PROLOGUS Ius Romanum ubique est abolitum, ipsumque in opere prac­ tice exponere potius generaret in mentibus confusionem quam scientificam utilitatem. Solum igitur ius spectamus hodiernum, imprimis gallicum, quod prius elaboratum et in patria nostra partim vigens, in multis fuit aliorum exemplar, licet recentissimi quidam codices videri possint aptius efformati atque perfectius. Pari modo Decretalia et Corpus luris relinquentes, solum codicem luris Canonici a Benedicto XV promulgatum respicimus, quin tamen ordinem eius sequendum eligeremus quia, quantumvis congruere scientiae iuris ipse possit, in quaestionibus tamen moralibus, ordini theologiae scientiae supremae cuncta sunt adaptanda et subordinanda. Faxit Deus, ut patrocinante B. Virgine cunctarum gratia­ rum mediatrice, in cleri institutionem atque utilitatem schola­ rum opus conferre possit. Romae, in Collegio Angelico, festivo die SS. Cordis, 27a iunii 1930. Auctor. THEOLOGIA MORALIS GENERALIS INTRODUCTIO. I. Notio Theologiae. — Theologia est scientia ex principiis revelationis deducta de Deo et aliis rebus in ordine ad Deum. Lumine enim supernatural! revelationis ducta, scientifice agit de ipsa deitate i.e. de Deo ut Deo. Est autem Deus, sub ratione deitatis, supernaturale ens, in quantum est super omnem naturam creatam et naturalem cognitio­ nem absolute elevatus et sola revelatione cognoscibilis, ac supernaturale principium seu causa et finis rerum, praeser­ tim hominis. Complectitur theologia duplicem partem : i° una est mere speculativa : « de Deo in se et ut est principium et finis rerum », quae agit de Deo in se uno et trino, et de ipsius operibus ad extra, praesertim de homine quem destinavit Deus ad finem supernaturalem : visionem sui intuitivam, in quam homo pervenire potest per divinam gratiam, quam nobis largitur Christus. Ex hoc 2° sponte nascitur altera pars practica: si enim Deus est nostri principium et finis, sequuntur in nobis erga eum officia ; debemus scii, eum auctorem nostri agnoscere, et ad eum finem ultimum tendere. Haec immediate agit de actibus humanis quibus in Deum tendimus, et etiam, sed conse­ quenter, de ipsorum regulis et principiis. Unde inscribitur a S. Thoma : « de motu rationalis creaturae in Deum e1. I. Ita in I, q. 2 in proaemio. — Est tractatus de homine ut imagine Dei « secundum quod per imaginem significatur intellectuale, et arbitrio liberum, et per se potestativum (Dam. de Fide orth. II, 12)... i. e... secun­ dum quod ipse est suorum actuum principium, quasi liberum arbitrium habens et suorum operum potestatem · S. Thomas, I-II, in prologo. ΙΟ SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Breviter : theologia est scientia religionis supernaturalis. Religio est morale vinculum inter Deum et hominem. Unde theologia tractat non solum de Deo auctore et fine supernaturalium, et de homine ad finem supernaturalem destinato ; — verum etiam de vinculis officiisque quibus homo ligatur Deo et de relationibus etiam moralibus quae inter utrumque intercedunt. 2. Discrimen inter theologiam speculativam et practicam. — Differunt speculativa et practica theologia i° fine : speculativa directe et unice tendit ad cognitionem veri­ tatis, quam quaerit propter se, i. e. propter perfectionem intellectus et in qua sistit ; — practica ulterius tendit ad rectam operationem et quaerit veritatem propter aliud, i.e. propter perfectionem volun­ tatis: quaerit scil.illas veritatesquae sunt necessariae ad bene agen­ dum, imo quia est regula agendi, directe et principaliter intendit dirigere actus et mores humanos ; unde speculatur circa praxim ; 2° materia : speculativa agit de mere cognoscendis vel et credendis,quae vocantur res fidei seu dogmata, et ideo appellatur dogmatica; practica agit de cognoscendi? simul et agendis, quae vocantur res morum, unde appellatur moralis. 3. Definitio Theologiae Moralis. — Theologia moralis definitur : scientiae theologicae pars quae de actibus humanis in ordine ad Deum finem supernaturalem agit ordinandis secundum principia revelata. Dicitur i° scientiae : est enim cognitio evidens et certa veritatum quae ex principiis certis deducuntur et in synthesim logico nexu et ordine inter se coordinantur ; et sic distinguitur a cognitione vulgari et catechetica, quam omnes fideles aliquo modo habent de actibus humanis et officiis suis ; 2° theologicae i.e. ex principiis revelationis deductae, et sic distinguitur a scientiis humanis et mere rationalibus quae ex solo lumine rationis naturalis procedunt ; 3° pars, quia non est species distincta sed tantum pars integralis et constitutiva scientiae theologicae : theologia enim non complectitur plures scientias sicut philosophia, sed est scientia omnino una, quia habet unum sublectum : Deum, et unam rationem formalem (obiectum formale quo): revelationem ; unde theologia moralis est una et eadem scientia cum dogmatica, quamvis sint alia et alia pars ; 40 quae de actibus humanis agit : haec est materia specialis, de qua agit theologia moralis et circa quam immediate versatur, scii, actus humani omnes, et ideo respicit omnia quae ad illos pertinent, et sic distinguitur a dogmatica ; INTRODUCTIO II 5° ad Deum finem ultimum supernaturalem ordinandis : considerat theologia moralis omnia in ordine ad Deum, finem ultimum supernaturalem, seu ad Deum ut Deum. Theologia enim habet unum subiectum princeps, Deum, de quo agit dogmatica, et alia omnia, etiam actus humanos ordinandos, considerat in ordine et conformiter ad Deum qui horum est supernaturale principium, exemplar et finis. Unde moralis non est scientia mere descriptiva, sed normativa, quae diudicat actus humanos et dirigit in ultimum finem ; et tamen specie differt ab ethica naturali quae eos dirigit ad finem naturalem ; 6° secundum principia revelata : est ratio formalis, seu motivum proximum et medium immediatum quo cogno­ scuntur subiectum quod est finis supernaturalis et actus ad eum necessarii : principia enim revelata lumine divino fidei admissa sunt medium perveniendi ad conclusiones theologicas et illas intelligendi1. 4. Relatio inter Theologiam Moralem et alias disci­ plinas. — Ex praedicta definitione intelligitur : A. Quomodo theologia moralis differat : 1) A Philosophia Morali : haec considerat actus humanos in ordine ad finem naturalem et nititur solis principiis rationis; illa autem considerat operationes humanas ut ordinantur ad finem supernaturalem et eius medium cognitionis proprium est divina revelatio; unde differunt materia et fine simul ac motivo formali. Attamen a) finis supernaturalis non excludit sed potius continet finem naturalem sicut perfectum continet minus perfectum ; item b) revelatio rationem non destruit sed potius perficit eam ; denique c) revelatio multas etiam docet et expresse confirmat veritates mprales rationales et alias sibi connexas habet. Et ideo theologia moralis in multis convenit cum philosophia morali et huius materiam includit. At excedit ipsam, quia latius se extendit etiam ad revelata, scii, ad actiones, virtutes, leges supernaturales, et quia altiori lumine nos dirigit. 2) A fortiori a Scientia luris civilis, Politica, Sociologica, CEconomica, etc. quae proximum finem habent temporalem, vel et particularem, non ipsum finem ultimum. 3) A Dogmatica, ut iam dictum est, n° 2. 4) A Theologia Ascetica et Mystica: moralis strictius dictai. i. Ipsae conclusiones sunt proprie obiectum scientiae theologicae, et sunt de Deo et de rebus in ordine ad Deum, speciatim, pro pane morali, de actibus humanis ; quamvis haec etiam a modernis soleant vocari obiectum : Deus scii, obiectum primarium, alia secundarium. Sed intelligunt obiectum de quo agit theologia, non obiectum quod asserit : hoc sunt conclusiones theologicae. 12 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS magis agit de actibus necessariis ad finem quatenus in praecepto sunt (secundum viam a peccato purgativam) ; ascetica et mystica de actibus quatenus sunt de perfectione et consilio, ut melius et plenius finis attingatur : docent enim vias perfectionis, vel ad proficiendum in virtute et perfectionem acquirendam (secun­ dum viam illuminativam), vel ad perfectionem exercendam et unionem contemplativam Cum Deo (secundum viam unitivam et mysticam). Si tamen in sensu pleno et complete spectatur, moralis asceticam et mysticam includit, quae iisdem innituntur principiis. At, sicut iam separatim tractari solent dogmatica et moralis, quae tamen sunt duae partes unius et eiusdem scientiae theo­ logicae ; ita nihil prohibet quominus speciatim et distincte declarentur, uti fieri solet, ea quae magis sunt de praecepto, et ea quae sunt de perfectione et consilio, sed tamen ut partes intégrales unius scientiae practicae ad finem ultimum supernaturalem ordinatae. 5) A Scientia luris Canonici et Liturgiae, quae student scientifiçae cognitioni legum i. e. earum originis, interpretationis et mutuae ad invicem et ad finem suum proprium relationis : ver­ santur enirp immediate circa leges quibus ordo externus Ecclesiae vel cultus publicus determinatur, et consequenter aliqui actus fidelium diriguntur, sed proxime ad ordinem et regimen societatis christianae, non ad finem ultimum. Unde spectant directe ordinem socialem et forum externum ; moralis autem immediate versatur circa actus, et tantum consequenter circa leges etiam ecclesiasticas, sed has leges sumit in relatione ad finem ultimum et agit de earum Valore in foro conscientiae. Et sic spectatae, leges positivae iam pertinent ad scientiam moralem, cuius sunt pars integralis, 6) A Pastorali : haec proprie non est scientia, sed practice methodus et ars, qua pastor animarum secundum principia theologiae moralis et asceticae animas sibi creditas ducit ad salutem et perfectionem. B. Quod aliis scientiis practicis praestat 1) fine et necessitate : non enim sicut illae ad finem ulteriorem tendit sed circa ipsum finem ultimum versatur ; 2) extensione : omnes enim operationes ip ordine ad finem ultimum attingit ; 3) certitudine : nititur in ipso lumine divino. Hinc est scientia practica suprema, et ideo est a) aliarum norma qua regulandae sunt, in quantum quoad finem sibi proprium et quoad electionem et usum mediorum honestae esse debent, conformes fini ultimo ; item b) magistra, quia aliae ipsi inserviunt quatenus iis utitur tamquam auxiliis, disponendo de iis ad suum finem. C. Quod moralis, cum versetur circa ipsum ultimum finem, est vera scientia felicitatis. D. Quod ad differentiam Ethicae, quae hypothetice supponit et fingit hominem qualis esse potuit sed nunquam fuit neque erit, scii, in statu naturali, Theologia Moralis hominem considerat INTRODUCTIO B qualis revera est. Et ideo sola est absolute practice morum scien­ tia r. E. Quod inferior est Dogmaticae : 1) agit enim de actibus humanis qui sunt quaedam materia secundaria, dogmatica autem de Deo qui est praecipuum et proprium subtectum theologiae ; unde 2) dogmatica est fundamentum partis moralis ; imo 3) finis, cum pars moralis ordinetur ad theologiam speculativam per­ fectam in coelis, Ibi scii, cessat motus in Deum, et iam est in Deo perfecta quies. 5. Divisio Theologiae Moralis. — Theologia moralis dividitur in duplicem partem : a) Pars generalis explicat notiones et principia generalia et communia, quibus tamquam fundamento insistendum est in solvendis variis quaestionibus moralibus. Unde agit i° de ultimo hominis fine, ad quem et secundum quem omnes actus humani ordinandi sunt : licet enim sit ultimus in executione, est tamen primus in intentione, cuius cognitio praesupponi debet tamquam ceterorum omnium fons, radix et cardo, quia nihil volitum nisi praecognitum ; unde se habet quasi principium in moralibus et operabilibus, cum a fine moveamur ad media actusque nostri habeant impulsionem, et ita a fine omnia dependent et reguntur ; 20 de actibus humanis seu voluntariis, in finem ordinandis ; 30 de eorym regulis, quibus conformari debent, proxima et remota, scii, de conscientia et de lege; 40 e converso de actibus a conscientia ac lege difformibus, seu de peccatis; 5° de actuum humanorum principiis seu habitibus bonis et malis, virtutibus et vitiis. — De quibus omnibus agit non in particulari sed in genere. b) Pars specialis agit speciatim de singulis actibus bonis et malis, de singulis speciebus conscientiae, de singulis virtutibus et vitiis, de singulis praeceptis ad haec omnia pertinentibus. 6. Methodus. — In theologia morali utuntur triplici me­ thodo : a) positiva, dum magis desumunt probationes ex docu­ mentis revelationis et canones enuntiant ; b) scholastica, dum magis ratione principia illustrant, conclusiones statuunt, omniai. Vermeersch, Th. Μ· I» η. i. 14 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS que systematice et ordinatim proponunt ; c) casuistica, dum praesertim applicant principia ad practices casus. Praestat autem triplici methodo simul uti, ita ut non negligàmus documenta revelationis, praesertim insistamus fundatis rationibus et syste­ matise propositioni, et claritatis gratia etiam applicemus principia ad quosdam casus. 7, Fontes Theologiae Moralis sunt iidem ae pro dogmatica, qui in theologia fundamentali de locis theolo­ gicis exponi solent. Innititur enim theologia revelationi, tamquam fonti proprio et principali, quam ex Cone. Trid., sess. 4, scimus « esse fontem omnis et salutaris veritatis et morum disciplinae » atque « contineri in libris scriptis, et sine scripto traditionibus » ; — ut fonti subordinate innititur rationi, quae ex istis deducit conclusiones. A. Fontes proprie theologici continent vel testantur revelationem ; sunt : i° S. Scriptura. Nam « omnis scriptura divinitus in­ spirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corri­ piendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus » II Tim. III, 16-17. Praebet enim Scriptura, ut ait Leo XIII (encycl. Providentissimus), « plena sanctitatis praecepta, suavitate et vi condita hortamenta, exempla in omni virtutum genere in­ signia ; gravissima accedit ipsius Dei nomine et verbis praemiorum in aeternitatem promissio, denuntiatio poena­ rum ». Tradit: 1. Notiones et principia fundamentalia moralitatis in perfecta lucis claritate. 2. Veritates morales, non systematice sicut in manuali, sed tamquam doctrinam Dei eiusve legatorum, vel ut practicam pro aliquibus aut pro omnibus normam, vel sub forma precum, oraculorum sapientiae, promissionum, poenarum, aut laudis et approbationis personarum. 3. Exempla quoque vitae moralis, et casus quosdam practice solutos. Notetur tamen a) doctrinam V. L.esse imperfectiorem quam in N, T. (Ezech. XX, 25 ; Gal. IV, 9) ; b) praecepta legis caeremonialia et iudicialia, ad differentiam moralium praeceptorum, in N. L. fore abolenda ; c) exempla sanctorum non semper a Scriptura commendari, nec esse semper probanda, cum error in vita eorum morali fuerit possibilis ; INTRODUCTIO 15 d) in N. T. doctrinam moralem revelatam crescere potuisse usque ad mortem apostolorum ; deinceps solum adfuisse plenio­ rem eiusdem doctrinae agnitionem, explicationem atque fecundationem, adaptando scii, eam diversis gentibus, culturis, quae­ stionibus atque temporum necessitatibus ; e) a praeceptis stricte dictis sedulo distinguenda esse mera consilia ; f) quaedam etiam referri quae non sunt nisi statuta particularia et temporanea, ut v. g. Act. XV, 28. 2° Traditio divina quae, si doctrinalis sit, directe ; si mere practica aut disciplinaris, scientiam moralem solum indirecte nptificat in quantum exinde deduci doctrina possit. Complet Scripturas : normae morales, praesertim quoad cultum Dei, ab initio potius ore quam scripto fuerunt traditae. Confert quoque firmitatem et interpretationem verbo scripto, quia divinam eius auctoritatem atque rectum sensum certificat. 3° S. Pontificum decisiones, scii, infallibiles definitiones de veritatibus practicis revelatis aut naturalibus, — theses damnatae, — leges practicae pro universali Ecclesia statutae, quae, licet alicui non viderentur opportunae, malae aut perversae esse non possunt, quippe quod Ecclesiae repu­ gnaret sanctitati ; — denique decisiones Congregationum romanarum quae non solum leges ecclesiasticas condunt, sed etiam legem naturalem aut divinam authentice inter­ pretantur. 40 Conciliorum decreta oecumenicorum, sive infallibiles sint definitiones doctrinales, sive sint leges aut decreta disciplinaria ; item decreta conciliorum particularium, prae­ sertim si fuerint universaliter recepta. 50 Sensus Ecclesiae et praxis, quae innotescunt, sive ex exercitio magisterii ordinarii Pontificum et episcoporum in praedicatione universali aut doctrina catechetica, sive ex ipsius Ecclesiae liturgia, pietate, moribus, consuetudine ac vita. 6° Patrum unanimis consensus in quaestionibus moralibus, si ipsam Ecclesiae doctrinam testantur, aut si Ecclesia aliquam eorum doctrinam confirmat in particulari ; secus recedere ab unanimi sententia eorum non esset nisi temerarium. 16 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 7° Theologorum unanimis consensus, eodçm modo ac iisdem conditionibus ac pro Patribus diximus. Notetur autem : a) approbationem generalem alicuius Doctoris qua eius doctrina ut conformis proclametur doctrinae Ecclesiae, non ideo valere pro singulis omnino punctis ; b) specialem appro­ bationem datam fuisse S. Thomae ob eius auctoritatem in tota theologia etiam morali supra omnes longe eminentem, qua meruit coelestem patronum renuntiari omnium scholarum catho­ licarum, atque doctotem communem totius Ecclesiae, ita ut semper sit eius principiis inhaerendum et in omnibus ad eius principia sit recurrendum; c) in ordine practico etiam S. Alphonsi doctrinam specialiter fuisse approbatam, quatenus non sint inquietandi qui generatim sequantur omnes eius opiniones ; quin tamen reprehendendi sint, qui opiniones ab aliis probatis auctoribus traditas sequantur (S. Poen. 5 iul. 1831). B. Fontes subsidiarii seu omnibus rationalibus et hu­ manis scientiis communes, sunt : 1° Ratio humana quae conclusiones deducit ex principiis practicis revelatis, aut veritates morales naturales demon­ strat et illustrat, atque ex utrisque facit applicationes. Ipsa revelatio docet rationem esse normam moralitatis proxi­ mam quae a natura indicatur ut talis ; unde theologia moralis etiam considerare debet principia et conclusiones rationis. Ut moralis disciplina ceteroquin regat vitam, non solas normas generales tradere debet, sed etiam ad concretam praxim vitae privatae descendere ; quod sine cognitione rationali eiusque usu est omnino impossibile. 2° Scientia philosophorum, quae ancillatur theologiae, maxime illorum qui ethicam excolunt, et aliae disciplinae humanae affines, quae subsidium afferunt, uti sunt iuridicae, sociales, oeconomicae. 3° Historia, praesertim Ecclesiae et theologiae, scientiae moralis humanae, iuris canonici et civilis. 8.Historia Theologiae Moralis dividitur intres epochas, secundum historiam humanae culturae x. Doctrina moralis qui­ dem eadem mansit in generalibus principiis et regulis, sed cognitio et propositio eius fuit diversa ; ipsa scientia syste­ matica ab initio non extitit, sed decursu saeculorum lente fuit elaborata. x. Praeter opera specialia conferri possunt Bouquillon, Theologia moralis fundamentalis; item Koch, Mausbach, Priimmer et Vermeersch in suis manualibus. INTRODUCTIO ί7 I. Ortus et initia theologiae moralis sunt in aetate antiquitatis et Patrum. Prima testimonia plerumque sunt aedificationis, pronuntiata in stylo populari,et data ocçasione prolata per modum instructionis, hortationis aut applicationis ; solum exceptionaliter adversus systemata falsa aliquando extant dissertationes scientificae de re morali. 1. Ante concilium Nicaenum, durante persecutione, ethica Christiana, conformiter ad methodum asçeticam, habet characte­ rem practicum pareneticum. Ita Didache seu Doctrina Apostolo­ rum, exponens duas vias (vitae et mortis) atque varia monita, est brevis doctrinae moralis complexus ; et Pastor Hermae duodecim mandata tradit in ordine ad praxim poenitentialem. Quibus postea accesserunt illae partes Constitutionum apostolicarum quae ad hoc tempus assurgunt. Expositio scientifica incepit in schola alexandrina catechetica. Clemens alçxandrinus in Paedagogo tradit ethicam fere comple­ tam ; et in libro : Stromata, regulas morales fundamentales philosophice scrutatur, et defendit contra scientiam paganam et laxismum. In Occidente exsurgit Tertullianus, cuius scripta moralia aspectum simul philosophicum, iuridicum, et religiosum praebent. Uterque spiritu sat rigoroso praeditus est ; scripta S. Cypriani magis ponderata sunt atque clariora. 2. Patres maiores, post Nicaenum, in praedicationibus, commen­ tariis Scripturae, epistolis, et specialibus operibus moralibus, materiam reliquerunt abundantem pro scientia futura. Speciatim de virginitate scripserunt multi : Gregorius Nyssenus, Chrysostomus, Methodius, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus ; de officiis clericorum Ambrosius ; de sacerdotio Chrysostomus. Scripta S. Augustini maximi fuerunt momenti pro re morali, uti : De moribus Ecclesiae catholicae ; De opere monachorum ; De bono coniugali; Contra mendacium. Philosophicam ethicae indolem, intimam naturam ethicae supernaturalis, psychologicam et asceticam realisationem vitae moralis perfectae profunde expo­ suit, simul multa tradens utilia in re mystica et casuistica. Post ipsum notissimus est S. Gregorius M., cuius scriptum : De cura pastorali, fuit quasi prima theologia casuistica, et qui per epistolas et opus celeberrimum : Liber moralium, fontem prima­ rium constituit scientiae asceticae pro tempore medii aevi; eodem modo ac Dionysius mysticus fontem primarium exhibuit scientiae mysticae. Immensumipsi influxum exercuere inaetatem sequentem II. Ipsa constructio aedificii scientiae moralis Christianae facta est a Scholasticis, tempore medii aevi. Initio scriptores toti sunt in colligendis sententiis Patrum ; varii prodierunt libri sententiarum ad instar Isidori Hispalensis et Iohannis Damasceni Maceriae moralis et iuridicae coadunatio promota fuit praeceptis Ecclesiae poenitentialibus, quae in libris poenitentialibus collecta et ordinata fuerunt tam in Oriente quam in Occidente. A saeculo XI0, in tota theologia intellectualis methodus pene­ tratior adhiberi consuevit, quae summum attigit saeculo XIII0, non minus pro parte morali quam pro dogmatica. Ita expositio scientifica doctrinae moralis seiuncta fuit a mystica et a casuistica. Summa Theologiae Moralis I. — a 18 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Liber Sententiarum Petri Lombardi est liber textus, in quem scripserunt commentarium etiam maximi doctores, uti S. Albertus M., S. Thomas Aquinas, S. Bonaventura, Scotus, Aegidius Romanus, et alii post eos. Summae theologicae elaboratae fuerunt a Gulielmp Altissiodorensi, ab Alexandro Alensi, a S. Thoma, ab Alberto Magno duae, a Henrico Gandavensi. In omnibus istis operibus uniunt moralem et dogmaticam, et positivis documentis Scripturae et Patrum adjungunt rationalia et speculativa fundamenta, quibus praecipue insistunt secundum formam dialecticam et methodum scholasticam. Tendentiae primitivae quae erat potius platonico-augustiniana successit aristotelicothomistica, quae saniore et profundiore philosophia utitur ad illustrandam doctrinam revelatam. Opus perfectissimum non­ dum superatum est Summa theologica Aquinatis, quae inter omnia eminet synthetica unitate simul et amplitudine doctrinae, psychologica ingenii acuitate, metaphysica profunditate, ac men­ surato indicio de rebus etiam practicis et iuridicis. Doctrina S. Thomae impugnata fuit a schola scotistica, a qua ortus est Nominalismus, qui scholasticam adduxit prope ad ruinam. Specialia quoque scripta ediderunt de virtutibus et vitiis, v. g. Gulielmus Peraldus et Hervaeus Natalis ; varios tractatus morales scripserunt Gulielmus Alvernus et Iohannes Gerson. Ad finem medii aevi stat S. Antoninus, in sua Summa theologica scholasticam artem exhibens simul et casuisticam. Ascetica et mystica generatim manet sub influxu Augustini, Dionysii, Gregorii M. ; eam praesertim excoluerunt Hugo et Richardus a S. Viçtore, S. Bernardus, Eckart, Taulerus, Suso, Ruusbroeck, Dionysius Çarthusianus, Thomas a Kempis. Collectiones canonum et praeceptorum poenitentialium occa­ sionem praebuerunt exercendi methodum casuistico-iuridicam. Multae prodierunt summae casuum morales et summae poenitentiales, in quibus magna pars est pastoralis aut canonica. Celebrior est summa S. Raymundi de Pennafort ; post illum recoli merentur Astesanus, Angelus de Clavasio, S. Antoninus, Sylvester Prierias, Tabiena, Barth. Fumus. j ) I I ! , ' j I ■ . I I I ! ' I III. A tempore concilii Tridentini nova orta est efflorescentia theologica : in Hispania, Salmantjcae, ducibus Fr. de Victoria, Melchiore Cano, Dominico Soto ; in Italia, ubi prius iam floruit Thomas de Vio Caietanus, qui in commentando S. Thomam nulli secundus, etiam plura edidit practica scripta. Ab hoc tempore in scholis commentati sunt Summam theolo­ gicam S. Thomae. Commentaria in eam inter alios scripserunt : Seraphinus a Porrecta, Bannez simul et B. de Medina, Sylvius, Arauxo, Iohannes a S. Thoma, Salmanticenses, Gonet, Billuart, etc. qui omnes pertinent ad scholam thomisticam ; item e Societate lesu: Toletus, Gr.de Valentia,Vasquez,Suarez, Tanner, Arriaga, etc. ; doctores quoque Sorbonici : Gammachaeus et Ÿsambertus. Alii secuti sunt Scotujn. Monographiae morales maioris molis editae fuerunt : de Legibus et de Virtute ac Statu Religionis Scripsit Suarez ; de lure ■fi INTRODUCTIO 19 et lustitia Molina, Dom. Soto, LesSius, Lugo, quaestiones iuris naturalis etiam spectantes, in quo ipsis iam praeiverat Fr. de Victoria. Apologetae et polemistae, ut Eckius, magni Lovanienses, Bellarminus, Becanus, Bossuet, non solum dogma sed et moralem catholicam vindicant. Adfinem saeculi XVI1, disciplina moralis seiunctim a dogmatica tradi cepit. Ita v. g. Azor, Th. Sanchez, P. de Ledesma, Laymann, Castropalao, Bonacina, Candidus, Sayrus, Sporer, Amort, — postea Martinez de Prado, Reiffenstuel, Lacroix, Salmanticenses morales, Roncaglia, CunUiati, Concina, Patuzzi. Id occasio fuit minus excolendi principia, et methodum sequendi casuisticam, ita ui opera moralja replerentur multis casibus et practicis animadversionibus. Sic ortae collectiones casuum, medullae, directoria confessariorum plurima, etc. ; omnibus noti sunt Azpilcueta Navarrus, Busembaum, Elbel, Wigandt, etc. Ascetica et mystica se prodiit innumeris scriptis. Celebriores habentur Lud. Blosius, Lud. Granatensis, S. Iohannes a Cruce et S. Theresia, S. Franciscus Salesius, demum S. Alphonsus. A medio saeculo XVII0 magna controversia de efformatione conscientiae et de usu opinionum probabilium viguit inter Rigoristas et Laxistas, Probabilioristas et Probabilistas, usquedum S. Alphonsus, sanctae pacis studio simul ac ponderato et practico ingenio ductus, pro multis saltem quaestionibus mediam ostendit viam per quam generatim in praxi tuto incedere possimus. lamvero processus infelix moralem seiungendi a dogmatica, praeponderantia data methodo casuisticae,et acris inter moralistas controversia, una cum politicis commotionibus, moralem theo­ logicam adduxerunt ruinae. Ultimis autem temporibus scientia theologica instaurata fuit, etiam in parte sua morali. Ad ethicam redeunt positivam et supernaturalem ; et, promoventibus inde a Leone XIII Pontifi­ cibus, etiam ad theologiam scholasticam S. Thomae. Multa edita sunt optima manualia, quorum catalogum conficere videtur sat otiosum. Maiora tamen et vere scientifica opera de re morali adhuc plurimum desunt. Et si reditus ad theologiam scholasticam fructus tulerit in re dogmatica, id pro parte morali nondum Sufficienter factum esse omnium oculis patet. Extra scholam thomisticam, in qua Summa theologica per totum commentario subiici solet, perseverat semper noxia illa separatio dogmaticae et moralis, speculativae et practicae, quae nocet profundiori et vere scientifico studio practicae doctrinae. Tria videntur iam incumbere moralistis officia : i. ut, redinte­ grata methodo scholastica, rationalem investigationem plenius perficere, et intrinsecam rerum rationem magis inspicere stu­ deant ; — 2. ut non solum de peccatis, praesertim mortalibus, agant, sed etiam doctrinam de virtutibus exponant, etiam in iis quae sunt de perfectione aut consilio ; ■— 3. ut novis factis et hodiernis necessitatibus, quae ex psychologicis, politicis, sociali­ bus aut oeconomicis adjunctis natae sunt, magis attendant atque accuratiores solutiones prosequantur. 20 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Bibliographie. Pro tota parte generali utiliter conferri possunt : 1) S. Thomas, cum commentariis Caietani, Medina, Iohannis a S. Thoma, Sylvii, Salmanticensium, Billuart. 2) Ex philosophis : Goudin, Roselli, Zigliara, Gredt, Philosophie Néo-Scolastique (scholae Loyaniensis) in notis manualibus ; inter opera specialia : Meyer, Institutiones luris Naturalis; Cathrein, Philosophia moralis; Beysens, Ethiek of Zedenleer; Lehu, Philosophia Moralis et Socialis; De Bie, Philosophia moralis; Van Hoonacker, Moraalfilosofie ; Sertillanges, La Philosophie Morale de S. Thomas d’Aquin; Wittmann, Ethik; E. Janssens, Cours de Morale générale ; Van Oorschot, Beginselen der christelijke Zedeleer. 3) Ex theologis recentioribus : Bouquillon, Theologia Moralis funda­ mentalis; Raphael a S. loseph, Institutiones fundamentales theologiae moralis, et alia opera generalia omnibus nota ut Ballerini, Lehmkuhl, Noldin, et Vermeersch ; Haine, Theologia Mechliniensis, et Tanquerey; Prümmer ; Goepfert, Mausbach, et Schilling. 4) Ex historiographis : De la Barre, La Morale d’après S. Thomas d’Aquin; Dom Lottin, Les éléments de la moralité des actes chez S. Thomas d’Aquin; Wittmann, Die Ethik des h. Thomas von Aquin. 5) Ex oratoribus sacris : Janvier, Conférences de N. D. TRACTATUS DE ULTIMO ACTUUM HUMANORUM FINE SEU DE BEATITUDINE. INTRODUCTIO. S. Thomas, I, q. 5 ; q. 44, a. 4 ; q. 103, a. 2 ; I-Π, q. 1, a. i, 2, 3 ; Π-ΙΙ, q. 145, a. 3 ; C. Gent. Ill, 1, 2, 3, 16, 17, 18, 19, 24. 9. Notio Finis. — Finis etymologice significat quem­ cumque terminum et sic dicitur mors finis vitae, sensu stricto autem designat id quod finit seu terminat tendentiam seu actionem, ex quo obtento agens cessat agere et ab agendo quiescit. Quia autem ens rationale seipsum dirigit ad terminum quem cognoscit ut bonum, ideo finis est etiam causa quaç ad agendum impellit, quatenus desiderium Seu appetitum sui excitat et sic causam efficientem ad agendum allicit : « finis, ait S. Thomas, I-II, q. 1, a. 1, ad i, etsi sit postremus (seu terminus) in executione, est tamen primus (seu principium) in intentione agentis, et hoc modo habet rationem causae », imp est omnium causarum prima. Unde definitur : id ad quod vel propter quod., i.e. cuius gratia aliquid fit. Spectari potest in fine : a) res quam obtinere appetimus (finis qui seu obiectivus) ; b) eius consecutio seu actio qua eius possessio obtinetur (finis quo seu formalis) ; c) persona cui possessio rei appetitur (finis cui seu subiectivus) ; haec tamen tria non sunt fines distincti et separati in concreto, sed elementa integrantia unum finem totalem : non enim appetimus rem nisi ut ab aliquo possidendam. 10. Divisio Finis. — Distinguitur : 1) Ratione subtecti, finis operis seu intrinsecus, ad quem opus ex natura sua 22 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ordinatur, qui confunditur cum obiecto : ita sublevatio miseriae respectu eleemosynae ;— et finis operantis, ad quem operans opus ordinat seu quem intendit : hic aliquando est idem ac finis operis, aliquando diversus et tunc relate ad obiectum et finem operis est extrinsecus et accidentalis, sive etiam prior intendatur et ipse priori sit adiunctus 'ut si quis vult eleemosynam ob misericordiam et Dei gloriam), sive priore neglecto ipse solus intendatur et actum dirigat (ut eleemosyna unice ob fornicationem data). 2) Ratione termini, finis est ultimus vel intermedius : ille est qui propter se intenditur et in quo sistitur, sive sit simpliciter et absolute ultimus i.e. in omni genere actionis et respectu totius vitae, sive sit ultimus secundum quid i.e. in aliqua actionum serie, ut sanitas vel victoria in operationi­ bus medicinae vel belli ; — quod si referatur ad finem ulte­ riorem, fit intermedius : hic intenditur propter alium finem ad quem refertur, uti sublevatio pauperis ad honorem Dei. Non autem sunt confundendi finis intermedius et proxi­ mus, ultimus et remotus : proximus est si immediate, nullo alio interposito, intenditur ; — remotus si a voluntate intenditur sed mediante alio fine ; unde ultimus finis potest esse proximus seu immediate intentus, uti fit in actu charitatis. 3) Ratione causalitatis seu influxus, finis (praesertim operantis) est totalis seu adaequatus si operans propter illum solum agat v.g. eleemosynam ob misericordiam ; — vel partialis seu inadaequatus si simul agat propter alium v.g. ob misericordiam et inanem gloriam. Fines partiales vel a) sunt aeque principales si parem influxum collateraliter exercent et concomitanter movent ad agendum, ita ut unusquisque sufficiat ad actum ponendum (ut adire urbem ad negotia et ad spectaculum extraordinarium) ; — vel b) unus est primarius seu motibus et alter secundarius seu impulsibus, prout operans ad agendum moveatur per se primo et principaliter (ut sacerdos missam celebraturus ob Dei cultum), vel minus principaliter, consecutive et subordinate alioque praesupposito, etiam si aliter non ageret (v.g. sacerdos simul celebrans ob stipendium, sine stipendio non celebraturus). DE BEATITÜDINE 23 4) Ratione effectus, finis dicitur effectus seu productus, vel obtentus, prout operatione agentis fit et producitur, ut sanitas operatione medici, vel operatione agentis obtinetur sed non producitur, cum e contra alterius interventu efficiatur, ut praemium certaminis. Qui fines non differunt secundum causalitatem finalem : uterque enim movet in quantum est in intentione ; sed secundum esse, quia unus existit ante operationem, quamvis non adhuc sit obtentus, et dicitur antecedens, alter post operationem a qua efficitur, et dicitur consequens. 11. Notio et divisio Boni.— Id ad quod ens tendit ut ad terminum nequit esse nisi id quod sibi convenit ; similiter nihil aliquem movere potest ad agendum nisi quod aptum cognoscitur ad ipsum perficiendum ipsique conveniens videtur (sive vere conveniat sive secundum apparentiam) ; hinc finis et bonum sunt idem in re quamvis conceptu distinguantur1. Ratione perfectionis bonum est supremum seu perfectum quod naturam plene perficit et est finis absolute ultimus; et imperfectum seu participatum quod aliqua ratione perficit. Ratione autem appetibilitatis est triplex : a) honestum seu rationale quod est in se et propter se appetibile naturae rationali ipsique convenit : est semper verum bonum ; b) utile quod appetibile est propter aliud, in quantum alteri servit, seu iuvat ad alterum consequendum, v.g. medicina ad sanitatem ; c) delec­ tabile quod est appetibile in quantum quietat appet um sui fruitione ; hoc potest esse bonum apparens et falsum· si es inhonestum : in rebus enim inhonestis etiam delectari possumus 1 2. Tria illa sunt diversa sed non opposita, ita ut simul inveniri possint : ita exercitium virtutis in se honestum est, utile ad salu­ tem, et delectationem procurat. 12. Quid supponimus ex theologia dogmatica. — Praeter notiones traditas, e philosophia reali et theologia dogmatica supponimus notum : 1. « Ratio boni in hoc consistit quod aliquid sit perfectivum alterius per modum finis » Q. D. de Ver. 3, a. 2. « Finis est in quo quiescit appetitus agentis... Hoc autem est de ratione boni qtiod terminat appeti­ tum, nam bonum est quod omnia appetunt. Ergo omnis actio et motus est propter bonum » C. G. HI, 3. 2. Est divisio analogica, nam I q. 5, a. 6, ad 3 : · Bonum non dividitur in ista tria, sicut univocum aequaliter de his praedicatum ; sed sicut analogum, quod praedicatur secundum prius et posterius. Per prius enim praedicatur de honesto ; et secundario de delectabili ; tertio de utili >. 24 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 1° Deum in rerum universitatis productione ut finem operantis necessario intendisse ipsam sui bonitatem intrin­ secam, non augendam, sed communicandam et mani­ festandam, et ideo ipse Deus est prima causa finalis seu finis cui externus absolute ultimus totius universi et omnium creaturarum. Unde Prov. XVI, 4: Universa propter semetipsUm operatus est Dominus (Rom, XI, 36 ; Apoc. I, 8; XXI, 6 ; XXII, 13 ; Hebr. II, 10). Est de fide ex. Cone. Vat. sess. 3, c. 1 x. 2° Deum etiam intendisse finem operis, ipsis creaturis praefixum, et hunc esse gloriam eius externam Scii, suae perfectionis manifestationem et glorificationem per crea­ turas. Hic est finis qui primarius omnium creaturarum (Ps. XVIII, 2 ; Is. VI, 3 ; XLI11, 7 ; Eccli. XVII, 7). Est de fide ex Cone. Vat. sess. 3, c. 1. can. 5. 3° Omnes creaturas hanc Dei gloriam procurare suo modo proprio conformiter ad naturam ipsarum, speciatim creaturas irrationales solam procurare gloriam obiectivam quae consistit in repraesentatione et manifestatione per­ fectionis Dei quam participant, creaturas rationales etiam gloriam formalem, perfectionem divinam agnoscendo, laudando et amando. 4° Ex positiva voluntate et gratuita bonitate Deum nos destinasse ad gloriam suam supernaturalem,quae procuratur per gratiam habitualem et virtutes infusas hic in terris et visione ipsius Dei intuitiva in coelis (I Cor. II, 6-12 et XIII, 12 ; I Ioh. III, 2). Est de fide ex Cone. Vien, a. 4 et 5, et ex Benedicto XII, Const. Ben. Deus, et ex Cone. Vat. sess. 3, c. 2. 5° Deum insuper dedisse singulis creaturis finem ipsis proprium et internum, naturae suae proportionatum, qui est ipsa perfectio seu bonum creaturarum,quod cum asse­ quantur, eo ipso tamquam partes universi concurrunt ad finem universalem totius ordinis creati et ita ad gloriam Dei. Creaturae rationali finem proprium Deus dedit felicitatem.Hic est finis qui secundarius, primario subordina­ te (Gen. I, 27 sq. ; Sap. XI, 24-25, XII, 13 ; Ps. VIII, 5). 1. Cfr. S. Thomas, in II Sent., d. 1, q. 2, a. i et 2. DE BEATITUDINE 25 Est de fide ex Conc. Vat. sess. 3, c. 2, et ex Cone. Lat. IV, c. i. 6° Hominem, ad differentiam aliorum entium quae moventur et ducuntur in finem, proprie et formaliter agere propter finem, i.e. cognoscendo finem ut talem et voluntate se libere movendo et ducendo ad illum (S. Th. l-II, q. i, a. 2). 13. Obiectum tractatus. — In praesenti tractatione non quaerimus de fine primario universi quem homo cum aliis crea­ turis habet communem, sed de fine secundario qui est homini proprius, scii, de eius beatitudine : ex eo enim quod sit ad visionem et gloriam Dei creatus, non adhuc affirmatur in hoc consistere hominis beatitudinem. Et hic finis spectari potest dupliciter ; 1) externe et passive quatenus ex intentione Creatoris homini est praefixus, et hic aspectus est ontologicus ac proinde metaphysicus et dogmaticus; 2) interne et active, quatenus homo ad finem inclinatur et illum propria voluntate intendere debet et ad hoc moraliter obligatur ; ac proinde in quantum finis est fons et radix et quasi norma actionum humanarum, et hic aspectus est psychologicus et moralis. Et in hoc sensu quaerimus de fine seu beatitudine hominis. Porro considerari potest dupli­ citer : a) formaliter et in abstracto secundum ipsam rationem ultimi finis (quid sit) ; b) materialiter et in concreto secundum ipsam rem quae est ultimus finis (in quo sit). lamvero non quaerimus solum de fine in abstracto, sed praesertim in quonam consistat in concreto. 14. Divisio tractatus. — Tractatus dividitur in quinque quaestiones : i° de fine ultimo hominis in communi ac beatitudine in abstracto (quod sit) ; 2° de beatitudine obiectiva (in quo sit) ; 30 de beatitudine formali (quid sit) ; 40 de qualitatibus seu dotibus beatitudinis (quaenam ad eam requirantur) ; 50 de modo consequendi beatitudinem (quomodo obti­ neri possit). 26 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO PRIMA. DE FINE ULTIMO IN COMMUNI. S. Th. Ϊ-Π, q. i ; C. Gent. Ill, i, 2, 3. Supposito hominem non solum, sicut entia irrationalia, moveri et duci in finem, sed proprie et formajiter agere propter finem, illum ut finem cognoscendo et voluntarie aç libere illum inten­ dendo, secundum doctrinam S. Thomae sequentes statuimus theses 1 : 15. Thesis I. Homo in omnibus actionibus deliberatis et voluntariis seu humanis, modo sibi proprio agit propter aliquem finem seu bonum. — Probatur : a) Ex notione boni: Omnes actiones quae procedunt ab aliqua potentia causantur ab ea secundum rationem sui obiecti. Obiectum autem voluntatis est bonum et finis. Unde oportet ut actus voluntarii seu humani propter finem sint (q. 1, a. 1). b) Ex notione finis : In causis per se subordinates, quarum una non movet nisi moveatur ab alia, non datur processus in infinitum, sed subtracta prima, necesse est alias subtrahi. Sed finis est prima inter causas, quia nihil agit nisi ex determinata intentione finis : si enim agens non esset determinatum ad aliquem effectum, non magis vellet aut ageret hoc quam illud. Ergo omnes actus humani pendent ac derivantur ab intentione finis, et sic fiunt propter finem (a. 2 et 4). c) Ex inductione argumentum adducit Billuart12 : Om­ nes actus humani sunt eliciti vel imperati a voluntate. Eliciti versantur vel circa finem, et tunc sunt propter finem qui bonitate sua allicit voluntatem ad illum aman­ dum ; vel circa media, et tunc etiam sunt propter finem cum voluntas ea non velit nisi ad finem. Item actus imperati, quia voluntas eos imperat ex amore finis, 1. Nisi aliter notetur, loca in textu indicata sunt Summae S. Thomae, in ia 2“, quaestionibus quas commentario subiicimus. 2. DiM. i, art. 2. DE BEATITUDINE 27 ut per eos tamquam per media assequatur finem. Ergo 1 16. Corollarium. — Exinde sequitur omnes actus humanos speciem (saltem physicam) recipere ex fine, sive a) considerentur active, ut actio ab agente procedens seu motio qua homo movet seipsum, et tunc speciem habent a principio formali ; princi­ pium autem actus voluntatis est eius obiectum, quod est bonum et finis (in intentione) ; — sive b) considerentur passive ut passio tendens ad aliquid, et motus quo homo movetur à seipso ad terminum, et tunc specifiçantur a termino j id autem ad quod terminatur actus humanus est id quod voluntas intendit tamquam finem (in executione) (a. 3). 17, Thesis II. Homo in omnibus actibus deliberatis, saltem implicite agit propter finem ultimum totius vitae, saltem abstracte et in communi conceptum, seu propter bonum perfectum. — Probatur : a) Ex notione boni : Omne quod homo appetit, appetit sub ratione boni ; bonum autem appetitur vel ut bonum perfectum satiativum et ultimus finis, vel ut inchoatio et pars boni perfecti et ideo ut tendens ad bonum perfectum et ultimum finem, quia semper inchoatio alicuius ordinatur ad consummationem ipsius, sicut omnis pars ad totum (a. 6). b) Ex notione ultimi finis : Ultimus finis se habet in movendo voluntatem sicut primus movens in motionibus, quia est primus in intentione. Sed in moventibus non datur processus in infinitum, quia secunda moventia non movent nisi secundum quod moventur a primo movente. Ergo bona secundaria seu fines intermedii et subordinati non movent appetitum nisi in ordine ad perfectum bonum, quodi. i. Doctrinae praedictae non opponitur ipsum finem ultimum con­ sistere in quibusdam actionibus, ac proinde omnes actiones humanas non esse propter finem. — Resp. S. Thomas, a. 1, ad 2 : < Si actio humana sit ultimus finis, oportet eam esse voluntariam, alias non esset humana... Actio autem aliqua dupliciter dicitur voluntaria : uno modo quia imperatur a voluntate, sicut ambulare vel loqui; alio modo quia elicitur a voluntate, sicut ipsum velle. Impossibile autem est quod ipse actus a voluntate elicitus sit ultimus finis ; nam obiectum voluntatis est finis, sicut obiectum visus est color. Unde sicut impossibile est quod primum visibile sit videre, quia omne videre est alicuius obiecti visibilis, ita impossibile est quod primum appetibile, quod est finis, sit ipsum velle. Unde relinquitur quod si actio humana sit ultimus finis, ipsa sit iniperata a voluntate ; et ita aliqua actio hominis, ad minus ipsum velle, est propter finem. Quidquid ergo homo faciat, verum est dicere quod homo agit propter finem, etiam agendo actionem quae est ultimus finis ». 28 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS est ultimus finis (a. 6). — Et sane, si in finibus daretur processus in infinitum et si omnes essent fines intermedii ac subordinati, nullus esset finis quem voluntas propter se intenderet et in quo ultimo sisteret, nullus a quo voluntas primo moveri inciperet, ac proinde nihil unquam vellet, nihil unquam operari inciperet ; sicut nec actio incepta unquam terminaretur. Et sic nullus esset actus humanus ; et etiam si esset aliquis, esset omnino vanus (a. 6 et 4). 18. Thesis III. Homo non potest simul eligere duos ultimos fines sed tantum unum. Quod intelligendum est non solum de ultimo fine formaliter sumpto et in abstracto, seu de beatitudine in communi et ipsa ratione summi boni, quae evidenter est Una ; sed etiam de Ultimo fine materialiter sumpto in concreto, i. e. de re in qua homo bonum supremum reponit. Non quidem si finis conside­ retur partialiter, quia ad illum tamquam partes possunt con­ currere plura collective sumpta quae simul unum bonum perfe­ ctum et integrum constituunt ; sed si consideretur totaliter, quia ratio summi boni non potest pluribus rebus tribui division et separation, ita ut homo in plures res disparatas tendat ut in ultimos fines totales et adaequatos ad invicem non subordinates, ac si unaquaeque sola sine aliis esset totus ultimus finis. Et ideo ait Christus (Mt. VI, 24) : Nemo potest duobus dominis servire, scii, ad invicem non subordinatis. Probatur: a) Ex eo quod ultimus finis habet rationem perfecti : Illud appetit aliquis ut ultimum finem quod appetit ut bonum perfectum et completivum sui ipsius ac plene satiativum (ex intentione appetentis) ; alias in illo non sisteret et illud finis ultimus non esset ; ergo ultimus finis ita implet et satiat totum hominis appetitum quod nihil extra ipsum appetendum relinquatur. Atqui non impleret nec plene satiaret si aliquid extra ipsum, scii, alius finis appeti posset et ad eius perfectio­ nem requireretur. Unde non potest esse quod in duo sic tendat voluntas, ac si utrumque sit bonum perfectum ipsius et ultimus finis. Confirmatur : Si essent duo ultimi fines, neuter esset summum ac plenum appetentis bonum, neuter perfecte satiaret appetitum, cum uno obtento, alius esset appetibilis. Unde essent simul plene satiativi, quia ultimi fines ; et non essent, quia extra quem­ libet restaret aliquid appetendum quod non subordinaretur ipsi, scii- alius finis. DE BEATITUDINE 29 b) Ex eo quod ultimus finis habet rationem primi boni naturalis : Quod naturaliter appetitur non potest esse nisi unum, quia natura est determinata ad unum et non tendit nisi ad unum ; unde sicut unius rei non est nisi una forma et una species, ita nec est nisi una inclinatio naturalis. Atqui finis ultimus seu summum bonum naturaliter appetitur. Ergo finis ultimus est unus. Minor constat experientia interna, et etiam intelligitur : sicut in ratione principium est id quod naturaliter inditum cognoscitur, ita in voluntate principium est id quod naturali tendentia desi­ deratur ; unde amor finis seu boni supremi est inditus voluntati, quia est principium in appetibilibus. • c) Ex eo quod ultimus finis habet rationem primi specificantis : In omni genere causandi et operandi, est unum principium a quo omnia derivantur ; secus non esset genus unum. Atqui omnes actus humani constituunt unum genus operandi et causandi, quia omnia appetibilia voluntatis sunt unius generis, scii, bonum homini conveniens ; ultimus autem finis est primum principium in hoc genere quia propter se appetibilis. Ergo ultimus finis est unus. — « Cum actiones voluntariae ex fine speciem sortiantur, ait S. Thomas, oportet quod a fine ultimo, qui est communis, sortiantur rationem generis » (a. 5) 19. Thesis IV. Finis ultimus hominis revera est felicitas seu beatitudo. — Probatur: Finis ultimus est summum et perfectum hominis bonum. Beatitudo autem seu felicitas non est nisi possessio huius summi boni sufficientis et completi, quod ultimo perficit et terminat omnem tendentiam ac plene satiat et totaliter quietat totam appetitionem intel­ lectualis naturae, quae hanc suam plenam sufficientiam in bono cognoscit conscia et de ea gaudet (I, q. 26, a. 1). Ergo ultimus hominis finis est beatitudo. Hinc definiri potest beatitudo tum obiectiva : bonum perfectum totaliter quietans et satians appetitum (q. 2, a· 8)3 seu bonum completissimum quod complet totam appetitio­ nem agentis rationalis, ita ut nihil desiderandum relinqua­ tur, seu perfectum et sufficiens bonum, omne malum excludens et omne desiderium implens (q. 5, a. 3), ultima perfectio rationalis seu intellectualis naturae (I, q.62, a. 1) ; — tum formalis : stabilis possessio et quies in ultima perfectione, possessio boni perfecti quod totaliter quietat desiderium nostrum, seu status omnium bonorum aggre­ gatione perfectus (Boetius). 30 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Hanc beatitudinem revera existere et nobis esse possibi­ lem probatur : Homo appetitu innato et instinctiva neces­ sitate tendit ad perfectam beatitudinem, ita ut impossibile sit de ea non frequenter cogitare et eam non desiderare, aut sincere oppositum velle. Atqui appetitus innatus non potest esse inanis, secus enim natura nostra esset male constituta ; insuper Dei sapientiae, veritati et bonitati repugnat, ut inclinationem et appetitum nobis indidisset ad aliquid quod non existit aut quod attingere non valemus. Ergo. 20. Corollaria. — i. Finis est causa, origo et radix omnium affectuum. Quod « declarari amplius potest non solo exemplo lucis, quae quia est primum summumque visibile, est ratio videndi omnia colorum discrimina ; aut exemplo motus cordis, qui, quia est primus vitae motus, est causa a qua profluunt omnes vitales motus ; sed adhuc longe praeclarius comparatione apud S. Thomam frequentissima intellectus cum voluntate. Sic enim se habet amor ultimi finis in appetibilibus, sicut cognitio principiorum in intelligibilibus ; unde sicut prima principia sunt prima cognita, ita beatitudo seu finis ultimus primum VQlitum. Et sicut non assentimur particularibus conclusionibus nisi quatenus cohaerent cum primis principiis, ita nec volumus bona particularia nisi quatenus connexa sunt cum ultimo fine, scii, beatitudine. Et dernum sicut cognitio principiorum movet ad omnes alias cognitiones, quatenus per eam illustrati, cetera intelligimus, ideoque radix est omnium cognitionum, imo ceterae cognitiones non sunt nisi quaedam illius primi luminis propaga* tiones et diffusiones, ita primus ille beatitudinis amor movet ad alios amores, quatenus per ifium excitati, ea, quae ad ipsum ducunt, quaerimus, estque prima omnium affectuum radix ; imo ceteri affectus non sunt nisi quidam illius primi amoris rami, propagines, ac diffusiones ; seu lineae ab hac circumfe­ rentia natae, et in eius centrum, sal. beatitudinem, terminatae. Unde praeclare Boetius, 3 de Cons., Prosa 2 : Omnis mortalium cura, quam multiplicium studiorum labor exercet, diverso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur perve­ nire. Et D. Augustinus, 1. 13 de Trin., c. 5 : Omnes homines beati esse volunt, et hoc ardentissime appetunt, et propter hoc cetera appetunt ». Ita Goudin, Phil. p. 3, q. 1, a. 1, § 1, conci. 2. 2. Beatitudo potest considerari : a) In abstracto, et sic est bonum universale et completum • quod homo necessario vult et non potest non velle, et ideo in hoc omnes conveniunt. b) In concreto, pro re cuius possessio nos beatos et perfecte bonos reddere debet, et sic homo qui eam non possidet, libere ad eam tendit, quia non necessario videt necessariam huius vel illius boni cum beatitudine connexionem ; unde sub hoc respectu homines non conveniunt in ultimo fine (q. 5, a. 8; q. 1, a. 7). DE BEATITUDINE SI QUAESTIO SECUNDA. DE BEATITUDINE OBIECTIVA. S. Th. I-II, q. 2 ; Ç. Gent. Ill, 27-33, 48 j Comp, theol. II, 9. 21. Thesis I. Beatitudo hominis, secundum doctrinam catholicam, non consistit in bonis creatis neque exter­ nis, neque internis corporis aut animae, sive ista omnia distributive sumantur sive collective. Quod est per partes probandum. Ad probationem considerare oportet conditiones requisitas ad beatitudinem, quae non inve­ niuntur in praedictis bonis. Beatitudo enim est status omnium bonorum aggregatione perfectus, seu stabilis possessio boni perfecti quod totaliter quietat animam. Unde ut aliquod bonum possit hominem beare, perfecte complere et satiare, debet esse a) in se perfectum, seu ultimo appetibile propter se et non propter aliud, b) sufficiens et summum, seu omnes legitimas aspirationes intellectus et voluntatis explere, c) stabile atque indeficiens. Quibus positis, dicendum hominem non posse consequi suam beatitudinem in bonis creatis : sive externis fortunae, — sive cor­ poris,— sive animae, quae licet sub multiplici respectu sint desi­ derabilia, tribus praefatis conditionibus carent (q. 2, a. 4). 22. Probatur ia pars A : Beatitudo non consistit in bonis externis, qualia sunt divitiae, dignitates, honores, fama, gloria, potestas, etc. Haec enim : a) Non sunt per se appetibilia, sed solum propter aliud, scii, propter hominem, in quantum vel iuvant ad comparan­ da animi vel corporis bona: ita divitiae quaeruntur adsustentandam vitam aut voluptatibus fruendum, potestas datur propter rempublicam et inservit felicitati tamquam me­ dium ; vel perfectionem potius supponunt et consequuntur : ita honores, fama et gloria non faciunt excellentiam sed supponunt aliquam excellentiam homini inesse cuius signum sunt et testimonium. b) Non sunt sufficientia quia non excludunt omne malum, cum sint bonis et malis communia, imo ex iis potest malum provenire : saepe enim quo magis abundant divitiae et 32 SÜMMA THEQLOGIAE MORALIS honores eo magis desiderium incendunt ; haud raro etiam, post aliquod tempus, nauseam et taedium ingerunt, insuper indifferenter se habent ad bonum et malum ita ut iis possit quis male uti, unde perfectio magis est in bono usu eorum quam in ipsis ; — praeterea haec omnia haben­ tibus deesse possunt plura alia ad felicitatem necessaria, prout sanitas corporis, sapientia, animi tranquillitas, etc. Non ergo omnes legitimas hominis aspirationes explent. c) Nec stabilia sunt : facile enim aliquo infortunio amittuntur ; hinc cum labore acquiruntur, cum sollicitudine et timoris anxietate retinentur, cum dolore amittuntur, ac tandem aliquando mortis tempore transeunt. d) Beatitude acquiritur principiis interioribus, studiosis scii, actibus nostris intellectus et voluntatis, et perficit hominem intrinsece, cum ad ipsam homo naturaliter ordine­ tur ; sed ista magis sunt a causis exterioribus, imo saepe a fortuna. Quod docent Scripturae : de divitiis, Mt. V, 3 ; Ecçli. XXXI, 8 ; Eccl. V, 9 ; Ps. LXI, 11 ; de honore, III Reg. X, 24 et XI, 4 ; de fama et gloria, Is. XL, 6 sq. ; de potestate, Sap. VI, 1 sq. 23. Probatur ia pars B: Beatitudo non consistit in bonis corporis, quae consistunt in sanitate, robore, vigore, pulchritudine, voluptate sensuali et sensuum delectatione : a) Natura sua bonis animae subordinantur, unde non propter se sunt appetenda ; nec vere utilia sunt nisi in quantum animae operationibus et perfectioni inserviunt. Ipsum esse corporis non est finis, quia non est summum bonum : esse enim animae est principalius quia esse corporis dependet ab anima et non vice versa. Unde bona corporis ordinantur ad animam. b) Non omnia hominis legitima explent desideria, nam brutis et hominibus sunt communia, nec proinde nobiliores animae appetitus satiant, nec constituunt finem proprium hominis, nec excludunt omnia mala sed bonis et malis sunt communia. Imo quando quis immoderate corporis delectationibus indulget, deprimuntur anirni vires, et homo fit bruto similis, cum iisdem delectetur voluptatibus et in eis, contra rectum rationis ordinem, quiescat. Ceterum delectatio per se non est principaliter beatitudo, sed DE BEATITUDINE 33 accidens eius, quod consequitur beatitudinem totalem vel par­ tialem ; a fortiori delectatio corporalis, quae sequitur bonum sensibili quod pertinet ad corpus, et ideo non est perfectum hominis bonum. c) Praeterea quam incerta et instabilia sint nemo est qui npn fuerit expertus (cfr. Gen. III, 19 ; Sap. II, 1 -9). 24. Probatur ia pars C: Beatitudo non consistit in bonis animae. a) Non est ipsa sub itantia animae, quia haec est ab extrinseco complenda, utpote in potentia ad actum et ulteriorem perfectionem v.g. sapientiam et virtutem, unde non est finis ultimus sui ipsius. b) Non facultates aut habitus, quia sunt etiam in potentia ad actum. c) Non ipsi actus, quia sunt aliquod finitum. Appetitus autem humanus tendit ad bonum universale et completum ; quodlibet autem bonum inhaerens ipsi animae, etiam actus, est bonum participatum et per consequens particulatum. Unde impossibile est quod aliquod eorum sit ultimus hominis finis. — Ceterum actus ab obiecto dependent, et ideo solum perfecti sunt àc humanum appetitum satiare possunt si attingunt universale verum et summum bonum, quae in rebus finitis animae intrinsecis inveniri nequeunt. Et ideo ipsa res quae, nos reddit beatos non est bonum creatum animae intrinsecum, sed extra animam existit, quamvis ipsa adeptio et possessio eius sit actus animae. Hinc speciatim beatitudo non sunt sapientia et virtus, quae ceteroquin in hac vita non ponunt nos in possessione boni completi. Virtus enim non satiat sed rectum façit appetitum et amitti potest, est via ad beatitudinem, et ipsa felicitas est praemium virtutis. Sapientia est medium veri acquirendi, ten­ dens ad veritatem totalem et perfectam. Sed ista perfecte quietare appetitum non valent. 25. — Probatur 2a pars : Beatitudo non consistit in bonis creatis collective sumptis. Inhabilitas eorum ad beatitudinem non ex eorum quantitate, sed ex natura, intrinseca imperfectione et limitatione provenit, ac proinde per solam accumulationem Summa Theologiae Moralis I· — 3 34 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS tolli non potest. Et nemo haec omnia simul possedit vel possidere poterit. Cfr. Eccli. I, 2 ; XII, 8 ; 13-14 ; Ps. LXXII ; Eccl. II, 11 ; Sap. II ; Mt. XVI, 21-26. 26. Obiiciunt multos esse qui parum de Deo curent, et feli­ citatem nonnisi in creatis reponant.— R. Haec perversio moralis est façtum humanitatis peccato corruptae. Quod duplici ex causa explicatur : 1) ex eo quod bona aeterna, utpote invisibilia et futura, videantur a nobis remotiora, et ideo minus afficiant mentem ; dum e contra bona creata, visibilia et praesentia, appareant propinquiora et actualem delectationem procurent. Nihilominus hisce, transeuntibus et imperfectis, anteponenda esse aeterna bona et futura recta ratio docet, ac fides, monente Apostolo, II Cor.IV, 17: « Id enim quod in praesenti est momen? taneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis » 5 — 2) ex eo quod homines, terrenis voluptatibus contra conscientiam indulgendo, animales facti sunt, delectationes sensuales magis quam spiritualia prosequentes ; « animalis autem homo, ait Apostolùs, I Cor. II,i4, non percipit éa quae sunt Spiritus Dei ». Ratio tamen ostendit bona intellectualia, utpote superiora, esse sensibilibus praeferen­ da, cuncta sensibilia autem et terrena esse finem habitura ; quibus consideratis, homo qui recte agere intendit, aeternam elicitatem exoptat perpetuo duraturam1. 27. Thesis II. Solus Deus est vera et completa beati­ tudo hominis. — Probatur : i° Indirecte ex eo quod beatitudo non consistit in ullo bono creato ; ergo in bono increato, Deo. 2° Directe : « Beatitudo enim est bonum perfectum, quod totaliter quietat appetitum, alioquin non esset ultimus finis, si adhuc restaret aliquid appetendum. Obiectum autem voluntatis, quae est appetitus humanus, est univer­ sale bonum, sicut obiectum intellectus est universale verum. Ex quo patet, quod nihil potest quietare voluntatem hominis nisi bonum universale ; quod non invenitur in aliquo creato, sed solum in Deo, quia omnis creatura habet bonitatem participatam. Unde solus Deus voluntatem hominis implere potest... In solo igitur Deo beatitudo hominis consistit » ia 2ae q. 2, a, 8. Hinc S. Augustinus, Conf. 1. I, n. i : Deus, « fecisti nos ad te, et inquietumi. i. Tanquerey, Th. M. fundamentalis, n. 17. DE BEATITUDINE 35 est cor nostrum, donec requiescat in te ». Cfr. Ps. XV, 2, 5, io ; LXXII, 25-26 ; Cil, 5. Obiiciunt praedictum argumentum non valere. Bonum uni­ versale enim vel est abstractum (universale in praedicando), et tunc non sequitur conclusio, quia tale bonum invenitur in quo­ cumque bono creato ; — vel est bonum universale concretum seu completum (universale in essendo), et tunc fit petitio principii, nam bonum universale concretum non est nisi Deus. — R : 1) In argumento S.Thomae, bonum universale sumi abstractum, at non formaliter tamquam abstractum ab existentia concreta seu ut bonum in communi, quod potest esse aliquod quodcumque bonum; sed latissime ut illimitatum, et absolute ut omne bonum, praescindendo a finito et infinito et non contractum ad hoc vel illud bonum l. Limitatum autem existit in singulis entibus creatis. Ergo ista non sunt universale bonum, quod est beatitudo hominis. Potentia intellectus scii, se extendit ad omne verum, et ideo po­ tentia voluntatis ad omne bonum ; unde non satiatur si unum bonum possidet, cum adhuc se extendere possit ad aliud. Aliquod bonum participatum et finitum non exhaurit extensionem obieçti ; id facit solum bonum infinitum. 2) Etiamsi intelligeretur bonum universale concretum, posset argumentum valere, intelligendo bonum non absolute, sed bonum completum hominis. Homo autem non solum verum creatum et finitum valet cognoscere sed etiam increatum et infinitum, et ideo etiam bonum increatum seu infinitum potest appetere. Bonum itaque completum hominis est bonum non finitum sed infinitum. 28. Corollarium. — Ex his omnibus sequitur supremam hominis beatitudinem revera coïncidere cum ultimo fine universi, et essentialiter consistere in huius consecutione ; et non solum in eodem obiecto sed et in eodem actu cognitionis et amoris, videlicet in cognoscendo, amando, proindeque glorificando Deum. Ita dum gloriam Dei, finem primarium, prosequitur, eo ipso propriam felicitatem promo­ vet homo, quae est finis secundarius quia bonum creaturae bono Creatoris ut fini ultimo subordinari debet ; — et assequendo suum bonum, etiam Deum glorificat, et tenden­ do in bonum proprium,eo ipso tendit in bonum universi. Unde duo fines realiter confunduntur, sed ratione differunt. Summa Dei gloria est beatitudo nostra, et summum bonum nostrum non potest esse nisi summa Eius gloria. Ita per beatitudinem homo finem ultimum universi adimplet,quia i. Ita Caietanus, in q. 2, a. 7 et 8, Sylvius, Medina,Salmanticenses, Lehu. 36 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS beatitudinem obiectivam proxime quaerit ut bonum suum sed simul ultimate tamquam bonum divinum. 29. Animadversiones. — ia Ut Deus obiectum humanae beatitudinis esse possit, non requiritur proportio entitatis (i. e. quantitativae commensurationis seu aequalitatis) inter naturam humanam et Deum, sed sufficit proportio obiectiva habitudinis et finalis relationis (proportionalitatis), i. e. capacitas et ordinatio appetitus ad illum attingendum. Suppl. III p. q. 92, a. 1, ad 6. 2a Hoc sensu appetitus humanus dici quodammodo potest secundum obiectum et appetitionem et habitudinem ac capacitatem infinitus, quamvis subiective quoad esse sit finitus. Ita et beatitude subiectiva est bonum cuius homo capax est ut rei intrinsecae et inhaerentis ac proinde finitae ; obiectiva est bonum cuius est çapax ut obiecti, quod est infinitum. I-II, q. 2, a. 8, ad 3. 3a Nihilominus homo non appetit Deum modo infinito possim dendum (quod creaturae est impossibile), sed tendit ad possiden­ dum quantum viribus suis possibile sit, scii, vario gradu secun­ dum uniuscuiusque propriam capacitatem, dispositionem et praeparationem. Ib. q. 3, a. 8, ad 2. 4a Homo non appetit Deum ut merum medium quo utitur ad se beandum ac si Deus esset bonum utile quod tantum amaretur propter aliud, sed ut summum bonum, causam beatitudinis et fontem omnis perfectionis ac finem ultimum, qui amatur propter se et cui proinde homo ipse ultimatim se subordinat. A. v. non tam quaerit Deum propter beatitudinem,sed potius beatitudinem propter Deum. 5a Ex parte obiecti, ad hominis beatitudinem praeter Deum nulla bona creata essentialiter requiruntur, quia ipse est bonum infinitum capax omnes appetitiones satiandi. Plura tamen sunt bona creata, sensibilia et corporea quae ad beatitudinem pertinent consequenter, sed ex essentiali beatitudine quasi sponte sequuntur. Vi enim divinae possessionis beatus certo habebit quae rationa­ biliter desiderat. 6a Beatitudo animae est etiam beatitudo omnium facultatum sensitivarum et corporalium. Est enim homo ens Vere substantia­ liter unum, una natura tendens ad unum finem. Et ideo pars sensitiva et vegetativa non habent finem diversum exclusive sibi proprium, sed subordinantur parti intellectivae et assequuntur perfectionem suam et verum suum finem, quando in assecutione boni rationalis parti superiori perfecte subserviunt et auxiliantur. Unde quando pars rationalis ultimam suam perfectjonem in possessione Dei obtinet, attingit finem totius naturae, et eo ipso aliae partes complentur immediate vel mediate modo eorum naturae proportionato. Quod in altera vita post resurrectionem perfecte fiet, quia nulla amplius erit pugna inter facultates humanas sed perfecta ad invicem subordinatio. DE BEATITUDINE 37 QUAESTIO TERTIA. DE BEATITUDINE FORMALI S. Th. I-Π, q. 3 ; C. Gent. Ill, 35, 26, 37, 40, 44. 30. Status quaestionis. — Beatitudo formalis (Έύδζψονία) est Summi Boni possessio aut fruitio. Summum Bonum est Deus. Cum autem Deus sit bonum a nobis distinctum et externum, beati non erimus nisi aliquo modo ipsi coniungamur. Hinc, quamvis quantum ad causam vel obiectum sit allquidincreatum, ipsa beatitudo tamen secundum essentiam seu formam est aliquid creatum in ipso homine existens. Unde iam quaeritur quo modo creato fiat illa adeptio, seu quae­ nam sit illa unio ad Deum qua beatitudo subiectiva constituitur (q., 3-a. 2). 31. Thesis I. Beatitudo formalis consistit in perfe­ ctissima, quam homo pro sua capacitate acquirere potest, Dei cognitione et sequenti amore.— Probatur : i° Beatitudo formalis consistit in coniunctione conscia nostri cum obiecto beatificante Deo. Atqui Deus, utpote immaterialis, directe et formaliter, attingi non potest sensu sed sola mente, i» e. facultatibus immaterialibus, intellectu et voluntate : est enim bonum intelligibile, non sensibile. Ergo beatitudo formalis consistere non potest nisi in actu intellectus et voluntatis, seu in cognitione et amore. Est autem cognitio relative perfectissima pro uniuscuius­ que capacitate, ita ut nihil ei remaneat desiderandum ; secus enim non esset ultima nostra perfectio seu vera beatitudo. 20 Ex S. Thoma post Aristotelem: Beatitudo formalis consistit in actu, non inferioris et sensitivae, sed intellectivae partis, et quidem in contemplatione Dei et sequenti amore. Nam a) non est in potentia vel habitu, sed in actu, quia ultima perfectio hominis est in actu et operatione quae est ultimus actus operantis : cum enim potentia ordinetur ad actum, nihil est perfectum nisi sit in actu secundo. Unde res dicitur esse propter operationem (a. 2) ; b) est in operatione, non sensitivae partis quam homo habet communem cum brutis et qua Deo coniungi non potest ; — sed in operatione partis praestantissimae quae maxime est propria homini, sçil. partis intellectivae (a. 3) ; SUMMA THEOLOGIAE MORALIS c) est in optima operatione intellectivae partis, scii, respectu optimi obiecti : facultates spirituales tantum plene perficiuntur et satiantur cum hoc obiectum plene attingunt, per contemplatio­ nem Summi Veri et fruitionem Summi Boni. Ergo beatitude consistit in cognitione et amore Dei ; et quidem in gradu pro posse perfectissimo (a. 5). 30 « Unumquodque tendit in divinam similitudinem sicut in proprium finem (seu proprium bonum. Omne enim ens est perfectum in quantum participat pro posse de bonitate summi boni). Illud igitur per quod unumquodque maxime Deo assimilatur est ultimus finis eius. Deo autem assimilatur maxime creatura intellectualis, per hoc quod intellectualis est : hanc enim similitudinem habet prae caeteris creaturis et haec includit omnes alias. In genere autem huius similitudinis magis assimilatur Deo secundum quod actu intelligit... ipsum Deum, nam Deus intelligendo se intelligit omnia alia. Intelligere igitur Deum est ultimus finis omnis intellectualis substantiae » (C. Gent. Ill, 25). 4° Unde Scripturae et Patres finem hominis vocant vitam aeternam. Vita autem est motus viventis ex ipso procedens et non est in habitu sed in operatione : est scii, operatio vitalis qua in actu secundo vivit. Haec vita est cognitio Dei, secundum Ioh. XVII, 3 ; est amor charitatis (I Cor. XIII, 8-13) et intima amicitia (Apoc. XIX, 7 ; XXI) ; et in hoc consistit béatitude nostra (Mt. V, 8 ; XXV, 21, 34, 46). 32. Thesis II. In praesenti ordine Providentiae, beatitudo non est naturalis, in sola cognitione Dei abstractive, mediata et analogica, licet perfectissima, sed supernaturalis, in immediata, intuitiva et propria visione essentiae divinae consistens. Finis naturalis est ille ad quem destinati fuissemus, si Deus gratuita bonitate non elevasset nos ad finem supertiaturalem, Ipsius visionem in se. Porro finis naturalis est adeptio Dei per .· solam rationem cogniti, seu contemplatio abstractive Dei per !s creaturas, sed perfectissimo moc|o quo viribus nostris fieri possit, scii, per scientiam ita perfectam totius universi ut nihil naturaliter cognoscendum remaneret : si enim natura omnia possidet ad quae pervenire potest suis viribus, iam omnia eius absoluta desi­ deria sunt impleta et nihil desiderandum remanet. Haec est felicitas'nostra naturalis, naturae debita. Nunc autem destinamur ad finem supernaturalem ultra exi­ gentias et vires naturae nostrae, scii, ad videndum Deum intuitivo modo, facie ad faciem, sine intermedio, i. e. ad Deum videndum et amandum et eo fruendum eodem modo (licet non eodem gradu) ac Deus seipsum videt et amat et seipso fruitur, ita ut ipsi vitae divinae participemus (S. Th. I, q. 62, a. 1 ; Q. D. de Ver. 27, a. 2). DE BEATITUDINE 39 Sic habebimus felicitatem non solum naturalem, sed ipsius felicitatis divinae erimus participes. Probatur : i° Ex Scripturis, a) S. Paulus, describens statum finalis perfectionis, docet illum esse in visione Dei, facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Locutio : facie ad faciem, ex usu loquendi hebraico semper indicat praesentiam personae ad personam, et videre facie ad faciem significat yisionem intuitivam in se, praesertim quod opponitur cognitioni mediatae {per speculum), et imperfectae ac obscurae (in aenigmate), et analogicae (ex parte). Unde addit Apostolus : tunc cognoscam sicut et cognitus sum i.e. a Deo ; Deus autem nos intuitive videt ; ergo et nos intui­ tive videbimus Deum. b) S. Iohannes qui vitam aeternam dixit cognitionem Dei (XVII, 3), addit quod ea videbimus Deum sicuti est, quia similes erimus Deo (I Ioh. III, 2) qui seipsum videt ; Deus autem seipsum videt intuitive ; ergo et nos, similes, eum sic videbimus. 2° Ex Traditione, cuius testes sunt Benedictus XII in Const. Ben. Deus (1336), et Cone. Flor, (pro un* Graec.) post Cone. Vien. (a. 5), quae definiunt tamquam dogma fidei, beatitudinem esse Dei visionem. Haec autem est supernaturalis, ut scimus ex C. Vat. sess. 3, c. 2 et can. 3. 3° His positis, ex ratione probat S. Thomas finem naturalem non amplius satiare hominem posse, nec proinde esse felicitatem perfectam : Homo non est perfecte beatus quamdiu restat ei aliquid desiderandum et quaerendum. Quaerit autem intellectus cognitionem perfectam ipsius esse nulla melior fuit adinvCnta. DE ACTIBUS HUMANIS 91 Quinque sunt passiones appetitus irascibilis qui fertur ad bonum et malum arduum : si feratur in bonum arduum, vel hoc erit obtentu possibile, et tunc est i) spes, vel impossibile et est 2) desperatio; — si refugiat malum arduum, vel illud est repulsu possibile et est 3) audacia, vel impossibile, et est 4) timor ; — vel tandem versatur circa malum praesens vindicandum, et est 5) ira, cui nulla passio opponitur. Passiones concupiscibilis specie differunt, et 1) secundum contrarietatem boni et mali quia feruntur ad obiecta opposita (v. g. amor et odium), et 2) secundum diversam virtutem activam seu diversum gradum in processu appetitivi motus ad idem ob­ iectum (v. g. amor, desiderium et delectatio). Cfr. q. 23, a. 1 et 4. Passiones irascibilis differunt, et 1) secundum contrarietatem obiecti (v.g. spes et timor), et 2) etiam secundum motum contra­ rium, scii, secundum accessum et recessum ad idem obiectum (v. g. spes et desperatio, audacia et timor). Cfr. a. 2. Ira non habet contrarium (a. 3)1. 92. Dividitur passio in ordine ad liberam voluntatem seu ad actum humanum : est vel antecedens, quae antecedit deliberationem rationis et liberum consensum voluntatis ac illum causât seu ad actum allicit : tunc aliquid fit ex passione; — vel consequens, quae consensum liberum voluntatis consequitur et ab eo procedit : tunc aliquid fit cum passione. Quod est a) per redundantiam quando voluntas vehementer et intense fertur in obiectum ; talis vehementia enim naturaliter excitat passionem in appetitu sensitivo : haec est voluntaria in causa tantum ; b) per directam excitationem quando voluntas studiose excitat vel fovet passionem ut ardentius ac intensius obiectum prose­ quatur, v.g. amorem ad intensius in aliquid tendendum, spem ad facilius victoriam reportandam, iram ad facilius sumendam vindictam, concupiscentiam ad intensius prose­ quendum, timorem ad statim cedendum : haec est volun­ taria in se. Voluntas non movetur directe a passione antecedente appetitus sensitivi, sed indirecte et mediate, mediante scii, obiecto intel-*i) i. Praeter undecim, dantur aliae minus principales quae habent obiectum magis determinatum et particulare, inter quas attenditur diffe­ rentia quasi accidentalis (Q. D. de Ver. 26, a. 4). Contingit dupliciter i i) secundum intensionem et remissionem : sic zelus est amor intensus, furor ira intensa ; 2) secundum materialem differentiam boni et mali : invidia est tristitia de prosperitate aliena in quantum aestimatur malum proprium ; misericordia est tristitia de adversitate aliena in quantum aestimatur proprium malum. 92 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS lectus. Passione suscitata homo certo modo afficitur et ad ali­ quam djspositionem immutatur, qua fit ut intellectus apprehen­ dat ut conveniens et bonum, quod non ita apprehetidisset absente passione, sicut irato vel concupiscenti videtur bonum quod non videtur quieto (lac. I, 14). Huiusmodi immutatio dupliciter fieri contingit : i° quandoque, sed rarius, totaliter ratio ligatur, ita quod homo usum rationis non habeat, sicut contingit in iis qui propter vehementem iram vel concupiscen­ tiam furiosi vel amentes fiunt, ut per aliquam perturbationem corporalem : in his enim non est aliquis rationis usus, nec consequenter voluntatis ; 20 saepius ratio non totaliter absorbetur a passione, sed remanet quantum ad aliquid iudicium rationis liberum, et tunc etiam liber manet motus voluntatis, qui non ex necessitate tendit ad hoc ad quod passio inclinat. Et quamvis ratio obnubiletur a passione, remanet tamen quantum ad aliquid iudicium rationis liberum, et secundum hoc potest horno vel totaliter passionem repellere, vel saltem se tenere ne passionem sequatur (q. 9, a. 2, et q. 10, a. 3). 93. Principia. I. Passio antecedens minuit liberum, ac consequenter bonitatem vel peccatum, quia minuit indifferentiam iudicii et obnubilat rationem, quatenus obiectum ostendit ut appareat valde delectabile et conve­ niens, aut valde incommodum aut disconveniens, ac magis quam sit. Imo aliquando, si est valde vehemens, aufert cognitionem et deliberationem rationis ac proinde non solum liberum sed etiam voluntarium proprie dictum. Hinc principium : Quod fit ex passione est minus liberum. II. Passio consequens nullo modo minuit voluntarium nec liberum, nec consequenter bonitatem vel peccatum, quia ipsa est voluntatis liberae effectus ; sed a) est signum maioris voluntarii, si ex voluntate per redundantiam procedat ; b) si autem directe excitetur a voluntate, etiam simpliciter auget voluntarium (extensive et intensive), quia facit ut quis etiam per passionem et intensius prosequatur bonum vel malum et id libere velit, ac consequenter auget bonitatem vel peccatum : quanto enim aliquis, iuxta S. Thomam, q. 77, a. 6, cum maiore inclinatione libere velit aliquid prosequi, tanto perfectius bonum vel malum agit. Hinc principium : Quod deliberate fit cum passione non est minus liberum sed magis volun­ tarium. DE ACTIBUS HUMANIS 93 94 · Animadversiones.— i ° Doctrina generalis de passione breviter exprimitur can. 2206 : « Passio, si fuerit voluntarie et deliberate excitata vel nutrita, imputabilitatem potius auget ; secus eam minuit plus minusve pro diverso passionis aestu ; et omnino tollit, si omnem mentis deliberationem et voluntatis consensum praecedat et impediat ». 2° Fieri potest ut passio consequens minuat deliberationem ' et libertatem quoad actum ex ea sequentem, in quantum operans ulterius progrediatur quam prius constituerat, et occidat v. g. quem intenderat vulnerare. Sèd quantum ad illum novum actum seu ulteriorem effectum erit antecedens, et ipsi applicanda sunt principia de passione antecedente. Articulus II. De Habitu et Consuetudine. S. Th. I, q. 83, a. 1, ad 5 ; I-II, q. 78, a. 2 et 4. 95. Habitus est dispositio firma et permanens ex fre­ quentatione actuum comparata, qua quis facile ac prompte in similes actus prorumpit, et definiri potest : facilitas et promptitude iteratis actibus comparata ad similes actus ponendos. Consuetudo est ipsa frequentatio actuum seu solitus modus agendi ; unde proprie distinguitur ab habitu acquisito et est ad illum sicut causa ad eifectum, imo etiam sicut effectus ad causam : habitus enim acquirendi et firmandi consuetudo est causa ; habitu autem iam compa­ rato, ipse est causa cur consuetudo continuetur. In praesenti tamen quaestione saepius moralistae promiscue usurpant unum pro altero. Consuetudo potest esse inadvertenter contracta et ideo indeliberata et involuntaria; vel scienter et libere contracta et ideo voluntaria et deliberata. Praeterea, habitu iam contracto, postquam subiectum illius fiat conscium, vel illum retractat efficaciter i. e. cum firmo proposito adhi­ bendi remedia apta ad eum extirpandum,quo casu habitus est actualiter involuntarius, licet forsan antecedenter volun­ tarie et libere acquisitus : — vel eum libere acceptat et conservat, aut non retractat sed extirpate negligit, quo casu est actualiter voluntarius et liber, licet forsan antece­ denter involuntarius vel indeliberatus. 94 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 96. Principia. I. Consuetudo indeliberata et invo­ luntaria influit eodem modo ac concupiscentia antecedens ; unde auget voluntarium quantum ad propensionem, sed minuit quantum ad liberum. Notetur : 1) si quis unice ex tali consuetudine et ideo omnino inadvertenter actum ponit, hic erit non voluntarius et nullo modo deliberatus, ac proinde nec bonus nec malus ; 2) consue­ tudo deliberata seu libere admissa, si retractetur efficaciter i. e. non sola displicentia sed firmo proposito operandi-ad illam extirpandam, fit actualiter involuntaria ; unde actus ex illa sola sequentes sunt involuntarii et non imputabiles, sicut et ipsa causa seu consuetudo ; 3) si consuetudinarius postea negligat suo tempore adhibere remedia efficacia, consuetudo (ex illa negligentia) iterum fit indirecte voluntaria et libera, ac proinde actus ex ea sequentes erunt voluntarii et liberi et imputabiles. II. Consuetudo deliberata et voluntaria 1) semper auget voluntarium quantum ad propensionem ; — 2) si, quod rarius est, auferat omnem advertentiam et delibera­ tionem actualem in actibus sequentibus, minuit liberum ac consequenter bonitatem vel peccatum, quia tollit volun­ tarium et liberum in se et solum relinquit voluntarium et liberum in causa, si consuetudo fuerit deliberate acquisita, aut voluntarium et liberum indirectum, si indeliberate fuerit acquisita, sed libere negligatur auferri ; — 3) si autem, quod frequentius est, sufficientem ad vertentiam hic et nunc relinquit, non tollit liberum in se sed aliquatenus illud minuit, quia Ordinarie obnubilat intellectum et actua­ lem eius deliberationem, et minuit indifferentiam ; verum haec imminutio libertatis perfecte compensatur in causa, quia homo libere contraxit habitum et illum conservat et sic libere vult ipsam imminutionem deliberationis et libertatis, quod ostendit voluntatem eligentem intensam et firtnatam in bono vel in malo. Unde simpliciter augetur voluntarium et bonitas vel peccatum. Hinc S. Thomas dicit illum qui ex habitu peccat, i. e. non ex inadvertentia vel passione, sed sola libera voluntate utitur suo habitu, ex mera malitia peccare. Hinc duo principia : i. Quod fit advertenter ex consuetudine involun­ taria, vel inadvertenter ex consuetudine voluntaria, de actibus humanis 95 est sub aliquo respectu magis voluntarium, sed minus liberum. 2. Quod fit advertenter ex consuetudine voluntaria non est minus liberum, sed simpliciter magis volun­ tarium. 97· Animadversio. :— Consuetudo bona minuit libertatem ad malum ; haec tamen est imperfectio voluntatis ; unde bona consuetudo magis voluntatem perficit. Articulus III. De Impedimentis liberi remotioribus1. 98. Complexio corporalis, quae multum pendere potest ab haereditate, et ab educatione mutationem subit, prima inter causas, quae magis remote influunt in liberum, enumerari potest. 1) Complexio corporalis (tempérament) est complexus illarum propensionum quae ex organismo cuique proprio ipsi competunt eiusque specialem indolem constituunt; cum autem nativae huiusmodi dispositiones propriis cona­ tibus, educatione, et externis circumstantiis aliquo modo immutari valeant, character dicitur complexus nativarum propensionum quatenus propria voluntate et aliorum in­ stitutione immutatae sunt et aliquam firmitatem acquisie­ runt. Unde S. Thomas (c. Gent. II, 63) : « Anima regit corpus et repugnat passionibus quae complexionem se­ quuntur : ex complexione enim aliqui sunt magis aliis ad concupiscentias vel iras apti; qui tamen magis ab eis abstinent, propter aliquid refrenans, ut patet in continen­ tibus ». Complexio itaque liberi arbitrii exercitium minuit, sed non tollit ; sicuti dictum est de passionibus et habitibus quorum causa est. Quod ceteroquin constat experientia propria et aliena. 2) Complexio corporis multum pendet ab haereditate qua a parentibus in filios traducuntur propensiones quae I . De his theologi non solent multa tradere ; praecipua quae hic subjicimus, desumpta sunt ex Vermeersch, Prümmer, Tanquerey, Damen et Wouters. 96 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS magis ab organismo pendent, et quidem non solum defectus physici aut corporeae vel sensibiles qualitates, sed et aptitudines mentales, imo morales propensiones quales sunt inclinationes ad iracundiam, ebrietatem, vitia carnis, suicidium, ita ut in plerisque regionibus, exempla allegentur familiarum in quibus quaedam virtutes aut vitia per multas generationes fuerunt transmissa. lamvero, licet quandoque a parentibus vitiosis traduci possit quaedam amentiae species quae penitus libertatem tollit, ordinario tamen manet usus rationis et libertatis. Contra hodiernos deterministas contendentes haereditatis lege perimi libertatem filiorum in quos propensiones traducuntur absque illorum consensu ; tenendum est haereditariis propensionibus minui liberum arbitrium, quatenus illis obnubilatur ratio et vis voluntatis aliquo modo ener­ vatur, prout diximus de passionibus et habitibus quibus haereditariae inclinationes ortum dare et ideo assimilari possunt. Nec solus existit influxus corporis in animam, verum etiam vicissim datur influxus animae in corpus. 3) Propensiones naturales quae ex complexione vel haereditate oriuntur, et ex charactere firmantur, educatione multum augentur et minuuntur. Influit educatio in liberum arbitrium tripliciter : principia inculcando, sive bona, sive mala, quae facile vertuntur in praeiudicia, aut principia bona inculcare omittendo;— exempla praebendo quibus in­ directe intellectus paulatim inducitur ad approbandum id quod fit a pluribus, aut etiam directe voluntas ad consen­ tiendum trahitur ·,—passiones denique excitando et dirigendo ad bonum vel malum (v. g. consiliis aut lectione librorum), lamvero quoad principia inculcata applicanda sunt quae diximus de ignorantia, quae non semper reddit involun­ tarium simpliciter, si ipsa ignorantia est consequens ; quoad exempla autem et passiones excitatas valent quae tradita sunt de passionibus, quae plerumque non tollunt sed minuunt libertatem. 99. Alia causa sunt status pathologici seu morbi animi, qui ita dicuntur, non quod ipsa anima seu spirituales facultates in se aegrotae esse possint, sed quia propter DE ACTIBUS HUMANIS 97 male affecta organa, in specie centra cerebri, et propter potentias organicas sensitivas, in actione sua impediuntur transitorie vel permanenter. Alii sunt mere functionales, absque laesione organi, et dicuntur psychici; alii organici, cum laesione organi, vocantur physio-psychologici. Distin­ guuntur 1 : K.Psychosae, quae habitualiter rationis usum perturbant, saltem in materia determinata, ita ut aegroti non sint conscii status sui abnormalis. Ita : 1) Dementia, quae est crescens mentis imbecillitas et hebetudo. 2) Phrenisis, cuius variae numerantur species. In ea falsa proferunt aegroti iudicia quae radicitus insanabilia sunt, quia perpetuis vel temporaneis hallucinationibus deci­ piuntur aut perturbatas habent consociationes imaginatio­ nis, ita ut eorum vita psychica vitae somniantium aequiparari possit, Hinc in delirio, etiam si sit monomania seu hallucinatio ad unum argumentum circumscripta, liberi non sunt ; per deliriorum intervalla nihil per se libertatem impedit. B. Psychasteniae, quae iudicium practicum et volunta­ tem impediunt, sed ita ut infirmi conscii sint sui status abnormalis et psychicae debilitatis. Et quidem : 1) Obsessio mentem ita occupat ut obsessus quibusdam rebus cogitandis aut faciendis adstringatur. Iudicium pra­ cticum satis turbat, ita ut, si vehemens sit, saepius levi tantum culpae locus relinquatur, et vix in illis possit dari peccatum grave. Sed praeter obsessiones perpetuas, aliae sunt quae in quibusdam tantum adiunctis gignuntur ; unde extra statum obsessionis tenentur infirmi praeceptoi. i. Haec non sunt omnino ad tecentissima scientiarum placita. Nolu­ mus diversos et multiplices, quibus utuntur, terminos declarare novasque classificationes, utpote indicationes sat inutiles ad nostrum scopum. Expositio iuxta scientias naturales magni facienda est, in doctrina morali, si conferat ad elucidationem rei, et ad stabiliendam praxim ; secus potius relinquenda, tamquam inutilis vel et difficultatem addens. Ceterum non idem est sensus terminorum apud omnes, cui sane atten­ dendum ne perperam intelligantur. Summi Theologiae Moralia I. — 7 98 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS de fugiendis Occasionibus morbidae excitationis ad in­ honesta patranda, et si id libere violent, rei sunt. Ad obsessionem reducuntur phobiae, ideae fixae, scrupuli intensiores l. 2) Irnpulsus caeci seu propensiones invincibiles in statu morbido esse possunt, sive immediate obtineant actum non deliberatum, sive frustraneam resistentiam vincant ita ut actus nihilominus eliciatur .Hinc alii sunt mere mechanici seu motivi, qui saepe sunt sine affectu, ut v. g. apud idiotam ; — alii psycho-mechanici vel etiam mere psychici, qui fiunt cum distinctiore perceptione et fortiore affectu, ac saepe relinquunt partialem libertatem. Omnes supponunt personam suggestibilem, nam passiva eius docilitas pendet ab intensitate cuiusdam phantasmatis quod motum insuperabilem sat facile gignit, Ita alii noscuntur ad mendacia, alii ad internas blasphemias, alii ad suiçidium aut homicidium proni, alii ad furta, ebrietates vel incendia prout cleptomania, dipsomania, pyromania laborant ; quibuscum tamen non sunt confundendi qui ex habitu sunt fures, ebriosi, men­ daces, etc. : hi enim profecto non sunt abnormales, sed peccatores ex malitia. Non facile dignoscitur utrum impulsus sint vere irresistibiles, sed ex omnibus adiunctis diiudicandum est utrum solummodo minuatur an tollatur libertas. Ultimum facile supponi potest a) si actio naturali concupiscentia explicari nequeat, b) si post actionem malam animus quietus et contentus manserit, c) si aliquid fiat quod quis ceteroquin omnino abhorreat ; — non tamen semper tollitur libertas. Unde applicari possunt quae supra dixi­ mus de violentia, de metu et de concupiscentia. 3) Abulia reddit voluntatem impotentem ad volendum et ad imperandum efficaciter quod exoptatur, sive otiosa maneat, sive quasi invita, contra iudicia practica sua, quaedam facere vel relinquere cogatur. In i° casu, infirmus saepe a quibusdam positivis officiis excusatur, quia libertas ad minus satis diminuta est ; in 20 casu valent dicta de impulsibus. Abulia tamen quandoque non est universalis, sed ad quosdam actus aut certa tempora limitatur. Insuper potesti. i. De remediis et educatione contra obsessionem et phobias cfr. Prümmer, Th. Μ. I, η. 95, et Vermeersch, Th. Μ. I, n. 85. DE ACTIBUS HUMANIS 99 esse voluntaria et libera in causa, quando quis scienter et libere hunc statum induxit, v.g. sine sufficienti ratione voluntatem constanter abdicando. C. Psychoneurosae seu deordinationes ipsius systematis nervei : 1) Neurasthenia est status pathologicus consistens in fatigatione habituali systematis nervei ex causa organica aut psychica ; in quo nervi apparent debilitati et exhausti, ita ut agens, quamvis sui compos, maxima inconstantia laboret, multumque physice et moraliter deprimatur. Quare minuitur, quin tamen tollatur, libertas. Hinc infirmi satis facile excusari possunt quando, taedio cedentes, praecepta quaedam positiva, praesertim mere ecclesiastica, tamquam nimium onus, negligunt. Si vero, prae tristitia, quaerant turpes delectationes ad quas morbus ipse non impellit, per se peccare existimandi sunt. 2) Hysteria, quamvis de eius causa disputent, etiam secum fert deordinationem et perturbationem nervosi systematis, sed multo graviorem quam neurasthenia, quae in ingenti suggestibilitate morbida consistit, ex qua sensibilitas minuitur aut ad tempus extinguitur in quibusdam corporis partibus {anesthesia), dum in aliis multo intensiot redditur {hyperesthesia') ; nascuntur quoque corporis motus plus minusve deordinati, necnon vividae hallucinationes aut vehementes passiones quae valde instabiles sunt, libe­ rumque voluntatis exercitium, sicut rectum iudicium et sensum moralem, valde praepediunt. Quare hysterici facile se et alios decipiunt. Hinc in praxi, nonnisi ex circum­ stantiis, et ipsorum hystericorum declaratione, cognosci potest quanta libertas in ipsis maneat. Agitatio tamen hysterica {crise, accès de grande hystérie) cum plena responsabilitate et gravi reatu componi nequit. 3) Epilepsia gravior adhuc est, illa larvata seu recondita quae ad varia mira, turpia, atrocia patranda impellit : ad iniuriam inferendam, blasphemias, turpia colloquia, per­ cussionem, homicidium, etc. ; non quidem constanter, sed interpositis longioribus intervallis, quin infirmus horum 100 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS omnium memoriam retineat. Agitatio seu crisis epileptica certo cum plena responsabilitate et gravi reatu componi non potest. Sed extra furorum tempora mens est sana, et perfecte libera ; nisi aliquando accedat transitoria pertur­ batio psychica. Praedictae perturbationes omnes, etiam si affectum aut voluntatem afficiunt, originem trahere videntur ex obnu­ bilatione aut diminutione cognitionis intellectualis '. Conspectu generali itaque, quantum ad status pathologicos, « casus m quibus imputabilitas tota manet, aut in quibus omnino tollitur, ut exceptiones veniunt considerandi. Generatim enim imputabilitas neque intacta manet, neque omnino tollitur, sed minuitur. Haec propositio respicit actus qui ex abnormalitate procedunt, et non respicit actus qui extra abnormalitatis influxum, — v. g. circa alias materias vel in lucidis intervallis — ponuntur ; ... insuper respicit imputabilitatem actualem, et nihil praeiudicare intendit de imputabilitate indirecta vel in causa, tum quoad ipsam abnormalitatem tum quoad abnormalitatis effectus. Haec autem imputabilitas negligi non potest. > Etiam in praxi — v. g. in directione — quamvis suaviter sit procedendum, haec imputabilitas excusationibus non est nimis minuenda... Quoad curam, inspecto statu abnormalitatibus laborantium, munus sacerdotis, medici, amicorum et familiae, et eorum omnium collaboratio determinari debent. Quoad hanc collaborationem, attendatur ne fiducia aegrotantis uni ex indicatis personis, noceat fiduciae quam infirmus praesertim erga sacer­ dotem et medicum habere debet. Contra, optandum est, ut v. g. amici quibus aegrotans confidit, operam dent, in quantum fieri potest, ut fiducia medico et sacerdoti semper crescat. Attendatur etiam ne adsint « remedia » (consilia, suggestiones, etc.) opposita, ita ut eorum actio mutue infirmaretur aut practice nullam haberet efficaciam. Ideoque, interrogando medicum vel familiam vel prudenter ipsum aegrotantem, cognoscat, in quan­ tum fieri potest, sacerdos, quid medicus senserit et statuerit. Etiam amici et familia aptas habeant indicationes. Ita omnes, positivo et optimo modo, sanationi adlaborare possunt1 ». loo. Tertia causa est somnus hypnoticus. Iste a) in statu perfecto seu profundo, libertatis exercitium valde1 2 1. Conformiter ad S. Thomàm, I-II, q. io, a. i : « in quantum ratio manet libera et passioni non subiecta, in tantum voluntatis motus qui manet, non ex necessitate tendit ad hoc ad quod passio inclinat », 2. Thiol. Meehl., Tractatus de Actibus human;s, ed. 5“, curante H. De Mesmaecker, n. 41. DE ACTIBUS HUMANIS ΙΟΙ minuit imo, quamdiu perdurat, fere tollit, nisi forsan quoad res quibus persona est omnino opposita ; — b) in statu imperfecto levioris somni, libertas minuitur ; -r- c) quoad suggestiones autem postea in statu vigiliae adimplendas, res disputatur : schola enim Nanceiensis contendit hypnotisatum, etiam in hoc casu non posse moraliter suggestioni resistere, dum schola Parisiensis asserit non penitus tolli sed solum minui libertatem. In praxi itaque sedulo et caute interrogari debet hypnotisatus ut, ex ipsius testimonio, dignosci possit utrum et quantum in actione perficienda aliquatenus liber fuerit. Possunt tamen actiones quas in hypnosi patratur, liberae esse in causa, quando libere suam voluntatem abdicavit, et somno hypnotico consensum praebuit, praevidens huiusmodi actiones suggestas iri vel huic periculo se exponens. CAPUT II. DE ELEMENTO OBIECTIVO ACTUS HUMANI. QUAESTIO PRIMA. DE ELEMENTO ESSENTIALI SEU OBIECTO. S. Th. I-II, q. 18, a. 2. 101. Obiectum etymologice est id quod obiicitur alicui ; unde obiectum actus humani est omne id quod obiicitur deliberationi rationis et electioni voluntatis, et sic etiam comprehendit circumstantias. In praesenti tamen sumitur sensu strictiore et designat id, sive res sit sive persona, quod primo et per se attingitur ab actu, et sic distinguitur a circumstantiis quae non attinguntur nisi secundario et per accidens et ratione alterius : sumere rem alienam est obiectum furti ; parum vel multum est circumstantia. De elemento obiectivo essentiali nihil generale dici potest, quia, cum omnia obiecta singularia sunt, variat cum diversis obiectis. 102 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO SECUNDA. DE ELEMENTO ACCIDENTALI SEU DE CIRCUMSTANTIIS. S. Th. I-II, q. 7. 102. Circumstantia vi Vocis significat id quod stat circa aliquid ; unde designat aliquid extrinsecum rei quod tamen attingit ipsam vel appropinquat eam secundum locum. Hinc quod est extra substantiam actus et tamen aliquo modo ipsum attingit, velut accidens eius, dicitur actus circumstantia, quae proinde definitur : accidens actus humani ipsum in esse constitutum afficiens. De substantia furti sunt homo arripiens, res aliena, et eius appropriatio invito domino, — quod homo sit sacerdos vel laicus, dives vel pauper, quod furetur rem sacram vel profanam, pretiosam vel vilem, ubi furetur : in ecclesia vel platea, sunt circumstantiae. 103. Septem çirçumstantiae solent enumerari : Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando, quibus addit Aristoteles : circa quid, quod ab aliis comprehenditur sub quid. Attingere enim circumstantiae possunt vel ipsum actum humanum, vel ipsius causam, vel effectum. Ipsum actum afficiunt tum duae mensurae, scii, locus seu ubi et tempus seu quando, tum qualitas vel modus agendi : quomodo; ex parte causae finalis habetur circumstantia : cur seu propter quid; ex parte agentis principalis : quis; ex parte instrumenti : quibus auxiliis; denique ex parte causae materialis : circa quid, et ex parte effectus : quid. Notetur circumstantias designare non essentiales sed accidentales conditiones loci, temporis, modi, effectus, agentis, etc., item accidentalem finem. 104· Animadversiones. — ia) Considerandae sunt circum­ stantiae a theologo : hic enim considerat actus 1) in ordine ad finem ultimum, 2) secundum quod in ipsis invenitur bonitas vel malitia, et quidem maior vel minor, 3) secundum quod meritorii sunt et demeritorii. Atqui a) actus humani proportionantur fini secundum quod fiunt cum debitis circumstantiis ; DE ACTIBUS HUMANIS IO3 b) secundum has sunt boni vel mali, meliores et peiores ; imo c) meritorii et demeritorii : actus enim voluntarii ac proinde meritorii sunt vel involuntarii secundum cognitionem vel igno­ rantiam circumstantiarum. Ergo. Quae magis patebunt ex infra dicendis. 2a) Principalior omnium circumstantiarum est propter quid seu finis, quia est motivum et obiectum voluntatis ; sequitur circumstantia quid quae actus effectum et simul quantitatem et qualitatem obiecti indicat, et sic ipsam substantiam actus attingit. 3») Non datur circumstantia quoties, quia non afficit eumdern actum sed actus multiplicat. Sectio B. DE DISTINCTIONE ACTUUM HUMANORUM. 105. Actus eliciti et imperati. — Ratione principii a quo procedunt, actus humani sunt tantum imperati. a voluntate eliciti vel Actus eliciti sunt actus ipsius voluntatis, scii, illi qui a voluntate procedunt ut a causa propria, immediate ab illa producuntur et in ipsa recipiuntur et consummantur (sive a nullo alio actu voluntatis imperentur, sive ab alio praecedente dependeant) : sunt diversi actus seu modi volendi. Actus tantum imperati sunt illi qui immediate non procedunt a voluntate, sed ab afia potentia interna vel externa voluntati subiecta et ab ea mota. Ratione termini actus potest esse internus vel externus; unde differunt actus internus et elicitus, externus et imperatus : omnis actus elicitus est internus, sed omnis imperatus non est externus ; actus internus, v. g. intellectus vel appetitus sensitivi aut sensuum internorum, imperari potest. QUAESTIO PRIMA. DE ACTIBUS ELICITIS. S. Th. I-Π, q. 8 et 11-16. 106. Sex sunt actus eliciti voluntatis : tres circa finem : simplex volitio, intentio et fruitio, tres circa media : consensus, electio et usus activus. Sed omnis actus voluntatis a praevia cognitione dependet : quamvis enim voluntas ut causa efficiens moveat alias facultates ad exercitium (i. e. ad agendum vel non agendum), ipsa tamen ab intellectu ut a causa finali movetur quoad specificationem (seu deter­ minationem actus), in quantum hic proponit ipsi specie 104 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS diversa bona vel actiones et voluntatem movet ut potius in hac specie actionis operetur quam in alia. Ergo dantur etiam sex actus intellectus qui actus elicitos voluntatis praecedunt. 107. Duodecim hisce actibus opus morale comple­ tur tum in intentione tum in executione. In intentione A. circa finem, habetur 1) simplex apprehensio intellectûs qua cognoscit aliquid,v.g. sanitatem, ut bonum (vel ma­ lum) ; 2) sequitur simplex volitio i. e. nuda complacentia et appetitus inefficax boni propositi (vel displicentia inefficax mali) ; 3) si volitio sit fortis, movetur intellectus ad examinandum an bonum conveniat et acquiri possit (vel an malum non conveniat et fugi possit) : est iudicium taliter proponens bonum, scii, ut conveniens et possibile ; 4) sequitur intentio voluntatis quae est desiderium efficax boni (velfuga efficax mali),seu finis per media acquirendi. B. circa media, 5) vi intentionis movetur intellectus ad inquirenda media congrua ad bonum obtinendum, et hoc est consilium i. e. inquisitio et deliberatio de mediis, qualia sunt v.g. deambulatio, medicina, bona manducatio, exer­ citia corporalia ; 6) sequitur consensus voluntatis approbans media utilia ; 7) vi consensus movetur intellectus ad discer­ nenda media aptiora et hoc est iudicium discretivum seu practicum; 8) sequitur electio voluntatis quae unum me­ dium prae alio acceptât, v. g. deambulationem, et sic completur ordo intentionis. — Sequitur praedictorum executio ordine inverso, quae incipit A. circa media, 9) per imperium: vi electionis enim intellectus imperat executionem mediorum, v.g. deambu­ lationis fio) sequitur ex parte voluntatis usus activus i. e. applicatio potentiarum executivarum, in casu potentiae locomotivae, ad agendum ; cui respondet in his potentiis Usus passivus i. e. executio mediorum, hic ipsa deambulatio. B. Ex hisce 11) sequitur finis acquisitio et acquisitionis cognitio ; ex qua habetur 12) fruitio seu delectatio et gaudium voluntatis et iucunda quies in bono seu fine possesso. DE ACTIBUS HUMANIS IOS 108, Animadversiones. — 1. Praedicti actus omnes ad opus morale concurrunt, quando non praecipitanter, aut ex imagina­ tione vel passione, sed prudenter j:t mature peragitur, etiamsi tam subito sibi succedant ut ab operante discerni non possint. 2. Omnes actus sunt propter finem, excepto ultimo : fruitione. QUAESTIO SECUNDA. DE ACTIBUS IMPERATIS. S. Th. I-Π, q. 17; q. 9, a. 2, ad 3. 109. Imperium proprie est actus rationis practicae : est enim voluntatis expressio qua opus faciendum alicui intimatur (Jac hoc), et ordinatio illum cui imperatur necessitans ad opus faciendum ; exprimere autem et ordinare sunt ratioris, non voluntatis. — Dicitur nihilominus voluntas imperare aliis potentiis quorum actus vocantur imperati: a) sumendo imperare improprie pro movere, quia voluntas alias facultates movet ad exercitium et ad finem ; b) etiam proprie : quia enim electio voluntatis movet rationem ad imperandum, ideo imperium a voluntate habet vim et efficaciam movendi alias potentias ; actus autem potius tribuendus est potentiae moventi quam po­ tentiae motae (v.g. occisio magis tribuitur voluntati quam manui) ; unde imperium potius tribuitur voluntati quam intellectui. no. Imperium et actus imperatus sunt unus actus humanus. — Nam imperium et actus ab ipso imperati dicunt ordinem ad invicem ; et ideo licet physice sint plures, moraliter tamen sunt simpliciter unus et idem actus humanus, sicut quoddam unum totum : in quo imperium movens se tenet ut elementum formale, actus imperatus se habet materialiter ; — plures tamen sunt secundum partes. in. Imperari possunt actus qui sunt in dominio seu potestate nostra, et ad quos ratio suadens movere nos potest ; scii. i° actus voluntatis qui est maxime in nostra potestate et de quo intellectus sicut indicate ita imperare potest : ex uno enim actu voluntas potest se movere ad alterum, Ιθ6 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS quatenus movet rationem ad hunc proponendum vel im­ perandum ; quo casu iste erit simul elicitus a voluntate et ab ipsa imperatus. Excipitur primus actus voluntatis ad quem homo non se movet ex alio actu, sed movetur a solo Deo ; 2° actus rationis, non quoad obiecti perceptionem, nec quoad assensum seu adhaesionem tali vel tali objecto nisi agatur de rebus inevidentibus ; — sed quoad exercitium seu applicationem : voluntas enim movet rationem ad agendum, et ista reflectit super actus suos et sic potest de suis actibus disponere, — excepto primo actu rationis qui praecedit omnem actum voluntatis nec ab ipsa dependet, nisi quantum ad sui continuationem ; 3° actus vitae sensitivae, quoad exercitium et applicatio­ nem, non quidem ut a dispositione corporis sed quatenus a vi sensitiva dependent et ab imaginatione, ac rationem et voluntatem non praeveniunt sed sequuntur ; 4° actus sensuum exteriorum et membrorum quae moventur a potentiis sensitivis, uti oculus, manus, pedes, lingua. E contra non possunt imperari : a) primus actus rationis et voluntatis ; b) actus potentiarum sensitivarum rationem praevenientes ; c) actus vitae vegetativae qui sequuntur appetitum natu­ ralem ; d) actus membrorum exteriorum, quae a potentia natu­ rali moventur, uti motus cordis et membri genitalis ; nisi aliquando indirecte, quatenus influxu systematis nervei et partis sensitivae acceleratio potest fieri in circulatione sanguinis et ita commotio cordis vel organi genitalis. 112. Dominum voluntatis in alias potentias potest esse perfectum seu despoticum (quale est dominium domini ad servum) quando ipsi non resistitur : tali modo movet seipsam, et per se potentiam locomotivam, sensus externos et aha membra exteriora ; — at, post peccatum originale, saepe est imperfectum seu politicum (quale est dominium regis ad liberos), cui aliquando resistitur vel non obtempe­ ratur : tali modo movet intellectum, sensus internos et appetitum sensitivum : cogitationes enim vel passiones contra voluntatem insurgunt, nec semper sequuntur si a voluntate eligantur et excitentur. DE ACTIBUS HUMANIS IO7 SECUNDA PARS. DE ACTIBUS HUMANIS SECUNDUM ESSE MORALE. 113. Duplex est esse actus humani: esse physicum et esse morale ; esse physicum seu naturae, quod di­ citur materiale, scii, ipsa entitas physica et naturalis ten­ dentia ad obiectum; et esse morale seu moris, quod dicitur formale quia actui competit praecise in quantum est humanus et liber. Morale dicitur a more ; mos autem distinguitur duplex : mos improprie dictus qui est mera assuetudo seu solitus modus agendi et invenitur etiam in brutis ; et mos proprie dictus, de quo hic loquimur, qui est modus quo solet agere vel etiam agit ens liberum in ordine ad aliquem finem secundum aliquam normam, ac proinde bene vel male, et modo digno sive laude et praemio, sive reprehensione et poena. Actus humanus ergo dicitur moralis, prout pendet a deliberata voluntatç cum subiectione ad actus regulas ; et esse morale est tendentia actus ad obiectum ut subditum regulis morum. Morale quod dicitur prius de actu libero, consequenter etiam indicat quidquid fundatur in libéra activitate, uti entia moralia quae deliberata voluntate effinguntur aut producuntur : personae morales, effectus morales, facultates morales ; vel quodcumque ad illam pertinet, uti moralis causa, impotentia, certitudo, virtus, lex, ordo, scientia, etc.1. Dicemus de moralitatis essentia et speciebus — fundamentis — principiis — et specifica distinctione. Et de his pro actibus in genere et in specie. Sectio A. DE MORALITATE ACTUS HUMANI IN GENERE QUAESTIO PRIMA. DE ESSENTIA ET SPECIEBUS MORALITATIS. S. Th. I-II, q. 18, a. 1 et 8. 114. Moralitas est attributio actuum humanorum secundum quam dicuntur boni vel mali, i. e. convenientes vel disconvenientes. Speciali modo attenditur bpnum et I. Cfr, Bouquillon, Theologia Moralis fundamentalis, n. 341. Notat Billuart : « Voluntas denominatur moralis quia producit actum moralem ; lex, quia ipsum dirigit; obiectum, quia ipsum terminat; finis, quia ad ipsum movet ; circumstantiae, quia ipsum afficiunt. Ergo nihil dicitur morale nisi per ordinem ad actum moralem ; ergo in eo solo est principaliter et formaliter moralitas. Patet haec ultima consequentia, quia analoga attributionis dicuntur per ordinem ad illud in quo princi­ paliter et formaliter est forma denominans » diss. 4, a. 1. Ιθ8 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS malum in actibus humanis. Etenim, bonum et malum dicuntur per comparationem ad finem; ergo ubi specialiter est ratio finis, ibi specialiter est ratio boni. Atqui speciali modo competit homini agere propter finem, in quantum ipse libere sibi determinat finem. Ergo in actu humano, praeter bonitatem metaphysicam actus, omnibus entibus in quantum sunt communem, datur alia bonitas quae consistit in eo quod homo recte determinet sibi finem. Et hoc est bonum morale, cui opponitur malum moraleL. 115. Moralitas est conditio omnis actus humani et definiri solet : conformitas vel difformitas actus humani cum sua regula, recta ratione. Probatur : Bonum est id quod convenit enti per compa­ rationem ad finem, et malum est id quod disconvenit ; unde bonum in actu humano est id quod convenit actui humano per comparationem ad finem. Quod convenit actui humano convenit homini agenti in quantum est homo. Quod convenit homini agenti in quantum est homo con­ venit rationi,quae est primum principium actuum humano­ rum et cuius est convenienter ordinare in finem. Ergo bonum in actu humano est id quod convenit rationi seu quod est secundum rectam rationem, per comparationem ad finem ; et malum quod non convenit rationi seu quod est contra rectam rationem. Recta ratio autem non est nisi participatio legis aeternae Dei, cuius fundamentum est finis absolute ultimus. Hinc quasi triplex distingui potest regula : finis ultimus, lex aeterna, recta ratio. Unde S. Thomas, Q. D. de Malo, q. 2, a. 4 : « Bonum et malum in actibus est accipiendum secundum id quod est proprium homini in quantum est homo. Hoc autem est ratio. Unde bonum et malum in actu humano consideratur secundum quod actus concordat (et convenit) rationi informatae lege divina vel natura­ liter, vel per doctrinam, vel per infusionem ». 116. Essentia moralitatis. — Moralitas non consistit : a) In actu libero vel in eius libertate (quod tribuitur ScotO) : hoç enim est mera aptitudo moralis, scii, materia vel fundamen­ tum et conditio moralitatis, quae aliquid huic superaddit, unde multiplex potest esse in eodem actu moralitas, una tantum liber­ tas ; insuper libertas pertinet ad esse physicum actus, nam etiam si moralitas non esset, remaneret actus liber. i. Cfr S. Thomas, in II Sent., d. 27, a. 2, ad 2. DE ACTIBUS HUMANIS 109 b) Neque in imputabilitate (Pufendorf) : haec enim est mora­ litatis sequela, nam ut actus imputetur ad laudem vel culpam supponitur fuisse bonus vel malus. c) Neque est mera denominatio actui extrinseca (Suarez) vel relatio rationis (Vasquez) : actus ratione sui est bonus vel malus ; et bonitas vel malitia in actibus realiter et proprie inhaeret et existit etiam si ratio illos non consideret vel denominet1 ; unde S. Thomas, a. 4, ad 2 : « debita proportio ad finem et relatio in ipsum inhaeret actioni ». d) Neque est relatio realis proprie dicta seu praedicamentalis : haec enim est ad terminum ut purum terminum, dum actus se habet ad regulam ut ad suum perfectivum ; insuper non per­ tinet ad essentiam actus humani, sed est accidens quod ipsi accedit, dum tamen moralitas ipsi est essentialis quia competit ei ratione proprii sui obiecti a quo habet speciem. e) Sed moralitas est intrinsecus respectus seu relatio transcen­ dentalism i. e. intrinseca habitudo ipsius actus, qua tendit ad obiecturiL praecise ut conforme vel difforme cum regulis morum. Est sententia Thomistarum. Probatur: 1) Moralitas est ordo seu dispositio quam facit ratio deliberata in actibus voluntariis. Sed ratio praecise facit in his actibus ut intrinseca eorum habitudo seu physica tendentia ad obiectum sit tendentia ad obiectum ut subditum regulis. Ergo moralitas est respectus seu ordo intrinsecus quem ratio facit in actibus humanis et quo tendunt ad obiectum conformiter vel difformiter ad eorum regulas. 2) Essentia cuiuscumque actus est intrinsecus ordo ad obiec­ tum. Ergo actus moralis essentialiter est tendentia intrinseca ad obiectum morale. Obiectum autem est morale in quantum subiicitur regulis morum. Ergo et moralitas essentialiter est intrinseca actus tendentia ad obiectum ut subditum regulis morum. 117. Divisiones moralitatis. — Cum moralitas sit habitudo actionis ad regulam, hinc secundum variam habi­ tudinem ad variam regulam varia est moralitas : i° Regula est remota et obiectiva scii, lex, sive aeterna Dei, sive temporalis seu recta ratio humana praecipiens ; vel proxima et subiectiva scii, actualis conscientia legis et conformitatis vel difformitatis actus ad illam. Hinc distin­ guitur moralitas materialis seu obiectiva, quae est conformitas vel difformitas elementi obiectivi i. e. actus secundum r. Moderni auctores e S. I. uniunt primam et tertiam sententiam, et dicunt moralitatem esse libertatem simul cum duplici denominatjone extrinseca. Ita v. g. Frins et Cathrein aiunt esse dependentiam actus a voluntate libera operante et ratione advertente ad honestatem vel turpitudinem obiecti. Ubi sunt tria : denominatio intrinseca voluntarii, et denominatio extrinseca duplex : relatio dependentiae a voluntate libera, et relatio dependentiae a ratione advertente. Similiter Pesch ait in eo esse quod voluntas libere fertur in obiectum apprehensum sub ratione boni aut turpis (Zeitschrift für K. Th., 1887, p. 867). no SUMMA THEOLOGIAE MORALIS se spectati cum sua regula obiectiva, lege, nulla habita ratione agentis ad regulam, seu independenter a iudicio practico agentis ; — et subiectiva seu formalis, quae est conformitas vel difformitas elementi subiectivi, i. e. actus in quantum procedit ab agente, et ipsius operantis cum regula subiectiva seu iudicio practico conscientiae. Una potest esse sine altera, ut dum quis ex ignorantia invin­ cibili ponit actum malum quem putat bonum, actus erit materialiter malus sed formaliter bonus ; et vice versa. Sic blasphemia ab amente prolata est materialiter mala, prolata a compote sui est etiam formaliter mala. 2° Regula est imperans, vel approbans et consulens, et ideo distinguitur moralitas obligatoria quando aliquid prae­ scribitur vel prohibetur et libera quando aliquid tantum approbatur et consulitur. Malum Semper prohibetur ; bonum autem non semper praecipitur sed illud tantum quod necessarium iudicatur. 