tamen putaret his praeceptis solum prohiberi opera externa adulterii et furti, et non eorum voluntatem, quales erant plures inter carnales ludaeos, et etiamnum sunt inter rudes Christianos, voluit Deus hanc utramque concupiscentiam specialibus et distinctis prae­ 852 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ceptis prohibere. Ideo vero concupiscentiam adulterii et furti potius quam homicidii et falsi testimonii specialiter prohibuit, quia adulterium habet rationem boni delectabilis, furtum rationem boni utilis, et ideo fortius et frequentius animum alliciunt ; homicidium autem secundum se sicut et falsum testimonium sunt potius horribilia quam concupiscibilia : vita enim hominis sicut et veritas naturaliter amantur. 898. Animadversiones. — 1. Decem praecepta legis non fuerunt ab omnibus eodem modo aut ordine distincta ; sed nihil refert ad doctrinam, Secuti sumus divisionem quae iam in Ecclesia catholica evasit communis. 2. Praeceptis decalogi in V. L. additae sunt multae determi­ nationes caeremoniales cultus divini, prout ordinantur in Deum, et determinationes iustitiae inter homines servandae, prout ordinantur ad proximum. Sed in N. L. sunt abolitae ; et latis quibusdam praeceptis caeremonialibus de sacrificio et sacra­ mentis, cetera spectantia religionem et cultum divinum deter­ minanda relinquuntur lege ecclesiastica, et illa quae spectant modum iustitiae servandae potius relinquuntur legi civili. 3. Plures instituunt tractatum specialem de praeceptis decalogi, et non pauci theologiam moralem secundum praecepta dividunt. Sequentes autem methodum vere scientificarn S. Thomae qui scientiam moralem dividit secundum virtutes, et ita omnino complete exponit, iam inutile est speciatim agere de praeceptis, cum ea quae ad ipsa pertinent iam fuerint exposita in praesenti tractatu de Iustitia aut etiam supplementum expositionis accep­ turi sint e tractatu de Temperantia. TRACTATUS DE VIRTUTE CARDINALI FORTITUDINIS ET DE VIRTUTIBUS ADNEXIS. INTRODUCTIO. S. Th. II-II, q. 123, a. 1 et 2. 899. Obiectum tractatus, — Sicut habentur virtutes, scii, una cardinalis : iustitia, et plures aliae ipsi adnexae, quae iuxta rectam rationem ordinant nostras operationes ad alios, ita requiruntur virtutes quae secundum rationem ordinant nostras passiones quantum ad nos ipsos. Passiones autem aliae inclinant ad malum, quas refrenat temperantia, aliae declinant a bono, contra quas animum firmat forti­ tudo. « Dupliciter, ait S. Thomas, q. 123, a. 1, impeditur voluntas humana ne rectitudinem rationis sequatur : uno modo, per hoc quod attrahitur ab aliquo delectabili ad aliquid aliud quam rectitudo rationis requirat : et hoc impedimentum tollit virtus temperantiae. Alio modo, per hoc quod voluntas repellitur ab eo quod est secundum rationem, propter aliquid difficile quod ei incumbit ; et ad hoc impedimentum tollendum requiritur fortitudo mentis, qua scii, huiusmodi difficultatibus resistat ; sicut homo per fortitudinem corporalem impedimenta corporalia superat et repellit ». Unde sicut ad delectationes vehementes appetitus con­ cupiscibilis moderandas et refrenandas debet esse virtus cardinalis temperantiae, ita et virtus cardinalis necessaria est circa difficultates tolerandas et repellandas : fortitudo quae firmat animum contra repulsus appetitus irascibilis eosque superat, ita ut his non obstantibus homo nihilominus bonum agat. 854 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Ex quibus iam sequitur fortitudinem : 1) esse necessariam, scii, ad firmandum animum contra diffi­ cultates ; 2) esse virtutem, quia facit hominem prosequi bonum rationis ; 3) subiectum eius esse appetitum irascibilem a ratione firmandum ; 4) obiectum eius esse difficultates et pericula vincenda, ita ut medium constituat inter timorem et praefidentiam. 900. Fortitudo (χνδρεία = virilitas ; force ; sterkte) im­ portat animi firmitatem, et ideo sensu generali indicat omnem firmitatem in bono honesto, et sic est conditio omnis virtutis, quia ad virtutem requiritur firmiter et immobiliter operari ; in sensu autem stricto significat firmitatem animi in sustinendis et repellendis his in quibus difficillimum est firmitatem habere, scii, in periculis gravioribus, etiam mortis, et sic per excellentiam dicitur fortitudo. Haec est virtus cohibens motus animi circa quaecumque terribilia, praesertim circa pericula mortis sustinenda et repellenda, seu virtus qua appetitus irâscibilis ita roboratur ut a bono arduo et fine ultimo prosequendo non desistat etiam propter maxima pericula vitae corporalis (a. 2). Definiri potest : virtus appetitum roborans contra maxima pericula vitae corporalis ut a bono arduo prosequendo non desistat conformiter ad finem debitum. In qua definitione indicatur : i° genus ad quod fortitudo pertinet : virtus, sive naturalis et acquisita, sive supernaturalis et infusa ; 2° subiectum cui inest : appetitum. Non enim est in voluntate quae ex natura sua est inclinatio rationi conformis, sed in ipso appetitu sensitivo circa passiones, quae mode­ randae sunt quando a bono rationis retrahunt : sic distin­ guitur a prudentia et virtutibus intellectualibus ; 30 actus proprius quo ab aliis distinguitur : roborans ut a hono rationis prosequendo non desistat, et sic distinguitur a temperantia quae appetitum refrenat ; 40 obiectum materiale circa quod versatur : contra maxima pericula vitae corporalis, ef sic distinguitur a virtutibus ipsi adnexis quae sunt circa minora pericula, et a iustitia quae versatur circa operationes exterioes ad alterum ; 50 obiectum formale seu motivum proximum : confor- DE IPSA FORTITUDINE 855 miter ad finem debitum, qui finis erit naturalis in fortitudine acquisita, supernaturalis in fortitudine infusa. 901. Divisio tractatus. — Tractatus dividitur in duas partes : ia est de ipsa fortitudine, scii. 1) de fortitudine secundum se ; — 2) de actu fortitudinis ; — 3) de vitiis oppositis fortitudini. 2a est de virtutibus fortitudini adnexis : 1) de magna­ nimitate ; — 2) de magnificentia ; — 3) de patientia ; — 4) de perseverantia et constantia. Quibus additur conclusio de dono et praeceptis forti­ tudinis x. i. De fortitudine utiliter conferri possunt : S. Thomas, Π-Π, q. 123140, cum comment. Caietani, Sylvii et Billuart ; Lessius, De lustitia et iure et ceteris virtutibus cardinalibus; Waffelaert, De Virtutibus cardi­ nalibus; Winkler, Die Tugendlehre des H. Thomas von Aquin; Janvier, Cortf. de N.-D. : La Force chrétienne ; Sertillanges, La Morale de S. Thomas d’Aquin; Gilson, S. Thomas d’Aquin in coll. Les Moralistes chrétiens ; Leroux, in Rev. Eccl. de Liège, 1928. I 'i '% *, ί ! ■I ; » ' ( ζ / , ) 'j J j ■ ; ! [ i ' ’> i i ; ; i j PRIMA PARS. DE IPSA FORTITUDINE. QUAESTIO PRIMA. DE FORTITUDINE SECUNDUM SE. S. Th. IMI, q. 123. 902. Fortitudo est virtus, quia appetitum contra difficultates firmat secundum rationem rectam, ut non recedat a bono rationis propter difficultates et pericula, sed ea toleret vel propulset : ita hominem facit esse seeundum rationem. Est virtus specialis, utpote materiam determinatam et honestatem specialem habens et speciale impedimentum vincendum : firmat enim animum ili gravioribus periculis, etiam mortis. Ubi autem est honestas specialis et speciale impedimentum boni rationis vincendum, adest speciale obiectum, et ideo specialis virtus. Est una virtus, quia habet obiectum unum : maxima pericula mortis, et alia in quantum ad periculum mortis possunt conducere ; quae omnia sunt eiusdem rationis, etiam si alia sint aliis maiora. 903. Obiectum fortitudinis sunt passiones timoris et audaciae ut cohibendae, ita quod firmetur appetitus contra maxima pericula sustinenda aut repellenda, iuxta ordinem rationis ad finem debitum, sub ratione honestatis seu rectitudinis specialis quae in eo relucet. In quo uno obiecto distinguuntur tria : A. Obiectum materiale immediatum in quo fortitudo ponit rectitudinem, seu materia proxima et propria circa quam versatur sunt passiones timoris et audaciae, ex periculis oriundae et rectificandae secundum rationem ; consequenter vero actus externi, uti fuga, aggressio, motus corporis, DE IPSA FORTITUDINE 857 non ut sunt ad alterum (sic pertinent ad iustitiam), sed in quantum requiritur ut homo sit recte dispositus ad seipsum ; — obiectum mediatum seu materia remota sunt pericula et labores, praesertim pericula mortis, sed ut honeste suscipienda Vel sustinenda, secus enim non esset virtus (a. 3). Probatur : Pericula non retrahunt voluntatem a bono rationis nisi quia timentur ; ergo forutudo immediate versatur circa timores et eos cohibet ne quis nimis timeat, et ex timore a bono rauoms recedat ; quia tamen aliquando oportet ea pericula non solum lirmiter tolerare sed et aggrediendo repellere, ad securi­ tatem in posterum habendam, meo consequenter etiam fortitudo versatur circa audacias ut eas teneat intra limites rationis. Pericula autem sunt praesertim pericula mortis. Virtus enim est ultima pertecuo qua homo bene operetur in omnibus circum­ stantiis -, atqui forutudo non esset perlecta nisi firmiter reuneret voluntatem hominis in bono rauoms contra maxima mala, qui vero stat firmus contra maiora euam consequenter stat hrmus contra minora, sed non vice versa ; ergo. — Quodsi non firmaret contra maxima mortis pericula, sed solum contra minora, homo non esset simpliciter lorus sed secundum quid (a. 4). B. Obiectum materiale primarium quod fortitudo prin­ cipaliter et ratione sui attingit, est praecise quod passiones timoris et audaciae sunt cohibendae ita quod animus firmetur iuxta ordinem rationis, seu regulandae sunt conformiter ad finem debitum. C. Obiectum formale, seu motivum propter quod forti­ tudinis, est specialis honestas et rectitudo quae consistit in appetitum firmando secundum rectam rationem contra pericula etiam maxima — sive sustinenda cum timore, sive moderate audacia repellenda — ut oportet in ordine ad finem debitum : firmat enim appetitum fortitudo quia id rectum et honestum est. Et hpc est motivum speciale et proprium virtutis fortitudinis, propfer quod est virtus specialis ab omnibus aliis distincta : ita enim agit ex ipso allectu seu amore boni fortitudinis, quatenus congruum est rationi ut sic cohibeantur timores et audaciae qualiter decet virum fortem. Dignitati hominis quam maxime convenit non amoveri a faciendo ex timore periculi, nec cedere audaciae temere in periculum praecipitanti. Quodsi aliquis ex amore fidei, casu tatis, pietatis, charitatis, iustitiae, pericula mortis subiret, actus esset regulative et imperative ab his vir­ tutibus, sed elicitive a fortitudine (a. 3). 858 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 904. Duplex est actus fortitudini proprius : primus et principalis est sustinere seu reprimere timores et immobi­ liter sistere in periculis ; secundarius aggredi seu moderari audacias. Fortitudo enim magis est circa timores cohibendos quam circa audacias moderandas, ac difficilius est cohibere timorem quam moderate aggredi et audaciam moderari, quia ipsum periculum de se confert aliquid ad repressionem audaciae, sed operatur ad augmentum timoris (a. 6). Et sane « 1) quia sustinere videtur aliquis ab aliquo fortiore invadente ; qui autem aggreditur invadit per modum fortioris ; difficilius autem est pugnare cum fortiore, quam cum debiliore ; 2) quia ille qui sustinet iam sentit pericula imminentia ; ille autem qui aggreditur, habet ea futura. Difficilius autem est non moveri a: praesentibus quam a futuris ; 3) quia sustinere importat diuturnitatem temporis, sed aggredi potest aliquis ex subito motu. Difficilius autem est diu manere immobilem quam subito motu moveri ad aliquod arduum » (ad 1). 905. Fortitudo est virtus cardinalis, quia ipsi inest excellenter una ex conditionibus omni virtuti communibus : firmiter operari. Ea enim firmatur animus non solum adversus voluptates sed etiam adversus mala et pericula, et ea non quaecumque sed maxima, scii, mortis. Ergo 1 (a. 11). Et ita «etiam secundum quod est specialis virtus habens determinatam materiam, coadiuvat ad resistendum impugnationibus omnium vitiorum. Qui enim potest firmiter stare in his quae sunt difficillima ad sustinendum, consequens est quod sit idoneus ad resistendum aliis quae sunt minus difficilia » (a. 3, ad 2). Non tamen est maxima virtus, nam bonum rationis essentialiter pertinet ad prudentiam, effective ad iustitiam, quia illud ponit in rebus humanis, et solum conservative ad fortitudinem et temperantiam ; maius tamen est esse firmum contra pericula mortis quam contra voluptates. Ergo fortitudo minus perfecta est quam prudentia et iustitia, sed perfectior quam temperantia (a. 12). 906. Corollaria. ■— Ex praedictis facile concluditur 1) pericula non esse materiam fortitudinis, nisi talia sint ut honeste sustineri seu suscipi possint, secus non sunt materia virtutis : fortis enim proxime operatur ut voluntas firmetur in i Cfr. I-Π, q. 61, a. 3 et 4. DE IPSA FORTITUDINE 859 bono, remote propter finem iustitiae legalis, quia omne bonum virtutis ordinatur ad bonum commune, vel et propter finem ultimum, Deum (a. 7) ; 2) maxime et directe versari fortitudinem circa pericula quae imminent in bello iusto, sive communi propter necessitatem reipublicae et bonum commune, sive particulari ubi virtus impugnatur (iustitia, fides, castitas, religio), ut si intentetur mors iudici, nisi ferat iniquam sententiam, virgini nisi consentiat stupratori, fideli nisi fidem abneget ; — secundario autem et indirecte circa alia pericula ex alia causa : aegritudine, tempestate, incursu latronum, etc. : quamvis enim ista secundum se et immediate non videantur alicui imminere ex hoc quod prose­ quatur bonum honestum, ex intentione tamen operantis possunt suscipi vel Sustineri propter motivum virtutis (saltem propter bonum fortitudinis quia congruunt viro forti), ut qui amico peste infecto inservit, qui non refugit itinerari ad aliquod pium negotium propter timorem naufragii vel latronum, etc. (a. 5) ; 3) non virtutem fortitudinis sed falsam eius similitudinem habere : sese exponentes morti ex vanitate, latrones, bellum iniustum agentes, duellantes, etc. qui potius sunt temerarii et crudeles quam fortes, quia non subeunt periculum propter bonum virtutis. 907. Animadversiones. — 1. Delectatur fortis ex una parte animaliter seu spiritualiter (a. 8), i. e. ex apprehensione sensitiva vel intellectiva, in ipso opere virtutis et eius fine (tam remoto quam proximo) ; ex alia parte habet unde doleat etiam animaliter dum apprehendit amissionem propriae vitae, cor­ poraliter dum sustinet cruciatus (dolores, flagella, vulnera). Sensibilis tamen dolor corporis maior est quam spiritualis delectatio virtutis, nisi aliquando gratia Dei specialem delecta­ tionem infundat divinam (a. 8). 2. Fortitudo maxime consistit in repentinis, non quidem quoad electionem operantis, quia fortis potius eligit praemeditari pericula ut eis resistere vel ea ferre facilius possit ; sed quo­ ad manifestationem, quia in talibus casibus maxime patet virtus fortitudinis si absque praemeditatione praesenti, quasi naturaliter ex diuturna praemeditatione, fortiter agat (a. 9). 3. Fortis utitur ira tamquam instrumento ad suum actum, non ad sustinendum, sed ad aggrediendum, non omni ira sed ratione moderata (a. 10). 86θ SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO SECUNDA. DE ACTU FORTITUDINIS SEU DE MARTYRIO. S. Th. II-II, q. 124. 908. Martyrium est testimonium reale veritatis Christia­ nae impugnatae per tolerantiam mortis corporalis. Ad quod requiruntur tres conditiones : 1) Ut quis revera mortem corporalem patiatur. Martyr enim est testis perfectissimus qui omnia profitetur visibilia esse contemnenda propter Christum (Hebr. XI) ; ille âutem qui adhuc manet in vita corporali, nondum ostendit se despicere omnia terrena propter Christum (a. 4). Hinc a) non sufficit desiderium martyrii, licet id de merito eius participet ; — b) illi qui carnes suas crucifixerunt per gra­ viores poenitentias non sunt veri martyres ; — c) et illi quibus causa sufficiens mortis fuit inflicta sed qui a morte fuerunt miraculose praeservati, non sunt martyres in sensu perfecto et completo, licet meritum martyrii habeant. — d) Et B. Virgo martyr non dicitur proprie sed secundum similitudinem (a.4,adi) : cui nulla causa mortis corporalis fuit inflicta sed solus cruciatus animae vehementissimus, licet plus quam martyres ita passa sit et ita eminenter sit martyrum regina. 2) Ut quis mortem subeat ab hoste inflictam in odium christianae veritatis, sive directe pro fide credenda, sive indirecte et implicite pro fide agenda, seu pro omni virtute Christiana exercenda aut peccato vitando,sed propter Deum. Quod ita ostendit S. Thomas, a. 5 : « Martyres dicuntur quasi testes, quia scii, corporalibus suis passionibus usque ad mortem testimonium perhibent veritati, non cuicumque, sed veritati quae Secundum pietatem est, quae per Christum nobis innotuit ; unde et martyres dicuntur quasi testes ipsius. Huiusmodi autem est veritas fidei. Et ideo cuius­ libet martyrii causa est fidei veritas. Sed ad fidei veritatem non solum pertinet ipsa credulitas cordis, sed etiam exterior protes­ tatio ; quae quidem fit non solum per verba, quibus aliquis confitetur fidem, sed etiam per façta, quibus aliquis fidem se habere ostendit... Et ideo omnium virtutum opera secundum quod referuntur in Deum, sunt quaedam protestationes fidei, per quam nobis innotescit, quod Deus huiusmodi opera a nobis requirit, et nos pro eis remunerat, et secundum hoc possunt BT·1'· ?■' • ί t DE IPSA FORTITUDINE 86l esse martyrii causa. Unde et B. Iohannis Baptistae martyrium in Ecclesia celebratur, qui non pro neganda fide sed pro reprehensione adulterii mortem sustinuit ». Hinc martyres non sunt in sensu stricto : a) illi qui mortem tolerant propter morbum contractum ex leprosorum aut peste infectorum cura ob Dei amorem suscepta ; — b) qui mortem subierunt propter veritates naturales, v. g. geometriae aut alius scientiae profanae ; — c) qui mortem subierunt propter haeresim, ut I. Hus ; — d) qui occisi sunt propter patriam in bello, quod debent subire, iniusto, etiam si ob amorem virtutis mori intendant, quia mors non infligitur ipsis in odium virtutis, saltem ordinario ; — e) qui seipsos occi­ derunt propter virtutem Christianam servandam : suicidium enim est peccatum, nisi excusentur bona fide vel speciali in­ stinctu Spiritus sancti (a. i, ad 2). 3) Ut mors acceptetur voluntarie ex motivo fidei aut virtutis impugnatae. Unde si adultus in somno occiditur fidei causa, absque eo quod de martyrio cogitavit, non videtur martyr, quidquid dixerit Caietanus (in a. 2). Infantes qui in odium fidei aut Christi occiduntur, martyres dicuntur, quia in ipsis voluntas suppletur gratia speciali Baptismi : « Dicendum, ait S. Thomas, a. 1, ad 1, quod martyrii gloriam quam in aliis propria voluntas meretur, illi parvuli occisi per Dei gratiam sunt assecuti. Nam effusio sanguinis propter Chri­ stum vicem gerit baptismatis. Unde sicut in pueris baptizatis per gratiam baptismalem meritum Christi operatur ad gloriam obtinendam, ita et in occisis propter Christum meritum martyrii Christi operatur ad palmam martyrii consequendam ». 909. Martyrium est actus virtutis fortitudinis. — Est actus virtuti^, quia ad rationem martyrii pertinet firmiter stare contra persequentium impetus in veritate et virtute, quod est bonum rationis ; virtutis autem est firmare in bono rationis. Unde ipsi promittitur praemium beatitudinis, quod non debetur nisi actibus virtutis, Mt. V, 10 : Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (a. 1). Est proprie actus fortitudinis. Ad fortitudinem enim pertinet hominem confirmare in bono virtutis contra peri­ cula mortis, illius praesertim quae est in bello (n. 906, 20). Atqui manifestum est quod in martyrio homo firmiter confirmetur in bono virtutis, dum fidem et virtutem non deserit propter pericula mortis, quae in quodam certamine 862 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS particulari a persecutoribus imminent. Unde manifestum est quod martyrium est actus fortitudinis ; et ideo de martyribus canit Ecclesia : Fortes facti sunt in bello (a. 2). Hinc a) est actus elicitus a fortitudine, sed imperatus a virtute ob cuius motivum vel propter quam sustinetur tamquam finem : a fide, religione, iustitia, castitate, etc., vel etiam a charitate erga Deum a qua imperari maxime aptus est, in quantum est maximum signum dilectionis, secundum verba Christi, Ioh. XV, 13 : Maiorem hac dilectionem nemo hahet ut animam suam ponat quis pro amicis suis; — b) non est actus maximae perfectionis, si consideretur secundum propriam speciem, respective ad virtutem a qua elicitur, quia fortitudo non est maxima virtutum ; casu tamen quo imperetur a charitate Dei, dici potest actus maximae perfectionis, in quantum est maximum signum di­ lectionis erga Deum (a. 3). 910. Efficacia martyrii. — Martyrium, quia est imi­ tatio ipsius passionis Christi, iustificat peccatorem, sive baptizatum sive non baptizatum, sive adultum sive par­ vulum, uti constat ex perpetua Ecclesiae doctrina. Efficacia est quasi ex opere operato : martyrium scii. est quasi baptismus, unde vocatur baptismus sanguinis. Hinc ad iustificationem ex martyrio obtinendam, nulla dispo­ sitio requiritur in pueris, in adultis sufficit illa quae neces­ saria est cum sacramento, scii, sincera attritio de peccatis commissis quae omnem affectum peccati deponat et pec­ catum retractet. Hinc 1) non sufficit mera mors propter Christum, nam potest esse cum obice ad iustificationem seu cum affectu ad peccatum ; unde in 1 Cor, XIII, 3 dicitur : « Si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest »; 2) non tamen requiritur contritio perfecta aut actus charitatis, quia ita iustificatur homo ex opere operantis etiam sine martyrio, unde si requireretur, martyrio nulla efficacia competeret spe­ cialis ; est tamen influxus charitatis necessarius ut martyrium et'«m meritum habeat ; 3) at sufficit contritio imperfecta, eodem modo ac in tr. de poenitentia explicatur ; quia tali contritione omnis obex ad iustificationem removetur ; unde ea data, in martyrio charitas peccatori infunditur. Et ita martyrium a) delet omnia peccata mortalia, quia obstaculum affectus ad peccatum attritione fuit remotum ; b) delet etiam omnem culpam venialem et omnem poenam DE IPSA FORTITUDINE 863 temporalem; qui effectus, si adsit obex propter affectum ad pecca­ tum veniale, producitur in primo post mortem instanti, quando obex actu charitatis perfectae removetur. Unde Innocentius III : « iniuriam facit martyri, qui orat pro martyre » ; c) etiam confert in coelo specialem coronam seu aureolam, i. e. speciale gaudium de excellentissima et difficillima victoria reportata de mundo, eodem modo ac confessoribus et virginibus datur propter specialem eorum victoriam de diabolo aut de carnali voluptate j quibus tamen potior est aureola martyrii. In infantibus tamen non est propria pugna nec proinde victoria ; unde nec in illis est proprie dicta aureola ; quam nihilominus aliqualiter participant, in quantum specialiter gau­ dent se in obsequium Christi esse occisos. QUAESTIO TERTIA. DE VITIIS FORTITUDINI OPPOSITIS. S. Th. II-II, q. 125-127. 911. Virtus fortitudinis est in medio. — Efficit fortitudo ut homo medium teneat inter duo extrema, in quae pronum est labi eum qui maximis periculis obiicitur, scii, inter ingentem timorem quo excitemur ad mali fugam, et nimiam audaciam qua ad pericula temere adeunda stimulemur. Quae duo extrema, ait Lessius, alternantibus motibus animum vera fortitudine carentem pulsant et veluti inter se confligunt. Hinc fortitudini opponitur per defectum timiditas, et per excessum intimiditas et audaciosa temeritas. 912. Vitium oppositum per defectum. — Fortitudini per defectum et primario opponitur timiditas. Quo nomine non significatur passio timoris (quae est indifferens ad bonum et malum), sed timor inordinatus malorum tem­ poralium et praecipue periculorum mortis : consistit scii, in timendo quod, quando, ubi, quomodo non oportet vel plus quam oportet. In quolibet peccato adest inordinatus timor, v. g. amittendi pecuniam, voluptatem, aestimationem, etc. ; ·— sed timor praecipuus est periculorum mortis, et talis timor opponitur fortitudini. Timor inordinatus est excessus in timendo et defectus in audendo. Ëx primo capite vocatur timiditas, ex altero ignavia, sed propter affinitatem utrumque communi vocabulo vocatur 1 ( ; ·> 864 —■ ' timiditas. Est per se peccatum veniale j sed mortale si causa sit transgressionis gravis. Timor enim aliquatenus minuit voluntarium, sed non tollit. îj t(. ’1 ii i; . 913. Vitia opposita per excessum, — Fortitudini pèr excessum et secundario opponuntur duo vitia : 1) Intimiditas est vitium quod non timet pericula vitae quando timenda sunt : est in non timendo quod, quando, ubi, quomodo oportet vel quantum oportet, seu defectus in timendo. Quod vitium oritur ex contemptu vitae, quam homo parvipendit, aut ex superbia sibi nimis viriupi tribuendo, aut ex animi stoliditate. 2) Audacia seu temeritas, prout hic sumitur, est excessus in aggrediendis periculis : consistit in audendo seu aggre­ diendo quod, quando, ubi non oportet, vel plus quam oportet ; unde est excessus in audendo. Oritur ex iisdem causis ac intimiditas quacum intime connexa est, praecipue autem ex vana iactantia. ) '1 i ,, , ' SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ■ ■■— ■ L ■ ■ ’ r' Eatenus sunt peccata quatenus causant alia peccata, aut quatenus contra charitatem hominis erga seipsum agunt. In duello vitia temeritatis et intimiditatis solent accidere, dum quis se exponit periculo vitae aut mutilationis. SECUNDA PARS. DE VIRTUTIBUS FORTITUDINI ADNEXIS. S. Th. II-II, q. 128. 914. Partes fortitudinis. —: Fortitudo : A. Non habet partes subiectivas seu plures species, quia versatur circa materiam valde specialem et omnino deter­ minatam. B. Habet quatuor partes integrates, seu conditiones quae concurrunt ad eius actum. Requiritur enim a) ad aggrediendum : 1) respectu finis sperati, magna­ nimitas seu fiducia, quae praeparat ad periculum subeun­ dum, ut scii, quis promptum animum habeat ad aggredien­ dum ; et 2) respectu medii, magnificentia seu strenuitas in executione operis, ne scii, quis deficiat in executione illo­ rum quae fiducialiter inchoavit ; b) ad sustinendum : 3) patientia et longanimitas in suscep­ tione periculi, ne difficultate imminentium malorum animus frangatur per tristitiam et decidat a sua magnitudine ; et 4) perseverantia ac constantia in executione, ut ex diuturna difficilium passione homo non fatigetur usque ad hoc quod desistat. C. Etiam habet easdem quatuor partes potentiates. Nam si coarctantur ad materiam fortitudinis et versantur circa mortis pericula, sunt partes intégrales sine quibus fortitudo esse non potest ; — at insuper sunt partes potentiates seu virtutes adnexae si exercentur in superandis periculis minoribus, et ita fortitudinem imitantur in materiis secun­ dariis et minus difficilibus, v.g. magnificentia circa magnos sumptus, magnanimitas circa magnos honores. De quibus sub hoc respectu praecipue est dicen­ dum. summa Theologiae Moralia II. - 55 (, ' 866 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO PRIMA. DE MAGNANIMITATE. iI : 1' Articulus I. De ipsa Magnanimitate secundum se. S. Th. Π-ΙΙ, q. 129. i t ‘i I ï , 1 (, , * , ! i y ' » i' * j Î f ! ' i : ί ; f. > , V ! fi /i ■ 1 i i 915. Magnanimitas (groot- of edelmoedigheid) est virtus inclinans ad magna seu excellentia in omni virtutum genere opera, magno honore digna. Versatur immediate circa spem et bonum arduum, et ideo est in appetitu irascibili ; mediate versatur circa honores magnos. Non tamen tendit ad magna propter honorem, sed propter eorum excellentiam sub speciali ratione magni et ardui, quia bonum est magna et ardua agere cum generositate ; secundario tamen etiam recte utitur honore secundum rectam rationem. Hinc 1) differt ab ambitione quae propter honores magna ag­ greditur : vult enim magnanimus operari quae magna sunt coram Deo, quia rationali creaturae convenit non solum quae sunt communia, sed etiam quae eximia sunt intendere. 2) Est virtus specialis, quia habet obiectum speciale : ponit enim modum rationis circa magnos honores et excellentia opera aggredienda ; hinc est adnexa fortitudini, quia sicut ipsa firmat animum circa aliquod arduum, sed ab ea deficit quia magna bona speranda aut adipiscenda minus habent ardui et difficultatis quam ipsa pericula mortis. 3) Obiectum quod appetit sunt honores magni et veri, nam circa parvos honores alia est virtus innominata, quae ab aliquibus dicitur philotimia; unde vera magnanimitas despicit divitias, voluptates et honores huius mundi, utpote quae reapse parvi sunt momenti, sed adspirat ad magnos honores coram Deo. « Et ideo non extollitur ex magnis honoribus, quia non reputat eos supra se, sed magis eos contemnit, et multo magis moderatos aut parvos. Et similiter etiam dehonorationibus non frangitur, sed eas contemnit, utpote quas reputat sibi indigne afferri » a. 2, ad 3. 4} Quare vera magnanimitas non opponitur humilitati : « In homine invenitur aliquid magnum, quod ex dono Dei possidet; et aliquis defectus, qui competit ei ex infirmitate naturae. Magnanimitas ergo facit quod homo se magnis dignificet secundum considerationem donorum quae possidet ex Deo ; sicut si habet magnam virtutem animi, magnanimitas facit quod ad perfecta opera virtutis intendat... Humilitas autem facit quod homo seipsum parvipendat, secundum considerationem proprii defe­ DE VIRTUTIBUS FORTITUDINI ADNEXIS 867 ctus.— Similiter etiam magnanimitas contemnit alios secundum quod deficiant a donis Dei : non enim tantum alios appretiatur quod pro eis aliquid indecens faciat. Sed humilitas alios honorat et superiores aestimat, in quantum in eis aliquid inspicit de donis Dei... Et sic patet quod magnanimitas et humilitas non sunt contraria, quamvis in contraria tendere videantur, quia procedunt secundum diversa? considerationes » (a. 3, ad 4). 916. Proprietates magnanimitatis, — s. Thomas ex Aristotele, Eth. IV, plures proprietates magnanimitatis enumerat inter quas sequentes sunt principaliores1 : 1) magna­ nimus modice delectatur honoribus etiam magnis oblatis ; 2) in prosperis et in adversis moderatum se praebet ; 3) liben­ ter aliis auxilium praebet, sed ipse neminem vel vix quem­ quam rogat de auxilio pro seipso ; 4) cum magnatibus se praebet revera magnum, i. e. non eis adulatur nec sinit suam libertatem ab eorum auctoritate opprimi ; cum mediocribus vero se praebet mediocrem ; 5) non est ambitiosus et proinde non se ingerit locis aut functionibus honoratioribus ; 6) aperte suam sententiam dicit si est necessarium : non enim timet homi­ nes neque ulli adulari cupit ; 7) non meminit iniuriarum accepta­ rum, hoc enim vilis est animae ; 8) non cupide loquitur de hominibus, nec aliorum adulator est neque maledicus ; 9) in suis exterioribus gestibus corporis est tardus : non enim prae­ cipitanter agit, quia se ingerit tantum magnis negotiis, quae non ita saepe occurrunt, et quando occurrunt, cum seria deliberatione agi debent ; 10) iuxta Aristotelem saepe utitur ironia i. e. fictione minoris (non derisione),... qua quis fingit de se minora seu vilia. Magnanimus non solet demonstrare totam suam magni­ tudinem, quia hoc videtur iactantia. 917» Animadversiones· -T- i. Virtus magnanimitatis se­ cundum dispositionem animi est apud omnes iustos ; sed quoad actus non competit nisi magnis hominibus (a. 3, ad 2). 2) Virtus requiritur ad reprimendas passiones quae magnam habent vim resistendi rationi. Atqui passiones aliquae non solum habent magnam vim resistendi rationi ex parte passionis propter vehementiam, sed etiam « ex ipsis rebus exterioribus quae sunt passionum obiecta, sicut amor vel cupiditas sive pecuniae sive honoris. Et in his oportet esse virtutem non solum circa id quod est maximum in eis, sed etiam circa mediocria vel minora, quia res exteriores existentes, etiamsi sint parvae, sunt multum appetibiles, utpote necessariae ad vitam hominis. Et ideo circa appetitum pecuniarum sunt duae virtutes : una quidem circa mediocres vel moderatas, scii, liberalitas, alia circa pecunias magnas, scii, magnificentia... Similiter etiam circa honores sunt duae virtutes : una quidem circa mediocres honores, quae t. Cfr. S. Thomas, q. 129, a. 3, ad 3 et 5 ; a. 4, ad 2 ; Billuart, diss. II, art. 2 ; Prümmer, Th. Μ. Π, η. 629. ίί 'i 868 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 1 innominata est (vocari posset philotimia)..., circa magnos autem honores est magnanimitas » (a. 2). I ji ', l' j 1 ?' ' j. .j l ' *, ί 3. Ad magnanimitatem conferunt et pertinent a) directe quidem fiducia (zelfvertrouwen) quae importat robur spei, proveniens ex firma et vehementi opinione de bono assequendo ; sed quia spes causât audaciam, quae pertinet ad fortitudinem, inde est quod fiducia ex consequenti ad fortitudinem pertinet (a.6); b) securitas (gerustheid") seu perfecta quies animi a timore : haec directe pertinet ad fortitudinem ; sed quia, sicut spes est causa audaciae, ita timor est causa desperationis, ideo « sicut fiducia ex consequenti pertinet ad fortitudinem, in quantum utitur audacia, ita et securitas ex consequenti pertinet ad magnanimitatçm, in quantum repellit desperationem » (a. 7) ; c) bona fortunae quae iuvant instrumentaliter ad finem magnanimitatis, quia per ea, scii, per divitias et potentias et amicos, datur nobis facultas magna operandi (a, 8). ,i Articulus II. ; De Peccatis magnanimitati oppositis. ,. I S. Th. Π-Π, q. 130-133. l' 'r ; i' ! i ■ J 918. Magnanimitati per excessum opponuntur : praesumptio, ambitio, et inanis gloria, quae inordinate appetunt excellentiam in operibus, in honore, aut in fama et aestimatione. Praesumptio respicit materiam proximam : actus honore dignos ; ambitio materiam remotam : honores ; inanis gloria effectum naturalem honoris : laudem. i° Praesumptio (yerwaandheicT) seu praefidentia est inor­ dinatus appetitus aggrediendi aliquid supra vires. Est spes excessiva. In praesenti autem non agitur de praesumptione opposita spei theologicae seu divinae, quae temerarie expectat beatitudinem per media a Deo non ordinata et respuit vel pervertit auxilium divinum a quo est sperandum (de qua diximus in tr.de spe, 1,833) j se^ de praesumptione seu spe excessiva in viribus propriis : haec scii, opponitur magnanimitati quae circa passionem spei versatur. Oritur ex errore culpabili de viribus propriis. Circa quas error committi potest dupliciter : uno modo secundum quantitatem ut cum quis aestimet se habere maiorem virtutem vel scientiam vel aliquid huiusmodi quam habet, v. g. qui absque sufficienti capacitate suscipiunt officium iudicis, medici, advocati, confessarii, etc., qui usurpant potestatem quam non habent, qui propria auctoritate sine longo studio interpretantur Scripturas... ; alio DE VIRTUTIBUS FORTITUDINI ADNEXIS 869 modo circa genus rei ex qua quis se dignifiçat, ut cum aliquis se magnum et magis dignum aestimatj ex quo non est magnus nec dignus, v. g. propter divitias vel aliqua bona fortunae. Est peccatum de se veniale, quia non est contra charitatem ; per accidens fit mortale ratione causae, ut si procederet ex errore culpabili in fide, vel ratione effectus ut si fiat cum magno periculo vel damno notabili, proprio vel alieno, ut in medicis, confessariis, advocatis fieri potest qui praesumunt sine peritia suscipere officium aut tali modo exercere, ac in iis qui sine causa rationabili se oc­ casioni proximae peccandi ingerunt. 2° Ambitio (eerzuchf) est inordinatus appetitus honoris. Fit quatuor modis : quaerendo honorem de excellentia quae non habetur, ut si ignarus vult honorari ut doctus ; — vel de re vituperabili, ut de peccato vel de re acquisita peccato ; — vel honorem non referendo in Deum cui honor propter excel­ lentia bona debetur principaliter ; — vel illum non referendo in utilitatem aliorum, sed quiescendo in honore : illud enim in quo homo excellit datur homini a Deo ut ex eo aliis prosit. Est peccatum de se veniale, quia non est contra charitatem ; per accidens fit mortale vel ratione causae, ut si proveniat ex errore culpabili in fide, aut si quis appetat honorem ex affectu ad peccatum mortale, aut honore abutatur ad illud peccatum ; — vel ratione effectus, ut si quis mortale peccatum faciat ad honorem capiendum, ad omnia paratus propter honorem, seu finem ultimum in honore constituat, aut si fiat cum gravi damno aut iniuria proximi. 30 Inanis gloria (roemzucht, ijdelheid) est appetitus gloriae et famae inordinatus, i. e. appetitu? gloriae vanae seu vanae manifestationis et apud alios aestimationis de propria excellentia sive vera sive ficta ; excessiva cupiditas humanae existimationis et laudis. Quae etiam est peccatum capitale, ut expositum fuit in tr. de Peccatis (I, n. 502). Gloria est clara cum laude aliorum notitia ; quae est naturalis effectus et finis honoris, cum ex eo quis redditur clarus in notitia aliorum. Ex hoc enim quod alicui exhibeantur testimonia honoris, eius excellentia apud alios clara est. Hinc appetitur honor quia 870 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS appetitur gloria ex honore. Unde consequenter etiam circa gloriam versatur magnanimitas, et inordinatus appetitus gloriae opponitur magnanimitati. Fit tripliciter : a) quaerendo gloriam de eo quod non est gloria vel tanta gloria dignum, ut de re mala, falsa, ficta, fragili, de opifous, nugis, etc... ; b) quaerendo eam ab illis qui discernere non valent quid sit gloria dignum, v. g. ab eo cuius iudicium non est Certum ; c) quaerendo et non referendo gloriam ad debitum finem, nimirum ad honorem Dei vel utilitatem propriam aut alienam. Gloria enim de se est res indifferens, ac proinde in ipsa sistere ut in fine et eam propter seipsam quaerere est illicitum : rem enim appetere indifferentem non est bonum, nisi fiat ad bonum finem rei extrinsecum ; ergo quaerere gloriam est illicitum nisi in quantum est utilis ad aliquid, secus esset actus otiosus et vanus ac proinde peccaminosus (q. 132, a. 3 ; cfr. Q. D. de Malo 9, a. 2). ί I i' ' Inanis gloria de se est pecçatum veniale : de se enim non dicit aliquid contra charitatem, sed est tantum inordinatio appetitus rei secundum se indifferentis. Per accidens tamen i. e. ratione alterius seu adiuncti fit mortale : i° ex parte ipsius gloriantis : a) ratione effectus, v. g. si quis paratus sit peccare mortaliter ad gloriam acquirendam, aut finem ultimum in gloria constituat, aut grave damnum proximi ex ipsa consequatur, ut si propter eam medicus socium adhibere nolit cum gravi periculo sanitatis in aegroto, vel magister magnum errorem quem docuit retractare nolit ; b) ratione finis, ut si ex affectu ad mortale gloriam quaerat. 2° Etiam ex parte materiae de qua aliquis gloriatur : a) si quis glorietur de bono, sed falso quod est contra Dei reverentiam (v. g. quaerere pro se honores divinos), vel de bonis ac si a Deo non essent, vel de bono temporali amato plus quam Deo, vel de testimonio hominum quod praefert testimonio divino ; b) si glorietur de malo, scii, de peccato mortali commisso (q. 132, a. 3 ; cfr. Q. D. de Malo 9, a. 2). ? î I s i' · ; 1 I I 919. Animadversiones. — Notentur verba S. Thomae (q, 132, a. i, ad 3) : «Ad perfectionem hominis pertinet quod ipse Se cognoscat ; sed quod ipse ab aliis cognoscatur, non pertinet ad eius perfectionem ; et ideo non est per se appetendum. Potest tamen appeti, in quantum utile est ad aliquid, vel ad hoc quod Deus ab hominibus glorificetur, vel ad hoc quod ho­ mines proficiant ex bono quod in alio cognoscunt, vel ad hoc quod ipse homo ex bonis quae in se cognoscit, per testimonium DE VIRTUTIBUS FORTITUDINI ADNEXIS 871 laudis alienae, studeat in eis perseverare et ad meliora proficere. Et secundum hoc laudabile est quod curam habeat aliquis de bono nomine et quod provideat bona coram Deo et hominibus ; non tamen quod in hominum laude inaniter delectetur ». 920. Magnanimitati per defectum opponitur pusil­ lanimitas. — Haec est animi dispositio qua quis refugit quasi nimis magna et superantia vires, ea quae, omnibus attentis circumstantiis, posset et deberet agere, cum revera non superent. Ita qui difficultatibus territus et divino auxilio non satis fidens, munera fugit sibi a superioribus proposita, aut proprii status officia, ex inani timore, non adimplet. Oritur ex ignorantia culpabili. Est peccatum mortale si retrahat a praecepto gravi. QUAESTIO SECUNDA. DE MAGNIFICENTIA. S. Th. II-II, q. 134-135. 921. Magnificentia (grootdadigheid) inadaequate distin­ guitur a magnanimitate, sicut species a genere. Magnani­ mitas tendit ad omnia agibilia magna, in omni genere, seu in magnum ut virtuosum ; magnificentia solum ad magna factibilia, scii, ad magna opera exteriora ut sic, v. g. est in splendidis templis exstruendis, aut collegiis, universitatibus, hospitalibus, monasteriis erigendis, secun­ dum rationem rectam, quando id postulat bonum Ecclesiae aut patriae (a. 2, ad 2 et 3). Ad quod magni sumptus pecuniae necessarii sunt ; unde est virtus moderans amorem pecuniae, ne magni sumptus impediantur, quibus magna opera externa fieri debent (q. 134, a. 3). Hinc 1) materia eius sunt magni sumptus faciendi pro magnis operibus externis, et amor copiosae pecuniae moderandus. Unde secundum affectum potest esse in pauperibus, non secundum effectum ; 2) obiectum eius speciale est magnum opus et magni sumptus ad illud proportionati : ita tendit in arduum et ideo est in appetitu irascibili ; deficit autem a fortitudine quia minor est difficultas, solum scii, propter dispendium rerum, non propter periculum vitae ; 872 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 3) differt a liberalitate : haec est ad omnes operationes et usus circa pecunias ; magnificentia circa solos sumptus, i. e. expensas, et quidem magnqs, nam liberalitas est etiam circa moderatos (q. 134, a. i, ad i ; a. 3, ad 2 ; q. 135, a. 1, ad 3). 922. Magnificentiae duo vitia Opponuntur : a) Consumptio (profusion) seu nimia sumptuositas, quando quis magnos sumptus facit in rebus parvi momenti (quae non merentur) plus quam dignitas operis exposcat ; quod quidem irrationabile est, praesertim si negliguntur opera pro honore Dei et bono fidelium (aut hominum) valde necessaria. b) Parvificentia (mesquinerie), quae in rebus magnis nonnisi parvos sumptus vult facere, ita ut opera quae suscipiuntur valde indecora maneant. Haec intendit primo parvos sumptus, dum magnificentia primo respicit magnum opus et consequenter sumptus. Per se sunt peccata venialia ; nisi retrahant a gravi praecepto. QUAESTIO TERTIA. DE PATIENTIA ET LONGANIMITATE. S. Th. IMI, q. 136. 923. Patientia (geduld) est virtus quae ita tristitiam mo­ deratur, ex malis praesentibus ortam, ut propter eam vo­ luntas a bono non dimoveatur, sed potius in eo firmetur. Ita aliquis bene se habet in patiendo quae praesentialiter nocent, praesertim ab aliis inflicta, ut scii, non inordinate in iis tristetur. Est in appetitu concupiscibili, quia versatur circa tristitiam, sed imitatur modum fortitudinis, quia cohibet tristitiam quae retinet a bono rationis, eodem modo quo fortitudo cohibet timorem mortis (a. 4, ad 2). Hinc 1) non est insensibilitas seu apathia, de qua Stoici gloriabantur, et quae revera vitium est. Sicut enim fortitudo non est intimiditas, sed vir fortis sentit timorem mortis et illum cohibet intra limites rationis, ita vir patiens sentit dolorem in corpore et tristitiam in anima, sed utrumqUe cohibet nec sinit ultra limites rationis progredi, recordatus Pauli verba (Rom. V, 3-5) : « Tribulatio patientiam operatur... » DE VIRTUTIBUS FORTITUDINI ADNEXIS 873 2) Quod facit ex affectu honestatis quae in cohibitione tristitiae invenitur, et ideo est virtus specialis. 3) Quae necessaria est (Hebr. X, 32-36 ; Rom. V, 3 ; Le. XXI, 19), quia inordinata tristitia est magnum malum et impeditivum multorum bonorum (Eccli. XIV, 2 ; XXX, 25 ; Prov. XXV, 20); e contra per patientiam homo radicitus evellit passiones adver­ sitatum quibus anima inquietatur (a. 2, ad 2), ut magis ostendetur n. seq. 4) Quod vario gradu fieri potest, unde varii gradus in patientia distinguuntur1 : a) tolerare sine murmuratione, seu aequo ferre animo amissionem divitiarum, famae, sanitatis, parentum et amicorum ; b) tolerare sine lamentatione et querimonia apud alios, seu ferre quae sine culpa nostra nobis accidunt ; c) tolerare cum gaudio, seu ea omnia non solum patienter sed laeto animo sustinere, sicut Apostoli (Act. V, 41). 924. Patientia non est potissima virtutum. — Nam « directius ad bonum ordinant virtutes quae sunt qonstitutivae boni, quam illae quae sunt impeditivae eorum quae abducunt a bono. Et sicut inter eas quae sunt constitutivae boni tanto aliqua potior est quanto in inaiori bono statuit hominem (sicut fides, spes et charitas, quam prudentia et iustitia) ; ita etiam inter illas quae sunt impeditivae retrahentium a bono, tanto aliqua est potior quando id quod ab ea impeditur magis a bono retrahit. Plus autem a bono retrahunt pericula mortis, circa quae est fortitudo, vel delectationes tactus, circa quas est temperantia, quam quaevis adversa, circa quae est patientia. Et ideo patientia non est potissima virtutum ; sed deficit non solum a virtutibus theologicis, et prudentia, et iustitia, quae directe statuunt hominem in bono, sed etiam a fortitudine et temperantia, quae retrahunt a maioribus impedimentis » (a. 2). Nihilominus 1) in aliquo est perfectior secundum quid. Nam « dicitur habere opus perfectum (lac. I, 4) in adversis tolerandis ; ex quibus primo procedit tristitia, quam moderatur patientia ; secundo ira, quam moderatur mansuetudo ; tertio odium, quod tollit charitas ; quarto iniustum nocumentum, quod prohibet iustitia » (ad 1). lamvero patientia « non solum excludit iniustam vindictam quam etiam excludit iustitia; neque solum odium, quod i. Ita ex parte modi. Nam ex parte malorum quae quis patitur, iu’ gradus est patienter ferre damna fortunae ; 2"’ detrimenta famae ; 3U’ detrimenta corporis et vitae. Ex parte causae, iua gradus est tolerare inflicta in poenam culpae ; 2"· illa quae accidunt sine culpa ; 3"· illa quae infliguntur ab ingratis. 874 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS facit charitas ; neque solam iram, quod facit mansuetudo ; sed etiam excludit tristitiam inordinatam, quae est radix omnium praedictorum. Et ideo in hoc est. perfectior et maior, quia in hac materia extirpât radicem» (I-II, q. 66, a. 4, ad 2). «Tollere au­ tem principium uniuscuiusque est perfectius.Nec tamen sequitur, si in hoc patientia est perfectior, quod sit perfectior simpliciter » (a. 2, ad 1). 2) Hinp etiam, quia « possessio importat quietum dominium, ideo per patientiam dicitur homo suam animam possidere (Le. XXI, 19), in quantum radicitus evellit passiones, quibus anima in­ quietatur » (ad 2). 3) Imo « patientia dicitur esse radix et custos omnium virtutum, non quasi directe eas causando et conservando, sed solum remo­ vendo prohibens », scii, causas impedientes seu passiones (ad 3). 