3° Regula est necessaria et naturalis, vel positiva, et ideo distinguitur moralitas intrinseca et necessaria, ex natura rerum exsurgens : haec competit iis quae sunt ex natura sua bona vel mala, et necessario praecepta vel prohibita ; — et extrinseca, nascens ex positiva libera voluntate prae­ cipientis : haec competit iis quae solum sunt bona vel mala quia praecepta vel prohibita. 118. Species moralitatis. — Duplex est species moralitatis suprema et fundamentalis : bonitas et malitia. Dicitur : suprema, quia multae possunt esse moralitatis species infimae, quae desumuntur ex obiectis specie diver­ sis, ut infra explicabitur in q. 5. Probatur: Actus enim humanus vel est conformis suis regulis vel ab ipsis difformis. In primo casu est bonus : bonum enim et ens convertuntur, unde tantum habet aliquid de bonitate quantum habet de esse ; si ergo actus habet plenitudinem essendi sibi debitam et convenientem est bonus. Sed id quod est conforme suis regulis habet omne quod habere debet. Ergo actus ipsis conformis est bonus. — In secundo casu est malus : quod enim habet aliquid de plenitudine essendi secundum hoc est ens et DE ACTIBUS HUMANIS III bonum, at in quantum non habet totum esse quod habere debet, deficit a bonitate et dicitur malum. Sed actus qui aliquo modo est difformis a suis regulis non habet totum esse quod habere debet. Ergo talis actus est malus. Hinc axioma : Bonum ex integra causa, malum ex quocumque defectu. Itaque bonum definitur id quod convenit regulae rationis et naturae rationali, malum id quod disconvenit. 119· Animadversio. — In terminologia modernorum saepius sumitur actus moralis vel moralitas in sensu sat diverso. Oppo­ nitur actus moralis actui immorali et tunc idem est ac actus honestus : sic Kant distinguit actus morales, immorales, et amorales. Apud S. Thomam nunquam in hoc sensu dicitur actus moralis, nec unquam usurpatur verbum immoratis, sed actui morali opponitur actus non moralis. Similiter moralitas apud modernos saepius accipitur pro honestate et opponitur immoralitati. — At iuxta significationem vocis, sicut mores sunt boni vel pravi, ita duplex est moralitas : bonitas et malitia1. QUAESTIO SECUNDA. DE FUNDAMENTIS MORALITATIS. 120. Obiectum quaestionis.—Supposita distinctione inter bonum et malum morale, iam quaerendum est de huius discri­ minis ratione, criteriis et fundamentis, atque fundamentali principio. Ad quod dicemus 1) de differentia intrinseca inter bonum et malum morale ; 2) de criterio subiectivo seu norma secundum quam determinari valet moralitas ; 3) de moralitatis criterio obiectivo atque ultimo fundamento ; 4) de erroribus hac in materia notandis et confutandis ; 5) de facultate cognoscitiva moralitatis : est enim quaestio cum praecedentibus connexa. Articulus I. De Intrinseca Differentia Bonum inter et Malum. S. Th. I-Π, q. 18, a. I er 8 ; C. Gent. Ill, 129. 121. Status quaestionis. — Primo quaerendum occurrit de ratione discriminis inter bonum et malum, utrum scii.i. i. Apposite Ballerini, Op. theol. mor. I, n. 135 : « Quae tamen notiones (modernorum) nihil habent commune cum prima nominis impositione, iuxta quam, sicut mores possunt esse boni et pravi, etiam actus moralis est bonus vél malus, atque ideo tum bona tum mala debet dici moralitas. Et idcirco perinde deberet dici de moralibus actibus ac de humanis, videlicet quemlibet actum aut humanum, esse aut non humanum, mora­ lem aut non moralem ». 112 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS dantur aliqui actus humani qui ab intrinseco sint obiective boni vel mali seu ex natura rei, vel e contra solum ita sint ex determinatione extrinseca et positiva voluntate. Circa quod plures sunt errores, qui comprehenduntur sub communi nomine Positivismi moralis1. Ad duplicem classem reducuntur: 1) Alii enim dicunt determinationem positivam boni et mali factam fuisse ab hominibus, sive a) a legibus civilibus (Hobbes) aut a contractu sociali (Rousseau), sive b) ab educatione (Mon­ taigne), sive c) ab opinione publica et consuetudine populorum (St Lambert), sive d) ab inventione sapientium et potentium (Mandeville), sive e) ab evolutione sensus moralis vel conscientiae collectivae aut culturae (Evolutionistae, v. Hartmann, LevyBruhl, Durkheim). 2) Alii derivant discrimen a libera Dei voluntate : ita Nominales ut Occam et Gerson, Cartesius, Pufendorf, item Grotii com­ mentatores, ut Osiander, Gronovius, Cocceius 1 2. Contra quos tenet doctrina catholica quasdam actiones ex natura sua esse~bonas vel malas, independenter ab omni positiva voluntate. 122. Thesis. Quaedam dantur actiones intrinsece bonae vel malae, independenter a qualibet voluntate etiam divina. Fatemur quidem multas esse actiones, quae ideo moraliter bonae sunt quia aliqua lege divina aut humana praeceptae, et multas similiter malas esse, quia prohibitae ; sed quaedam sunt quae praecipiuntur aut prohibentur tamquam in se honestae vel inhonestae. Probatur: i)Argumento conscientiae et historicae inductio­ nis. Psychologice et historice constat quasdam esse actiones quae, ex communi conscientia et perpetua ac invincibili hominum persuasione, ut naturaliter in se honestae aut inhonestae semper habitae fuerint : ita v.g. parentes amare, proximo benefacere, verum dicere, pacta servare, etc.; ex adverso parentes odio prosequi, innocentes absque legitima 1. Ex antiquis ita docuisse dicuntur Archelaüs, Protagoras et Gorgias sophistae, Theodorus Cyrenaicus, Pyrrho scepticus, Carneades ; recentioribus temporibus A^ Comte, Kirchmann, R. v. Ihering, etiam forsan Fr. Paulsen ; item Fr. Iodi, Ed. Westermarck, Bebel, Kautsky et multi alii inter quos M. Stirner et Fr. Nietzsche, qui totam moralem esse arrogantem falsificationem asseruit fraude introductam in favorem miserorum : homo enim «superior» est extra limites boni et mali. 2. Scotus etiam quandoque citatur, sed id solum docet pro praeceptis secundae tabulae, in III Sent. d. 27, q. un., sch. 5-8. DE ACTIBUS HUMANIS 113 ratione occidere, amicos iniuste prodere, promissa frangere, mendacium proximo perniciosum proferre aliaque eius­ dem generis, ut quid turpe et inhonestum aestimantur. Quae quidem persuasio apud omnes gentes, etiam barbaras, viget ; nec minuitur aut amittitur ab aliquo, nisi minuto aut deleto sensu morali. Atqui persuasio tam constans et universalis, alte inhaerens mentibus tam diversis et circa omnia fere alia dissentientibus, non a lege civili aut consuetudine oritur quae apud varias nationes diversa est, et ceteroquin leges et consuetudines dicuntur bonae et malae, quapropter non sunt critérium primarium ; — nec ab educatione, contractu sociali aut publica opinione, quae pariter apud diversos populos eadem non sunt ; sed ab ipsa natura derivatur. Neque dici valet horum actuum moralitatem a libera Dei institutione pendere : haec enim institutio non cognoscitur a multis populis qui revelationem non habent, unde non explicat universalitatem facti. Caeterum quaedam actiones ex se et essen­ tialiter tam honestae apparent aut inhonestae ut neque divina voluntas earum moralitatem mutare valeat (v. g. Deus facere nequit ut blasphemia sit actus laudabilis, nec ut pietas sit peccatum) : essentiae rerum scii, non pendent a libera voluntate Dei, nec proinde relationes essentiales inter illas. Unde S. Thomas, Q. D. de Ver. 23, a. 6 : « Voluntas non habet rationem primae regulae... ; dirigitur enim per rationem et intellectum, non solum in nobis, sed in Deo... ; dicere, quod ex simplici voluntate dependeat iustitia, est dicere quod divina voluntas non procedat secundum ordinem sapientiae, quod est blasphemum ». 2) Ex ratione philosophica : Bonum entis est id quod convenit naturae ipsius, malum quod disconvenit. Atque plures sunt actiones quae per se et naturaliter naturae humanae rationali conveniunt vel disconveniunt. Ergo plures sunt actiones quae ex ipsa sua natura per se et ) naturaliter sunt bonae vel malae. z Prob. min. ex S. Thoma, III c. Gent. 129 : « Quorum­ cumque est natura determinata, oportet esse operationes determinatas quae illi naturae conveniant (vel e contra disconveniant) : propria enim operatio uniuscuiusque natu­ ram ipsius sequitur. Constat autem hominum naturam esse determinatam. Oportet igitur esse aliquas operationes secundum se homini convenientes » (vel e contra discon­ venientes). Summa Theologiae Moralis 1—8 114 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Conclusio inductive probatur ex tribus materiis principa­ libus circa quas versatur actio humana, i-e. circa a) relationes sociales cum aliis, in quantum homo est ens sociale; — b) usum rerum exteriorum ac gubernationem corporis et virium inferiorum, in quantum est ens rationale; — c) re­ lationes cum Deo ultimo fine, in quantum homo est ens creatum. Et in tribus istis materiis actiones sunt natura sua convenientes vel disconvenientes : a) circa relationes sociales cum aliis hominibus : « Cui­ cumque est aliquid naturale, oportet esse naturale id sine quo illud haberi non potest : natura enim non deficit in necessariis. Est autem homini naturale quod sit animal sociale ; quod ex hoc ostenditur quia unus homo solus non sufficit ad omnia quae sunt humanae vitae necessaria. Ea igitur sine quibus societas humana conservari non potest, sunt homini naturaliter convenientia : huiusmodi autem sunt unicuique quod suum est conservare, et ab iniuriis abstinere. Sunt igitur aliqua in humanis actibus naturaliter recta ». b) circa usum rer um exteriorum ac gubernationem corporis et virium inferiorum : « Homo naturaliter hoc habet quod utatur rebus inferioribus ad suae vitae necessitatem. Est autem aliqua mensura determinata (naturaliter) secundum quam usus praedictarum rerum humanae vitae est con­ veniens, quae quidem mensura, si praetermittatur, fit homini nocivum, sicut apparet in sumptione inordinata ciborum. Sunt igitur aliqui actus homini naturaliter incon­ venientes. Item secundum naturalem ordinem corpus hominis est propter animam et inferiores virtutes animae propter rationem ; sicut et in aliis rebus materia est propter formam et instrumenta propter principalem agentem. Ex eo autem quod est ad aliud ordinatum, debet ei auxilium provenire, non autem aliquod impedimentum. Est igitur naturale rectum quod sic procuretur ab homine corpus et inferiores vires animae, ut ex hoc et actus rationis et bonum ipsius minime impediatur, magis autem iuvetur. Si autem secus accideret, erit naturaliter peccatum. Vino­ lentiae igitur et comessationes et inordinatus Venereorum \ DE ACTIBUS HUMANIS II5 usus, per quae actus rationis impeditur, et subdi passioni­ bus, quae liberum indicium rationis esse non sinunt, sunt naturaliter mala ». c) circa relationes cum Deo : « Unicuique naturaliter conveniunt ea quibus tendit in finem suum naturalem ; quae autem e contrario se habent sunt ei naturaliter inconvenientia... Homo naturaliter ordinatur in Deum sicut in finem. Ea igitur quibus homo inducitur in cogni­ tionem et amorem Dei sunt naturaliter recta ; quaecumque vero e contrario se habent sunt naturaliter homini mala ». «Patet igitur, ut concludit S. Thomas, quod bonum et malum in humanis actibus non solum sunt secundum legis positionem, sed etiam secundum naturalem ordinem ». 3) Ex consectariis adversae sententiae : Si nullum sit essentiale et obiectivum discrimen inter bonum et malum, lata via aperitur scepticismo morali. Nam a) quod hodie ut malum habetur, cras, mutatis legibus, aut traditione vel educatione, tamquam licitum haberi potest ; ideoque vera notio obligationis moralis perit : haec enim concipitur ut quid permanens et universale, non hypothetice, sed categorice quasdam actiones praescribens, dum leges civiles traditionesve populorum sunt quid instabile et particulare, nec possunt nisi hypotheticam obligationem creare. Sublato igitur hoc discrimine, eo ipso ruit ordo moralis ; — b) mores quaedam extiterunt pessimae, quarum impugnatio a heroi­ cis et sanctis viris ducta generatim laudatur ut progressus. Et tamen secundum positivismum omnes morales sunt bonae ; nec datur idealis et permanens regula ad progressum mensurandum ; — c) adversarii ut fundamentum supponere debent principium : Praecipienti Deo (vel praecipientibus hominibus) obedire bonum est et resistere malum. Ergo aliquod admittendum est bonum vel malum ante positivum Dei (vel hominum) praeceptum. Et si nullum admittatur, ruit fundamentum totius ordinis moralis. 123. Obiiciunt positivistae et evolutionistae exempla quae­ dam de polygamia, de sacrificiis humanis, de genitorum Occisione ex pietate, scii, ad senectutis aut captivitatis incommoda vitanda, quae aliquando reputantur honesta et iusta ; unde concludunt copscientiam publicam delicto non laedi quia actus malus est, ιι6 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sed e contra actum esse malum quia laedit conscientiam publicam. R. Error existit non quoad omnia intrinsece honesta et in­ honesta, sed quantum ad aliqua : natura scii, non in omnibus sed in aliquibus deficere potest, et ita aliqui depravatam rationem habent ex passione, vel ex mala consuetudine, vel ex mala habi­ tudine naturae, et errare potuerunt quoad aliqua ut in casu polygamiae, aut sacrificii humani, aut latrocinii quod apud quosdam non reputabatur iniustum, aut occisionis parentum ad miseriam auferendam patratae. Sed potius erraverunt circa modum pietatem colendi quam circa ipsam obligationem parentes aptandi ; sicut circa modum colendi Deum, iustitiam servandi, aut matrimonium ordinandi, non circa ipsa principia, quod bonum sit amare Deum, iuste vivere et educationem generis humani per matrimonium tueri. Unde iam S. Thomas, in Éth., 1. 3 : » Quaedam (non omnia), quae a quibusdam reputantur iusta et honesta, a quibusdam iniusta et inhonesta secundum differentiam temporum et locorum et personarum. Aliquid enim reputatur vitiosum uno tempore aut in una regione quod in alio tempore aut in alia regione non reputatur vitiosum. Et ex ista differentia contingit quosdam opinari quod nihil est naturaliter iustum vel honestum, sed solum secundum legis positionem ». Articulus II. De Norma Moralitatis. S. Th. I-II, q. 19, a. 3 et 4 ; 21, a. 1 ; 71, a. 6 ; 72, a. 4 et 8 ; 74, a. 7 ; 86, a. i et 2 ; 63, a. 2 ; De Malo, q. 2, a. 4 ; q 16, a. 2. Supposito intrinseco boni et mali moralis discrimine, iam quaerendum de huius discriminis fundamentis, et quidem primo de eius criterio subiectivo seu moralitatis norma ; et tunc de criterio et ultimo fundamento obiectivo. Circa primum duplex statuitur thesis. 124. Thesis I. Norma propinquior et intrinseca moralitatis est recta ratio humana praçtiça. Explicatur : Dicitur : 1) ratio, et non solum conscientia, quae est regula moralitatis subiectivae actuum huma­ norum, dum hic agitur imprimis de norma moralitatis obiectivae : conscientia scii, est ratio particularis, qua \ determinata persona iudicat de moralitate talis actus in ' particulari et legem applicat ad determinatum casum con­ cretum, hic autem magis spectatur ratio universalis quae iudicat de moralitate actuum in universali et enuntiat legem, ac est per essentiam in omnibus hominibus communis; 2) recta, i. e. iudicans conformiter ad legem aeternam, DE ACTIBUS HUMANIS II? a qua profluit ut a fonte et regula omnis boni ; nam, ut ait S. Thomas, II Sent. d. 24, q. 3, a. 3, ad 3 : j Corrupta ratio non est ratio, sicut falsus syllogismus proprie non est syllogismus, et ideo regula humanorum actuum non est ratio quaelibet sed ratio recta », quae sola valet conve­ nienter ordinare in finem et sicut oportet ; 3) est norma propinquior, potius quam norma proxima : ista enim est conscientia quae applicat legem ad actum concretum, et ita est regula omnino proxima et immediata agendi, et respectu illius ratio universalis seu lex iam est regula remotior ; et nihilominus haec est propinqua regula respectu regulae supremae et ultimae quae est lex aeterna ipsius Dei ; 4) et intrinseca : ratio enim intrinseca est homini, dum lex Dei aeterna ipsi est extrinseca. Probatur thesis i° Factis : Actio moralis bona dicenda est, sicut quodlibet ens, quando suum finem attingit aut saltem recte et ordinate ad proprium finem tendit. Atqui ad rationem practicam hominis spectat detegere quisnam sit ultimus finis noster, quaenam media ad hunc finem attingendum necessaria sint aut utilia. Ergo ratio humana est norma bonitatis vel malitiae actuum humanorum. Probatur minor : a) Generarim experientia ; b) Speciatim ex differentia inter naturam rationalem et irra­ tionalem (I-II, q. 91, a. 2) : constat enim hominem seipsum regere et actus suos ordinare in finem ; cum igitur ordo sit secundum regulam, debuit homini inseri regula qua se regeret et actus suos ordinare posset : quae non est nisi ratio. c) Nam sicut ratio speculativa verum cognoscere nata est, ita ratio practica bonum (sub ratione veri) percipere valet, i. e. ordinatam actuum relationem ad finem ultimum, v. g. dictat blasphemiam esse malam utpote contrariam Deo ultimo fini, intemperantiam esse peccatum quia homines abutuntur ad sen­ suum delectationem iis quae ad sui conservationem ordinantur. Breviter : ludicium practicae rationis ut obiectum habet convenientiam et disconvenientiam actus cum fine. Sed bonitas actionis residet in relatione convenientiae et subordinationis ad finem ultimum naturae rationalis ; malitia in relatione dis­ convenientiae. Ergo iudicium rationis practicae hanc relationem ostendens est critérium subiectivum eam manifestans, ac ita norma bonitatis ac malitiae. Il8 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 2° Ratione desumpta ex S. Thoma, I-II, q. 90, a. 1 : In unoquoque genere id quod est principium est mensura et regula illius generis. Ratio est primum principium actuum humanorum, quia eius est ordinare ad finem, qui est primum principium in agendis. Ergo regula et mensura actuum humanorum est ratio. 125. Thesis II. Norma suprema et extrinseca et ultima regula moralitatis est ratio Dei seu ipsa lex aeterna. Dicitur : 1) norma suprema, quia ab ista plus dependet moralitas quam a regula propinqua. Plus enim dependet effectus a causa prima quam a causa secunda, cum causa secunda non agat nisi in virtute causae primae; unde quod ratio humana sit regula moralitatis, hoc habet a lege aeterna. Ergo magis dependet moralitas a lege aeterna quam a ratione humana (q. 19, a. 4) ; 2) ultima: norma scii, propinquior fundatur ultimatim in norma remota et fundamentali seu lege aeterna. Unde dicitur humana ratio norma moralitatis propinqua, subordinata et regulata; lex aeterna norma ultima et suprema et regulans (q. 71, a. 6 ; q. 21, a. 1) ; 3) est lex aeterna., i. e. ratio divina quatenus concipit omnium actionum ordinationem eas que ordinat ad ultimum finem, voluntas Dei quatenus necessario vult hanc ordina­ tionem ab homine servari, ac ratio Dei quatenus hanc ordinationem imperat nobisque imponit. Probatur : 1) Ratio humana vera vel falsa est secundum quod est conformis veritati vel non : est enim cognoscitiva, non factiva, veritatis. Atqui omnis veritatis mensura est ratio Dei quae est prima veritas et factiva omnis alius veritatis. Ergo ratio humana est vera regula secundum quod est conformis rationi Dei (q. 19, a. 4). 2) In actibus humanis bonum et malum dicitur ex ordine ad finem ultimum. Sed finis ultimus constituitur et intenditur ab auctore naturae. Ergo ordinatio suprema actuum humanorum est a Deo ; et actus sunt boni vel mali secundum ordinationem Dei, DE ACTIBUS HUMANIS II9 3) Hinç damnata fuit propositio Syllabi 3a : « Humana ratio pullo prorsus Dei respectu habito, unicus est veri et falsi, boni et mali arbiter ». Oblidunt : Non cognoscimus legem aeternam ; ergo non est regula. — R. Innotescit ex creaturis et specialiter ex cognitione naturae humanae, nam omnia a lege aeterna habent quod ordi­ nentur et moveantur in finem suum et in finem totius universi : « Licet lex aeterna sit nobis ignota secundum quod est in mente divina, innotescit tamen nobis aliqualiter vel per rationem naturalem, quae ab ea derivatur (et derivari cognoscitur) ut propria eius imago, vel per aliqualem revelationem superaddi­ tam» (q. 19, a. 4, ad 3). 126. Corollarium.— Humana ratio est regula secundaria et propinqua propria seu homogenea, et immanens ; lex aeterna norma primaria et suprema, heterogenea, et transcendens (q. 19, a. 4, ad 2 ; q. 21, a. 1 ; q. 71, a. 6). Articulus III. De Fundamento Obiectivo Moralitatis. Non solum quaerendum est de criterio subiectivo moralitatis seU de norma qua dignoscatur , sed etiam de obiectivo criterio ac fundamento intrinseci discriminis bonum inter et malum, seu de principio ontologico ex quo originem et vim regula moralitatis habeat, et in quo ratio recta nitatur ad iudicandum quid sit bonum vel malum. 127. Thesis. Fundamentum obiectivum moralitatis proximum seu regulae rationis est natura humana cum eius fine et relationibus essentialibus, ultimum seu legis aeternae est ipsa essentia divina* Multi recentiores dicunt ipsam naturam humanam rationalem ut talem in se esse normam proximam moralitatis ; — vel et naturam humanam complete spectatam cum omnibus suis rela­ tionibus essentialibus, scii, ut rationalis (et non solum sensitiva), ut socialis, et ut creata1 ; — imo addunt quidam esse normam fundamentalem seu fundamentum ipsius legis aeternae et vo-i. i. Ita Vasquez, Suarez, Lessius, Laymann, Lugo, Frins, Schiffmi, Costa RoSetti, De Bie, Elter. Liberatore ait : norma est ordo essentialis rerum. Tanquerey, qui normam dicebat esse rationem, in ultimis editionibus infeliciter mutavit sententiam, et iam statuit normam esse naturam humanam. Ë contra Cathrein qui prius docuerat esse naturam humanam, postea dixit esse rationem, sed nomine rationis intellexit conscientiam. P. Lehu in opere : Philosophia moralis et socialis optime totam quaestionem tractat ; item nuperrime in scripto : La raison règle de moralité d’après S. Thomas. 120 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS luntatis Dei1. Sed^ omnes isti confundunt normam cum suo fundamento obiectivo. — E contra negant morali ta tem pendere a fine ultimo ad quem natura humana tamen ordinatur’, aut etiam ab ordine essentiali rerum 123. Dicendum autem : i° Natura humana rationalis ut talis, vel etiam complete spectata cum suis relationibus, non est formalis regula et mensura seu critérium quod distinguit moralitatem (et etiam si quis vellet dicere regulam, saltem non esset regula proxima'), sed fundamentum obiectivum secundum quad ratio discernit quid sit bonum vel malum : ex hoc enim obiectum vel actus bonus aut malus discernitur quia relationem convenientiae vel disconvenientiae habet cum natura rationali. Unde norma propinqua et critérium subiectivum moralitatis est solum iudicium practicum rationis. Et ideo S. Thomas distinguit inter bonum physicum et bonum morale, inter opera naturae et opera voluntatis, et ait naturam esse regulam operum naturalium, rationem esse regulam actuum voluntatis 4. Etenim ratio est recta ex conformitate ad legem aeternam. Lex aeterna innotescit ex creaturis, et praesertim ex natura humana. Ergo natura humana se habet ut medium inter legem aeternam et rationem, et hoc sensu dicitur, at non est regula, nisi fundamentaliter i. e. fundamentum regulae rationis. 2° Consequenter etiam finis ultimus hominis ad quem ipsa natura rationalis naturaliter ordinatur, et ipse ordo essentialis rerum seu obiectivus ordo exsurgens ex neces­ sariis relationibus agentis humani ad varia entia, propter eamdem rationem, possunt dici fundamentum obiectivum moralitatis. Sunt regula fundamentaliter, seu fundamentum regulae rationis 5. 3° Natura humana tamen et ordo essentialis rerum non sunt regula fundamentalis nec fundamentum regulae supre­ mae et legis aeternae, quia ante ideam Dei et independenter ab ea, essentiae creatae et ordo inter illas nihil omnino 1. Ita Vasquez et Frins. 2. Suarez, Frins, Cathrein. 3. Cathrein. 4. I-Π, q. 21, a. i ; q. 77, a. 3 ;Q. D. de Malo 2, a. 4. 5. I-II, q. 21, a. 2, ad 2 ; q. 77, a. 8 ; q. 109, a. 8 ; Q. D. de Pot. 3, a. 6, ad 12. DE ACTIBUS HUMANIS 121 sunt et nullum esse habent nec reale nec ideale ; unde legis aeternae, sicut omnium rerum, fundamentum est sola essentia Dei, quae est finis absolute ultimus. 128« Animadversio. — Ne difficultas nascatur ex eo quod bonum et malum definiamus secundum conformitatem vel difformitatem, sive naturae rationali, sive rationi, sive fini ultimo : haec enini omnia in idem reincidunt. Bonum enim est id quod convenit naturae alicui ; natura rationalis constituitur ratione ; natura quoque est principium operationis tendens ad finem proprium. Ergo idem est dicere : bonum morale convenire naturae rationali, aut rationi, aut fini ultimo humanae naturae. Articulus IV. De Falsis Systematibus circa Fundamenta Moralitatis. 129. Systemata falsa opponuntur doctrinae catho­ licae dénatura, regula et fundamento moralitatis, quae bonitatem moralem in solo bono honesto reponit et illam fundat in natura humana rationali, lege aeterna Dei, ac tendentia ad perfectam felicitatem, in altera vita obtinendam ; — sive per defectum sive per excessum. Ipsa conformis est philosophiae aristotelicae, et vocari potest eudaemonismus rationalis, quia intendit perfectionem rationalem, summum bonum hominis. Cui a) per defectum opponitur purus eudaemonismus (ευοαιμονία = beatitudo, bien-être, welzijn, lust) seu voluntarismus ethicus (gemoeds-, begeerte- of strevingsmoraal, geluksmoraal, gelukstrevingsmoraal, geluksdrang) qui tendit ad felicitatem terrenam eamque collocat, sive in bono delectabili : Hedonismus aut sensualismus, sive in bono utili pro felicitate temporali : Utilitarismus, qui sub varia forma Subsistit, v. g. utilitarismi individualis, aut socialis, aut evolutionistici, ethicae sociclogicae, pro­ gressisme pragmatismi, etc. b) e contra per exçessum opponitur purus rationalismus seu fprmalismus : rationalismus scii, autonomisticus et ethicus, qui proponit Tjonum honestum exaggeratum et quidem rationis autonomae, absque respectu ad naturam humanam in sua totafitate spectatam, ad legem aeternam Dei, vel ad felicitatem, aut praemium etiam alterius vitae. Sub variis formis existit quarum praecipuae sunt Stoicismus et KantismusΣ, I. De variis systematibus historice et singulatim dicetur in excursu per modum appendicis in fine voluminis. Conferri possunt : Fouillée, Critique des systèmes de morale contemporaine; De Baets, Les bases de la morale et du droit; Sertillanges, Les bases de la morale et les récentes discussions (in Rev. de Phil. 1903) ; inter opera philosophiae moralis : Meyer, Cathrein, De Bie, Lehu, Manuel de Philosophie néo-scolastique (scholae Lovaniensis) ; item Beysens, Ethiek; Van Hoonacker, Grondslagen der Moraalfilosofie; E. Janssens, Cours de Morale générale; M. Gillet, La morale et les morales ; inter manualia theologica : Prümmer, Tanquerey et Mausbach ; item Annales de l’institut de Philosophie, III, 122 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 130. Hedonismus (ήύονη=voluptas) seu sensualismus mora­ lis (genietingsmoraal) ait : Felicitas est summa voluptatum. Bonum est in voluptate sensuali, malum in dolore. Supremum bonum est maxima voluptas corporis praesens, et quaelibet voluptas est bona, etsi turpissima actione obtineatur. Unde suprema norma est : voluptas est expetenda, fugiendus dolor ; ad quod impellit natura. Hinc bonae sunt actiones quae plus afferunt voluptatis quam doloris ; et ideo virtus solum ut medium ad voluptatem bona est. Contra quod systema opponi potest: 1) Hedonismus fundatur in systemate positivismi moralis : voluptas enim variat et multum pendet ab adjunctis, consuetu­ dine, legibus temporum et locorum ac indole individuorum, et correspondet tendentiis particularibus : trahit sua quemque voluptas ! 2) Falso supponit finem ultimum esse in delectatione summa huius' vitae. 3) Bonum delectabile non est primum obiectum appetitus, nam delectatio sequitur ex appetitione et operatione quae natu­ raliter praecedit et eam generat. Unde delectatio erit bona (aut mala) secundum ipsam naturam operationis. Non ergo est principium aut norma moralitatis. 4) Negat hedonismus distinctionem classicam inter bonum honestum, utile et delectabile : historice tamen et realiter differentia est inter delectabile sensm et conveniens homini ; unde systema adversatur naturali hominis conscientiae ; et redactum ad statum praesentis vitae, omnia crimina justificat. 5) Considerat solummodo unum elementum hominis : homo autem est spiritus et cor, non solum cor. 6) Bonum delectabile est relativum ad individua, ac proinde subiectivum et variabile ; ergo non constituit critérium discriminis jobiectivi et intrinseci inter bonum et malum. 7) Delectatio quaesita sine restrictione et discretione seipsam destruit : experientia ostendit illam afferre dolorem et in dolorem \transformari. Si autem delectatio ut talis sit bona, nunquam nimia erit ; et nihilominus delectatio potest esse nimia : quantitas enim eius displicet ita ut non amplius delectatio sit. Obiiciunt : 1) Inclinationes naturales sunt verae ; ergo de­ lectatio ad quam natura inclinat est verus finis et verum bonum. — Resp. Inclinationes illae verae sunt, non quia ad delectationem tendunt, sed quia naturam internam hominis ostendunt. Unde non absolute bonum est illas sequi, sed quatenus naturae humanae ut tali, ac ipsi rationi conveniunt, cui omnes aliae inclinationes ' sunt subordinandae, sicut inferiores superiori. 2) Non quaelibet voluptas est bona aut finis, sed voluptas certi indolis aut qualitatis, quae ratione discernitur. — Resp. Tunc ipsa voluptas ut talis iam non est ultima norma ; sed qualitas aut conditio determinata voluptatis. Quod iam est negatio sys­ tematis. Est tamen in ipso aliquid veri : nexus scii, inter virtutem et felicitatem ac delectationem, non quidem viliorem sensus, DE ACTIBUS HUMANIS 123 sed nobiliorem mentis. Exercitium virtutis solum veram felici­ tatem procurare potest : imperfectam causare in vita praesenti, et mereri perfectam alterius vitae. Sed actus non erit bonus quia nos felices reddit ; reddit felices, quia bonus. 131. Utilitarismus (nuttigheidsmoraal ; Nützlichkeits- > moral; Erfolgsmoral) in genere finem non reponit praecise in sola voluptate sed in summa bonorum ; — et bonum morale in quocumque bono utili ad felicitatem terrenam vel individui vel societatis, etiam in voluptate quam ratio probat ut vere utilem. Ita voluptas manet critérium moralitatis secundarium. lamvero norma praedicta, praeterquam falso supponat bonum creatum esse finem hominis : 1) Non est sufficiens, utpote non universalis : plures enim actus honesti vel inhonesti sunt sine respectu ad bonum privatum vel sociale, v. g. contra utilitatem conservatur fides data. Uti­ litarismus scii, socialis negat officia hominis erga Deum et erga seipsum, nisi prout ad bonum sociale ordinantur ; utilitarismus individualis non probat officia erga Deum aut erga alios. Quodsi bonum individual e dicant necti cum sociali, resp. : ita forsan in abstracto, transeat; in concreto, nego, nam de facto saepe opponuntur et pugnant. 2) Est practice impossibilis : omnes enim sequelae (commodi vel incommodi) praesentes et futurae deberent adaequate perspici et ad invicem conferri, ut statui posset quid sit vere utile. 3) Non est immutabilis : felicitas enim terrena subiectiva appa­ ret et relativa, nec proinde eodem modo ab omnibus concipitur, sed pro variis temporibus et regionibus et individuis diverso modo intelligitur, ita ut nihil sit magis mutabile quam huiusmodi regula ; unde redderet moralitatem subiectivam et mutabilem. 4) Est falsa: actus enim ab omnibus ut inhonesti habiti, possunt esse utiles homini v. g. furtum et homicidium, aut ad bonum sociale ordinari v. g. periurium, homicidium, mendacium ; et vice versa, actus certe honesti possunt esse inutiles. Unde norma felicitatis vitae vaga est et indeterminata quia omnia potest legitimate ; et simul ita restricta quod non possit legitimare multa officia, ut iam dictum est sub 1). 5) Est incompleta et manca : considerat magis aspectum em­ piricum et affectivum (egoismus vel altruismus) quam aspectum rationalem, cui secundum locum assignat et quod postponit inclinationi et tendentiae ; cum tamen rationale primas partes habeat in moralitate, utpote directivum et regulans. In specie A. Utilitarismus individualis, privatus seu egoisticus (welbegrepen eigenbelang'), moralitatem ponit in quolibet b°no quod unjcuique, pro suo felicitatis studio, sibi consequendum praestituerit. Unde non est sola voluptas, Sed id quod secundum se et secundum effectus et adiuncta maiorem utilitatem praebet etiam futuram pro tota vita. Contra Utilitarismum individualem afferri possunt multa quae opponuntur hedonismo, nimirum : 124 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 1) Fundatur iji positivisme morali : utilitas pendet a multis adiunctis, legibus, consuetudine, et indole personali. 2) Falso supponit finem ultimum esse in felicitate huius vitae. 3) Negat distinctionem classicam inter bonum honestum, utile et delectabile. Et tamen utile ut tale non est finis sed medium. Unde finis debet esse vel bonum delectabile (hedonismus), vel bonumconsideratum in ordine ad finem naturae (ethica rationalis). Utilitas ergo non est primum critérium. Unde systema adversatur conscientiae morali omnium temporum, quae tamquam perfe­ ctionem moralem admittere recusat quaestum lucri sicut et voluptatis, 4) Solum considerat unum aspectum hominis ; homo autem per se est individuus et per se ex natura sua est socialis. Unde non sola utilitas individualis est finis ordinis moralis. 5) Bonum utile non est critérium universale : est enim relativum et variabile, unde non est critérium discriminis obiiectivi et intrinseci; imo ad maxima crimina ducere potest ; —e contra actus optimi, ut sanguinem fundere pto Deo, virtute, patriae defensione, possunt esse inutiles. 6) Hinc utilitas individualis regatur oportet educatione et legislatione. 7) Unde damnatur prop. 58 Syllabi : « Omnis morum disci­ plina honestasque collocari debet in cumulandis et augendis quovis modo divitiis ac in voluptatibus explendis ». B. Utilitarismus socialis seu altruisticus felicitatem communem esse normam moralitatis statuit. Actiones ergo sunt bonae vel malae prout felicitatem communem promovent vel impediunt, et quo magis actio ad bonum commune conferat, eo melior est ; quo magis impediat, eo peior. Huic formae speciatim opponi potest : 1) Ut felicitas aliorum sit finis, oportet scire in quo consistat illa felicitas. Unde systema non tradit ultimum responsum, nec definitive solvit quaestionem, sed eam retroducit. Utile scii, non est mensura, quia est medium, non finis. Non ergo est critérium supremum. 2) Non est critérium universale. Ethica praecedit organisationem societatis. Conscientia testatur, etiam praeter bonum sociale, esse actiones bonas et malas, uti intemperantia, blasphemia, parricidium,quae mala sunt etiam in vita individual! vel familiali. Porro individuum et societas manent distincta, quamvis non sint /disiuncta aut separata. — Insuper ad societatem homo directe j refertur per solos actus externos ; et tamen actus interni sunt morales, imo moralitas primo est in eis. 3) Non est critérium primum. Finis enim societatis est finis individuorum. Unde distinctio inter bonüm et malum sociale subordinatur distinctioni inter bonum et malum individuate ; et si bonum unius non est morate, nec bonum multorum. Homini naturale est inire societatem, quia bonum est i. e. conforme rationi. Ibi scii, proprie est finis, ubi proprie est operatio. Societas non est unum per se, sed solum unitatem ordinis habet ; et ideo ut talis non est apta felicitatem consequendi. DE ACTIBUS HUMANIS I25 4) Ponit finem in vita praesenti et légitimât omnia crimina, v. g. nationum potentium adversus debiliores. 5) Secundum ipsa principia empirismi et utilitarismi, egoismus valet altruismum ; et in casu conflictus inter bonum sociale et felicitatem individualem, ex principiis utilitarismi conflictus solvi non potest. i32.Rationalismus purus seu Formalismus. in gene­ re, asseclae rationalism! autonomici,'reiecta lege aeterna omnique ad rationem et voluntatem Dei personalis relatione exclusa, moralitatem et obligationem moralem unice deducunt ex çonformitate actus cum ipsa ratione aut natura ut rationali, sine respectu ad utilitatem, aut delectationem, aut felicitatem et sanctionem. Unde moralitatem pure rationalem praedicant, et bonum morale non est nisi in parte rationali hominis ; et ideo consistit in rationali decentia, et unice ex motivo decentiae est quaerendum, scii, virtutis aut officii, propter seipsum (jormalismus). Prodiit prius in Graecia, apud scholam cynicam, sed ibi praesertim floruit in schola stoica. Fundamentum moralitatis est : « naturae conformiter vivere », et cum natura humana sit rationalis, virtus est in vita secundum rationem instituta. Summum et unicum bonum est vita secundum virtutem ; unde virtus est finis Jn_ se : bonum enim propter Seipsum est amandum et quaerendum, non propter aliud. Virtus et felicitas re idem sunt : << idem est beate vivere ac vivere secundum naturam », ait Seneca ; praeter virtutem nulla re opus est ad felicitatem. Nihilominus virtus non est propter felicitatem appetenda ; felicitas numquam ut finis est appetenda. Reliqua omnia vel sunt res indifferentes (ut sanitas, divitiae, aegritudo, paupertas) pro circumstantiis appetendae vel fugien­ dae ; —< vel.vitia semper fugienda, uti passiones quae sunt malae, contra rationem : sequi passionem vel affectum vel delectationem est contra moralitatem. Virtus est sapientia : vere sapiens omnia incommoda patienter sustinet, et a variis gaudiis abstinet (sustine et abstine) ; omnes affectus et passiones rationi subdit, imo extirpât per quamdam apathiam seu impassibilitatem, ita ut super omnia elevetur et nullo influxu doloris aut voluptatis turbari possit : sic liberatur ab affectu. Sed contra est : 1) Identitas virtutis et plenae felicitatis seu beatitudinis non existit hic in terra, in qua sunt numerosi et nimii dolores. 2) Error fundamentalis quo virtutem colendam esse docet unice propter seipsam, ita ut omnis consideratio propriae felici­ tatis excludatur, ipsi communis est cum Kant ; et ideo argumenta contra hoc punctum doctrinae kafitianae afferenda etiam hic valent (cfr. n. seq., 2 et 3). 3) Naturam cui conformiter est vivendum dicit rationem ; at intelligit rationem sensu prorsus exclusive. Ita ut non sola sit praeponderantia et dominatio rationis, sed pura rationalitas, ceteris omnibus a moralitate exclusis. 4) Hinc vita affectiva caret omni moralitate. In servitutem redigendae et extirpandae sunt passiones, potius quam regendae 126 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS et moderandae, ita ut perfecta sit apathia (qua ab iis homo non pa­ tiatur), et propria vita uniuscuiusque ipsi fiat indifferens! 5) Insuper plura etiam falsa ibi continentur. Ita: nullus ad­ mittitur moralitatis gradus, sed bonitas vel malitia in omnibus actibus aequalis habetur, passiones quoque habentur ut ex Se malae. 6) Denique in applicandis principiis multi occurrerunt errores et quidem perniciosissimi, siquidem mendacium, suicidium, et multa foeda contra naturam de facto habebant licita. 133· Kantismus. Stoicismum aliquatenus secutus est Kant (1724-1804), criticae philosophiae auctor. Postquam ostendere conatus sit pura ratione speculativa nos tantum phenomena, non autem numena posse cognoscere seu quid sint ipsae res in se ; sed de iis haberi cognitionem mere subiectivam sine obiectivo valore, ac proinde certo probari non posse Dei existentiam, hominis libertatem et animae immortalitatem ; — alia via ethicae fundamenta statuere decrevit ope purae rationis practicae. Ex omnium hominum conscientiae testimonio, nihil est sim­ pliciter bonum, nisi bona voluntas (ratio-voluntas~) ; et haec sola est moralis. Voluntas autem bona est non ex obiecto, sed ex motive quo movetur ad agendum i hoc non aliud esse potest nisï officium adimplendum; quod officium non est nisi coilformitas cum lege morali universali. Voluntas igitur ut sit bona moraliter, facere debet quod imperatur et unice quia imperatur : « agere iuxta officium et propter officium ». Uride moralitas est ex sola forma (quae sola est universalis), independenter a materia1 .· nam si legem adimplet propter aliquem finem empiricum, vel eudaemonisticum (ut est satisfactio naturalis tendendae, timor potestatis, vitandum malum),seu propter aliquam felicitatem vel utilitatem consequendam, iam voluntas prosequitur utile, et habet motivum egoisticum, moralitatis destructivum, nec proinde est bona . moralitas ; sed solum quando ex pura reverentia legis impellitur. f Kant itaque omne elementum eudaemonisticUm a moralitate ( non tantum formaliter distinguit, sed tamquam aliquid cum ea \ incompossibile excludit. Unde Ethica a) pura ab omni elemento empirico experientiae i esse debet et procedere a priori ; ac proinde non pendet a natura x humana concreta et est sine respectu ad psychologiam : f b) non obligatio a moralitate, sed moralitas ab obligatione k dependet. Lex autem moralis universalis se exhibet homini ut aliquid imperans, non conditionaliter et hypothetice (si velis esse beatus,i. i. Notat Lehu : Iuxta Kant « Ethica materialis est impossibilis. Nam lex moralis debet esse universalis. Ethica vero materialis non potest esse universalis, quia a) vel bonitatem actionis concludit ex ordine ad felicitatem, sed non omnes habent eamdem felicitatem ; b) vel desumitur ex ordine ad quoddam summum bonum, sed haec opinio contradicit naturali appetitui felicitatis. Ideo Voluntas non erit bona nisi ex parte formae, quae sola potest esse universalis, et consistit in hoc quod servatur lex propter unicum motivum legis · o. c. n. 320. DE ACTIBUS HUMANIS 127 hoc agas), sed absolute et categorice (bonum facias) : unde est imperativum categoricum practicae rationis, cui obedire oportet simpliciter et sine ullo respectu ad obiectum et ad consectaria actus aut ad praemium obtinendum, et absque ulteriore inquisi­ tione de eius fundamento vel auctoritate ; hinc dicitur formale im­ perativum. Lex moralis enim procedit a ratione seu natura rationali ut tali, quae est finis in se, ita ut homo non possit tamquam medium ad alium finem ordinari. Moralitas scii, essentialiter est autonoma, qua voluntas propriam legem observat ; ratio scii, sicut moralitatis sola est mensura, ita et unicum fundamentum. Nam, in heteronomia, si subiicimur legi alterius, etiam Dei, semper ducimur motivo utilitario seu eudemonistico (amoris, spei, timoris), et imperativum non erit categoricum sed conditionatum : « si iste praecipiat, si velis obedire, ad attingendum quid materiale, ita agas ». Unde finis ultimus est impletio officii plene possibilis seu autonoma officii prosecutio, qui est finis in se et valorem habet absolutum in se : in dominio finium subditus est et legis­ lator. Autonomie scii, est solum fundamentum proprii valoris, sicut fundamentum ultimum moralitatis et obligationis. Imperativum autem categoricum est regula inconditionata et universalis. Unde a) regula subiectiva (seu « maxima », ut dicitur) prima et funda­ mentalis, quae erit moralitatis critérium, haec est : < Ita age ut regula tuae voluntatis fieri semper possit principium legislationis universalis », i. e. antequam agas sedulo perpende utrum aliquid absurdum sequeretur ex tua actione, si omnes tuberentur eamdem agere, et ita de facto agerent. Ex qua regula sequuntur duae aliae : b) altera quae determinat moralitatis finem : « Ita age ut humanitatem in te et in aliis habeas tamquam finem, non autem tamquam medium quo uteris » ; si enim te aut aliis tamquam medio utaris, eo ipso propter utilitatem aut volup­ tatem, non propter officium agis, et imperativum iam erit conditionatum, non categoricum ; C) tertia quae indicat moralitatis fontem : « Sic age ut consideres voluntatem tuam (ex parte materiae) ut legislatricem univer­ salem » ; autonomia necessaria est omnino, secus iam non agere­ mus propter officium. lamVero, ut ethica sit possibilis, tria sunt postulata rationis practicae, quae licet theoretice indemonstrabilia, tamquam veri­ tates sunt admittendae et credendae. Nam i) lex moralis postulat libertatem: si enim voluntas cogeretur ad agendum, bona moraliter esse non posset ; unde non est libertas phenomenalis, sed datur numenalis quae determinat operationes phénoménales l; I. Voluntas in phenomenis non est libera ; in quantum est super phenomena, ad mundum intelligibilem pertinens, est libera. Ratio theoretica tamen non cognoscit libertatem, sed cognoscit limitationem quae praebet fundamentum cogitandi possibilitatem libertatis : est notio vacua ab omni obiectivo contento, sed conceptibilis. Fundamentum positivum existentiae libertatis, est a ratione practica. Hinc primatus rationis practicae quae ipsum numenon attingit. 128 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 2) voluntatis creatae necessarium obiectum et finis est efficere summum bonum, quod consistit in intima unione felicitatis et virtutis. Hoc autem in praesenti vita attingi non potest, nam eo ipso obligatio cessaret. Unde voluntas destinatur ut versus summum bonum perpetuo progressu tendat ; ad quod postulatur v ut anima sit immortalis ; 3) homo nequit cogitare summum bonum nisi iunctum summae felicitati. Atqui ordo moralis est oppositus ordini felicitatis. Ergo postulatur ut sit aliqua causa quae moralitatem cum beati­ tudine coniungat, et haec non potest esse nisi Deus. Hinc erit retributio, quia virtus digna est retributione, quamvis non possit exerceri intuitu retributionis. Retributio in hac vita est impossi­ bilis. Ergo est in altera vita, et ideo est Deus. Ita Deus ut finis ethicae introducitur, quin sit fupdamentum moralitatis. Ex quibus postulatis resultat primatus rationis practicae et voluntatis super rationem speculativam. Kant multi quoad substantiam secuti sunt ; et plura eius principia influxum habuerunt in universam philosophiam mo­ dernam. Eius systemati tamen non pauca opponi possunt1. 1. Nititur in tribus fundamentis falsis, nempe supponit a) systema ideologicum et criticum rationis speculativae ; b) characteres « universalis » et « necessarii » non ab experimentaliter notis posse derivari ; c) omnia principia « materialia » motivum repo­ nere in facultate appetitiva inferiori et homines illis non moveri nisi mediante delectatione ; unde homo honeste agere nequit nisi « ob formam » legis scii, ex pura reverentia legis. Ubi duplex est error, scii, a) legem non movere nisi per facultatem inferiorem, cum bonum duplici facultate appeti possit ; β) ex sola reverentia legis agi vel ex motivo delectationis, nam multa alia sunt motiva appetitus superioris, v. g. convenientia cum natura humana aut cum ordine recto, amor Dei, excellentia virtutis, etc. 2. Non Éxplicat moralitatem aut normam moralitatis, nam a) tollit finem realem, beatitudinem; unde impossibilem reddit relationem actuum ad finem ac consequenter tollit regulam morum ; ideo b) si non adsit regula moralis, nec erit vera lex seu regula obligatoria. Obligatio enim est necessitas agendi. Sed voluntas non sollicitatur nisi causa finali seu bono volito. Ergo imperativum categoricum quod excludere intendit omnem finem realem, non potest fundare obligationem realem, et ideo non est lex ; imo c) norma tradita est psychologice impossibilis. Oportet enim agere unice ex motivo officii, sine consideratione boni proprii et affectu appetitivae facultatis. Sed id est impossibile. Voluntas ut obiectum proprium habet bonum, et quidquid vult sub ratione boni vult, Unde non potest agere ex pura reverentia legis, nisi hoc sit ipsi conveniens et bonum ; — secus esset bonum quod alienum maneret a voluntate et ipsam movere non I. Cfr. E. Janssens, La morale de l’impératif catégorique et la morale du bonheur. DE ACTIBUS HUMANIS 129 posset. Impossibile igitur est excludere affectum appetitivae facultatis : quod aliquid sit bonum homini et pertinens ad felici­ tatem, si non semper sit principale motivum, est tamen conditio sine qua non appetitionis. Hinc ethica kantiana mutilat naturam humanam, et ideo est antinaturalis et infecunda ; revera d) assumit ut ex communi persuasione notum, illam solam voluntatem esse simpliciter bonam quae vult et quod lex praecipit et quia praecipit. Sed talis persuasio non existit, nam, homines saepe vocant honestas, actiones quae nulla lege praeci- \ piuntur, v. g. si quis ultro se servitio pauperum et aegrotorum vel obsequio patriae mancipat ; insuper et praescriptas habent bonas si ex alio motivo fiant (non prohibito alia lege) ut miseri­ cordiae, amoris proximi, etc. : sic manifestatur bona voluntas. 3. Honestas actionis non corrumpitur necessario per intentionem éudaemonologicam. Nam duplex est perfectionis gradus, scii. a) agere propter honestatem vel ob finem deontplogicum ; b) agere propter felicitatem, licet non exclusive propter eam solam, sed cum debita subordinatione ad finem deontologicum, utendo spe praemii aut poenae timore ad honestatem efficacius prosequendam1. Quod manet bonum, quia ita homo agit iuxta naturam adaequate spectatam. Haec natura, appetitu invincibili a Creatore indito, tendit ad bonum suum seu felicitatem. Unde sic agendo bonum honestum, homo vult id ad quod per naturam a Creatore inducitur. Aliunde regula kantiana non est propor­ tionate naturae ; impossibile enim est ut ens quod toto pondere naturae inclinaturin propriam felicitatem, hanc continuo negligat in agendo ; ut ceteroquin confirmatur modo agendi universali hominum etiam perfectissimorum. Falsum itaque est quod ratio prohibeat sequi inclinationem ad felicitatem aut delectationem ; appetitus iste dirigi a recta ratione potest. 4. Nam sibi contradicit: a) asserendo ex una parte actionem propter spem beatitudinis elicitam non esse bonam, et ex altera parte supremum bonum in coniunctione virtutis et beatitudinis consistere. Si id enim verum est, cur prohibemur eam exoptare et quaerere? Malum enim non est quaerere quod perfectius est ; perfectius autem est virtutem colere et simul beatum esse ; ergo. b) item asserendo ex una parte solum motivum honestum esse officium adimplendum ; et ex altera parte hominem con­ siderandum esse ut finem, imo regulam agendi ab unoquoque ita esse constituendam ut possit valere pro omnibus. Hoc autem est introducere elementum materiale distinctum ab officio, ac proinde reddere imperativum conditionatum. 5. Imo, ex systemate plura sequuntur absurda: a) naturam humanam esse finem sibi, eiusque perfectionemi. i. Si homo motivum honestatis excluderet, eo ipso male ageret, nec proinde praemium obtineret aut poenam vitaret. — Quaestio proprie pertinet ad tr. de spe. Summa Theologiae Moralia I. — 9 130 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS esse absolutam autonomiam : natura enim humana non est autonoma, cum homini dependentia sit essentialis; b) rationem simul esse superiorem et inferiorem, facere legem et rebellem esse sibi ipsi : « est enim simul regula et simul sub­ dita » et « non raro rebellis » ; c) iudicia practica esse synthetica a priori (quibus scii, a priori idea obligationis cum actione coniungitur), quae innituntur fidei caecae de bonitate et sanctitate legis rationis : a priori supponitur humana ratio praecipere bona, cum e contra in suis iudiciis / debeat pendere a veritate obiectiva. Ita adstruitur obligatio sine \ fundamento ontologico ; d) materiam actionis nullo modo ad moralitatem pertinere : undenam enim dignoscitur regulam aptam esse ut fiat principium universale, v. g. actum (mendacium) dignum esse ut prohibeatur lege universali, nisi quia materia seu obiectum in se habet turpitudinem et est contra rationem? e) nullum actum esse bonum qui non sit praeceptus imperativo v categoriço : discrimen tamen est inter licitum, obligatorium et < heroicum, inter bonum praeceptum et bonum non praeceptum ; imo obligatio posterior est moralitate ; f) bonitatem et malitiam constitui imperativo categorico : estne malus actus unice quia prohibitus, bonus quia praeceptus, vel e contra prohibitus tamquam in se malus, et praeceptus ut in se bonus? 6. Demum conducit ad fatalismum vel pantheismum. Oportet enim obedire rationi, vel caece quia ratio dictat, non quaerendo de ulteriore fundamento, et hoc est fatalismus ; vel habere rationem humanam ut absolutum et Deum, quod est pantheismus. 134· Conclusio. —Ex his iam constat quid censendum sit de moralitate absolute independent seu laica. Praeter hoc quod si£ incompleta, videtur sub aliquo respectu aliquid utopicum includere. Nam in genere: 1) In ordine logico, impossibile est ethicam iustificare sine fine absoluto qui in se subsistit, et qui non est nisi Deus, summum et infinitum bonum ; secus omnes nostrae ad bonum aspirationes abirent in vacuum aut nihilum. Undç ultra bona contingentia creata oportet esse Finem absolutum, qui est finis in se. 2) In ordine ontologico, omnia fundantur in eo quod Deus amat seipsum amore necessario nec potest aliquid velle nisi propter se ; secus non posset se communicare aliis entibus quae participent eius perfectioni, nec iis finem dare communi­ cationem suae bonitatis. 3) In ordine practice executions, sine recursu ad Deum, observantia moralitatis non sufficienter obtinebitur, defectu efficacis sanctionis ; nempe, si homo certus non esset Deum, infinite iustum et omnipotentem, aeternam statuere harmoniam et concordiam inter virtutem et felicitatem, vitium et infelici­ tatem. In specie, qui moralitatem independentem tuentur, loco mora­ litatis theisticae vel Christianae proponunt vel 1) Ethicam solidaritatis, qua tenemur erga alios. Oriretur DE ACTIBUS HUMANIS 131 obligatio vel ex contractu, vel ex haereditate qua omnia obtinemus a generationibus praecedentibus. Non ex contractu, nam con­ tractus non est validus nisi libere initus ; individui autem non obligantur, quia non assumpserunt obligationem, imo societatem non libere susceperunt. Non ex haereditate, quia patrimonium generationum anteriorum non habet naturales haeredes determi­ natos, sed ad omnes et singulos pertinet ; unde si eo utamur, nullum exinde debitum contrahimus erga alios1. — Vel 2) Ethicam sociologicam, quae moralitatem fundat super idea societatis quae est persona moralis distincta ab individuis eisque superior quae praecipere possit. Sed societas non est persona seu ens realiter distinctum ab individuis, nec est finis absolutus ; in sé : est propter bonum individuorum et isti non sunt simpliciter | propterTlam. Quôd si individui obedire teneantur, non est quia societati est ius absolutum praecipiendi ad praecipiendum, sed quia praeceptum ad bonum individuorum confert et ita legitimari potest. — Vel 3) Ethicam naturae, quae fundatur in subiectione hominis ad suam naturam. Finis ultimus est : esse nos ipsos, nos ipsos conservare et perficere sub respectu individuali et in ordine ad societatem. Id recto sensu potest intelligi de natura rationali ut tali, ordinata ad finem ultimum, Deum ; sed de facto illi qui Deum et auctorem universi non agnoscunt, quid intelligunt nomine naturae quae est norma? Variis modis atque oppositis illud interpretantur. Insuper instinctus qui ad bonam ordinatio­ nem naturae sunt reformandi, ab ipsa natura aeque procedunt ac illi qui exstimulandi sunt ; ergo oportet esse alia regula discriminans : ratio humana, irradiatio ipsius rationis divinae. Articulus Γ. De Facultate Apprehensive Moralitatis. 135. Thesis. Facultas cognoscitiva moralitatis non est nisi intellectus, qui sub hac ratione vocatur practicus. Probatur : A. indirecte, exclusione aliarum opinionum, Facultas moralitatis cognoscitiva non est experientia, nec sensus, nec instinctus, nec affectio subiectiva. Ergo (cfr. n. 136-137)· B.directe : i° Moralitas est conformitas seu convenientiai. i. Notat Lehu, o. c. n. 322 : « i° Lex est naturae quod homo vivat, in societate ; sed non omnes leges naturae inducunt obligationem, v. g. frigus hiemale est lex naturae, sed non obligatur homo ad non vitandum frigus. 2° Certe homo debet aliquid societati, sed determinare quantitatem istius debiti non adeo facile est. 3°Multi homines aestimant societatem esse male ordinatam ex eo quod ab ipsa plus mafi quam boni acceperint : talesnon admittunt societatem esse iustum fundamen­ tum obligationis ». Γβ2 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS cum regula rationis et fine ultimo, vel difformités seu dis­ convenientia. Sed illud pertinet ad obiectum rationis seu intellectus. Ergo cognoscitur moralitas ab intellectu. 2° Iudicium de rebus moralibus est quaedam veritas. Atqui veritas est obiectum proprium intellectus. Ergo iudicium de rebus moralibus pertinet ad intellectum. Vocatur practicus quia ut obiectum habet proportionem mediorum ad finem, et ita ordinatur ad dirigendos actus voluntatis infinem. Intellectus autem practicus non diversus est ab intellectu speculativo. Non diversificatur facultas per differentiam accidentalem obiecti. Sed obiectum intel­ lectus speculativi et obiectum intellectus practici differunt mere accidentaliter : accidit enim alicui apprehenso per intellectum quod ordinetur ad opus vel non ordinetur. Ergo intellectus practicus non differt realiter ab intellectu speculativo (I, q. 79, a. 11). 136. Doctrinae praedictae opponitur Empirismus moralis, qui cognitionem moralitatis unice ab experimental! observatione repetit utilitatis. Omnia sunt mutabilia ; absolutum est illusio metaphysica ; et ideo moralitas est essentialiter muta­ bilis secundum circumstantias. Unde systema de facto reducitur ad evolutionismum qui innititur impulsionibus ex repetitis experientiis sensibilibus per omnes generationes habitis et transmissis. In quo ratio solas partes habet secundarias: sequitur enim inclinationes, et experitur quod est, non autem dictat quid esse debet. Et sic ethica est scientia descriptiva et explicativa, non normativa. lamvero ethica organica, ut vocari solet : A. Quantum ad fundamentum, supponit materialismUm vel positivismum, ac proinde solàm çthicam utilitarismi aut sensua­ lism! agnoscit. B. Quantum ad methodum, 1) est incompleta : ad determinandam morum regulam certo utilis est, aCTfioh sufficit historica et psy­ chologica factorum et actionum observatio, quia non solum quaeritur quid homines fecerint aut faciant, asd etiam et praecipue quid facere conveniat aut oporteat. Ad quod determinandum non sufficit experientia, sed requiritur ipsius rationis exercitium, quo cognoscamus causam et originem huius convenientiae aut obligationis moralis ; 2) est manca : asserunt quidem nullum esse hominem qui nonnisi propter proprium commodum ultimo agat. Et tamen experientia etiam docet esse viros qui propter Deum aut proximum se suaque omnia expendunt ; atque notionem ho­ nesti et iusti (apud multos saltem) a notione felicitatis esSe DE ACTIBUS HUMANIS 133 distinctam : habentur enim quidam actus tamquam boni, imo optimi aut heroici, qui nedum voluptatem afferant, tristitiam et detrimentum causant ; alii vero pravi quamvis commodum procurent, ut si quis, fraude in ludendo adhibita, victoriam sibi atque multam lucretur pecuniam. C. Quantum ad rem: i)est insufficiens. Valor principii necessarii non est ab experientia, et impulsiones instinctivae non constituunt principium moralitatis. Oportet enim quaeramus an impulsiones aut dispositiones organicae sint vera manifestatio boni, an potius hallucinatio. Si primum, id non erit nisi quia conveniunt rationi, et sic redimus ad critérium nostrum. Si alterum, oporteret explicare universalitatem et persistentiam illarum hallucinationum ; 2) est illogica, utpote opposita experientiae : si enim ideae et inclinationes morales ab haereditate proveniunt, quomodo ethica nobis facit facultatem et aliquando officium agendi contra instinctus ? 3) est erronea : falso asserit officium esse necessitatem instinctivam naturalem vel intellectualem ; obligationem autem oriri ex sanctione intrinseca (v. g. effectus nocivi) et extrinseca (seu timore poenarum), quae est triplex : socialis qua fortiores imponunt voluntatem, civilis qua timetur princeps necessarius ordini sociali, religiosa qua timentur animae defunctorum (praesertim principis), lamvero a) non illa est notio quam habemus officii seu obligationis ; b) multi non percipiunt istas sanctiones morales; qui autem eas cognoscunt, dicere possent se cedere vi, rion alitem agnoscere obligationem ; c) talis obligatio non habet vim et efficaciam in conscientia, sed potius est destructio quam explicatio obligationis moralis : noq enim esset nisi actio solo metu extorta. 4) Unde systema non in positiva experientia fundatur, sed potius ex serie hypothesium constituitur. 137. Opponitur quoque Intuitionismus moralis, quo generali nomine designantur omnes qui in eo conveniunt, quod bonum et malum ex quodam intuitu alicuius facultatis immediate affirmatur (sicut Nativistae et Innatistae pro psychologia), seu qui asserunt moralitatem cognosci instinctu aut sensu speciali, quo sponte homo bonum et malum sine inductione experientiae et sine deductione rationis affirmat. Quam A. alii aiunt cognosci sensu^/ryncoseu. corporali, ut Sensistae et Phrenologistae, qui non admittunt nisi cognitionem sensitivam. Contra : 1) Assertio nititur in fundamento falso ; supponit materialismum et falsum systema de criterio veritatis. 2) In systemate sensistico, nulla remanet libertas, quae sup­ ponit indifferentiam iudicii, quod sine intelligentia dari non potest. Unde destruit moralitatem in suo principio. 3) Universalia, abstracta et immutabilia (qualis est norma moralis) non agnoscuntur a sensu qui essentialiter est mutabilis, 134 summa theologiae moralis et variat secundum circumstantias et dispositiones subiectivas. Ergo destruit moralitatem in sua essentia. 4) Regula moralis ordinat actus humanos. Ordinare pertinet ad intellectum. Ergo ad intellectum pertinet cognitio moralitatis. 5) Sensus non experitur ex obiectis nisi voluptatem et dolorem ; ergo logice sensismus debet ducere ad hedonismum seu sensualismum ‘. B. Alii dicunt cognosci quodam sensu spirituali intuitionis vel instinctivo, qui differt ab intellectu et correspondet instinctui caeco quo prima principia, sicut speculativa, ita et practice immediate cognoscimus. Qui sensus est ordinis affectivi, et consistit in quadam interna affectione aut sympathia vel gustu. Ita schola scotica, Sentimentalistae et multi recentiores ; qui omnes de facto sunt altruistae. Hoc systema : 1) Plerumque fundatur in systemate criteriologico falso. 2) Est inaedaquatum. Negat elementum rationale, et primas partes tribuit elemento affectivo, quod tantum est secundarium. Ratio scii., secundum illos, solum observat, non dictat; et utilitas socialis amplectenda est non quia rationi conformis, sed quia affectus et instinctus ad eam inclinat! E contra affectus non est nisi praeludium aut resonantia iudicii rationis, quod est norma moralitatis. 3) Non praebet critérium certum sed fallax. Non enim semper afficimur sympathia erga bonum morale, nec semper antipathia erga malum ; at etiam possunt aliae causae non morales, ut talenta, qualitates, felix exitus, fruitio, gaudium, eosdem excitare affectus. 4) Non praebet critérium universale: multitudo enim et so­ cietas erga quam sympathiae affectu tenemur, mutationi sub­ jicitur ; quid autem si in diversa inclinentur homines, erga quos sympathice teneamur affici? 5) Non praebet critérium obiectivum, sed subiectivum: sym­ pathia et antipathia mutantur secundum circumstantias et per­ sonas. 6) Non praebet critérium ultimum : sympathiae enim et antipathiae ipsae sunt bonae vel malae. Quare, nisi quia conformes vel difformes rationi? 7) Sicut ratio humana de veritate speculativa ratiocinatur, ita et de veritate practica. Sed repugnat absolute quod prima principia rationis speculativae instinctu caeco admittantur et sine evidentia. Ergo et idem repugnat pro primis principiis rationis practicae, in rebus practicis seu moralibus. 8) Alii sunt instinctus et intuitiones, scii, egoisticae. Cur autem sympathiae inclinationes debemus prosequi, non egoisticas ? Vel quia sunt rationi conformes ; — vel quia factum sunt evolutionis : in hoc ultimo casu non sequitur quod sint legitimae et bonae. Et ceteroquin personae indolis egoistici possunt antipathiam provocare. Sensus moralis ab aliis experimentis distingui non valet nisi adsit prius Certa notio moralitatis; i. e. nisi ratio investi l. Cfr. Roselli, Ethica, q. 3, a. 2. DE ACTIBUS HUMANIS B5 gayerit moralitatis ideam et valorem, ac distinxerit eam ab impressionibus mere sensitivis, aestheticis, aut socialibus. Obiiciunt spontaneitatem et universalitatem et persistendam conscientiae moralis apud omnes homines et per omnia tempora ; quae nequeunt explicari nisi instinctu et speciali sensu ; — et hoc est unicum quod afferant argumentum. — Resp. : id probare dispositionem constantem et nativam ad cognoscenda prima principia moralia, scii, synderesim seu habitum primorum prin­ cipiorum practicorum (sicut est habitus intellectus pro primis principiis speculativis), non autem probare caecum instinctum aut specialem sensum. Inutile scii, est recurrere ad facultatem specialem distinctam ; quia ratio practica synderesi informata id valet explicare, et ipsa non est facultas distincta a ratione speculativa. C. Alii qui profitentur transcendentalem obiectivismum, aut \ inde ortum idealismum transcendentalem seu absolutum, recurrunt ) ad caecum instinctum ipsius intellectus, quo veritates abstractae , et universales admittantur ita ut valor earum non demonstretur, quia nequit demonstrari eas respondere realitati. Ita Kant et post eum illi qui, ipsius principiis innixi, in Pantheismunj lapsi sunt, ut Fichte, Schelling, Hegel. — Contra est : a) Quantum ad fundamentum, id est falsum systema criteriplogicum, vel et monismus pantheisticus, quo casu moralitas erit impersonalis et supraindividualis. b) Quantum ad methodum, i) haec est incompleta: licet enim ratio praecipue necessaria sit ad definiendum quid agere debea­ mus, adiicienda tamen est observatio historica et psychologica naturae humanae, cui regulae moralitatis sint adaptandae ; 2) ideo non est naturae humanae accommodata: ita si actus cum spe praemii aut metu poenae elicitus dicatur non bonus, cum historice et psychologice constet homines sine Respectu ad beatitudinem aut metu poenae bonum non agere, sequitur talem methodum aç normam non esse viribus humanis proportionatam ; 3) innititur fidei caecae : si enim ratio speculativa incapax est veritates speculativas certo cognoscendi, cur ratio practica certior erit de existentia obligationis ? c) Quantum ad rem, quoad systema kantianum sufficienter dictum est, n. 133. Quoad systemata pantheistica : 1) de facto conscientia moralis valorem tribuit actibus qui unice tendunt ad perfectionem individui ; in homine individuo etiam est exigentia moralitatis ; 2) imo si ibi non existât, nulla amplius erit exigentia moralitatis: obligatio enim erga alios est, ut illi possint perfici. 136 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO TERTIA. DE PRINCIPIIS SEU FONTIBUS MORALITATIS. S. Th. I-Π, q. 18, a. 2, 3, 4, 10. 138. Notiones. — Postquam diximus de ultimo funda­ mento, ac primo principio obiectivo moralitatis, conside­ randa veniunt principia immediata quae dicuntur fontes moralitatis ; scii, elementa actus humani ex quibus imme­ diate fit ut sit conformis regulae et bonus, vel ab ipsa difformis et malus, et quidem magis vel minus. Sunt obiectum (fons primarius), et circumstantiae (fons secun­ darius) quarum praecipua est finis, quia maxime influit in actum. A. Obiectum in praesenti consideratur 1) non ut totum elementum obiectiyum seu complexus omnium circum­ stantiarum, sed in sensu proprio ut distinctum a circumstan­ tiis : est id quod primo et per se attingitur ab actu, seu materia (res vel persona) circa quam versatur, id in quod primario et per se ex natura sua tendit ; unde idem est ac finis intrinsecus 1 ; 2) non secundum esse physicum, sed secundum esse morale e. prout est conforme vel difforme regulae rationis. i. B. Circumstantiae secundario attinguntur ab actu tam­ quam accidentia quae afficiunt et determinant actum hu­ manum in suo esse constitutum. Aliae afficiunt actum humanum secundum esse physicum, et istae sunt in­ differentes (v. g. quod quis furetur mane vel vespere) ; aliae secundum esse morale, quod augent vel minuunt (v. g. quod furetur multum vel parum) : hae vocantur morales, ad quas solas hic attendimus. C. Ftnts hic intelligitur non finis operis seu intrinsecus, qui idem est ac obiectum, sed finis extrinsecus operantis et adiunctus « qup agens movetur ad opus ». I. Unde promiscue usurpantur verba : obiectum, materia, finis. Nam, ut ait S. Thomas, I-Π, q. 75, a. 3, ad 1 : « obiectum, etsi sit materia circa quam terminatur actus, habet tamen rationem finis, secundum quod intentio agentis fertur in ipsum ». Cfr. q. 72, a. 3, ad 2. DE ACTIBUS HUMANIS B? Cum autem ratio non sit determinata ad unum, sed ad omnia possit primo et per se tendere, hinc idem potest esse obiectum respectu unius actus et tantum circumstantia respectu alterius, et quidem : a) esse morale potest esse circumstantia actus spectati secundum esse physicum, v. g. quod res sit aljena vel deposita in loco sacro est circumstantia quantum ad actum sumendi, sed est substantia furti vel sacrilegii ; b) imo circumstantia unius actus potest esse obiectum et substantia alterius actus : sic non est circumstantia respectu furti quod sit res aliena sed quod sit sacra, quamvis haec non sit circumstantia quoad sacrilegium. 139· Animadversio.—Obiectum(similiter finis et circum­ stantia) potest considerari dupliciter : physice et materialiter in esse entis, prout est aliquid in rerum natura, et sic semper est bonum (bonitate naturae seu entis) ; — vel moraliter et in esse moris, prout est obiectum talis actus et'prout ab operante attingitur, et sic potest esse bonum vel malum moraliter. Dicitur : 1) Quoad elementum obiectivum: prout est obiectum talis actus humani seu ad talem actum habet debitam proportionem vel non, i.e. prout subest regulae ratioms et huic conforme est et moraliter bonum, vel difforme et malum, quod talis res vel persona tali actu attingatur. Sic obiectum furti non est res aliena in se et physice spectata sed quatenus regula vetat ne ipsa auferatur domino ; obiectum temperantiae non est cibus in se spectatus sed quatenus conforme est rationi quod sumatur quantum necesse sit. Hinc: a) Obiectum physice bonum potest esse moraliter malum et vice versa. Ita, licet Deus et peccatum secundum se sint obiectum bonum vel malum, tamen Deus ut odio habendus est obiectum malum, peccatum destruendum est obiectum bonum rationi conforme. b) Obiectum physice unum et idem potest esse bonum vel malum moraliter, ut rem alienam rapere vel restituere, hominem amare et odisse. c) Idem actus secundum esse physicum potest esse diversae specie; secundum esse morale : sic dare pecuniam est donatio si fiat in gratiam, eleemosyna si ad miseriam sublevandam, solutio si ad debiti extinçtionem, restitutio si ad iniuriae recom­ pensationem, recompensatio si propter meritum, d) Actus physice idem potest esse moraliter bonus vel malus prout a diversis subiectis, vel ab eodem sed diversis temporibus fiat, v. g. actus fornicationis et actus coniugalis, esus carnis feria 5a et 6a, occisio hominis a latrone vel milite. e) Actus eiusdem speciei physicae possunt esse diversae speciei moralis, v. g. cognoscere mulierem suam vel alienam, amor Dei et vini, virtutis et vitii ; e contra actus eiusdem speciei moralis possunt esse speciei physice diversae, v. g. amor et desiderium eiusdem obiecti. 2) Quoad elementum subiectivum : prout ab operante attingitur, i. e. cognoscitur tamquam conforme vel difforme cum regulis, seu prout obiectum et eius moralitas cognoscitur a conscientia operantis tamquam conformis vel difformis rationi. Fieri enim 138 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS potest ut obiectum in se malum sit et tamen ex ignorantia invin­ cibili putetur bonum : sic si quis accipiat rem alienam quam putat esse suam erit actus formaliter bonus ; çt vice versa, ut si quis putet hodie ieiunandum et non ieiunet, erit actus formaliter malus. Quae Omnia praedicta etiam valent de circumstantiis et de fine. 140. Principium!. Obiectum moraliter consideratum (iat actui moralitatem i.e.bonitatem vel malitiam, et quidem fundamentalem, principalem et primariam. Dicitur: 1) fundamentalis, quia actioni intrinsece et essentialiter inest, sicut obiectum sine quo actus esse non potest ; 2) principalis, quia dat actui moralem speciem qua ab aliis distinguitur ; 3) primaria, quia concipitur ante omnem aliam quae ex cir­ cumstantiis provenit et etiam hisce mutatis perseverat. Sic in furto rei sacrae ob vanam gloriam, malitia ex objecto seu iniustitia est prima et fundamentalis ; malitia ex circumstantiis sacri et finis dicitur secundaria et accidentalis. Probatur 1) ratione : Illud est bonum quod habet pleni­ tudinem essendi sibi debitam, malum si non habet totum esse quod habere debet. Habet autem aliquid esse ac proin­ de bonitatem primo ex eo quod ipsi dat speciem, scii, ex sua forma, v. g. homo generatus ex eo quod sit animal rationale ; e contra malitiam principalem et fundamentalem si non habet esse speciei quod habere debet, v.g. si loco hominis generetur monstrum. Atqui actus humanus habet speciem ex obiecto moraliter considerato,ut a forma. Ergo ex obiecto convenienti habet bonitatem et quidem prima­ riam et fundamentalem ; item malitiam si non habet obiectum conveniens quod habere debet. Prob. minor : Actus humanus est motus seu tendentia ad obiectum moraliter consideratum, ut ad terminum. Atqui omnis motus habet speciem ex termino ut a sua forma, quia est ad terminum ut potentia ad actum. Ergo actus humanus habet speciem ex obiecto moraliter consi­ derato, ut a sua forma. Quod sic breviter contrahi potest : Omnis res habet esse et bonitatem (et ideo malitiam) fundamentalem ex sua specie. Atqui actus humanus habet speciem ex obiecto, quia est motus ad illud ut terminum. Ergo actus humanus, sicut in ordine physico ita in ordine mprali, ab obiecto quo terminatur suam speciem habet. DE ACTIBUS HUMANIS 139 Hinc 2) in Scripturis et in doctrina Traditionis saepe affirmatur bona esse facienda, mala quaecumque vitanda ; quod ad minus intelligendum est de iis quae sunt bona vel mala ratione materiae. Ita v.g. Ps. XXXIII, 14 : Diverte a malo et fac bonum; Prov. III 7 : Time (i. e. cole) Deum et recede a malo; Is. I, 16, 17 : Quiescite agere perverse, discite benefacere. Quibus alludens ait princeps apostolorum, I Petr. III, 10-12 : Qui vult vitam diligere et dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo et labia sua ne loquantur dolum ; declinet a malo et faciat bonum : inquirat pacem et sequatur eam; quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum ; vultus autem Domini super facientes mala. Unde Christus iuveni interroganti : « Quid boni faciam ut habeam vitam aeternam?» (Mt. XIX, 16), respondet (v. 17-19) : « Si vis ad vitam ingredi, serva mandata :... ...Non homicidium facies, non adulterabis, non furtum facies, non falsum testimonium dices. Honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum » ; quae praecise mala vel bona sunt ex obiecto. 141. Principium II. Circumstantiae morales qua tales actibus humanis dant bonitatem et malitiam, sed secundariam et accidentalem. Dicitur : a) circumstantiae morales, quia non considerantur in se et physice, sed moraliter i. e. 1) quantum ad hunc actum prout conforme vel difforme sit regulae rationis ut actus cum hisce circumstantiis ponatur ; et 2) prout id cognoscatur ab agente. b) qua tales, quia tribuunt quandoque etiam primam et essen­ tialem bonitatem vel malitiam, ut si opus ex obiecto indifferens bonum fit ratione circumstantiae, V. g. bibere moderate ; sed tunc circumstantia primo et per se est intenta et fit obiectum seu id quod primo attingitur. c) moralitatem secundariam et accidentalem, quia circumstantiae ut tales superveniunt actui in suo esse et specie morali constituto. Probatur 1) ratione : Plenitudo essendi et bonitas in rebus non habetur tantum ex eo quod ipsis dat speciem, sed etiam secundario ex supervenientibus accidentibus,v. g. in homine ex figura, virtute, colore, etc., quorum si desit aliquid quod esse debet, vel si adsit aliud quod non esse debet, secundum hoc res erit mala. Ergo etiam in actibus humanis plenitudo essendi et bonitas non tota consistit I 140 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS in specie quae provenit ex obiecto, sed secundario additur ex advenientibus accidentibus quae sunt circumstantiae ; quod si aliqua debita desit vel indebita adsit, secundum hoc erit actio mala. Confirmatur : Circumstantiae possunt importare habitu­ dinem convenientiae vel disconvenientiae ad regulam ra­ tionis sicut ipsum obiectum, v. g. non solum disconveniens est furari sed etiam furari in loco sacro, non solum con­ veniens orare sed etiam orare genibus flexis. Ergo. Hinc 2) in Scripturis, Christus (Mc. XII, 41-44) ipse declaravit pauperem viduam quae dedit duo minuta, plus dedisse quam divites qui multa faciebant, quia de penuria dedit. Et 3) ex Traditione scimus in confessione declarandas esse circumstantias peccati speciem mutantes, vel ita aggravantes aut minuentes ut de veniali faciant mortale aut vice versa (quod definivit Cone. Trid. sess. 14, c. 5, can. 7). Nulla autem huius rei esset ratio si malitiam non augerent aut minuerent. 142. Principium III. Finis extrinsecus et adjunctus qua talis et moraliter spectatus actibus humanis dat bonitatem vel malitiam, sed secundariam et accidentalem, Dicitur 1) finis extrinsecus : finis enim Operis seu intrinsecus est idem ac obiectum ; unde agitur de fine extrinseco et acci­ dentali qui ab operante obiecto es additus1 ; 2) qua talis: finis enim quandoque induit rationem obiecti moralis et dat primam moralitatem,ut si quis actum indifferentem agat ob bonum finem vel malum, aut actum ex obiecto bonum unice propter solum finem extrinsecum ; 3) moraliter specta'us, i.e. in quantum est rationi conforme vel difforme ut talis res tamquam finis intendatur et talis actus tamquam medium eligatur ad illum obtinendum. Probatur 1) ratione : Res quae pendet ab alio, non solum habet plenitudinem essendi et bonitatem ex specie et acci­ dentibus, sed etiam ex comparatione ad causam a qua dependet ; sicut autem esse dependet a causa efficiente et I. S. Thomas : « Finis proximus est idem ac obiectum... finis autem remotus ponitur ut circumstantia » De Malo, q. 2, a. 7, ad 8. DE ACTIBUS HUMANIS 141 specie, ita bonitas maxime a causa finali. Atqui actus humanus dependet a causa efficiente et finali. Ergo praeter bonitatem absolutam quam habet ex esse et specie, habet bonitatem relativam ex fine si habet finem debitum, et malitiam si non habet. Confirmatur. Finis dicit conformitatem vel difformitatem ad rationem, v. g· non solum rationi conforme est dare eleemosynam, sed etiam dare in satisfactionem peccatorum : sicut rationi repugnat non solum furari, sed etiam furari ad se inebriandum. Ergo fieri non potest quin bonitatem influat finis, si sit bonus, et malitiam, si sit malus. Hinc 2) in Scripturis Christus ait : «Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis... Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus lucidum erit. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tenebrosum erit » (Mt. VI, i, 22-23). Quae de prava intentione quae mentem obcaecat ac placentiam Dei in operibus tollit sunt intelligenda ; dum intentio recta quae omnia dirigit, Deo placet et ab eo retribuitur. Unde v. 33 dicitur : « Quaerite ergo primum regnum Dei et iustitiam eius ; et haec omnia adiicientur vobis ». Et Apostolus monet, I Cor. X, 31, ut omnia fiant in gloriam Dei. 143. Corollarium. — In actu humano itaque quadru­ plex bonitas inveniri potest : una secundum genus prout est actio, quia quantum habet de actu et entitate tantum habet de bonitate (physica) ; alia est secundum speciem i. e. secundum obiectum conveniens ; tertia est secundum circumstantias quasi secundum accidentia quae­ dam ; quarta secundum finem quasi secundum habitudi­ nem ad bonitatis causam (a. 4). QUAESTIO QUARTA. DE DISTINCTIONE SPECIFICA INTER ACTUM BONUM ET MALUM. S. Th. I-II, q. 18, a. 5 et 8 ; I, q. 48, a. 1, ad 2 ; C. G. III, 9 ; De Malo q. 2, a. 4 et ad 10; II Sent., d. 40, a. i. Bonum et malum in ordine physico non constituere differen­ tiam specificam est manifestum : sic vestimentum bonum et 142 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS malum, homo sanus et aeger non sunt species vestimenti aut hominis. Hinc quaeritur an in actibus humanis bonitas et malitia etiam sint mera differentia accidentalis, an e contra differant per se et essentialiter, ac proinde secundum speciem. De quo tenendum quod primus omnium docuit S. Thomas. 144. Thesis. Actus humani secundum obiectum bonum vel malum differunt specie morali. — Pro­ batur : a) Ex eo quod actus humanus sit rationalis. Actus speciem habet ex obiecto. Sed actus est humanus et moralis in quantum procedit a deliberante ratione, Ergo speciem habet ex obiecto considerato ut rationi obiicitur, seu per compa­ rationem ad rationem. Atqui bonum et malum in obiecto praecise et per se differunt in quantum comparantur ad rationem, quatenus obiectum ipsi convenit vel repugnat 1. Ergo obiectum bonum et malum faciunt actus humanos differre specie (a. 5). b) Ex eO quod actus humanus sit voluntarius. Actus habet speciem ex obiecto. Sed actus est humanus et moralis in quantum voluntarius. Ergo speciem habet ex obiecto per comparationem ad voluntatem. Atqui obiectum volun­ tatis est bonum seu finis. Ergo actus humanus habet speciem ex comparatione ad finem. Sed bonum et malum dicuntur per se secundum relationem ad finem : bonum in quantum dicit ordinem ad finem, malum in quantum privat hunc ordinem. Ergo in actibus humanis bonum et malum differunt specie (II Sent., d. 40, a. 1, ad 2 ; De Malo, q. 1, a. 1, ad 4 ; q. 2, a. 4, ad 10). 145. Indifferentia estne tertia species moralitatis ? —Resp. : 1) Certum est non omnes actus humanos ex sei. i. Notetur distinctionem specificam non oriri ex differentiis per accidens, sed ex differentia per se in obiecto secundum quod per se comparatur ad principium actionis. « Nihil, ait S, Thomas, quod est per accidens constituit speciem sed solum quod est per se ». Ita cognoscere colorem et sonum sunt actus specifice diversi secundum sensum, quia per se differunt per comparationem ad sensum, non ita secundum intellectum qui eos sub una ratione obiecti (entis et veri) attingit ; item sentire album et nigrum differunt specie secundum visum, quia differunt sub ratione coloris, non secundum gustum. Atqui actus humani et morales sunt secundum quod sunt a ratione ; et bonum et malum per se differunt per comparationem ad rationem. « Unde manifestum est quod bonum et malum diversificant speciem in actibus moralibus» (a. 5). Cfr. de Malo, q. 2, a. 4. DE ACTIBUS HUMANIS 143 secundum speciem esse bonos vel malos, sed aliquos indiffe­ rentes. Actus enim habet speciem ex obiecto, et actus huma­ nus ex obiecto comparato ad rationem a qua actus procedit. Ergo si obiectum ex se convenit ordini rationis, actus erit\ bonus secundum speciem, v. g. dare eleemosyuam ; siz includit repugnantiam ad rationem, erit malus secundum speciem, v. g. furari. Sunt autem obiecta quae nihil dicunt ' quod pertinet ad ordinem rationis, v.g, ambulare, levare festucam de terra, dare pecuniam, etc., et tunc actus erit indifferens secundum speciem. 2) Actus ex natura sua indifferentes non videntur esse morales. Indifferentia enim quae est media inter bonitatem et malitiam, quia nec est cpnformitas nec difformitas ad regulam, non est species moralitatis sed huius negatio. < Moralitas scii, dicit respectum ad regulam 5 sed indifferens 'non dicit respectum ad regulam : est enim id de quo regula non curat et idem est ac si regula non esset. A. v. morali­ tas dicitur in ordine ad rationem ad quam conformitatem habet vel repugnantiam ; sed indifferens nihil dicit quod pertinet ad ordinem rationis ; ergo indifferentia extra moralitatem existit (a. 8). Sunt tamen aliqui qui aiunt esse speciem moralitatis incompletam. 3) Inter actus indifferentes quidam vocantur bene vel male sonantes, quorum obiectum, — etsi nec bonum nec malum sit, — propendet tamen magis vel in bonitatem, et isti actus plurimum habent formalem bonitatem, ut ire ad ecclesiam, visitare pauperes, dare pecuniam, etc.;— vel e contra in malitiam, et tunc saepius adnexam iniustitiam habet, ut auferre rem alterius, ponere causam ex qua etiam sequi potest mors alicui, locutione uti amphibologica vel restrictione, etc-, et ideo non potest poni actus nisi ratio adsit cohonestans v. g. in casu necessitatis. 146. Animadversio.— Ut contrahatur bonitas (obiectjvel circumstantiae1) requiritur ut in se et propter se intendatur; ut autem contrahatur malitia sufficit ut praevideatur et indirecte sit voluntaria. Etenim recta ratio dictat bonum esse prosequen­ dum et in se amandum quia dignum est quod propter se appe­ tatur, ac proinde qui bonum in se non intendit, illud non vult bene et recte, et laudabiliter, et prout intendi mereatur. Requiritur f 144 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ergo ut bonum sit finis ab agente intentus seu motivum quo moveatur ad actum ponendum, vel, ut dicit S. Thomas q. 19, a. 7, ad 3 : « ad hoc quod voluntas sit bona, requiritur quod sit boni sub ratione boni i. e. velit bonum et propter bonum ». Quare nemo laudatur, quod infirmum visitaverit tantum confabulationis causa, aut ieiunaverit ad parcendum pecuniae ; quia non inten­ ditur formaliter honestas misericordiae aut ieiimii. Non tamen debet quis explicite intendere istam honestatem seu conformitatem regulae ut talem, sed sufficit implicite, volendo \actum sub aliqua ratione honesta, v. g. eleemosynam quia sublevat pauperem. — E contra malum non tantum non amari debet sed praecaveri et vitari, etiam non intentum ; quod non fit ab illo qui praevidet et non impedit. Hinc, ut actus sit bonus, debet esse bonus ex integra causa et ex omni parte, scii, tum obiecti, tum finis, tum circumstantiarum ; ut actus sit malus, sufficit defectus sive ex parte obiecti, sive ex parte circumstantiarum aut finis. QUAESTIO QUINTA. DE DISTINCTIONE SPECIFICA INTER VARIOS ACTUS BONOS VEL MALOS. 147· Status quaestionis. — Vidimus species supremas in moralitate, scii, bonitatem et malitiam oriri ex obiecto, circum­ stantia et fine ; at etiam spectandae sunt infimae species actuum moralium, secundum quas habent talem specialem bonitatem vel talem specialem malitiam. Unde quaeritur a) utrum illa distinctio oritur ex iisdem tribus fontibus ; imo b) cum ens naturale in una tantum specie reponatur, dubitatur an possint plures moralitatis species in uno actu morali reperiri. Quibus responsum dabimus, seorsim spectatis obiecto, cir­ cumstantiis et fine. Articulus 1. De Obiecto. S. Th. I-II, q. 18, a. 2 ; a. 4, ad 3 ; a. 6 ; a. 7, ad i ; a. 10 ; q. 1, a. 3, ad 3 ; De Malo, q. 2, a. 6, ad 3. 148. Principium I. Obiectum moraliter consideratum actibus humanis non dat solam moralitatem gene­ ticam sed etiam specificam. Declaratur. Sensus est : Obiectum non solum facit essentialem distinctionem inter bonum et malum, et constituit speciem supremam bonitatis et malitiae in actibus humanis, sed etiam infimam speciem qua varii actus boni vel mali inter se distin­ guuntur. DE ACTIBUS HUMANIS 145 Probatur : Actus moralis essentialiter est motus ad obiectum moraliter consideratum, ut ad terminum. Atqui omnis motus essentialiter habet speciem infimam a termino. Ergo omnis actus humanus habet speciem infimam mora­ lem, ab obiecto moraliter considerato. — Et ideo secundum quod obiecta diversam convenientiam cum ratione vel oppositionem dicunt, distinguuntur variae species actuum bonorum (v. g. amor Dei et proximi, fides et charitas, fortitudo et temperantia), vel malorum (v. g. homicidium et furtum, blasphemia et detractio, luxuria et ira). Cui doctrinae non obstat i) circumstantiam constituere posse speciem infijnam moralitatis in actu humano, quia tunc ingreditur obiectum, et fit principalis conditio eius et quasi differentia specifica actus humani, ut infra magis explicabitur, art. 2 ; 2) actum humanum speciem recipere a fine, quia a) finis est obiectum voluntatis ; b) quoad actum exteriorem im­ peratum, finis operis idem est ac obiectum, finis operantis adiunctus est circumstantia speciem addens, quae conside ratur ab agente tamquam conditio accessoria obiecti extrinsece adveniens, in quantum actus fit sub influxu volun­ tatis cuius obiectum est finis operantis (cfr. art. 3). 149. Principium II. Unus et idem actus moralis habere potest multiplicem speciem moralitatis. Probatur : 1) Id non verificatur de actu humano secun­ dum esse physicum, quia ens physicum specificatur per formam naturalem quae est determinata ad unum, ac proinde est una specie ; at secundum esse morale actus specificatur per obiectum ratione apprehensum, quod non est determinatum ad unum, sed sub diversa consideratione ad diversas species referri potest secundum conditiones morales supervenientes, sive species sint per se sibi invicem subordinatae, sive sint disparatae ut si furtum ordinetur ad ebrietatem (a. 7, ad 1). Ita tollere alienum de loco sacro diversam repugnantiam specificam ordini rationis includit, quae dictat iniuriam non esse faciendam loco sacro ; et tamen unum manet obiectum, sed e pluribus compositum. 2) Esse morale accedit ut qualitas ipsi esse physico, et ideo sicut una res physica potest esse diversae speciei, Summa Theologiae Moralis I. — io 146 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS perfectionis vel defectus secundum accidentia, v. g. idem homo albus et musicus, caecus et surdus, ita unus actus phys eus pc’est pertinere ad plures species morales. Unde nij prohibe quod idem actus sit in diversis speciebus virtutis aut peccati. 150. Principium III. Unus et idem actus moralis non potest tamen esse simul et eodem tempore bonus et malus. ' Probatur ; Actus ut sit simpliciter bonus requirit boni1 tatem ex omni parte, ut simpliciter sit malus sufficit 'malitia ex quacumque parte. Ergo. Et nihilominus, actus ex una parte malus, ideo non privatur omni bonitate ex aliis fontibus proveniente : ita actus secundum speciem bonus potest esse malus propter circumstantiam, vel actus bonus secundum speciem et circumstantias potest ordinari in finem malum, quia, ait S. Thomas, «subtracto posteriori, nihilominus remanet prius « I Sent., d. 41, q. 1, a. 2 (Cfr. I-Π, q. 18, a. 4, ad 3).— Excipitur si actus fiat ex sola seu totali causa mali, quia tunc nulla bonitas intenditur nec contrahitur, sed actus consideratur ut merum medium mali, in quantum consideratur obiectum ut omnino malum. Articulus II. De Circumstantiis. S. Th. I-II, q. 18, a. 10 et ii ; De Malo, q. 2, a. 6-8. 151. Circumstantia moralis est accidens actus humani ipsum in esse suo morali iam constitutum moraliter afficiens. Ad qoud triplex requiritur conditio : 1) ut actus iam sit in esse morali constitutus i. e. habeat moralitatem ab objecto independenter a circumstantiis : accidens enim supponit substantiam. Sic non est circumstantia respectu furti quod sit res aliena, sed quod sit notabilis ; similiter actus ex obiecto indifferens habet primam moralitatem specificam ex circumstantia primo et principaliter intenta, quae ideo fit obiectum quia primo et per se intenditur in ratione boni vel mali ; 2) ut circumstantia extra substantiam actus sit et eum afficiat, et ideo ut non destruat seu essentialiter mutet substantiale esse morale quod actus habet ex obiecto, ut si quis facit acttim DE ACTIBUS HUMANIS 147 bonum unice ad finem malum : tunc enim non eSset accidens sed transiret in substantiam et obiectum ; 3) ut circumstantia attingat actum secundum esse morale, bonitatem aut malitiam augendo vel minuendo : sic quod aliquis furetur manu dextera vel sinistra est circumstantia physica et indifferens ; sed quod sit pretiosa res aut vilis est circumstantia moralis. Porro ratione influxus in moralitatem, aliae circumstantiae mutant speciem,aliae solum aggravant aUt minuunt in eadem specie1, 152. Principia. I. Circumstantiae morales speciem mutantes sunt illae quae actui addunt bonitatem aut mali­ tiam specie diversam ab ea quam actus habet ex obiecto, quia secundum se, seorsim et independenter a moralitate quae provenit ab obiecto, important aliquam convenientiam vel repugnantiam cum recta ratione, seu specialem et distin­ ctam conformitatem vel djfformitatem cum regulis morum : sic quando quis dat eleemosynam ad satisfaciendum pro peccato vel furatur rem sacram, circumstantia finis dicit specialem conformitatem cum ratione et circumstantia sacri specialem difformitatem. Hae circumstantiae non manenti in ratione circumstantiae sed potius considerantur ut , principalis conditio obiecti (vel ut partialç obiectum), et ; fiunt quasi differentia specifica huius : genus est sumere rem alienam vel dare eleemosynam ; species sumere rem sacram, dare eleemosynam satisfactoriam. II. Circumstantiae morales tantum aggravantes vel minuentes intra eamdem speciem, sunt illae quae non important aliquid per se conveniens vel repugnans rationi et secundum se nullum dicunt ordinem ad regulas morum, sed tantum ratione prioris circumstantiae aut conditionis obiecti habent moralitatem quam supponunt et solum modificant, uti sunt magis et minus, multum et parum, intense et remisse. Sic tollere multum vel parum, de se non dicit bonitatem vel malitiam, sed tollere multum aut parum de re aliena. Inter has quaedam sunt : 1) Notabiliter aggravantes vel minuentes. Tales sunt :i. i. Plures auctores docent non dari circumstantias vere et proprie minuentes bonum vel malum morale ; sed in hoc non habetur nisi diversus modus loquendi. 148 SUMMA THEOLQGIAE MORALIS a) in materia quantitative quae consistit in numero, pon­ dere, mensura, illae quae seorsim sumptae et ab actu separatae sufficiunt ad peccatum mortale, v. g. si quis ultra 100 aureos furetur alios 100, vel furetur horologium deauratum quod putat aureum, erit circumstantia notabi­ liter aggravans furti ; e contra si furetur horologium aureum quod putat esse argenteum, circumstantia notabiliter minuens ; b) in aliis materiis (duratione, intensitate, executione), illae quae notabiliter excedunt modum ordinarium agendi bene vel male in hisce materiis, v. g. si quis per annum perseveret in odio, aut tota nocte cum muliere in impudi­ citiis ; aut solum per aliquod instans ei consentiat. Ali­ quando ita notabiliter augent vel minuunt ut peccatum reddant de veniali mortale aut de mortali veniale, et ita dicuntur in infinitum aggravantes vel minuentes, v. g. circumstantia gravis damni pro proximo ex levi furto, aut circumstantia semiplenae deliberationis in blasphemia, im­ precatione, delectatione turpi. 2) Aliae sunt leviter aggravantes vel minuentes, quales sunt : a) in materia quantitativa illae quae seorsim sumptae non sufficiunt ad peccatum mortale, ut si quis loco 100 fr. furetur vel 101 vel 99 ; b) in aliis materiis, illae quae modum ordinarium agendi non multum excedunt, ut si quis post rixam iratus ali­ quantulum in odio permaneat. 153. Regulae practicae sequuntur ex praedictis : i° Actus ex obiecto indifferens fieri potest bonus aut malus ex circumstantiis : ita temperate manducare ad vires reficiendas bonum est, id cum excessu facere malum ; tunc transit circumstantia in rationem obiecti quia primo et per se intenditur sub ratione boni vel mali. 2° Actus ex obiecto bonus ex circumstantiis redditur malus, graviter aut leviter, secundum gradum malitiae quae ipsis inest, v. g. mercatura in loço sacro, labor servilis in die dominica, matrimonium cum persona ligata voto casti­ tatis. Tunc circumstantia fit conditio principalis seu pars obiecti. DE ACTIBUS HUMANIS 149 3° Actus ex obiecto bonus vel malus novam bonitatis vel malitiae speciem ex circumstantiis accipere potçst, v. g. qui servat castitatem ex voto contrahit bonitatem castitatis et religionis ; qui furatur rem sacram contrahit malitiam furti et sacrilegii. Haec etiam circumstantia fit conditio obiecti. 40 Actus ex obiecto bonus vel malus a circumstantiis^ aliquem maiorem bonitatis aut malitiae gradum acquirere potest vel amittere, v. g. pauper eleemosynam praebens. ' vir excellens doctrina qui se aliis postponit ; sacerdor peccans, dives quasi coactus eleemosynam faciens, paupes furtum committens. Tales remanent merae circumstantiae, 154· Animadversio. — A circumstantiis proprie dictjs quae actum afficiunt, differunt actiones internae aut externae quae durante actione principali aliquando fiunt, et eam solum comi­ tantur, sine influxu iri illam. Hi sunt actus vere distincti qui mali esse possunt, sed principalis actionis bonitatem non afficiunt. Ita si cura infirmorum, communio, auditio missae fiat etiam ob affectum sensibilem aegroti, inanem gloriam, curiositatem erit circumstantia mala ; e contra si fiant cum motu impatientiae, affectu ad peccatum veniale, distractionibus, erunt tantum mala quae ipsas comitantur. Articulus III. De Fine. S. Th. I-II, q. 18, a. 6-9 ; 19, a. 7 et 10 ; 20, a. 1, 3 et 6 ; C. G. III, 26 ; De Malo, q. 2, a. 2, ad 5 et n, et a. 3 ; II Sent., d. 38, q. 1, à. 4. Recolantur notiones de finibus, traditae supra, n. 9 et xo. 155. Principium I. Actus humani habent speciem bonitatis vel malitiae ex fine. Probatur: Actus humanus habet speciem ex obiecto. Sed duplex est actus humanus : actus interior voluntatis cuius obiectum proprium est bonum seu finis, et actus exterior cuius obiectum est illud circa quod versatur. Duo illi actus, quia dicunt ordinem ad unum, sunt unus actus moralis, in quo actus interior est elementum formale quia voluntas determinat membra exteriora ad agendum, et quia actus exterior non est voluntarius et hximanus nisi dependenter a voluntate ; unde ipse est elementum ma- ISO SUMMA THEOLOGIAE MORALIS teriale. Ergo habent unam et eamdem bonitatem vel mali­ tiam, et ideo / 1) actus interior habet speciem et moralitatem principa­ lem a fine et participat moralitatem obiecti exterioris ; 2) e contra actus exterior habet speciem et moralitatem ex obiecto suo et participat moralitatem finis ; 3) actus completus praecipue et formaliter consideratur secundum finem intentum, materialiter et secundario se­ cundum obiectum actus exterioris, unde qui furatur ut committat adulterium, magis est adulter quam fur. Igitur i° unus physice actus a) potest habere secundum esse morale duas vel plures species bonitatis Vel malitiae, seu esse multiplex specie secundum esse morale, si habeat obiectum et finem, vel et fines diversae speciei, ad invicem subordinata, ut si quis furetur ad fornicandum et hoc ad secretum extorquendum ; — e contra b) si finis sit eiusdem speciei ac obiectum, bonitas vel malitia tantum augetur in eadem specie, ut si quis furetur elavem unius ad furan­ dum aurum alterius. Imo 20 unus physice actus, ut videtur, potest esse multi­ plex numero secundum esse morale : a) si fiat ob plures fines, non quidem subordinates sed aeque principales, disparatos et independentes, v. g. eleemosynam ob miseri­ cordiam et ad placendum amico, donationem ob inanem gloriam et ob fornicationem. Tot enim sunt actus numero distincti quot fines independentes, quia actus habens plura obiecta totalia est virtualiter et. secundum esse morale multiplex ; a. v. tot sunt moraliter actus quot obiecta se­ cundum esse morale distincta seu totalia1 etiam b) potesti. i. Id ne reputetur impossibile, eo quod si plura sint obiecta, etiam actus erunt physice plures. Nam uno physice actu potest voluntas velle diversa non solum subordinatim, sed etiam independentia ab invicem seu mere coordinatim ; imo potest simul velle bonum seu ordinationem rationis in una re et malum seu violationem ordinis in altera re, ut si quis incendium extinguere velit ad salvandum puerum et ad furan­ dum. Tunc scii, plura intendit propter unum, scii, bonum in communi seu beatitudinem in abstracto, et sic ad aliquid physice unum tendit, et ita uno physice motu tendentiae ad plura obiecta moraliter diversa simul tendere potest. Id videtur sequi ex principiis S. Thomae, a. 4, ad 3, et II Sent. d. 38, q. 1, a. 4, ad 4 ; sed est casus rarus cui S. Doctor non explicite attendit. — Alii dicunt in casu esse duos physice actus voluhtatis, et inter fines semper unum esse principalius intentum ; DE ACTIBUS HUMANIS 151 esse bonus et malus sub diverso respectu, non tantum successive per mutationem moralis obiecti, ut comestio carnis ante feriam 6am incepta et post ipsam continuata, sed etiam simultanée si quis agit ob fines bonum et malum disparatos, aeque principales, quia tunc finis malus non afficit bonum, nec vice versa. Ita v. g. eleemosyna ad sublevandam miseriam data et simul ob vanam gloriam. 156. Regulae practicae inde sequuntur : i° Actus ex obiecto bonus in finem bonum relatus habet duplicem bonitatem si utraque intenditur, ut si quis vult sublevare pauperem et hoc ad poenitentiam ; — si non intenditur bonitas obiecti, habet solam bonitatem finis, quia tunc obiectum consideratur ut solum medium ad finem, v. g. si quis a vino abstinet, non propter bonum abstinentiae de quo minime curat, sed unice ad continentiam facilius servandam r. 2° Actus ex obiecto malus in finem malum relatus habet duplicem malitiam obiecti et finis, v. g. furtum ad fornicationem. 30 Actus, alias secundum se et ex obiecto bonus, relatus ad finem malum qui est totalis et adaequata ratio cur . eligatur, ex nulla parte est bonus sed totus malus, v. g. v si quis eleemosynam det unice ob fornicationem vel ad pauperem a religione avertendum. Probatur: a) ex Scripturis Mt. VI, 2, 5, 22-23 ;Prov. XXI, 27 ; b) ex principio generali : Bonitas non contrahitur nisi intendatur et agens ab ipsa moveatur (n. 146) ; atqui in praesenti intenditur obiectum non ut in se bonum sed ut medium ad finem malum : non enim apprehenditur nisi ut quid malum, ac proinde in quan­ tum est obiectum huius actus non est bonum sed malum. Obiec­ tum scii, nullam bonitatem communicat actui sed solus finis inten­ tus transit in rationem obiecti. — Aliis verbis : velle bonum sub ratione mali non est bonum sed malum ; atqui ille qui agit Unice ob finem malum non vult bonitatem nisi sub ratione mali ; ergo actus est totaliter malus. 40 Actus ex se seu ex obiecto bonus qui refertur ad finem malum sed partialem, ita ut iste non sit unica unde unus actus voluntatis intendit finem principalem ad quem actus externus ordinatur, alter actus voluntatis intendens finem secundarium mere comitatur operis executionem. i. Hinc curandum est de intentione ut perfectio moralis augeatur. 152 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 1 ratio agendi, est malus ex fine sed bonus ex obiecto, etiam si finis sit mortaliter malus, v. g. si quis intenderet facere eleemosynam ad misericordiam et etiam ad hono­ randum idolum ; in praxi tamen fere nunquam fit ut actus mortaliter malus habeat finem bonum sufficienter dispa­ ratum. Probatur : Actus est ex obiecto bonus si bonitas in se et propter se intenditur et illa intentio npn vitiatur. Atqui in casu bonitas obiecti in se et propter se intenditur, nam actus non fit unice ob finem malum ; et ex altera parte illa intentio non vitiatur, quia bonus finis non quaeritur propter malum finem cui non subordinatur, neque malus intenditur propter finem bonum. Ergo actus est ex obiecto bonus. A. v. : intenduntur duo fines independentes et aeque principales : finis intrinsecus obiecti et finis extrinsecus operantis, et ideo unus physice actus est duplex actus moralis. 5° Actus ex obiecto vel circumstantia malus in finem bonum relatus manet malus, quia malum medium ad finem bonum non est ipsi proportionatum, et bonitas finis non impedit quin defectus sit in obiecto et malum sit medium, ac voluntas malum appetat ; unde S. Paulus, de illis qui contrarium nobis calumniose exprobrant, ait ; « Et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut eveniant bona : quorum damnatio i usta est » (Rom. III, 8 ; cfr. Eccli. XXXIV, 23-24). Attamen : a) Est minus malus, 1) quam actus malus in finem malum, et quidem tanto minus quanto bonus finis sit melior, quia eo minor est affectus ad malitiam; — etiam 2) quam actus bonus ob solum finem malum exercitus, quia tunc corrumpitur bonitas actus ; corrumpere autem bonum est peius quam ordinare malum ad bonum. b) Ipsa intentio autem finis boni est bona, si hic absolute et propter se intendatur, aliquo medio indeterminate obtinendus ; et ideo a Deo aliquando fuit remunerata (Exod. I, 20, 21) est autem mala si finis noti absolute sed praecise intenditur ut movens ad malum medium, seu ut malo et non alio medio obtinendus, quia tunc intenditur finis non ut in se bonus sed üt causa movens ad malum. 6° Actus ex obiecto et circumstantiis indifferens fit bonus vel malus ex fine, qui tunc transit in rationem obiecti, quod dat primam moralitatem : sic cantare ad Dei laudem vel ad libidinem. 157· Animadversio.— Finis partialis tripliciter ad actionem se habere potest : DE ACTIBUS HUMANIS 153 a) potest illam mere praecedere, ita ut non influat in actionem postea ponendam, sed potius eius occasio sit, ut si quis ex respectu humano accedat ad sacrum, cui deinde debita cum in­ tentione assistit : iste finis occasionalis non vitiat actionem ; b) potest comitari, ita ut jsimul cum alio fine bono sit causa actionis, ut si quis pulset organum ad laudandum Deum et ad vanam gloriam : iste vitiat actionem ex parte ; c) potest subsequi, si actione ex bono fine iam incepta, accedat malus finis, ut si quis incipit canere ad laudem Dei et deinde, subrepat etiam aliquid ostentationis : iste finis pariter vitiat actionem ex parte, supposito quod vere fiat finis actionis quae deinde continuatur propter bonum simul et malum finem secus si durante actione bona, alius actus ponatur malus v. g. ostentationis aut inanis gloriae, quia iste non est circumstantia prioris actionis sed illam mere comitatur (n. 154 ; q. 19, a 7, ad 2). 158. PrincipiumII. Ut actus non malus sit sed bonus, requiritur ut fiat propter finem debitum honestum. Probatur : Homo deliberate agens, in actibus suis hu­ manis, debet agere ut homo, i. e. secundum exigentiam et dignitatem naturae suae entis rationalis in quantum distinguitur a brutis. Atqui homo differt a brutis a) in hoc quod positive agit propter finem ut finem ; et quidem b) propter finem sibi proprium i. e. propter bonum con­ veniens suae naturae, seu honestum. Ergo in omnibus actibus humanis debet positive intendere finem et quidem honestum. Hinc : 1) Mali sunt actus otiosi (Mt.XII, 36),qui non vocantur ita quia habent malum finem, sed quia non habent finem debitum : otiosus enim est ille qui facit inutilia quae non \ facere debet dum alia utilia facere posset vel et deberet. Otiosi sunt actus unice positi quia placet (vel non placet) sic agere, et actus omissi quia non sunt praecepti : carent enim fine bono ; otiosi non sunt sed boni si fiunt ad finem bonum v. g. ad levamen aut moderatam recreationem. 2) Mali sunt actus qui fiunt unice ob bonum utile, in ipso sistendo, quia non est finis, cum non propter se sit appetibile sed tantum propter aliud ; hinc illicitum est quaerere pecuniam aut honorem propter se. 3) Mali sunt actus qui fiunt principaliter ob bonum delectabile. Deus enim praecipuas delectationes ut effectum adnexuit quibusdam operationibus necessariis vel utilibus, propter ipsas, ne homo scii, ab operando abstineret, sed 154 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS potius ut ad operandum alliceretur ; alias vero secundarias ut medium ad meliorem rerum intellectionem, animi defa­ tigationem, levamen et recreationem in vita rationali. Unde delectationes intrinsece ordinantur ad opus ponendum. Ergo non est licitum intendere delectationem ut finem principalem, sed ut secundarium et subordinatum, scii, propter bonum honestum sive operationis sive recreationis : non quidem ut merum medium ad illud obtinendum sed ut eius effectum propter causam, seu ut adiumentum ad opus seçurius, iucundius et facilius ponendum. A. v. ope­ rationem quaerere propter delectationem est invertere rerum ordinem debitum1. Hinc theologi post S. Augusti­ num dicunt : non licere frui utendis aut uti fruendis. 4) A fortiori mali sunt actus qui fiunt unice ob delectationem, in ipsa sistendo, tum quia bonum delectabile debet appeti propter finem honestum, ut dictum est sub 3), tum quia animalia agunt ob solam delectationem, in ipsa sistendo : homo autem in omnibus debet sequi regulam rationis, ac proinde delectationem quaerere in quantum ratio dictat esse proportionatam et convenientem suae naturae, et sic iam fit bonum honestum. Ergo quaerere delectationem propter se est pervertere ordinem. Unde damnatae sunt prop. 8 et 9 ab Innoc. XI12. Hinc: a) Mali sunt actus qui fiunt ob delectationem quamcumque, si excludatur alius finis. b) Actus qui procurant delectationem sensibilem ex se indiffe­ rentes sunt, et ideo mali sunt si non referuntur saltem implicite ad bonum honestum ; secus enim potentiae inferiores, quia ex natura sua non tendunt ad bonum honestum sed ad solam delectationem, non inserviunt superioribus, sed e contra ratio et voluntas inferiori delectationi, quod est inversio ordinis. c) E contra boni sunt si ex circumstantiis vel ex consuetudine agendi sufficienter innotescat finis honestus necessitatis vel utilitatis, et iste saltem implicite intendatur : sic ille qui non explicite cogitans, hora ordinaria tendit ad locum recreationis. d) A fortiori boni sunt actus qui procurant delectationem spiritualem ex bono honesto: haec enim natura sua est connexa cum bono honesto, quod ideo implicite intenditur. 1. C. Gentes III, c. 26, n. 7. 2. « Comedere et bibere usque ad satietatem ob solam voluptatem non est peccatum, modo non obsit valetudini ; quia licite potest appetitus naturalis suis actibus frui ». — « Opus coniugii ob solam voluptatem exercitum omni penitus caret culpa ac defectu veniali ». DE ACTIBUS HUMANIS * 155 Praedicti actus mali, quibus solum in affectu seu affective exclu­ ditur finis debitus, per se non sunt nisi leviter mali, quia inor­ dinatus usus rei non illicitae non est deordinatio gravis. Si . tamen quis etiam effective vellet debitum finem impedire, gravis esse posset. " 159. Principium III. Finis debitus intermedius vel ulti­ mus secundum Quid est quodcumque bonum honestum, quia hoc est conforme naturae rationali ; — finis debitus simpliciter ultimus est Bonum supremum seu Deus. Hinc: i° Ut actus sit bonus, non possumus Deum positive excludere, sive explicite, sive implicite creaturam amando super omnia aut ipsam Deo praeferendo. 2° At non debemus in omni actu expresse ad Deum ten­ dere, sed sufficit implicite, quatenus omne bonum honestum participatum ex natura sua ordinatur et tendit ad bonum supremum {cfr. prop. 16 et 38 Baii damnatae). 3° Aliquando tamen datur praeceptum explicite tendendi (seu se convertendi) ad Deum per charitatem : qui autem amat Deum super omnia eo ipso refert implicite ad Deum omnia quae ad ipsum referri possunt1. Quodsi peccator id omittat, omissione peccat momento quo praeceptum urget ; alia opera tamen quae hoc momento vel postea fiunt non ideo erunt peccaminosa, quia omissio non est vera Circumstantia in ipsa opera influens et ea afficiens, sed tantum illa mere comitatur (nisi tamen fuerint occasio eius). Secus enim dicendum foret omnia infidelium opera esse peccata ; item opera peracta intuitu mercedis aeternae vel ex metu gehennae facta essent mala, quod damnatum fuit ab Ecclesia (prop. 16 Hus ; prop. 22, 35, 38, 40 Baii ; prop. 15 damn, ab Alex. VIII ; prop. 45 et 59 Quesnelli ; prop. 23 Pistor. ; C. Trid. sess. 6, can. 31 ; sess. 14, c. 4). 40 Non datur aliud praeceptum referendi explicite omnia vel etiam singula opera in Deum. Verba autem Apostoli (I Cor. X, 31) intelligi possunt vel de consilio, — vel negative de obligatione nihil agendi contra gloriam Dei, et nihil agendi quod non sit referibile in Deum ; a. v. non faciendi nisi opera honesta quae implicite ad Deum referuntur ; — vel positive de actu charitatis qui totami. i. Cfr. I-II, q. 19, a. 9 et 10 ; q. 21, a. 4 ; q. 100, a. 10, ad 2. 156 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS vitam sequentem ad Deum implicite ordinat ut ad ultimum finem. Notetur tamen non omnia posse ad Deum referri etiam ab illo qui habet charitatem : actus scii, qui non sunt proportionati ad gloriam Dei, uti peccata venialia, et multi actus indifferentes v. g. deambulatio, manducatio, etc. ; hi de se non sunt fini gloriae Dei proportionati et de se nihil ad honorem Dei conducunt, et ideo ut possint fieri propter Deum debent prius referri ad finem honestum ipsis proportionatum, v. g. ad sanitatem, ad sustenta­ tionem, etc. 160. Suntne actus indifferentes?—Ex praedictis sequi­ tur nullos dari actus indifferentes, si actus non spectantur in abstracto, ex parte obiecti tantum et secundum solam speciem, sed in concreto seu in individuo, i.e. ex parte rei cum omnibus circumstantiis.Etenim homo deliberate agens, vel agit in debitis circumstantiis propter debitum finem honestum a ratione indicatum et naturae convenientem, et tunc actus est bonus ; — vel non agit in circumstantiis debitis, aut saltem non agit propter finem debitum ho­ nestum a ratione indicatum, et tunc actus est malus. Agere propter finem indifferentem esset actus otiosus ; sed nec datur finis in concreto indifferens, quia finis est bonum, et hoc vel est verum bonum, vel secundum apparentiam tantum, et tunc est malum. Dicitur : homo deliberate agens. Nam actus multi po­ nuntur ex sola imaginatione, sicut fricare barbam, movere pedem vel manum, etc., et tales actus non sunt proprie humani, boni vel mali, sed sunt indifferentes extra genus moralitatis existentes. 161. Corollaria. — Ex praedictis intelligitur non esse ad­ mittendam : 1) Sententiam Scotistarum qui dicunt illicitum esse agere ob solam delectationem quando actus ex seipso, fine intrinseco, ordinatur ad aliud quam ad voluptatem, uti comedere, bibere, copula coniugalis ; non illicitum quando delectatio est finis quem actus natura sua intendit, v. g. aurium recreatio in musica, oculorum in visione pulchri, narium in floris olfactu : hi scii, actus, secundum ipsos, sunt in individuo indifferentes, — Sed vidimus non esse actus indifferentes in individuo. 2) Nec sententiam Ballerini, quem sequuntur plures lesuitae (Génicot, Noldin, Vermeersch), dicentes actus ob finem delecta­ tionis exercitos esse moraliter bonos etiamsi voluntas non intendat DE ACTIBUS HUMANIS 157 alium finem honestum, dummodo finem non positive excludat, nec in ipsa actione aliqùid deordinatum habeatur. — Sed ista sententia est nimis benigna. Nam ut homo agat tamquam homo, non sufficit ipsum vitare malum, sed et requiritur velle et facere bonum naturae suae conyenjens, scii, honestum, quod impossibile est nisi positive intendat illud. Etenim a) ex una parte, bonum non contrahitur nisi propter se positive intendatur (n. 146) ; atqui appetitus sensitivus de se non tendit ad bonum honestum sed ad solum bonum delectabile ; ergo delectatio appetitus sensitivi non erit bona nisi positive intendatur propter bonum honestum. Alias in concreto erit mala, utpote sine debito fine quaesita, b) Ex altera parte, vitare malum non est finis positive honestus, quia inter obiective malum et obiective bonum mediat obiective indifferens ; ergo non sufficit velle vitare ob­ iective malum ad hoc quod actus sit obiective bonus, sed debet intendi finis positive honestus. Secus actus in concreto erit otiosus et malus, utpote carens circumstantia debita recti finisc) Innocentius XI damnavit comestionem vel actionem coniugalem ut illicitas ob solam voluptatem factas. Et si Scotistae possint explicare condemnationem propositionum ab Inn. XI, dicendo quod comestio, potatio, actus coniugalis non ordinantur ex fine intrinseco ad voluptatem, Ballerini istam explicare non valet, nisi detorquendo verba a sensu obvio, et dicendo quod prohibetur exclusio positiva finis honesti, non autem exclusio negativa. Ut ergo actus ob delectationem sensibilem exercitus sit bonus, non sufficit ut non sit in se inordinatus, neque ut de facto sit naturae rationali conveniens ; requiritur etiam quod ut talis ab agente aliquo modo sit cognitus, et saltem implicite ut talis intentus. 3) É contra aliquos in modo loquendi excessisse, dicentes actum bonum requirere ut quis velit bonum formaljter tamquam honestum, vel et agat ex generali intentione recte vivendi et semper agendi secundum rationem. Sufficit enim ut quis aliquo modo intendat bonum quod est honestum et est cognitum qua tale, quin illud velit praecise et expresse quia honestum ; et ita iam implicite tendit ad ultimum finem. 4) A fortiori errasse lansenistas et Augustinianos (ut Noris, Berti) exigentes ut actus bonus explicite referatur ad Deum, ultimum finem. Practice sententia S. Thomae non multum differt a sententia recentiore Ballerini et sequacium, nam quando aliquis vult, in quaerendo delectationem, moderate agere et nihil deordinatum admittit, iste ordinario non tantum non excludit positive finem honestum, sed vix posset hunc non implicite includere. Imo benignior est sententia ista quam sententia Scoti, nam actus quem Scotistae reputant indifferentes, iuxta nos facillime fiunt boni, cum facile in iis perspiciatur convenientia cum natura rationali, bona scii, habitudo mentis. 158 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Sectio B. DE MORALITATE ACTUUM HUMANORUM IN SPECIE. QUAESTIO PRIMA. DE BONITATE ET MALITIA ACTUS INTERIORIS. S. Th. I-Π, q. 19. 162. Principium I. Bonitas et malitia actus interioris proprie et per se pendet a suo obiecto. Nam bonum et malum morale sunt per se et proprie differentiae actus voluntatis ut moralis, sicut veritas et falsitas differentiae sunt rationis, quia bonum per se pertinet ad voluntatem sicut verum ad rationem. Unde voluntas moraliter bona et mala differunt secundum speciem moralem. Sed actus proprie et per se speciem moralem habet ex obiecto a ratione proposito, ut probatum fuit. Ergo bonitas et malitia in actibus voluntatis proprie et per se dependet ab obiecto. 163. Principium II. Bonitas et malitia actus interioris dependet a solo obiecto. Ita S. Thomas, quem sic fere declarat P. Lehu, Phil. Mor. et Soc. I, η. ι82 : « Sensus non est circumstantias et finem omnino impertinentes esse ad moralitatem actuum interiorum — quod esset omnino falsum... (nam circumstantiae intensitatis vel durationis valent ad augmentum bonitatis et malitiae, q. 20, a. 4)... Sic igitur debet intelligi...: Actus interior nonnisi abqbiecto i. e. a volito moralitatemrecipit immediate, et in hoc differt actus interior tum ab actu exteriori, tum ab actu humano in sua inte­ gritate spectato, qui suam moralitatem recipiunt ab obiecto, circumstantiis et fine, tamquam a tribus fontibus disparatis ijidependentibus ; unde dari potest actus exterior bonus ex obiecto et malus ex circumstantiis vel fine. Non vero dari potest actus interior bonus ex obiecto et malus ex circumstantia : « sup­ posito quod voluntas sit boni, nulla circumstantia potest eam facere malam » (q. 19, a. 2, ad 2)... Nam, cum « dicitur quod aliquis vult aliquod bonum quando non debet vel ubi non debet, potest intelligi dupliciter. Uno modo, ita quod ista circumstantia referatur ad volitum. Et sic voluntas non est boni : quia velle facere aliquid quando non debet fieri, non est velle bonum. Alio modo, ita quod referatur ad actum volendi ; et sic impossibile DE ACTIBUS HUMANIS 159 est quod aliquis velit bonum quando non debet, quia semper homo debet velle bonum ; nisi forte per accidens in quantum aliquis, volendo hoc bonum, impeditur ne tunc velit aliquod bonum debitum. Et tunc non incidit malum éx eo quod aliquis vult illud bonum ; sed ex eo quod non vult aliud bonum. Et similiter dicendum est de aliis circumstantiis ». Circumstantia igitur mala malum faciet volitum, i. e. obiectum voluntatis, et nonnisi mediante obiecto malum reddet actum interiorem, quod non contingit in actu exteriori. Ideo asserimus : moralitatem actus eliciti pendere a solo obiecto immediate ». Probatur : Principium in unoquoque genere est aliquid unum et simplex. Atqui principium bonitatis et malitiae omnium humanorum actuum est ex actu voluptatis, et iste per se bonitatem habet ex obiecto, ut dictum est n° praec. Ergo bonitas et malitia voluntatis secundum solum obiectum attenditur et non ex accidentibus circum­ stantiis 1. Quia igitur finis est obiectum voluntatis, in actibus voluntatis non differt bonitas quae est ex obiecto a bonitate quae est ex fine, nisi per accidens si contingat quod finis dependeat ex fine et voluntas ex voluntate (a. 2, ad 1), v. g. si quis uno actu vult medicinam ad sanitatem et sanitatem ad bonum reipublicae, vel si duplici actu vult adulterium quia vult furtum. 164. Corollarium I.— Bonitas et malitia actus interioris, quia pendet a suo obiecto, ideo pendet etiam ab illis a quibus pendet bonitas obiecti : 1) A ratione, quia obiectum voluntati proponitur per rationem quae illud apprehendit ut bonum proportionatum voluntati, unde ratio proponens est mensura bonitatis voluntatis. 2) A lege aeterna : omnis enim effectus plus dependet a causa prima quam a causa secunda, quae non agit nisi per virtutem causae primae. Sed quod ratio humana nobis ostendat quid sit bonum et ita sit regula nostrae voluntatis, habet ex lege aeterna seu ratione divina cuius est partici­ patio in mente creata. Ergo multo magis dependet bonitas voluntatis a lege aeterna quam a ratione humana. i. Fundamentum argumenti est : principium in unoquoque genere est per se, non per accidens, nam omne quod est per accidens reducitur ad id quod est per se ut ad principium. l60 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Hinc duplex distinguitur regula actuum humanorum : prima, fundamentalis et extrinseca, scii, ratio divina qua Deus ab aeterno in essentia sua contemplatur ordinem a creaturis servandum, scii, relationes essentiales naturarum tum ad Deum ipsarum finem, tum ad se invicem ;— et secundaria, relativa et intrinseca, scii, ratio humana practica quatenus hunc ordinem servandum dictat. Prima regula est obiectiva et omnino remota ; altera est duplex : ratio enim spectari potest a) obiective quatenus est communis omnibus hominibus, et est habituale lumen quod natum est dictare modo universali quinam i actus in genere sint boni, quinam mali (v. g. bonum est laudare Deum, malum fornicari), et quidem natum est idem dictare in omnibus et generatim idem dictat : sic est lex vel legis cognitio ; b) siibiective spectari potest quatenus est unicuique propria, et est actws quo aliquis in particulari iudicat talem actum in individuo hic et nunc ponendum esse legi conformem vel difformem : est applicatio legis ad actus particulares, quae vocatur conscientia et saepe variat in variis hominibus. Ratio obiective spectata, licet sit regula propinquior quam lex aeterna, est tamep magis remota relate ad conscientiam quae est regula omnino proxima et immediata. 165. Corollarium II.— Bonitas et malitia actus interioris, quia pendet a fine seu bonp, ideo pendet ab omnibus a quibus pendet bonitas finis, scii, a fine ultimo et a voluntate divina. Probatur : Quod est primum in unoquoque genere est mensura aliorum illius generis. Atqui finis ultimus volun­ tatis humanae quem primo intendere debet est Summurn Bonum, quod primo et per se est proprium obiectum voluntatis divinae. Ergo ut voluntas humana sit recta seu mensurae conformis, debet (saltem implicite) tendere ad Summum Bonum et sic esse conformem divinae voluntati. 166. De modo quo conformari voluntas nostra debet voluntati divinae. — Voluntas nostra conformari potest divinae voluntati, tum negative non contradicendo ipsi, tum positive idem volendo ac ipsa ; porro triplex distinguitur obiectum volitum : volitum materiale seu id quod volumus v.g. vitam patris ; T— volitum formale seu ratio, finis, motivum ob quod volumus, et quidem particulare Seu proximum v. g. quia pater bonus, familiae neces­ sarius ; volitum formale seu motivum ultimum et uni­ versale i. e. gloria Dei. DE ACTIBUS HUMANIS l6l lamvero i° tenemur in omnibus voluntati divinae con­ formari negative, i. e. nunquam possumus quae Deus vult improbare (aut contra murmurari), quia est dominus supremus qui omnia disponit sapienter ; — 2° tenemur ipsi conformari positive in volito formali ultimo, nam Deus omnia vult propter se et suam gloriam, ad quod voluntas humana omnes actus saltem implicite debet referre (n° 159, 20), uti facimus quando tendimus ad bonum sub ratione boni (a. 10, ad 1) ; — 30 generatim non tenemur ipsi conformari , positive in volito materiali et formali proximo : eadem enim ) res sub diverso respectu potest esse bona vel mala, v. g. mors latronis considerata a iudice vel ab uxore ; sed Deus considerat res sub rationibus universalibus i. e. in ordine ad bonum commune et ad suam gloriam (v. g. damnationem, mortem, morbum, famem patris), homo privatus autem non tenetur ad hoc attendere sed potest res considerare sub rationibus particularibus (i. e. in ordine ad bonum particulare) sub quibus possunt esse malae ; ergo potest velle opposita ac Deus, v. g. vitam patris morituri, sed sub diversa ratione. Et tamen non adest oppositio voluntatum, quia diversa volumus sed non secun­ dum eamdem rationem (ad 3) ; — 40 tenemur ipsi confor­ mari in volito materiali, si Deus aliquando aliquid prae-\ cipiat vel prohibeat, quia tunc Deus vult nos illud velle, ' i. e. vult obligare ad hoc volendum. Hinc a) non debemus positive velle virginitatem vel alia quae Deus tantum consulit, sed suffcit negative quod illa tamquam bona reputemus et non improbemus ; — b) non possumus velle quae Deus tantum permittit v. g. peccata, sed possumus velle eorum permissionem, et tenemur illam non improbare ; — c) pos­ sumus voluntatem nostram etiam in volito materiali conformari voluntati divinae quae est rectissima, dummodo id velimus propter eamdem rationem, imo optime ex meliore motivo sic agi­ mus ; —- d) Deus multa vult voluntate antecedente et conditionata vel voluntate praeceptiva (v. g. salutem damnandi, vitam patris morituri), quae tamen non vult voluntate consequenti aut efficaci, imo sic vult oppositum. Hinc aliquando tenemur velle oppositum ac illud quod Deus vult voluntate efficaci, imo tenemur ad id obtinendum conari, quia Deus vult nos illud velle et procurare ; posito tamen facto tenemur voluntati Dei non contradicere nec eam improbare. 167· Animadversio. — Duplici modo conformari possumus voluntati divinae : secundum rationem causae finalis, volendo Summa Theologiae Moralis I. — 11 102 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sub eadem ratione boni divini, et secundum rationem causae efficientis, volendo id quod Deus vult nos velle. « Quantum ad utrumque aliquo modo Voluntas humana conformatur voluntati divinae : quia secundum quod conformatur voluntati divinae in communi ratione (formaliter) voliti, conformatur ei in fine ultimo ; secundum quod non conformatur ei in volito materialiter, conformatur ei secundum rationem causae efficientis ; quia hanc propriam inclinationem... vel apprehensionem particularem huius rei habet res a Deo sicut a causa effectiva » (a. io). QUAESTIO SECUNDA. DE BONITATE ET MALITIA ACTUS EXTERIORIS. S. Th. I-II, q. 20, a. 1-4 et 6 ; q. 19, a. 8. 168. Principium I. Actus externus habere potest duplicem bonitatem et malitiam, scilicet : 1) Unam subiectivam et formalem, quam immediate habet ex fine agentis, et haec prior est in actu interno voluntatis et ex eo derivatur in actum exteriorem et tota dependet a voluntate. 2) Alteram objectivant et materialem, quam habet imme­ diate ex_pbiecto debito et debitis circumstantiis, et haec magis est a ratione quam a voluntate, cum e contra ex ipsa dependeat bonitas voluntatis secundum quod in ipsam fertur ut in obiectum ; — unde in ordinatione rationis et intentione bonitas obiectiva prior est quam bonitas volun­ tatis, sed in executione operis prior est bonitas voluntatis (a. i et 2). Hinc quandoque actus interior et exterior sunt in eadem specie bonitatis vel malitiae ; aliquando in diversa specie, et tunc uterque, sicut ipse actus completus ex utroque compositus, duplicem speciem contrahit (a. 3), ut dictum est n° 155. Ad hoc igitur quod actus externus sit simpliciter bonus, non sufficit formalis bonitas ex intentione finis et voluntate, sed etiam nullus potest esse defectus in actu externo ex parte obiecti et circumstantiarum : bonum enim ex integra causa, malum ex quocumque defectu (a. 2). DE ACTIBUS HUMANIS 163 169. Principium II. Actus externus per se, i. e. prout est mera executio actus interni efficacis, ipsi non super­ addit bonitatem vel malitiam formalem et simpli­ citer dictam (a. 4). Probatur : a) Ex Scriptura, quae sinceram voluntatem pro facto reputat, Gen. XXII, 16 ; Mt. V, 28. b) Ratione : Libertas est fundamentum moralitatis ; unde bonitas et malitia formaliter non sunt nisi ubi est libertas. Atqui solus actus interior voluntatis est de se intrinsece et formaliter liber ; actus exterior non est liber nisi a causa extrinseca et denominatione analogica1 : non enim est voluntarius nisi voluntareitate actus interni cuius est effectus. Ergo bonitas et malitia formalis non sunt per se in actu exteriori, sed iste non est ita bonus vel malus nisi bonitate vel malitia actus interioris. Dictum est : 1) Per se, nam per accidens seu ratione alterius addit bonitatem vel malitiam accidentalem, tum ratione actus interioris in quantum scii, actus exterior saepe est occasio cur actus interior multiplicetur, intensius exerceatur, diutius continuetur ; — tum ratione effectuum, in quantum illi connectitur specialis gratia, valor, privilegium, uti gratia data sacramento, aureola martyrio, indulgentia operi pio, aut ex ipso sequantur mala et incommoda, v. g. onus restituendi, censura, irregularitas. Hinc : a) Dum voluntas sit parata ad operandum si posset, et non opere­ tur unice quia non potest vel quia non habet operandi occasionem, tam bona vel mala est voluntas sine actu externo ac cum illo, quia absentia actus externi est simpliciter involuntaria ; unde simpliciter et essentialiter meretur eamdem laudem vel poenam. b) Qui dat eleemosynam, ieiunat, corpus affligit, non plus meretur ac ille qui habet efficacem voluntatem hoc faciendi ; plus tamen satisfacit, quia valor satisfactorius pendet etiam ab opere exteriori in quantum est poenale, i. e. a poena prout reapse infligitur. 2) Prout est executio actus interioris, et non prout est I. Intellige analogiam non merae attributionis (secundum dici), quae habetur per solam metaphoram, sed proportionalitatis per realem partici­ pationem (secundum esse), uti patet ex exemplis (a. 3, ad 3). 164 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS eius obiectum : sic enim suam bonitatem obiectivam (si habet) communicat voluntati quae eam intendit, et ita iam habetur bonitas formalis. Sed supposito quod sit obiectum voluntatis, ipsa executio externa non addit. 3) Bonitatem vel malitiam formalem; nam actus exterior quatenus perficit et consummat bonitatem vel malitiam voluntatis addit bonitatem vel malitiam materialem et secundum quid : licet enim bonitatem vel malitiam for­ malem non augeat, illam eamdem tamen extendit ad actum exteriorem et sic perficit ; unde meretur praemium vel poenam accidentalem. ' 4) Efficacis, i. e. qui de se sufficiat ad ponendum actum externum et illum operaretur, si posset. Si enim ad hoc esset inefficax, non esset proportionatum medium ad I actum externum et huius effectum obtinendum : ita volun■ tas convertendi totum mundum, alendi omnes pauperes, liberandi omnes animas purgatorii, quamvis sit optima 'quia aliquid participat de bonitate actus externi qui est ipsius obiectum, non tamen eamdem bonitatem ac ipsum opus habet, quia unicus actus Voluntatis non valet illud efficere (q. 19, a. 8). 170. Obiicitur : Actus interior et exterior sunt duo actus morales ; ergo plus moralitatis. — Resp. S. Thomas, de Malo q. 2, a. 2, ad 8 : « Quantum additum quanto dicit maius, ubi utrumque dicitur quantum secundum eamdem rationem. Sed ubi unum est ratio alterius quod sit quantum, hoc non oportet. Sicut si lignum est longum erit linea longa, nec oportet quod lignum cum linea sit longius quam linea, quia linea est ratio longitudinis in ligno : similiter etiam dictum est quod actus externus habet rationem culpae ab actu voluntatis ». I71· Animadversio. — Actus externus recte dicitur et vere est bonus et malus, quia est conformis vel difformis rationi, simul et voluntarius ; habet etiam formaient bonitatem vel malitiam, non quidem propriam sed derivatam ab actu interiore. Cum isto enim constituit imum actum moralem ad quem con­ currit ut elementum materiale (n® 155) ; unde etiam in confessione non tantum declarandae sunt malae voluntates seu intentiones, sed etiam actus externi : confitenda enim sunt peccata non tantum secundum speciem distincta, sed integra qualia de facto patrata fuerunt, scii, perfecta et consummata. Aliis verbis totum malum est dicendum (quod est vere malum), etiamsi partipative et analogice tantum sit malum (cfr. tr. de Peccatis). DE ACTIBUS HUMANIS 165 QUAESTIO TERTIA. DE BONITATE ET MALITIA EFFECTUS EXTERNI. S. Th. I-II, q. 20, a. 5; q. 73, a. 8 ; q. 77, a. 7; Π-ΙΙ, q. 64, a. 7 et 8 ; q. 79, a. 3, ad 3 ; q. 150, a. 4 ; Quodl. IX, 15. In actibus humanis specialem omnino considerationem meretur effectus externus a quo,prout iste bonus fuerit vel malus, moralitas dependere potest, praesertim in actu exteriore. Doctrina enim \ de moralitate effectus maximi est momenti in praxi et quasi clavis qua plures iique difficiles casus solvi debent, ■— uti de ' cooperatione, de scandalo, de damnificatione, etc. lamvero de ista re valent sequentia. 172. Principia de moralitate effectus externi. I. Effectus bonus vel malus directe et in se voluntarius agenti imputatur sive ad bonitatem sive ad malitiam, unde auget bonitatem actus aliunde boni, et malitiam actus aliunde mali ; quodsi actui malo effectus bonus adiungatur, iste non aufert malitiam actus quamvis minuere possit. II. Effectus bonus solum in causa aut indirecte volitus non imputatur ad bonitatem, quia bonum non recte fit. sicut recta ratio dictat et fieri meretur, nisi sit volitum propter se, unde bonitas non contrahitur nisi in se inten­ datur (n. 146). III. Effectus malus in causa aut indirecte volitus agenti imputatur ad malitiam, si tres verificentur conditiones : 1) si praevisus fuerit aliquo modo, saltem in confuso : nihil volitum nisi praecognitum ; 2) si impediri potuerit, quatenus causa potuerit non poni, aut posita removeri : effectus enim non est magis volun­ tarius quam causa ; 3) si impediri etiam debuerit, i.e adfuerit obligatio vi­ tandi effectum, seu non ponendi causam aut causam removendi ne sequatur effectus (n. 60 et 63). Ad effectum malum "impediendum teneri quis potest vel ex officio, v.g. parentes aut magister ad arcendos a sibi commissis pueris pravos socios, ne depraventur ; vel ex iustitia, uti tutor aut administrator circa res vel negotia ι66 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sibi concredita ; vel ex religione ut consulatur honori divino ; vel ex omni virtute, ne produçatur effectus ipsi directe contrarius ; vel ex charitate quae v. g. postulat ut clames ne alius in vitae discrimen inscius incidat. — E contra si necessariam valetudinis curam non habeas, non idcirco tibi imputabitur quod aliquo die ieiunare non possis, sicut nec quod pollutionem sis expertus eo quod manducaveris carnes die vetito : ista enim non sunt vitanda praecise ne sequatur talis effectus. 173.Principium de modo licito causandi effectum malum. — Unaquaeque virtus generatim obligat ad vitan­ dam causam quae producit effectum malum ipsi oppositum, v. g. damnum tertii, scandalum, motus inhonestos ; non tamen semper. Licitum est ponere causam quae pro­ ducit simul effectum bonum et malum, si effectus bonus saltem aeque immediate ex causa sequatur ac malus seu non mediante malo, et adsit ratio pro­ portionate gravis, suppositis duobus aliis semper ne­ cessariis, scii, actione in se licita, et recta agentis intentione. Quatuor ergo requiruntur : a) Duo ex parte effectus, ut effectus malus non imputetur ; scilicet : 1) Quod effectus bonus saltem aeque immediate ex causa sequatur ac malus, seu non mediante effectu malo ; secus enim hic esset medium ad obtinendum bonum effectum, cum tamen non sint facienda mala ut eveniant bona (n. 156, 50) : hinc illicitum est mentiri ad hominem sal­ vandum, procurare abortum ad vitandam infamiam aut foetum occidere ad salvandam vitam matris, furari pecu­ niam ad dandam eleemosynam, etc. { 2) Quod adsit ratio ponendi causam, et quidem propor­ tionate gravis, i. e. quod bonum procuratum superet vel adaequet malum : ratio enim dictat minus bonum non esse procurandum actu ex quo maius sequatur malum ; — e contra si bonum compensat malum, iam nulla apparet ratio cur malum vitari debeat : sic non licitum est occidere invasorem ad conservanda bona minoris pretii, licitum est ad vitam conservandam. Hinc quo maior sit malitia effectus, eo maior debet esse ratio excusans ; atque semper DE ACTIBUS HUMANIS 167 requiritur ut effectus bonus apte obtineri aliter nequeat : secus enim iam non adesset ratio adducendi effectum malum. b) Ut non solum effectus malus non imputetur, sed etiam licite causetur, seu ut actio ipsa honesta sit, insuper exiguntur alia duo ex parte actionis : 3) Quod actio in se (i. e. seclusis circumstantiis) non sit mala, sed honesta vel saltem indifferens : causa enim in . se mala per se culpam includit. 4) Quod finis agentis sit honestus, et ideo quod non intendatur effectus malus sed solus bonus, secus enim malus esset in se voluntarius vel saltem volitus ; unde requiritur etiam ut non adsit periculum proximum malo consentiendi vel illud approbandi x. Hoc tamen pripcipium non semper ab omnibus recte exponitur. a) Aliqui asserunt non requiri ut effectus bonus sit immediatus, sed sufficere quod non proveniat mediante malo, etiam si sit remotior. At videtur esse quaestio de modo loquendi : tunc enim possibilitas obtinendi effectum bonum iam immediate resultat ex actione et id iam est quidam effectus bonus. b) Alii principium intelligunt de sola causa per se quoad effectum bonum et de causa per accidens quoad effectum malum, ita ut effectus bonus per se et quasi necessario sequi debeat ex actione, et effectus malus solum per accidens. Sed, quamvis in hoc casu facilius possit esse ratio ponendi actionem, seu adesse compensatio effectus mali per bonum, non tamen probatur id esse conditio sine qua non, ita ut secus ab actione esset abstinen­ dum. Nam non videtur impossibile dari causam ex qua simul per re sequeretur duplex effectus: unus bonus, alter malus (puta sanitas, et ebrietas aut abortus) ; quam tamen licitum foret adhibere si necesse esset ad obtinendum effectum bonum, dummodo iste corppenset malum. Imo si effectus malus ex causa sequeretur per se, bonus mere per accidens, cur non possemus ordinare illam causam per accidens ad obtinendum effectum bonum, si ita certo producatur et vere praeponderet malo? Tali itaque restrictione videntur principium indebite limitare. I. Bene animadvertit Vermeersch, Th. Μ. I, n. 133, cavendum esse ne regulam dictam de duplici effectu, bono et malo, simul causato, applicent casui diverso actionis quae hoc vel illud esse potest, v. g. id quod video est fortasse homo, fortasse bestia. Voluntaria sclopeti ex­ plosio in istam rem erit fortasse homicidium, fortasse utilis venatio. Hic non agitur de causalitate partiali in effectum nocivum, qui tamen ob rationem proportionatam boni simul causati non imputatur ; seu per causalitatem plenam alterutrum disiunctive fit. Ergo homicidium hypothetice accipitur et eligitur : est unus effectus malus probabilis. Quare non magis licet illum homini probabili inferre quam homini certo. 168 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS c) Alii denique nimis materialiter applicant principium, et existi­ mare videntur quod effectus bonus in se spectatus debeat semper esse aequalis effectui malo. At sufficit quod bonitas effectus, simul cum utilitate quam procurat agenti aut aliis, ac incommodo et damno (quae causa non posita orirentur) vitatis compenset maium, i. e. non semper effectum malum sed saltem influxum actionis in hunc effectum : effectus enim malus compensandus est ab agente quia huius actio influit in illum, unde compensandus est pro quanto influit actio. Hinc eo gravior requiritur ratio ponendi causam : i° quo effectus sit gravior seu peior, tum in se, tum respectu damni aliorum, praesertim societatis ; v. g. maior requiritur causa ad occidendum invasorem quam ad leviter vulnerandum, tnaior ad producendum effectum nocivum societati quam indi­ viduo ; 2° quo malus effectus magis active et necessario ex actione procedat, propinquius cum ea cohaereat, et probabilius ex ea sequatur ; v.g. maior requiritur ratio in eo qui prope, minor in eo qui remote ad alterius peccatum (e. c. confectionem libri pravi aut ebrietatem) concurrit, maior ad legendum librum pravum quam librum levioris indolis ex quo remotius oriuntur motus concupiscentiae, maior ad ponendam causam per se quam causam per accidens ; item valde urgens causa requiritur ut ancilla valeat servitium exercere in domo ubi a filio ad peccandum saepe allicitur, multo mirius motivum sufficit si extraneus ali­ quando in domum veniens sollicitet ; 3° quo minus sit iuris agenti ad ponendam causam et certius sit, ipso non agente, effectum non productum iri, a. v. quo maior sit obligatio ex officio impediendi malum ; v.g. maior requiritur ratio ad locandum aedificium haereticis si nullum aliud invenire queant quam si facile conducere valeant, maior ratio ut bibliopola librum pravum Vendere possit si nullus alius daturus reperitur, quam si alius adsit venditurus. Quae omnia simul sunt consideranda ut prudenter aestimetur an bonum compenset malum. 174. Quanta sit imputabilitas effectus mali.— Ad determinandam gravitatem culpae quae incurritur ab illo qui ponit causam effectus mali, valet axioma : Effectus in causa voluntarius non est magis culpabilis quam sit ipsa causa. Quod intelligendum non est de causa in se et independenter ab effectu spectata : fieri enim potest ut actio in se bona, indifferens, leviter mala, gravem mali­ tiam contrahat ex effectu, v.g. si proiectio lapidis vel leve mendacium sint causa homicidii ; vice versa ut actio in se graviter mala levem malitiam ratione effectus habeat, v.g. ebrietas quae producit levem iram, homicidium infe­ rens aliud parvum damnum. Sed intelligendum est de DE ACTIBUS HUMANIS 169 causa spectata ut causa i. e. prout in effectum influit ; unde considerandae sunt natura et gravitas, tum influxus seu causalitatis, tum ipsius effectus. Hinc 1) causa quae per se, proxime et graviter influit in effectum malum, praeter malitiam propriam quam forsan ex se habet, acquirit insuper malitiam gravem vel levem effectus ; unde causa per se, graviter mala, quae proxime influit in effectum leviter malum habet malitiam levem super­ additam ; e contra causa per se, leviter mala, quae proxime influit in effectum graviter malum, inde habet malitiam, gravem ; 2) causa quae per se sed leviter et remote, aut nonnisi per accidens influit in effectum etiam gravem, ratione influxus non contrahit nisi malitiam levem, v. g. si ex sumptione immoderata cibi vel ex ebrietate vel ex delectatione morosa non protracta sequatur pollutio. Parvus influxus scii, in rem gravem ex se non est aliquid notabile. Habet tamen talis causa gravem malitiam ratione effectus, si iste stricte prohibeatur ita ut omnia sint vitanda quae ad eum etiam leviter concurrunt (uti fit in re iustitiae. ne damnum grave proximo inferatur), aut si ratione officii vel Status adsit specialis obligatio effectum vitandiIta ebrietatis influxus in pollutionem est leviter, in homicidium est graviter culpabilis. 175. Quandonam contrahitur moralitas effectus ? — Tota bonitas vel malitia effectus contrahitur inchoative interius et quoad affectum, quando voluntarie ponitur causa, etiamsi per accidens effectus non sequatur : tunc enim intenditur effectus saltem in confuso ; consumm avive exterius et quoad effectum, quando effectus revera contingit, nisi hoc momento voluntas praeterita, quantum possibile sit, fuerit retractata : tunc enim effectus erit tantum materialiter bomis vel malus. 176· Animadversio ad intelligentiam doctrinae S. Thomae.— In q. 20,a.5 breviter et pluribus aliis suppositis principiis genera­ libus, S. Thomas docet plura circa moralitatem effectus, quae ex dictis possunt intelligi : A. In ordine executionis, eventus sequens volitus, sive sequatur sive non sequatur, non addit bonitatem vel malitiam formalem actioni externae, sicut « non facit actum malum qui erat bonus i. Tunc malitia est gravis, non ratione influxus, sed ratione specialis prohibitionis vel obligationis. 170 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS nec bonum qui erat malus ; puta si aliquis det eleemosynam pauperi, qua ille abutitur ad peccatum, nihil deperit ei qui eleemosynam fecit; et similiter,si aliquis patienter ferat iniuriam sibi factam, non propter hoc excusatur ille qui fecit ». Moralitas enim pendet a voluntario. Quod effectus intentus sequatur vel per accidens impediatur est involuntarium. Ergo non mutat moralitatem actus. B. In ordine intentionis de eventu docet tria : 1) Eventus sequens praecogitatus, i. e. distincte praevisus et aliquo modo volitus 1 (eo diverso modo qui esse debet ad contra­ hendam bonitatem vel malitiam), auget bonitatem vel malitiam formalem actus exterioris. 2) Eventus sequens non praecogitatus, i. e. non distincte praevisus, si per se ut in pluribus sequatur ex tali actione, addit directe ad bonitatem vel malitiam actus, qui melior est ex suo genere ex quo nata sunt plura bona sequi, et peior ex quo nata sunt plura mala sequi. In hac doctrina tamen supponitur principium generale : ut bonitas illa de facto contrahatur debet intendi ; ut malitia contrahatur, debet aliquo modo saltem in confuso praevideri, quod tamen facile accidit si actio de se nata sit effectum malum producere. 3) Eventus sequens non praecogitatus, si per accidens ut in paucioribus sequatur, directe non addit ad bonitatem vel mali­ tiam, v. g. abusus eleemosynae a paupere. Intelligenda sunt illa, supposito quod ex eodem actu non sequatur aeque immediate duplex effectus : malus, et bonus sed maior et compensans. Tunc enim applicanda sunt dicta n° 173. 177. Corollarium.—Ex dictis intelligitur, quare et quanto illicitum sit voluntarie se exponere periculo male agendi seu peccandi : hoc enim non est sufficienter vitare effectum malum vel et ponere effectus mali causam. Periculum autem illud potest esse e causa interna (ut est imaginatio prava aut passio) vel externa (occasio scii,, qualis est res alliciens ad malum) ; — absolutum i. e. pro omnibus communiter, vel relativum ad talem determinatam per­ sonam ; — proximum seu grave quod in pluribus vel saltem frequenter connectitur cum peccato, vel remotum seu leve quod raro connectitur, lamvero : 1) Illicitum est sine iusta et proportionata ratione se exponere proximo aut gravi periculo male agendi. Qui enim sine ratione sufficiente vult rem, eo ipso imputabiliter vult omne quod cum illa probabiliter connectitur, ideoquei. i. Ita ipse S. Thomas seipsum interpretatus est q. 73, a. 8 et ad 1. DE ACTIBUS HUMANIS 171 qui periculum male agendi incurrere intendit, eo ipso vult malum probabiliter cum ea connexum. Et qui tenetur omnino vitare peccatum, tenetur etiam medium vitare quod probabiliter ad illud ducit. Unde qui non vitat tale peri­ culum, cum possit, convincitur non vitare sufficienter sed amare illud malum, cuius periculum amat (Eccli. III, 27). Hinc periculum proximum grave malum committendi tenetur unusquisque vitare sub gravi ; periculum proximum leve malum committendi, sub levi. 2) Licitum est ex iusta ratione proportionate gravi, scii, effectus boni compensantis, se exponere periculo etiam gravi et proximo male agendi. Ratio est quia ille qui ex iusta ratione se exponit periculo, non amat malum, sed causam bonam ob quam ita agit, nec proprie se exponit periculo sed potius periculum invitus subit. Intellige cum hac restrictione : dummodo adsit spes fundata periculum superandi et aptae ad hoc adhibeantur cautelae quibus periculum fiat remotum ; certum enim peccatum absolute est vitandum. 3) Periculo levi et remoto (alicuius momenti), etiam grave malum committendi, sine ratione se exponere est illicitum sed leviter ; at licitum est ex quacumque causa rationabili etiam levi : aliqua enim inordinatio contra rationem in eo habetur quod quis, absque causa, ponat actionem inutilem, quacum insuper coniunctum est periculum mali. QUAESTIO QUARTA. DE BONITATE ET MALITIA PASSIONUM. S. Th. I-II, q. 24 ; Q. 26 de Verit, a. 6 et 7. 178. Principium I. Ad moralitatem actuum humano­ rum etiam conferre possunt passiones1, et quidem I ( i I i. De passionibus conferri possunt : Mercier, Psychologie ; Bain, The Emotions and the Will {Les Émotions et la Volonté, trad. Lemonnier) ; Paul Janet, Morale ; Ribot, La psychologie des sentiments ; Janvier, Conf N.-D. : Les Passions ; Noble, Les Passions dans la Vie morale : I. Psycho­ logie de la Passion ; II. Moralité de la Passion ; Gardair, Les Passions et la Volonté; Descurets, La Médecine des Passions; Payot, L’Éducation de la Volonté ; Lejeune, Les Passions. Etiam Bossuet, Connaissance de Dieu et de soi-même; Schram, Theol. Mystica; Scaramelli, Directorium ascetico-myslicum. 172 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS non solum ad interioris sed etiam ad exterioris actus moralitatem. Passiones enim spectari possunt dupliciter : 1° quoad esse naturae seu physicum, quatenus sunt nobis com! munes cum brutis, et sic sunt physice bonae, cum sint a Deo (inditae ; 2° quoad esse morale, quatenus sunt homini propriae, et sic a) non sunt per se malae, nec bonae, sed indifferentes : motus enim appetitus sensitivi per se non sunt a ratione, nec proinde humani ; b) si considerentur prout subiacent imperio rationis et volunI tatis, sic sunt bonae véf malae, in qiiantum sunt voluntariae, \ sive directe quatenus a voluntate imperantur, sive indirecte quatenus ab ipsa non prohibentur. Probatur : i) « Propinquior enim est appetitus sensitivus ipsi rationi ac voluntati, quam membra exteriora ». Atqui actus membrorum exteriorum sunt boni vel mali moraliter secundum quod sunt voluntarii. Ergo multo magis ipsae passiones, secundum quod sunt voluntariae, sunt bonae vel malae moraliter (a. i). 2) Ex Scripturis,quae a) commendant quasdam passiones (Ps. IV, 5 ; II Cor. VII, 9 ; Rom. XII, 15) ; b) asserunt ipsas in Christo inveniri quamvis ligatas ratione (Mc. XXVI, 38 ; Mc. III, 5 ; XIV, 33 ; Le. XIX, 41 ; Ioh. XI, 33) ; c) et homines propter ipsas laudant vel propter earum absentiam reprehendunt (Exod. XXXII, 19 ; Num. XXV, ii ; I Reg. II-III). , Unde regi a passionibus non est malum quia ipsae ex se malae sunt, sed quia intervertitur ordo secundum quem pars superior debet regere inferiorem ; bonum autem est eas regere dummodo id sit conformiter ad ordinem rationis (a. 2). 179. Corollarium.— Itaque passiones si considerentur quoad esse naturae non sunt moraliter bonae vel malae secundum speciem, sed indifferentes ; sed si considerentur ut regulatae a ratione possunt esse, sicut actus exteriores, secundum speciem bonae vel malae, prout proprium obiectum earum erit conveniens rationi vel non conveniens : sic v. g. verecundia seu timor turpium est bona, et invidia seu tristitia de bono alterius est mala (a. 4). 180. Principium II. Passiones voluntariae augent bonitatem vel malitiam actus.— Probatur : Tanto per­ fectius est bonum rationis seu morale quanto ad plura quae homini conveniunt derivatur ; unde etiam ad perfectionem DE ACTIBUS HUMANIS 173 moralem pertinet quod actus exteriores ratione dirigantur. Atqui appetitus sensitivus potest obedire rationi. Ergo ad perfectionem moralem pertinet quod passiones sint regulatae per rationem. Sicut igitur melius est quod homo velit bonum et faciat exteriori actu, ita melius est quod ad bonum moveatur, et secundum voluntatem et secundum appetitum sensitivum, ad promptius operandum (a. 3). Quod tamen intelligendum est de passionibus volitis quae a voluntate eliguntur et imperantur (modo respective diverso quo fieri debet pro bono et malo ; cfr. n. 146). Passio enim quae hominem ad bonum sensibile movet, si antecedit voluntatem, minuit libertatem ac consequenter bonitatem et malitiam ; — si consequitur per redundan­ tiam, non est causa sed merus effectus voluntatis : non causa scii, sed « signum intensioris voluntatis (seu maioris voluntarii), et sic indicat bonitatem moralem maiorem » aut malitiam ; — si consequitur per electionem, addit ad bonitatem vel malitiam (ad 1). QUAESTIO QUINTA. DE BONITATE ET MALITIA CIRCUMSTANTIARUM. De circumstantia principaliore propter quid sufficienter dictum est ubi de fine ; item de circumstantia quid ubi de bonitate et malitia effectus 5 insuper quae notavimus de passionibus, iam spectant circumstantiam quomodo (quoad partem eius). Restat ergo dicendum de reliquis non expositis, et quidem iri ordine ad actum interiorem simul et exteriorem, quia hunc omnes, illum plures modificare possunt. 181. Circumstantia quis non denotat ipsam personam operantis secundum se (sic enim pertinet ad substantiam actus humani), sed eius conditionem seu qualitatem acci­ dentalem, ratione cuius in morali aestimatione actus vel omissio plus vel minus valet moraliter, v. g. quod agens sit religiosus, sacerdos vel laicus, coniugatus vel liber, superior vel subditus, dives vel pauper, puer vel senex, etc. Saepe officium vel specialem obligationem (iustitiae, pietatis, fidelitatis) indicat et tunc actui bono vel malo novam bonitatis vel malitiae speciem affert, uti, si voto ligatus servat castitatem aut coniugatus fornicatur ; secus 174 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS solum est aggravans: sic ceteris paribus supposita eadem deliberatione vel negligentia, melius agit aut gravius peccat religiosus quam saecularis, doctus quam indoctus, quia perfectius operatur aut peccatum magis illum dedecet. 182. Circumstantia circa quid non significat ipsum obiectum seu materiam (id enim ad substantiam actus pertinet), sed accidens, illi comunctum v. g. quantitatem vel qualitatem, uti quod res sit sacra vel profana, patris vel extranei, multum aut parum, gravis vel levis, etc. Saepe qualitas mutat speciem, scii, si distinctam bonitatem vel malitiam affert, uti eleemosyna data ecclesiae pauperi, aut furtum rei sacrae, laus aut percussio patris vel clerici. Ita in actibus circa alterum, in materia castitatis ratione complicis, in materia religionis erga res sacras. Quando scii, qualitas ex parte agentis speciem mutat, id etiam facit eadem qualitas ex parte obiecti seu materiae; unde intelligitur quod duplex est malitia in adulterio aut sacri­ legio carnali si utraque persona est coniugata vel sacra, quia duplex circumstantia speciem mutat. Quandoque qua­ litas tantum aggravat, uti diligere inimicum aut benefacere pupillis et viduis, laedere plane innocentem. Quantitas autem materiae solum aggravat, v. g. ducentos francos loco centum dare aut furari, multis horis orare aut laborare die dominica. 183. Circumstantia quibus auxiliis indicat acciden­ talia instrumenta seu media (etiam socios) quibus utimur ad agendum, v. g. adhibere opem sancti vel daemonis, pecunia furto ablata se inebriari, re sacra uti ad fornican­ dum, occidere armis prohibitis, gladio aut veneno. Speciem mutat si media specialem moralitatem impor­ tant, uti usus magorum ad seducendam puellam, rituum sacrorum ad alterum decipiendum (Gen. XXXIV, 15), confessionis ad sollicitandum ; secus aggravat, uti si sacer­ dotem inducas ad mentiendum, aut eligas ad occidendum arma ad cruciandum exquisita, vel si unguento pretioso ungantur pedes Domini (Luc. VII, 46 ; Mt. XXVI, 7 ; Mc. XIV, 3 ; Iph. XII, 3). ■V ' DE ACTIBUS HUMANIS 175 184. Circumstantia quomodo significat modum acci­ dentalem quo fit actus internus vel externus, v. g. cum voluntario perfecte deliberato vel imperfecte, directo vel indirecto ; intense aut remisse ; ex malitia, passione aut ignorantia ; ex contemptu, levitate, vi, dolo ; caute aut imprudenter ; bona vel mala fide, etc. Aliquando mutat speciem : sic violentia facit de simplici furto rapinam, de fornicatione stuprum ; item modi contra naturam in luxuria. Ordinario aggravat, v.g. ex perfecta scientia vel voluntate in bono firmata aut malo agere, membratim occidere, — vel minuit, v. g. ex metu gravi, vehementi tentatione, subita passione agere. Ita intense aut remisse non mutat speciem sed auget vel minuit. 185* Circumstantia ubi non denotat nudum locum (nam omnis actus alicubi fieri debet), sed qualitatem loci accidentalem conferentem actui aliquid bonitatis aut mali­ tiae, uti quod locus sit sacer, respectu orationis et cultus, aut furti, fornicationis, homicidii, etc. ; vel publicus, in scandalo aut bono exemplo (II Reg. XVI, 21). Saepius mutat speciem in actibus externis addendo moralitatem specialem religionis vel charitatis ; etiam dat primam speciem moralitatis si opus est de se indifferens et praescri­ bitur vel prohibetur ratione loci, uti se detegere aut mer­ caturam in ecclesia exercere. Rarius aggrayat, scii, in actibus internis qui non ita directe cum loco habent rela­ tionem, v.g. meditatio in ecclesia peracta, in turpi cogi­ tatione ibi complacentia. 186. Circumstantia quando denotat conditionem acci­ dentalem temporis, ut quantitatem seu durationem si actus diu vel parum duret (v.g. amor aut odium aut desiderium), vel qualitatem si actus fiat die festivo, tempore sacro, tempore difficiliore. Quantitas temporis est circumstantia aggravans vel minuens ; qualitas autem per se et seclusa directa inten­ tione honorandi vel inhonorandi non multum facit ad augendam moralitatem, nisi actus de se bonus aut malus fuerit specialiter praeceptus vel prohibitus ratione temporis sacri (missa, ientaculum), aut per illum divino cultui spe­ 176 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS cialis reverentia irrogetur vel irreverentia, aut scandalum adsit, v. g. si quis die parasceves exhiberet ludos publicos vel statim post communionem ad concubinam vaderet aut se inebriaret. Differt tempus a loco : hic propter stabilitatem est capax consecrationis et sanctitatis permanentis ; tempus continuo transiens solum per accidens, ratione mysterii vel actionis quae tunc recolitur vel fit, dicitur sacrum ; unde per se non mutat speciem. Si actus de se nec bonus nec malus tempore sacro ( praescribitur vel prohibetur, circumstantia temporis transit j in rationem obiecti, et dat primam moralitatem, v. g. f laborare die sacro vel a labore abstinere. 187. Casus. — Ut melius intelligatur concursus circum­ stantiarum in uno actu, sequentem notamus casum, in theologia classicum : « loannes custos ecclesiae, ciborium aureum conse­ cratum, continens hostias ad communionem paschalem necessa­ rias, adhibitis sociis et intentione Sacramentum profanandi, ipsa ferja 5a in Coena D', in ecclesia violenter e manibus parochi surripit. Quot et quae in hoc casu circumstantiae interveniunt ? » R. Omnes; nimirum 1) circumstantia quis : custos ecclesiae; 2) circa quid, ratione quantitatis : ciborium aureum ; ratione quali­ tatis : ciborium consecratum ; 3) quid, ratione effectus : privatio communionum paschalium ; 4) ubi : in ecclesia ; 5) quibus auxiliis : adhibitis sociis ; 6) cur : ex intentione Sacramentum profanandi ; 7) quomodo ; violenter ; 8) quando : ipsa feria 5a in Coena Domini. TERTIA PARS. DE ACTIBUS HUMANIS SECUNDUM ESSE SUPERNATURAL^ ET MERITORIUM. S. Th, I-II, q. 109, a. 5 et 6 ; q. 114, a. 2. 188. Necessitas actuum supernaturalium. — Cum in ordine praesenti non ad naturalem sed ad supernaturalem finem destinemur divinum, non sufficit ut actus moraliter / honestos et naturali fini proportionatos, verum oportet ut ! ponamus fini supernatural! conformes, qui sint supernaI turales et ordinis divini : DE ACTIBUS HUMANIS 177 a) Ex prinçipio seu elemento subiectivo; vita aeterna enim scii, visio intuitiva Dei et beatifica excedit propor­ tionem nostrae naturae ; sed actus non possunt excedere proportionem sui principii ; ergo ex natura sua homo nequit producere actus proportionates vitae aeternae, sed ad hoc requiritur principium altius eum elevans, quod est gratia. b) Etiam ex obiecto formali seu motivo, quod est elementum obiectivum. Hic valet principium : Actus specificantur ex obiecto. Sicut enim actus non est moraliter bonus nisi obiectum sit conforme fini honesto et ut tale cognoscatur et intendatur, ita actus non erit supernaturaliter bonus nisi obiectum consideretur ut conforme fini supernaturali et ex motivo supernaturali intendatur ; — aliis verbis nullus, nisi id volendo, ad finem supernaturalem tendere potest, nullus contrahit bonitatem supernaturalem nisi illam velit ; secus non humano modo se dirigeret ad finem, sed ad illum mere inclinaretur. Hinc duplex haberi potest in actibus humanis bonitas seu esse morale : 1) naturale, quod est intrinseca tendentia actus ad obiectum ut simpliciter honestum, et consequenter ut conforme ad Deum ut finem naturalem, viribus scii, nostris quantum possumus contemplandum ; 2) supernatural, quod est intrinseca tendentia actus ad obiectum ut conforme ad Deum finem supernaturalem, in se videndum, imo intrinseca dignitas actus ad vitam aeternam divinam, in coelis cum Deo ducendam. In actibus supernaturalibus itaque elementum materiale est ipsa bonitas moralis ; supernaturalitas actus tum ex parte obiecti tum ex parte principii est elementum formale. 189, Status quaestionis. — In actu supernaturali consi­ derari potest a) elementum subiectivum seu principium scii, gratia, et hoc pertinet ad theol. dogmaticam, nempe ad tr. de gratia; b) elementum obiectivum seu obiectum, quod est aliquid particulare, et ideo pertinet ad moralem specialem, et de eo dicitur in tractatibus de singulis virtutibus in specie ; Summa Theologiae Moralis I. — ia i78 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS c) ipsa tendentia ad finem. Omnis enim res ad suum finem’ pertingit sua operatione, quae est causa perfecte efficiens ipsius finis quando hic non excedit virtutem operantis ; secus est causa dispositiva, vel et moralis, in quantum aliquid praestat propter quod expectatur obtentio finis ex dono alterius. Vita aeterna autem excedit naturam hominis. Ergo actus humanus non est nisi causa dispositiva et moralis vitae aeternae, tum meritoria, tum satisfactoria, tum impetratoria, ' Porro causalitas satisfactoria et impetratoria competit acti­ bus humanis ex particulari virtute poenitentiae aut religionis, et ideo in morali speciali de hoc dicitur ubi de istis virtuti­ bus ; sed causalitas meriti omnibus competit actibus super. naturalibus ut talibus, si in debitis conditionibus ponuntur. Pertinet quidem ad tractatum de gratia in quantum consideratur ut effectus gratiae coopérantes, sed etiam pertinet ad moralem generalem et tractatum de actibus humanis, in quantum est proprietas actus humani et debitum est ac obligatorium actibus nostris mereri vitam aeternam. Et ideo obligamur conditiones cognoscere requisitas, ad hoc ut dictam obligationem implere valeamus. QUAESTIO PRIMA. DE MERITO PRAESERTIM SUPERNATURALI. S. Th. MI, q. 2i, a. 3 et 4 ; q. 114, a. 1, 2, 5-10. 190. Meritum etymologice derivatura voce merces,ac proinde designat servitium seu opus laboriosum in utilita­ tem alterius factum, quod non solet fieri nisi a mercenariis ob stipendium vel mercedem. Sensu latissimo significat quidquid est sufficiens, idoneum, dignum ad aliquid obtinendum, seu id quod aliquid exigit, et sic etiam dicitur de rebus inanimatis v. g. de pictura ; — magis proprie est opus humanum cui debetur retributio ex aliqua iustitia stricte aut late dicta, et sic etiam dicitur de opere malo (Mt. XVI, 26 ; lob, VI, 2 ; Hebr. X, 29 ; Eccli. XVI, 14, 15);— stricto sensu autem est opus bonum factum in obse­ quium seu beneficium alterius et ideo praemio et retri­ butione dignum. DE ACTIBUS HUMANIS I79 Spectari potest in abstracto et in concreto: in concreto' est opus virtutis cui debetur merces, opus retributione j. dignum ; in abstracto est proprietas actus humani, scii, moralis valor operis vi cuius dignum est ut operanti aliquid retribuatur, bonitas in actu humano existens propter quam dignus est laude et praemio, seu dignitas operis et ideo ius vel titulus in operante ad retributionem. 191, Fundamentum philosophicum meriti est in exi­ gentia ordinis naturae, seu in lege naturali vi cuius activitas entis ipsi propria est et ideo ipsi proficere debet,cum ipsam entis perfec­ tionem ut finem habet. Unde cum persona libere agens elegit ac­ tum in obsequium seu utilitatem alterius personae, illa persona praestitit aliquid quod suum est ; unde aequum est et iustum ut ? altera aliquod bonum retribuat, compensando bonum praestitum J (II-II, q. 106, a. 3 ; I, q. 65, a. 2). Quodsi ad aequalitatem exigitur et redditur, mentum est ex iustitia proprie dicta ; secus i ex aequitate et decentia, àmïcitia, ac liberalitate, quae aliquo ! modo pertinent ad iustitiam. E contra cum unusquisque homo in ordirle ad finem suum ulti­ mum eiusdem sit dignitatis, utpote sui iuris, nec proinde merum sit medium aliis subordinatum, sed propter bonum suum existât, > ideo nequit privari suo ordine ad proprium bonum quin iustitia / recompensationem exigat poenae. Unde S. Thomas (q. 21, a. 3) qui « agit in profectum (emolumentum) vel nocumentum (dam­ num, detrimentum) alterius », « meritum aut demeritum acquirit in ordine ad retributionem quae fit secundum iustitiam ». 192· Divisio meriti. — A. Ratione praemiantis, meritum est civile quando opus fit in utilitatem vel obsequium sive individui sive societatis ; — et morale quando fit in obse­ quium Dei. a) Quoad meritum civile : 1) Actus directus in bonum (vel malum) personae individuae habet meritum (vel demeritum) directe apud personam, indirecte apud societatem in quam redundat bonum personae quae aliquo modo est eius pars et membrum. 2) Actus directus in bonum (vel malum) societatis habet meritum primario apud societatem, secundario apud singula membra in quantum sunt membra. 3) Actus directus in bonum (vel malum) ipsius agentis non habet meritum apud ipsum agentem (quia iustitia est ad alterum'), sed potest habere indirecte rationem meriti apud societatem (q. 21, a. 3). b) Omnis actus humanus meritum habet morale apud Deum (vel demeritum), in quantum tendit in profectum (vel detrimentum) non ipsius Dei sed eius honoris et ordinis ab eo statuti ; — et quidem : - ΐ8θ SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 1) Ratione ipsius Dei: Deus est enim finis ultimus hominis. Atqui fini ultimo debetur ut ad ipsum omnes actus referantur. Ergo qui facit actum malum non referibilem ad Deum non servat honorem qui ultimo fini debetur, et vice versa. 2) Ratione societatis cuius Deus est rector et custos : Deus est gubernator et rector totius universi. Qui autem regit commu­ nitatem habet curam boni communis çt debet retribuere pro iis quae bene Vel male fiunt in societate. Ergo actus humani habent meritum vel demeritum apud Deum ; secus dicendum foret ipsum non curare de actibus humanis (a. 4). B. Ratione praemii·, meritum aliud est naturale quod ex naturae viribus procedit, et solum naturale praemium expectat ; unde si fit in obsequium Dei, fit in ordine ad • Deum finem naturalem aliud supernaturale quod fit ex viribus gratiae in ordine ad Deum finem supernaturalem, et meretur praemium supernaturale scii, bonum vitae aeternae. Vocatur etiam theologicum. Differunt eo quod primum sequitur ad omnem actum bonum ratione suae bonitatis, secundum aliquam relationem iustitiae ad Deum a quo, saltem ex convenientia, meretur saltem bonum temporale, et ideo importat mercedem ex ipsa ratione actus ; — alterum importat mercedem reddendam non solum ex ipsa ratione actus sed etiam ex statu personae operantis, et ideo non competit nisi actibus supernaturalibus et quidem solius iusti, cui merces debetur ipsa vita aeterna vel aliud bonum in ordine ad vitam aeternam1. De solo merito supernatural! hic agimus. C. Ratione dignitatis meritum est : Vel simpliciter dictum seu de condigno,cui ex iustitia debetur praemium, ad quod valorem aequalem et aequalem dignitatem habet seu condignitatem. Est opus cuius valor aequat valorem praemiii. i. Bene animadvertit Del Prado, De Gratia et libero arbitrio, I, p. 534 : « Praenotari oportet quod meritum potest sumi lato modo, prout importat quamcumque mercedem sive debitatn ex iustitia proprie dicta, sive ex quadam proportione vel convenientia, in quantum consi­ deratur dumtaxati psa ratio actuum humanorum, atque sub hac relatione tractavit de merito Angelicus Doctor, supra I-II, q. 21, et tunc meritum est quid consequens ad omnes et singulos actus humanos i. e. liberos, ratione suae bonitatis (cfr. ib. a. 3, et a. 4, ad 3). Potest etiam ratio meriti accipi modo stricto, prout importat mercedem reddendam actibus liberis, non tantum ex ipsa ratione actus, verum etiam ex statu personae agentis, et tunc sumitur meritum per ordinem ad vitam aeternam ; et merces debita est vel gloria aeterna, vel aliud quodcumque bonum, vel spirituale vel temporale, reduplicative ut est medium ad ipsam gloriam vitae aeternae consequendam. Atque sub hac altiore considera­ tione agit D. Thomas de merito in tota q. 114». DE ACTIBUS HUMANIS l8l quia invenitur aequalitas inter meritum et praemium secundum rectam aestimationem : aequalitas proinde non semper materialis seu quantitativa, sed moralis quae dicitur virtutis et proportionis, sicut est inter semen et fructum qui ex eo nascitur (q. 114, a. 3, ad 3). — Vel est meritum de congruo et secundum quid, cui nullo modo ex iustitia retributio fit, sed solum ex quadam decentia et aequitate ac amicitia aut liberalitate donantis tribuitur munus quod dantem decet ; et ideo non infallibiliter obtinet praemium, nisi retribuens promiserit, nec tunc ex iustitia sed ex fidelitate. Est opus cuius valor non aequat valorem praemii quia deest aequalitas inter praemium et meritum. In priori merito adest exigentia ad praemium, in altero sola convenientia. Prius comparari potest stipendio quod debetur militi et mercedi quae debetur famulo ; alterum distinctioni honorificae (v. g. ordini equestri) quam princeps non ex iustitia nec omnino gratis largitur militi pro rebus fortiter gestis, gratifi­ cationi aut dono quod inferiores aut famuli acceperunt propter occupationes plus minus ve supererogatorias. Quae divisio est non univoca sed analoga. 193. Quid homo mereri potest ?— De condigno homo iustus w&i mçreri potest augmentum gratiae habitualis, remissionem peccati venialis, gloriam coelestem et eius augmentum. De congruo mereri sibi potest infallibiliter gratias actuales, prima excepta. Christus solus aliis potuit mereri de condigno, utpote caput omnium hominum. De congruo aliis homo potest mereri sed non infallibiliter : gratias actuales etiam primam, gratiam habitualem eiusque augmentum,remissionem pec­ cati et vitam aeternam. Quae probantur in tractatu de gratia. Cfr. S. Thomas Ι-Π, q. 114· QUAESTIO SECUNDA. DE CONDITIONIBUS MERITI SUPERNATURALIS. S. Th. 1-Π, q. 114, a. 1, 2, 3, 4. 194. Thesis. Ad supernaturale meritum condignum ipsius vitae aeternae, septem requiruntur condi­ tiones : 182 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS A. Ex parte operis seu actus, ut sit 1) voluntarius et liber, et quidem libertate electionis, i. e. non solum a coactione sed et a necessitate intrinseca (cfr. prop. 3 lansenii damn.) : meritum enim proprietas est actus moralis, qui eo magis est moralis quo voluntarius et liber. Insuper retributio non debetur alicui, nisi quia ipse de suo tribuit in obsequium praemiantis ; nemo autem proprie de suo tribuit nisi id cuius dominus est ; et non est homo dominus sui actus nisi quem libere agit ; 2) bonus seu honestus (Mt. VI, 1 sq.) saltem formaliter, nam âpud Deum infinite sanctum nihil praemio dignum est nisi quod sit bonum et rectum ; ceterum malum si quid meretur, non est praemium sed poena ; v 3) supernaturalis et ideo ex gratia positus, secus non esset supernatural! praemio vitae aeternae proportionatus (C. Trid. sess. 6, c. 16) ; 4) item in obsequium Dei finis supernaturalis factus, secus nulla esset ratio cur ab ipso Deo exspectaretur retributio : est autem in obsequium Dei factus eo quod a charitate in Deum est relatus et imperatus. Cfr. I Cor. II, 9 ; X, 31 ; Col. Ill, 17 ; Mt. X, 39-42 ; XIX, 29 ; Mc. IX, 40 ; Le. IX, 48, Gal. V, 6, 14 ; S. Th. I-II, q. 114, a. 4. B. Ex parte operantis : 5) status viatoris : qui enim ad terminum et finem pervenit et illum possidet, iam non potest ad illum se movere ac tendere vel illi magis appropinquare ; ergo non potest illum mereri. Status viae finem habet cum vita temporali, ut cum certitudine cognoscimus ex revelatione, et ex fide universalis Ecclesiae (II Cor. V, 10 ; Hebr. IX, 27 ; Mt. XXV, i sq. ; Ioh. IX, 4 ; Le. XVI, 9, 22 ; Gal. VI, 10) ; 6) status gratiae (prop. 12, 15, 17, 18 Baii damn ; C Araus. II, can. 18; C. Trid. sess. 6, c. 16, can. 32) : valor enim et dignitas operis praecipue est ex dignitate operantis (Gen. IV, 4) ; si ergo ipse non est dignus vitae aeternae per gratiam habitualem gratum facientem, non est idoneus ad ponenda opera vitae aeternae digna (Ioh. XV, 4). DE ACTIBUS HUMANIS 183 C. Ex parte Dei praemiantis : 7) acceptatio seu praeordinatio operis in mercedem et quasi promissio, saltem jmplicite in largitione gratiae con­ tenta. Non quod bonum opus valorem seu condignitatem intrinsecam habet ab illa acceptatione, sed quia ultra condignitatem quam ex gratia habet, necessaria est ordinatio seu promissio de meritis acceptandis et de mercede red­ denda, ad hoc ut qui ex gratia est bene operatus habeat ius ad mercedem et Deus obligetur illi reddere ex iustitia. Inter homines nemo ex iustitia tenetur remunerare obse­ quium quantumvis pretio dignum, nisi illud acceptaverit et ita obligationem retribuendi saltem tacite susceperit. Acceptatio autem multo magis requiritur ex parte Dei, qui per se non obligatur ullis operibus hominum reddere mercedem, tum quia obsequia nostra illi iam debentur, cum sint ipsius, tum quia nullum emolumentum utilitatis conferunt, tum quia omnem virtutem operandi ipsumque actum nostrum a Dep habemus ; ergo nullo modo Deus potest esse debitor nostri. Sed, accedente ordinatione vel promissione, iam debitor est sui ipsius, et tenetur non erga nos sed erga seipsum, quatenus propriae suae sapientiae, fidelitati et voluntati debet implere in creaturis quod libera voluntate constituit iis dare, et iuxta proportionem operum praemium operibus statutum elargiri (lac. I, 12 ; II, 5 ; Mt. XX ; I Tim. IV, 8 ; Hebr. X, 36 ; C. Trid. sess. 6, c. 16). Condignitas ergo pendet ex interno valore operis, praesupposita acceptatione Dei : haec non negat valorem , operis sed efficit ut operi, quod ratione sui valoris praemio dignum est, hoc praemium iam actu debeatur a Deo ex iustitia (a. 1). Hinc non existit iustitia stricte dicta inter Deum et homines secundum absolutam aequalitatem, quia opera nostra Deo nihil possunt conferre, cum tota bonitas eorum (esse, posse et ipsum operari) sit ab eius ordinatione gratis collata ita ut illa sibi vindi­ care posset (a. 1) ; hac tamen praeordinatione posita, si valor meritorius operum attenditur secundum virtutem Spiritus S* moventis nos in vitam aeternam et secundum dignitatem gratiae qua homo est consors divinae naturae e* filius adoptivus cui debetur haereditas vitae aeternae, adest aequalitas strictae iustitiae inter opus et praemium a Deo promissum, itâ ut opus eiusdem sit ordinis ac aequalisvaloris cum mercede vitae aeternae et divinum \ / \ ■' 184 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ! sicut ipsa (a. 3)- Unde vita aeterna per comparationem ad causam proximam, seu opera iustorum, est merces ex iustitia debita ; /sed per comparationem ad causam remotam, potentiam scii, f operandi et gratiam ex ordinatione divina, est donum miseri­ cordiae (C. Trid. sess. 6, c. i6 et sess. 14, c. 8). 195. Quomodo opera meritoria oportet ordinari in obsequium Dei.— Non omnes id eodem modo declarant : a) Quidam, ut Suarez, negant requiri formalem ordinationem charitatis, dicentes omnem actum ex quocumque motivo super­ natural! factum ex natura sua implicite tendere ad finem super­ naturalem, et ideo huic esse morali aestimatione aequalem ac meritorium. b) Melius tamen cum Thomistis et Bellarmino dicitur id sufficere pro merito de congruo ; ad meritum de condigno autem requiri influxum ex actu charitatis : per id enim stricte meremur assecutionem finis per quod tendimus ad finem, Summum Bonum ut tale ; hoc autem facimus per solam charitatem qua tendimus ad Summum Bonum in se. :— Practice tamen haec sententia non tanto differt a praecedente, quia influxus charitatis semper adest : 1) per modum obiecti seu motivi : actus enim charitatis, semel exercitus et peccato mortali non retractatus, omnes actus sequentes totius vitae in Deum finem supernaturalem refert, et, si forsan non omnes actus honestos, saltem omnes qui ad finem supernaturalem sunt proportionati et ex motivo et principio supernaturales ; 2) etiam per modum principii, quia actus virtutum supernaturalium non procedunt ex gratia nisi mediante charitate, sicut non procedunt ex potentia nisi mediante imperio voluntatis, quod imperium ex charitate procedit. c) Imo valde probabiliter dicunt ulterius plures, hoc unico actu charitatis omnes actus honestos referri ad finem super­ naturalem, et ideo ex charitatis motivo et principio fieri et sic esse supernaturales et meritorios, ita ut in iusto, charitatem exercente, actus vel sit supernaturaliter bonus et meritorius, vel peccatum veniale. Quod videtur esse sententia S. Thomae, Q. D. de Malo 2, a. 5, ad 7, et II Sent. d. 40, q. 1, a. 5 1. d) Ad hoc tamen nequit sufficere, ut aliquibus visum fuit (Bàllerini, Noldin, Vermeersch), sola praesentia habitus charita­ tis, sed requiritur huius exercitium, quia, ut ait S. Thomas, in II Sent. d. 40, q. 1, a. 5, ad 6, « ex hoc quod est in habitu nullus meretur sed ex hoc quod actu operatur ». / e) Quidam denique, ut S. Bonaventura et S. Alphonsus, \ requirunt ut actus charitatis saepius repetatur, v. g. singulis - diebus aut hebdomadis, vel etiam pro unaquaque actionum serie ; et propter huius sententiae probabilitatem consulendum est ut pluries exerceatur.i. i. Ita etiam extra Ordinem Praedicatorum tenent plures, ut Salmanticenses, Billot, Van Noort, Van der Meersch, Raphaël a S. Joseph ; ad quos prppe accedit Em. Card. Van Roey. DE ACTIBUS HUMANIS 185 196. Gradus meriti. — Actus salutares non sunt aequaliter, sed magis vel minus meritorii, prout magis vel minus conditiones meriti verificantur. Hinc, ceteris paribus, fit maius meritum 1) quo dignior est persona agens, secundum dignitatem super­ naturalem gratiae habitualis gratum facientis qua homo est gratus Deo ; 2) quo opus est magis voluntarium, i. e. ex promptiore voluntate procedit et maiore intensitate patratur ; et magis liberum, i. e. quo magis de suo et de dominio proprio tribuit agens ; 3) quo opus magis est informatum charitate, scii, quo expressius, proximius, et actualius refertur in Deum ; unde optima est praxis saepe actum charitatis exercere et opera offerre Deo ad augendum meritum, et etiam ad ipsam charitatem, radicem meriti, augendam ; 4) quo opus est melius secundum speciem, excellentiam, nobi­ litatem bonitatis moralis, quae nobilitas pendet ex obiecto ; v. g. actus melior est qui spectat virtutem excellentiorem, qui habet superiorem finem, qui pertinet ad plures virtutes. Prae­ ceptum itaque non impedit meritum, imo obedientia auget meritum quia addit bonitatem novae virtutis ; 5) et ideo quo opus est difficilius in se: difficultas intrinseca scii, quae est ex magnitudine et arduitate ipsius operis et ex elevatione proprii obiecti auget meritum, quia quanto aliquid melius est tanto supra vires hominis est elevatum ; — difficultas autem extrinseca laboris, quam experitur agens in opere bono et quae provenit ex defectu operantis ac promptae voluntatis, non auget sed potius minuit. Secus enim quanto plus proficeret aliquis in virtute et minorem experiretur difficultatem, tanto minus haberet meritum. Per accidens tamen potest specialis difficultas ex parte agentis esse occasio quod aliquis maiori attentione et maiori conatu voluntatis tendat in bonum (q. 114, a. 4, ad 2), et tunc augetur meritum non propter difficultatem sed propter intensitatem voluntatis. 197’ Animadversio. —Ad congruitatem meriti in ordine ad quamdam retributionem supernaturalem eaedem requiruntur con­ ditiones, exceptis statu gratiae, influxu charitatis et Dei promis­ sione ; —"haec promissio tamen sicut et status gratiae requiruntur ad meritum de congruo strictius dictum et infallibile, quod scii, consistit in iure amicabili ad aliquod praemium, quin unquam requiratur operis ad praemium aequalitas. TRACTATUS DE CONSCIENTIA IN GENERALI. INTRODUCTIO. 198. Obiectum tractatus. — Post considerationem de fine et de actibus humanis in se (secundum elementum materiale et formale'), agendum est 1) de actuum regulis secundum quas dirigi debent (causa exemplaris), et 2) de eorum principiis (causa efficiens). Principia sunt potentiae hominis, de quibus agit philosophia, et habitus sive boni sive mali, de quibus dicitur in tractatu de habitibus et virtutibus. Regulae autem sunt duae : remota, obiectiva et extrinseca, quae est lex, et proxi­ ma, subiectiva et intrinseca, seu immediata, quae est conscientia. Unde post tractatum de actibus humanis logice sequitur tractatus de regula ipsorum proxima, conscientia. Sicut enim sagittarius cognoscere debet regulas secundum quas recte tendere debet ad scopum, ita homo cognoscere debet regulas secundum quas actus sui ordinabiles sint ad finem ultimum. Porro moralis generalis solummodo respicit conscientiam in generali, qualis esse debet ut sit regula actuum nostrorum et ad hoc habeat dotes requisitas ; nullo autem modo considerat singulos status particulares aut omnes conscien­ tiae species, nec modos prudenter efformandi conscientiam aut contra ipsam peccandi : haec enim omnia iam pertinent ad moralem specialem, et quidem ad tractatum de virtute cardinati prudentiae cuius actus est conscientia recta et bene formata. In praesenti itaque dicemus de 3 quaestio­ nibus 1 : I. Pro parte generali doctrinae de Conscientia, cfr. S. Thomas I-II, q. 19, a. 3, 5, 6 ; Q. D. de Ver. 17 ; II Sent. d. 24, q. 2, a. 4 ; d. 39, q. 3, a. i> 2, 3; Quodl. III, 26-27 i VIII, q. 16, a. 13 ; S. Antoninus, in Summa ; S. Alphonsus, in Th. Mor. ; Billuart, Bouquillon, Raphaël a S. loseph, Theol. Mechliniensis, Haine, in o. c. ; Beaudoin, Tractatus de Conscientia; Noble, La conscience morale; Dumas, Theologia moralis thomistica, I. DE CONSCIENTIA 187 1) de conscientia morali secundum se (esse physicum seu psychologicum) ; 2) de conscientia ut est regula actuum moralium (esse morale) seu de qualitatibus ad conscientiam moralçm requisitis, scii, a) de eius veritate et rectitudine ex parte obiecti ; b) de eius certitudine ex parte subiecti ; 3) de conscientia ut est regula actuum supernaturalium (esse supernaturale). QUAESTIO PRIMA. DE CONSCIENTIA MORALI SECUNDUM SE IN ESSE PSYCHOLOGICO. S. Th. I, q. 79, a. 13 ; Q. D. de Verit. 17, a. I, 2, 3 ; II Sent. d. 24, q. 2, a. 4. 199. Notiones. — Conscientia (συ>είσησις), a voce con­ scire i. e. simul scire, etymologice est quasi cum alio scientia, et ideo aliquando significat scientiam cum aliis habitam seu communem plurium scientiam (Cicero, or. 1 in Catii., i ; Tacitus, Agr. 2) ; communius vero scientiam unius apud se servatam sed ad aliud consideratam et applicatam, unde proprie importat ordinem notitiae ad aliquid, et est actus quo applicamus scientiam ad factum particulare. Quod fieri potest dupliciter : i° applicando notitiam ad considerandum quod aliquid sit vel fuerit, et haec est conscientia mere psychologica qua cognoscimus nos aliquid agere, vel recognoscimus nos aliquid fecisse aut non fecisse : haec dicitur testificari et includit sensum intimum et memoriam (Gen. XLIII, 22 ; Rom. IX, i ; Eccl. VII, 23 ; II Cor. IV, 2 ; V, 11) ; 2° fieri etiam potest applicando scientiam ad conside­ randum an aliquid recte fiat vel factum fuerit aut non, et haec est conscientia moralis quae est iudicium de actibus bonis et malis et applicatio scientiae moralis ad opera nostra humana. Haec rursus est duplex : potest enim scientia moralis applicari a) ad examinandum aliquid quod factum est et ad indi­ candum an fuerit bene factum vel non, et haec est conscien­ tia consequens quae dicitur excusare, vel accusare seu remordere (Hebr. IX, 14 ; Rom. II, 15 ; Tit. 1,15 ; II Tim. 188 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS I, 3 ; II Cor. I, 12 ; Is. LXVI, 24 et Mc. IX, 40 : vermis scii, conscientiae non moritur) ; b) ad dirigendum aliquid quod adhuc fieri potest, et iudicandum esse bonum et faciendum, vel malum et non faciendum, et haec est conscientia antecedens quae dicitur instigare, inducere, ligare, urgere, vel impedire (Rom. XIII, . Haec est indicium de moralitate actus in individuo 5) hic et nunc ponendi et applicatio scientiae moralis ad actum determinatum. Et est conscientia moralis in sensu stricto quia ipsa sola est regula actuum humanorum, et de ea loquimur in praesenti tractatu. , ! Improprie autem sumitur conscientia, sive a) pro eius obiecto (seu re conscita) i.e. pro eo quod est in conscientia nostra (I Tim.I, 5), ut dum aliquis dicit : tibi dicam conscientiam meam ; exa­ minare conscientiam, aut eam inquinari vel emundari ; sive b) pro eius causis : tum pro habitu quo reddimur habiles iudicandi bonum et malum ’, et pro dispositione habituali qua incli­ namur ad taliter vel taliter iudicandum de honestate actionis ; tum pro notitia legis seu iudicio universali de moralitate actuum in genere quin illud ad actum determinatum applicemus, et sic dicimus hominem septennium habere conscientiam boni et mali. 200. Conscientia antecedens est indicium, sed non , omne iudicium antecedens est conscientia. Habetur enim 1) iudicium mere speculativum de sola rei veritate, absque respectu ad operationem, v. g. an Petrus pecuniam possideat ; 2) iudicium speculativo-practicum (i. e. speculativum circa praxim) de moralitate actuum nostrorum in genere et in abstracto, quatenus considerantur secundum se et sine ordine ad subiectum hic et nunc activum. A. v. est iudicium de honestate obiectiva et materiali, quod est duplex : homo enim a) vel facit iudicia moralia omnino universalia quibus assentitur primis principiis practicis, v. g. Bonum est faciendum, malum est vitandum -, nulli est iniuria facienda ; quod tibi fieri non vis nec alteri facias ; Summum Bonum est amandum, etc., in quibus intellectus non errat quia naturaliter possidet ad illa percipienda et enuntianda habitum (seu facilitatem) qui vocatur sytlderesis ; b) vel facit iudicia minus universalia, quibus assentitur con­ clusionibus generalibus ex primis principiis immediate vel ; mediate deductis, v.g. furtum est vitandum, fornicatio est illicita, ί etc., in quibus intellectus aliquando errare potest, ad quae tamen \ acquirere potest habitum qui vocatur scientia moralis ; 3) iudicium practico-practicum de moralitate actus in particulari et in concreto hic et nunc ponendo a subiecto agente, quo — i. Vocatur synderesis (συντηρησις = conservatio, scii, primorum prin­ cipiorum moralium) quae ideo dicitur scintilla çonscientiaç et igniculus derivatus a lumine divino. DE CONSCIENTIA 189 applicamus prima principia universalia vel scientiam moralem ad castim particularem in conclusionibus particularibus, v. g. nunc auferre hanc summam Petro, ipso inscio, et sine ratione est furtum vitandum. Hoc est iudicium particulare conscientiae quod immediate ordinatur ad operationem et versatur circa honestatem subiectivam et formalem, et est proxime practicum relate ad iudicia universalia synderesis et scientiae moralis, quae sunt remote practica ; hinc ab aliquibus dicitur iudicium ultimo practicum, non simpliciter scii, sed inter illa tria quae sunt dehonestate ; 4) iudicium ultimo-practicum (seu discretivum electionis), non de moralitate sed de convenientia actus, scii, de eo quod hic et nunc est eligendum et fiacere convenit, sive bonum sit sive malum : hoc consequitur conscientiam a qua dirigi debet, at saepe ipsi est contrarium, v. g. pecuniam Petri arripiam, quamvis conscientia dictet esse prohibitum. 201. Conscientia definitur: dictamen seu iudicium intellectus practici affirmantis actum iri particulari esse licitum vel illicitum, et ideo ponendum (vel poni posse) aut omittendum a nobis. In qua definitione indicatur i° genus ad quod conscientia pertinet, scii, dictamen seu iudicium, et sic distinguitur a ratione quae est potentia, a synderesi quae est habitus primorum principiorum practicorum quo capaces sumus habendi conscientiam, a scientia morali quae est cognitio habitualis acquisita de moralitate actuum in genere, a prudentia quae est virtus inclinans ad recte aestimandum omnes circumstantias actus concreti, et ad recte indicandum de eius moralitate seu ad habendam . conscientiam rectam, et ad praecipiendum quod dictat : conscientia enim non est habitus sed actus, et ideo facile reformatur et deponitur ; quodsi dicatur manere, non intelli­ gendum est quod maneat in se, sed in suis causis quae sunt ratio et synderesis, aut etiam aliae supradictae ; 2° subtectum in quo residet : a) intellectus : iudicium enim non est in voluntate sed illam praecedit ut bonum velit et malum fugiat ; quodsi conscientia dicatur bona vel mala, non est talis formaliter in se (ac si esset subiectum bonitatis), sed regulative et ab effectu in quantum dirigit opera bona vel mala ; b) practici : non enim sistit in contemplatione veritatis sed ad opus exequendum dirigit, et sic distinguitur a iudiciis mere speculativis et a conscientia psychologica ; 30 obiectum specificum : a) affirmantis actum in particulari 190 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS i. e. in concreto cum fine et circumstantiis spectato, qualiter hic et nunc poni potest, et sic distinguitur a iudiciis speculativo-practicis scientiae moralis ; b) esse licitum vel illicitum, et sic differt ab aliis iudiciis practicis quae agunt de utilitate, convenientia, facilitate,etc., inter alia a iudicio ultimo practico ; c) et ideo hic et nunc ponendum vel omittendum : iudicat enim de actu ponendo, non de actu iam posito, et sic distinguitur a conscientia consequente ; d) a nobis : conscientia enim tantum proprios actus respicit et non alienos (Rom. XIV, 4 ; I Cor. IV, 4, 5). 202. Conscientia est conclusio ratiocinii practici ; cuius Maior est a synderesi, v. g. malum est fugiendum 1 ; — minor a ratione : nunc habere concubitum cum tali muliere coniugata est malum ; — conclusionem infert conscientia : ergo mihi hic et nunc illicitus est cum illa concubitus. Sicuti autem in ratiociniis speculativis potest esse con­ clusio falsa, ita et in conscientia, vel a) ex parte formae. quia male deducitur ex principiis veris quae non recte applicantur, v. g. Obediendum est Deo ; atqui Deus praecipit indigenti subveniendum ; ergo hic et nunc tali proximo subvenire debeo ; — vel b) ex parte materiae, quia deducitur ex principio falso, v. g - Quod non est prohibitum non est malum ; sed concubitus cum tali muliere soluta non est prohibitus ; ergo non est malus. Quamvis enim in Maiore falsitas dari nequeat quia synderesis non errat circai. i. Recentiores dicere solent Maiorem syllogismi, ex quo oritur conscientia, esse principium iuris, intelligendo etiam principium deductum ex primis et universalissimis morum principiis ; imo etiam quidam aiunt Maiorem semper esse principium, non quidem synderesis, sed scientiae moralis, et minorem solum enuntiare factum cui principium applicatur. E contra S. Thomas manifeste et constanter docet Maiorem *> esse principium universalissimum synderesis in quo error esse nequit; quodsi conscientia dicatur applicatio scientiae ad casum particularem, ■ intelligendum est de minore syllogismi quae affirmatur a ratione, et I ad quam enuntiandam concurrunt tum scientia moralis tum recta \ aestimatio particularium circumstantiarum. Cfr. Q. D. de Veritate 17, a. 2 ; et in II Sent. d. 24, q. 2, a. 4. , ’ i : DE CONSCIENTIA 191 prima principia, ratio tamen in minore errare potest circa principia particularia1. 203. Principium. Conscientia est regula proxima et subiectiva actuum humanorum obligans non per se et vi sui, sed vi praecepti divini, quia applicat regulam obiectivam et remotam seu legem ad casum particularem in ordine ad operationem subiecti. Sicut si praeceptum imperatoris non perveniret ad cives nisi mediante legato, praeceptum legati non obligaret nisi quia praeceptum imperatoris promulgaret (q. 19, a. 5, ad 2 ; II Sent, d, 39, q· a. 3, ad 3). Unde conscientia est intimatio et quasi \ promulgatio legis quoad actum hic et nunc ponendum. ; « Conscientia, ait S. Bonaventura, II Sent. d. 39, a. 1, q, 3, est sicut praeco Dei et nuntius ; et quod dicit, non mandat ex se, sed mandat quasi ex Deo, sicut praeco, cum divulgat edictum regis ; et hinc est quod conscientia habet virtutem ligandi ». — Alia comparatione utitur S. Thomas, Q. D. de Ver. 17, a. 3, vinculi scii, physici quo non ligamur nisi per contactum seu applicationem ad corpus, unde vinculum morale seu lex non ligat nisi per legis applicationem quae fit per notitiam praecepti et conscientiam : « Ita se habet imperium alicuius gubernantis ad ligandum in rebus voluntariis illo modo ligationis qui voluntati accidere potest (scii, necessitate moralis obligationis), sicut se habet actio corporalis ad ligandum res corporales neces­ sitate coactionis. Actio autem corporalis agentis nunquam inducit necessitatem in rem aliam, nisi per contactum coactionis ipsius ad rem, in qua agit. Unde nec ex imperio alicuius regis vel domini figatur aliquis, nisi imperium attingat ipsum cui impera­ I. Non tamen omnis conscientia potest esse falsa, quia in minore non semper potest dari falsitas 5 quando scii, agitur de conclusionibus immediatis quae directe ex primis principiis assumuntur, et in minore non Sit nisi enuntiatio particularis illius quod universaliter continetur in Maiore. Ita : Nulli hominum est iniuria facienda, Petrus est homo, ergo Petro non est iniuria facienda ; — vel : Summum bonum est amandum ; ergo Deus est a me diligendus. Audiatur S. Thomas, de Ver. q. 17, a. 2 : « Sciendum tamen quod in quibusdam conscientia nunquam errare potest, quando scii, actus ille particularis, ad quem conscientia applicatur, habet de se in synderesi universale iudicium. Sicut enim in speculativis non contingit errare circa particulares con­ clusiones quae directe sub principiis universalibus assumuntur in iisdem terminis, ut in hoc quod est : Hoc totum est maius sua parte, nullus decipitur, sicut et in hoc : Omne totum est maius sua parte ; ita in hoc quod est : Deum non esse a me diligendum, vel aliquod malum esse laciendum, nullus errare potest ; eo quod in utroque iudicio tam specu­ labilium quam operabilium et Maior est per se nota, utpote in uni­ versali prmcipio existens, et minor etiam, qua idem praedicatur parti­ culariter, ut cum dicitur : Omne totum est maius sua parte, hoc totum quoddam est, ergo maius sua parte ». 192 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS tur. Attingit autem ipsum per scientiam. Unde nullus ligatur per praeceptum aliquod, nisi mediante scientia illius praecepti... Sicut in corporalibus agens corporale non agit nisi per contactum, ita in spiritualibus praeceptum non ligat nisi per scientiam. Et ideo sicut est eadetn vis qua tactus agit et qua virtus agentis agit, cum tactus non agat nisi ex virtute agentis, et virtus agentis non nisi mediante tactu ; ita eadem virtus est qua praeceptum ligat et qua conscientia ligat, cum praeceptum non liget nisi per virtutem scientiae nec scientia nisi per virtutem praecepti. Unde cum conscientia nihil aliud sit quam applicatio notitiae ad actum, constat quod conscientia ligare dicitur vi praecepti divini ». Exinde sequitur conscientiam plus obligare quam prae­ ceptum superioris humani : « Conscientia non ligat nisi vi praecepti divini... Unde cum praeceptum divinum Obliget contra praeceptum praelati, et magis obliget quam praeceptum praelati, conscientiae ligamen erit maius quam ligamen praecepti praelati, et conscientia ligabit, praecepto praelati in contrarium existente » (ibid, a· 5)· Sicut autem lex, ita conscientia, ratione modi quo ligat seu obligationis, est obligans (seu praescribens) sive negative prohibens sive positive praecipiens; et non obligans (seu non praescribens), quae est permittens et consulens, 204· Animadversio. — Sola conscientia antecedens, quia sola influit in actum, est ipsius regula, non autem conscientia consequens, quae actum supponit ; unde rudibus, qui contrarium putant, dicatur de actus praeteriti bonitate vel malitia esse iudicandum, non secundum scientiam quam nunc habent, sed secundum illam quam ante actum habuerunt. QUAESTIO SECUNDA. DE CONSCIENTIA PROUT EST REGULA ACTUUM MORALIUM. 205. Principium. Conscientia ita est regula actuum humanorum ut nunquam licite agamus contra eam praecipientem aut prohibentem ; — sed semper licite agamus secundum eam si debitas habeat qualitates. Probatur : Operari contra conscientiam includit volun­ tatem malam, nam nihil aliud est quam facere illud quod iudiçatur a Deo prohibitum vel omittere praeceptum DE CONSCIENTIA 193 (Rom. XIV, 23). Hinc axioma : Quidquid fit contra con­ scientiam aedificat ad gehennam. Quod intelligendum est de conscientia praecipiente vel prohibente, non autem de consulente vel permittente quia ista non obligat. — E contra, agere secundum conscientiam est facere quod iudicamus a Deo praeceptum vel saltem permissum. Atqui facere quod iudicamus a Deo praeceptum vel permissum de se includit voluntatem sese conformandi legi et voluntati Dei. Ergo licitum est per se ; scii, dum iudicium illud conscientiae habeat debitas qualitates, de quibus nunc sumus dicturi. Sunt autem duae : ex parte obiecti adesse debet veritas et rectitudo ; — ex parte subiecti seu assensus certitudo. Conscientia enim est regula et mensura actuum humano­ rum. Omnis autem mensura debet esse adaequata i. e. vera et recta, non falsata ; —τ et certa, non ambigua. Unde conscientia debet esse vera et recta ex parte obiecti ; et certa ex parte subiecti. Articulus I. De Rectitudine Conscientiae. S. Th. I-II, q. 19, a. 3, 5, 6 ; Q. D. de Ver. 17, a. 2, 3, 4 ; in II Sent. d. 39, q. 3, a. 3 ; Qiiodl. III, 26, 27. 206. Notiones. — Conscientia debet esse recta. lamvero duplex ratione obiecti seu conformitatis cum lege distin­ guitur conscientia : vera et erronea, prout rei veritatem dictat vel falsitatem. Vera §cil. est illa quae ex principiis veris dictat aliquid in particulari esse licitum vel· illicitum quod revera tale est, scii, quod est vere bonum vel malums Erronea est illa quae ex falsis principiis, reputatis tamen veris, dictat aliquid in particulari esse licitum vel illicitum quod revera tale non est, v.g. malum esse quod secundum se est bonum vel indifferens, bonum esse quod secundum se est malum. Est erronea vincibiliter si morali diligentia vinci potest, sed vpluntarie non vincitur, sive directe de industria, sive indirecte ex negligentia ; invincibiliter, si morali diligentia vinci nequit, vel quia aliquis de veritate inquirenda nullo modo nec in confuso cogitavit, vel quia, Summa Theologiae Moralis I, — 13. 194 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS veritatem sincere inquirendo, ad illam non pervenit. Quodsi conscientia erret ex errore qui antea fuit vincibilis, nunc est invincibilis, licet error antecedens fuerit peccatum et tanto gravius quo mala maiora ex ipso secutura fuerint praevisa, ipsum tamen actuale iudicium conscientiae est \ revera invincibile. lamvero quaeritur an utraque conscientia, vera et erronea, sit regula agendi et aliquo modo sufficienter reçta. Ad quam quaestionem solvendam plures distinxerunt conformitatem negativam et conformitatem cum conscientia positivam, dicentes omnem conscientiam semper obligare ne contra eam agamus, non tamen semper obligare omnem, scii, erroneam, ut secundum eam agamus : negative scii. I contra nullam conscientiam licitum esse agere, non tamen V semper requiri ut iuxta eam positive agamus. Sed illa distinctio generaliter est inutilis : qui enim non agit secundum conscientiam praecipientem et prohibentem sed non facit quod praecipit vel non vitat quod prohibet, eo ipso et contra conscientiam agit, quia facit quod prohibet vel omittit quod praecipit. Unde pari ratione per modum unius simul ad utrumque respondebimus. 207. Principium I. Conscientia vera est per se regula agendi, ita ut si sit praecipiens vel prohibens, teneamur ipsi conformari tum negative, non agendo contra illam, tum positive agendo iuxta illam. Dicitur : a) per se i. e. ex natura sua, quia fideliter exhibet legem ut est in se, unde ligat absolute et in omni eventu, et ideo actus ipsi conformis est per se bonus ; b) si sit praecipiens vel prohibens : si enim consulat aut permittat, contra illam agere non est illicitum quia non tenemur facere vel omittere quod riulla lege praecipitur vel prohibetur : consulens enim ligat ut non contemnamus, non ut eam impleamus ; — at semper possumus agere iuxta veram conscientiam, imo et ius ita agendi habemus. Probatur i° ex Scriptura, Rom. XIV, 23 : Omne quod non est ex fide (uit goeder trouw, de bonne foi) peccatum est, i. e. qui non agit ex credulitate, persuasione, iudicio conscientiae peccat, uti communiter intelligunt Patres. DE CONSCIENTIA 195 2° ratione : Conscientia, quia intimat et applicat legem, est regula proxima actuum humanorum, secundum quam mensuratur eorum esse morale. Sed conscientia vera recte applicat legem : est enim praeco fidelis. Ergo actus qui ab illa deficit, non est conformais legi sed est moraliter malus. Confirmatur : Conscientia vera est ipsa lex a nobis certo cognita et ad actum applicata. Atqui legem cognitam sequi tenemur. Ergo. 208. Principium II. Conscientia invincibiliter erronea est per accidens regula agendi, ita ut si sit praecipiens vel prohibens teneamur ipsi conformari tum negative, non agendo contra illam, tum positive agendo secundum illam. Dicitur : a) per accidens i.e. non ex natura sua, quia non est conformis legi, sed ratione ignorantiae quia creditur ipsi conformis, unde non ligat in omni eventu sed sub conditione, si duret et quamdiu non deponatur ; et ideo actus ipsi conformis estj>er accidens bonus ; b) si sit praecipiens vel prohibens : si enim consulat vel permittat, contra illam agere non est illicitum quia error invincibilis excusat a peccato ; non tamen habemus ius agendi secundum illam quia non datur ius sequendi errorem. Probatur i° ex Scripturis : Qui agit contra conscientiam invincibiliter erroneam npn agit ex fide seu ex persuasione, ac proinde secundum Apostolum (ad Rom. XIV, 23) peccat. Quod magis patet ex contextu in quo Apostolus, loquens de esu ciborum qui per se mali non sunt sed a multis erronee habebantur immundi utpote a lege mosaica prohibiti, docet illos peccare qui revera putant esum illi­ citum, nam v. 14 dicit : Scio et confido in Domino lesu quia nihil commune (i. e. immundum) per ipsum nisi ei qui existimat quod commune est, i. e. certus sum quod nullus cibus ex natura sua est immundus nisi pro illo qui putat esse immundum ; et v. 23 : Qui autem discernit, si mandu­ caverit, damnatus est, quia non ex fide, i, e. qui de liceitate cibi dubitat, si manducaverit quod dubitat esse immundum, condemnatur quia non ex persuasione (bona fide) conscien­ tiae egit ; a fortiori qui manducaret quod certo iudicaret 196 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS immundum. — Similiter I Cor. VIII, 7 : Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolotythum manducant, et conscientia illorum, cum sit infirma, polluitur. — Item ad Gal. V. 3 : Testificor omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae, i. e. qui falso putat circumcisionem sibi esse necessariam ad salutem, hoc iudicio conscientiae manente, tenetur consequenter ad observandam totam legem. Unde Christus Dominus docet errorem invincibilem excusare, non ita vincibilem (Ioh. IX, 41 ; XV, 24). 2° ratione ;a) Si conscientia invincibiliter erronea aliquid proponit ut legem Dei, id accipitur ab errante ut ipsa lex ; si ergo ab hoc recedit, vult recedere a lege Dei et sic illam contemnit, et male agit. Sicut si quis falso crederet quod praeceptum legati esset imperatoris, contemnendo prae­ ceptum legati, contemneret praeceptum imperatoris (a. 5, ad i et 2). b) Actus humanus tendit in obiectum ut a ratione proponitur ; si ergo ratio errans aliquid proponat ut malum et homo id velit, facit aliquid quod iudicat malum, et sic fertur in illud sub ratione mali et vult malum. Et vice versa de bono. Confirmatur : voluntas est potentia caeca ; unde eius bonitas et malitia non pendet ab obiecto ut est in se, sed ut a ratione proponitur et eo modo quo propo­ nitur (a. 5 ; Quodl. III, 27). 209. Principium III. Conscientia vincibiliter erronea non est legitima regula agendi. Etsi enim obliget ut illi praecipienti conformemur sub conditione, dummodo non deponatur, adest tamen obligatio illam deponendi si forsan sit causa agendi malum vel bonum praescriptum omittendi ; unde non possumus nec contra illam agere nec secundum illam x. i. Ne dicatur homo, in casu, necessario peccare, et esse perplexus nesciens quid agat ut malum evitet. Nam, ut ait S. Thomas, q. 19, a. 6, ad 3 : « sicut in syllogisticis, uno inconveniente aato, necesse est alia sequi, ita in moralibus, uno inconvenienti posito, ex necessitate alia sequuntur, sicut supposito quod aliquis quaerat inanem gloriam, sive propter inanem gloriam faciat quod facere tenetur, sive dimittat, semper peccabit ; nec tamen est perplexus, quia potest intentionem malâm dimittere. St similiter, supposito errore rationis vel conscientiae, DE CONSCIENTIA 197 Probatur: i° Qui contra talem conscientiam agit, facit quod indicat malum et sic peccat ; — qui autem secundum eam agit, facit id quod recte non potest indicare bonum, eo quod negligenter indicavit de eius moralitate, et ideo se exponit proximo periculo formaliter male agendi ac temere operatur et male agit. Confirmatur: cum enim advertat ulterius esse inquirendum de veritate, id voluntarie ) negligit ; unde deberet timere quod actio sua sit mala, et / non potest habere securitatem de eius bonitate (Ioh. IX, 41 ; XV, 24). 2° Qui conscientiam vincibiliter erroneam non deponit, ' hoc ipso male agit, quia saltem indirecte malum quod operatur est volitum, cum volita sit ipsa ignorantia (seu conscientia erronea) ex qua sequitur. Et sane ignorantia vincibilis non excusat a culpa ; ergo non excusat a culpa actuali, si actualiter est vincibilis. 210. Quaenam conscientia sit recta. — Plures rectam appellant solam conscientiam veram. Alii invincibiliter erroneam vocant rectam si sit conformis legi, uti fit si proveniat ex errore speculativo (v. g. conscientiam lacob accedentis ad Liam quam' putabat esse Rachelem), et non rectam si sit difformis a lege, uti fit si proveniat ex errore practico (v. g. conscientiam illius qui putat furtum esse licitum). Alii invincibiliter erroneam vocant rectam si logice deducatur ex principio falso, non rectam si illogice deducatur. Alii denique omnem conscientiam invincibi­ liter erroneam, utpote prudenter formatam^ vocant rectam, non simpliciter, sed secundum quid (et respectu agentis seu quoad nos) in ordine ad agendum, quia est recta et legitima regula agendi : quamvis enim speculative sit falsa, practice tamen est vera et dictat verum practicum, scii, id quod vere est licitum hic et nunc, ac conforme ad appetitum rectum seu voluntatem honestam : verum scii, est in his circumstantiis id esse mihi licitum vel illicitum. A.v. dictamen talis conscientiae est ex recta qui procedit ex ignorantia non excusante, necesse est quod sequatur malum in voluntate ; nec tamen est homo perplexus, quia potest ab errore recedere, cum ignorantia sit vincibilis et voluntaria ». — Similiter in Q. D. de Verit. 17, a. 4, ad 8 : « Dicendum quod ille qui habet con­ scientiam (vine, erroneam) faciendi fornicationem, non est simpliciter perplexus quia potest aliquid facere quo facto non incidet in peccatum, scii, conscientiam erroneam deponere ; sed perplexus secundum quid, scii, conscientia erronea manente ; et hoc non est inconveniens ut aliquo supposito, homo peccatum vitare non possit, sicut supposita intentione inanis gloriae, ille qui tenetur eleemosynam dare, peccatum evitare non potest : si enim dat ex tali intentione peccat ; si vero non dat, transgressor est ». 198 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS intentione agendi bonum et vitandi malum, quae est conformis principio superiori vero moralitatis : Bonum est faciendum, malum vitandum, et hoc modo conformis est legi aeternae Dei. Quod magis patebit verum ex tract, de Prudentia. 211. Corollaria. — Ex praedictis facile concluditur : i°Çonscientiam ligare: veram per se, et erroneam usquedum deponatur ; excusare autem conscientiam invincibiliter, non tamen vincibiliter erroneam. 2° Hominem habere ius absolutum sequendi conscientiam omnino veram, et hoc est libertas quaê stticto sensu est libertas conscientiae. Quoad conscientiam invincibiliter erroneam, quam­ vis homo in foro interno eam sequi possit et debeat, non habet ad id vere et proprie ius, quod fundatur jn relationibus obiectivis rerum, sed solum ius existimatum ; et praesertim non habet ius absolutum ut eam sequatur actu externo : auctoritas enim legitima potest non quidem punire illum qui probatur secutus dictamen conscientiae, sed impedire ne externo modo illud sequatur, V. g. Status catholicusYexercitium cultus haeretici vel infidelis, quamvis adhaerentes*non raro sequantur dictamen suae conscientiae. 3° Dari posse actum seu peccatum contra legem quod non sit contra conscientiam, quando haec ignorat legem, sed tunc actus non eSt formaliter sed tantum materialiter malus. E contra dari actionem seu peccatum formaliter contra conscientiam erroneam quod non est contra legem de facto existentem ; est nihilominus contra legem existimatam, unde quamvis non sit materialiter contra legem, est tamen contra ipsam formaliter, et est contra legem aeternam quae dictat non esse agendum contra id quod cogitatur praeceptum vel prohibitum. Omne denique peccatum formale contra legem est etiam contra conscientiam. Hinc intelligitur conscientiam per accidens aliquo sensu plus obligare quam Dei legem : « Conscientia obligat non virtute propria séd virtute praecepti divini : non enim conscientia dictat aliquid esse faciendum hac ratione quod sibi videtur, sed hac ratione quia a Deo praeceptum est ; unde per accidens ex virtute divini praecepti obligat in quantum dictat ut praeceptum a Deo, et ideo Conscientia plus obligat quam praeceptum divinum in cuius virtute ligat. Sicut patet si praeceptum regis non perve­ niret ad populum nisi mediante aliquo principe, si princeps diceret : hoc est praeceptum a rege, quamvis non esset verum, dictamen suum obligaret Ut praeceptum regis » (II Sent. d. 39, q. 3, a. 3, ad 3). 4° Attamen conscientia pure erronea, seu erronea qua talis, per se obligare non potest, nam obligatio supponit legem non imaginariam sed existentem et subiecto applicatam. Hinc in casu conscientiae invincibiliter erroneae obligamur, non ex lege quae non est at quam erronee affirmat conscientia,sed ex principio superiori legis Certo, seu ex lege naturali universali : Bonum est faciendum, malum est vitandum, quae vetat agere contra ülud quod post diligentem considerationem existimamus bonum DE CONSCIENTIA 199 et a Deo praeceptum vel malum prohibitum. Unde talis con­ scientia est aliquo modo vera, scii, practice, quia verum est quod stante tali conscientia licitum sit secundum eam agere ; et est recta, utpote conformis intentioni rectae, quae ipsa est recta quia conformis principio superiori et ita legi aeternae. Quod applicandum est omni conscientiae erroneae hic et nunc invincibili, etiamsi oriatur ex ignorantia antecçdenter vincibili et culpabili, dummodo sit actualiter invincibilis quia non advertitur. Talis conscientia fuit culpabilis in causa, sed est regula legitima agendi hic et nunc, et actio ex ea sequens non est culpabilis in se, quamvis possit esse culpabilis in causa1. 50 E contra conscientia vincibiliter erronea nullo modo potest dici recta aut vera, quia, deficiente inquisitione sufficiente, nequit agens sincere et in veritate iudicare actum esse bonum aut malum, nec sincere vult bonum agere et malum vitare. Haec itaque conscientia est simpliciter erronea. 212. Animadversio. — De modo dignoscendi et depo­ nendi conscientiam erroneam ac de obligatione dedocendi illos qui in conscientia errant, sicut et de peccato agendi contra conscientiam, dicetur in tr. de Prudentia. Articulus II. De Conscientiae Certitudine. S. Th. in IV Sent. d. 21, q. 2, a. 3 ; Quodl, VIII, q. 16, a. 13. 213. Notiones. — Conscientia etiam debet esse certa. lamvero ratione subiecti i. e. ex parte actus, assensus seu adhaesionis ad obiectum, conscientia vel est certa si eius iudicium alicui adhaeret firmiter, vel incerta si non adhaeret firmiter ; et haec est dubia si non adhaeret sed iudicium suspenditur, vel opinativa si adhaeret sed cum formidine oppositi. Conscientia certa itaque est illa quae formaliter in se et in omnibus principiis ex quibus formatur excludit formidinem oppositi, et ideo firmiter et absque timore errandi iudicat aliquid in particulari esse licitum vel illicitum. lamvero quaerimus an conscientia, ut sit regula agendi, debeat esse certa. 214. Principium. Legitima regula agendi est sola conscientia certa, qua scii, homo prudenter sibi efformat iudicium certum actionem hic et nunc ponendam licitei. i. Hoc sensu, in a. 6, S. Thomas absolute affirmat culpabilitatem. 200 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS et honeste poni ; unde talis conscientia requiritur ad licite operandum. Probatur 1° ex Scripturis, ad Rom. XIV, 23 : Omne {quod non est ex fide peccatum est; sed qui incertus est non agit ex convictione, et ideo quod fit ex conscientia incerta non est ex fide seu persuasione ; ergo est peccatum. Quam conclusionem explicite ponit Apostolus, eam ex dicto principio inferens : Qui discernit (i. e. qui haesitat seu dubitat an cibum aliquem manducare sit licitum), si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide. Unde Eccli. XXXVII, 20 : Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum consilium stabile. 2° ratione : a) Qui agit cum conscientia incerta habet formidinem rationabilem et fundatum de malitia, et incertitudinem de bonitate sui actus. Qui autem est incertus de bonitate sui actus et nihilominus agit, vult illum ponere sive sit contra legem sive non sit, et sic hypothetice con­ sentit in malum, et habet voluntatem malam, et legem Dei contemnit et male agit. Confirmatur exemplo famuli qui, dubitans an aliquid sit contra domini voluntatem, negligeret quaerere voluntatem domini si posset et nihil­ ominus ageret : reus ab omnibus censeretur. Item qui faceret id quod suspicatur offendere amicum, censeretur eum hoc ipso offendere et eius amicitiam contemnere. b) Qui voluntarie se exponit proximo periculo peccandi formaliter et offendendi Deum} male agit. Qui autem dicit : incertum est an id reipsa sit malum, et agit, temere operatur quia facit id quod timet Deum offendere, et ita se exponit periculo proximo peccandi formaliter et offendendi Deum. Ergo male agit. Hinc Augustinus contra ! Donatistas : « Accipere (Baptismum) in parte Donati,... si incertum est esse peccatum, quis dubitet certum esse \ peccatum1 ? » • i. L. de Bapt. c. Don. c. 5. — Plures theologi valorem huius argu­ menti vocant in dubium. Bene consideranti tamen apparebit illud substaritialitef hbn" differre ab argumento praecedenti ; modus autem illud proponendi specialis iam invenitur apud b· Thomam (Quodl. V1H, a. 13), proposito casu quo quis « in quandam dubitationem inducitur ex contrarietate opinionum..., si manente tali dubitatione, plures praeben­ das habeat, periculo se committit, et sic procul dubio peccat, utpote magis amans benehaum temporale quam propriam salutem». Eodem modo DE CONSCIENTIA 201 c) Conscientia est regula et mensura actuum nostrorum.' Atqui mensura non potest esse ambigua, sed certa esse oportet. Ergo conscientia debet esse certa. 215. Applicationes. — Ex praedictis sequitur: 1) Illum qui non habet iudicium practicum certum de liceitate actionis seu conscientiam certam, non posse agere ; et si agere omnino debeat, teneri ad faciendum quod est tutius, scii, quod magis favet legi (seu obligationi) et magis removet a periculo male agendi. Hinc axioma : In dubiis practices tutior via est eligenda. 2) Illum qui non habet iudicium directum, speculativopracticum, certum de honestate obiectiva et materiali actionis, non ideo semper carere iudicio practico certo de honestate subiectiva et formali, sed aliquando habere conscientiam certam principio superiori certo et ex iudicio reflexo intellectus supra actum suum reflectentis et illud principium applicantis, v. g. quamvis mihi dubia sit mora­ litas talis actionis, certum mihi est quod debeam illam ponere si superior praecipiat, tum quia praesumptio stat pro superiore qui proinde iure suo praecipiendi, quod certo detinet, non est privandus ob dubium subditorum, tum quia rectus ordo boni communis vetat ne subditi obedientiam denegent nisi certo appareat superiorem abuti sua potestate ; — quamvis dubitem an tale opus sit servile, certum est quod possim illud exercere si parochus dixerit ; — quamvis in se incertum sit an sacramentum in tah materia valide et licite ministretur, certum est mihi quod \ a tali ministratione regulariter debeam ex reverentia erga sacramentum abstinere, in casu necessitatis eam adhibere ; — quamvis talis homo probabiliter sit reus, certum est a iudice non posse damnari nisi certo reus probetur, etc., nam multi sunt casus similes ut in specialibus tractatibus determinatur. 3) Speciatim iudicium practicum haberi certum, ma­ in IV Sent. d. 21, q. 2, a. 3 : · Qui aliquid committit Vel omittit in quo dubitet esse peccatum mortale, discrimini se committit ». Item apud Scotum, q. 2, prol., et in IV Sent. d. 30, q. 1 ; et apud S. Alphonsum Th. M., 1. i, n. 22. 202 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS nente etiam dubio speculativo, ac oriri conscientiam certam specialis obligationis, quoties adest certa et absoluta obligatio obtinendi finem determinatum qui secus fortasse non obtine­ retur^ a.v. quoties effectus bonus (v. g. salus, sacramentum, sanitas) absolute est obtinendus, vel malus (damnatio, mors, damnum) absolute est vitandus, ac dubitetur non de sola honestate sed etiam de necessitate aut efficacia medii1 ad hoc requisiti ac de actus seu facti validitate. Tunc scii, intervenit lex superior certa quae dictat in dubiis de validitate actus ponendi tutius esse agendum. Ex quo iudicio reflexo obligatio objective incerta fit subjective certa. Ratio est, quia si honestas actionis a nostra ratione et conscientia pendeat, non ita valor actionis aut aversio damni, nam dubium aut indicium nostrum non valet mutare naturam rerum, nec proinde actum nullum reddere validum vel facere quod effectus debitus ex actione oriatur, aut impedire ne damnum ex ea sequatur ; v. g. dubium vel opinio quantumvis probabilis non potest efficere ut quod non est sacramentum sit sacramentum, vel ut sit medicina quod potius est venenum. Unde in casu lex natu­ ralis certa prohibet se exponere periculo non obtinendi finem aut malum inferendi, adhibendo scii, medium quod forsan est inefficax vel nocivum. Cuius modi periculo se exponere, in specie, maxime est illicitum, in dubiis de necessariis necessitate medii ad salutem aeternam : in his scii, maxime tutius et certius est agendum. 4) Illum qui est incertus, non quidem de valore actus seu necessitate medii, sed de sola eius honestate seu sola necessitate praecepti, debere, antequam agere possit, deponere dubium sive diligentius inquirendo veritatem sive consultando doctiores, et sibi efformare conscientiam certam de honestate actionis, saltem indirecte ex iudicio reflexo quoddam generale principium certum applicante. Quod in variis casibus et dubiis quomodo fieri possiti. i. Notetur aliud esse necessarium necessitate medii, aliud necessarium sola necessitate praecepti : hoc solummodo necessarium est ad finem, quia praeceptum v. g. auditio missae ; primum necessarium est quia medium sine quo obtineri finis nequit, v. g. Baptismus aut contritio peccatorum. DE CONSCIENTIA 203 docet, omnibus spectatis circumstantiis, prudentia, et ideo in tractatu de prudentia exponetur. Si autem talia media hic et nunc desint, ab actione debet abstinere ; vel si illam suspendere omnino non possit, debet eligere quod est tutius, ut iam dictum est supra, in 1). QUAESTIO TERTIA. DE CONSCIENTIA CHRISTIANA PROUT EST REGULA ACTUUM SUPERNATURALIUM. 216. Quid sit conscientia supernaturalis1. — In ordine supernatural!, etiam conscientia supernaturalis sit oportet quae diiudicet qualitatem et valorem supernatura­ lem seu moralitatem supernaturalem actuum nostrorum. Definiri potest : iudicium seu dictamen intellectus practici affirmantis actum in particulari hic et nunc ponendum esse supernaturaliter bonum vel et meritorium vitae aeternae, aut non esse. Differt a conscientia naturali : a) obiecto : naturalis conscientia respicit solam bonitatem naturalem actus, supernaturalis etiam bonitatem super­ naturalem; quaerit nempe insuper an actus tendat ad finem supernaturalem, aut non tendat vel etiam ab eo divertat ; b) fine seu motivo : conscientia naturalis procedit ex amore naturalis honestatis, et intendit conformare actus rationi ; conscientia supernaturalis etiam procedit ex quo­ dam amore ipsius Dei, saltem initiali et imperfecto, et intendit conformare actus ad vitam divinam inchoatam aut consummatam, ac vitare perditionem istius vitae ac ipsius Dei in aeternum ; c) lege cuius est applicatio : conscientia naturalis applicat legem naturalem, vel et humanam quae istam perficit et determinat ; conscientia supernaturalis etiam applicat legem positivam divinam, vel et ecclesiasticam quae istam deter­ minat et complet. 217. Relatio inter conscientiam naturalem et super-i. i. Cfr. Noble, La conscience morale. 204 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS naturalem. — Conscientia supernaturalis non existit separatim et independenter a conscientia naturali, ita ut in fideli duae disparatae et collaterales essent conscientiae sese invicem alternantes (v. g. conscientia philosophica stoici et conscientia Christiana viri fidelis) ; sed conscientia supernaturalis includit naturalem eamque sibi subqrdinat, ita ut adsit harmonia et unitas in tota hominis vita et activitate, et haec tota regatur cum omnibus actibus a conscientia supernatural!. Hinc in fideli conscientia natu­ ralis transformatur et fit supernaturalis ; facta autem super­ naturalis, conscientiam naturalem includit sed excedit, ita ut fidelis teneatur 1) etiam ut homo agere, et insuper ut filius Dei; 2) etiam honeste agere vitam naturalem, sed et plus, sed. supernaturaliter agere vitam divinam; 3) legem naturalem servare, sed etiam praecepta nova et positiva Dei et Ecclesiae relative ad sacramenta, poeni­ tentiam, pietatem religiosam erga Deum ac amicitiam divinam ; 4) bonum agere et colere vtrtutem secundum mensuram rationis, sed et secundum excellentiorem legis divinae men­ suram, in ordine ad vitam excellentiorem divinam secundum exemplar Christi lesu sese humiliantis, patientis et usque ad mortem obedientis. Uno verbo, conscientia supernaturalis non destruit sed perficit naturalem, sicut gratia non destruit sed perficit naturam. 218. Efformatio conscientiae supernaturalis. — Con­ scientia supernaturalis non sequitur alium processum ac conscientia naturalis, cum gratia non destruat sed perficiat naturam, at ordinatur ad actus humanos maioris excellen­ tiae. Unde est conclusio ratiocinii. Sicut enim naturalis conscientia fundatur in principio primo synderesis : Bonum est faciendum, malum est vitandum, et in naturali incli­ natione voluntatis ad bonum honestum seu rationis ; ita supernaturalis conscientia fundatur a) in primis principiis practicis fidei, v. g. Tendendum est ad Deum finem supernaturalem, vel : Summum Bonum in se possidendum DE CONSCIENTIA 205 visione beatifica est amandum super omnia, vel : Felicitas quae in visione Dei consistit est procuranda, vel : Obediendum est Deo destinanti ad sui amicitiam et consortium suae vitae ; et b) si perfecta sit, in fide informata charitate quae inclinat ad bonum divinum, ac in gratia gratum faciente. Maior non est a sola synderesi1, sed praecipue a fide, rationem et synderesim informante ac elevante et subordinante ; fides autem in iusto auxilium obtinet a donis intellectus, scientiae et sapientiae sub influxu Spiritus sancti inhabitantis et moventis ; minor est a ratione sub influxu gratiae prudentiam supernaturalem cum suis adnexis inspirantis ; in iusto autem sub influxu habitus prudentiae infusae (cum virtuti­ bus adnexis) et etiam aliquando sub influxu doni consilii per Spiritum sanctum : sicut enim ad vitam honeste agendam consilium quaerimus apud sapientes et prudentes, ita, loco consiliatorum hominum, ipse Spiritus sanctus inhabitans dignatur consiliator noster fieri in ordine ad vitam aeternam12 ; conclusio enuntiatur sub influxu prudentiae supernatu­ ralis cum suis adnexis. Principium immediatum igitur conscientiae supernaturalis est prudentia infusa cum virtutibus adnexis ; principia mediata sunt virtutes theologicae et dona Spiritus sancti inhabitantis et moventis, ita ut Deus ipse omnes vires huius conscientiae immediate largitus sit. Conscientia scii. Christiana in ortu, progressu et perfectione est opus gratiae divinae. 1. Fides rationem et synderesim informat, elevat et sibi subordinate unde consequenter sub lumine fidei potest synderesis enuntiare prima principia practica supematuralia. Et sane, supposito quod fides doceat Deum nos elevasse ad finem supernaturalem, et summum bonum nostrum non esse nisi in visione beatifica ipsius Dei, ratio videt iam ad illum finem esse tendendum, et summum bonum hoc modo possidendum in omnibus actibus esse amandum. Neque dicas synderesim non habere ideam finis supernaturalis ; nam synderesis non datur ad ideas conci­ piendas, sed suppositis ideis, videt et cum facilitate enuntiat earum convenientiam vel disconvenientiam. Nec dicatur id esse contra doctrinam S. Thomae, q. 62, a. 1 et 3 ; — S. Thomas non expresse loquitur de conscientia supernatural!, sed ubique dicit a synderesi poni Maiorem in conscientia ; loquitur autem non solum de conscientia philosophorum sed etiam de conscientia fidelium. Ergo. 2. II-II, q. 52, a. 2 « ad 3. 2O6 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 219. Corollaria. — 1) Itaque conscientia supernaturalis per­ fectior est quam naturalis hancque perficit, nam a) eam excedit, ut dictum est n° 217; b) est clarior, quia innititur principiis fidei, fide illuminatur, ac sub auxilio gratiae formatur ; C) est certior, quia divina revelatio in qua fundatur certior est ratione humana, utpote ab infallibili Dei auctoritate nobis data et ab infallibili auctoritate Ecclesiae proposita, et quia securitatem habet a lumine Spiritus sancti. 2) Cum conscientia Christiana Conscientiam naturalem includat, ■ ut sit regula honeste agendi, easdem debet habere qualitates, t scii, rectitudinem et certitudinem. 