925. Media ad obtinendam patientiam, quae valde necessaria est viro christiano, recensentur a Billuart, diss. 2, a. 5 : « luvat considerare i° patientiam Dei tolerantis pecca­ tores ; 20 patientiam Christi morientis pro nobis ; 30 patien­ tiam sanctorum ; 40 fructus patientiae in utraque vita : satisfactionem pro peccatis in praesenti, gloriam aeternam in futura ; 50 redemptionem a poems inferni, et purgatorii ; 6° mala impatientiae : hac enim amittitur meritum patientiae, non mi­ nuitur malum, sed potius augetur, imo ipsa impatientia est malum cruciaps magis quam originale malum unde causatur ; tandem impellit ad plura peccata ». 926. Patientiae opponuntur duo vitia : a) Per excessum durities, cum quis nullis malis sive propriis sive alienis ullo modo tangitur vel tristatur ; quod nec humanae naturae nec vitae sociali est consen­ taneum. b) Per defectum impatientia, qua quis nimium dolet, et ex dolore a bono recedit, v. g. de Deo et hominibus amare conquerens, proptereaque solatium in voluptatibus aut in otiositate quaerens. Sunt de se venialia, sed mortalia ratione effectus vel ratione scandali, v. g. si quis deliberate contra Deum et divinas ordinationes graviter murmurat, aut exinde lethalia peccata committit ut blasphemias, vulnerationes, etc. 927. Longanimitas (lanknioedigheid) qua quis tendit in aliquod bonum post longinquum tempus obtinendum, partim differt a patientia, partim convenit cum illa. Differt quia obiectum patientiae est malum, obiectum longanimitatis bonum ; — convenit quia ex dilatione boni operati causatur tristitia quam cohibet longanimitas, tristitia autem est obiectum patientiae. Et ideo longanimitas sub patientia comprehenditur (a. 5). DE VIRTUTIBUS FORTITUDINI ADNEXIS 875 QUAESTIO QUARTA. DE PERSEVERANTIA ET CONSTANTIA. S. Th. II-II, q. 137 et 138. 9i8. Perseverantia (volharding) in praesenti non sumi­ tur pro magno dono perseverantiae, quo aliquis in statu gratiae manet usque ad finem vitae et in eo moritur : id non est virtus sed speciale auxilium divinae gratiae, quod mereri non possumus ; sed pro habitu continuationis in bono opere usque ad finem, et sic est virtus firmans animum ad superandas difficultates quae ex diuturno virtutis exercitio proveniunt, seu virtus inclinans ad per­ sistendum in exercitio virtutum secundum quod recta ratio dictat, non obstante molestia quae ex diuturnitate operis proveniat. Hinc a) respicit difficultates futuras, dum patientia praesentia mala spectat, b) Insuper ad illam specialem difficultatem superan­ dam ordinatur, quae plerumque procedit ex diuturna virtutum praxi : multi enim quamdam defatigationem et taedium experiun­ tur ex eo quod iidem conatus saepe repetendi sunt ; ad quod vincendum specialis datur perseverantiae virtus, quae ex hoc motivo appetitum firmat quia perseverare contra taedium est bonum, ex intentione persistendi, et ratione specialis honestatis quae est in eo quod superet defatigationem provenientem ex diuturnitate, c) Imitatur fortitudinem quia sustinet difficultatem minorem, sicut fortitudo sustinet periculum mortis, d) Est in appetitu irascibili quia cohibet timorem fatigationis et taedii aut defectus ex diuturnitate operis (a. 2, ad 2). 929. Perseverantiae opponuntur duo vitia : a) per defectum, animi mollities quae facile a bono proposito recedit, propter occurrentes difficultates in continuatione operis vel ex taedio diuturnitatis : haec dispositio oritur partim ex naturali indole, partim ex consuetudine volup­ tatibus indulgendi et ex horrore difficultatum ; b) per excessum seu abusum, pertinacia {entêtement') seu inclinatio ad persistendum in proposito ubi recta ratio dictat esse desistendum. Nam, si in proposito perseverare debemus quamdiu bonum rectae rationi apparet, ab eo recedendum est quando certo deprehenditur ex erroneo iudicio susce­ ptum, aut cum circumstantiae ita mutantur, ut quod 876 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ! -------—----------- :--- — antea bonum et opportunum erat, iam fiat malum aut saltem minus bonum.------------------------------------------ ; Sunt gravia vel levia peccata secundum materiam. i 930. Constantia {standvastigheid) est habitus quo firtniter persistimus in bono contra difficultates quae proveniunt ex quibuscumque exterioribus impedimentis. Partim con­ venit cum perseverantia, et partim differt. Conveniunt in fine, quia utraque firmiter persistit in bono ; — differunt secundum ea quae difficultatem huic persistentiae afferunt : virtus perseverantiae est contra difficultatem quae provenit ex ipsa diuturnitate actus et quae est essentialior actui virtutis ; constantia contra difficultatem ex quibuscumque extrinsecis impedimentis quae tristitiam inferunt. Unde, quamvis secundum materiam conveniat cum patientia, secundum finem ad perseverantiam pertinet ; et quia finis potior est, ideo constantia magis pertinet ad perseverantiam quam ad patientiam. Constantia (Aristoteles eam vocat perseverantiam) non est virtus stricte dicta, quia non reddit hominem perfectum, cum faciat persistere in bono non obstantibus impedimentis ex inor­ dinata et superabundant! passione provenientibus ; perfectio autem est si appetitus sensitivus perfecte subdatur et confor­ metur rationi. Hinc est in voluntate quae resistit passionibus, maxime tristitiis quae retrahunt a bono, praesertim iis quae ex privatione proveniunt delectationum tactus, sicut continentia resistit delectationibus et concupiscentiis quae alliciunt ad malumx. cqncl De dono et usio. praeceptis fortitudinis. S. Th. Π-Π, q. 139 et 140. 931. Donum fortitudinis. — Necessarium est speciale Spiritus sancti donum ad conferendam fortitudinem supernaturalem, quia non sufficit virtus fortitudinis. Haec quidem confert firmitatem animi in bonis faciendis i. Cfr. q. 137, a. i, ad 1 q. 58, a. 3, ad 2, a. 2, ad 1 et 2 ; q. 53, a. 5, ad 3 I-II, DE VIRTUTIBUS FORTITUDINI ADNEXIS 877 lis perferendis, praecipue in arduis bonis vel malis, litate homo secundum proprium et connaturalem ium pericula sustineat, et non deficiat a bono difficultatem vel alicuius ardui operis implendi is gravis mali perferendi ; — at non sufficit dare . evadendi quaecumque pericula imminentia, quod naturam humanam. Hoc autem praecise praestat fortitudinis. I Dono fortitudinis convenienter respondet 4a beatitudo : Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Nam « fortitudo in arduis consistit. Est autem valde arduum quod aliquis non solum opera virtuosa faciat, quae communiter dicuntur opera iustitiae, I. Dionysius carthusianus, De donis, tr. III, a. 18. 878 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS / sed quod faciat ea cum insatiabili quodam desiderio, quàd potest significari per famem et sitim iustitiae » (a. 2). I lustitia ergo non accipienda est stricto sensu ut virtus par­ ticularis, sed lato sensu et universalis quae consistit in omnium virtutum operibus, in quibus arduum intendit fortitudo, quae est donum (ad 1). Cui dono correspondent duo inter fructus Spiritus sancti, nimirum patientia quae respicit sustentationem malorum, et longanimitas, quae respicere potest diuturnam expectationem et operationem bonorum (ad 3). / 932. Praecepta fortitudinis. —- Cum fortitudo /aide necessaria sit ad firmiter et constanter persistendufn in via salutis fide, iustitia et virtute, stantibus etiam niagnis huius vitae difficultatibus aut ipso periculo mortisj, ideo necesse fuit dare explicita de fortitudine praecepta. Et quidem : i° Finis legis divinae est ut homo inhaereat Deo ; et ideo praecepta legis divinae de fortitudine dantur secundum quod convenit ordini mentis in Deum. Unde Deut. XX, 3, dicitur : « Non formidetis,... quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit» (Cfr. los. VIII, 1 ; Is. VII, 4 ; q. 140, a. 1). At cum « vetus Testamentum habeat temporalia promissa, novum autem spiritualia et aeterna,... ideo necessarium fuit ut in veteri lege populus instrueretur, qualiter pugnare deberet etiam corporaliter, pro terrena possessione acquirenda. In novo autem Testamento instruendi fuerunt homines qualiter spiritualiter certando ad possessionem vitae aeternae pervenirent, secundum illud Mt. XI, 12 : Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Unde et Petrus praecipit, I Petr. V, 8 : Adversarius vester diabolus,tamquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide ; et lacobus IV, 7 : Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Quia tamen homines ad spiritualia bona tendentes, ab eis retrahi possent per corporalia pericula, fuerunt etiam in lege nova danda fortitudinis praecepta ad sustinenda fortiter temporalia mala, secundum illud Mt. X, 28 : Nolite timere eos qui occidunt corpus » (ad 1). Danda autem potius erant praecepta negativa, quia « lex in suis praeceptis habet communem instructionem. Ea vero quae sunt agenda in periculis, non possunt açl aliquod commune bonum reduci, sicut ea quae sunt vitanda. Et ideo praecepta fortitudinis magis dantur negative quam affirmative » (ad 2). 2° « Lex divina perfecte informat hominem de his quae sunt necessaria ad recte vivendum. Indiget autem homo \ DE VIRTUTIBUS FORTITUDINI ADNEXIS 879 ai recte vivendum, non solum virtutibus principalibus, sed etiam virtutibus secundariis et adiunctis ; et ideo in lege divina sicut dantur convenientia praecepta de actibus virtutum principalium, ita etiam dantur convenientia prae­ cepta de actibus secundariarum virtutum et adiunctarum » (a. V). Haec praecepta sunt de patientia (Eccli. II, 4 ; Rom. XII, 12 ; lac.VI7; Hebr. X, 36) et perseverantia (Hebr. XII, 7; I Cor. XV, 58), quae respective versantur circa afflictiones et labores praesentislvitae, et ideo pertinent ad omnes ; non autem de inagnanimitie aut de magnificentia quae habent quamdam excellentiam magnitudinis, et ideo magis cadunt sub consiliis perfectionis quam Sub praeceptis necessitatis (ad 1). 3° Leges humanae ordinantur ad aliqua temporalia bona, et idea secundum horum convenientiam praecepta forti­ tudinis» in humanis legibus inveniuntur (a. 1), puta de labore rion deserendo aut de defensione reipublicae etiam cum pediculo vitae. Media autem ad acquirendam fortitudinem sedulo sunt adhi­ benda, ea magis quod minor sit occasio eam exercendi quam pro virtutibus iustitiae et temperantiae aut ipsarum adnexis. Dolenda timiditas iustorum in vita externa et publica, quae multum docet bono communi ; atque defectus fortitudinis multas in Vita individual! et domestica adducit clades. Praecipua media recenseri solent : a) Frequens meditatio fragilitatis et vilitatis bonorum temporalium, quando cum bonis conferuntur aeternis ; ex qua fiet ut bonus vir mala ηόη timeat sed ea potius desideret tamquam media acquirendi et augendi aeternam felicitatem, voluptates et hono­ res contemnat nec minis moveatur humanis vel blanditiis. b) Praevisio malorum, ut contra ea firmemus voluntatem ne superemur ab iis sed superare ea valeamus. c) Consuetudo strenue agendi in minoribus quotidie occurrenti­ bus, ut ad graviora fortiter sustinenda et viriliter aggredienda iam parati simus : ita sicut bonus miles quotidiano exercitio se tradens armorum. Quapropter educatores virilem praebeant iuvenibus institutionem atque nobiles et fortes actiones in exemplum iis proponant. d) Magna, aestimatio et amor fortitudinis ob propriam suam ex­ cellentiam. e) Fervens Dei amor qui maximas vires addit voluntati : fortis ut mors dilectio (Cant. VIII, 6) ; amor coniunctus imitationi Christi in heroica fortitudine, et orationi ferventi cum plena fiducia in auxilium Spiritus sancti qui fortitudinis largiturus est 88θ SUMMA THEOLOGIAE MORALIS donum, nam promissum habemus ipsum Spiritum sanctum, « spiritum consilii et fortitudinis ». I Quibus muniti concludere possumus cum Apostolo, Rom. VIII, 35 sq : « Quis ergo nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius?... Sed in his omnibus superamus propter eumJ qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae ést in Christo lesu Domino nostro ». / TRACTATUS, DE VIRTUTE CARDINALI TEMPERANTIAE 1 ET DE VIRTUTIBUS ADNEXIS. \ INTRODUCTIO. I S. Th. II-II, q. 141, a. 1-4. 933b Obiectum tractatus. — Sicut virtus fortitudinis regit et cohibet repulsiones appetitus irascibilis, animum cpptraleas firmando ne a prosequendo bono arduo quod ratio dictat declinet propter sensibilia et corporalia mala adiunctn, ita oportet sit virtus quae appetitum concupisci­ bilem moderetur et refrenet, ne nimis impellat in bonum delectatnle, contra bonum rationis seu plus quam ratio dictet, ei haec est temperantia. Sicut ergo virtus fortitudinis praecipue consistit circa timorem corporalium malorum, et ex consequenti circa audaciam quae aggreditur ea sub spe alicuius boni (n. 903), ita etiam temperantia praecipue consistit circa concupiscentias et delectationes Corporales, et consequenter çirca tristitias quae contingunt ex absentia talium delectationum. Unde sicut fortitudo impedimenta rectitudinis rationis tollit in appetitu irascibili, ita tempe­ rantia ea tollit in appetitu concupiscibili. Hisce itaque duabus virtutibus cardinalibus cum suis adnexis rectificantur omnes passiones, ita ut totus homo perfecte dispo­ natur in ordine ad seipsum (a. 3). Ex quibus sequitur a) temperantiam esse necessariam, ad refrenandas scii, passiones appetitus concupiscibilis ; b) eam esse virtutem, quia eas moderatur secundum rationem ; c) subiectum eius esse appetitum concupiscibilem ratione refre­ nandum ; d) obiectum eius imprimis esse concupiscentias et delectationes appetitus concupiscibilis moderandas. 934. Temperantia etymologice significat quamdam temperiem i. e. moderationem ; unde sensu generalissimo Summa Theologiae Morali* II. — $6 882 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS / ------- --- :--- ---------------- ■----------- ---- ------------- :--- ---- ■.— indicat moderationem rationis in quacumque materia, sive operationum sive passionum, et sic est conditio orneis virtutis, quia omnis virtutis est moderari seu secundam modum rationis agere ; sensu stricto significat moderatio­ nem in materia quae maxime per immoderationem contra rationem insurgit, et ideo speciali moderatione indige/, et haec per excellentiam vocatur temperantia (σωφροσύνη ; matigheid). Temperantia stricte dicta definiri solet : virtus appetitum moderans circa praecipuas concupiscentias et delectationes tactus conformiter ad finem debitum; seu mediocritas in voluptatibus corporalibus. In qua definitione indicatur : 1) genus : virtus, sive naturalis et acquisita, sive supernaturalis et infusa ; 2) subiectum cui inest : appetitum. Non enim est in/ volun­ tate quae ex natura sua est inclinatio rationi conformis, sed in ipso appetitu sensitivo, circa passiones, quae mode­ randae sunt quando contra rationem insurgunt : sic distin­ guitur a prudentia et virtutibus intellectualibus ; 3) actus proprius quo ab aliis distinguitur : moderans seu refrenans iuxta rectam rationem, et sic distinguitur a fortitudine quae appetitum firmat ; 4) obiectum materiale circa quod versatur : circa concu~ piscentias et delectationes praecipuas tactus,ex sic distinguitur a virtutibus ipsi adnexis quae sunt circa alias delectationes, et a iustitia quae versatur circa operationes exteriores ; 5) obiectum formale seu motivum proximum : iuxta rectam rationem seu conformiter ad finem debitum, qui finis erit naturalis in temperantia acquisita, supernaturalis in temperantia infusa. Quam definitionem esse realem ostendet tractatus totus. 935. Divisio tractatus. — Tractatus dividitur in quinque partes : 1. de temperantia in genere; 2. de ab­ stinentia ; 3. de sobrietate ; 4. de castitate et pudicitia ; 5. de virtutibus temperantiae adnexis. ia Pars est de temperantia in genere ; i° de temperantia in se ; — 2° de vitiis temperantiae oppositis ; — 30 de partibus temperantiae. 1 I j ■' , 1 DE IPSA TEMPERANTIA 883 \ 2a Pars est de abstinentia : i° de ieiunio in genere ; —\ 20 de ieiunio ecclesiastico ; — 30 de abstinentia a carnibus ; — 40 de subiecto ieiunii et abstinentiae, ubi a) de causa excusante seu impotentia, b) de causa exi­ mente seu dispensatione ; — 50 de violatione ieiunii et abstinentiae ; — 6° de peccato abstinentiae opposito seu de sula. 3®lPars est de sobrietate : i° de sobrietate in se ; — 20 de pecçàto opposito seu ebrietate : a) de ipsa ebrietate, b) de peccatis occasione ebrietatis commissis. 4a Pars est de castitate et pudicitia : i° de castitate et pudicitia in se ; — 2° de peccato opposito seu luxuria in genera; — 30 de speciebus luxuriae, scii a) de luxuria iuxta naturam, b) de luxuria contra naturam ; — 40 de luxuriat interna ; — 50 de impudicitia. 5a Pars est de virtutibus temperantiae adnexis : i° de continentia ; — 2° de mansuetudine et clementia ; — 3° de hümilitate ; — 40 de studiositate ; — 50 de modestia motuum exteriorum ; — 6° de modestia cultus1* . S. Nihil speciale occurrit dicendum de praeceptis temperantiae et de dono Spiritus sancti ipsi correspondente. Hoc enim est timor Domini qui iam correspondet spei et fuit declaratus in tr. de Spe (I, n. 828) ; praecepta autem sunt sextum et nonum decalogi, ut diximus agentes de decalogo (n. 897). I. Utiliter cpnferri possunt : S. Thomas, II-II, q. 141-170 cum com­ ment. Caietani, Sylvii, Billuart ; Lessius : De Iustitia et Iure et de ceteris virtutibus cardinalibus; Waffelaert, De Virtutibus cardinalibus; Janvier, Conf, de N.D.tLa Tempérance; praeterea pro quaestionibus practicis, S. Alphonsus et manualia moderna, quae passim sunt in usu. PRIMA PARS. DE TEMPERANTIA IN GENERE. QUAESTIO PRIMA. DE TEMPERANTIA IN SE. S. Th. II-JI, q- 141. 936. Temperantia est virtus quia, inclinando ad bonum rationis, reddit hominem perfectum : ponit enim moderationem seu temperi, m quam facit ratio, i.e. ordinem rationis in passionibus, et quidem in illis quae difficilius refrenantur ; est autem bonum hominis quod eius appetitus rationi subdatur, et quod id fiat in materia difficiliore est optimum (a. 1). Est virtus specialis, quia habet obiectum speciale : praecipuas delectationes tactus ratione moderandas, quae maxime alliciunt hominem (a, 2). Non tamen est perfecte una, nam in plures dividitur species. 937. Obiectum temperantiae sunt praecipuae dele­ ctationes tactus — ut moderandae et regulandae iuxta ordinenj rationis ad finem debitum — sub ratione ho­ nestatis seu rectitudinis specialis quae in eo relucet. In quo uno obiecto distinguuntur tria : 1) Obiectum materiale quod temperantia attingit sunt praecipuae delectationes tactus, scii, delectationes cibi et potus ad conservationem individui, et delectationes Vene­ reorum ad conservationem speciei humanae 1.Quod obiec­ tum potest distingui proximum et remotum : remotum sunt cibi, potus, actus venerei ad quos delectationes referuntur ; proximum sunt concu piscentiae delectationum ac delectatio­ nes quae sequuntur operationes magis naturales et magis i. Delectatio istorum est secundum sensum tactus, quia eorum usus est in tangendo. DE IPSA TEMPERANTIA 1 885 4------------- - ------------ -------------------------------------- - ------ —■--------- -------- necessarias, et ideo prae aliis sunt vehementissjmae1; unde specialis virtus ad illas moderandas requiritur. Aliae autem delectationes tactus, vel delectationes aliorum sensuum, etiam gustus qui magis tactui est propinquus, per se sunt ma­ teria virtutum adnexarum temperantiae,et non pertinent ad terriperantiam stricte dictam, nisi secundum quod ad istas delectationes praecipuas ordinantur, tum ut melius cogno­ scantur actus quibus adnectuntur, tum ut magis sint delectabiles, v. g. contactus carnis mollis et tenerae, pulchritudo et ornatus mulieris, sapor delectabilis in cibo et odor, etc. 2) Obiectum materiale primarium quod temperantia prin­ cipaliter et ratione sui attingit, est praecise quod istae delectationes sunt moderandae iuxta ordinem rationis, seu regulandae ut fiant ad finem debitum. 3) Obiectum formale seu motivum proximum propter quod temperantiae, est specialis rectitudo propria istius ordinis ad finem debitum : moderatur enim temperantia delectationes quia hoc rectum et honestum est (a. 4 et 5). 938. Principium fundamentale. Finis debitus secundum quem regulandae sunt delectationes tactus est ne­ cessitas praesentis vitae, tum absoluta sine qua indi­ viduum vel species conservari nequit, tum convenientiae sine qua, attentis omnibus circumstantiis personae, cor­ poris, sanitatis, officii, dignitatis, opulentiae, honestatis, usus recepti, congruentiae illorum cum quibus est viven­ dum, etc. convenienter fieri nequit. Quod ostendit S. Thomas : « Bonum virtutis moralis praecipue consistit in ordine rationis... Praecipuus autem ordo rationis consistit in hoc quod aliqua in finem ordinet : et in hoc ordine maxime consistit bonum rationis ; nam bonum habet rationem finis, et ipse finis est regula eorum quae sunt ad finem. Omnia autem delectabilia quae in usum hominis veniunt, ordinantur ad aliquam huius vitae necessitatem sicut ad finem. Et ideo temperantia accipit necessitatem huius vitae, sicut regulam delectabilium quibus utitur, ut scii, tantum iis utatur, quantum necessitas huius vitae requirit » (a. 6). « Necessitas humanae vitae potest attendi dupliciter : uno t. Ad priores, circa alimenta, est maior necessitas et minor inclinatio, ad alteras, venereas, minor necessitas et maior inclinatio. 886 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS modo secundum id quod dicitur necessarium illud sine quo res nullo modo potest esse, sicut cibus est necessarius animali ; alio modo secundum quod dicitur necessarium illud sine quo res non potest convenienter esse. Temperantia autem non solum attendit primam necessitatem, sed etiam secundam... Alia vero quae ad hoc non sunt necessaria, possunt dupliciter se habere. Quaedam enim sunt impedimenta sanitatis vel bonae habitudinis ; et his temperatus nullo modo utitur : hoc enim esset peccatum contra temperantiam. Quaedam vero sunt quae non sunt his impedimenta ; et his moderate utitur pro loco et tempore et congruentia eorum quibus convivit... » (ad 2). Ergo « temperantia respicit necessitatem quantum ad convenientiam vitae, quae quidem attenditur non solum secundum convenientiam corporis, sed etiam secundum convenientiam exteriorum rerum, puta divitiarum et officiorum, et multo magis secundum convenientiam honestatis. Et ideo Philosophus... subdit quod in delectabilibus quibus temperantia utitur, non solum considerat ut non sint impeditiva sanitatis et bonae habitudinis corporalis, sed etiam ut non sint praeter bonum, i. e. contra honestatem, et quod non sint supra substantiam, i. e. supra facultatem divitiarum. Et Augustinus dicit... quod temperans respicit non solum necessitatem hu;us vitae, sed etiam officiorum » (ad 3). l j § i 1 Unde : 1) Finis proximus delectationum tactus, et regula propria temperantiae desumitur ex necessitatibus huius vitae. Et quia alius est finis actuum Venereorum, alius ciborqm et potuum, ita est diversa regula. a) Regula temperantiae, prout versatur circa venerea, est ab iis omnino abstinere extra matrimonium ; in matrimonio autem iis dumtaxat uti causa actus qui de se est capax generandae prolis, quia generatio est finis usus venereorum. b) Regula vero temperantiae, prout versatur circa cibum et potum, est bona corporis valetudo et idonea mentis ad suas functiones dispositio, ideoque nec plus nec minus sumi debent quam ad hunc finem. Hinc contra temperantiam est a) positive : impedimentum apponere vel nocere fini : debitae generationi prolis et bonae valetudini ac mentis functionibus ; b) negative : ob solam voluptatem et delectationem exclusive agere, aut principaliter propter illam, non propter bonum honestum1 : delectatio non est moi. Unde Inn. XI damnavit propositiones sub n. 8 et 9. : « Comedere et bibere usque ad satietatem ob solam voluptatem non est peccatum, modo non obsit valetudini ; quia licite potest appetitus naturalis suis actibus frui ». — « Opus coniugii pb solam voluptatem exercitum omni penitus caret culpa ac defectu veniali ». ! ’ DE IPSA TEMPERANTIA 887 tivum per se rationi conforme et honestum, sed brutis commune, nec cibi aut venerei actus sunt per se ex natura sua instituti propter voluptatem, sed voluptas propter ipsos. Non quidem prohibemur delectationem quaerere, sed temperantia exigit ut haec non propter se, sed propter finem debitum appetatur, et modo quo oportet proindeque sine ullo excessu sicut sine defectu1 (I, n. 158). 2) Finis tamen proximus subordinandus est fini ultimo, qui de facto est supernaturalis, et regula propria tempe­ rantiae regulis altioribus, ita ut delectationes non impediant bonum spirituale et supernaturale animae, sed ut absti­ neatur ab iis quantum neCesse vel utile sit ad finem supernaturajem. Ita v. g. ad totaliter subiiciendum corpus et vitiosas propensiones, ad melius exercendas virtutes Christianas, ad maiorem cum Christo conformitatem, ad satisfaciendum pro peccatis, ad liberius se vovendum totum Deo et rebus divinis, aut ad ahum finem supernaturalem. Hinc temperantia naturalis et infusa differunt specie : infusa enim habet altiorem finem, altius motivum fide cognitum, vel et diversum medium scii, confor­ mitatem ad regulam superiorem, divinam ; ut expositum fuit in tr. de Virtutibus in genere (I, n. 628). ! 939. Temperantia est virtus cardinalis, quia versatur circa materiam principalem et difficiliorem : concupiscentias difficilius moderandas ; non tamen est maxima : iustitia enim et fortitudo directe pertinent ad bonum commune, temperantia ad bonum unius ; prudentia ad bonum omnium virtutum ; virtutes theologicae ad bonum divinum (a. 7 et 8 ; cfr. tr. de Virtutibus I, n. 599 et 608). 1 1 940* Corollaria. — 1. Delectationes mere spirituales2 non sunt obiectum temperantiae, quia non tam vehementer movent appetitum sensitivum contra rationem ; imo per se sunt secundum rationem, unde non sunt refrenandae nisi per accidens, in quantum una retrahit ab alia potiori et magis debita (a. 4, ad 4). ! 2. Decor et pulchritudo, quamvis conveniant cuilibet virtuti, excellenter tamen tribuuntur temperantiae : a) ratione formae, 1. Non tamen requiritur ut explicite finis honestus intendatur, sed id sufficit implicite et virtualiter in obiecto quod apparet honestum : qui enim vult actum quem novit rationi conformem, eo ipso vult implicite et virtualiter bonum honestum, finem debitum. 2. Mere spirituales, ratione subiecti simul et obiecti, ita ut in mente sint et de re spirituali. ' ’ | ( ) 888 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS vi rationis quae nomine temperantiae indicatur : facit enim moderatam et convenientem proportionem, in qua consistit pulchritudo ; b) ratione materiae : refrenat enim ea quae sunt inferiora in homine, convenientia ei secundum naturam bestialem, ex quibus homo maxime natus est deturpari ; unde pulchritudo maxime tribuitur temperantiae quae praecipue turpitudinem hominis tollit1 (a. 2, ad 3). QUAESTIO SECUNDA. DE VITIIS TEMPERANTIAE OPPOSITIS. S. Th. Π-Π, q. 142. 941. Temperantiae per defectum in delectatione opponitur insensibilitas seu stupor. — Insensibilitas est vitium valde rarum quod aversatur delectationes tactus modo indebito, ita ut nolit eis uti quando, ubi, quomodo, quantum, etc, recta ratio dictat illis esse ‘utendum. Est peccatum et vitium, quia contrariatur ordini naturali et Creatori qui delectationes apposuit actionibus necessariis ad vitam hominis ; uride recta ratio dictat istis utendum quantum necesse est ad conservandam vitam humanam et potentiam ad officia debita, sive individui sive speciei. Est de se veniale ; mortale autem si quis ex ea aliquid omittat ad quod sub mortali tenetur, Ut reddere debitum coniugale, sumere cibum vitae necessarium, etc. Nullum est peccatum ab his abstinere ob honestum finem, v. g. sanitatem, poenitentiam, contemplationem divinorum, etc., sed secundum rectam rationem et sine excessu, ita ut non noceat impletioni officiorum (a. 1). 942. Temperantiae per excessum in delectatione opponitur intemperantia. — Intemperantia est vitium quo quis delectationes tactus appetit modo indebito et ultra mensuram, scii, ubi, quando, quomodo, etc. recta ratio non dictat aut plus quam dictat (a. 2). Est peccatum, quia opponitur virtuti, quatenus excedit medium rationis quod statuit temperantia in delectationibus. Imo est maxime probrosum : a) quia est circa delectationes communes nobis et brutis, et ideo maxime repugnat excellentiae hominis ; b) quia in istis delectationibus minus apparet de lumine rationis ex qua est pulchritudo virtutis, et ideo magis repugnat pulchri­ tudini hominis (a. 4). I. Cfr. q. 145, a. 2. DE IPSA TEMPERANTIA 889 943. Animadversio.— Intemperantia est peccatum gravius quam timiditas, quia est magis voluntarium (a. 3), aut quam insensibilitas, quia magis a temperantia recedit. QUAESTIO TERTIA. i DE PARTIBUS TEMPERANTIAE. S. Th. II-II, q. 143, 144, 145, 160. [ r i i ΐ [ j ji [ I 944. Partes intégrales temperantiae, seu dispositiones vel conditiones sine quibus actus temperantiae non est perfectus sunt duae : I. Verecundia {pudeur; schaamte), quae est quaedam laudabilis passio timoris qua quis refugit turpitudinem temperantiae contrariam \ quae in eo est quod quis delectationem quaerit in iis quae sunt infima in homine et convenientia secundum naturam bestialem, ubi nihil est de lumine rationis. 2. Honestas (eerbaarheid) specialis, qua quis amat pulchritudinem seu decorem temperantiae, quem habet ex eo quod ratio bestiales concupiscentias maxime turpes refrenat et ad debitam proportionem reducit. Integrum enim temperantiae officium in duobus con­ sistit : in fuga turpitudinis et in amore decoris. f £ E Hinc quammaxime oportet ut colantur, praesertim in educatione puerorum : sunt enim custodes sobrietatis et castitatis. I I ! ’ 945. Partes subiectivae seu species temperantiae sunt tres. — Temperantia enim versatur circa delectationes tactus, quarum aliquae ordinantur ad nutrimentum, et in his quantum ad cibum et potum communem, est i. Verecundia est timor opprobrii. Est imperfectio consistens in timore vituperationis propter ea quae ab hominibus ut turpia habentur, v. g. de paupertate, defectu capillorum, etc. : sic non est virtus. Si autem sit secundum rationem, quia aliquis commisit turpe aut quia timet ne aliquid vere turpe ipsi accidat, tunc est vere bona et dispositio ad virtutem, quia iniicit horrorem turpitudinis ; non tamen est virtus, quia ille qui perfectus est non apprehendit turpe ut possibile sibi aut quasi difficile ad vitandum. Unde, iuxta S. Thomam, non est pars intrans essentiam virtutis sed dispositive se habens ad eam : iacet fundamenta temperantiae. — Honestas autem est temperantiae conditio. 890 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS abstinentia, et quantum ad potum inebriantem est sobrietas ; quaedam ordinantur ad vim generativam, et circa istas est castitas quae versatur etiam circa delectationem ipsius actus generationis, ad quam reducitur pudicitia quae proprie est circa delectationes quasdam circumstantes. Quibus tria intemperantiae vitia opponuntur : gula — ebrietas — luxuria ad quam reducitur impudicitia, quae est luxuria imperfecta. 946. Partes potentiates temperantiae» sunt habitus adnexi qui versantur circa materiam minus principalem seu secundariam, scii, delectationes moderatu minus dif­ ficiles. Generali nomine vocantur modestia. Modestia dicitur a modo vel moderatione ; est itaque virtus moderatrix eorum quae mediocrem habent difficultatem. Ubi enim est virtus specialis circa aliquod maximum, oportet esse virtutes circa ea quae mediocriter se habent, eo quod vita humana quantum ad omnia debet esse virtute regulata. Temperantia moderationem adhibet circa delectationes tactus difficiliores ; ergo oportet esse virtutem quae moderationem adhibet in aliis quae non est ita difficile moderari, praesertim circa minima, ut gestus, vestes, corporis motus, et res exteriores. Itaque generali modo « est virtus qua quis intra modum et limites sui status, ingenii et fortunae, quantum ad motus internos, gestus externos, et omnem rerum suarum apparatum se continet » ; seu moderatio qua quis, suo modulo contentus, motus suos internos et externos et omnem rerum suarum apparatum intra mensuram sibi congruam coercet. Modestiae sunt plures, quarum principales speciale no­ men obtinuerunt. Possunt enim temperari secundum rectam rationem 1) delectationes in motibus internis animi : a) motus voluntatis commotae ex impetu passionis, circa delectationes tactus, et hunc moderatur continentia ex qua fit ut licet homo immoderatas concupiscentias patiatur, voluntas tamen non vincatur; b) vel motus irae tendentis tum in vindictam, quam moderatur mansuetudo, tum in externam poenam, circa quam versatur clementia; c) vel motus spei (et audaciae) tendentis in quamdam excellentiam» et hunc moderatur humilitas; DE IPSA TEMPERANTIA : I » ί ! s ' 89I d) vel motus desiderii tendentis in cognitionem, et hunc moderatur studiositas ; 2) delectationes in motibus exterioribus, quas moderatur modestia motuum exteriorum, ut decenter et honeste fiant; a) sive in his quae serio aguntur, ad quod pertinet eutaxia, quae complectitur decentiam per convenientiam ad agentem secundum se, et bonam ordinationem per convenientiam ad alios ; b) sive in his quae ludo aguntur, ad quod spectat eutrapelia, aut secundum alios austeritas; 3) delectationes in exterioribus rebus, circa quas versatur modestia cultus seu externi apparatus, ad quam reducuntur parcitas seu per se sufficientia, ac moderatio et simplicitas. SECUNDA PARS. p DE VIRTUTE ABSTINENTIAE. S. Th. II-II, q. 146. 947. Abstinentia aliquando significat meram subtrac­ tionem alimenti, et sic est aliquid indifferens, quod ex circumstantia fieri potest bonum vel malum, v. g. si fiat ex vanitate ; hic autem sumitur in quantum regulatur ratione, et sic est virtus moderans secundum dictamen rationis concupiscentias et delectationes, seu affectum et usum, alimentorum i. e. cibi et potus communis, «ita ut homo a cibis abstineat prout oportet pro congruentia hominum cum quibus vivit, et personae suae, et pro valetudinis suae necessitate » (a. 1). Est virtus, quia conservat bonum rationis contra im­ petum passionum, scii, contra delectationes ciborum. Mo­ derari scii, alimenta unice propter valetudinem, est artis medicinae ; moderari passiones et delectationes ciborum propter bonum rationis seu morale, est temperantiae, — Est virtus specialis : Ubi enim est speciale impedimentum bono rationis, ibi oportet esse specialem virtutem ad illud conservandum. Delectationes autem alimentorum natae sunt hominem abstrahere a bono rationis, tum propter earum magnitudinem, tum propter necessitatem alimentorum, quibus homo indiget ad vitae conservationem quam maxime homo desiderat. — Est una virtus, quia habet obiectum unum : delectationes alimentorum ratione mo­ derandas servata mensura debita. Definiri potest : virtus moralis inclinans ad moderatum usum ciborum prout recta. ratio determinaverit ad bonum morale. 948. Triplex est abstinentiae actus, gradu diversus : 1) moderatus usus alimentorum seu abstinentia ab excessu : haec est omnino debita et de praecepto, qua fit ut delectatio j ( 1 j ΐ 1 DE IPSA TEMPERANTIA 893 in usu alimentorum non repugnet rationi, et ideo potius retinet nomen generale temperantiae; 2) abstinentia maior sed partialis, ex mptivo virtutis, qua appetitus hominis minus declinet ad cibum et se privet certa qualitate cibi v. g. carnibus, sive semper, sive ad tempus : est abstinentia in determinato gradu, maior quam exigat abstinentia moralis, qui tamen gradus lege positiva praescribi potest : vocatur sensu stricto abstinentia (abstinence; onthouding) ; 3) abstinentia perfecta seu totalis secundum quantitatem, scii, ab omni cibo sed ad tempus : vocatur ieiunium (jeune; vasteri). Hinc dicemus : 1. de ieiunio secundum se; 2. de praecepto ieiunii ecclesiastici ; 3. de praecepto abstinentiae a carnibus ; 4. de subiecto ieiunii ; 5. de violatione ieiunii ; 6. de gula. QUAESTIO PRIMA. DE IEIUNIO SECUNDUM SE. S. Th. II-II, q. 147, a. i, 2, 3, 6. 949. Notio ieiunii.— Ieiunium aliud est naturale, quod consistit in abstinentia a cibo et potu ab aliqua hora : hoc per se non est actus virtutis ; ad virtutem tamen ordinari potest et sic praecipitur ab Ecclesia ante sump­ tionem Eucharistiae, quo casu pertinet ad religionem quia praescribitur in reverentiam sacramenti, et vocari solet eucharisticum. Ieiunium autem de quo in prae­ senti fit sermo vocari potest morale, et consistit in abstinentia a çibo et potu secundum rationem i. e. secun­ dum proprios fines virtutis abstinentiae, sive ob rationes humanas v. g. ob valetudinem corporis, bonam disposi­ tionem mentis ad studendum, et tunc est philosophicum, sive ob rationes supernaturales v. g. ob refrenationem concupiscentiae et sublectionem corporis ad mentem ut virtutem supernaturalem melius exerceamus, et tunc est christianum. Hoc ab Ecclesia secundum modum specialem servandum tempore determinato fuit praescriptum,et tunc vocatur ecclesiasticum. 894 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Hinc moralistae triplex solent distinguere ieiunium : eucharisticum, — morale, —- ecclesiasticum. 950. Ieiunium est actus virtutis, quia ordinatur ad aliquod bonum honestum, scii. 1) ad concupiscentias carnis reprimendas (II Cor. VI, 5-6) ; 2) ad hoc quod mens liberius elevetur ad sublimia contemplanda (Dan. X); 3) ad satisfaciendum pro peccatis (loël II, 12) ; insuper habet vim impetrandi beneficia spiritualia et temporalia, prae­ cipue quando orationi coniungitur. Unde Ecclesia laudat Deum qui « corporali ieiunio vitia comprimis, mentem elevas, virtutem largiris et praemia » ; et Scripturae ac Patres monitis et exemplis Christi, Apostolorum, primorum fidelium, commendant ieiunium (Act. XIII, 3; XIV, 22; II Cor. VI, 5 ; loël II, 12 ; Aug. 7 serm. de ieiun. ; Hieron. 1. contra lovin.). Ut autem sit actus virtutis, debet conformari rectae rationi quae duo observanda praecipit in temperantia, scii, conserva­ tionem vitae et potentiam ad opera debita. Unde a) si ex in­ tentione mala quis abstineat, v. g. ut moriatur aut infirmetur, aut impotens sit ad debita officia peragenda, est actus directe oppositus virtuti temperantiae, et graviter quoties notabile nocumentum aut impotentia ad officium grave intenditur ; similiter si ex intentione singularitatis fiat, inanis gloriae, jac­ tantiae erit peccatum veniale ; b) si non ex intentione mala sed ex motivo virtutis fiat ita tamen ut se impotentem quis reddat ad opera debita, rursus erit peccatum grave vel leve ut dictum est ; si autem solum abbreviet vitam vel infirmitatem contrahat sine impotentia ad officia debita, licite fiet, dummodo ratio ita abstinendi tanta sit ut aequivaleat nocumento illato; secus illicite. 951. Ieiunium est per se actus elicitus virtutis ab­ stinentiae.— Omnis enim actus virtues us ad illam virtu­ tem pertinet quae medium in illa materia constituit. Atqui ieiunium versatur circa cibos in quibus medium adinvenit virtus abstinentiae. Ergo. Potest tamen et propter alios fines fieri et imperari ab aliis virtutibus : a charitate, religione, poenitentia, castitate, etc., v. g. ut melius amemus et colamus Deum, ut satisfaciamus pro peccato, ut fugiamus luxuriam. Unde non semper erit actus abstinentiae formaliter, sed tunc tantum si etiam, saltem par­ tialiter, ex proprio motivo abstinentiae fit, scii, ut mens sit magis idonea ad suas functiones et ad virtutem. DE ABSTINENTIA 895 952. Praeceptum ieiunii. — Ieiunium est bonum utile et ideo non praecipitur per se, sed tantum in ordine ad finem cui utile est. lamvero utilitates ieiunii enumeratae ordinario aliter obtineri possunt, et ideo iure naturae non praecipitur absolute omnibus, sed tantum relative illis quibus necessarium et in quantum ipsis est necessarium. Quia tamen generatim omnibus est valde utile, ideo Ecclesia ius naturae determinavit et tempus ac modum ieiunii statuit ab Omnibus communiter observanda1. Est ergo ieiunium ecclesiasticum illud quod fit iuxta modum ab Ecclesia praescriptum, consuetudine intro­ ductum. Modus consistebat in tribus, scii, in sumendo unicam in die refectionem, — instituendam hora competenti, — absque çibis vetitis, scii, carnibus et quandoque etiam ovis et lacticiniis quae a carne originem habent. Ita complectitur plures partes valde diversas, et quidem tres praecipuas : unam essentialem, sine qua nec concipitur ieiunium : refectionem in die unicam ; et duas intégrales : horam qua instituenda est refectio, et absti­ nentiam in refectione a certa qualitate ciborum. Ex quibus constat praeceptum ieiunii esse virtualiter multiplex et esse divisibile ; unde ab Ecclesia praescribi potest una pars sine aliis, v. g. abstinentia a carne sine ieiunio, — et etiam in una dis­ pensari potest sine aliis, v. g. in abstinentia et non in ieiunio, aut é converso, — et una servari debet quando altera fit servatu impossibilis2. De facto Ecclesia abstinentiam imponit illis qui ieiunare non tenentur, quasi praeceptum distinctum ; et ieiunium praeceptum manet illis qui dispensantur in abstinentia. Unde novus Codex iuris illa iam considerat tamquam duplex praeceptum : ieiunium stricte dictum et abstinentiam, ita ut non solum abstinentia praecipiatur sine ieiunio, sed ut iam aliquando praecipiatur ieiunium sine abstinentia, quod olim non fiebat. 953. Tempus ieiunii indicatur can. 1252 : « Lex abstinentiae simul et ieiunii servanda est feria 4* Cinerum, feriis 6 et sabbatis 3 Quadragesimae, et feriis 4 temporum, pervigiliis Pentecostes, Deiparae in coelum assumptae, Omnium Sanctorum et Nativitatis Domini. 1. De historia ieiunii ecclesiastici cfr. Tanquerey, Th. M. fundamen­ talis, η. 1108-1110; Prümmer, Th. Μ., II, n. 652; et Vermeersch, Th. M., Ill, in appendice. 2. Benedictus XIV, Non ambigimus, 30 maii 1741. 3. In Belgio, ex induito, feria 4· loco sabbati. 896 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Lex solius ieiunii servanda est reliquis omnibus Qua­ dragesimae diebus. Diebus dominicis vel festis de praecepto lex abstinentiae, vel abstinentiae et ieiunii, vel ieiunii tantum cessat, excepto festo tempore Quadragesimae, nec pervigilia anticipan­ tur. » Concessa est Ordinariis facultas dispensandi super praedictam legem. Illa facultas tamen per Decretum Congr. Cone, diei 28 januarii 1949, ita coarctata est 1. ut abstinentia servetur singulis feriis sextis ; 2. ut lex abstinentiae simul et jejunii servetur feria quarta cinerum, feria sexta Majoris Hebdomadae, pervigiliis Assump­ tionis B. Μ. V. et Nativitatis D. N. J. C. Ulterius autem obligatio abstinentiae et jejunii ecclesiastici de pervigilio Assumptionis translatum est ad pervigilium Festi Imma­ culatae Concepaonis B. Μ. V., die 7 dec. (S. C. Cone., die 25 julii 1957) et insuper concessa est gratia anticipandi obligationem absti­ nentiae et jejunii a die vigesima quarta, pervigilio nativitatis D. N. J. C., ad diem vigesimum tertium mensis decembris et hoc omnibus orbis catholici fidelibus (S. Congr. Cone., die 3a dec. 1959). Apprime notetur ultima verba can. 1252 : « item cessat (lex abstinentiae et jejunii) Sabbato Sancto post meridiem », amplius non valere. Immutato etenim ordine liturgico Hebdomadae Sanctae per decretum S. C. Rit. (diei 16 Nov. 1955), lex jejunii, et abstinentiae tantummodo cessat Sabbato Sancto in medio noctis. Ita secundum legem universalem ; praeterea obligatio parti­ cularis existere potest : a) Ordinarius potest diem ieiunii indicere per modum actus (can. 1244, § 2). b) Ante consecrationem ecclesiae, Pontifex consecrans et illi qui petunt ecclesiam sibi consecrari, per eum diem qui con­ secrationem praecedit, ieiunare debent (can. 1166, § 2) : ita inter alios parochus, non autem populus nisi ipse ecclesiam suis expensis aedificasset vel consecrari sibi postulasset (S. C. C., 3 iul. 1909). c) Ex voto obligari potest persona physica vel moralis : ita v. g. Romae ieiunium est servandum in pervigilio Purificationis B. Μ. V. (S. C. C., 18 feb. 1911 ; 25 feb. 1912). d) Constitutiones et regulae religionis aut instituti approbati membris suis ieiunium praecipere possunt. In his omnibus novo codice iuris nihil fuit immutatum (can. 1253) ; unde si quis ab obligatione eximitur legis universalis, nondum ideo eximitur a praecepto quo teneretur particulari : ita v. g. religiosi teneri possunt ante annum 2im et post 6om. DE ABSTINENTIA 897 QUAESTIO SECUNDA. DE DEIUNIO ECCLESIASTICO. S. Th. ΙΙ-Π, q. 147, a. 6 et 7. 954. Obiectum ieiunii ecclesiastici indicatur can. 1251: « Lex ieiunii praescribit ut nonnisi unica per diem comestio fiat ; sed non vetat aliquid cibi mane et vespere sumere, servata tamen circa ciborum quantitatem et qualitatem probata locorum consuetudine ». Codex itaque legem ieiunii quantum ad obiectum non mutavit, sed illam, quae tota quanta est pendet a legitima consuetudine, sicut eam consuetudo introduxit et decursu saeculorum aliquatenus modificavit, ratum habuit et ita eam confirmavit. Unde sequitur legem esse interpretandam eodem modo ac ante Codicem1. Essentia ieiunii, seu pars essentialis sine qua non con­ cipitur ieiunium, consistit in eo quod in die, i. e. a media nocte ad mediam noctem unica tantum refectio sumatur completa, cuius quantitas non est determinata ; unde si excedat limites temperantiae, contra virtutem istam peccare et meritum ieiunii totaliter vel partialiter amittere quis potest, at non peccabit contra praeceptum ieiunii ecclesiastici. « Ieiunium, ait S. Thomas, a. 6, ab Ecclesia instituitur ad I. Quod valde est notandum· Plures, codice promulgato, spe frustrati sunt, cum expectabant ab eo quandam legis mitigationem. Nihilominus mitiorem ieiunii modum exoptantes, illum introducere proposuerunt, ut videre est in per. Ami du Clergé, 1921, et Ephemerides Theologicae Lovanienses, 1927, et ita legem ieiunii extenuare conati sunt. At Codex consuetudinem sicuti exstabat firmavit ; post Codicem vero promulga­ tum, mitigatio a nova consuetudine nondum introduci potuit quia ad hoc defuit tempus sufficiens. A fortiori nequit admitti quod aliquando non scripto quidem sed ore profitentur : legem ieiunii non amplius obligare quia nonnisi pauci eam observant. Sed haec ratio non est sufficiens, quia lex nondum facta est nociva aut rationi contraria. Fingunt sibi aliam legem quam rationi conformiorem haberi vellent ; at nondum est abolita antiqua lex. Imo singulis annis, occasione mandati Quadragesimalis, in singulis dioecesibus et ecclesiis solet lex rursus inculcari ; atque ipsae dispensationes quas petunt fideles supponunt legis persistendam. Haec igitur impediunt quominus consuetudo contra ius possit introduci. Ergo legem ieiunii interpretari non licet aliter ac ante codicem erat receptum. — Quodsi lex ecclesiastica nimis extenua­ retur, praxis poenitentiae apud fideles reduceretur ad nihilum. Summa Theologiae Moralis II. — 57 898 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS concupiscentiam refrenandam, ita tamen quod natura salvetur. Ad hoc autem sufficere videtur unica comestio, per quam homo potest naturae satisfacere, et tamen concupiscentiae aliquid detrahit, diminuendo comestionum vices. Et ideo Ecclesiae mo­ deratione statutum est ut semel in die a ieiunantibus comedatur ». Hoc autem violari potest tripliciter : 1) sumendo plures refectiones aut plures partes refectionis; 2) dividendo refectionem seu interrumpendo per notabile tempus, quia sic plures essent refectiones et non una moraliter continua ; 3) protrahendo refectionem ad longum tempus quia sic virtualiter multiplicaretur. ' 955* Tempus per quod refectio durare potest alii aliud assignant : at non sine culpa protrahetur ultra 2 horas continuas, nisi adsit rationabilis causa (v. g. consuetudo sic recipiendi amicos) ; — vel, ut quidam dicunt, postea apponantur sola bellaria aut cibi omnino leves (desserf), praesertim si vespere omittatur refectiuncula, sed ita raro tantum fieri potest. Interruptio 1) si sit brevissima, v. g. unius quadrantis vel moraliter infra semihoram, etiam sine iusta causa, non impedit quin comestio sit moraliter continua, etiam si interrumpatur cum intentione prosequendi alibi, in cau­ pona. Imo si aliquis iam finivit cum animo non amplius comedendi, potest redire, v. g. si convivae adhuc comedant, si apponatur cibus quem ignorabat, quia sola intentio, quamvis possit multiplicare actus humanos, non potest tamen facere ut comestio non sit una sed duplex : comestio enim esi factum externum, omnes autem ut unam comestio­ nem considerant factum manducandi pluribus vicibus non multum interruptis. 