3) Attamen ut consciçntia sit regula actuum supernaturalium, ' non suificit illa invincibiliter erronea qua scii, bona fide quis , existimaret actum esse supernaturalem, vel meritorium vitae aeternae. Bona fides potest sufficere ad honestatem, quia honestas pendet a conscientia seu iudicio nostro, non ita valor superί naturalis actûs. ludicium rationis vel conscientia enim non potest facere quod actus sit supernaturalis et ex gratia procedat, et quod sit efficax ad obtinendam vitam aeternam. Agitur scii. ·. non de sola honestate sed et de validitate actûs et efficacia ' medii ad finem (n. 215, 30). TRACTATUS DE LEGIBUS IN GENERE. INTRODUCTIO. 220. Obiectum tractatus. — Post considerationem de actibus humanis in se et de eorum regula proxima, immediata et intrinseca, quae est conscientia, logice sequitur tractatus de regula remota et extrinseca, tam­ quam ipsius conscientiae principio extrinseco et regulative, secundum quod actus dirigi ad finem debent, scii, de lege quam conscientia applicare in singulis nostris actio­ nibus debet, et sic ipsi conformari et subordinari. In quo tractatu dicemus non de singulis legibus speciatim consideratis, sed de ipsa lege et de eius speciebus supremis in genere spectatis, scii. i° de lege in genere : a) de lege in se, b) de eius divi­ sione, c) de eius effectibus ; — deinde in specie : 2° de lege aeterna, 30 de lege naturali, 40 de lege humana seu civili, 50 de lege divina, 6° de lege ecclesiastica ; et pro singulis dicemus de earum a) essentia, b) potestate, c) muta­ bilitate. Quae sex partes reducuntur ad tres sectiones : duae priores spectant legem potius secundum esse psycholo­ gicum, — duae sequentes legem ut regulam actuum moraliter bonorum, secundum esse morale, — duae ultimae legem etiam ut regulam actuum supernaturalium,secundum esse supernaturale \ i. Praeter auctores pro tota morali generali allegatos, et recentes notiores uti Sunt S. Alphonsus cum suis discipulis Aertnijs et Mare ; Ballerini, Lehmkuhl, Noldin, Génicot, Vermeersch, omnes ex S. I ; Theologia Mechliniensis, Haine, et Tanquerey ; Prümmer ex O. P., etc., specialiter conferri possunt : Suarez, De Legibus; Van den Berghe, Tractatus de Legibus; Waffelaert, De l’obligation en conscience des lois civiles ; Dom Lottin, Loi morale naturelle et loi positive ; L’ordre moral et Tordre logique ; La définition classique de la loi (in Rev. Néo-Scol., 1925) ; Le Droit naturel chez S. Thomas et ses prédécesseurs ; A. Valensin, Traité de Droit Naturel; B. Kuhlmann, Der Gesetzesbegriff des H. Thomas v. Aquin ; Maroto, Institutiones luris canonici, I ; Van Hove, Commenta­ rium Lovaniense in Cod. I. C., t. H-V ; Berutti, Institutiones luris cano­ nici, Normae generales. 208 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Sectio A. DE LEGE SECUNDUM ESSE PSYCHOLOGICUM. PRIMA PARS. DE LEGE IN GENERE. QUAESTIO PRIMA. DE IPSA LEGE IN SE. Articulus I. De Essentia Legis. S. Th. I-II, q. 90, a. 1, 2, 3. 221. Νθίΐθ legis. — Lex, secundum aliquos, dicitur a ligando (q. 90, a. 1), eo quod est regula quae ligat et né­ cessitât ad agendum ; secundum alios a legendo, quia in tabulis publicis scribi solet et legi, ita autem fieri solet quia est delegendorum regula (Cicero, de Leg. I, 19). Hinc a) in sensu latissimo est regula et mensura secundum quam aliquid fieri debet, i. e. secundum quam aliquid inclinatur ad aliquem finem et inducitur ad agendum vel ab eo retrahitur ; quo sensu omnibus etiam irrationalibus praefixa est lex (lex physica : lob, XXVIII, 26 ; Prov. VIII, 27 ; Rom. VII, 23) ; b) in sensu minus lato lex, quia est ordinatio rationis, respicit solam creaturam rationalem quae sola ipsam partici­ pat rationaliter ; et ideo est regula et mensura quorumcum­ que actuum qui dependenter a ratione fiunt, etiam artium, scientiarum, etc., praescribens sive bonum sive malum (Is X, i ; — S. Th. q. 92, a. 1) ; c) in sensu strictiore est norma actuum humanorum seu moralium, ut recti sint, remota et materialis, et sic omne praeceptum dicitur lex (v. g. praeceptum patris, syndicati, domini) ; d) in sensu strictissimo est regula actuum humanorum data communitati, ipsi praecipiens quod rectum est (Rom. II, 12 sq. ; Prov. VIII, 15). \ \ DE LEGIBUS 209 lambero in unoquoque sensu considerari potest, tum subjective : i° secuAdum quod essentialiter est in legislatore ut in regulante, et sic sumitur omnino proprie ; 2° secundum quod participative est in spbditis ut in regulatis (Rom. VII, 23 ; II, 14) ; et 30 secundurrt quod est in signo exteriore (verbo, scripto, libro) illam exprimente (Le. X, 26 ; Ioh. XV, 25 ; I Cor. XIV, 21) ; — tum objective pro obiecto legis et ipsa re praescripta (v. g. conditio contractus ; Ioh. VII, 19 ; Rom. II, 13). Quibus ultimis modis sumitur sensu minus proprio et a primo derivato. 222. Definitio legis. — Lex strictissime et proprie sumpta definiri solet : Ordinatio rationis ad bonum commune ab eo qui curam habet communitatis promulgata (q. 90, a. 4). In qua definitione indicatur : i° Genus: ordinatio seu dispositio ad finem per media proportionata, i. e. non tam ipse actus ordinans quam eius terminus seu dictamen ab eo constitutum; ordinatio autem intelligatur stricte dicta et perfecta, i. e. a) non mere directiva sed imperativa et efficax obligationis, et sic differt lex a consilio, permissione, oratione, etc. ; b) de se firma, stabilis et perpetua. 2° Subiectum cui lex essentialiter et originarie inest : rationis, tum quia rationis est ordinare seu disponere et dirigere in finem, ac imperare ; tum quia lex est regula actuum humanorum, horum autem regula et mensura est ratio, quia humani sunt in quantum ab ipsa procedunt, et boni in quantum ipsi sunt conformes1 ; ergo lex est aliquid a ratione constitutum, et ideo in Scripturis vocatur lucerna, lux, praeceptum illuminans, iudicium, sermo, elo­ quium (Prov. VI, 23 ; Ps. XVIII, 9 ; CXVIII, 105 ; CXLVII, 20). Cum tamen actus sit rationis practicae, supponit volun­ tatem ab ista regulatam quam intimat et exprimit, et ideo passim vocatur in Scripturis voluntas Dei (Ps. XXIX, 6, 8 ; XXXIX, 9 ; CII, 7 ; CXLII, io ; II Macch. 1,3 ; Mt. VII, 21). I, i. Ratio scii, est primum principium actuum humanorum ; primum principium est mensura aliorum quae pertinent ad hoc genus : < Lex quaedam regula est et mensura actuum, secundum quam inducitur aliquis ad agendum vel ab eo retrahitur. Regula autem et mensura actuum humanorum est ratio quae est principium primum actuum humanorum : rationis enim est ordinare ad finem qui est primum principium in agendis— In unoquoque autem genere id quod est primum principium est mensura et regula illius generis... Unde relin­ quitur quod lex sit aliquid pertinens ad rationem » (q. 90, a. 1). Sumina Theologiae Moralis I — 14 L 2X0 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Hinc a) essentia legis concipi potest quin cognoscatur voluntas legislatoris, uti videbimus dicendum de lege naturali ; te contra b) voluntas superioris, ut lex esse possit, debet esse ratione regulata seu rationi conformis, secus esset magis iniquitas quam lex, uti fit in lege positiva praecipiente malum1. 3° Obiectum seu finis, quo distinguitur ab omni alia ordinatione : a) ad bonum, quia lex est regula et mensura actuum humanorum, actus autem humani tendere debent ad finem ultimum, qui est felicitas humanae vitae et béatitude ; b) ad bonum commune : homo enim est pars communi­ tatis perfectae, qua pervenire possit ad felicitatem; atqui omnis pars ordinatur ad totum, sicut imperfectum ad perfectum. Ergo lex respicit ordinem ad felicitatem com­ munem, seu ad ultimum finem ut bonum communiter obtinendum. Sic distinguitur a praecepto tyranni qui imperat unice ad proprium commodum, vel a simplici praecepto et mandato quod etiam ferri potest in bonum unius vel aliquorum : lege enim homo ordinatur sicut pars ad perfectam communitatem ; inordinatum autem foret bonum totius ordinare ad bonum partis, cum pars sit propter totum et non e contra (III Reg. XIII ; Ezech. XXXIV, 8 ; Cone. Toi. VIII, can. io). Hinc valet lex ; I a) quae lata fuit ex prava fine (operantis), dummodo reapse tendat ad bonum commune (finem operis) ; b) quae aliquibus (v. g. uni provinciae) est nociva, quamdiu scii, vergit in bonum communitatis, quia pars subditur toti et bonum commune est praeferendum privato, si simul obtineri nequeant ; c) quae jmmediate unius civium classis, ut pupillorum, clerieorum, militum, etc. bonum fovet, at ultimate ordinatur ad bonum commune, quatenus hoc exigit ut tales personae speciali cura et favore defendantur aut in officio contineantur, , r ' i } I i I .. / i. Praeceptum est continuatio iudicii, ergo debet esse conforme * iudicio anteriori. Praeceptum non conforme iudicio non est rationis : unde lex rationi conformis esse debet : · Ratio habet vim movendi a voluntate... Ex hoc enim quod aliquid vult finem, ratio imperat de his quae sunt ad finem (en lex). Sed voluntas de his quae imperantur, ad hoc quod legis rationem habeat, oportet quod sit aliqua ratione regulata, et hoc modo intelligitur quod voluntas principis habet rationem legis, alioquin voluntas principis magis esset iniquitas quam lex » (a. i, ad 3)- \ DE LEGIBUS 211 —A-------------------- ---------------- — 4° Auctor et simul subiectum cui imponitur lex : ab eo qui curam habet communitatis. Sic distinguitur a mero praecepto quod uni personae aut etiam a persona privata imponi potest ·. ordinare enim et procurare bonum commune et communitati praecipere non potest nisi ipsa communitas vel ille qui ipsi praeest. Communitas autem intelligitur perfecta, i. e. societas de se completa quae finem habet in suo ordine completum et sufficientia media ad illum consequendum (genus humanum totum sub Deo, Ecclesia vel Status quantum ad fideles vel cives). Unde leges conduntur ab illis qui habent potestatem publicam et politicam iurisdictionis gubernandi subditos (dicendo ius, ferendo leges, puniendo etiam gravioribus poenis transgressores), sive supremam in totam communitatem, sive derivatam aut in partem communitatis tantum (v. g. Romanus Pontifex et episcopi) ; non tamen ab illis qui habent solam \ potestatem privatam dominativam aut potestatem oecono­ micam in societatem imperfectam, uti pater, maritus, dominus, superior domus religiosae, parochus. 5° Conditio essentialis : promulgata i. e. communitati de­ nuntiata. 223. Differt lex a praecepto. — Omnis lex est prae­ ceptum, sed non e contra ; unde sicut species differt a genere, ita lex a praecepto, et quidem a) fine : lex directe et primario fertur ad bonum com­ mune ; praeceptum etiam unice ordinari potest ad solum bonum privatum mandantis vel mandatarii ; b) auctore : legislator est persona publica gaudens po­ testate publica iurisdictionis ; praecipiens potest esse per­ sona privata solam habens privatam potestatem ; c) subiecto cui imponitur: lex fertur in communitatem qua talem (sive totam communitatem, sive certum coetum i. e. determinatas personas collective sumptas, v. g. omnes minorennes, ratione boni communis) ; praeceptum etiam privatis sigillatim sumptis imponi potest ; d) stabilitate seu duratione : quamvis enim lex etiam ad 212 1 I ! i ,· s i i I i : ! I i Ί ' i SUMMA THEOLOGIAE MORALIS tempus ferri possit et abrogari, tamen ex natura sua, sicut ipsa communitas, est perpetua, et quidem tripliciter : ex parte legis quia durat donec abrogetur ; ex parte legislatoris quia durat ipso mortuo vel amoto ; ex parte subditorum quia non tantum praesentes sed et futuros obligat ; — praeceptum vero potest esse ex natura sua transitorium, v. g. datum ad unum vel alterum diem aut actum, et solos praesentes obligare, et, nisi aliter notetur, expirât morte vel recessu praecipientis ; e) extensione seu loco ; lex enim cum feratur pro commu( nitate, si haec sit localis, non obligat extra eius territorium ; i praeceptum etiam dari potest personae et tunc ubique leam comitatur. Apud moralistas tamen praeceptum saepe sumitur sensu restricto et opposito legi, pro eo quod est merum prae' ceptum et non lex, scii, pro regula obligante particulari vel temporanea. 224. Causae legis.— Quadruplex est causa legis: i° finalis : bonum commune; 20 efficiens: ipse legislator; 30 materialis, scii, obiectum vel materia circa quam versatur et de qua praescribit ; 4° formalis (essentia), scii, ipsa ordinatio seu praescriptio et modus quo fiat, in quo spectari possunt efformatio, promulgatio, acceptatio et interpretatio. 225· Animadversio. — Cum leges sint regula iustitiae seu iusti in genere, et iusta statuere debeant, usu receptum est ut illarum complexus diceretur Ius ; hinc loquimur de iure naturali, divino, humano, etc. Articulus II. De Promulgatione Legis. ’ S. Th. I-II, q. 90, a. 4. j 226. Promulgatio (afkondiging} est publica et authen- tica testificatio de existentia legis eiusque denuntiatio (bekendmaking} facta communitati. Dicitur 1) authentica i. e. solemniter seu cum quadam solemnitate facta per legitimam auctoritatem, scii, per ipsum legis­ latorem vel eius mandatum authenticum, ita ut ex solemni- DE LEGIBUS 213 rate appareat et nequeat dubitari legem ab illo prodiisse in quo soèietatis potestas residet ; 2) publica i. e. ita peracta ut lex videatur ad notitiam communitatis dirigi et haec ad eius notitiam facile devenire possit. 227. Promulgatio est necessaria ut lex obliget. — Regula enim, ut aliquem dirigat et liget, debet ipsi applicari et imponi, quod non fit nisi ipsi innotescat (n. 203). Sed lex non est regula pro uno vel altero façta, at pro communitate lata. Ergo ut obliget, debet communitati innotescere. Nequit autem communitati innotescere nisi ex promulgatione qua modo publico et communitati pro­ portionate proponitur. Ergo lex non obligat nisi promul­ getur. — Alias lex non esset nisi in superiore regulante, non autem in subditis regulatis. Hinc a) quousque promulgata non fuerit, non tenetur lege ille qui aliunde sciret eam conditam esse ; b) non obligat lex dubie promulgata : libertas enim non ligatur nisi per promulgationem certo probatam ; in casu dubii scii, sufficienter promulgatur dubium : an sit lex, sed non sufficienter promulgatur ipsa lex : quod sit lex ; c) promulgatio differt a legis divulgatione, quae aliquando vocatur et est quasi promulgatio "in actu secundo, qua lex ad notitiam subditorum de facto pervenit. Promulgatio necessaria est ut lex divulgari possit : ex prima oritur obligatio obiectiva et in foro externo ; at notitia legis etiam necessaria est ut adsit obligatio subiectiva et in foro conscientiae : nullus enim peccare potest violando obligationem quam ignorat. Promulgatio tamen non pertinet ad essentiam legis ; etenim 1) est applicatio regulae et mensurae ad regulatum et mensuratum, unde regulam seu legem iam constitutam supponit ; 2) sine promulgatione lex, quia est imperium superioris, ex eius auctoritate habet vim et est apta ad dirigendum et ligandum ; unde obligatio non est a pro­ mulgatione tamquam a causa sed tamquam a conditione sine qua nonl. Eodem modo applicatio ignis ad combustibile est conditio requisita ad comburendum. I. Notat Haine, Th. Μ. I, q. 34 : « Est conditio requisita, qualis est propositio obiecti per intellectum, ut obiectum moveat voluntatem ad sui amorem. Sicut ergo, ut obiectum in actu secundo moveat ad 214 SUMMA THEOLOGIAE MORAL.IS 228. Modus promulgationis lege naturae non deter­ minatur : quicumque modus sufficit, sive fiat publica lectione in cœtu, sive voce praeconis in platea, sive inser­ tione in ephemeride, sive affixione in loco publico, etiam uno, frequenti, praecipuo et centrali, dummodo moraliter, humano modo, sat facile lex in notitiam communitatis devenire, si non simul, saltem successive possit. Plus quam sufficiens est si notificatio singulis fiat in particulari, sicut in lege naturali quam Deus mentibus hominum inseruit naturaliter cognoscendam. 229. Facta promulgatione, lex est perfecta et com­ pleta, et ex se incipit obligare, nisi vis eius ad tempus suspendatur ; hinc a) si legislator determinavit aliquod tempus quo incipiat obligatio, lex non obligat antea : sicut enim ab ipso pendet ut obligatio sit vel non sit, ita ut incipiat citius vel tardius ; b) si tempus non determinaverit, in communitate parum extensa, v.g. dioecesi, obligat moraliter statim, quia statim cognosci valet promulgatio ; c) in societate autem sat extensa, v.g. Ecclesia universali, lex obligat in variis regionibus successive, seçundum tempus quod moraliter necessarium est ut ad eas notitia promul­ gationis apud omnes communiter devenire mediis ordinariis possit ; unde statim obligare incipit in loco ubi promulgatio facta fuit et in locis vicinis, sed non statim obligat ubique, quia ab omnibus in toto territorio nequit statim cognosci. sui amorem, requiritur necessario ac indispensabiliter ut ab intellectu voluntati proponatur, cum nihil sit volitum quin sit praecognitum ; ratio tamen seu vis movendi voluntatem non est propositio obiecti sed bonitas in obiecto reperta ; — ita ad hoc, ut lex in actu secundo ad sui observantiam obliget, requiritur quidem indispensabiliter ut subditis promulgatione proponatur : ratio tamen seu vis obligandi non est ipsa promulgatio seu propositio, sed auctoritas quam lex in se habet, prout a legislatore, ut personam reipublicae gerente, promanat ». — rNec obstat principium iuris : Leges instituuntur cum promulgantur, ut j ponit codex, can. 8 § 1, ex lustiniano. Sensus enim est : per promult gationem leges definitive instituuntur et complete tamquam obligantes ( in actu secundo, quamvis iam sint in actu primo. Ceterum intentio L codicis non est quaestionem dirimere scholasticam. DE LEGIBUS 215 Ex quo sequitur quod, si quis ante illud tempus via extraordinaria legem cognosceret, non teneretur eam ser­ vare. QUAESTIO SECUNDA. DE DISTINCTIONE LEGUM. S. Th. I-Π, q. 91. i i , I ! ' I J 230. Dividitur lex imprimis et immediate ratione originis. Et quidem ratione originis simul ac subiecti, temporis et extensionis : alia est aeterna, suprema, independens et omnino universalis ; alia est_ temporalis et particularis, ab ipsa in tempore derivata et participata. Haec ratione fundamenti seu necessitatis simul et promulga­ tionis, dividitur in naturalem seu necessariam quae ex ipsis rerum essentiis necessario oritur et ratione promulgatur, et positivam seu liberam, quae, legi naturali addita, praeter illam posita est a libera voluntate legislatoris et speciali promulgatione indiget. Hae distinguuntur etiam ratione materiae : quae enim praecipiuntur vel prohibentur lege naturali, sunt ex natura sua et necessario bona vel mala ; quae praecipiuntur et prohibentur sola lege positiva, ideo solum bona sunt vel mala quia praecepta vel prohibita. — Positiva autem lex ratione auctoris immediati est divina (quae ratione temporis et perfectionis est vetus vel nova) aut humana, quae est ecclesiastica seu canonica, aut civilis seu politica, et ratione originis, promulgationis et expressionis est scripta vel usu servata i. e. consuetudine introducta. Inter legem naturalem et divinam positivam, mediat naturalis hypothetica seu naturalis-divina, quae scii, participat de utraqué (magis tamen de naturalFquam de positiva), quia data quadam ' hypothesi quae a libera voluntate Dei pendet, necessario obligatio oritur : sic, data revelatione, necessario oritur obligatio credendi ; — inter naturalem et humanam positivam mediat ius gentium, quod quodammodo participat de necessitate legis naturalis, et tamen consuetudine universali ubique est introductum. 2l6 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO TERTIA. DE EFFECTIBUS LEGIS. S. Th. ML q. 92. 231. Effectus legis in subditis : 1) Mediatus est (quan­ tum est ex vi legis') eos quibus datur facere bonos vel simpliciter et undequaque, ut facit lex charitatis, vel secundum quid et jn certa materia, uti faciunt aliae leges particulares : sic lex naturalis vel divina tendunt ad hoc quod homines fiant boni virtutibus moralibus naturae proportionalis vel virtutibus supernaturalibus1 ; lex civilis vel ecclesiastica ad hoc quod (saltem secundum actus exteriores) sint boni cives vel boni Christiani. > 2) Immediatus autem est obligatio passive spectata seu obligari. 232. Actus proprii legis seu effectus immediati in legislatore : Recensentur quatuor, non quod a lege eliciantur et producantur, sed quod ex ipsis quasi integratur. Lex enim est de actibus humanis, quia inducit homines ad hoç quod sibi obediatur quantum ad quosdam actus : i° quantum ad actus ex genere bonos, habet praecipere vel imperare ; 2° quantum ad malos ex genere, prohibere vel vetare 5 30 quantum ad indiffe­ rentes, et pro lege humana quantum ad parum bonos vel malos, permittere ; et sic secundum haec tria habet vim directivam ; 4° id autem quo inducit ad hoc quod sibi obediatur : est timor poenae, et ideo ponitur punire, et sic habet lex etiam vim coactivam. Nec inter istos actus numeratur obligare, qui est actus necessario consequens ex quatuor praedictis : ex praecepto vel prohibitione sequitur obligatio agendi vel vitandi, ex permissione in aliquibus oritur obligatio non impediendi, ex punitione in iudice obligatio poenam infligendi et in subditis illam subeundi ; — nec numerantur consulere et praemiari, quia non sunt proprii legi sed possunt etiam pertinere ad privatam personam. Articulus I. De Vi directive seu Obligatione legis. 233. Effectus proprius legis est obligatio. Qui me­ dium tenet inter varios effectus legis : ultimus eius effectus ex parte legislatoris est obligatio active spectata seu visi. i. Omnes tamen ulterius tendunt ad charitatem, quatenus charitas est finis omnis virtutis et ita omnis legis. Actus enim aliarum virtutum ordinantur ad charitatem ut ad finem (II Sent. d. 38, q. 1, a. 1 et 2; C. Gent. Ill, c. 115, 116,117), et ideo est finis legis (III Sent. d. 27, q. 2, a. 4, q. 3). DE LEGIBUS ' i J s ’ ; 2!7 ligandi quae in lege residet, cui in subditis tamquam primus effectus corresponde! obligatio passive spectata i. e. ipsum morale vinculum ac obediendi necessitas. Est autem obligatio necessitas moralis aliquid agendi vel omittendi categorica seu imperativa. Dicitur 1) necessitas moralis seu obiectiva, quae convenit enti libero et qua aliquid necessarium est necessitate finis (ut * medium vel praeceptum) ita ut sine eo finis non obtineatur. Unde est vinculum morale seu practica necessitas media eligendi ad finem, qua ex suppositione finis tale medium necessario est exhibendum ; et ita distinguitur a vinculo physico seu physica necessitate subiectiva efficientiae, tum naturali quae libertatem aufert, tum coactionis quae etiam destruit voluntarium ; 2) categorica seu imperativa i. e. non solum conditionalis, in suppositione finis si illum quis velit obtinere, sed abso­ luta qua et ipse finis imponatur. Unde obligatio ex duplici ) necessitate oritur : ex absoluta necessitate actus per res- . pectum ad finem ultimum, et ex absoluta necessitate x huius finis. Et sic manifestatur quomodo non noceat libertati : voluntatem ligat quatenus intellectus finem pro­ ponit et media, intactam relinquens potentiam physicam ' agendi vel non agendi1. A. v. obligatio importat duplex debitum : unum secundum se, et; sic finis est debitus ; alterum propter aliud, i. e. sine quo ad finem pervenire est impossibile. Et ita « in debito est ordo exigentiae vel necessitatis alicuius ad quod ordi­ natur » (I, q. 21, a. i, ad 3). Hinc obligatio, sicut moralitas, est intrinseca habitudo et ordo realis, seu relatio transcendentalis : a) in actu obligatorio, sicut moralitas est realis ordo conformitatis vel difformitatis, ita obligatio est realis ordo necessitatis ad obiectum et finem ultimum (I-II, q. 99, a. 1) ; b) in persona obligata, non solum est relatio subiectionis ad personam legislatoris, quae praesupponitur, sed novam relationem addit qua subiicitur quantum ad hoc vel illud praescriptum (II-II, q. 16, a. 1).i. i. Cfr. Q. D. de Ver. 17, a. 3 ; I, q. 87, a. 1 ; I-II, q. 99, a. 1 ; II-II, q. 44, a. 1 ; q. 55, a. 3, ad 2 ; c. Gent. I, 67 ; II, 29 ; Quodl. V, 19· 2l8 SÜMMA THEOLOGIAE MORALIS f Obligatio igitur est proprietas actus humani secundum quam i dicitur necessario ponendus vel vitandus ad finem ultimum. 234. Divisio legis ratione diversae obligationis. — Obligatio diversa est secundum quod lex habet vim directivam aut coactivam, et ideo ratione effectus seu diversae obligationis, lex alia est moralis seu praeceptiva quae tantum dirigit et obligat ad ponendum vel omittendum actum, alia poenalis quae tantum punit illum qui actum praeceptum omisit aut prohibitum posuit, alia mixta quae facit utrum­ que. Omnis lex in conscientia obligat ad aliquid quod legislator intendit, secus non esset vera lex sed consilium ; haec autem est differentia inter legem pure praeceptivam et pure poenalem, quod prima tantum obliget ad actum lege statutum ponendum vel omittendum quin poenam transgressoribus infligat, scii. : omnis id faciat v. g. missam audiat ; secunda obligat solum ad subeundam poenam quam lex exigit ab eo qui actum statutum non posuerit vel omiserit, scii. : qui hoc fecerit, v. g. qui ante hanc diem venatus vel piscatus fuerit, solvat pecuniam : cum enim in lege positiva tota obligatio pendeat a legislatore, sicut potest non obligare, ita potest plus vel minus obligare vel ad solam poenam. Ab istis distinguitur lex mixta quae praeceptiva seu moralis est et etiam poenalis, scii, nemo hoc faciat sub poena : haec obligat in conscientia ad actum ponendum vel omittendum et simul ad subeun­ dam poenam si non fuerit positus vel omissus ; mere poenalis autem non obligat in conscientia ad actum ponen­ dum, sed sub sola poena, ad quam tamen in conscientia ligat L i. Non unus est modus quo concipiunt legem mere poenalem. Alii dicunt legem moralem simul et poenalem, seu mixtam, obligare coniunctive ad duo : et ad faciendum opus praescriptum, ei simul ad sub­ eundam poenam si factum non fuerit ; legem vero mere poenalem disiunctive : vel ad ponendum opus, vel ad subeundam poenam si positum non fuerit. Ita videntur loqui Laymann, Salmanticenses, d’Annibale, Bouquillon, Haine, Marc, Tanquerey. — E contra alii asserunt legem mixtam obligare ad duo : ad unum absolute, scii, ad ponendum opus prae­ scriptum, ad aliud vero conditionate, scii, ad poenam, Si opus non fuerit positum ; legem mere poenalem solum obligare ad unum conditionate et hypothetice, scii, ad poenam solvendam, si opus intentum a legislatore non fuit impletum. Legislator enim putat et intendit suum scopum posse DE LEGIBUS 219 Ratione formae, moralis lex distinguitur in affirmativam seu praecipientem quae imponit aliquid faciendum, et negativam seu prohibentem quae imponit aliquid omitten­ dum ; prior obligat semper sed non pro semper i. e. pro aliquo tantum tempore quo durat ; secunda obligat semper et pro semper i* e. pro omni tempore quo durat *. Et sane quovis tempore tenemur abstinere ab omni malo, non tamen facere omne bonum. Ad praeceptivam reducitur lex permittens quae praecipit libertatem alicuius et prohibet ne ab aliis impediatur ; ad poenalem potius lex irritans quae cogit invalidando actum contra legem positum. Articulus II. De Vi coactiva seu Sanctione legis. 235. Sancitur lex quando decernitur sancta i. e. invio­ labilis ; unde sanctio (bekrachtiging') est id quod legem firmat et urget. Hinc 1) apud iuristas hodiernos sanctio non raro vocatur actus, quo rex vel reipublicae praeses subscripto nomine legem veluti complet et firmam reddit, ita ut promulgari et obligare possit ; unde iste actus promulgationem et denuntiationem legis praecedit ; 2) apud moralistas potius est coactio seu coercitio poenalis qua lex firmatur et urgetur. Spectari potest a) active (tamquam vis coactiva), scii, actus seu decretum legislatoris quo legem violantibus malum seu poena statua­ tur, vel e contra et legem observantibus bonum seu prae­ mium ; et b) passive, scii, ipsa coactio poenalis aut retributio poenae,— vel et denegatio aut concessio praemii, — quae legi additur ad eam firmandam et ad compensandum detriobtinere sola minatione ac obligatione poenae. Quodsi obiiciatur poenam supponere culpam, respondent nop necessario supponere culpam in foro conscientiae, sed sufficere culpam iutidicam in foro externo et coram lege humana : transgressionem ordinis a lege constitutam. Ita censere dicuntur Suarez, Billuart, Noldin, Koch, Wernz, Priimmer, Maroto, Vermeersch, A. Janssen. — S. Thomam admisisse leges mere poenales constat ex II-II, q. 186, a. 9, ad 1. i. Affirmativa et negativa non ex verbis sed ex fine sunt desumendae. 220 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS mentum quod ex legis violatione societati provenit: poena, vel et praemium a legislatore statutum, in illis qui transgre­ diuntur eam, vel eam observant. f 236. Differt ab obligatione sanctio.: 1) illa ad vim i directivam legis, haec ad vim coactivam pertinet ; 2) illa aeque omnes afficit subditos, haec primo per se et immediate solos legis transgressores ; 3) illa per se est conformis inclinationi voluntatis ad bonum, haec per se repugnat voluntati et eius naturali inclinationi ad bonum opponitur ; 4) obligatio est ligatio ad bonum ordinem, sanctio est immediate privatio alicuius boni. 237. Sanctio itaque est legis et obligationis complementum. Cuius finis est triplex : a) ut subditi ad legis observantiam efficaciter moveantur : ipsa enim legis cognitio atque obligationis conscientia hominem, prout nunc est illecebris concupiscentiae ob­ noxius, ad legis custodiam sufficienter non inducunt ; b) ut ordo moralis retributione praemii compleatur, ac praesertim retributione poenae restituatur : ordo enim iustitiae exigit ut violationi legis poena retribuatur ad aequalitatem restituendam ; vel et aliquando petit ut observationi legis praemium concedatur ; c) ut subditi contra legislatorem rebelles eius auctoritati subiiciantur, eo quod contra suam voluntatem cogantur malum subire, qui legi voluntarie se subiicere recusarunt. Qui insurgit contra aliquem ordinem, ait S. Thomas, reprimi debet a principe ordinis fl-II, q. 87, a. 1). Lex igitur, ut efficaciter nos moveat et ad finem dirigat, sanctione firmetur oportet. I Cuius duplex est influxus: 1) antecedenter sub respectu prae~ ventivo, quando ante actus positionem, ope promissionis vel minarum inducit homines ad servandam legem ; unde sanctionis scopus est ut lex servetur : ita est ad correctionem > 2) consequenter sub respectu retributive, quando post factum retribuitur praemium vel poena bene vel male agentibus : ita est ad coercitionem. Hinc a) in Statu comminationis, finis primarius sanctionis est emendatio vel praeservatio, uno verbo : vitatio peccati ; b) in statu executionis, finis principalis est restitutio ordinis ; at secundarium potest habere emendationem. DE LEGIBUS 221 SECUNDA PARS. DE LEGE AETERNA QUAE EST FUNDAMENTUM OMNIS LEGIS. S. Th. I-Π, q. 91, a. 1. 238. Thesis. Existit lex aeterna. — Probatur : Lex est ordinatio rationis in principe qui gubernat communitatem. Atqui supposito quod mundus divina providentia guber­ netur, tota communitas universi regitur ratione divina. Ergo ipsa ratio ordinans gubernationis rerum quae est in Deo ut in principe universi, habet rationem legis. Sed divina ratio nihil concipit in tempore sed ab aeterno. Ergo talis lex est aeterna. Cfr. lob, XXXVIII-ΧΧΧΙΧ ; Prov. VIII-IX ; Sap. VI-XII ; Ps. CXVIII. Neque dicas non esse legem, cum non sit promulgata. Promul­ gatio enim non est de essentia legis ; deinde quamvis lex aeterna non sit passive promulgata ex parte termini seu creaturae au­ dientis (in actu secundo), est tamen promulgata active ex parte Dei promulgantis (in actu primo) quia habet totum quod ex parte Dei ad promulgationem requiritur1, ita ut creatura existente, et> ipso huic applicetur. Nam ad promulgationem non requiritur ut lex innotescat, sed quod possit^cognosci. Unde sicut lex humana futuros obligat quia, eo ipso quod membra com­ munitatis fiant, sub lege cadunt sine nova promulgatione ; ita lex aeterna eo ipso quod creatura existit, cognosci ab ea potest et obligat (ad 2). A. v· '· quamvis promulgatio non sit recepta, est tamen facta. QUAESTIO PRIMA. DE ESSENTIA LEGIS AETERNAE. S. Th. I-Π, q. 93, a. 1. 239. Thesis. Lex aeterna recte definitur a S. Augustino, 1. 22, c. Faustum, c. 29 : ratio vel voluntas Dei ordinem naturalem conservari iubens, perturbari vetans ; et a S. Tho­ ma : ratio divinae sapientiae secundum quod est directiva ■ omnium actuum et motionum in ordine ad bonum commune totius universi. I. Lex scii, essentialiter est in legislatore (n. 221). 222 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Probatur : Sicut in artifice praeexistit conceptus seu ratio eorum quae fiunt per artem, et haec vocatur idea vel exemplar rerum faciendarum, ita in gubernatore oportet praeexistat conceptus seu ratio ordinis eorum quae agenda sunt per eos qui gubernantur, et haec ratio, ordinatio et conceptio gubernantis actus subditorum vocatur lex. Deus autem sapientia sua est conditor omnium rerum quarum est artifex ; est etiam gubernator omnium actuum et motionum. Unde sicut ratio seu conceptio divinae sapien­ tiae, in quantum per eam cuncra sunt creata, rationem habet ideae yel exemplaris, ita ratio divinae sapientiae i ordinantis et moventis omnia ad debitum finem, bonum etiamsi legislator de tali obligatione non cogitet aut non curet (etiam si sit infidelis, ut patet ex instr. C. de Prop. F. ad vic. ap. i i Siami), aut ab ipsa abstrahere velit, modo obligationem non 1 omnino excludat et imperet veram legem. Qui enim imperat, implicite vult obligare in conscientia, tum quia posito praecepto, ex lege naturali et voluntate Dei quae erga superiores praecipi­ unt obedientiam, sponte et naturaliter sequitur obligatio, tum quia saepe vult observantiam meliori et efficaciori modo, praeser­ tim quando agitur de rebus ad bonum commune necessariis. Hinç 1) casu quo legislator intendat sua potestate legislativa vere uti sed obligationem in conscientia non admittat aut eam DE LEGIBUS 257 excludere velit, e duabus voluntatibus contrariis valet voluntas Cii&dpnunans (P· 55) j quae praesumi debet et ordinario est voluntas condendi legem et obligandi, sicuti natura rei ex­ postulat ; 2) etiam legislator qui de Deo aut conscientiae obligatione non curat, non praesumendus est urgere sola coactione poenae, nisi contarium constet aut casus adsit quo bonum commune obligationem in conscientiae omnino exigat ; — sed e contra, nisi de contrario constet, praesumendus est vere obligare, saltem in rebus maioris momenti. 285, Principium II. Lex humana, ut obliget, debet i . esse iusta i. e. statuere actus iustos : 1) ex parte materiae quia debet versari circa iusta; et ideo actus praescripti iusti sint, tum generatim iustitia late dicta, seu honesti (uti exigunt omnes virtutes) i. e. non contrarii legi superiori (naturali, divinae, ecclesiasticae), tum iustitia stricte dicta, speciatim iusti i. e. nullius iuri ·adversantes ; 2) etiam ex parte ferentis seu modi quia iuste praescribitur : a) ratione finis actus praescripti utiles sint non ad proprium sed ad commune bonum, uti exigit iustitia legalis ; — b) ratione auctoris, sint contenti intra ambitum eius potestatis uti exigit iustitia commutativa : subditi enim obedire tenentur superioribus in iis in quibus superiores sunt, sicut miles duci in iis quae pertinent ad bellum, et servus domino in operibus quae spectant servitium, etc. ; — c) ratione formae seu praescriptionis : sint omnium viribus et facultatibus debite proportionali, ita ut in distributione honorum et onerum servetur proportio aequalitatis, uti exigit iustitia distributiva. Quodsi unum desit, secundum hoc lex non obligat. 286. Lex iniusta 1) exparte materiae nullo modo obligat , ita ut nec ad mortem vitandam impleri possit, quia est contraria bono divino : etenim obedire oportet magis Deo quam hominibus (Act. Ap. V, 29. Cfr. Exod. I, 17-21 ; enc. Qui pluribus 9 Nov. 1846 ; Quanta Cura 8 dec. 1864) ; per accidens tamen impleri potest si Deus aut Ecclesia jure suo cedit et non amplius urget legem suam, v· g· de auditione missae si militibus a lege civili prohiberetur ; 2) lex iniusta ex parte ferentis, utpote contraria bono Suxxuna Theologiae Moralis I. — 17 258 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS humano tantum, potest impleri sed de se non obligat, quia non est vera lex ; per accidens tamen servari debet vi legis naturalis propter aliquod motivum grave, ad obtinendum scii, maius bonum vel ad vitandum maius malum. Hinc a) lex quae non est utilis bono communi, obligare potest per accidens v. g. ad vitandum scandalum, perturbationem ; etc. b) lex quae fertur contra iustitiam commutativam ab illo qui potestatem non habet sed eam usurpat, et rempublicam sine iure / invadit; sed oppressam tenet, si iste regnum nondum pacifice 1 possideat, non obligat defectu potestatis ; si autem regnum I possideat, obligant leges quae bonum commune promovent quia societas stare nequit sine potestate regiminis quam proinde usurpatori conferre censetur, nec sine legibus quibus ideo propter bonum commune tacite populus acquiescit ; at non obligant leges directe latae contra legitimum principem, quia ius certum laedunt1 ; c) lex laedens iustitiam distributivam (v. g. in tributis) non obligat pro parte iniusta et excessiva, nisi per accidens ratione scandali, perturbationis, etc.; obligat tamen pro parte iusta, nisi excessus proportionis in distribuendis oneribus esset tam magnus ut ipsa lex cederet in detrimentum commune. ' Notetur tamen necesse esse ut de iniustitia morali ter certo constet, secus praesumptio stat pro legislatore, tum quia tenet facultatem praecipiendi et illam possidet quae ab ipso propter dubium nequit auferri, tum quia potest habere rationes subditis occultas, tum quia alias subditi sumerent nimiam licentiam trans­ grediendi leges quae vix possunt esse tam iustae, quin ab aliquibus per apparentes rationes injustitiae possint facile in dubium revocari. 287. Aliae sunt leges morales, aliae poenales. — Quaedam leges civiles sunt morales seu praeceptivae, quae stricte obligant in conscientia ad faciendum quod lege statuitur, etiam aliquando sub poena, quo casu sunt etiam poenales et dicuntur mixtae ; quaedam mere poenales, quae obligant in conscientia npn ad faciendum quod lege statuitur sed solum ad non resistendum, in casu trans­ gressionis, inflictioni poenae et ad subeundum poenam inflictam. I. Ita ius naturale : in praxi etiam spectandae sunt leges positivae humanae, v. g. Conventio Hagana in casu belli. Sic v. g. sancitum est ut invasor territorii decreta edere possit quae, dum precario regionem occupat, necessaria ad pacem tuendam esse videantur. Verum ultra istam necessitatem et propriae securitatis lationem imperare nequit. Vermeersch, Th. Μ· 1, η. 189. DE LEGIBUS 259 Leges mere poenales certo vel probabiliter dignosci possunt : a) ex voluntate legislatoris id aperte declarantis ; — b) ex tenore seu forma legis, si solam poenam praescribat : Qui hoc fecerit, solvet talem mulctam ; e contra potius si praecipiat et simul poenam imponat ; — c) ex materia legis : si leyis sit et ad bonos mpres_nihil spectans, vel si finis sufficienter obtineri facile possit obligando sub sola poena : tunc enim legislator ita obligare praesumitur nisi aliud declaraverit ; e contra si materia sit magni momenti, pertinens ad bonos mores et ad cohibenda vitia, aut necessaria sit ad pacem àut bonum reipublicae vel ad vitandum magnum eius incommodum, praesertim si ad observantiam legis obtinendam obligatio in conscientia sit necessaria vel expediens : tunc enim praesumitur legislator obligare modo efficaciore et convenientiore reipublicae ; — d) aliquatenus ex natura vel quantitate s poenae statutae, si non sit mere coactiva sed valeat ad compen­ sandum actus defectum, uti mulcta, vel si sit magna nimis et delicto non propprtionata : tunc enim censetur legislator poenam augere quia sub sola poena obligat ; e contra si poena supponat culpam aut sit mere coactiva, uti incarceratio; — e) ex communi aestimatione, sapientum interpretatione, consuetudine, etc. Secundum praedictas regulas, morales censendae sunt leges : a) quae confirmant legem naturalem vel divinam, v. g. illae quae prohibent vitia ; — b) quae immediate con­ ferunt ad bonum commune, v. g. quae referuntur ad con­ tractus aut praescribunt officia pertinentia ad functiones publicsa, item lex militiae nisi sit certo iniusta (cfr. tr. de Iustitia) ; — c)quae definiunt iura, v. g. leges quae determi­ nant proprietate m quoad res inventas et amissas, praescrip­ tionem bonorum, iura scriptorum, lex quae patri tribuit usumfructum de bonis filiorum vel ex bonis paternis tri­ buit legitimam partem filiis (saltem ordinario) ; — d) etiam per se leges tributorum, quia haec necessaria sunt ad guber­ nationem reipublicae, et ceteroquin ita docent Scripturae (Mt. XXII, 15-22 ; Rom. XIII, 1-7), unde, nisi constet de opposito, in conscientia obligant ad minus tributa directa quae immediate et directe personis imponuntur statutis temporibus propter bona, reditus, facultates, artis aut nego­ tiationis exercitium, quaeque etiam poenis coactivis exigi solent ; at secundum ius hodiernum non obligant ante­ quam definiantur et exigantur (cfr. tr. de Iustitia). E contra mere poenales probabiliter sunt : a) leges et statuta quae ad ordinem communitatis externum referuntur (lois et arrêtés de police} ; — b) leges de caesione lignorum \ aut pastione animalium in silvis vel pascuis communibus ; 26ο SUMMA THEOLOGIAE MORALIS item leges de venatione et piscatione, nisi in quantum ius tertii statuunt ; — c) leges quae bona quaedanj extrahere vel inferre vetant (nisi omnino necessarium sit bono publico v. g. tempore belli) ; — d) leges quae imponunt ■ quaedam tributa indirecta, quae primario et immediate I attingunt bona et solvuntur occasionaliter pro transmissione et mutatione iurium vel interventu tribunalis (droits d'en­ registrement, de mutation, de timbre, d’hypothèque, de greffe"), sive pro mercibus transvehendis (droits de douane : d’entrée, j de sortie, de transit), sive pro fabricatione certarum rerum i (droits d’accises) aut culturae quorumdam fructuum (v. g. \ tabacci) ; — e) leges quae aleas et ludos prohibent, nisi pro parte qua ludos aleatorios de industria instituere vetant, cum hoc sit vitiosum et etiam aliis damnosum. , l i 1 Praestat tamen haec non docere publice populum, sed illum ad observantiam legis adducere, praesertim quod legis mere poenalis violatio, maxime si sit habitualis, possit esse culpabilis per accidens, vel quia huius occasione laeditur ius tertii aut datur scandalum, vel quia laeditur charitas erga se et suos, dum poenis gravioribus et periculis magnis, infamiae ac damnis seipsum et familiam imprudenter quis exponit, vel quia resisten­ tiam violentam aliquis contra illos exerceret qui ex officio legem applicare tenentur aut ad illam paratus esset. 288. Dantur etiam leges civiles irritantes quae actus reddunt invalidos, sive in poenam delicti, sive in protec­ tionem agentis vel tertii, sive ad bonum commune, v. g. propter periculum fraudum, et ad vitandas lites, et ut cum maiore tutela contractus fiant. Et quidem : a) aliquando actus sola lege invalidantur sine ulla sententia iudicis, si conditiones desint ad naturam, obiectum vel existentiam actus ac proinde ad validitatem quasi essentiales omnino requisitae, ita ut sine ipsis nec concipi possit, v. g. si adsit radicalis incapacitas vel inhabilitas ad actus ponendos, vel desint formae requisitae ad solemnitatem donationis inter vivos et testamenti ; tunc dicitur in iure gallico : nul par le fait même, radicalement nul,inexistant, non avenu ; —b) aliquando lege decer­ nitur irritatio ita tamen ut ad ipsam necessaria sit sententia iudicis declaratoria. si coniitiones desint simpliciter requisitae ad Validitatem ; quo casu actus ante sententiam iudicis manet validus, post sententiam est invalidus non tantum a momento sententiae sed censetur nunquam fuisse positus : iudex enim illum non reddit nullum sed tantum declarat esse nullum ipsa lege. Tunc dicitur in iure gallico : nul de droit, nul de plein droit, simplement nul ; — c) aliquando a lege non annullatur sed decernitur annullari posse DE LEGIBUS 261 a iudice, si sit in se validus sed quaedam conditiones desint ad liceitatem requisitae, quo casu ante sententiam iudicis manet validus, post sententiam censetur nullus sed tantum ab illo momento, quia non lege sed ab ipso iudice annullatur. Ita fit in iure gallico quando actus est iurium laesivus sive agentis sive tertii (acte lésionnaire) : iste dicitur rescindibtlis (rescindable par action en rescision) ; vel quando est fraudulentus (frauduleux), et iste dicitur revocabilis (par action révocàtoire). Quae leges reddunt actus irritos in conscientia (utpote determinativae iurium), etiam probabilius in primo casu ante sententiam iudicis. Notetur autem leges irritantes non esse necessario prohibentes (ut lex irritans testamentum sine formis ad solemnitatem requi­ sitis), sed tantum si actus non potest esse bonus nisi sit validus, vel si motivum quod postulat irritationem etiam postulat prohi­ bitionem (v. g. donationes parentum ultra legitimam), vel si expresse prohibetur aut implicite, per additionem specialis poenae praeter irritationem. 289. Corollarium. —Ex dictis sequitur legem civilem sub gravi obligare per se in materia gravi, quoties scii, multum conducit ad finem magni momenti ; nisi tamen legislator velit solum obligare sub levi, aut sub sola poena. Articulus III. De Subditis legis civilis. S. Th. I-II, q. 96, a. 5 et 6. 290. Principium. Ad leges civiles obligantur omnes et soli potestatis legem ferentis subditi, usu rationis habitualiter praediti, pro quibus lata est lex. — Hinc secundum S. Thomam : a) perfecti etiam subiiciuntur legi humanae in quantum est regula actuum humanorum, quia ita etiam statuit lex naturalis et divina, ut definivit Ecclesia contra Beguardos et Beguinas, S. XII damnatos in C. Vien­ nensi (a. 3) ; b) quantum ad vim coactivam legis tamen, non subiiciuntur iusti et virtuosi quorum voluntas consonat legi, sed soli mali quorum voluntas a lege discordat. 291. Leges personales et territoriales. — Aliae leges sunt personales quae immediate afficiunt personas quaeque versan­ tur principaliter circa ipsarum statum et capacitatem (lois qui com- 262 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS posent le statut personnel : nationalité, capacité, majorité, filiation, état civil), accessorie circa bona : ad has spectant probabiliter leges citca bona mobilia quae censentur adhaerere personis. Aliae sunt territoriales quae immediate afficiunt territorium societatis et mediate personas quatenus ad territorium pertinent ; inter quas recensentur leges reales quae principaliter versantur circa bona immobilia et accessorie circa personas, leges quae deter­ minant formas et executionem actuum quia actus constituendi et exequendi sunt secundum leges loci in quo constituuntur vel execution! mandantur, iuxta principium : locus regit actum, leges spectantes ordinem externum et tranquillitatem publicam terri­ torii ac securitatem personarum et dominiorum {lois de police et de sûreté), ad quas pertinent leges quae puniunt delicta. 292. Variae personae variis modis legibus subuciuntur.— In territorio esse possunt: i° Cives seu nationales, quae sunt membra societatis, sive nati­ vitate, sive iure, sive coaptatione, sive adnexione : a) praesentes in territorio omnibus legibus tenentur ; — b) absentes tenentur legibus personalibus (C. Civ. a. 3, § 3), non autem tenentur per se legibus territorialibus, v. g. circa ordinem publicum, vel formam contractuum ; — c) tenentur tamen per accidens, si sint moraliter praesentes ratione bonorum quae in territorio possident pro legibus realibus, vel ratione actionis aut omissionis quam ibi exercent v. g. pro officiis erga societatem adimplendis, aut si fictione turis praesentes sint ratione delicti in concivem exerciti : id enim censetur fieri in territorio communitatis. 20 Extranei, qui non sunt membra communitatis, sed domici­ lium vel residentiam habent in territorio vel per illud transeunt, lamvero, quia non sunt membra communitatis, a) non tenentur legibus personalibus ; — nec b) per se legibus territorialibus ; — c) per accidens tamen tenentur, vel 1) ratione boni communis, ad leges quae spectant ordinem (C. Civ., a. 3, § 1) aut quae specialiter pro ipsis latae sunt, vel 2) ratione bonorum quae ibi possident pro legibus realibus (C. Civ., a. 3, § 2), vel 3) ratione actus quem ibi exercent, faciunt aut exsequuntur pro legibus quae determinant formam aut executionem contractuum (locus regit actum), vel 4) ratione delicti quod ibi committunt pro legibus quae poenam statuunt ; — d) si sint absentes non tenen­ tur nisi legibus quae versantur circa bona ab ipsis possessa, vel ratione criminis adversus societatem patrati (saltem si a proprio superiore non sufficienter punitur). 3° Exempti qui fictione iuris censentur extra territorium et , iurisdictioni loci subtrahuntur. Sunt a) iure humano i principes aliarum nationum quacumque de causa in eo degentes ; item ' ipsorum legati cum suis et domesticis ; — b) ex iure divino et ecclesiastico : R. Pontifex quantum ad omnes ; clerici et religiosi pro iis qui eorum dignitati et officio adversantur (de quo ad Ecclesiam pertinet indicare), pro aliis hodie tenentur etiam directe vi ipsarum legum. 4° An ipse legislator legi subiiciatur, non amplius est quaestio DE LEGIBUS 263 practica, quia non datur legislator singularis ; unde omnes qui ad confectionem legis concurrerunt, ipsi subiiciuntur. Quoad vim coactivam tamen, ipsa persona regis exempta est, quae ideo declaratur inviolabilis (Const, belg., a. 63). Articulus IV. De Iinpletione et Interpretatione legis humanae. S. Th. I-II, q. 96, a. 6; 97, a. 3, ad 2 ; II-II, q. 60, a. 5, ad 2 ; q. 120. 293· Quomodo lex sit implenda. — Legislator huma­ nusdirecte non praescribit modum internum virtutis, sed conservationem ordinis socialis; unde praescribit solam substantiam actus praecepti et contentus est physica seu externa impletione, quamvis intendere possit bonum virtu­ tis. Finis enim praecepti non cadit sub praecepto; nec proinde per se modus (extrinsecus) implendi praeceptum, nisi modus sit de substantia praecepti (intrinsecus). Quae magis declarabuntur, ubi de lege ecclesiastica. 294. Quomodo lex sit interpretanda. — Ut autem recte impleatur sicut oportet, lex saepe indiget interpreta­ tione. Lex humana scii, nequit ita perfecte exponi, ut omnem dubitationem de eius sensu excludat, et ideo saepe eget interpretatione, sive propter imbecillitatem humani ingenii, sive propter circumstantiarum et morum mutationem. Interpretatio est clarior determinatio mentis vel verbo­ rum legislatoris. Quae ratione valoris seu efficaciae est duplex : auctqritativa quae cum auctoritate imponitur, et mere directiva quae etiam a privatis fieri potest. Ratione autem causae seu auctoris est quadruplex : 1° Authentica seu legalis quae fit auctoritative ab ipso rectore communitatis qua tali, qui legis sensum melius nosse merito j censetur et ideo auctoritate interpretandi gaudet : fit ab ipso legislatore, huiusve successore aut superiore, vel etiam ab alio ad hoc specialiter designato (uti fit in Gallia, consilio Status), et eamdem vim habet ac ipsa lex. In patria nostra valet art. 28 Const, belg. : « L’interprétation des lois par voie d’autorité n’appartient qu’au pouvoir législatif.» 20 Usualis quae fit generali communitatis observantia seu populi usu et consuetudine, quae ideo dicitur optima legum 264 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS interpres. Porro consuetudo alia est antecedens legem, et haec potest valere ad deprehendendum sensum legis quâe secundum consuetudinem ferri solet ; — alia concomitans est modus legem observandi, et haec valet ut signum et testis ad mantem legislatoris dignoscendam quia exhibet communem subditorum sensum qui, licet non sit authentica, magis tamen valet quam doctrinalis interpretatio eo quod plures in ea conveniunt; — alia subsequens quae, datis conditionibus, obligationem praeexistentem definire vel extendere potest sicut et illam inducere vel tollere (ut diximus n. 273) : tunc est aüctoritativa. In iure civili hodierno tamen / non admittitur vis consuetudinis ad interpretandam legem auctoritative, sicut nec ad eam inducendam aut abrogandam. 3° ludicialis quae fit auctoritative a potestate iudiçiaria in ordine ad causam specialem, applicando scii, legem ad factum particulare : est aüctoritativa quoad litigantes ; quoad alios non habet nisi auctoritatem privatam iudicis, eo maiorem quo maiori scientia polleat saepiusque repetatur interpretatio, maiorem tamen ceteris paribus quam si detur a privato doctore. 40 Doctrinalis quae non est aüctoritativa nec proinde de se 1 obligatoria, sed scientiae innixa et directiva, fitque a dpctoribus ■.vel iuris peritis privatis secundum regulas artis criticae. Est eo maior quo maiora sint eorum numerus et praestantia, ac argu­ menta ; quodsi omnes in interpretatione consentiant, temerarium esset illam spernere. 295. Quotuplexsit interpretatio. — Ratione indolis seu modi quo fit, interpretatio est simpliciter declarativa seu compre­ hensivaquae uniçe declarat verba et sensum legis et nihil addit vel demit, sive plus minusve clara declaret, sive etiam obscuriora elucidet : haec fieri potest ab omnibus etiam privatis ; — aut suppletiva quae addit quod deest sensui et verbis legis, et est vel extensiva quae addit obligationem prius non expressam aut intentam, et ideo promulgatione indiget, vel restrictiva qnae alterutram demit : haec sicut ipsa lex potest fieri ab auctoritate legislatoris, et a consuetudine dum piaesumi possit legislatoris consensus. 296. Interpretatio per epichiam. — Etiam subditus legis potest, in raris casibus particularibus, quamdam quasi interpretationem restrictivam, facere et licite praeter verba legis agere, quando haec scii, bono communi sit nociva. Lex enim in tantum obligat in quantum ordinatur ad bonum commune, et non obligat si ab hoc deficit. Contingit autem aliquid esse utile generatim et in pluribus, et in quibusdam casibus esse nocivum ; sed quia legislator non omnes casus praevidere potest (nec lex omnes casus enumerare quia obscurior fieret), proponitur lex secundum id quod in pluribus accidit propter bonum commune. DE LEGIBUS 265 Ergo casu quo observantia legis sit damnosa bono communi non est observandajrecte enim censetur legislator casum illum in lege noluisse comprehendere, sicut lex de portis oppidi claudendis non esset applicanda civi qui civitati defendendae multum esset utilis, et lex quae prohibet arma gestare, non obligat illum qui ab inimico quaeritur ad necem. Indicium rectum de circumstantiis in quibus lex non obligat, et virtus moralis inclinans (sub directione pruden­ tiae) ad recte agendum secundum tale prudens indicium (quae pertinet ad justitiam legalem) vocatur epichia i. e. aequitas, benignitas, moderatio), quae interpretatur et iudicat et applicat leges secundum aequum et bonum i. e. secundum quod ratio iustitiae et communis utilitas postu­ lat. « Usu theologico designat quamdam legis explicationem quae fit ex aequitate, benignam interpretationem et pru­ dentem moderationem legis praeter rigorem verborum, qua judicatur legem ad aliquem casum particularem, ob huius speciales circumstantias non se extendere, licet legislatoris verba, ut sonant, istum etiam casum contineant1 ». De­ finiri potest : aequa et benigna legis interpretatio, seu ; prudens moderatio et restrictio, qua contra verba aut ( sensum legis sequimur mentem habitualem legislatoris. ' Est duplex : alia late dicta non excedit limites simplicis inter­ pretationis ex circumstantiis petitae, et locum habet non solum in positiva sed et in naturali lege (y. g. deposita sunt reddenda) ; alia stricte dicta continet legjs emendationem et locum habet in sola lege humana. Et ista differt: a) a simplici interpretatione quae explicat verba obscura et inquirit an in hoc vel illo sensu ista verba sint accipienda,ita ut hos vel illos casus comprehendant : haec sequitur sensum legis litteralem et mentem quam legislator habuit, illa recedit a verbis et claro sensu litterali legis et sequitur mentem quam legislator habuisset, vel rationabiliter habere de­ buisset si casum praevidisset ; -— b) a simplici cessatione finis : hac enim cessat lex in universali et quidem negative seu contra­ dictorie quia deficit eius finis, illa vero non obligat in particulari \ casu et quidem contrarie quia lex redditur nociva seu nimis J onerosa ; — c) a dispensatione : haec enim est actus iurisdictionis quo legislator solvit vinculum legis in casu speciali cui secus lex foret applicanda ; epichia autem pronuntiat talem casum in lege nunquam fuisse comprehensum, licet in verbis compre­ hendatur. I. Ita Leroux in Rev. Eccl. de Liège VII, n. 4 (janvier 1901). 266 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 297 * Epichia stricte dicta locum habet quoties lex est 1) nociva vel mala, v. g. si sine peccato nequit servari ; vel 2)_ ita boni impeditiva aut valde onerosa et nimis difficilis ut ab aequo legislatore vix imponi possit; vel 3) non satis onerosa et difficilis ut imponi non possit, sed tamen inspectis circumstantiis et praesertim ordinario modo praecipiendi cum moderamine praesumitur talem j non fuisse legislatoris mentem. At ordinario non datur in legibus irritantibus ob bonum commune. Interpretatio epichiae fieri potest a quovis privato si causa sit evidens ; — si dubia sit, superior est adeundus quia ad ipsum pertinet interpretari quid sit utile vel ( inutile communitati, unde propter tales casus habet po' testatem dispensandi : inordinatum est enim verba legis praetermittere ubi de voluntate legislatoris certo constare potest, et in dubio de liceitate actus, debemus, quantum moraliter possumus, pervenire ad certitudinem (n. 213 et 214, 40); — si vero sit causa quae non patitur moram recurrendi ad superiorem et sit satis fundata (ita ut positi­ ve dubium sit legem adhuc obligare), ipsa necessitas dispensat quae legem non habet : tunc scii, sufficit ut probabiliter lex cessaverit obligare. A lege tamen civili hodierna aegre admittitur epichia, , nisi in casu quo evidenter noceret directe bono communi. ! restringit scii, legislator eam ad minimum possibile, et iudicat melius esse servare legem, etiam si sit onerosa uni vel alteri, propter exemplum aliorum. QUAESTIO TERTIA. DE MUTABILITATE LEGIS HUMANAE. S. Th. I-II, q. 97- 298. Lex humana est mutabilis.— Lex humana,quam­ vis negative sit perpetua quia de se est stabilis et semper durat sicut communitas, positive tamen non est perpetua, quia id quod praecipit ex natura sua non est necessarium : «in rebus mutabilibus, ait S. Thomas, non potest esse aliquid omnino immutabiliter permanens » (a. 1, ad 2). DE LEGIBUS 267 Unde lex humana mutari potest sive a) ex parte legislatoris qui gradatim vult ducere subditos ad maius bonum ; sive b) ex parte materiae quae propter diversas temporum et locorum circumstantias minus utilis fit ad finem ; sive c) ex parte subditorum quibus secundum diversas eorum conditiones diversae leges expediunt (Cfr. pro lege eccla, C. Lat. IV, c. 26 ; et Trid. sess. 14, c. 1 et 2 ; sess, 21, c- 2)· Non tamen de facili sunt mutandae (praesertim leges organicae iuris politici et administrativi), etiam quando aliqua melioratio sit possibilis. Probatur: Lex humana in tantum recte mutatur in quantum per eius mutationem communi utilitati providetur. Sed ipsa mutatio legis ex se est nociva et detrimentum affert bono communi: «ad observantiam legum, ait S. Thomas (a. 2), plurimum valet con­ suetudo, in tantum quod ea quae contra communem consuetu­ dinem fiunt, etiamsi sint leviora de se, graviora videantur ; unde quando mutatur lex, diminuitur vis constrictiva legis, in quantum tollitur consuetudo ». Ergo nunquam debet mutari lex humana, nisi tantum recompensetur communi utilitati quantum ipsi per mutationem derogatur. — Quod contingit in 2 casibus : a) vel ex hoc quod aliqua maxima et evidentissima utilitas ex nova lege provenit ; b) vel ex eo quod est maxima necessitas ex hoc, quod lexs consueta aut manifestam iniquitatem continet aut eius observatio ) est plurimum nociva. 299. Lex humana mutari potest dupliciter: 1) Ut ipsa lex cesset et ab ea excusemur ingenerati : vel ab intrinseco ipsa totali cessatione finis (cessante ratione legis cessat eius dispositio, et cessante fine cessat praeceptum), vel ab extrinseco, tum revocatione i. e. abrogatione ac derogatione, tum et consuetudine opposita (de consensu legislatoris) ; in iure tamen hodierno non admittitur con- '· suetudo nec cessatio finis nisi expresse a lege indicetur, nec est necessarium in societate hodierna : hisce enim in ? casibus a membris coetus legislatiyi ipsa abrogatio legis proponi potest. 2) Ita ut aliquo modo cesset (aut saltem non applicetur) sola obligatio legis in casu determinato, et excusemur a transgressione legis, sive formali et subjectiva tantum quod fit ignorantia, sive etiam materiali et obiectiva, quod fit ab intrinseco : impotentia (quae diiudicatur ab epichia), ab extrinseco : dispensatione, ad quam pertinet privilegium. 268 I ' ; ί SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Attamen in iure hodierno a) dispensatio non valet concedi nisi in raris casibus ab ipso determinatis, b) ordinario non ad­ mittitur ignorantia legis i,n foro externo, quia omnes censentur diligentiam adhibere ad cognoscendas leges ; hinc quamvis ignorans sit innocens coram Deo, coram iudice haberi potest ut reus : tunc adest culpa iuridica, et si lex poenam statuat, post sententiam iudicis datur obligatio ad illam sustentandam ratione ordinis externi servandi et boni communis, secus omnes dicerent se ignorare leges. Quae omnia magis patebunt ex applicatione eorum ad legem ecclesiasticam. De qua infra dicetur. Sectio C. DE LEGIBUS QUAE REGUNT ACTUS SUPERNATURALES . QUINTA PARS. DE LEGE DIVINA. S. Th. I-II, q. 91, a. 4 et 5. 30Q. Lex divina est ordinatio rationis divinae quae a libera et positiva Dei voluntate immediate lata et pro­ mulgata fuit ad dirigendum homines in finem supernatura­ lem. — Est moraliter necessaria i° etiam ante peccatum Adaè, propter finem super­ naturalem ad quem homo lege dirigi debet : si enim finis non excederet proportionem naturalium virium, sufficerent lex naturalis et lex humana, proportionatae viribus natura­ libus ; nunc autem necesse est (necessitate convenientiae) ut homo ad illum dirigatur lege divinitus data ; 2° post peccatum, insuper a) propter incertitudinem humani iudicii (praesertim de rebus contingentibus et particularibus), ut expedite sine dubitatione et errore sciret homo quid sit agendum et vitandum ; b) ad ordinandos lege positiva actus interiores hominum : lex humana enim non praecipit directe nisi exteriores ; ad perfectionem autem virtutis requiritur quod in utrisque homo rectus existât ; c) ad prohibenda lege positiva omnia peccata : lex DE LEGIBUS 269 enim humana non potest omnia mala punire vel prohibere (Ps. CXVIII, 33). « Et istae quatuor causae tanguntur Ps. XVIII, 8, ubi dicitur : Lex Domini immaculata, i. e. nullam peCcati turpitudinem per­ mittens ; convertens animas, quia non solum exteriores actus sed et interiores dirigit ; testimonium Domini fidele, propter certitudinem veritatis et rectitudinis ; sapientiam praestans parvulis in quantum ordinat homirlem ad supernaturalem finem et divinum » (a. 4). 301» Quotuplex lex divina. — Lex quaedam divina data fuit Adamo in paradiso pro toto genere humano. Post peccatum autem fuit duplex : lex vetus seu mosaica per Moysen solis Israelites manifestata ; lex nova seu christiana a Christo pro toto genere humano lata (C. Trid. sess. 6, can. 19 et 20). Distinguuntur non ut duae species, sed sicut imperfectum et perfectum in eadem specie ; et sunt sicut puer et vir (Gal. IV), via et terminus, praeparatio et consummatio, ut constat : 1) ex fine ad quem directe ordinabant1, qui est bonum commune sensibile et terrenum in V. L. (felicitas temporalis populi iudaici), ipsum bonum spirituale et coeleste in nova (felicitas aeterna) ; 2) ex iustitia quam ponunt in actibus humanis, quam lex vetus praecipue faciebat quoad actus exteriores12 quos solos efficaciter cohibere poterat, nova magis quoad interiores quos efficaciter dirigit ; 3) ex modo quo inducit ad observantiam eius, scii, vetus timore poenarum, nova amore qui datur ex gratia Christi. Ante Moysen, ad finem supernaturalem, ducebantur homines sola lege naturali hypothetica seu naturali-divina : supposita enim revelatione facta Adamo tum finis supernaturalis tum ' futuri Redemptoris, ratione cognoscere poterant ad illum finem ; per Christum esse tendendum fide, spe et charitate, ac actibus ! virtutum3. 1. Non finis immediatus : iste est potius subordinatio ad Deum et communis legi veteri et novae ; sed haec subordinatio in vetere directe tendebat ad felicitatem temporalem, in nova directe ad felicitatem aeternam. 2. Praecipue, nam etiam interiores spectabantur, ut amor Dei (Deut. VI, 5), poenitentia cordis (Lev. XVI, 18), rerum alienarum concupiscentia (Exod. XX, 17). Cfr. q. 100, a. 2. 3. Ante Moysen nulla erat lex divina positiva. Praecepta de sacrificiis erant ex lege humana determinante legem naturalem ; praeceptum de circumcisione non erat lex lata pro populo, sed praeceptum privatum a Deo datum pro familia Abraham (Gen. XVII). Fuerunt quoque alia quaedam praecepta particularia data Noë (Gen. VII et IX). 2J0 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS CAPÜT I. DE LEGE VETERE. QUAESTIO PRIMA. DE LEGE VETERE SECUNDUM SE. S. Th. I-Π, q. 98. 302. Lex vetus est bona, tum quia Deum habet auctorem, tum quia Christus, verbis et factis docendo et eam observando, dixit esse bonam (Mt. V, 17), tum quia consonat rationi dum concupiscentiam reprimit (Exod. XX, 17) et peccata prohibet (ibid.). Unde dicitur ab Apostolo ad Rpm. VII, 12 : lex sancta, mandatum sanctum (cfr. Ps. XVIII, 8-11 ; Mt. V, 17 ; I Tim. I, 8). — Non tamen est simpliciter perfecta, quia non erat de se sufficiens ad perducendum ad finem qui est vita aeterna, ad quam hominem lapsum tantum adiuvabat, non autem complete sanabat nec idoneum reddebat : id enim fit per gratiam quae a lege veteri non dabatur (Gal. IV, 9 ; Hebr. VII, ; 19 ; X, 1). At erat perfecta secundum tempus ad quod 1 dabatur et secundum conditionem eorum quibus dabatur. « Quantum vero lex mosaica alienis legibus praecellat paulo attendenti patet1 : a) monotheismum enim clare et explicite inculcat, et idolorum cultum, apud alios populos vigentem, stricte prolubet : Ego sum Dominus... (Exod. XX, 2-4), b) Praeterea servitus, licet tolerata, multo mitior est quam apud vicinas gentes (Exod. XXI, ι-ii), c) Summa legis est amor Dei et proximi : Diliges... (Deut. VI, 5 ; Levit. XIX, 18). d) Non solum externa peccata prohibet, ut pleraeque leges, sed etiam interna : Non concupisces (Ex. XX, 17 ; Deut. VI, 5 ; Lev. XVI, 18). e) Non solum praecipitur sanctitas negativa, sed etiam positiva quae in quadam imitatione divinae sanctitatis consistit : Sancti estote quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester (Lev. XIX, 2)». 303. Lex vetus data est 1° a Deo Patre, quia disponebat homines ad Christum futurum, eius Filium, dupliciter : et testimonium de ipso per­ hibendo (Luc. XXIV, 44 ; Ioh. V, 46) ; et homines retrahendoi. i. Tanquerey, o. c. n. 337. DE LEGIBUS 27I ab idololatria, eosque ponendo sub cultu unius Dei a quo salvan­ dum erat genus humanum (Gal. III, 23-24 ; Rom. X, 4) ; 2° ministerio angelorum,quia imperfecta,dum npva et per­ fecta dari debuit per ipsum Christum (Gal. III, 19 ; Act. VII, 53) ; 3° soli populo ludaico quem elegit Deus ut ex ipso Chri­ stus nasceretur ; unde decebat ut speciali sanctificatione polleret (Deut. IV, 8 ; Ps. CXLVII, 8 ; Rom. III, 2). Hinc quamvis ad praecepta iuris naturalis quae continebat et manifestabat, obligaret omnes, ad praecepta tamen ipsi propria legi naturali superaddita, per se obligabat solos ludaeos, et per accidens gen­ tiles qui populo iudaico erant circumcisione adscript! (Ex. XII,48) 304* Animadversiones.— ta. Finis itaque legis veteris 1) im­ mediatus et proximus est instruere populum in ordine ad ho­ nestatem, cultum Dei, iustitiam, et ita procurare felicitatem temporalem ; 2) mediatus et ultimus est supernaturalis beatitude (Le. X, 25) ; 3) extrinsece adiunctus praedictis est Christus ut honorandus et glorificandus (Rom. X, 4). 2a. De tempore quo danda erat lex vetus, docetS. Thomas, q. 98, a. 6 : « Convenientissime lex vetus data fuit tempore Moysi. Cuius ratio potest accipi ex duobus, secundum quod quaelibet lex duobus generibus hominum imponitur : ...duris et superbis, qui per legem compescuntur et domantur ; ...bonis, qui per legem instructi adiuvantur ad implendum quod intendunt. 1° Conve­ niens igitur fuit tali tempore legem veterem dari ad superbiam hominum convincendam. De duobus enim homo superbiebat, scii. de scientia et de potentia, a) De scientia quidem, quasi ratio naturalis ei posset sufficere ad salutem ; et ideo ut de hoc eius superbia convinceretur, permissus est homo regimini suae rationis absque adminiculo legis scriptae ; et experimento homo discere potuit quod patiebatur rationis defectum per hoc quod homines usque ad idololatriam et turpissima vitia circa tempora Abrahae sunt prolapsi. Et ideo post haec tempora fuit necessarium legem scriptam dari in remedium humanae ignorantiae, quia per legem est cognitio peccati... b) Sed postquam homo est instructus per legem, convictus est eius superbia de eius infirmitate, dum implere non poterat quod cognoscebat. — 20 Ex parte vero bonorum, lex data est in auxilium ; quod quidem tunc maxime populo necessarium fuit quando lex naturalis obscurari incipiebat propter exuberantiam peccatorum ». QUAESTIO SECUNDA. DE POTESTATE LEGIS VETERIS. S. Th. I-H, q. 99 et 100 ; tot et 104 ; 103, a. 2 ; II-I1, q. 122. 305. Lex vetus, quamvis ratione materiae circa\ quam versatur multa contineat praecepta, in se ) 272 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS I tamen est una, quia omnia ordinabantur ad unum ' finem (q. 99, a. 1). Cum enim, — ad distinctionem legis humanae, quae principaliter ordinat homines ad invicem, — lex divina principaliter ordinat homines ad Deum, secundario autem ad invicem ; hinc continet praecepta triplicis generis : i° alia sunt praecepta moralia de actibus virtutum, quibus homines efficiebantur boni et similes Deo : lex enim intendebat amicitiam cum Deo optimo, quae sine similitudine ad eum esse nequit (a. 2) ; 2° alia caeremonialia quibus ad Dei cultum ordinabantur, quod fieri debet non tantum actibus interioribus, sed et exterioribus operibus quibus homo servitutem protestetur i»· 3) ; 3° alia iudicialia quibus ordinabantur homines ad in­ vicem, modo iustitiae inter ipsos servato (a. 4). lamvero A. ad praecepta praedicta, omnia alia reducuntur quae pertinent ad vim legis directivam : vel enim dictantur ab ipsa ratione et debita sunt secundum regulam rationis, et tunc pertinent ad moralia quae sunt iuris naturae conclusiones (etiamsi sint mandata et consilia) ; vel sunt debita ex lege positiva deter­ minante legem naturalem, et sunt vel caeremonialia quae sunt praeceptorum naturalium determinationes in rebus divinis, vel iudicialia seu determinationes in rebus humanis (Deut. V, 1 ; VI, i, 17). Hinc dicitur ab Apostolo (Rom. VII, 12) mandatum iustum, sanctum, bonum (a. 5). B. quantum ad vim coactivam: ad illorum observantiam lex inducebat per temporales promissiones et comminationes, quia Uon dirigebatur ad perfectos qui, temporalibus despectis, spiritualibus inpaerent, sed ad imperfectos qui temporalia bona desiderant, quamvis in ordine ad Deum. Media enim hominibus sunt proponenda secundum eorum conditionem (a. 5 et 6). Bona aeterna sciL non immediate pertinebant ad pactum initum inter. Deum et populum iudaicum, sed tantum mediante promissione Redemptoris et pacto futuro. Unde lex quae respicit populum solas promissiones temporales continebat ; bona aeterna poterant ab individuis obtineri mediante fide et spe in Redemptorem, ex meritis et vi gratiae ipsius seu vi legis novae, nam secundum hoc pertinebant ad legem novam (q. 106, a, 1, ad 3 et 107, a. 1, ad 2 et 3). 306. Speciatim A. praecepta moralia omnia, ad decem praecepta decalogi populo proposita, ali­ qua ratione reduci possunt (q. 100, a 3). DE LEGIBUS 273 Probatur : Iri lege naturae enim a) alia sunt praecepta primaria cognitu, per se evidentia, omnibus nota, quae non erat necessarium iterum promulgare ; — alia autem secundaria sunt conclusiones ex primis deductae, quarum b) multae sunt remotiores quae non erant in decalogo ponendae, quia ratio eorum non est manifesta nisi solis sapientibus ad quos populum docere pertinet, et quia multiplicitas praeceptorum poneret confusionem, unde non erant populo proponendae ; — c) quaedam sunt proximae et immediatae quae modica consideratione statim evidenter ex primis praeceptis deducuntur et quarum ratio apparet omnibus, et hae fuerunt in decalogo positae, quia in paucioribus casibus vel apud quosdam contigit humanum iudicium circa illas perverti. lamvero primaria et communia (v. g. amor Dei et proximi) continentur in praeceptis decalogi tamquam principia in conclu­ sionibus (ad. 1) ; remotiora autem e converso continentur in eis sicut conclusiones in suis principiis. Praecepta ergo decalogi omnia sunt moralia, excepto tertio quod partim est morale, quantum ad hoc quod homo deputet aliquod tempus cultui divino, partim est caeremomale, quantum ad determinationem specialis temporis scii, sabbati (ad 2). B. Praecepta caeremonialia determinabant peculiarem modum quo Deus erat colendus ; quae multa debebant esse et solemnia, ad promovendum Dei cultum et avertendum ab idololatria. Erant autem quadruplicis generis : a) vel de ipso cultu qui specialiter consistit in sacrificiis, vel b) de instrumentis sacris, vel c) de colentibus qui consecrantur sacramentis, et d) ab aliis distinguuntur variis observationibus. Haec omnia Christum futu­ rum praefigurabant (q. 101). C. Item iudicialia (seu politica) praecepta spectabant res humanas secundum quadruplicem ordinem qui in populo inveniri potest : a) alia erant principum ad subditos, b) alia subditorum ad invicem, c) quaedam populi ad extraneos, d) quaedam ad domesticos (uxo­ rem, filios, servos). Haec praefigurabant Ecclesiam (q. 104). Caeremonialia et iudicialia variis mutationibus fuerunt obnoxia, nam Deus leges suas ludaeorum conditionibus accommodare non cessavit, unde misit Prophetas qui legem authentice interpretati sunt et compleverunt. 307. Praecepta moralia sunt de omnibus actibus virtutum (q loo, a. 2). — Ad differentiam enim legis humanae quae ordinat ad communitatem hominum ad invicem (quod fit per operationes exteriores), et non praecipit nisi actus iustitiae et actus aliarum virtutum in quantum assumunt rationem . iustitiae, lex divina praecipit de omnibus illis quibus homines ordinantur ad communicationem cum Deo. Homo autem Deo' coniungitur ratione (et voluntate). Unde de omnibus illis praecipit i Igx divina quibus ratio humana (et voluntas) debite ordinata ■ est, quod contingit actibus omnium virtutum *, ita tamen quod I. Nam virtutes intellectuales ordinant bene actus rationis in se ipsis ; morales ordinant bene actus rationis circa interiores passiones et exteriores operationes. Summa Theologiae Moralis I. — 18 274 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS fquaedam, sine quibus ordo rationis observari nequit, cadant sub (obligatione praecepti, quaedam vero quae pertinent ad bene 'esse virtutis perfectae, cadant sub monitione et consilio. Attamen praecepta decalogi omnia pertinent ad iustitiam (q· too, a. 3, ad 3 et IÏ-II, q. 122, a. 1). — Etenim praecepta decalogi sunt principia legis naturalis quibus ratio modica consideratione adhaeret et quae statim ut debita agnoscit. Ratio autemjiebiti maxime apparet in iustitia quae est ad alterum (in his eniin quae sunt ad seipsum videtur primo aspectu quod homo est sui dominus, et quod licite possit facere quodlibetx). Et ideo praecepta decalogi ad iustitiam pertinent : tria priora sunt de actibus religionis quae est potior inter virtutes adnexas iustitiae, quartum est de actibus pietatis quae est secunda inter has virtutes, alia sex sunt de actibus iustitiae communiter et stricte dictae quae est inter aequales. 308. Praecepta decalogi secundum diversa obiecta convenienter distinguuntur et convenienti numero enumerantur (q. 100, a. 4 et 5). — Probatur : Sicut leges humanae ordinant homines ad quamdam communitatem humanam, ita lex divina ad communitatem hominum sub Deo. Atqui, ut aliquis bene ordinetur in societate, requiruntur duo : ut bene se habeat et ad eum qui praeest communitati et ad alios concives. Unde in lege divina primo ponuntur praecepta quae homines ad Deum, et deinde quae eos ad alios proximos, conviventes sub Deo, ordinant sive opere, sive ore, sive corde. A. Principi autem communitatis homo debet tria : I. fidelitatem in opere, qua ipse solus agnoscitur, quod traditur in i° praecepto : Non habebis deos alienos ; quo agnoscimus unitatem Dei ; — deinde II. reverentiam maxime in ore, qua nihil iniuriosum in eum dicatur, quod traditur in 20 praecepto : Non assumes nomen Dei in vantim, i. e. non facies periurium ; quo reve­ remur Dei veritatem; — postremo III. famulatum etiam in corde, recompensationem pro beneficiis acceptis (imprimis creationis), quod pertinet ad 3m praeceptum : Memento quoniam diem sabbati sanctifices ; quo colimus Dei bonitatem. DE LEGIBUS 275 B. Ad proximos verp aliquis bene se habet : a) vel specialiter ad illos quorum est debitor, si iis debitum reddat, quod IV. maxime faciendum parentibus, unde ponitur 4m prae­ ceptum : Honora patrem et matrem; b) vel generaliter ad omnes, si nullum nocumentum inferat, nec a) opere, iniuriam committendo, sive V. in propriam personam quantum ad vitam individualem, quod prohibet 5m praeceptum : Non occides ; — sive VI. in personam coniunctam quantum ad propagationem prolis,cpiod prohibet 6m praeceptum: Non adulterabis ;— sive VII. in bona exteriora posSessa quae ordinantur ad utrumque, quod prohibet 7m praeceptum : Non facies furtum; — nec β) nocumentum inferatur ore VIII. quantum ad famam et honorem, quod prohibet 8m praeceptum : Non falsum testimonium loqueris ; — nec corde, vel IX. concupiscentia carnis, desiderando uxorem alterius, quod prohibet 9m praeceptum : Non desiderabis uxorem proximi tui; — vel X. concupiscentia oculorum, cupiendo bona ipsius, quod prohibet ιο“ : Non concupisces domum proximi tuietc. 309. Praecepta decalogi convenienti ordine tra­ duntur (q. 100, a. 6 et 7). — Probatur: Praecepta decalogi dantur de illis quae statim in promptu a ratione admittuntur ; tanto autem aliquid facilius a ratione admittitur, quo contrarium eius est gravius seu magis repugnans rationi. Ergo secundum ordinem gravitatis praecepta erant ponenda. lamvero magis repugnat rationi inordinatio erga ipsum finem, Peum, et ideo prima praecepta decalogi ordinant hominem ad Deum, et quidem gravior est 1) infidelitas erga superiorem quae i° praecepto prohibetur quam 2) irreverentia quae prohii. Non traditur praeceptum speciale de concupiscentia homicidii et falsi testimonii sicut de delectatione adulterii et furti : delectatio carnis et utilitas divitiarum maxime sunt appetibiles et quasi naturaliter amantur ; homicidium et falsitas de se non sunt bona sed potius horrorem ingerunt quam delectationem (a. 5, ad 5). 276 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS betur 2°, et haec est grayior quam 3) absentia obsequii debiti, de quo agit 3m. — In praeceptis ordinantibus ad proximum, magis repugnat rationi et gravius est peccatum si homo non servat ordinem debitum erga personas quibus magis debet, et ideo post tria praecepta erga Deum ponitur 4) praeceptum erga parentes. Erga reliquos proximos, gravius est peccare opere quam ore, et quidem gravius est 5) homicidium quo tollitur vita hominis existentis, quam 6) adulterium quo impeditur certitudo prolis nasciturae, et hoc gravius est quam 7) furtum quod pertinet ad externa bona ; deinde 8) peccata oris quae graviora sunt quam peccata cordis, et in his gravior est 9) concu­ piscentia adulterii, quam 10) concupiscentia furti. Quae omnia sunt praecepta negativa, exceptis 30 et 40 : I negativa enim se extendunt ad omnes personas et casus ; η non ita affirmativa, quia non omnibus nec semper beneficia i et obsequia sunt praestanda, et ideo tantum ponuntur duo, quantum ad Deum et parentes propter maxima beneficia quae sufficienter recompensari non possunt (a. 7, ad 1). 310. Omnia praecepta moralia secundum prae­ cepta decalogi facile distinguuntur (q. 100, a. n). Probatur ; A. Quaedam omnino universalia ac per se evidentia praesupponuntur tamquam principia conclusionibus. Sic praeceptum agnoscendi finem supernaturalem et tendendi in eum fide, spe et divina charitate, praesupponitur tribus prioribus ; et praeceptum - lamandi proximum sicut seipsum reliquis. Similiter praeceptum amandi seipsum et conservandi sibi vitam, quod homo naturaliter adimplet et ceteroquin includitur in dilectione Dei et proximi : in hoc enim homo vere se diligit quod se ordinat ad Deum, et proximum diligit vere si ad finem ordinet sicut seipsum. B. Alia particularia determinata, quorum ratio non est mani­ festa omnibus sed sapientioribus, adiunguntur ut conclusiones, sive mediate, sicut omnia quae necessario ducunt ad ea quae ipsa i praecipiunt vel prohibent, sive indirecte, quia similis ratio existit illa praecipiendi vel prohibendi. Hinc ad ium pr. : reducuntur omnia quae ordinantur ad idololatriam vel similitudinem cum ipsa habent : maleficium, divinatio, vana observantia, illa quae sunt contra fidelitatem ut tentatio Dei, vel contra opera cultus quibus fidelitatem praestamus, uti sacrilegium et simonia ; ad 2um pr.: blasphemia et falsa doctrina, omnia iuramenta et vota illicita aut violata, omnis vana assumptio divinorum ; DE LEGIBUS 277 ad 3um pr. ; omnia caeremonialia quae spectant sacrificia et sacramenta ; ad 4um pr. ; omnia praecepta de honoratione superiorum et seniorum, et de beneficiis exhibendis aequalibus et minoribus ac pauperibus ; ad 5um pr. ; omnes violationes contra cprpus proximi, odium et ira quae ad illas ducunt, et scandalum quod violat animam ; ad 6ui“ et 9um pr. : fornicatio, vitia contra naturam, et quae luxuriam inchoant, aut ad illa omnia ducunt ; ad 7um et ioum pr. : usura,fraus,rapina et omnis iniustitia erga bona externa, ac omnia quae ad ea ducunt ; ad 8um pr. : falsum iudicium, mendacium, detractio et omnis iniuria facta verbo contra famam et honorem. Praecepta ad seipsum in decalogo enuntiari non debuerunt ' (cfr. n. 307) et ceteroquin ad illum facile reducuntur. Etenim ' 1) praeceptum amandi et conservandi seipsum est omnibus riotum et naturaliter servatur, et ideo non erat promulgandum ; ceterum includitur in dilectione Dei et proximi (iura et 5um pr.) : in hoc enim homo vere se diligit quod se ordinat ad Deum, et proximum diligit vere si amet et ad finem ordinet sicut seipsum q. 100, a. 5, ad 1) ; 2) alia autem sunt conclusiones remotae quarum ratio non est omnibus manifesta, et ideo non erant directe proponenda populo sed sapientibus qui docere populum possunt ; facile tamen reducuntur ad praecepta proximi secundum diversa bona circa quae versantur : sic praecepta circa sanitatem propriam et circa cibum et potum qui ad illam ordinantur, reducuntur ad 5“ ; quae sunt circa bona fortunae ad 7um et iom ; quae sunt circa honorem, famam et gloriam ad 8m ; praeceptum fortitudinis secundum varia motiva cur aliquis mortem spernere debet. 311. Lex vetus non iustificat (q. 100, a. 12) proprie et perfecte, quia iustitiam a Deo infusam causare non poterat per praecepta moralia vel iudicialia, quae sunt tantum de actibus humanis qui gratiam causare nequeunt ; nec per praecepta caeremonialia quia sacramenta V.L. gratiam non conferebant. Justificabat tamen secundum quid in quantum praecipiebat actus iustitiae ; etiam improprie quatenus excitabat fidem et spem et ita disponebat ad gratiam Christi iustificantem et illam significabat, et quatenus caeremo­ nialia praecepta conferebant iustificationem et munditiem « legalem » qua homines secundum iustitiam externam, in facie legis et societatis, habebantur iusti coram lege ac idonei ad cultum Dei. Χ· 278 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO TERTIA. DE MUTABILITATE VETERIS LEGIS. S. Th. I-IIj q. 100, a. 8 ; q. 103, a. 3 et 4, q. 104, a. 3. 312. Principium I. Lex vetus, redemptione Christi peracta, cessavit, quia cessavit eius finis qui est praepa­ rare ad Christum et legem novam (q. 103, a. 3 ; — Hebr. VIII, 13 ; Col. II, 16 ; C. Flor.). Attamen 1) praecepta eius moralia, quamvis non propter legem veterem, obligant quia sunt iuris naturae et quia a Christo rursus fuerunt imposita in lege nova ; quod maxime valet de praeceptis decalogi, quae continent ipsam conser­ vationem boni communis quod est ordinatio ad Deum (3 priora praecepta), et ipsum ordinem justitiae et virtutis inter homines servandae (7 reliqua)1 2) quoad praecepta caeremonialia, cessare debuit, ad­ veniente Redemptore, quia cultus exterior proportionari debet cultui interiori quem exprimit ; in V. L. autem erat fides et spes non solum de beatitudine et bonis coe­ lestibus, sed et de mediis ad illam, quae sunt gratiae redemptionis, sicut de quibusdam futuris. Unde adveniente Redemptore cessare incepit et, peracta redemptione, cultus ■ obligationem amisit (ut Apostoli decreverunt in coetu 1 Hierosolymitano, Act. XV, 1-28), quod factum est in ipsa morte Christi (C. Flor., decr. pro lacobitis) ; 3) quoad praecepta iudicialia, quia instituta sunt ad disponendum statum populi quo ordinabatur ad Christum, ideo mutato statu populi postquam Christus venit, obliga­ tionem amiserunt (Cfr. Act. XV). 313. Principium II. Praecepta caeremonialia hodie observare est graviter malum, quia sunt cultus falsus (q. 103, a, 4). Probatur : Falsa professio fidei est graviter mala. Oinnes autemi. i. Determinatio tamen et applicatio ad singulos actus variari potest propter mutationem materiae et circumstantiarum, ut dictum est supra ( de lege naturali n. 258-259. DE LEGIBUS 279 caeremoniae sunt protestationes fidei in qua consistit interior Dei cultus, et caeremoniae V. L. significabant Christum nasciturum et passurum. Sicut ergo peccaret graviter qui nunc diceret Christum nasciturum, ita qui caeremonias observat V. Legis (ad Gal. V, 2, 4). Praecepta autem iudicialia, quia non sunt instituta ad figurandum Christum venturum sed tantum ad dispo­ nendum statum populi, observari possunt, nisi per accidens ex falsa opinione ea imponere vel servare quis vellet tamquam obligatoria ex veteris legis institutione. 314. Principium IIL Mortuo Christo, lex vetus obli­ gare cessavit (Hebr. IX, 16,17 ; Eph.II, 15), unde mortua dicitur (q. 100, a. 4, ad 1). Attamen a ludaeis ad tempus sine peccato servari pote­ rat, uti constat exemplo Apostolorum (Act. X, 14 ; XVI, 3 ; XVIII, 18 ; XXI, 24 ; I Cor. IX, 20) ; et ex necessitate illam quodam tempore observandi ut ludaei facilius ad Christum adducerentur : ita ut non statim et quasi vio­ lenter sed paulatim lex desineret et cultus moresque mutarentur, et ut Synagoga sepeliretur cum honore. At non observabatur prout significabat Christum venturum, nec cum persuasione quod adhuc obligatoria erat (ut ceteroquin Apostoli expresse dixerunt) ; sed prout prae­ scribebat modum colendi Deum convenienter servan­ dum secundum speciales huius temporis circumstantias, ut istae circumstantiae sufficienter indicabant. Post tempus autem Evangelii sufficienter promulgati, omnis ratio cessa­ vit illam servandi, unde ab hoc momento cultus non habet amplius nisi solam significationem falsam redemptionis futurae, et lex facta est mortifera ; — quod videtur factum tempore excidii lerusalem, quo tempore Synagoga defi­ nitive sepulta est. Cfr. C. Flor. decr. pro lacobitis, 4 Feb. 1442. 28ο SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Caput II. DË LEGE NOVA. QUAESTIO PRIMA. DE ESSENTIA LEGIS NOVAE. S. Th. I-II, q. 106 et 107. 315. Lex noya proprie et principaliter est lex interna nobis indita (q. 106, a. 1) : sicut enim lex naturalis est ipsum lumen rationis nostrae habitualiter ostendens quid sit bonum faciendum et malum vitandum et ipsa habitualis inclinatio ad bonum rationis, ita lex nova est ipsa gratia habitualis Spiritus sancti, in corde fidelium scripta, in qua tota virtus legis consistit, cum ex abundantia luminis fidei et donorum (intellectus et scien­ tiae) et illuminationum Spiritus sancti indicet quid sit faciendum in ordine ad vitam aeternam, et ex abun­ dantia amoris et gratiae suaviter inclinantis etiam adiuvet ad implendum. Constat ex doctrina Apostoli qui a) ad Hebr. VIII, 8-10, dicit adimpletam prophetiam leremiae (XXXI, 33) de novo pacto seu testamento : « Dabo’’legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam » ; unde II Cor. Illj 3 : « epistola estis Christi (ministrata a nobis) et scripta non atramento sed spiritu Dei vivi, neque in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus » ; — b) ad Rom. III, 27, 31, ipsam fidei gratiam legem appellat, eamque ut internam opponit veteri legi exteriorum operum ; — et c) VIII, 2, dicit eam legem Spiritus vitae, i. e. Spiritus sancti interne vivificantis (nam spiritus vitae est aliquid internum), quae nos liberat a lege peccati et mortis i. e. ab interna concupiscentia, quam lex vetus utpote externa vincere non poterat. Cfr. Ioh. VI, 44, 45 et Is. LIV, 13. Secundario autem lex nova est lex externa et scripta, quatenus verbis et scriptis instruit fideles circa credenda et agenda ea quae ad gratiam disponunt vel ad eius usum spectant. Ex quo sequitur legem novam vi sua iustificare secundum quod principaliter est ipsa gratia interius data, non autem DE LEGIBUS 281 secundum praecepta quae secundario ad ipsam perti­ nent (a. 2). 316. Lex nova dari non debuit ab initio (a. 3), 1) quia principaliter est gratia Spiritus sancti, quae abundanter dari non debuit nisi redemptione per Christum peracta (Ioh. VII, 39 ; Rom. VIII, 3) ; 2) quia est perfecta : non statim ad perfectionem aliquid adduci debet sed successive, et ideo debuit praecedere lex imperfecta (Gal.IV, 24) ; 3) quia est lex gratiae, et ideo oportuit quod homo relinqueretur suis viribus in V. L. ut in peccatum 1 cadendo, suam infirmitatem cognoscens, agnosceret se gratia i indigere (Rom. V, 20). 317. Lex vetus et nova sunt una specie in quantum ad unum tendunt, quod homines subdantur Deo et habeant vitam aeternam (q. 107, a. 1-4) ; sunt tamen duae gradu perfectionis in quantum Vetus est imperfecta, Nova vero perfecta quia est lex charitatis et amicitiae cum Deo. Hinc 1) Nova implet veterem (Mt. V, 17) quia perfectum adimplet quod imperfecto deest : a) quantum ad finem qui est iustificatio hominum, quam lex vetus efficere non poterat sed praefigurabat et promittebat efficiendam nova lege ; b) quantum ad praecepta : Christus enim praecepta moralia legis non tantum confirmavit sed verum sensum illius exposuit ostendendo et interiores actus ab ipsa prohiberi, indicavit quomodo tutius observaretur, et superaddidit perfectiora consilia (Mt.V-VII); — 2) continetur in vetere ut arbor in semine ; — 3) est minus gravis quam vetus (Mt. XI, 28), tum numero praeceptorum quia pauca positiva externa addit legi naturali, tum facilitate et delectabilitate amoris quacum adimpletur : quamvis enim modum operandi secundum virtutem perfectiorem praecipiat et etiam in omni interiori affectu iustitiam praescribat, haec tamen non sunt gravia Deum amantibus et iustitiam habentibus. Unde lex nova est omnino spiritualis : a) sanctionem habet spiritualem et aeternam (Mt. X, 28) ; ideo beatos eos dicit qui sunt pauperes, qui lugent, qui persecutionem patiuntur, quoniam merces eorum copiosa est in coelis (Mt. V, 3-12), et bona temporalia denuntiat tamquam impedimenta quae nos retardant a regno coelorum (Le. VI, 24-25 ; Mt. XVI, 26) ; b) est regnum spirituale, ad quod ingrediendum requiritur fides in Evangelium, amor Dei et proximi, imitatio Christi, abnegatio sui (Mt. V, 48) ; c) cultus quem promovet, etsi externe manifestari debeat, praesertim esse debet internus (Ioh. IV, 23). Hinc sacrificia antiqua, quae in externa immolatione praecipue consistebant, aboleta sunt iisque succedit sacrificium Christi, qui non solum corpus, sed animant suam immolat perfectissima obedientia (Hebr. X, 5-7). Quare vult et discipulos suos offerre spirituales hostias1 (I Petr. II, 5 ; Mt. VI, 1). i. Tanquerey, Th. Mor. fund., η. 247. 282 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 318. Lex nova solemniter promulgata fuit in die Pentecostes, praesentibus ludaeis ex omni natione ; qua die incepit obligare in lerusalem, in aliis regionibus autem successive secundum tempus necessarium ut notitia legis \ ad illas moraliter devenire per se possit. Id autem sufficienter factum fuisse pro mundo tunc cognito, communiter credi­ tur 40 circiter annis post mortem Salvatoris (tempore excidii lerusalem) : time enim in omnem terram exiverat sonus Apostolorum (Rom. X, 18). — Non tamen ideo erat lex divulgata, cum ad omnes notitia eius nondum de facto pervenit. QUAESTIO SECUNDA. DE POTESTATE LEGIS NOVAE. S. Th. I-II, q. 108 ; q. 106, a. 1, ad 1 ; a. 4. 319. Lex nova debet ordinare actus exteriores (q. 108, a. i et 2). — Quamvis enim sit principaliter gratia Spiritus sancti, çonvenienter tamen tradit quaedam prae­ cepta non tantum circa actus interiores, sed etiam circa exteriores, ita ut sit vera lex (Mt. V, 17 ; XXVIII, 20 ; C. Trid. sess. 6 can. 19, 20 et 21). Et quidem continet : 1) Quaedam caeremonialia de sacramentis, ad ipsam gra­ tiae susceptionem (v. g. Ioh. III, 5) : habemus enim gratiam per Dei Filium visibiliter hominem factum, unde gratia a Verbo incarnato et visibili profluens in nos deduci debet per visibilia signa, quae sunt sacramenta et sacrificium ; 2) Praecepta quoque moralia de actibus virtutum tum internis tum externis, qui ad gratiam disponunt vel ad eius usum pertinent : a) praecepta de actibus qui necessarii sunt ut dispositio ad gratiae susceptionem et conservationem, sive quantum ad intellectum, uti cognitio principalium veritatum fidei aut praeambulorum de manifestatione divinitatis et humanitatis Christi ; sive quantum ad affectum, scii, ea quae pertinent ad contemptum mundi sine quo homo non est capax Spiritus sancti (loh. XIV, 17) ; b) praecepta de actibus qui necessarii sunt ad rectum DE LEGIBUS 283 gratiae usum, non solum de internis quae sunt ipsa gratia et charitas no? interne ordinans ad Deum et proximum ; sed etiam de externis quae ex instinctu gratiae producuntur : gratia enim est operosa per charitatem, et ideo etiam se manifestare debet per opera externa (Eph. V, 8 ; Ioh. XII, 36 ; Mt. X, 13), quorum aliqua necessariam convenientiam habent vel contrarietatem ad gratiam, et haec sunt prae­ cepta vel prohibita, v. g. confessio et negatio fidei (Mc. XVI, 16 ; Mt. X, 32 ; XXV 19, 20 ; Ioh. XVI, 9) et plura alia tradita Mt. V, 22 sq. 3) Alia autem opera quae non sunt necessaria ad gratiam, non sunt praecepta : haec si spectant ad unumquemque relicta sunt eius libertati ; si spectant ad utilitatem com­ munem relicta sunt superioribus temporalibus et spiritua­ libus. Et ideo praeter praecepta moralia et sacramentalia, non sunt data alia caeremonialia vel iudicialia, sed relicta sunt Ecclesiae. Hinc, ad differentiam veteris legis, quae dicitur servitutis, lex nova vocatur lex libertatis, non solum a) quia ea liberamur a servitute peccati (Rom. VI,18), sed etiam b) quia nova non obligat nisi ad illa quae necessaria sunt saluti facienda vel ipsi contraria vitanda, et alia relinquit libertati, nec est sicut vetus, quae\ multa caeremonialia et iudicialia determinabat et pauca tantum relinquebat arbitrio hominum (Act. XV, 1 ; Gal. V, 1) ; c) quia haec praecepta nos facit libere implere, non timore et animo servili, sed in quantum interiori instinctu gratiae et amoris libenter ea impleamus. 320.Lex nova convenienter ordinat actus interiores, ut homines totaliter Deo sint subditi (q. 108,a· 3)·— Christus enim in sermone quem habuit de monte, i° beatitudinem variis operibus eximiis promisit ; 2° ordinavit actus interiores hominis quantum ad seipsum : a) circa media, quod abstineamus non tantum ab exterioribus operibus malis sed etiam ab interioribus et ab occasionibus malorum ; b) circa finem, quod non constituamus illum in humana gloria, vel divitiis, vel delectationibus ; unde tria proponit contraria opera bona : orationem, eleemosynam et ieiunium; 30 ordinavit actus interiores hominis quantum ad proxi­ mum, ne temerarie iudicemus aut iniuste aut praesumptuose, nec indignis nimis confidamus ; 40 docet modum 284 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS adimplendi legem, implorando divinum auxilium, conatum adhibendo ad virtutem, et cautelam contra seductores (Mt. V-VII). 321. In lege nova, quae est lex libertatis et per­ fectionis, convenienter adduntur consilia circa ea quae ' sunt necessaria, non ad consequendum finem, sed ut melius et expeditius illum consequamur (q. 108, a. 4). Homo enim in medio ponitur inter mundana et spiritualia bona, ita ut quanto plus aliis inhaereat, tanto plus recedat ab aliis ; et quamvis ad beatitudinem non sit necessarium ut homo , totaliter relinquat terrena, quia illis uti potest secundum rationem, melius tamen et expeditius ad illam perveniet totaliter illa bona abdicando. lamvero : i° Bona huius mundi sunt triplicis generis : a) divitiae ad quas excitat concupiscentia oculorum, quas relin­ quendas proponit consilium paupertatis (Mt. XIX, 21) ; b) delectationes carnis circa quas versatur concu­ piscentia carnis, quas relinquendas docet consilium virgini­ tatis vel continentiae (Mt. XIX, 11-12 ; I Cor. VII, 2540) ; c) honores quos prosequitur superbia vitae, quosque relinquimus obedientia perfecta (q. 108, a. 4). 2° Similiter sollicitudinis saecularis inquietudo praecipue ingeritur homini circa tria (Le. VI, 24 ; IX, 23 ; XII, 22) : a) circa dispensationem exteriorum rerum, et haec sollici­ tudo per consilium paupertatis homini aufertur ; b) circa gubernationem uxoris et filiorum, quae amputatur per consilium virginitatis ; c) circa dispositionem propriorum actuum, quae amputatur per consilium obedientiae quo aliquis se alterius dispositioni committit (cfr. C. Gent. Ill, *30). 3° Denique habet homo triplex bonum : a) bonum exteriorum rerum, quas totaliter aliquis Deo offert per voluntariam paupertatem ; b) bonum proprii corporis, quod offert per castitatem perfectam ; c) bonum animae, quod totaliter offert per obedientiam qua aliquis dat Deo pro­ priam voluntatem, per quam homo utitur omnibus potentiis et habitibus animae (II-II, q. 186, a. 7). DE LEGIBUS 285 322. Lex nova est universalis (q. 106, a. 4). Nam : . a) imponitur omnibus hominibus (Mt. XXVIII, 18-20 ; Mc. XVI, 15-16 ; Rom. I, 16) ; at alia praeeepta sunt immediate obligatoria v. g. credendi et suscipiendi Bap­ tismum, alia mediate nimirum baptizatis, v. g. praeceptum confessionis et communionis ; b) imponitur omnibus temporibus subsequentibus, quia nulla perfectior esse potest, cum 1) homines immediate Deo coniungit et in finem ultimum introducit (Hebr. X, 19-20), 2) ipsam gratiam causai per sacramenta quae vere sanctificant, ac 3) sacrificium habet infinitae dignitatis. Et sane dari nequit in hac vita lex divina seu religio perfectior, cum nequeat excogitari maior unio hominis açl Deum : hic enim factus est homo et incarnatione se univit nobis, ut nos faceret deos sibique uniret per vitam gratiae, hanc nutrit et auget nobis uniendo carnem et sanguinem suum in Eucharistia, ut ipsi uniamur perfecta visione et intima possessione sui ipsius in coelis. Ita in ordine religioso ad Deum attingitur maximum quo maius aliquid nec excogitari potest. Unde c) lex nova a nullo potest mutari, nec Ecclesia proprie in ea dispensare potest sed tantum authentice nomine Dei eam interpretari ; ac usque ad consummationem saeculi est duratura. Hinc in Scripturis dicitur regnum stabile (Mt. XVI, 18 ; XXVIII, 20) tempus novissimum (Act. II, 17 ; I Ioh. II, 18), foedus mansurum in aeternum (1er. XXXI, 40 ; Mal. I, ίο-n ; Hebr. XIII, 20 ; Mt. XXVIII, 20), novum et aeternum testamentum (Mt. XXVI, 28 ; Le. XXII, 20 ; Hebr. XIII, 20 ; IX, 20). Lex nova itaque a vetere lege differt : 1) ratione causae efficientis, quia est a Christo non solum ut Deus est sed etiam ut homo ; (Hebr. I, 1) ; 2) ratione causae formalis, quia principaliter est gratia et charitas quam dat ex opere operato, dum lex vetus cognitionem praecepti dabat ac peccati, non vero auxilium ; 3) ratione materialis causae, quia lata est pro omnibus et in per­ petuum, aç praecepta perfecte declarat, addit consilia, pauca imponit externa, sed multa interna quae tamen impletu facilia sunt ex gratia ; 4) ratione causae finalis, quia felicitatem aeternam immediate procurat. 7 286 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS SEXTA PARS. DE LEGE ECCLESIASTICA. 323. Lex ecclesiastica est ordinatio rationis humanae qua ' Ecclesia et fideles baptizati ab illo qui curam eorum habet diriguntur in sanctitatem et vitam aeternam. Sicut enim lex /civilis necessaria est ad determinandam legem naturalem let regendum populum in ordine ad felicitatem temporalem, ita lex ecclesiastica ad legem naturalem et divinam deter­ minandam, inculcandam, complendam et addita speciali sanctione poenae urgendam, ac ita regendum populum Christianum in ordine ad finem ultimum.Non mirum igitur si plura dicta de lege humana in praesenti applicantur1. Lex etiam vocatur canonica, a saec. VIII, a canonibus qui opponuntur legibus civilibus iam in Cone. Ancyrano (314) et Nicaeno I (324) ; item lex humana sacra, tum ratione auctoritatis quae a Christo (lege divina) est constituta, tum ratione materiae quae res temporales qua tales excludit, tum ratione finis quia fit ip sanctificationem animarum. Hinc est derivatio, imitatio et suppletio divinae legis. QUAESTIO PRIMA. DE LEGE ECCLESIASTICA SECUNDUM SE. Articulus I. De Auctore legis ecclesiasticae. / 324, Legem ferre possunt omnes qui gaudent publi'ca potestate perfecta regendi, seu politica iurisdictione, in communitatem perfectam vel eius partem. In Ecclesia potestas, ex voluntate Christi, iure divino ordinario competit Summo Pontifici (Mt. XVI, 19. Ioh. XXI, 15-18) et episco­ pis, (Mt. XVIII, 18; XXVIII, 20); iure ecclesiastico et aliis concedi potest. Alia autem distinguitur ordinaria, ex vi proprii muneris habita ; alia delegata ex speciali commis­ sione illius qui ordinariam habet2 (c. 197, § 1). Hinc leges ferre possunt, qui gaudent 1. Dé lege ecclesiastica specialiter non agit S. Thomas, quia in scientia i uris fieri solebat. 2. Haec semper vicaria seu nomine alterius excercenda ; ordinaria autem potest esse propria aut vicaria prout proprio vel nomine alterius exerceatur ; sed ista differentia non spectat potestatem legislativam. DE LEGIBUS 287 a) iurisdictione ordinaria perfecta in foro externo : 1) S. Pontifex pro toto orbe et qualibet eius parte (c. 218), sive solus, sive cum aliis v.g. Congregationibus romanis, quarum ope decreta conficit aut edit quae ipse confirmat ; 2) Concilium : oecumenicum (c. 228) a R. Pontifice confirmatum (c. 227) pro tota Ecclesia ; plenarium pro suo territorio (c. 290), v.g. nationale pro natione, provin­ ciale pro provincia ; sed decrçta conciliorum particularium promulgari nequeunt antequam a. S. Congr. Concilii recognita fuerint (c. 291, § 1) ; item synodus dioecesana pro dioecesi (c. 356) ; 3) Episcopi pro subditis, etiam extra synodum (c. 362) ; item, sede vacante, capitulum Ecclesiae cathedralis (c. 429 et 431) vel coetus consultorum (c. 427) et vicarius capitularis (ç. 435) : quamvis non expediat, nisi ad urgendum leges antea latas vel opus sit in vacatione valde longa, ita tamen ut «nihil innovetur » (c.436); item qui exercent iurisdictionem episcopalem, ut praelati nullius et exempti pro territorio sibi subiecto (c. 323); item vicarii et praefecti apostolici pro sua regione (c. 294), et administratores apostolici permanenter constituti (c. 315) ; 4) Ordines religiosi et religiones clericales exemptae in capitulo generali (c. 501, § 1) ; b) vel iurisdictione delegata a Pontifice : legati, nuntii, etc. pro regione ad quam mittuntur et iuxta tenorem conces­ sionis et suarum facultatum ; — item vicarii generales ex speciali delegatione episcopi ; c) non autem illi qui tali iurisdictione carent : 1) rectores communitatum inferiorum : parochiarum, monasteriorum, sodalitatum, universitatum, religionis non exemptae (c. 501, § 1), etc., quorum statuta tamen possunt habere vim obligandi ex pacto vel voto subditorum, aut auctoritate dominativa, aut voluntate legislatoris ; 2) superiores generales vel capitula generalia religionis laïcalis etiam exemptae, quia soli clerici valent iurisdictionem in Ecclesia obtinere (c. 118); 3) abbatissae vel superiorissae : licet enim auctoritate domestica possint praecipere, nulla tamen potestas iurisdictionis in Ecclesia mulieribus competit. 288 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Articulus II. De Materia et Qualitate legis ecclesiasticae. 325. Materia legis ecclesiasticae in genere. — Materia legis humanae sunt omnes actus quorum positio vel omissio ad bonum commune conferre potest., etiam illi qui ex se sunt indifferentes, quatenus ad virtutem vel vitium ordinari possunt. Bonum commune quod Ecclesia . - intendit est Dei cultus et sanctificatio supernaturalis ho­ minum ; unde leges ferre potest circa illa quae pertinent 'ad vitam spiritualem, uti sunt fides, virtutes Christianae, remissio peccatorum et indulgentiae ; circa illa quae spe­ ctant cultum, uti sunt sacrificium, sacramenta, orationes, vota, iuramenta, processiones, peregrinationes, caeremo­ niae, dies festivi ; circa personas sacras vitae spirituali et cultui praepositas ; circa bona temporalia ad illis omnibus providendum necessaria. Porro in his omnibus potest lex Vel inculcare legem naturalem et divinam (v.g. prohibendo haeresim, praecipiendo Baptismum), vel determinare quod illae indeterminatum relinquunt (v. g. confessio annua, communio paschalis, dies dominica, ieiunium), vel imponere quod ipsis est conformius (celebrare Nat. D1), vel praecipere et prohibere quae illae permittunt (abstinere a carnibus, ab opere servili aut forensi), aut haec omnia urgere addita speciali sanctione poenae (v. g. excommunicatione), et etiam conditiones adiicere ad valorem actus, lege naturali, divina, ecclesiastica instituti (sic ad professionem religiosam, ad matri­ monium v. g. ut celebretur coram parocho). 326. In specie quinam actus praescribi possunt. — Ex parte materiae debet lex ecclesiastica, utpote lex humana, praescribere actus qui sint 1) generarim honesti, i. e. non contrarii legi superiori v. g. naturali aut divinae” 2) speciatim iusti, i. e. nullius iuri adversantes, 3) contenti intra ambitum iurisdictionis legislatoris : subditi enim obedire tenentur superioribus secundum rationem superioritatis ; unde praeter iurisdictionem in superiore requiritur competentia, i. e. potestas in particularem mate­ riam circa quam lex versatur ; DE LEGIBUS 289 4) utiles ad bonum commune. Tales per se et regulariter sunt soli açtus a) moraliter possibiles et accommodati hominum viribus ; secus lex non esset rationi conformis nec bonum commune _ promoveret sed saepius esset occasio peccatorum. Notetur tamen indicium de difficultate legis ad legislatorem spectaro, non ad subditos, secus .actum esset de legibus,; insuper actus arduos et heroicos posse imponi illis qui libere statum elegerunt ad quos pertinent (uti continentia perpetua sacer­ dotibus et religiosis, perpetua clausura monialibus, missionariis missiones in locis barbarorum), vel etiam quando bonum publicum id exigit (v. g. administratio sacramen­ torum a parocho tempore pestis) ; b) futuri : actus enim praeteritos praecipere, prohibere, permittere, vel si irrevocabiles sint irritare esset inutile ; item actus praeteriti non possunt puniri nisi iam aliqua lege fuerint prohibiti, nec actus revocabiles irritari aut personas ad actus praeteritos reddi inhabiles aut incapaces, nisi propter magnam necessitatem boni communis : semper enim bonum partis cedere debet bono totius. Hinc can. 10 : « Leges respiciunt futura, non praeterita, nisi nominatim in eis de praeteritis caveatur » (cfr. can. 2226, § 2 et 3, et 2222). Lex autem non constitutiva novi iuris sed mere declaratoria iuris antiquioris attingere valet actus praeteritos ; c) externi qui soli nos ponunt in relatione ad societatem et soli directe referuntur ad gubernationem externam. 327. Possuntne praescribi actus interni? — Recentiores plures, ad differentiam veterum, malunt potestatem Eccle­ siae legislativam extendere ad actus mere internos1. Id tamen asserunt sine fundamento. Etenim : i) Sicut potestas fori interni directe et immediate internam singulorum sanctificationem respicit, ita potestas legislative fori ς externi per se primo tendit ad externum et commune regimen, \ nam societas, etiam ecclesiastica, est corpus visibile et externum. I. Ita olim Sylvius et Elbel, Schmier et Bockn ; nunc autem Ballerini-Palmieri, Bouquillon, Van den Berghe, Lehmkuhl, Maroto, Leroux in Rev. Eccl. de Liège, VII, n. 3, nov. 1911 ; favet Noldin. E contra S. Thomas, I-II, q. 91, a. 4 ; q. 95 ; q. too, a. 9 ; II-II, q. 104, a. 5 ; Suarez, Benedictus XIV, Reiffenstuel, S. Alphonsus, D’Annibale, Billot, Vermeersch, et fere omnes canonistae. Summa Theologiae Moralis I. — 19 290 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Sed actus mere interni non sunt materia apta ad huiusmodi regimen externum. Ergo. Et sane lex humana, cum sit lata pro «communitate, singulos afficit prout pars sunt societatis visibilis, /et socialiter inter se communicant ; unde potestas socialis est ^necessario fori exterioris. Sed actus mere interni ad socialem communicationem non pertinent : per illos enim non com­ municamus cum aliis. Ergo actus interni directe et secundum se obiectum legis humanae et potestatis socialis esse nequeunt. / 2) Legislator non potest ferre leges nisi de illis de quibus potest \ indicate et ad quae potest cogere, secus lex esset inutilis et i inefficax ad obtinendum effectum ; hinc potestas legislative, -λ judiciaria et coactiva sunt eiusdem ordinis, velut partes imius t integrae potestatis jurisdictionis, quae proin iisdem terminis per se continentur. Sed legislator humanus non potest iudicare nec punire nisi actus externos. Ergo nec praecipere nisi externos 3) Unde Innocentius III : Ecclesia non iudicat de occultis. Hinc legislative potestas fori interni concipi nequit nisi vicaria Dei et nomine Dei exercenda ; ex revelatione autem vel usu Ecclesiae nullum datur vestigium talis potestatis a Deo concessae. Verba enim Mt. XVI, 19 et XVIII, 18 intelligenda sunt cum restrictione iuxta naturam rei, et tantum sunt generalia intra latitudinem quae legislatori humano semper assignantur ; secus etiam probarent Pontificem posse solvere legem naturalem i aut divinam, aut legem ferre in materia temporali et civili. Itaque a) non probatur lex ecclesiastica posse praecipere actus mere internos, et certum est quod id non facit ; b) attingere valet directe omnes actus externos etiam occultos ; actus enim externi per se et natura sua sunt publici et per accidens tantum sunt occulti i lex autem attendit ea quae per se et com­ muniter fiunt; c) attingere valet indirecte omnes actus internos qui sunt forma exteriorum et illis sunt coniuncti, sive necessario et per se, sive etiam per accidens, dummodo aliquo modo se manifestent externe : hoc ipso enim sunt lege attingibiles. Sic attingitur 1° causa interna actus externi, v. g. praecipitur etiam voluntas ieiunandi et prohibetur voluntas manducandi carnes ; item 20 con­ ditio necessaria ut actus externus speciem, valorenij honestatem, et moralitatem etiam specialem habeat, v.g. intentio in iuramento vel sacramentis aut sacrificio, advertentia in oratione, dolor in contritione, intentio se obligandi in contractu, consensus in matrimonio, dotes ut actus (v. g. confessio vel communio) sint boni (cfr. prop. 14 damn, ab Alex. VII et 55 damn, ab Inn. XI, et cr 907 et 861) ; 30 item motivum speciale seu finis accidentalis propter quem actus est ponendus : missa celebranda pro grege, i. Respondent: 1) Ecclesia posset censuram ferre. Sed sanctio incognita interna non est naturaliter proportionata legi externae. — 2) Ad divinum iudicium potest appellare. Sed id etiam possent reges ; cur ergo nec ipsi possent praecipere actus internos ? v· g· amoris et devotionis erga rempublicam. DE LEGIBUS 291 oratio pro pluvia, aniinabus purgatorii, etc. : est scii, conditio actus publici qualiter intenditur ab Ecclesia1. 328. Animadversio.— Quamvis potestate legislative actus mere internos Ecclesia non attingat, hos tamen attingere valet alia potestate ; et quidem 1) potest açtui interno adnectere favorem v. g. indulgentiam, uti fecit meditationi ad viam crucis ; 2) potest nomine Dei interpretari legem naturalem et^divinam etiam quantum ad actus mere internos, ad quos tunc tenemur non vi legis ecclesiasticae, sed vi legis superioris : ita npminq) ' Dei potest remittere vota aut iuramenta etiam interna ; 3) potest nomine Dei in foro interno conscientiae absolvere a peccatis etiam internis ac mere interna praecipere, v. g. piam meditationem ; 4) potest, per superiores, religiosis praecipere interna, vi voti obedientiae, v. g. orationem mentalem, examen conscientiae. Articulus III. De Efformatione legis ecclesiasticae. 329. Leges ecclesiasticae efformari possunt sicut aliae humanae : sive actu imperativo legislatoris obser­ vantiam a subditis exigentis, sive observantia seu consuetudine subditorum cui accedit consensus legislatoris. Olim multae leges ecclesiasticae consuetudine introductae fuerunt, quarum plures iam scripto fuerunt consignatae ; at etiam hodie valet consuetudo legem introducere, uti explicabimus in q. 3, art. 7, sed semper de consensu j legislatoris (can. 25) ; vocantur istae leges ius consuetudi­ narium. Nunc autem ordinario constituuntur leges actu imperativo legislatoris ; unde istae leges vocantur ius constitutum, quod ordinario est scriptum. Naturae legis constitutae convenit a) ut superior legem non ferat sine consilio prudentum, unde Pontifices congregationes solent consulere, et episcopi habent consilium capituli, imo singulis saltem decenniis celebranda est synodus dioecesana (can. 356, § 1), in qua tamen solus episcopus est legislator, ceteris votum mere consultivum habentibus (can. 362) ; — b) ut I. Item censura punit actum factum ex odio, gratia, avaritia, amore turpis lucri. Ita tamen non attingit actum internum ; sed est non attin­ gere actum externum nisi fiat ex odio, etc. Est scii, sola restrictio punitionis, ut aiunt Suarez et Salmanticenses. Vel, ut exponit Santi : in quantum actus ille internus exeat in forum externum et pariat malos effectus in societate. 292 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS verbis claris et brevibus exprimatur intentio obligandi et in lingua societatis ad quam dirigitur, qualis est latina in Ecclesia occiden­ tali ; — c) ut scripto proponatur quo melius consulatur perspi/cuitati legis ; quod sub variis formis fieri potest decreti, epistolae, 'codicis seu collectionis, etiam responsi et sententiae quamvis hae duae magis conveniant ad interpretandam legem iam latam quam ad introducendam novam, imo sub forma instructionis, quae tamen potius norma est declarativa et regula directive servanda accessorie legem complens, in qua nihilominus puncta quaedam secundaria ordinatione praescriptiva possunt imponi. : Nulla tamen determinata forma est in efformatione legum de praecepto servanda. 330. Leges ecclesiasticae variam induunt formam. Hodie enumerantur 1) constitutiones apostolicae quae eduntur nomine R1 Pontificis seu promanant immediate ab ipso, in forma solemniori Bullae, et versantur circa graviora negotia ; 2) litterae apostolicae quae eduntur sub forma Bullae vel sub forma minus solemni Brevis, pro negotiis minus gravibus, prae­ sertim ordinis gubernativi sive administrativi ; litterae vocantur encyclicae quando ad episcopos totjus orbis, vel ad partem notabilem eorum, v. g. saltem unius aut plurium nationum, diri­ guntur ; 3) decreta seu decreta generalia quae R. Pontifex vel in concilio oecumenico vel per congregationes romanas conficit ; 4) decretales epistolae seu responsa quae ex aliena relatione (ad consultationem vel postulationem) occasionem surnunt, et rescripta quibus alienae petitioni satisfit (can. 36 sq.) ; 5) allocutiones consistoriales quae viva voce in consistorio ha­ bentur : pro foro externo authenticae sunt, si scripto redigantur et ab officialibus consignentur ; 6) codex luris seu collectio principalium legum disciplinarium Ecclesiae, quarum praescriptiones, non per articulos ut ius civile, sed per canones distinguuntur ; 7) decreta conciliorum particularium ; 8) statuta, quibus potius designantur leges ab inferiore po­ testate lata, v.g. statuta episcopalia vel dioecesana,aut ordinationes interni regiminis personarum moralium, v. g. statuta capitularia, religiosa. 331. Modus promulgandi leges, sicut efformandi, varius fuit a Pontificibus adhibitus : a) per 12 priora saecula, suas constitutiones promulgabant, eas mittendo in provincias, per clericos probatissimae fidei, sive ad singulos episcopos, sive ad metropolitanos aut patriarchas, qui easdem episcopis transmittendas curabant ; b) ineunte saeculo XIII, promulgare ceperunt collectiones authenticas iuris canonici, eas mittendo cum Bulla ad celebriores academias : ita Innocentius III, an. 1210, suarum decretalium collectionem promulgavit litteris ad universitatem Bononienseni directis ; DE LEGIBUS 293 c) labente eodem saeculo, quasdam Bullas promulgari iusserunt per affixionem in loco suae residentiae, Romae praesertim (v. g. ad valvas Eccl. Later. ; basil. S. Petri in Vat., et Cancell. Apost., aut in acie campi Florae), cum hac clausula quod talis promul­ gatio sufficeret ut lex totam suam vim obtineret : ita Martinus IV, an. 1281 contra Michaelem Paleologum Bullam edidit, et eodem modo usus est Bonifacius VIII contra Philippum pulchrum. Talis promulgatio facta in loco centrali qualis est Roma sufficit ut lex habeat vim obligandi : est enim urbs totius orbis princeps cuius est ingens cum toto orbe communicatio, ad quam conve­ niunt omnes fere nationes, in qua non tantum reges suos legatos sed omnes fere praelati suos procuratores habent qui de novis legibus eos certiores reddere valent ; unde facillime lex nova ibi promulgata divulgatur. Qui modus promulgationis deinceps fuit generatim retentus a Summis Pontificibus, quin tamen unquam fuerit unicus : quaedam enim promulgari solebant transmissione ad nuntios, metropoli­ tanos, episcopos, etc., uti encyclicae et decreta edita a congre­ gationibus ; aut etiam promulgatione in singulis dioecesibus vel etiam paroeciis, uti factum fuit pro decreto Tridentini circa matrimonia clandestina et fieri solebat pro lege poenali, irritante, iurisdictionem auferente, vel pro constitutionibus quae respiciunt partem Ecclesiae. d) Nunc autem Pius X edixit (Const. 29 sept. 1908) ut com­ mentarium officiale ederetur (Acta Apostolicae Sedis), in quo voluit inserta et in vulgus edita ac hac ratione promulgata consti­ tutiones pontificias, leges, decreta aliaque R. P. et S, C. et Officiorum scita, quoties promulgatione opus sit, nec aliter a S. Sede fuerit provisum. Quod ratum habuit Codex, can. 9: «Leges ab Apostolica Sede latae promulgantur per editionem (i. e. non solam insertionem sed editionem seu aliquam in vulgus publi­ cationem) in Actorum Apostolicae Sedis commentario officiali, nisi in casibus particularibus alius promulgandi modus fuerit praescriptus ». 332. Quandonam lex promulgata obligare incipit. — Promulgatione legis generalis Romae facta, obligat lex tempore ab ipsa designato, quod si nullum designetur (ut olim saepe habebat locum), aliqui dixerunt obligare statim i.e. postridie ; — melius alii paulatim post tempus ad divulgationem sufficiens, plus minusve iuxta distantiam locorum ; — alii denique nonnisi post duos menses et quidem ubique etiam in loco promulgationis · tempus enim quo lex humano modo possit ad aures subditorum perve­ nire, taxandum est iudicio prudentum, quod olim taxatum fuit in iure romano ad duos menses ; ergo illi standum est ubi tempus non est determinatum. At haec taxatio non demonstratur applicanda legibus Ecclesiae ; deinde Curia 294 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS romana reos declaravit legis transgressores vicinos ante duos elapsos menses ; et ex altera parte plures sunt regiones ad quas post duos menses notitia legis pervenire non semper poterat ; denique taxatio illa non videtur fieri posse pro omnibus temporibus etiam illis in quibus divulgationis media fient ipulto faciliora. Unde 2a sententia videtur vera, ultima a multis habebatur probabilis, prima est omnino improbabilis. Nunc autem iam universaliter fuit tempus designatum, et valet can. 9 Codicis : « Leges ab Apa Sede latae promul­ gantur... et vim suam exserunt tantum expletis tribus mensibus (« prout sunt in calendario computato primo die » can. 34, § 3) a die qui Actorum numero appositus est, nisi ex natura rei illico ligent aut in ipsa lege brevior vel longior vacatio specialiter et expresse fuerit statuta ». Ex natura rei illico ligant leges quae versantur circa materiam fidei et morum, libros damnant et in Indicem referunt, aut declarant ea quae nullam patiuntur dilationem et statim appli­ canda sunt. 333. De promulgatione legum particularium, quales sunt episcopales, ius commune nihil habet, unde relinquitur determinanda iudicio legislatoris. Promulgari possunt pu­ blica lectione in ecclesia cathedrali, voce praeconis in platea civitatis, affixione in loco publico ad hoc designato, insertione in folio dioecesano, vel etiam decisione publica in synodo (can. 335, § 2 et 362). Obligant statim, nisi aliter declaretur.— Idem fere valet de legibus conciliorum particularium (can. 291, § 1). 334. Ad valorem seu vim obligatoriam legis eccle­ siasticae per se non requiritur : k A. Acceptatio subditorum proprie dicta approba' tiva seu acceptatio iuris, i. e. consensus in observantiam legis latae seu voluntas se illi submittendi. Legislator enim ecclesiasticus potestatem habet concessam ab ipso Christo, non a communitate seu subditis, independenter ab eorum consensu exercendam ; et ideo potest et generarim vult praecipere independenter a tali consensu (C. Flor. ; Trid. sess. 14, c. 7 ; Vat., c. 3). Hinc non requiritur : DE LEGIBUS 295 i) acceptatio populi; nec 2) pro lege pontificia acceptatio episcoporum, aut pro lege episcopali acceptatio sacerdotum 2* ordinis : episcopi tamen si legem pontificiam noxiam pro ipsorum subditis existiment, de hoc possunt imo debent Pon­ tificem reddere certiorem eumque supplicare ut ipsi deroget, quo tempore supplicationis probabiliter obligatio suspenditur ex epichia, donec Pontifex definitive iudicaverit ; nec 3) a fortiori requiritur consensus potestatis saecularis (placet). Cfr. C. Vat. c. 3 ; enc. Quanta cura 1864 ; Syll. prop. 28, 41, 49 ; const. Apost. Sedis, tit. I, n. 7 et 8. B. A fortiori non requiritur acceptatio executive et improprie dicta facti, ad valorem legi tribuendum, seu ipsa actualis observantia legis et in usum deductio. Potest tamen esse necessaria ad vim legis conservandam, non directe sed indirecte. Si enim superior non valet legis impletionem obtinere a maiori vel saniori parte communitatis, potest esse conveniens ut legis observantiam non urgeat : urgendo enim potest esse subditis occasio ruinae absque fructu. Quo casu non deficit obligatio directe ex non acceptatione populi, sed \ indirecte ex consensu tacito vel praesumpto legislatoris qui pensetur nolle animarum ruinam si legem non urgeat. Quandonam autem talis lex censetur revocata, nequit generaliter determinari sed arbitrio prudentum relinquitur. 335. Animadversio.— Definitiones Ecclesiae spectantes ius naturale et divinum, et simplex interpretatio iuris ecclesiastici vigentis statim obligant ac cognoscantur, quia non indigent promulgatione cum non sint novae leges. Articulus IV. De Divisione legis ecclesiasticae. 336. Divisio iuris ecclesiastici. — Ius ecclesiasticum aliud est liturgicum quod directe regit actus cultus divini, aliud disciplinare quod directe respicit mores fidelium : hoc ultimum strictiore sensu vocatur canonicum. Uttumque paulatim fuit elaboratum, tum ex praescri­ ptionibus Pontificum et Conciliorum, tum usu et consue­ tudine postea scripto confirmatis. Ita praesertim pro iure liturgico, quod iam antiquitus fuit libris consignatum. Quae spectabant Sacrificium, continebantur in Sacramentariis romanis et gallicanis, in Antiphonariis seu Gradualibus, in Lectionariis, Epistolariis et Evangeliariis : ex quibus tribus postea confectum fuit Missale. Quantum ad S. Officium, existebant Psalterium, 296 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Antipho narium, Hymnarium, Codex Scripturae S., Homiliarium, Collectarium, etc., ex quibus diversa fuerunt desumpta et unita in Breviarium. Pro administratione Sacramentorum, inveniuntur Ritualia, quae etiam voca­ bantur Manualia aut Agenda. Hodie leges liturgicae continentur in 5 libris authenticis : Missale, Breviarium, Rituale, Pontificale et Caeremoniale ; < ac in decretis et declarationibus S. Congr. Rituum (can. 253). Pro quibusdam tamen valet Congregatio Caeremonialis (çan. 254) ; et pro ritibus Ecclesiarum orientalium, Con­ gregatio pro Ecclesia orientali (can. 257). Ius autem disciplinare variis temporibus extitit sub varia forma ; recenter ius Ecclesiae latinae fuit codificatum. De quibus quaedam magis particularia opportune notantur 337. Divisio iuris antiquioris. — Ius canonicum lente decursu saeculorum fuit efformatum.Ante novissimam iuris codificationem, distinguebatur in ius antiquum, quod ab aetate Apostolorum usque ad saec. XII extenditur, scii, usque ad Decretum Gratiani (1140-1150); ius novum, quod a decreto Gratiani usque ad saec. XVI extenditur seu ad Cone. Tridentinum (1545-1563) ; et ius novissimum seu posttridentinum. A. Ius antiquum. Primis saeculis extiterunt syllogae et collectiones canonum praesertim a Conciliis, v. g. a Nicaeno, editorum, dein etiam systematice efformatae. Sub medium autem saeculum XII, monachus benedictinus Gratianus omnes canones in unum colligere efnovam atque unicam ecclesiasticarum legum ordinare syllogen aggressus est, quae postea Decretum Gratiani nuncupata fuit, quaque studiorum iuris canonici veluti iecit fundamenta. Decretum in tres dividitur partes : a) prima constat 101 Distinctionibus, et quaelibet distinctio plures canones seu capita complectitur ; b) secunda pars dividitur in 36 Causas, causae in quaestiones, et quaestiones in canones ; c) tertia pars, quae tractat de Consecratione i. e. de ritibus et rebus sacris, distribuitur, sicut prima, in Distinctiones et canones. B. Ius novum continetur in Corpore iuris canonici. Complectitur 1° Decretum Gratiani quod, licet emendatum, non tamen est authenticum, et ideo non aliam auctoritatem habet quam ipsi fontes ex quibus fuit desumptum. 2° Decretales Gregarii IX quae iussu huius Pontificis editae fuerunt a S. Raymundo de Pennafort Ο. P. (1234). Haec collectio est vere authentica et per se vim legis habet ; complectitur episto- DE LEGIBUS 297 las Gregorii IX et quorumdam praedecessorum, voluitque Pon­ tifex ut ea sola uterentur in iudiciis et in scholis. Quinque libros continet qui dividuntur in titulos, tituli autem in capita. 3° Sextus Decretalium liber Bonifacii VIII quem iste Pontifex adiecit (1298), eadem vi et auctoritate ac praecedentibus authen­ tice collata. Iisdem divisionibus constat ac collectio S. Raymundi. 4° Clementinae Decretales, a Clemente V collectae et a loanne XXII authentice promulgatae (1317), ita ut vim legis habeant. 5° Extravagantes loannis XXII, sic vocatae quia vagabantur extra praevias collectiones, privatorum studui collectae et editae, a. 1325, vim legis non habent ut collectio, sed solum ex ipsis documentis quae ab auctoritate pontificia vere emanant. 6° Extravagantes communes, numero 70, aliorum Pontificum, privata auctoritate collectae circa finem saec. XV : valore au­ thentico collectionis non gaudent sed solo valore ipsorum docu­ mentorum. C. Ius novissimum continetur in decretis et canonibus Concilio­ rum generalium, praecipue Tridentini et Vaticani, in Constitu­ tionibus RP. Pontificuin, in Declarationibus S. Congregationum et Tribunalium romanae curiae ac Regulis Cancellariae Apostolicae. Quibus legibus quasi innumeris iam feliciter succedit Codex Iuris canonici, qui a Pio X indictus, a Benedicto XV fuit solemniter promulgatus die festo Pentecostes anni 1917, ita ut vim obligandi haberet a die Pentecostes anni sequentis, i. e. a 19 maii 1918. 338. Divisio iuris novi codificati. — Dividitur Codex iuris in quinque partes seu libros : Ias liber tradit Normas generales, praecipue de Legibus, Rescriptis et Privilegiis, ac Dispensationibus. 2US liber agit : de Personis, speciatim de Clericis in genere et in specie, de Religiosis et de Laicis. 3US liber est : de Rebus, scii, de Sacramentis singulis in specie, et sacramentalibus, de Locis et Temporibus sacris, de Cultu divino, de Magisterio ecclesiastico, de Beneficiis et Institutis ecclesiasticis, ac de Bonis Ecclesiae temporalibus, 4US liber tractat de Processibus, scii, de Iudiciis in genere et in specie, de Causis beatificationis et canonizationis, ac de Modo procedendi in nonnullis expendendis negotiis. 5"® liber denique est de Delictis et Poenis. 298 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 339. Valor Codicis ab ipso codice indicatur. Can. i : « Licet in Codice iuris canonici Ecclesiae quoque Orientalis disciplina saepe referatur, ipse tamen unam respicit Latinam Ecclesiam, neque Orientalem obligat, nisi de iis agatur, quae ex ipsa rei natura etiam Orientalem afficiunt ». Can. 2 : « Codex, plerumque, nihil decernit de ritibus et caeremoniis quas liturgici libri, ab Ecclesia Latina probati, servandas praecipiunt in celebratione sacrosancti Missae sacrificii, in administratione Sacramentorum et Sacramentalium, aliisque sacris peragendis. Quare omnes liturgicae leges vim suam retinent, nisi earum aliqua in Codice expresse corrigatur ». Can. 3 : « Codicis canones initas ab Apostolica Sede cum variis Nationibus conventiones nullatenus abrogant aut iis aliquid obrogant ; eae idcirco perinde, ac in praesens vigere pergent, contrariis huius Codicis praescriptis minime obstantibus ». Can. 4 : « lura aliis quaesita, itemque privilegia atque indulta quae, ab Apostolica Sede ad haec usque tempora personis sive physicis sive moralibus concessa, in usu adhuc sunt nec revocata, integra manent, nisi huius Codicis canonibus expresse revocentur ». Can. 5 : « Vigentes in praesens contra horum statuta canonum consuetudines sive universales sive particulares, si quidem ipsis canonibus expresse reprobentur tamquam iuris corruptelae corrigantur, licet sint immemorabiles, neve sinantur in posterum reviviscere ; aliae, quae quidem cente­ nariae sint et immemorabiles, tolerari poterunt, si Ordinarii pro locorum ac personarum adiunctis existiment eas pru­ denter submoveri non posse, ceterae suppressae habeantur, nisi expresse Codex aliud caveat ». Can. 6 : « Codex vigentem huc usque disciplinam plerumque retinet, licet opportunas mutationes afferat. Itaque : * i° Leges quaelibet, sive universales sive particulares, praescriptis huius Codicis oppositae, abrogantur, nisi de particularibus legibus aliud expresse caveatur ; 2° Canones qui ius vetus ex integro referunt, ex veteris DE LEGIBUS 299 iuris auctoritate, atque ideo ex receptis apud probatos auctores interpretationibus, sunt aestimandi ; 30 Canones qui ex parte tantum cum veteri iure con­ gruunt, qua congruunt ex iure antiquo aestimandi sunt ; qua discrepant, sunt ex sua ipsorum sententia diiudicandi ; 4° In dubio num aliquod canonum praescriptum cum veteri iure discrepet, a veteri iure non est recedendum ; 5° Quod ad poenas attinet, quarum in Codice nulla fit mentio, spirituales sint vel temporales, medicinales vel, ut vocant, vindicativae, latae vel ferendae sententiae, eae tamquam abrogatae habeantur ; 6° Si qua ex ceteris disciplinaribus legibus, quae usque adhuc viguerunt, nec explicite nec implicite in Codice contineatur, ea vim omnem amisisse dicenda est, nisi in probatis liturgicis libris reperiatur, aut lex sit iuris divini, sive positivi sive naturalis ». QUAESTIO SECUNDA. DE POTESTATE SEU OBLIGATIONE LEGIS ECCLESIASTICAE. 340. Thesis. Lex ecclesiastica qua talis est vere moralis, i. e. non meram coactionem importat, sed obligat in conscientia et coram Deo, etiam sub gravi. Est de fide ex Cone. Const1 sess. 8, prop. 8, 11, 12 et 15 contra Wicleff, et sess. 15, prop. 12 etAi5 contra Hus, et ex bulla Leonis X contra Lutherum, ac e C. Trid. sess. 7, can 8 de Bapt, ; obligationem esse gravem constat ex universali Ecclesiae praedicatione atque praxi urgendi quasdam leges sub gravi. Probatur: a) Lex ecclesiastica fertur potestate a Deo concessa,nomine Dei ab eius ministro imponitur et sancitur, unde quae ab illa ligantur in terra etiam ligantur in coelis, et qui ministros spernunt, spernunt Christum (Mt. XVI, 19 ; XVIII, 17-18 ; Le. X, 16). b) Lex humana obligat in conscientia ita ut sibi damna­ tionem acquirant qui resistunt potestati naturali humanae (Rom. XIII, 2) ; a fortiori lex ecclesiastica quae fit a po­ testate supernaturaliter constituta. 300 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS c) Unde in Scripturis saepe admonentur fideles de religiosa obedientia pastoribus praestanda (Act. XV, 28-29 ; II Cor. X, 6 ; I Thés. IV, 2, 8 ; II Thés. III, 14 ; Hebr. XIII, 17). d) Et ita habet communis sensus fidelium, v. g. quoad auditionem missae, abstinentiam a carne. Dicitur 1) qua talis, i. e. non solum quatenus legem naturalem et divinam continet et applicat. Textus enim citati sunt omnino generales, obligatio oritur ex sola divina origine potestatis, non ex praesupposito simili praecepto divino, et plura ab Apostolis inculcantur quae nullo modo lege naturali ac divina comprehen­ duntur ; 2) etiam sub gravi: illa enim quae necessaria sunt societati humanae, qualis est obedientia erga auctoritatem, de se obligant sub gravi, in materia gravi. Articulus I. De Quantitate seu Gravitate Obligationis. S. Th. ΙΙ-ίΙ, q. 105, a. 2. 341. Gravitas obligationis in lege ecclesiastica pendet a duobus : a gravitate materiae et a voluntate legislatoris, qui saltem debet habere intentionem impli­ citam obligandi sub gravi. Unde a) si materia est undequaque, etiam fine et circumstantiis spectatis, levis, lex non potest obligare sub gravi : talis enim materia non est capax obligationis gravis, nec legislator potest facere ut materia levis quae parum conducit et leviter influit in finem seu bonum commune, multum con­ ducat et graviter influat, aut quod inobedientia parva sit magna ; ceterum talis lex non est conformis rationi, nec tenderet ad bonum commune, sed potius esset occasio ruinae ; b) si materia est gravis et legislator intendit obligare sub levi, obligatio est tantum levis : ad differentiam enim legis naturalis, in qua et obligatio et eius gravitas necessario et immediate oritur ex ipsa gravitate et necessitate materiae, causa proxima et immediata obligationis in lege positiva est voluntas legislatoris ; tanta ergo est obligatio quantum vult legislator, et sicut ab ipso pendet ut lex sit et obliget, ita ut sit gravis vel levis. Et licet ita agendo legislator DE LEGIBUS SOI aliquando peccare possit, obligatio tamen, quia est effectus voluntatis ipsius, non se extendit ultra id quod voluerit. 342« Gravitas materiae pensatur ratione finis ac aptitudinis ad hunc finem : A. Materia equidem est gravis, quando est medium efficax ad magnum bonum, scii, quando finis specialis seu proximus est magni momenti quantum ad bonum commune, valde utilis, moraliter necessarius, et simul id quod lege praescribitur multum conducit ad finem obtinendum. Talis est cultus sacri dignitas, Dei servitium, poenitentia, cleri sanctitas, etc. ad quae multum conferunt usus sacrorum paramentorum, festorum observantia, abstinentia a carne, coelibatus. Unde res in se levis potest esse materia gravis, uti fuit esus fructus vetiti in paradiso ratione agnitionis Dei et subiectionis hominis ad Deum : ita v. g. ingressus domus ratione scandali vel periculi, mixtio aquae et vini ratione repraesentationis magni mysterii in sacrificio. B. E contra, si finis specialis non sit magni momenti, vel si magni momenti sit et actio non multum conducat ad finem, materia est levis ; sic ad glorificationem Dei non multum confert ordo inter diversas horas breviarii. 343. Regulae practicae ad dignoscendam obliga­ tionem gravem vel levem. A· Lex positiva obligat sub gravi, quando materia est gravis, i. e. multum conducit ad finem magni momenti, et simul legislator sub gravi praecipere vult. B. Legislator autem sub gravi vult obligare a) si utitur verbis graviter comminatoriis vel severiori­ bus v. g. si praecipit in virtute sanctae Obedientiae, sub indignatione Dei, sub interminatione divini iudicii, etc. b) si gravem poenam imponit v. g. mortis, mutilationis, carceris perpetui, exilii, depositionis, privationis bonorum, censurea, irregularitatis, reservationis, privationis sepul­ turae ecclesiasticae (can 2218 § 2) : poena enim, ut sit iusta, debet esse delicto proportionata ; c) si in gravi materia utitur verbis ordinariis : manda­ mus, praecipimus, prohibemus, etc. et non exprimit se 302 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS velle obligare sub levi, neque id ex circumstantiis colligitur, praesertim v. g. ex nimio onere quod lex imponeret, censetur obligare sub gravi : praesumitur enim rationa­ biliter agere et ordinario obligare iuxta capacitatem et exigentiam materiae. Nec debet obligationem gravem explicite intendere : sicut non explicite debet intendere obligationem in conscientia sed facere legem, et ita impli­ cite vult obligationem, eodem modo praecipiendo materiam gravem, implicite censetur velle praecipere sub gravi ; d) si consuetudo et usus fidelium et praxis timoratorum sic legem interpretantur ; e) si ita unanimiter iudicant prudentes, pii et docti. C. Quodsi dubitetur de illis, censetur lex obligare sub levi, nisi legislator eam urgeat sub gravi, quia tunc prae­ sumptio stat pro ipso. Articulus II. De Qualitate et Extensione Obligationis legis praeceptivae. 344. Lex praeceptiva seu moralis est illa quae praecipit aliquod bonum faciendum vel prohibet aliquod malum vitandum. Observantia huius legis non est semper actus illius speciei et virtutis ad quam materia de se pertinet, sed illius ex cuius motivo formali lex lata est : virtutes enim et actus humani boni ex obiecto formali seu motivo distinguuntur. Sic ieiunium de se est actus abstinentiae et ieiunium quadragesimale quod ex tali motivo praecipitur, sed ieiunium ante communionem est actus religionis qui ex motivo formali religionis imponitur. Unde qui praecep­ tum transgreditur peccat contra illam virtutem ex cuius motivo praeceptum fertur. Ex hisce sequitur transgressionem praecepti tantum esse peccatum formalis inobedientiae si ex motivo speciali obedientiae feratur, non autein in aliis casibus, nisi ex contemptu transgressio fiat. Nulla lex ecclesiastica videtur ex speciali motivo obedientiae lata. 345. Lex praeceptiva fundata in praesumptione iuris est illa quae nititur in rationabili coniectura seu DE LEGIBUS SOS probabilitate ex circumstantiis desumpta saepius connexis cum veritate. Praesumptio enim est rei incertae probabilis coniectura (can. 1825 § 1) : ita v. g. lex obligans ad senten­ tiam iudicis quae praesumitur iusta, ad executionem con­ tractus qui supponitur valide initus nisi probetur contra­ rium ; item lex qua puer censetur habere usum rationis a septennio (c. 88 § 3), pubes cognoscere quid sit matri­ monium 1 (c. 1082 § 2). Alia fundatur in praesumptione facti particularis quando superior praesumit factum, v. g. damnum, fraudem, con­ sensum, negligentiam non in communi ut plurimum sed in quovis particulari casu existere, ideoque legem fert pro omnibus casibus similibus : ita in exemplis datis ; — alia est in praesumptione periculi communis quando praesumit ex tali opere vel modo operandi ut plurimum, ordinario et communiter sequi damnum, fraudem, scandalum, etc., et ideo illud prohibet, v. g. libros pravos legere : non supponit fraudem vel scandalum vel damnum sed ipsorum peri­ culum. Prima per se non obligat, si praesumptio in casu parti­ culari sit falsa, quia tunc deest legis fundamentum» quod est praesumptio huius facti particularis ; hinc non teneris solvere pecuniam pro damno falso praesumpto. Unde effatum : idem est iudicium in foro conscientiae et in foro fori, verum est in casibus in quibus forum externum non nititur falsae praesumptioni facti particularis. Per accidens tamen inforo externo obedire tenemur, ratione ordinis publici et scandali, sed tunc possumus no? occulte compensare (etiam post sententiam iudicis) ; at obedire non possumus si res sit illicita, ut si quis peteret vel redderet debitum in matrimonio certe invalido quod praesumitur validum in foro externo. Secunda per se obligat semper, etiam in casibus particu­ laribus in quibus damnum Vel eius periculum non inter­ venit, quia manet legis fundamentum. a) Legem enim non tulit superior quia praesumit in quolibet casu damnum sed quia praesumit hominibus communiter ita i.Alia est iuris tantum si contraria et directa probatio in foro externo admittitur, v. g. c. 1015, § 2 ; alia iuris de iure, cum iudex ad contrariam et directam probationem tttendere vetatur, v. g. pro re iudicata (c. 1904, § 1). Admittitur tamen indirecta, contra ipsum factum quo prae­ sumptio fundatur (c. 1826). 304 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS esse ; ergo quamdiu manet periculum commune, tamdiu manet ipsa lex. b) Ceterum bonum commune exigit ut nulla admittatur exceptio, secus mala vitanda non impedirentur efficaciter quia facile unusquisque sibi persuaderet respectu sui non esse peri­ culum, quam falsam persuasionem praecavere intendit lex, necnon homines ad damna vitanda reddere diligentiores. Ita lex eccle­ siastica lata ad praecavendum generale periculum perversionis vel detrimenti spiritualis, sicut lex civilis ad praecavendum generale periculum negligentiae. c) Aliis verbis : lex non cessat nisi finis adaequate cesset i. e. totaliter et quoad omnes. Atqui in casu, etsi periculum non existât pro individuo, pro communitate perseverat. Ergo non cessat lex. Nam eius finis est vitare periculum commune ; iam commune periculum efficaciter et certo vitari nequit si absolute et pro omnibus lex non urgeret, cum unusquisque façile sibi persuade­ ret periculum pro se non adesse, éx quo finis legis frustraretui. Hinc sicut lex civilis, ad praecavendum generale periculum negligentiae, obligat reum culpae mere iuridicae ad damnum reparandum v. g. ad solvendum pro damno a cane illato absque culpa morali, qua lege iudiciurn periculi subditis subtrahitur ; -r- ita quoque obligat lex ecclesiastica prohibens professionem religiosam ante annos 16, invalidans matrimonium clandestinum, prohibens matrimonia mixta aut libros in indicem relatos, etiamsi constet nullam fraudem, aut defectum libertatis, aut damnum adesse. Quae doctrina iam firmatur can. 21. 346. Lex fundata in fictione iuris non est confundenda cum lege fundata in praesumptione L Praesumptio enim est rationabilis coniectura in re incerta, sed fictio iuris est dispositio qua legislator ex iusta causa idem statuit pro casu ficto quod alia lex in casu Vero, v. g. quod canonici propter infirmitatem ex choro absentes habeantur ut praesentes quoad distributiones quotidianas (can. 420), vel quod matrimonium quo proles antecedens legitimatur censeatur validum a tempore huius conceptionis aut nativitatis (can. 1117), vel quod proles nata in matri­ monio quod postea probatur nullum censeatur legitima (can. ii 14), vel quod matrimonium invalidum, si sanetur in radice, censeatur validum ab initio (can. 1138). Praesumptio ergo nititur verisimilitudini, fictio aequi­ tati ; — praesumptio assumitur in casu dubio secundum verisimilitudinem, fictio in casu certo contra veritatem. i, Nulla lex proprie loquendo in fictione fundatur, cum fictio nihil sit. Sed ratio boni communis, v. g. aequitas, movet ut idem statuatur ac pro vero casu. DE LEGIBUS SOS Talis lex, si iusta sit, obligat in conscientia. Adverte tamen quod 1) fictio non habet locum nisi in casibus in iure expressis, 2) non debet plus operari fictio in casu ficto, quam veritas in casu vero, 3) non valet ultra id quod est expressum in lege : ita pro defuncto et haerede habetur unicitas personae quoad haereditatem, non quoad alia, 4) demum stricte interpretanda est. 347. Lex permittens non est absentia legis nec mera licentia aut simplex tolerantia, sed vera lex quae homini libertatem vel internam vel saltem externam aut juridicam capacitatem ad aliquid agendum positive agnoscit. Talis lex obligat alios ne praedictos actus impediant, et iudices ne illos puniant. Item lex concessiva iurium obligat alios ne illa privent vel a legitima actione impediant. Non tamen est lex mere prohibitiva pro aliis, sed speciale ius tribuit, facultatem aut capacitatem concedit. Articulus III. De Qualitate et Extensione Obligationis legis poenalis. 348. Ecclesia, cum habeat potestatem publicam coercitivam, etiam potest statuere leges poenales (can. 2214) quae obligant ad subeundam poenam etiam graviorem (can. 2291), sive sint leges mere poenales, sive sint mixtae i. e. morales simul et poenales. De facto non daptur leges pontificiae mere poenales, nam poenae in Iure canonico inflictae omnes supponunt veram culpam (can. 2215) ; dari tamen solent in ordinibus et institutis religiosis, et possunt dari in legibus dioecesanis. Ratione modi quo imponitur poena, alia est latae, alia ferendae sententiae (can. 2217). i° Poena sententiae ferendae est illa quae non incurritur ipso facto sed a iudice vel superiore infligi debet, seu quae statuitur infligenda per sententiam iudicis condemnatoriam postea ferendam. Tales sunt quae designantur a) verbis de futuro : excommunica* bitur, erit excommunicatus, etc. (c. 2315, 2321, 2328) ; b) verbis comminatoriis vel ministerium iudicis postulantibus : sub poena, sub interminatione excommunicationis, sententia duximus innodanSumma Theologiae Moralis I. — 20 306 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS dam, excommunicationem se noverit incursurum, ab ingressu ecclesiae interdicatur, debet excommunicari; c) verbis ambiguis quae non sufficienter indicant poenam sententiae latae v. g. excommuni­ cationi subiaceat, in excommunicationem incidat, locum suum amit­ tat : leges enim quae poenam statuunt strictae subsunt interpre­ tationi (can. 19), unde secundum can. 2219 : « in poenis benignior i est interpretatio facienda », nisi tamen contextus aliter indicet. 2° Poena sententiae latae est illa quae incurritur ipso facto commissi delicti, eo scii, quod legis transgressio vel peccatum committitur. Tales sunt quae feruntur a) verbis quae excludunt alterius ministerium : ipso facto, ipso iure (c. 2217), eo ipso (c. 2365), sine alia sententia; b) verbis praeteriti vel praesentis temporis : excqmmunicatus est, volumus, sciat aut noverit se excommunicatum, excommunicavimus, auctoritate nostra vel virtute praesentium sit excommunicatus, ex nunc excommunicavimus ; c) verbis imperativis ipsius poenae, quae indicant reum hic et nunc poena affici : maneat suspensus, anathema sit, excommunicatio tenet (c, 2388, § 2). Haec si in executione requirit actionem executivam externam vel ipsius delinquentis vel alterius, et effectum physicum habet, ordinario requirit sententiam iudicis declaratoriam ; ita pro poenis positivis exilii, verberationis, carceris, mulctae, vel priva­ tivis boni iam possessi scii, a iure quaesito, V. g. in confiscatione bonorum, depositione, degradatione, privatione beneficii aut officii . obtenti, aut dignitatis acquisitae. E contra si nullam actionem externam requirit in solo effectu morali consistens, statim incur­ ritur : ita poenae privativae a iure vel iuris exercitio, v. g. privativae spirituales (censurae), vel poenae negativae quibus reo negatur bonum alias plene acquirendum (v. g. irregularitas ex delicto), aut inhabilitas ad aliquid contrahitur, v.g. canonicus omittens culpa­ biliter officium ius percipiendi fructus amittit. Differunt sententia condemnatoria et declaratoria : prima cadit super ipsam poenam et ideo poena debetur a die sententiae ; secunda cadit non in ipsam poenam sed super crimen commissum declarando quod commissum fuerit, et ideo declaratur poenam fuisse contractam et debita poena retrotrahitur ad tempus commissi criminis. Unde can. 2232, § 2 : « sententia declaratoria poenam ad momentum commissi delicti retrotrahit ». 349. Lex poenalis, post transgressionem» in con­ scientia obligat judices ad poenam infligendam, saltem si lex utatur verbis non facultativis sed praeceptivis (can. 2223, § 3) ; et subditos ad illam subeundam. Ante sententiam iudicis : i° si poena sit ferendae sententiae, non tenentur eam subire donec per sententiam iudicis ad ipsam fuerint damnati : lex enim non infligit poenam sed decernit infligendam ; unde etiam licitum est DE LEGIBUS SO? mediis honestis sententiam ferendam avertere et subter­ fugere ; 2° si sit sententiae latae et requirat actionem executivam externam, ordinario non tenentur poenam subire ante sententiam declaratoriam. Ratio est quia lex debet esse moraliter possibilis et naturae humanae accommodata ; nimis autem durum et inhumanum esset si cogeret reum ita ut bonis Suis et iuribus teneretur seipsum spoliare. Excipitur a) si poenae sint leviores aut tales quas iudices irrogare non valent, ut ieiunium, recitatio precum, moderata corporis castigatio, non egressio e loco assignato, abstinentia a cibis ; b) si sint conventionales. 3° si nullam requirat actionem executivam externam (v.g. censura, irregularitas), incurritur a momento quo crimen cui est annexa committatur, et ab hoc momento (secluso infamiae periculo) subditos obligat ad illam sub­ eundam sine sententia iudicis. In foro externo tamen non censetur contracta sine sententia iudicis deçlaratoria, nisi delictum sit notorium. —■ Dixi : secluso infamiae periculo (quod abesse solet in privatione vocis activae vel passivae), quia si tale periculum existit et delinquens poenam servare sine infamia nequit, poena privativa aequiparatur poenae positivae (can. 2232). Post sententiam iudicis: 1) reus obligatur ad poenam per se ipsum exequendam, si non sit nimis acerba nec multum naturae repugnans, v. g. pecuniam solvere quae exigitur, ad carcerem ire non diuturnum, nam praecepto iusto et moraliter possibili tenetur obedire ; 2) obligatur solum ad poenam sine positiva resistentia subeundam, quando est valde gravis vel naturae repugnans, licet possit negative resistere fugiendo. Est principium generale in iure humano etiam civili ; v. g. damnatus ad mortem tenetur patibulum ascendere, praebere collum, etc., potest tamen fugere. Nullus enim tenetur talem poenam agere, sed illam pati, unde nullus tenetur prae­ stare id unde sequitur mors, vulneratio, flagellatio publica, career perpetuus, exilium perpetuum, et v. g. manere in loco unde ducatur ad mortem ; sed illam tenetur pati i. e. non resistere infligenti. 308 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 350. Poena conventionalis a praedictis poenis distinguitur qua, cum aliquid v.g. beneficium alicui datur sub tacita conditione ut aliquid faciat, conditione non impleta, re concessa ipse privatur. Obligat ipso facto sine sententia iudicis, v.g. curatus, qui olim poterat esse diaconus, infra annum sacerdotio non initiatus amit­ tebat beneficium; episcopus infra 3 menses consecrationem non recipiens non facit fructus (C. Trid. sess. 23, c. 2), et infra 6 menses id negligens, episcopatu privatus ipso iure manet (can. 2398). 351. Animadversiones. — 1) Can. 2219, § 1 : «In poenis benignior est interpretatio facienda ». f 2) Can. 2219, § 2 : « At si dubitetur utrum poena, a Superiore 5 competente inflicta, sit iusta, necne, poena servanda est in \utroque foro, excepto casu appellationis in suspensive ». Non datur appellatio in suspensiyo a censura iudicialiter inflicta (can. 2243, § 1), datur a poenis vindicativis, nisi aliud expresse in iure caveatur (can. 2287). 3) Can. 2219, § 3 : « Non licet poenam de persona ad personam vel de casu ad casum producere, quamvis par adsit ratio, imo gravior, salvo tamen praescripto can. 2231 » scii, casu quo plures ad unum delictum perpetrandum concurrerint sive physice sive communi consilio sive mandando sive alio modo, si delictum alias commissum non fuisset ; isti eadem poena tenentur nisi lex aliud expresse caverit. 4) ludex poenam minuere et augere potest, ex iusta causa, si ipse sit legislator ; inferior autem non potest nisi id a lege permittatur. Ita in iure novo, ad modum canonis 2223. ' > ! ' 1 ;; 1 ■' ;j !I (i 1 ■' r Articulus IV. De Qualitate et Extensione Obligationis legis irritantis. 352. Lex irritans ea est quae actum aliquem reddit invalidum vel nullum. Ad eam reducitur, tamquam species ad genus, lex inhabilitans, quae decernit personam aliquam esse inhabilem ad hunc vel illum actum ; unde irritatio directe actum respicit, et inhabilitas directe personam spectat; in praxi tamen et moraliter loquendo ambo ad idem redeunt, quia actus semper fit invalidus sive immediate sive mediate. , 1 1 \ i ■; ' i , j i ! 'i ( i Differt lex irritans a) a lege prohibente, quia haec actum prohibitum reddit illicitum non invalidum ; unde distinguuntur lex mere prohibens (v. g. impedimentum impediens matrimonii), lex mere irritans quae actum solummodo irritat et non prohibet (uti fieri potest si superior votum religiosi irritat), et lex simul prohibens et irritans (v. g. impedimentum dirimens matrimonium) ; b) a lege poenali stricte dicta, quia haec propter culpam statuit DE LEGIBUS 309 poenam ; unde distinguuntur lex irritans poenalis quae irritat in poenam delicti (v. g. olim ordinatus sine certo titulo, et adhuc hodie beneficiatus omittens officium invalide percipit fructus), et lex irritans directiva quae irritat ob bonum commune (v. g. matrimonium clandestinum) vel ob tutelam quarumdam perso­ narum (v. g. professio religiosa ante annum i6, promissio metu extorta, alienatio bonorum ecclesiae absque consensu capituli) : tunc irritatio est poena improprie dicta ; c) a lege permittente quae actum non agnoscit aut ab aliis negligi sinit, vel a simplici absentia legis qua actus in foro externo non protegitur (irritatio improprie dicta). Porro sicut lex poenalis, ita lex irritans habet effectus ipso facto, vel sententia iudicis : aliquando enim ipsa lege seu iure actus plenissime irritatur uti fit pro impedimentis matrimonii, et pro simoniaca collatione beneficii (can. 729); — aliquando lege irritatur ita ut ad plenum effectum requiratur sententia iudicis declaratoria, v.g. electio facta si plures quam tertia pars electorum non fuerint legitime convocati (can. 162, § 3), renuntiatio ex metu gravi iniuste incusso, dolo aut errore substantiali vel simoniace facta (can. 185) ; cfr. etiam can. 1679, 2238 : quo casti vis sententiae retrotrahitur ad momentum quo actus factus est et iste ab initio est nullus (can. 1679-1682) ;— aliquando lege non irritatur, sed sententia iudicis decretoria seu annullatoria, quia lex statuit actum invalidari posse auctoritate competenti, aut rescindi, uti actus ex gravi metu vel dolo procedentes (can. 103 § 2, 104, 153, 162 § 2, 1317 § 2, 1684 § i, 1689) : tunc invalidus est a momento sententiae. Sententia iudicis ac consequenter annullatio impediri potest mediis licitis, imo actus manet validus, etiamsi sententia mediis illicitis impediatur ; quod si mediis iniustis fiat, potest oriri obligatio reparandi damnum. 353- Principia. I. Lex irritans obligat indices ad habendum actum ut invalidum vel ad invalidandum; alios, non ad omittendum actum, sed ad eum habendum ut invalidum seu ad non insistendum actui invalido. II. Lex irritans poenalis in culpam lata non obligat nec effectum habet si culpa desit : fundatur enim in praesumptione facti particularis ; unde ignorantia invin­ cibilis ab illa excusat, quia poena statuta est ob culpam et illam supponit. Ita si beneficiatus ex oblivione inculpabili omittat v. g. vesperas officii et completorium, facit fructus suos. III. Lex irritans quae etiam est directiva obligat semper et effectum habet etiamsi desit culpa vel si lex ignoretur : fundatur iii praesumptione periculi communis, et causa annullationis subsistit etiam in casu ignorantiae, 310 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS scii, bonum commune. Hinc canon 16, § 1 : « Nulla igno­ rantia legum irritantium aut inhabilitantium ab eisdem excusat, nisi aliud expresse dicatur ». Per accidens tamen cessat obligatio a) propter communem necessitatem: sic impedimentum clandestinitatis cessat, si adîri nëqueàt parochus vel Ordinarius vel sacerdos delegatus qui matrimonio assistant, et praevideatur eam rerum conditionem esse per mensem duraturam (can. 1098) ; b) etiam propter privatam necessitatem in casu urgentiori, si Ecclesia dispensare cognoscatur (vel praesumi possit), uti fit pro fere Omnibus impedimentis iuris ecclesiastici, tum urgente mortis periculo, tum si omnibus ad nuptias paratis, matrimonium sine probabili gravis mali periculo differri nequeat (can. 1043-1045 ; 1098). 354· Animadversiones. — x) De legibus irritantibus notetur can. 11 : « Irritantes aut inhabilitantes eae tantum leges habendae sunt, quibus aut actum esse nullum aut inhabilem esse personam expresse vel aequivalenter (i. e. verbis aequiparandis, v. g. praecipiendo formam necessariam actus apt conditiones sub­ stantiales) statuitur ». 2) Hinc irritatio per se non praesumitur adnexa legi prohibenti, sed per se et certo est probanda. Unde can. 15 : « Leges, etiam irritantes et inhabilitantes, in dubio iuris (fundato et rationabili) non urgent ». 3) E contra ut lex irritans simul sit prohibens, requiritur expressa declaratio, nisi actus in se turpis sit aut aliunde illicitus. Articulus V. De Subditis legis ecclesiasticae. 355. Subditi legum generalium Ecclesiae sunt omnes et soli fideles seu baptizari, rationis usu habitualiter praediti, quibus lex conveniat (C. Trid. sess. 7, can. 8, et sess. 14» c. 2 et 5, can. 12 et 13), unde can. 13, § 1 : « Legibus generalibus tenentur ubique terrarum omnes pro quibus latae sunt». Dicitur: 1) Fideles scii, in foro externo, i. e baptizari, etiam per­ fecti et spirituales. Hinc a) non ligantur infideles, ludaei, catechumeni, quia non sunt Ecclesiam ingressi per Baptismum nec eius subditi (c. 12) ; b) per se ligantur haeretici, apostatae,schismatici, excommunicari, quia Baptismo facti sunt Ecclesiae subditi, et tales esse non desi­ nunt propter statum rebellionis ; saepe tamen excusantur a peccaris propter ignorantiam, imo aliquando censetur aut prae­ sumitur Ecclesia eos nolle obligare ad leges quando obligatio DE LEGIBUS 311 çederet in destructionem potius quam in aedificationem, uti expresse declaravit pro impedimento clandestinitatis (c. 1099, § 2) : ita secundum quosdam praesumendum prp omnibus legibus quae directe spectant sanctificationem animarum, uti sunt leges ieiunii, festorum, etc., quod tamen in iure non habet funda­ mentum (cfr. can. 87) ; at certo obligantur ad leges quae directe latae sunt ob bonum commune,ad decus religionis vel ad tollendos abusus, v. g. ad impedimenta matrimonii, nisi Ecclesia expresse contrarium declaret (can. 1070 § 2). 2) Usu rationis habitualiter praediti : lex enim est regula actuum humanorum, unde lata est pro iis solis qui obedientiae capaces sunt atque directionis ad communem finem, seu qui sunt capaces regulariter ponendi actus humanos et cognoscendi legis promulgationem. Hinc a) non ligantur perpetuo aut habitualiter amentes, vel pueri ante usum rationis (can. 12), imo b) nec etiam pueri qui usum rationis habent ante septennium completum, quia leges feruntur pro ordinario contingentibus et pueri ante 7 annos completos usum rationis habere non censentur (can. 12), unde non tenentur nisi aliud iure expresse caveatur, ut pro lege annuae ' confessionis aut communionis paschalis (can. 906 et 859) ; c) quodsi post septennium de usu rationis dubitetur, in foro externo habere usum rationis censentur quia iudicat ex ordinario contingentibus, in foro interno, si dubium non sit negativum sed positivum in gravibus rationibus fundatum, obligatio fit revera dubia atque ideo non est urgenda ; — e contra d) ligantur dormientes, ebrii, semiamentes, qui habent lucida intervalla, in quibus accidentali ter et transitorie tantum est defectus rationis. Ex quibus sequitur agentes contra legem ecclesiasticam qui v.g. ipsi non subiiçiuntur, quia non sunt baptizari vel usum rationis habitualem non habent, nec materialiter transgredi legem cui non sunt subiecti, et illos qui tales ad hoc inducunt non peccare, v. g. praebendo carnes die veneris, imponendo opus servile, nisi ratione scandali vel contemptus ; — e contra fideles qui usum rationis habitualiter habent sed hic et nunc illo sunt destituri, peccare materialiter, imo et formaliter si causam transgressionis culpabiliter posuerint (v. g. Se inebriando), sicut etiam formaliter peccant illi qui tales ad legis transgressionem inducunt. 3) Quibus lex conveniat : ad aliquos actus vel poenas enim aliquando certae requiruntur conditiones vel aetas, v. g. annus 2iue pro ieiunio (can. 1254), anni pubertatis (14) pro poenis (v. g. censuris) latae sententiae (can. 2230). 356. An superior tenetur legibus propriis ? — Rector communitatis, qui solus exercet potestatem legislativam, uti Papa, episcopus pro dioecesi, 1) non tenetur legibus 312 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS propriis quoad vim coactivam : nullus enim proprie cogitur a seipso, nec ab aliis cogi potest quia ipse solus habet supremam potestatem ; 2) quoad vim directivam a) non tenetur directe i. e. vi ipsius legis ecclesiasticae : nullus enim obligat seipsum, nec aliquis sibi ipsi simul superior et inferior esse potest ; b) indirecte tamen obligatur vi legis naturalis, i. e. ex honestate, decentia, aequitate naturali quae exigit tum ut caput membris conformetur, tum ut legislator concurrat ad bonum commune, exemplo suo subditos alliciendo, tum ne eius auctoritas vilescat apud subditos ; haec tamen obligatio, utpote ex sola decentia, est levis, nisi adsit periculum scandali, magni nocumenti pro communitate, notabilis iniuriae tertii uti fieri potest in contractibus, etc. ; c) non obligatur nec indirecte si leges ipsius conditioni non conveniant, ut lex de non ferendis vestibus pontificalibus, aut lex imponens tributa. Dicitur : qui solus est legislator, nam illi qui tantum cum aliis potestatem legislativam exercent in coetu, v. g. in consilio vel capitulo, obligantur ad leges : distributive, singulariter et in individuo spectati, sunt inferiores ipsi coetui seu omnium collec­ tioni quae sola supremam auctoritatem habet. 357. Leges particulares aliae territoriales, aliae personales,— Pontifex et legislatores inferiores, uti epis­ copi et praelati, possunt ferre leges particulares quae partem Ecclesiae obligant ; quarum aliae sunt territoriales quae immediate afficiunt territorium et mediate personas de territorio qua tales i. e. quatenus ad territorium perti­ nent, aliae sunt personales quae immediate afficiunt certas personas, quaeque, sicut praecepta particularia, ossibus earum haerent et eas comitantur et obligant quocumque vadant : sic sacerdos in sua dioecesi suspensus nec in alia celebrare potest. Cum autem communitas territorio defi­ nitur, subditi autem non obligantur nisi quatenus pars sunt communitatis, hinc can. 8, § 2 : « lex non praesumitur personalis, sed territorialis, nisi aliud constet ». 358. Subditi legum particularium. — In territorio esse possunt : t° Incolae qui ibi habent domicilium, et advenae qui DE LEGIBUS SIS acquisierunt quasi-domicilium (can. 13 § 2) : domici­ lium autem acquiritur in aliqua paroecia (vel quasi-paroecia) aut saltem in dioecesi (vel quasi-dioecesi) commoratione ad decennium completum protracta, imo inde ab initio sola commoratione cum animo ibi perpetuo manendi ; quasidomicilium habitatione per maiorem anni partem protracta i. e. post sex menses, et etiam inde ab initio habitatione cum animo manendi per maiorem anni partem1 (can. 92) ; — amittitur utrumque discessione a loco cum animo non revertendi (can. 95). Hi obligantur ad leges territoriales a) dum sunt in territorio physice praesentes (can. 13, § 2) ; b) etiam dum sunt physice absentes sed moraliter aut iuridice praesentes, si transgressio legis in proprio territorio noceat (can. 14, § 1) v. g. ratione rei in proprio territorio sitae, aut actionis vel omissionis quam ibi exercent, aut delicti ibi commissi ; c) absentes e territorio nec moraliter praesentes, non tenentur, quia non obligantur nisi illi qui aliquo modo in territorio sunt ; etiamsi discedant praecise ut a lege eximantur, quamvis sic peccare possint inten­ tione : nullus enim transgreditur legem qui iute suo utitur. 2° Peregrini qui alibi domicilium vel quasi-domicilium habent, sed accidentaliter ad breve tempus extra suum territorium versantur cum animo redeundi, uti mercatores et viatores excurrentes : a) generatim non tenentur legibus proprii territorii, nisi transgressio noceat proprio territorio, ut dictum est sub x°, b) et c) (can. 14, § 1) ; b) neque per se tenentur legibus territorii in quo adsunt, etiamsi sint similes legibus proprii territorii, quia lex non obligat nisi subditos seu membra communitatis ; c) per accidens tamen tenentur, vi iuris communis, ratione rei circa quam operantur aut actionis quam ibi exercent aut delicti quod committunt (quia hac ratione sunt subditi), vel ex iure naturali, ratione ordinis servandii. i. Notetur secundum can. 93, quod uxor a viro legitime non separata, necessario retinet domicilium viri sui ; amens, domicilium curatoris ; minor, domicilium illius cuius potestati subiicitur. At minor, infantia egressus, potest quasi-domicilium proprium obtinere ; item uxor a yiro legitime non separata, legitime autem separata etiam domicilium. 314 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS et perturbationem ac scandalum vitandi ; unde tenentur ad leges securitatis publicae aut quae specialiter latae sunt > pro peregrinis. Hinc can. 14, § 1,2° : « neque legibus terri­ torii in quo versantur, iis exceptis quae ordini publico con­ sulunt (in quantum ordini consulunt), vel actuum solemnia determinant » ; d) tenentur tamen ad leges universales Ecclesiae etiamsi in proprio territorio essent abrogatae, v. g. ad festa abro­ gata (can. 14, § i, 3°) ; e) at non tenentur ad illas leges universales, si in loco in quo adsunt fuerunt abrogatae, quia privilegia localia partici­ pantur ab omnibus qui in loco versantur (can. 14, § 1,30) ; f) quodsi in uno loco legi communi iam satisfecerint, in alio non tenentur, nisi ratione scandali, quia Ecclesia censetur nolle bis obligare ad idem. 30 Vagi qui nullibi domicilium vel quasi-domicilium habent, sed de loco in locum transeunt seu vagantur, nunc obligantur legibus tam generalibus quam particula­ ribus quae vigent in loco in quo versantur (can. 14, § 2); unde fiunt subditi Ordinarii vel parochi loci ubi actu commorantur (can, 94, § 2). 4° Exempti qui fictione iuris censentur extra territorium et iurisdictioni territorii subtrahuntur, uti religiosi stricte dicti quantum ad leges Ordinarii loci (can. 615) : a) hi non tenentur ad leges territoriales per se et vi ipsarum legum ; b) per accidens teneri possunt ex decentia vel aequitate, scii, ratione scandali vitandi, vel boni communis obtinendi, quoad ea quae illorum exemptioni et privilegio non re­ pugnant ; c) tenentur quoad certas causas in iure expressas (v. g. quoad curam animarum) secundum principia can. 336, § 2 et 619. Tales causae sunt : I. ratione doctrinae (episcopus est simul quasi delegatus apostolicus in re fidei), y. g. quoad praedicationem publicam verbi Dei (can. 1338 § 2 ; 1334 et 609 § 3 ; C. Trid. sess. 5, c. 2 ; sess. 24, c. 4) ; quoad scholas, oratoria, patronatus, et alia opera in iis quae religiosam et moralem institutionem spectant (can. 1382), censuram praeviam librorum edendorum (cari. 1385-86), prohi­ DE LEGIBUS SIS bitionem librorum1 (can. 1395 § 1), examen ordinandorum (can. 996-997) ; 2. in cultu divino tutando (can. 1261, 1265, 1274, 1279), v. g. quoad preces et solemnia (can. 612), processiones (can. 1291-1292), associationes pias (can. 686 § 3 ; 703), festa et ieiunia (can. 1244) ; leges quoad missae celebrationem, stipen­ dium, collectas (can. 831 § 3 ; 804 § 3), etc. ; 3. in cura animarum, non solum si parochi sint, sed generatim, non solum quoad instructionem et mores, ut dictum est, sed etiam quoad administrationem sacramentorum erga saeculares et religiosas (can. 874 § 1, 876) ; 4. in certis rebus disciplinae, censuris et interdictis in populum, promulgandis indulgentiis (can. 919) ; 5. ratione delicti extra conventum commissi, quando superior monitus punire negligeret (can. 616 § 2). 359· Casus.— A. Qui transit de loco in quo obligatur ad locum in quo non obligatur, i° quoad legem prohibentem (v. g. abstinentiam a carnibus vel ab operibus servilibus) : a) per se tenetur illam servare qUamdiu est in priore loco, quia praeceptum negativum obligat semper et pro semper ; b) per accidens tamen non tenetur is·· praeceptum sit indivisibile (v. g. ieiunium) : habet enim ius non servandi legem in altero loco, et si iure isto utitur, iam praeceptum fit servatu impossibile etiam in primo loco ; 20 quoad legem praecipientem (v. g. auditionem sacri) : a) te­ netur illam servare si durante toto tempore quo datur possibilitas seu opportunitas legem servandi in priore loco maneat, quia, dum est subditus legi, non potest, viam instituendo, impedi­ mentum ponere legis impletioni ; hinc debet missam audire si ante ultimam missam vel, dum unica celebretur, ante istam non erit in altero loco ; ■— b) si ante finem huius temporis quo lex servari possit, ad alterum locum pervenit, probabiliter non tene­ tur, quia ius habet expectandi ultimum tempus opportunum ad legem implendam, v. g. si ante tempus quo unica vel ultima missa celebretur ad alterum locum perveniet. Nec obstat quod praevidens impedimentum teneatur praevenire, quia id tantum verum est, quando, manente vi praecepti, quis sit impediendus, hic autem ab obligatione praecepti absolvitur. B. Qui transit de loco in quo non est ad locum in quo est obligatio, 1° quoad legem prohibentem : a) per se tenetur illam servare a momento quo est in secundo loco, v. g. abstinere a carnibus vel ieiunare, quia hoc momento est subditus legis ; b) per accidens tamen non tenetur si praeceptum iam sit impletu impossibile, v. g. si in priori loco iure suo pluries manducandi iam usus fuerit ita ut ieiunium factum sit impossibile ; quod si iure non usus, ieiunium adhuc servari possit, ad illud tenetur nisi adesset grave incommodum ; 2° quoad legem praecipientem, tenetur servare si ante finem temporis quo adhuc servari possit, v. g. si ante ultimam missam, I. Id aliqui negant ; sed receptam disciplinam novo codice iuris fuisse immutatam non demonstratur. 3i6 summa theologiae moralis sit redux, quia ab hoc momento est subditus legis et obligatur ad illam, nisi tamen impleri moraliter i. e. sine gravi incommodo non possit. C. Qui itinerando mere transit per locum Ubi adest obligatio, quin in loco e quo profectus vel quo adventurus sit obligetur, non censetur obligari nisi in loco transitus maneat, quia interrum­ pere iter sat magnum est incommodum et quasi medium extra­ ordinarium. D. Qui legi communi in uno territorio satisfecit, per se non tenetur iterum satisfacere si veniat in locum ubi idem praeceptum servandum urget, quia non existit obligatio idem praeceptum bis adimplendi. Notetur in praedictis casibus saepius per accidens dari obliga­ tionem, ratione scandali vitandi. Articulus VI. De Impletione legis ecclesiasticae. 360. Legi prohibenti satisfit sive scienter et volun­ tarie, per actum humanum etiam meritorium, sive nescienter v. g. a dormiente, quia sufficit omittere id quod lex prohibet ; ad omissionem autem non requiritur necessario positiva voluntas omittendi seu abstinendi ab opere. Hinc qui ieiunat satisfacit legi, sive faciat ut parcat pecuniae, sive ratione valetudinis, vel quia cibus ei non /datur, vel quia dormit aut non cogitat de cibo : est enim praeceptum negativum. Qui tamen omittit inscius, potius legem non transgredi quam illam implere dicendus est. Omittens tamen non potest habere voluntatem contra­ riam : quod enim lex prohibet est malum, et ideo eo ipso prohibetur affectus seu voluntas huius mali ; sic ille cui invito violenter subtrahuntur carnes, licet effective legem non transgrediatur, peccat tamen affective contra eam et voluntate reus est eam violandi. 361. Lex praecipiens impleri debet per actum humanum i. e. scienter et voluntarie : datur enim lex hominibus, unde si actum personalem praescribat, requirit ut fiat humano modo, hinc ebrius vel dormiens vel om­ nino coactus in sacro non satisfacit ; si vero lex sit realis, rem praestandam imponens, sufficit ut ab altero praestetur, sed de mandato illius qui obligatur, aut cum eius rati­ habitione. DE LEGIBUS SI? Ut lex impleatur humano modo, requiritur intentio, quam substantia actus exigit ut ponatur in sua specie morali ; unde 1) ex parte subiecti intentio sit saltem virtualis i. e. olim habita et hic et nunc in actum influens (v. g. pergens orare distractus ex intentione initio habita), et implicita in alia contenta (v. g. intentio orandi in actu sumendi breviarium) ; 2) ex parte obiecti sit intentio ponendi actum praeceptum, quia sine illa non poneretur actus a lege praescriptus. Non tamen requiritur a) intentio finis extrinsci a legislatore intenti (nisi specialiter imponatur) : aliud enim est finis intentus a legislatore, aliud est actus quem ut medium ad hunc finem praescribit. Hinc axioma : finis (extrinsecus) praecepti non cadit sub praecepto, et fipis operantis potest esse oppositus fini legis­ latoris, v. g. qui pisces manducat éx gula praeceptum abstinentiae servat ; lex ideo communi utilitate fion privatur ; b) nec intentio explicita satisfaciendi seu legem qua talem im­ plendi, quia leges generatim non obligant ad obedientiam for­ malem i. e. ad faciendum quia praeceptum, sed tantum ad fa­ ciendum id quod est praeceptum ; hinc ignorans esse diem festum vel intendens aliam missam audire, nihilominus satisfacit prae­ cepto ; c) imo probabiliter effective satisfacit legi cum contraria inten­ tione non satisfaciendi (dummodo voluntas faciendi opus prae­ ceptum sit praedominans), quia legislator ordinario praecipit solam substantiam operis ; hinc qui vult orare et non satisfacere legi, licet affective contra legem peccare possit, effective tamen satisfacit. Quamvis enim ab intentione agentis pendeat quod', obligatio impleatur quae ab eius voluntate dependet uti votum, 1 juramentum, poenitentia sacramentalis, tamen non ab ipsius sed ' a legislatoris voluntate pendet quod lex ad tale opus obliget et tali opere impleatur ; etenim posito opere praescripto, subditus impedire nequit quin hoc opere lex impleatur. Ergo posita substantia operis lex necessario impletur. — Excipitur si pluribus praeceptis v. g. lege, voto, poenitentia sacramentali quis teneatur ad plures actus similes : tunc enim ab eius intentione pendet cuinam satisfaciat. 362. Potestne lex impleri cum peccato? — Lex generatim impleri potest i° sine statu gratiae vel habitu bono, laetitia, delectatione, etc., quia praecipit substantiam actus, non modum (prop. 16. Baii damn.) ; nisi modus aut status gratiae positive et intrinsece ad substantiam actus requiratur, v. g. ad confessionem (can. 907 ; prop. 14 Alex. VII) aut ad communionem (can. 861 ; prop. 55 βΐ8 summa theologiae moralis Inn. XI) ; — imo 2° lex, non quidem universaliter sumpta vel lex charitatis, quibus omne peccatum repugnat, sed alia lex particularem actum praecipiens impleri potest simul \ peccando, dummodo actus adimpletionis quoad substan­ tiam et secundum obiectum et speciem maneat bonus, et non totaliter corrumpatur eius bonitas (uti confessio nulla) ; scii, a) actu qui simul fit ob finem extrinsecum malum qui non sit unica ratio agendi, v. g. audire missam etiam ad videndam feminam (n. 156, 40) ; b) actu bono quem mere comitatur circumstantia mala extrinseca quae in obiectum non transit et in actum non influit, v. g. audire missam cum cogitationibus pravis seu cum inten­ tione furandi (non peccando satisfit sed peccans satisfacit ; n. 154) : lex enim non praescribit modum (extrinsecum) sed tantum substantiam actus ; nisi modus sit de intrinseca actus ratione secundum se vel prout sub lege cadit. Hinc axioma : modus (extrinsecus) praecepti non cadit sub prae­ cepto. 363. Quando lex impleri debet. — Lex praecipiens, si non determinet tempus impletionis, implenda est quam­ primum, moraliter loquendo, commode fieri possit (v. g. intra 3 dies, si statim sit implenda), secus enim eludere legem quis posset, semper differendo. Si vero determinet tempus, hoc tempore est implenda ; quodsi tempus elapsum fuerit, si fuerat praefixum ad obligationem finiendam, cessat obligatio v. g. missae, ieiunii ; si vero ad obligationem urgendam, obligat quamprimum, v. g, qui non est confessus infra annum, aut non fecit communionem paschalem (can. 859 § 4), vel qui poenitentiam sacramentalem certa die non implevit. De tempore obligationis notentur canones 31-35, speciatim can. 33 in quo dicitur : « In supputandis horis diei standum est communi usui, sed in privata Missae celebratione, in privata horarum canonicarum recitatione, in sacra communione reci­ pienda et in ieiunii vel abstinentiae lege servanda, licet alia sit usualis loci supputatio, potest quis sequi loci tempus aut locale sive verum sive medium, aut legale sive regionis sive aliud extraordinarium ». Canon intelligendum est secundum Responsum Ç.I. C., die 29 maii 1947, in quo declaratur quod «electo uno temporis supputandi modo hic, vi can. 33 § I, in actionibus for­ maliter diversis, mutari possit ». DE LEGIBUS 319 Actiones formaliter diversae illae sunt quae, etiam in actione forsan materialiter una, respiciunt obligationes diversas seu prae­ cepta diversa, quae intrinsece non connectuntur vel intrinsecam affinitatem non habent. Ita : i. Potest aliquis eadem èria sexta carnes sumere quia secundum horam citiorem iam est media nox et lex abstinentiae jam non urget, et obligationi divinum officium feriae sextae recitendi satisfacere, quia secundum horam tardiorem iam non est media nox et terminus obligationis finiendae nondum exspiravit. 2. Imo potest aliquis feria Sexta carnes sumere quia secundum horam citiorem dies abstinentiae iam est elapsus et tamen Sabbato missam celebrare vel ad Sacrum accedere quia secundum horam tardiorem Sabbatum nondum incepit. Actio enim illa, materialiter una, est formaliter multiplex cum sit adimpletio duarum obligatio­ num quae connexionem vel affinitatem intrinsecam non habent. 3. Non vero potest ille qui nocte Nativitatis in prima missa errore sumpserit ablutiones cum vino ita ut iam non sit ieiunus, celebrare secundam et tertiam missam, eligendo nunc horam tardiorem ad determinandum mediam noctem a qua debet esse ieiunus. Hic enim agitur de una formaliter actione correspondens uno et eodem praecepto. 364. Ad quid lex obligat.-—Lex 1) directe et explicite obligat ad sui observationem, quae est essentialis et potis­ sima obligatio legis in qua aliae implicite et virtute con­ tinentur ; 2) indirecte et implicite ad omnia media ordinaria et proxime necessaria ad observationem : qui enim tenetur ad finem, eo ipso tenetur ad media quae ad obtinendum finem proxime necessaria sunt ; scii. a) ad legis cognitionem, quae est medium praevium immediate necessarium sine qua observari non posset, et consequenter ad ordinaria media adhibenda quae ad legis cognitionem conducunt ; b) ad alia media interna et externa, sine quibus lex adimpleri non poterit, dum ordinaria sint et lex proxime instet, v. g. ad comparandum breviarium pro recitando officio ; c) et ideo ad vitanda aut removenda vel praecavenda impedimenta quae eius observationem proxime impossibilem reddunt ; d) ad occasiones proximas vitandas quae periculo trans­ gressionis frequenter exponunt aut cum ea moraliter coniunctae sunt. 320 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 365. An plura praecepta simul impleri possunt ? — Resp. i° Pluribus legibus vel praeceptis satisfieri potest uno actu, si omnia materiam seu actum specie et numero eumdem praescribunt : sic sacerdos canonicus vel religiosus una recitatione breviarii satisfacit ; — non satisfit tamen si exigantur diversae vel distinctae actiones, v. g. ieiunium praeceptum et a confessario vel a superiore impositum, nisi idem imponeret ; solvendo semel 100 fr. si quis bis deberet. Quandonam censeantur diversae leges cadere in eamdem vel diversas actiones, habemus ex intentione praecipientis, verbis, consuetudine, aliis adiunctis. 2° Etiam satisfit pluribus actibus eodem tempore positis, dummodo sint compossibiles nec diversitas temporum praescripta sit, v. g. auditio missae (aut peregrinatio) et horarum recitatio ; — non satisfit si sint incompossibiles, v. g. audire confessionem et legere breviarium. 366. Animadversio. — Occurrentibus eodem tempore pluribus praeceptis quae simul impleri nequeunt, ) de iure, si aeque urgentia sunt, servandum est maius prae minori : hinc praeferendum est, ceteris paribus, praeceptum negativum affirmativo, naturale positivo, divinum humano, ec­ clesiasticum civili, praeceptum superioris primarii vel virtutis strictioris vel spectantis ad bonum commune aut spirituale praecepto superioris secundarii, virtutis minus strictae, spectantis ad bonum particulare aut corporale ; 2) de facto agens satisfacit illi cui satisfacere intendit : ab inten­ tione enim agentis pendet cuinam satisfaciat ; — quodsi de nulla obligatione determinate cogitaverit censetur satisfacere urgentiori ; si sint aeque urgentes et materia sit divisibilis, utrique ex parte satisfacit ; si indivisibilis, obligationi maiori, ut dictum est sub i°. Articulus VII. De Interpretatione legis ecclesiasticae. 367. Lex ecclesiastica, utpote humana, saepe eget interpretatione, quae potest esse mere declaratoria seu comprehensiva, aut extensiva et restrictiva, et ratione auctoris quo fit, denominatur authentica seu legalis, usualis, iμdicialis aut doctrinalis (cfr. n. 294). Porro in iure eccle­ siastico non solum legalis est auctoritativa, sed etiam usualis ex usu legis subsequent!, datis conditionibus ad consuetudinem requisitis, de quibus infra dicemus (can. 'I ι I DE LEGIBUS 321 27-29) ; item iudicialis sed quoad partes causae tantum ; doctrinalis vero est mere privata. 368. Summus Pontifex delegare potest Congrega­ tiones romanas ad leges authentice interpretandas ex mandato speciali, vel etiam ex generali quale dedit C1 Rituum pro legibus ad ritus pertinentes, et C1 Concilii pro decretis Tridentini mores et disciplinam spectantibus ; nunc autem iuxta const. Sapienti 28 iun. 1908, singulae pro competentia sibi commissa hoc iure funguntur salva R. Pontificis approbatione (can. 244) ; insuper instituta fuit commissio specialis ad Codicis canones declarandos (ex motu proprio 15 sept. 1917). Quarum actus non eadem auctoritate sed tali ac tanta gaudent ac singulis ipsae tribuunt. Etenim : 1) Vel edunt solemne et generale decretum, speciali auctoritate Pontificis approbatum quo controversiam dirimunt : eamdem vim habet ac lex hancque etiam extendere potest. 2) Vel sub approbatione in forma communi tradunt resolutiones, declarationes, decisiones generales, quibus ex professo sensum legis exponunt : hae sunt interpretatio mere declarativa sed authentica quae valet pro omnibus casibus. 3) Vel dant responsa ad dubia proposita pro casu particulari, quin decretum generale emittant : haec sunt auctoritativa relate ad casum propositum et pro personis ad quas spectat, sicut inter­ pretatio iudicialis (can. 17, § 3), — pro aliis et quoad casus similes non sunt auctoritativa interpretatio nec per se obligatoria, exhibent tamen probabilem et prudentem rationem agendi et habent valorem doctrinalem maiorem quam si daretur a privatis doçtoribus, et eo maiorem quo firmioribus innixa sit argumentis, saepius fuerit repetita, et casus occurrentes sint similiores. Imo si esset uniformis praxis, generalis, constans, nefas esset ipsi contradicere : tunc contraria non esset probabilis ; unde in responsis aliquando additur : « attenta constanti praxi S. Congr8. » 369. Interpretatio egetne promulgatione ? — Inter­ pretatio authentica extensiva (vel et restrictiva) requirit novam promulgationem, quia revera est obligationis ex­ tensio (vel mutatio) quae in lege non continebatur, seu nova lex relate ad aliquod punctum : talis interpretatio facta ab illo qui deputatur ad simpliciter interpretandum leges, non habet vim legis, nisi detur ex speciali mandato legislatoris et ab ipso legitime promulgetur, uti fieri solet pro rfecretir Congregationum (can. 17, § 2). Interpretatio comprehensiva quae declarat sensum qui sat Summa Theologiae Moralis I. — 21 322 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS clare in lege continetur aut necessario ex ea eruitur, non requirit promulgationem quia sufficienter fuit promulgata cum lege ; illa vero quae declarat sensum qui obscure continetur ita ut antea et ex se esset dubia vel probabilis tantum, requirit novam promulgationem. Secundum ius naturae id disputari potest : iuxta alios non requirit promulgationem quia non condit novam legem sed detegit sensum qui prius latebat ; secundum alios requirit quia id quod dubie vel probabiliter in lege continebatur non erat sufficienter promulgatum, unde lex non erat totaliter promulgat^. Spectato autem iure ecclesiastico novo, pro­ mulgari debet ex can. 17, § 2. 370. Interpretatio doctrinalis facienda est secun­ dum regulas in iure statutas ; scii. i° « Leges ecclesiasticae intelligendae sunt secundum propriam verborum significationem in textu et contextu consideratam ; quae si dubia et obscura manserit, ad locos codicis parallelos, si qui sint, ad legis finem ac circumstantias et ad mentem legislatoris est recurrendum » (can. 18). 2° « Leges quae poenam statuunt, aut liberum iurium exercitium coarctant, aut exceptionem a lege continent, strictae subsunt interpretationi » (can. 19). 3° « Si certa de re desit expressum praescriptum legis sive generalis sive particularis, norma sumenda est, nisi agatur de poenis applicandis, a legibus latis in similibus ; a generalibus juris principiis cum aequitate canonica servatis ; a stylo et praxi Curiae Romanae ; a communi constantique sententia doctorum » (can. 20). 4° « Leges latae ad praecavendum periculum generale, urgent, etiamsi in casu peculiari periculum non adsit » (can. 21). 5° « Lex posterior, a competenti auctoritate lata, obro­ gat priori, si id expresse edicat, aut sit illi directe contraria, aut totam de integro ordinet legis prioris materiam ; sed lex generalis (de se) nullatenus derogat locorum specialium et personarum singularium statutis, nisi aliud in ipsa expresse caveatur » (can. 22). 6° «In dubio revocatio legis praeexistentis non praesu- DE LEGIBUS 323 mitur, sed leges posteriores ad priores trahendae sunt et his, quantum fieri possit, conciliandae » (can. 23). 371. Lex ecclesiastica admittit privatam inter­ pretationem epichiae et quidem in triplici casu : 1) si lex in casu particulari fit nociva vel mala, v. g. si sine pec­ cato nequeat servari, uti si velles pro missa relinquere aegrotum tuo auxilio omnino indigentem ; 2) si est boni impeditiva, aut valde onerosa, et nimis difficilis ut ab aequo legislatore vix urgeri possit, uti si excedat humanas vires vel causet grave damnum non proportionatum, v. g. si graviter aegrotans ieiunare teneretur ; 3) etiamsi non sit satis onerosa ut stricte imponi non possit, si inspectis circumstantiis temporis, loci, perso­ narum et praesertim ordinario modo praecipiendi cum moderamine, praesumitur talem non fuisse legislatoris mentem : sic non teneris audire missam ne amittendum sit magnum lucrum extraordinarium. At Ordinario non datur epichia in legibus irritantibus, ob bonum commune, a quibus nulla etiam ignorantia excusat ; nisi expresse dicatur (can. 16, § 1). Interpretatio epichiae fieri potest a quovis privato, si causa sit evidens ; — si dubia sit, est periculis plena, cum homo in propria causa cito in benignioreili partem inclinari solet ; unde adeundus est superior qui propter tales casus habet potestatem dispensandi (can. 15);—sivero sit pausa quae non patitur moram recurrendi ad superiorem et sit Satis fundata, ita ut positive dubium sit legem adhuc obligare, ipsa necessitas dispensat : tunc scii, sufficit ut probabiliter lex cessaverit obligare. QUAESTIO TERTIA. DE MUTABILITATE LEGIS ECCLESIASTICAE, 372. Lex ecclesiastica, sicut omnis lex humana, mutari potest, et quidem dupliciter : a) Aliae sunt causae excusantes a lege, quae obligationem non tollunt sed impediunt ne alicui hic et nunc applicetur, et excusant a legis transgressione, scii. 1) ignorantia quae impedit in subiecto solam obligationem formalem et sub­ jectivam, et 2) impotentia quae etiam impedit obligationem materialem et obiectivam. 324 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS b) Aliae causae eximentes a lege, quae tollunt obligationem sive in casu particulari, quoad aliquos tantum, ita ut non cesset ipsa lex, quod fit 3) dispensatione, et 4) privilegio, sive in genere ita ut lex cesset, vel 5) ab intrinseco, cessa­ tione finis, vel ab extrinseco, 6) abrogatione et derogatione, ac 7) consuetudine. De quibus iam est dicendum in specie. Articulus 1. De Ignorantia. 373. An ignorantia excusat a culpa? — Ignorantia ex parte subditi non efficit ut lex ipsum non attingat in actu primo, sed efficere potest ut non obliget in actu secundo et transgressor a culpa excusetur. Ignorantia enim invincibilis (antecedens vel concomitans),sive iuris seu legis, sive facti determinantis legis applicationem,excusat a culpa quia tollit voluntarium : nihil enim volitum nisi praecogni­ tum ; e contra ignorantia vincibilis quia non tollit volun­ tarium, haec tamen minuit culpam, nisi sit affectata ad liberius peccandum seu ad habendam excusationem a peccato (n. 82). 374. An ignorantia legis excusat a poena ? — Igno­ rantia invincibilis sive iuris sive facti in foro interno excusat a poena quia excusat a culpa ; e contra vincibilis non excusat a poena proportionata, excusat tamen a poena improportionata, unde si culpa sit levis non incurritur poena gravis (can. 2199-2203)*. In foro externo autem, « ignorantia vel error circa legem aut poenam aut circa factum proprium aut circa factum alienum notorium generarim non praesumitur ; circa factum alienum non notorium praesumitur, donec contrarium probetur » (can. 16, § 2) ; et « posita externa legis violatione, dolus (i. e. deli­ berata voluntas violandi legem) in foro externo praesumitur, donec contrarium probetur » (can. 2200, § 2). Quod saepe non fit, et ideo (si deficit sufficiens probatio) ali­ quando subire poenam quis tenetur propter iustam causam, i. Imo secundum ius hodiernum nulla si agitur de legibus proprie dictis (non de meris praeceptis) et potnis latae vel ferendae sententiae a iudice (non a superiore) inferendis, etiam in foro externo, st pro foro externo excusatio evincatur (can. 2218, § 2). DE LEGIBUS 325 id exigente bono communi, saltem quando accedit sen­ tentia iudicis ; at tunc non est poena proprie dicta sed potius onus subeundum propter bonum commune, 375. An ignorantia poenae excusat a poena? — Ignorantia (etiam invincibilis) solius poenae non excusat a poena proportionata, quia ratio unicuique dictat malum iuxta suam naturam esse puniendum v. g. homicidium morte, furtum carcere. Unde can. 2202, § 2 : « Ignorantia solius poenae imputabilitatem delicti non tollit, sed ali­ quantum minuit ». Similiter non excusat ab irritatione, nam can. 16, § 1 : «Nulla ignorantia legum irritantium aut inhabilitantium ab eisdem excusat, nisi aliud expresse dicatur ». — Imo nec ignorantia legis ab ulla poena vindi­ cative latae sententiae eximit in foro externo (can. 2229, § 3, i°) ; unde can. 988 : « Ignorantia irregularitatum sive ex delicto, sive ex defectu atque impedimentorum, ab eisdem non excusat ». Excusat tamen ignorantia legis vel poenae a) si poena supponat contumaciam ac proinde comminationis notitiam ut pro medi­ cinalibus et censuris, nisi ignorantia sit crassa vel supina (cap. 2229, § 3, i°) ; b) si legislator requirat scientiam vel teme­ ritatem, quia non vult punire nisi illum qui fecerit scienter, temerarie, consulto, studiose, cum praesumptione, aut ausus fuerit (can. 2229, § 2), nisi ignorantia sit affectata, quia haec in iure aequiparatur scientiae et a nulla poena latae sententiae excusat (can. 2229, § 1). Articulus II. De Impotentia. 376. Impotentia est incapacitas subditi ad legem implendam i alia est absoluta quando nequit poni opus praescriptum, sive sit corporalis seu physica quando deest potentia physica ad illud ponendum, v. g. defectu virium, mediorum, libertatis ex violentia, externa coactione, uti apud aegrotum in lecto fixum vel incarceratum ; sive sit spi­ ritualis quando opus nequit poni sine peccato ob legem supe­ riorem ;— alia est moralis quando lex impleri nequit sine magno metu vel periculo gravis damni aut incommodi corporalis vel spiritualis, quod per accidens cum impletione coniungitur, v. g. si requirat laborem extraordinarium, aut 326 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS notabiliter noceat sanitati vel fortunae, aut scandalo vel gravibus scrupulis occasionem praebeat, aut magni boni sit impeditiva v. g. eximii operis charitatis non praecepti. 377. Regulae de excusatione ob impotentiam. — I. Impotentia absoluta physica semper excusat ab obser­ vatione legis, quia ad impossibile nemo tenetur. II. Impotentia absoluta spiritualis excusat ab observatione legis, quia nullus obligatur ad malum. III. Impotentia moralis, ob epichiam, excusat regulariter ab observantia legis positivae, quia lex debet praecipere actus moraliter possibiles ; hinc axioma : lex positiva non obligat cum gravt damno vel incommodo ipsi extrinseco1. Quanta autem difficultas requiratur ut excuset, moraliter aestimandum est ex legis momento, personarum qualitate, circumstantiis locorum, temporum, etc. Exceptionaliter tamen non excusat : 1) per se, vi ipsius legis positivae, quando observantia necessaria est bono communi, quod semper praestat bono privato; sic v. g. etiam cum periculo vitae ministranda sunt sacramenta mori­ bundis a parocho, gerendum bellum a militibus ; 2) per accidens, vi legis naturalis, quando violatio cederet in contemptum Dei, religionis, potestatis legislativae aut in grave scandalum, v. g. lex non celebrandi sine vestibus sacris, lex de impedimentis dirimentibus matrimonii, aut lex non mandu­ candi carnes si id exigeretur in odium religionis. 378. Qui non potest totam legem implere an tene­ tur implere partem? — Resp. 1) tenetur ad partem possibilem, si lex sit moraliter divisibilis, pars sit aliquatenus notabilis, et ad finem legis conducat, v. g. qui non potest ieiunare tenetur abstinere a carnibus, carens breviario tenetur ad partes quas cognoscit memoriter vel quae in diurnali servantur (prop. 34? damn, ab Inn. XI) ; 2) non tenetur a) si lex sit saltem moraliter indivisibilis, quia est servatu impossibilis etiam partialiter, v. g. ieiunium : sic qui nequit facere peregrinationem non tenetur incipere iter ;i. i. Inconitnodum per se cum lege conjunctum ex voluntate legislatoris ferendum est. Item illud quod cum officio tacite est acceptum. DE LEGIBUS 327 b) si pars sit omnino exigua, ita ut pro nihilo reputetur, v. g. supplere psalmum iudica in missa : sic qui pauca sciret de officio, dum breviario careret ; c) si ratio praecepti non salvetur in parte possibili, quia haec nihil confert ad finem ; v. g. qui nequit consecrationi interesse, non tenetur ad reliqua missae quae non praeci­ piuntur nisi propter consecrationem. Qui serio dubitat an partem possibilem servare possit, non tenetur, propter magnum incommodum scrupuli, 379. An licitum est ponere impedimentum ob­ servantiae legis? — Omne praeceptum aliquo modo obligat, tum ad impedimenta vitanda, tum ad illa removenda quae obstant eius adimpletioni. Hinc l° impedimenta sive proxima sive remota ponere aut non removere, non est licitum si fiat directe i. e. eo fine ut praecepto satisfieri nequeat, v.g. iter arripere ut quis audire missam non possit : esset enim velle legem violare ; 2° indirecte i. e. alio fine, cum praevisione tameti qnod lex non possit impleri, illicitum est ponere vel non removere impedimenta proxima, i. e. ipso tempore obligationis vel paulo ante quando moraliter et proxime iam urget, v. g. iter incipere vespere ante diem praecepti ; nisi tamen adsit causa proportionate gravis, v.g. incommodum grave, aut media extraordinaria essent adhibenda, v.g. ad ecclesiae adeundum : tunc enim valet principium de causa cum duplici effectu, altero bono, altero malo ; 3° impedimenta remota ponere vel non removere non prohibetur, v. g. feria secunda incipere iter vel ponere causam aegritudinis, propter quod non possit quis audire missam in dominica aut ieiunare die veneris : esset eninj magnum incommodum grave etiam obligari ad vitanda impedimenta remota. Hae scii, non sunt vitandae causae ut praeceptum impleri possit, a. v. causae remotae et per accidens, etiamsi pronibeantur, non praecise prohibentur ne sequatur iste effectus. 389. Animadversio.— Sicut a culpa, ita impotentia legem implendi valet etiam excusare a poena, aut eam minuere (cfr. can. 2199, 2203 § 2, 2205). 328 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Articulus III. De Dispensatione. S. Th. I-II, q. 97, a. 4 ; 96, a. 6 ; II-II, q. 63, a. 2, ad 2; 88, a. 10 et il, ad 2; 89, a. 9; I47, a. 4 et ad 1. 381. Dispensatio est relaxatio legis in casu parti­ culari facta ab habente competentem potestatem publicam iurisdictionis (can. 80). Dicitur : 1) Relaxatio, i. e. exemptio, remissio, suspensio, sublatio. I ι! ?» I, i i Sic distinguitur a) ab interpretatione et epichia quae tantum declarant legem hic et nunc non obligare (v.g. ob causas excusantes) vel secundum sensum verborum vel contra eorum sensum ; b) a permissione quae tantum non impedit nec punit legis viola­ tionem ; c) a licentia quae habetur inde quod lex disponit aliquid esse prohibitum, non absolute sed solum v. g. ut non fiat absque superioris voluntate saltem praesumpta, qua conditione posita, non suspenditur lex sed nunquam obligavit, v. g. nemo sine licentia frumentum exportet, aut domum egrediatur ; unde licentia est facultas secundum legem concessa (v. g. can. 1398) ; d) ab absolutione quae non est remissio obligationis implendae in futurum, sed culpae vel poenae contractae in praeterito, et pertinet ad potestatem iudiciariam, non ad legislativam. Haec omnia non tollunt ipsam obligationem legis nec sunt contra sed iuxta legem. 2) In casu particulari ; datur enim tantum aliquibus, vel si omnibus, non pro omni tempore, unde manet lex in universali seu pro communitate. Sic distinguitur : a) ab abrogatione et derogatione, quibus lex extinguitur totaliter vel partialiter sed respectu communitatis, i.e. pro omnibus et in perpetuum 1 b) a privilegio quod ius positive constituit dum dispensatio mere negative operetur ; insuper est permanens et stabile et non semper contra sed multoties praeter legem, v. g. privilegium absolvendi vel dispçnsandi. 3) Facta ab habente potestatem competentem publicam iurisdictionis. Sic distinguitur a) ab irritatione ad quam sufficit potestas dominativa superioris in inferiorem i et quae legem mediate tantum attingit ; b) ab interpretatione quae fieri potest, et ab epichia quae semper fit a persona privata ; ad quas sufficere potest scientia, non necessario requiritur potestas, 382. Dispensatio datur in lege humana propter variationem casuum et circumstantiarum, quam legislator DE LEGIBUS 329 praevidere nequit : contingit enim praeceptum quod est ad bonum commune ut in pluribus, non esse conveniens huic personae vel in hoc casu, quia impediretur aliquod melius vel induceretur aliquod malum. — Est autem duplex : dispensatio simplex, si simpliciter relaxatur vin­ culum legis ; et dispensatio cum compensatione, si onus aliquod loco legis imponitur, et tunc vocatur commutatio, Ad legitimam dispensationem requiruntur tria : potestas dispensandi, Voluntas dispensandi manifestata, iusta dis­ pensandi causa. 383, Ad dispensationem requiritur potestas dis­ pensandi. — Facultas dispensandi pertinet ad publicam potestatem iurisdictionis. Proinde eam aliqui habent : A. Vel potestate ordinaria i. e. vi officii: illi scii, qui ferre leges possunt, in legibus propriis, praedecessorum et inferiorum : etenim « omnis res, per quascumque causas nascitur, per easdem dissolvitur ». Sunt R. Pontifex relate ad leges omnes ecclesiasticas, et episcopi, aliique locorum Ordinarii, relate ad leges dioecesanas etiam synodales (c. 82), nisi in forma specifica confirmatae fuerint ita ut R. Pontifex eas fecerit suas. B. Vel potestate delegata : inferior enim dispensare non potest in lege superioris nisi ipsi concedatur, quia inferior nihil potestatis habet in superioris voluntatem, a qua tota vis legis pendet. Inferiores Vero facultatem habent : Sive a) potestate quasi ordinaria seu a iure vel consuetudine: sunt illi qui officium habent cui ius vel consuetudo adnectit potestatem dispensandi in quibusdam legibus superioruin, scii. a) Ordinarii locorum (episcopi et vicarii generales, sede vacante vicarius capitularis, praelati nullius, administrato­ res, vicarii et praefecti apostolici). Isti « a generalibus Ecclesiae legibus ...dispensare nequeunt, ne casu quidem peculiari, nisi haec potestas eisdem fuerit explicite vel implicite concessa» (c. 81); iis tamen conceditur implicite, si lex dicat indefinite : posse dispensari, vel donec dispensetur, vel etiam explicite, uti fit pro irregularitatibus ex' delicto occulto provenientibus, excepta ea quae oritur ex homi­ cidio voluntario aut abortu, aliave deducta ad forum iudiciale 33° SUMMA THEOLOGIAE MORALIS (can. 990), et pro poenis latae sententiae, ad normam can. 2237. Id autem possunt generatim 1) in quibusdam causis levioribus frequentius occurrentibus : ita v. g. in casibus singularibus possunt subiectos sibi singulos fideles singulasve familias, etiam extra territorium atque in terri­ torio etiam peregrinos, a lege communi de observantia festorum, jtemque de observantia abstinentiae et ieiunii vel etiam utriusque dispensare, imo ex causa peculiari magni populi concursus aut publicae valetudinis possunt totam quoque dioecesim seu locum a ieiunio et ab abstinentia vel etiam ab utraque lege dispensare (can. 1245 § i et 2) ; item pro libris prohibitis (can. 1402) ; item ex consuetudine centenaria in recitatione horarum ; 2) in casibus urgentis necessitatis, si difficilis sit recursus ad S. Sedem et simul in mora sit periculum gravis damni, et de dispensatione agatur quae a S. Sede concedi solet (can. 81), v. g. in impedimentis matrimonii (can. 1043 et 1045) et ab irre­ gularitatibus in casu periculi gravis infamiae ad ordines exercen­ dos (can. 990) ; 3) in dubio facti, etiam pro legibus irritantibus, dummodo agatur de legibus in quibus R. Pontifex dispensare solet (can. 15) ; 4) quantum ad leges concilii provincialis aut plenarii, sed solum in casibus particularibus et iusta de causa (can. 82 et 291, § 2) β) Parochi ex consuetudine iure iam firmata, in legibus ‘ de observantia festorum et de abstinentia et ieiunio, Sed ita solum in casibus singularibus iustaque de causa singulos fideles et singulas familias, non autem totam communitatem (can. 1245 § i). γ) Superiores religiosi, in religione clericali exempta. Sunt Ordinarii, scii, generalis aut provincialis, in quibusdam casibus a iure determinatis, minus frequenter tamen quam Ordinarii locorum1 ; ac provincialis pro legibus latis in capitulo provinciali, generalis pro legibus latis in capitulo generali. Item isti et superiores domus pro legibus dé observantia festorum, ieiunii et abstinentiae, cum suis inferioribus, sed solum ad modum parochi (can. 1245 § 3). δ) Non tamen id possunt confessarii. Hi tantum declarare leges possunt, non vero per se in iis dispensare, nisi aliquando id expresse concedatur. Ita ex iure delegantur in casibus occultis urgentioribus in quibus Ordinarius adiri nequit : 1) casu quo immineat periculum gravisi. i. Ita in dubio facti (can. 15), in difficultate recurrendi et periculo in mora (c. 81-82), ab irregularitate ex delicto occulto (c. 990), pro poenis latae sententiae ad normam c. 2237, in casu urgenti, a singulis libris prohibitis (c. 1402). DE LEGIBUS ( 331 damni vel infamiae, super omnibus irregularitatibus ex delicto occulto provenientibus sed ad exercitium ordinis suscepti tantum, excepta irregularitate orta ex voluntario homicidio aut ex procura­ tione abortus, aliave iam deducta ad forum iudiciale (can. 990) ; 2) item super observatione poenae vindicativae latae sententiae, si reus alias seipsum proderet cum infamia et scandalo ; sed cum onere infra mensem recurrendi ad competentem superiorem si fieri possit sine gravi incommodo (can. 2290) : 3) super omnibus impedimentis matrimonialibus iuris eccle­ siastici, exceptis impedimentis presbyteratus et affinitatis in linea recta ex matrimonio consummato (can. 1044-1045). Sive b) potestate pure delegata seu ab homine : sunt illi qui ad hoc expresse commissi fuerint ab illis qui potestatem ordinariam vel quasi ordinariam habent, vel potestatem delegatam ad universalitatem causarum aut cum facultate subdelegandi. Sic episcopi vi facultatum quinquennalium et triennalium facultate extraordinaria in pluribus valent dispensare. De quibus omnibus valent regulae sequentes. 384. Regulae de potestate dispensandi. 1. Qui habet potestatem dispensandi ordinariam potest etiam commutare, sicut loco unius obligationis alteram imponere. 2. Qui habet potestatem delegatam dispensandi potest etiam commutare in legibus quae onus imponunt, v. g. ieiunium, recitationem horarum, — non autem in legibus quae ad alios fines latae fuerunt pertinentes ad bonum commune, v. g. ad incommodum vitandum, ordinem ser­ vandum, uti sunt impedimenta matrimonii, quia compen­ satio nihil conferre potest ad ipsarum fines. 3. Qui habet potestatem dispensandi per se habet po­ testatem commutandi, nisi explicite restringatur ad dis­ pensandum in quodam casu. 4. Qui vero habet potestatem commutandi non ideo potest dispensare, nec commutare in minus, secus pro parte dispensaret. 5. Qui autem facultatem « commutandi dispensando » habet, in minus Commutare potest, non simpliciter dis­ pensare. 332 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 385. Quosnam dispensare possunt. — Dispensare possunt per se. cum subditis (c. 201, § 1), etiam cum vagis (c. 14, § 2), cum exemptis saltem de consensu praesumpto eorum superioris (quia non sunt minoris conditionis, se­ cundum reg. 61 : Quod ob gratiam alicuius conceditur, non est in eius dispendium retorquendum), et etiam cum pere­ grinis qui secus tenerentur adire proprium superiorem,quod sine magno incommodo saepe fieri non posset (c. 1245, 2253, 30, 2237, 1043-1045), nisi tamen positive statueretur contrarium ut v.g.c. 990, § 1 et 1402, § 1 ; imo cum seipso quia non sunt inferioris conditionis quam subditi et quia nomine superioris agens dispensat se ut ipsi subditum, non tamen in propriis legibus, in quibus dispensatione non indiget cum ipsis non sit directe subiectus. 386. Ad dispensationem voluntas dispensandi re­ quiritur praesens vel antecedens ; non autem sufficit praesumpta de futuro, quae non est absoluta voluntas, v. g. si sciret superior dispensaret. Et sic distinguitur dispensatio a licentia : hoc enim in casu actio non est prohibita simpliciter sed solum ne fiat absque consensu superioris, qui sufficit praesumptus ; at quando actio est absolute prohibita et ideo mala, de praesenti necessaria est voluntas quae prohibitionem et malitiam aufert. —; Potest illa manifestari 1) expresse, verbis, scriptis, signis ; vel 2) tacite ex factis : a) si superior sciat contra legem agi nec contradicit dum facile possit et debeat, ita ut ex circumstantiis silentium explicari nequeat nisi dispensatione supposita ; b) si certa scientia praecipiat vel concedat quod sine dispensatione fieri non valet, v. g. Pontifex sciens dat beneficium irregulari, vel praecipit manducare carnes die vetito. 387. Ad dispensationem requiritur iusta causa .cognita et maturo consilio examinata. — Etenim a) si dispensator pro sua voluntate dispenset, aut erit infidelis, aut imprudens : infidelis si non habeat causam iustam, nam potes­ tatem in aedificationem datam propter bonum commune ordinat ad bonum particulare, et sic convertit in destructionem, dum rectum ordinem societatis perturbat, et (acceptionem personarum committendo) occasionem dàt querelis, unum eximendo cum alii lege premuntur ; — imprudens si rationem dispensandi ignoret DE LEGIBUS '/ 333 Insuper b) quia eximere a lege eum qui non est a lege eximendus, est acceptatio personarum ; ç) quia turpe est et contra legem naturalem quod pars sine causa non sit conformis toti. Hinc : 1) Si deest iusta causa, a) et fiat in lege superioris, dispensatio est illicita utpote abusus potestatis alterius, et quidem graviter vel leviter prout lex sub gravi vel sub levi obligat, et ordinario invalida quia superior non censetur committere potestatem dispensandi sine causa, quam sine peccato concedere non posset (can. 84, § 1) ; b) si fiat in lege propria, dispensatio est valida quia lex positiva non ligat absque voluntate superioris, sed illicita graviter vel leviter pro gradu perturbationis secutae : quamvis sit peccatum acceptionis personarum quod est grave ex genere suo, contra iustitiam distributivam et legalem, quod natum est generare scandalum et nocere bono communi, saepius tamen in casu particulari de facto erit kvis, quia ordinario non valde damnosa ; grave tamen est si notabile oriatur scandalum, aut damnum dispensati, aut onus aliorum ; c) subditus scienter petens dispensationem sine legitima causa, graviter vel leviter peccat, prout dispensatorem ad peccatum grave vel leve inducit (etiamsi superior sit bona fide) ; utendo tamen dispensatione, si valida sit, secluso scandalo non peccat. 2) Si deest sola causae cognitio : a) si fiat in lege superioris, dispensatio est illicita, et etiam invalida si delegans ut conditionem dispensationis posuerit examen causae, vel etiam causam iustam et causa deficiat; secus probabilis est validitas ; b) si fiat in lege propria, dispensatio est valida sed illicita; c) si adhibita diligentia, non certum sed probabile sit causam sufficere, licite et valide conceditur dispensatio, quia in moralibus nequit semper haberi evidentia sed sufficit ratio prudens et probabilis (can. 84, § 2). In dubio de validitate dispensationis valida censetur : standum est pro valore actus. 388. Iusta causa dispensandi esse potest : necessitas y. g. gravis dolor capitis aut debilitas ex ieiunio, pietas v. g. 334 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS cultus servitium ad dispensandum ab irregularitate, vel utilitas saltem mediate redundans in bonum commune, sive intrinseca sive extrinseca. Intrinseca est praeservatio, difficultas vel incommodum ob­ servantiae legis per accidens unita, v. g. praeservatio a scrupulis vel tentationibus, difficultas itineris in hieme. Extrinseca est bonum dispensantis v. g. ut se liberalis vel benignus exhibeat ; bonum dispensati v. g. utilitas pro merito bono, dignitas petentis ; bonum commune v. g. ad praecavendas nimias transgressiones, ad augendam communem laetitiam. Ita etiam solutio pecuniae in utilitatem Ecclesiae, meritorum compensatio, pacis conciliatio1. Quanta requiritur causa determinandum est attentis momento legis, qualitate personae et circumstantiis temporis, etc. ita ut spectatis circumstantiis omnibus appareat rationi conveniens. i Est scii, quasi causa cum duplici effectu : bonum ex dispensatione I proveniens debet compensare malum ex ipsa causatum, -r- Causa autem non debet esse tanta, quae per se certo excusat a legis observatione, aut probabiliter si superior adiri nequeat, quia tunc non est opus dispensatione, cum lex probabiliter cessaverit ; nec potest esse minima aut quaecumque parva, sed sufficit causa intermedia. Causa dispensationis existere non debet quando dispensatio petitur vel quando inchoative (v. g. mandatorie) conceditur, sed quando definitive et effective conceditur seu fulminatur (can.41). Porro permanere debet usque ad inchoatum usum et durante usu, si data fuerit ad actum moraliter divisibilem et revocabilem et causa natura sua est temporanea ; unde dispensatio datur sub tacita conditione si causa perduret, v. g. dispensatio a reci­ tatione horarum vel ieiunio ob infirmitatem ; — at non debet permanere si data fuerit ad actum moraliter indivisibilem et irrevocabilem, et causa natura sua est perpetua et ideo, si cessat, est per accidens ; unde dispensatio datur absolute, v. g. dispen­ satio ab irregularitate ob paupertatem est valida etiam si paupertas cessaverit ; dispensatio ab impedimento matrimonii ad legitimandam prolem est valida etiam si, dispensatione concessa, proles moriatur. 389. Dispensatio potest vitiari ex violentia, metu et errore. A. Violentia stricte dicta seu perfecta et absoluta inva­ lidât eam quia reddit involuntariam (can. 103, § 1). B. Metus per se non invalidât, quia non aufert volun­ tatem dispensandi, nisi ita fuerit gravis ut rationem omnino turbaverit ; unde dispensatio censetur valida, nisi aliud a iure caveatur (can. 103, § 2), ut pro poenae remissione metu extorta (can. 2238). i. Usus tamen omnis causae, si dispensans non est legislator, non est semper permissus. Videndum scii, quo pacto facultas delegata sit et intra quasnam limites contenta. DE LEGIBUS 335 C. Error proveniens sive ex subreptione i. e. suppressione veri, sive ex obreptione i. e. expressione falsi 1) invalidât si yersetur a) circa substantiam obiecti seu rei, vel qualitatem quae substantiam ingreditur rei circa quam dispensatur, v. g. affinitatem loco consanguinitatis (can. 40) ; b) circa subiectum seu personam cui datur, v. g. Petrum loco Pauli (can. 40) ; c) circa ea quae ad valorem requiruntur exprimenda de stylo curiae, etiamsi superior aliter dispensaret (can. 42, § 1) ; nisi tamen dispensationi apponatur clausula motu proprio (can. 45) ; d) circa causam finalem seu motivam quae ita ad dispen­ sandum movet ut, ipsa sublata, dispensatio non fuisset data, si unica vel omnes causae finales allegatae sint falsae (can. 42, § 2) ; nisi tamen iure exceptio statuatur, ut pro impedimentis matrimonii minoribus (can. 1054). 2) Extra hos casus est valida, v. g. si error versetur circa accidentia rei, vel circa nomen personae aut loci aut rei dummodo, iudicio Ordinarii, nulla sit de ipsa persona vel re dubitatio (can. 47), vel circa causam mere impulsivam sine qua dispensatio tamen data fuisset sed quae movet ad facilius dispensandum, vel si extrinsecus et independenter se habeat ad rem postulatam, etiamsi aliter non fuisset dispensatum : hic et nunc enim vult dispensans solvere vinculum. 3) Vitium obreptionis vel subreptionis in una tantum parte aliam non infirmat, si simul plures dispensationes concedantur (can. 42, § 3). 390. Animadversiones.—p. Canon 84, § 2 : « Dispensatio in dubio de sufficientia causae licite petitur et potest licite et valide conferri ». 2a. Canon 85 : « Strictae subest interpretationi non solum dispensatio ad normam can. 50 (de lege in commodum priva­ torum), sed ipsamet facultas dispensandi ad certum casum concessa » ; — non autem facultas generalis sive ordinaria sive delegata ad universalitatem causarum, cum sit favorabilis et praeter ius concessa, et ideo latam admittit interpretationem (can. 200 § 1). 3s. Canon 86 : « Dispensatio quae tractum habet successivum 336 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS (et non totum effectum simul ut irregularitas vel ablatio impedi­ menti matrimonii) cessat iisdem modis quibus privilegium, necnon certa ac totali cessatione causae motivae (sive negative sive contrarie). Unde etiam cessat i) revocatione superioris concedentis subdito significata (ς. 71 et 6o), quam valide efficit legislator semper, inferior delegatus solum ob iustam causam ; 2) renuntiatione facta ab illo qui renuntiare potest, et a compe­ tenti superiore acceptata (c. 72) ; 3) resolutione iuris (ac morte) concedentis si dispensatio data fuerit ad beneplacitum (c. 73) vel cum clausula aequivalente : donec voluero, donec placuerit etc. ; secus si data fuerit : donec revocavero ; 4) morte personae cui concessa fuit si privilegium fuit personale ; si locale, interitu loci nisi hic intra quinquaginta annos restituatur (c. 74-75) ; 5) elapso tempore vel expleto numero casuum pro quibus fuit concessa (c. 77) ; 6) si rerum adiuncta iudicio superioris ita immutentur ut dispensatio noxia evaserit vel usus illicitus (c. 77) ; — non autem solo non usu nisi sit aliis onerosa et accedat simul legitima praescriptio vel tacita renuntiatio (c. 76). Dispensatio autem quae totum effectum simul habet, si absolute conceditur, non cessat neque certa ac totali cessatione causae motivae. 4a. De invaliditate dispensationis valent : Canon 43 : « Gratia ab una S. Congregatione vel Officio Romanae Curiae denegata, invalide ab alia S. Congregatione vel Officio aut a loci Ordinario, etsi potestatem habente, conce­ ditur sine assensu S. Congregationis vel Officii quorum vel quibuscum agi ceptum fuit, salvo iure S. Poenitentiariae pro foro interno ». Canon 44, § 2 : « Gratia a Vicario Generali denegata et postea, nulla facta huius denegationis mentione, ab Episcopo impe­ trata, invalida est ; gratia autem ab Episcopo denegata nequit valide, etiam facta denegationis mentione, a Vicario Generali, non consentiente Episcopo, impetrari ». Canon 53 : « Rescripti executor invalide munere suo fungitur, antequam litteras receperit earumque authenticitatem et integri­ tatem recognoverit, nisi praevia earumdem notitia ad eum fuerit auctoritate rescribentis transmissa ». 5a. De cessatione potestatis dispensandi dicendum ad mentem can. 207 et 208. 6a. Ad simoniam vitandam, dispensatio debet esse gratuita, quamvis possint exigi modicae praestationes ex titulo expensarum cancellariae, ut v. g. can. 1056. 7a. Dispensatio realis seu territorialis valet in territorio ; dispen­ satio personalis, ut est illa quae impedimentum aut inhabilitatem aufert, ubique ; dispensatio mixta (realis et personalis) valet pro omnibus in territorio, pro subditis etiam extra territorium. DE LEGIBUS 337 Articulus IV. De Privilegio. 391. Privilegium etymologice est priva seu privata lex, et ideo est lex particularis ob beneficium determi­ natae personae vel personarum categoriae lata. Sumitur obiective pro ipsa lege particulari ; subiective pro facultate speciali agendi iuxta legem particularem et utendi bene­ ficio seu privilegio obiective sumpto. Sensu lato ita vocatur quaelibet lex particularis, quo sensu iura episcoporum, parochorum, minorum,uxorum etc. privilegia dicuntur ; sensu stricto est lex privata favorabilis specialem favorem seu beneficium non necessarium contra vel praeter ius commune concedens. Ita leges quae religioso­ rum vitam regulant nonnisi lato sensu, quae ultra iis speciale beneficium tribuunt, ut exemptionis ab episcopo vel facultatis specialis pro sacramento Poenitentiae, stricto sensu privilegia sunt. Cum autem sit lex, hinc conditiones essentiales legis habere debet ; et ideo privilegium debet esse a) stabile et permanens, et sic distinguitur a dispensatione aut gratia, quae non solet modo stabili et permanenti sed tran­ sitorie concedi ; b) Utile communitati, secus esset exorbitans et abolendum, cum communitas agnoscere privilegium debet et privilegiatum in usu non impedire. Ita privilegia regularibus aut clericis con­ cessa non solum ipsis favent sed toti religioni Christianae ; c) et ideo ab eo qui curam habet communitatis concessum: a iure communi enim eximere vel alios obligare ne impediant privilegiatum ab usu privilegii, non potest nisi legislator. Privatus itaque non potest privilegia concedere, sed solum licentias dare, nec contra legem. Differt ergo privilegium : 1. a rescripto quod est velut instrumentum quo privilegium vel dispensatio vel iuris interpretatio aut alia gratia a superiore obtinetur ; 2. a gratia quae est genus beneficii, cuius privilegium est quaedam species ; 3. a dispensatione: a) privilegium est vera lex quae positive ius aliquod constituit, dispensatio negative relaxat legem et tollit eius obligationem ; b) privilegium potest esse non contra sed solum praeter legem, dispensatio est contra legem ; c) privilegium de se est stabile et permanens, dispensatio de se ad actum transeun­ tem conceditur; d) privilegium datur singulari personae, dispen­ satio etiam communitati. Summa Theologiae Moralis I. — 22 338 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 392. Divisio privilegiorum.— Multipliciter dividitur pri­ vilegium : i° Ratione obiecti seu materiae circa quam versatur : a) est contra legem si alicui legi derogat, vel praeter legem si per illud nulli legi derogatur, ut est facultas dispensandi : ita quae­ cumque facultates habituales quae concedentur in perpetuum vel ad praefinitum tempus aut certum numerum casuum (can. 66 § 1). Primum solis subditis concedi potest quia est exemptio a Jege per actum iurisdictionis ; alterum etiam non subditis, quia fit per modum donationis seu facultatis, quam superior excercendam in suo territorio concedere potçst etiam extraneis. — b) Est favorabile, quod privilegiato affert commodum, nulli autem praeiudicium, ut privilegium honorificum aut dicendi missam in oratorio privato, vel odiosum, quod uni affert com­ modum, alteri (non bono communi) incommodum, ut exemptio a tributis vel a iurisdictione Ordinarii. 20 Ratione subiecti cui conceditur, est personale quod primario directe et immediate conceditur personae ratione sui ipsius, ob scientiam, dignitatem, etc. et ipsam personam sequitur et cum ipsa extinguitur, v. g. facultas absolvendi a censuris, aut dicendi rosarium loco breviarii ; — et reale, quod primario, directe et immediate confertur rei, sive corporeae Ut ecclesiae, monasterio altari, sive incorporeae ut dignitati, muneri, statui, et mediante re in personam redundat : ita facultates quae Ordinario habitualiter delegari solent, quae proinde non cessant morte aut amotione ipsius. Quodsi privilegium reale sit adiunctum loco, vocatur locale. 30 Ratione causae seu motivi ob quod conceditur, est gratiosum, quod ex mera gratia et liberalitate superioris ; — remuneratorium, quod ut praemium datur propter meritum aut servitium ipsius personae, aut eius parentum, consanguineorum vel propinquio­ rum ; — et onerosum, si interveniente contractu ob onus imposi­ tum et servitium promissum. 40 Ratione modi quo conceditur, a) est datum vel ad instantiam, quod intuitu petitionis conceditur et secundum illam est inter­ pretandum ; vel motu proprio, quod ex mera benignitate et pro­ pensione superioris tamquam favor specialissimus conceditur, etiam si supplicatio praecesserit, et ideo est latae interpretationis. — b) Est primo et per se concessum, sine respectu privilegii alias dati, vel ad instar si datur in modum quo alteri est conces­ sum : et tunc datur vel aeque principaliter, si tribuitur ac si primo et per se fuisset concessum ideoque non revocatur si in altero sit abolitum, vel per accessionem si communicatur propter con­ nexionem quam habet ille, cui conceditur, cum aliis antea privilegiatis, ita ut augeatur, minuatur, amittatur simul cum privilegio eorum. 5° Ratione finis, privilegium est commune quod immediate respicit et intendit bonum commune, v. g. privilegia canonis et fori data clericis aut exemptionis datum ordinibus religiosis ; DE LEGIBUS 339 et privatum quod, licet communitati datum, immediate respicit bonum personae particularis. 393. Acquisitio privilegii. — Acquiri triplici modo potest privilegium : directa concessione, indirecte commu­ nicatione, et praescriptione vel Consuetudine (can. 63, § 1). 1. Directa concessione quam non valet dare nisi ille qui habet potestatem legislativam, quia solus potest obligare alios ne impediant privilegiatum ab usu privilegii. 2. Indirecte per communicationem privilegia acquiruntur quae sunt concessa personae morali aut statui, quocum alia persona moralis habet communicationem privilegiorum. Talis communicatio privilegiorum in forma aeque principali existebat inter Ordines religiosos approbatos, sed in posterum iam est exclusa ex can. 613, § 1, non revocatis privilegiis ante codicem acquisitis (com. int. 30 dec. 1937) ; nunc autem existit in forma accessoria inter regulares et familiares aut tertiarios eorum, inter primum et secundum ordinem 1 (can. 613, § 2, 614). Communicatio tamen privilegiorum, etiam in forma aeque principali, solum respicit ea quae directe, perpetuo, et sine speciali relatione ad certum locum aut rem aut personam concessa fuerant primo privilegiato, habita etiam ratione capacitatis subiecti cui fit communicatio (can. 64). 3. Praescriptione et consuetudine, eodem modo ac iisdem conditionibus ac ius legitime acquiritur vel lex abrogatur (cfr. n. 404) j cum autem praescriptione norma iuris non constituatur, sed solum tribuatur ius subiectivum, nonnisi analogice dici poterit privilegium. Possessio centenaria vel immemorabilis inducit praesumptio­ nem concessi privilegii (can. 63, § 2). 394. Interpretatio privilegii fiat secundum regulas sequentes : 1. Privilegium ex ipsius tenore aestimandum est, nec licet illud extendere aut restringere (can. 67). Interpretatio ergo sumenda est ex clausulis, ex verbis proprio sensu iuridico sumptis, et ex contextu sermonis. Nullo autem modo privilegium extendi potest nec de persona ad personam, nec de re ad rem, nec de loco ad locum, etiam si eadem imo validior ratio occurrat. 2. Ea semper adhibenda est interpretatio, ut privilegioi. i. Cfr, etiam can. 713, $ 1, 722, 680. i 340 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS aucti aliquam ex indulgentia concedentis videantur gratiam consecuti (can. 68). Est enim privilegium essentialiter concessio beneficii et favoris. 3. In dubio privilegia interpretanda sunt ad normam can. 50 (can. 68), scii, quae ad lites referuntur, vel iura aliis quaçsita laedunt, vel adversantur legi in commodum privatorum, vel denique impetrata fuerunt ad beneficii ecclesiastici consecutionem, strictam interpretationem reci­ piunt ; cetera omnia latam. Privilegia itaque odiosa generatim sunt stricte interpretanda praesertim ea quae sunt contra ius ; e contra illa quae sunt praeter ius, favorabilia, remuneratoria, motu proprio concessa, Ordini aut communitati data religiosae. 4. Concessa facultas secum fert alias quoque potestates quae ad illius usum sunt necessariae (can. 66, § 3). I 1 Quare in facultate dispensandi includitur etiam potestas absolvendi a poenis ecclesiasticis, si quae forte obstent, sed ad effectum dumtaxat dispensationis consequendae. 1 i 5. Privilegium, nisi aliud constet, censendum est perpetuum (can. 70). 1 Contrarium constare potest ex tenore, ex clausulis ut si detur ad beneplacitum nostrum, ex natura rei, ut si sit stricte personale, aut ad certum numerum casuum aut certum tempus concessum. 6. Privilegium personale personam sequitur et cum ipsa extinguitur. 395. Usus privilegii. — 1. Privilegio communi, quod principaliter ad bonum commune est concessum, unus- quisque generatim uti tenetur, nec unquam ei renuntiare } potest ; quia aliter agere esset in detrimentum boni coml munis. 