2) Si sit brevis seu sat notabilis, v.g. semihorae vel infra horam, et adsit intentio redeundi ac motivum proportiona­ tum, non impedit quin comestio sit moraliter una, quia motivum duas partes sufficienter unit ; e contra si nulla sit ratio, quia sola intentio hominis non sufficit ad uniendas duas comestiones. 3) Si sit vere notabilis, i. e. unius horae vel, secundum alios, moraliter ultra horam, semper constituit duas re­ fectiones ; unde si quis refectionem interrumpere debuerit propter gravem rationem et non fuerit sufficienter refectus, a lege unicae refectionis excusabitur sed non ieiunabit, nisi in altera parte parvam materiam cibi sumpserit. DE ABSTINENTIA 899 956. Hora refectionis ex hodierna consuetudine est circa meridiem1. At theologi disputant an sit de sub­ stantia ieiunii et pars eius integralis, vel tantum quae­ dam accidentalis circumstantia. Multi recentiores pro­ babiliter illud negant, quia sola substantia ieiunii, saltem hodie, est una refectio, unde dicunt horam esse praescri­ ptam sub levi tantum, sicut pro officio divino, et ideo anticipatio etiam notabilis nunquam est mortalis. Quam sententiam S. Alphonsus ut probabiliorem habuit, sed postea illam omnino retractavit, quia in Medio Aevo hora erat de substantia ieiunii, ut habetur ex lure can. (cap. Soient^ 50, de consecr. dist. 1) : « In quadragesima nullatenus censendi sunt ieiunare qui ante manducaverint quam vespertinum celebretur officium », et ex S. Thoma (IV Sent., d. 15, q. 3, a. 4, ad 3) : « Qui nimis notabiliter anticipat, ieiunium solvit » ; quae non essent si circumstantia accidentalis tantum laederetur obligans sub levi, lamvero non probatur hodierna consuetudo antiquo praecepto derogasse, vel saltem id non est cereum ; et ideo praeceptum possidet contra libertatem. Hoc ultimum tamen non certo con­ cludit, quia secundum doctrinam Probabilistarum, sufficit ut consuetudo sit solide probabilis. Videtur nihilominus hora ad substantiam ieiunii perti­ nere : a) quia maior et praecipua difficultas ieiunii praecise in hoc consistit quod diu quis expectare debeat xam re­ fectionem, qua sumpta iam multo facilius expectatur hora collationis ; b) quia fideles ad id sub gravi se esse obligatos putant, nec existimarent ieiunare illum qui refectionem sumeret hora 8a vel 9% unde consuetudo non videtur id abrogasse. Ad substantiam ieiunii ergo pertinere, et ad finem legis, mortificationem camis, multum conducere videtur hora, et ideo sub gravi praecipitur ; et anticipatio vere notabilis quia multum contrariatur huic fini de se est mortalis. 957. Extra refectionem prohibetur de se omnis cibus, scii, omne id quod per se vel principaliter ordinatur ad corpus nutriendum, sive sumatur edendo, sive bibendo I. Ita a saec. XIV. Antiquitus erat vespere ; postea hora 9· (i. e. 31 pomerediana), et hic usus adhuc extabat tempore S. Thomae, qui de ea scribit, a. 7 : « quia tunc praecipue natura corporis humani indiget iuvari contra exteriorem aëris calorem, ne humores interius adurantur ». 900 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS aut sorbendo, uti puls, lac \ mei, iusculum, extracta camis, oleum, saccharum, fructus, succus fructuum dentibus pressorum, nisi tamen in parva quantitate misceantur cum potu, quia tunc ita liquefiunt ut videantur propriam naturam amittere et aestimatione hominum indicantur veri potus, v. g· levis limonata, aqua saccharata1 2, etc. Non autem prohibentur : a) potus seu liquida, quae non ordinantur per se ad corpus alendum, sed ad iuvandam cibi digestionem et sitim extinguendam, v. g. aqua, sicera, cerevisia, vinum, thea, caffaeum : nutri­ mentum enim si adest per accidens comitatur, etiam si liquor sit congelatus, quia in os immissus statim liquefit et quia congelatio naturam rei non mutat. Hinc qui immoderate bibit contra virtutem temperantiae peccare et meritum ieitlnii amittere potest, at non peccat contra praeceptum ieiunii ; b) medicinae quae principaliter ordinantur ad medicationem corporis vel ad promovendam operationem medici j c) electuaria confecta ex rebus electis, ut saccharo, iunipero, citro (v. g. gelée, confitures, bonbons, fondants, pastilles, pâte de jujube, amandes, conserves), si per modum medicinae et in modica quantitate (% unciae vel aliquid plus in die) sumantur, v. g. ad cibi digestionem, stomachum confortandum, oris foetorem tollendum, vocem conservandam, vel ne potus noceat, aut ne vires deficiant quando prandium différé quis debet ultra horam communem. Quodsi in magna fiat quantitate, per accidens habe­ bunt rationem nutrimenti et per modum cibi sumentur in fraudem legis (a. 6, ad 3). 958. Consuetudo introduxit collationem et frustu­ lum, praeter potum, medicinam et electuaria de quibus dictum est, A. A tempore quo refectio sumi coepit circa meridiem, introducta fuit coenula seu collatio i. e. refectiuncula quae sumitur sub vespere ex levioribus cibis. lamvero : 1) Quantitas eorum videtur per se determinanda relative ad conditionem personae et occupationes, durationem 1. Lac depuratum in quibusdam locis habetur ut potus, v. g. in Tirolensibus. 2. Etiam chocolates, etiamsi non lacte sed aqüa praeparatur, non est potus, cum non deserviat principaliter ad extinguendam sitim, sed est cibus quia potius nutrit. At in quibusdam regionibus meridionalibus consuetudo levem chocolatem ut medicinam considerat, quatenus iuvat ad vehendum cibum et ad stomachum confortandum, uti testantur Benedictus XIV et S. Alphonsus. Secundum istam consuetudinem potest adhiberi in parva quantitate, quam auctores mensurant ad 1 % unciam per diem in 4 vel 5 aquae unciis dilutam. DE ABSTINENTIA 901 ieiunii et alias circumstantias ; unde multi auctores indi­ cant 1/5 vel 1/4 partem refectionis pro tali persona in talibus circumstantiis completae Alii, etiamS. Alphonsus, aiunt hanc regulam esse obscuram et scrupulis obnoxiam, et ideo determinant quantitatem absolutam,et plures usque ad 8 uncias etiam pro illis qui sic ad satietatem reficiuntur (quod infirmi stomachi est indicium), et permittunt 10 un­ cias Germanis et illis qui habent stomachum germanum, vel quibus necessarium est ad officia peragenda. Prima sententia est secundum se rationabilior ; at altera, propter consuetudinem, de facto iam est practice certa (can. 1251). Nunc autem quidam vellent quantitatem ad conditionem personae proportionaliter determinari, sed longe ultra 8 vel 10 uncias quas S. Alphonsus generatim permittit : sic non alterutram sententiam eligentes, sed utramque cumu­ lantes ; quod hucusque nullus audebat proferre. Quare talis praxis non posset auctoritate privata introduci, nec potestate episcopi aut concilii particularis, sed solum de consensu S. Sedis, aut potestatis ab ea ad hoc delegatae. Uncia autem intelligitur romana quae valet 27-28 gr., et est I2a pars librae ropianae quae valet circiter 325-330 gr1 23 *. 2) Qualitas cibi per se licita in collatione non est alia quam cibi quadragesimalis levioris qui non multum nutrit, ut panis, fructus, legumina seu olera, offa, herbae, poma terrestria, oriza, dulciaria {gelées, confitures'), etc. ; de facto tamen determinanda est secundum varias consuetudines locorum8 : cibi enim quicumque hic vel illic in usu sunt, 1. Notat Lehmkuhl, Th. Μ. I, n. 1462, neminem indicare 1 /3 partem ; de facto tamen 8 unciae nonpunquam erunt 1/3 pars refectionis com­ pletae, si quidem refectio ordinaria non se extendit ultra 2 libras. 2. Génicot videtur omnino accurate unciam determinare ad 31 gr. 25 ; at falsus est computus. Ipse divisit libram nostram germanicam per 16, quia tot uncias circiter continet (500: 16=31,25). Sed a) non agitiir de libra nostra, sed de romana, quae non valet 375 sed 325 gr. circiter ; b) etiam libra nostra non valet 500 gr. sed paulo minus. —r Alii unciam haben ut 30 gr. ; sed hoç est approximative dictum. 3. Ait Vermeersch, Th. Μ. III, n. 873 : « De qualitate sat magna usus varietas cernitur. In paucis locis ipsa ova permittuntur ; in pluribus saltem lacticinia admittuntur ; in aliis vero v. g. in Italia soli cibi esuriales ; in Hispania, si unam alteramve dioecesim e parte septen­ trionali excipias, ipsi pisces vel pisciculi prohibentur. Et quia probata consuetudo confirmatur, strictior igitur in Italia et in pluribus locis servanda est ab omnibus abstinentia mane et vespere, quam in prin­ cipali refectione ubi semper ova permittuntur ». 902 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS etiam unum aut duo ova ut in Germania» vel iusculum ; nullibi tamen carnes proprie dictae1. In Belgio ova et iusculum non sunt in usu, uti constat ex mand. Quadr., sed quoad partem collationis permittuntur cibi validiores, ut lac, caseus, pisciculi aut etiam modica quantitas scii. 2 vel 3 unciae piscis maioris. In numero unciarunl autem non est potus computandus, nisi cum liquore (vino, cerevisia, aqua) solida substantia (oriza, farina, legumina, panis, vermiculi, fabae, pastillae, macaroni) coquatur, quia i) decoctione et fermentatione cibus aestimatione hominum censetur aliam naturam acquirere et potus cum ipso fit unum ita ut non posset facile ab eo separari ; 2) totum cen­ setur et vocatur cibus, neç pars bibitur sed omne manducatur; ceterum 3) consuetudo non existit augendi numerum unciarum. — Nec obsta’ quod totum non magis nutrit. Etenim a) magis saturati erimus ; b) non conceduntur 8 unciae quantitatis nutritivae, secus etiam analyst chemica possemus quantitatem aquae a cibo (pane, pomis terrestribus) subtrahere, sed conceduntur 8 unciae illius quod secundum aestimationem hominum est cibus ; c) sicut cibus in parva quantitate liquori mixtus censetur potus, ita certa quantitas potus mixta cibo censetur cibus. Quae sententia videtur solide probata et generatim admittitur ab omnibus, paucis exceptis2. 1. Eorum usus etiam post Codicem est illicitus, ut scimus ex resp. praes. Com. interpr., 29 oct. 1919. 2. Scii. Berardi, Noldin et Génicot, qui ultimus, Th. Μ. I, n. 437,II, haec habet: «Immutatio chemica consideranda est quasi initium digestio­ nis, quia non differt ab ea immutatione quae initio digestionis efficitur. Inde vero materia alibilis nullo prorsus modo augetur. Quantitas quidem huius panis iurulenti maiorem satietatem creare potest quam eadem panis sicci portio, quamvis etiam hoc discrimen non adeo magnum sit (Capellmann, Med· past., p. 95). Neque aequum videtur permittere ditiori ut 8 uncias panis in vino intingat dum eas comedit (quod S. Alph. licitum putat), pauperem autem prohibere ne eamdem quantitatem aqua coquat. Imo si recurritur ad communem aestimationem et legis finem, quibus rationibus Lehmkuhl (n. 1462) opinionem S. Alphonsi fusius nititur, pauper iste, saltem in regionibus nostris, melius quam dives vino utens censebitur ieiunare et mortificationem exercere ». — Sed nullus fidelium, ut puto, decoctionem ut initium digestionis habet. — Praeterea non a sententia probabili logice argui potest ad evertendum id quod certum est vel probabilius: cibum in vinum intingere probabiliter esse licitum putat S. Alphonsus, decoctionem autem de qua quaestio est, non licere habet ut certum. Quodsi argumentum a pari valeret, concludendum esset non decoctionem licitam esse, sed etiam cibum intingere in vinum esse illicitum. — Denique pauper potest cibum in­ tingere in potu (aqua, caffaeo ) sicut dives : in hoc nulla est differentia, sed tota est ex eo quod pauper vinum non habeat.Quodsi cibum cum potu misceat, non melius ieiunabit quam dives vino utens, quamvis melius mortificationem servabit ; sed hoc est extra quaestionem. DE ABSTINENTIA 903 Secundum aliquos tamen, etiam S. Alphonsum, probabiliter licitum est : 1) infundere cibum in aqua aut vino, dum quis edit, et cibum statim ori admovere, quia tunc non intervenit fermentatio et liquor unice deservit ad vehiculum cibi, et adhuc generatim censetur potus ; — similiter 2) sumere iusculum ex herbis coctis cum aqua et aceto, aut oleo, aut vino decocto, (dummodo acetum et oleum quae sunt cibus computentur in pondus) : id enim permittit consuetudo, et ceteroquin haec non fiunt aliquid unum sicut in primo casu, et totum sumi potest bibendo. B. Frustulum panis mane sumptum etiam permittitur. S. Poen. 21 Nov. 1843 tantum declaravit pro regione Canadensi eos qui talem usum sequuntur non esse in­ quietandos, sed hodie ubique consuetudine iam est in­ troductum, quae consuetudo consecrata fuit can. 1251. Sumi potest panis, chocolates, vel alius cibus levior non prohibitus, imo, secundum aliquos aliquid lactis, sed hoc certo non est ubique introductum cum nec ubique in collatione permittatur ; quantitas, deSumpto potu, non potest excedere 2 uncias, iuxta morem receptum. Pro qualitate nobis videtur potius spectanda consuetudo regio­ nis ; sic in regionibus meridionalibus potio chocolatis, in sep­ tentrionalibus potius panis est jn usu. 959. Quid de dilatione, anticipatione, interver­ sione refectionis. — A. Dilatio refectionis etiam sine causa habita nunquam est peccatum, quia ad finem ieiunii melius conducit. B. Anticipatio semihorae relative ad horam consuetam vel, ut ait S. Alphonsus, infra horam relative ad meridiem (h. nm) est modica et censetur nulla, et ideo sine causa est licita. —Anticipatio unius horae relative ad Consuetam, vel etiam infra 2 horas relative ad meridiem (post lowest sat notabilis et censetur parva, et ideo est illicita nisi adsit rationabilis causa levis, ut consuetudo tunc sumendi prandium, ur­ banitas v. g. adventus hospitis qui citius abire debet, etc. —Anticipatio unius horae supra tempus licitum (ad 10 h.) secundum plures, inter quos S. Alphonsus, censetur nota­ bilis ; illa quae notabiliter excedit 2 horas relative ad me­ ridiem (ad 9% h.) certo est vere notabilis et magna; et ideo est illicita nisi adsit rationabilis causa sat gravis, et eo gravior quo anticipatio sit notabilior. 904 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Causa plus minusve gravis esse potest iter necessarium instituen­ dum, negotium grave peragendum v. g. necessitas praedicandi, docendi, summo mane surgendi, debilitas complexionis, etc. Quodsi alicui, saltem ordinario, nimis difficile esset ieiunare nisi horam notabiliter anticiparet, ieiunare non teneretur : ita enim existimant fideles, et tecte, quia nullus tenetur, saltem habitualiter, servare legem modo extraordinario et qui ex natura sua includit incommodum. C. Interversio inter refectionem et collationem non est vetita, aiente can. 1251, § 2 : « Nec vetitum est... serotinam refectionem cum prandio permutare ». Unde licita est a) si horae fere concordent, b) probabiliter si horae non omnino differant, et ideo si interversionis extet causa rationabilis (v. g. ratio studiorum), non sunt inquietandi qui refect unculam sumunt hora na vel inter horam io™1 et n™1 matutinam et prandium differunt ad horam 5am vei etiam fiam vespertinam (S. Poen., 10 ian. 1834 ; S. Off. 29 iul. 1837 ; S. Poen. 17 sept. 1862) ; imo c) iuxta paucos, si multum differant horae, et sic collatio licite sumitur mane, meridie refectio et vespere frustulum, quia tota substantia ieiunii servatur. Hoc tamen componi nequit cum sententia S. Thomae secun­ dum quam hora est de substantia ieiunii, et obligans sub gravi ; et ideo melius dicitur quod ad id requiritur causa sat gravis, v. g. sat magna debilitas, necessitas studiorum vel negotiorum ; imo, si alicui, saltem ordinario, esset nimis difficile aliter ieiunare, ad id non teneretur. Quod ultimum etiam videtur verum in aliorum sententia, quia licet modus interversionis hodie sit permissus, est tamen extraordinarius, contra modum consuetum, et quasi privilegium quo nemo uti tenetur, imo de se includit magnum incommodum. 960. Corollarium. r— Qui mane ientaculum sumpserit sive culpabiliter sive inculpabilitçr, legem implere tenetur quantum potest ; unde 1) si ientaculum fuerit valde parvum, parum excedens frustulum et non aequivaleat parvae collationi, ieiunare tenetur; 2) si sat magnum fuerit : a) si aequivaleat collationi saltem parvae, v. g. si sit saltem 4 unciarum, vel non multum excedat collationem licitam, non potest sumere nisi prandium et frustulum ; b) si multum excedat collationem licitam vel etiam aequivaleat prandio, potest tantum sumere collationem et frustulüm. Hisce enim duobus in casibus, pars principalis ieiunii adhuc servari potest, scii, ut unica refectio sumatur ; unde ad hoc obligatur, nisi adesset sat magnum in­ commodum, quo casu ieiunare nullo modo teneretur. DE ABSTINENTIA 905 QUAESTIO TERTIA. DE PRAECEPTO ABSTINENTIAE A CARNIBUS. S. Th. II-II, q. 147, a. 8. 961. Obiectum praecepti abstinentiae indicatur can. 1250 : « Abstinentiae lex vetat carne iureque ex carne vesci, non autem ovis, lacticiniis et quibuslibet condimentis etiam ex adipe animalium ». Carnes merito prohibentur, nam ut ait S. Thomas : « leiunium... est institutum ad reprimendas concupiscentias carnis, quae consistunt in cibis et venereis. Et ideo illos cibos Ecclesia interdixit qui et in comedendo maxime habent delecta^ tionem, et maxime hominem ad venerea provocant. Huiusmodi autem sunt carnes animalium in terra quiescentium et respi­ rantium... quia... plus delectant et magis conferunt ad humani corporis nutrimentum ; et sic ex eorum comestione plus superfluit ut vertatur in materiam seminis cuius multiplicatio est maximum incitamentum luxuriae ». Carnes prohibitae in lege abstinentiae opponuntur pisci­ bus : sunt nimirum animalia quae calido sanguine utuntur et ordinario in terra manent et respirant ; scii, mammalia et aves. Non autem prohibentur pisces, quorum nomine non tantum veniunt pisces proprie dicti, sed illa omnia quae ipsis aequiparantur quia nullum sanguinem vel frigidum habent : illa enim sicut pisces vel in aquis vivunt et respirant, aut piscibus nutriuntur, vel saltem non habent sanguinem calidum quo propria caro constituitur. Hinc I) ex natura sua ad pisces reducuntur a) crustata, ut cancri, cammari, etc. ; b) echinides, v. g. echini et alia eiusdem generis ; c) moluscae, ut limaces, cochleae, conchae et mituli, ostreae ; d) reptilia et amphibia, ut ranae, testitudines etiam terrestres, viperae ; e) insecta, v. g. locustae ; 2) ex aestimatione hominum quaedam mammalia et aves cen­ sentur pisces : a) ubique illa quae semper in aquis vivunt, uti cete b) quibusdam in locis ex consuetudine quaedam quae nunc in aqua, nunc in terra vel aëre vivunt, uti lutrae, castores seu fibri, phocae, tricheci ; — aves aquatiles ut anates ferae, fulicae, querquedulae, mergi, corvi marini, etc. Consuetudo non existit in Belgio nisi aliquibus in locis, pro querquedulis (sarcelles) et fulicis (foulques, poules d’eau) tantum. 962. Nomine carnium prohibentur : i° omnes partes constitutivae animalis : cartilagines, nervi,partes cerebrales, 9o6 summa theologiae moralis sanguis, medulla ossium, laridum, adeps, axungia aut pinguedo, etc. ; 2° ius (ut expresse dicitur can. 1250) ex carnibus expressum, et iusculum quod continet partes subtiliores carnis per elixationem eliquatas (Jus de viande, bouillon; vleeschnat en vleeschsoep') ; 30 cibi carne conditi ; permittitur tamen aliud condimentum ex ovis et lacticiniis, ut ex butyro, margarina, etc., imo etiam ex adipe (can. 1250), et tunc licite sumuntur etiam minutissima fragmenta quae supersunt, postquam fricta fuerint ad extrahendum adipem, dummodo pergant esse pars condi­ menti (S. Poen. ; 17 nov. 1897) ; 4’ extracta carnis. In praxi de quibusdam condimentis praeparatis dubium esse posset. lamvero : a) Certo prohibentur illa quae certo sunt extracta carnis, uti illud quod venit sub nomine liebig et producta similia. b) E contra si ex herbis sint confeçta, aut si non sint nisi residua salis quae destinantur ad sapidum reddendum liquidum. c) In dubio an aliquid sit verum extractum carnis aut aliquid aliud, cum sit dubium practicum facti, illud ante usum esset solvendum, et si fieri non posset, a cibo dubio esset abstinen­ dum (I, n. 103,2). Nec sufficeret affirmatio inventoris aut productoris, quia talibus mercatorum dictis fidere non possumus. E contra in dubio iuris an lex aliquid prohibeat vel non, ut si dubium speculativum esset an aliquid sit numerandum inter carnes aut inter pisces, licite posset sumi. d) Condimentum quod solet vocari gelatina, si sit ex piscibus confectum est licitum, et forsan si ex ossibus vitelli ; e contra si sit e iure carnis. e) Sub nomine peptone Veniunt nunc diversi generis producta, quorum aliqua probabiliter aestimari possent licita. At peptone proprie dictum quod ex carnibus provenit est cibus vetitus, cum nihil sit quam partes nutrientes carnium chemico processu factae digestibiles. Censet tamén Génicot, quem sequitur Vermeersch, illud permitti quia, licet vim nutritivam carnis habeat, huius delectatione et sapore caret et potius inter medicinas numeratur, lamvero, quod careat delectatione nihil probat, quia carnes non ob solam delectationem prohibentur sed etiam ob nutritionem ; est autem cibus quia principaliter ordinatur ad nutriendum, et tantum per accidens admitti potest ut medicina, si sit necessarium. Merito concludit Damenx, non ad saporem sed ad originem esse attendendum, nec ex eo quod nomen speciale habeat sequitur quod non caro aestimaretur. 963. Tempus praecepti. — Secundum can. 1252, praedicta abstinentia a carnibus praecipitur 1) singulis sextis feriis, in memoriam passionis et mortis DE ABSTINENTIA 907 Christi, nisi extra Quadragesimam adsit festum de prae­ cepto, in loco ubi servatur praeceptum ; — aut etiam, in Bel­ gio, festum Circumcisionis D1, ubi non est de praecepto ; 2) feriis quarta, sexta et sabbati IV Temporum ; 3) feria quarta Cinerum, et omnibus sabbatis Quadra­ gesimae ; — in quibusdam tamen locis, ut in Belgio, ex induito speciali, loco sabbati ponitur feria 4“ ; 4) vigiliis Nativitatis D1, Pentecostis, Assumptionis B. V. in coelum, et Omnium Sanctorum, nisi in Dominica in­ ciderint, quo casu non amplius anticipantur. Notetur quod multis in locis Ordinarii usi sunt facultatibus dispensandi eis a S. Sede concessis, ita ut dies abstinentiae sint : sin­ gulae feriae sextae, feria quarta cinerum, feria sexta Majoris Heb­ domadae, pervigilium Festi Immaculatae Conceptionis B. Μ. V., dies 23 a decembris (cfr. Supra n. 953). 5) Vi Decreti S. C. Rit. « Maxima Redemptionis », diei 16 Nov. 1955, lex abstinentiae Sabbato Sancto non amplius cessat post meridiem, ut statuit can. 1252, sed perdurat usque ad mediani noctem. 964. Animadversiones. — j° Hodie, lege generali Eccle­ siae, non amplius prohibentur : 1) adeps et pinguedo, per modum butyri vel condimenti ; 2) fructus animalium, scii, ova et lacticinia : lac, butyrum, caseus ; 3) promiscuitas seu permixtio carnium et piscium, quae, a tempore Benedicti XIV, erat conditio necessario praescribenda ut a carnibus, diebus ieiunii, dispensari possent (can. 1251, § 2). Hinc a) qqi legitime non ieiUnant, ea possunt sumere quoties velint in die ; b) qui Vero ieiunium servant, sumere ea possunt in refectione ; non autem in collatione aut frustulo, nisi ubi probata consuetudine sit receptum (n. 958). 2° Peregrini in regionibus, ubi abstinentia servatur feria 4a loco sabbati, debent alterutro die abstinere pro sua libertate et remoto scandalo (S. C- C., 9 feb. 1924). QUAESTIO QUARTA. DE SUBIECTO IEIUNII ET ABSTINENTIAE. S. Th. II-II, q. 147, a. 4. 965. Subiectum praecepti indicatur in Codice, can. 1254:__________ I. Aertnijs-Damen, Th. Μ. I, n. 1041. Ita etiam Antonelli, Medicina Pastoralis, II, n. 868; Marc, Th. Μ. I, n. 1227 ; Prtlmmer, Th. Μ. II, n. 663 ; Lehmkuhl, Th. Μ. I, n. 1458. 9o8 summa theologiae moralis § i. «-Abstinentiae lege tenentur omnes qui septimum aetatis annum expleverint», i. e. omnes fideles usum rationis adepti post septennium, nisi tamen legitime excusentur aut ab auctoritate legitima dispensentur. § 2. « Lege ieiunii adstringuntur omnes ab expleto vice­ simo primo aetatis anno ad inceptum sexagesimum », i. e. omnes fideles habitualem usum rationis habentes qui 2im aetatis annum compleverunt nec όο111 attigerunt (etiam mu­ lieres post 50, quidquid olim aliqui docuerint), nisi legitime excusentur vel dispensentur ; ante annum 2im enim ube­ riori cibo indiget homo quia est adhuc in statu augmenti. Quae iam videntur declaranda ad normam quae traditur sub 3° canonis 34, § 3, ita ut obligatio semper incipiat a media nocte et ad mediar i noctem terminetur. Unde pro illis qui post mediam noctem nati sunt, obligatio abstinendi et ieiunandi solum incipit transacto die anniversario quo septennium aut vecesimum primum annum expleverint ; ac pariter obligatio ieiunandi cessat solum transacto die anniversario quo annum quinquagesimum nonum expleverint seu quo inceperint sexagesimum. Articulus I. De Causa excusante seu Impotentia. 966. Causae excusantes sunt illae quae non auferunt obligationem legis sed impediunt ne alicui applicetur in quodam casu. Reduci possunt omnes ad impotentiam, sive sit causa necessitatis aut magnae utilitatis, sive impossibi­ litatis, siye pietatis. Quoad ieiunium et abstinentiam impotentia physica non datur, sed sola moralis seu incommodum sat magnum et extrinsecum quod cum observantia legis per accidens cohaeret, nam aliqua difficultas etiam magna ab intrinseco et necessario ex ieiunio oritur, sed haec non excusat, cum praecise a lege imponatur. Impotentia autem est absoluta et stricte dicta, quando lex non posset servari sine peccato ; vel relativa et late dicta, si ex ipsa eius ob­ servantia aliud damnum vel incommodum oritur, materiale vel spirituale. Cum autem ieiunium et abstinentia non sunt aequalis arduitatis, ideo non idem incommodum ab utroque semper excusat. DE ABSTINENTIA 909 967. Excusantur ab abstinentia omnes illi qui sine magno incommodo legi extrinseco a carnibus abstinere non possunt, scii : a) Pauperes qui carnem accipiunt in eleemosynam, nec aliud habent quo vescantur. b) Infirmi, convalescentes, debiles stomacho, mulieres lactantes, iique omnes qui cibis esurialibus sufficienter nutriri non possunt ; item mulieres praegnantes sj sint debiles, vel etiam, etsi carne stricte non indigeant, magna carnis appetentia laborent, quo casu buccellam carnis sumere possunt ne hac appetentia nimis torqueantur. c) Operarii qui quotidie laboribus incumbunt valde arduis, aut ciborum appetentiam auferentibus, quales sunt qui in fusoriis, vitrariis, ferrariis, fodinis metallicis vel carbonariis, locomotivis operam dant. d) Uxores, filiifamilias et famuli, qui alios cibos habere non possunt; famuli autem alium dominum quaerere te­ nentur, si fieri potest sine magno incommodo ; — item qui iter instituunt aut qui alicui servitio sunt addicti (milites, nautae, etc.) et alios cibos satis nutritives, si iis indigeant, invenire nequeunt ; — necnon hospites qui, praeter expectationem, totum prandium inveniunt ex carnibus paratum, nec aliunde sine gravi incommodo discedere aut alia alimenta petere queant : si vero res praevideatur, invitationem recusare tenentur, quoties fieri potest, aut dispensationem sibi obtinere. Quodsi ex errore prandium sit paratum ex cibis vetitis, et aliunde sine gravi incommodo remitti nequeat (v. g. quando de nuptiis agitur), licite sumitur ; secus, si sine gravi incommodo prandium in sequentem diem differri potest. 968. Excusantur a ieiunio ob incommodum grave et extrinsecum; non tântum : 1) Ratione aetatis, qui nondum expleverunt annum 2im, aut attigerunt 6om, quos lex non attingit, etiamsi propter vires validiores ieiunare possent, quia lex respicit id quod communiter accidit, aut praesumptionem ordinarii peri­ culi ; — sed etiam : 2) Ratione infirmitatis, illi qui sine periculo notabilis incommodi corporis aut valetudinis ieiunare nequeunt, ut 910 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS aegroti, convalescentes, debiles, ex nervis laborantes, mu­ lieres praegnantes aut lactantes. Ita qui una vice alimenta sufficientia sUmete nequeunt ; et qui ex ieiunio notabilem capitis dolorem, aut vertiginem patiuntur, aut notabilem somni privationem. 3) Ratione indigentiae, pauperes qui non habent nec habere possunt unde sibi aequam refectionem comparent, aut qui nihil habent quam panem et legumina aliosve cibos parum nutritives. 4) Ratione laboris : a) per se excusantur illi soli quorum labor honestus corporalis cum ieiunio moraliter et ordinario est incompossibilis. Tales sunt non solum illi qui in fusoriis aut fodinis laborant et ab ipsa lege abstinentiae excusantur, ut dictum est n. praec., sed eticm fabriferrarii, lignarii, murarii, lapicidae, coriarii, sutores calceorum, pistores, furnarii, coqui multis plures dapes parantes, agricolae, figuli, textores, lanarii, fullones, baiuli, cursores, aurigae, nautae navigantes, dummodo maior diei pars in eiusmodi laboribus transigatur ; item famuli illi qui multis et valde arduis occupantur : excusantur illi omnes ex consue­ tudine, et ideo etiamsi robustiores ieiunare valerent. b) alii labores corporales, et etiam labores ingenii non excusant per se et semper, ut constat ex prop, 30 damn, ab Alex. VII \ sed solum per accidens, quando, ratione specialis circumstantiae, ieiunium alicui reddunt valde difficile. Quod pro singulis casibus secundum prudentem aestimatipnem est determinandum : qui tamen illis multum occupantur facile habent rationem sufficientem obtinendi dispensationem. 5) Ratione itineris, dummodo sit tam longum et arduum ut notabilem corporis defatigationem causet, et simul causa adsit rationabilis illud instituendi, ut constat ex prop. 31 damn, ab Alex. VII12. Iter pedestre 4 vel 5 leucarum excusat ; et si via sit ardua vel tempestas maligna, etiam brevius ;— non autem illud quod equo vel curru perficitur, nisi per plures dies fiat aut magna cuni defatigatione : id a fortiori valet de illo quod via ferrea instituitur. 1. «Omnes officiales, qui in republica corporaliter laborant, sunt excusati ab obligatione ieiunii, nec debent se certificate, an labor sit compatibilis cum ieiunio 2. « Excusantur absolute a praecepto ieiunii omnes illi, qui iter agunt equitando, utcumque iter agunt, etiamsi iter necessarium non sit, et etiamsi iter unius diei conficiant ». DE ABSTINENTIA 9II 6) Ratione maioris boni seu pietztis,excusat opus praestan­ tius aut Deo gratius cum ieiunio moraliter incompossibile, uti sunt opera misericordiae aut religionis quae ieiunando non possint exerceri nec in aliud tempus differri, nam « non vedetur fuisse intentio Ecclesiae statuentis ieiunia, ut per hoc impediret alias pias et magis necessarias causas » (a. 4, ad 3). 969« Animadversiones· —· 1. Si causa excusationis sit evidens, ait S. Thomas (q. 147, a. 4), per seipsum licite potest homo praecepti observantiam praeterire ; si dubium sit an adsit causa sufficiens, propter periculum hallucinationis adire debet parochum vel confessarium, vel etiam medicum nisi iste sit laxior (quod non tam raro contingit), et, his deficientibus, aliquem bonum virum prudentem cuius consilio se committat. Quodsi dubia maneat causa, remittatur ad dispensationem ob­ tinendam sive parocho sive alii qui potestatem habet dispensandi (iuxta can. 15). 2. Non quaevis molestia quae ex ieiunio sequitur ab eo servando excusat, sed solum gravis molestia extrinseca, quae cum ipsa natura praecepti non cohaeret : aliqua enim debilitas corporis et aliquis capitis dolor, item difficultas in munere exercendo aliquantulum solita maior, necessario ex ieiunio sequuntur, ac proinde ad incommoda huic praecepto intrinseca pertinent1. 3. Illicitum est impedimentum proximum voluntarie apponere quod observantiam ieiunii redderet impossibilem > unde non est licitum assumere laborem extraordinarium aut instituere, etiam devotionis causa, arduum iter quod a ieiunio excusat ; nisi sit rationabilis causa proportionata id hodie faciendi, qualis eSt lucrum extraordinarium ex labore suscepto obtinendum. — Impedimento tamen posito, ieiunium non obligat, et ideo qui illud ponit, non peccat quia non ieiunat sed peccavit ponendo impedimentum. 4. A servanda abstinentia non excusantur, qui non accipiunt nisi cibos peiores aut cariores, excepto casu quo cibi tam mali sint, ut congruam refectionem non praebeant, aut tam cari ut notabile detrimentum fortunae afférant2. Articulus II. De Causa eximente seu Dispensatione. 970. Causa eximens est illa quae obligationem legis tollit. Praeter illas quae legem ipsam pro omnibus tollere 1. Noldin, Th. Μ. II, n. 686. 2. ib., n. 678. 912 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS possunt, habetur dispensatio seu actus superioris ecclesiastici qui obligationem legis relaxat in casu particulari. Generatim et per se, sunt iidem qui dispensare valent in lege ieiunii et in praecepto abstinentiae ; licet in casu particulari aliquis delegari posset ad dispensandum ab uno tantum, non ab altero. 971. In lege ieiunii et abstinentiae dispensare valent : 1) 5. Pontifex ex potestate ordinaria pro tota Ecclesia. 2) Ordinarii locorum, et etiam parochi, potestate quasi ordinaria, ex consuetudine iure firmata « in casibus singularibus iustaque de causa, possunt subiectos sibi singulos fideles, singulasve familias, etiam extra territorium, atque in suo territorio, etiam peregrinos, a lege communi de observantia... abstinentiae et ieiunii dispensare » (can. I245> § i)· 3) Item « Ordinarii, ex causa peculiari magni populi concursus aut publicae valetudinis, possunt totam quoque dioecesim seu locum a ieiunio et ab abstinentia dispensare » (ib. § 2). 4) Superiores religiosi pariter « in religione clericali exempta eamdem potestatem habent, ad modum parochi », quod attinet ad personas qui eorum iurisdictioni subduntur (ib. § 3). 5) Alii quibus facultas committitur, scii, ex potestate delegata. Confessarii per se non habent potestatem dispensandi ; in Belgio tamen nunc singulis annis concedi iis solet talis potestas dispensandi cum singulis personis (non cum familiis) et occasione confessionis tantum, et solum pro anno i. e. a Quadragesima ad Quadragesimam. Ita quoque solent episcopi ampliores facultates speciali modo delegatas recipere ad dispensandum, etiam cum certis categoriis fidelium in tota sua dioecesi. 972. Animadversiones. — 1. S. Pontifex valide dis­ pensare sine causa potest, non item alii ; unde ut eorum dispensationes sint validae, requiritur, sub poena nullitatis, ratio non levis sed gravis, minor tamen quam sufficiat ad excusa­ tionem, nam tunç dispensatione opus non esset. Unde etiam, cessante causa, eo ipso cessat dispensatio (can. 84). 2. Secundum can. 50 et 85, dispensationes in lege universali DE ABSTINENTIA 913 abstinentiae in commodum privatorum strictae subsunt inter­ pretationi, qui sunt odiosa. Ita dispensationes quae in Belgio vel alibi, vi specialium facultatum episcopis concessarum, concedi solent, excepto die Parasceves, quibusdam fidelibus certae conditionis, qui enume­ rantur in Mand. quadrag. (II), sunt stricte interpretandae et non sunt ultra extendendae. Sic v. g. iis solis dispensationes conceduntur qui actu servitio militari aut alio simili stmt addicti, et quidem illud hic et nunc exercentes1; aut qui munus actu exercent super vehiculis viae ferreae, non autem illis qui rema­ nent in stationibus aut in aedificiis administrationis causa. 3. Cum dispensare nequeant illi qui non sunt superiores ecclesiastici, hinc paterfamilias qui ipse est dispensatus vel aliquem dispensatum in familia habeat, non potest dispensationem extendere ad totam familiam sola ratione expensarum (S. Poen., 10 ian. 1834). Si tamen eo ipso exurgat pro aliis ratio excusans, v. g. si binas epulas parando grave subiretur incommodum (quod tamen non semper accidit), aut paterfamilias non possit aut non velit cibos alius generis parare, tunc etiam a simplici confes­ sario permitti potest ut carnes manducent, modo non exigatur in odium religionis et ieiunium servent si possint (15 ian. 1834) : tunc autem ratio permissionis non est indultum patrisfamilias sed impotentia in qua filii versantur servandi praeceptum (29 dec. 1862 ; 20 Apr. 1865 ; 27 maii 1868). 4. Dispensatus a ieiunio non ideo dispensatur ad carnes ; et vice versa dispensatur ad carnes non ideo dispensatur a ieiunio ; undé, si ieiunare tenetur, non potest carnes sumere nisi semel in die, et tantum in refectione, non in collatione ; si tamen, ob excusationem aut dispensationem etiam ieiunare non tenetur, potest manducare toties quoties voluerit. 5. Episcopi solent in quibusdam regionibus, pro dispensatione super lege ieiunii aut abstinentiae praescribere quasdam preces aut eleemosynam. Non videntur tamen rigorosam commuta­ tionem velle facere, sed probabilius intendunt principaliter et absolute dispensationem concedere cum exigua commutatione admixta. Si vere intendant imponere praeceptum, obligat tantum illos qui vi dispensationis facultate ab episcopo delegata concessae eximuntur ; non autem alios v. g. illos qui sunt excusati, aut exemptos qui a proprio superiore dispensantur. Preces impositae sunt leves, unde nonnisi sub levi obligant ; insuper plures omis­ siones precum non coalescunt quia imponuntur pro singulis diebus sicut ipsa lex ; et ideo nec eleemosyna obligat sub gravi. > i. Censet tamen Génicot : « hac generali dispensatione data, iam videntur carnibus vesci posse milites qui, ad breve tempus, domum redire permittuntur vel etiam habitualiter extra contubernia manducantes, nam indultum datur universe iis omnibus qui actu inter milites recensentur ». Summa Theologiae Moralis II. 58 9U SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO QUINTA. DE VIOLATIONE IEIUNII ET ABSTINENTIAE. 973. Lex ieiunii et abstinentiae obligat sub gravi, quia ad bonum spirituale scii, mortificationem et concupis­ centiae repressionem multum conducit, unde eius violatio est peccatum mortale ex genere suo, uti constat ex prop, 23s ab Alex. VII damnata1 ; admittit tamen levitatem ma­ teriae, nisi observantia praecepti requiratur tamquam con­ fessio fidei, v.g. si in contemptum religionis aut in protes­ tationem inobedientiae erga Ecclesiam eius violatio exigatur. 974. Violatio ieiunii. — leiuniupi stricte dictum es­ sentialiter consistit in una tantum refectione sumenda, praeter quam praeceptum ieiunii prohibet alteram co­ mestionem, exceptis tamen collatione et frustulo consuetu­ dine introductis ; hinc : 1) Praeceptum illud quoad refectionem est indivisibile, et ideo si quoad hoc secunda comestione fuerit fractum, nec servari nec frangi amplius potest. Ratio est quia abstinentia a tertia vel quarta comestione non multum facere potest ad finem mortificationis carnis, ac proinde ab Ecclesia non praescribitur. 2) Est praeceptum negativum, utpote prohibens, non tamen absolute sed cum quadam limitatione, scii, prout requiritur ad ieiunium i. e. ad unam refectionem ser­ vandam, ita ut sensus non sit : non plus quam semel comedas, sed : non comedas bis. Quatenus negativum obligat semper et pro semper usquedum fractum fuerit ; quatenus limi­ tatum, non amplius obligat postquam fractum fuerit, Unde peccat ille qui, extra unam quantitatem licitam, infra refectionem, collationem et frustulum sumptam, comedit ; et peccat graviter si sumit alteram quantitatem notabilem ; —non autem ille qui postquam ad secundam quantitatem notabilem, etiam culpabiliter, pervenerit, tertiam vel quar­ tam addit. i. Frangens ieiunium Ecclesiae, ad quod tenetur, non peccat mortaliter, nisi ex contemptu vel inobedientia hoc faciat, puta quia non vult se subiicere praecepto. > ! DE ABSTINENTIA 91$ 3) Praeceptum illud est affixum diei, et ideo plures comestiones leves ad idem praeceptum pertinent et coa­ lescunt in unam nutritionem gravem, secus vana esset lex ieiunii1. Ex quibus facile concluditur graviter peccare non tantum a) illum qui secundam refectionem plenam sumit ; sed etiam b) qui refectioni, collationi et frustulo notabilem quantitatem addit, sive simul sive pluribus vicibus, sive augendo collationem vel frustulum, sive praeter ista aliquid sumendo, sive partim infra et partim extra illa nimis manducando ; quia plures quan­ titates et excessus coalescunt ratione effectus, nutritionis. Levis quantitas est 2 unciarum ; notabilis censetur illa quae aequivalet levi ientaculo, vel % collationi, vel notabili parti refectionis, vel quae cum frustulo et collatione aequivalet y2 prandio or­ dinario 2 : generatim dicunt moderni excessum 4 unciarum esse notabilem, pro cibis levioribus tamen v. g. fructibus requireretur quantitas paulo maior ; c) qui in collatione ita excedit ut istam in veram çoenam mutet : alii excessum 2 unciarum super quantitatem licitam, alii 4 unciarum ut gravem habent ; d) qui in frustulo notabiliter excedit et in leve jentaculum vel levem collationem illud mutat; quod videtur fieri si duplicetur ita ut 4 uncias attingat vel excedat : peccat ille non tantum quia mane manducat horam notabiliter anticipando, sed etiam quia postea collationem sumit vel sumere intendit, cum ita velit sumere duas collationes ; e) imo qui priorem refectionem, sive sit prandium sive collatio, sine causa proportionata notabiliter anticipat, ut dictum est n. 956 ; multi tamen eam existimant venialem. Brevis autem anticipatio sine causa habita est tantum veniale ; modica nullum peccatum. Extra casus praedictos, excedere in cibo est veniale. 975. Violatio abstinentiae. —Praeceptum abstinentiae: 1) Est negativum, et ideo obligat semper et pro semper, et quidem absolute et sine limitatione, ita ut sensus non sit restrictus : non comedas semel carnes vel bis, sed sim­ pliciter : non comedas carnes. 2) Est divisibile, et ideo postquam semel fuerit violatum, 1. Hinc damnata fuit prop. 29 ab Alex. VII : «In die ieiunii qui saepius modicum quid comedit, etsi notabilem quantitatem in fine comederit, non frangit ieiunium ». 2. Illa omnia fere concordant. Nam leve ientaculum est 4 unciarum ; idem dicas de % collatione ; si refectio ordinaria limitetur ad 2 libras i. e. ad 24 uncias, 4 unciae cum frustulo et collatione paulo excedunt refectionem non valde magnam. — Solus BiUuart dicit : quae aequi­ valet alteri collationi ; sed ipse collationem valde parvam admittit, scii, ientaculum mediocre. Notetur autem refectionem posse in robustis esse maiorem. 9l6 summa theologiae moralis nihilominus obligat pro parte possibili. Unde qui illud transgreditur, peccat toties quoties actibus moraliter inter­ ruptis aliquid sumit. 3) Est tamen praeceptum affixum diei, et ideo plures sumptiones leves in die habitae ad idem praeceptum pertinent et coalescunt in unam materiam gravem, secus enim vana esset lex abstinentiae ; unde toties peccat aliquis graviter quoties actibus moraliter interruptis ad materiam gravem pervenit. Quodsi ab initio intenderit ad certam quantitatem gravem pluribus refectionibus pervenire, vel intenderit manducare carnes in omnibus, et intentionem suam non revocaverit, actus illi moraliter uniuntur et ab initio committit unum peccatum mortale, sed eo gravius quo maior sumatur quantitas. Admittit itaque praeceptum materiae levitatem. Et quidem materia levissima quae v. g. sumitur a coquis ad degustandum, nullum constituit peccatum, quia parum pro nihilo reputatur ; a fortiori si quis degustet et non deglutiat. Materia levis constituit peccatum veniale, gravis mortale : gravis autem est illa quae notabiliter nutrit, sed in ista determinanda multum variant auctores. Usque ad ultima tempora theologi generatim valde stricte legem interpretantur, et etiam fideles, qui adhuc legem servant : plures enim ultimum limitem materiae levis assignant 1/8 unciae, ut S. Alphonsus, vel bucellam carnis, ut Billuart, vel id quod magnitudine aequat nucem avellanam ; sed hoc videtur rigorosius ; — alii moderatius dicunt l/2 unciae, ut Gury ; — alii minus severi dicunt unam unciam, et ut materiam gravem habent illam quae moraliter superat unam unciam. Quos sequuntur multi recentiores. Recentissimi tamen ulterius progressi Sunt et dicunt npn esse materiam gravem nisi ad 2 uncias fere accedat, vel illas attingat, et unus vel alter, ut Noldin, dicit : quae illas superat. Sed nullam afferunt rationem. Certum omnino videtur materiam quae sit fere 2 unciarum esse gravem, et si sit 1 % unciae id videtur valde probabile. Etenim 2 unciae camis sunt quantitas valde notabilis, scii, portio ordinaria, non. omnino magna, quae ex uno ferculo sumi solet, et i */2 uncia iam est notabilis. Talis quantitas videtur gravis : a) quia notabiliter nutrit ; b) id censent fideles : sine dubio existimarent graviter peccare eum quem viderent in tali quantitate manducare ; c) quodsi fieri posset sine peccato gravi, possent fideles, sumendo sat magnam portionem carnis, legem abstinen­ tiae impune violare. — Nulla ergo adest ratio ab interpretatione stricta antiquorum multum recendendi, et multo mitiorem quae­ rendi : probabile tamen videtur quod 1 uncia non sit materia DE ABSTINENTIA 9Σ7 gravis ; probabilius dicitur materiam gravem essequae moraliter superat unciam, seu i Ύ uncia. Haec valent pro carnibus ; pro aliis prohibitis ut iusculo, vel leviore extracto, aut pro ovis et lacticiniis ubi in collatione et frustrulo sunt prohibita, facilius adest materiae parvitas, quia non aeque principaliter ac caro prohibentur ; unde non videtur esse materia gravis nisi saltem moraliter excedat duas uncias. In praxi: quoad conciones nihil dicatur nisi quod carnes pro­ hibeantur et sub gravi, nisi sit quantitas modica ; ne fidelium observantia erga legem minuatur ; — quoad confessiones : illi qui carnes manducant plus manducant quam materiam gravem, vel saltem portionem ordinariam sumunt et haec est certo gravis, et ordinario sunt aliis grave scandalum. Excipe si agitur de paupere operario vel agricola qui portionem laridi non valde magnam sumeret semel in die, et hoc est leve et etiam facile rationem excusantem habet. 976. Cooperatio ad ieiunii aut abstinentiae viola­ tionem. — Peccant non tantum illi qui legem Ecclesiae frangunt, sed etiam qui ad violationem conferunt, sive alios inducendo, sive proprie cooperando, i. e. ipsis cibos vetitos parando, sive etiam cum possint et debeant illos non impediendo. Omnis cooperatio per se est illicita, quia dat alteri occasionem seu medium peccandi, quod potius ab eo avertere tenemur ; per accidens tamen, cum sit actio de se indifferens, licita esse potest ob iustam causam, malo i. e. occasioni peccandi datae proportionatam, dummodo legis violatio non fiat in fidei vel religionis contemptum, in professionem falsae sectae, aut in protestationem inobedientiae erga Ecclesiam, et non intendatur a coopérante. A. Uxores et filiae, si maritus aut pater iubeat cibos vetitos parare, debent prius, si fructum sperent, procurare ut a malo proposito desistat ; quodsi id nequeant, obtemperare possunt propter grave damnum quale est gravis discordia, graves blasphemiae, secluso tamen contemptu religionis (S. C. P. F., 26 iun. 1820). B. Similiter famuli licite parant cibos vetitos si dominus lege Ecclesiae non tenetur ; si autem tenetur, id possunt saltem ad tempus ob notabile incommodum vel detrimentum, quale saepe adest si dominus stricte praecipiat, v. g. amissio famulatus cum periculo non habendi alium vel non habendi brevi tempore, lucrum deperdendum necessarium parentibus, timor domini peioris priore aut timor famulatus qui occasionem praeberet peccandi, etc. ; in dubio autem praesumere possunt dominum habere causam a lege excusantem. 9l8 summa theologiae moralis C. In publicis cauponis, quaestio iam est parum practica pro pluribus regionibus, in quibus conceditur dispensatio pro illis qui cauponis alimenta quaerunt. Ita et nunc in Belgio, pro illis qui, dum sint in itinere vel occupatione extra domum retenti, in cauponis alimenta emunt ; excepta tamen die Parasceves. Ubi talis dispensatio non conceditur, caupones 1) in locis in quibus communissime leges Ecclesiae servantur et speciatim si illic hospitium unicum adsit, vix unquam licite parabunt cibos vetitos illis qui nullam excusationem habent; imo, ne scandalum sequatur, cum aliis caute procedant v. g. parando mensam in loco separato ; 2) in locis in quibus ieiunium saepe violatur, aut hospites ex variis partibus convenire solent praesertim si hospitia plura adsint, sat facile cibos vetitos ministrare possunt propter notabile damnum ; dummodo etiam cibos licitos in quantitate sufficienti praeparent et eos non recusent ; 3) certo peccant a) si cibos illicitos sponte offerant aut non petentibus apponant, quia est invitare ad peccandum ; b) si praevidentes ut alimenta licita postulentur, illos tempestive non emant ;c) si erga illos qui ea expostulent malevolos se ostendant, vel quamvis sat facile et sufficienter ea comparare possint, renuant. Qui in familia privata apud se habent paucos convivas, pretio per hebdomadam vel mensem accepto, non tam facile debent in die vetito carnes apponere convivis istis etiam peten­ tibus, saltem in regionibus catholicis : in domo enim privata facilius servari potest lex abstinentiae quam in caupona publica ; et ideo paulo maior requiritur et difficilius occurrit ratio coope­ randi ad legis violationem· Causa tamen mediocriter gravis sufficere videtur, si peccatum negata ministratione impediri nequeat et non adsit scandalum pro aliis. QUAESTIO SEXTA. DE GULA· S. Th. II-II, q. 148. 977. Gula1 (gourmandise; gulzigheid) est inordinatus appetitus et usus cibi vel potus, quatenus delectationem affert. Dicitur 1) appetitus inordinatus i. e. modum a recta ratione praescriptum excedens. Modus autem a ratione praescriptus est quod sumatur alimentum ut sit utile rectae vitae et sanitati servandae ; scii, in quantum alimenta necessaria sunt vel congruentia ad conservandam bonam valetudinem l.Gula significat gutturis meatum per quem alimenta transiiciuntur in stomachum. DE ABSTINENTIA 919 et idoneam dispositionem mentis ad suas functiones. Qui ergo hunc modum excedit propter delectationem et illam quaerit plus quam oportet, vel etiam ipsi tamquam fini inhaeret, ita ut in ipsa sistat eamque velit propter seipsam, inordinate agit (Inn. XI, prop. 8 damn1. ; cfr. Luc. XXI, 34) i 2) cibi vel potus, sive non inebriantis, et tunc est a) gula stricte dicta, quae etiam vocatur crapula (seu commessatio) et est inordinatus appetitus cibi et potus communis ; — sive potus inebriantis, et tunc proprie est b) ebrietas quae est inordinatus appetitus potus inebriantis ; 3) quatenus delectationem affert, ita ut propter concu­ piscentiam alimenti delectabilis scienter excedat mensuram in sumendo ; et ita sit vitium directe oppositum virtuti abstinentiae. 978. Species gulae. — Quinque sunt modi diversi quibus delectatio gulae indebite quaeritur : praepropere, laute, nimis, ardenter, studiose ; qui sunt 5 species distinc­ tae et propriae gulae, quia ex diversis motivis procedunt, ipsi virtuti abstinentiae oppositis. Appetitus enim alimenti potest esse inordinatus a) quoad ipsum alimentum vel 1) circa substantiam, quaerendo scii, cibos delicatos vel nimis pretiosos, attento statu hominis (laute} ; vel 2) quan­ tum ad qualitatem, quaerendo cibos nimis açcurate et sapide praeparatos (studiose) ; vel 3) quantum ad quanti­ tatem in ipsa nimis excedendo (nimis)', — b) quoad eius sumptionem, vel 4) quando fit ante vel extra tempus debitum (praepropere) ', vel 5) quando non servat modum debitum, sed voraciter fit et nimis avide (ardenter). Alii modi esse possunt ex adiunctione speciei, ut dicetur n. seq., qualis est manducatio carnis humanae quod pertinet ad appetitum bestialem a quo natura abhorret, et est contra naturae instinctum et viam panderet caedibus humanis ; — nisi fiat ratione medicinae vel alia iusta causa, v. g. extremae famis, quin tamen licitum esset occidere in hunc finem. 979. Crapula (zwelgerij) per se est peccatum veniale ex I. Vide supra, pag. 885. 920 SUMMA theologiae moralis genere suo, etiamsi perducatur usque ad vomitum, quia est solus excessus in appetitu rei de se indifferentis ; etiam si quis vomitum provocet ut iterum possit edere et bibere, nisi id esset grave scandalum aliis, aut indicium quod ipse in cibis delectetur ut in fine suo ultimo. Per accidens, ratione speciei adiunctae, mortalis fieri potest, si quis in ea constituit finem ultimum sive explicite sive implicite : a) si paratus sit peccare mortaliter (v. g. furari) ut delectationem cibi habeat (Phil. Ill, 19) 5 b) si grave nocumentum inferat sanitati ; c) si ineptum se reddat obeundo officio ad quod sub gravi tenetur ; d) si imparem se reddat solvendis debitis, vel dissipet bona familiae ; e) si crapulae causa violet praeceptum ieiunii aut abstinentiae a carnibus ; f) si crapula sit causa alterius gravis peccati v.g. gravis scandali, ut si clericus publicis commessationibus se inficiat. 980. Animadversiones. — 1, Gula sensu lato (ebrietate inclusa) est vitium capitale (a. 5-6), ut diximus in tr. de Peccatis, I, n. 506. 2. Non tamen est maximum peccatorum : non x) ex parte materiae, nam secundum hoc gravissima sunt peccata quae versantur circa res divinas ; — nec 2) ex parte peccantis, ex qua alleviatur tum propter necessitatem ciborum, tum propter diffi­ cultatem discendi et moderandi id quod in talibus convenit ;— sed 3) ex part)·, effectus habet quamdam magnitudinem, in quan­ tum occasio et causa per accidens multorum peccatorum esse potest. TERTIA PARS. DE VIRTUTE SOBRIETATIS. QUAESTIO PRIMA. DE SOBRIETATE IN SE. S. Th. Π-Π, q. 149. 981. Sobrietas (soberheid) dicitur a servanda bria i. e. mensura. Generatim significat quamcumque moderationem (Rom. XII, 3) ; minus late sumitur pro omni moderatione temperantiae (Sap. VIII, 7 ; Tit. II, 12 ; I Tim. II, 9), praesertim abstinentiae ; strictissime pro moderatione potus inebriantis (Eccli. XXXI, 32), in quo optimum et diffi­ cillimum est servate mensuram, « quia usus mensuratu? multum confert, et immodicus excessus multum laedit, quia impedit usum rationis magis etiam quam excessus cibi,... sua fumositate caput perturbans ». Est itaque sobrietas virtus moderans affectum et usum potus inebriantis. Est virtus, quia reddit hominem perfectum : est enim optimum servare mensuram in eo in quo difficillime ser­ vatur. Est una virtus, quia habet obiectum unum : delecta­ tiones potus inebriantis moderandas. Est virtus specialis: ubi enim est speciale impedimentum rationis, ibi necesse est esse specialem virtutem ad ijlud removendum. Potus autem inebrians est speciale impedimentum usus rationis, ob maiorem proclivitatem hominis in potum inebriantem, et graviora damna quae excessus in tali potu secum sumit, in quantum perturbat cerebrum sua fumositate. 982. Sobrietas distinguitur ab abstinentia. — Aliud est obiectum : servare mensuram in potu ut delectabile in se, et servare mensuram in potu delectabili ex fumositate perturbante usum rationis. 922 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Alterius scii, rationis est delectabile ex eo quod est propter fumositatem ut inebriativum impediens rationis bonum ; al­ terius rationis est delectabile ex sola immoderantia sua impediens rationis bonum. Ex immoderantia enim primo tollitur rectitudo rationis, et si vehemens sit, etiam consequenter usus ; unde in his impedire Usum rationis pertinet ad idem vitium ac immode­ rantia ; — at alia est passio primo et directe tendens ad impedien­ dum usum rationis, et ex hoc primo habet quod sit inordinata ; unde in his aliud vitium est impedire usum rationis, et aliud immoderantia passionis in se, sicut alia virtus conservare usum rationis, alia moderari passionem in se. Cfr. Caietanus et Ill. Waffelaert, in a. 2. 983. Usus vini vel alterius potus inebriantis non est per se et totaliter illicitus (I Tim. V, 23 ; Eccli. XXXI, 36), nam nullus cibus vel potus secundum se consideratus est illicitus (Mt. XV, 11) ; potest autem esse illicitus per accidens : a) ex conditione bibentis qui vino de facili laeditur, vel quia speciali voto obligatur ad vinum non bibendum; b) ex modo bibendi quia scii, mensuram excedit ; c) ex parte aliorum qui scandalizantur. 984. Quibus sobrietas convenit specialiter.— Sobrie­ tas quamvis omnibus conveniat, quia omnes fugere debent mentis perturbationem, peculiari tamen ratione aliquibus convenit : a) propter maiorem necessitatem ad refrenandum : 1° ado­ lescentibus (Tit. II, 6) quia propter ardorem est in eis maior pronitas ad concupiscentias, quas oportet virtute refrenari ; 2° mulieribus (I Tim. Ili, 11) quia facilius perturbantur, nec in iis est sufficiens robur mentis ad resistendum concupiscentiis ; b) propter maiorem necessitatem ad operationem ipsorum : 3° senibus (Tit. II, 2) quia in iis ratio vigere debet ad aliorum eruditionem ; 40 iis qui aliis praesunt (PrOv. XXXI, 4), quia per sapientiam regere populum debent, praesertim si praesint in spiritualibus quia mente devota debent spiritualibus officiis insistere (I Tim. III, 2). QUAESTIO SECUNDA. DE EBRIETATE. Articulus I. De Ebrietate in se. S. Th. I-II, q. 88, a. 5, ad 1 ; Π-ΙΙ, q. 150, a. 1, 2, 3. 985. Ebrietas (dronkenschap') sumitur a) pro statu, scii, defectu rationis qui accidit ex multo vino potato, et sic I r J DE SOBRIETATE 923 non est peccatum sed potest esse eius effectus ; b) pro actu quo quis in hunc defectum incidit, sive fiat praeter opinionem bibentis, et tunc potest esse sine peccato, praesertim si non ex negligentia hominis contingat, — sive fiat ex inordinata concupiscentia et usu vini, et sic est peccatum, et definiri potest : Excessus voluntarius in potu inebriante, voluptatis causa. Indicatur : 1) Genus : excessus, nam pertinet ad intemperantiam, et sic distinguitur ab insensibilitate opposita. 2) Obiectum materiale : in potu inebriante i. e. violenter inducente privationem usus rationis. Sic distinguitur a gula stricte dicta quae est excessus in potu non inebriante. Unde si quis excedit in potu non inebriativo v. g. in lacte, chocolate, caffaeo, vel in inebriativo sed de facto non inebriante (seu non pertingente ad defectum rationis), sicuti fit in illis qui natura, consuetudine, mediis pharmacopolae scientiae sunt po­ tentes, non est peccatum ebrietatis sed crapulae. E contra si quis aliunde quam ex potu, v. g. odore lupuli aut suffitu tabaci, usu morphii vel chloroformii vel opii privaretur usu rationis, non est proprie ebrietas, licet peccare possit si id voluntarie et sine causa proportionata fiat. 3) Obiectum formale : voluptatis causa; obiectum enim proprium omnis temperantiae et intemperantiae est delec­ tabile secundum sensum tactus. Nam si quis etiam usque ad mentis alienationem, non propter delectationem, sed propter aliquam honestam causam biberet, est status, non peccatum ebrietatis ; quodsi sufficiens ratio non adsit, quaeritur privatio usus rationis ex tali potu propter se, et ideo propter suam voluptatem. Privatio scii, usus rationis videtur non esse de se et essentialiter malum, sed aliquid indifferens. Mala est si fiat sine iusta et gravi causa, tantum ob voluptatem, aut ingluviem, non quidem mediante quiete et modo naturali, scii, sotnno a Deo instituto, sed violenter et modo innaturali, organa perturbando : ita enim praefertur bonum inferius bono superiori ; — bona autem esse potest si sit necessaria in ordine ad sanitatem corporis, v.g. ad curandum aut depellendum morbiim ut typhum, ad coërcendam vim veneni e serpentis morsu, ad securius faciendam incisionem chirurgicam,etc.: non tantum si effectus bonus aeque immediate ac privatio rationis sequatur ex causa, scii, ex potu quo sensus sopiuntur, sed etiam si privatio usus rationis sit medium ad obtinendum bonum intrinsecum, quia ad bonum totius licitum est se privare bono partis, scii, usu rationis ad tempus ; imo 924 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS secundum aliquos etiam ad vitandum damnum vel periculum ab extrinseco, v. g. ad vitandam mortem quam alter minitatur alicui, nisi inebrietur, quod tamen admitti non potest si formaliter seu ex contemptu petatur. 4) Conditio : voluntarius, sive in se seu intentus, dum quis expresse vellet privari usu rationis v. g. ad dolores obliviscendos, sive in causa tantum, dum quis praevidet se inde privandum usu rationis et tamen mavult ebrietatem incurrere quam a potu abstinere. 986. Ebrietas plene voluntaria est de se peccatum mortale ex genere suo, etiam semel tantum admissa. — Probatur : i° ex Scripturis: ad Gal. V, 21 ; I Cor. VI, 10; Rom. XIII, 13 ; Le. XXI, 34; Is. V, 11 ; Prov. XXIII, 20, 21, 29... Et « licet videri possit agi de sola ebrietatis consuetudine, non apparet quomodo haec ipsa consuetudo per se ad gravem malitiam pervenire posset, si singuli eius actus levem tantum malitiam contineant » (Génicot) ; 2° ex ratione: Graviter repugnat rectae rationi quod homo sciens et volens propter solam vini voluptatem, sine necessitate, se privet usu rationis, et potestate propinqua illum recuperandi et utendi ratione ad omnem subitam necessitatem : bono scii, praestantissime quo a brutis distinguitur ac humano modo secundum rationem operatur et peccata declinat ; — ex qua inordinatione sequitur altera, quod se exponit periculo plura et gravia mala perpetrandi quae nata sunt ex ebrietate sequi, et bona omittendi quae operari deberet. Venialis tamen esse potest : a) ex actus imperfectione, per quamdam inadvertentiam actus vel ignorantiam potus, quod tamen non est admittendum in consuetudinariis ; b) ex levitate materiae, scii, ex levi excessu, dum ebrietas est imperfecta, leviter turbans rationem, vel etiam ex parvitate temporis si ebrietas perfecta non diu duret, v. g. aliquot momentis : hoc tamen in praxi vix valet, quia nullus scire potest quantum sit duratura. 987, Ebrietas non est gravissimum peccatorum : alia enim peccata vel privant directe bono divino, si sint directe contra Deum, vel privant directe bono rationis seu virtutis quod semper est bonum ; ipsa autem ebrietas tantum privat usu DE SOBRIETATE 925 rationis, qui potest esse bonus vel malus. Ergo est ex minoribus peccatis mortalibus completis. Est tamen fugiendum maxime, quia, privando usu rationis, fons esse potest omnium peccatorum, per accidens, in quantum ista per usum rationis impediuntur. 988. Signa ebrietatis sunt : a) perfectae ebrietatis si­ gnum certum : 1) si quis ratione non amplius discernat inter bonum et malum morale;— signa coniecturalia sunt : 2) si faciat ea quae sui compos nunquam faceret, v. g. iuret, turpia loquatur, rixas moveat, vasa confringat, uxorem percutiat ; 3) si non recordetur die sequenti dictorum aut factorum notabilium, v. g. quas rixas excitaverit, quomodo domum sit reversus, qua via, cum quo socio ; 4) si suis actionibus communibus aut facilibus dirigendis vix aut ne vix sufficiat ; 5) si usum sensuum et mem­ brorum amiserit v. g. visus, gresSus, loquelae. E contra b) signa probabilia ebrietatis imperfectae aut signa ambigua sunt : gressus vacillatio aliqua, linguae titubatio, rerum apparens gyratio, aspectus duplicatorum, oblivio rerum minu­ tarum, difficultas in exequendis officiis debitis, .quaedam turbatio capitis seu phantasiae, vomitus : haec enim etiam obveniunt, manente sufficienti rationis praesentia. 989· De usu narcoticorum (morphii, opii, cocaini, chloroformii, aetheris, etc.), sive ad liniendos dolores, sive ad sopiendos sensus, cum ex iis sequi possit privatio usus rationis atque magnum detrimentum sanitatis, breviter iuvat dicere1 : 1) Usus transitorius et adeo exiguus ut alium effectum non producat nisi restaurationem virium et pacationem nervorum, licitus est. 2) Usus in maiore quantitate vel frequentia, ob solam volup­ tatem adhibitus, vel ad sedandam narcoticorum cupidinem quae ex usu eorum repetito generatur vehementissima, est graviter illicitus si notabile sanitatis et vitae detrimentum inde sequi possit; leviter si detrimentum sanitatis vel abbreviatiq vitae certo non sit notabilis. 3) Usus in ea quantitate adhibitus ut sensus sopiantur et privatio temporanea usus rationis sequatur, sine iusta causa adhibitus est peccatum grave, aeque ac ebrietas ; ex causa autem proportionate gravi necessitatis vel utilitatis licitus est, ut si fiat ad non sentiendos dolores acerbos, aut in operatione chirur­ gica maiori ut infirmus sine resistentia se permittat. 4) Usus in articulo mortis adhibitus ut infirmus ratione privetur et sine doloris sensu decedat, graviter est illicitus, non solum si nondum sit ad mortem paratus, ita quod privaretur opportunitate poenitentiam agendi et periculum incurreret dam­ nationis aeternae ; sed etiam si sit rite dispositus, quia ita careret opportunitate merendi et immediate se parandi ad mortem I. Quaestio potius pertinet ad theologiam pastoralem, ubi latius evolvi solet. Cfr. nostrum opusculum De Variis Peccatis in sacramentali confessione medendis, c. 2, § B, IV et VI. 926 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS gloriamque coelestem notabiliter augendi. Unde deest ratio proportionate gravis id permittendi, imo si periculum sit ne ad usum rationis non redeat, est aequivalens abbreviatio vitae. Secundum aliquos tamen id tolerari posset, de consensu infirmi, qui iam ad mortem bene paratus sit, ob acerbos scii, dolores, praesertim si impatientiae valde obnoxius sit, ita ut probabiliter timeri possit ne in grave peccatum labatur ; imo, ut aliquando dictum fuit, etiamsi simul indirecta sequeretur abbreviatio vitae in infirmo certe morituro, sed id magis dubium est et potius omittendum. Graviter tamen illicita sine dubio esset directa acceleratio mortis, ita Ut insensibilitas et privatio usus rationis non essent nisi effectus ipsius abbreviationis vitae : non enim sunt facienda mala ut eveniant bona. 990· Animadversiones. — p Ut notat S. Alphonsus, 1. V, n. 78, non excusatur a mortali, qui sumit quantitatem potus de se aptam ad ebrietatem perfectam inducendam, licet, antequam sensibus destituatur, somno se committat, quo vini effectum effugit ; quia potio illa iam de se est intrinsece mala, cum de se apta iam sit ad privandum illum hominem usu rationis, et per accidens se habeat, quod ipse vel per somnum, vel per inebriationem sensibus privetur. Mali scii, causam totam posuit, manebitque incapacitas recuperandi usum rationis, quae a somno naturali orta non esset. 2a Confessarius recte praesumere potest ebrietatem voluntariam fuisse ei qui crebro inebriari solet v. g. decies singulis mensibus. Si quis autem vir satis intelligens confitetur se intra mensem semel vel iterum fuisse ebrium, interrogetur utrum ebrietatem praeviderit. Qui ima vel altera vice, sine ulla consuetudine, ebrius fuit, praesumendus est ebrietatem non praevidisse. 3* Ad depellendam tristitiam vel melancholiam liceret tantum bibere usque ad hilaritatem : talis enim ratio non haberet pro­ portionem cum malo ebrietatis perfectae. Clerici autem, pater­ familias, et personae in dignitate constituti etiam vitare debent hilaritatem. Articulus II. De aliis Peccatis occasione ebrietatis commissis. S. Th. Π-ΙΙ, q. 150, a. 4. 991. De peccatis in ebrietate commissis. — Occa­ sione ebrietatis committuntur varia peccata et mala ab ipso ebrio. Haec peccata et mala quae ex ebrietate sequi possunt, in tantum sunt imputabilia : 1) in quantum praevisa fuerint, etiamsi per accidens non DE SOBRIETATE 927 sequantur. Hinc a)imputantur in propria specie et gravitate obiectiva si distincte praevidentur, sive in propria specie, sive in genere tantum et confuse in specie, quia sic agens reapse vult malum illius speciei et gravitatis cuius periculo se exponit, unde ebrietas de se venialis fit gravis si exinde gravia mala secutura praevideantur, v.g. grave scandalum, damnum sanitatis, libido, gravis tristitia uxori, filiis, paren­ tibus, etc. ; — b) si confuso modo sub generali ratione mali praevideantur, imputantur tantum generali modo in peccato ebrietatis,quae ideo gravior fit eo quod propter illam aliquis paratus sit multa alia peccata et mala committere ; — c) non imputantur, si nullo modo praevisa fuerint ; 2) et in quantum ebrietas voluntaria fuerit : non enim magis voluntarius esse potest effectus quam causa ; unde ipsius gravitas etiam mensuranda est ad gravitatem ebrie­ tatis, ita ut si ebrietas sit tantum imperfecte voluntaria, et ideo venialis, etiam mala secutura, quamvis gravia in se, tantum sint venialia. Ebrietas illa est vel a) imperfecta, relinquens usum rationis, et tunc peccata etiam sunt voluntaria in se, et mortalia vel venialia secundum gravitatem materiae et usum rationis praesentem ; — vel b) perfecta, et tunc mala sunt voluntaria et culpabilia in causa, potatione ; minus tamen voluntaria ac si essent voluntaria in se. Committuntur actu interno et quoad affectum, quando quis deliberate vult ebrietatem ex qua effectus sequi praevidentur ; actu externo et quoad effectum quando peccata vel mala externe fiunt. Hinc in confessione declarandum quaenam peccata prae­ visa, et quaenam ex praevisione externe completa fuerunt. 992· Animadversio. — Verba in perfecta ebrietate pro­ lata aliquando sensum amittunt, aut non plenum servant. Sic v. g. : 1) Verba iniuriosa aliquando naturam iniuriae amittunt, non quidem si sint determinatae detractiones vel contumeliae direc­ tae in determinatas personas, vel etiam in Deum directae ; sed si sint generales quaedam iniuriae in omnes homines (et res) pas­ sim occurrentes prolatae : ab omnibus enim ista considerantur ac si nullum sensum haberent. 2) Item mendacium non eXistit, quia non datur locutio contra mentem; etiam mendacium perniciosum non manet mendacium quamvis perniciem servare possit. 3) Item votum et iuramentum non existunt, quia ad ista requiritur voluntas Ubera actualis, sed ista verba possunt externe sonare iuramentum, et ideo periurium. Eodem modo locutiones blasphemae externe sonant blasphemiam et ita inhonorant Deum. 928 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 993. De cooperatione ad ebrietatem aliorum. — Occasione ebrietatis etiam committuntur varia peccata ab aliis qui ebrietati cooperantur. Cooperatio ad ebrietatem, alia est i° negativa, quae fit non impediendo ebrietatem, dum quis ex officio illam impedire debet ; — alia 2° est positiva, quae fit influendo in ebrietatem alterius.Haec est a) improprie dicta, quae fit inducendo illum ad bibendum, v. g. iubendo, consulendo, ad aequales haustus provo­ cando : ista secundum aliquos probabiliter est licita ad impediendum gravius malum, v. g. sacrilegium vel homi­ cidium, quia licitum est suadere minus malum ut minus (cfr. tr. de charitate I, n. 968) ; secus autem est illicita, et constituit scandalum directum ; — vel b) proprie dicta, quae fit ministrando potum illi qui praevideatur ex eo inebriandus : haec secundum se est illicita, etiam caupo­ nibus, quia dat alteri occasionem seu medium peccandi quod ab eo avertere tenemur ; per accidens tamen licita esse potest ob iustam causam malo i, et. occasioni pec­ candi proportionatam, quale est gravius malum vitandum v. g. rixa, blasphemiae, pugna, vel notabile damnum v. g. si taberna notabiliter deseratur, non autem sola indignatio hospitis vel solum lucrum secus aliis obventurum. Cooperator multipliciter reus est, non tantum ratione coope­ rationis vel scandali in seipso — sed etiam ratione ebrietatis in altero, — et ratione malorum et damnorum quae praevidit ex ebrietate secutura ; et ideo ad eorum restitutionem tenetur post causas principales, tamquam causa cooperans. QUARTA PARS. DE VIRTUTE CASTITATIS ET PUDICITIAE. QUAESTIO PRIMA. DE CASTITATE. S. Th. ΙΙ-Π, q. 151 et 152. 1 1' ’ j I i j ' ' ! 1 W4.Castitas (chasteté ;kuischheid) affinitatem habet cum verbo castigare; et ideo generali sensu indicat concupiscen­ tiae castigationem seu repressionem iuxta rectam rationem : sicut enim pueri dum castigantur, emendantur, si vero suae voluntati dimittuntur, peiores fiunt ; ita concupiscen­ tiae (quae assimilantur pueris), dum refrenantur minuuntur, si vero consensu voluntatis nutriuntur, augentur. Stricto autem et proprio sensu est de concupiscentiis quae maxime castigari et refrenari a ratione indigent, quatenus sunt vehementiores et magis opprimentes rationem ; delectationes autem carnis sexuales in organo genitali sunt omnium vehementissimae et magis opprimentes rationem quam delectationes ciborum, et ideo magis indigent castigari et refrenari ; unde castitas est virtus moderatrix appetitus sexualis seu delectationum Venerearum iuxta rectam rationem, seu virtus refrenans delectationes inordinatas venereas, in ipsis servans modum rationis ex motivo honestatis. Moderatur ergo immediate et per se appetitum delecta­ tionis venereae ; alios sensus respicit mediate et per accidens in quantum ad delectationem Veneream concurrunt excitandam. Delectatio venerea est quae consurgit ex commotione vel alteratione partis inferioris ob motum organorum generationi inservientium, qualis percipitur praecipue in pollutione aut copulatione ; dicitur venerea quia naturaliter ordinatur ad promovendam generationem, cui deam V enerem praesidem faciebat insaniens et impia gentilitas (q. 151, a. 1 et 2). Summa Theologiae Moralis Π. — 59 93° SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Aliquando autem sumitur castitas improprie et metaphorice pro moderatione delectationis in coniunctione mentis ad res aliquas, quatenus mens delectatur de eo cui debet coniungi, v. g. de Deo, et abstinet a delectando de rebus quibus non debet coniungi, v. g. de creaturis praeter Deum. Sic autem intçllecta, castitas designat virtutem generalem et est omnis virtus retrahens mentem ab illicitis ; principaliter tamen est in charitate et in aliis virtutibus theologicis quibus immediate coniungimur Deo, sicut e contra fornicatio spiritualis est relinquere Deum propter creaturas. 995. Castitas est virtus. — Nam reddit hominem perfectum : conservat enim bonum rationis difficillime servandum contra passiones et delectationes vehementissimas, scii, concupiscentias et delectationes carnis sexuales. Est una virtus, quia habet obiectum imum : delectationes venereas ratione moderandas. Est virtus specialis distincta ab abstinentia. Ubi enim est delectatio diversae speciei et speciale impedimentum rationis, ibi necesse est esse spe­ cialem virtutem ad illud moderandum et removendum. Delectationes venereae quae tendunt aé conservationem humanae speciei, ab omnibus aliis specie differunt, nominatim a delectatione alimentorum quae ordinatur ad conser­ vationem individui ; insuper constituunt speciale impedi­ mentum usus rationis, quia sunt omnium vehementissimae, et magis opprimentes rationem quam delectationes potus inebriantis, cum potus, non eius delectatio, opprimat rationem. Ergo castitas est virtus specialis (a. 3). 996. Materia castitatis proxima sunt motus interiores appetitus circa venerea; remota, actus externi» scii, copula, oscula, tactus, pollutio, motus carnales seu excitatio organi genitalis cum voluptate. Officium castitatis est utrumque secundum rectam rationem comprimere vel componere : refrenare venereas cupiditates et delectationes ne plus utamur quam recta ratio dictet. 997· Pudicitia (pudicité ; schaamachtigheid ) dicitur a pudore quem homo concipit de illis quae non subsunt rationi et in quo verecundia significatur 5 et ideo est de illis quibus homo maxime verecundatur. Hoc autem est circa venerea, et maxime circa delectationes circumstantes quae saepius signa sunt Venereorum et de quibus homo maxime pudet coram aliis : pudor enim magis occasionatur a signis venereorum quae solent magis deprehendi. Hinc pudicitia est circa venerea, prae­ DE CASTITATE 931 cipue circa exteriora signa Venereorum, uti sunt aspectus impu­ dici, oscula, tactus, etc., dum castitas magis est circa ipsam carnalem commixtionem. Unde pudicitia exprimit specialem circumstantiam castitatis (a. 4), quatenus maxime luxuria pudo­ rem affert, tum propter inobedientiam genitalium membrorum, tum propter hoc quod a venereis ratio maxime absorbetur. Utraque tamen est eadem virtus, quia respiciunt eamdem materiam : venerea aut signa venereonjm, et ex eodem motive honestatis specialis in horum moderatione relucentis. 998. Varii gradus castitatis. — Castitas in aliis mode­ ratur, in aliis excludit delectationem veneream, ratione diversi status; hinc distingui solet : i° luvenilis, quae ab omni delectatione venerea abstinet usque ad tempus nuptiarum. 2° Goniugalis, quae moderatur appetitum voluptatis sexualis in coniugibus et excludit quidquid illicitum est in usu matrimonii. 30 Vidualis., quae post dissolutum matrimonium ab omni carnali voluptate abstinet, sive in perpetuum, sive ad alteras nuptias. Ratione modi autem quo servatur, distinguitur imperfecta, quae abstinet tantum a voluptatibus carnis illicitis ; et per­ fecta, quae abstinet ab omnibus delectationibus etiam in matrimonio licitis. 999. Virginitas (maagdelijkheid) dicitur a virore, quia importat immunitatem a corruptione seu concupiscen­ tiae adustione circa delectationes venereas ; et differt a castitate, quia non solum ab illicitis sed ab omnibus de­ lectationibus venereis abstinet et ideo proponit castitatem juvenilem perpetuo servandam (q. 152, a. 1) ; unde : i° Est virtus, quia importat firmum voluntatis propo­ situm ab omnibus delectationibus venereis tum illicitis tum licitis abstinendi in subiecto per libidinem nunquam corrupto : id autem facere propter bonum animae ut liberius vacet contemplationi veritatis et rebus divinis est virtuosum, quia secundum rectam rationem est bonis inferioribus renuntiare propter superiora (a. 2) ; quod etiam scimus ab Apostolo, I Çor. VII, 34, et a Christo, Mt. XIX, 11-12. 932 i ! I SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Imo est excellentior matrimonio, ut ait Apostolus I Cor. VII, 34 et definivit C. Trid., sess. 24, can. 10, quia ordinatur ad bonum animae, imo secundum vitam contemplativam, quod est cogitare ea quae sunt Dei; dum coniugium ordinatur ad bonum corporis, quod est mUltiplicatiq generis humani, et pertinet ad vitam activam qua vir et mulier, in matrimonio viventes, necesse habent cogitare quae .sunt mundi, ut ait Apostolus. Bonum autem animae est potius bono corporis, et bonum vitae contemplativae bono vitae activae, sicut bonum divinum bono humano (a, 4). 2° Est virtus specialis, a castitate communi distincta, quia habet excellentiam specialem, dum non solum conservat immunem ab inordinatione sed ab omni experimento venereae voluptatis (a. 3). I 1 I Et quamvis sit excellentissima in genere castitatis, non tamen est maxima virtutum ; nam potiores sunt virtute? theologicae et religio quae occupantur circa res divinas, et finis sunt virginitatis ; item fortitudo in martyribus qui renuntiant propriae vitae, et obedientia in monachis qui renuntiant propriae voluntati, dum virgines solum valedicunt venereae voluptati (a- 5). • ; j ! ’ i I 30 Differt a castitate perfecta, eo quod integritati carnis coniungitur, dum castitas perfecta etiam ab illo servari potest qui antea libidine iam fuit corruptus. Hinc duo requiruntur ad virginitatem perfecto sensu intellectam : a) elementum materiale, scii, carnis integritas, quae consistit in voluntaria immunitate a delectatione carnali completa et a carnis corruptione ; b) elementum formale, scii, voluntatis propositum servandi perpetuo castitatem, sine quo proposito virtus haberi non potest (a. 1). j ; I i [ i ; j ■ j ! ; j j l { i I 1 Cum virtute virginitatis sensu morali intellecta, non est confundenda virginitas in sensu quasi physico. Sic enim significat solam integritatem carnis seu organi genitalis, quae amittitur in viris per voluntariam pollutionem quae nata est provocare effusionem seminis, in feminis per voluntariam effractionem claustri virginalis seu sigilli virginitatis, quae fit per copulam carnalem cum viro vel per alium tactum. Ita virginitas non est virtus sed bonum naturae a nativitate omnibus inditum ; et hoc sensu physico mulier quae nunquam copulam habuit, quamvis actibus solitariis internis et externis contra castitatem peccaverit, dicitur virgo, sicut etiam illa quae dum carnis integritatem servavit, ad nuptias transire intendit. Corruptio autem triplex esse potest : a) corporalis tantum i. e. involuntaria fractio sigilli virginalis vel involuntaria resolutio DE CASTITATE 933 seminis ; b) corruptio solius mentis, i. e. consensus in rem veneream sine opere, sive fiat delectatione venerea incompleta, sive revocatione propositi perpetuo a delectatione abstinendi ; c) utraque simul, scii, voluntaria delectatio completa, vel voluntaria seu libidinosa fractio sigilli virginitatis. In tertio casu amittitur virtus virginitatis irreparabiliter, in secundo reparabiliter, in primo nullo modo. QUAESTIO SECUNDA. DE LUXURIA. S. Th. Π-1Ι, q. 153 ; Q. D. de Malo 15, a. 2. 1000. Luxuria (pnkuischheicT) est appetitus inordinatus delectationis venereae *. « Luxuriosus aliquis dicitur quasi solutus in voluptates. Maxime autem voluptates venereae animum hominis solvunt, et ideo circa voluptates venereas maxime luxuria consideratur » (a. 1). Unde luxuria proprie significat excessum in delectatione venerea. Excessivus autem et inordinatus est appetitus, i. e. amor et usus, venereae delectationis, si extra usum legiti­ mum in copula coniugali et actibus ad illam disponentibus ipsa quaeratur. Delectatio scii., sicut et usus genitalium, ex natura sua essentialiter ordinatur ad propagationem generis humani. Haec autem debito modo fieri non potest nisi in unione matrimoniali permanente, quae ad reçtam educationem prolis omnino est necessaria. Ergo appetitus et usus venereorum est inordinatus si quaeratur : i) sine ordine ad actum coniugii legitimum ; 2) in isto actu, sed modo illegitimo et indebito praeter regulas natura et ratione praescriptas. 1001. Luxuria interna et externa, completa et in­ completa. — Sicut delectatio venerea quae propria est organo genitali in quo percipitur, secundum rectam rationem refrenata et ordinata est obiectum castitatis, ita inordinata et irrefrenata est proprium obiectum luxuriae. 1. Doctrinam de castitate et luxuria breviter et summatim propo­ nimus. Qui plura cupit, adeat opusculum nostrum : Quaestiones de Castitate et Luxuria, ubi quoque inveniet notiones physiologicas et indicatam congruentem bibliographiam. 934 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Indebite eam, sive realiter quaerere complete aut incom­ plete, sive cogitando eam sibi repraesentare et mente in ea complacere, est luxuriosum : ut complete et perfecte percepta, est luxuria completa seu consummata, ut imper­ fecte et incomplete percepta, est luxuria inchoata seu in­ completa, ut in mente repraesentatur et sic mentaliter placet, est luxuria interna. Hinc ratione modi quo fit, luxuria est : A. mere interna, quae consistit in solo affectu vel desiderio delectationis aut usus venereorum et prohibetur a nono decalogi prae­ cepta ; vel B. etiam externa, quae fit cum usu et commotione organorum genitalium et prohibetur a sexto praecepto ; haec autem potest esse : 1) completa, perfecta et consummata, si actus exterior usque ad naturalem suum terminum, i. e. satiativam delectationem perducitur, sive a) sit naturalis seu iuxta naturam et actus sit aptus ad finem naturalem generationis obtinendum, uti fornicatio, aduKerium, incestus ; sive b) sit innaturalis seu contra naturam et actus non sit aptus ad finem suum naturalem, sed hic reddatur impossibilis, uti pollutio, onanismus, sodomia ; 2) incompleta, imperfecta et inchoata est, si actus exterior ad terminum suum naturalem non perducitur et ultimum terminum delectationis satiativae non attingit. Haec se habet ad completam ut initium ad terminum, inchoatio ad consummationem, et ideo non tam dicitur luxuria quae versatur magis circa ipsam delectationem copulae, sed potius impudicitia cirça delectationes circumstantes. 1002. Principium I. Luxuria est peccatum mortale ex genere suo. — Probatur: i° ex Scriptura, ubi Apostolus, Gal. V, 19-21, inter opera quae excludunt a regno Dei, enumerat luxuriam. 2° ratione : De ratione luxuriae est ut ordinem et modum rationis excedat circa venerea ; talis autem excessus est ex genere suo mortalis. Quanto enim aliquid est magis ne­ cessarium, tanto magis oportet ut circa illud rationis ordo servetur, et per consequens graviter vitiosum est, si ordo rationis praetermittatur. Atqui usus Venereorum est valde DE CASTITATE 935 necessarius ad bonum commune, quod est conservatio generis humani, sicut cibus necessarius est conservationi individui. Ergo excessus circa venerea, praeter id quod requirit ordo rationis est de se mortalis, utpote in re gravi (a. 3). Confirmatur : a) Luxuria contrariatur iustitiae legali, quia ex natura sua nata est directe nocere bono communi, scii, conser­ vationi et debitae propagationi generis humani ; id autem est de se graviter vitiosum. b) Violat ius dominii quod Deus habet in corpus nostrum, cuius non habemus nisi solum usum et quidem tantum ad de­ bitum finem, unde « ex eo quod aliquis inordinate suo corpore utitur per luxuriam, iniuriam facit Deo, qui est principalis dominus corporis nostri » (ad 2). Ius autem violare est de se graviter malum. c) Specialis difformitas luxuriae in eo est, quod actio et de­ lectatio maxime necessariae ad bonum commune ac bono speciei immediate destinatae, hoc suo ordine naturali ad speciem privan­ tur, cum ad delectationem quaerantur mere personalem et ad solum referantur individuum. Hoc autem est contra naturalem ordinem ipsius naturae humanae. 1003. Principium II. Luxuria directe et in se volun­ taria seu delectatio venerea propter se quaesita, extra matrimonium, est peccatum mortale ex genere toto ; unde non admittit materiae levitatem sed de se est semper gravis. Dicitur : 1) Luxuria seu delectatio venerea ex commotione virium et organorum orta generationi inservientium : delectatio enim mere sensibilis vel sensualis ex perceptione sensibili obiecti convenientis, etiam propter se quaesita, non excedit culpam ve­ nialem, quia, ut dictum est de gula, est tantum inordinatio rei secundum se indifferentis 5 unde sicut qui audit vocem sonoram, qui gustat cibum sapidum, praecise propter delectationem sen­ sualem inde exortam, non peccat nisi venialiter, ita non peccat nisi venialiter qui aspicit mulierem pulchram, aut tangit eius manum aut faciem, praecise propter delectationem mere orga­ nicam seu sensualem, consistentem in quadam proportione et conformitate rei visae vel tactae cum organo visus vel tactus, ita quod non sit aliud quam delectatio de re pulchra quae videtur, aut de re blandi, molli, tenera quae tangitur, absque alia cuiusque rei turpis delectatione1. Et hoc etiam valet in praxi, aliter tamen Opinantibus Caietano et S. Alphonse ; — quamvis omnibus consultum sit his delectationibus organicis non immorari, quia i. Billuart, diss. V, a. 2. 936 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS a delectatione sensuali ad veneream, maxime in sensu tactus aut visus, facilis est progressus. 2) Luxuria in se voluntaria seu delectatio propter se quaesita : luxuria enim solum in causa aut indirecte voluntaria admittit materiae levitatem. Nam, uti constat ex principiis expositis in tr. de Peccatis, a) delectatio venerea in causa voluntaria, nisi ratio adsit proportionata eam causandi, est gravis vel levis prout causa per se nata sit notabiliter aut leviter in eam influere (I, n. 450) ; b) delectatio Venerea indirecte voluntaria, quam scii, voluntas, dum reprimere possit, non reprimit, est de se solum venialis ; nisi per accidens adsit periculum proximum consensus (I, n. 449). 3) Extra matrimonium : in matrimonio enim luxuria etiam in se voluntaria seu delectatio venerea propter se quaesita est de se venialis, utpote solus excessus rei licitae ; — nisi tamen contra naturam fiat, modo qui generationis est impeditivus, aut huiusmodi periculum includat. 4) Est de se semper gravis et non admittit levitatem materiae; unde omnis luxuria sive completa sive incompleta etiam minima, dummodo sit in se volita, est de se mortaliter mala. Probatur: 1. Quod directe opponitur ordinationi et intentioni primariae nostrae naturae et Creatoris naturae est mortale peccatum (I, n. 539). Sed omnis delectatio venerea, primaria intentione et ordinatione nostrae naturae et Creatoris naturae, ordinatur ad solam generationem in legitimo matrimonio procurandam. Ergo omnis delectatio venerea extra matrimonium propter se quaesita huic in­ tentioni et ordinationi directe opponitur et est peccatum mortale. 2. Delectatio venerea incompleta ex natura sua tendit ad completam cuius est initium ; et ideo qui eam propter se quaerit, eo ipso amat et quaerit completam, non quidem ut exequendam sed ut delectabilem1. Sed amor delecta­ tionis completae extra matrimonium, sine dubio est pecca­ tum mortale, quia directe contrariatur bono communi,uti constat ex gravi malitia fornicationis. Ergo et amor delecta­ tionis incompletae. Neque dicas actum humanum tendere in obiectum ut a ratione proponitur ; ratio autem potest abstrahere a delecta­ tione completa, imo voluntas eam excludere. — Resp. : Non i. Fundatur in principio quod «semper inchoatio alicuius ordinatur ad consummationem ipsius » ; unde qui vult inchoationem, eo ipso implicite et necessario vult consummationem, sicut qui vult bonum participatum, eo ipso vult illud « ut tendens in bonum perfectum >. I-Π, q. i, a. 6· DE CASTITATE 937 valet excludere, quia delectatio consummata necessario appetitur implicite ab illo, qui eius inchoationem quaerit quae ad con­ summationem ex natura sua necessario tendit. Abstractio in­ tellectus et intentio voluntatis non valent mutare naturam rerum. Sicut ergo vere superstitiosus manet ille qui daemonis inter­ ventum excludere intendens, vanis utitur mediis quae sine dae­ monis interventu effectum habere non possunt, cum ita implicite et necessario eius interventum quaerat et sic contra suam inten­ tionem agat (n. 777) ; ita qui delectationem completam volens excludere, appetit incompletam, agit contra intentionem suam : eo ipso enim implicite et necessario appetit completam, quia incompleta non est appetibilis nisi ut initium et pars delecta­ tionis completae, et nisi ratione delectationis completae. 3. Qui delectationem veneream voluntarie quaerit propter seipsam, gravi periculo se exponit quaerendi delectationem ulteriorem et completam: ita ob vehementiam concupiscen­ tiae carnis atque communem fragilitatem humanam. Ergo peccat mortaliter. Itaque cuique impossibile est quaerere delectationem veneream incompletam quin implicite quaerat et velit completam, et eius inordinationem incurrat, vel affectum ad completam luxuriam habeat eiusque periculo se exponat. Unde damnata fuit ab Alex. VII prop. 40 : » Est probabilis opinio quae dicit esse tantum veniale osculum habitum ob delectationem carnalem et sensibilem quae ex osculp oritur, secluso periculo consensus ulterioris et pollutionis » ; quia falso supponit osculum habitum ob delectationem carnalem, i. e. veneream, non inducere periculum consensus in actus graviores. I0Q4· Animadversio.— Luxuria est etiam peccatum capi­ tale et valde periculosum, ut diximus in tr. de Peccatis (I, n. 505). QUAESTIO TERTIA. DE SPECIEBUS LUXURIAE. S. Th. II-II, q. 154, a. 1. 1005. Septem numerantur species luxuriae, scii, fornicatio simplex, adulterium, incestus, stuprum, raptus, sacrilegium, et vitium contra naturam. Probatur : Species in peccatis desumitur ex morali difformitate obiecti et diversa repugnantia ad rationem. Atqui in peccato luxuriae reperitur repugnantia ad rationem diversa : 938 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS a) uno modo, quoad finem actus venerei, et hoc dupliciter : 1) vel quia impeditur generatio prolis, et sic est vitium contra naturam; 2) vel quia impeditur debita educatio et promotio prolis natae, et sic est fornicatio ; b) alio modo per comparationem ad alios homines, et hoc quintupliciter : 3) vel quia femina est nimis propinqua, nec ideo illi servatur debitus honor, et est incestus; 4) vel quia alteri est iuncta, et sic est adulterium; 5) vel quia est virgo sub potestate parentum, et est stuprum, etiam si non inferatur violenti^ ; 6) vel quia ipsi violentia infertur, et est raptus; 7) vel quia non servatur debitus honor propter votum aut legem Ecclesiae custodientis res sacras, et est sacri­ legium. Quantum ad tactus, oscula et similes impudicitias, reducuntur ad speciem ad quant disponunt, v. g. si fiant cum soluta, ad fornicationem ; si cum coniugata ad adulterium, et sic de ceteris. Articulus I. De Luxuria iuxta naturam. S. Th. Π-Π, q. 154, a. 2, 3, 6, 7, 8, 9, 10. 1006. Fornicatio simplex est concubitus soluti cum soluta corrupta, ex mutuo consensu. — Dicitur : 1) soluti cum soluta, i. e. personarum quae sunt liberae, non solum a vinculo matrimonii sed etiam a vinculo cognationis vel affinitatis, voti continentiae, aut ordinis sacri ; secus erit alia species ; 2) corrupta, quia, si sit virgo, erit stuprum et non simplex fornicatio ; 3) ex mutuo consensu^ quia si violentia adhibeatur aut me­ dium iniustum, reducitur ad raptum. Fornicatio est intrinsece et mortaliter mala, proindeque non solum est mala quia prohibita iure divino positivo, sed iure naturali prohibita utpote mala. — Probatur : 1) Ex Scripturis : Gal. V, 19-21 ; I Cor. VI, 9-11 ; Eph. V, DE CASTITATE 939 3-6, ex quibus constat id etiam spectare gentes quae legem positivam non habebant. 2) Ex damnatione prop. 48 ab Inn. XI *. 