2. Privilegio privato et mere personali, quod privatae personae ad sui dumtaxat favorem est concessum, unus­ quisque renuntiare potest ; nec per se illo uti tenetur, Inisi ex alio capite exsurgat obligatio (can. 69). ; i1 ■ Unde sacerdos infirmus domi retentus habens privilegium oratorii privati non tenetur illud erigere, nec ipso iam erecto uti ut possit diebus dominicis celebrare, E cotitra confessarius gaudens privilegio absolvendi a reservatis, tenetur illo uti erga poenitentem rite dispositum. DE LEGIBUS 34I 3. Privilegio privato, quod communitati est concessum ob bonum singulorum, singuli renuntiare non possunt (sed sola communitas),at per se illo uti non tenentur. Per acci­ dens ad id teneri possunt, ratione specialis praecepti a superiore singulis iniuncti, aut ratione conformitatis cum aliis. 396. Cessatio privilegii. — Privilegia cessare possunt, sive directe et per se, sive indirecte et per accidens, defectu scii, conditionis necessariae : A. Directe : 1) renuntiatione legitime facta et a superiore competente acceptata. Privilegio tamen reali aut communi­ tati facto persona privata renuntiare non potest ; nec ipsa communitas si datum fuerit per modum legis, vel si renun­ tiatio cedat in Ecclesiae aliorumve praeiudicium (can. 72), 2) revocatione expressa vel tacita, i.e. per actum specialem explicitum, vel per legem contrariam latam a superiore qui privilegium concessit. De quo cfr. can. 71 et 60 ; in praxi varii casus sat intricati occurrere possunt de quibus indicare pertinet ad iuristas. B. Indirecte: 3) resoluto iure concedentis, si privilegia data fuerint cum clausula : ad beneplacitum nostrum, vel alia aequipollenti, uti : donec voluero, durante pontificatu meo, etc. (can. 73) ; non autem : donec revocavero; 4) elapso tempore vel expleto numero casuum pro quibus fuerunt concessa ; aut rerum adiunctis, iudicio superioris, ita immutatis ut noxia evaserint aut usus eorum illicitus (can. 77) ; 5) extincta persona (can. 74), vel absolute suppressa re cpi cohaerent, aut diruto loco cui adiunguntur, nisi locus intra quinquaginta annos restituatur (can. 75) ; 6) non usu privilegii onerosi cum praescriptione liberativa illius in cuius gravamen privilegium cedit (can. 76) ; alia vero privilegia per non usum haud cessant. 397· Animadversio. — Iusta requiritur causa ad privilegii liceitatem: sine iusta causa enim privilegium contra ius laedit iustitiam legalem et distributivam, privilegium praeter ius est illicita prodigalitas. Non tamen requiritur ad validitatem, quia a mera voluntate legislatoris pendet quod aliquis sit a lege eius exemptus. 342 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Articulus V, De Cessatione Finis. 398. Finis legis intrinsecus est bonum illud quod lex immediate respicit et intendit, seu motivum formale proxi­ mum ob quod lata est. Cessat quando iam est obtentus vel amplius obtineri nequit, v.g. sanitas pontificis obtinenda si obtenta fuerit vel si pontifex moriatur. Potest autem cessare sive negative vel contradictorie, cum observantia legis non est amplius utilis ad finem : est simplex cessatio; —sive positive et contrarie : quando de iusta, utili et mora­ liter possibili ex circumstantiis facta est iniqua, noxia vel valde difficilis : vocatur mutatio materiae. 399. Regulae de cessatione finis statui solent sequen­ tes : I. Cessante (etiam negative) totali seu adaequato fine legis in universali, i. e. respectu totius communitatis vel maioris partis et quidem permanenter, cessat lex, quia fit inutilis communitati saltem respective ad id quod inten­ debat, nec vult legislator obligare deficiente fine ab ipso intento ; — a fortiori si positive cesset et lex fiat universa­ liter nociva. Hinc axioma : cessante ratione legis cessat eius dispositio. II. Cessante fine partiali, lex non cessat, modo finis legis sit sufficiens, v. g. oratio ob pacem et serenitatem aeris hac obtenta non cessat. III. Cessante fine in particulari (respectu uriius vel ad tempus), nullo modo cessat lex quia generale bonum intendit ; quodsi fiat nociva seu nimis onerosa, non desinit ipsa lex sed quantum ad casum particularem potest non obligare ex epichia, si nimis gravis fiat. 400. Corollarium. — Unde ad cessationem legis ab intrin­ seco tres requiruntur conditiones. Oportet scii, causa finalis cesset totaliter quoad omnes legis partes, universaliter pro tota communitate, et constanter, secus solum suspenditur lex. DE LEGIBUS 343 Articulus VI. De Abrogatione et Derogation?. S. Th., I-II, q. 97, a. 2. 401. Abrogatio (abroger, révoquer, rapporter) est abo­ litio seu revocatio totius legis ; derogatio (déroger, modi­ fier} est abolitio seu revocatio partis legis, altera vigorem retinente. Differunt ab irritatione legis : haec est legis ab inferiore latae abolitio a superiore ita ut nunquam vim obtineat ; illae vero revocant legem quae vim habuit. Fieri possunt directe seu expresse (cessatio formalis}, vel tacite et indirecte (cessatio virtualis} ferendo legem incompossibilem (obrogatio}. 402. Abrogare et derogare possunt illi qui leges possunt ferre, scii, ipse legislator, eius successor et superior. Etenim « omnis res, per quascumque causas nascitur, per easdem dissolvitur ». Quantum ad leges ecclesiasticas sunt : Pontifex pro omnibus ; — Concilia pro legibus suae ditionis ; — epi­ scopi pro dioecesanis etiam in synodo latis, non tamen pro legibus latis in concilio provinciali, aut pro dioecesanis si fuerint a S. Pontifice confirmatae in forma specifica, 1. e. non simpliciter in favorem superioris, sed in favorem communitatis, ita ut eas pontifex fecerit suas. Valide id faciunt etiam sine ratipne, quia lex positiva essentialiter pendet a voluntate legislatoris ; licite non faciunt sine iusta causa, quia detrimentum infert bono communi leges utiles abrogare aut frequenter in alias mutare : sic enim populus contemnitur, et leges minus aestimantur et servantur, cum ad observantiam legis mul­ tum valeat consuetudo. 403. Animadversiones. — 1. Notetur can. 22 : «Lex poste­ rior, a competenti auctoritate lata, obrogat priori, si id expresse edicat, aut sit illi directe contraria, aut totam de integro ordinet legis prioris materiam ; sed lex generalis nullatenus derogat locorum specialium et personatum singularium statutis, nisi aliud in ipsa expresse caveatur ». Attamen, ex expressa iuris determinatione, « leges quaelibet, sive universales sive etiam particulares, praescriptis Codicis oppositae, abrogantur, nisi de particularibus legibus expresse contrarium statuatur » (can. 6, 1°). 344 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 2. De tacita abrogatione animadverte : a) legem posteriorem cum anteriore esse conciliandam, in quantum verborum proprietas patitur (can. 23), nam legis mutatio est ex se damnosa communi­ tati et stricte interpretanda ; b) per legem generalem abrogari legem priorem generalem in quantum directe contraria ; non consuetudines particulares aut locorum specialium aut personarum singularium statuta, quae ignorari possunt a legislatore ; c) per legem posteriorem generalem abrogari legem priorem generalem, non solum contrariam sed et diversam, si posterior totam de integro ordinet legis prioris materiam (can. 22). Bono scii, communi adversatur ut idem argumentum duplici ordinationi subsit. Articulus VII. De Consuetudine. S. Th. I-Π, q. 97, a. 3. 404. Consuetudo, ut factum spectata, proprie est usus seu mos i. e. frequens eorumdem actuum repetitio, fre­ quens modus agendi et inde exorta inclinatio ad similiter agendum. In praesenti autem, sermone iuridico, designat ius usu seu moribus populi introductum1. Quod definiri solet : ius legale, diuturnis communitatis moribus cum aliquo legislatoris consensu introductumAlia autem est consuetudo iuxta legem (inhaesiva seu declarativa) quae legem antea latam interpretatur, alia contra legem quae legem abrogat vel ipsi derogat, alia praeter legem quae novam legem introducit, ut est illa quae iam firmatur can. 135. Conditiones ad consuetudinem requisitae sunt : a) Ex parte actuum ut sint iQfrequentes i.e. saepe repetiti ; 2° diuturni i. e. longo tempore exerciti ; 30 uniformes seu constantes et ideo non interrupti, sive ex parte populi, sive ex parte superioris contradicentis ; 40 publici et notorii, secus non esset consuetudo societatis ut talis; 50 deliberati seu libere positi, et non ex vi vel metu vel errore positi quibus consensus communitatis impeditur ; 6° frequentati non a paucis personis particularibus, sed a maiore partei. i. Unde non requiritur specialis promulgatio. Hinc natura rei non mutatur, quando consuetudo in scripto documento refertur, nisi ipsa scriptura formaliter promulgetur. DE LEGIBUS 345 communitatis, aut partis pro qua lex ferri possit (can. 26) v. g. dioeceseos, classis fidelium, ordinis religiosi aut huius provinciae, non autem paroeciae aut domus religiosae. b) Ex parte materiae, ut consuetudo sit rationabilis (can. 27) saltem negative, et ideo ut adsint conditiones necessariae ad legem. c) Ex parte subditorum, intentio se obligandi, (aut se deobligandi, aut tali modo obligationem intelligendi et im­ plendi, aut obligationem ad hoc extendendi vel limitandi), quae manifestari potest superioris vel subditorum verbo vel facto, praxi, communi iudicio peritorum, etc. : sic consuetudines ex gratitudine vel devotione, v.g. audiendi tres missas in natalitiis D1, se signandi aqua lustrali, dicendi « Angelus Domini... », non sunt obligatoriae. d) Exparte legislatoris, consensus (can.25) sive spçcialis, expressus vel tacitus, qui ex actione vel omissione colligitur, sive generalis seu praesumptus omni legitimae consuetudini datus, seu approbandi quascumque consuetudines certis conditionibus exornatas. 405, Quid statuit Ius de consuetudine. — Secundum Ius novum ; i° Ad consuetudinem praeter legem introducendam nunc requiruntur 40 anni continui et completi (can. 28) ; quando tempus requisitum adest, dicitur consuetudo prae­ scripta (can, 27). Differt tamen consuetudo a praescriptione : a) haec est modus quo privati ius acquirunt, illa inducit ef­ fectum pro communitate, b) ad praescribendum bona fides requiritur qua quis ignoret rem non esse suam ; non requiritur semper ad consuetudinem quod introducentes ignorent legem existere ; c) ad praescriptionem consensus non requiritur illius contra quem praescribitur ; ad consuetudinem requiritur consensus legislatoris ; d) ad praescriptionem et consuetudinem diversum requiritur tempus continuum : ad praescriptionem ordinario sufficit 30 an­ norum, vel aliud minus a lege determinatum ; ad consuetudinem, tempus 40 annorum. 2° Consuetudo contra legem vel praeter legem per con­ trariam consuetudinem aut legem revocatur (can. 30). 346 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 3° Attamen, nisi expressam de iisdem mentionem faciat, lex non revocat consuetudinem centenariam aut immemo­ rabilem, sicut nec lex generalis consuetudines particulares (can. 30). Unde, promulgatione Novi Codicis, consuetudines centenariae et immemorabiles non sunt sublatae, nisi ibi expresse repro­ bentur (can. 5). 406. Quomodo consuetudo vim legis obtinet. — Consuetudo, debitis stipata conditionibus, sicut leges ferre potest, ita etiam ipsas abrogare et iis derogare. Quod fit dupliciter : a) Via conniventiae seu consensu personali speciali, su­ periore personaliter sciente et consentiente sive expresse sive tacite, i. e. non contradicente dum contradicere com­ mode possit et debeat : consentire enim non censetur si consuetudo sit irrationabilis, y. g. quae contraria sit iuri divino, occasionem peccandi praebeat, nociva sit bono communi, periculosa fidei, perniciosa disciplinae eccle­ siasticae, cultui divino, libertati Ecclesiae, aut in iure expresse sit reprobata ut abusus vel corruptela (can. 27, § 2), qualis est consuetudo contra rubricas missae praecep­ tivas (can. 818) ; nisi ita dicatur propter circumstantias nunc mutatas. Haec per se non requirit tempus sed valet statim ac constet consensum adesse : sic lex quae nunquam usu recepta fuit, desinit obligare post paucos actus a superiore toleratos. b) Via praescriptionis seu consensu non speciali sed generali, non personali sed legali seu iuridico (qui continetur lege quae omnes consuetudines legitimas ratum habeat), superiore etiam consuetudinem ignorante et dante con­ sensum praesumptum : haec requirit ut sit rationabilis et diuturno tempore sit continuata, nec interrupta ; secus enim non sufficienter apparet quod lex non sit subditorum moribus accommodata nec posset legislator praesumi con­ sentire. Quantum tempus requiratur, determinandum est iudicio prudentum. Nunc autem universaliter statuitur in iure nullam consue­ tudinem legi ecclesiasticae posse derogare nisi legitime per DE LEGIBUS 347 annos 40 continuos et completos fuerit praescripta ; contra legem vero quae clausulam contineat futuras consuetudines prohibentem, solam praescribere consuetudinem centena­ riam aut immemorabilem (can. 27, § 1). Quapropter aliquibus visum est iam non valere consue­ tudinem via conniventiae tacite approbatam, nisi etiam per 40 annos (vel 100) sine interruptione duraverit. Sed id efficaciter non demonstrant. 407. Quomodo consuetudo contra legem introduci potest. — Ad intelligendum quomodo possit introduci consue­ tudo contra legem, etiam sine peccato, audiatur S. Thomas, q.97, a. 3, ad 2 : « Leges humanae in aliquibus casibus deficiunt. Unde possibile est quandoque praeter legem agere, in casu scii, in quo deficit lex (epichia), et tamen actus non erit malus ; et cum tales casus multiplicantur propter aliquam mutationem hominum, tunc manifestatur per consuetudinem quod lex ulterius non est utilis ; sicut etiam manifestaretur si lex contraria verbo promulgaretur. Si autem adhuc maneat ratio eadem, propter quam prima lex utilis erat, non consuetudo legem sed lex con­ suetudinem vincit ; nisi forte propter hoc solum inutilis lex videatur, quoniam non est possibilis secundum consuetudinem patriae, quae erat una de conditionibus legis. Difficile enim est consuetudinem multitudinis removere ». Ex hoc ultimo iam intelligitur non esse necessarium quod omnis consuetudo contra legem introducatur legitime agendo et sine peccato ; ut moderni solent notare cum S. Alphonsp, Th. M., 1. I, η. I07 : « Consuetudo contra legem non requirit bonam fidem, sed et peccando introduci potest. Consuetudo enim tripli­ cem statum habet. In initio introducentes contra legem, omnes peccant (nisi aliqua ratione excusentur). In progressu non peccant illa iam a maioribus introducta utentes (bona fide), sed possunt a principe puniri. In fine autem nec peccant nec puniri possunt illa iam praescripta utentes ». 408. Consuetudo id omne potest quod legislator, v. g. abrogare obligationem in conscientia quoad culpam et non quoad poenam, vel vice versa ; item abrogare leges irritantes ; imo et leges quae feruntur cum clausula : non obstante quacumque consuetudine in contrarium, quia haec respicit consuetudines iam existentes, non impedit vero futuras. At non potest mutare legem contra legislatorem quando iste vult non mutari consuetudine, ut si huic contradicat ; unde si lex lata fuit cum clausula : non ob­ stante quacumque consuetudine etiam futura, ius non prae­ 348 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sumit consensum nisi consuetudo sit centenaria aut imme­ morabilis (can. 27). 409. Cessat consuetudo 1) ab intrinseco, si irrationa­ bilis evaserit, 2) ab extrinseco, contraria consuetudine legitime prae­ scripta, 3) item lege quae eam supprimit. Attamen : a) Leges speciales locorum, ut consuetudines particulares, statuta et privilegia, quia rationabilia cum sint, tamen a legislatore universali facile ignorari possunt, non censentur abrogari lege universali contraria, etiamsi feratur cum clausula : non obstante consuetudine; nisi lex id specialiter et expresse indicet v. g. dicendo : nulla obstante, vel non obstante quacumque consuetudine contraria (can. 30) ; tolluntur tamen lege lata a legislatore particulari loci. b) Item consuetudo immemorabilis aut centenaria non censetur abrogata etiam a lege quae feratur non obstante quacumque consuetudine, nisi expresse indicet, v. g. ad­ dendo « etiam centenaria », aut implicite, declarando illam « irrationabilem aut corruptelam » (can. 30). TRACTATUS DE PECCATIS IN GENERE. INTRODUCTIO. 410. Obiectum tractatus. — Theologia moralis tractat de actibus humanis, quibus ad finem, beatitudinem, perve­ nimus. Sunt illi actus qui conformes sunt dictamini rectae conscientiae et legi aeternae. At etiam habentur actus hu­ mani qui legi Dei vel dictamini rectae conscientiae non conformantur, quibus ad finem non pervenimus, quique vocantur peccata. Unde post tractatus de fine, de actibus humanis, et de ipsorum regulis scii, de conscientia et de lege, recte venit consideratio de actibus malis seu peccatis. 411. Dividitur tractatus in 3 partes : la Pars agit de peccato secundum se : 1) de essentia peccati ; — 2) de distinctione peccatorum a) specifica, b) numerica ; — 3) de comparatione et gravitate peccatorum ; — 4) de subiecto peccati, ubi de peccatis internis. 2a Pars agit de causis peccatorum : 1) de causis interioribus : a) de ignorantia ex parte rationis, b) de passione ex parte appetitus sensitivi, c) de malitia ex parte voluntatis ; 2) de causis exterioribus : a) de Deo permittente, b) de diabolo tentante, c) de homine coopérante ; 3) de peccato quod est causa alterius peccati, scii, de modo quo unum peccatum alterum causât, et de peccatis capitalibus. 3a Pars agit de effectibus peccati : 1) de diminutione boni naturae ; — 2) de macula seu reatu culpae ; — 3) de reatu poenae ; — 4) de peccato mortali et veniali quae secundum diversos effectus distin­ guuntur : a) de distinctione peccati mortalis a veniali, b) de I 35° SUMMA THEOLOGIAE MORALIS eius gravitate, c) de conditionibus ad illud requisitis, d) de divisione peccatorum mortalium et venialium, e) de eorum conversione, f) de peccato veniali secundum se. 412. Momentum tractatus. — Tractatus est maximi momenti, quia principia generalia abstracta de actibus humanis magis determinate et concrete applicat peccatis, quae ab uno­ quoque ante omnia sunt vitanda, et a sacerdote ac confessàrio in aliis aestimanda et diiudicandaJ. PARS PRIMA. DE PECCATO SECUNDUM SE. QUAESTIO PRIMA. DE ESSENTIA PECCATI. Articulus I. De Notione et Conditionibus peccati. S. Th. I-II, q. 21, a. I et 2; q. 71, a. 1-4 ; de Malo, q. 2, a. 2. 413. Peccatum proprie dictum sumitur philosophice et theologice : a) Apud philosophos actus malus vocatur peccatum, quod est medium inter malum et culpam : non enim omne malum est peccatum, nec omne peccatum est culpa. Malum siquidem est privatio perfectionis quae in aliquo esse debet. At peccatum est privatio perfectionis debitae in ordine ad finem, i. e. in operatione quando haec non ita dirigitur sicut finis eius exigit ; cum autem lex sit regula secundum quam actus est dirigendus ut perveniat ad suum finem, idem est sive peccatum dicatur : deordinatio a fine, sive : transgressio legis. Porro tres sunt leges : lex naturae physicae, regulae artis, et lex moralis ; hinc dicitur i. Utiliter conferri possunt : S. Thomas, Q. D. de Malo 1, 2, J, 7 ; et I-II, q. 71-89 cum commentariis Caietani et Billuart ; S. Àlphonsus, Th. M. 1. V ; Reiffenstuel, Theologia Moralis; Ferraris, Prompta Bibliotheca ; Ballerini-Palmieri, Opus theologicum morale, vol. I ; Billot, De peccato personali et originali ; Theologia Mechliniénsis, Tractatus de Peccatis, cura St. Carton de Wiart ; Lumbreras, De Vitiis et Peccatis; Deman, art. Péché, in Diet, de Théol.; et manualia omnibus nota, ut Van der Velden, Haine, Aertnijs, Marc, Lehmkuhl, Génicot, Noldin. Tanquerey, Prümmer et Vermeersch. DE PECCATIS SSI monstrum esse peçcatum naturae, et debilis structura esse peccatum artis. At transgressio legis moralis hoc habet speciale quod a libera voluntate oriatur, ut est domina suorum actuum ; ac proinde est imputabilis et vituperabilis : hinc speciale nomen culpae obtinuit. b) Sed apud theologos qui non considerant nisi peccatum in re morali et in ordine ad finem ultimum, Deum, invaluit mos sumendi peccatum ac culpam in eodem sensu. In significatione ergo strictiore peccatum est actus moraliter malus, seu actus humanus malus. Et in hoc sensu, in praesenti tractatu, de peccato erit sermo. 414, Peccatum distinguitur a vitio et a malitia in rigore sermonis ; quamvis in sermone vulgari haec saepe confundantur : vitium est inclinatio habitualis ad peccatum seu habitus malus, — peccatum, actus malus, — malitia est discon­ venientia cum recta ratione et lege, propter quam actus vel habitus est malus et ideo peccatum vel vitium. Vitium directe opponitur virtuti, peccatum actui bono, malitia bonitati. Peccatum maiorem malitiam habet quam vitium, nam 1) habitus est medius inter potentiam et actum, et ideo sicut excedit po­ tentiam in bono vel malo quia ad hoc illam inclinat, ita exceditur ab actu qui potentiam ad hoc determinat; unde peius est male agere quam id tantum posse vel ad id inclinari; 2) vitium non est malum nisi propter malitiam actus, quia ad actum malum incli­ nat. — Sub quodam respectu tamen vitium est peius peccato, quia diutius durat et causa efficiens esse potest multorum peccatorum ; at peccatum respectu vitii est causa finalis secundum quam consi­ deratur bonitas vel malitia, et ideo est simpliciter peius. 415. Peccatum differt ab imperfectione, quae est sive negativa seu physica, scii, defectus maioris perfectionis quam actus habere posset, et haec est propria omni actui creato ; sive positiva seu moralis. Haec rursus distinguitur duplex : alia improprie dicta est transgressio legis minoris momenti omnino indeliberata, v. g. distractio omnino involuntaria in oratione : haec materialiter est verum peccatum veniale sed absque omni culpa ; alia proprie dicta est actio vel omissio voluntaria contra consilium ad quod excitatur aliquis vel inspiratione divina, vel iudjcio rationis, vel voluntate superioris directiva, v. g. omittere preces matutinas, violare statuta communitatis, etc. et in hoc sensu loqui iam solent de imperfectione. Haec in se non est peccatum quia non est contra legem ; attamen si deliberate fiat et praesertim habitualiter, non erit semper sine culpa, vel ratione effectus ut scandali aut damni, vel saepius ratione causae scii, affectus inordinati seu motivi pravi propter quod ponitur : sive ex negligentia aut levitate, sive ex passione inordinata v. g. sen­ sualitatis, curiositatis, concupiscentiae aut irae, impatientiae, 352 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS acediae, timoris mundani, etc., sive ex contemptu : ratio enim vetat ne homo in actibus suis ex motivo malo vel irrationabili agat. Hac in re oportet omnino servare essentialem differentiam inter praeceptum quod de se est obligatorium, quia de bono necessario faciendo vel de malo vitando, et consilium quod non est obligatorium de se, utpore de bono meliori ; ita ut omnis theoria quae hanc differentiam in praxi tolleret, hoc ipso demon­ straretur a veritate deficere. Quapropter nequit admitti doctrina illorum recentiorum, qui praetermissionem boni melioris habent ut per se et necessario ac semper culpabilem, nisi ex determinatis adiunctis probaretur illud bonum in casu esSe minus conveniens vel minus bonum : isti praedictam differentiam praecepti et consilii tollunt in praxi. Ceterum affirmationem suam non probant valide, cum tamen affirmantis sit probare. Eo ipso scii, quod agatur de bono meliori, quod per se magis placet Deo, etiam adest bonum minus, quod etiam per se placet Deo, utpote bonum, licet minus placeat quia minus bonum. Praetermissio ergo melioris et electio minoris boni non est de se, necessario et semper irrationabilis, nec proinde mala : potest enim fieri ex motivo rationabili, praesertim si quis non positive intendat derelinquere bonum maius, sed eligat bonum minus quia hic et nunc conveniens sibi, ex quo indirecte sequatur omissio boni maioris. Igitur imperfectio non semper est culpa, at non semper est sine culpa. Et ideo melius vocaretur actus minus perfectus quam imperfectio. 416. Conditiones peccati. — Peccatum stricte dictum est actus voluntarius debitp ordine ad finem ultimum seu debita rectitudine privatus ; ergo ad illud concurrunt duo : a) inordinatio, unde habet rationem mali, scii, privatio debiti ordinis ad ultimum finem et ideo recessus a recta ratione et lege Dei : ipsi provenit ex parte obiecti ; b) ratio voluntarii, unde habet rationem culpae : provenit ipsi ex parte actus seu subiecti. Hinc triplex ad peccatum requiritur conditio : 1) moralis malitia obiecti, secus enim non esset malum; sufficit autem malitia subiectiva in obiecto i. e. in te aut actione quatenus cognoscitur, nec requiritur necessario malitia obiectiva in re aut actione ut est in se : qui enim putat aliquid esse malum et illud facit, reapse vult malum, unde ille qui falso credit esse diem veneris et carnes manducat, nihilominus peccat ; 2) requiritur in subiecto aliqua advertentia malitiae1i. i. Constat ex damn. prop. 35 Lutheri a Leone X, 15 iun. 1520 ; et prop. 68 Baii a Pio V, i oct. 1567; et prop. 2 ab Alex. VIII, 7 dec. 1690. DE PECCATIS 353 saltem confusa : nihil enim volitum nisi praecognitum ; unde si malum nullo modo advertatur, neque illud suspi­ cando aut de illo dubitando, nequit homo illud velle ; hinc non peccat ille qui die veneris, de praecepto nihil cogitans, carnes comedit ; 3) requiritur consensus voluntatis1 directus vel indirectus, quia peccatum est actus humanus ; hinc actus, qui neque est in voluntate neque a voluntate nec ab ea acceptatur, non est peccatum, ut est tentatio non accepta a voluntate ; — et quidem consensus liber2, unde a peccato excusantur vehementissimi motus irae aut alius passionis quibus usus rationis et libertas tolluntur. Deficiente advertentia malitiae, actus malus qui ponitur vocatur peccatum materiale quod est involuntaria legis transgressio : non est peccatum quia in subiecto agente deficit voluntarium, vocatur tamen peccatum quia ex parte obiecti seu materiae circa quam, omnia ad peccatum requisita adsunt. Formale peccatum vero est } deliberata, voluntaria et culpabilis transgressio legis, sive lex ' existât sivè èxistere reputetur. 417. Notio peccati non est univoca sed analoga". — Univoca non est quae eodem modo omnibus convenit alicuius generis, sed analoga dicitur cuius proprium est quod secundum plenam et perfectam rationem praedicatur de uno genere, scii, de peccato actuali mortali, imperfecte, deficienter et secundum quid de aliis : ipsa enim elementa essentialia quae in omni peccato inveniuntur, scii, ratio actus voluntarii et inor­ dinatio, diversa sunt. Etenim : 1) Peccatum primario et originaliter est actus, secundario autem et consequenter etiam sic vocatur proprie et est deordinatio quae sequitur actum, seu status peccati, qui non est actus malus nisi secundum quid, quatenus actus moraliter seu reatu perseverat. . 2) Peccatum mortale et veniale differunt in ratione deordinationis: illud est perfecte contra legem a cuius fine avertit cui unimur per charitatem ; hoc nonnisi imperfecte, et ideo solum a fine retardat. 3y Peccatum personale et originale differunt in ratione volun­ tarii: illud est voluntarium voluntate propria, hoc est imper­ fectissime voluntarium, scii, non voluntate propria sed tantum voluntate capitis nostri Adami. 1. Constat ex damn. prop. 46 Baii, et prop, i ab Alex. VIII. 2. Libertas requiritur non a coactione sed a necessitate, uti constat '■ ex damn. prop. 39, 41, 66 et 67 Baii ; et prop. 3 lansenii ab Inn. X damn., 31 maii 1653. 3. Analogia proportionalitatis, secundum esse et intentionem. Cfr. I-II, q. 88, a. I, ad 1 ; De Malo q. 7, a. 1, ad 1 ; II Sent., d. 35, q. I, a. 2, ad 2. Summa Theologiae Moralis ί — 23 354 ; ; ; I I ; ; 'i SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 418. Peccatum in Scripturis vocatur : 1) in ordine ad finem : αμαρτία et αμάρτημα i. e. aberratio a fine (Rom. V, 12 ; VII, 7), ita tamen ut prima vox dicatur etiam de statu peccati, altera de solo actu ; — 2) in ordine ad legem Dei : άνομία et παρανομία (in Vulg. iniquitas) i. e. violatio seu contemptus legis (I Ioh. III, 4 ; II Petr. II, 15) ; παραβάσις i, e. transgressio seu praevaricatio legis (Rom. V, 14 ; Gal. III, 19 ; I Tim. II, 14) ; παράκοή i, e. voluntas non audiendi vocem Dei seu inobedientia (Rom. V, 19 ; Hebr. II, 2) ; — 3) in ordine ad peccantem : παράπτωμα i. e. lapsus (Mc. XI, 25-26) ; ήττημα i. e. clades, diminutio (Rom. XI, 12) ; αγνόημα i. e. ignorantia, quia omne peccatum errorem culpabilem importat (Hebr. ΧΪ, 7 ; Act. XVII, 30). Saepius etiam sumitur peccatum in sensu metaphorice et improprio, sive pro sacrificio oblato pro peccatis (Os. IV, 8 ; II Cor. V, 21), sive pro causa, occasione vel obiecto peccati (Deut. IX, 21), sive etiam pro eius poena aut effectu (Lev. XX, 20), sive pro causa et effectu simul, sicuti concupiscentia ab Apostolo (Rom. VII, 17) dicitur peccatum quia ex peccato est et ad peccatum inclinat (C. Trid. sess. 5, can. 5). Articulus II. De Peccato omissionis negative volqntario. S. Th., I-II, q. 71, a. 5 j De Malo, q. 2, a. 1. ! i j ; , [ y \ 1 ' J ly j '' ,1 419. Quid sit peccatum omissionis. — Peccatum commissionis est positio actus prohibiti, et opponitur praecepto negativo ; peccatum omissionis est non positio actus praecepti, et opponitur praecepto affirmativo. Hoc peccatum omissionis in se, i. e. in sua essentia spectatum, non est actus sed mera privatio ; supponit tamen aliquem actum positivum saltem interiorem, coniunctum vel praecedentem, qui sit causa vel occasio eius, quo scii, quis directe vult omittere rem praeceptam, aut directe vult, sive nunc sive antea, aliquid aliud per quod impeditur a faciendo id quod debet. Omissio enim, ut sit peccatum, debet esse directe voluntaria, sive secun­ dum se ut si quis vult non audire Sacrum, sive saltem in causa ut si directe vult ponere actum incompossibilem cum re praescripta, sive coniunctuxn v. g. si vult ludere quando audire Sacrum debet, sive praecedentem, ut si vult diu vigilare de sero, ex quo praevidet se non auditurum1. i. Melius tamen dicitur peccatum omissionis esse sine actu. Cfr. supra, p. 67, nota i. DE PECCATIS 355 420. Quandonamfit peccatum omissionis? — Pec­ catum omissionis inchoatur interius et contrahitur quoad affectum et culpam quando voluntarie ponitur causa omis­ sionis : tunc enim omittens vel voluntarie intendit non implere, vel voluntarie se exponit periculo non implendi ; consummatur exterius et ponitur effective quando adest tem­ pus adimplendi praeceptum quod non impletur. Haec exterior omissio nullam malitiam addit per se actuTmteriorj ; attamen peccatum est (et ideo in confessione declarandum) utpote inordinatio voluntaria, eodem modo ac opus externum malum recte vocatur peccatum. Quod si quis voluntatem omittendi sincere et efficaciter retracta­ verit antequam externa omissio sequatur, haec non erit peccatum sed tantum effectus peccati materialiter malus, v. g. qui proiecit breviarium in mare, et postea in itinere poenitet. 421. Opus tempore omissionis positum estne pec­ catum ? — Opus quod ponitur tempore omissionis, si sit \ causa vel occasio illius, est peccatum non tamen distinctum ab omissione (ac proinde non in confessione declarandum), sed malum ipsa malitia omissionis : ita ludus qui est causa omissionis Sacri. Si non sit causa omissionis sed mere accidentaliter et concomitanter se habeat ad omissionem, nisi aliunde malum sit, non erit malum neque ex omissione : ita si quis efficaciter statuerit non audire Sacrum, sed ne interea maneat otiosus, sese applicet studio. Articulus III. De Peccato commissionis externo, indirecte aut in causa voluntario. S. Th. I-II, q. 71, a. 6 ; q. 74, a. 2 ; de Malo, q. 2, a. 2 et 3. 422. Quid sit peccatum externum commissionis. — Peccatum proprie dictum commissionis non tantum est interior voluntas mali, sed etiam opus externum malum a voluntate imperatum vel non impeditum, v. g. homici­ dium, furtum, motus irae externus : actus enim externus quamvis non habeat rationem culpae nisi a voluntate, a 356 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS seipso tamen habet rationem mali quia habet difformitatem seu disconvenientiam cum recta ratione et lege Dei, propter indebitam materiam vel indebitas circumstantias. Unde etiam a Deo prohibetur : omne autem quod prohi­ betur a Deo est peccatum (et ideo in confessione decla­ randum). Peccatum externum inchoatur interius in affectu quando càusà eius voluntarie ponitur, et consummatur exterius in effectu quando actus externus revera adest, eodem modo ac de omissione dictum est. 423. Peccatum externum potest esse voluntarium in causa aut indirecte tantum. —Peccatum enim est actus humanus malus ; unde, sicut pro actu humano, ita ut opus externum malum sit peccatum, requiritur sed etiam sufficit quod sit aliquo modo voluntarium· Ergo non requiritur ut sit voluntarium in se, sed sufficit quod sit voluntarium in causa positiva (v. g. ira ex ebrietate), vel indirecte in omissione praecedenti quatenus voluntas de­ beret illud prohibere et non facit (v. g. damnum ex eo quod pater non prohibet filium furari) 424. Quaestio : An ad peccatum requiritur actualis advertentia malitiae? — Respondetur, ex praedictis quaestionem facile solvi : Ad peccatum sufficit aliquod voluntarium sive in causa sive indirectum ex omissione ; sed ad tale voluntarium sufficit advertentia momento quo talis causa vel omissio ponitur. Hinc ; a) Non semper requiritur hic et nunc actualis advertentia - malitiae, i. e. eo momento quo peccatum exterius consummatur seu actus externus effective ponitur : hoc enim non requiritur ut sit voluntarium, nam recte imputantur homini effectus seu actus mali qui ponuntur cum inadvertentia culpabili et procedunt ex causa voluntaria ex qua secaturi praevidentur, ut ex ignorantia culpabili propter negligentiam (v. g. damnum aegroti ex medico negligent! addiscere quae scire tenetur), ex passione quam quis deliberate vult sequi (v. g. homicidium ex ebrietate aut ira), ex habitu malo (v. g. blasphemia ex consuetudine), ex voluntaria I DE PECCATIS 357 inconsideratione sicut operando praecipitanter (v. g. vena­ tor negligens considerare an adsit homo vel fera et occi­ dens hominem). b) Nihilominus ista inadvertentia et actus cum illa positus non erunt voluntarii et culpabiles, nisi momento quo causa fuerit posita adfuerit actualis advertentia qua aliquo modo effectus seu actus malus fuerit praevisus saltem in confuso, obscure et indistincte, quatenus aliquis saltem dubitaverit aut suspicatus fuerit malum esse secuturum, vel noverit obligationem ad id attendendi aut maioris cautelae adhibendae ; secus enim nullo modo essent volun­ tarii. Hoc momento peccatum interius inchoatur et committitur quoad affectum et culpam. Ex data explicatione facile conciliantur sententiae theo­ logorum oppositae, quorum aliqui requirunt semper advertentiam actualem, aliqui e contra affirmant quando­ que sufficere virtualem et interpretativam (n. 60, II et 63). Articulus IV. De Elementis constitutivis peccati. S. Th. I-Π, q. 71, a. 6 ; q. 72, a. 1 et 5 ; q. 73, a. 2 ; C. Gent. Ill, 9 ; de Malo, q. 1, a. 1 ; q. 2. 425. Peccatum constat duobus elementis constitu­ tivis, quasi partibus metaphysicis, quae sese habent sicut materia (indeterminata) et forma (determinans) in entibus naturae, quaeque proinde materiale et formale vocantur. In ipso enim peccato habetur : 1° elementum positivum et materiale : substantia actus con­ siderati, non in esse physico prout tendit ad quodcumque bonum (sic enim non est actus humanus seu moralis, nec ideo moraliter malus ac proinde non est elementum constitutivum peccati sed ipsi praesupponitur), sed in esse morali prout indebite ad aliquod bonum creatum tendit quod ad finem ultimum referri nequit : est indebita con­ versio ad creaturam ; — et 2° elementum privativum quod necessario sequitur ex primo, scii, ipsa privatio rectitudinis seu debitae ordinationis in finem ultimum : est aversio vel elongatio a Deo. Haec est 358 SUMMA theologiae moralis elementum formale quia determinat materiale ad hoc quod sit peccatum · conversio enim ad creaturam peccatum non esset theologicum nisi per eam homo etiam se haberet inordinate circa finem ultimum- — Aliis verbis : materiale peccati est ipse actus voluntarius quo homo tendit ad aliquod contrarium legi aeternae ; formale vero est'ipsa difformitas actus seu recessus a lege aeterna. 4^6· Animadversio. —r· Materiale peccati non est confundendum cum peccato materiali: in hoc enim nulla est formalis malitia imo potest esse actus formaliter bonus, materiale peccati est elementum eius constitutivum quod inseparabiliter habet ma­ litiam adnexam. Sic accessus lacob ad Liam est materiale pecca­ tum respectu lacob, sed materiale peccati respectu Liae ; sumere pecuniam pro illo qui ad hoc violentatur est peccatum materiale, materiale peccati pro illo qui violentiam infert. . Similiter non sunt confundenda formale peccati et formale j peccatum : hoc est totum peccatum, illud est elementum peccati i formalis. 427. Essentia peccati. — De essentia peccati celebris existit controversia : S. Thomas dicit utrumque elementum materiale et formale ad peccati essentiam pertinere ac proinde hanc consistere in aliquo positivo; Scotus vero, Suarez et alii, elementum materiale ut merum subiectum peccati considerantes, dicunt formale totum esse peccatum et hoc consistere in privativo vel etiam, ut pauci dixerunt, in negativo. Circa quod animadvertendum : 1) Certum est peccatum non consistere in negativo : peccatum enim est actus malus, malum autem non est simplex absentia perfectionis sed absentia perfectionis debitae. Unde peccatum essentialiter non est quid nega­ tivum, sed ad minus quid privativum. 2) Certum est elementum formale peccati esse quid priva­ tivum. Formale enim peccati est id quo actus malus est malus Porro malum est privatio boni. Ergo formale peccati est privatio, et peccatum in quantum est malum est quid privativum, nempe privatio conformitatis Cum lege aeterna seu rectitudinis debitae actui. 3) Certum est peccatum omissionis, in sua essentia spectatum separarim ab actu qui est sua causa, prout scii. DE PECCATIS 359 mera omissio est, esse quid privativum, ut dictum est supra, n. 419. In ipso materiale est privatio actus debiti, ; _ formale privatio ordinis ad finem ultimum. 4) Videtur dicendum essentiam peccati commissionis non esse privationem puram, sed aliquid positivum, nempe actum voluntarium qui est materiale peccati, ad ipsam peccati essentiam pertinereJ. Probatur : a) Duplex est privatio : alia est pura, totalis et completa quae totum bonum oppositum corrumpit, ut mors, caecitas, et ideo concipi potest sine aliquo positivo, sed essentialiter non est nisi privatio ; alia est non pura sed partialis et incompleta, ut aegritudo quae est viaad mortem et ophthalmia vel caecutio ad caecitatem : haec non corrumpit totum bonum oppositum sed aliquid de eo retinet ita ut sine isto concipi nequeat, et ideo in essentia sua aliquid positivum includit. Atqui in rebus moralibus non datur privatio pura (seu purum malum), quia nulla voluntas ad malum ut malum tendere potest, sed semper sub ratione boni : voluntas scii, in agendo non totaliter aufert bonum rationis, sed semper retinet aliquid de rectitudine seu de ordine rationis ad bonum. Ergo privatio debiti ordinis quae in peccato invenitur, essentialiter includit conservationem alicuius rectitudinis seu tendentiae ad bonum, quae est aliquid positivum. Unde sicut aegritudo non est pura et totalis privatio vitae, sed includit conservationem partialem vitae quae tamen non agitur modo normali ; ita peccatum non est pura et totalis privatio ordinis rationis, sed includit positive tendentiam seu ordinem rationis ad bonum apparens, quod revera est malum et prohibitum quia ad ultimum finem referri nequit. b) Bonum et malum morale non contradictorie opponuntur sicut qualitas et privatio, res et nihil, sed contrarie sicut duae qualitates oppositae : virtus enim et vitium sunt contraria quia tendunt ad obiecta contraria bona vel mala ; quodsi vitium sit contrarium virtuti, etiam peccatum ex quo generatur vitium vel quod ab ipso elicitur. Atqui si malum morale vel peccatum \ esset mera privatio, bono opponeretur Contradictorie, et esset 1 simplex absentia boni. Ergo malum morale vel peccatum non / est mera privatio sed aliquid positivum, scii, actus tendens ad obiectum malum. Articulus V. De Definitione peccati. S. Th. I-Π, q, 71, a. 6. 428. Peccatum theologice sumptum definitur ab I. Ita magni thomistae : Capreolus, Caietanus, Ferrariensis, loannes ' a S. Thoma, Salmanticenses, etc.; ultimis temporibus accesserunt Billot et Vermeersch. Cfr. Gillon, La theorie des oppositions et la théologie du péché. 300 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Augustino, 1. 22, c. Faustum, c. 27 : Dictum, factum vel ' concupitum contra legem aeternam. a) Indicatur id quod est materiale in peccato, nimirum actus qui distinguitur triplex ad denotandum triplex peccatum quod committi potest cogitatione, verbo et opere. Cum autem affirmatio et negatio reducantur ad idem genus, sub nomine dicti, facti vel concupiti (i. e. voliti seu amati) etiam venit peccatum omissionis : non dictum, non factum, non concupitum cum quis dicere, facere, velle deberet. Ceterum peccatum omissionis radicaliter consistit in actu positivo, quia non est voluntarium nisi derivetur a deliberatione qua homo decrevit vel omittere praeceptum vel aliquid cum eo incompossibile facere. b) Dicitur : contra legem, ut implicite significetur ad peccatum requiri quod sit voluntarium et liberum : nemo enim proprie et formaliter agit contra legem nisi per actum voluntarium et liberum, seu nisi istam transgredi libere velit. c) Diçitur : contra legem aeternam, quia lex aeterna est prima et essentialis regula actuum humanorum, eos ordi­ nans ad finem, ex qua habent quod sint boni vel mali ; et quamvis peccata sint etiam contra rationem, vel et ali­ quando contra leges humanas, haec tamen peccata non sunt nisi quia simul sunt contra legem Dei aeternam, a qua derivantur omnes leges et quae praecipit istis obediendum. Hoc est formale peccati quod sit contra legem Dei. 429. Peccatum stricte dictum etiam recte definitur . philosophice : Actus contra rectam rationem seu actus humanus disconveniens naturae rationali. Ita secundum quod animadvertit S. Thomas, ad 5, « a theologis consideratur peccatum praecipue secundum quod est offensa contra , Deum, a philosopho autem morali secundum quod contrariatur - rationi ». Attamen nullum est peccatum philosophicum i. e. rectae rationi rePugnans> quin simul sit theologicum seu legi aeternae contrarium, quia ex una parte quidquid est contra rectam rationem est contra legem aeternam quae est ratio Dei, cum recta ratio nil aliud sit quam participatio legis aeternae in mente creata ; ex altera parte impossibile est ut /aliquis homo, qui habet sufficientem rationis usum, Deum et legem aeternam invincibiliter ignoret. Licet ideo peccati philo­ sophici conceptus non sit metaphysice repugnans : actus enim DE PECCATIS 361 sufficienter apparet malus et peccatum eo quod soli regulae rationis repugnat, abstrahendo (non excludendo) a lege aeterna ; de facto tamen, in ordine reali, non existit, uti constat ex prop. 2 damn, ut scandalosa, temeraria et erronea ab Alex. VIII1. 430. Minus bene peccatum ab aliquibus definitur : Transgressio libera legis Dei, seu voluntarius recessus a regula divina. Quae definitio licet vera, tamen est incompleta quia fit secun­ dum elementum formale12 et: non indicat elementum materiale esse de essentia peccati ; est etiam minus propria quam definitio Augustini : peccatum enim potius est actus voluntarius quam privatio vel recessus, quia voluntas non directe tendit in priva­ tionem, sed in bonum positivum, quod habet privationem adnexam : bonum enim est proprium eius obiectum. Unde primo et in recto ponendum est elementum positivum. 431. Animadversio. — Sicut notio peccati, ita definitio non convenit perfecte nisi peccato mortali actuali, imperfecte et secundum quid aliis. QUAESTIO SECUNDA. DE DISTINCTIONE PECCATORUM. Articulus I. De Distinctione specifica. S. Th. I-II, q. 72 ; de Malo, q. 2, a. 6. 432. Principium I. Peccata specie distinguuntur immediate et proxime secundum obiecta formalia diversa, seu specie morali distincta. Peccatum enim non est simplex privatio sed actus voluntarius debita rectitu­ dine privatus, unde sicut ceteri actus humani, peccata speciem habebunt immediate ex obiecto : sic distinguuntur idololatria, homicidium et gula (a. 1). — Cum autem finis 1. «Peccatum philosophicum seu morale est actus humanus disconve­ niens naturae rationali et rectae rationi ; theologicum vero et mortale est transgressio libera divinae legis. Philosophicum quantumvis grave, in illo qui Deum vel ignorat vel de Deo actu non cogitat, est grave peccatum, sed non est offensa Dei, neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Def neque aeterna poena dignum ». Notat Lehu : « in propo­ sitione damnatur duplex indicatus casus, non tamen copulative sed disiunctive : in illo qui Deum vel ignorat, vel de Deo actu non cogitat. Ergo in utroque casu seprsim sumpto aequaliter damnatur propositio », o. c. n. 217. 2. S. Thomas, II Sent. d. 35, q, 1, a. 2. 362 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS seu bonum sit proprium obiectum voluntatis, sequitur peccata specie distingui secundum diversos fines (ad 1) sive operantis (v. g. furari propter vindictam vel propter fornicationem), sive praesertim ipsi operi intrinsecos (v. g. gula ad delectationem, furtum ad pecuniam ; — gula ex amore cibi deliciosi vel ex amore multi cibi). 433· Principium II. Peccata specie non distinguun­ tur immediate et proxime, prout opponuntur diversis a quibus recedunt virtutibus (ut docuit Scotus) vel prae­ ceptis (ut ait VaSquez) : privatio enim quae in peccato habetur, scii, recessus a virtute vel lege non intenditur a peccante sed est praeter eius intentionem, unde non est per se et directe obiectum voluntatis et actus humani, nec ideo actui malo speciem tribuit (a. 1). Animadvertit tamen S. Thomas in idem redire quod peccata vel specie distinguantur secundum obiecta vel secundum virtutes quibus opponuntur, quia ipsae virtutes distinguuntur specie ex obiectis (ad 2) ; — aut etiam secun­ dum praecepta, quia haec differunt secundum diversum obiectum, motivum et finem et etiam secundum diversas virtutes, cum ad hoc fiunt ut secundum virtutem operemur. Peccata érgo, licet immediate non sumant speciem a lege quam transgrediuntur, vel a virtute a qua recedunt, remote tamen et mediate ab illis speciem accipere dici potestx. 434. Practicae regulae adstrui solent sequentes, quibus distinctio specifica obiectorum ac proinde peccatorum facile dignoscitur : ia omnino universalis, ad quam omne? aliae reduci possunt : Peccata diversa sunt quae versantur circa obiecta formaliter diversa; obiecta autem formaliter diversa sunt non secundum esse physicum sed secundum esse morale, i. e. secundum specialem convenientiam vel repugnantiam cum recta ratione et lege aeterna : hinc furari ovem vel equum vel pecuniam idem est specie peccatum, licet obiecta I. Ex Laymann desumpsit Noldin, quem sequitur Tanquerey: peccata proxime distinctionem specificam accipere a virtutibus vel a praeceptis quibus opponuntur, remote ab obiectis circa quae versantur. Est autem praecise contrarium dicendum. DE PECCATIS 363 sint materialiter diversa, quia conveniunt in una ratione morali, in accipiendo bonum alienum ; — e contra homi­ cidium, adulterium et furtum quia continent diversam repugnantiam ad rationem, cum laedant ius diversum ad vitam, ad uxorem, ad bona exteriora (a. 1 et ad 3). 2a : Peccata illa sunt diversa quae opponuntur diversis virtutibus: singulae enim virtutes habent suam propriam bonitatem. Hinc distinguuntur furtum, fornicatio et periurium quia opponuntur iustitiae, castitati et religioni (ad 2). 3a : Peccata illa sunt diversa quae opponuntur eidem virtuti sed modo contrario, id est per excessum et defectum, ut praesumptio et desperatio spei, prodigalitas et avaritia virtuti liberalitatis : ponuntur enim ex motive opposito et diversa ratione a virtute recedunt (a. 8). 4a : Peccata illa diversa sunt quae opponuntur eidem virtuti, non modo contrario sed dwerso, propter specialem repugnantiam cum recta ratione et lege ; aliis verbis quae sunt contra diversa bona, rectitudines, honestates, officia eiusdem virtutis, v. g. homicidium et furtum, furtum et rapina, contumelia et detractio, sacrilegium reale, personale et locale, violatio voti et iuramenti, idololatria et magia, periurium et blasphemia : tunc enim laeditur diversa bonitas et in obiectis habetur difformitas distinctae rationis. 5a : Peccata illa sunt diversa quae repugnant praeceptis farmaliter diversis i. e. ex diverso motive seu fine intrinseco latis, non autem illa quae repugnant pluribus praeceptis ex eodem motive intrinseco latis, etiamsi a diversis legisla­ toribus ferantur. Hinc ille qui tenetur ex voto et ex praecepto confessarii ieiunare feria 6a quatuor temporum, si non ieiunet, triplex peccatum specie distinctum com­ mittit contra temperantiam^ religionem et virtutem poeni­ tentiae ; — e contra omittens Sacrum die festo incidente in dominicam aut non ieiunans sabbato quatuor temporum incidente in vigiliam, quia utrumque praeceptum est eiusdem rationis ex parte finis seu motivi intrinseci ; item unum tantum est peccatum quod prohibetur lege naturali, divina, ecclesiastica et civili, ut homicidium. 435. Circumstantiae per se tantum aggravant pec­ catum.— Plures enim pertinent ad idem obiectum et eamdetn 364 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS materiam, v.g. ex eodem motivo prodigus dat quando, ubi, cui non debet, et illiberalis accipit quando, ubi non oportet et plus quam oportet. — Speciem tamen mutant st specialem et distinc­ tam difformitatem cum ratione includant aut proveniant ex speciali motivo ; at tunc non manent circumstantiae sed fiunt quasi obiectum secundarium actus habentque rationem differen­ tiae specificae. Ita distinguuntur specie furtum rei sacrae a furto simplici, item varia peccata gulae uti manducare nimis vel cibum nimis deliciosum (a. 9). 436· Corollaria.— A. Distinguuntur itaque specie : a) peccata carnalia et spiritualia quia tendunt ad obiecta formaliter diversa : carnalia enim, scii, gula et luxuria et quae ad eas reducuntur, Ut finem habent delectationem carnalem quae in tactu corporis perficitur,spiritualia delectationem spiritualem quae consummatur in cognitione alicuius rei, uti quinque alia capitalia (a. 2). b) Item peccata in Deum, in seipsum et in proximum, nam specie diversa sunt obiecta et virtutes quibus homo ordinatur ad Deum, ad proximum et ad seipsum. Notetur omne peccatum quod est contra proximum et contra Seipsum esse etiam contra Deum : hic autem sub nomine peccati contra Deum venit illud quod est proxime, immediate et specialiter contra eum, quin sit contra proximum et seipsum (a. 4). B. Non distinguuntur specie peccata: a) quia differunt secundum reatum poenae, sicuti mortalia et venialia. Voluntas enim peccantis non intendit poenam peccati, sed haec est per accidens et praeter eius intentionem. Cum ergo reatus poenae non sit obiectum actus peccaminosi sed per accidens sequatur, non causât diffe­ rentiam specificam. > Peccatum mortale et veniale in infinitum differunt ex parte (inordinationis seu privationis, non autem ex parte conversionis ’ ad bonum creatum, ex parte actus et obieçti, unde tamen speciem habent. Nihil itaque prohibet in eadem specie morali inveniri peccatum mortale et veniale, sicut primus motus in genere adulterii, vel furtum 10 centm. est veniale (a. 5). Item b) quia sunt peccata cordis, oris et operis : quamvis enim per accidens differant specie completa si consummata et perfecta sunt sive cogitatione, sive verbo, sive opere,uti haeresis, blasphemia et idololatria, quia tunc habent fines seu obiecta diversa ; per se tamen non indicant nisi gradus unius specie peccati, cuius ia in­ choatio est in affectu cordis, 2ua gradus in manifestatione oris, 3®® in consummatione operis, v. g. desiderium, propositio et patratio adulterii ; corde iracundiam erga alterum concipere, asperis verbis exprimere, et ipsum percutere (a. 7). Hinc 1) non distinguuntur quando simul coniunguntur ; 2) sed si unus vel alter gradus seorsim inveniatur et voluntas non ultra progrediatur ac non exequatur peccatum, tunc distin­ guuntur specie incompleta, quia tunc sese habent ut species incom­ pleta et completa eodem modo ac pars motus et totus motus, opus imperfectum ac completum, v. g. positio fundamenti et aedificatio domus. Ita luxuria interna, luxuria imperfecta oris, DE PECCATIS 365 aspectus, vel tactus, et luxuria consummata seu perfecta operis (ad 3). Item c) quia sunt peccata commissionis et omissionis : quamvis enim secundum esse physicum distinguantur specie imo et genere, secundum esse morale non necessario distinguuntur specie, quia possunt versari circa idem obiectum, ad eumdem finem tendere et ex eodem motivo procedere, sicut aliena rapere et non resti­ tuere, vigilare et dormire contra praeceptum superioris, omittere missam vel furari ad adulterium, etc. (a. 6). Articulus II. De Distinctione numerica. S. Th. II Sent., d, 42, q. 1, a. 1 ; de Malo, q. 2, a. 6, ad 12. / 437. Principia.—Peccata multiplicantur numero, non quidem ex multis vel diversis difformitatibus seu malitiis, et ideo non necessario est multiplex numero illud quod est multiplex specie, quia unus et idem actus potest habere plures species morales,v.g. furtum rei sacrae;— sed 1) ex multiplicatione morali actuum : peccatum enim non est simplex privatio sed potius actus debito ordine privatus ; — etiam 2) ex multiplicatione morali obiectorum : actus enim distinguuntur secundum obiecta, nam actus non est nisi tendentia ad obiectum. Unde duplex statui solet regula practica. 438. Prima regula est : Tot sunt peccata quot sunt obiecta moralia totalia, i. e. motaliternon unita sed distincta, et non coalescentia in unum obiectum. Hinc : a) Unicum sunt peccatum, actus externi physice plures qui a ratione considerantur et a voluntate imperantur coordinati tamquam partes incompletae seu integrantes unius obiecti completi, secundum quod versantur circa res eiusdem rationis, sicuti actus repetiti ad auferenda plura etiam diversa bona eiusdem personae, plura iuramenta mala vel blasphemiae aut variae contumeliae vel haereses uno impetu prolatae, plures tactus impudici in eadem persona eodem impetu exerciti, plures horae canonicae unius diei omissae, et probabiliter diversa sacramenta (v. g. infirmo­ rum) uni, aut plura sacramenta (v. g. Eucharistiae vel 366 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Poenitentiae) pluribus sine morali interruptione sacrilege ministrata, quia sunt una ministratio ; — e contra plura peccata sunt actus externi in se completi sicut furari equum Petri et deinde pecuniam Pauli, detrahere uni et statim postea alteri, tres fornicationes etiam una immediate post alteram habitae, officium 3 diebus omissum, 3 missae sacrilege celebratae in Nat. D1, plures ministrationes sacrilegae sacramentorum. b) Unicum sunt peccatum, actus externi physice plures qui intenduntur sub ordinati ad unam actionem principalem tamquammediaad unum finem, v.g. qui sacrilege consecrat et communicat in eodem sacrificio, qui ad fornicationem munera tribuit, verba profert obscena, tactus impudicos exercet, ipsum peccatum operatur et immediate post de illo complacentiam habet, qui volens inimicum occidere, arma emit, insidias struit, et percutit1 ; — e contra si non subordinantur ad actum principalem completum : ita ille qui sine intentione fornicationis tactus impudicos exercet et tandem ad fornicationem devenit duo peccata committit, sicut ille qui, fornicatione peracta, post aliquod intervallum rursus impudice tangit. c) AJnicum probabiliter est peccatum, actus externus phy­ sice unus quo diversae personae vel materiae attinguntur, sicuü plures una actione occidere vel scandalizare, uno actu a pluribus vel coram pluribus furari vel detrahere, in plures sanctos blasphemare, plures hostias sacrilege consecrare in eodem sacrificio, etc. : actus enim externus in se unitatem habet et ideo per modum unius in plura tendit ; unde haec sicut unum obiectum adaequatum con­ cipiuntur et intenduntur1 2 ; — e contra si quis explicite intenderet distincte et sigillatim illa attingere, per modum 1. Sicut quae plura sunt in genere entis, una domus sunt, ita actus illi in genere entis distincti sunt unum quid in genere moris scii, imum peccatum opere externo consummatum, cum ad hoc illi omnes ordi­ nentur tamquam actus incompleti ad completum. 2. Nec obstat adulterium coniugati cum coniugata, aut sacrilegium carnale inter duas personas sacras esse duplex peccatum. Ibi enim non est duplex numero, sed duplex specie : laedere ius alterius et non servare cqntractum cum coniuge propria sunt diversae malitiae ; vel etiam iniuste aut sacrilege violare promissionem propriam et cooperari ad iniustitiam aut sacrilegium alterius. DE PECCATIS 367 plurium, quia tunc intenduntur ut plura obiecta et distincta : actus scii, physice unus erit tunc moraliter multiplex. d) Unicum peccatum probabiliter est voluntas inefficax intendens plura obiecta eiusdem rationis v. g. plures actus externos etiam completos,sicut delectatio morosa de 3 feminis, odium 3 personarum, desiderium inefficax ter fornicandi etiam cum tribus, omittendi pluries horas, ieiunium, missam per hebdomadam, mensem, annum, optio inefficax diversorum malorum etiam pluribus : tunc enim ea consi­ derantur per modum unius ut unum obiectum placens vel displicens ; — e contra si plures actus completi intenduntur voluntate efficaci seu proposito, quia tunc considerantur per modum plurium, ut plures effectus obtinendi vel causandi. Notetur plures actus, vel plures effectus malos unius actus, qui tantum constituunt unum peccatum, non ideo esse minus malum quam si essent plura peccata : hoc enim unum peccatum tanto gravius est quanto plures malitias contineat, et tam malum est ac plura peccata quia in malitia aequivalet pluribus. 439. Secunda regula est : Tot sunt peccata quot sunt actus moraliter interrupti ac repetiti etiam circa idem obiectum. Interrumpuntur autem actus moraliter, quando virtualiter seu effectu non censentur manere. Quod fit tripliciter : i° per retractationem seu voluntatem contrariam, sive explicitam, sive aequivalentem, ponendo actum incompossibilem cum priori ; 2° per cessationem ab actu voluntariam et liberam, sine proposito ulterius progrediendi1, v. g. cessando a conatu qui non ordinatur ad alium conatum, divertendo ad alia propter taedium aut lassitudinem ; 3° per cessationem involuntariam seu natufalem, quae I. Dicitur : « sine proposito ulterius progrediendi, nam si tale propositum pergendi adesset et actus illi alias inter se forent unibiles ad unum completum constituendum, cessatio ab actu non faceret interruptionem moralem, et sic nec numero multiplicaret peccatum, v. g. si quis cum femina turpia et ad copulam dispositiva exercere inchoasset, interea tamen ob intervenientem aliam personam ad aliquod tempus cessaret, in animo tamen adhuc non revocans peccaminosum illud propositum, in eo casu i. e. post discessum alterius denuo turpissimos priores actus prosequeretur, non censeretur inter hos et praecedentes intercedere interruptio moralis, sed unum numero peccatum vi mali illius propositi moraliter continuatum committeretur, non obstante cessatione illa voluntaria » Reiffenstuel, Th. M., tr. de Peccatis, q. 5, n. 53. 368 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS habetur ex distractione involuntaria, oblivione, occupatione, etc. v. g. lectione epistolae, somno, ebrietate et similibus, quando prior voluntas non permanet virtualiter et nequit censeri causa posterioris circa idem obiectum. Signum autem I propter quod prior voluntas virtualiter remanere merito censetur, est quod voluntas in idem obiectum quasi sponte et sine nova deliberatione redeat ; e contra si nova delibe­ ratio fuerit necessaria. Unde brevis cessatio involuntaria ordinario non est moralis interruptio ; quanta autem prae­ cise mora requiritur ad moralem interruptionem, generali regula nequit definiri sed prudentis arbitrii determinationi est relinquendum, attentis intensitate actus et natura distractionis. Hinc : a) Actus mere interni (delectationes morosae, desideria vel odia inefficacia, invidiae, iudicia temeraria, dubia circa fidem, despe­ rationes) non diu perseverant, ita ut interruptio physica si sit notabilis censeatur moralis : idem enim affectus inter diversas occupationes et distractiones durare non potest nisi ad breve tempus, regulariter certo non ultra 2 vel 3 horas ; imo hoc videtur multum, b) Actus interni exterius complendi, utpote ad opus externum ordinati, diutius manent praesertim si coeperunt expleri ; secus tantum aliquot diebus perseverare censentur : idem enim impetus internus etiam vehemens non diutius durat, saltem generaliter, nam quidam, ut odia efficacia, desideria rei turpis vel vindictae, saepe propter vehementiam diu perseverant, etiam voluntas non restituendi quia ordinatur ad effectum de se perpetuum. c) Actus externi interrumpuntur si sint absoluti et completi, i. e. si non subordinantur ad actionem principalem nec eodem impetu fiunt, ut dictum est in regula ia sub a) et b). 440, Corollaria practice. — i° Qui peccatum unicum ; commisit quod circa plura versatur obiecta non tenetur per se ‘v numerum obiectorum in confessione declarare ; — at tenetur declarare pluritatem, dicendo v.g. plures vel multos scandalizavi, plures feminas inefficaciter desideravi, plures absolvi sacrilege, detraxi de familia, etc. ; secus enim in errorem induceret confessariUm qui recte putaret actum versari circa unum obiectum tantum, et sic de facto aliud accusaretur peccatum, sicut ille qui diceret : furatus sum nummum aureum loco 20. 20 In actibus ad unam principalem actionem subordinatis, haec sola, non vero media sunt declaranda, nisi malitiam mortalem specie distinctam contineant, v. g. furtum ad fornicationem. Si autem actio principalis secuta non fuerit, declaranda est intentio illam committendi ; — media adhibita non sunt declaranda si in se sint indifferentia (v. g. emere arma, deambulatio) quia non DE PECCATIS 369 sunt mala nisi malitia intentionis ; sunt declaranda si in se mala sint v. g. si inientionem internam manifestent, sed generali et confuso modo, v. g. media adhibui impudica ad fornicationem aut tentavi eam procurare ; sunt distincto modo declaranda si malitiam mortalem specie distinctam contineant, v. g, maleficium aut cooperationem alterius ad damnum inferendum. 3° Poenitens qui determinare nequit quot vicibus interruptis internae tentationi consenserit, declaret tempus per quod in mala voluntate perseveraverit, v. g. per diem odio habui, per mensem concupivi puellam, addendo pro posse an rarae vel frequentes fuerint interruptiones. Ex tempore confessarius enim, attenta personae indole, natura rei et adiunçtis, aliquo modo coniectare interruptiones poterit. 4° Qui uno impetu plures actus eiusdem rationis ponit, declaret unum dicendo v. g. tetigi feminam, blasphemavi, iurayi, detraxi, etc. : est enim unus actus moraliter. 5° Ne sacramentum poenitentiae onerosum et odiosum red­ datur, nec scrupulis crucientur fideles et confessarius, non sunt faciendae interrogationes circa speciem et numerum peccatorum nisi gravia adsint motiva. Poenitens vero speciem et numerum confiteri tenetur secundum cognitionem quam de istis saltem in confuso habuit eo momento quo peccatum commisit, non autem secundum scientiam theologicam si non habuerit : nihil enim volitum nisi praecognitum. QUAESTIO TERTIA. DE COMPARATIONE ET GRAVITATE PECCATORUM, S. Th. I-Π, q. 73. ; de Malo, q. 2, a. 7, 8, 9, 10. 441. Principium I. Peccata omnia non sunt paria. — Peccatum enim non est pura et simplex privatio sed aliquid retinet de ordine rationis ad bonum ; unde sicut aegritudo est maior vel minor prout plus vel minus privat de sanitate, ita peccatum est magis vel minus grave prout plus vel minus recedit a rectitudine rationis. Est de fide contra Stoicos et lovinianum (cfr. prop, -s 2Oa Baiï). Probatur 1) ex Scripturis : Ioh. XIX, 11 ; I Ioh. V, 16 ; Mt. V, 22 ; Ezech. XVI ; lerem. VII ; Thren. IV ; 2) ex poenis peccatorum inaequalibus : Quando poenae peccatorum sunt inaequales, etiam ipsa peccata sunt inaequalia, quia inaequalitas poenae supponit inaequaliSumma Theologiae Moralis I. — 24 37Ο SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ratem culpae. Sed poenae sunt inaequales ; ergo et peccata (cfr. Deut. XXV ; Le. X, 12-14) ; 3) ex specie peccatorum inaequali : Species se habent ut l numeri. Atqui peccata sunt specie distincta. Ergo inaequalia ' in ratione peccati, et ideo non eadem est eorum gravitas (a- 2). 442. Principium II. Gravitas peccatorum funda­ mentalis seu principalis : i° Desumitur immediate ex obiectis ex quibus peccata moralitatem fundamentalem seu primam speciem habent. Sicut enim tanto gravior est aegritudo quanto laedit nobilius principium seu organum vitae, ita tanto gravius est peccatum quanto contra nobiliorem finem seu obiectum agitur (a. 3). Hinc peccata directe contra Deum sunt secundum se seu secundum speciem (i. e. ceteris paribus, non spectatis circum­ stantiis) graviora quam peccata contra Christum hominem, et haec illis quae fiunt contra cultum et res sacras, et haec illis quae fiunt in seipsum et proximum ; porro suicidium maius est homi­ cidio, et hoc adulterio et fornicatione quae sunt contra solam propagationem vitae, et haec furto quod est contra bona exteriora. 2° Desumitur mediate ex oppositione ad virtutes. Hinc a) illa peccata sunt secundum se graviora quae circa obiectum earum principale directe repugnant dignioribus virtutibus, ita ut peccatum summum contra virtutem digniorem maius sit peccato maximo contra virtutem inferiorem : maximum ergo peccatum est odium Dei quod est contra charitatem, sequuntur peccata directe contra fidem, contra spem, contra religionem, contra poenitentiam, et contra virtutes per ordinem cardinales (a. 4). Diximus : quae directe repugnant obiecto principali; oppositio /enim indirecta virtuti digniori vel directa oppositio circa ob­ jectum secundarium, potest esse minor quam directa oppositio > ad obiectum primarium virtutis inferioris, v. g. omissio actus charitatis, vel scandalum aut invidia est minor quam haeresis, lectio libri haeretici quam desperatio. b) Inter peccata quae repugnant eidem virtuti, illa se­ cundum se graviora sunt quae magis recedunt ab inclina­ tione principali virtutis, unde avaritia maius est peccatum i DE PECCATIS 37I quam prodigalitas, timiditas quam audacia, intemperantia quam insensibilitas, et generatim peccatum commissionis quam omissionis v. g. periurium quam violatio iuramenti. c) Item illa secundum se sunt graviora quae opponuntur maiori rectitudini, bono vel officio eiusdem virtutis, v. g. homicidium quam adulterium et hoc quam detractio et haec quam furtum ; similiter gravior est blasphemia quam periurium et hoc quam sacrilegium. 3° Desumitur etiam mediate ex oppositione ad praecepta : secundum se graviora sunt si opponuntur praeceptis dignioribus, i. e. ex nobiliore motivo vel a nobiliore legislatore latis, aut magis necessariis, v.g. ceteris paribus maius est peccatum contra legem divinam quam contra humanam. 443. Principium III. Gravitas peccatorum acciden­ talis et secundaria, qua fieri potest quod peccatum ex obiecto suo gravius de facto sit minus grave et vice versa, desumitur a circumstantiis (C. Trid. sess. 14,c. 5, can.7): i° ex parte agentis seu causae : eo gravius est peccatum quo maior est libera voluntas quae est propria peccati Causa ; cuius signum saepius sunt intensitas et duratio actus (a. 6). Hinc peccata ex malitia, quia magis sunt a voluntate, graviora sunt peccatis ex infirmitate seu pas­ sione, et haec peccatis ex ignorantia factis ; 2° ex parte actus, sive circumstantiae speciem mutent (v. g. furtum rei sacrae ; varia peccata luxuriae iuxta naturam), sive multiplicent rationem peccati in eadem specie (sicut prodigus qui dat quando et çui non debet, vel ille qui diversas contumelias dicit), sive augeant aut minuant deformitatem peccati (sicut ille qui multum furatur, plures scandalizat aut sacrilege absolvit, plures horas omittit unius diei) : peccatum enim est ex defectu alicuius cir­ cumstantiae debitae (a. 7). Hinc a) peccatum aggravatur secundum conditionem et digni­ tatem personae inquam committitur,quia haec est quasi obiectum peccati ; unde graviora sunt peccata in personas Deo vel peccatin vel pluribus coniunctiores (III Reg. XIX, 14 ; Mich. VII, 6). Exempla sunt : occisio sacerdotis (Zach. II, 8), patris (Eccli. XIV, 372 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 5), vel regis aut personae publicae (Ëxod. XXII, 28) cuius iniuria in plures redundat (a. 9). b) Peccata deliberata graviora sunt in persona maioris scientiae vel virtutis, et quia facilius resistit peccato, et propter ingratitu­ dinem ac scandalum, et propter repugnantiam specialem peccati ad talem personam v. g. injustitiae in rege, fornicationis in sacer­ dote, idololatriae in fideli. Peccata autem quae fiunt ex subreptione propter infirmitatem humanae naturae minora sunt, eo quod minus negligit huiusmodi peccata reprimere (a. 10). c) Peccata contra proximum eo sunt graviora quo maius ex illis sequatur nocumentum, maximç si fuerit propter se intentum ; etiam si non fuerit in se intentum sed tamen praevisum saltem in confuso, nec fuerit iusta causa illud permittendi1 (a. 8). 444* Coronarium.—Peccatum spirituale quodlibet non est maioris culpae quolibet peccato carnali ; sed, ceteris paribus, considerata sola differentia spiritualitatis et carnalitatis graviora sunt spiritualia : i° ex parte subiecti, quia peccata carnalia consummantur in carnali appetitu ad quem principaliter pertinet converti ad bonum corporale et ideo plus habent de conversione ad bonum creatum ; peccata spiritualia autem magis sunt in ratione et voluntate ad quas pertinet converti ad Deum et ab eo averti, unde plus habent de aversione ex qua procedit culpa ; — 20 ex parte eius in quem peccatur : peccans peccato spirituali peccat contra Deum vel proximum, peccans peccato carnali peccat per se contra Corpus proprium quo indebite utitur; — 30 ex parte motivi ; peccata carnalia sunt minora quia magis ad ea impellimur, quod liberum minuit. Attamen peccata carnalia sunt maioris infamiae quia consistunt in delectatione nobis et brutis cominuni, et sunt maioris adhaesionis et periculi propter adnexam delecta­ tionem (a. 5). 445* Animadversiones. — 1. Peccata omnia non sunt connexa.Mortalia quidem omnia contemnunt eumdem auctorem legis 1 Deum, et conveniunt in aversione, et ideo contraria sunt charitati (quae est finis legis) et gratia privant et reatum eiusdem poenae incurrunt, secundum quod dicit lacobus,!!, 10 : «Quicumque to­ tam legem servaverit,.,, offendat autem in uno, factus est omnium reus », i, e. reus illius culpae et poenae quae in omnibus invenitur ; unde unum mortale sine altero remitti non potest. Attamen peccans non intendit a Deo averti et recedere ab eo quod esti. j i. Ita summatim. S. Thomas magis distincte : 1) si maius nocumentum sit distincte praevisum et intentum, directe auget peccatum ; 2) si nocu­ mentum sit distincte praevisum sed non sit intentum, nec fuerit iusta causa illud negligendi, indirecte auget, « in quantum scii, ex voluntate multum inclinata ad peccandum procedit quod aliquis non praeter­ mittat facere damnum vel sibi vel alii, quod simpliciter non vellet » ; 3) imo si nec distincte praevisum sit nec intentum, sed per se sequatur ex actu peccati, directe peccatum auget (dummodo tamen aliquo modo in confuso fuerit praevisum), « quia quae per se consequuntur ad pec­ catum, pertinent quodammodo ad ipsam peccati speciem » ; quod si per accidens se habeat ad peccatum, non auget directe. DE PECCATIS 373 secundum rationem, sed potius tendere in quaedam appetibilia bona ; huiusmodi autem bona sunt diversa, nec sunt connexa, imo etiam interdum sunt contraria, ac proinde unum sine altero appeti potest, ut ipse testatur lacobus, II, ii (a. i). 2. A saeculo XVI multi loquuntur de 4 peccatis quae in Scripturis dicuntur in coelum clamantia, quia, ut plures existi­ mant, committuntur directe contra summa bona omni societati tamquam fundamentum necessaria. Id tamen nec in Scripturis nec in ratione sufficienter est fundatum, ut ostendit cl. prof. Leroux in eph. Revue Eccl. de Liège, mai 1914. QUAESTIO QUARTA. DE SUBIECTO PECCATI, S. Th. I-II, q. 74 ; de Malo, q. 2, a. 2 et 3 ; q. 7, a. 6. 446. Subiectum peccati est potentia quae est princi­ pium actus mali in ipsa manentis. Porro peccatum inest vario subiecto ; a) proprie et formaliter est in voluntate : peccatum enim est actus voluntarius, actus autem volun­ tarius propriissime est actus immanens voluntatis (a. 1) ; b) attamen non tantum actus voluntatis sunt voluntarii, sed etiam actus qui a voluntate imperantur vel non repri­ muntur ; unde peccatum etiam residet in ratione et in facultatibus inferioribus prout a voluntate moventur ; c) non tamen est in membris exterioribus quia eorum ' actiones sunt transeuntes. Unum ergo numero peccatum potest constare ex pluribus actibus partialibus qui diversis insunt subiectis : hi tamen actus, quia unus dicit ordinem ad alium, constituunt unum in ordine morali : unum peccatum (a. 2). 447. Peccatum tribui solet potentiae principaliori, quando a pluribus potentiis elicitur. A Scholasticis tri­ buitur potentiae principaliter operanti1, quia actio magisi. i. Ex hoc prjncipio intelligendus est modus loquendi S. Thomàe in tota hac quaestione. Hinc 1) peccatum tribui non solet membris et sensibus exterioribus quia, cum ad nutum voluntatis despotice obediant nec illi resistere possint, ac proinde proprios motus non habeant, non sunt nisi facultates passivae et organa ac instrumenta actuum volun­ tatis (a. 2, ad 3). — 2) Peccatum tribuitur appetitui sensitivo (concu­ piscibili et irascibili) in quantum a ratione et voluntate movetur politice, 374 SUMMA THEOLOGIAE moralis attribuitur principali et. primo agenti quam secundario aut quasi instrumentai!. A modernis autem hodie solet tribui potentiae in qua consummatur. Hinc ratione subiecti distin­ guuntur tria peccata interna : 1) in appetitu sensitivo, in quantum ratione et voluntate movetur, motus concupiscentiae seu peccata sensualitatis quae perficiuntur passionibus appetitus sensitivi ; 2) in ratione delectatio morosa, quando ratio deliberata non reprimit motum imaginationis, appetitus sensitivi, voluntatis, sed circa ipsum, cogitando et malum ut sibi praesens repraesentando, immoratur ad delectationem : tunc enim voluntas non tendit in actum et delectationem natu­ raliter sequentem, sed consentit in solam delectationem ut cogitatam et repraesentatam et peccatum perficitur in ratione ; 3) in ipsa voluntate desiderium aut gaudium, quando voluntas non tantum in delectationem cogitatam sed et in ipsum opus malum consentit sive ponendum sive positum, quae intentio in ipsa voluntate perficitur. Notetur autem plura istorum peccatorum saepius coniungi. quia non est purum instrumentum, sed est facultas activa quae proprios actus habet ad quos a ratione et voluntate moveri potest vel ab iis reprimi, ita tamen ut hisce etiam resistat. Habet ergo principalitatem quamdam operandi comparative ad membra exteriora ; sed non semper est princi­ paliter operans comparative ad rationem et voluntatem. Etenim a) peccatum mortale, quoti requirit perfectam deliberationem rationis et plenum consensum voluntatis, non tribuitur nisi rationi et voluntati quae principa­ liter operantur et quarum est ad tinem converti vel ab eo averti (a. 4 ; Q. de Ver. 25, a. 5). Sed b) motus inordinati concupiscentiae qui cum plena deliberatione non hunt, sed cum aliquali tantum rationis advertentia, imperfecte aut indirecte voluntarii, tribuuntur appetitui sensitiva ut principaliter operanti, quia ratio et voluntas non principaliter sed imper­ fecte in iis operantur (a. 3, ad 3). Vocantur peccata sensualitatis. — 3) Omne peccatum est a ratione deliberante ; porro potest esse in ratione dupliciter : a) in quantum errat in cognitione alicuius quod potest et debet scire, b) in quantum motus inordinatos aliarum potentiarum imperat vel non coercet (a. 5). Quando ratio deliberata non reprimit inordinatum motum appetitus, sed circa ipsum immoratur ad delecta­ tionem, committitur peccatum delectationis morosae seu consensus in delectationem, quod tribuitur rationi ut principaliter operanti, scii, ut primo motivo et dirigenti (a. 6). — 4) Ratione deliberante haberi potest consensus non ia solam delectationem operis sed etiam in actum seu opus ipsum, futurum vel praeteritum : tunc adest peccatum desiderii vel gaudii, quod tribui potest vel rationi ut iudicanti et sententiam ferenti ac dirigenti, vel voluntati quae consentit et ita peccatum complet (a. 7, ad 1). DE PECCATIS 375 Articulus I. De Motibus seu Peccatis Sensualitatis. S. Th. I-Π, q. 74, a. 3 et 4 ; De Malo q. 7, a. 6 et 8 ; De Verit. q. 25, a. 5. 448. Motus sensualitatis seu concupiscentiae di­ cuntur motus inordinati appetitus sensitivi insurgentis contra ordinem rationis, uti sunt motus amoris sensibilis aut aversionis, irae, gulae, delectationis, tristitiae, spei, timoris, desperationis, audaciae, etc. et praesertim venerei./' Distinguuntur a theologis 1 : 1) motus primo primi qui antecedunt omnem rationis advertentiam, et hi non sunt peccata formalia, quod est de fide pro baptizatis, ex C. Trid. sess. 5, can. 5 ; et certum est de infidelibus ex damnatione prop. 5oae et 51°® Baii ; 2) motus secundo primi (ita vocati quia sunt secundi post primo primos, et primi inter morales et liberos), qui cum semiplena vel aliquali advertentia fiunt, et hi sunt peccata venialia ; 3) motus deliberati qui fiunt cum plena advertentia intellectus et deliberate a voluntate admittuntur vel exci­ tantur : hi sunt voluntarii vel a) directe et in se quando voluntas illis positive consentit, et tunc sunt peccata mortalia, si sint graviter inordinati seu sub gravi prohibiti ; I. Utimur terminologie recepta, quam mutare nec est possibile, nec opportunum. Alia est terminologia S. Thomae, quamvis non omnium suae aetatis. Secundum ipsum, motus primo primi sunt motus mere naturales, qui dependent unice a dispositione corporis, vel qui tam subito concitantur ad apprehensionem sensus quod ratio omnino non potuit illos praevidere et impedire ; — motus secundo primi sunt illi qui dependent ab apprehensione sensitiva imaginationis vel sensus ; cum autem facultates sensitivae natae sint a ratione moveri et ei obedire, ratio potest illos motus impedire. De his docet S. Thomas esse peccata venialia, et quidem generaliter et indefinite, quia si ratio vigilans sit, potest singulos motus praevidere et impedire. ·— Ne tamen inde con­ cludas esse semper peccata. S. Thomas enuntiat generale principium: motus de se natj sunt a ratione praevideri et ideo possunt et debent impediri, et ita indirecte Sunt voluntarii ; de facto quandoque sunt causae excusantes ob quas impediri non debent vel etiam non possunt. Hac in re recentiores forsan nimis facile admittunt excusationes, et plus quam oportet, de officio invigilandae rationis minus solliciti ; antiqui valde rigorose applicabant principium, et ad causas excusationis minus attendebant. 376 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS vel b) voluntarii indirecte quando voluntas tantum omittit illos reprimere dum possit et debeat ; vel c) voluntarii in causa positiva quando voluntas tantum ponit causam ex qua sequi praevidentur. 449. Motus indirecte voluntarii sunt illi quibus voluntas positive nec consentit nec resistit, sed ad quos se habet negative et quos tantum permittit. De illis dicendum: i° Homoin illis certo peccat, quia ratio et voluntas desunt suo officio dirigendi et reprimendi motus potentiarum inferiorum, nec potest homo indifferenter se habere ad hoc quod motus et actus sui sint inordinati necne. Appetitus mali autem est deformitas, ac proinde expellendus. Quain si ratio advertit, debet de ea deliberare et displicentiam ostendere ac deformitatem pro posse auferre, secundum Gen. IV, 7 : Sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis illius. Qui vero negative se habet, aequivalenter censetur consentire. At a) per se non peccat graviter, quia deest positivus et plenus consensus voluntatis 1 ; b) per accidens peccaret graviter, si inde haberetur proxi­ mum periculum consentiendi motibus graviter prohibitis, uti saepe fit in commotionibus Venereis vehementioribus, ac in vehementi odio aut appetitu vindictae2· 2° Homo tenetur iis positive resistere, quantum ad non consentiendum et ad reprimendum motus sit necessarium et moraliter possibile : a) Ordinario tamen non directe i. e. actibus contrariis vel violentis, quia non est necessarium yel nimis difficile, vel etiam motus magis excitat3. Directa resistentia fit suppressione imaginationis, actu 1. Notetur hominem, quod alius in se motus excitet, non posse permittere, et quidem sub gravi, quia hoc est cooperatio ad peccatum mortale et facilius includit periculum consensus. 2. Multi dicunt : « si motus sint vehementes, resistendum est sub mortali, quia proximum adest periculum consensus », sed id non semper verum est ; — « si motus sint leves, non est resistendum sub mortali, quia parvum est periculum consensus », sed neque semper est parvum pro omnibus. 3. Per accidens potest adesse obligatio directe resistendi,si alia resistentia periculum consensus non sufficienter excludit, v. g. in ira aut odio. DE PECCATIS 377 amoris loco odii, spei loco desperationis, compressione mem­ brorum, motu violento capitis, castigatione corporis per afflic­ tiones, vigilias, disciplinam, v. g. in spinas aut in aquam frigidam se nudé proiiciendo, etc. b) Sed generarim tenetur resistere indirecte, applicando mentem ad alia incompossibilia, praesertim quae fortius mentem afficiunt. Ita v. g. opus interrumpendo, negotia prosequendo, occupa­ tione externa specialem attentionem requirenti, orando, medi­ tando, etc. c) Aliquando, si adsit iusta causa non aliter resistendi nec motus reprimendi, sufficit resistentia positiva per simplicem actum displicentiae saltem implicitae x, qui actus non est frequenter repetendus cum, donec retractetur, moraliter perseverare censeatur. Ita si quis expertus sit aliam resistentiam esse inutilem ad motus Coercendos, aut magis excitare illos et augere ; vel si motus ortum habeant ex causa necessaria aut ex actione utili, ut indicabitur n° seq. sub c), et nimis molestum sit eos repellere v. g.propter diuturnitatem ; vel si motus sint leves et transitorii, tum quia causae tales motus excitantes frequentissimae sunt ac proinde obligatio illos reprimendi nimis difficilis foret, tum quia contemptu melius et efficacius reprimuntur : sollicitudo enim eos impediendi imaginationem excitare motusque augere solet. Quae omnia facile verificantur in scrupuloso, qui proinde displi­ centiam ostendit sufficientem, mptus simpliciter contemnendo. Homo tamen, in praedictis circumstantiis, debet afferre prae­ sidia et curam nç motibus consentiat. 450. Motus voluntarii in causa, qui non intenduntur quibusque non consentit voluntas, sed qui sunt tantum in causa positiva voliti ex qua sequi praevidentur, tantum sunt peccatum quantum causa prout in eos influit. Hinc : a) Grave peccatum est sine sufficienti ratione ponere causam per se graviter influentem in motus sub gravi pro­ hibitos, uti sunt motus venerei, magnae irae iniustae, magni odii ; etiamsi per accidens non sequantur. Ita v. g. lectio diu continuata valde impia et persuasiva contra religionem, sacerdotium, ordinem publicum, etc. excitans ad odium, iram, vindictam ; lectio valde turpis, conversatio aut . I. Displicentia adest implicita, si quis voluntarie aliud agit, voluntarie hisce non attendit aut ea contemnit. 378 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS lectio in desperationem iniiciens aut suicidium, frequentatio sociorum qui ad hoc excitant, diuturnitas tactus vel aspectus partis inhonestae, item delectatio morosa protracta vindictae aut luxuriae. Hinc dicit S. Alphonsus etiam motum pollutionis non esse mortalem nisi proveniat ex causa per se, mortali in genere luxuriae: i) debet esse mortalis, quia cum pollutio non sit volita in se sed tantum in causa, eo gradu mala erit quo mala est ipsa causa (intellige : quo mala est causa in quantum est causa ; omnis autem et sola causa quae per se graviter influit in motus sub gravi prohibitos, nisi adsit ratio excusans effectus boni qui malum compenset, est mortalis in quantum est causa) ; 2) debet esse mortalis in genere luxuriae, quia secus non graviter sed leviter tantum in pollutionem influeret, v. g. ebrietas. b) Leve peccatum est sine iusta causa ponere actionem leviter influentem in motus etiam vehementes et sub gravi prohibitos (imo in ipsam pollutionem), modo non placeant nec proximum adsit periculum consensus. Levis influxus scii, in rem gravem est res levis. Talis est colloquium non diuturnum cum homine impio aut cum puella ; aspectus, tactus non valde turpis, lectio parum impia aut parum turpis. Sufficiens ratio haec permittendi erit quaevis rationabilis causa necessitatis, utilitatis, aut convenientiae c) Nullum peccatum est ex iusta causa ponere actionem unde praevideantur secuturi motus deordinati (etiam pol­ lutio), modo semper absit periculum proximum consensus. In materia luxuriae iusta causa est pro sacerdote audire con­ fessiones et studere turpibus ; pro chirurgo aspicere et tangere partes inhonestas, item pro inserviente infirmis vel in balneis ; pro omnibus osculari mulieres iuxta morem patriae, tangere se ex necessitate, equitare causa recreationis aut utilitatis, decumbere situ magis commodo, calidos cibos et potus moderate sumere. 451. Animadversio.— In praecedentibus locuti sumus se­ cundum solam legem naturalem 5 aliquando enim causae quae pro aliquo leviter vel nullo modo influunt, etiam sub gravi pro­ hibentur lege positiva, v. g. lege indicis librorum. Articulus II. De Consensu in Delectationem seu de Delectatione morosa. S. Th. I-II, q. 74, a. 6, 7, 8 ; De Ver. q. 15, a. 4. 452. Delectatio morosa, quae nihil aliud est quam consensus in delectationem de obiecto malo, definitur : DE PECCATIS 379 simplex amor seu complacentia voluntaria circa obiectum seu opus illicitum, cognitione ut praesens exhibitum, absque desi­ derio executionis. Non versatur directe circa opus externum sed circa opus per imaginationem nobis exhibitum. Qui enim delectatur fingit sibi actum peccati praesentem (v. g. occisionem inimici, furtum, forni­ cationem) ac de illo actu repraesentato sibi complacet ac si illum exequeretur (v. g. actualiter occideret, furaretur, aut fornicaretur), sine voluntate tamen illud exequendi. Vocatur delectatio, quia sola cogitatio de re mala non est peccatum (nisi per accidens in quantum periculum peccandi includit et ad peccatum inclinat), sed delectatio de re mala cogitata (a. 8) ; vocatur morosa, non qUod requirat moram tem­ poris, nam unico momento perfici potest, sed quia ratio delibe­ rans, potius quam repellat delectationem, circa eam immoratur in quantum res mala est homini grata et iucunda (a. 6, ad 3). 453. Principia. I. Delectatio morosa est peccatum : nemo enim delectatur nisi de eo quod videtur ipsi bonum et naturae suae conforme ; qui ergo delectatur de re mala habet eam ut sibi bonam, ac proinde eius affectus in rem malam tendit. II. Delectatio morosa est peccatum grave vel leve secundum obiectum : si fiat de obiecto venialiter malo est venialis, si de obiecto graviter prohibito semper est mortalis : quod enim aliquis deliberate velit quod affectus eius conformis sit operi quod de se est mortale, est pecca­ tum mortale (a. 8 ; — Prov. XV, 26 ; Sap. I, 3 ; Mt. XXIII, 27). III. Delectatio morosa, — licet sit minus mala quam ipsum malum opus (a quo distinguitur sicut species incompleta a completa) vel quam eius propositum, — attamen, quia tendit in idem obiectum cogitatum, habet malitiam eiusdem speciei ac opus (in confessione declarandam), dummodo et in quantum opus cogitatur ut delectabile seu ad delectationem movet. Delectatio mere interna scii, moraliter eiusdem rationis est ac delectatio actu percepta quae ex opere exurgit. Sic delectatio de homicidio, de adulterio ut adulterio, de sodomia ut sodomia, vel de falso testimonio differt specie a delectatione de vulneratione, fornicatione, pollutione vel mendacio. Probabiliter tamen delectatio morosa non contrahit ma- 38ο SUMMA THEOLOGIAE MORALIS litiam circumstantiarum, quas ratio quidem advertit sed a quibus in delectatione abstrahit et circa quas non versatur delectatio, seu quarum delectabilitate appetitus non move­ tur. Delectatio enim tendit in obiectum non ut realiter, sed prout in intellectu existit, ac proinde non tendit in circumstantias quas ratio non repraesentat ut delectabiles, et quae non sunt motivum delectationis. Hinc si quis delectetur de homicidio sacerdotis, non quia sacerdotis, aut de furto rei sacrae, non quia sacra sed quia pretiosa, non contrahit malitiam specificam sacrilegii sed homicidii aut furti tantum ; et si delectetur de copula cum coniugata, at non qua coniugata sed qua muliere pulchra, non contrahit malitiam ' specificam adulterii sed fornicationis tantum. 454. Corollaria. — Delectatio morosa est de solo obiecto seu opere malo. Hinc : a) Delectatio, non quidem de re mala cogitata, sed de ipsius cogitatione vel de modo quo res mala fit, est bona, venialiter vel mortaliter mala, prout ipsa cogitatio vel ipse modus sit bonus, leviter vel graviter malus. Exempla sunt : delectari de cognitione criminum poenitentis, de cognitione otiose comparata vel ex curiositate, de cognitione secreti aut criminis occulti ex detractione ; — vel de modo ingenioso, industrio, subtili, miro, novo aut ridiculoso (ut de flexibilitate ebrii), de copula matrimonii habita praeter modum aut situm naturalem, de modo contra naturam in peccatis luxuriae. Ita licite fit de picturis et comoediis obscenis propter artificium, de modo subtili vel artificioso quo res ablata fuit, de attico sale quo commentitia narratio aspersa est, de singulari vel ingeniosa astutia in fraude, de eloquentia detrahentis, de dexteritate pu­ gnantis, de lapsu hominis ex equo ob ridicula adiuncta, de modo quo mulierculae inter se rixantur vel quo facta obscena narran­ tur, de statuis obscenis quia valde artificiosae, de spectaculis lubricis quia magna arte repraesentatae, de modo pulcherrimo vel lepido narrandi res lubricas. b) Delectatio de opere malo, abstrahendo ab hoc quod sit malum, vel de opere materialiter malo est licita si opus prohibetur tantum iure positivo, nisi quis delectetur de eo in quantum est lege prohibitum, v. g. de esu carnium die vetito, de oblivione matutini, de omissione missae : hoc opus enim in se obiective non est malum intrinsece ; DE PECCATIS 381 — e contra est illicita si opus prohibetur iure naturae quia tunc opus in se intrinsece est malum, v. g. de fornicatione materiali, homicidio involuntario, pollutione involuntarie procurata, de periurio materiali propter liberationem (cfr. prop. 15 damn, ab Inn. XI). Cum autem pollutio mere naturalis, a sola natura sese exone­ rante procedens, non sit materialiter mala, peccatum non est ob bonum finem de ea delectari vel etiam simplici affectu eam desiderare, non tamen ob voluptatem. c) Delectatio de opere malo propter effectum bonum mala est, v. g. de occisione patris ob haereditatem, de omissione missae ob utilitatem, de pollutione procurata propter concupiscentiam sedatam ; — licita autem est de solo effectu bono seu de eo quod opus malum bonos effectus habuit, v. g. de haereditate ex homicidio, de prole ex fornicatione, de gloria martyrum, de cessatione scandali ex occisione seductoris ; vel etiam de malo proximi, non quidem ut est ipsi malum sed in quantum est ipsi vel aliis magis bonum, servato scii, ordine charitatis, ita ut malum quod vitetur praeponderet vel coaequet malum proximi quod placet. Ita v. g. de malo corporali cb bonum animae, de proximi infirmitate ut convertatur, de malo unius ob bonum commune, de morte persecutoris Ecclesiae aut malefactoris ob exemplum aliorum ; e contra illicitum est delectari de malo proximi ob minus bonum v. g. de morte patris ob haereditatem, uti constat ex prop. 13, 14, 15 damn, ab Innpc. XI. d) Delectatio de opere aliquando licito sed tempore delecta­ tionis illicito, si hoc prohibitum sit solo iure positivo, ordinario non est mala quia lex positiva non prohibet delectationem sed tantum opus, v. g. die abstinentiae quis delectari potest de esu carnium, non tamen praecise ut prohibito. Si autem opus prohibitum sit iure naturae, delectatio mala est si fiat de opere absolute et tamquam de praesenti v. g. pro sponsis de copula nunc habenda ; non erit mala si fiat sub conditione temporis quo erit licitum v. g. de copula habenda in matrimonio. Notetur autem hoc ultimum fieri posse si delectatio sit in appe­ titu rationali, non autem si sit in appetitu sensitivo : etenim appetitus rationalis tendit in obiectum a ratione propositum, 382 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ratio autem illud proponere potest sub conditione de futuro vel de praeterito et sic a malitia abstractum ; — e contra appetitus sensitivus tendit in obiectum a sensibus internis propositum, sensus autem illud proponit sine ulla conditione vel abstractione a malitia et ideo absolute ut praesens et ut est in se ; unde delec­ tatio fertur in obiectum non ut est sub conditione sed ut est in se ac proinde ut est in praesenti absolute malum. Mala igitur esset delectatio sensibilis hic et nunc habita de odio et vindicta alio tempore legitimis, non ita delectatio spiritualis seu voluntatis, quae esse potest sub conditione iniuriae illatae. Hinc pro praxi i) appetitu rationali, non autem carnali, possunt sponsi de copula futura delectari et ipsam desiderare, item vidui de praeterita delectari et gaudere, item coniux qui fecit votum castitatis altero non faciente ; 2) aliis autem solutis, quamvis idem de se non sit illicitum, ordinario est illicitum per accidens, quia non fiet sine motibus concupiscentiae quos excitare non possunt et ad quos permittendos isti nullam rationem habere possunt ; 3) e contra coniuges, etiam absente comporte, delectari possunt camaliter de copula habita vel habenda (dummodo non fiat prin­ cipaliter ob delectationem sed ob finem honestum et non adsit periculum pollutionis), quia hic et nunc copula ipsis est licita, quamvis per accidens sit impossibilis. 455· Animadversiones. — a. Notetur delectationes omnes de quibus in praecedenti numero diximus, in praxi esse vitandas tum quia saepe sunt otiosae et ideo peccata venialia, tum quia valde periculosae, praesertim quando agitur de rebus luxuriae vel vindictae quia facile fit transitus ad delectationem de ipso opere malo. B. Coniecturalia criteria ad dignoscendum an delectatio fuerit de sola cogitatione vel modo aut de ipsa re mala, recensentur sequentia : a) Affectus vel bona intentio agentis. Etenim si quis ex bono motivo, et sincera intentione de rebus malis studet vel loquitur (v. g. confessarius, medicus, artifex, etc.), praesumi potest delec­ tatio de cogitatione non de ipsa re cogitata ; e contra si delectatio orta fuerit ex affectu vitioso, curiosa nimium et inutili lectione aut consideratione. b) Occasio ex qua oritur delectatio. Si oriatur ob studium, con­ fessionem, praedicationem, etc. potest praesumi delectationem esse de cogitatione ; e contra si procedat turpi occasione Ut sumptae vindictae vel peccati patrati. c) Inclinatio habitualis agentis. Si quis habitualiter inclinetur et saepius peccat e. g. in rebus luxuriae, tunc eius cogitationes iam non mere theoreticae, sed de ipsis rebus pravis esse praesumun­ tur ; e contra in viro timorato. d) Moderatio aut vehementia delectationis. Si cogitatio (vel modus) aeque delectat in licitis ac in illicitis, signum est delecta­ tionem non esse de re mala ; e contra si talis est, qualis percipitur ex ipsa re turpi quando praesens est, puta cum simili commotione appetitus, indicium est delectationem non de sola cognitione (vel modo) esse, sed etiam de re ipsa. DE PECCATIS 383 e) Causa sufficiens. Si enim quis sine ulla causa vel ex mera curiositate delectatur de modo quo res mala sit facta vel reprae­ sentata, est peccatum (saltem veniale) ; sin autem id faciat quia tenetur talibus rebus intendere, non est peccatum1. C. Sicut delectatio de re mala est mala, ita eodem modo tristitia de re bona : ista vere bonum odit sicut illa malum amat. Hinc : 1. Tristitia de bono quod sub gravi praeceptum est, grave peccatum est. 2. Tristitia de bono quod sub levi praeceptum est, leve peccatum est. 3. Tristitia de bono quod secundum se praeceptum non est, e. g. de voto emisso aut emittendo, de suscepto vel suscipiendo sacerdotio, leve non excedit, dummodo retineatur voluntas implendi obligationem contractam. Num leve vel nullum, pecca­ tum sit, pendet a motivo, propter quod aliquis tristatur, utrum nempe rationabile sit necne ; ordinarie tamen, opere iam electo, eiusmodi tristitia rationabili motivo caret. 4. Tristitia non de ipso bono opere, sed de solis adiunctis bonae actionis, e. g. de incommodo et labore, peccatum non est1 2. Articulus III. De Consensu in Actum seu de Desiderio et Gaudio. S. Th· I-Π, q. 74, a. 7, 9. 456. Differunt delectatio morosa, desiderium et gaudium : prima respicit tempus praesens quia versatur circa obiectum quatenus hic et nunc cognitione nobis est praesens ; desiderium respicit futurum quia est actus voluntatis rem malam exoptantis ; gaudium denique respicit praeteritum et est complacentia seu approbatio operis mali a gaudente vel ab aliis patrati. Aliis verbis, delectatio morosa est consensus in solam delectationem cogitatam praesentem et non in ipsum actum3 ; desi­ 1. Ita Ballerini-Palmieri, Opus theol.-mor., vol. I, n. 538 sq. ; Theol. Mechliniensis, Moralis generalis^ n. 148, q. 2 ; et Prümmer, Th. Μ. I, n. 398, qui addit : « Iam veteres auctores, ut Castropolaus et Salmanticenses, animadverterunt (quod et ipsi sacerdotes prae oculis habeant), eos convinci delectatione carnis latenter ferri, qui frequenter et libentius de occultis partibus corporis, de aegritudinibus, vestibus aliisque ad eas pertinentibus loquuntur et irrumpunt facile in risus incompositos. Unde sacerdos amator castitatis, cum haec vel invitus audit vel iusta de causa profert, nullum debet praebere signum laetitiae, sed serenitatem et gravitatem vultus in omnibus servare ». 2. Noldin, Th. M. 1, n. 335. 3. Si actus esset praesens ita ut peccatum hic et nunc committeretur, delectatio de ipso ut praesente non esset moraliter a peccato distincta. 384 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS derium est etiam1 consensus in actum futurum et ponen­ dum ; gaudium in actum praeteritum et positum 12. Ratione obiecti desiderium est duplex : efficax seu abso­ lutum quod vocatur propositum, cum aliquis proponit opus perficere ; inefficax seu conditionatum, cum vult quod opus a se vel ab altero perficiatur data quadam conditione v. g. si nihil obstaret, si posset, si liceret, etc. Hoc non est conditionatum ex parte voluntatis sed ex parte obiecti : non enim est voluntas mere interpretativa quam quis non habet sed quam haberet si aliquid cognosceret (haec non existit), sed est voluntas actualis quam hic et nunc habet et qua nunc statuit et intendit quod vellet opus perfici si conditio daretur. 457. Principium I. Desiderium absolutum et gaudium habent eamdem speciem ac gravitatem malitiae, mortalem vel venialem, quam habet opus circa quod versantur, patrandum vel patratum, cum omnibus circum­ stantiis cognitis (Mt. V, 28) : actus enim interior voluntatis malitiam habet ab actu exteriori tamquam ab obiecto, nam desiderium tendit in opus realiter ponendum ac proinde non ut repraesentatum in intellectu tamquam delectabile sed ut est a parte rei, et gaudium est de opere praeterito prout fuit, et utrumque tendit in omnes circum­ stantias quae sunt in opere et ab ipso in concreto non sunt separabiles. Unde, ad differentiam delectationis morosae, desiderium contrahit malitiam omnium circumstantiarum, etiam illarum quae non habentur ut delectabiles nec sunt motivum voluntatis. Ita v. g. qui desiderat peccare cum coniugata, non quia coniu­ gata, sed quia pulchra, reus est adulterii, et qui vult furari rem sacram, non quia sacra sed quia pretiosa, reus est sacri­ legii. « In praxi tamen non raro accidit, quod desideria non referantur ab obiectum omnino determinatum, sed potius ad aliquid genericum. E. g. aliquis desiderat vindictam sumere de 1. Qui consentit in actum, etiam consentit in delectationem, sed non e contra ; hinc complacentia de peccato futuro non est actus distinctus a desiderio. 2. « Consensum in actum praeteritum nefas est confundere cum con­ sensu in delectationem actus praeteriti cogitati ut praesentis, quae est delectatio morosa » Waffelaert, De Virt. Cardinalibus, p. 323. DE PECCATIS 385 inimico suo, quin determinet modum quo velit istam vindictam ; vel aliquis desiderat carnaliter peccare cum persona alterius sexus, quin sibi conscius sit de actu speciali committendo. In istis casibus sufficit confiteri : volui vindictam sumere de inimico meo, vel volui peccare cum persona alterius sexus » (Prümmer, Th. Μ. I, η. 403). 458. Principium II. Desiderium conditionatum, sub conditione quae omnem malitiam ab obiecto aufert, per se non est peccatum, saepius tamen est otiosum et subinde pediculosum. Hinc : a) in omnibus solo iure positivo prohibitis licitum est desiderium sub conditione : si prohibitum non esset j b) in prohibitis iure naturali, naturaliter aut ordinario vel extra statum illicitis, sed in aliquo casu aut statu licitis, licitum (quamvis periculosum) est desiderium sub condi­ tione huius status vel casus, v. g. occiderem Petrum si Deus mandaret, ducerem uxorem si non essem religiosus, suspenderem furem si essem iudex, copulam haberem cum ea si esset uxor ; c) prohibita iure naturae essentialiter mala, quae nun­ quam sunt licita, nunquam licite desiderantur, quia malitia ab iis nequit separari, v. g. si non esset peccatum, vellem blasphemare, sodomiam committere, peierari, ulcisci, etc. : conditio enim impossibilis non potest auferre malitiam. Huiusmodi tamen locutiones saepius tantum significant pro­ pensionem naturalem in tale obiectum, sine affectu ad illud, ita ut sensus sit : propensus sum ad blasphemandum sed nolo propter legem Dei, et tunc non sunt peccatum ; — e contra si esset verum dêsiderium seu consensus in opus, aut si sensus esset : vellem blaspheiniam non esse peccatum, quod adhuc esset peius quam simplex desiderium blasphemiae. 459. Principium III. Desiderium conditionatum, si conditio partialiter aufert malitiam obiecti, est pec­ catum, sed minus quam desiderium absolutum : induit scii, malitiam quae remanet in obiecto, non contrahit illam quae fuit ablata. Ita si quis diceret : si non essem sacerdos fornicarer, contraheret malitiam fornicationis, non sacrilegii, quia conditio huius malitiam aufert. 460. Prinàpium IV. Desiderium conditionatum, si Sumina Theologiae Moralis I. — 25 386 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS conditio, utpote ad moralitatem impcrtinens, nullatenus aufert malitiam obiecti, induit huius malitiam cum omnibus circumstantiis. — Ratio est quia desiderium etiam conditionatum consentit et tendit in opus externum secundum se et ut est ex parte rei. Ita si quis diceret : fornicarer si non esset infernus, si occulte possem sumerem vindictam. SECUNDA PARS. DE CAUSIS PECCATORUM. QUAESTIO PRIMA. DE CAUSIS PECCATI INTERIORIBUS. S. Th. Ι-ΙΙ, q. 75, a. i et 2 ; De Malo, q. 1, a. 3. 461, Quomodo peccatum causam habet. — Pecca­ tum i° ex parte actus (elementi materialis) habet, sicut quilibet actus et quodlibet ens, causam agentem per se, scii, potentiam hominis, maxime voluntatem quatenus intendit aliquod bonum creatum ; 20 ex parte inordina­ tionis (elementi formalis) habet causam eo modo quo negatio habere causam potest : a) causam agentem per accid.ens : ad positionem enim unius effectus sequitur absentia alterius, et sic causa intendens positionem, per accidens est causa negationis consequentis, sicut ignis causando calorem consequenter causât privationem frigiditatis ; ita voluntas intendens bonum creatum legi oppositum simul producit priva­ tionem conformitatis cum lege huic bono adnexam, quam tamen non intendit sed quam causai consequenter, per accidens et praeter intentionem. Unde causa peccati per se \ ex parte actus, est etiam per accidens causa inordinationis ; b) habet causam deficientem : in peccato enim non est mera negatio sed privatio ; quod autem in aliquo effectu esse debet, nunquam abesset nisi propter defectum alicuius causae ; voluntas ergo causai peccatum in quantum deficit a directione regulae rationis et legis Dei, i, e. in quantum DE PECCATIS 387 illi non attendit vel illa non utitur. Nec iste defectus seu carentia regulae iam peccatum est (quamvis sit imper­ fectio physica), sed quod voluntas cum hac carentia ad eligendum et agendum procedat. 462. Peccatum habet quatuor causas interiores ex parte actus : duas proximas et immediatas, rationem et voluntatem, quae in omni peccato requiruntur ; duas remotas et mediatas, cognitionem sensitivam et appetitum sequentem, quando peccatum circa bonum sensibile ver­ satur. Hoc in casu incipit (saltem ordinario) imaginatio et proponit appetitui sensitivo bonum delectabile, et statim eo ipso movetur appetitus in illud, rationem praeveniens et alliciens ut illud probet et indicet bonum. Deinde ratio varia commoda et incommoda advertit huius boni delec­ tabilis, etiam quod sit vel forte sit contra legem Dei. Ratio nihilominus deficiens a regula illud probare potest : tunc voluntas illi consentiendo complet et perficit (per delecta­ tionem, per desiderium, vel per opus) rationem peccati (lac. I, 14-15). 463. Divisio quaestionis. — Peccatum itaque est a ratione male dirigente, ab appetitu sub ductu imaginationis inclinante, et a voluntate perficiente. Hinc dicemus : i° de ignorantia quae est causa peccati ex parte rationis ; 2° de infirmitate seu passione quae est causa peccati ex parte appetitus sensitivi ; 3° de malitia (seu contemptu) quae est causa peccati ex parte voluntatis. Ita secundum illud Isidori, de Summo Bono, 1. 2 : * Tribus modis peccatum geritur, hoc est ignorantia, infir­ mitate et industria ». Peccata scii, vocantur peccata igno­ rantiae, infirmitatis, vel malitiae, prout principalis ipsorum causa seu peccandi principium sit ignorantia, passio, aut malitiaJ. i. Quae distinctio tamen non est essentialis et specifica, sed mere accidentalis gravitatis, quia non est ex obiecto. Idem ergo peccatum v. g. homicidii potest esse ex ignorantia, passione, vel malitia. 388 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Articulus I. f De Ignorantia causa peccati ex parte rationis. (De Peccatis ignorantiae). S. Th. Ι-Il, q. 76 ; De Malo q. 3, a. 6, 7, 8. 464. Ex parte rationis causa peccati est ignorantia et inconsideratio intellectus, non quaecumque sed illa quae removet scientiam (sive universalem iuris, sive particularem facti seu circumstantiae) qua, si adesset vel plenior adesset, peccatum non fieret. Unde non est causa peccati per se, sed per accidens in quantum removet id quod peccatum impediret. — Quodsi aliquis ita sit dispositus ut sine ignorantia nihilominus peccaret, ignorantia non esset causa peccati : talis non peccat ex ignorantia vel propter ignoran­ tiam, sed peccat cum ignorantia seu ignorans. Ita si igno­ rantia sit concomitans, vel etiam si sit affectata sed praecise ad liberius peccandum. Ad omne peccatum, etiam ex malitia factum, requiritur ignorantia seu error in iudicio ultimo practico, quo ratio erronee iudicat talem actum illicitum hic et nunc esse sibi bonum1 ; at peccata ignorantiae dicuntur illa quae prove­ niunt etiam a iudicio speculativo culpabiliter erroneo1 2. 465. Ignorantia peccatum esse potest (contrarium damnatum fuit in Coelestio et Abaelardo), non quidem secundum se : est enim malum intellectuale, non morale, sed ratione negligentiae praecedentis in addiscendo vel actualis in considerando (Le. XII, 48 ; I Tim. I, 13). Non tamen omnis ignorantia est peccatum : ignorantia enim invincibilis quam aliquis repellere non potuit, non est peccatum, ut constat; ex prop. 68 Baii, et 2 ab Alex. 1. Vocatur ignorantia malae electionis. Cfr. Eth. III, lect. 3 ; I-II, q. 6, a. 8 ; II Sent. d. 39, q. 1, a. 1, ad 4. 2. < Ignorantia quandoque excludit scientiam qua aliquis simpliciter scit hoc esse malum quod agitur, et tunc dicitur ex ignorantia peccare ; quandoque autem excludit scientiam qua homo scit hoc nunc esse malum, sicut cum ex passione peccatur ; quandoque autem excludit scientiam qua aliquis scit hoc malum non sustinendum esse propter consecutionem illius boni, scit tamen simpliciter hoc esse malum, et sic dicitur ignorare qui ex malitia peccat » I-II, q. 78, a. i, ad 1. Cfr. de Malo q. 2, a. 3, ad 9. DE PECCATIS 389 VIII damn.1 ; ignorantia autem vincibilis est solum­ modo peccatum, si sit de iis quae aliquis sçire tenetur, seu quae necessaria sunt ad dirigendos proprios actas et sine quibus non potest debitum actum recte exercere. Unde ad peccatum non sufficit ut ignorantia sit voluntaria, , sed insuper oportet ut sit culpabilis. Ad quod requiruntur tria : 1 ad hoc quod sit voluntaria 1) ut quis eam tollere potuerit i. e. ad il'ud media habuerit, et 2) ut ad illam aliquo modo adverterit ; ut autem sit culpabilis, insuper ut quis obligatus fuerit igno­ rantiam impedire i. e. media adhibere ne ignorantia sequatur : sic ignorantia scientiae medicae non est culpabilis pro agricola et advocato, sed pro medico. Omnes autem scire tenentur a) articulos seu veritates funda­ mentales fidei, b) universalia praecepta iuris scii. Decalogi et Ecclesiae ; c) singuli autem ea quae ad eorum statum vel officium spectant, saltem ea quae communia sunt et saepe occurrunt. Imo ignorantia potest esse peccatum speciale. — Ignorantia vincibilis 1) rei quam tenemur scire habitualiter vel ratione sui (ignorantia iuris) est peccatum speciale omissionis, a peccatis quae ex ea sequuntur diversum, quia ipsa ignorantia est moraliter mala in se, et quia peccans sic violat duo praecepta diversa. Ita v. g. si quis voluntarie ignoraret incarnationem vel adulterii malitiam vel quinque praecepta Ecclesiae, et ideo blasphemaret Christum, vel adulteraret, vel carnes manducaret, reus esset duplicis peccati. E contra 2) ignorantia rei quam quis scire tenetur, non quidem permanenter et ratione sui, sed transeunter et propter opus hic et nunc ponendum (ignorantia facti parti­ cularis v. g. circumstantiae actus) non est peccatum distin­ ctum a peccato quod ex illa sequitur, vel cui exponit, quia non est mala nisi ratione effectus mali, et ideo peccans non agit nisi contra unum praeceptum et unam virtu­ tem. Sic negligentia inquirendi an dies praesens sit dies ieiunii (etiam si dies ieiunii non esset), quia ex eodem praecepto tenetur ieiunare et inquirere. 466. Principia. I. Ignorantia invincibilis et antecel. «Infidelitas negativa est peccatum». — «Ignorantia iuris naturae invincibilis in statu naturae lapsae non excusat a peccato formali ». 390 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS dens per se totaliter excusat a toto peccato opus quod ex illa fit, quia reddit illud involuntarium (Gen. IX, 21); per accidens non omnino excusat si non est totalis sed partialis, quia solum ignoratur circumstantia qua cognita peccatum non fieret, et tamen scienter fit peccatum, v. g. occisio hominis ab illo qui nescit esse patrem (Gen. XXXVIII). Vnde excusat in quantum est ignorantia. II. Ignorantia invincibilis et concomitans non om­ nino excusat : excusat a peccato opus externum quod cum ea fit quia illud reddit non voluntarium ; non autem excusat totaliter ipsum operantem, quia non aufert omnem voluntatem peccandi seu internum affectum ad peccatum, cum opus nihilominus fieret si non daretur ignorantia, v. g. qui occidit inimicum, putans esse feram, cum nihilominus occideret si sciret. Talis ignorantia nec excusat scii, omnino, nec accusat. III. Ignorantia vincibilis et consequens de his quae aliquis scire tenetur, si est causa peccati quod secus non fieret, non excusat a peccato totaliter opus quod eX illa fit, quia id manet voluntarium (cum ipsa ignorantia sit voluntaria), sed minuit illud quia illud reddit invo­ luntarium secundum quid. Unde accusat, utpote volun­ taria, et non excusat a toto sed a tanto, v. g. vulneratio ex ebrietate. IV. Ignorantia vincibilis sed affectata, et excitata praecise ad liberius peccandum, nullo modo excusat a peccato sed potius auget, quia provenit ex maiori voluntate peccandi. Unde simpliciter accusat. Articulus II. De Passione causa peccati ex parte appetitus sensitivi. (De Peccatis infirmitatis) S. Th. I-II, q. 775 q. 9, a. 2 ; De Malo, q. 3, a. 9, 10, 11. 467. Ex parte appetitus sensitivi causa peccati est passiO) qua homo movetur ad bonum sensibile vel a malo sensibili retrahitur, contra bonum seu ordinem DE PECCATIS 39I rationis. Cum autem passiones sint quaedam animae aegri­ tudines quae debilitant et impediunt usum rationis et volun­ tatis, peccata quae ex eis procedunt vocari solent peccata infirmitatis (Rom. VII, 23 ; lac. I, 14). 468. Passio directe trahere aut movere voluntatem non potest, sed indirecte tantum. Et quidem 1° ex parte subiecti, per aliquam subtractionem, distrahendo virtutem a voluntate: cum enim omnes vires ex anima tamquam ex una radice procedant, sequitur a) exercitium intensum unius potentiae diminuere vim agendi in aliis, et b) hominem, dum uni attendit vehementer, ad alia esse minus attentum. Unde quo intensius agat appetitus sensitivus, eo remissior fit vis vel impeditur motus voluntatis1 ; 2° per contrarietatem, ex parte obiecti seu boni quod ratio apprehendit, inclinando in bonum rationi contrarium : a) homini enim in passione videtur bonum quod non videtur ei extra passionem existent!, sicut amanti vel irato videtur bonum quqd non videtur quieto, et sic passio sâepe tendit in objectum rationi contrarium ; praeterea b) passio importat vehementem apprehen­ sionem imaginationis, qua indiget ratio in suo exercitio, et qua in casu inclinatur ut obiectum passionis praecipue consideret et approbet ac iudicet bonum. Unde fit ut iudicium rationis et consequenter voluntas saepe sequantur passionem et aliter agant aç si passio non esset12 ; 3° per immutationem corporalem, aliquando corpus ita trans­ mutando ut imaginatio a dispositione corporis unice pendeat, nec amplius ratione regatur, quo in casu totaliter ligat cognitionem ratioms et impedit eius deliberationem ac usum, et consequenter peccatum : ita plures propter abundantiam amoris et irae sunt in insaniam conversi. 