3) Ratione, quam exS. Thoma ita proponit Billuart1 2 : « Fornicatio simplex est concubitus secundum se privatus ordine naturali ad suum finem, scii, educationem prolis, proindeque secundum se importat inordinationem quae vergit in grave nocumentum, non solum eius qui ex tali concubitu nasciturus est, sed etiam boni communis et societatis humanae in quam plura et pessima mala irruunt ex mala educatione membrorum ; ergo secundum se est peccatum mortale. Prob. antec, : Debita educatio prolis in specie humana exigit inter marem et feminam diuturnam societatem (matrimonii) post coitum... Atqui fornicarius concubitus secundum se neque supponit neque importat diuturnam societatem maris et feminae, quin potius contrarium im­ portat : est enim soluti cum soluta, hoc est eorum qui nullo inter se vinculo sunt devincti, quo fit quod, quantum est ex natura actus fornicarii, pars post coitum possit pro libitu deserere compartem, prolem non agnoscere, nullam eius curam gerere, quod sane frequentissime accidit et consequenter pessima prolis educatio. Ergo ». Nec obstat si dicas, fornicatores posse inter se pacisci et iurare de cohabitatione, quamdiu necessarium erit ad prolis educationem, aut aliter illi providere posse. — « Resp. enim id esse per accidens actui fornicario, per se autem illi convenire ut partes non teneantur post coitum commanere, cum per se nullo vinculo ad hoc arctentur in quantum fornicatores sunt, nec prohibeatur quis quantum est ex ipsa ratione actus fornicarii ad quamcumque aliam accedere ; et ideo quantum est ex se, est actus privatus naturali et debito ordine ad educationem prolis. Quod ergo fornicator post coitum diu commaneat mulieri et eam iuvet ad prolis educationem, facit quidem quod fornicatio actu non noceat proli et bono communi, sed non tollit quod sit secundum se nociva et deordinata a fine generationis... Porro in actibus humanis bonitas aut malitia specifica attenditur secundum id 1. « Tam clarum videtur fornicationem secundum se nullam involvere malitiam et solum esse malam quia interdicta, ut contrarium omnino rationi dissonum Videatur ». 2. Diss. VI, a. 2. — Cfr. S. Thomas, a. 2 ; c. G. III, 122 ; de Malo q. 15, a. 1. 94° SUMMA THEOLOGIAE MORALIS quod illis convenit per se, non autem secundum id quod illis convenit per accidens ». Fornicatio tamen non est gravissimum peccatorum, Est enim « contra bonum hominis nascituri. Et ideo est gravius peccatum secundum speciem suam peccatis quae sunt contra bona exteriora, sicut est furtum et alia huiusmodi (v. g. detractio) ; minus est autem peccatis quae sunt directe contra Deum (aut bonum divinum v. g. directe contra virtutes theologicas aut religionem), et peccato quod est contra vitam hominis iam nati, sicut est homicidium » (a. 3), quod gravius est omnibus speciebus luxuriae (ad 3). 1007. Animadversio. — A simplici fornicatione non distinguuntur specie concubinatus et meretricium, sed sunt diversi gradus eiusdem speciei. Meretricium dicitur cum quis accedit ad eam quae est publice exposita ; concubinatus cum habet consuetudinem accedendi ad aliquam determinatam, sive eam domi habeat sive non. Concubitus vero cum ea quae neque est publica neque consuetudinaria retinet nomen simplicis fornica­ tionis, sed ubique est soluti cum soluta, ut supponitur, ideoque intra eamdem speciem fornicationis. 1008. Stuprum (viol; verkrachting'), secundum recentiores, est concubitus violentus, ita ut, si virgo consenserit, non sit proprie stuprum ; unde est violenta seu iniusta virginis defloratio; — secundum S. Thomam et antiquos est omnis illicita virginis defloratio, sive consentiat sive non consentiat. Virgo intelligitur sensu physico, quae sigillum retinet virginitatis. lamvero : 1) Stuprum virginis invitae seu violenta virginis defloratio, superaddit simplici fornicationi malitiam mortalem specie distinctam, non solum ratione violentiae qua cogitur ad fornicandum (qualis esse potest respectu corruptae), sed etiam ratione integritatis naturalis quae ab invita violenter rapitur. Haec enim integritas violenter ablata est sufficientis momenti ad constituendum in violatore grave peccatum iniustae damnificationis. Violentia intelligitur non solum physica, sed etiam moralis, uti fraus, metus, importunae preces et blanditiae, quales sunt eae quas comitantur magna promissa, oscula, tactus, veneris incentiva, quibus ingenua mulier facile resistere non potest. 2) Stuprum virginis ultro consentientis est species luxuriae distincta. Ubi enim circa materiam alicuius vitii occurrit aliqua specialis diffbrmitas, ibi poni debet determinata DE CASTITATE 94I species illius vitii ; in stupro autem virginis etiam ultro consentientis est specialis diffbrmitas circa materiam luxu­ riae : a) ex parte puellae quae, ex hoc quod corrumpatur, impeditur a legitimo matrimonio et ponitur in via mere­ tricandi, a qua retrahebatur ne signaculum virginitatis amitteret ; b) ex parte patris, qui de eius custodia sollici­ tudinem gerit. Unde si contingit quod parentes consentiant, remaneret nihil­ ominus stuprum, quia remanerent eaedem rationes ex parte virginis ; aliunde parentes in id consentire non possunt. Probabilius tamen videtur, stuprum virginis ultro consentientis non superaddere fornicationi simplici malitiam mortalem, quae sit in confessione explicanda, quia scienti et consentienti non fit iniuria, sed dumtaxat venialem. 1009. Raptus, ut est species luxuriae, est vis illata cui­ cumque personae vel eius parentibus, causa explendae libidinis; dum moderni magis restricte illum sumunt, definientes quod sit abductio violenta cuiuscumque personae causa explendae libidinis (enlèvement ; oplichting'). At prior definitio est conformior S. Thomae, qui ait, a. 7 : qualitercumque violentia adsit (ergo etiam absque abductione), salvatur ratio raptus. Non enim est de ratione raptus ut sic, quod res rapta abducatur de loco in locum, sed solum quod violenter auferatur domine vel custode praesente vel reluctante, etiamsi non abducatur, sed ibidem consumatur, vel vi detineatur, ita quod sola violentia sit essentialis raptui, et ipsum a furto distinguat : sic v. g. qui panem vel vinum ab aliquo praesente et renitente vi auferret et ibidem consumeret, esset verus raptor et non tantum fur. In definitione dicitur : 1) Vis illata seu violentia, per quod intelligitur non solum vis aut violentia physica et proprie dicta, sed etiam metus qui censetur gravis, saltem respective ad personam, puta metus reverentialis respectu puellae, non vero fraus aut preces importunae ; quia ille non dicitur proprie raptor qui dolo aut precibus importunis alienum extorquet, sed qui vi aperta aut saltem metu gravi iniuste incusso. 2) Cuicumque personae, quia hic non agitur, ut in stupro, de sola virgine, sed sive sit virgo sive corrupta, 942 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sive soluta sive coniugata, sive mas sive femina, imo verbo quaecumque sit persona, est materia raptus, qui est eo gravior quo persona rapta graviores inducit qualitates : ita Ut si sit coniugata, sit raptus et adulterium ; si Deo sacra, raptus et sacrilegium ; si eiusdem sexus, raptus et sodo­ mia, etc. 3) Vel eius parentibus, quia ad rationem raptus, ut est in specie luxuriae, non est necesse quod violentia semper fiat personae raptae, sufficit quod fiat parentibus seu tutoribus, aut custodibus ab iis constitutis sub quorum cura existit persona rapta, scii, minorennis, quia tunc habetur violentia ; qualitercumque autem adsit violentia, salvatur ratio raptus ut est species luxuriae. Sive ergo rapta raptori consentiat, reluctantibus parentibus, sive consentiant parentes reluctante rapta, est raptus. Quodsi rapta vel abducta consentiat, nescientibus pa­ rentibus, non est proprie raptus, quia nulla est violentia, in qua consistit essentialiter ratio raptus. Dicitur a quibus­ dam raptus seductionis, sed melius ab aliis vocatur fuga, quae tamen reduci potest ad raptum, quia, licet fiat sine violentia, non fit tamen sine iniuria parentum. 4) Causa explendae libidinis, quia si sit ex alio motivo, puta, ut persona rapta fiat servus aut ancilla, aut venumdetur, non erit species luxuriae, sed alia species raptus qui dicitur plagium. Quamvis autem raptus luxuriosus habeat suum complementum per expletionem libidinis, erit tamen verus raptus ex sola intentione, copula non secuta. Unde si fiat solo intuitu matrimonii, raptus non est peccatum luxuriae ; at tunc est impedimentum matrimonium dirimens, quamdiu perdurat (can. 1074). Raptum constituere in peccato luxuriae speciem distinctam, ex eo manifestum est quod importat gravem iniuriam personalem, seu violentam violationem personae raptae aut eius parentum. 1010. Animadversiones. — 1. Mulier cui violentia infertur non potest mere passive se habere ; sed tenetur resistere interne et externe : dissentiendo scii, et dissensum manifestando exterius, atque clamando et pro viribus aggressorem repellendo. Non tamen tenetur eo modo resistere qui eam exponat periculo mortis aut infamiae, dummodo absit proximum periculum interni consensus. DE CASTITATE 943 2. Potest et debet mulier oppressa se agitare et vertere ac omni modo copulam impedire et abrumpere ne semen recipiat, quamvis iliud sit effundendum, quia ius et obligationem habet copulam impediendi et effusio seminis soli malitiae viri adscribenda est. 3. An etiam potest semen iam receptum expellere ante conceptio­ nem, ut aliquibus modernis placet iuxta sententiam recenter intro­ ductam, quiasemen dicunt se habere ad modum iniusti aggressoris ? a) Certo non potest, si omnino voluntarie admiserit copulam ; vel etiam si fraude vel dolo fuerit decepta aut vi vel metui cesserit, ita ut oppressio vi, dolo aut minis inceperit, cui subsequens accesserit consensus : tunc enim iam non erit locus inculpatae tutelae, cum aliis mediis licitis mulier uti debueritUnde quaestio disputata non multum facit ad praxim, cum casus quo oppressio mulieris soli violentiae sit tribuenda et omnino fuerit involuntaria, sit valde rarus. b) At etiam tunc ut illicitum habemus expellere semen, tum quia homo non habet dominium in semen, et ideo omnis actio quae directe circa semen exercetur est illicita, praeter illam quae a natura intenditur, copulam nempe coniugalem ; tum quia si licitum esset semen directe expellere, id qUoque licitum esset de foetu post conceptionem, quia in casu magis esset aggressor et iniustus ; tum quia maior est iniuria contra generationem humanam et bonum commune expellere semen a sede sua finali a natura ad hoc destinata, quam procurare pollutionem qua expellitur a sede sua instrumentaria ; sed hoc semper illicitum est 5 ergo et primum. c) Ceteroquin non valet argumentum ab affirmantibus allatum. Aggressionem enim repellere licitum est durante actione copulae, non autem copula posita, quia tunc aggressio cessavit et semen iam est in suo loco ad quem natura destinatur. Copula autem finitur ipsa introductione seminis in vas mulieris, quia semine eiaculato, cessat opus voluntarium hominis et incipit opus solius naturae, quo fit ut semen naturaliter organa mulieris profundius penetret ad fecundationem. Opus autem naturae in humana generatione abrumpere est illicitum. Neque dicas effectum iniustitiae manere, cum semen ibi iniuste fuit depositum. — Ex eo enim sequitur effectum posse removeri mediis licitis, non autem mediis illicitis uti actione directe in semen aut in foetum exercita ; sicut nec licitum est innocentem directe occidere ad protegendum se contra nocu­ mentum iniustum. Homo non habet dominium in semen sed illud pertinet ad speciem ; atque in toto processu generationis individuum omnino subordinatur speciei. ion. Adulterium (overspei ; echtbreuk') communiter definitur : alieni tori violatio seu concubitus cum alterius coniuge. 1) Hoc est species luxuriae ab aliis distincta; quia ultra 944 i; !i j Ù SUMMA THEOLOGIAE MORALIS deformitatem fornicationis quam habet totam ex hoc quod quis accedit ad non suam, habet insuper aliam specialem deformitatem ex hoc quod accedit ad alienam ; sic enim peccat contra fidem datam in contractu matrimonii, in quo corpus suum ad usum coniugalem soli coniugi promisit ei tradidit ; et contra iustitiam, violando ius corporis sui acquisitum coniugi, iuxta I Cor. VI, 9. Huic autem in­ fidelitati et iniustitiae cooperatur pars coadulterans. 2) Unde est grave peccatum mortale, quod insuper patet ex VI0 praecepto, et ex I Cor. VI, 9-10 : Neque adulteri regnum Dei possidebunt (Cfr. Lev. XVIII, 20; XX, 10 ; Deut. XXII, 22-24 ; Tob. IV> 13 ; Prov. VI, 29 ; Eccli. XXIII, 21-27) > ltem ex poenis iuris civilis. Tres sunt gradus in adulterio : ius est coniugati cum soluta ; 2U’ est coniugatae cum soluto ; 3118 est coniugati cum coniugata ; quorum est diversa gravitas. Secundus est gravior primo, quia magis repugnat unam mulierem commisceri pluribus viris quam unum virum pluribus mulieribus ; nam a) ex commixtione cum pluribus viris mulier ple­ rumque fit sterilis et impeditur generatio ; quod si non impediatur, incertum cuius sit proles ; b) adultera se exponit periculo prolem illegitimam in familiam introducendi cum magno iniustitiae damno pro marito, et pro filiis legitimis qui exinde parte haereditatis privantur (n. 386). Haec autem omnia non consequuntur ex adulterio coniugati cum soluta. Tertius gradus est omnium maximus, quia ultra praedicta continet duplicem malitiam infidelitatis et duplicent injustitiam. Sed si compars cedat iure suo, aut etiam vir fiat leno uxoris suae, manetne adulterium? Omnino est affirmandum, non ob­ stante axiomate : scienti et consequent! non fit iniuria. Nam per talem actum fit iniuria, non quidem viro consentienti, sed statui et iuri coniugali cui renuntiare non possunt Conjuges, quodque ideo, cum maneat integrum non obstante eorum cessione, violatur per adulterium. Sicut, si clericus renuntiet iuri et privilegio sui status et inde trahatur ad tribunal saeculare, non fit illi iniuria, sed statui clericali, nec ideo minus peccat trahens eum ad hoc tri­ bunal. Unde sententia contraria ab Innoc. XI fuit damnata1. i 1012. Incestu? (inceste ; bloedschennis) est concubitus cum consanguinea vel affine. Iure naturali prohibetur indeterminate pro cognatis ; unde quousque et ad quemnam gradum se extendat prohibitio, iure I. «Copula cum coniugata, consentiente marito, non est adulterium, adeoque sufficit in confessione dicere, se esse fornicatum » prop. 50. DE CASTITATE 945 positivo est determinandum. Hinc, pro Christianis, incestus est inter illos qui secundum legem Ecclesiae validum matrimonium inire nequeunt, seu concubitus cum consanguinea vel affini inter gradus ab Ecclesia prohibitos. Gradus autem prohibiti sunt in consanguinitate usque ad tertium inclusive pro linea collaterali ; in affinitate, quae iam ex matrimonio etiam rato oritur, usque ad secundum ; in utraque ad quemlibet gradum pro linea recta (can. 1076 et 1077). Quodsi in aliquo gradu legitima sit obtenta dispensatio, iam non est incestus. I I I Incestus est determinata species luxuriae. Ibi necesse est invenire determinatam speciem luxuriae, ubi invenitur specialis et multiplex repugnantia usui debito Venereorum ; ita autem est in incestu : 1) Quia homo, in iis praesertim quae spectant actum generandi, naturaliter debet quamdam honorificentiam et reverentiam parentibus ut sui ortus principio, et conse­ quenter consanguineis et affinibus, in quibus parentes, hoc est ortus sui principium intuetur. In actibus autem venereis est quaedam turpitudo honorificentiae et reveren­ tiae contraria, unde de his homines verecundantur. 2) Quia personas sanguine iunctas necesse est simul ad invicem conversari ; unde si non arcerentur a commixtione venerea, nimia opportunitas daretur venereae commixtionis, et sic animi hominum nimis emollirentur per luxuriam. 3) Quia per commixtionem consanguineorum et affinium impeditur multiplicatio amicorum ; dum enim homo uxo­ rem extraneam açcipit, iunguntur sibi quadam speciali amicitia omnes consanguinei uxoris, ac si essent consan­ guinei sui, quia vir et uxor fiunt una caro. Ergo in incestu specialis et multiplex invenitur repugnantia debito usui venereorunl, et ideo est distincta species luxuriae (a. 9). Continet itaque duplicem malitiam gravem : contra castitatem scii, et contra pietatem seu reverentiam pro­ pinquis debitam (Lev. XVIII, 6 sq. ; XX, 11, 12, 14; Deut. XXII, 20, 22, 23 ; I Cor. V, 1-5). Omnes incestus carnales probabiliter sunt eiusdem speciei ; at plures theologi dicunt incestum inter consanguineos lineae rectae ab aliis specie distingui, vel etiam incestum inter fratres et sorores. Certum est : a) diversam adesse speciem, si aliud officium pietatis simul Summa Theologiae Moralia II. — 60 946 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS violetur, ut in incestu parentum cum filiis minorennibus, quod rectae institutionis officio derogat ; b) incestum non esse specie distinctum, ex eo quod fiat inter consanguineos vel inter affines, quia « persona affinis coniungitur alicui propter personam consanguineam coniunctanj, et ideo quia unum est propter alterum, eiusdem rationis inconvenientiam facit consanguinitas et affinitas » (ad 2); c) specie differre, tum ab incestu carnali, tum inter se, in­ cestum legalem aut spiritualem ratione cognationis legalis (ubi existit) vel spiritualis ; quia cognatio tam legalis quae fundatur in adoptione perfecta, quam spiritualis quae oritur ex Baptismo, distinguuntur specie inter se et cum cognatione carnali quae Oritur ex copula, suntque ad instar illius. Etenim quia filius adoptivus transit in potestatem adoptantis et accipit ab ipso alimenta et haereditatem sicut filius naturalis, et quia filius spiritualis accipit esse spirituale a baptizante sicut filius naturalis accipit esse naturale a patre, Ecclesia his similibus mota est ut inter illos statueret quamdam speciem cognationis dirimentem matrimonium. Notetur ex sacramento Poenitentiae non oriri cognationem spiritualem qualis oritur ex Baptismo dissolventem matrimonium, adeoque confessarius peccans cum poenitente non committit incestum. 1013. Sacrilegium carnale (vleeschelijke heiligschennis') est violatio sacri per actum Venereum. Est species luxuriae, quia dum actus unius virtutis vel vitii ordinatur ad finem alterius, assumit speciem illius, sicut furtum, quod propter adulterium committitur, transit in speciem adulterii ; ergo violatio sacri quae committitur propter luxuriam, transit in speciem luxuriae sicque est luxuria sacrilega. Nomine autem sacri intelliguntur persona sacra, locus sacer, et quaecumque res sacra alia a persona et loco ; quapropter triplex est species sacrilegii carnalis : personale, locale, et reale, tantoque gravius quanto sacratior est persona, locus, vel res, et quanto gravior profanatio (n. 802-803). i. Persona sacra hic dicitur quae est Deo dicata ad servandam castitatem per votum publicum coram Ecclesia emissum, sive sit solemne, sive sit simplex : ita enim auctoritate publica in cultum divinum est deputata. Unde ex hac parte committitur sacrilegium : a) quando persona sacra luxuria contaminatur, sive in­ terne per delectationes morosas aut consensum in actum luxuriae, sive externe per actus impudicos tam in se quam in aliam personam etsi non sacram ; DE CASTITATE 947 b) quando persona non sacra concupiscit personam sacram, aut cum ea impudice agit : quamvis enim non sit sacra, violat tamen affectu vel actu personam sacram ; quodsi tantum a persona sacra patiatur impudica, coope­ ratur saltem eius sacrilegio ; c) quando utraque persona complex est sacra, et tunc duplex adest sacrilegium, quia unusquisque suum proprium committit sacrilegium et cooperatur sacrilegio alterius ; quod in confessione est declarandum. Violatio voti privati castitatis, licet non constet esse sacrilegium proprie dictum, continet tamen distinctam peccati speciem, nempe contra religionem ; et ita aliquo modo reductive pertinet ad sacrilegium. 2. Locus sacer est locus auctoritate publica deputatus cultui divino, uti sunt templa et coemeteria consecrata aut benedicta. Unde sacrilegium carnale committitur per peccatum carnale externum et completum in loco sacro commissum, aut per actus impudicos omnino proxime ad actum completum disponentes. Locus sacer in casu non censetur esse sacristia aut camerae adiacentes, claustrum, turris, aut tectum exterius ecclesiae. 3. Res sacrae violantur sacrilegio carnali, quando circa eas aut earum interventu aguntur impudica, ut si in lintea­ mina aut vasa sacra semen effundatur, si res sacra, maxime sacrificium missae, promittatur iri pretium actus carnalis, si sacerdos poenitentem sollicitet in confessione, etc. Sacrilegium non est quid impudicum petere per obtestationem Dei seu B. M. Virginis aut alicuius sancti, quamvis sit blasphemum ; item peccatum carnis exercere cum reliquiis vel aliis rebus sacris ad collum aut alibi appensis, nisi fiat in contemptum rei sacrae aut adhibeatur ad ipsum actum venereum, quia secus coiicomitanter tantum et materialiter se habent ad peccatum carnis. Articulus II. De Luxuria contra natura m. S. Th. Π-Π, q. 154, a. 5, n et 12. 1014. Peccatum luxuriae contra naturam est illud 948 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS quod repugnat ordini et modo quem natura instituit in actu venereo ad generationem, ad quam solam est a natura ordinatus ; unde est species distincta luxuriae cum habeat specialem deformitatem. Cuius quatuor sunt species subalternae, diversam inclu­ dentes ad naturam et rationem repugnantiam. Nam ac­ tus venereus, ut ex eo possit concipi proles, quatuor requirit : i° concubitum duorum ; 20 eamdem in utroque naturam specificam ; 30 diversitatem sexuum ; 40 modum connaturalem concumbendi. Ergo sunt quatuor species peccati contra naturam : 1) si absque concubitu, causa delectationis venereae, pollutio procuretur, quod vocatur peccatum solitarium vel mollities (zelfbevlekking') ; 2) si fiat per concubitum cum re diversae speciei, quod dicitur bestialitas (beestachtigheicT) ; 3) si fiat per concubitum ad indebitum sexum, i. e. ad eumdem, puta masculi ad masculum, vel feminae ad feminam, quod dicitur sodomia proprie dicta (sodomieterij') ; 4) si servato debito sexu, non servetur debitus modus naturalis concumbendi, ita quod impediatur generatio ; quod est innaturalis cum femina concubitus (a. n). Qui potest fieri dupliciter : a) ex parte organi : vocatur sodomia improprie dicta, si copula fiat in organo indebito v.g. in vase postero ; b) ex parte solius modi, si copula exerceatur in organo debito, sed ita ut ex ipso modo quo actio pera­ gitur, generatio impediatur, sive quia vir se retrahit ante seminationem et semen exterius effundit, sive quia ipse vel mulier utitur instrumento aut alio medio quo impeditur ne semen ad uterum transeat : vocari solet onanismus. Igitur peccata contra naturam sunt inter se specie morali distincta, utpote diversimode naturae et rationi repugnantia ; et contrarium damnatum est ab Alexandro VII1. Sola mutatio situs naturalis in copula non est contra naturam nisi in quantum per ipsam impediretur generatio, quod ordinario . 1 i. Damnata fuit prop. 24 : « Mollities, sodomia et bestialitas sunt peccata eiusdem speciei infimae ; ideoque sufficit dicere in confessione, se procurasse pollutionem ·. DE CASTITATE 949 non fit ; alioquin erit potius praeter quam contra naturam, estque tantunj veniale in coniugatis et quandoque nullum, si nempe aliqua ratio exigat ita fieri. 1015. Luxuria contra naturam est in genere luxu­ riae gravissima secundum se et ceteris paribus, quia transgreditur id quod est secundum ipsam naturam deter­ minatum circa usum venereorum ; cetera vero transgrediuntur tantum id quod est ulterius determinatum per rationem. Haec tamen ratione circumstantiae adiunctae possunt esse graviora in alio genere : sicut adulterium ratione iniustitiae est gravius pollutione, et sacrilegium ratione irreligionis, at pollutio est utroque gravior in ratione luxuriae (a. 12). Inter peccata contra naturam gravissimum est bestialitas, quia nec servatur debita species ; post hoc est sodomia quia ibi non servatur debitus sexus ; deinde est indebitus modus concum­ bendi, magis autem si non servatur organum debitum, quam si sit solus modus generationis impeditivus ; infimum locum tenet pollutio quae consistit in sola omissione concubitus ad alterum : gravitas enim peccati magis attenditur ex abusu alicuius rei quam ex omissione debiti usus (ad 4). Notetur : 1) Sodomiam esse peccatum execrandum, uti patet tum ex eo quod et bruta illud regulariter abhorreant, tum ex gravioribus poenis iure antiquo vel ab ipso Deo inflictis (Gen. XIX) ; idem valet de bestialitate, ut probatur ex poenis in illam a Deo latis, v. g. Lev. XX. 2) Ut haec peccata in propria specie externa committantur, non sufficere merum tactum in personam eiusdem sexus aut in bestiam exercitum, etiam cum affectu sodomitico aut bestiali, sed requiri concubitum ad vas indebitum, sive id non destinetur ad coitum, sive naturaliter destinetur ; imo ut sint plene con­ summata in sua specie, requiri seminationem intra vas. 3) Ad bestialitatem reduci concubitum cum daemone, quia est diversae speciei cum homine : sive sub forma humana realiter daemon appareat (quod raro fit), sive peccans hallucinatione illum ita sibi praesentem sistat. Hoc peccatum insuper includit malitiam superstitionis contra religionem ; deinde aliam speciem luxuriae diversam pro forma sub qua daemon a peccante videtur : si ut persona eiusdem sexus, adest malitia sodomiae ; si ut persona diversi sexus, malitia fornicationis ; si sub forma alterius coniugis vel monialis, malitia adulterii aut sacrilegii, etc. 1016. Pollutio seu peccatum solitarium est usus sepa­ ratus completus genitalium absque concubitu. Dicitur : i° usus completus genitalium: sic enim distinguitur ab impudicitia seu actibus luxuriae imperfectis qui non sunt nisi inchoatio et praeparatio luxuriae completae, et ab his differt specie, sicut mera inchoatio operis differt j ( j ,i il 'i i ; J ! j I ) ! ) ! ' ■ ! ! 950 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS .... et consummatio, initium et terminus, ac species incompleta a specie completa ; 2° absque concubitu, quia si fiat in concubitu naturali, erit fornicatio aut alia species iuxta naturam ; si in concubitu innaturali, habito scii, in organo indebito, erit alia species contra naturam. Ex eo itaque quod est vitium solitarium seu quod usum implicat organi genitalis separatum, pollutio specie differt ab aliis peccatis consummatis iuxta et contra naturam. Usus completus organi genitalis natus est producere delecta­ tionem veneream perfectam et satiativam ; atque in viris ex­ pulsionem seminis, quae peccatum aggravat comparative ad illud quod in feminis locum habet. Haec duo tamen non constituunt essentiam peccati solitarii, sed sunt malus quidam qui comitari solet effectus, atque indicium et signum usus completi genitalium. Essentialis autem inordinatio est in usu perverso organi genitalis, quem aliquis propter individualem satisfactionem adhibet, sine ullo ordine ad generationem et bonum speciei propter quod solum adhiberi potest. Unde peccatum solitarium completum etiam est. in feminis1, et esse potest in viris si semen non habeant, ut quandoque accidit in iuvenibus et senibus, aut si accidentaliter non extra effluat. 1017. Pollutio directe et in se voluntaria est intrin­ sece et graviter mala, ac proinde iure naturali prohibita ita ut nullo fine unquam possit cohonestari. — Probatur : 1) Ex Scripturis : I Cor. VI, 10 ; Gal. V, 19 ; Eph. V, 3. 2) Ex damnatione propositionis 49 ab Inn. XI2. 3) Ratione : Iste actus est directe contra primarium finem ad quem organa genitalia, delectatio venerea, et semen humanum sunt a natura atque naturae auctore destinata ; ergo a) est inordinatio intrinsece mala et iure naturae illicita sic ut nullo fine possit unquam cohopestari3; b) est quoque inordinatio gravis seu mortalis, quia directe opponitur primariae inclinationi naturae nostrae atque maximo bono communi societatis humanae, scii, eius con­ 1. De hoc aliqui moderni dubitarunt, inter quos etiam Noldin, sed id in novis editionibus eius operis fuit emendatum a P. Schmitt. 2. « Mollities iure naturae prohibita non est ; unde si Deus eam non interdixisset, saepe esset bona et aliquando obligatoria sub mortali ». 3. Hinc proposito dubio : « utrum licita sit masturbatio directe procu­ rata ut obtineatur sperma quo contagiosus morbus scientifice detegatur et quantum fieri potest curetur », S. Off. respondit : negative, 24 iul. 1929. DE CASTITATE 951 servationi et propagationi. Unde si ipsa fornicatio sit peccatum mortale quia est contra debitam prolis educa­ tionem, a fortiori pollutio quae est contra ipsam propa­ gationem. Confirmatur : « Si ullo unquam casu liceret sibi vel alteri prqcurare pollutionem, cum in ea homines maxima voluptate afficiantur, facile ea licentia abuterentur et eam ad infinitos prope casus extenderent, sicque ea voluptate contenti, matri­ monium et legitimum generandi modum cum maximo speciei humanae detrimento negligerent : in hoc ergo sicut et in pluribus aliis non est attendendum praecise ad damnum actuale quod sequitur, sed ad damnum quod sequeretur aut sequi natum esset si id liceret n1. Omnis pollutio de se est peccatum eiusdem speciei, quocumque modo fiat. Per accidens tamen, ratione specialis circumstantiae potest accedere alia species. Hinc dividitur pollutio in simplicem quae praeter malitiam pollutionis nullam aliam habet adiunctam ; et qualificatam quae aliam adiunctam habet, vel ex parte affectus ad obiectum cogitatum, ut si quis se polluendo affectum habeat fornicarium, incestuosum, adulterinum, sacrilegum, sodomiticum, etc. delectando praecise de femina, consanguinea, uxorata, Deo sacra, masculo, qua talibus, aut eos desiderando ; vel ex parte personae pollutae vel polluentis, ut si religiosus, uxoratus, etc. se aut alium polluat aut ab alio polluatur. Quae circumstantiae utpote addentes speciem sunt in confes­ sione declarandae. IO18. Corollarium. — Doctrina exposita valet de pollu­ tione directe et in se voluntaria ; non autem de pollutione in causa tantum voluntaria aut indirecte. Haec enim non est semper graviter mala, imo nec semper peccatum, uti constat ex principiis expositis de voluntario in causa et indirecto quaeque hic sunt applicanda. 1) Non est illicitum ponere actionem ex qua praevidetur secutura pollutio, dummodo actio in se licita sit et simul necessaria aut utilis, modo absit consensus in pollutionem aut periculum proxi­ mum consensus. Nemo enim tenetur ojnittere actionem secundum se licitam, necessariam vel utilem ad bonum effectum, propter aliquod malum non valde magnum ex ea praeter intentionem i. Bilhiart, diss. VI, a. 11. 952 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS secutum, dummodo malum non sit medium ad obtinendum effectum bonum. Atqui in casu actio, ut supponitur, est secundum se licita, et necessaria aut utilis 5 pollutio passiva inde secuta praeter intentionem est sat leve malum, exiguum aut prorsus nullum afferens incommodum sive individuo agenti sive humanae speciei. Ergo actio est licita, dummodo pollutio non sit medium quo obtinetur effectus bonus. 2) Veniale est peccatum sine ratione sufficienti actionem ponere leviter malam, atque leviter et remote influentem in pollutionem, quae exinde secutura praevidetur. Nam pollutio, cum non sit volita in se, non est magis voluntaria et pecCaminosa quam sua causa ut causa ; causa autem ut causa non est nisi leviter mala, cum influxus eius non sit nisi levis et remotus : levis enim influxus in aliquod grave est quid leve. Ergo pollutio est solum leviter mala ; — nisi tamen adesset proximum periculum illi consentiendi. 3) A fortiori non est nisi veniale, absque ratione sufficienti pravos motus concupiscentiae et ipsam pollutionem non im­ pedire, dum tamen sine incommodo impediri possit ; quia in casu deest omnis tendentia seu consensus positivus voluntatis in pollutionem ; — nisi tamen adesset periculum proximum consensus in illam. 4) Mortale, ratione pollutionis, est absque iusta causa, actionem ponere mortaliter malam ex qua perfecte praevidetur pollutio na­ turaliter secutura,vel actionem quae per se, notabiliter et pro­ xime in illam influit ita ut ex ea nata sit sequi. Nam eiusdem moralitatis est velle effectum et eius causam proninquam ; nisi subsit gravis et iusta ratio. IOI9· Animadversio. — Quantum ad pollutionem noc turnam, eius malitia perpendenda est ex suis causis ; unde est vel non est peccatum pro conditione causae in qua fuit praevisa, aut debuit praevideri. Si causa non sit culpabilis, ut si ex iusta ratione ponatur, et a fortiori si sit mere naturalis, nec ipsa pollutio erit culpabilis ; si causa sit culpabilis venialiter, leviter et remote influens in illam, erit venialis ; si causa sit mortalis, graviter et proxime influens in illam, erit mortalis. QUAESTIO QUARTA. DE LUXURIA INTERNA. S. Th. I-Π, q. 74, a. 6-8. 1020. Luxuria interna est illa quae consistit in mero affectu ad delectationem aut usum Venereorum. Est scii.con­ sensus rationis et voluntatis in solam delectationem Vene­ ream inordinatam mente repraesentatam, et ideo vocatur delectatio morosa ; quodsi insuper adsit consensus in opus DE CASTITATE 953 turpe, erit vel desiderium operis futuri exequendi, vel gaudium de opere praeterito patrato. Delectatio morosa idem est ac voluntaria : non enim dicitur morosa a mora temporis, cum uno instanti possit perfici peccatum delectationis per voluntatis consensum, sed dicitur morosa a mora rationis, quatenus ratio eam advertens vel ei consentit, vel eam voluntarie acceptat, vel non repellit prout potest et debet, sicque circa eam immoratur eo sensu quo quis officio suo non fungens, dicitur esse in mora. Potest autem esse delectatio vel de ipsa apprehensione seu Cognitione obiecti turpis, vel de ipsa re turpi apprehensa aut cognita. lamvero quaeritur utrum simplex delectatio voluntaria tam de appre­ hensione seu cognitione rei venereae, quam de re venerea apprehensa aut cogitata, absque voluntate operis exequendi, sit peccatum et quidem mortale : voluntatem enim ipsius operis luxuriosi esse mortaliter malam nullus dubitare potest. 1021. Principium I. Delectatio voluntaria de cogita­ tione aut cognitione rei venereae non est mortaliter mala, imo de se nullum est peccatum. — Ratio est quia delectatio de cogitatione vel cognitione rei venereae, v. g. fornicationis, sequitur inclinationem affectus in cogi­ tationem ipsam. Sed cogitatio seu cognitio ipsa, v. g. fornicationis, de se non est mortaliter mala, imo nec peccatum, cum sit in Deo. De facto tamen erit quandoque veniale, puta cum aliquis omnino inutiliter cogitat de fornicatione, quandoque autem sine peccato, puta cum utiliter cogitat de ea, sicut cum vult de ea praedicare vel disputare. Γ022. Principium II. Delectatio morosa, seu consen­ sus directus et plene deliberatus in ipsam delecta­ tionem rei venereae pravae per apprehensionem praesentis, est semper peccatum mortale. — Nam qui delectatur de re mortaliter mala, v. g. de fornicatione, illam amat et voluntarie illi afficitur : nullus enim delectatur nisi de eo quod videtur ipsi bonum et appetitui suo con­ forme. Sed quod aliquis deliberate amet et affectui con­ forme habeat id quod secundum se est peccatum mortale, qualis est actio et delectatio venerea extra matrimonium quaesita, iam est peccatum mortale. Ergo qui delectatur deliberate de re venerea extra matrimonium quaesita com­ mittit mortale peccatum. i 954 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS --------------- -- —.--------------------------------------------------- j f I f ! ί i J I Dicitur : i) consensus directus in ipsam delectationem, quia consensus in causa vel indirectus potent esse tantum peccatum veniale et quandoque nullum, ut dictum est supra de pollutione, n. 1018 ; 2) plene deliberatus, ad quem requiritur plena advertentia : si enim haec sit semiplena aut imperfectus consensus, erit peccatum veniale ; si nulla advertentia, non erit peccatum, etsi diuturna sit delectatio ; 3) rei venereae, et non modi aut effectus tantum. Etenim delectari de modo subtili, ingenioso, novo patrandi luxuriam, malum non est ; — nisi ipse modus sit in se venialiter aut mortaliter malus, uti est sola mutatio situs in copula coniugali, aut modus peccandi contra naturam. Et similiter delectari de solo effectu bono e luxuria secuto, seu de eo quod bonum effectum habuerit, non est malum, dummodo non fiat etiam de ipso opere luxurioso, licet propter effectum bonum. i j 'f j j t * j j j ■ ' i ' I ί j1 i j j, j, ! I f J Π 1023. Principium III. Delectatio morosa habet malitiam specificam obiecti cogitati in quantum est ipsius obiectum. — Actus enim humanus habet moralitatem ex suo obiecto qua tali, hinc : 1) Delectatio morosa, coniuncta voluntati aut desiderio operis perficiendi aut gaudio de opere patrato, contrahit totam malitiam quam obiectum habet in se cum omnibus suis circumstantiis ; ut si quis delectetur de copula cum coniugata consanguinea, eamque velit aut desideret, vel habitam approbet, reus est non solum fornicationis, sed incestus et adulterii. Ratio est quia voluntas operis seu desiderium fertur in opus ut est ex parte rei exercendum, et gaudium in opus prout exercitum fuit ; opus autem exercetur cum omnibus suis circumstantiis. 2) Delectatio morosa sine voluntate operis faciendi, tot contrahit malitias circumstantiarum quot apprehenduntur ut delectabiles, et de quibus delectatur. Ratio est quia actus humani^ qualis est ipsa delectatio voluntaria, speciem habent ex obiecto suo formali ; unde qui delectatur de muliere praecise ut consanguinea vel uxorata contrahit malitiam incestus vel adulterii. 3) Delectatio morosa quae praescindit a circumstantiis operis et de iis non delectatur, quamvis noscantur inesse, probabiliter non contrahit illarum malitiam dummodo absit voluntas exequendi opus ; uti si quis mere delectetur de copula cum muliere quam novit coniugatam et consan- DE CASTITATE 955 guineam, non tamen quatenus est coniugata et consan­ guinea sed praecise quatenus est mulier sibi conveniens. Ratio est quia delectatio tendit ad obiectum, non ut est a parte rei cum omnibus circumstantiis, sed ut in mente repraesentatur tamquam delectabile, ac proinde non tendit in circumstantias quae non repraesentantur ut delectabiles et quae non sunt motivum delectationis, sed a quibus in delectando praescindit. QUAESTIO QUINTA. DE LUXURIA IMPERFECTA SEU IMPUDICITIA. S. Th. II-II, q. 154, a. 4. 1024. Impudicitia {impudicité; schaamteloosheid, oneerbaarheid) seu luxuria imperfecta est illa quae externe inchoat luxuriam perfectam, quin actus exterior ad termi­ num suum naturalem seu summum delectationis venereae gradum perducatur. Unde consitit in illis actibus externis, qui nati sunt circumstare actum luxuriae consummatae ac eius initium et quasi partem aut circumstantiam consti­ tuunt, quales sunt tactus, oscula, amplexus, aspectus, et, si ipsis miscetur, turpiloquium. Unde impudicitia non est confundenda a) cum luxuria interna quae in sola mente et voluntate per­ ficitur et pravus affectus est, sive sit delectatio sive sit desi­ derium, de quo dictum est q. praec. ; b) cum occasione externa quae non est praeparatio vel initium actus consummati, sed mera occasio vel periculum cum scandalo plus minusve proximum luxuriae internae vel externae, v. g. choreae et spectacula. 1025· Principia. — I. Actus externi, qui carnalem de­ lectationem incompletam excitare et ita materiam impu­ dicitiae praebere apti sunt, per se et secundum suam speciem non sunt luxuriosi et mali. Ratio est quia in ipsis delectatio venerea per se non reperitur ; unde sunt in­ differentes, secus nunquam essent liciti, dum tamen ex bono vel malo fine exerceri possunt et duplicem effectum producere bonum aut malum. Unde de se, i. e. seclusa 956 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS intentione et vi luxuriam excitandi, non sunt mali nec impudici. IL Mali autem et impudici esse possunt : 1. Ex intentione agentis, ratione finis, qui potest esse mortaliter malus si quis extra matrimonium in ipsis quae­ rit ipsam delectationem veneream ; e cpntra finis est venialiter malus si exclusive fiant ex curiositate, levitate, ioco aut ob solam delectationem sensibilem ; finis est bonus si quis agat ex quadam necessitate vel utilitate. 2. Ex natura actus, ratione influxus in commotionem et delectationem veneream ; natura enim sunt apti ut provo­ cent motus turpes et delectationem excitent, et ideo, nisi iusta causa proportionata adsit delectationem causandi, illicitum est, graviter vel leviter, eos extra matrimonium exercere ex hoc solo quod graviter vel leviter influant in delectationem veneream, etiam sine intentione mala aut periculo consensus. Unde, si ab aliquo actus valde inho­ nesti et repetiti fierent sine periculo motus venerei, pro illo non essent peccatum contra castitatem. 3. Ex conditione peccantis, ratione periculi: aliquando enim, etiam si de se leviter influant in motum venereum, propter hominis fragilitatem possunt esse periculum con­ sensus pro ipso, vel gravis scandali pro aliis. 1026. Impudicitia a luxuria consummata specie differt eodem modo ac species imperfecta differt a perfecta. Quod intelligendum est si separatim quaeritur absque actu consummato ; nam si ex intentione fit actus perfecti et cum eo coniungitur, unum specie completa et numero sunt peccatum. Est autem impudicitia de se peccatum unius et eiusdem speciei : omnis enim motus venereus de se et, nisi speciales accedant circumstantiae, est eiusdem speciei, quia delec­ tatio quae in actibus imperfectis oritur est eiusdem rationis, Per accidens tamen potest addi malitia specie diversa, propter speciales circumstantias. Ita 1) ex circumstantia personae agentis, ut si votum habeat castitatis ; 2) ex circumstantia affectus seu intentionis internae, si actus DE CASTITATE 957 fiant ex affectu fornicario, sodomitico, bestiali, stupratorio, adulterino, incestuoso, sacrilego, sicut dictum est de pollutione ; 3) ex circumstantia modi specialis quo peraguntur, nimirum si fiunt Cum alia persona : tunc enim intervenit scandalum et culpanda complicitas. Et si actus exteriores impudici secundum se sint praeparatio et inchoatio actus completi cum illa persona, uti est de tactibus, amplexibus, osculis, malitiam Specificam huius actus completi participant etiam si altera persona fuerit invita ; e contra si de se non sunt inchoatio actus consummati, quod valet de aspectibus. Hinc in confessione pro tactibus etiam declaranda est qualitas personae adhibitae ; pro aspectibus sufficit declarare adhibitam esse quamdam personam, et non est declaranda eius qualitas, nisi fiant cum desiderio actus completi, aut nisi altera persona voto ligata sit et consenserit. 1027. Applicationes. — Prinçipia a theologis applicata fuerunt multis casibus concretis, quorum quasdam solu­ tiones hic subiungimus. Hae tamen solutiones plerumque admittunt exceptiones ; unde generatim non sunt consi­ derandae ut regulae omnino universales, sed solum ut regulae generales quae tantum valent ut in pluribus. Ar Quoad tactus. i° Tangere corpus sive proprium sive alienum ex intentione libidinosa seu affectu venereo semper est mortale. 2° Tangere partes genitales aliorum, praesertim diversi sexus, etiam mediate super vestes (excepto necessitatis casu prout contingit medicis, chirurgis alfisque curam infirmorum haben­ tibus), est de facili mortale quia libidinem provocat, et pra­ vum affectum plerumque ostendit ; nisi ex sola levitatis causa et tantum obiter fiat, uti apud nutrices tangentes organa parvulorum, vel impuberes eiusdem sexus se tangentes. Pariter mulieris ubera et praesertim papillas tangere morose, quia sedes sunt excitationis voluptuosae, quae solet secum ferre genitalium commotionem etiam vehementem ; vel e contra ex levitate et obiter. 3° Tangere genitalia brutorum ex curiositate aut sensualitate, generatim veniale non excedit, praesertim si fiat obiter, quia graviter non movet ad libidinem ; quodsi diu fiat vel usque ad pollutionem bruti, facile inducit periculum propriae pol­ lutionis. 4° Tangere partes minus honestas personae eiusdem vel diversi sexus, non ex venereo affectu nec ex utilitate, sed ex curiositate, sensualitate, sensibili amore, generatim est solum veniale, praesertim si fiat obiter, ex ioco vel levitate ; si vero morose et cum gravi commotione organorum genitalium, prae­ sertim si agitur de persona diversi sexus, facile erit mortale ob periculum proximum consentiendi delectationi venereae. 5° Seipsum tangere in partibus inhonestis, necessitatis aut Utilitatis causa (v. g. ad abigendum pruritum, sordes abstergendas, 958 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS curandam infirmitatem) non est peccatum, dummodo excludatur consensus in delectationem veneream quae inde oriri potest ; id facere sine iusta causa, ex levitate vel curiositate et absque affectu Venereo, est peccatum veniale, nisi tactus graviter influant in motus carnales vehementes, aut proximum inferant periculum consensus. B. Quoad oscula et amplexus. i° Facta ex affectu venereo sunt mortalia. 2° Facta in partes inhonestas vel minus honestas ut ubera, de facili sunt mortalia, quia plerumque graves motus carnales excitant et affectum venereum indicare solent ; nisi forsan fiant obiter et ex sola levitate. 3° Facta in partes honestas, absque rationabili causa, sed ob amorem sensibilem et ex levitate, iocO, sensualitate, sunt venialia, nisi adsit proximum periculum consensus in delectationem veneream, uti'facile fit si sint morosa, aut saepius repetita, aut cum magno affectu impressa inter personas diversi sexus, praesertim osculum columbinum quo lingua ‘in os alterius intromittitur. 4° Oscula, amplexus, contrectationes manuum iuxta morem patriae, urbanitatis, amicitiae vel cognationis causa, sunt licita, etiam si per accidens motus carnales excitentur, dummodo absit periculum consensus. C. Quoad aspectus. Hi sedulo distinguendi sunt a mero visu, et ad libidinem, minus tamen quam tactus, commovent ac ideo periculosi sunt : x° Absque necessitate aspicere morose et deliberate, sive genitalia alterius sexus, aut etiam ubera mulieris, omnino nuda vel velo perlucida cooperta, sive virum et mulierem copulam aut actus impudicos in invicem exercentes, sive personas sese polluentes, est de facili mortale quia graviter movet ad delecta­ tionem veneream ; — nisi obiter aut valde remote fiat, aut aspiciatur solus puer, aut aspiciens sit senex frigidus vel infans. 2° Sine iusta causa aspicere partes minus honestas personae diversi sexus, vel coitum animalium, ex curiositate vel levitate et sine affectu venereo, ordinario non excedit veniale, praesertim si fiat obiter. 3° Sine causa aspicere propria genitalia, ex curiositate vel levitate et sine affectu venereo, est veniale, praesertim si obiter fiat ; item hoc modo aspicere genitalia personae eiusdem sexus, nisi quis esset pronus ad sodomiam aut nisi adolescens valde pulcher morose aspiceretur. 1028. Turpiloquium. — Colloquia turpia possunt esse graviter mala : a) ratione finis, si proferantur ex affectu libidinoso ob delectationem de ipsis rebus luxuriosis aut impudicis, vel DE CASTITATE 959 ad alios inducendos in peccatum, aut malitiose docendos venerea ; b) ratione periculi luxuriosae delectationis aut operis, quod facile adest tractando de rebus valde obscenis, ut de hominum pudendis praesertim alterius sexus, de modis copulandi, naturalibus aut innaturalibus, aut se polluendi, de modo delectationem veneream procurandi, de actibus valde impudicis, praesertim si illa accurate et in particularibus describantur ; c) ratione scandali, quod frequenter adest cum profe­ rantur coram adolescentibus aut puellis, vel inter amantes. Hinc statui solent regulae sequentes : 1. Turpia loqui, canere, scribere, significare gestu, audire, legere ex carnali delectatione, vel cum proximo periculo çonsensus in illam, vel cum gravi scandalo, est mortale peccatum. Unde facile peccant graviter : à) qui sermones permiscent de actu coniugali, de licitis et illicitis inter coniuges, de modis concumbendi innaturalibus aut procurandi pollutionem, vel circa iuvenes et puellas, praesertim si protracte aut inter iuniores diversi sexus id fiat ; b) qui ob iactantiam narrant turpia peccata a se commissa, et narrationem verbis non parum obscenis ornant, tum quia gloriantur de re graviter mala, tum quia praebent saepe ma­ gnum scandalum, tum quia de facili sibi complacent in re mala patrata ; c) qui turpia dicunt ob delectationem captam ex istis rebus cogitatis, vel cum periculo talis delectationis, aut cum periculo gravis scandali ; d) haec etiam valent de v/.rbis aequivocis circa turpia, et de obscenis cantilenis ; aede scriptis et lectionibus valde obscenis. 2. Loqui turpia ioci, recreationis vel vani solatii causa, praesertim inter homines hisce assuetos, ut inter operarios aut rudes, vel inter mulieres coniugatas, quamvis inor­ dinatum et reprehensibile sit, de se non est mortale, quia affectus non fertur in luxuriam ; — nisi audientes ita sint debiles ut scandalum patiantur, aut nisi verba sint valde lasciva. Hinc a) verba amatoria, dicteria turpia, obiter prolata, regu­ lariter non sunt ut mortalia aestimanda, quia ludrice dicuntur aut audiuntur ; 900 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS J ----------------------------------------------------------------------------------- -------------------------------------- - i ( J 1 j \ i i' v b) quod a fortiori proportionaliter valet de audientibus et ridentibus ; nisi forsan auscultatione aut risu ita loquentibus animum darent vel auctoritatem. Sermones scii, turpes audire, vel etiam de istis subridere, tunc solummodo potest esse grave peccatum, quando audiens ex pravo affectu de iis delectatur,— aut eos provocavit, — aut eos promovet vel approbat, — aut eos non impedit, quamvis id ex officio facere debeat ; c) item valet de lectionibus parum inhonestis ex mera curipsitate factis. , ! ; 3. Turpia loqui, scribere, legere, audire cum legitima causa, sine prava intentione et periculo consensus et absque scandalo, non est peccatum. ? Ita si fiat propter doctrinam, ad comparandam scientiam, ad discendam veritatem historiae, ad corrigendos mores aut informandos superiores, modo turpi delectationi non detur consensus. i i' I I i i i> QUINTA PARS. DE VIRTUTIBUS TEMPERANTIAE ADNEXIS. QUAESTIO PRIMA. DE CONTINENTIA. S. Th. Π-ΙΙ, q. 155 et 156. 1029. Continentia (zelfbeheersching, inhouding) varie sumitur ; i° generatim importat firmitatem rationis et voluntatis quae se continet in seipsa, i. e. in eo quod convenit rationij ne ad illicita diffluat, et hic est sensus omnino generalis: abstinentia ab omni re illicita. 2° Specialiter autem est firmitas rationis et voluntatis, qua quis resistit quibuscumque malis concupiscentiis quae in eo vehementer existant. 3° Quia autem praecipuae concupiscentiae secundum tactum, scii, alimentorum et Venereorum, sunt vehementiores et difficilius superabiles, eo quod magis sequuntur inclinationes naturae in conservatione individui et speciei, ideo continentia proprie est dispositio voluntatis qua resista­ tur praecipuis pravis concupiscentiis secundum delecta­ tiones tactas. Unde qui resistit passionibus in materia temperantiae, praesertim yi delectationibus venereis quae sunt vehementiores, dicitur simpliciter continens ; qui resistit passionibus in aliis materiis, non dicitur continens simpliciter sed secundum quid, ut continens irae, avaritiae, lucri, honoris, etc. 4° Quandoque continentia sumitur sensu perfecto pro abstinentia ab omni delectatione venerea voluntaria, ut totaliter intendatur perfectioribus bonis, et sic continentia perfecta principalis est virginitas, secundaria viduitas. Hinc continentia definitur : Habitualis dispositio volun­ tatis ad resistendum contra impulsus pravae concupiscen­ tiae, praesertim delectationum tactus, maxime Venereorum ; Summa Theologiae Moralis IL — 61 962 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS seu dispositio voluntatis qua resistitur pravis concupiscentiis circa tactum. 1030. Continentia est habitus bonus et habet aliquid de ratione virtutis, quia dicit firmitatem animi, in quantum per eâm ratio firmatur contra passiones ne ab eis deducatur ; non tamen est virtus in sensu stricto et pleno quia non reddit hominem perfectum : a) imperfectio enim est motibus concupiscentiae resistere et non consentire, per­ fectio est illis dominari; continentia autem non attingit ad perfectionem moralem, secundum quam appetitus sensitivus etiam subditur rationi, ita ut in eo non insurgant tam vehementes et tam frequentes passiones rationi contrariae1 ; b) etiam est habitus de facili mobilis. Unde : 1) Continentia non est in appetitu sensitivo, scii, in vi con­ cupiscibili, sed in voluntate2. Omnis habitus in aliquo subiecto existens facit illud differre a dispositione quam habet dum subiicitur vitio opposito. Atqui appetitus sensitivus eodem modo se habet in eo qui est continens et in eo qui est incontinens, quia in utroque prorumpit ad concupiscentias pravasvehementes. Ergo continentia non est iii appetitu sensitivo sicut in subiecto. Est autem in voluntate, quae per continentiam disponitur ut eligat resistere concupiscentiis pravis, a quibus se vinci sinit incontinens (q. 155, a. 3). 2) « Continentia habet materiam concupiscentias delectationum tactus, non sicut quas moderatur (quod pertinet ad temperan­ tiam quae est in vi concupiscibili), sed est circa eas, quasi eis resistens. Unde oportet quod sit in alia vi quia resistentia est ad alterum » (ad 1). Nam « licet passiones non sint in voluntate sicut in subiecto, est tamen in potestate voluntatis eis resistere ; et hoc modo voluntas continentis resistit concupiscentiis » (ad 3). 3) Continentia differt a temperantia sicut imperfectum et inchoatum a perfecto et completo. Temperantia appetitum sen­ sitivum circa concupiscentias tactus reprimit et rationi subjicit ac obedientem reddit ; continentia insurgenti et adhuc reluctanti resistit. Unde temperantia est potior. Nam a) « plus viget bonum rationis in eo qui est temperatus, in quo etiam ipse appetitus sensitivus est subiectus rationi et quasi a ratione edomitus, quam in eo qui est continens, in quo appetitus sensitivus vehementer resistit rationi per concupiscentias pravas » (a. 4) ; 1. Non ita intelligendum est ac si temperatus nullos amplius rebelles motus concupiscentiae in se sentiat ; sed homo virtute temperantiae praeditus minus frequentes et vehementes patitur et facilius motus reprimit. 2. Est rationis ut a primo movente, voluntatis ut subiecti. DE VIRTUTIBUS TEMPERANTIAE ADNEXIS 963 b) « voluntas propinquior est rationi quam vis concupiscibilis. Unde bonum rationis ex quo virtus laudatur, magis esse ostenditur ex hoc quod pertingit non solum usque ad voluntatem, sed etiam usque ad vim concupiscibilem, quod accidit in eo qui est temperatus, quam si pertingat solum ad voluntatem ut accidit in eo qui est continens » (ad 3). 1031. Incontinentia opponitur continentiae et ideo magis spectat ad animam quam ad corpus. Unumquodque enim magis attribuitur ei quod est causa per se quam quod solum occasionem praebet. Sed passiones vehementes, quae ex dispositione corporis insurgunt in appetitu sensitivo quae est virtus corporis organici, sunt sola occasio incon­ tinentiae, quia stante usu rationis homo potest eis resistere et non consentire. Ergo causa per se incontinentiae est ex parte animae quae ratione passionibus non resistit ; et quidem dupliciter : a) quando anima passionibus cedit antequam ratio consilietur, et tunc est concupiscentia irrefrenata seu praevolatio, vel ex velocitate ut in cholericis, vel ex vehementia ut in melancholicis ; b) quando homo est inconstans in his quae ratione consiliatus est et indicavit, et tunc est debilitas: ex mollitie complexionis ut in mu­ lieribus, et in phlegmaticis. Hinc incontinentia : i* proprie et simpliciter est circa delectationes tactus, et hoc modo est peccatum ex duplici ratione : uno modo ex eo quod incontinens recedit ab eo quod est secundum rationem ; alio modo ex eo quod aliquis se immergit quibusdam turpibus delectatio­ nibus ; 20 proprie et secundum quid est circa delectationes ex cognitione de rebus exterioribus secundum se bonis (honore, divitiis, vin­ dicta), quando scil.homo in iZ> non servat modum rationis : sic est peccatum, non ex eo quod aliquis se ingerat pravis concupiscen­ tiis, sed ex eo quod non servet modum rationis debitum, in concupiscentia rerum per se appetendarum ; 3° improprie et secundum similitudinem, est circa concupiscentias eorum quibus aliquis non potest male uti (v. g. virtutum), quando aliquis totaliter ducitur per concupiscentiam bonam sicut incontinens ducitur per concupiscentiam malam. Et talis incon­ tinentia non est peccatum sed pertinet ad perfectionem virtutis, 1032. Animadversiones. — 1) Incontinentia est minus peccatum quam intemperantia, quia intemperatus peccat ex habitu malo permanente, incontinens ex passione transeunte. Nam a) « ubi est maior inclinatio voluntatis ad pec­ candum, ibi gravius est peccatum. In eo autem qui est intempe­ 964 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ratus, voluntas inclinatur ad peccandum ex propria electione, quae procedit ex habitu per consuetudinem acquisito ; in eo autem qui est incontinens, voluntas inclinatur ad peccandum ex aliqua passione. Et quia passio cito transit, habitus autem est qualitas difficile mobilis ; inde est quod incontinens statim poenitet, transeunte passione, quod non accidit de intemperato : quinimo gaudet se peccasse, eo quod operatio peccati est sibi facta connaturalis secundum habitum... Unde patet quod intemperatus est multo peior quam incontinens » (q. 156, a. 3) ; b) maior quoque est ignorantia voluntaria in intemperato ; « nam ignorantia incontinentis attenditur quantum ad aliquod particulare eligibile, prout scii, aestimat hoc nunc esse eligendum ; sed intemperatus habet ignorantiam circa ipsum finem, in quan­ tum scii, iudicat hoc esse bonum, ut irrefrenate concupiscentias sequatur » (ad 1) ; c) unde « difficilior est eius sanatio propter duo. Quorum primum est ex parte rationis, quae corrupta est circa aestima­ tionem ultimi finis ; quae se habet sicut principium in demonstra­ tivis. Difficilius autem reducitur ad veritatem ille qui errat circa principium, et similiter in operativis ille qui errat circa finem. Aliud autem est ex parte inclinationis appetitus, quae in intemperato est ex habitu, qui difficile tollitur ; inclinatio autem incontinentis est ex passione, quae facilius reprimi potest » (ad 2). 2) Ille qui habitum vitiosum, v. g. intemperantiae efficaciter retractavit, sed nondum extirpavit, non est simpliciter intempe­ ratus, cum habitus illi non sit amplius voluntarius ; unde si ex inclinatione habitus relicta ipsum peccare contingat, magis videtur assimilandus incontinenti qui ex passione cadit, quam intemperato qui peccat ex habitu voluntario. 3) Ex parte passionis qua ratio superatur, incontinentia con­ cupiscentiae turpior est quam incontinentia irae, propter 4 : a) « quia motus irae participat aliqualiter rationem, in quantum scii, iratus tendit ad vindicandum iniuriam sibi factam, quod aliqualiter ratio dictat, sed non perfecte, quia non intendit debitum modum vindictae ; sed motus concupiscentiae totaliter est secundum sensum, et nullo modo secundum rationem ; b) quia motus irae magis consequitur corporis complexionem propter velocitatem motus cholerae, quae tendit ad iram ; unde magis est in promptu quod ille qui est secundum complexionem çorporis dispositus ad irascendum, irascatur, quam quod ille qui dispositus est ad concupiscendum, concupiscat... ; quod autem provenit ex naturali corporis dispositione, reputatur magis vepiae dignum ; c) quia ira quaerit manifeste operari ; sed con­ cupiscentia quaerit latebras et dolose subiptrat ; d) quia concu­ piscens delectabiliter operatur ; sed iratus quasi quadam tristitia praecedente coactus». At incontinentia irae plerumque est gravior ratione malorum effectuum ad quos ducit, quantum ad ea quae pertinent ad proximi nocumentum (q. 156, a. 4). DE VIRTUTIBUS TEMPERANTIAE ADNEXIS 965 QUAESTIO SECUNDA. DE MANSUETUDINE ET CLEMENTIA. Articulus I. De Mansuetudine et Clementia secundum se. S. Th. Π-ΙΙ, q. 157. 1033. Ad moderandam vindictam duae concurrunt virtutes temperantiae adnexae : mansuetudo (douceur; zachtmoedigheid) quae est virtus moderatrix irae seu ipsius appetitus vindictae secundum rectam rationem ; et cle­ mentia. (goedertierenheid) quae est virtus moderatrix poe­ narum ex affectus lenitate in quantum iustitiae ratio patitur : ex lenitate enim erga proximum bene afficitur et malum eius abhorret, et inclinat animum ad imponendas minores poenas quam jure imponi possunt, attentis circum­ stantiis facti, personae, causae, modi, etc. Quae duae virtutes distinguuntur : mansuetudo moderatur directe ipsum appetitum seu affectum vindictae et diminuit ipsam passionem irae, et est in appetitu irascibili ; clementia moderatur et diminuit directe effectum scii, exteriorem puni­ tionem, et ideo etiam affectum (superioris) utendi tota potestate, et est in voluntate. Quod tamen non impedit quominus possint in eumdem effectum concurrere, quando ira insurgit in superiore qui puniendi officium habet : tunc enim mansuetudo iram moderando efficit ut non infligatur poena gravior, quod proprie clementiae est, sicut et abstinentia a furto, quae est iustitiae, potest esse ex liberalitate quae refraenat inordinatum amorem pecuniae. Attamen etiam tunc sub diverso motivo formali ad effectum tendunt : mansuetudo ad eum inclinat propter honesta­ tem quae in moderanda ira elucet ; clementia propter honestatem quae est in non utendo tota potestate ob benignitatem ; — man­ suetudo moderatur poenam ut ex impetu irae auferendam, clementia ut inferendam ex legitima potestate. Non ergo man­ suetudo est circa actum interiorem, clementia circa actum exteriorem ; sed clementia est virtus propria superioribus, mansuetudo omnibus communis. Mansuetudo autem, ad moderandam iram, duo habet praecipua officia : a) iram reprimit ubi iusta irascendi causa deest ; b) et si iusta causa adsit, impedit ne ira modum excedat ; unde media est inter iracundiam et inirascentiam. 966 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 1034. Istae virtutes sunt partes temperantiae ad­ nexae, quia eam imitantur in materia secundaria quantum ad modum : sicut enim temperantia consistit in refrena­ tione concupiscentiae vehementioris, alimentorum et Vene­ reorum, ita mansuetudo et clementia in quadam refrena­ tione consistunt irae et poenarum, nimirum in refrena­ tione concupiscentiae minus vehementis, scii, irae, et af­ fectus infligendi poenas. Sunt virtutes quia moderantur poenas et iram secundum rectam rationem ; unde : a) Mansuetudo non directe opponitur severitati. Nam « man­ suetudo est circa iras, severitas autem attenditur circa exteriorem inflictionem poenarum », nec clementia opponitur severitati, eo quod utraque est secundum rationem rectam. « Nam severitas inflexibilis est circa inflictionem poenarum, quando hoc recta ratio requirit ; clementia autem diminutiva est poenarum etiam secundum rationem rectam, quando scii, oportet et in quibus oportet. Et ideo non sunt oppositae, quia non sunt circa idem » (a. 2, ad 1). b) Medium tenent inter excessum et defectum, quamvis diminutivae sint irae et poenarum : « Virtus (mansuetudinis) nominatur a diminutione irae... eo quod virtus propinquior est diminutioni quam superabundantiae, propter hoc quod naturalius est homini appetere vindictam iniuriarum illatarum quam ab hoc deficere, quia vix alicui nimis parvae videntur iniuriae sibi allatae... Clementia autem est diminutiva poenarum, non quidem in respectu ad id quod est secundum rationem rectam, sed in respectu ad id quod est secundum legem communem, quam respicit iustitia legalis ; sed propter aliqua particularia considerata clementia diminuit poenas, quasi decernens hominem non esse magis puniendum... Ex quo patet quod clementia comparatur ad severitatem, sicut epichia ad iustitiam legalem, cuius pars est severitas quantum ad inflictionem poenarum secundum legem. Differt tamen clementia ab epichia » (ad 2) : « In diminutione poenarum duo sunt consideranda. Quorum unum est quod diminutio poenarum fiat secundum intentionem legislatoris, licet non secundum verba legis ; et secundum hoc pertinet ad epichiam. Aliud autem est quaedam moderatio affectus, Ut homo non utatur sua potestate in inflictione poenarum ; et hoc proprie pertinet ad clementiam... Et haec moderatio animi provenit ex quadam dulcedine affectus, qua quis abhorret omne illud quod potest alium contristare » (a. 3, ad 1). c) Differunt quoque a pietate et misericordia « quantum ad motivum : pietas enim removet mala proximorum ex reverentia quam habet ad aliquem superiorem, puta ad Deum vel parentem ; misericordia vero removet mala proximorum ex hoc quod in eis aliquis contristatur, in quantum aestimat ea ad se pertinere..., quod provenit ex amicitia, quae facit amicos de eisdem gaudere DE VIRTUTIBUS TEMPERANTIAE ADNEXIS 967 et contristari ; mansuetudo autem hoc facit in quantum removet iram incitantem ad vindictam ; clementia vero hoc facit ex animi lenitate, in quantum iudicat esse aequum ut aliquis non amplius puniatur » (a. 4, ad 3). Et ideo « misericordia et clementia con­ veniunt in hpc quod utraque refugit et abhorret miseriam alienam, alitet tamen et aliter : nam ad misericordiam pertinet miseriae subvenire per beneficii collationem, ad clementiam pertinet miseriam diminuere per subtractionem poenarum » (q. 159, a. i, ad 2). 1035. Non sunt virtutes simpliciter perfectissimae. — Nani laudabiles sunt et retrahunt a malo in quantum diminuunt iram vel poenam : perfectius autem est consequi bonum quam carere malo. Et ideo virtutes theologicae, prudentia et iustitia Sunt simpliciter maiores. Sub aliquo respectu tamen habent quamdam excellentiam inter virtutes quae resistunt passionibus. Nam s ira, quam mitigat mansuetudo, propter suum impetum maxime impedit animam hominis ne libere iudicet veritatem, et propter hoc mansuetudo maxime facit hominem esse compotem sui... Clementia vero in hoc quod diminuit poenas, maxime videtur accedere ad charitatem, quae est potissima virtutum, per quam bona operamur ad proximos et eorum mala impedimus » (q. 157, a. 4). Articulus II. De Peccatis oppositis. S. Th. II-II, q. 158 et 159. 1036. Mansuetudini opponuntur duo peccata : Ira­ cundia primario et per defectum ; secundario et per excessum inirascentia, qua quis non excitat iram qua indiget ad implendum officium iustitiae vel charitatis ad quod obstrictus sit, v. g. corripere, castigare, retundere contu­ maces. Haec non distinguitur malitia ab ipsa omissione officii, et mala non est nisi quatenus in ea censetur volita omissio debitae actionis. 1037. Iracundia (irascibilité; grammoedigheid) est ap­ petitus inordinatus vindictae. — Irasci de se non est malum : ira enim proprie est passio appetitus irascibilis, passiones autem qua tales non sunt malae. Potest tamen passio esse mala : a) ex obiecto seu secundum speciem, sicut invidia ex obiecto est mala quae est tristitia de bono alterius, quod secundum se rationi repugnat : hoc modo ira non est ex se mala, cum obiectum eius, vindicta, bene vel male appeti potest; V)ex modo, si plus vel minus 968 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS exurgat quam ratio dictet : hoc modo ira est mala, si plus abundet quam ratio dictet, aut etiam si dictante ratione deficiat. Unde ira est bona et laudabilis, dummodo et secundum rationis modum,et vindicta legitima appetatur, v.g. ut alter corrigatur,ut ordo iustitiae servetur, ut ratio fortius iustitiam exequatur, ut ceteri terreantur, etc. : tunc vocatur zelus (ira per zelum) ; e contra mala est si vindicta appetatur illegitima, aut si in legitima modus rationis praetermittatur (ira per vitium). Hinc iracundia recte definitur : inordinatus appetitus vindictae. 1038. Ira (colere ; gramschap) dupliciter potest esse mala : 1) Ex parte obiecti: a) appetendo vindictam iniustam illi qui non meruit, vel ultra quam meruit ; b) appetendo vindictam non secundum legitimum ordinem, sed exequendam propria auctoritate ; c) petendo eam non ad debitum finem, qui est conservatio iustitiae et correctio culpae, sed v. g. ex odio ut satiativam proprii animi mali, vel magis intendens exterminationem peccantis quam abo­ litionem peccati. Haec ira ex genere suo est mortalis, quia contrariatur charitati et iustitiae ; potest tamen esse venialis, non tantum ex indeliberatione, sed etiam ex levi­ tate materiae, cum quis appetit in aliquo modico se vindi­ care, v. g. si parum trahit aliquem puerum per capillos vel per aurem, vel aliquid huiusmodi. 2) Ex parte modi ira est mala, si sit nimis ardens interius, vel nimis manifestetur exterius. Haec de se est venialis ; fit tamen mortalis propter effectum sub gravi prohibitum, uti sunt scandalum, blasphemia, notabile nocumentum sanitatis, etc. Notetur autem iram non esse necessario inordinatam quia magna est, sed quia magna nimis ; unde vehemens motus irae est bonus dummodo a recta ratione exigatur vel ipsi conformetur, v. g. si proportionetur qualitati culpae,conditioni peccantis et aliis circumstantiis. Unde etiam Christus gravi ira commotus fuit quando negotiatores eiecit de templo. 1039« Gravitas irae. — Ira est vitium capitale, ut dic­ DE VIRTUTIBUS TEMPERANTIAE ADNEXIS 969 tum fuit in tr. de peccatis, Ι,η.510. Non tamen est gravissimum peccatorum. Etenim : 1) Secundum se et ex parte obiecti appetibilis « videtur esse ira minimum peccatorum ». Quia a) est minus peccatum quam odium et invidia : « ex parte mali quod appetit convehit ira çum illis peccatis quae appetunt malum proximi, puta cum invidia et odio ; sed odium appetit absolute malum alterius in quantum huiusmodi, invidus autem appetit malum alterius propter appetitum propriae gloriae ; sed iratus appetit malum alterius sub ratione iustae vin­ dictae». Atqui « peius est appetere malum sub ratione mali, quam sub ratione boni ; et peius est appetere malum sub ratione boni exterioris, quod est honor vel gloria, quam sub ratione rectitudinis iustitiae ». Ergo patet quod odium gravius sit quam invidia, et in­ vidia quam ira. Et b) ex ea parte « peccatum irae etiam videtur esse minus quam (peccatum) concupiscentiae, quanto melius est bonum iustitiae, quod appetit iratus, quam bonum delectabile vel utile, quod appetit concupiscens » (a. 4). 2) Ex parte vero modi irascendi, ira habet quamdam specialem prae illis vitiis deordinationem et excellentiam, propter vehe­ mentiam et velocitatem sui motus (a. 4). Et sub hoc respectu tres distinguuntur species iracundiae : a) subito irascentium et ex qualibet levi causa : est ira fellea quae pertinet ad acutos; — b) permanentium in ira et tristitia ex nimis servata memoria iniuriae illatae : est mania quae vocatur insania, et invenitur apud graves et amaros; — c) obstinatorum qui non cessant ab ira nisi ultionem compleant : est furor qui pertinet ad difficiles et graves, qui obstinato appetitu vindictam quaerunt et non dimittunt iram quousque puniant. 1040. Vitia clementiae opposita, — Clementia me­ diat inter crudelitatem et nimiam lenitatem. Crudelitas est atrocitas animi in exigendis poenis et excedit modum in puniendo. Lenitas contra rationem mitigat aut remittit poenas debitas. Crudelitas (cruauté; wreedaardigheid') est vitium quo poenae ex animi austeritate supra modum exiguntur : excessus quidem poenarum externe pertinet ad iniustitiam, sed secundum affectum animi quo promptus est ad poenas augendas pertinet ad crude­ litatem. Ista ergo supponit auctoritatem veram vel usurpatam in puniente, et reatum in illo qui punitur. Quodsi alterutra conditio deesset, haberetur feritas seu saevitia quae intendit torquere innoxios homines, et delectatur de cruciatu et doloribus hominum. Nimia lenitas (pverdreven zachtheid) est vitium reipublicae aeque perniciosum ac crudelitas, quo poena contra dictamen rationis mitigatur vel omnino remittitur, cum utilitas delinquentis vel exemplum aliorum requirat iustam severitatem. Quod enervat disciplinam, et vitia impunita relinquit, et pacem bonorum civium perturbat. 970 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO TERTIA. DE HUMILITATE. Articulus I. De Humilitate secundum se. S. Th. II-II, q. 161. 1041. Humilitas dicitur ab humo, et humilis quasi humi acclivis aut vicinus ; unde physice est status illius quod humo haeret et vix supra ascendit (nederigheid), metaphorice est conditio vilis et inops. Moraliter sumitur pro omni depressione ad ima, sive fiat ab extrinseco scii, ab alio contra voluntatem illius qui deprimitur, et tunc est poena (vemedering) ; sive ab intrinseco, et time potest esse vel contra rationem (laagheid) vel se­ cundum rationem rectam, dum quis sponte ex con­ sideratione suorum defectuum se deprimit, quo casu est Virtus (potmoedigheid). Hinc definitur : « virtus qua quis considerans suum defectum se tepet in infimis secundum suum modum » (a. 1, ad 1), vel virtus moderans appe­ titum ne tendat immoderate in excelsa i. e. in ea quae sunt supra se. Paulo longius : virtus quae refrenat inor­ dinatum propriae excellentiae appetitum ne immoderate tendat ad excelsa, et hominem inclinat ad propriam vili­ tatem (seu nihilum) secundum veritatem agnoscendam. Differt a magnanimitate a) ratione actus : magnanimitas primario tendit ad excelsa, secundario refrenat animum ne ad ea tendat contra rectam rationem ; humilitas non impellit animum ad excelsa sed e contra cohibet ; virtutes autem distinguuntur secundum actum suum primarium ; b) ratione motivi formalis : magnanimus cohibet animum ab excelsis, considerando quod ea excedant sui conditionem aut vires, etiam secundum dona quae possidet a Deo ; humilis secundum considerationem proprii defectus qui est ab ipso (q. 129, a, 3, ad 4). — Itaque humilitas praesupponit id quod est magnanimitatis sed superaddit, quia non sperat etiam commensurata nisi ut süperexcedentia suam dignitatem, et solum per id quod Dei est, acquirenda et conser­ vanda. « Et ideo circa appetitum boni ardui necessaria est duplex virtus. Una quidem quae temperet et refrenet animum ne immoderate tendat in excelsa, et hoc pertinet ad virtutem humi­ litatis. Alia vero quae firmet animum contra desperationem et impellat ipsum ad prosecutionem magnorum secundum rationem rectam, et haec est magnanimitas » (a. 1). TIBUS TEMPERANTIAE ADNEXIS S 971 est virtus, quia moderatur appetitum le secundum rectam rationem. Unde icibili, quia versatur circa bonum ar­ et principaliter in voluntate, quando im excellens spirituale ; praesupponit proprii defectus, tamquam regulam directivam appetitus, et sic est in cognoscitiva et ratione ut in regula dirigente appetitum (a. 2). Fundamentum eius scii, est notitia sui, quae potissimum comparatione exigui­ tatis nostrae cum infinita Dei perfectione acquiritur ; unde Bernardus ait : est virtus qua quis verissima sui cognitione sibi ipsi vilescit. Itaque « humilitas essentialiter in appetitu consistit, secundum quod aliquis refrenat impetum animi sui, ne inordinate tendat in magna ; sed regulam habet in cognitione, ut scii, aliquis non se existimet supra id esse quod est ; et utriusque principium et radix est reve­ rentia quam quis habet ad Deum » (a. 6). Est virtus specialis quae « praecipue respicit subiectionem hominis ad Deum, propter quem etiam aliis humiliando se subiicit » (a. 1, ad 5). Nam moderatur spem tendentem in bpnum proprium arduum; iam vero «in reprimendo praesumptionem spei, ratio praecipua sumitur ex reverentia divina, ex qua contingit ut homo non plus sibi attribuat quam sibi competat secundum gradum quem est a Deo sortitus. Unde humilitas praecipue videtur importare sub­ iectionem hominis ad Deum » (a. 2, ad 3). Est virtus adnexa temperantiae, quia reprimit motum spei in magna tendentis, eodem modo ac mansuetudo moderatur iram (a. 4). 1043. Humilitatis perfectio. — Humilitas non est potissima virtutum : perfectiores enim sunt virtutes theolo­ gicae circa ipsum finem Deum ; virtutes intellectuales et prudentia, quae essentialiter sunt in ipsa ratione ; et iustitia, praesertim legalis, quae universaliter partici­ pat de ordinatione rationis ; — sed est perfectior ceteris virtutibus moralibus, quae sunt scii, circa passiones, quia reddit hominem bene subiectum ordinationi rationis in universali quantum ad omnia, quaelibet aha virtus quan­ tum ad aliquam materiam specialem (a. 5). SUMMA THEOLOGIAE MORALIS y--------------------------------------------------972 Vocatur tamen fundamentum aedificii spiritualis, quia est α primum in acquisitione virtutum, ...per modum re­ moventis prohibens, in quantum scii, evellit superbiam, cui Deus resistit, et praebet hominem subditum... ad suscipiendum influxum divinae gratiae » (lac. IV, 6). Non tamen est fundamentum in virtutibus directe et positive, seu prius per quod ad Deum acceditur, sed hoc congruit fidei, et ideo fides est fundamentum nobilius quam hu­ militas (ad 2). 1044. Regulae practicae pro exercenda humilitate. — In homine possunt duo considerari : id quod est Dei et id quod est hominis. Hominis est quidquid pertinet ad defectum, Dei est quidquid pertinet ad salutem et perfectionem, nam homo, utpote creatura, ex se est nihil (a. 3). Unde honestum est ex humilitate amplecti vilia ut profiteamur nos nihil boni ex nobis habere, nihil posse, nihil esse, et consequenter omne bonum nostrum esse a Deo, ad ipsum veluti auctorem omnia referenda, in ipsum omnem laudem et honorem qui nobis tribuitur esse refe­ rendum. Hinc : 1) Si homo consideret Dei dona in se, humilitas non impedit quominus aliquis appetat magna, modo ex dono Dei proportionem sufficientem habeat, nec illa appetat quasi ex se dignus. Magnanimi sunt humiles quando agitur de honore Dei, quia nihil est quod auxilio Dei aggredi dubitent (a. 2, ad 2). 2) Si homo consideret se secundum quod suum est, humilis referendo se ad Deum et ad id quod Dei est, se aestimat nihil esse nisi defectus, culpa et offensa Dei, et iudicat se ad omnia quae sunt Dei subiici, et horum indignum esse et inutilem. 3) Humilitas proprie respicit reverentiam qua Deo subiicimur. Et ideo quilibet homo, secundum id quod suum est, debet se proximo subiicere quantum ad id quod Dei est in ipso, quia cum humilitas proprie respicit reverentiam qua Deo subiicimur, non solum Deum in se ipso revereri debemus sed etiam id quod est Dei in quibuslibet (a. 3). 4) Non autem requirit humilitas a) ut aliquis id quod est r \ DE \VIRTUTIBUS TEMPERANTIAE ADNEXIS 973 Dei in seipso \ubiiciat ei quod apparet esse Dei in altero, b) nec ut aliquis id quod suum est in seipso subiiciat ei quod est homink in proximo (a. 3). 5) Potest tamen aliquis reputare aliquid boni esse in proximo quod ipse non habet, vel aliquid mali in se esse in alio non est, ex quo potest se ei subiicere per humilitatem (a. 3Ù « imo, ait Billuart, potest cogitare si alii tot gratiis ac beneficiis fuissent donati ac ipse accepit, meliores ipso forent ac Deo gratiores ». Ex quibus considerationibus potest homo absque falsitate se reputare et pronuntiare omnibus viliorem, donis Dei indignum et ad omnia ineptum : « si nos praeferamus id quod est Dei in proximo, ei quod est proprium in nobis, non possumus incurrere falsitatem » (a. 3, ad 2). Et ita « aliquis absque falsitate potest se credere et pronuntiare omnibus viliorem secundum defectus occultos, quos in se recognoscit ; et dona Dei, quae in aliis latent... Similiter etiam absque falsitate potest aliquis confiteri et credere ad omnia se inutilem esse, et indignum per proprias vires, ut sufficientiam suam totam in Deum referat » (a. 6, ad 1). 1045· Gradus humilitatis. — Secundum S. Benedictum convenienter distinguuntur 12 humilitatis gradus, a radice humilitatis scii, reverentia ad Deum, gradatim ascendendo a maioribus ad minora ; de quo lege art. 6. Qui gradus non omnes sunt species humilitatis et actus, sed quaedam sunt dispositiones antecedentes aut signa consequentia. Secundum S. Bernardum tres distinguuntur gradus : sufficiens scii, subdi maiori nec praeferre se pari ; abundans scii, subdi pari nec praeferre se minori ; superabundans i. e. subdi minori. Billuart refert 8 actus seu functiones : 1) contemptus sui ; 2) reputare se Dei donis indignum ; 3) non cupere magni aesti­ mari aut honorari ; 4) desiderare vilis haberi et contemni ; 5) dolere dum magnifit aut honoratur ; 6) se aestimare aliis viliorem ; 7) subiicere se Deo et hominibus propter Deum ; 8) in rebus aut functionibus externis amplecti quod est abiectius. 1046. Animadversio. — Petit Billuart : « utrum hi om­ nes actus humilitatis competant superioribus erga subditos? Resp. actus interiores ipsis competere iuxta illud Augustini in regula : « coram Deo praelatus sit prostratus pedibus vestris ». Quantum vero ad actus exteriores, opus est discretione, ne, ut dicit idem S. Augustinus ibid., «apud eos quos oportet esse subtectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas ». Unde S. Thomas, a. 3, ad 3 : Ex humilitate « potest homo 974 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS secundum interiorem actum animae alteri se sdbiicere... Sed in exterioribus humilitatis actibus, sicut et in actibus ceterarum virtutum, est debita moderatio adhibenda, ne possint vergere in detrimentum alterius », qui ex hoc superbiret vel contemneret. 1047. Humilitas media est inter superbiam et ni­ miam Sui abiectionem.— Haec inclinat ad imprudentem sui abiectionem quando redundat in iniuriam/status vel officii quod aliquis gerit, vel talenti quo praeditus est, vel in incommodum eorum quibus prodesse debet. Humilitas propter rationabilem causam propriae excellentiae curam prosequitur. Inordinata abiectio opponitur humilitati secundario et per excessum ; per defectum vero et primàrio superbia. Articulus II. De Superbia. S. Th. II-II, q. 162 ; I-II, q. 84, a. 2 et 4. 1048. Superbia {orgueil; hoovaardigheid) est appetitus inordinatus excellentiae propriae. Dicitur 1° appetitus, quia superbia residet in appetitu, nempe principaliter in voluntate, si excellentiam quaerit in spiri­ tualibus, secundario in vi irascibili quae tendit ad bonum sensibile arduum et excellens ; 20 inordinatus : appetere excellentiam secundum se non est malum, at contra ordinem rationis est quod quis tendat supra id quod est, uti facit superbus : « habet enim hoc ratio recta ut voluntas uniuscuiusque feratur in id quod est proportionatum sibi » (a. 1) ; 30 excellentiae : tum relativae qua quis vult aliis praecel­ lere, implicite saltem eos contemnendo ; tum absolutae, qua quis simpliciter vult excellere supra id quod est, etiam de aliis non cogitando ; 40 propriae : speciale obiectum seu proprium appetibile a quo speciem accipit superbia est celsitudo propriae per­ sonae; non enim in tali vel tali materia sed communiter et in omnibus superbus se habet ut celsum. Superbia ergo appetit excellentiam quamdam universalem et per hoc distinguitur a praesumptione, ambitione et inani gloria, quae inordinate appetunt aliquam particularem excellen- a Deo habere, aut saltem ita agendo ac si ea haberet a peccatum seipso ; 2° aestimando se accepisse mortale. illa a Deo— sedSuperbia propter subiectionis ad Deum et charitati, merita propria, vel agendo ac si ita esset ; 30 tribuendo sehabet, extollit supra sibi bona quae non habetie TEMPERANTIAE ;: 4superbus 0 in bonisenim quae volendo, ADNEXIS 975 id quod sibi est a Deo praefixum, ceteris despectis, illis -praeferri plus quam decet. Duo ------------------------------------superbia includitur contemptus priores modi, cum Dei n contemptum formalem includunt, sive in honoribus et dignitatibus, ipsiussaepe homotantum subiiciveniale nolit. sunt peccatum mortale regulae ; duo ultimi sunt, quia in affectu se magnificare et plus iusto se efferre dum quis subiici Deo non renuit, non est gravis inor­ dinatio, nisi fiat cum gravi irreverentia in Deum, aut paratum reddat ad peccandum mortaliter, aut adsit gravis proximi contemptus vel notabile detrimentum. q i Î 1050. Gravitas superbiae. — Superbia i) sub aliquo respectu est gravissimum peccatorum, scii, ex parte aversionis. Aversio enim quae in aliis peccatis consequitur çonversionem ad bonum creatum, per se ad superbiam pertinet quae per se renuit subiici Deo ; nolle autem subiici ei eiusque regulae est / / I ! 976 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS / directe ab eo averti ; unde ex parte aversionis' est gravissimum peccatorum : illud enim quod est per se potins est eo quod est per aliud. Ergo superbia excedit alia peccata in aversione quae formaliter complet peccatum. — Sed ex pdrte conversionis non est maximum, quia excellentia propria non/est obiectum quod maximam repugnantiam habet ad bonum/ virtutis. Simpliciter denique nec est gravissimum, nam peccata contra virtutes theolo­ gicas pro obiecto habent ipsam aversionem a Deo ; superbia vero solummodo propriam excellentiam ratione cuius, cum nolit Subiici Deo, ab illo avertit (a. 6). ' Hinc 2) initium est omnis peccati : a) indirecte et quasi per accidens, removendo prohibens, in quantum scii, homo per superbiam contemnit divinam legem, per quam prohibetur a peccando (sec. lerem. II, 20) : ita est causa peccati seu initium ex parte aversionis. Nam aversio seu contemptus Dei, quo aliquis non vult subiici eius regulae et qui per se spectat ad superbiam, in omnibus peccatis invenitur implicite consequenter ad con­ versionem in bonum legi oppositum ; atqui ex hac aversione peccatum habet quod sit malum, et ideo ibi incipit ratio mali, et ita est initium peccati ; b) per se, in quantum alia peccata ordinantur ad finem superbiae, qui est excellentia propria, ad quam potest ordinari omne id quod quis inordinate appetit : ita est causa omnis peccati seu initium ex parte conversionis, in quantum omnia peccata ex illa possunt oriri ut a causa finali, quatenus bona temporalia quae homo in aliis peccatis quaerit, potest velle propter excellentiam propriam quae est finis su­ perbiae. Unde 3) quia est causa finalis omnium peccatorum, non est stricto sensu peccatum capitale, sed potius omnium capitalium causa, et mater et regina omnium vitiorum. Nihilominus sunt quaedam peccata quae immediate et frequentius ex illa oriuntur, et ipsi immediate deserviunt, quia specialem quamdam excel­ lentiam quaerunt et habent obiectum valde propinquum cum obiecto superbiae ; unde et filiae eius vocari solent. Sunt praesumptio, ambitio, et inanis gloria, de quibus dictum est n. 918. IO51· Animadversiones. — 1» Differt ab inobedientia superbia : illa est ex fastidio praecepti ut talis, haec ex fastidio subiectionis ad Deum. 2· De ortu et progressu superbiae, cfr. Lehmkuhl, Th. Μ. I, n. 884. 3· Bernardus distinguit 12 gradus superbiae quae opponuntur 12 gradibus humilitatis. Cfr. S. Th., a. 4, ad 4. \ DE ylRTUTIBUS TEMPERANTIAE ADNEXIS tl \ 977 QUAESTIO QUARTA. \ DE STUDIOSITATE. \S. Th. II-II, q. 166-167. 1052. Studiositas (a studio i. e. vehementi mentis applicatione ; weetgierigheid) est virtus moderans appeti­ tum et studium ventatis cognoscendae secundum regulas rectae rationis. Subiicitur principaliter in voluntate pro cognitione intellectuali, sed secundario in appetitu con­ cupiscibili pro cognitione sensitiva. Materia proxima huius virtutis, non est ipsa cognitio veritatis quae per se loquendo bona est (nec virtute morali indiget), sed ap­ petitus veritatis cognoscendae qui potest esse bonus vel malus. Ex parte scii, animae inclinatur homo ad desiderium cognitionis, ex parte corporis inclinatur ad laborem inquirendi scientiam vitandum. Unde requiritur virtus, quae utramque inclinationem inter limites rationis contineat, ne sit excessus ad cognitionem nec defectus pigritiae. In quantum refrenat immoderatum appetitum sciendi ne quis velit plura et altiora scire quam capacitati congruit, nec scientiam faciat plus quam veritatem, est pars potentialis temperantiae ; — in quantum impellit ad studium non obstante labore, potius pertinet ad fortitudinem. Ex hoc altero elemento nomen obtinuit, sed primum est essentialius, nam appetitus cognoscendi per se respicit cognitionem ad quam ordinatur studiositas ; labor addiscendi solum per accidens respicitur in quantum est impedimentum cognitionis quod remo­ veri debet. Et ideo Studiositas potius et simpliciter pertinet ad temperantiam. ! 1053. Studiositati primario et per excessum oppo­ nitur curiositas. — Haec generatim significat omnem curam superfluam circa res inutiles in vestibus, supellectili, sermone, arte, rebus exterioribus ; proprie importat dili­ gentiam superfluam in cognoscendis rebus quae vel nihil ad nos pertinent vel captum nostrum excedunt, eo praecise animo ut sciamus et discernamus, seu ex solius cognitionis affectu : si enim alio fine fieret, et non ex delectatione cognitionis, non est formalis curiositas sed curiositas materialis. Hinc potest definiri : appetitus inordinatus cognoscendi. j Versatur autem vitiosa curiositas : A. circa cognitionem intellectivam duplici modo generali : a) per Summa Theologiae Moralia II. — 62 / i 978 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS j ._—-------- .— ----------- --------------- :—/----.------------- accidens, ex parte finis, si nempe quaeratur scientia ad malum finem, puta ad superbiendum aut aliis nocendum, et haec est curiositas materialis ; b) per se ex ipso modo inordinato appetendi scientiam, si est curiositas formalis, et hoc ouadrupliciter : 1) in quantum per studium minus utile, retrahimu/a studio necessario ; 2) si quis studet aliquid addiscere ab eo ί quo non licet, ut a daemone vel a magis aut spiritistis; 3) si appetat cognoscere veri­ tatem circa creaturas non referendo ad debitum finem (directe aut indirecte), scii, ad cognitionem Dei ; 4) si/studeat ad cognoscen­ dam veritatem supra proprii ingenii facqltatem, quia per hoc homines de facili in errores labuiltur (Bccli. III, 22, 26 ; Prov. XXV, 27). B. Similiter circa cognitionem sensitivam versatur duplici modo vitiosa curiositas : 1) uno modo, negative, si cognitio sensitiva non ordinatur ad aliquid utile, sed potius hominem avertit ab aliqua utili consideratione ; 2) alio modo, positive, in quantum cognitio sensitiva ordinatur ad aliquid noxium : sicut inspectio curiosa mulieris ordinatur ad concupiscentiam, et diligens inquisitio de aliorum factis ordinatur ad detrahendum. Si quis tamen cognitioni sensibilium intendit ordinate propter necessitatem sustentandae naturae, vel propter studium intelligendae veritatis, est virtuosa studiositas circa sensibilem cogni­ tionem. 1054. Curiositas (nieuwsgierigheiff) secundum se est peccatum veniale; quia non videtur magna inordinatio quod homo curam superfluam adhibeat in cognoscendis rebus quae ad ipsum non pertinent : non enim est nisi affectus et usus excessivus rei bonae, scii, cognitionis. Potest tamen fieri multipliciter mortale per accidens ex circumstantiis : 1) Ratione materiae seu effectus,si ex inordinato desiderio sciendi quis transgreditur legem positivam vel gravi peri­ culo se exponit : sic mortaliter peccant qui legunt libros prohibitos, — aut amatorios cum periculo consensus, —■ qui ex curiositate diu inspiciunt partes inhonestas alterius sexus, — qui tentant per vires naturae cognoscere mysteria fidei, — aut secretum confessionis cognoscere intendunt, — qui spectant duella ex propria industria, etc. 2) Ratione finis, ut si tentes aliquid scire ad graviter nocendum proximo. 3) Ratione medii, ut si arte magica vel inducendo aliquem in peccatum mortale velis quid scire, vel litteras ad legen­ dum aperias (n. 856). DE VIRTUTIBUS TEMPERANTIAE ADNEXIS 979 1055. Studwsitati per defectum et secundario opponitur negligentia (achtelooshei. Commutativa iustitia. Coinmutativa iustitia. Eius notio 252. Eius differentia ab aliis iustitiae speciebus : ratione obiecti 253-10, ratione subiecti 253-2°, ratione aequalitatis, seu medii virtutis 253-3°, 255. An sit sola stricte dicta iustitia 256-2°. Eius actus, v. Restitutio. Eius obiectum, seu commutationes : involuntariae vel voluntariae 277. Involun­ tariae commutationes 343 : in bonis spiritualibus animae 344— 348, in bonis corporis, v. Occisio, Mutilatio, in bonis coniugii, v. Adulterium, Stuprum, in bonis exterioribus, v. Furtum, Rapina, in bonis famae et honpris, v. Detractio, Contumelia. Voluntariae commutationes, 448, v. Contractus. Commutatorius (seu certi eventus), contractus 453-A. Compensatio, ut causa eximens a restitutione 340-3°. Compensatio damni ex non servato contractu 472. Compensatio occulta 413— 416, an sit licita propter non servatam promissionem 480-4. Sy­ stema morale compensationis 77-3, 99. Complacentia de obiecto malo, v. Delectatio. Competentia iudicis, 636-A-B. Compositio, facta a S. Pontifice, eximens a restitutione 340-4. Concubinatus 1007. Concupiscentia : carnis ut obiectum temperantiae 937, oculorum ut pertinens ad curiositatem 1056. Conditio. Contractus sub conditione 473, sub conditione turpi 465 ; donatio, testamentum sub conditione impossibili, illicita 499-in, votum sub conditione 728. Conditionatus contractus 453-D, 473. Condonatio creditoris, eximens a restitutione 340-2. Communitates, sive collegia aut societates. Conductio, v. Locatio-conductio. Confessarii! iurisdictio, v. Iurisdictio, obligatio : poenitentem in­ struere 68,69,retractare errores damnificantes poenitentem 312-A-B. Confessarii prudentia : in usu opinionum probabilium 107-C, in tractando scrupulosos 130, in hortando poenitentes restituere nolentes 285, 286, 334, in faciendo restitutionem loco poenitentis 326-b, 331, 334, in imponendo restitutionem : ob stuprum 385, ob adulterium 388-6-7, in determinando gravitatem materiae in furto 405-in fine, in imponendo restitutionem : ob fraudem in venditione 518-5-6, ob defraudata tributa 630-H, in monendo de gravitate mendacii 862-4, in iudicando de peccato ebrietatis 99O-2. 