469. Inordinatus amor sui est causa omnis peccati. — Etenim amare aliquem est ipsi velle bonum ; sed 1. Argumentum concludit pro statu praesenti, pro viribus quae egent organis, quia haec, in statu praesenti, exercitio vires deperdunt ; non valet pro viribus quae sine organo sese exercent. 2. Quomodo passio possit ad peccandum inclinare non obstante morali scientia universali opposita, indicat S. Thomas, a. 2, ad. 4 : « Ille qui habet scientiam in universali, propter passionem impeditur ne possit sub illa universali (propositione) sumere, et ad conclusionem pervenire ; sed assumit sub alia universali, quam suggerit inclinatio passionis, et sub ea concludit. Unde Philosophus dicit, in VII Eth., quod syllogismus incontinentis habet quatuor propositiones, duas universales : quarum una est rationis, puta nullam fornicationem esse committendam, alia est passionis, puta delectationem esse sectandam. Passio igitur ligat rationem ne assumat et concludat sub prima ; unde ea durante, assumit et con­ cludit sub secunda ». Cfr. De Malo q. 3, a. 9, ad 7. 392 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS peccato aliquis inordinate vult sibi bonum ; unde peccatum procedit ex hoc quod quis se inordinate amat. Bonum autem quod homo sibi inordinate appetit est triplex : a) bona delectabilia secundum tactum seu sensum carnis, quae spectant ad conservationem individui et speciei, et horum inordinatus appetitus est concupiscentia carnis seu naturalis ; b) bona delectabilia secundum apprehensionem imagi­ nationis, ut sunt pecuniae, bona externa, splendor, fastus, ornatus vestium, etc., et horum inordinatus appetitus est concupiscentia oculorum seu cupiditas eorum quae exterius sensibus apparent et sic cognita placent ; c) denique appetitus inordinatus boni difficilis seu ardui, et ideo excellentis,vocatur superbia vitae quae est appetitus excellentiae. Haec tria sunt causa omnium peccatorum (I Ioh. II, 16) ; ad illa quoque reduci possunt omnes passiones quae sunt causa peccati : ad duo priora omnes passiones concupisci­ bilis, ad tertium omnes passiones irascibilis. 470. Principia. I. Passio quae totaliter ligat usum rationis, impedit deliberationem et libertatem ac proinde excusat a peccato, nisi voluntarie fuerit contracta in causa v.g. ex ebrietate. II. Passio antecedens et causa peccati non totaliter excusat a peccato sed illud minuit quia reddit minus liberum. III. Passio consequens, utpote voluntaria et libera, nullo modo excusat nec minuit, sed vel est signum magni­ tudinis peccati, si ab eo procedit per redundantiam, vel illud auget, si directe eligatur et excitetur ad intensius peccandum ; ut dictum est in tr. de Act. Hum. η. ι8ο.1 I. Non datur passio concomitans, quia nulla passio se habet sine influxu ad actum voluntatis. DE PECCATIS 393 Articulus III. De Malitia causa peccati ex parte voluntatis, (De Peccatis Malitiae) S. Th. I-II, q. 78 ; II-II, q. 14 ; De Malo q. 3, a. 12-15. 471. Ex parte voluntatis causa peccati est malitia seu depravatio et perversitas (Ps. LI) qua voluntas, nulla ignorantia vel passione influente, ex seipsa malum scienter et de industria eligit (lob XXXIV, 27), non quia malum ut malum vult, quod est impossibile, sed quatenus priva­ tionem boni spiritualis praefert absentiae boni temporalis, et minus bonum magis amat. Tunc voluntas dicitur malum agere non solum eligens sed ex electione, uti fit a) in igno­ rantia affectata quam eligit ad liberius peccandum ; vel b) in passione quam studiose excitat ad peccandum intensius ; vel c) in mala consuetudine voluntarie et libere admissa. Quae etiam in venialibus fieri possunt. 472. Peccata ex habitu malo fiunt ex malitia. — / Cum enim habitus vitiosus sit libere acquisitus, si etiam in praesenti libere conservetur voluntate illum non retra­ ctante, homo qui non ex inadvertentia vel passione agit secundum habitum, sed suo habitu scienter et libere utitur, peccat ex malitia, quia agit ex voluntate confirmata in malo seu ex mala inclinatione voluntatis qua ista est firmata in malo. Tunc voluntas dicitur malum agere,non secundum habitum sed ex habitu. — Non tamen omne peccatum ex malitia est ex habitu ; sed homo potest etiam sine habitu de industria eligere malum (sicut angeli mali et primus homo fecerunt), sive ex praedispositione innata vel acqui­ sita corporis, sive ex remotione prohibentis fidei, spei, timoris, etc. 473. Principium. Gravius est, ceteris paribus, peccare ex malitia quam ex passione (vel, a fortiori, ex igno­ rantia), quia 1) fit ex motu magis proprio voluntati, cum nullo modo ab impulsu ipsi extrinseco (qualis est passio) voluntas moveatur sed omnino ex seipsa : « unde peccatum tanto magis aggravatur quanto fuerit vehementior malitia, 394 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS et diminuitur tanto magis quanto passio fuerit magis vehemens » ; — 2) peccans ex passione, cum haec cito transeat, facile redit ad bonum propositum, peccans autem ex malitia saepe peccat ex habitu et ideo diuturnius ; — 3) peccans ex passione habet voluntatem ordinario ordina­ tam ad bonum : bonum enim proponit et quaerit sed aliquando recedit a proposito propter passionem ; peccans ex malitia autem male dispositus est quantum ad ipsum finem, quia habet firmum propositum peccandi. Finis autem in moralibus est primum principium. Unde peccans ex malitia peccat gravius quia defectus principii est pessimus, et periculosius quia non facile a peccato revocatur, 474. Specialis malitiae sunt peccata in Spiritum Sanctum. — Sunt illa quae directe fiunt contra bonum quod Spiritui Sancto per appropriationem tribuitur, scii, bonitatem et amorem Dei, et quidem ex malitia seu electione mali. Quod nomen ex Scripturis desumptum (Mt. Xll, 31 ; Mc. III, 29, Le. XII, 1.0), ibi designat illud Pharisaeorum peccatum quo miraculosa opera Christi, virtute Spiritus Sancti facta ut homines salvarentur et a malo retraherentur, ex malitia tribuebant diabolo ; quod est impugnare veritatem manifestatam et clare propositam et agnitam. A Patribus et Scholasticis tamen per analogiam extensum fuit ad designanda omnia peccata similia, quae mali­ tiose contemnunt media a Spiritu Sancto concessa ad hominem convertendum et a peccato retrahendum. Ad illa ergo requiruntur duo : a) ut sint ex malitia, i.e. non ex subito motu passionis (uti etiam fieri potest pro desperatione, odio Dei, etc.), sed ex sola voluntate seipsam deliberate ad malum movente. At id non sufficit, secus omnes qui peccarent ex habitu, in Spiritum Sanctum peccarent ; sed b) requiritur malitia specialis, ex eo quod quis contemnit et abiicit ea quae peccatum poterant impedire vel eius remissionem procurare ; quae media sunt effectus gratiae Spiritus Sancti in nobis, et ideo qui sic agit ex malitia, proprie peccat in Spiritum Sanctum. Sunt ergo illa peccata quibus homo per contemptum abiicit media ex bonitate Spiritus Sancti concessa quibus a peccato potuisset retrahi. 475. Sex a Scholasticis numerantur peccata in Spiritum Sanctum. — Homo enim retrahitur a peccato : a) ex parte divini iudicii, vel i° consideratione misericordiae per spem, quam abiicit desperatio ; vel 20 consideratione iustitiae per timorem, quem tollit praesumptio illa qua quis sola miseri­ cordia Dei et sine meritis vel poenitentia vult obtinere gloriam ; b) ex parte donorum Dei, vel 30 agnitione veritatis per fidem, contra quam ponitur impugnatio veritatis agnitae, ut maiori cum licentia quis peccet ; vel 40 interioris gratiae auxilio,contra quod DE PECCATIS 395 ponitur invidentia fraternae gratiae, dum aliquis dolet non de solo bono proximi sed de ipso augmento gratiae in animabus ; c) ex parte peccati, vel 50 inordinatione et turpitudine peccati, quae, movente gratia actuali, ducunt ad poenitentiam, et huic opponitur impoenitentia, quae non est mera mors in peccato sed propositum non poenitendi ; vel 6° parvitate et brevitate boni quod in peccato invenitur, quae, movente gratia actuali, inducit hominem ad hoc quod in peccato non firmetur, et huic opponitur obstinatio i. e. firmum propositum inhaerendi in peccato. Odium Dei, quamvis de se sit peccatum maximae malitiae, inter peccata in Spiritum Sanctum non ponitur, quia est ipsis gravius, et quia aliquo modo implicite in omnibus continetur. 476. Peccatum in Spiritum Sanctum dicitur irre­ missibile : non quasi gratia Dei remitti non possit, nec quia de facto nunquam remittitur, sed est tale secundum naturam, quia directe excludit ea per quae fit remissio peccatorum, et includit dispositionem pertinaciae quae de se est permanens, et dum manet est obstaculum positivae resistentiae ad actionem gratiae divinae. Unde difficillime et rarius et solum quasi miraculose remittitur, quia, contemnendo dona supernaturalia ad remissionem neces­ saria, directe impugnat omnem ad Deum conversionem. 477· Animadversio. — Peccata malitiae quae sunt ex inclinatione habitus nunquam sunt prima, quia praesupponunt actus ex quibus habitus fuit causatus. Peccata in Spiritum Sanctum ordinario praesupponunt alia peccata, quia homo solet procedere ab imperfectiore et minore peccato ad perfectum et maius ; potest tamen aliquis propter libertatem arbitriil, etiam in primo actu ex contemptu peccare in Spiritum Sanctum. QUAESTIO SECUNDA. DE CAUSIS PECCATORUM EXTERIORIBUS. S. Th. I-II, q. 75, a. 3 5 De Malo q. 3, a. 3. 478. Causa exterior peccati est illa quae causam eius interiorem movet, sive voluntatem sive rationem sive appe­ titum sensitivum. Voluntatem nullus immediate movere potest nisi Deus, qui non est causa peccati sed illud permittit ; rationem homo et diabolus movere possunt,i. i. Ita secundum S. Thomam fit, -vel propter malas dispositiones praece­ dentes (ut ex corporis complexione et ex praecedentibus peccatis sed condonatis), vel propter vehemens motivum ad malum et debilem affectum ad bonum. 396 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS peccatum suadendo ; appetitum sensitivum movent v. g. obiecta exteriora in se vel in imaginatione apprehensa. Nihil tamen sic movet voluntatem ut necessario peccet. Articulus I. De Deo permittente. S. Th. I-II, q. 79 j De Malo q, 3, a. 1 et 2. 479. Peccatum, secundum elementum formale, in quantum est privatio, aversio et defectus, non est a i Deo qui non est causa nisi entis, nec movere potest ad aversionem a seipso : est enim finis ultimus qui omnia inclinat ad se. Quod est de fide ex C. Trid. sess. 6, can. 6, et ex C. Araus. II, et Valentino, et Later. IV. At secundum elementum materiale seu conversionem : a) in quantum est ens, est a Deo ut a primo ente per essen­ tiam, et in quantum est actus, est a Deo ut a prima causa movente^et applicante omnes alias ad agendum ; b) in quantum autem elemento materiali defectus coniungitur (seu in quantum est fundamentum privationis), non est a Deo sed a causa deficiente scii, libero arbitrio : actus enim peccati spectari potest inadaequate in quantum retinet aliquid de ordine rationis ad bonum, et sub hoc respectu non est malus sed bonus et est a Deo ; etiam adaequate, in quantum non habet satis de ordine rationis sed ab eo deviat, et sic est malus et non est a Deo sed a voluntate deficiente ab ordine. Sicuti quidquid est de motu in claudi­ catione est ex virtute motiva animae, sed quod motui iungatur defectus claudicationis, non est ex virtute motiva sed ex indispositione tibiae : ita quidquid est de perfectione et actu in peccato, a Deo est ; quod autem ille actus sit cum defectu est ex libero arbitrio deficiente ab ordine rationis : Deus enim moveret ad actum perfectum si liberum arbitrium non esset defective dispositumx. I. Etiam in sententia Thomistarum, homo inchoat peccatum in aliquo genere causae, materialis scii, et dispositivâe, quatenus Deum obieciive movet ad praebendum influxum ratione dispositionis naturae corruptae per peccatum originale aut actuale : Deus movet unumquodque secun­ dum sui conditionem. Cfr. Billuart, de voluntate Dei, diss. 8, a. 5 ; de peccatis diss. 8, a. 9. DE PECCATIS 397 480. Deus non est causa peccati, ut definivit C. Trid. sess. 6, can. 6 : a) non causa directe et per se ut constat ex praecedentibus ; neque b) Causa per accidens aut indirecte, licet peccatum posset impedire, largiendo motionem vel gratiam efficacem ad bonum, et aliquando non impediat, gratiam istam non concedendo vel et subtrahendo iis qui ponunt obstaculum : non enim tenetur dare talem gratiam et impedire peccatum, quod ceteroquin permittit secundum sapientiam et iustitiam (cfr. Ps. V, 5 ; Eccli. XV, 21 ; Rom. IX, 14 j lac. I, 13 ; Deut. XXXIII ; Sap. XIV, 9 simul ac XI, 25). Articulus II. De Diabolo tentante. S. Th. I-II, q. 80 ; De Malo q. 3, a. 3, 4, 5. 481. Diabolus non est causa peccati nisi indirecte : a) per modum persuadentis, non quidem directe movendo intellectum quem non intendit illuminare, quia quanto magis illuminaretur tanto magis retraheretur a deceptione quam diabolus exoptat ; sed interius instigando seu ope­ rando in sensibus et imaginatione qua vult intellectum Obnubilare, et movendo appetitum sensitivum ; b) ali­ quando exterius proponendo sensibus obiectum ut suave, iucundum etc., vel et visibiliter apparendo (I Thes.III, 5 ; I Petr. V, 8). 482. Omnia peccata suntne ex tentatione diaboli?— Omnia peccata, licet indirecte proveniant a diabolo (I Ioh. III, 8), quatenus causa peccati originalis (ex quo ad peccatum proclives sumus), non tamen omnia proveniunt directe ab eius instigatione, sed vel a mundi i. e. peccantium sollicitationibus, vel ab ipsa natura hominis vitiata, vel a sola voluntate. 483. Tentatio dici solet sollicitatio seu incitatio ad peccatum. Quae vox originarie et sensu lato idem sonat ac examen seu probatio : « tentare enim est experimentum sumere de aliquo » (I q. 114, a. 2), eo fine ut sciatur aliquid, et haec est tentatio probationis quae etiam tribui potest Deo, qui afflictionibus et mandatis extraordinariis fideles probat eorumque virtutem et Constantiam explorat (Deut. XIII, 3), non ut ipse cognoscat quod sint sed ut homo ostendat (I Tim. VI, 9). In praesenti 398 SUMMA theologiae moralis autem sumitur vox in sensu strictiore et agitur de sola tentatione seductionis, quae est incitatio ad peccatum sive interna sive externa : haec non est a Deo (lac. 1,13), quamvis ipse tentationem permittat (I Cor. X, 13), sed provenit a corrupta nostra natura, etiam a mundo, maxime a daemone. Et potest esse gravis vel levis prout vehementer incitat voluntatem vel non ; eius autem vis pendet a natura rei, a vividitate repraesentationis, ab intensitate appetitus. Cum autem ex natura sua solum sit sollicitatio ad malum, secundum se non est ipsum peccatum, sed potest esse causa peccati, accedente consensu voluntatis ; hinc statui possunt sequentia de ea principia. 484. Principium I. Sentire tentationem non est pec~ catum sed consentire : non sensus aut placentia, sed consensus et complacentia. Sentire i. e. intellectualiter conscientiam habere sollicitationis, imo delectatione mali moveri et ita experiri et sentire (etiam facultatibus inferio­ ribus) quod gratum sit et iuçundum : id non adhuc est peccatum ; sed voluntarie adhaerere malo ad quod sollicitet : solus enim actus liber ex consensu voluntatis est moraliter malus. Quod omnino certum est ex communi doctrina, quae ceteroquin probata invenitur ab ipso Cone. Trid. sess. 5, can. 5 et ex damnatione prop. 50 Baii. Quod ut in praxj applicetur facilius, praestet in processu tentationis distinguere tria stadia. Est nempe : a) suggestio seu sola repraesentatio, aut mera idea mali : simplex propositio mali per imaginationem et intellectum, et haec, quantumvis prava et diuturna, non est peccatum quia in ea voluntas nullam partem habet ; b) delectatio indeliberata, ex suggestione orta in appetitu sensitivo vel et rationali qua tentatio placet : frequenter enim et connaturaliter ex suggestione, praesertim si sit vivida, intensa, aut diu continuata, oritur delectatio, imo impressio organica iucunda ac commotio sensibilis, qua quis afficitur erga obiectum placens : haec etiam, usquedum interveniat deliberatio rationis, nullum est peccatum, quia talis motus non est deliberatus nec liber ; c) liber consensus voluntatis: postquam ratio percipit pravam suggestionem necnon delectationem in appetitu exinde ortam, eiusque malitiam, si voluntas utramque statim reficit, nullum est peccatum : hoc enim non est in solo intellectu, vel in appetitu sensitivo, vel in spontanea inclinatione appetitus rationalis, sed in voluntate libera quae malo adhaeret ; si autem ista delectationi libere consentiat vel in ipsa sibi complaceat apt eam admittat, probet aut retineat quia placet aut ei adhaeret, tunc aderit peccatum. DE PECCATIS 399 485. Principium II. Temere et absque iusta causa tentationem provocare vel ipsi se exponere est illici­ tum, plus minusve secundum gravitatem periculi. Etenim tentatio aliquod periculum peccandi importat plus minusve grave. Sed periculo peccandi sine sufficienti ratione se exponere non est licitum (n. 177). Ergo et illicitum est se exponere tentationi absque iusta causa ; quae pro­ portionate esse debet tentationis gravitati i. e. incitamento et periculo peccandi, spectato non solum absolute et in se, sed et relative ad diversa individua. Et quidem : a) Graviter illicitum est sine ratione sufficienti libere se exponere gravi tentationi gravioris peccati, quae scii, proximum importat periculum peccandi graviter. b) Licitum est ex iusta causa gravi se exponere tentationi gravi cum periculo proximo graviter peccandi, dummodo debitae cautiones adhibeantur ad periculum removendum et simul adsit fundata spes tentationem superandi. c) Leviter illicitum est sine iusta causa levi se exponere levi tentationi peccandi graviter vel gravi tentationi peccandi leviter. 486. Animadversio.— Ad vitandas et vincendas tentationes adhibenda sunt opportuna remedia : A. Ante tentationem : 1) vigilantia ad praecavendas multas et graviores (I Petr. V, 8 ; Mc. XIII, 37), ad quod oportet a) fugere occasiones, b) vitare otium et inutiles animi divagationes, ex quibus saepe periculosa oriuntur phantasmata, c) etiam facultates animae et passiones positive convertere ad res bonas, utiles, ac religiosas ; 2) oratio (Mt. XXVI, 41 ; VI, 13 ; Le. XI, 4), ad quam requi­ runtur a) humilitas (lac. IV, 6), b) fiducia (Phil. IV, 13) et c) fervor ; 3) quibus utiliter addi potest praxis meditationis v. g. passionis Christi, novissimorum, praesentiae Dei, qua ad ferventius oran­ dum et ad peccatum et occasiones fugiendum movemur. B. In tentatione est resistendum : 1) statim et a principio, quan­ do adhuc debilis est inimicus et facilior victoria ; 2) strenue et fortiter : si enim haesitantes fluctuamus, vel nonnisi molliter resistimus, audacior fit inimicus et acerbius impugnat ; 3) perseveranter, usquedum plene fuerit devictus. Ita a) orando, b) strenue laborando, c) cum hoste non alter­ cando, d) animum convertendo ad virtutem oppositam, e) eumque avertendo a vitio. C. Post tentationem finitam aut superatam expedit : 1) humiliter agere gratias Deo cui soli tribuenda victoria ; nec unquam concidere animo sed fiducialiter confugere ad misericordiam Dei ; 400 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 2) de consensu praestito aut negato non longius se examinare, ne nova tentatio provocetur ; 3) directori spirituali prudenti et pio graviores tentationes aperire, et consilium expetere. Articulus III, De Homine coopérante. S. Th. Il-Il, q. 62, a. 7; De Malo q. 13, a. 4, ad 19. 487. Homo est causa peccati: a) transmittendo originale, de quo agit Dogmatica ; b) aliis suggerendo et suadendo actuale, quod fit scandalo, scii, tum mundi (i. e. malorum hominum) perversis et falsis principiis, tum eius pravis operibus et exemplis quibus debiles trahit, et minis quibus timidos terret, tum bonorum exteriorum oblectamentis quae concupiscentiam excitant (Mt. XVIII, 7 ; II Tim. Ill, 1-10 ; Rom. XII, 2 ; I Ioh. V, 19 ; II, 16). Scandalum formaliter et praecipue est contra charitatem, et ideo specifice de eius malitia dicitur in tr. de charitate ; c) aliis cooperando, quod fieri 9 modis potest (6 positiyis et 3 negativis) : mandando, consulendo, consentiendo, laudando et vituperando, patrocinando, participando, non monendo, non obstando, non manifestando. Qui metonymice solent vocari peccata aliena (I Tim. V, 22), quia scii, ab aliis committuntur, nobis tamen imputantur, quia aliquo modo sumus ipsorum causa quatenus ad ea ut auctores, adiutores, vel non impedientes cooperati sumus. Unde sunt aliena et propria simul, quia ab aliis commissa, ratione cooperationis nobis propria fiunt. 488. Cooperatio ad peccatum alterius est omnis concursus praestitus actioni malae alterius x. A. Ratione modi quo fit : I. alia est proprie dicta et directe voluntaria quae fit actu positivo (6 priores modi) ; II. alia est improprie dicta et indirecte voluntaria quae fit omissione actionis impeditivae peccati ab illo qui impedire potest et ad hoc tenetur (3 modi negativi): haec vocatur negativa, illa positiva. i. De cooperatione optime scripsit Waffelaert in speciali opusculo : Étude sur la Coopération et Γespèce morale du scandale. DF PECCATIS 401 Positiva est duplex : 1) laie dicta quae fit per influxum moralem in voluntatem alterius qui actionem malam exequatur (ut eius voluntas ad peccandum moveatur vel quodammodo determine­ tur) : identificatur cum scandalo directo, quod non est mera occa­ sioned et vera causa moralis peccati alterius et fit iussione, consi­ lio et seductione, petitione et consensu, laude, patrocinio morali ; 2) stricte dicta quae fit per influxum realem in ipsum effectum malum, adiuvando alterum ad illum producendum, seu partialiter causando cum altero principaliter agente actum vel effectum malum, quod fit participatione aut patrocinio reali : dicitur a) im­ mediata quando cooperans exequitur cum principali agente ipsum actum peccati, v. g. adiuvando furem in re aliena auferenda, ut si duo unam rem simul portando surripiunt ; b) mediata quando cooperans aliquid subministrat (materiam, facultatem, media) quod principali agenti inservit ad opus malum exequendum vel facilius exequendum, v, g. scalam tradendo ad furandum vel furi aperiendo fenestram. Haec potest esse plus minusve proxima vel remota, prout medium subministratum ex natura sua vel ex circumstantiis plus minusve influat et maiorem minoremve con­ nexionem habeat cum peccato principaliter agentis, v. g. scalam tenere ascendenti aut infideli praebere idolum dicitur proxima, scalam tradere aut materiam vendere ex qua idolum conficien­ dum, remota cooperatio. / B. Ratione intentionis dividitur in formalem quando cooperans consentit malae voluntati principaliter agentis et huius peccatum intendit (uti fit in scandalo directo) ; et materialem quando peccatum non intendit sed aliquid facit praevidens principaliter agentem eo abusurum esse ad peccatum perpetrandum. Eadem igitur actio potest pro diversa intentione esse cooperatio formalis vel materialis : ita caupo si potum alicui ministrat eo fine ut se inebriet, est formalis cooperatio ; sed materialis tantum si lucri causa potum praebet ei qui praevidetur sese inebriaturus1. 489. Principia. Cooperatio ad malum generatim est illicita quia est causam ponere effectus mali ; quod licitum esse non potest, nisi actio in se non sit mala, sed saltem in­ differens, intentio sit recta, et aeque immediate producatur simul effectus bonus ac malum compensans (n. 173). Hinc : a) Cooperatio formalis semper eSt illicita, quia non ex recta procedit intentione sed peccatum principaliter agentis intendit, et ideo semper est peccatum eiusdem spe­ ciei ac istud, tamquam consensus in illud eiusque appro­ batio. i. Ita melius definitur cooperatio materialis et formalis post S. Alphonsum. Ut autem doctrina auctorum recte intelligatur, legenti attenden­ dum est eos aliquando aliter declarare terminos. Summa Theologiae Moralis I. — 26 402 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS b) Cooperatio immediata etiam mere materialis lest illicita, quia non est actio jndifferens sed mala, imo J semper est peccatum eiusdem speciei ac peccatum princi­ paliter agentis, quia est exequi cum illo ac facere ipsum / opus prohibitum ; — nisi aliquando agatur de bonis \ fortunae in quorum ablatione consentire potest dominus. f c) Cooperatio mediata mere materialis, licet non Ii semper et necessario, tamen per se et ordinario est \ illicita, quia est actus male sonans qui non est licitus nisi ob rationem extrinsecam cohonestantem : si enim effectus seu finis est malus et prohibitus, etiam media ad illum obtinendum per se et ordinario (nisi sit ratio excusans) erunt prohibita ; nam si voluntarie adhibeantur media, etiam effectus erit voluntarius in causa, si culpabiliter adhibeantur media, effectus erit culpabilis in causa. Quod est peccatum contra virtutem quae laeditur peccato princi­ paliter agentis (licet non eiusdem speciei infimae), et simul contra charitatem quando, omittendo cooperationem, peccatum proximi possemus impedire. j d) Cooperatio mediata mere materialis per acci- \dens est licita, si adsit ratio proportionate gravis1. Ita iuxta regulam supra traditam de actione ex qua duplex oritur effectus : licitum est ponere causam in se bonam vel indifferentem, quae duplicem habet effectum aeque imme­ diatum : unum bonum qui solus intenditur, et alterum malum, dummodo ratio habeatur agendi proportionate gravis (n. 173). Ex istis quatuor conditionibus, duae inter­ mediae in hac cooperatione ex natura rei verificantur semper ; unde dicendum est hanc cooperationem esse licitam, si actio non sit in se mala, (quod non semper facile est determinare), et si adsit ratio proportionate gravis seu causa sufficiens cooperandi. 490. Ratio proportionate gravis seu causa sufficiens cooperandi adest, si finis seu effectus bonus, i. e. utilitas et necessitas agendi compenset effectum malum seu potiusi. i. Hinc S. Thomas: «Pro aliquo incommodo vitando, potest homo licite uti materia alterius vel materiam ei non subtrahere sed praebere ». Q. D. de Malo 13, a. 4, ad 19. DE PECCATIS I 4Q3 influxum in effectum malum : ita v.g. si aliud medium desit, licitum est mediate cooperari ad peccatum alterius ob maius eius peccatum vitandum (sicut ebrietati ne blas­ phemet), et ad damnum proximi ob vitandum sive maius ipsius damnum sive damnum aequale proprium ; e duobus malis minus malum est praeferendum. Hinc eo gravior requiritur causa quo gravior est cooperatio i. e. a) quo peccatum ad quod aliquis cooperatur est gravius tum in se tum respectu damni quod infert honori Dei, bono communi, vel tertio, v.g. gravior causa requiritur ad cooperandum peccato iniustitiae quam alii, quia cooperatio non solum fit damno spirituali peccatoris sed etiam damno temporali tertii, item ad cooperandum homicidio quam furto , b) quo cooperatio est propinquior i. e. quo magis influit in peccatum alterius seu arctius cum eo connectitur, v. g. gravior causa requiritur ad ordinandos characteres in imprimendo libro pravo quam ad praeparandas chartas, ad tendendum gladium occisionis quam ad materiam qua conficitur ; c) quo probabilius est, te non coopérante, alterum non esse peccaturum, v. g. maior requiritur causa ad vendenda arma, vinum, libros pravos, etc. si unica sit officina quam si multi sunt qui ista vendunt, ad carnes praebendas in paterna domo quam in taberna. / 491. Regulae practicae speciales possunt itaque statui sequentes : ia Cooperatio proxima ad actionem quae bono publico sive religionis sive reipublicae graviter nociva est, propter nullum damnum a peccato mortali excusatur, quia est perversio ordinis : bonum privatum publico et communi bono anteponere. 2a Si actio mala bono publico non graviter noceat, proxima ad eam cooperatio (praecipue si ad executionem peccati sit necessaria) non excusabitur nisi ob causam seu incommodum grave ; imo si cooperatio graviter damnosa sit tertio innocenti, requiritur incommodum valde grave scii, metus damni saltem aequalis. 3a Copperatio remota, si alter iam expeditus sit ad peccandum, excusatur ob causam levem ; nisi, negando consensum, posset peccatum impediri : tunc enim requi­ ritur metus detrimenti notabilis. et 492. Applicationes ad casus.—Ut doctrina supra exposita, in re morali quotidianae applicationis, melius intelligatur, 404 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS praestet illam quibusdam exemplis ex probatis auctoribus illustra­ re de mercatorum et famulorum cooperatione, quae ad plures materias spectat, et ideo magis convenit theologiae generali quam aliae applicationes quae ad speciales virtutes pertinent. A. De cooperatione mercatorum: i° Res indifferentes ex se ad malum non destinatas (chartas pictas, vinum, arma, cultella, carnes die veneris, ornatum muliebrem) vendere licitum est sola ratione lucri, etiamsi in genere praevideantur plures ipsis abusuri : cooperatio enim est sat remota nec abusus omnino impediri potest. 20 Si autem talis vel talis praevideatur/»' particulari abusurus : a) venditio non est licita nisi ob causain”gravem peccato proportionatam, quia cooperatio est proxima ; hinc licitum non erit ornatum vendere puellae ipso abusurae ad libidinem (aut potum se inebriaturo), etsi apud alios aeque emeretur ; nisi ad vitandum notabile damnum vel incommodum seu ob causam mediocriter gravem (recessum pinguis clientis, diminutionem emptorum, rixam gravem, veram blasphemiam). b) Quando non vendendo peccatum praevidetur impedien­ dum iri, causa requiritur longe gravior ; quare licitum non est, nisi forte ob gravissimam causam, vendere librum pravum innocenti qui secus non perverteretur. c) Si denique alter sit abusurus in damnum tertii, requiritur metus damni aequivalentis, v. g. licitum non est arma vendere occisuro nisi ad vitandam propriam mortem aut malum aequivalens, et vix unquam licitum erit res vendere illis qui eas post factam adulterationem vere nocivam aliis sunt divendituri, quia hoc est bono publico graviter damnosum. 3° Res non indifferentes sed ad malum usum, ex se vel ex institutione, destinatas et vix alium usum habentes, sicut vene­ num, imagines vere obscenas, medium abortivum,non est licitum vendere nisi constet abesse periculum abusus, vel nisi gravissima causa proportionate excuset. 4° Res quae de se ex propria natura alium usunl non habent quam malum et quibus homo sine peccato uti non potest, ven/ dere nunquam est licitum, uti sunt vestis theatralis manifeste turpis vel instrumenta destinata ad impediendam generationem, Ï pharmacum unice ad abortum destinatum, insignia sectae massonicae ; nisi aliquem ad alium finem eas quaerere iisque non esse abusurum certo constaret. B. De cooperatione famulorum: i° Vestes porrigere, equum aut rhedam parare domino ad peccandum profecturo, ostium aperire concubinae, facem afferre, lectum parare, librum vel diarium afferre pravum, parare carnes dje vetito, vinum apponere domino se inebriaturo, etc. licitum est sola ratione famulatus, qilia sunt seryitia indifferentia et cooperatio ad peccatum est remota. 20 Dominum comitari vel curru deferre ad locum peccati, v-g. ad concubinam, licitum non est sola ratione famulatus vel lucri, sed accedere debet metus alicuius notabilis detrimenti (uti male tractari, e domo expelli, gravis rixa) quia cooperatio est propinquior. DE PECCATIS 405 Si autem comitatu famuli dominus animosior ad peccandum redditur, alias non peccaturus, secundum S. Alphonsum 1. II, n. 64, nunquam comitari poterit, secundum alios tamen potest propter maximum damnum, iit casus huic similes sunt : ad­ vigilare dum dominus peccat cum amasia et illum admonere si quis interveniat — secreto informationes capere circa locum in quo talis puella solet conversari — pingere imaginem personae turpiter amatae — humerum praebere ascendenti ad non invitam. 30 Munera aut litteras amatorias concubinae deferre, secundum S. Alphonsum, 1. II, n. 67, est illicitum quia, cum ad peccandum directe ^xcitant, est intrinsece malum : est enim cooperatio ad peccatum domini et scandalum directum ad concubinam. Multi tamen auctores censent hoc esse opus indifferens quod tamen non erit licitum nisi ad vitandum grave damnum, quia cooperatio est sat propinqua; at intrinsece malum esset scribere simul et deferre litteras amatorias valde turpes, aut illas coram tali per­ sona approbare. 40 Humerum subiicere, scalam tenere, vi aperire fenestram ut dominus possit ad deflorandam virginem ascendere non erit licitum nisi ob metum mortis vel mali aequivalentis, quia coope­ ratio est~onininp proxima et tertio innocenti maxime iniuriosa (cfr. Innoc. XI, prop. 51 damn.). C. Speciatim quoad cooperationem famuli ad usuras: i° Qui àdiUvat usurarium solummodo in numerandis pecuniis, scribendis rationibus, aut in deferendo pignore, potest excusari ratione solius famulatus. 2° Non ita famulus qui nomine domini exigit usuras, quia exactio est cooperatio proximior ad peccatum usurarii, etiamsi amicabiliter exigat. 3° Quod si exigeret per vim aut minas, non solum peccaret sed etiam teneretur, deficiente domino, ad restitutionem. QUAESTIO TERTIA. DE PECCATO QUOD EST CAUSA ALTERIUS PECCATI. Articulus I. De Modo quo unum peccatum alterum causai. S. Th. I-Π, q. 75, a. 4 ; q. 84 ; De Malo, q, 8. 493. Unum peccatum potest esse causa alterius sicut unus actus humanus potest esse causa alterius. Hoc autem contingit tripliciter : i° potest esse causa materialis alterius, in quantum subministrat et praeparat materiam alteri, sicut gula praeparat materiam luxuriae, et avaritia litigio, quia multiplicat temporalia bona quae litis materia sunt ;— 2° potest esse causa eÿictens alterius : a) per accidens, in quantum removet gratiam, vel charitatem, vel verecundiam, vel submissionem, vel quod- 406 summa theologiae moralis cumque aliud quod a peccato retrahit et illud impediret : sic ex ebrietate vel ira omnia peccata oriri possunt quia removent iudicium rationis quo homo a peccato cohibetur1 ; b) per se, in quantum aliquo peccato v. g. luxuriae, homo per modum incli­ nationis vel habitus disponitur ad actus similes seu peccata eiusdem speciei;—3° et praecipue potest esse causa finalis alterius, in quantum propter finem unius peccati, aliquis committit aliud peccatum, ut si quis furatur ad fornicandum. Et quia finis in moralibus dàt speciem seu formam, sic unum peccatum etiam est causa formalis alterius, quia alteri dat formam : si enim quis furatur propter fornicationem, furtum est sicut materiale, fornicatio sicut formale (q. 75, a. 4). 494. Peccata capitalia sunt illa quae plerumque sunt plurium aliorum causa praesertim finalis, quia habent obiectum seu finem maxime appetibilem; unde propter illum facile alia committuntur peccata. Vocantur capitalia a capite, quod metaphorice dicitur de eo quod est princi­ pium et directivum et quodammodo ductivum aliorum : sunt enim principium seu causa aliorum peccatorum, ut dictum est ; sunt directiva quia sunt eorum causa finalis : fine enim diriguntur actus humani. Unde capitalia sunt quasi duces, et vitia quae ex iis oriuntur quasi exercitus (q. 84, a. 3). Peccata capitalia ergo non sunt maxima, cum plura alia sint illis graviora, v. g. illa quae directe sunt contra Deum aut directe opponuntur virtutibus theologicis ; neque necessario sunt mor­ talia, etsi deliberate fiant, uti patet de ira et gula quae saepe sunt venialia. 495. Septem sunt Capitalia peccata12, ut sequenti modo ostenditur : Peccata capitalia sunt illa quae fines habent valde appetibiles et ideo principales ad movendum appetitum3 ; movet autem aliquid appetitum directe 1. Hoc modo superbia ex parte aversionis, est causa omnis peccati indirecte, quatenus removet subiectionem ad Deum quae a peccato retrahit. 2. De his scriptores ecclesiastici et S.Patres disserere ceperunt, et plura vel pauciora numero indicare, donec auctoritas S. Gregorii obti­ nuerit ut septem communiter numerarentur peccata capitalia. Cfr.Wrozl, Die Hauptsundenlehre des loannes Cassianus und ihre historischen Quellen, in Divus Thomas, 1923-1924. 3. Unde capitalia non sunt sive ea quae sunt tantum causa materialis aliorum, quia non est causa peccati in actu, sed occasionaliter et in potentia, — sive ea quae sunt tantum causa efficiens aliorum, quod ceteroquin de omnibus peccatis verificatur, et sic omne peccatum esset capitale ; — sive ea quae sunt causa finalis sed ex conditione peccantis, DE PECCATIS 407 per se et sic movet bonum ad prosequendum, aliud indirecte per aliud et sic movet bonum ad fugiendum, in quantum aliquis bonum refugit propter malum adiunctum. lamvero bonum quod homo maxime appetit potest esse : 1) excellentia laudis et honoris, quod est bonum animae, quod inordinate appetit inanis gloria ; 2) cibus et potus, quod est bonum corporis quo indi­ viduum conservatur, quod inordinate appetit gula ; 3) usus venereorum, quod est bonum corporis quo conservatur species humana, quod inordinate appetit luxu­ ria; 4) bona externa, quae inordinate appetit avaritia Bonum autem quod homo fugit propter malum adiun­ ctum quod maxime timet, est 5) bonum spirituale proprium quod propter laborem corporalem adiunctum inordinate fugit acedia ; 6) vel bonum alienum quod impedit excellentiam pro­ priam et ita est malum, quod inordinate fugit invidia; 7) vel contra quod insurgit ira (q. 84, a. 4). 496. Superbia est initium omnis peccati, secundum Eccli. IX, 15, non tantum in ordine historico, quia Angeli et primus homo illius fuerunt rei, sed etiam ex natura rei, quia est causa finalis omnium peccatorum : omnia enim peccata ex illa possunt et nata sunt oriri, quatenus bona temporalia quae homo in aliis peccatis quaerit, potest velle propter excellentiam quia id per accidens contingit ipsi peccato : « Unum peccatum ordinatur ad finem alterius dupliciter : uno modo ex parte ipsius peccantis cuius voluntas est pronior ad finem unius peccati quam alterius, sed hoc accidit peccatis. Unde secundum hoc non dicuntur peccata capitalia. Alio modo ex ipsa habitudine finium quorum unus habet quamdam convenientiam cum alio, ita quod in pluribus ad ipsum ordinetur... et secundurn hoc oportet capitalia vitia assumere ». Q. D. de Malo 8, a. i ; cfr. I-II, q. 84, a. 4. 1. «Vel aliter. Bonum praecipue movet appetitum ex hoc quod participat aliquid de proprietate felicitatis, quam naturaliter omnes appetunt. De cuius ratione est i° quaedam perfectio ; nam felicitas est perfectum bonum, ad quod pertinet excellentia vel claritas, quam appetit superbia vel inanis gloria; 2°...sufficientia,quam appetit avaritia in divitiis eam promittentibus ; 30 ... delectatio, sine qua felicitas esse non potest... et hanc appetunt gula et luxuria » a. 4. 408 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS propriam quae est finis superbiae. Et quia finis est primus in ordine intentionis, et intentio exeCutionem per media praecedit, recte dicitur initium omnis peccati. Superbia ergo est causa finalis omnium peccatorum, ac proinde non est peccatum capitale, a quo plura tantum vitia oriuntur, sed potius omnium capitalium causa, et mater et regina omnium vitiorum1. 497. Avaritia est radix omnium peccatorum, se­ cundum Ap. I Tim. VI, 10, seu causa, non quidem finalis (sicut superbia) sed disponens ad omnia, quia per divitias homo acquirit facultatem et facilitatem perpetrandi, et occasionem desiderandi quodlibet peccatum, eo quod ad habenda quaecumque temporalia bona potest per pecuniam iuvari, secundum illud Eccli. X, 19 : Pecuniae obediunt omnia. Unde est radix seu primum peccatum in ordine executionis, quia opportunitatem praebet et media dat omnia perpetrandi ; et ideo sicut radix alimentum praestat arbori, ita pecunia nutrit desiderium omnis peccati, et in hoc sensu quodlibet peccatum ex avaritia oriri potest*. Avaritia, in quantum est radix omnium peccatorum, non est peccatum capitale, sed in quantum insuper est causa finalis plurium, recte capitalibus annumeratur. 498. Animadversio. — Capitalia peccata non sunt illa, quae opponuntur fundamentalibus seu cardinalibus virtu­ tibus, quia « non est eadem ratio originis in virtutibus et in vitiis. Nam virtutes causantur per ordinem appetitus ad rationem, vel etiam ad bonum incommutabile, quod est Deus ; vitia autem oriuntur ex appetitu boni commutabilis. Unde non oportet quod principalia vitia opponantur prin­ cipalibus virtutibus » (a. 4, ad 1).12 1. Id aliqui interpretati sunt de superbia improprie dicta, i. e. a) de aversione seu contemptu Dei quo aliquis non vult stibiici eius regulae, qui per se spectat ad superbiam, sed in omnibus peccatis invenitur implicite, consequenter ad conversionem in bon m legi oppositum ; haec generalis superbia est causa peccati seu initium ex parte aversionis : ex hac enim peccatum habet quod sit malum, et ideo ex parte aversionis incipit ratio mali ; etiam b) de inclinatione naturae lapsae ad talem contemptum, ex qua proveniunt omnia peccata. — Vera ista sunt, sed non tradunt sensum Scripturae, quae manifeste ex contextu loquitur de superbia proprie dicta quae est speciale peccatum, sdl. appetitus propriae excellentiae (q. 84, a. 2). 2. Id aliqui interpretati sunt de avaritia improprie dicta, sdl. a) de inordinata conversione seu tendentia ad quodcumque bonum temporale, quae in Omni peccato invenitur : haec generalis cupiditas dicitur causa peccatorum ex parte conversionis ad bonum creatum, ex qua peccatum nutritur et fovetur, unde dicitur radix ; etiam b) de inclinatione naturae lapsae ad temporalia bona inordinate appetenda, ex qua proveniunt omnia peccata.' — Vera ista sunt, sed non tradunt sensum Scripturae, quâe manifeste loquitur de avaritia proprie dicta, quae est spedale peccatum, scii, inordinatus appetitus divitiarum (q. 84, a, 1). DE PECCATIS 409 Articulus II. De Superbia et Inani Gloria. S. Th. II-II, q. 162, 130, 131, 132; De Malo q. 8 et 9. 499. Superbia est appetitus inordinatus excellentiae propriae1. Dicitur i° appetitus, quia superbia residet in appetitu, nempe principaliter in voluntate, si excellentiam quaerit in spiri­ tualibus rebus, secundario in irascibili qui tendit ad bonum sensibile arduum et excellens, 2° inordinatus : appetere excellentiam secundum se non est malum, at contra ordinem rationis est quod quis tendat supra id quod est, uti facit superbus : « habet enim hoc ratio recta ut voluntas uniuscuiusque feratur in id quod est proportionatum sibi » (II-II, q. 162, a. 1) ; 30 excellentiae: tum relativae, qua quis vult aliis prae­ cellere, implicite saltem eos contemnendo ; tum absolutae, qua quis simpliciter vult excellere supra id quod est, etiam de aliis non cogitando ; 40 propriae : speciale obiectum a quo speciem accipit Superbia est celsitudo propriae perbonae : non enim in tali vel tali materia sed communiter et in omnibus superbus se habet ut celsum. Superbia ergo appetit excellentiam quamdam universalem et per hoc distinguitur a prae­ sumptione, ambitione et inani gloria, quae inordinate appe­ tunt aliquam particularem excellentiam sive in operibus, sive in honoribus et dignitatibus, sive in fama et gloria. 500. Superbia de se contrariatur charitati et ideo est peccatum mortale : superbus enim se extollit supra id quod est, i. e. supra id quod sibi est a Deo praefixum, unde implicite saltem in superbia includitur contemptus Dei, quatenus Deo et regulae ipsius homo subiici nolit. Hoc autem est averti a Deo, quod est contra charitatemi. i. Peccata capitalia, si spectentur singula secundum propriam speciem, pertinent ad theologiam moralem specialem ; quatenus vero capitalia sunt et ita generalem influxum in alia vitia exercent, iam spectant partem generalem scientiae moralis. De iis in opusc. de Variis Peccatis m sacramentali confessione medendis, c. III. 410 SUMMA THEOLOGIE MORALIS qua ad Deum convertimur, et ideo secundum se est pecca­ tum mortale. — Contemptus ille si sit explicitus, formalis et perfectus, ex intentione Deum contemnendi quia Deo et eius legi subiici fastidit et excellentiae propriae videtur laesivum, semper est mortalis. Si vero sit impli­ citus antum, sine intentione Deum contemnendi, potest quidem esse mortalis, scii, in re gravi ; sed saepe est venialis non tantum ex indeliberatione sed etiam ex levi­ tate materiae. lamvero, secundum Gregorium (Mor. 1. 23, c. 4), quatuor modis ex parte obiecti specie diversis, committitur superbia : i° aestimando bona quae aliquis habet a seipso non a Deo habere, vel ita agendo quasi aestimaret ea habere a seipso ; — 20 aestimando se accepisse illa a Deo sed propter merita propria, vel agendo ac si ita esset1 ; — 30 tribuendo sibi bona quae non habet ; — 40 in bonis quae habet, volendo, ceteris despectis, illis praeferri plus quam decet. Duo priores modi, cum Dei contemptum formalem includunt, sunt peccatum mortale ; duo ultimi saepe tantum veniale sunt, nisi fiant cum gravi irreverentia in Deum, aut paratum reddant ad peccandum mortaliter, aut adsit gravis proximi contemptus vel notabile detri­ mentum. 501. Filiae superbiae. — « Illa vitia quae de se nata sunt ordinari in finem alicuius vitii capitalis, dicuntur filiae eius », (II-II, q. 132, a. 5). Omnia quidem vitia nata sunt in finem superbiae ordinari; quaedam tamen, quia specialem excellentiam quaerunt, habent obiectum valde propinquum obiecto superbiae, et ideo immediate, proxime et frequentius quam alia peccata ex ipsa oriuntur secundum rationem finis, et ipsi immediate deser­ viunt ; unde illa sola eius filiae vocantur. Sunt autem tria : i) praesumptio quae est inordinatus appetitus excellentiae in operibus, scii, aggrediendo aliquid supra vires ; 2) ambitio quae inordinate appetit excellentiam dignitatis et honoris non debiti vel debito maioris ; 3) inanis gloria quae inordinate tendit in famam et gloriam i. e. in vanam excellentiae manifestationem. Praesumptio, ambitio et inanis gloria de se sunt peccata venialia, quia non sunt contra charitatem, sed excessivus appetitusi. i. Si superbus vere crederet, iudicio speculativo, haec omnia a se habere vel propter merita propria, esset haereticus ; plerumque specialiter id non cogitat, sed ita paactice se habet quasi haec dona non essent a Dep, vel non sine merito. DE PECCATIS 4H rei secundum se bonae vel indifferentis. Per accidens fiunt mortale (saepius inanis gloria), vel quia proveniunt ex causa mortaliter mala v. g. ex affectu ad peccatum mortale ; vel quia ut effectum habent mortale peccatum, ut si fiant cum damno vel iniuria notabili proximi, aut si quis propter ea paratus sit committere peccatum mortale ; vel ratione materiae, ut si quis honorem vel gloriam ex mortali peccato quaerat (cfr. tr. de Fortitudine). 502. Inanis gloria est appetitus gloriae et famae inor­ dinatus, i. e. appetitus gloriae vanae, seu vanae manifesta­ tionis et apud alios aestimationis de propria excellentia sive vera sive ficta. Quod fit tripliciter : a) quaerendo gloriam de re quae non est gloria vel tanta gloria digna, ut de re mala, falsa, ficta, fragili, de opibus, nugis, etc. ; b) quae­ rendo illam ab illis qui discernere non valent quid sit gloria dignum, v. g. ab eo cuius iudicium non est certum ; c) quaerendo et non referendo gloriam ad debitum finem, nimirum ad honorem Dei vel salutem proximi aut utilitatem propriam. Ex inani gloria septem vitia communius oriuntur, et ideo eius filiae vocantur. Inani enim gloria quaeritur propriae excellentiae manifestatio, quod fieri potest : a) directe : i° vel verbis per iactantiam, qua quis de opere commisso gloriatur ; vel factis 20 per praesumptionem novitatum, qua quis novitates exco­ gitat quae aliorum admirationem excitant ; et 30 per hypocrisim, qua quis bonum facit ut videatur bonus, quamyis non sit ;— b) indirecte aliquis quaerit manifestationem suae excellentiae, osten­ dendo se non esse aliis minorem, et hoc fit : 40 quantum ad intellectum per pertinaciam, qua quis adhaeret nimis suae sen­ tentiae ; 50 quantum ad voluntatem per discordiam, qua non vult a propria voluntate recedere ut aliis concordat ; 6° quantum ad locutionem per contentionem, qua clamose litigat ; 70 quantum ad factum per inobedientiam, qua non vult exequi superioris praeceptum. Articulus III. De Avaritia. S. Th. II-II, q. 118 ; de Malo q. 13. 503. Avaritia est inordinatus appetitus divitiarum : divitiarum autem nomine veniunt omnia bona exteriora quatenus utilia sunt homini et pecunia aestimari possunt. Avaritia est duplex : 1) appetitus divitiarum inordinatus 4T2 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS in accipiendo et retinendo indebite, qui opponitur iustitiae et ideo saepe est graviter malus ; 2) inordinatus affectus divitiarum quo nimis amantur aut desiderantur aut nimis delectationi placent, qui opponitur liberalitati, et est de se leviter malus, nisi propter affectum divitiarum aliquis non vereatur committere aliquod peccatum mortale, vel in divitiis finem ultimum constituat. 504. Ex avaritia septem vitia frequentius oriuntur, tamquartj ex causa finali, quae vocantur eius filiae. Quatenus est immoderata in retinendo, oritur 1) obduratio cordis seu inhumanitas contra misericordiam erga proximum ; quatenus est immoderata in accipiendo, oritur 2) in affectu : inquietudo seu sollicitudo superflua de bonis acquirendis ; in effectu : 3) violentia, quando quis ad bona acquirenda utitur vi, 4) fallacia, et 5) periurium, quando utitur dolo in verbis vel simplicibus, vel iuramento confirmatis, 6) fraus et 7) proditio, quando utitur dolo in opere vel quantum ad res, vel Quantum ad personas, ut patet de luda qui ex avaritia prodidit Christum. Articulus IV. De Luxuria et Gula. S. Th. II-II, q. 153 et 148. 505. Luxuria est inordinatus appetitus venereorum, qui est de se mortalis, ut dicetur in tr. de Temperantia. Cum luxuriae appetitus sit vehementissimus, sequitur illum maxime impedire usum virium superiorum i. e. intellectus et voluntatis, quia virtutem aViis distrahit, et movet ad obiecta rationi opposita. Ex luxuria multa oriuntur vitia,— Etenim : a) In intellectu producit 1) caecitatem mentis in consideratione finis eiusque bonitatis, seu abalienatio a cogitandis coelestibus ; 2) praecipitationem in consilio et deliberatione circa electionem mediorum ; 3) incqnsiderationem in iudicio de agendis quae statum vel personam dedecent ; 4) inconstantiam in praecipiendo iudicii executionem, seu in bonis propositis. Unde maxime evertit prudentiam. b) In voluntate producit circa finem : 5) amorem sui quoad delectationem carnis quam inordinate appetit ; 6) odium Dei, in quantum prohibet delectationem concupitam ; circa media : 7) qjjfecrwn praesentis saeculi i. e. nimium amorem vitae praesentis propter eius voluptates ; et 8) horrorem et desperationem futuri saeculi i. e. bonorum spiritualium, quia dum aliquis nimis DE PECCATIS 413 detinetur carnalibus delectationibus, non curat pervenire ad spirituales, sed fastidit eas et despicit1. 506. Gula est inordinatus appetitus cibi et potus, qui est solum venialis, nisi, ratione effectus, grave nocumentum inferat corpori vel animae, v. g. sanitati, aut usui rationis, aut virtuti si causa sit gravis peccati (cfr. tr. de Tem­ perantia). Ex gula plura oriuntur vitia. — Gula per immode­ ratam sumptionem cibi vel potus producit perturbationem inferioris partis et sic impedit rationem, et consequenter ea quae ratione dirigi debent. Hinc producit 1) in anima a) quan­ tum ad rationem cuius acies hebetatur ex immoderatione cibi et potus : hebetudinem mentis seu stupiditatem quantum ad speculabilia ; — b) quantum ad appetitum qui consopito guber­ naculo rationis inordinate afficitur : ineptam laetitiam seu vagam et incompositam de illis quae, secundum rectae iudicium rationis, nullam delectationem nata sunt causare ; — quantum ad actus exteriores : c) multiloquium, quo homo nequit cohibere verbg j et d) scurrilitas, qua nequit cohibere vel componere gestus externos ; —· 2) in corpore autem producit immunditiam i. e. inordinatam emissionem quarumcumque superfluitatum (praesertim seminis) : licet enim utilis sit v. g. vomitus post superfluam comestionem, tamen vitiosum est quod aliquis huic necessitati se subdat per immoderatum cibum vel potum. Articulus V. De Invidia et Ira. S. Th. II-II, q. 36 et 158 ; de Malo q. 10 et 12. 507. Invidia est inordinata tristitia de bono alterius, aestimato ut malo proprio, in quantum illud bonum videtur I. Ulterius oriuntur « quidam inordinati actus exteriores, et praecipue ad locutionem pertinentes. In qua est aliquid inordinatum quadrupliciter. Uno modo propter materiam, et sic ponuntur turpiloquia: quia en>m ex abundantia cordis os loquitur..., luxuriosi, quorum cor est turpibus concupiscentiis plenum, de facili ad turpia verba prorum­ punt. Secundo, ex parte causae : quia enim luxuria inconsiderationem et praecipitationem causât, consequens est quod faciat prorumpere in verba leviter et inconsiderate dicta, quae dicuntur scurrilia. Tertio quantum ad finem : quia enim luxuriosus delectationem quaerit, verba sua ad delectationem ordinat ; et sic prorumpit in verba ludrica. Quarto, quantum ad sententiam verborum, quam pervertit luxuria propter cae­ citatem mentis, quam causât ; et sic prorumpit in stultiloquia, utpote cum suis verbis praefert delectationes quas appetit quibuscumque aliis rebus » II-II, q. 153, a. 5, ad 4. 414 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS diminutivum excellentiae propriae. Quae de se etiam potest esse mortalis, utpote directe contra charitatem, quia sicut charitas gaudet de bono proximi, ita invidia de eo tristatur (cfr. tr. de Charitate). Praecipue est de illis bonis in quibus est gloria et in quibus homines atnant honorari et in opinione esse, qualia sunt dignitates, magistratus, titu­ lorum insignia, divitiae, pulchritudo, ornatus, celebritas nominis, eloquentia, eruditio, amicitiae, pietas, virtutes, etc. maxime sapientia et felicitas ; solet autem istud peccatum maxime inveniri apud ambitiosos et mulieres, ac inter illos qui sunt aliquo modo pares, vel saltem in aliquo appropinquant v. g. in conditione, scientia, virtute, etc. : tales enim volunt invicem aequari vel praeferri. 508. Ex invidia quinque generatim oriuntur pec­ cata, eo quod conatur aliquid facere contra proximum. In hoc enim quod conatur facere, est aliquid tamquam initium et principium, aliquid tamquam medium, et aliquid ut terminus. Principium est ut aliquis intendat diminuere gloriam alterius, quod fit occulte per susurrationem, manifeste per detractionem. Medium est qUod volens diminuere gloriam alterius, vel potest et tunc nascitur exultatio in adversis i. e. gaudium in malis proximi ; vel non potest et tunc oritur afflictio in prosperis, quae non est ipsa invidia, sed eius filia, quando prospera proximi eveniunt contra conatum invidentis qui ea nititur impedire. Denique terminus est in ipso odio proximi, nam sicut delectatio causât amorem, ita tristitia odium. 509, Ira est inordinatus appetitus vindictae. Dicitur : inordinatus, quia ira de se non est mala sed indifferens, utpote passio ; unde vindictam appetere secundum ratio­ nem rectam3 v.g· ut alter corrigatur, ut iustitiae ordo ser­ vetur, ut ratio fortius iustitiam exequatur, ut ceteri terrean­ tur, est bonum et laudabile (cfr. tr. de Temperantia). Ira dupliciter potest esse mala : 1) ex parte obiecti a) appetendo vindictam iniustam illi qui non meruit, vel ultra quam meruit ; b) appetendo vindictam non secundum legitimum ordinem, sed exsequendam propria auctoritate ; c) appetendo eam non ad debitum finem, sed v. g. ex odio ut satiativam proprii animi mali. Haec ira de se est mortalis, quia contrariatur charitati et iustitiae, licet ad­ mittat levitatem materiae, si modica sit vindicta.— 2) Ex DE PECCATIS 415 parte modi ira est mala, si sit nimis ardens interius, vel nimis manifestetur exterius. Haec de se est venialisj quia merus excessus rei indifferentis ; fit tamen mortalis propter effectum sub gravi prohibitum, uti sunt scandalum, blasphemia, notabile detrimentum sanitatis, etc. Notetur autem iram non esse necessario inordinatam quia magna est, sed quia magna nimis ; unde vehemens motus est bonus dummodo proportionetur qualitati culpae, conditioni peccantis et aliis circumstantiis, uti patet in Christo eiiciente negotiatores de templo. 510. Ex ira sex communius oriuntur peccata. — In quantum est in corde, ex ea nascuntur 1) indignatio contra hominem in quem irascitur, dum reputat indignum ut sibi talem iniuriam fecerit ; et 2) tumor mentis quo iratus replet animum, meditando et excogitando varia media vindictae ; — in quantum est in ore, ex ea oriuntur 3) clamor seu inordinata et confusa locutio qua homo iram in verbis demonstrat, 4) blasphemia qua prorumpit in verba Deo iniuriosa, et 5) contumelia seu iniuriosa locutio in proximum ; — in quantum procedit usqüe ad factum 6) ex ea oriuntur rixae, qUo nomine comprehenduntur omnia nocumenta sicut vulnerationes, homicidia, verberatio­ nes, etc. quae facto proximis inferuntur in ira. Articulus VI. De Acedia. S. Th. II-II, q. 35 ; de Malo q. 11. 511. Acedia est tristitia de bono spirituali praesertim divino ; est torpor, frigiditas, languor, tepiditas, taedium circa spiritualia, quia impediunt quietem et delectationem çorporalem. Hinc acedia praefert nihil agere, et inde nascitur fuga, hortor, detestatio bonorum spiritualium. Quae tristitia est peccatum, tum 1) ratione obiecti : tristari enim de malo est bonum, sed tristari de eo quod apparenter est malum sed vere est bonum, est peccatum, quia bonum non meretur ut de eo tristemur ; — tum b) ratione effectus : retrahit enim hominem ab operibus debitis (cfr. tr. de Çharitate). 512. Acedia est duplex : 1) ea qua tristamur de bono cuiuscumque virtutis ; et haec non est speciale peccatum 4Ι0 summa theologiae moralis etiam si fiat propter laborem corporis adnexum, sed est circumstantia omnis peccati, quia omne vitium fugit bonum spirituale oppositum etiam quatenus impedit corporalem quietem. Unde est mortalis vel venialis prout peccatum cuius est circumstantia sit grave vel leve; — 2) ea qua tristamur de bono spirituali per excellentiam ad quod omnia alia ordinantur, scii, de bono divino, non in se sed in quantum internum est nobis et ad nos pertinet et nobis videtur malum, v. g. de beatitudine vel de amicitia Dei, et de mediis ad illam, scii, de sacramentis, gratia Dei, bonis operibus, divinis praeceptis, etc. quatenus la­ borem requirunt. Haec est speciale peccatum, quia habet speciale obiectum, et directe contrariatur speciali actui specialis virtutis : ppponitur enim gaudio de bono divino de quo delectatur charitas. Unde de se est peccatum mortale, quia secundum propriam rationem charitati opponitur : sicut enim invidia est peccatum mortale, quia tristatur de bono proximi de quo charitas gaudet, ita a fortiori acedia, quae tristatur de bono divino. Potest tamen esse veniale, si non est perfecte deliberatum, vel etiam quando versatur circa bona ad salutem non necessaria. 513. Ex acedia speciali sex oriuntur peccata. — Ex tristitia enim fit quod homo fugiat ea de quibus tristatur, imo quod ea impugnet, et quod transeat ad alia de quibus delectatur. Ex acedia fugit homo bona divina : 1) finem ultimum, salutem aeternam seu bonum divinum speratum, quod fit per desperationem; fugit quoque 2) bonum spirituale agendum seu media ad finem communia et ordinaria, quod est torpor circa praecepta; 3) fugit media ardua, v. g. quae subsunt consiliis, per pusillani­ mitatem. — Impugnat 4) bona spiritualia contristantia, ea dete­ stando, quod appellatur malitia; vel etiam 5) impugnat sacer­ dotes et viros timoratos qui ad bona spiritualia alios inducunt, et contra eos indignatur ; et hpc est rancor. — Denique 6) propter tristitiam transit ad res exteriores delectabiles, in quibus animus carnalis delectatur, et hoc est evagatio mentis circa illicita. 514· Animadversio. — Plura alia oriuntur peccata ex vitiis capitalibus ; quae tradidimus sunt ea quae frequentius et magis immediate ex illis oriuntur, quaeque ideo eorum filiae vocantur. Alia, hisce mediantibus, non tam frequenter ex ipsis nascuntur, ut invidia ex inani gloria, ira ex invidia, acedia ex ira, et ex acedia avaritia, gula et luxuria. Ita Gregorius M., 1. Mor. XXXI, c. 45 (P. L. LXXVl, 620-622). DE PECCATIS 417 TERTIA PARS. DE EFFECTIBUS PECCATORUM. QUAESTIO PRÏMA. DE DIMINUTIONE BONI NATURAE. S. Th. I-II, q. 85 ; 109, a. 7; De Malo q. 2, a, 11 et 12. 515. Primus effectus peccati est diminutio seu corruptio boni naturae, non quidem principiorum quibus natura humana constituitur et proprietatum quae ex ipsa fluunt (v.g. intellectus et voluntatis), sed naturalis inclina­ tionis ad virtutemx. Etenim : 1) Ex parte privationis : peccato mortali (et ideo originali) homo avertitur a fine ultimo, unde potentiae animae destituuntur debita subordinatione ad invicem et ad Deum, et sic privantur debito ordine ad bonum virtutis et negative non pertingunt ad terminum suum. Haec subordinatio in statu naturae purae haberetur imperfecta ex eo quod, ordinante ratione, voluntas sese converteret ad finem ultimum Deum, et sic uno actu omnes vires hominis habitualiter sibi subiiceret et ad Deum referret ; in statu autem innocentiae erat perfecta per dona supernaturalia iustitiae originalis. Hinc per peccatum originale quod iustitiam originalem aufert, etiam dicitur homo in naturali­ bus vulneratus, quia in ipso omnes vires animae remanent destitutae proprio ordine quo naturaliter ordinabantur ad virtutem. In quantum scii, ratio destituitur suo ordine ad verum, est vulnus ignorantiae ; in quantum voluntas desti­ tuitur ordine ad bonum est vulnus malitiae ; in quantum irascibilis destituitur suo ordine ad arduum, est vulnus I. Naturalis est quia secundum inchoationem est a natura, quatenus intellectus et voluntas tendunt ad bonum (I-Π, q. 63, a. 1), et quia perficit naturam in suo ordine. Summa Theologiae Moralis I — 27 4i 8 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS infirmitatis ; in quantum concupiscibilis destituitur suo ordine ad delectabile ratione moderatum, est vulnus concupiscentiae. 2) Ex parte conversionis : peccato actuali, sicut omni actu humano, fit inclinatio ad similes actus ; quae dispositio est obstaculum quo homo impeditur ne facile feratur in bonum virtutis contrarium. Diminuitur ergo ipsa inclinatio ad virtutem, non quidem in se (ac proinde nec totaliter corrumpi potest), sed in quantum ipsi apponitur positive impedimentum pertingendi ad terminum. Hinc ex peccato actuali augentur et aggravantur quatuor vulnera per pec­ catum originale inflicta. 5l6.Animadversio.— Exinde intelligitur doctrina Scholasti­ corum, secundum quos peccatum ut effectum habet privationem modi, speciei, et ordinis: « Modus, species et ordo consequuntur unumquodque bonum creatum, in quantum huiusmodi, et etiam unumquodque ens. Omne enim esse et bonum consideratur per aliquam formam, secundum quam sumitur species. Forma autem uniuscuiusque rei... eSt secundum aliquam mensuram... et ex hoc habet modum quemdam, qui mensuram respicit. Ex formavero sua unumquod­ que ordinatur ad aliud. Sic igitur secundum diversos gradus bono­ rum sunt diversi gradus modi, speciei et ordinis. a) Est ergo quoddam bonum pertinens ad ipsam substantiam naturae, quod habet suum modum, speciem et ordinem ; et illud nec privatur, nec diminuitur per peccatum. b) Est etiam quoddam bonum naturalis inclinationis, et hoc etiam habet suum modum, speciem et ordinem ; et hoc diminuitur per peccatum... sed non totaliter tollitur. c) Est etiam quoddam bonum virtutis et gratiae, quod etiam habet suum modum, speciem et ordinem ; et hoc totaliter tollitur per peccatum mortale. d) Est etiam quoddam bonum quod est ipse actus ordinatus, quod etiam habet suum modum, speciem et ordinem ; et huius privatio est essentialiter ipsum peccatum (quoad elementum formale). Et sic patet qualiter peccatum est privatio modi, speciei, et ordinis ; et privat vel diminuit modum, speciem et ordinem » q. 85, a. 4. DE PECCATIS quaestio 419 Secunda. DE REATU CULPAE SEU MACULA PECCATI. S. Th. I-II, q, 86; q. 89, a. 1. 517. Secundus effectus peccati est reatus culpae i. e. debitum reparandi offensam Deo per peccatum illatam. Peracto enim peccato actuali, illius manet homo reus ; nam cessante actu voluntario quo homo recedit a lumine rationis et lege Dei, non ideo statim homo ad illud redit, sed ad hoc requiritur motus voluntatis contrarius primo motui, « sicut si aliquis sit distans alicui per aliquem motum, non statim cessante motu fit ei propinquus, sed oportet quod appropinquet rediens per motum contrarium » (q. 86, a. 2). Unde homini imputatur culpa, usquedum illam retra­ ctaverit et ipsius veniam sit consecutus. 518. In peccato mortali, reatus culpae importat statum habitualis aversionis a fine ultimo, quod est peccatum habituale: est enim impossibile quod homo sit reus aversionis a fine et simul sit ad finem conversus. Unde manet homo a Deo aversus donec per conversionem ad Deum redeat (Is. XVII ; Mt. IX, 1-7 ; 12-13 5 Le· VIII, 37-50 ; I Ioh. III, 5 ; Ps. L, 4). Peccatum habituale, in ordine naturali, esset tantum privatio habitualis ordinationis rationis (et voluntatis) in Deum ; in ordine autem super­ natural!, cum conversio et ordinatio ad Deum fiat per gratiam, privatio habitualis conversionis in Deum est etiam privatio gratiae habitualis gratum facientis (C. Trid. sess. 6, c. 15, can. 27 ; sess. 7, can. 6). Non est mera poena vel effectus, sed verum peccatum habituale, quia est inordinatio voluntaria et culpabilis : voluntaria, utpote praevisa ab illo qui peccat mortaliter et ideo volita saltem in causa aut indirecte ; culpabilis, quia talem inordinationem praecavere et auferre tenetur. 519. Peccatum mortale relinquit maculam in anima. — Habitualis enim ordinatio nostra in Deum sive per rationem sive per gratiam est decor animae : chabet,inquit S. Thomas,a. 1, anima hominis duplicem 420 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS nitorem, unum quidem ex refulgentia luminis naturalis rationis per quam dirigitur in suis actibus, alium vero ex refulgentia divini luminis scii, sapientiae et gratiae ». Hinc privatio habitualis ordinationis ad Deum est simul amissio nitoris debiti et ideo macula animae. Unde peccatum habi­ tuale et macula non distinguuntur realiter sed ratione tan­ tum : in quantum tollit ordinem ad Deum finem ulti­ mum, consideratur ut habitualis culpa et separatio a Deo; in quantum autem tollit decorem animae debitum, consi­ deratur ut macula1 (1er. II, 22 ; Zach. XIII, 1 ; Ps. XIV ; Ps. CXVIII ; Eccli. XXXI; Is. IV, 4 ; Ezech. XIV ; XXXVI, 23 ; los. XXII, 17 ; Ioh, XlII, io ; Eph. V, 27 ; Tit. I, 15 ; I Cor. VI, 11 ; C. Trid. sess. 5, can. 2 ; prop. 56s Baii). Non tamen sequitur maculas diversorum peccatorum inter se non differre, vel secundum peccatum mortale noti causare novam maculam, cum gratia habitualis iam sit sublata per primum. Etenim, ut dicit S. Thomas, a. 1, ad 3, macula significat privationem nitoris animae in ordine ad causam, quae est actus peccati, et ideo maculae sunt plures, diversae et inaequales prout plura, diversa et inaequalia sunt peccata quae eam induxerunt, sicut di­ versae sunt umbrae secundum diversa corpora lumen impedientia. Praeterea secundum peccatum de se est priva­ tivum gratiae eamque auferret si reperiret ; adeoque est nova causa privationis et ita nova macula. 52O. Quid relinquat peccatum veniale. — Peccatum veniale quod est contrarium fervori i. e. exercitio charitatis imputatur ad culpam, usquedum homo, influente charitate, per actum contritionis vel alium aequivalentem qui virtualem displi­ centiam continet peccati, istud retractaverit et sic eius inordina­ tionem compensaverit. Cum autem non auferat nec minuat habitualem seu permanentem ordinem in Deum et habitualem decorem animae (C. Trid. sess. 6, c. 11 ; sess. 14, c. 5), sequituri. i. «Macula proprie dicitur in corporalibus quando aliquod corpus nitidum perdit suum nitorem ex contactu alterius corporis... Est autem quasi quidam animae tactus, quando inhaeret aliquibus rqbus per amo­ rem. Cum autem peccat, adhaeret aliquibus rebus contra lumen rationis et divinae legis... Unde ipsum detrimentum nitoris ex tali contactu proveniens macula animae metaphorice vocatur... Ergo dicendum, quod anima non inquinatur ex rebus inferioribus virtute earum, quasi agentibus in animam ; sed magis e converso anima Sua actione se inquinat, inordinate eis inhaerendo contra lumen rationis et divinae legis « (q. 87, a. 1 et ad 1). T DE PECCATIS 42I ipsum non inducere maculam proprie dictam et manentem ; in quantum autem impedit hic et nunc actualem nitorem ex actibus virtutum provenientem, aliquando dicitur improprie, pro uno momento, animam maculare l. QUAESTIO TERTIA. DE REATU POENAE. S. Th. I-II, q. 87 ; q. 72, a. 5 ; Suppi, q. 99, a. 1 ; De Malo q. 1, a. 4 et 5; q. 7, a. 1 et 8; C. Gent. Ill, 140-146; II Sent. d. 24, a. 2, ad 5. 521. Tertius effectus peccati est reatus poenae i. e. debitum poenae ob peccatum luendae, seu obligatio ad poenam subeundam. Etenim : a) Ut lex ab hominibus servetur, debet habere vim coercitivam per timorem poenae, a. v. requiritur ut lex proportionata poena sanciatur (n.237). Atqui peccatum est contra legem Dei aeternam. Ergo inducit coram Deo debitum poenae ipsi proportionatae. b) lustitia exigit ut aequalitas ordinis laesa reparetur. Atqui peccator aequalitatem ordinis violat, dum divinae voluntati voluntatem suam praefert eique satisfacit contra ordinem Dei. Ergo iustitia exigit ut aequalitas reparetur, et homo contra voluntatem suam aliquid pati cogatur secundum ordinationem voluntatis Dei, « ut scii, qui plus voluntati suae induisit quam debuit, contra mandatum Dei agens, secundum ordinem divinae iustitiae aliquid contra illud quod vellet spontaneus vel invitus patiatur » (q. 87, a. 6) ; quod est poena. c) Qui insurgit contra aliquem ordinem, reprimi debet a principe ordinis. Peccato autem homo agit non tantum contra ordinem rationis, et aliquando contra ordinem legislatoris humani, sed etiam contra ordinem Dei. Ergo triplicem poenam incurrit, unam a seipso quae est con­ scientiae remorsus, aliam aliquando ab homine, tertiam vero a Deo (q. 87, a. 1 ; — Exod. XVIII ; Ps. XXXI ; Mt. XII, 36 ; XXV ; Rom. II, 9)· I. Maxima chantas compatitur secum veniale peccatum : ergo fervor quem impedit peccatum veniale non est habitualis. 422 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 522. Poena est malum affliçtivum in vindictam peccati inflictum contra voluntatem passi, seu privatio boni delectabilis quam invita patitur voluntas contra naturalem appetitum1. Alia est 1) concomitans quam ipsa culpa, tamquam causa effi­ ciens, secum affert ab intrinseco (Sap. V, 7 ; 2-13 ; Le. XV, 18), v. g. privatio sanitatis, verecundiae, remorsus conscientiae, pri­ vatio gratiae ut macula ;— 2) alia est inflicta quae ab extrinseco infertur a Deo vel homine tamquam causa efficiente et cuius culpa est causa meritoria, v. g. privatio gratiae ut physica desti­ tutio principii supernaturalis a Deo. Haec respicit vel solum peccatum praeteritum, et tunc est a) aut poena simpliciter et stricte dicta seu mere vmdicativg, si malum infligitur ex sola iustitia unice in vindictam violati ordinis, scii, in punitionem proprii peccati (Ezech. XVIII, 20) et ad restituendum ordinem iustitiae laesum, v. g. poena vitae futurae ; aut b) satisfactoria, si malum sive a iudice sive a peccante sibi inflictum voluntarie sustinetur, pro propriis vel etiam pro alienis peccatis, ad compensandam iniuriam Deo illatam, v. g. poenitentia sacramentalis, ieiunium, malum a Deo immissum : haec, involuntaria secundum quid, est voluntaria simpliciter, quod minuit de ratione poenae ; — vel c) respicit etiam peccatum futurum, et tunc est medicinalis, si malum infligitur vel toleratur etiam ex misericordia, in reme­ dium salutis, ut est censura : ad emendationem scii, et medelam contra peccata futura sive eius qui punitur sive aliorum, v. g. poena praesentis vitae a Deo inflicta. 523. Thesis I. Peccatum mortale per se inducit reatum seu debitum poenae aeternae, utpote indu­ cens inordinationem de se irreparabilem. Est de fide. Probatur 1) ex Scripturis : Mt. XXV, 41, 46 ; Mc. IX, 42 ; Is. LXVI, 24 ; Apoc. XIV, 11 ; XX-XXII ; II Thes. I, 9 ; 2) ex Traditione, nempe ex Symbolo athanasiano, et ex definitione Cpnc. Lat. IV (cap. Firmiter), ac Trid. sess. 6, can. 24 et 25 ; sess. 14, can, 5 ; 3) ratione : Peccatum mortale inducit inordinationem de se irreparabilem ; ergo ei debetur poena aeterna. Prob. : Peccatum mortale aufert principium vitae moralis a quo I. Est scii, contra habitualem tendentiam naturae, et non semper contra actualem et elicitum appetitum voluntatis, cum eam ignorare imo voluntarie subire quis possit, quo casu tamen manet involuntaria secun­ dum quid. DE PECCATIS 423 reparari posset, scii, ordinationem ad finem ultimum (in ordine praesenti : gratiam et charitatem) qua homo inhaeret Deo et qua potest veniam a Deo obtinere satisfaciendo. Atqui principium vitae, in casu ordinationem ad finem ultimum (seu charitatem) recuperare nemo propriis viribus potest. Ergo peccatum mortale de se est irreparabile, ita ut ex natura sua maneat in aeternum eius deordinatio. Manente autem causa, manet effectus. Ergo deordinatione peccati manente, remanet reatus poenae, et ideo peccatum mortale ex natura sua in aeternum puniri potest1 (q. 87, a. 2). Confirmatur : a) Primum principium vitae moralis est ordinatio ad ultimum finem, sicut anima est principium vitae animalis, et veritates per se evidentes prima principia sunt vitae intel­ lectualis. Atqui aegritudo reparari potest quia manet aliquid de principio vitali, sed mors quae removet principium vitae a natura reparari non potest ; similiter error in conclusionibus reparari potest ex reductione ad principia, sed error in primis principiis est irreparabilis. Ergo similiter peccatum quod avertit ab ultimo fine seu inordinatio circa ultimum finem est irreparabilis pro homine ; quamvis possit reparari per potentiam Dei. b) Peccator se ponit voluntarie in statu a quo, nisi divinitus adiutus, erui non potest. Unde ex hoc ipso quod vult peccare, quantum in ipso est, se ligat ut in peccato semper maneat, et consequenter implicite vult in peccato manere perpetuo. Sicut ille qui oculos sibi auferret, mereretur in aeternum carere visu, ita qui se voluntarie avertit a Deo, meretur in aeternum Deo privari. c) Peccator finem suum ultimum et felicitatem perfectam constituit in creatura contra Deum, ac proinde vult totam vitam ad illam ordinare semperque illi adhaerere ; praefert fruitionem boni creati aeternae fruitioni ultimi finis, ac proinde multo magis voluisset in aeternum illo bono creato frui. Et ideo implicite habet voluntatem in aeternum peccandi, et in suo aeterno meretur puniri cum contra bonum aeternum peccaverit12. — Totaliter 1. Non obstat quod inordinatio perpetuo manens, post mortem non sit amplius voluntaria, quia tempus merendi et demerendi transiit ; unde non debet puniri perpetuo. Nam deordinatio perpetua est volun­ taria in causa, quia peccans voluntarie ordinationem ad finem abiecit et quidem irreparabiliter. 2. Non obstat quod peccans aliquando habet voluntatem contrariam non semper adhaerendi bono creato vel etiam se convertendi. Quando enim plures sunt voluntates oppositae, intentio praedominans elidit alias ; voluntas autem peccandi est efficax et effectum habet, unde est praedominans ; et ideo intentio opposita non est nisi conditionata, vel etiam mera velleitas. Sciens enim ista componi non posse, peccator simpliciter praefert et tamquam finem ultimum eligit bonum creatum. < Sicut si aliquis se in foveam proficeret, unde exire non posset nisi extraordinarie adiutus, posset dici quod in aeternum ibi manere vellet, quantumcumque aliud cogitaret » (S. Thom. IV Sent. d. 46, q. 1, a. 3). 424 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS enim se avertit a Deo, ultimo fine, et ipsi renuntiat. Qui autem fini renuntiat quia alii adhaeret, meretur nunquam illum obtinete, quia finis ultimus ex natura sua est perpetuus. Unde qui ei renuntiat, pro semper renuntiat. d) Peccator contemnit vitam aeternam et reiicit charitatem quae est vinculum quo societati coelesti unitur ; ergo meretur ab ista in perpetuum excludi. Argumentum proposuimus pro ordine praesenti in quo ordi­ natio ad finem ultimum fit gratia et charitate ; sed valet etiam in ordine naturali, quia nulla creatura potest satisfactionem condignam offerre pro peccato, nec proinde ex se debitam ordina­ tionem ad finem recuperare, ut solet ostendi in tr. de Verbo incarnato (n, 536). 524. Thesis II. Poena peccati mortalis est duplex : poena damni et poena sensus. — Peccatum enim constat aversione a Deo et conversione indebita ad bonum creatum. In quantum est aversio a Deo, infinito bono, iuste meretur bono infinito privari {poena damni : I Cor. VI, 9; Mt. XXV, 41 ; Apoc. XXI-XXII) ; in quantum est conversio indebita ad creaturam, bonum finitum, iuste meretur poe­ nam afflictionis ex creaturis {poena sensus; Is. LXVI ; Mc. IX, 42 ; Apoc. XIV, ii ; Mt. XXV, 41). Cum autem peccatum non sit infinitae gravitatis ex parte conversionis, non requiritur poena infinitae acerbitatis (a. 4). 525. Thesis III. Peccatum veniale de se non meretur nisi poenam temporalem. — Etenim, cum non auferat ordinem ad ultimum finem et charitatem ex qua reparari possit, de se est reparabile et ideo de se non meretur poenam aeternam, sed temporalem. Per accidens tamen, secundum S. Thomam, punitur poena aeterna, si fiat irremissibile quia coniungitur peccato mortali (a. 5). 526. Thesis IV. Remissa culpa, non remittitur semper omnis poena, uti probatur in tr. de Poenitentia, et constat ex definitione C. Trid. sess. 6, c. 14, can. 30 et sess. 14, can. 22 ; sed potest manere satisfactoria, quis peccator non potest converti ad Deum nisi voluntas eius acceptet ordinem divinae iustitiae, secundum quem « ille qui plus voluntati suae induisit quam debuit, contra man­ datum Dei agens, aliquid contra illud quod vellet, spon­ taneus vel invitus patiatur » (a. 6). Unde requiritur « ut ipse * DE PECCATIS 425 sibi poenam spontaneus assumat in recompensationem culpae praeteritae, vel etiam a Deo illatam patienter susti­ neat » (Sap. X ; Gen. Ill ; II Reg. XII, 13). Hinc, quamvis « remota macula, sanatum est vulnus peccati quantum ad voluntatem, requiritur adhuc poena 1) ad sanatio­ nem aliarum virium animae, quae per peccatum praecedens deordinatae fuerunt, ut scii, per contraria curentur. Requiritur 2) ad restituendam aequalitatem iustitiae ; et 3) ad amovendum scandalum aliorum, ut aedificentur in poena qui sunt scandalizati culpa » (ad 3). 527. Animadversio. — Notetur poenam noti respondere culpae secundum dignitatem eius in quem peccatur (quia sic cuilibet peccato deberetur poena infinita intensione), sed secun­ dum dispositionem et inordinationem peccantis, — et quidem a) quantitas poenae seu acerbitas respondet quantitati culpae, quae non est infinita simpliciter sed vario gradu maior vel minor secundum diversam gravitatem ; b) duratio poenae respondet non quantitati sed duration! culpae, non ex parte actus qui transit sed ex parte inordinationis perpetuae (a. 4, ad 3, coli. a. 3, ad 1 ; ÏV Sent. d. 46, q. 1, a. 3, ad 6). 528. Differunt malum culpae et malum poenae1: a) culpa est prior poena, quia inducit poenam ; b) culpa est secundum voluntatem (malum operari), poena contra voluntatem (malum pati) ; c) culpa est malum in actione seU actus deficiens, poena est malum in agente secundum quod privatur perfectione permanente ; d) culpa opponitur bono honesto, poena bono delectabili. Hinc : 1) Malum culpae est maius quam malum poenae, unde nun­ quam licitum est committere peccatum, etiam veniale, ad averten­ das quascumque poenas, etiam inferni. 2) Idem secundum idem non potest esse simul poena et culpa, sed sub diverso respectu non repugnat. Ita privatio gratiae habitualis est simul peccatum et poena : est peccatum habituale in quantum est voluntaria privatio ordinationis ad Deum seu habitualis ab eo aversio ; est poena in quantum est privatio ornatus a Deo concessi, et quidem dupliciter : ut privatio nitoris et macula inhaerens est poena concomitans, ut physica ablatio vitae supernaturalis a Deo est poena inflicta. Aliis verbis : moraliter, ut voluntaria carentia seu habitualis aversio peccatoris a Deo, quae est passive in homine, est peccatum ; active et physice, ut aversio Dei gratiam subtrahentis ab homine est poena. 3) Intelligitur cur peccatum, secundum S. Thomam (a. 2), non potest esse poena peccati per se seu ratione culpae, tum quia peccatum voluntarium est, poena contra voluntatem ; tumi. i. Cfr. De Malo, q. i, a. 4 et 5. 426 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS quia poena intenditur a iudice, Deus autem culpam nullo modo intendere potest. Per accidens tamen et indirecte potest esse poena peccati : a) ratione antecedentis seu ex parte causae (quae est remotio prohibentis), in quantum Deus, in vindictam praecedentis pec­ cati, subtrahit gratiam quae peccatum impediret (Rom. I ; Il Thés. II) ; b) ratione concomitantis scii, ex parte substantiae actus seu elementi materialis, quatenus actus peccati affert difficultates et afflictiones, sive sit actus interior uti fit in ira, invidia, etc., sive actus exterior si homo magnos labores aut expensas sustinere et pericula subire debet ad perpetrandum peccatum ; c) ratione consequentis seu ex parte effectus, in quantum peccatum dicitur poena propter effectus consequentes, uti sunt anxietates conscientiae, infamia, paupertas, morbi, etc. His duobus ultimis modis peccatum non solum est poena praecedentis peccati, sed etiam sui. 529. Omnis poena est propter culpam (a. 7 et 8).— Et quidem : 1) Poena stricte dicta i. e. mere vindicativa est propter culpam propriam illius qui punitur : nemo enim punitur simpliciter et proprie pro peccaip alterius (Ezech. XVIII, 20). 2) Poena satisfactoria etiam potest esse pro peccato alterius, cum unus portare potest poenam alterius, quatenus unus alteri coniunctus vinculo charitatis assumit poenam peccatis aliorum debitam (Gal. VI, 2). 3) Item poena medicinalis, si sit corporalis et praesentis vitae, pro alterius peccato potest infligi illis qui sunt eius : ita filii puniuntur pro parentibus, subditi pro dominis, cives propter civitatem vel regem (aut vice versa), quatenus sunt quaedam res eorum, quo casu poena est quantum ad eum pro quo punitur, non quoad illos qui puniuntur ; nisi tamen eius culpae (originali aut actuali) participes fuerint aut peccatum fuerint imitati, quia tunc puniuntur propter suum et propter alterius peccatum (Exod. XX, 5 ·,_ Mt. XVIII, 32). 4) Imo omnis poenalitas est aliquo modo propter culpam saltem originalem. Poenalitas non est vera poena quia non infligitur propter peccatum, sed propter maius bonum, scii, spirituale, obtinendum (cfr. prop. 72 Baii); at cum poena simili­ tudinem habet, quia est malum afflictivum temporale appetitui naturali repugnans, v. g. miseriae B. V. 'aut Sanctorum (Hebr. XII, 6 ; Ps. XXXIII, 20). Poenalitas a Deo infligitur a) ob exer­ citium virtutis et maius meritum (Tob. XII, 13); b) ad aver­ tendum a peccato (Le. XXIII, 31); c) in exemplum virtutis et patientiae pro aliis (Tob. II, 12) ; d) in punitionem alterius peccati, ut si parentes puniuntur in filiis ; e) ut Deus ostendat alteram esse vitam ; f) ut gloria Dei vel gratia magis elucescat (Ioh. IX, 3). DE PECCATIS 427 QUAESTIO QUARTA. DE PECCATO MORTALI ET VENIALI. Articulus I. De Differentia inter peccatum mortale et veniale. S. Th. I-II, q. 88, a. 1 ; q. 72, a. 5 ; De Malo q. 7, a. 1 et 2. 530. Thesis. Dantur de facto peccata mortalia a venialibus distincta. — Est de fide ex praedicatione universali, confirmata in Cone. Lugd. II, prof, fidei Mich. Palaeologi, a Ben. XII const. Ben. Deus, a Cone. Flor., in decr. unionis, et a Trid. sess. 6, c. 5 et 15, can. 23, 25 et 27, et sess. 14, c. 1 et 5, can. 7. Peccatum mortale et veniale differunt multipliciter : 1) quantum ad reatum poenae: mortale enim meretur poenam aeternam, veniale vero poenam temporalem .Verum, ait S. Thomas (de Malo q. 7, a. 1), «ista differentia con­ sequitur rationem peccati mortalis et venialis, non autem constituit ipsam. Non enim est tale peccatum quia talis poena ei debetur, sed potius e converso quia peccatum est tale, ideo talis poena ei debetur » ; 2) quantum ad effectum, nam peccatum mortale gratia privat quae est supernaturalis animae vita, ideoque est de se irreparabile et mortale vocatur (cum gratia simul tol­ luntur dona connexa : charitas, virtutes morales infusae, dona Spiritus Sancti, gratiae sacramentales ; item ius ad coelum et merita bonorum operum) ; veniale vero non tollit (neque minuit) gratiam quae est principium veniae et condonationis, et ideo est de se reparabile et veniale vocatur *. Sed nec ista est differentia constitutiva : ex eo enim quod aliquod peccatum grave est, ut effectum habet gratiae privationem estque irreparabile, et non e converso. Unde I. «Peccatum est «quasi morbus animae. Sicut ergo sunt quidam morbi curabiles, quidam incurabiles qui dicuntur mortales, ita sunt quaedam peccata curabilia quae dicuntur venialia, et quaedam (quantum est de se) incurabilia, licet a Deo curari possint, quae dicuntur mortalia. » De Malo, q. 7, a. 1. 428 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 3) in ipsa ratione deordinationis quaerenda est ipsa differentia fundamentalis et intrinsece constitutiva. Duplex enim est deordinatio : « Una per subtractionem principii ordinis ; alia qua, salvato principio ordinis, fit inordinatio circa ea quae sunt post principium... Principium autem totius ordinis in moralibus est finis ultimus... Unde quando anima deordinatur per peccatum circa ipsum finem ultimum, usque ad aversionem a Deo cui unitur per charitatem, est peccatum mortale »; quando vero sine aversione a fine fit deordinatio solum circa ea quae sunt ad finem, tunc est peccatum veniale (q. 72, a. 5). Aliis verbis : in mortali homo constituit sibi finem ultimum contrarium Deo, deoque a Deo recedit et sese avertit (contra ordinem finis) ; in veniali inordinate inhaeret iis quae sunt ad finem, et per hunc actum ad Deum tantummodo non tendit (extra ordinem finis). Ex hac differentia tamquam ex radice sequuntur duae priores. 531, Differunt peccatum mortale et veniale ex parte elementi formalis seu privationis. — In utroque enim habetur conversio indebita ad bonum creatum quod ad finem ultimum referri nequit, et secundum hoc ad eamdem speciem pertinere possunt (v.g. furtum). In mortali autem homo ita convertitur ad bonum creatum ac si esset eius ultimus finis totaliter, unde conversioni coniungitur pri­ vatio omnis ordinis ad Deum ut ad finem, et haec privatio est aversio seu recensus a Deo ; e contra in veniali homo convertitur ad creaturam, non tamquam ad finem ultimum, sed aliquem actum ponit quo ad Deum tendere nequit, et ideo conversioni coniungitur tantum privatio actualis tendentiae ad Deum, licet habitualis ordo ad Ipsum rema­ neat, et haec privatio est solum retardatio seu elongatio a fine. Unde ex parte privationis mortale et veniale ex toto genere et infinite differunt, nam, ut ait S. Thomas (q. 87, a. 5, ad 1), « finis ultimus ab his quae sunt ad finem in infinitum differt ». Aliis verbis, in utroque habetur actus tendens ad aliquid lege prohibitum,sed difformitas cum lege est valde diversa. Lex enim primano praecipit ipsam essentiam ordinis moralis DE PECCATIS 429 seu ipsum ordinem subiectionis ad Deum ultimum finem, secundario (tamquam complementum ordinis) praecipit modum quo id fiat, scii.quod nihil fiat nisi ad hunc finem. Unde aliquid potest esse contra legem dupliciter : 1) sim­ pliciter et perfecte, quia a Deo summo bono avertit et essentiam ordinis moralis destruit, ipsam sublectionem ad Ultimum finem, et hoc modo mortale est contra legem ; 2) imperfecte et secundum quid, quia licet non contineat aversionem a fine ultimo, tamen non est referibile ad ulti. mum finem Deum ad quem nos et omnia nostra tenemur referre : hoc altero modo peccatum veniale est contra legem; sed quia non est contra legem subiectionis ad Deum sed contra solum modum quem lex intendit, melius dicitur praeter legem. In mortali itaque habetur difformitas cum essentiali et primaria ordinatione legis praecipiente omnino necessaria ad finem, et ideo dicitur contra legem i. e. contra finem legis qui est charitas qua subiicimur et unimur Deo ; in veniali habetur tantum difformitas cum accidentali et secundaria ordinatione legis quae praecipit aliquid utile ad finem, et ideo dicitur praeter legem i. e. praeter finem legis, sed contra solum medium ad finem, quin sublectionem ad finem evertat. Et ideo notio peccati est analogica (ad 1). 532. Exinde doctrina intelligitur, revelata et theo­ logica, de natura peccati mortalis : A. In Scripturis: i) Ipse Christus docet esse peccata absolute gravia, quae gravis poenae causa sunt imo et damnationis aeternae: « Qui dixerit fratri suo : fatue, reus erit gehennae ignis » (Mt. V, 22) ; « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum » (Mt.XXV, 41-42). Unde et Apostoli affirmant quaedam peccata excludere â regno coelorum (I Cor. VI, 9-10 ; Gal. V, 19-21 ; Rom. VI, 23 ; VIII, 13 ; lac. I, 15) et privare animam luce supernaturalj atque vita amoris divini (Ioh. III, 20 ; I Ioh. II, 9 ; III, 14). 2) Sunt tamen peccata relative alia aliis graviora : « Qui me tradidit tibi maius peccatum habet » (Ioh. XIX, 11 ; cfr. 1er. VII, 26) ; imo quaedam taffi gravia sunt ut ex natura sua et quasi sine miraculo Dei dicantur « irremissibilia » (Mt. XII, 31; Mc. III, 29). Ex adverso, alia ex se valde levia sunt (Mt. XXIII, 24 ; Le. VI,42), ita ut a iustis etiam saepe committantur (lac. III, 2 ; I Ioh. I, 8). 3) Ex quibus intelliguntur tum malitia peccati mortalis quae est in aversione a Deo (1er. II, 13 5 Ez. XVIII, 24), tum eius effectus, quia privat gratia Dei et charitate et vita divirla, et animae infert mortem ac damnationem aeternam· Homo scii, qui per gratiam est a) filius Dei adoptivus (Ioh. I, 430 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 12 ; Eph. I, 5 ; I Ioh. Ill, i-2 ; Rom. VIII, 14-16) ; b) particeps divinae naturae i. e. Deo similis, sanctus et filius lucis (II Petr. I, 4 ; I Ioh. Ill, 2 ; Eph. IV, 25 ; V, 8) ; c) Dei amicus et templum (Ioh. XV, 14-15 ; I Cor. Ill, 16-17 1 VI, 19 ; Ioh. XIV, 23) ; d) dignus vitae aeternae ac haeres (Col. I, 12-13 ; Rom. VIII, 17 ; Tit. Ill, 7) ; e) capax eam merendi (Ioh. XV, 1-5 ; Mt. X, 42 ; Rom. VIII, 17 ; II Cor. IV, 17 ; II Tim. IV, 8 ; Hebr. X, 35 j VI, 10) ; —— peccato mortali fit a) diaboli filius ac servus (I Ioh. III, 8; Ioh. VIII, 44; II Petr. II, 19) ; b) huiusque operum particeps, quibus in tenebris ambulat et est immundus (I Ioh. I, 7-9 ; III, 8 ; Eph. V, 8 5 Col. I, 13 ; Hebr. IX, 14) ; c) Dei inimicus (Rom. V, 10) ; d) dignus inferno (Mt. XXV, 41, 46 ; Mc. IX, 42 ; Apoc. XIV, 11, XX-XXII) ; e) incapax merendi vitam aeternam (Ioh. XV, 5-6). B. Apud Patres1: x) Tribus prioribus saeculis non explicite sed tantum confuse instituitur distinctio peccatum mortale inter et veniale. Distinguebant a) inter maxima peccata et minora ; b) inter maxima et mediocria quae poenitentia publica erant ex­ pianda, et minuta quae contritione, eleemosyna, oratione aliisque htiiusmodi mediis remittebantur. Saeculo autem II0 et III0 tria peccata habebantur ut gravissima : apostasia, adulterium et homi­ cidium, ita ut, in quibusdam saltem Ecclesiis, iis non concedebatur venia, saltem ante articulum mortis. Quae constant ex testimonio Tertulliani et S. Cypriani. 2) A saeculo IV0 iam explicite habetur distinctio inter peccata gravia quae publica poenitentia sunt expianda, et levia quorum privatim poenitere sufficit. Cuius testes sunt S. Ambrosius et S. Augustinus pro Ecclesia latina ; S. Gregorius Thaumaturgus et S. Basilius pro Ecclesia graeca. 3) Postea circa saeculum VIm praesertim traduntur regulae quibus dignoscantur peccata gravia seu capitalia et levia seu minuta, quia plurium gravitas hucusque non erat perspecta. Enumeratio inveniri potest apud Caesarium Arei.et in libris Poenitentialibus. C. Apud Scholasticos instituitur scientifica analysis et profun­ dior investigatio. Non solum declarant peccata illa distingui ratione effectus et poenae, sed intrinseca natura, scii, in ipsa ratione deordinationis per comparationem scii, ad finem ultimum, et ad legem aeternam, ut supra fuit explicatum. . 533· Amniadversiones. — ia Aversio a Deoquae constituit ! peccatum mortale actuale non est confundenda cum privatione . gratiae. Haec est habitualis aversio et effectus peccati mortalis ; illa est inordinatio in ipso actu malo quo agimus contra charitatem eamque excludimus, scii, actualis difformitas cum charitate et actualis recessus a fine, qui est causa privationis gratiae : actualis privatio ordinationis habitualis. Prior est privatio pura et totalis charitatis, altera non est privatio pura sed tendentia ad bonum cum privatione. Unde S. Thomas, de Malo q. 2, a. 9, ad 2 : « Mors animae est privatio gratiae per quam anima Deo unitur ; privatio autem gratiae non est essentialiter ipsai. i. Cfr. Tanquerey, Th. Mor. fund., η. 453*459· DE PECCATIS ''i fi 1 43I culpa sed effectus culpae. Unde peccatum dicitur mors animae non essentialiter sed effective 5 essentialiter vero est actus deformis vel inordinatus ». 2a Qui peccat mortaliter habet ut finem cui seipsum, ut finem qui ipsum bonum creatum, de quo indebite gaudet et ad quod tamquam ad ultimum finem tendit ; scii, bonum proprium amatum usque ad contemptum Dei, seu convenientia, commo­ ditas, excellentia, abundantia, sapientia peccantis ut ab ipso disposita, non ut ordinata a Deo, sed connotans Dei privationem. 3a Qui peccat venialiter, illum actum referre nequit ad Deum : id enim esset Deo maxime iniuriosum, — neque illum refert ad bonum aliquod creatum ut ad finem ultimum quia tunc peccaret mortaliter ; — sed simpliciter illum refert ad felici­ tatem in communi et abstracte volitam. Est bonum in communi sub ratione boni completi, sçu bonum proprium secundum totam latitudinem, abstrahendo ab honesto vel delectabili, bonum universaliter comprehendens omne bonum hominis. 4* Cum ex parte privationis peccatum mortale et veniale diversi sint ordinis et differant toto genere et infinite, sequitur omnia venialia peccata, etiam simul sumpta non constituere unum mortale, quia non induerunt proprie dictam aversionem a Deo. Unde per se non peccaret mortaliter ille qui proponeret omnia venialia committere ; nec per accidens propter periculum sic labendi in mortale, quia propositum illud remote tantum in mortale ducit. 5» Mortale versari circa ultimum finem, veniale vero circa ea quae sunt ad finem, non ita est intelligendum quod proximum obiectum actus graviter peccaminosi semper sit finis ultimus, summum bonum (seu quod peccatum mortale semper directe sit contra Deum) ; proximum vero objectum actus leviter peccaminosi semper sit aliquod medium ad finem ultimum, bonum nempe creatum, cum manifesto sint peccata mortalia quae proxime versantur circa media ad finem ut homicidium, furtum, etc., quod locum habet quando media sunt necessaria ad finem. Sed intellige quod peccatum mortale est inordinatio circa finem quia destruit debitum ordinem seu coniunCtionem cum ultimo fine ; peccatum veniale est inordinatio circa sola media quae scii, non sunt neces­ saria ad finem, quia voluntas nimis adhaeret bonis creatis, quin tamen ab ultimo fine recedat. A. v. inordinatio circa media necessaria ad finem est etiam circa finem ipsum ; sed inordinatio circa media non necessaria non est inordinatio circa finem. Articulus II. De Gravitate peccati mortalis. S. Th. I-II, q. 84, a. 2 ; q. 87, a. 4 ; II-II, q. 162, a. 6 ; q. 34, a. 2 ; q. 105, a. i, ad i ; III, q. 1, a. 2 et ad 2; Suppi. q. 99, a. 1 ; III Sent, d. 20, q. i, a. 2 ; II Sent. d. 42, q. r, a. 5 et ad 2 ; De Verit. q. 28, a. 2 et ad 5 ; de Malo q. 2, a. 9, ad 5. $34. Peccatum mortale est malum gravissimum, sive spectetur ex parte Dei, sive ex parte hominis. 432 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS A. Quantum ad Deum: 1) summa iniuria Summo Bono facta, qua homo finem ultimum ponit et beatitudinem quaerit in creatura eamque praefert Deo, hunc contemnit, inhonorat, aversatur et odio habet, eius dilectionem et amicitiam contemnit, et sic ius Dei violat quod exigit ut omnes actiones et omnes creaturas quibus utimur ad ipsum referamus ; unde pec­ catum implicite continet malitiam odii Dei *, irreligiositatis, contumeliae erga Deum omnipraesentem (Ps. L, 6) et idololatriae (Ioh. XII, 43 ; Rom. 11,23 ; Is. LII, 5 ; XLIII, 24; Ez. XXXVI, 20; Ps. CXXXVIII, 8; Ps. I, 6; I Reg. II, 30 ; Lev. VI, 2 ; XXVI, 15 ; Phil. Ill, 19 ; Gal. V ; C. Trid. sess. 6, c. 5). 2) Est temeraria, inobedientia et audax rebellio contra infinitam maiestatem, ac offensa et contemptus supremi legislatoris, domini omnipotentis, iudicis et regis, ipsius voluntatis et legis, cui contradicit ac obedientiam et sub­ lectionem recusat ; unde implicite continet malitiam su­ perbiae (Gen. II, 16 ; III, 1 ; Hebr. II, 2 ; 1er. II, 20 ; Is. XXXIII, 14 ; Sap. V, 2-15 ; I Ioh. III, 4 ; lob XV, 25 ; Gal. VI, 7). 3) Est maxima ingratitudo contra insignem benefactorem, cuius beneficiis utimur ad illum offendendum : contra Patrem creantem, conservantem, providentem et nos in filios adoptantem et ad vitam aeternam vocantem ; contra Filium fratrem ac redemptorem (Hebr. VI, 5) cuius mortis causam renovat ; contra Spiritum S. sanctificantem, amicum et animam nostram inhabitantem. Unde implicite continet contemptum amicitiae et praesentiae illius quem a nobis abiicimus, ac malitiam sacrilegii quia violat animam Deo consecratam, et infidelitatis erga foedus (Ezech. II, 3 ; i. Cfr. II-II, q. 34, a. 2. Ubi notari potest, ad mentem Caietani, peccatum includere malitiam odii tum abominationis, tum inimicitiae. In omni peccato mortali includitur voluntas, quod Deus non prohibeat nec puniat, unde implicite odio habetur Deus wr res contraria voluntati peccantis (odium abominationis), imo voluntas quod non sit prohibens Deus, et ita implicite etiam ut persona odio habetur Deus (odium ini­ micitiae). A. v. in peccato includitur voluntas quod non debeamus Deum aliis praeferre et plus aliis amare, quod pertinet ad abomina­ tionem ; imo voluntas quod non sit ille quem debemus aliis praeferre et qui est super omnia amandus, quod dicit inimicitiam. DE PECCATIS 433 1er. XXXI, 32 ; Is. I, 2 ; Hebr. X, 26-31 ; Eph. IV, 3) cum Deo initum et officia inde secuta (Is. V ; 1er. II, 32 ; III, i ; II Reg. XII, 7 ; Hebr. VI, 6 ; I Cor. III, 17 ; VI, 19 ; II Cor. VI, 16). B. Quantum ad hominem est : t) Turpitudo, inhonestas et insipientia (Ps. XLVÏII, 13 ; LXVIII, 6 ; Sap. V, 2-13), utpote malum contra naturam nostram et rationem (q. 71, a. 2). 2) Spirituale suicidium, utpote privans lucem et vitam supernaturalem (I Ioh. III, 15, 20 ; II, 9 ; III, 14 ; Tob. XII, 10). 3) Deformitas privans animam pulchritudine naturali et supernaturali, unde dedecorat operantem et reddit con­ temptu dignum (Ps. XLVIII, 13). 4) Servitus diaboli (I Ioh. III, 8 ; 1er. II, 19 ; Rom. VI, 6 ; II Petr. II, 19), quia homo facit opus diaboli et ipsi se subdit ei consentiens, atque ita tentationibus magis se obnoxium reddit. 535· Animadversiones.— 1) Praedictae malitiae in peccato mortali non inveniuntur per se nisi implicite, ac proinde ad sum­ mum sunt voluntariae in causa et virtualiter ; unde non sunt in confessione explicandae, utpote conditio omnis peccati ; nisi quis aliquam in se explicite et formaliter intenderet, quia tunc adesset peccatum speciei intentae. 2) Plures malitiae peccati mortalis etiam inveniuntur in peccato veniali, sed tantum analogice, imperfecte et secundum quid (a. 1, ad 1). Unde, si leve sit malum respectu peccati mortalis, in se tamen est valde grave. 536. Quonam sensu peccatum mortale est infini­ tum. — Peccatum mortale : 1) Exparte conversionis non est infinitum,quia tum actus hominis, tum bonum creatum ad quod tendit, sunt finita. 2) Ex parte aversionis ab Infinito bono : a) non est malitiae infinitae : malum enim infinitum est malum purum, sine ulla mixtione boni ; hinc ut peccatum haberet malitiam infinitam, deberet homo tendere ad ma­ lunt in quantum est malum ; quod est impossibile ; b) neque ut est offensa seu iniuria Dei infiniti, videtur simpliciter infinitum : gravitas enim offensae mensuranda Summa Theologiae Moralis I, — 28 434 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS videtur non tantum ex dignitate Dei offensi sed etiam ex parte hominis offendentis. Atqui voluntastend it in obiec­ tum prout est in intellectu, et ideo per peccatum non offendit Deum ut est in se simpliciter infinitus sed prout ab intellectu valde imperfecte cognoscitur. Non ergo per peccatum Deo infertur iniuria simpliciter infinita. c) Est tamen illa offensa infinita secundum quid, et speciatim relative ad reparationem nostram : est enim con­ temptus personae infinitae ; atqui iniuria aestimatur etiam ex dignitate personae offensae, satisfactio autem tantum ex dignitate personae satisfacientis, et ex alia parte infinita est distantia inter Deum et homines ; ergo iniuria peccati infinite magis aestimatur quam omnis reparatio hominis (etiam ex gratia et charitate facta). Non ergo homo de condigno pro peccaro satisfacere potest. Et ideo d) peccatum mortale de se est infinitae durationis, quia ex natura sua est irreparabile, et eius malitia in nobis sine fine manet et in aeternum durat. Unde et ei debetur poena infinitae durationis. 537. Gravitas peccati mortalis describitur in Scri­ pturis.— A. In V. T.: 1) Ab exordiis peccatum exhibetur ut inobedientia seu transgressio divini praecepti, quae stricte punitur (Gen. II, 16 ; III, 11 5 14-19 ; IV, 9-16 ; VI, 5-7 ; 11-13). 2) Post electionem populi Israël et promulgationem legis divinae a Moyse, consideratur peccatum ut rebellio contra supremum Legislatorem et Regem populi electi (Exod. XIX, 5-8 ; XXIV, 3, 7), et tamquam contemptus legis Domini (Lev. XXVI, 15). Inter peccata praecipuum est idololatria (Exod. XX, 3-5), quod et severe punitur (Exod. XXXII, 30-35) ; sed et alia graviora delicta mortis poena puniuntur (Lev. XVIII, 29 ; XX, 6-27). Ut autem populus rudis et incultus a peccato averteretur : a) praecipue et ante omnia lex sanctionem habebat promissionis bonorum temporalium pro eam servantibus, pro violantibus autem minationis gravium malorum (Deut. VII, 11-26; X, 12-22; XI, 13-28) ; — b) addebatur tamen etiam motivum gratitudinis et amoris erga Deum (Deut. XI, 1 ; VIII, 2-20) ; — c) sicut et solidaritatis, eo quod Deus singulorum delicta etiam in eorum posteritate aut in natione sit puniturus (Exod. XX, 5). 3) A tempori Prophetarum expressius exhibetur peccatum ut offensa Dei, proximi, aut propriae rationis : a) erga Deum est ingratitudo, contemptus benefactoris et Patris, ac infidelitas (Is. I, 2 ; 1er. II, 4-37 ; III, 1) ; b) erga proximum est iniustitia (Amos II, 7) ; c) erga nos ipsos, insipientia (Tob.XII,io; Sap.V, 2-13 ; X,8). DE PECCATIS 435 Quare Prophetae insistunt poenitentiae internae cordis qua misericordia Domini obtinebitur (loel, II, 12-13 j Ps. L, 19). B. In N. T. : 1) Christus, qui venit ut, agnus Dei, tolleret peccata mundi (Ioh. I, 29), naturam peccati supponit notam, sed gravitatem aliquorum peccatorum denuntiat, atque extensionem peccati ad quosdam actus qui tamquam honesti perhibebantur ; in specie malitiam hypocrisis, scandali, infidelitatis, et blasphemiae contra Spiritum Sanctum (Mt. XXIII, 5-32; XVIII, 16; XII, 31-32 ; Mc. III, 29 ; XVI, 16 ; Le. XVII, 1-2). Atque instanter inordinationem proclamat peccati interni cordis (Mt. XV, 19-20). 2) S. Paulus praecipue ostendit peccati effectus. Est scii. servitus qua liberamur per gratiam (Rom. VI, 17-18) ; est causa mortis (Rom. V, 12 ; VI, 23 ; VIII, 13), ac tenebrarum (Col. I, 13 ; Eph. V, 8 ; II Cor. Vi, 14) ; est praevaricatio quae terribili punietur iudicio (Hebr. II, 2), eo quod peccator Filium Dei conculcat et Spiritum contristat (Hebr. X, 26-31 ; Eph. IV, 30). 3) S. Iohannes autem, discipulus dilectus illius qui apparuit ut peccata nostra tolleret (I Ioh. III, 5) et quem habemus ad­ vocatum apud Patrem, ubi est propitiatio pro peccatis nostris (II, 1-2), non solum effectus sed magis causas peccati illustrat : sunt iniquitas (V, 17; I, 9) ; diabolus: qui enim facit peccatum ex diabolo est (III, 8 ; cfr. Ioh. VIII, 44) ; et mundus, quia totus in maligno est positus (V, 19) et omne quod est in eo, concu­ piscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae (II, 16). Peccator autem in tenebris ambulat et caret luce (I, 6 ; II, 9, 11), manet in morte et non habet in se vitam aeternam (III, 14-15 ; V, 12), nec charitatem Dei (III, 17 ; IV, 8, 20). Dpo autem peccata praesertim dicit vitanda : peccatum contra dilectionem proximi (II, 9-11; III, 15-17; IV, 8), et peccatum contra Christum, negando eius divinitatem (II, 22 ; IV, 15 ', V, 10-12). Hoc est peccatum ad mortem (V, 16-17), tam grave, ut Orationes pro eo qui illud patravit non fundantur (16). Articulus III. De Conditionibus ad peccatum mortale requisitis. S. Th. I-II q. 88, a. 2 et 6 ; De Malo q. 7, a. 1 et 3. 538. Conditiones ad peccatum mortale requisitae. — In peccato perfecto seu mortali adest duplex elemen­ tum : a) obiectivum scii, malitia gravis, b) subiectivum seu actus perfecte deliberatus et voluntarius. Hinc ad illud triplex requiritur conditio : ia) gravitas malitiae in obiecto, secus enim non esset graviter malum ; sufficit quoque gravitas in obiecto i. e. in re vel actione ut est apprehensa, nec requiritur neces­ ,· 430 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sario gravis malitia in re aut actione ut est in se : illud enim sufficit ut homo reapse malum grave velit. Adesse ergo dçbet gravis transgressio legis in se vel saltem ex falsa aestimatione ; 2a) gravis malitiae advertentia, nam si gravitas non ad­ vertatur, nequit homo illam velle, et offensa erit levis ; et quidem plena advertentia seu perfecta deliberatio, secus enim malitia non esset perfecte volita et deficeret conditio ; 3a) perfectus consensus voluntatis : etenim nullus censetur sese convertere ad aliquid ut ad finem ultimum et id supra omnia diligere et se omnino separare a Deo, nisi per actum perfecte humanum ac voluntarium. Deinde in tantum aliquid est peccatum in quantum voluntarium ; ergo si imperfecte sit voluntarium, imperfectum est pecca­ tum. Denique repugnat bonitati divinae aeternis suppliciis punire hominem absque plena ipsius consideratione et consensu. 539. Malitia obiecti, cuius gravitatem advertere debe­ mus, intelligitur vel gravis in se i. e. ex obiecto, vel ex circumstantiis, ut ex fine, scandalo, periculo adiuncto, etc. ut dicetur art. 5. Ut dignoscatur facile malitiae gravitas (vel levitas), solent a theologis tradi regulae sequentes : ia desumitur ex Scriptura ; quando peccatum aliquod gravibus afficit appellationibus, indicandum est mortale, v.g. si illud vocet scelus, nequitiam, iniquitatem, abominationem, vel dicat esse dignum morte, exosum Deo, mortem inferre, excludere a regno coelorum, clamare in coelum, vel si ei apponatur maledictio v. g. vae (Lev. XXIV, 14, 16, 17, 23 ; Prov. VI, 16 ; Is. V, 20 ; Rom. I, 18 sq., I Cor. VI, 8-VII ; Gal. V, 19 j Eph. V, 3) ; — e contra peccatum reputatur tantum veniale, dum Scriptura mitioribus verbis utatur, ut nomine festucae, stipulae, foeni, etc. (I C°r· HI> r2 > Mt. XXIII, 24 ; Le. VI, 41), vel leviore correptione perstringat (Proy. X, 19; Mt. XII, 36). 2a desumitur ex Traditione: mortalia sunt quae ut talia habentur in Pontificum et Conciliorum decisionibus, vel ex SS. Patrum aut Doctorum consensu moraliter unanimi, vel et ex praxi virorum timoratorum. Tamen circa antiquos Patres caute attendendum est quis fuerit modus loquendi illorum (v. g. an forte ad modum oratoris exaggeratus), et quae disciplina illorum temporum (v. g. nonne gravis poena pro minore culpa aut vice versa). DE PECCATIS 437 3» desumitur ex ratione : peccata sunt mortalia quae auferunt ordinem ad finem ultimum, seu dissolvunt charitatem Dei vel sui vel proximi ; talia sunt quibus tollitur subiectio et reverentia hominis ad Deum (v. g. blasphemia, superstitio falsi numinis); — vel quibus incurritur grave damnum propriae salutis corporalis vel spiritualis, quae est conditio necessaria ad finem ultimum, dilectionem et gloriam Dei ; — vel quibus tolluntur ea sine quibus servari non potest humana societas, quae est medium homini necessarium ut ad finem ultimum perveniat, uti rebellio, homicidium, adulterium, furtum, inobedientia in re magni mo­ menti : non enim possent homines ad invicem convivere ubi passim et indifferenter ista perpetrarentur, uti diximus distin­ guentes praecepta primaria et secundaria legis naturalis (n.251, C). Aut etiam : peccata mortalia sunt quae directe opponuntur praeceptis primariis legis naturalis, seu quae ordinem moralem a natura primario intentum violant. Ordinis enim primarii ob­ servantia est necessaria conditio ad consequendum finem ulti­ mum. Ergo substantialis violatio ordinis primarii est peccatum mortale. Hinc mortalia sunt : a) quae violant ipsum ordinem ad Deum seu tollunt subiectionem ad Ipsum (blasphemia, periurium), non autem ea quae solum sunt contra modum sublectio­ nis;—b)quae violant ordinem hominis ad seipsum,et sunt directa dispositio sui vel suarum facultatum contra ipsam ordinationem naturae rationalis, aut sine debita subordinatione ad speciem hu­ manam et commune bonum (suicidium, ebrietas, pollutio), non autem ea quae solum sunt contra modum disponendi ;— c) quae violant ordinem ad proximum, dum notabile damnum inferunt vel offensam cui graviter est invitus (homicidium, adulterium, furtum), non autem ea quae solum non servant modum debitum vel quibus proximus non est multum invitus (n. 251, A, b). Inobedientia autem in re gravi habetur et in lege positiva ; unde mortalia sunt illa quae fiunt contra legem praecipientem sub gravi : tunc enim eo ipso agit homo contra ea sine quibus servari nequit humana societas, nam violatio praecepti quod magni momenti est pro bono communi nata est notabiliter nocere societati. Lex autem sub gravi obligat quando materia est gravis, i. e. multum conducit ad finem magni momenti, et simul legislator sub gravi praecipere velit ; de quo diiudicandum secundum regulas traditas in tr. de Legibus, n° 343. In praxi non dicatur mortale id cuius malitia gravis certo non appareat. 540. Advertentia intellectus adest 1) ad malitiam gra­ vem, si homo intelligit aliquid esse adeo malum vel prohi­ bitum a Deo ut simul cum eius amore, vel amicitia, vel gratia, vel coniunctione ad eum ut finem nequeat consis­ tere, aut saltem id intelligit implicite v.g. cognoscendo ali­ quid esse valde turpe, rigorose prohibitum, moralem ordinem notabiliter perturbans, voluntati divinae valde 438 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS oppositum, inimicitiae Dei inductivum, poena grayi dignum etc., vel quodcumque aliud distinctivum peccati gravis aliquo modo perspiciat1. Hinc S. Thomas, q. 88, a. 2, ad i : « ex hoc ipso quod aliquis elegit id quod repugnat divinae charitati, convincitur praeferre illud charitati divinae ; et per consequens plus amare ipsum quam Deum. Et ideo aliqua peccata ex genere quae de se repugnant charitati, habent quod aliquid diligatur supra Deum ; et sic sunt ex genere suo mortalia ». Requiritur autem 2) advertentia plena seu perfecta deliberatio, quae tamen non est maxima possibilis, sed illa qua homo, plene sui compos, ad negotium sat magni momenti attendere solet. Et quidem : a) Subiective non sufficit obscura et imperfecta, sed requiritur plena et perfecta, qua homo vigil, mente expedita, nec ulla notabili distractione impeditus aut turbatione abreptus, advertit gravitatem malitiae sive immediate, momento quo actio mala ponitur, sive mediate, quando causa ponitur ex qua malus effectus sequi praevidetur saltem in confuso. b) Obiective vero non requiritur distincta sed sufficit confusa: non enim requiritur ut gravis malitia apprehendatur distincte, sed sufficit ut appareat in confuso, de ea dubitando vel eam suspicando, vel advertendo huius adesse periculum, aut esse obligationem ad id attendendi vel magis attendendi, et hoc sive momento quo malum fit sive momento quo ponitur causa ex qua secuturum praevidetur : time enim si nihilominus quis illud eligat, iam plene vult illud etiamsi grave malum sit (n. 214), et ideo reapse grave malum vult, et ita spernit amorem Dei et finem ultimum et illud plus amat, ac implicite et virtualiter eligit etiam aversionem a Deo et finem ultimum relinquit (a. 2, ad 1). Hinc advertentia confusa non ideo est obscura, sed potest esse plena et perfecta1 2. 1. Non ergo requiritur quod formaliter fiat. Aequivalenter id fit, aqundo peccator, etsi non velit creaturae rationem ultimi finis, attamen de facto ei adhaeret non secus ac si esset bonum summum, perspiciens scii, renuntiationem creaturae esse medium nqcessarium ad Deum finem et nihilominus eligens creaturam, Deo sic postposito ac contume­ liose traettao. 