1000 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Coniuges. Eorum mutua pietatis officia 830, officia mariti 831, uxoris 832. Eoruffi mutua officia et iura in administratione bonorum 180—183, 468-111, 469. Praescriptio inter conjuges non çurrens 228-2-b, c. Furtà a coniugibus commissa 406-2-a. Obligationes erga filios, v. Parentes. Conniventia ad actus iniustitiae, v. Conspiratio. Conscientia, I.) Effis definitio 47-1, distinctio a synderesi, lege et pru­ dentia 47-2, ut regula actuum humanorum 47-3, eius requisitae qualitates : rectitudo et certitudo 47-4. Conscientia est : vera, et vel invincibiliter vel vincibiliter erronea 57, 62. Conscientia vera ut est regula agendi 54, 55. Conscientia erronea ut est regula agendi : si invincibiliter erronea 57-59, e contra, si vincibiliter 62—65 ; conscientiae vincibiliter erroneae signa 67. Conscientia certa 71 ; species certitudinis 75 ; certitudo practica 79, 80 ; con­ scientia : dubia 71-1, 83 ; opinativa 71-3, 72-74, 95. Sola con­ scientia certa est regula recte agendi 78—82.Peccatum agentis contra conscientiam 109—ni. Conscientia incerta simul et erronea, seu: perplexa 112—115, laxa 116—122, scrupulosa 123—130. ) II. Efformatio conscientiae : certae 49, eius obligatio 50, me­ dia 51 ; verae 56 ; invincibiliter erroneae 60. Reformatio con­ scientiae vincibiliter erroneae 66. Efformatio conscientiae : suf­ ficienter certae 76, varia theologorum systemata 77; sufficienter certae : in dubio negativo 84—87, in dubio positivo 88, in dubio practice practice 89, in dubio de valore açtûs 90, in dubio de sola actûs honestate 92, in dubio de cessatione vel impletione legis 93, 94. Efformatio conscientiae certae in statu opinionis practicae 96, controversia inter probabilismum atque aequiprobabilismum et probabiliorismum 96—99 ; prudens horum syste­ matum usus 100—104. Idem usus in effbrmatione propriae conscientiae 105 ; propriae conscientiae educatio 105. Efformatio conscientiae aliorum 68, munus confessarii 69, modus servandus 107. Consecratio. leiunium ante consecrationem ecclesiae 953-in fine. ConsensuaUs contractus 453-C. Consensus ad iniustam damnificationem 313. Consensus in contracti­ bus, eius dotes ac vitia 456—463. Consentiens, cooperator iniustus 313. Consignativus census 564, Consilium, actus ad prudentiam requisitus 13 ; donum Spiritus Sancti 32. Consilium ad iniustam damnificationem 312. Consi­ lium : familiae, pro minorennibus 468-1, iudiçiarium, pro inter­ dictis 468-11. Consociationes opificum 3c*3-I-4, 402-3. Conspiratio ad damnificationem 317. Conspiratio venditorum (mo­ nopolium) 534—536, emptorum 520-1-iv-v, conductorum 548. Constantia 930. Consuetudo, causa excusans ab obligatione : abstinendi ab operibus servilibus 689, audiendi missam 703, servandi ieiunium 958 ; ut causa excusans a simonia 814-C-4 ; ut titulus percipiendi foenus 579. Consulens, cooperator iniustus 312. Consumptio, seu nimia sumptuositas 922. Contemplativa vita 1069. Contemptus praecepti vel praecipientis 844. Continentia. Eius notio ac definitio 1029. Est habitus bonus tempe­ rantiae annexus 1030, deficiens a ratione perfectae virtutis 1030. Contractus. I.) Generalis distinctio 448. Principium generale in contractibus attendendum 449. Contractus definitio 451, ele­ menta 452, divisiones 453, subiectio legi humanae, praesertim INDEX ALPHABETICAL 1001 civili 454· Requisitus, ad validum contractum, consensus, huiusque : qualitates 456, 457 ; defectus : ex errore 458,459, ex dolo 458, 460, ex violentia et metu 461, 462 ; obiectum seu materia 464, quid de obiecto turpi 465, 466 ; subiectum : ex iure naturali, et ex iure positivo 467 ; restrictiones, ex iure positivo, quoad minorennes, interdictos, uxores, personas morales seu societates 468, 469. Obligatio eontractûs : absoluti 470—472, conditional! 473, qualificati seu modificati 474, iuramento muniti 475. Cessatio obligationis 476. ) II. Contractus : unilaterales: promissio 477—480, donatio 481—489, v. Donatio, testamentum 490—495, v. Testamentum. Contractus bilaterales onerosi: emptio-venditio 511—524, v. Emptio-venditio, venditio per proxenetas 525·—527, venditio sub hasta seu licitatio 528, retrovenditio 531—533, permutatio et negotiatio 537, locatio-conductio 540—557, τι. Locatio-conDUCTio, societas 558—559, census 562—566, cambium 567— 570. Contractus bilaterales gratuiti: creditum 571, commodatum 572, mutuum 574, depositum et sequestrum 584—587, manda­ tum et negotiorum gestio 588—592. Contractus aleatorii 593 : assecuratio 594, ludus 600, sponsio 601, sortitio Seu loteria 602. Speculationes Bursae 603—605. Contractus subsidiarii 606 : fideiussio 607, pignus 608, hypotheca 609, transactio 610. Contrapassio, in commutativa iustitia 255-4. Contumelia 436—439. Tolerantia contumeliarum 440. Contumelia in Deum, υ. Blasphbmia. Conventio 451. Convictores (religiosorum), v. Alumni. Cooperatio : ad iniustitiam 309, v. Cooperator, ad violationem legis ieiunii et abstinentiae 976, ad ebrietatem 993. Cooperator (ad iniustitiam) 309. Varii cooperatores 311—316. Eorum obligatio : restituendi 309, restituendi in solidum 317, 319-4 ; ordo inter cooperatores quoad restitutionem 318. Signa coopera­ tionis efficacis 319. Corpus. Corporis participatio ad cultum divinum 652, ad adorationem Dei 682. Corruptio officialium : ad defraudenda tributa 630-B, ad carcerem fugiendum 641-B-d. Corruptio virginitatis 999. Crapula, opposita abstinentiae 979. Creditores privilégiât! 324, 325. Creditum, contractus 571. Eius species : commodatum 572, mu­ tuum 574. Crimen publicum seu notorium 430 ; eius licita vel illicita manifestatio 43°> 431· Crudelitas 1040. Crux Christi, cultus ei debitus 653. Culpa moralis seu theologica et culpa iuridica 293. Cultus, generice, seu Dulia 647, 836. Cultus Deo debitus, seu cultus latriae 646, 649—651 ; cultus internus et externus 652, absolutus et relativus 653. Cultus duliae supernaturalis, debitus Beatis, eorum imaginibus et reliquiis 838. Cultus veri Dei indebitus 7715 773— Cultûs modestia, virtus temperantiae annexa 1063. Curatela, Curator, minorennium 468-B. Curiositas 1053, 1054. Daemon. Daemonis cultus in idololatria 776-2, in divinatione 777, in magia 785. Eius potestas 778-nota ; eius probabilis interventus in phenomenis spiritismi 780. Adiuratio daemonis (exorcismus) 760. Summa Theologiae Moralis Π. — 64 1002 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Damnati: orare non possunt 665, pro eis orare non possumus 667. Damnificatio iniusta 288. Damnificatio : ex iniusta acceptione 289 : eius conditiones ut inducat obligationem restitutionis 290—293 : restitutio propter damnificationem : ex levi culpa 294, ex causa posita 296-A, ex errore 296-B, dubiam 296-C. Damnificatio : ex re accepta 298—308, v. Possessio. Damnificatio : ex coopera­ tione ad damnum, v. Cooperatio. Damnificator, v. Damnificatio. Damnum. Damnum iniuste illatum, v. Damnificatio. Damnum emergens : ut titulus : differendi restitutionem 336-4, percipiendi foenus 578, augendi vel minuendi pretium 516. Debita. Ordo in solvendis debitis 324. Causae ab eis solvendis excu­ santes 336—342. Solutio debiti incerti 322. Eorum exstinctio per praescriptionem 233. Proportio servanda in solvendis debitis haereditatem gravantibus 510-3. Decalogus. Eius praecepta sunt praecepta iustitiae 896 ; eorum di­ stinctio et ordo 897. Divisio theologiae moralis secundum ordinem praeceptorum decalogi 898-3. Decentia, pars modestiae 1058. Decimae 708. Defectus. Licita vel illicita manifestatio defectuum proximi 429. — Defectus rei vendendae, ac venditoris circa eos obligationes 521-Π. V. etiam Vitium. Defraudatio : tributorum 630, militiae praestandae 632—634. Defuncti. Eorum ius ad famam 426-C. V. etiam Animae. Delatio, v. Denuntiatio. Delectatio, ut obiectum temperantiae 937, ut peccatum luxuriae : ex­ ternae 1003, internae 1020—1023. Deliberatio, ut est actus ad prudentiam requisitus 13, 29-10. Deli­ beratio requisita ad valorem : contractûs 456, 458, voti 711-2. Demonstratio. Contractus sub demonstratione 474-3. Denuntiatio criminum : facienda publicae auctoritati 640, facienda superiori 429. Depositum, contractus 586—588. Deputati, condentes suo suffragio iniquas leges,quoad restitutionem3i3· Derelictae res 202, 218, 219. Earum legitima occupatio 218. Desertor : militiae 632, proelii 275-4. Desiderium licitum vel illicitum propriae mortis 354. Desiderium ut peccatum luxuriae internae 1020—1023. Detentio rei alienae, v. Possessor. Detractio 423—432. Eius differentia a contumelia 437. Cooperatio ad detractionem 433. Reparatio detractionis 443—446. Detractio propriae famae 432. Deus: Dei dominium in omnes res creatas 171, in vitam hominis 350. Devotio, actus virtutis religionis 656—-659. Devotio erga sanctos 660. Diabolus, o. Daemon. Diaria, c. Ephemerides. Dies dominica, dies festivi 685. Dies, quibus urget praeceptum : audiendae Missae 685, 698, servandi ieiunium ecclesiasticum 953, abstinentiam 963. Contractus in diem 474-1, 603-B. Diffamatio, v. Detractio. Differentiatis contractus 603-B-1. Dilatio : orationis 677, voti adimplendi 727, refectionis, diebus ieiunii 959-A, restitutionis 332—334. Dilectio : coniugum ad invicem 830—832, parentum ad filios 825, filiorum ad parentes, 820. Diligentia, conditio prudentiae 13, 14 ; in efformanda conscientia vera 49—52, 66, certa 105. INDEX ALPHABETICUS IOO3 Discipulus, v. Magister. Disiunctio. Contractus sub disiunctione 474-5. Dispensatio : a requie festiva 689, a voto 737, a iuramento promis- sorio 757, a ieiunio et abstinentia 970—972. Disponibilis pars, in re haereditaria 501. Ex ipsa disponere in fa­ vorem unius filii prae alio, an liceat 503-2. 860. Eius liceitas 860, vel illiceitas 861, 862. 672, in audienda missa 700-d, 702-B. communitatis, v. Distributiva iustitia. Eius notio 252, 611. Eius distinctio a legali et commutativa, ratione : obiecti 253-1, subiecti 253-2, medii, i. e. aequalitatis 253-30, 255-2. Eius actus, seu iudicium 612, 613, v. Iudex. Eius : obiectum primarium, bona communitatis 618 : munera et officia 619, instituta in utilitatem membrorum 620, honores 621 ; obiectum secundarium : onera 623, tributa et vecti­ galia 624—631, v. Tributa, militia 632, 633· Peccatum opposi­ tum : acceptio personarum 616, 617. Obligatio restitutionis ex violata iustitia distributiva 254-c, 295. Divinatio 777, 778. Eius species 781—784. Divortium. Dispositiones iuris civilis, in casu divortii, quoad bona communitatis 184-3. Divulgatio criminis : occulti 429, notorii 430, 431. Docilitas, pars integralis prudentiae 24-3. Dolus, species falsae prudeiltiae 43-b, vitium contractus 457. Dominium proprietatis, i. e. ius in re 158. Dominium plenum 159, 160. Dominium semiplenum : ususfructus 161, usus 162, ser­ vitus 163. Dominii obiectum 166 : dominium : utile in bona ho­ minis interna 167 ; plenum : in bona externa 168, 169, ac in bona honoris et famae 169 ; semiplenum in personam proximi 168-3. Dominii subiectum 171—173. Dominium, lege positiva restrictum : filiorum familias 175—179, uxorum 180—185, auctorum et inven­ torum 191—193, clericorum 194—196, religiosorum 197, per­ sonarum moralium 198 ; Statûs 199-1, societatum privatarum 199-11, 200-3, Ecclesiae 199-m, 200-1. Dominii acquisitio 201, Acqui­ rendi modi primaevi et derivati 201. Res aptae acquiri : vacantes 202, 203, derelictae 202-2°, 218—219, amissae 202-3, 216, 217. Dominii privati origo et liceitas 396—402. Eius adversarii 391— 395, v. Socialismus. Dominus. Eius officia : iustitiae erga operarios 551, pietatis erga fa­ mulos 829-3°. Eius potestas suspendendi vota famulorum 736. Principia iuris : Res clamat domino, Res fructificat domino, Res perit domino 160 ; Domino irrationabiliter invito non fit iniuria 246. Donatio, contractus 481. Donatio : inter vivos 483, solemnis 484-A, B, manualis 484-C-1, sub specie contractus onerosi 484-C-2, accessoria 484-C-3, per modum renuntiationis gratuitae 484C-4. Validae donationis : conditiones 484, revocatio 485. Donatio : informis, eius valor in conscientia 486, laesiva iuris tertii 487, mortis causa 488. Incapaces, ex iure civili : donandi 497, acci­ piendi 498. Modi donandi a iure prohibiti 499, prohibitionis valor in conscientia 500. Donatio in favorem causae piae 489, 500. Canones Iuris canonici circa donationes 489. Donum. Dona Spiritus sancti: consilii 34, pietatis 895, fortitudinis 931. Dotalia bona 181, 182. Regimen dotale 184-E. Dubium 71. Dubium positivum, negativum 71, 83. Dubium specu­ lativum, speculative practicum, iuris et facti, practice practicum 83-1-3°. Depositio dubii, v. Conscientia I.) Principia : In dubio melior est conditio possidentis 86 ; In dubiis tutius est agendum 88— 91 ; Lex dubia non obligat 92, 93, Appendix-Ill. Dissimulatio veritatis Distractio in oratione Distributio bonorum Distributiva iustitia. 1004 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Duellum 365. Puellum publicum, eius liceitas 365. Duellum priva­ tum, eius malitia 366, 367. Duella academica 367-4. Duella iudicialia, seu ordalia 365, in fine. Poenae canonicae in duellantes eorumque complices 366-A. Dulia 836—838. Durities, opposita patientiae 926. Dux, duces exercitus, eorum in bello obligationes 274—276. Ebrietas 985—990. Imputabilitas peccati in ebrietate commissi 991, 992. Cooperatio ad ebrietatem 993. Ecclesia, ut est societas. Eius dominium in bona temporalia 199, 200. Ecclesia, ut est templum. Sacrilegium locale in pollutione et violatione ecclesiae 799. Ectopicus foetus 363. Educatio propriae conscientiae 70. Educatio filiorum, corporalis et spiritualis 826. Electio. Filiorum libertas in electione statûs vitae 822-2. Electio can­ didati digni vel dignioris, in distributiva iustitia 619. Elector, electores, v. Electio. Electuaria, eorum licitus usus diebus ieiunii 951. Emancipatio filiorum 175-3. Emancipatorum capacitas : contra­ hendi 468-B, donandi 497-10, accipiendi 498-2°. Embryotomia 362. Emphyteusis 164-2°, 544-2. Emptio-venditio, contractus 511. Est contractus consensiialis 512. Materia : venditionis, merx 513, emptionis, pretium, v. Pretium. Contractûs iustitia in aequalitate mercis et pretii 515. Officia venditoris quantum : ad rem petitam 521, ad rei vitia et defectus 521-11, ad rei traditionem 521-111, ad rei evictionem 521-iv. Officia emptoris 522. Cessatio contractûs 523. Circa hunc contractum dispositipnes Iuris civilis et canonici 523, 524. Emptor, eius iura et officia, v. Emptio-venditio. Conspirationes emptorum 519-4, 520-n-v. Ephemerides. Detractio, diffamatio, per ephemerides 431. Epichia 890. Epichia late et stricte dicta 890. Dirigitur a gnome, pru­ dentiae annexa 893. Epichia : ut est iustitia naturalis 890-1; ut pertinet ad iustitiam legalem, seu, ut est benigna legis interpre­ tatio 890-2, 891 ; ut est pars potentialis justitiae, seu, ut est mode­ ratus usus proprii iuris 890-3,892. Eius usus : in casu magni infor­ tunii 544, 546-3 ; erga opifices in casu magni beneficii ex rebus industrialibus 554. Epikeia, v. Epichia. Episcopus, ut Ordinarius. Potest : in casu necessitatis reductionem et compositionem facere circa legata ad causas pias 493-in fine, quorumdam subditorum vota, non reservata, annullare 735, ea sus­ pendere 736, in eis dispensare 739 ; dispensare : in lege de requie festiva 689-2, a lege ieiunii et abstinentiae 971. V. etiam: Superior religiosus. Erronea conscientia, t>. Conscientia I.) Error : causans dampificationerp 296-B, vitians contractum 458, in- validans votum 707. Eubulia 29. Eutaxia 1060. Eutrapelia 1060. Evictio 521-iv. Assecuratio ab evictione est obligatio : venditoris 521-iv, locatoris respectu conductoris 542-3. Evictionis possibi­ litas, vel impossibilitas determinans ordinem restitutionis 230-A. Eviratio 370-c-f. INDEX ALPHABETICUS IOO5 Executor testamentarius 494-D. Exempti. : Filii exempti a potestate parental; 175-c. Exhaeredatio 506. Exorcismus 760, 789-4. Expensae, ad quas in restituendo tenetur vel non tenetur : possessor bonae fidei 299-C, 329-1, possessor malae fidei 303-C, 329-2. Solutio expensarum : in executione testamenti 494-D ; in tra­ ditione et ablatione rei venditae 521-ni, 522-n ; in custodia : rei commodatae 573, rei depositae 585, 586 ; in executione : man­ dati 589, 590, 592, fideiussionis 607, pignoris 608. Explicitus Seu formalis contractus 453-C. Exsecratio ecclesiae 805. Falsiloquium 862-2. Fama 415. Hominis ius strictum ad bonum famae 169, 426. Laesio : propriae famae 432 ; fatpae proximi, v. Detractio. Restituendae laesae famae : obligatio 444, modus 445, causae excusantes 446. Famuli. Eorum erga dominos suos officia : iustitiae 550, pietatis 823-4. Causae ob quas excusari possunt : ab observatione festorum 689-5°, 703-4-b, a ieiunio et abstinentia 967-d, 968-4, 976-B. Eorum peccata : per furta domestica 406-d-f, 527-2, per illicitam compen­ sationem occultam 416-1-2. Fastus, oppositus modestiae 1065. Feritas, seu saevitia 1040. Festa de praecepto 685. Eorum observantia, v. Observantia. Fictio: in voto 711-19, in iuramento 743-c, in contractibus 456, in agendo 865, 866, in ornatu 1066-3, 1067. Fidelitas, pertinens ad virtutem veritatis 849. Fidelitas, in promis­ sione 478, Fideicommissum 499-11-2. Fideiussio 607. Fides, bona, mala, dubia : in rei acceptae detentione 298, 302, 307, in praescriptione 230, 232, 233. Bona fides, conditio bonae con­ scientiae 54, 58, 78. Bona fides in contractibus 471. Fides famulo­ rum : ex iustitia 550, ex pietate 823-4. Fiducia, pertinens ad magnanimitatem 917-3. Filii. Filiorum erga parentes : officia pietatis 819—823. Eorum do­ minium in bona externa 175, 176, in bona proprio labore acqui­ sita 177. Eorum iura in successione haereditaria 501, 503, 505-A. Eorum libertas in eligendo statum vitae 822-2. Eorum emanci­ patio 175-Ç-3. Eorum furta ex bonis parentum 406-b. Eorum obligationes quantum : ad sanctificationem festorum 689-5, 7°3-2> ad legem ieiunii et abstinentiae 967-d. Fiscus, in successione legali 505-B-2, in percipiendis tributis 630, 631, in monopolio 534, 535. Fodinae, Earum occupatio 209. Foenus 576. Eius illicita perceptio vi ipsius mutui 577. Eius licita perceptio ex titulis extrinsecis 578. Eius liceitas in hodiernis oeco­ nomicis conditionibus 579. Eius iusta taxatio 583-B. V. etiam Usura. Nauticum foenus 599. Foetus. Eius illicita occisio vel eiectio e sinu matris 363. Forensia opera die festo prohibita 687. Forma contractuum 453-C. Forma legalis : in donatione 484, (eius valor in. conscientia 486), in testamento 492, 493, in emptionevenditione 524, in hypotheca 609. Formalis inobedientia 844. Fornicatio 1006. Fortitudo. (Tractatus de Fortitudine. Divisio Tractatus 901). Forti- Ιθθ6 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS tudinis : notio 899, definitio 900. Est virtus 902, virtus cardinalis 905. Eius : obiectum materiale, materiale primarium et formale 903, 906 ; actus : sustinere et aggredi 904, 907, martyrium 908— 910 ; medium 911 ; partes intégrales et potentiates 914 ; praecepta 932. Donum Spiritus Sancti et beatitudo Fortitudini annexa 932. Vitia Fortitudini opposita 912, 913. Fratres, sorores : quoad successionem legalem 505-3, 503-111. Fraus, opposita prudentiae 43-c. Fraus seu dolus in damnificatione 289, 291, in contractibus 458, 460, in emptione-venditione 521, in contractu societatis 561, in assecuratione 595-li-in, 597-1, in ludo 6po-C, in speculationibus Bursae 604-11-in, in tributis 630, in militia praestanda 632—634. Fructificatio, species accessionis 220, 221. Fructus, in accessione 221. Rei fructus restituendi a possessore : bonae fidei 299-B, malae fidei 303-B. Frustulum, die ieiunii 958-B. Fuga rei e carcere 641-B. Furtum. Eius definitio 403, species 403, gravitas 404, gravitas absoluta vel relativa : ratione materiae 405, ratione circumstantiarum 406, ratione coalescendae 407. Causae a furto excusantes : necessitas 410—412, occulta compensatio 413. Restitutionis rei injuste ac­ ceptae : conditiones 291—293, obligatio 294, 295, mensura : in acceptione voluntaria vel involuntaria 296-A, in acceptione ex errore 296-B, in acceptione dubia 296-C, an restitutio fieri possit ex bonis diversi ordinis 297. Restitutio rei iniuste detentae, υ. Possessor. Furtum sacrilegum 805-2, 806. Furtum rei profanae in loco sacro 403-2-a, 806-5. Geomantia 777-1. Gestio negotiorum, contractus 592. Gnome, pars prudentiae 29-3. Gradus consanguinitatis quoad peccatum incestûs 1012, Gratiarum actio, pars orationis 675, 878. Gratitudo 875. Eius gradus 879. Causa excusans a simonia 814-C. Gratuitus contractus 453-B. Gula, ut opposita temperantiae 977, 978. Habitatio, species usûs, 162. Haeredes (legatarii) testamentarii 494. Eorum iura et officia 494. In­ capaces accipiendi haereditatem 498. Haeredes necessarii, ipsisque a iure reservata pars haereditatis (legitima) 501. Haeredes ab intestato, seu sucçessores legales : regulares 505-A, irregulares 505-B, exclusi 506. Facultas haereditatem acceptandi : simplis citer 507-A, sub beneficio inventarii 507-B, facultas repudiandi 507-C. Haereditatis : partitio 508, rescissio 510-1, assecuratip, 510-2. Collatio bonorum 508, an liget conscientiam 509. Acci­ piens haereditatem a possessore dubiae fidei, ad quid teneatur 307, 308. Restitutio haeredibus facienda ob homicidium 375. Haruspicium 777-1· Herus, v. Dominus. Historia systematum pro usu probabilitatis, Appendix. Homicidium 355, v. Occisio. Homicidium : casuale 363-3, sacri­ legum 805. Restitutio ob homicidium 375, 376. Honestas, pars temperantiae 944, pars modestiae 1063. Honor Deo debitus, obiectum virtutis religionis, v. Cultus. Honor debitus : parentibus 821, superioribus 833, 836—838. Honor, bonum hominis 417 ; eius laesio per contumeliam 436, laesionis INDEX ALPHABETÏCUS IOO7 reparatio 447. Honores : obiectum distributivae iustitiae 621, virtutis magnanimitatis 915. Hora refectionis diebus ieiunii 956. Humilitas 1041—1047. Ei non opponitur vera magnanimitas 915-4. Hydromantia 777-1. Hyperdulia 836-b. Hypnotismus 347, 348. Hypotheca 609. Hypothecarii census 560-2-c. Hypothecaria debita 324. lactantia 867. Idololatria 774—776. Ieiunium: naturale, eucharisticum, morale, ecclesiasticum 949. leiunium est actus : virtutis 950, virtutis abstinentiae 951. Ieiunium ecclesiasticum 952. Eius praeceptum : universale 952, 953, par­ ticulare 953-:« fine. Tempora ei dicata 953 Eius obiectum essen­ tiale, i. e. unica in die refectio 954 ; refectionis licita : duratio 955, hora 956, dilatio 959-A, anticipatio 959-B, interversio 959-C. Cibi vetiti vel non vetiti, itemque potus : extra refectionem 957, ■ in collatione et frustulo 958. — Legis abstinentiae : obiectum 961, 964, tempora 963. Quinam teneantur lege ieiunii et absti­ nentiae 965. Causae excusantes (966) a lege abstinentiae 967, a lege ieiunii 968, causa dubie excusans 969 ; causa eximens, seu dispensatio 970—972. Gravitas obligationis 973 : quoad ieiunium 974, quoad abstinentiam 975. Cooperatio ad legis violationem 976. lentaculum seu frustulum, diebus ieiunii 958-B. Ignorantia : vitians contractum 458, votum 712. Ignorantia : excusans a restitutione 336. Illegitimi filii. Eorum exemptio a potestate parentali 175. Eorum officia et iura erga parentes 388-5. Eorum iura quoad haereditatem 498-B-4, 501, quoad successionem legalem 505-A-1. Obligationes patris vel matris erga eos si sint naturales 384, 385, si adulterini vel spurii 386—388. Illusio, species irrisionis 440. Imagines Beatorum : earum cultus 838. Immodestia habitûs 1066, 1067. Immunitas ecclesiastica. Eius sacrilega violatio 804-1-2, 805-2, 806-5. Poenae canonicae in violatores 807-4. Impatientia 926. Impensae, v. Expensae. Imperium, actus principalis prudentiae 13. Impietas, seu irreligiositas 790. Impletio voti 724—730. Implicitus seu virtualis contractus 453-C. Impotentia excusans : a restitutione 336—338, a missa de praecepto 703, 704, a lege ieiunii et abstinentiae 966—968. Improperium 437-3. Imprudentia 35—38. Impuberes, t). Minorennis. Impudicitia 1024—1026. Imputabilitas actionis damnificativae 290—293. Inadvertentia ut est vitium : contractus 458, voti 712. Inanis gloria : ut opposita magnanimitati 918-3°. Inarescentia 1036. Incarceratio 372. Incestus 1012. Inconsideratio, opposita prudentiae 37-b, 38. Inconstantia, opposita prudentiae 37-c, 38. Inconstantia, seu mol­ lities, opposita perseverantiae 929. SUMMA THEOLOGIAE MORALIS I008 Incontinentia 1031,est minus peccatum quam intemperantia 1032-1-2, est turpior in concupiscentia quam in ira, 1032-3. Individualismus iuris obiectivus 154-C. Industriales fructus et fructus solius propriae industriae 221. Eorum restitutio a possessore : bonae fidei 299-B, malae fidei 303-B. Infans, v. Minorennis. Infirmitas, excusans ab audienda Missa 703, a Jege : abstinentiae 967-b, ieiunii 968-1. Infirmus. Eius obligatio quoad propriam sanitatem 353-4-c. Informis : contractus 45 3-C, G, 454, donatio 484, informe testamen­ tum 492, 493. Valor, in conscientia, informis contractus 454, donationis 485, testamenti 493. Ingratitudo 878, 879. Inhabilitas: ad ineundos contractus 467, 468, ad donandum, ad condendum testamentum 497. Iniuria, actualis iniustitia 236. Eius definitio 237, species 238, gra­ vitas 239, 244, species, ratione obiecti : illegalis seu generalis, et particularis circa distributiones et commutationes 241—243. Actus iniuriae speciales 343, v. singulos ibidem enumeratos. Iniuriae reparatio, v. Restitutio. Principia iuris : Scienti et consentienti non fit iniuria 245, Domino irrationabiliter invito non fit iniuria 246, Sola intentio iniusta non constituit iniuriam 247. Iniustitia, ut habitus 236, 240. Eius species 241—243. Innocens. Eius directa occisio est illicita 359, 363. Eius indirecta occisio potest esse licita 360. Eius condemnatio : per iudicem 637, per iuratos 639. Innominatus contractus 453-E. Inobedientia 844. Insensibilitas, opposita temperantiae 941. Instituta. Eorum Capacitas : contrahendi 468-IV, donationes accipiendi 498-6-7. Instructio filiorum : officium parentum 820-B. Intégrales partes virtutum 22, prudentiae 23-25, iustitiae 249-250, fortitudinis 914-B, temperantiae 944. Intellectus, intelligentia, pars integralis prudentiae 23, 24-2. Intemperantia 942. Intentio requisita : in oratione 671, in audiendo Missam 702, in voto : emittendo 711, adimplendo 724, in iuramento 743, 748-1, 799-1°, in contractu 456-c. Interdicti civiliter quoad contractus 468-11, quoad donationes et testa­ mentum 497-3, 498-4. Interdictiones civiles, quoad bonorum administrationem 468-11, quoad modum contractûs 499. Earum valor in conscientia 500. Internationalis iustitia 256-4. Interni actus ut obiecta obedientiae 842. Interpositio, in donatione vel testamento 499-1. Interpretatio: voti 728—731, iuramenti 748, 758, contractus 471. Interruptio refectionis, die ieiunii 955. Interversio refectionum, die ieiunii 959-G. Intimiditas, opposita fortitudini 913. Invalidus, v. Nullus. Inventarium, conficiendum ab usufructuario 161-c. Beneficium inven­ tarii 507. Inventio, modus acquirendi dominium 213. Inventio thesauri 214, rerum amissarum 216, rerum derelictarum 218. Inventor, Eius dominium in opus suum 192. Invocatio : sanctorum 678-5, animarum purgantium 666. — In­ vocatio daemonis 785. INDEX ALPHABETICUS 1009 Ira: ut opposita mansuetudini 1038, eius gravitas 1039. Iracundia 1036-1039. Ironia,* species mendacii 868. Irreligiositas 790. Irreverentia, υ. Reverentia. Irrisio 437-2, 440. Ut est actus eutrapeliae 440-m fine. Irritatio voti 734 ; quibus competit irritatio : directa 735, indirecta 736; irritationis conditiones 740. Irritatio voti inter coniuges 735-3, 736-2. Irritatio iuramenti promissorii 757. Irritatio : con­ tractais 454, contractus simoniaci 815. Iudex 636· Eius requisitae dotes : lurisdictio, scientia, integritas 636A-C. Eius officia : in adimplendo munere 637 ; erga accusatum quem privata scientia noverit : reum 637-3-a, innocentem 6373"b ; erga accusatum dubie reum 637-3-c, 91-C ; in applicando legem manifeste iniustam 737-3-d ; in reparatione iustitiae laesae 636-B-C, 638. Iudex instructionis 640. ludiciales actus diebus festivis prohibiti 687. Iudicium, ut actus prudentiae 13. Iudicium, conditio iuramenti 751, adjurationis 761. Iudicium temerarium 418, 419, eius malitia 420, eius reparatio 444. Iudicium ut est actus distributivae iustitiae 612, 613, eius liceitas 614, peccatum oppositum, i. e. acceptio per­ sonarum 616, 617, iudicium publicum 615. Iuramentum. Eius definitio 742. Conditiones ad validitatem : est actus rationis praesupponens actum voluntatis 743, est invocatio testimonii divini 744, 745. Eius liceitas 749. Eius conditiones ut sit licitum 750—754. Eius distinctiones in : verbale, reale et mixtum 742-2'22 fine, contestatorium et execratorium seu imprecatoriüm 743-in fine, explicitum et implicitum 745-in fine, assertorium et promissorium 746. Est actus virtutis religionis 747. Iuramenti promissorii : conditiones 756, 754, effectus 755, obligatio 755, est minoris obligationis quam votum 755-1, ad­ mittit parvitatem materiae 755-2. Iuramenti : impletio, cessatio, irritatio 757, interpretatio 758. Consuetudo seu habitus iurandi 799-2 ; petitio iuramenti vitiosi an liceat 799-3. lutamenta politica 874. Iuramentum additum contractui 758-c-d, 475. Iuramenti violatio, i>. Periurium. lurati 639. Iuridica culpa 293, obligans ad restitutionem 293. lurisdictio. lurisdictio publica civilis ut est in indicé 635 ; facultas confessarii : commutandi vota 739, 740, dispensandi in lege ieiunii et abstinentiae 971-5. Facultas : confessarii ordinis mendicantis, dispensandi in votis non reservatis 737-4. Ius, obiectum iustitiae. Eius notio : ius obiectivum et subiectivum, seu passivum et activum, ius normativum 149. Definitio iuris obiectivi et subiectivi 150. Essentia iuris 151, 155. Eius funda­ mentum : proximum 152, ultimum 153. Eius species : ius naturale et positivum 156 ; ius politicum, paternum, dominativum, oecor nomicum 157-A, strictum et non strictum 157-B ; ius in re et ius ad rem 158. Ius in re, seu dominium proprietatis : eius species, obiectum, subiectum, acquisitio, v. Dominium· Adagium : Summum ius summa iniuria 893-2. Errores circa naturam et fundamentum iutis 154. Ius gentium 396-5. lusiurandum, v. Iuramentum. Iustitia. (Tractatus de Iustitia. Divisio Tractatûs 132.) I.) Iustitiae, ut est habitus : notio 134 ; definitio 135 ; pro­ prietates 136—138 ; obiectum : materiale 139, 140, materiale pri­ marium, i. e. iustum 139-2, formale quo, i. e. motivum 139-3, SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 1010 142 ; medium, i. e. medium rei 141, 253-3 ; actus proprius : red­ dere cuique suum 143 ; distinctio ab aliis virtutibus 145 ; excel­ lentia 146—148. II.) lustitiae : subiectum 144 ; obiectum, v. Ius. lustitiae : partes intégrales 250-251 ; partes subiectivae, v. Legalis iustitia, Commutativa iustitia, Distributiva iustitia ; partes potentiales : religio 645—815, pietas 816—832, observantia 833—-848, veritas 849—874, gratitudo 875—880, vjndicatio 881, 882, liberalitas 884—887, affabilitas 888, 889, aequitas, seu epichia 890—893. III. ) Donum iustitiae annexum, i. e. Pietas 894. lustitiae prae­ cepta 896—898. Peccata opposita iustitiae, υ. Iniuria. Iustitia, conditio iuramenti 753, adiurationis 751. Kantismus, eius doctrina quoad essentiam iuris 154-C, D. Labor : ut est titulus dominii 201 ; non est titulus unicus dominii 212, nec valoris oeconomici 401-2. Labor : prohibitus diebus fe­ stivis 686, excusans a simonia 814-C, excusans a ieiunio 968-4—6, ab abstinentia 967-c. Contractus laboris 549—557, v. LocatioConductio. Latria 646, v. CULTUS. Laus Dei, actus religionis 764. Laxa conscientia 116, 117. Eius signa 118, causae et effectus 119, remedia 121, 122. Non est regula prudenter agendi 120. Laxismus 77-6. Nota historica circa ipsum. Appendix-TV-2. Legale proemium, sive Titulus legis civilis, ad liceitatem foenoris578-5· Legalis iustitia. Eius : notio 259, subiectum 260, 265-1-4, necessitas 262. Eius obiectum : bonum commune 264 : bonum totius socie­ tatis 265, bonum commune : quaenam includat 267—269, in quonam principaliter consistat 265. Boni communis procuratio : per ipsam societatem 263, per cooperationem singulorum 264, per societatis rectores 267, 271. Doctrina Ecclesiae circa procurationem boni communis 269, 270. Defensio boni communis, v. Bellum. Legatarii: universalis, titulo universali, titulo particulari : eorum iura et officia 494, 508. Legatum 490-nota 1°. Legatum informe ad causas pias 493-4. Legitima pars, in re haereditaria 501. Eius determinatio per varia iura civilia 501, v. etiam Testator. Legitimates filius 175-b. Legitimus filius 175. Lenitas 1040. Lex. Principium : Lex dubia, seu incerta, non obligat 92. Liberalitas, ut virtus 884, 885, ut titulus excusans a simonia 814-C. Libertas, conditio contractus 456, 461, conditio voti 711-3. Licitatio 528, 529. Lignatio 210. Litigium, oppositum affabilitati 889. Litterae. Illicita aperitio aut lectio litterarum 856. Litterae cambiales 567. Locatio-conductio, contractus 540. Eius species 540-7. Locatio rerum eiusque species 541. Obligationes : locatoris 542, condu­ ctoris 543. Locatio agrorum et emphyteusis 544. Locatio operis 545, obligationes : conductoris 546, locatoris 547. Conspirationes conductorum 548. Dispositiones, circa locationem : iuris civilis 544, 548-3, iuris canonici 544-4. Locatio operarum, seu contractus laboris 549, obligationes : operariorum 550, dominorum 551, v. Sai.arium. < Lock-out >, seu dimissio operariorum 557. INDEX ALPHABETICUS IQII Locus sacer 805, 1013-2. Actus quibus polluitur 805, 1013-2. Locus debitus : pro Missa audienda 701. Longanimitas 927. Loteria, contractus 602. Lucrum cessans, titulus : augendi vel minuendi pretium 516-2, percipiendi foenoris 578-2 ; causa excusans ab audienda Missa 703-4· , Ludus, ut contractus 600, ut obiectum eutrapehae 1060, 1062. Luxuria, ut opposita castitati iooq, iooi, eius malitia 1002, 1003, eius species 1005. Peccata luxuriae : iuxta naturam 1006—1013, contra naturam 1014—1019, interna 1020—1023, imperfecta 1024—1028. Luxuria sacrilega 804-3, 1013. Luxus, seu fastus, oppositus modestiae 1065, Macerationes : earum prudens usus 353-2. Magia 78^-B. Magister. Eius obligationes : erga discipulos 829, quoad docendi mimus in scholis açatholicis 827. Officia discipulorum erga suos magistros 823. Magnanimitas 915—917. Magnetismus 347. Magnificentia 921. Maiorennis filius 175. Maledictio in Deum, in proximum 441. Malefactor. Eius iusta : occisio 356, 357, mutilatio 370, verberatio 371, incarceratio 372. Maleficium 785-B, 789-4. Mandans, cooperator iniustus 311. Eius obligationes erga damnifiçatum 311-A, erga mandatarium 311-B. Mandatum, contractus 588. Obligationes mandatarii 589, mandan­ tis 590. Mansuetudo 1033—1035. Maria sanctissima. Eius cultus hyperduliae 666, 836. Eius invocationis praeceptum 678-5. Eius martyrium 908-1. Maritus. Eius obligationes et iura in usu matrimonii, v. Coniuges. Eius erga uxorem officia pietatis 831. Eius potestas, secundum variarum gentium iura, in administrandis familiae bonis 180— 182, 184—190. Eius potestas vota uxoris irritandi 735, suspen­ dendi 736. Martyrium 908—91p. Martyrium : baptismus sanguinis 910. Marxismus 394-11, 395-30· Mater. Eius erga prolem officia pietatis 825, 826. Eius obligationes erga prolem natam : ex stupro 384-2, ex adulterio 388. In pro­ curatione directa abortus : peccat 363. Materia gravis vel levis in peccato furti : de se 405, ratione circum­ stantiarum 406, ratione coalescendae 407. Materia contractûs 464 ; v. singulos contractus. Materialismus, quoad essentiam Iuris 154-A. Matrimonialis, conventio seu contractus, 184. Matrina, v. Patriots. Medicinae quoad ieiunium ecclesiasticum 957. Medicus. Eius obligationes 378—381. Eius restricta, ex lure, capa­ citas acceptandi donationes 498-B-30. Medium. Necessitas medii et necessitas praecepti 94-50. — Medium rei et medium rationis in virtutibus determinatur a prudentia 12. Memoria, pars integralis prudentiae 23, 24. Mendacium 857—859. Liceitas amphibologiae et restrictionis, non mentalis, sed realis 860—862. Gravitas falsi testimonii 863. 1012 summa theologiae moralis Mendacii species 864—868. Casus, frequentius occurrentes, a mendacio excusabiles 869—874. Mendacium : in iudicio publico 641-B, 643-C. Mensa : nummularia, sive banca 568-2. Mercatores. Fraudes ab ipsis vitandae : in emptione-venditione, v. Pretium, in occulta coinpensatione 416-3. Mercatus diebus festivis prohibiti 687. Merces, ». Salarium. Meretricium 1007. An liceat meretrici retinere meretricii pretium 465, 466. Merx, materia venditionis 513. Mesmerismus 347. Metus, vitium : voti 713, contractûs 461—463. Non tollit obligationem iuramenti 756. Militia, v. Bellum. Minister cultûs.Eius restricta capacitas acceptandi donationes 498-B-30. Minorennes. I.) Minorennes, qui a iure canonico, vocanttir: infantes vel parvuli. Hi : capaces sunt dominii 173, non administrationis bonorum 467, 468, 498. II. ) Minorennes, qui a iure canonico vocantur impuberes. Hi ab expleto septennio tenentur lege audiendae Missae 698, lege de requie festiva 688, lege abstinentiae a cibis vetitis 965. III. ) Minorennes, ex utroque iure, quinam sint 175-C-2.Horum ex iure civili, dominium 176—178. Eorum emancipatio 175-C-3. Iura, quoad bonorum administrationem : nondum emancipato­ rum 468-A, 469-iv, emancipatorum 468-B, 497-10, 498-A-2. Eorum bona non sunt praescriptibilia 228-2-b, c. Misericordia, Eius distinctio a pietate 818-4. Mixtus contractus 453-B. Moderamen inculpatae tutelae 361, 362. Modestia : morum 1057, 1058 ; in ludis 1060 ; cultus 1063,1066-1068 ; modestia, virtus generalis, temperantiae adnexa 946. Mohatra, contractus 533. Mollities, opposita perseverantiae 929; peccatum luxuriae 1014-1. Moneta, v, Pecunia. Monismus naturalis 154-A. Monitio poenitentis, officium confessarii, 69. Monopolium 534-536. Montes pietatis 580-d-a. Mora culpabilis in facienda restitutione 333 in servando contractu 472. Moribundi. Regulae agendi cum ipsis : in suadenda restitutione 286, 334· Morositas, opposita affabilitati 889-B. Mors. An liceat optare sibi mortem 354-2. — Donatio mortis causa 488. Mortis pericula, obiectum materiale fortitudinis 903, 906. Mortificationes. Earum prudens usus 370-h. Mortui. Eorum ius ad famam 426-C. Mortui civiliter quoad con­ tractus 468-11, 497-50, 499-5°. Mulier, Decens mulierum ornatus 1066; indecentiae peccata 1067,1068. Munera publica, obiectum distributivae iustitiae 618, 619. Munus, in simonia 806-2. Mutilatio 370 ; ut inducens obligationem restitutionis 375—377 ; mutilatio malefactoris 370. Mutus, cooperator iniustus 316. Mutuum, contractus 574, 575. Licita perceptio foenoris in mutuo, v. Foenus. Peccata in mutuo, v. Üsura. Mysticum testamentum 492-3. INDEX ALPHABETICUS ΙΟΙ3 Narcotica. Eorum licitus vel illicitus usus 989. Naturales filii, v. Illegitimi. Naufragium. Res naufragio amissae non habendae ut derelictae 219. Necessitas medii et praecepti 94-5. Necessitas excusans : a furto 410, 411, a restitutione facienda 337, a requie festiva 689, a missa de praecepto 703-1. Necromantia 777. Neglectus cultûs, oppositus modestiae 1064. Negligentia, opposita prudentiae 37-d, 39, 40 ; opposita studiositatj 1055 ; ut inducens obligationem restitutionis 316, 317, 630. Negotiatio 538 ; clericis et religiosis interdicta 539. Negotiorum gestio, contractus 592. Nepotismus 622. Nomen, Vana usurpatio divini Nominis 767, 768. Nominatus contractus 453-E. Non manifestans, cooperator iniustus 316. Eius obligatio restituendi 316,317. Non obstans, v. Non manifestans, Notorietas iuris et Hotorietas facti 43Q. Nudus contractus 453-G. Nuda proprietas 158. Nullus contractus, ex iure civili, 454, ratione erroris 459, ratione doli 460, ratione violentiae 461, ratione metûs 462, ratione obiecti 464, ratione conditionis adiectae 465, ratione subiecti 467—469.Nullitas voti 71 r, 716—719. Nullitas iuramenti 743, 756. Numismata. Superstitio in eorum usu vitanda 789-2-c. Nundinae, diebus festivis prohibitae 687 ; quaenam est obligatio mani­ festandi defectus mercium quae iri nundinis venduntur 521-11-B. Obedientia 839—845, 848-3. Obiectivismus transcendentalis, ut error circa essentiam iuris 154-C. Oblatio, actus virtutis religionis 705 ; eius obligatio 706, 708, eius obligatio ex iure ecclesiastico 708. Obligatio: legis, v. Cqnscientia. Obligatio voti, v. Votum. Obli­ gatio contractûs, υ. Contractus. Obligatio iuramenti promissorii 755—758. Obligatio praecepti, v. singula. Obsecratio, pars orationis 675 ; species adiurationis 760ΤΙ. Observantia, pars iustitiae 833—835. — Vana observantia, species superstitionis 785—789. Observatio festorum 685. Obligatio abstinendi ab operibus servili­ bus 686, ab operibus forensibus 687. Obligationis extensio 688. Causae excusantes 689. Obligatio audiendi Missam, v. Sacrifi­ cium. Occisio sui, directa vel indirecta 349 ; malitia occisionis directae 350, 351 ; poenae canonicae in suicidas 350-3 ; liceitas occisionis in­ directae 352 ; illicita temeritas in mortis periculis 353. Occisio proximi directa vel indirecta 355 ; potestas auctoritatis legitimae occidendi malefactores 356—358. Occisio innocentis directa 359. indirecta 360, 364. Occisio iniusti aggressoris 361, 362 ; infantis, seu embryotomia et abortus 363 ; occisio proximi casualis 363-3, tyranni 364-5. Occulta compensatio 413—416. Occupatio, modus acquirendi dominium 203, 212. Occupatio : ani­ malium 204—208, fodinarum 209, lignorum et herbarum 210, praedae factae in bello 211, rerum derelictarum 218. Officia publica, obiectum distributivae iustitiae 619. Officiales publici. Eorum : obligatio denuntiandi crimina 640 ; obli­ gatio restituendi propter cooperationem negativam ad damnum 316, propter fraudulentiam vel negligentiam in officiis suis 630. 1014 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Officiosum, seu professionale, secretum 852-c ; eius obligatio 854-ΠΙ. Mendacium officiosum 859, Officium excusans ab audienda Missa de praecepto 703-4-b. Olographum testamentum 492-B-i. Omen, species divinationis 777-2-a. Omissio ut est peccatum iniustitiae 251. Omissio alicuius partis in Missa audienda 700. Onanismus 1014-4. Onera publica, pbiectum distributivae iustitiae 623. Onerpsus contractus 453-B. Opera, diebus festivis prohibita : servilia 686, forensia 687 ; prohibi­ tionis gravitas 688 ; causae excusantes 689. Opera liberalia 686. Operarii. Operariorum conductio, seu cpntractus laboris, v. Locatio- Operariorum dimissio (loCk-out) 557. Operariorum assecuratio 596. Eorum : obligationes 550, iura 551, v. Salarium. Eorum furta in officinis domini 406-e. Quandonam, excusantur a lege abstinentiae 968-4, et ieiunii 967-c. Operationes chirurgicae 370. Operistitium 556. conductio. Opifices, v. Operarii. Opinio 71—73. Opinio probabilis 72, n. Probabilitas. Prudens opi­ nionum usus a confessario servandus 107-C. Oppressio mulieris, n. Violentia. Opus. Locatio operis 545. Oraculum, species divinationis 777-10. Oratio 661, 662 ; est : actus rationis 663, religionis 664. Quinam orare possunt 665 ; quosnam orare possumus 666, pro quibus 667, quaenam orando petere 668. Oratio mentaljs et vocalis 669. Ad orationem vocalem requisita : prolatio verborum 670, intentio 671, attentio 672 ; oratio dominica eiusque excellentia 673. Oratio publica et privata 674. Orationis : partes 675 ; necessitas 676, 677, 680 ; obligatio eiusque extensio 677, 678 ; effectus 679. Oratoria, quoad implendum dominicale praeceptum 701-2, 704-3. Ordalia 365-in fine. Ordo : in restitutione facienda 324, 325, inter successores legales 505. Orgamim, eius in ecclesia usus 766. Ornatus mulierum 1066—1068. Oscula impudica 1027—B. Otium vitandum non excusat a lege de requie festiva 689-4. Pactum de re türpi, quoad validitatem 465-466. Pactum alimentationis 566. Pactum retrovenditionis, seu reemptionis 531, 532. Palpo, cooperator iniustus 312. Papa, v. Pontifex. Paraphernalia bona 181, 184-E, 185. Parentes. Eorum erga filios officia 824—828 ; cui parentum haec incumbunt officia in casu : adulterii 386, stupri 384-1, stupri ροή iniusti 384-11. Obligatio parentum quoad scholas pro filiis eligendas 827. Eorum obligationes quoad damna a filiis illata 316-7. Potestas parentum circa vota filiorum 735, 736, circa dis­ pensationem a ieiunio et abstinentia 972-3. Eorum obligatio quoad electionem statûs vitae pro filiis 822-2, 828-b. Parochus. Parochi jurisdictio. Includit: facultatem dispensandi in lege : de requie festiva 689, de audienda Missa 703-3, de ieiunio et abstinentia 971. — Non includit: potestatem dispensandi in votis non reservatis 733-5. Participans, cooperator iniustus 315. Partitio haereditatis 508. INDEX ALPHABETICUS ΙΟΙ 5 Parvifieentia, opposita magnificentiae 922. Pastio 2to. Pater. Eius officia pietatis erga filios 825—828. Eius iura in bona filiorum 176—178. Potest irritare vel suspendere filiorum vota 735» 736· Non potest filios dispensare a lege abstinentiae 972-3. Obligationes patris erga prolem natam ex stupro : iniusto 383) non iniusto 384, ex adulterio 386, 387 ; restitutionis obligatio ac modus 388. Patientia 923—925. Patria, ut obiectum pietatis 816, 835-1. Patrimonialia clericorum bona 194—196· Patrini, loco parentum, officia pietatis 829.— Patrini in duello 366-A. Pauperes. Eorum sublevatio non est commutativae iustitiae 412-2. Obligatio, erga eos, clericorum 195. Necessitas, eos a furto excusans 410—412. Tribuenda pauperibus bona restitutioni obnoxia 323. Pax, ut est societatis bonum 265. Pax restituenda ut est causa justi­ ficans bellum 273-39 ; concedendae pacis iustae conditiones 274-C. Peculatus 403-in fine. Pecunia, mensura valoris rerum 511, 514 ; est de se infructuosa 577-2, 581-3. Illicitus usus, in emptione, pecuniae falsae 522-111. Pecunia, obiectum çambii 567. Periculum sortis, titulus percipiendi foenoris 578-3. Pericula mortis, famae, etc. v. Mors, Fama, etc. Periurium 795—799. Permutatio, contractus 537. Perplexa conscientia 113—115. Perseverantia 928. Persona moralis, eiusque dominium 198—20O. Eius capacitas : contra­ hendi 468-iv, acceptandi donationes et legata 498-6-7, vel et suc­ cessionem legalem 505-B-2. — Persona sacra, quoad sacrilegium 804, 1013. Personale sacrilegium 1013. Pertinacia, ut est vitium oppositum perseverantiae 929. Petulantia, opposita modestiae 1059. Pharisaica conscientia 117-c. Philotimia 915-3. Philtrum, maleficium 785-B. Photographia, ars liberalis die festo licita 686. Physiogonomia, species divinationis 777-2-a, 781-in fine. Pietas, pars iustitiae 816. Eius obiectum 817. Eius distinctio : a stricta iustitia 818-1, a iustitia legali 818-2. Pietas erga Deum 818-3. Opera pia seu opera misericordiae 818-4. Officia pietatis : filiorum erga parentes 819 : dilectionis et adiutorii 820, reverentiae et ho­ noris 821, obedientiae 822 ; discipulorum erga magistros 823 ; famulorum erga membra familiae 823-4.— Officia pietatis : paren­ tum erga filios 824 : dilectio 825, educatio 826, 827, providentia 828; magistrorum erga discipulos 829 5 domini erga famulos 829-3 > mutua inter coniuges 830—832. Pietas erga patriam 816, 835-1. — Pietas, donum Spiritus Sancti 894. Pignus, contractus 608. Piscatio 208. Plagiatus, species furti 403-in fine. Poena. An excuset a poena: culpa mere juridica293. —Poena capitalis 356—358. Contractus sub poena 474-4 ; poena conventionalis, titulus percipiendi foenus 578-4. Pollicitator, in contractu 451-4-50. Pollutio ut peccatum luxuriae 1016—1018. Pollutio nocturna X019. — Pollutio loci sacri 805, 1013-2. ιοι6 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Pontifex Romanus. Eius potestas : dispensandi in votis 737 ; conce­ dendi compositionem : circa bona restitutioni obnoxii 340-4, circa legata pia 493-4. Summo Pontifici reservata vota 738. Posidvismus iuridicus 154-B. Possessio, signum dominii 164-3. Possessio praescriptive 228. Prin­ cipium possessionis : Melior est conditio possidentis 86, 93 et nota. Possessor rei alienae 298. Possessor bonae fidei quoad restitutionem 299 ; restitutio : si possessores fuerint plures 300, si possessor rem acceperit a fure 301. — Possessor malae fidei 302, quoad restitu­ tionem 303 ; restitutio : si res aeque periisset apud dominum 304, si res habuerit varium valorem 305. — Possessor dubiae fidei 306, quoad restitutionem in casu dubiae fidei : antecedentis 307, sub­ séquentes 308. Postulatio, pars orationis 675. Potentiales partes virtutum 22, prudentiae 29-30, iustitiae 257-258, fortitudinis 916-6, temperantiae 946. Potestas civilis : legislative 267—269, coercitiva 288. Potus, quoad ieiunium ecclesiasticum 957. Praeceptum. Lit est obiectum obedientiae 839, 840. Necessitas medii et praecepti 94-5. Praecipitatio, opposita prudentiae 37-a. Praeda. Occupatio praedae in bello 211, 274-3, 276-4. Praefectus apostolicus, v. Vicarius apostoiicus. Praelatus religiosus, v. Superior religiosus. — Praelatus nullius, v. Episcopus. Praemium (contractus ad), seu mercatus praemiatus 603-B-3. Praescriptio 225. Praescriptio acquisitive (usucapio) et liberativa 225. Praescriptio acquisitive, modus acquirendi dominium 226 ; eius conditiones : res apta praescribi 227, possessio praescriptiVa 228, titulus praescriptionis 229, bona fides : moralis, iuridica 230, tempus requisitum, a hire civili 231-A, a iure canonico 231-B, — Praescriptio liberativa 233, eius conditiones 235, tempus requi­ situm : a iure civili 233-wra, a iure canonico 234. An mala fides antecessoris noceat successori 232. Praescriptio eximens a restitutione 340-4. Praesentia, ad audiendam Missam, ex parte corporis 701, ex parte animi 702. Praestigium, species divinationis 777-1. Praesumptio, ut opponitur magnanimitati 928. Principia : In dubia standum est pro eo pro quo stat praesumptio 86-2-a. Factum non praesumitur sed probari debet 86-2-b. In dubio praesumptio stat pro superiore 91-C-3. Praxis, an differt a speculatione 82. Precarium, species commodati 572-3. Preces. Obligatio dicendi : preces matutinas et similes 678-3, preces pro dispensatione a lege ieiunii et abstinentiae 972-5, v. etiam: Oratio. Pretium, materia emptionis 514. Valor rei eiusque pretium a quo dependeant 514. Causae augmenti vel diminutionis pretii 514. Pretium legale, vulgare, conventionale 5I7. Pretium supremum, infimum, medium 517-b· Necessaria aequalitas inter mercem et pretium 525 ; tituli extrinseci ad aequalitatem non servandam 516. Usus pretii legalis, vulgaris, conventionalis 517-I-III. Determinatio pretii iusti 514, 519-2. An specialis utilitas rei sit titulus augendi pretium 518. Iniustitiae circa pretium iustum : ex parte vendito­ rum 514, 519, 520, ex parte emptorum 520. — Iustum pretium in contractu assecurationis 595. — Pretium simoniacum 808-2. Primitiae ecclesiasticae 705. INDEX ALPHABETICUS 1017 Principalis contractus 453-F. Principes. Eorum obligationes 846, 847 ; 265—271. Principia moralitatis reflexa 75, v. Conscientia I.) Principia iuris circa dominium 160, circa iniustitias 245—247. Privatio boni sperati, ut est effectus actionis daijmificativae 291-c. d. Privilegium creditorum, seu creditores privilégiât! 324. Privilegium fori et canonis 804-1-2. Probabiliorismus, probabilismus, aequiprobabili^mus 77. Contro­ versia inter tria systemata 92, 93 ; 97, 98. Nota historica circa ipsa. Appendix. Probabilitas, probabile 72, 73. Probabilitatis gradus 74. Probabilitas summa, seu certitudo late dicta 75-B. Probabilitatis usus : theoreticus 95—98, practiçus 100-104. Procurator : in iuramento quod canones exigunt vel permittunt 748-2. Prodigalitas, opposita : liberalitati 887, magnificentiae (consumptio) 922. Profusio, opposita magnificentiae 922. Proles, v. Filii. Promissio, in voto 706. Promissio, contractus 477—480. Obligatio reparationis ex stupro sub promissione matrimonii 383, 384. Proprietas, v. Dominium. Providentia, pars prudentiae 25-1 ; officium parentum erga filios 828. Proxeneta 525—527. Prudentia. (Tractatus de Prudentia. Divisio Tractatûs 6.) Definitio prudentiae : naturalis 3, supernaturalis 4. Prudentiae : necessitas 5 ; subiectum : ratio practica 7—9, utens cogitativa 10 ; obiectum materiale, materiale primarium et formale 11, 8-3°, ob­ iectum in ordine ad alias virtutes: non praestituit eis finem 12-10, determinat medium rationis 12-2, ordinat ad finem 10-2 ; actus I3> 14· Prudentia est : virtus 15, virtus specialis 16, virtus intellectua­ lis 17, virtus moralis 11-3. Eius species 10-2, 18, 27. Eius causa 20. Eius partes : intégrales 23—26, subiectivae 27, 28, potentiates 29—31. Eius amissio 21. Prudentiae supernaturalis subiectum 19, eius distinctio a prudentia naturali 20. — Donum Spiritus Sancti annexum : Consilium 32—34. — Peccata prudentiae opposita : imprudentia 36—40, falsa prudentia 41—45. Prudentis conscien­ tiae efformatio, v. Conscientia.) Publicum testamentum 492-B-2. Pudicitia 997. Puer, puella, v. Minorennes II.) Pupillus, eiusque tutela 468-A. Purus contractus 453-D. Pusillanimitas, opposita magnanimitati 920. Pyromantia, species divinationis, 777-1. Pythonismus, species divinationis 777-1. Quadragesimae tempus, dicatum ieiunio et abstinentiae 953, 963. Qualificatus contractus 453-D. Furtum qualificatum 403-4-2. Quasi-contractus 453-C-nota. Rapina 403-4-2. Raptus, species luxuriae 1009, mulieri oppressae quid liceat 362-2 3, 1010. Ratio, pars prudentiae 2475. Rationalismus, ut error contra essentiam iuris 154-C. Realis contractus 453-C-b. Recambium 570. Receptor, cooperator iniustus 314. Summa Theologiae Moralis II. — 65 IOl8 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Recompensatio beneficii 876. Recursus, cooperatio iniusta 314. Redemptio. Pactum redemptionis, seu retrovenditionis 531. Redhibitoria vitia 521-11-Â. Reemptio 532. Refectio, diebus ieiunii 954—956. Refectiuncula (collatio, frustulum), 958—960. Reflexa : principia, certitudo 75. Usus principii reflexi, o. Conscien­ tia I.) Regimina matrimonialia secundum Ius civile apud varias nationes 184—190. Regulares, v. Religiosi. Relatio, contractus 603-B-2. Religio, ut virtus. Eius : notio 645, definitio 646. Est virtus moralis 647. Eius obiectum materiale, materiale primarium et formale 647, 648-2. Eius medium 648-4. Eius distinctio a stricta iustitia 648-3, ab aliis virtutibus 648-6-9°. Eius excellentia 648-10. Eius obiectum 649—654, v. Cultus. Eius actus 655. Ei opposita pec­ cata 769. Religiosi. Religiosi omnes. Eorum dominium in bona temporalia 197, 342, 346-4, 406-c. Ipsis interdicta negotiatio 539, 605-3. Canones Ecclesiae circa donationes ab ipsis faciendas vel recipiendas 489, circa alienationem bonorum 524-B. Ipsis interdicta militia 276-2. Religiosi regulares: sunt incapaces dominii 197. V, etiam Su­ perior religiosus. Reliquiae servorum Dei, earumque cultus 838. Remuneratoria donatio 481-3. Reparatio : famae 444, 445, honoris 447, damni, v. Restitutio. Res, ut sunt : obiectum dominii 166 ; obiectum dominii acquirendi : res vacantes, derelictae, amissae 201, 202. Occupatio rei vacantis vel derelictae, v. Occupatio ; inventio rei amissae 216. Res praescriptibiles, non praescriptibiles 227. Res quae possunt esse obiecta contractuum 461. Principia iuris : Res clamat domino, — fructificat domino, — perit domino, — nemo ex re aliena locupletari debet 160. — Res sacrae non sunt aptae esse obiecta contractûs onerosi 464-3, 513, 808-3, nec sunt absolute praescriptibiles 2272-b. Earum violatio per sacrilegium 806, 807, 1013-3, per usum divinatorium 789. Res spiritualis vel spirituali annexa in simonia 808. Rescindibilis contractus 454-3. Rescissio : contractûs 476, testamenti 495-3, partitionis, in re haereditaria 510-1. Reservatio legalis bonorum haereditatis 50t. Eius in conscientia obligatio 502. Restitutio. Eius : definitio 278, relatio : ad iustitiam commutativam 254, 279, ad iustitiam legalem et distributivam 254, 295. Eius neces­ sitas 282. Eius praeceptum 284. Eius obligatio ex quibus oritur 288 : iniusta acceptio 289, detentio 298, utraque simul 302, coope­ ratio 309. V. singula. Restitutio : cui debetur 320—323, quonam ordine 324, 325, quonam modo 326, 327, in quonam loco 329, quonam tempore 332, an fieri possit ex bonis diversi ordinis 297. Causae a restitutione excusantes : ad tempus 335—339, in perpe­ tuum 340—342. Restitutio : damni in bonis spiritualibus 344— 348, 376-11, damni illati per homicidium et vulnerationem 375— 377, damni illati per stuprum 383—385, per adulterium 386—388. Restitutio famae 444—446, honoris 447. Restitutio : ob contractum ab inhabili initum 468-lv, ob usuram 583-B-5, ob fraudem in assecuratione 595, ob bona communitatis iniuste collata 622-B, ob iniuste defraudata tributa 630, ob militiam dolose vitatam 633, ob INDEX ALPHABETICUS t 4 t 1019 sententiam iudicialem iniustam 638, ob falsum testimonium 642, 863, ob simoniam 815. Restrictio mentalis et realis 860—862, 869—874. Retrotractio: effectus sententiae declamatoriae legis irritantis civilis 454-4Retrovenditio 531—533. Reus, eius obligationes ac licentiae 641. Revelatio secreti, de se illicita 853, causae iustae revelandi 855. Reverentia, primum motivum et finis honoris 435. Reverentia debita : Deo 649, sanctis 836, rebus sacris 653, parentibus 821, principibus, superioribus 848, magistris 823-3, dominis 823-4. Revocabilis contractus 454-3. Revocatio: donationis 485, testamenti 495-1. Rigorismus 77-1. Nota historica circa ipsum, Appendix IV-3. Rusticitas morum, opposita modestiae I059. Sacramentalia. Eorum usus 789. Sacrificium. I.) Eius nomen ac notio 692. Sacrificii stricte dicti de­ 1 4 finitio 694 ; est de iure naturae 693. Sacrificii essentia : externa oblatio, Deo facta, rei sensibilis, significans internam animae Deo oblationem 694. — Sacrificii diversae species 695. Duplex Novae Legis sacrificium 696, 697. II.) Praeceptum assistendi Missae sacrificio 698, 599 ; praecepti obligatio et extensio 700 ; ad implendum praeceptum requisita : ex parte corporis 701, ex parte animi 702 ; causae ab obligatione excusantes 703, 704. Sacrilegium 800. Est peccatum contra religionem 801, eius species 802, eius malitia 803. Quomodp committitur sacrilegium : perso­ nale 804, loçale 805, reale 806, 807, carnale 1013. Poenae in sacri­ legos 806-4. Saevitia, opposita clementiae 1040. Sagacitas, pars integralis prudentiae 24-4. Salarium. Circa iustum salarium doctrina : oeconomi starum libera­ lium 552-A, socialistarum 552-B, catholicorum 552-C. Controversia de salario familiali 553—555. Sancti. Eorum cultus 836—838, 660. Eorum invocatio 666. Vota in eorum honorem 710-2. Sanctitas 654-3. Sapientia humana, seu prudentia 10-3. Satisfactio: pro honore laeso 447, pro fama laesa 445. Inepta satis­ factio per duellum quaesita 366-B-c. Schola historica Iuris X54-D. Scholae catholicae, acatholicae 827. Parentum obligatio eligendi pro filiis scholam catholicam 827 ; item, obligationes magistri catholici quoad munus docendi in schola acatholica 827, Scientia requisita in medico 379, in iudice 636-B. Scriptura Sacra. Eius : usus in iuramento 745, abusus in sacrilegio 806-4. Scrupulus 123. Scrupulorum : natura ac signa 124, causae et effectus 126. — Scrupulosa conscientia 123, non est regula agendi 128, eius a confessario prudens tractatio 127, 129, 130. ScuriUitas, opposita modestiae 106I. Secretum, eiusque species 852. Obligatio servandi secretum 853, 854 ; causae iustae manifestandi secretum 855, secretum litterarum 856. Limites intra quos licet uti restrictione ad secretum servandum 860—862, 871, 872. Securitas animi, pertinens ad magnanimitatem 917-3-b. Securitas : ab evictione, in venditione 521-iv ; monetae, in emptione 522-111. 1020 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Seditio 272-c. Semiamentes, semifatui : quoad contractus 468-11. Senatores, consentientes iniusti, quoad reparationem damni 313. Senes : quoad : abstinentiam 967, ieiunium 968. Separatio, v. Divortium. Regimen separationis bonorum 184-D. Sepultura ecclesiastica : eius venditio est simonia 813-4. — Polluitur coemeterium sepultura excommunicari vel infidelis 805. Sequestrum 587. Servitus: personalis 168-3, et nota > servitus reaiis, imperfectum do­ minium 163, 164. Signa conscientiae : vincibiliter erroneae 67, laxae 118, scrupulosae 124. Simonia 808. Eius : species 809, malitia 810, 811, obiectum 808, 812, conditionçs 814 ; tituli a simonia excusantes 814-G· — Simonia iuris ecclesiastici 809-2, 813. Poenae in sjmoniacos 815. Simplicitas, pars veritatis 849 ; pars modestiae 1065. Simulatio, species mendacii 865. Sobrietas 981—984. Socialis iustitia 256-2. Socialismus 392 ; eius : formae 392, causae 393, historia 394. — Socialismus Statûs 395-1, socialismus agrarius 395-2, collectivismus seu Marxismus 394-11, 395-3, syndicalismus 395-4. — Refel­ luntur socialism! placita : ex legitimitate ac morali necessitate dominii privati 396, cuius legitimitatem agnoscunt : tum S. Scri­ ptura 397-A, tum Ecclesiae traditio 397-B, cuius etiam ratio de­ monstrat legitimitatem simul et necessitatem 397-C, ac maiorem hodiernis necessitatibus adaptationem 398 ; refelluntur ex suis inconvenientiis 400-6—8 ; refelluntur socialistarum objectiones 401. Scopuli vitandi quoad dominium : individualismus ac collectivismus 399. Remedia in socialismum 402. Societas, contractus 558—561. Societas perfecta est illa quae ordinatur ad bonum commune perfe­ ctum 265. Duplex societas perfecta : Status civilis, et Ecclesia, ac utriusqqe obiectum 265. In utraque societate existit iustitia legalis 265. Defectus in regimine societatis perfectae 266. — Societas : humanitatis 265-2 ; Nationum 256-4, 265-2, 276. Societates publicae et privatae, quoad dominium 198—200. — Socie­ tates, non agnitae legaliter, quoad donationes 498-6. Sodomia 1014, 1015. Solemnis contractus 453-C. Solemne seu publicum testamentum 492B-2. Solertia, pars integralis prudentiae 24-4. Solidum. Obligatio restitutionis in solidum 317. Sollicitudo, necessaria prudentiae 13, 14. Sollicitudo excessiva 44. — Sollicitudo in efformanda conscientia : recta 49, 50, et certa 105. Somnium. Divinatio somniorum 782. Sorores, quoad charitatem et iustitiam, v. Fratres. Sors. Periculum sortis, excusans ab usura 578-3. Sortilegium 777, 783. Sortitio, seu loteria, contractus 602. Specificatio, species accessionis 222. Spes, ut est obiectum magnanimitatis 915, et humilitatis 1042. Spiritismus 779, 780. Sponsio, contractus 601. Spurius filius 175-1 ; quoad successionem haereditariam 501-1. Status, seu societas perfecta 265, 263. Eius finis prpximus, i. e. totius societatis felicitas temporalis 265. Status felicitas, seu bonum commune in quo consistat et quomodo obtineatur, v. Legalis iustitia. Status est custos iusti 268-2, 269-5. Iusta Statûs inter- INDEX ALPHABETICUS 1021 ventio ad procurandum, in hodiernis necessitatibus, bonum com­ mune 269, speciatim : quoad proprietatem privatam 396-4, 399-B, 402-2, quoad contractum laboris 555 ; huius interventionis limites 270. — Statûs obligationes in defensione boni communis, v. Bel­ lum. Obligationes Statûs praescindunt a forma particulari sub qua Status subsistit 271. — Statûs dominium, publicum et privatum 199-1, 200. — Status quoad matrimonium. Non potest absolute et in perpetuum prohibere a matrimonio vel imponere sterilizationem 370-e. Status gratiae : non requiritur ad efficaciam orationis 679-4. Sterilizatio 370-c-f. Stipulator, in contractu 451-4-5°. Studiositas 1052. Stupor, seu insensibilitas 941. Stuprum 1002. Restitutio damni per stuprum illati 383—385. Subditus 846 ; eius officia specialia 848. — In dubio, subditus tenetur superiori obedire 91-C-3. Subhastatio 528, 529. Subiectivae partes virtutum 22, prudentiae 27, iustitiae 252—253, temperantiae 945. Subsannatio 437-2. Subsidiarius contractus 453-F. Substitutio, in donatione, in testamento 499-11 ; in favorem causae piae 500. Successio legalis 504. Ordo successionis 505. Exclusi a successione 506. Optio acceptandi vel repudiandi successionem 507. Acce­ ptatio sub beneficio inventarii 507. Partitio haereditatis et collatio bonorum 508 ; collationis obligatio in conscientia 509 ; partitionis rescissio et assecuratio 510. Proportio servanda in solutione debi­ torum 510-3. — Successio testamentaria, v. Testamentum. Suffragium, ut iniusta cooperatio 313. Obligatio reparandi damna ex iniquo suffragio 313. Suicidium, v. Occisio sui. Sumptuositas, seu consumptio, opposita magnificentiae 922. Sumptus, obiectum magnificentiae 921, v. Expensae. Superbia, ut opposita humilitati 1048—1051. Superficies. Ius superficiei 164.-2. Superior: quomodo potest uti probabilitate 107-B ; quomodo debet reparare damna a subditis illata 316-7, impedire subditorum de­ tractionem 433-3. — Superior civilis, ecclesiasticus 846. — Su­ perioris civilis specialia officia 847. Superior religiosus. Superiores quibus competit, de iure communi : potestas dispensandi ab observantia festorum 689-2, a ieiunio et abstinentia 97i"4 5 potestas subditorum vota : irritandi 735-2, su­ spendendi 736-3, in eis dispensandi 737-3. Superiorissae, habent potestatem subditarum vota annullandi 735-2. Superstitio 770. Suspensio : voti 734, 736, praescriptionis 228-b. Suspicio, ut est status mentis 71-2. — Suspicio temeraria 421. Sustentatio debita : uxori 182, 831, filiis 826, filiis illegitimis 384-1-2, II-2, 388, ministris Ecclesiae 708. Susurratio 434. Synallagmaticus contractus 453-A. Synderesis. Eius distinctio a conscientia 47-2. Synesis 29-2. Systemata moralia ad formandam, stante dubio, conscientiam suffi­ cienter certam 77. Nota historica circa ipsa, Appendix. r 1022 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Tabulae rotantes 780-5. Tactus impudici 1027-A. Taxatio : foenoris in mutuo 583-B ; vectigalium 629. Temeritas, opposita prudentiae 37-1-a, opposita fortitudini 913-2. Temperantia (Tractatus de Temperantia. Divisio Tractatûs 935). Temperantiae notio ac definitio 933, 934 ; temperantia est virtus 936, virtus cardinalis 939. Eius obiectum 937. Generales temperantiae regulae 938. Vitia opposita 941, 942. Eius partes : intégrales 944, subiectivae 945, potentiates 946. Tempus non est, de se, obiectum sacrilegii 807-2. Tempus requisitum : ad praescriptionem acquisitivam 228, 231, ad praescriptionem liberativam : ex iure civili 233, ex iure canonico 234, Tempora dicata : ieiunio 953, abstinentiae 963. Tentatio Dei, opposita religioni 791—794. Testamentum 490. Origo iuris testandi 491. Conditiones, ex iure civili ad valorem : testamenti in forma extraordinaria 492-A, testamenti olographi 492 B, testamenti publici, seu soïemnis 492-B-2, testamenti mystici, seu secreti 492-B-3. Valor informis testamenti : ad causas profanas 493-1—3, ad causas pias 493 4. Iura et onera legatariorum 494. Cessatio testamenti 495. Incapaces, ex iure civili, per testamentum : donandi 497, accipiendi 498. Modi testandi a iure prohibiti 499, huius prohibitionis obligatio in conscientia 500. Reservatio legalis, seu pars legitima 501, reservationis obligatio 502. V. Successio. Testator, an possit laedere legitimam in favorem causae piae 503-1, in favorem unius filii prae alio, 503-11. Eius obligationes erga haeredes quosdam non necessarios 503-111. Testimonium falsum eiusque malitia 863. Testis, in iudicio publico, eiusque obligationes 642. Falsus testis, eiusque obligationes 863. Quid testi coram iudice liceat quoad amphibologiam et restrictionem 872. Theologica cuipa 293. Thesaurus 214, 215. Timiditas, opposita fortitudini 912. Timorata conscientia 112. Tituli : acquirendi dominium 201 ; praescriptionis 229 ; legitimi foe­ noris 578 ; excusantes a simonia 814-C. Traiectitium cambium 568. Transactio, contractus 610. Transgressio praecepti, ut opposita iustitiae 251, ut opposita obedientiae 251, 844. Tributa, seu vectigalia 624. lusti tributi conditiones 625, 631-3 ; eius obligatio in conscientia 626, 627 ; obligatio tributi dubie iusti 631-1 ; tributa improprie dicta eorumque obligatio 631-4. Lex imponens tributa an sit mere poenalis 627, 628. Modi tributa im­ ponendi, taxandi, exigendi, et quomodo obligant 629, 631-5. Restitutio ob defraudata tributa 630, 631-2. — Tributa seu subsidia Ecclesiae ministris debita 708. Trinus contractus, 580-c. « Trust », seu monopolium privatum 534-2. Turpiloquium 1028. Turpis contractus, quoad validitatem 465. Tutela. Moderamen inculpatae tutelae 361. — Tutela minorennium 468-A. TutiorismUs 77. Nota historica circa ipsum, Appendix-TV. Tutius, tutum, minus tutum 74"b· Tutius agendum : in dubiis practice practicis 89, in dubio de validitate actûs de necessitate medii ad finem ponendi 90. Tutius agendum : ex lege charitatis 9X-A, ex t i I 1 j * 1 1 v* INDEX ALPHABETICUS » 1 I : > ; ί μ I >> i ? • J IO23 lege religionis 91-B, ex lege iustitiae 91-C. An tutius agendum sit solum in iis quae sunt ad alterum 94-6. Tutor: minorennium 468-A, interdictorum 468-B ; nequit praescribere contra ipsos 228, nequit a minorenni donationes accipere 498-B. Deficientibus parentibus tenetur de filiorum educatione 829. Potest irritare minorennium vota 735. Tyrannus, an liceat eum occidere 364-5. Unilateralis contractus 453-A. Usucapio, seu praescriptio acquisitiva 225, v. Praescriptio. Usufructuarius, eius iura et obligationes i6r. Usura 576. Iniustitia in perceptione foenoris ex titulo intrinseco, seu vi mutui 577. Iustitia foenoris percepti ex titulo extraneo, non vi mutui 578, 579. Varii modi ad iustificandum foenus moderatum propositi 581. Evolutio doctrinae moralis de mutuo et usura 582. Obligatio Charitatis in mutuo 583-A. lusti foenoris taxatio 601-B. Usurpatio vana divini Nominis 767, 768. Usurpatio bonorum eccle­ siasticorum est sacrilegium 806-5. Usus opinionum probabilium 100, 101, 107, 108. — Usus, species dominii 162, Uxor.. Eius officia et iura quoad dominium bonorum 180-182. Dispo­ sitiones iuris civilis quoad dominium uxorum 183-190. Uxoris iura : quoad contractus 468-111, 469, quoad donationes 497-2, 498-3, quoad successionem legalem 505-B. Eius : domestica furta 406-a. Eius officia pietatis : erga maritum 832, erga filios 825, 826. Eius : Vota 735, 736, obligatio quoad legem ieiunii et absti­ nentiae 967-d, 976-A. Eius debita in casu adulterii 386-388. Eius cooperatio : ad laesionem legis abstinentiae 976-A, C-3. Vacantes res 202. Validitas contractus, voti, iuramenti, u. Contractus, Votum, Iura­ mentum. Valor rei, valor usualis vel venalis, causae diversi valoris, etc., v. PreTIUM. Vana gloria 918-3. Vana observantia 785—789. Vana usurpatio No- minis Dei 767, 768. Vasa sacra et accessoria, in Missa, eorum sacrilegus abusus 806. Vasectomia 370-c-f. Vectigalia, v. Tributa. Venatio, ut est occupatio 205—208. Eius licitum vel illicitum, diebus festivis, exercitium 686. Venditio, v. Emptio-venditio. Venditio : per proxenetas 525—527 ; sub hasta 528, 529, 530. Venditor, v. Emptio-venditio. — Conspirationes venditorum 520. Veneficium, ut vana observantia 785-B. Venerea delectatio rooo—1003. Veracitas, v. Veritas. Verberatio, 37t. Verecundia 944. Veritas, veracitas: ut est virtus 849—851 ; ut est conditio iura­ menti 752. Versutia, seu astutia, falsa prudentia 43. Vestes, ut sunt : obiectum modestiae 1063—1066, periculum casti­ tatis 1067. Vestitus contractus 453-G. Vexae iniustae redemptio, excusans a simonia 8I4-C. Vicarius Apostolicus: quoad iurisdictionem in utroque foro, v. ' Episcopus. 1024 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Vicarius Capitularis : quoad iurisdictionem ordinariam in utroque foro, v. Episcopus. Vindicatio, ut est actus 881 ; ut est specialis virtus 882, eius subiectum eiusque relatio ad iustitiam, huiusque species 882-1'n fine, 256 ; vitia ei opposita 883. Vindicativa iustitia 256-1. Vindicta 881. Vinum. Usus vini vel alterius potus inebriantis quoad virtutem so­ brietatis 983. Violatio i personae sacrae 804, loci sacri 805, rei sacrae 806, immu­ nitatis ecclesiasticae 804, 805, secreti 852, 853 ieiunii 974, absti­ nentiae 973, 975. Violentia : illata virgini, seu stuprum 1008, illata cuicumque personae, seu raptus 1009. Persona oppressa ad quid tenetur 1010 ; an ipsi liceat : occidere invasorem 362-2, suae violationi praeferre mortem 352-2. Violentum, v. Violentia. Vir, v. Maritus. Virga divinatoria 789-3. Virginitas 999. Votum virginitatis : non est reservatum 738. Virtualis contractus 453-C. Virtus. Actus virtutum ut sunt obiecta iustitiae legalis 265, 268, 269. Vis, v. Violentia. — Vis, opposita libertati contractûs 461. Vita. Dominium hominis in propriam vitam 166, 167. Assecuratio vitae 597. Vitalitius census 564-3, 566. Vitium. Vitiorum cohibitio per leges civiles 269-2. — Rei vendendae manifestanda vitia, substantialia vel accidentalia 521-11 ; vitia redhibitoria 521-ll-A. Vitia manifestanda rei locandae 541, rei commodatae 573, mutuatae 574, deponendae, assecurandae 594-Π. Voluptas, v. Delectatio. Voluptuariae expensae, in casu restitutionis 299-Ç, 303-C. Votum. Eius definitio 710. Voti conditiones : ex parte voventis 711— 713, ex parte materiae 716—720 ; peccata voventis materiam in­ validam 721. — Obligatio : voti 722, 723, voti dubii 725, voti con­ ditional! 728, voti poenalis 729, voti alternativi seu disiunctivi 730. Obligationis : impletio 724, 726, 727 ; cessatio, ab intrinseco 733, ab extrinseco : per irritationem 734, 735, per suspensionem 736, per dispensationem 737, per commutationem 739 ; causae iustae tollendi obligationem 740. Utilitas votorum 714, 715. — Vota S. Pontifici reservata 738. Vulneratio, v. MutilaTio. Zelus. Ira per zelum 1037. INDEX ANALYTICUS. Prologus.......................................... *.................................................................. p. 7 THEOLOGIA MORALIS SPECIALIS DE VIRTUTIBUS MQRAUBUS Introductio generalis. . ........................................................... 9 TRACTATUS DE VIRTUTE CARDINALI PRUDENTIAE ET DE VIRTUTIBUS ADNEXIS Introductio.................................................................................................. , n Prima Pars. De Ipsa Prudentia Quaestio prima. De Prudentia secundum se Art. I. De Subiecto prudentiae ................................................................ 15 Art. II. De Obiecto et Actu prudentiae ....... 17 Art. III. De Habitu et Causa prudentiae..................................................21 Quaestio secunda. De Partibus prudentiae.................................................. 24 Art. I. De Partibus Integralibus............................................................... 25 Art. II. De Partibus Subiectivis............................................................... 28 Art. III. De Partibus Potentialibus.........................................................29 Art. IV. De Dono Consilii............................................................................. 31 Quaestio tertia. De Peccatis prudentiae oppositis.................................... 33 Art. I. De Imprudentia............................................................................. 33 Art. II. De Falsa prudentia................................................ 37 Secunda Pars. Db Virtutibus Prudentiae adnexis 1N EFFORMATIONE CONSCIENTIAE SPECTATIS ... 4° Caput I. De Efformatione Conscientiae Rectae ad removendum errorem. Quaestio prima. De Obligatione ac Mediis sollicite effbrmandi conscientiam rectam............................................... 45 Quaestio secunda. De Speciebus conscientiae ex parte obiecti seu rectitudinis....................................... 43 Art. I. De Conscientia vera . ............................................................. 45 Art.II. De Conscientia invincibiliter erronea....................................... 47 Art. III. De Conscientia vincibilitererronea............................................ 57 Quaestio tertia. De Practica Efformatione conscientiae rectae. . 59 Caput Π. De Efformatione Conscientiae Certae ad tollendam incertitudinem............................................................. 62 Quaestio prima. De Obligatione ac Mediis effbrmandi conscientiam sufficienter certam............................................... 72 1026 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS i De Speciebus conscientiae ex parte subiecti seu certitudinis........................ ..........«... 78 Art. I. De Conscientia negative dubia.................................... 80 Art. II. De Conscientia positive dubia............................................82 Art. III. De Conscientia opinativa seu probabili................................95 Art. IV. De Recto et Prudenti Usu opinionumprobabilium. . i°5 Quaestio tertia. De Practica Efformatione conscientiae certae. . H3 Quaestio quarta. De Peccato agentis contra conscientiam . . n9 Quaestio secunda. Caput ΙΠ. De Efformatione Conscientiae Rectae et Certae in casu incertitudinis simul et erroris De Speciebus conscientiae ex parte obiecti simul et subiecti.......................................................... 122 Art. 1. De Conscientia perplexa ...................................................... 123 Art. II. De Conscientia laxa . ...................................................... 124 Art. III. De Conscientia angusta et scrupulosa.............................. 129 Quaestio unica. TRACTATUS DE VIRTUTE CARDINALI IUSTITIAE ET DE VIRTUTIBUS ADNEXIS Introductio........................................... ................................................ 141 Prima Pars. De Iustitia in genere Caput I. De Ipsa Iustitia secundum se Quaestio prima. De Notione et Definitione iustitiae .... Quaestio secunda. De Obiecto iustitiae et de eius distinctione ab aliis virtutibus 144 ...................... 148 Quaestio tertia. De Excellentia iustitiae.......................................... 153 Caput Π. De Iure Quaestio prima. De Iure in genere...................................................... 155 Quaestio secunda. De Speciebus iuris................................................ 163 Quaestio tertia. De Obiecto iuris et dominii ...... 165 Quaestio quarta. De Subiecto iuris et domini ...... 180 Dominio Filiorumfamilias......................................... 182 Dominio Uxorum .............................. ............................. 187 Dominio Auctorum et Inventorum............................ 201 Dominio Clericorum............................................... 202 De Dominio Religiosorum...............................................205 De Dominio Personarum Moraliumf.............................. 206 Quaestio quinta. De Acquisitione iuris et dominii .... 208 Art. I. De Occupatione.................................................................. 210 Art. II. De Inventione........................................................................ 219 Art. III. De Accessione .................................................................. 224 Art. IV. De Praescriptione.......................................... 229 Art. Art. Art. Art. Art. Art. I. II. III. IV. V. VI. De De De De Çaput ΠΙ. De Iniustitia seu Iniuria in genere Quaestio Quaestio Quaestio prima. De Ipsa Iniustitia in se.......................................... 242 secunda. De Speciebus iniustitiae.......................................... 245 tertia. De Principiis generalibus iuris quibus iniuria dignoscitur.................................. 247 Caput IV. De Divisione iustitiae............................................................. 250 Quaestio prima. De Partibus Integralibus..................................... 251 INDEX ANALYTICUS Ι02γ Quaestio Quaestio secunda. De Partibus Subiectivis . ...............................253 tertia. De Partibus Potentialibus..................................... 259 Quaestio Quaestio Quaestio prima. De Bono Communi prosequendo..............................263 secunda. De Procuratione boni communis .... 267 tertia. De Defensione boni communis seu de Bello. . 275 Secunda Pars. De Iustitia Legali ■ 261 ... Tertia Pars. De Iustitia COmmutattva Sectio A. De Proprio Actu iustitiae commutativae seu de Restitutione............... 283 Quaestio Quaestio prima. De Necessitate restitutionis....................................287 sëcünda. De Radicibus restitutionis....................................291 Art. I. De Iniusta Acceptione . ...........................................292 Art. II. De Rei acceptae Detentione................................................ 302 Art. III. De Iniusta Acceptione simul et Rei Detentione . . 307 Art. IV. De Iniusta Cooperatione...................................................... 312 De Circumstantiis restitutionis. De Iljo cui est restituendum................................................ 328 De Ordine eorum quibus est restituendum .... 331 De Modo quo sit restituendum.......................................... 333 De Loco ubi sit restituendum.......................................... 334 De Tempore quo sit restituendum....................................336 Quaestio quarta. De Causis Excusantibus a restitutione . . . 337 Art. I. De Causis ad tempus excusantibus....................................338 Art. II. De Causis eximentibus in perpetuum ..... 341 Quaestio Art. Art. Art. Art. Art. tertia. I. II. III. IV. V. 343 Sectio B. De Iustitia et Iniustitia in Commutationibus Involuntariis Caput I. De Iniuriis in Bonis Internis vitae et corporis Quaestio prima. De Iniuriis in Bonis spiritualibus Animae . . 344 Quaestio secunda. De Occisione Sui................................................ 350 Quaestio tertia. De Occisione Proximi ..........................................357 Quaestio quarta. De Duello.................................................................. 368 Quaestio quinta. De Nocumentis quae infliguntur membris cor­ poris ................................................................ 372 Quaestio sexta. De Restitutione ob Homicidium et Vulnerationem 376 Quaesito septima. De Obligationibus Medicorum............................. 379 Caput Π. De Iniuriis in Bonis Coniugii................................................ 383 Quaestio prima. De Iniuria et Restitutione ex Stupro . Quaestio secunda. De Iniuria et Restitutione ex Adulterio . . . . 384 387 Caput ΠΙ. De Iniuriis in Bonis Externis fortunae..............................390 Quaestio prima. De Iure privato possidendi bona externa . . 390 Quaestio secunda. De Furto.................................... 419 Quaestio tertia. De Causis acceptionem rei alienae excusantibus. 429 Art. I. De urgenti necessitate...................................................... 429 Art. II. De occulta compensatione.......................................... 433 Caput IV. De Iniuriis verborum in Bonis Famae et Honoris . 436 Quaestio prima. De Iudicio et Suspicione temerariis .... 436 Quaestio secunda. De Detractione......................................................440 Quaestio tertia. De Contumelia.................................... 452 Quaestio quarta. De Restitutione Famae et Honoris .... 459 1028 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Sectio C. De Iustitia et Iniustitia in Voluntariis Commutationibus seu Contractibus.................................. . 465 Caput I. De Contractibus in genere Quaestio prima. De Notione et Divisione contractus .... Quaestio secunda. De Consensu ad contractum tequisito . . . Quaestio tertia. De Obiecto seu Materia contractus .... Quaestio quarta. De Subiecto contractus ....... Quaestio quinta. De Effectu seu Obligatione contractus . . . 467 472 480 485 492 Caput II. De Contractibus Unilateralibus Quaestio prima. De Promissione ............................................................ 498 Quaestio secunda. De Donatione............................................................ 501 Quaestio tertia. De Testamento ...................................................... 597 Quaestio quarta. De Principiis donationi et testamento commu­ Quaestio nibus .................................................................. 514 De Successione legali................................................ 523 quinta. Caput ΙΠ. De Contractibus Bilateralibus Onerosis De Emptione et Venditione . _............................. 530 De Emptione et Venditione in generali . . . .531 De Venditione per Proxenetas . ............................... 550 De Venditione sub Hasta...................................................... 552 De Retrovenditione................................................................. 554 De Monopolio ...................................................... . 556 De Permutatione et Negotiatione.................................... 560 Quaestio secunda. De Locatione et Conductione.............................. 561 Art. I. De Locatione Rerum .......... 563 Art. II. De Locatione seu Susceptione Operis conficiendi . . 566 Art. Ill, De Locatione Operarum seu Contractu Laboris . . 569 Quaestio tertia. De Contractu Societatis.......................................... 590 Quaestio quarta. De Censu et Cambio. Art. I. De Censu et Contractu censuali .............................. 595 Art. II. De Cambio.............................................................................. 599 Quaestïo prima. Art. I. Art. II. Art. III. Art. IV. Art. V. Art. VI. Caput IV. De Contractibus Bilateralibus Gratuitis Quaestio prima. De Contractu Crediti.................................... . Art. I. De Commodato .................................... Art. II. De Mutuo...................................................... Quaestio Quaestio secunda. De Deposito et Sequestro tertia. De Mandato et Negotiorum Caput V. De Contractibus Aleatoriis. ...... gestione. . . . 602 603 604 619 621 ................................................ 623 Quaestio prima. De Assecuratione...................................................... 624 Quaestio secunda. De Ludo, Sponsione et Loteria .... 633 Quaestio tertia. De Speculationibus Bursae....................................638 Caput VI. De Contractibus Subsidiariis seu Accessoriis Quaestio unica. De Fidejussione, Pignore et Hypotheca . . . 643 distributiva ... 647 De ludicio quod formaliter et primario est actus iustitiae distributivae...................... 648 Quaestio secunda. De Iustitia et Iniustitia in Bonis distribuendis. 652 Quaestio tertia. De Iustitia et Iniustitia in Oneribus iistribuendis 656 Art. I. De Tributis et Vectigalibus solvendis............................. 656 Art. II. De Obligatione Militiae praestandae............................. 666 Quarta Pars. De Iustitia QüÆsno prima. IO29 INDEX ANALYTICUS Quaestio quarta. De ludiciis publicis................................................ 668 Art. I. De ludicibus........................................................................ 668 Art. II. De Actore, Reo et Testibus................................................ 675 Art. III. De Advocatis........................................................................ 678 Quinta Pars. De Virtutibus Iustitiae adnexis Sectio A. De Religione secundum se Quaestio Quaestio prima. De Essentia religionis................................................ 681 secunda. De Obiecto religionis seu Cultu divino . . 685 Sectio B. De Actibus religionis................................ 688 Caput I. De Actibus Internis quibus exhibemus Deo mentem vel voluntatem Quaestio prima. De Devotione............................................................ 688 Quaestio secunda. De Oratione Art. I. De Essentia et Obiecto orationis . ...............................690 Art. II. De Speciebus orationis ...................................................... 694 Art. III. De Necessitate et Efficacia orationis....................................698 Caput II. De Actibus quibus Deo exhibemus corpus Quaestio Quaestio prima. De Adoratione ............................................................ 703 secunda. De Observatione Festorum.................................... 704 Caput ΠΙ. De Actibus quibus Deo aliquid offerimus . . . . 710 Quaestio prima. De Sacrificio............................................................ 710 Quaestio seCunda. De Oblationibus ................................................ 724 Quaestio tertia. De Voto Art. I. De Essentia voti ........... 727 Art. II. De Materia voti ..............................................................731 Art. III. De Obligatione voti ............................................................ 735 Art. IV. De Cessatione obligationis voti.......................................... 74° Caput IV· De Actibus quibus nomen Dei assumimus .... 745 De Iuramento Art. I. De Essentia et Obiecto iuramenti....................................746 Art. II. De Liceitate iuramenti................................................. 751 Art. III. De Obligatione iuramenti promissorii............................. 753 Quaestio secunda. De Adiuratione ......... 756 Quaestio tertia. De Laudibus divinis................................................759 Quaestio prima. Sectio C. De Peccatis religioni oppositis . . 762 Caput I. De Superstitione........................................................................ 762 Quaestio prima. De Indebito Cultu veri Dei....................................763 Quaestio secunda. De Idololatria......................................................764 Quaestio tertia. De Divinatione.................................... 766 Quaestio quarta. De Vana Observantia et Magia..............................774 Caput Π. De Irreligiositate.................................................................. 777 Quaestio prima. De Tentatiotie Dei...................................................... 778 Quaestio secunda. De Periurio . ...................................................... 780 Quaestio tertia. De Sacrilegio ............................................................ 783 Quaestio quarta. De Simonia.............................. 788 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS IO3O Sectio D. De Pietate et Observantia Caput I. De Pietate Quaestio prima. De Pietate in se............................................................ 795 Quaestio secunda. De Officiis Pietatis erga Parentes .... 797 Quaestio tertia. De Officiis Parentum erga Filios .... 802 Quaestio quarta. De Officiis Coniugum.......................................... 809 Caput Π. De Observantia Quaestio prima. De Observantia in genere ....... 811 Quaestio secunda. De Dulia............................................................. 813 Quaestio tertia. De Obedientia et Inobedientia..............................814 Quaestio quarta. De Officiis Principum et Subditorum . . . 817 Sectio E. De Veritate Quaestio prima. De Veritate in se ........ . Quaestio secunda. De Violatione Secreti ....... Quaestio tertia. De Mendacio 819 820 Art. I. De Ipso Mendacio............................................................ 826 Art. II. De Speciebus mendacii...................................................... 832 Quaestio quarta. De Variis Casibus quibus simul sit vere loquen­ dum, secretum servandum et mendacium vitandum. 834 Sectio F. De aliis habitibus iustitiae adnexis Quaestio prima. De Gratitudine et Ingratitudine..............................836 Quaestio secunda. De Vindicatione ...................................................... 839 Quaestio tertia. De Liberalitate ...................................................... 841 Quaestio quarta. De Affabilitate . ................................................ 843 Quaestio quinta. De Aequitate............................................................ 845 Quaestio sexta. De nostra erga Patrem Deum Pietate .... 847 Sexta Pars. De Praeceptis Iustitiae De Decalpgi Praeceptis aliisque ad iustitiam per­ tinentibus .......................................................... 849 Quaestio unica. TRACTATUS DE VIRTUTE CARDINALI FORTITUDINIS ET DE VIRTUTIBUS ADNEXIS Introductio................................................................................................. 853 Prima Pars. De Ipsa Fortitudine Quaestio Quaestio Quaestio prima. De Fortitudine secundum se.................................... 856 secunda. De Actu fortitudinis seu de Martyrio . . . 860 tertia. De Vitiis fortitudini oppositis ..... 863 Secunda Pars. De Virtutibus Fortitudini adnexis . 865 Quaestio prima. De Magnanimitate Art. I. De Ipsa Magnanimitate secundum se..............................866 Art. II. Dé Peccatis magnanimitati oppositis.............................. 868 Quaestio secunda. De Magnificentia................................................ 871 Quaestio tertia. De Patientia et Longanimitate............................. 872 Quaestio quarta. De Perseverantia et Constantia..............................875 Conclusio. De Dono et Praeceptis Fortitudinis....................................876 INDEX ANALYTICUS IO3I TRACTATUS DE VIRTUTE CARDINALI TEMPERANTIAE ET DE VIRTUTIBUS ADNEXIS Introductio........................................................................................................ 881 Prima Pars. Db Temperantia in genere Quaestio Quaestio Quaestio prima. De Temperantia in se . . r . 884 secunda. De Vitiis temperantiae oppositis .... 888 tertia. De Partibus temperantiae.......................................... 889 Secunda Pars. Db Abstinentia............................. 892 Quaestio prima. De leiunio secundum se.......................................... 893 Quaestio secunda. De leiunio Ecclesiastico . . . . . . . 897 Quaestio tertia. De Abstinentia a Carnibus.............................. 906 Quaestio quarta. De Subiecto ieiunii et abstinentiae .... 907 Art. 1. De Causa excusante seu Impotentia....................................908 Art. II. De Causa eximente seu Dispensatione......................... 911 Quaestio quinta. De Violatione ieiunii et abstinentiae . . Quaestio sexta. De Peccato abstinentiae opposito seu de Gula . . 914 918 Tertia Pars. Db Sobrietate Quaestio prima. De Sobrietate in se............................... . . . 921 Quaestio secunda. De Peccato sobrietati opposito seu de Ebrietate. Art. I. De Ipsa Ebrietate .................................................................. 922 Art. II. De Peccatis occasione ebrietatis commissis .... 926 Quarta Pars. De Castitate et Pudicitia Quaestio Quaestio prima. De Castitate et Pudicitia in se................................... secunda. De Peccato opposito castitati seu de Luxuria in genere ........................ .........................., 929 933 Quaestio tertia. De Speciebus luxuriae................................................937 Art. I. De Luxuria iuxta naturam................................................ 938 Art. II. De Luxuria contra naturam . .............................. 947 Quaestio quarta. De Luxuria interna................................................ 952 Quaestio quinta. De Impudicitia.............................. 955 Quinta Pars. Db Virtutibus Temperantiae adnexis Quaestio prima. De Continentia ...................................................... 961 Quaestio secunda. De Clementia et Mansuetudine Art. I. De Clementia et Mansuetudine secundum se . . . 965 Art. II. De Peccatis oppositis............................................................. 9^7 Quaestio tertia. De Humilitate Art. I. De Humilitate secundum se................................................ 97° Art. II. De Superbia........................................................................ 974 Quaestio quarta. De Studiositate . .................................... . 977 Quaestio quinta. De Modestia Morum................................................ 979 Quaestio sexta. De Modestia Cultus................................................983 Conclusio............................................................. 987 APPENDIX. Excursus de moraiistarum systematibus quoad dubium conscientiae solvendum.......... 988 Index Alphabeticus.............................................................................. 994 Index Analyticus................................................................................... 1025 < Les Presses Saint-Augustin s Bruges Imprimé en Belgique