2. Notat Aertnijs, Th. Μ. I, n. 230 de Peccatis : « Advertentia dicitur a) plena, quando quis mente exPedita discernit ; imperfecta, quando mente non plene expedita, utpote semisomnis, semiebrius aut semidistractus ; b) confusa, quando quis dubitat aut suspicatur de gravitate vel specie peccati in actu faciendo ; distincta, quando peccati qualitatem aut quantitatem discerpit. Unde patet adVertentiam confusam posse simul plenam esse, cum quis actu intellectus plene sibi conscii suspicari possit gravem actionis malitiam >. DE PECCATIS 439 c) Non requiritur reflexa qua homo cognoscit se advertere, sed sufficit directa ad ipsam malitiam advertentia, qualis etiam ex habituali notitia hauritur et vix abesse potest in iis quae habitualiter cognoscuntur et frequenter in memoria revocantur : ita si persona sacra contra castitatem peccet, etiamsi de sacrilegio non explicite cogitet, illud tamen advertit implicite seu in actu exercito, cum sciat se esse et non alium qui talia perpetret ; item qui libenter immoratur in turpibus cogitationibus quae plerumque pollutionem inducunt vel qui familiariter solet agere cum feminis. Pariter ad advertendam plenam non requiritur temporis diuturnitas, neque haec est ipsius signum. Imperfectae advettentiae coniecturalia signa a theologis traduntur sequentia : a) si re alia occupatus et distractus obiter et tenuiter apprehenderis rem esse malam; b) si semidormiens aut semidelirus nondum perfecte fueris tui compos ; c) si immemor post factum vix recordaris quid egeris ; d) si ubi melius considéras, iudices, secundum habitualem tuam dispositionem, te non fuisse factu­ rum, si ita apprehendisses; e) si distractione aut passione ita abreptus fueris ut cognitione solius utilitatis, damni, commoditatis vel incommoditatis ex opere percipiendae, non malitiae, occupatus fueris ; f) vel si vehementissima passione (irae, timoris, tristitiae), apprehensione, nervorum agitatione Vel mania, aut statu patho­ logico laborasti vel turbatus fuisti, ita ut fere nesciveris quid ageres (quod saepe fit in pravis cogitationibus, detractionibus, peccatis ex quibus sequuntur damna aut pericula pro aliis). Imperfecta advertentia ordinarie adest et ideo praesumitur in semisopitis, primo evigilantibus, subito consternatis, semiamentibus, semiebriis, pueris iunioribus (ante septennium), senibus repuerascentibus, valde scrupulosis ; — e contra supponitur advertentia saltem confusa sed sufficiens apud consuetudinarios et peccatores obduratos. 541. Voluntatis consensus est plenus, quando ex plena deliberatione vel advertentia mentis, actum eligit sive directe et immediate quando hic et nunc ponitur transgressio, sive mediate aut indirecte quando ponitur causa positiva aut omissio ex qua transgressio sequi praevideatur, saltem in confuso. — E contra semiplenus est consensus si voluntas sequatur semiplenam advertentiam intellectus, vel si indiligenter cum aliquo torpore repellat suggestionem mali minus quam debet, ut si passio appetitus sensitivi moveatur sed voluntas tepide resistat. Imperfecti consensus coniecturalia signa a theologis traduntur sequentia : a) si quis, plene advertens ad tentationem, eam statim repellit ; b) si plenius advertens statim angitur vel tristatur; c) si, statim ubi angitur, adhuc reperit se ita habitualiter consti­ tutum, ut malit mori quam peccare mortaliter ; d) si facile potuerit peccatum exequi et non sit executus ; e) si vir timoratus 440 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS (vel ille qui soleat ita esse affectus ut malit mori qUam expresse mortaliter peccare) dubitet num consenserit ; f) si quis valde timide et suspense processisse se meminerit ; g) si semisomnis fuerit, non plene sui compos, iudicetque se id non fuisse facturum, si plene vigilasset ; h) si dubitet ari sui compos, vigilans, non ebrius fuerit. In dubio : imperfectus consensus praesumitur apud viros timoratos et illos qui solent ita esse dispositi ut malint mori quam mortaliter peccare, quia si perfecte consensissent, ordinario non dubitarent ; — e contra praesumitur perfectus apud illos qui sunt laxioris conscientiae et facile in aliquod peccatum labuntur : hi si melius quam ut solet tentationi restitissent, istud certo scirent. 542. Corollaria. — i.Qui cognoscit se male agere,sed nescit an malum est grave vel leve : a) si advertat periculum gravis peccati saltem in confuso et de hoc dubitet, graviter peccat quia deliberate se exponit periculo graviter offendendi Deum : cognoscit enim actionem suam fortasse graviter offendere Deum et nihilominus ab ea non abstinet (cfr. tr. de Conse®, n. 214) ; b) si autem nil prorsus cogitet de gravitate aut levitate, non peccat graviter, quia gravem malitiam nullo modo apprehendit. 2. Qui deliberat de peccato gravi committendo utrum scii, peccato consentire debeat, ita tamen ut non consentiat : a) si sit deliberatio vera et plena, ita ut proposita gravitate malitiae, quaerat utrum rem graviter malam velit necne, peccat graviter, quia Deum comparat cum creatura, anceps utrum Deum prae­ ferat an creaturam, aestimans fieri posse ut bonum creatum divinae amicitiae anteponatur ; quod est Dei iniuriosum ; b) si deliberatio sit imperfecta, aut solum aliqualis haesitatio seu omissio resistentiae contra tentationem ex negligentia vel torpore, peccatum veniale non excedit *. Articulus IV. De Divisione peccati mortalis et venialis. S. Th. I-II, q. 88, a. 2 ; De Malo, q. 2, a. 8 ; q. 7, a. 3. 543. Peccatum mortale et veniale aliud ex genere et per se, aliud per accidens. — Peccatum mortale dividitur in mortale per se seu ex genere, et mortale per accidens: primum, secundum se, ratione sui, ex proprio obiecto seu materia, ex specifica sui ratione potest esse mortale ; secundum non est mortale nisi ex parte agentis vel actus accedat ad speciem circumstantia. Mortale per se dividitur in mortale ex genere toto quod ex specie sua I. Ita Haine, Th. Μ· I, de Peccatis, q. 7 ; et Noldin,Th.M I, n. 318. DE PECCATIS 441 semper est mortale, et mortale ex genere suo quod in specie admittit levitatem materiae. Iteip peccatum veniale dividitur in veniale per se et veniale per accidens : hoc ratione sui et ex obiecto est mortale, et non est veniale nisi accedente circumstantia ex parte agentis, qualis est imperfecta advertentia ; illud est veniale ratione sui et ex obiecto, et dividitur in i veniale ex genere suo quod secundum se, ex proprio obiecto et ex specifica sui ratione non potest esse mortale, et veniale ex levitate materiae quod licet ex specifica ratione et propria materia possit esse mortale, propter parvam quantitatem materiae circa quam versatur est veniale. Relictis ergo peccatis quae sunt gravia et levia per acci­ dens, remanet celebris divisio in mortalia ex genere toto, mortalia ex genere suo, et venialia ex genere suox. Haec distinctio est per se, secundum propriam peccatorum materiam et speciem, unde et vocabulum : genus, hic speciem significat. 544. Peccata mortalia ex genere toto dicuntur ea quae levem materiam non habent, quia in qualibet parte materiae circa quam versantur, servatur integra ratio deordinationis 1 2. Mortalia sunt ex qualitate materiae, unde totum genus est mortale. Talia sunt : a) peccata quae directe sunt contra Deum bonum infinitum, aut aliquam divinam perfectionem, i.e. quibus directe Deo imputatur imperfectio vel defectus perfectionis,sive directe opponantur virtutibus theologicis ut infidelitas, haeresis. desperatio et odium Dei ; sive sint contra religionem : cultus explicitas creaturae i.e. idololatria vel divinatio aut magia saltem cum explicita pacto diaboli, tentatio Dei 1. S. Thomas solum loquitur de mortali et veniali ex genere, et non distinguit mortalia in mortalia ex genere toto et mortalia ex genere suo, quia respicit speciem peccati in concreto. Unde peccatum mortale ex genere suo, si materia est gravis, est mortale ex genere seu ex propria specie, et peccatum veniale ex levitate materiae de facto non est mortale in concreta specie, sed veniale. 2. Applicanda veniunt dicta n. 251, C. et $39. 442 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS stricte dicta, blasphemia et periurium ; sive sit contemptus quicumque explicitas et formalis Dei1 ; b) peccata quae, si in iis daretur levitas materiae, genus humanum ad peccandum maxime allicerent cum ingenti eius damno, ut luxuria directe et in se voluntaria extra matri­ monium admissa ; et fractio directa sigilli sacramentalis quae homines mox averteret a sacramento Poenitentiae ; c) peccata quorum materia est res gravis in indivisibili consistens, seu quorum malitia in quacumque materia aequaliter repugnat gravi fini lege intento, ut simonia iuris naturalis, homicidium, duellum, delectatio luxuriae propter se extra matrimonium quaesita quae semper directe opponitur ipsi ordini et fini primario naturae, violatio ieiunii ante communionem, omissio communionis paschalis vel mixtionis aquae cum vino in missa, simulatio sacramenti, etc. 545. Peccata mortalia ex genere suo illa sunt quae possunt esse mortalia vel venialia prout propria materia circa quam versantur gravis est vel levis, gravem vel levem deordinationem continet ; unde sunt mortalia ex quantitate materiae1 2, et genus continet mortalia et venialia. Talia sunt quae versantur circa bonum finitum et divisibile : a) peccata contra virtutem religionis seu praecepta iae tabulae quae non sunt directe contra Deum, sed solum contra cultum, uti cultas indebitas Dei, tentatio Dei late dicta, sacrilegium, violatio voti vel iuramenti promissorii, iuramentum iniquum, violatio diei dominicae, omissio vel defectus in oratione, celebratione vel auditione missae, etc. b) peccata quae laedunt iura aliorum circa bona personae, honoris, divitiarum ; vel peccanti grave detrimentum infe1. Contemptus pertinet ad quamcumque virtutem : contemptus amici­ tiae divinae est contra charitatem, contemptus cultus divini aut voti contra religionem, contemptus vitae aeternae contra spem, contemptus praecepti vel praecipientis ut talis contra obedientiam, contemptus parentum contra pietatem,contemptus superioris contra observantiam,etc. In praesenti agitur de contemptu formali amicitiae divinae, vel Dei colendi, vel Dei praecipientis, vel Dei vocantis ad vitam aeternam. 2. Non tamen gravia sunt ratione solius quantitatis, sed quatenus quantitas in qualitatem influat et redundet, et notabile damnum aut violationem ordinis moralis secum ferat, DE PECCATIS 443 runt in bonis intrinsecis ut mutilatio corporis, ebrietas, detrimentum sanitatis ; item peccata quae sunt directe contra charitatem proximi uti odium et invidia ; uno verbo peccata contra praecepta 2ae tabulae, exceptis homi­ cidio çt luxuria in se voluntaria ; c) peccata contra gravia praecepta Ecclesiae quorum materia est divisibilis, uti violatio ieiunii aut abstinentiae, simonia iuris ecclesiastici, lectio libri prohibiti, omissio in horis canonicis, etc. 546. Peccata venialia ex genere suo sunt illa quae, manente eadem materia, nunquam sunt mortalia, quia quaecumque sit quantitas materiae circa quam versantur, non continent gravem deordinationem. Venialia sunt ex qualitate materiae, et totum genus est veniale. Unde non sunt mortalia nisi accedat malitia alterius speciei. Talia sunt generatim : a) peccata contra proprium bonum commissa, prae­ sertim contra virtutes adnexas fortitudini vel temperantiae (v. g. contra magnanimitatem, magnificentiam, patientiam, perseverantiam, modestiam, studiositatem, etc.), quae, se­ cluso gravi nocumento, consistunt in immoderato appetitu vel usu excessivo rei honestae vel indifferentis, v. g. cibi, potus, somni, risus, usus matrimonii, bonorum, pecuniae, cultus, vestitus, laudis, honoris, deliciarum, timoris, tristi­ tiae, etc. ; item curiositas, otium, nugae, loquacitas, impa­ tientia, pertinacia, inconstantia in proposito, etc. b) peccata contra quasdam virtutes iustitiae adnexas, quae non versantur circa debitum strictum nec circa notabile bonum proximi, nimirum contra veritatem et fidelitatem, affabilitatem, gratitudinem (per omissionem), liberalitatem, etc. Articulus V. De Conversione peccati mortalis et venialis. S. Th. I-II, q. 88, a. 4, 5, 6 ; De Malo q. 2, a. 8 ; q. 7, a. 3 et 4. 547. Conversio peccati mortalis in veniale, et vice versa, non ita est intelligenda quasi idem numero actus 444 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS peccati mortalis qui nunc in concreto existit cum omnibus suis circumstantiis possit fieri venialis ; sed quod actus peccati qui ex genere, ratione sui, in abstracto est mor­ talis, possit esse solum venialiter malus prout in concreto hic et nunc cum suis circumstantiis existit ; et vice versa. 548. Peccatum mortale per se seu ex genere potest fieri veniale, non quidem per accidens ex circumstantia venialiter mala addita actui, quia levis deformitas addita peccatum potius auget quam minuit ; sed : a) Si sit mortale ex genere toto, tantum fit veniale ex disposi­ tione agentis quae aliquid ab actu subtrahit : 1) ex conscientia erronea quae sine negligentia gravi iudicat esse veniale quod est mortale ; 2) ex imperfecta deliberatione; et 3) ex imperfecto con­ sensit. b) Si sit mortale ex genere suo, fit veniale ex tribus modis praedictis, et insuper 4) ex levitate materiae seu ex parte obiecti, v. g. furtum. Peccata venialia ex imperfecta deliberatione vel imperfecto consensu vocantur venialia ex imperfectione actus: sunt enim imperfecti actus humani. Secundum S.Thomam imperfecta deli­ beratio et imperfectus consensus sunt in omni materia possibiles. 549. Peccatum veniale secundum se fit mortale, sive a) ex parte agentis ob circumstantiam seu dispositionem mortaliter malam, — sive b) ex parte actus ob circum­ stantiam quae speciem mutat et gravem malitiam specie distinctam addit ; — sive c) ex coalescentia, multiplicatione seu aggravatione materiae. Et quidem : 1) ex conscientia erronea quae iudicat vel dubitat esse mortale quod tantum est veniale ; 2) ratione finis ultimi, cum peccans constituat suum ultimum finem in peccato veniali, i.e. cum paratus sit peccare mortaliter propter illud peccatum de se veniale, v. g. omittere sacrum ad ludendum excessive aut parvum quid furandum ; 3) ratione finis adiuncti, ut si quis leve mendacium aut Verbum leviter inhonestum dicat ad fornicandum, aut leve furtum faciat ad homicidium ; 4) ex contemptu formali et perfecto praecepti vel praecipientis, quo homo praeceptum violat praecise quia est praeceptum, quodcumque sit sive grave sive leve, — vel quia superior in quantum est superior praecipit, quidquid praecipiat1 ;i. i. Non autem quia superior praecipit tantum quid leve vel quid ineptum, aut quia ipse est imprudens vel improbus. DE PECCATIS 445 5) ratione gravis scandali, ut si praevides per verbum inhones­ tum te esse alteri occasionem graviter peccandi ; 6) ratione periculi proximi incidendi in peccatum mortale, cui sine sufficienti cautela aut necessitate se exponeret peccans, v. g. colloquium cum femina pro viro fragili : porro cuiusnam peccati mortalis periculo se exponit est in confessione declarandum ; 7) ratione notabilis damni quod ex peccato sequi praevidetur pro proximo, v. g. si leve furtum poneret alterum in extrema necessitate, aut rixa oriretur ex nimia loquacitate ; 8) ratione materiae coalescentis vel multiplicatae, ut specialiter est explicandum. Septem priores modi etiam valent pro peccato veniali ex genere suo ; ultimus solum de peccato veniali ex levitate materiae. 550, Regula ad dignoscendum an peccatum veniale ex levitate materiae fiat mortale ex materiae aggravatione et multiplicatione est sequens : Plures materiae parvae coalescere possunt et moraliter uniuntur in unam gravem, quando ad idem numero praeceptum pertinent et ad unam praecepti transgressionem. Ita minuta furta coalescunt in unam graviter iniustam deten­ tionem vel damnificationem, item plures parvae comestiones, aut omissiones in horis, eadem die habitae in unam ieiunji violationem, vel breviarii omissionem gravem ; ,— e contra plures parvae comestiones vel omissiones diversis diebus habitae non coalescunt quia non pertinent ad idem numero praeceptum, neç coalescunt plures leves excessus in potu eadem die habiti : cum enim non consistunt in re permanenti non pertinent ad unam et eamdem transgressionem, possunt tamen coalescere in unum damnum sanitatis vel familiae quia in ratione damni sunt aliquid perma­ nens. Qui pluribus transgressionibus levibus ad materiam gravem pervenit, si id ab initio intenderit, committit unum peccatum mortale ; si autem id non intenderit, committit tot peccata venialia quot fuerunt transgressiones leves, ultima excepta quae est mortalis quia per diam materia gravis completur : hoc enim actu vult materiam parvam quatenus unitur aliis ad gravem materiam componendam. Transgressiones leves sequentes materiam gravem iam com­ pletam, si ab initio fuerint intentae, unum peccatum mortale cum prioribus constituunt sed illud externe aggravant ; — si vero non fuerint intentae, non constituunt novum peccatum mortale nisi rursus pertingant ad novam quantitatem gravem : quodsi tamen considerarentur ut unum quid cum materia gravi praecedente, includunt peccatum mortale gaudii seu appro­ bationis de illa. 446 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Articulus VI. De Peccato veniali secundum se. S. Th. I-II, q. 89; q. 88, a. 3 ; De Malo q. 7, a. 1, 2, 3, 5, 7, 9. 551. Thesis. Dantur peccata venialia a mortalibus distincta. — Ita docet Ecclesia contra lovinianos et Pelagium (cfr. C. Milev., can. 7, et C. Afric. in ep. 95 S. Aug., et lib. 50 hom., hom. 19), et est de fide contra Protestantes ex C. Trid. sess. 6, c. ji, can. 7, 23, et 25 ; et sess. 14, c. 5, can. 7. Cfr. prop. 2o damn. Baii. Constat a) ex Scripturis quae docent genus esse peccatorum quae essentialiter parva sunt et a gravioribus distincta (Mt. XXIII, 24 ; Le. VI, 42), — non esse iustum in terra qui non peccet (Eccl. VII, 21),— omnes offendere in multis (lac. III, 2), — et etiam sanctissimos peccatum habere (I Ioh. I, 8), — imo super aedificio fidei et charitatis posse aedificari ligna, foenum et stipulam (quae proinde charitatem non auferunt) quae non impediunt salutem, sed tamen sunt comburenda i. e. punienda (I Cor.III, 11-15). b) Patres distinguunt a peccatis capitalibus (i. e. maioribus) et mediocribus, minuta et levia non submittenda poenitentiae publicae. Cfr. Augustinus c. Pelagium, ep. 108. c) Ex ratione: 1) Non omnis deordinatio tollit principium ordinis, nec omnis infirmitas principium vitae ; ergo non omne peccatum tollit ordinem subjectionis ad Ultimum finem, vel chari­ tatem quae est principium vitae.—2) In omni societate interveniunt leves offensae quae amicitiam non dissolvunt ; ergo et in societate et amicitia quam homo habet ad Deum. Homo scii, intelligit quaedam esse prohibita a Deo non ita tamen ut amicitiam solvant, et paratus esset ea relinquere si amicitiam solverent. Sicut ergo homo, in statu peccati mortalis constitutus, potest, dum habjtualiter manet a Deo aversus, aliquot opera bona facere non referendo tamen ad Deum super omnia dilectum; ita pariter homo, existens in statu gratiae, potest, dum habitualiter manet ad Deum conversus, actus elicere venialiter malos qui, etsi ad Deum non referantur, non ideo referuntur ad creaturam ut ad ultimum finem (q. 89, a. 1 et 2). 552. Obiicitur : Qui actu deliberato praefert voluntatem suam voluntati Dei, amat aliquid supra Deum. Sed amare aliquid supra Deum est adhaerere ut ultimo fini, et ideo non amplius subiici Deo ultimo fini. Ergo omne peccatum ex natura sua est mortale et continet aversionem a Deo. — R. Dist.: qui praefert voluntatem suam voluntati Dei increafae, amat aliquid supra Deum, conc.; qui praefert rem volitam rei volitae et praeceptae a Deo, subd. : si res praecepta sit necessaria ad adhaesionem et sublectionem ad Deum,conc.; si sit praeter ordinem subiectionis et adhaesionis ad Deum, nego. Peccatum veniale est extra subiec- DE PECCATIS 447 tionem et amicitiam Dei, non subiicitur Deo nec amat Deum, quamvis subiectionem et amicitiam Dei non abiiciat. 553· Peccatum veniale disponit ad mortale. — Peccata venialia omnia, quia impediunt fervorem i. e. exercitium charitatis, indirecte disponunt ad mortalia per se, 1° in quantum removent subiectionem Deo quae impediebat ne anima tenderet in obiectum contrarium Deo : « ex hoc enim quod consuescit voluntatem suam in minoribus debito ordini non subiicere, disponitur homo ad hoc quod etiam voluntatem suam non subiiciat ordini ultimi finis » (q. 88, a- 3 — Eccli. XIX, 1 ; Le, XVI, 10) ; 20 in quantum auxilia Dei impediunt quae a peccato mortali retraherent. Peccata venialia directe disponunt ad actus eiusdem speciei mortales, scii. i° venialia ex genere suo directe disponunt ad mortalia per acci­ dens, quatenus ille qui habitualiter veniale committit, disponitur ad amandum illud etiam ut finem ultimum et ad peccandum mortaliter propter illud ; 2° venialia ex levitate materiae et ex imperfectione actus volun­ tarii disponunt directe ad mortalia eiusdem speciei : ita parvum furtum (vel detractio) disponit directe ad magnum, et consensus semiplenus in luxuriam ad luxuriam plene voluntariam (ibid.). 554. Angelus venialiter peçcare non potest. — Ipsius intellectus, cum non sit discursivus, non cognoscit media nisi connexa cum fine ; unde eius voluntas noh potest velle media nisi in ordine ad finem, ac proinde in eo non potest esse inordina­ tio circa media, quin habeatur simul deordinatio cirCa finem ipsum. Unde Angeli boni bonum, mali malum in omnibus agunt, scii, ex charitate, aut ex superbia (q. 89, a. 4). Similiter in statu innocentiae impossibile erat pec­ catum veniale ; tunc enim pars inferior perfecte sub­ debatur rationi, unde impossibile erat peccatum veniale ex im­ perfectione actus, seu actus imperfecte subditus deliberationi ; pariter ratio perfecte subdebatur Deo, unde impossibile erat peccatum veniale per se et ex genere, seu actus qui non subditur fini Deo, antequam homo perfectam subordinationem ad Deum abiiceret, quod est mortale (q. 89, a. 3). 555. Animadversio. — Peccatum veniale committi nequit antequam usus rationis sit sufficiens ad peccatum mortale. Non quidem veniale ex genere suo seu per se, quia facilius et prius cognoscit homo peccatum grave et perfectum, quam leve et secundum quid. — Neque veniale ex indeliberatione, quia ad tale peccatum non sufficit quod homo imperfecte deliberet sed quod id faciat dum possit perfecte deliberare ; secus enim quod deliberatio non sit perfecta sed imperfecta non esset ipsi volun­ tarium et imputabile. Perfecta autem deliberatio ante plenum usum rationis est impossibilis. Ita Caietanus, in I-II, q. 89, a. 6, conformiter ad doctrinam S. Thomae, in II Sent., d. 42, q. i, a. 5, ad 7· TRACTATUS DE HABITIBUS ET VIRTUTIBUS IN GENERE. INTRODUCTIO. 556. Obiectum tractatus. — Theologia moralis con­ siderat actus humanos quibus homo movetur ad Deum finem ultimum supernaturalem : est enim scientia de actibus humanis in ordine ad Deum finem supernaturalem ex principiis revelatis. Hinc agit de ipsoyine nostro ultimo et de actibus humanis quibus ad finem seu beatitudinem pervenimus, et de omnibus quae ad illos pertinent. lamvero actus egent regulis (principio exemplari) quibus conformari debent, scilicet tum regula proxima seu conscientia, tum remota seu legibus; quibus si non conformantur, sunt ipali et vocantur peccata. Sed actus etiam habent principia (efficientia) ex quibus producuntur : extrinsecum est Deus per gratiam ; intrinsecum sunt potentiae et habitus. Unde post tractatus de fine, de actibus humanis in se, de con­ scientia, de legibus, de peccatis, — supposita doctrina de gratia ex theologia dogmatica et doctrina de potentiis animae ex psychologia, — recte venit consideratio de habitibus, praesertim de bonis, quorum praecipui sunt virtutes. 557. Divisio tractatus. — Sicut in actu humano distingui potest esse physicum, esse morale, esse supernaturale, ita et in habitu. Unde tractatus dividitur in tres partes, et unaquaeque in quatuor quaestiones. ia Pars est de habitibus secundum esse physicum et psychologicum, seu de habitibus in genere, i. e. de eorum i. essentia, 2. subiecto, 3. causa, 4. distinctione ; 2a est de habitibus secundum esse morale seu de virtutibus acquisitis, i. e. de earum 1. essentia, 2. subiecto, 3. dis­ tinctione in intellectuales, morales, cardinales, 4. proprie­ tatibus : medio, connexione, aequalitate, duratione ; DE VIRTUTIBUS 449 3a est de habitibus secundum esse supernaturale et de virtutibus infusis, i. e. de eorum i. existentia et essentia, 2. distinctione in virtutes theologicas, morales, dona Spiritus Sancti, 3. causa, 4. proprietatibus, ut supra. 558. Tractatus est simul theologicus et philoso­ phicus. — Prima pars est mere philosophica, quae notiones praebet necessarias ad intelligentiam aliarum partium. Tertia pars est tota theologica, utpote agens de elemento superna­ turali. Secunda pars est simul philosophica, rationi humanae innixa ; et theologica, quia partim revelatione divina aut auc­ toritate Ecclesiae confirmatur ac tamquam medium adhibetur ad explicandos habitus supernaturales *. PRIMA PARS- DE HABITIBUS IN GENERE SECUNDUM ESSE PSYCHOLOGICUM. QUAESTIO PRIMA. DE ESSENTIA HABITUS. S. Th. I-II, q. 49 ; Q. D. de Virt. i, a. 1. 559. Habitus (ες-.ς, hebbelijkheict) dicitur a verbo I. Cfr. S. Thomas, in Q. D. de Virtutibus ; et I-II, q. 49-70, cum commentariis Caietani, Iohannis a S. Thoma, Sylvii et Pègues ; etiam partim Billuart ; — Goudin, Philosophia, in Logica et in Morali; — Lehu, Philosophia moralis et socialis; — Satolli, De Habitibus; — de Roton, Les Habitus, leur caractère spirituel ; — Waffelaert, De Virtu­ tibus Cardinalibus ; — Mazzella, Schiffini et Billot, Omnes ex S. I. qui singuli scripserunt De Virtutibus Infusis ; — Prümmer, Th. Μ. I, η. 437 sq. ; — Sertillanges, La Philosophi^ morale de S. Thomas d'Aquin; — Gardair, Les vertus naturelles ; — Massoulié, Méditations sur les Vertus; — Janvier, Conf. de N. D.: La Vertu; — Masi, De Virtute Fidei, ubi legitur introductio de Virtutibus in genere. De virtutibus non multa solent habere moderni auctores manualium, qui toti sunt in distinguendis, numerandis, mensurandis peccatis, ita ut recte dixerit aliquis, quod eorum theologia moralis iam nil sit nisi elenchus seu codex peccatorum. Et si id verum sit de virtutibus specialibus, multo magis verificatur de virtutibus in genere. De hoc argumento v. g. nihil habent S. Alphonsus, Gury, Ballerini, Génicot, Lehmkuhl, Aertnijs ; fere nihil Vermeersch ; pauca Haine. Multa vero inveniuntur apud Marc, Tanquerey et Noldin ; sed horum doctrina tamen non est completa nec semper accurata. Istis omnibus melius et completius scripsit Prümmer. In ultimis editionibus operis Aertnijs, P. Damen addidit bonum tractatum de virtutibus. Summa Theologiae Moralis I. — 29 450 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS habere, unde significat qualitatem seu modum quo res sese habet taliter vel taliter in se vel ad aliud. Multis autem modis aliquid potest sese habere ; unde restringitur significatio vocis ad indicandum tantum primam qualitatis speciem i. e. modum quo res sese habet in ordine ad suam naturam et consequenter ad suum finem, et ideo bene vel male ; et quidem modum _perfectum et permanentem qui rei firmiter inhaeret et ideo difficulter amittitur : sic dis­ tinguitur a simplici dispositione quae est modus facile amissibilis quo res sese habet in ordine ad suam naturam. Est itaque habitus qualitas de difficili mobilis, secundum quam subiectum bene vel male se habet secundum se vel ad aliud ; — seu dispositio stabilis determinans subiectum ad bene vel male se habendum secundum se vel ad opera­ tionem, in essendo vel in operando. « Habitus, ait S. Thomas, C. G. IV, 77, a potentia in hoc differt quod per potentiam sumus potentes aliquid facere, per habitum autem non reddimur potentes ad aliquid faciendum, sed habiles vel inhabiles ad id quod possumus bene vel male agendum. Per habitum igitur non datur neque tollitur a nobis aliquid posse, sed hoc per habitum acquirimus ut bene yel male aliquid agamus ». 560. Habitus dividitur a) in habitum bonum et malum, prout est modus conveniens naturae vel non conveniens ; b) in substantivum seu entitativum, et operativum, prout est modus quo natura sese habet bene vel male secundum se, quantum ad esse, — vel quo sese habet bene vel male ad aliud, quantum ad suam operationem, seu quo disponitur ad agendum convenienter vel non ad suum finem. Primus immediate inest substantiae et ordinatur principaliter ad esse, et non ad operari, nisi mediate in quantum ipsum esse ordinatur ad operari : tales sunt pulchritudo, sanitas, aegritudo, et gratia gratum faciens ; — alter immediate inhaeret potentiae operativae et ideo ordinatur immediate ad operationem : tales sunt habilitas et inhabilitas, scientia et ars, virtus et vitium. « Aliquid disponitur bene vel male dupliciter : scilicet secundum se aut per respectum ad aliquid. Sicut sanum est quod est bene dispositum secundum se, robustum autem quod est bene dispositum ad aliquid agendum » S. Thom., in V Metaph. lect. 20. 561. Habituum necessitas. — Dari habitus operatives DE VIRTUTIBUS 4SI experientia compertum est : operationes enim valde diffi­ ciles fiunt postea valde faciles, uti constat ex eO qui cytharim pulsat, vel choreas agit, vel scribit, vel legit, vel scientiae studet, vel temperantiae se exercet aut ebrietati. — Neces­ sarii sunt in iis quae sunt indifferentia : habitus enim est bonus vel malus ; unde nihil habet habitum nisi quod pluribus et diversis modis potest disponi in ordine vel ad suam naturam in se vel ad operationem. Insunt ergo habitus iis quae 1) in potentia sunt, 2) ad multa, diversa, contraria, et ideo 3) pluribus vel diversis modis bene vel male possunt et debent disponi ad naturam suam vel opera­ tionem. Tres istae conditiones requiruntur ad hoc quod aliquid habitu indigeat. Hinc : 1) Non datur habitus in Deo, quia nullo modo est in potentia, sed est suum esse et sua operatio, ac proinde ad nihil praeter se disponi potest. 2) Neque datur habitus in potentiis omnino ad unum determinatis, quia sunt sufficienter ad actum determinatae et non possunt pluribus modis determinari, nec esse magis vel melius vel minus bene dispositae ; unde vires naturae non acquirunt habitum suo exercitio, sed semper agunt quantum possunt. 3) At habitus insunt potentiis quae non sunt omnino ad unum determinatae, et ideo non totam propensionem habent quam habere possunt ad operationem, sed ad hoc diversis modis commensurari possunt. Per habitum talis potentia acquirit maiorem inclinationem, et ita constantiam, facilitatem et suavitatem in perficiendo actus suos. Qui modus fit ipsi quasi connaturalis, et ideo dicitur habitus altera natura. Unde habitus operations definiri potest : Qualitas de difficili mobilis qua homo disponitur ad facile, prompte et delectabiliter operandum1 ; — seu qualitas permanens superaddita potentiae operativae eamque facilitans et incli­ nans ad operandum sive bene sive male, i. e. convenienter vel non convenienter ad finem. I. Notetur habitus infusos potentiae dare elevationem, sed non tantam facilitatem : conferunt solum potentiam agendi altiora et quam­ dam ad ea inclinationem. Vide infra n. 619. 452 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 562. Animadversiones. — 1». Ex praedicta definitione sequitur a) habitum operativum esse actum primum (proximum) po­ tentiae, et Operationem esse actum secundum (q. 49, a. 3, ad 1) ; b) habitum esse medium inter potentiam operativam puram (actum primum remotum) et actum perfectum (operationem, actum secundum) ; c) habitum non dare potentiae quod possit operari, sed quod perfecte, i. e. constanter et uniformiter, — prompte, facile et expedite, — ac delectabiliter operetur (Q. D. de Virt. 1, a. 1 ; C. G. IV, 77) ; d) habitum operativum vere et proprie inveniri in potentia activa quae proprie operatur ; in mere passiva autem per quam activa operatur, non inveniri nisi improprie et secundario^ in quantum ibi est qualitas potius passiva qua haec potentia facile deservit potentiae activae (q. 50, a. 1). 2». Habitus operativus, dum inest potentiae indifferenti, huius «indifferentiam tamen non complete aufert, pec proinde ad actum inecessitat; unde S. Thomas dicit quod aliquis habitu utitur 'cum voluerit (q. 49, a. 3 sed contra ; q. 50, a. 3, ad 2 ; a. 5). QUAESTIO SECUNDA. DE SUBJECTO HABITUS. S. Th. I-Π, q. 50. 563. Habitus entitativus naturalis non invenitur in anima, quia haec est forma completiva naturae humanae, et ideo ad aliquid perfectius secundum naturam disponi nequit ; at potest in ea inveniri habitus supernaturalis quo participat naturam Superiorem ’. sic per gratiam gratum facientem participat naturam divinam. — In corpore autem invenitur habitus entitativus naturalis quo magis vel minus in suo esse est perfectum : tales sunt sanitas, aegritudo, pulchritudo, difformitas, macies, etc. 564. Principium. Habitus operativus inest potentiae operativae indifferenti i. e. non omnino determinatae ad unum: — Probatur: 1) Inest potentiae operativae. Nam habitus operativus est ille qui immediate determinat ad operationem ; illud autem debet determinari ad operationem, quod est princi­ pium operationis. 2) Inest potentiae indifferenti. Quod enim pluribus modis potest in seipso disponi, potest diversis modis ad agendum ordinari et determinari. DE VIRTUTIBUS 453 Hinc est in potentiis animae quae diversimode operari possunt : 1) in voluntate quae, utpote potentia rationalis, diversi­ mode ad agendum ordinari potest et ad bonum rationis determinatum, et ex se est indifferens ad bene vel male agendum ; 2) in intellectu qui est in potentia ad omnia intelligibilia, et indeterminatus ad res non evidentes ; 3) in potentiis sensitivis, non quidem quando operantur ex instinctu naturae (sic sunt ad unum determinatae), sed quando operantur ex imperio rationis, secundum quod ad diversa ordinari possunt et bene vel male disponi. Cum autem a) appetitus sensitivus magis ex imperio rationis operetur (et ita sit magis indifferens) quam sensus interni, sequitur magis inveniri habitus in appetitu sensitivo ; b) inveniuntur tamen habitus in interioribus sensibus, qui­ bus homo fit bene memorativus, vel cogitativus, vel imaginativus ; at c) non inveniuntur in sensibus externis, quia a natura sunt omnino ad unum determinati. 565. Habitus operativi proprie dicti non sunt in potentiis corporis, quae proprie non operantur, sed mera sunt instrumenta animae. Nam : a) Habitus operativus per se non inest potentiis corporis, scii, membris exterioribus, vel viribus vegetativis, vel viribus motivis secundum locum, quia a natura sunt determinatae ad unum. b) In quantum autem ab anima moventur, in iis et etiam in sensibus externis, habitus proprie operative esse non possunt, quia proprie non operantur, sed mera sunt instrumenta animae quae principaliter in iis operatur et cui ad nutum obediunt. c) At dicuntur in ipsis esse secundario, quia in ipsis esse possunt qualitates et dispositiones passivae quibus mat r aliter disponun­ tur ad prompte deserviendum operationibus animae. Ita v.g. vires motivae secundum quod nervi laxantur aut contrahuntur ; vires vegetativae prout usufiunt abstinentiae vel ad usum cibi deter­ minati. 454 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO TERTIA. DE CAUSA HABITUUM. S. Th. I-II, q. 51, 52, 53 ; q. 63, a. i et 2 ; De Virt. q. 1, a. 8 et 9. 566. Principium I. Unus habitus operativus animae inest in homine a natura, non quidem totaliter (tunc esset innatus) sed partialiter et secundum inchoationem, nempe habitus primorum principiorum, quatenus cognitis terminis per species intelligibiles (quae nobis non insunt a natura), statim profluit facilitas videndi quod termini invicem conveniant vel non. 567. Principium II. Alii habitus causantur in anima ex actibus humanis agenti propriis, scii, ex actibus potentiae moventis in potentia mota eiusdem agentis 1 ; ita v. g. actus appetitivae virtutis procedit ab apprehensione repraesentante obiectum, vis intellectiva ut ratiocinans habet principium activum propositionem per se notam, intellectus possibilis movetur ab inteljectu agente. Agens enim in quo simul est principium activum et passivum sui actus, in quantum est activum potest causare habitum, et in quantum est passivum potest illum suscipere et ab eo perfici. Sunt habitus acquisiti1 2. Aliquando uno actu causatur habitus, cum potentia agens uno actu totaliter vincat potentiam passivam,uti fit in habitu scientiae quia unus actus sufficit ad convictionem3 ; — ordinarie tamen ex iisdem specie actibus repetitis, uti fit in habitu opinativo, in habitibus sensuum internorum, et praesertim in virtutibus et vitiis moralibus, quia ratio uno actu nequit facere quod appetitus ordinarie, et generarim, et in omnibus circumstantiis sit bonus vel malus, ut tamen ad virtutem vel vitium requiritur. 568. Principium III. Alii habitus causantur a Deo, nimirum supematurales quibus disponimur ad finem supernaturalem excedentem facultatem naturae humanae ; item 1. Etiam eadem potentia potest esse movens et mota sub diverso respectu. 2. Cfr. I-II, q. 51, a. 3, et De Virt., q. 1, a. 9, ad 10 et 11. 3. Ita quantum ad intellectum, nam « quantum ad inferiores vires apprehensivas, necesse est eosdem actus pluries reiterari, ut aliquid firmiter memoriae imprimatur· q. 51, a. 3. DE VIRTUTIBUS 455 Deus etiam potest causare habitus quos actibus nostris acquirere possumus, sicuti aliquibus dedit scientiam Scri­ pturarum aut linguarum. Sunt habitus infusi per se, vel per accidens. 569· Principium IV. Nullus habitus est innatus. — Habitus supernaturales nullo modo nobis insunt a natura ; — neque habitus acquisiti sunt a natura secundum essen­ tiam, perfectionem et consummationem ; sed tantum se­ cundum quamdam aptitudinem et inchoationem, et quidem dupliciter. a) Ex parte animae, non secundum inchoationem ipsius habitus, sed solum secundum aptitudinem seu quantum ad principia eius, quatenus intellectus et voluntas naturaliter dicunt ordinem et inclinationem ad cognitionem veri et amorem boni, et ita habitus primorum principiorum in intellectu et naturalis inclinatio voluntatis ad bonum sunt principia seu semina ex quibus generantur virtutes intel­ lectuales et morales1. Sed « quia inclinatio ad obiecta propria, quae videtur esse inchoatio habitus, non pertinet ad habitum sed magis ad ipsam rationem potentiarum » (q. 51, a. 1), ideo non est inchoatio ipsius habitus secundum se, sed tantum secundum principia seu secundum aptitu­ dinem eius in causis. b) Ex parte corporis et sensuum internorum, etiam secun­ dum inchoationem ipsius habitus, quatenus propter eorum dispositionem homo adiuvatur vel impeditur ad bonum, et sic melius vel minus bene ad quosdam habitus est dispo­ situs : sic ex dispositione organorum et complexione corporis unus magis dispositus est ad intelligendum quam alius, vel propensionem habet ad quasdam virtutes (casti­ tatem, fortitudinem, mansuetudinem) aut vitia (iracundiam, luxuriam). Ita maiorem habilitatem habet ad talem vel talem habitum recipiendum et illum facilius acquirit12. Porro habitus corporis possunt causari uno actu, si causa producens fuit magnae virtutis, uti sanitas ex una forti 1. Cfr. q. 51, a. 1 et q. 63, a. 1. 2. Non sunt tamen virtutes aut vitia : anima enim potest esse indemnis, licet corpus ita dispositum sit ex naturali complexione. 456 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS medicina, deformatio organica ex una passione, v. g. ingenti terrore. 570. Principium V. Habitus augentur, sed non per additionem novi gradus : etenim additio supponit duo vel plura quae adduntur, unde essent plures habitus et sic plura accidentia eiusdem speciei in eodem subiecto, quod repugnat (v. g. duae charitates, duae temperantiae, duae artes) ; nec prior habitus revera fieret maior et augeretur, sed potius multiplicaretur. At augentur 1) secundum se : extensive, quatenus idem numero habi­ tus extendit se ad nova obiecta ad quae prius non ordina­ batur ; uti scientia theologica extenditur studio novi trac­ tatus ; 2) ex parte subiecti : intensive, in quantum idem habitus magis recipitur et firmius inhaeret in subiecto, et illud magis in actum reducit ; ac proinde potentia in qua habitus residet magis participat rationem habitus, unde expeditius et promptius ad actum tendit ; uti scientia eiusdem tractatus quae fit clarior. Et quidem : a) Habitus augentur intensive eadem cau$a ac producuntur : similes enim actus causant habitus non tantum specie sed etiam gradu et intensitate similes ; unde actus internior vel aeque intensus ac habitus auget illum vel saltem ad augmentum dis­ ponit ; quando autem voluntas noh utitur totaliter habitu et actum minus intensum producit, ille actus magis disponit ad habitus diminutionem et non auget. b) Habitus augentur extensive per actus circa aliam partem obiecti : qui iam habet scientiam omnium tractatuum theologiae, uno excepto, auget habitum, studio illius partis. 571. Principium VI. Habitus corrumpuntur per se vel per accidens : per accidens, quando corrumpitur subtectum cui inest ; per se i. e. per suum contrarium. Notetur omnem habitum qui acquiritur uno actu, uno actu corrumpi ; illum autem qui pluribus actibus acquiritur, nec corrumpi nisi pluribus, uno autem tantum minui. Per se non corrumpuntur habitus qui contrarium non habent, uti habitus principiorum. Qui autem contrarium habent, per se corrumpi possunt, uti scientia et opinio per principium oppositum vel per deductionem sophisticam ; et virtus moralis acquisita per contraria indicia rationis practicae ex ignorantia, passione, aut malitia ; item habitus corporis, DE VIRTUTIBUS 457 Non corrumpuntur per accidens habitus intellectus et voluntatis, quia hae facultates sunt incorruptibiles ; corrumpuntur autem habitus potentiarum sensitivarum et corporis, uti temperantia ante resurrectionem. 572. Principium VII. Habitus diminuuntur intensive et extensive ex eadem causa qua corrumpuntur per se, i. e. per contrarium, quia diminutio est via ad corruptio­ nem. Porro quidam habitus etiam diminuuntur et corrum­ puntur sola cessatione ab actu, non quidem directe per se, sed indirecte per accidens, scilicet per remotionem prohi­ bentis, quatenus haec cessatio tollit actus qui impedirent contraria habitui ne ipsum per se corrumpant yel minuant. QUAESTIO QUARTA. DE DISTINCTIONE HABITUÜAI. S. Th. I-II, q. 54 et 56, a. 2. 573. Plures sunt regulae secundum quas habitus distinguuntur specie (a. 2) : ia) Ut formae distinguuntur ratione causae .· Specie distin­ guuntur habitus quorum causae propriae et per se sunt diversae, nam omne agens agit sibi secundum speciem simile. Sic distinguuntur habitus qui acquiruntur diversis actibus ; item habitus acquisiti quos acquirimus actibus nostris, et infusi per se quos Deus solus nobis dare potest. 2a) Ut habitus distinguuntur ratione naturae : Specie distinguuntur habitus qui dicunt diversum ordinem ad naturam (et consequenter ad finem), uti habitus boni et mali, vel qui ordinem dicunt ad naturam diversam, uti virtus humana ordinaria et virtus divina vel heroica quae convenit naturae superiori. 3a) Ut operativi distinguuntur ratione obiecti : Specie distinguuntur habitus qui habent obiecta formalia diversa : etenim habitus sunt dispositiones ad actus ; si ergo actus distinguuntur specie secundum obiecta, etiam habitus. — Haec est regula praecipua, quia indicat ultimam spçciem. 458 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Tres praedictae regulae sunt fundamentales ; ex ultima vero sequitur regula derivata, scii. 4a) Quod habitus consequenter distinguuntur ratione sub­ tecti : Specie distinguuntur habitus qui insunt diversis potentiis principaliter operantibus. Ipsae enim potentiae distinguuntur çx obiectis genericr distinctis. Unde ubi diversae sunt potentiae, etiam diversa sunt obiecta \ 574, Corollaria. — i°. Ex tertia regula sequitur habitus diversae speciei posse inesse uni eidemque potentiae, quia potentia ordinari potest ad obiecta diversa. 2°. Quarta regula distinctionis specificae ratione subiecti seu potentiae intelligenda est de potentiis quae principaliter operantur. Illae enim quae secundario operantur, actui principali deserviendo vel ad illum disponendo, tendunt ad obiectum operationis prin­ cipalis, et ideo habitus secundarii, qui illis insunt, ab hoc obiecto speciem habent : sic operatio artis in manu speciem desumit ab obiecto artis quae est in intellectu. 3°. Hinc unus habitus aut una virtus non potest esse ex aequo et secundum essentiam in pluribus potentiis ; potest tamen perti­ nere ad plures potentias ordine quodam, ita ut in una sit principa­ liter, et secundario se extendat ad alias : sive per modum diffu­ sionis secundum quod una potentia movet aliam quae ipsi deservit, v. g. iustitia imperat parsimoniam vel temperantiam ; sive per modum dispositionis secundum quod una accipit ab alia, v. g. prudentia rectificans electionem mediorum supponit rectitudinem appetitus, circa finem (q. 66, a. 2). SECUNDA PARS. DE HABITIBUS SECUNDUM ESSE MORALE SEU DE VIRTUTIBUS ACQUISITIS. Secundum esse morale i. e. in ordine ad finem ultimum et regulam morum, habitus operatjvi sunt bonifet virtutes, aut mali et vitia, prout conveniunt naturae rationali et eius fini ultimo aut non conveniunt12. De vitiis sufficienter dictum est 1. Hinc principium distinctivum est obiectum, quia potentiae ex ob­ iecto distinguuntur. Dispositio subiecti non est principium distinctionis ratione sui sed ratione obiecti. Unde hic revera non traditur nova regula, distincta a tertia. 2. Moralis agit de motu creaturae rationalis in Deum. Deo appro­ pinquamus actibus virtutum. Ergo virtutes ad theologiam moralem per se pertinent, non ad dogmaticam. DE VIRTUTIBUS 459 in tractatu de peccatis : quot enim sunt peccata specie completa diversa, tot etiam haberi possunt habitus ex illis causati et ad illa inclinantes, seu vitia. Restat igitur specialiter dicamus de habitibus bonis et virtutibus. 1 ■ QUAESTIO PRIMA. DE ESSENTIA VIRTUTIS. S. Th. I-Π, q. 55 ; 56, a. 3 ; 57, a. 1 ; 65, a. 2 ; De Virt. q. 1, a. 1 et ?· 576. Virtus secundum nomen (ισχύς, δύναμις, deugd) derivatur a vi, et ideo designat perfectionem potentiae operativae seu potentiam completam1. Hinc 1) potentiae naturales, cum sint omnino determinatae ad unum, ex seipsis perfecte sunt dispositae ad operationem, et ideo vocantur virtutes naturae (a. 1). At 2) potentiae indifferentes ad plura et diversa, uti poten­ tiae rationales, ex seipsis possunt melius disponi per habi­ tum, et ideo in illis distinguitur potentia ab eius perfectione ; et virtus in illis est habitus (a. 1). Cum autem 3) vera perfectio non consistat nisi in bono, sequitur virtutem esse habitum operativum bonum (a. 3). Unde Aristoteles : Virtus est quae bonum facit habentem et opus eius bonum reddit (II Eth., c. 6 ; VII Phys., c. 3) ; 4) agimus de virtute humana, quae est propria homini, quaeque ideo est bonus habitus operativus rationalis (a. 2). 577. Virtus definitur verbis ex S. Augustino collectis12 : Bona qualitas mentis qua recte vivitur, qua nullus male utitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur. Indicatur 1) genus : qualitas, quia est de genere habituum ; melius tamen diceretur habitus, quod est genus proximum ; 2) differentia specifica : bona, quo distinguitur specifice ab habitibus malis ; 3) subiectum : mentis, quia virtus humana residet in ratione vel in potentia a ratione mota ; 1. 1 Virtus secundum sui nominis rationem, potentiae complenientum designat ; unde et vis dicitur secundum quod res aliqua, per potentiam completam quam habet, potest sequi suum impetum vel motum · virtus enim, secundum suum nomen, potestatis perfectionem designat · Q. D. de Virt. q. i, a. 1. 2. Cfr. c. Iui. IV, 3 ; de Lib. Arb. II, 19 ; ep. 105 ; et cone. XXVI in Ps. 118. 46ο SUMMA THEOLOGIAE MORALÏS 4) finis virtutis, scii, operatio : a) qua recte vivitur i. qua homo conformiter ad rationem operatur, ut indicetur esse habitum proprie operativum, et distinguatur ab habi­ tibus qui semper se habent ad malum ; b) qua nullus male utitur, quo distinguitur ab habitibus qui sunt quandoque ad bonum, quandoque ad malum, uti opinio vel fides humana. Hinc virtus non potest esse principium productivum actus mali, et actus virtutis non potest esse malus, nam virtus non influit in actum malum. Nullus scilicet potest facere ut virtus producat actum malum, nullus potest utendo virtute ut principio producere malum opus ; — potest tamen aliquis male uti virtute tamquam obiecto cum v. g. de ea superbit vel eam odit, sed ille actus non procedit a virtute tamquam a principio operative ; 5) causa additur efficiens : quam Deus in nobis sine nobis operatur, i. e. sine nobis efficientibus, non tamen sine nobis adultis consentientibus, vel per auxilium gratiae nos dispo­ nentibus ; quod verum est de virtute infusa supernatural! de qua Augustinus loquitur. Quae ultima verba, si relin­ quantur, habetur definitio communis omnibus virtutibus acquisitis et infusis (a. 4). Hanc definitionem esse realem, i.e. de facto dari tales virtutes ostendetur toto tractatu. 578. Virtus reddit potentiam perfectam. — Hinc : 1) Non omnis habitus bonus est virtus, sed ille tantum qui nullam imperfectionem includit ; unde opimo, humana fides vel spes, continentia etconstantia1 non sunt vir­ tutes (q. 58, a. 3, ad 2). 2) Neque sunt virtutes illi habitus boni qui deserviunt actioni potentiae principalis : etenim usquedum potentia principalis, quae opus consummat, bene disponatur ad operationem, non adhuc ad eam erit homo perfecte dispo­ situs, nec ideo erit operatio perfecta. Habitus efgo qui inest potentiae principali, boni operis consummativae, solusi. i. S. Thomas utens terminoiogia Aristotelis dicit perseverantiam, sed melius vocatur constantia, ut distinguatur a perseverantia stricte dicta quae est virtus proprie dicta (II-ίΐ, q. 137, a. 1 et 3). De continentia, cfr. Π-ΙΙ, q. I55, a. 1. DE VIRTUTIBUS 461 dicitur virtus. Hinc dicitur ab Aristotele : dispositio perfecti aa optimum1, i. e. dispositio stabilis potentiae perfecte instructae ad suam operationem optime exercendam. 579. Notio virtutis est analogica, quae ideo non omnibus aeque perfecte competit, nec in eodem sensu de omnibus dicitur. Etenim quaedam virtutes reddunt homintcm perfectum sub aliquo respectu tantum et ideo vocantur virtutes secundum quid; — quaedam reddunt homipem simpliciter bonum in quantum est homo, et ideo vocantur simpliciter et proprie dictae; ipsis competit in sensu pleno definitio Aristotelis : virtus est quae facit bonum habentem et opus eius bonum reddit. Hinc : A. In ordine naturali et pro philosophis: virtutes mere intellectuales (artes et scientiae) quae reddunt hominem bonum sub aliquo respectu tantum, scii, quoad bonum unius potentiae, v.g. quae faciunt bonum architectam, bonum philosophum, etc., vocantur virtutes secundum quid; virtutes morales autem reddunt hominem simpliciter per­ fectum sub ratione boni (scii, honesti), nempe quoad bonum totius hominis, et faciunt bonum hominem, et ideo appellantur virtutes simpliciter dictae seu virtutes simpli­ citer humanae. Quarum duplex est differentia : a) priores, licet dent habilitatem ad bene operandum, non tamen inclinant ad utendum sua habilitate, unde ille qui non utitur sua arte, non reputatur ideo artifex imper­ fectior ; posteriores inclinant hominem ut sua habilitate recte utatur, unde ille qui non ponit actus iustos vel tem­ peratos non habet iustitiam aut temperantiam ; b) priores non reddunt hominem moraliter bonum, nec inclinant ad honeste vivendum ; e contra posteriores, unde in voluntate resident vel in potentia ut a voluntate movetur (q· 57> a. i ; 56, a. 3). I» « Virtutes sunt quaedam dispositiones eius quod perfectum est in sua natura ad optimum, i. e. ad finem qui est operatio. Sicut enim dictum est, ex hoc huiusmodi virtutes dicuntur quod bonum faciunt habentem et opus eius bonum reddunt». S. Thomas, in VII Phys. c. 3, text. 17. Cfr. II Eth. c. 6, et I-II, q. 55, a. 4 ; q. 56, a. 5 ; q. 58, a. 3, ad 2. 402 summa theologiae moralis i B. In ordine supernaturali et pro theologis: virtutes secundum quid sunt illae quae reddunt hominem bonum quoad finem particularem (aut ultimum in aliquo genere) v.g. temperatum, iustum, credentem, etc. ; virtutes sim­ pliciter et proprie dictae sunt illae quibus homo perfectus est quantum ad finem ultimum supernaturalem. Unde virtutes naturales et philosophicae etiam stricte dictae non sunt in statu perfecto virtutis nec vocantur a theologis virtutes simpliciter dictae, nisi de facto ordinentur habitualitçr in finem ultimum, quod fit per charitatem : tunc dicantur perfectae seu formatae; si autem insunt homini 4 fine ultimo averso, imperfectae dicuntur virtutes seu informes, cum iis desit ultima seu suprema perfectio vel forma i moralitatis. Virtutes formatae sunt virtutes in sensu plenissimo (q. 65, a. 2). 580. Animadversio. — Sicut in actu humano bono vel malo (et in passione), ita et in habitu morali, virtute et vitio, duplex distingui potest elementum : 1) materiale et physicum, quod est sola inclinatio seu physica propensio ad agendum bene vel male ; 2) formale seu morale, quod est ordinatio rationis, scii, per­ manens deliberata adhaesio ad obiectum ut bonum ve malum, quae habitum perficit in esse morali virtutis vel vitii. Hinc quando peccator convertitur, ab habitu malo aufertur id quod formalem vitii rationem habet, non autem materialis propensio quamvis minuatur et impediatur; unde vitium remanet solum quoad materiale, in statu quodam destructionis. Et similiter quando homo virtuosus peccat graviter contra obiectum vir­ tutis, amittit formale virtutis, sed habitus acquisitus bonus remanet quoad suum materiale1. 581. Corollarium. —Doctrinae propositae contradicunt Americanismi sectatores, quorum ideae apud quosdam etiam in* IV i. « Virtus infusa et acquisita non sunt eiusdem speciei. Unde cum habitus ex frequentia operum peccati generatus virtuti acquisitae con­ trarius sit, non contrariatur directe virtuti infusae, quae habet opposi­ tionem ad peccatum ex parte illa qua est offensa Dei. Unde non oportet ■ quod statim virtutibus infusis restitutis, habitus vitiorum totaliter tollantur, quamvis impediantur et etiam diminuantur » S. Thomas, IV Sent., d. 14, q. 2, a. 2, ad 4. — ? Licet per actum simplicem non corrumpatur habitus acquisitus, tamen actus contritionis habet quod corrumpat habitum vitii generatum, ex virtute gratiae. Unde in eo qui habuit habitum intemperantiae cum conteritur, non remanet cum virtute temperantiae infusae habitus intemperantiae, in ratione habitus, sed in via corruptionis, quasi dispositio quaedam. Dispositio autem non contrariatur habitui perfecto > Q. D. de Virt., a. 10, ad 16. DE VIRTUTIBUS 463 Germania, Gallia et Anglia inveniuntur latentes. Dicuntur distin­ xisse duo virtutum genera, scii, activas virtutes et passivas, seu : vMes, quales sunt independentia sui, cultus propriae persona­ litatis, officia erga proximum ; et femineas, ut humilitas, patientia, mansuetudo, abnegatio sui, plena in Deum confidentia ; — porro naturales virtutes videntur potius habere activas quae praesentis aetatis moribus et necessitatibus respondent aptius, Christianas autem et supernaturales potius passivas, quae praesenti tempori non iam congruunt sicut medio aevo. Quae doctrina damnata fuit a Leone XIII, in epistola 22 lan. 1899 |ad Card. Gibbons. Et merito ; nam contradicit : 1° Scripturae, ubi Prov. XVI, 32 : « Melior est patiens viro forti >1; et Christus, exemplar nostri, exhibetur tamquam mitis et huiffilis (Mt. XI, 29), ac obediens (Phil. II, 5, 8), et crucifixus ad mortificationem carnis, quapropter qui sunt Christi carnem suam Crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V, 24). 20 Rationi. Etenim a) virtus passiva esse non potest, nam, ut ait Led XIII, « virtus est potentiae perfectio..., finis potentiae est actus, et nihil aliud est actus virtutis quam bonus usüs liberi arbitrii i ; b) insuper virtutes naturales praeferendas esse supernaturalibus et maioris esse efficaciae vel fecunditatis, intelligi nequit, quia natura, accedente gratia, non fit infirmior, sed perficitur. Unde et sancti ex humilitate, obedientia, abstinentia facti sunt potentes opere et sermone. 3° Experientiae. Constat passivas virtutes exercere esse maioris laboris quam acquirere virtutes activas ; insuper exercitio illarum virtutum magnos fructus tum individuis tum societati obvenisse compertum est, ut ostendit Leo XIII. 4° Denique ipsi doctrinae de connexione virtutum inter se, quacum male quadrat et vix convenire potestx. QUAESTIO SECUNDA. DE SUBIECTO VIRTUTIS. S. Th. I-II, q. 56 ; De Virt. q. 1, a. 3, 4, 5, 6, 7. 582. Principium I. Virtutes sunt in potentiis animae. — Cum virtus sit 1) habitus operativus, et 2) perfectio potentiae operativae, et 3) dispositio ad optimum finem, finis autem sit operatio vel operatum, sequitur ipsam esse in potentia operativa animae tamquam in subiecto. 583. Principium II. In intellectu secundum se consii. Cfr. Analecta S. Ο. P., tom. IV, p. 68 ; Weiss, Die Kunst zum Leben, XII, n. 2 ; Hugon, Vertus actives et vertus passives, in Revue Thomiste, 1908. 464 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS derato sunt tantum virtutes secundum quid, quibus homo est perfectus sub aliquo respectu : ita scientia/et ars ; sed quatenus movetur a voluntate, in ipso etiam sint virtutes simpliciter et proprie dictae quibus homo perficitur ad finem ultimum : sunt prudentia et virtutes ipsi adnexae, et in ordine supernatural! fides divina (q. 56, a. 3). / 584. Principium III. In voluntate virtutes sunt sim­ pliciter dictae, sed non omnes.— Nam in voluntate : a) Non sunt habitus quibus inclinamur ad eligepdum bonum rationis nostrum, voluntati proportionatum : volun­ tas enim est appetitus, unde ex natura sua, sine nabitu, sufficientur tendit in bonum proprium ; est appetitus rationalis, ergo tendit ad bonum rationis, i. e, honestum. Hinc in voluntate nulla est virtus ad eligendum 'bonum rationis in passionibus (q. 56, a. 6). 1 b) Sunt tamen in voluntate hab.tus ad resistendam pas­ sionibus, scii. continentia ad resistendum passionibus im­ pellentibus ad bonum delectabile contra rectam rationem, et constantia ad resistendum passionibus retrahentibus a bono rationis propter tristitiam et arduitatem ; qui tamen non dicuntur virtutes, quia non reddunt hominem per­ fectum : non enim faciunt quod passiones rationi obediant (q. 58, a. 3, ad 2). c) Insunt voluntati virtutes simpliciter dictae, quibus bene ordinamur ad bonum extrinsecum, quod excedit pro­ portionem volentis sive quantum ad individuum, sicut bonum alterius ad quod ordinat iustitia, sive quantum ad speciem seu naturam humanam, sicut bonum divinum seu supernaturale quod nobis communicatur, ad quod ordinat theologica spes ac charitas : ad haec enim bona non sufficienter inclinatur voluntas ex natura sua, et ideo virtutes quae ordinant affectum hominis in Deum vel proximum sunt in voluntate (q. 56, a. 6). 585. Principium IV. In appetitu sensitivo sunt verae virtutes. —■ In appetitu sensitivo siquidem a) spectato in se non sunt habitus, nec ideo virtutes ; b) quatenus autem movetur a ratione et principium immediatum est actuum humanorum, in ipso sunt habitus \ DE VIRTUTIBUS 465 qnibus passiones obediunt et conformantur rationi, ut forti­ tudo, temperantia, mansuetudo, etc.; d) porro illi habitus sunt virtutes simpliciter dictae, quia nullam includunt imperfectionem, et quia opus bonum consymmatur in appetitu sensitivo, scii, ipsa passio regulata iq. 56, a. 4). ζΜ.Principium V. In aliis potentiis non sunt virtutes. — Ini sensibus internis sunt quidem habitus boni, sed illi non sunt virtutes, quia opus bonum in sensibus internis non con­ summatur, et ideo illi habitus sunt aliis subordinati : sic habitus bonae memoriae subservit virtuti scientiae, et bona cogitativa prudentiae. In aliis autem hominis potentiis (sensibus externis, viribus' vegetativis aut locomotivis) non sunt habitus proprie operativi, neque ideo virtutes (a, 5). QUAESTIO TERTIA. DE DISTINCTIONE VIRTUTUM. S. Th. I-II, q. 57-63 ; De Virt. q. 1, a. 12. 587. Principia. Virtutes distinguuntur : 1) Ratione subiecti seu potentiae cui principaliter insunt, in intellectuales quae sunt in intellectu, et morales (seu appetitivas) quae sunt in appetitu. 2) Ratione naturae ad quam ordinem dicunt, in naturales quae conveniunt naturae humanae ut tali, ac fini naturali ; et supernaturales quae conveniunt naturae divinae in nobis participatae, et fini supernatural! : visioni beatificae ; de quibus dicetur in 3a parte. 3) Ratione causae, in acquisitas quae acquiruntur actibus nostris naturalibus, eo modo quo explicatum fuit in ia p., q. 3, n.567; et infusas per se, quas Deus solus nobis dare potest. 4) Ratione obiecti ac materiae circa quam versantur, in­ tellectuales dividuntur in speculativas etpracticas, et morales secundum varia obiecta ; item supernaturales distinguuntur in theologicas quae versantur circa ipsum Deum, et morales quae ordinant vitam nostram : hae ultimae, sicut et virtutes naturales stricte dictae quae reddunt hominem moraliter Summa Theologiae Moralis I. — 30 1 11 466 i * bonum, distinguuntur in cardinales quae versantur cirba materiam principalem, et adnexas quae versantur circa materiam secundariam. / SUMMA THEOLOGIAE MORALIS —----- —- - ---- ’---- f- ’ Notetur virtutes ex pluribus capitibus posse distinguit de facto, quotquot sunt, distinguuntur ratione obiecti quod datyspeciem infimam. / Speciatim dicemus in praesenti de Virtutibus intellectualibus, moralibus et cardinalibus. ( j ; Articulus I. )' De Virtutibus Intellectualibus. ! S. Th. I-II, q. 57; De Virt. q. I, a. 6 et 7. , 588. Principium. Quinque enumerantur virtutum intellectualium distinctae species : A. Tres sunt in intellectu speculativo qui sistit in con­ ii > templatione veri, quibus scii, perficitur ad cognoscendum verum : ; ! I f . .( i ■ 1 1) Habitus principiorum, quo disponitur ad cognoscenda prima principia, sive speculativa : tunc appellatur simpliciter intellectus (νοϋς), sive practice : tunc appellatur synderesis. 2) Scientia (έτπστήμη), qua perficitur ad cognoscendas conclusiones evidentes in aliquo genere rerum cognoscibilium per proprias earum causas. 3) Sapientia (σοφία), qua perficitur ad cognoscendas cpnclusiones cuiuscumque generis per altissimas causas, per quas etiam iudicat de principiis. ; B. In intellectu practico, qui ordinat verum ad opus, sunt duae, quibus perficitur ad dirigendas et regulandas operationes humanas : 4) Ars (τέχνη), quae regit operationes transeuntes, quibus aliquid facit in exteriori materia, ut aedificare, secare, etc. 5) Prudentia (φσόνησις), quae regit operationes manentes in ipso agente, Ut velle, amare, irasci, etc. Ars definitur recta ratio factibilium, quae dirigit opera ipsa seu effectus secundum certas regulas faciendos ; prudentia recta ratio agibilium, quae dirigit actus humanos. i h i \ ( I 1 I - 589· Quonam sensu sunt virtutes. — Quatuor priores sunt virtutes secundum quid, quia non inclinant ad honeste agendum : solam enim dant habilitatem ad bene operandum, non bonum usum, quia iste pertinet ad appe - \ DË VIRTUTIBUS 467 titum, unde opus artis potest esse moraliter pessimum ; —\e contra, prudentia qua ratio humana bene disponitur ad 'ordinandos actus humanos in appetitu, tamquam media ad honestum finem, est virtus simpliciter dicta. Haec virtus est homini maxime necessaria. Etenim ad honeste vivendum, non sufficit quod homo velit quemdam finem bonum {quid agat), sed etiam quod media conve­ nientia ordinet ad finem maxime requiritur {quomodo agat). Ad debitum finem homo in appetitu disponitur per vir­ tutem moralem ; sed ad media convenienter in finem ordinanda debet etiam bene disponi ratio, a voluntate mota, quod fit per prudentiam : de mediis enim praecise eligendis deliberare, et iudicare, et praecipere sunt actus rationis ; ad haec autem recte facienda nos bene disponit prudentia. 590 · Corollarium. — Hinc, licet prudentia secundum essentiam et ratione subiecti sit virtus intellectualis, ratione materiae quae est actus humanus honestus convenit cum virtutibus moralibus. Unde iis annumeratur, quando opponuntur virtutibus theologicis. Articulus II. De Virtutibus Moralibus. S. Th. I-II, q. 58-60 ; De Virt. q. 1, a. 4, 5, 12. 591. Virtus moralis dicitur a more i. e. inclinatione ad agendum, quod proprie competit appetitui ; unde virtus moralis est habitus quo appetitus bene dispo­ nitur ut sit rationi conformis. De facto est habitualis conformitas ad rationem rectam. Cum autem eligere sit actus appetitui humano proprius, hinc virtus moralis est habitus electivus secundum rectam rationem, et definitur ab Aristo­ tele, Eth. VI, c. 6 : habitus electivus in medietate consistens quoad nos, determinata ratione prout sapiens determinabit1. Dicitur 1) habitus electivus, quia electio est actus proprius virtutis moralis, et quia habitus moralis est electionis principium ; 2) consistens in medietate quoad nos : est obiectum seui. i. Cfr. S. Thomas, in Eth. VI, c. 6, leCt. 7. Y 468 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS terminus huius actionis. Bonum morale quod est obiectum virtutis est medium inter excessum et defectum, quod aestimari debet non in se, sed respectu ad eligentem it;» ut eligat quod sibi congruit iuxta rectam rationem, non plus nec minus ; 1 3) determinata ratione : haec est causa bonitatis. Est enim ratio quae determinat medium inter excessum et defeçtum, ut sit bonum. Et quia contingit rationem non semper esse rectam sed et aliquando erroneam, additur : prout sapiens i. e. prudens determinabit; ratio scii, per prudentiam recte aestimabit quid sif bonum vel malum in actibus appetitus (q. 58, a. i et 59, a. 1). 592. Principium I. Virtutes morales sunt necessariae. — Etenim appetitus tum rationalis tum sensitivus non obedit rationi omnino ad nutum, sed potest ipsi contra­ dicere, quia est proprie operativus i. e. proprios motus et actiones habet. Unde ad bene operandum requiritur ut non tantum intellectus per prudentiam, sed etiam appetitus bene disponatur, ad obediendum rationi, per habitus vir­ tutum moralium ; secus quasi violenter et cum tristitia moveretur (q. 58, a. 2). 593· Principium II. Virtus moralis non est specie una sed multiplex, tum ratione subiecti seu diversae potentiae cui inest, tum ratione obiecti (principii formalis), quod diversimode se habere potest ad rationem, cui plus vel minus participare potest, et ita diversam habitudinem dicit ad rationem dirigentem (q. 59, a. 2 et 4 ; q. 60, a. 1). Ratio enim dirigit et operationes voluntatis quibus homo disponitur, etiam externe, ad alterum, et passiones appetitus sensitivi, vara, concupiscibilis tumirascibilis,ut conformentur rationi et sic homo bene disponatur interne, in ordine ad seipsum. Unde triplici modo : et a) ratione materiae circa quam principaliter1 versantur (operationes externae, inl. Principaliter, nam virtutes circa operationes possunt consequenter versari circa passiones, in quantum istae impediunt operationes debitas, et vice versa virtutes circa passiones possunt etiam versari circa opera­ tiones, si passiones habent effectus exteriores et dicunt respectum ad alterum, Unde S. Thomas, q. 60, a. 2 : « Contingit autem quod in opera­ tionibus quae sunt ad alterum praetermittatur bonum virtutis propter \ DE VIRTUTIBUS 469 tenores affectus impellentes aut retrahentes), et b) ratione subiecti cui insunt (voluntas, appetitus concupiscibilis, appe­ titus irascibilis), et c) ratione obiecti formalis (bonum secundum commensurationem ad alterum, vçl bonum se­ cundum solam commensurationem ad operantem sive ut delectabile, sive ut arduum) specie distinguuntur virtutes circa operationes voluntatis — virtutes circa passiones con­ cupiscibilis, — et virtutes circa passiones irascibilis (q. 60, a. 2). 594. Principium III. Diversae sunt virtutes circa ope­ rationes. — Omnes virtutes quae sunt circa operationes conveniunt in generali ratione debiti ad alterum. Sed ratio debiti non est unius rationis in omnibus : aliter debetur stricte ex pacto, aliter non stricte ex promisso vel beneficio suscepto ; aliter debetur aliquid aequali, aliter superiori, aliter minori. Unde secundum diversas rationes debiti, diversae sunt virtutes circa operationes, v.g. iustitia, religio, pietas, gratitudo, veritas, etc. (q. 60, a. 3). 595. Principium IV. Diversae quoque sunt virtutes circa passiones concupiscibilis aut irascibilis, non quidem ex eo quod diversae sunt passiones, sed quando diversam habitudinem dicunt ad rationem. Hinc a) eadem virtus versatur circa passiones contrarias inter quas tenet medium, v.g. fortitudo inter timorem et audaciam (q. 60, a. 4); b) insuper diversae passiones quodam ordine ad se invicem et ad unum ordinari possunt, et eodem modo rationi repugnare (vel convenire), uti fit pro passionibus concupiscibilis : amore, desiderio et delectatione eiusdem boni (et consequenter etiam pro odio, fuga, tristitia mali oppositi) ; unde omnes istae passiones non ad diversas virtutes sed ad eamdem virtutem, v. g. temperantiae, per­ tinent (a, 4) ; inordinatam animi passionem, et tunc in quantum corrumpitur commensuratio exterioris operationis, est corruptio iustitiae, in quantum autem corrumpitur commensuratio interiorum passionum, est corruptio alicuius alterius virtutis, sicut cum propter iram aliquis alium percutit, in ipsa percussione indebita corrumpitur iustitia, in immoderantia vero irae corrumpitur mansuetudo. Et idem patet in aliis ». 470 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ç) e contra quando passiones ad diversum bonum rationis ordinantur, et ita diversam dicunt habitudinem ad ratio­ nem, uti fit pro passionibus irascibilis, quae « non sunt unius ordinis sed ad diversa ordinantur. Nam audacia et timor ordinantur ad aliquod magnum periculum; spes et desperatio ad aliquod bonum arduum ; ira autem ad supe­ randum aliquod contrarium quod nocumentum intulit. Et ideo circa has passiones diversae sunt virtutes, utpote... fortitudo circa timores et audacias, magnanimitas circa spem et desperationem, mansuetudo circa iras » (q. 60,3.4) ; d) a fortiori quando ad diversas potentias pertinent, quia tunc versantur circa diversa obiecta, unde aliae virtutes versantur circa passiones concupiscibilis (bonum ut sic), aliae circa passiones irascibilis (bonum ut arduum), v.g. temperantia et fortitudo, philotimia et magnanimitas, liberalitas et magnificentia, temperantia et mansuetudo, etc.1 (a. 5)· 59®· Corollaria. — Ex dictis sequitur : 1° « Quod omnium humanarum operationum principium primum ratio est,... unde sicut appetitus (rationalis vel sensitivus) est principium humani actus secundum hoc quod participat aliqualiter rationem, ita habitus moralis habet rationem virtutis humanae in quantum rationi conformatur » (q. 58, a. 2). 20 Hinc, sicut virtus intellectualis est rationalis per essentiam, ita virtus moralis est rationalis per participationem, in quantum appetitus sive superior voluntatis sive inferior vitae sensitivae par- l. Quia non ad nutum, sed « ordine quodam (et secundum conditiones a natura determinatas) ratio inferiores hominis partes regit, et etiam ad exteriora extendit, ideo etiam secundum quod unum obiectum passionis apprehenditur sensu vel imaginatione — aut etiam ratione, et secundum quod pertinet ad animam — corpus — vel exteriores res, diversam habitudinem habet ad rationem, et per consequens natum est diversificare virtutes. Bonum igitur hominis, quod est subiectum amoris, concupiscentiae, et delectationis, potest accipi vel ad sensum corporis pertinens (v. g. cibus), vel ad interiorem animae apprehensionem (v· g. pecunia, honor) ; et hoc sive ordinetur ad bonum hominis in seipso vel quantum ad corpus (pecunia) vel quantum ad animam (honor); sive ordinetur ad bonum hominis in ordine ad alios (actiones et locutiones sive seriae quibus se reddit delectabilem vel manifestat alteri, sive ludi). Et omnis talis diversitas propter diversum ordinem ad rationem diversifiçat virtutem... » Et quia bona quaedam « considerari possunt vel absolute, vel cum arduitate..., patet quod secundum Aristotelem sunt io virtutes morales circa passiones, scfi. fortitudo, temperantia, liberalitas, magni­ ficentia, magnanimitas, philotimia, mansuetudo, amicitia, veritas, et eutrapelia * q. 6o, a. 5. DE VIRTUTIBUS 471 ticipat rationem (q.6o, a. i ; q.56, a. 4 et ad 1 ; a. 6, ad 2 ; q. 58, a. 2 ; q. 59, a. 4, ad 2 ; q. 61, a. 2). 3° Virtutes morales esse possunt sine intellectualibus virtutibus sapientiae, scientiae et artis ; non tamen sine prudentia quae necessaria est ad recte accipienda media ad finem et quae ipsa supponit intellectum principiorum practicorum (q. 58, a. 4). 40 Virtutes intellectuales esse possunt sine virtutibus morali­ bus ; non tamen sine his est prudentia. Nam ut opus sit virtutis prudentiae, debet fieri ad rectum finem, seu ad bonum 5 rectum finem procurat virtus moralis (a. 5). Articulus III. De Virtutibus Cardinalibus. S. Th. I-Π, q. 61 ; De Virt. q. 5, a. 1 ; q. 1, a. 12, ad 26. 597. Principium 1. Quaedam virtutes vocantur car­ dinales, quasi principales in quibus aliae fundantur : ita metaphorice a cardine in quo ostium vertitur ; unde dicuntur illae in quibus tamquam in cardinibus vita moralis vertitur et fundatur tota vita humana recta1. Cum sint principales in vita humana, non sunt virtutes mere intel­ lectuales et secundum quid, sed sunt simpliciter dictae et morales, quae solae rectitudinem appetitus Continent et quàe respectu boni praestant intellectualibus. Quatuor autem esse virtutes cardinales probatur : 1) Ratione obiecti: Bonum rationis quod est obiectum virtutis, potest spectari sive in ipso actu rationis quae illud considerat, sive in variis materiis in quibus debet produci, nimirum in operationibus et in passionibus. Passiones autem aliae impellunt ad aliquod contrarium rationi, aliae retrahunt ab eo quod ratio dictat. Sic ergo erit una virtus principalis quae facit bonum in ipsa ratione : prudentia ; et una quae facit bonum in operationi­ bus : iustitia ; et una quae moderatur et reprimit passiones impellentes ad contrarium rationis : temperantia ; et una quae firmat nos contra passiones ab ordine rationis retrahentes : fortitudo. 2) Ratione subiecti : Quatuor sunt facultates animae in quibus resident virtutes et in unaquaque virtus principalis adsit oportet : in ratione ergo est prudentia ; in voluntate iustitia ; in concu­ piscibili temperantia ; in irascibili est fortitudo. r. Ambrosius videtur fuisse primus qui eas vocavit cardinales, exp. in Luc., 1. V, n. 49 et 62. 1 472 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 598. Virtutes cardinales non eodem sensui semper ab Omnibus intelliguntur. — Aliqui enim illas sumunt sensu genetico, ut modis generales qui in pluribus, imo in omnibus virtutibus inveniuntur1 ; sive a) ut quatuor genera seu collectiones virtutum, sub quibus ompes aliae tamquam species continentur, ita ut quaecumque virtus quae facit bonum in consideratione rationis dicatur pru­ dentia (v. g. eubulia), et quaecumque virtus quae facit rectitu­ dinem in operationibus dicatur iustitia (v. g. religio, pietas, gratitudo), et quaecumque 1 virtus quae cohibet passiones et reprimit dicatur temperantia (v. g. mansuetudo, humilitas), et quaecumque virtus quae facit firmitatem animi contra quascpmque passiones dicatur fortitudo (v. g. magnificentia, magnani­ mitas) ; ·.— vel etiam b) ut conditiones generales ad quamcumque virtutem requisitas, quatenus omnis virtus debet esse prudens, et iusta, et fortis, et moderata. At, licet haec vera sint, non tamen propriam naturam virtutum cardinalium in stricto sensu describunt. 599. Principium II. Virtutes cardinales sumendae sunt sensu specifico et sunt virtutes speciales, quae determinatam materiam habent et ab omnibus aliis distin­ guuntur. Etenim : a) In unoquoque genere virtutum (de quo supra dictum est) est aliquid maximum, praecipuum et magis difficile, circa quod habetur virtus specialis : sic in actu quo ratio considerat, praecipuum et difficile magis est bene prae­ cipere quam bene consiliari et indicare ; in operationibus erga alterum, praecipua est rectitudo debita strictae aequa­ litatis in qua maxime elucet rectitudo, scii, in commu­ tationibus et distributionibus ; similiter difficilius est refrenare vehementiores delectationes, scii, delectationes tactus, et firmare hominem contra maxima pericula, nempe pericula mortis. Unde quatuor sunt virtutes princi­ pales, utpote quae versantur circa materiam principalem : prudentia stricte dicta quae est praeceptiva boni, iustitia proprie dicta quae est circa actiones debitas inter aequales, temperantia proprie dicta quae reprimit concupiscentias delectationum tactus, et fortitudo stricte dicta quae firmat contra pericula mortis. b) Quia autem ille qui bene disponitur ad faciendum I. Ita Ambrosius et Gregorius. DE VIRTUTIBUS 473 praecipuum, et magis difficile, eo ipso quamdam inchoatam dispositionem et facilitatem habet ad minus difficile, secun­ dum adagium : Qui potest plus, potest minus (sicut ille qui potest refrenare concupiscentias carnis quod est diffi­ cilius, eo ipso habilior est ad refrenandas alias passiones quod est facilius ; et qui iustus est iam potest fieri liberalis, gratus, pius, quod secus non posset), hinc ille qui habet has quatuor virtutes speciales, habet, secundum inchoatio­ nem saltem, omnes alias morales, et ideo sunt fundamentum omnium aliarum, et recte dicuntur cardinales1. Ceterae autem vocantur adnexae quae versantur circa secundarios actus vel materias, aut partes potentiates, quasi non habentes totam potentiam principalis virtutis, QUAESTIO QUARTA. DE PROPRIETATIBUS VIRTUTUM. Articulus I. De Medio Virtutis. S. Th. I-II, q. 64, a. I, 2, 3 ; De Virt. q. 1, a. 13. 600. Adagium : « Virtus moralis est in medio » : 1) Non est intelligendum de medio secundum essentiam et ratione habitus, ac si significaret quod virtus sit essen­ tialiter inter duo vitia extrema, quorum unum ipsi adver­ satur per excessum, alterum per defectum : hoc enim falsum est de virtute iustitiae, cui sola opponitur iniustitia. Ceterum eodem peccato simul peccatur per excessum et per defectum, nam qui uni dat minus quam debet, alteri vel sibi tribuit plus quam potest, et si quis alteri tribuit plus quam debet, iam non est iustus sed liberalis. 2) Sed intelligendum est causaliter, de medio secundum effectum et ratione obiecti, et significat quod virtus habeat pro obiecto medium inter excessum (plus) et defectum (minus) in propria materia : facit enim quod appetitus noster eligat operationes vel passiones non plus nec minus,i. i. Cfr. S. Thomas, in III Sent., d. 33, q. 2, a. 1, qc. 4 ; et De Virt., q. i, a. 12, ad 26. 474 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sed praecise in ea mensura quam recta ratio dictat : sic pro temperantia, excessus in materia consistit in utendo delectationibus plus quam oportet, defectus in non utendo quando oportet, medium quod est obiectum temperantiae est uti delectationibus sicut, quando, quo modo... oportet. {_Probatur : Bonum virtutis moralis est in adaequatione seu conformitàte ad regulam, i. e. ad rectam rationem, quin ab ea discordet. Sed adaequatio medium est inter excessum quo aliquid superexcedit mensuram, et defectum quo ab ea deficit seu eam non attingit. Ergo bonum virtutis moralis est in medio. Quod si virtus dicatur ultimum potentiae, quod summum in­ dicat, non medium ; — id intelligendum est secundum per­ fectionem actus, nam sic virtus est in summo perfectionis ; non autem secundum quantitatem materiae, quia sic virtus est in medio. 3) At sensus non est de medio ratione subiecti et secundum solam mensuram nostrae infirmae conditionis, scii, quod virtus mediocriter sit exercenda ita quod homo non possit tendere ad aliquod maximum ; — nam maximum aliquando est rationi conforme, uti patet de fortitudine, magnanimi­ tate, virginitate, etc..., et tamen in hoc casu virtus adhuc est in medio, quia excessus est tendere in illud maximum quando non oportet. 601. Medium virtutis est medium rationis, quia est conformitas ad mensuram rationis rectae, quam men­ suram non excedit et a qua non discedit : inter excessum autem et defectum adaequatio ad mensuram tenet medium. Hinc definitur : proprietas virtutis qua ita versatur circa suam materiam ut caveat ab excessu et defectu. Ratio illud medium constituit, dictat et virtutibus moralibus imponit per prudentiam; unde S, Thomas ait quod « illud medium est prudentiae ut regulantis et mensurantis, vir­ tutis moralis ut mensuratae et regulatâe » (a. 3) ; prudentia ergo est in medio quia ipsa est mensura virtutis moralis. 602. Medium rationis aliquando est medium rei, nempe in justitia, in quantum scilicet ratio dictat iustitiae solvere debitum ad aequalitatem, seu dare rem per­ sonae alterius vel rei aequalem (sive arithmetice sive proportionaliter), nec plus nec minus. Etenim ratio determinat medium virtutis in propria eius DE VIRTUTIBUS 475 materia. Sed iustitia est circa operationes quae consistunt in rebus exterioribus sine respectu ad diversas conditiones operantis. Ergo medium iustitiae consistit in re determinata secundum se, sine respectu ad operantem, in quantum scii, unicuique dat quod debet nec plus nec minus. Et ita medium rationis est medium rei. At in aliis virtutibus moralibus, quae sunt circa passiones interiores, medium rationis sumitur per comparationem ad nos, unde variat secundum personas, qualitates, cir­ cumstantias, diversas habitudines ad passiones. Sic excessus in potu pro uno non est pro altero. 603. Animadversiones.·— i») Etiam virtutes intellectuales sunt in medio rei. Bonum intellectus est verum quod pendet a rebus quae sunt mensura intellectus nostri. «Sic igitur bonum virtutis intellectualis consistit in quodam medio per conformitatem ad ipsam rem, secundum quod dicit esse quod est vel non esse quod non est ; in quo ratio veri consistit. Excessus est secundum affirmationem falsam per quam dicitur esse quod non est ; defectus autem accipitur secundum negationem falsam per quam dicitur non esse quod est » (a. 3). 2a) Insuper virtutes intellectuales practicae habent rationem regulae quantum ad opera nostra, et ita sunt in medio rationis sicut ipsa regula quae medium imponit. Ita prudentia medium imponit actibus et virtutibus moralibus, et ars artefactis. 3a) Quidam theologi dicunt virtutes Religionis et Poenitentiae non esse in medio, at hoc falsum est : licet enim sub uno respectu in earum materia nequeat dari excessus, quatenus cultus Deo redditus et satisfactio pro peccatis non possunt esse excessiva in quantitate, sub aliis tamen respectibus : qualitate, modo, tempore, etc. in earum materia^excessus datur. Articulus II. De Connexione Virtutum. S. Th. I-II, q. 65, a. I ; De Virt. q. 5, a. 2. 604· Principium I. Virtutes morales imperfectae non sunt connexae. —Nam inchoationes virtutum moralium, quae nos disponunt ad hoc vel illud in quibusdam circum­ stantiis eligendum, sive insint nobis a natura propter dispositionem corporis, sive proveniant ex consuetudine, non sunt connexae, ut experientia constat : potest enim esse aliquis promptus ad liberalitatem qui non sit promptus ad castitatem. Illae autem inclinationes vocantur aliquando 476 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS virtutes imperfectae ; sed non sunt verae et proprie dictae virtutes, quia non reddunt perfectum. 605. Principium II. Connexae sunt virtutes morales . perfectae, quae nos inclinant ad bonum opus constanter et in omnibus circumstantiis faciendum non obstantibus quibuscumque difficultatibus. Ita ad mentem SS. Au­ gustini 3 et Thomae, contra Scotum. Etenim : a) Virtus moralis, quae est habitus faciens bonam electio­ nem, non potest esse sine prudentia, quia ad recte eligendum non sufficit intentio finis debiti ad quam disponit virtus moralis, sed etiam requiritur bonum consilium, iudicium, et praeceptum de bonis mediis ad finem, ad quod disponit prudentia : nam facere malum proter bonum finem est moraliter malum ; unde ad semper recte agendum requi­ ritur prudentia perfecta. b) Prudentia non potest esse sine virtutibus moralibus; etenim : i° Ad media honeste ordinanda requiritur intentio ali­ cuius finis boni, ad quam disponit virtus moralis : nam ordinare bona media ad finem malum est moraliter malum ; et ordinatio mediorum non erit semper et in omnibus circumstantiis hones‘a nisi in omnibus circumstantiis ha­ beatur intentio finis debiti, ad quod non disponimur nisi per omnes virtutes morales perfectas. z 20 Unusquisque ordinarie iudicat prout affectus est ; ergo virtutes morales necessariae sum ut homo semper bene iudicet et in omni casu12. 1. Scribit in ep. ad S. Hieronymum : » Illud de inseparabilitate virtutum... omnibus philosophis placuit (v. g. Aristoteli, Eth., 1. VI, c. ult.).,. Certe hinc suadent, qui unam virtutem habuerit, habere omnes, et omnes déesse, cui una defuerit, quod prudentia nec ignava, nec iniusta, nec intemperans potest esse, nam si aliquid horum fuerit, prudentia non erit. Porro si prudentia tunc erit, si et fortis et iusta et temperans sit, profecto ubi fuerit, secum habet ceteras. Sic et fortitudo imprudens esse non potest, vel intemperans vel iniusta : sic temperantia necesse est, ut prudens, fortis et iusta sit : sic iustitia non est, nisi sit prudens, fortis, temperans. Ita ubi vera est aliqua earum, et aliae similiter sunt ; ubi autem aliae desunt, vera illa non est, etiamsi aliquo modo similis esse videatur ·. P. L. XXXIII, 735. 2. Ad rem Lessius, de Prudentia, c. 1, dub. 4, ex Aristotele, VI Eth... c. 5 et 13 : « Prudentiae est id quod in singulis actionibus est honestum apprehendere, seu iudicare tamquam hic et nunc conveniens. Atqui virtus moralis in voluntate (seu appetitu) existens facit, ut id quod est ho- Dp VIRTUTIBUS 477 c) Quod ceteroquin experientia constat, nam iudex bene affectus ad iustitiam sed pecuniae cupidus, oblata pecunia iniuste iudicabit ; et mulier pudica sed timida, metu alicuius mali, consentiet fornicationi ; et multi fortes, liberales, devoti... defectu prudentiae male eligunt media ad finem virtutis 1. Hinc prudentia et virtutes morales mutuo includuntur, ac proinde per prudentiam omnes virtutes connectuntur. Pru­ dentia est de essentia definitionis virtutis moralis, et virtus moralis de definitione prudentiae in quantum hanc oportet esse ad bonum finem. 606. Animadversio. — Virtutes mere intellectuales nec inter se omnes nec cum virtutibus moralibus connexae sunt, quia sunt circa diversas materias ad invicem non ordinatas, sicuti patet ex diversis scientiis et artibus ; omnes tamen depen­ dent ab intellectu principiorum, sed iste versa vice non pendet ab aliis. Articulus III. De Aequalitate Virtutum. S. Th. q. 66, a. 1-5 ; De Virt. q. 5, a. 3. 607. Aequalitas virtutum triplex intelligi potest : 1) aequalitas secundum speciem ; 2) aequalitas in eadem nestum videatur intellectui conveniens, et hic et nunc acceptandum. Quisque ordinarie iudicat prout affectus est : iracundus enim apprehendit intellectu vindictam tamquam convenientem, et intemperans volupta­ tem, avarus habere copiam pecuniarum ; servare autem in his modum rationis, non apprehendunt ut conveniens sibi hic et nunc, sed ad sum­ mum ut conveniens in genere, vel pro aliquo tempore et statu rerum... Morales itaque virtutes in voluntate (seu appetitu) latentes, faciunt ut intellectus bonum honestum in actionibus iudicet esse conveniens hic et nunc fieri ; idque praestant, partim quia comprimunt passiones quae rationem perturbant in consideratione honesti et bonum delectabile ostentant, partim quia subiectum ita disponunt ut opus honestum sit ei quam maxime congruum, sicut sitienti potus, esurienti cibus... Consensio enim illa quae est inter obiectum et affectum, causa est ex parte obiecti, ut apprehendatur per modum convenientis, sicut e contra dissonantia est causa cur intellectus apprehendat ut dissentaneum ». i. Hinc omnis homo, ut sit perfecte virtuosus, oportet quod exercitetur circa materias omnes virtutum moralium, quae perficiunt hominem secundum communem statum et quantum ad ea quae communiter in omni vita humana occurrunt agenda ; virtutes autem quae perficiunt hominem secundum aliquem eminentem statum (magnanimitatem, ma­ gnificentiam, libCralitatem, virginitatem), omnis homo virtuosus non habet actu sed in potentia propinqua et praeparatione animi, ita ut modico exercitio acquirantur (a. 1, ad 1). 478 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS specie virtutis secundum seipsam, quantum ad ea ad quae se extendit seu secundum extensionem eius ad diversa obiecta ; 3) aequalitas in eadem specie secundum gradum ac intensitatem, seu secundum participationem virtutis in subiecto. 608. Principium I. Secundum speciem virtutes non sunt aequales, sed aliae aliis pertectiores secundum quod habent obiecta nobiliora. A. Comparando virtutes intellectuales et morales : 1) Virtutes intellectuales speculativae, quia earum ob­ iectum est universale, ideo ut habitus (seu entitatesj sunt simpliciter nobiliores secundum obiectum seu speciem, quam virtutes morales quarum obiecturr est bonum particulare ; porro inter intellectuales eminet sapientia cuius obiectum : altissima causa, est omnium nobilius. Unde sapientia iudicat de omnibus virtutibus intellectualibus easque ordinat, et ideo architectonica dicitur. 2) Sed virtutes morales et prudentia sunt nobiliores secun­ dum quid (sub uno respectu, scilicet in ordine ad actum), quatenus magis disponunt ad operandum : non enim tantum dant habilitatem ad bene operandum, sed etiam disponunt ad bene utendum sua habilitate. Unde ut virtutes sunt perfectiores. B. Inter cardinales : 1) perfectior est prudentia quae est in ratione, et ideo ut obiectum habet bonum ipsius rationis per essentiam, dum aliae versantur circa bonum rationis in aliis participatum ; — 2) deinde iustitia : a) quia est in voluntate quae est potentia rationi propinquior et ideo magis rationem participat ; et b) quia non tantum bene or­ dinat hominem in se sed etiam ad alterum ;— 3) praefertur fortitudo temperantiae quia bonum rationis magis in ea elucet, cum eius motivum non sit delectabile per se ; insuper fortitudo appetitum sensitivum rationi subiicit circa id quod est maximum in homine, nimirum circa ipsam vitam et mortem ; — dum 4) temperantia versatur circa ea quae immediate inserviunt vitae1.i. i. Ita simpliciter loquendo ; secundum quid enim aliqua potest esse maior. Humilitas enim in removendo prohibens, scii, superbiam quae DE VIRTUTIBUS 479 C. Comparando virtutes morales speciales, post pruden­ tiam eminent religio et poenitentia quae propinquius acce­ dunt ad Deum. 609. Principium II. Secundum extensionem prudentia et virtutes morales perfectae utpote connexae sunt aequales, quia augeri nequeunt extensive, cum disponant ad faciendum bonum in omnibus circumstantiis ; ideo in omnibus hominibus, et in eodem homine etiam diversis temporibus, secundum extensionem sunt aequales (a. 1). — Contrarium est dicendum de inchoationibus virtutum, et de virtutibus intellectualibus, quia non sunt connexae. 610. Principium III. Secundum intensitatem virtutes morales perfectae, quia sunt connexae, sunt aequales in eodem homine eodem tempore ; unde si una augetur, omnes proportionaliter augentur, sicut digiti manus sunt inaequales secundum quantitatem, sed sunt aequales secun­ dum proportionem cum proportionaliter augeantur. Quod intelligendum est a) ex parte -prudentiae et secundum formale virtutis quod est ordinatio rationis ad bonum : per prudentiam enim aequaliter adhaerent bono rationis seu medio quod omnibus ab una et eadem prudentia aeque bene constituitur. « Existente ratione aequaliter perfecta in uno et eodem, oportet quod proportionaliter secundum rationem rectam medium constituatur in qualibet materia virtutum » ; unde aeque conformantur rationi. Attamen b) non augentur semper secundum materiale i. e. secundum inclinationem et pronitatem subiecti ad actus ipsi proprios, nam homo potest esse promptior ad quasdam virtutes, sive ex dispositione corporis, sive ex consuetudine, sive ex gratiae dono (a, 2). Possunt autem esse inaequales secundum intensitatem in diversis hominibus et in eodem homine diversis teminsidiatur bonis operibus ; obedientia, non ex parte obiecti, sed ex parte eius cui renuntiat ; fortitudo quia defendit et propugnat bonum commune cuius adaequationem facit iustitia : est adminiculum iustitiae ; liberalius quatenus intendit supplementum et splendorem iustitiae : sic ornatus est iustitiae et aliquo sensu maior, sed simpliciter est minor quia ordinatur sub principali virtute iustitiae. 48ο SUMMA THEOLOGIAE MORALIS poribus : ita enim non sunt connexae. « Si vero conside­ ratur virtus ex parte subiecti participantis, sic contingit virtutem esse maiorem vel minorem, sive secundum diversa tempora in eodem, sive in diversis hominibus ; quia ad attingendum medium virtutis, quod est secundum rationem rectam, unus est melius dispositus quam alius, vel propter maiorem assuetudinem, vel propter meliorem dispositionem naturae, vel propter perspicacius iudicium rationis, vel etiam propter maius gratiae donum » (a. i). 611. Animadversio. — Virtutes mere intellectuales, quia non sunt connexae, non sunt aequales secundum extensionem vel intensitatem. Articulus IV. De Duratione Virtutum. S. Th. I-Π, q. 67, art. 1-2 ; De Virt., q. 5, a. 4. 612. Principium. In beatis remanent illae virtutes quae nullam includunt imperfectionem eorum statui repugnantem. — Unde remanent virtutes morales, non quidem a) quoad elementum materiale seu inclinationem ad actus earum, nam in futura vita non erunt commutationes et distributiones rerum, nec pericula mortis, nec delectationes ciborum et venereorum, etc. ; — sed b) quoad formale, quod est conformitas ad rectam ratio­ nem, seu quoad earum essentiam, in quantum appetitus sive rationalis sive sensitivus omnino et in omnibus erit rationi conformis ; unde virtutes illae alios exercebunt actus, vitae coelesti conformes. Idem dicas de prudentia quae versatur circa eamdem materiam ac virtutes morales. Unde, secundum Augustinum, De Trin., 1. XIV, c. 9, « prudentiae erit nullum bonum Deo praeponere vel ae­ quare, fortitudinis ei firmiter inhaerere, temperantiae nullo defectu noxio delectari », pariter iustitiae esse subditum Deo. — Attamen c) ante resurrectionem non erunt nisi in radice tempe­ rantia, fortitudo et aliae virtutes circa passiones, quia sunt in appetitu sensitivo, concupiscibili et irascibili ; qui ap­ petitus sine corpore esse non potest. DE VIRTUTIBUS 48] Idem dicendum de animabus purgatorii ; in damnatis autem nulla virtus proprie dicta seu perfecta esse potest. 613· Corollarium. — Item remanent Virtutes intellec­ tuales Secundum elementum formale, seu essentiam, quia subtectum earum, intellectus, est incorruptibile, et semper conservat species intelligibiles ex quibus dependent virtutes intellectuales. Non autem secundum materiale, i. e. secundum imagines ima­ ginationis quibus utimur in scientiis, nec secundum actus huius vitae, quia ad hos requiruntur imagines quae sine corpore esse non possunt. Et in hoc sensu ait Apostolus, I, Cor. XIII, 8 : scientia destruetur, scii, quoad modum operandi huius vitae, sed alium habebit actum. TERTIA PARS. DE HABITIBUS SECUNDUM ESSE SUPERNATURALE SEU DE VIRTUTIBUS INFUSIS. 614. Necessitas habituum supernaturalium. — Finis ad quem de facto destinamur consistit in participa­ tione vitae Deo propriae, i. e. in videndo et amando Deum eo modo quo videt et amat seipsum. Talis finis est absolute supernaturalis, et ideo nulla creatura pptest ad illum pervenire per principia suae naturae. Unde ut ad illum homo ordinetur et actibus suis tendat, necesse est ut naturae humanae addantur quaedam principia seu habitus quibus supra se elevetur, ad divinum ordinem trans­ vehatur, et capax fiat eliciendi operationes divinas fini supernatural! proportionatas. Quod fit dono divinae gratiae habitualis quae est formaliter gratum faciens. « Actus perducentes ad finem oportet esse fini proportionatos. Nullus autem actus excedit proportionem principii activi ; et ideo videmus in. rebus naturalibus, quod nulla res potest perficere effectum per suam operationem, qui excedit virtutem activam ; sed solum potest producere per suam operationem effectum suae virtuti proportionatum. Vita autem aeterna est finis excedens proportionem naturae humanae,... et ideo homo per sua naturalia non potest producere opera meritoria proportionata vitae aeternae; sed ad hoc exigitur altior virtus, quae est virtus gratiae » I-II, q. Io9> a. 5. Sunima Theologiae Moralis I. — 31 482 SUMMA THEOLOGIAS MORALIS 615? Quinam dantur habitus supernaturales1. — Gratia, ut tradit Dogmatica, est quasi habitus entitativus qui perficit ipsam essentiam animae, quam elevat ad ordinem divinum, et reddit deiformem i.e. ipsi divinae naturae similem ac eius vitae participantem (II Petr. I, 4 ; I Ioh. III, 2) ; unde est quasi nova natura supernaturalis et divina, seu nova forma divina nobis inserta et communi­ cata. Hinc non est purus ornatus animae, aliquid mere ' staticum, sed etiam est principium dynamicum quod fundat et constituit novam vitam supernaturalem, qua vivimus Deo, vivimus cum Christo in Deo, et Christus in nobis (Rom. VI, 4-11 ; VIII, 2 ; Ioh. X, 10 ; II Cor. V, 15-17 ; Col. III, 3 ; Gal. II, 20), qua inserimur Christo sicut palmites viti (Ioh. XV, 1-5), qua semen Dei ac initium vitae divinae in nobis manet (I Ioh. III, 9), qua regene­ ramur et renascimur ex Deo ad vitam novam (Ioh. I, 13 ; III, 5 ; lac.I, 18 ; Tit. III, 5; I Petr. I, 23 ; I Ioh. III, 9), filii Dei (I Ioh. III, 1-3 ; V, 18 ; Ioh. I, 12 ; Eph. I, 5 ; Rom. VIII, 15 ; Gal. IV, 5-7). Ad vitam autem requiruntur tria : principium funda­ mentale vitale, facultates operativae vitales, et actus vitales. Unde in infusione gratiae habitualis simul dantur : a) ipsa gratia quae est novum principium vitale nos elevans ad novum gradum vitae intellectualis, qui vitam rationalem longe excedit et est participatio ipsius vitae intellectualis Dei ; novum principium novae operationis, scii, intuitivae visionis Dei et operationis ad eam praepa­ ratoriae ; b) virtutes infusae quae ex gratia fluunt : sunt veluti novae facultates quibus potentiae naturaliter insitae perfi­ ciuntur et elevantur ita ut actus supernaturales, actus deiformes elicere valeant. Etenim « sicut ab essentia animae effluunt eius potentiae, quae sunt operum principia, itai. i. De his conferri possunt : Scheeben, Die Herrlichkeiten der gottlicher Gnade; Terrien, La Grâce et la Gloire; Froget, L'Habitation du SaintEsprit dans les âmes justes; Waffelaert, De Unione iustorum cum Deo ; Mercier, La Vie intérieure; Marmion, Le Christ, Vie de l’âme ; Janvier, Conj. de N.D. : La grâce ; La vertu ; Sauvé, L’Homme intime ; GarrigouLagrange, Perfection et Contemplation; Gardeil, La Structure de l’âme et l’expérience mystique ; et articuli quos scripsimus in per. Revue Eccl. de Liège, annis 10, 11, 12 et 13. DE VIRTUTIBUS 483 et ab ipsa gratia effluunt virtutes in potentiis animae per quas potentiae moventur ad actus » (q. no, a. 4, ad 1) ; c) actus vitales supernaturales et meritorii qui ex virtu­ tibus procedunt et quibus ad finem supernaturalem tendi­ mus eumque obtinere meremur. Cum autem ad illum finem qui naturam nostram tantum exsuperat, in actibus nostris non sufficienter dirigamur propria ratione etiam per fidem illuminata, sed ipso Spiritu sancto duce indigeamus qui gratiae actualis instinctu et inspiratione nos movet ut, actus supernaturales etiam modo suprahumano elicientes, in vita supernatural! conservemur et proficiamus ; hinc etiam egemus principiis seu habitibus, quibus ordinamur ad sequendum ductum Spiritus sancti in usu virtutum infusarum, qui vocantur dona Spiritus sancti. 616.Radix totius vitae supernaturalis.— itaque ipsa essentia gratiae, et ratio fundamentalis ex qua omnia eius attributa derivari concipiuntur, est physica participatio naturae divinae in quantum est intellectualis, et ideo resplendentia luminis divini in nobis (Eph. V, 8), ac participatio vitae Deo propriae, quae nos reddit deiformes (q. no, a. 3). Exinde sequuntur : A. Primo et immediate perfectiones absolutae : quia enim gratia animam reddit deiformem, ideo reddit 1) amabilem et dignam Dei dilectione et amicitia (Ioh. XV, 14-15), ac ipsi gratam et acceptam ; hinc 2) etiam dignam vitae aeternae et beatitudinis divinae (Col. I, 12-13 ? Rom. VI, 23 ; Il Cor. I, 22 ; Eph. I, 13-14) ; inde 3) remote capacem operationum supernaturalium et meritoria­ rum vitae aeternae : natura enim supernaturalis ordinatur ad operationem, et qui dignus est vitae aeternae, debet facere opera vitae aeternae digna ; unde 4) gratia est radix virtutum et donorum Spiritus sancti, quae ex ea fluunt et quibus sumus proxime capaces operum superna­ turalium ; praecipue autem est radix charitatis qua proxime Capaces sumus merendi. Quibus omnibus constituitur status sanctitatis et tustitiae (Eph. IV, 24) ac pulchritudinis supernaturalis (Eph. V, 8). B. Deinde ex illis resultant relationes quae in perfectionibus absolutis fundantur : quia gratia reddit participem divinae na­ turae, Deo gratum et dignum vitae aeternae, ideo reddit hominem 1) filium Dei adoptivum, praesertim Patris, et ideo haeredem vitae aeternae (I Ioh. III, 1 ; Rom. VIII, 15-17) 5 inde 2) fratrem Filii et cohaeredem (Hebr. II, 11 ; Rom. VITI, 17), et imaginem Verbi (Rom. VIII, 29), imo in hypothesi Incarna­ tionis, membrum Christo capiti insertum, animamque reddit sponsam ei unitam (Eph. V, 28) -, 484 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 3) mediante charitate quae ex ea fluit, reddit Dei amicum et socium, ac templum SS. Trinitatis inhabitantis (Ioh. XIV, 23), praesertim Spiritus sancti (I Cor. III, 17), ut ipso dirigamur in via salutis aeternae et eius amore et praesentia fruamur. C. Denique ex iis omnibus derivantur effectus ulteriores perma­ nentes et transeuntes : quia gratia nos reddit participes naturae divinae, etiam reddit participes operationum divinarum, unde ex ea derivantur 1) habitus supernaturales operative scilicet virtutes infusae, theologicae et morales, et dona Spiritus sancti (II Petr. I, 5-7) ; 2) actus supernaturales et meritorii, scilicet operationes divinae. 617· Materia tractanda.— De modo quo Deus nos elevat ad esse supernaturale per gratiam habitualem, sufficienter dicitur i in tractatu de gratia. Unde remanet dicendum de principiis seu habitibus operativis supernaturalibus, quae sunt principia proxi­ ma actuum humanorum et ita specialiter ad theologiam moralem pertinent. QUAESTIO PRIMA. DE EXISTENTIA ET ESSENTIA INFUSORUM HABITUUM AC VIRTUTUM. S. Th. I-1I, q. 51, a. 3 et 4 ; q. no, a. 2 ; q. 62, a. 1 et 2 ; q. 63, a. 2, 3, 4 ; De Virt., q. 1, a. 9 et io ; q. 5, a. 4. 618. Thesis. Habitus supernaturales operativi a Deo nobis infunduntur. Probatur ; i) Nullus perfecte tendit et operatur ad finem nisi per principium operationis permanens, quo intrinsece inclinatur ad illam ; unde res naturales Deus non tantum movet ad actus suos sed iis principia permanentia dedit operandi ad finem suum \ quibus motus earum fiant connaturales et faciles. Ergo et ad finem nostrum supernaturalem (de quo certe non minus providet Deus) dedit nobis super! naturalia principia habitualia et permanentia, ut perfecte ; ad illum operaremur et tenderemus2; secus non connatu* raliter sed quasi violenter moveremur. « Non est conveniens quod Deus minus provideat his quos 1. Remotum : formam, et proximum : vires. 2. Dedit principium remotum : gratiam habitualem ; et principia proxima : habitus et virtutes. — Argumentum praesertim valet, spectata suavi Providentia quam ex revelatione novimus. DE VIRTUTIBUS 485 diligit ad supernaturale bonum habendum, quam creaturis, quas diligit ad bonum naturale habendum. Creaturis autem naturalibus sic providet, ut non solum moveat eas ad actus naturales, sed etiam largiatur eis formas et virtutes quasdam, quae sunt principia actuum, ut secundum seipsas inçlinentur ad huiusmodi motum ; et sic motus quibus a Deo moventur, fiunt creaturis connaturales et faciles. Multo igitur magis, illis quos movet ad consequendum bonum supernaturale aeternum, infundit aliquas formas, seu qualitates supernaturales, secundum quas suaviter et prompte ab ipso moveantur ad bonum aeternum consequendum » (q. np, a. 2). 2) Quod certum est, quia clare deducitur et est sensus obvius C. Trid., sess. 6, quamvis non expresse definiatur : ait enim gratiam et charitatem nobis inhaerere (can. 11), et hominem iustificari per susceptionem gratiae et donorum (c.7), ac infusa accipere: fidem, spem et charitatem (c. 7) ; quae omnia indicant principia habitualia, praesertim quod eamdem iustificationem tribuat infantibus (sess. 5, can. 4 ; sess. 6, c. 2) qui actuum et motionis ad actum non sunt capaces. 3) Unde Scripturae dicunt semen vitae divinae in nobis manere (I Ioh III, 9), et iustificationem describunt ut regenerationem ; quae indicant concessionem principii per­ manentis. 619. Quaenam sit essentia habituum infusorum. — Entia supernaturalia proprie non sunt in categoriis entium naturalium, eodem modo ac ipse Deus cuius sunt participatio ; ad categorias tamen secundum quamdam analogiam plus minusve reducuntur, et ita gratia gratum faciens, cum sit accidens spirituale et permanens, reducitur ad qualitatem, ut habitus entitativus. Similiter principia operativa supernaturalia reducuntur ad qualitatem et qui­ dem ut habitus operativi, quamvis non omnia cum iis habeant communia. Non enim sunt puri habitus nec purae potentiae, sed aliquid habent de potentia et aliquid de habitu. Etenim : 1) In aliquo deficiunt a ratione habitus, quia non dant omni­ modam facilitatem ad operandum : intrinsecam inclinationem, habilitatem et promptitudinem quidem conferunt ad bonum, imo maiorem quam habitus acquisiti, non tamen extrinsecam quia non removent a nobis omnia boni obstacula, sicuti patet ex peccatore converso qui non valde maiorem quam antea 486 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS experitur facilitatem ad bonum ; unde non sunt habitus proprie dicti1. 2) Faciunt autem quod homopowirsupernatural;ter operari, quod non facit habitus, in quo proinde non conveniupt cuin habitu sed potius cum potentia operative. 3) At pro ceteris omnibus cum habitibus conveniunt, nam a) sicuti habitus, resident in potentiis operatjvis naturalibus quas elevant et quibuscum operantur : non enim dapt simpliciter posse agere, sed posse agere melius et supernaturaliter; b) homo, si sint activi, iis utitur cum voluerit et quo ’ gradu voluerit, intense vel remisse, et nonnisi ad bonum iis uti potest ; c) augeri possunt et corrumpi. Quae omnia non competunt potentiae proprie dictae. Plus ergo habent de ratione habitus quam de ratione potentiae, et ideo habitus supernaturales appellari solent. 620. Habitus et virtutes supernaturales a natura­ libus multipliciter differunt : a) Ex parte essentiae : naturales sunt habitus proprie dicti, unde non dant potentiam sed facilitatem agendi ; super­ naturales dant potentiam agendi supernaturaliter, non autem talem omnimodam facilitatem. b) Ex parte causae efficientis : naturales ex principiis naturae et ex actibus nostris acquiruntur, supernaturales infundi debent a Deo (q. 51, a. 4 ; q. 63, a. I). c) Ex parte naturae et finis ad quem ordinantur : natura­ libus homo bene sese habet in ordine ad res humanas et ad actus naturales convenientes naturae humanae ; supernaturalibus homo bene sese habet in ordine ad hoc quod sit filius Dei adoptivus, ad vitam aeternam destinatus, et ad hoc quod actus supernaturales exerceat convenientes naturae divinae (q. 54, a. 3 ; q. 63, a. 4). d) Ex parte obiecti formalis: in naturalibus est bonum secundum regulam et lumen rationis humanae, seu conformitas ad finem naturalem ; in supernaturalibus est bo­ num secundum regulam et lumen supernaturale legis divinitus revelatae (quae excedit rationem humanam), seu confor mitas ad finem supernaturalem. Ergo nobiliores sunt quam virtutes acquisitae (q. 63, a. 4).i. i. « Facilitas operandi opera virtutum potest esse ex duobus, scii, ex consuetudine praecedente, et hanc facilitatem non tribuit virtus infusa in sui principio ; et iterum ex forti inhaesione ad obiectum virtutis, et hanc est invenire in virtute infusa statim in sui principio ». S. Thomas, in IV Sent. d. 14, q. 2, a. 2, ad 5. Cfr. q. 65, a. 3, ad 2 et De Virt., a. 10, ad 15. DE VIRTUTIBUS 487 L-fal. Animadversio. — Exercendo virtutes supernaturales homo vincet et removebit obstacula habitui extrinseca, et sic acquiret facilitatem omnimodam et perfectam ad bonum. Actus enim ex habitu supernatural! producti possunt considerari dupliciter : 1) ut supernaturales seu tamquam tendentes ad aliquid praecise ut supernaturale, excedens naturam humanam, et sic non possunt producere habitus eiusdem speciei, seu supernaturales qui a solo Deo infunduntur (n. 639) ; at 2) actus supernaturales, dum tendunt ad finem seu bonum et obiectum supernaturale, simul tendunt sub aliquo respectu ad finem naturalem et bonum naturale rationi conveniens, tum quia exercentur iimul facultates naturales, tum quia actus et bonum supernaturalia eminenter continent et includunt actum naturalem et bonitatem naturalem : sic autem possunt producere habitus naturales eiusdem speciei ac illud obiectum ut est naturale et conforme rationi, et per hoc vincere et removere obstacula huic actui et obiecto opposita, eodem modo aç de virtute acquisita dictum est (n. 567;. Et ita acquiritur omnimoda facilitas, quae tamen non est virtus supernaluralis, utpote fini supernatural! non proportionate, sed habitus naturalis : v. g, dum quis credit Deo, exercet castitatem aut iustitiam intuitu vitae aeternae, etiam agit quid rationi conforme. Cfr. De Verit. q. 10, a. 10, ad 1 ; Quodl. VIII, q. 2, a. 2. Alii dicunt non produci habitus, sed solum removeri impe­ dimenta ; unde iam cessat omnis in agendo difficultas. QUAESTIO SECUNDA. DE DISTINCTIONE INFUSORUM HABITUUM ET VIRTUTUM· 622. Triplex species habituum infusorum. — Ad operandum supernaturaliter, tribus egemus principiis : 1) principiis quibus ordinamur ad ipsum finem ultimum supernaturalem : sunt virtutes theologicae; 2) principiis quibus ordinamur circa media ad finem ultimum supernaturalem sub ductu rationis rationabiliter eligenda : sunt virtutes morales ; 3) principiis quibus o>dinamur ad sequendum ipsum ductum Spiritus sancti nos moventis ad vitam aeternam : sunt dona Spir.tus sancti. De singulis est dicendum. 488 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Articulus I. De Virtutibus Theologicis. S. Th. I-Π, q. 62 ; De Virt., q. i, art. 10 et 12. 623. Virtutes theologicae sunt principia operative quibus immediate ordinamur ad Deum ut finem supernaturalem, ita ut per earum actus anima Deum finem supernaturalem immediate attingat eique conjun­ gatur. Recte vocantur theologicae : 1) quia ipsum Deum finem supernaturalem, in quantum scilicet excedit cognitionem rationis nostrae, habent tum pro obiecto materiali quod illis attingitur, tum pro obiecto formali seu motivo, 2) et ideo a solo Deo nobis infunduntur, 3) et sola revelatione cognosci possunt (a. 1). 624. Thesis. Virtutes theologicae necessariae sunt, et quidem tres. — Probatur : 1) Ratione S. Thomae : In ordine naturali homo in finem naturalem esset habitualiter inclinatus, radicaliter per animam, immediate per intellectum cognoscentem finem et iudicantem ad illum esse tendendum, et per volun­ tatem quae ex natura sua tendit ad finem seu bonum proprium. At, cum homo, ex gratuita Dei bonitate, desti­ netur ad finem supernaturalem, visionem beatificam, necesse est ut principia supernaturalia naturae addantur quibus habitualiter inclinetur ad finem supernaturalem1. Sunt unum principium substantivum : gratia gratum faciens, in ipsa essentia animae, et tria operativa : fides qua intellectus Deum, finem supernaturalem, attingit ut verum, et illum aliaque principia supernaturalia valet cognoscere ; spes qua voluntas in Deum finem supernaturalem tendit ut bonum suum sed arduum ; et charitas qua ordinatur ad illum ut bonum in se et sic per amorem ipsi supernaturaliter conformatur. Tres ergo sunt virtutes theologicae (a. 3 ; II-II q. 17, a. 6).i. i. Si natura, notat S. Thomas, non dericit in necessariis, multo minus gratia. DE VIRTUTIBUS 489 2) Scriptura et Traditione, in quibus constanter enume­ rantur hae tres virtutes, ut peculiari convenientia ad invi­ cem connecti debeant et a ceteris omnibus distingui ; unde Apostolus I Cor. XIII, 16 : « Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec. Maior autem horum est charitas » (cfr. I Thés. V, 8 ; Col. I, 4, 5). 3) Decretis Ecclesiae. Hoc enim supponunt Innocen­ tius III (cap. Maiores), aiens inter doctos disputari an etiam parvulis fides, charitas et aliae virtutes infundantur ; et Clemens V in Cone. Vien. statuens hanc sententiam ut probabiliorem praeferendam ; docet autem ut certum pro fide, spe et charitate Cone. Trid., sess. 6, c. 7, quamvis non definiat. 625. Inter virtutes theologicas datur ordo : A) Ordo generationis, non quidem 1) secundum tempus, nam omnes simul infunduntur, sed 2) secundum rationem praecedit fides, sequitur spes, denique incedit charitas a) secundum actus : nullus enim sperat vel amat quod non cognoscit ; at ea quae sperat et amat, cognoscit per fidem ; — et similiter homo, sperando bonum a Deo, hunc etiam ut suum bonum considerat et procedit ad ipsum amandum ; — b) etiam secundum habitus, sed in ordine ad actus : fides enim praesupponitur spei et spes charitati, sicut intellectus praesupponitur voluntati, et amor imperfectus praecedit perfectum. B) Ordine perfectionis autem charitas praecedit quae est per­ fectio omnium virtutum (a. 4). Articulus II. De Virtutibus Moralibus. S. Th. I-II, q. 63, a. 3 et 4 ; De Virt., q. 1, a. 10. 626. Thesis. Praeter virtutes theologicas admitten­ dae sunt virtutes supernaturales morales, ut Sancti Augustinus, Gregorius et Thomas docent, contra Scotum et Nominales, et iam admittit quasi communis Theologo­ rum sententia. Etenim : In ordine naturali homo non tantum bene disponeretur habitualiter ad finem ultimum, sed etiam circa media ad finem per virtutes morales acquisitas. Ergo, et in ordine supernaturali, de quo certe non miniis providet Deus, non 49° SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sufficit ut homo habitualiter bene disponatur ad finem ultimum supernaturalem, sed etiam oportet ut habitualiter bene disponatur circa media supernaturalia ad finem ulti­ mum ordinanda, quod fit per virtutes morales infusas , (q. 65, a. 3). — Secus a) deesset proportio inter animam elevatam ad esse divinum et vitam eius moralem, inter finem supernaturalem et virtutes morales, inter virtutes theologicas circa finem et virtutes morales circa media : non enim essent eiusdem ordinis, sed theologicae effectus divinos operari deberent per instrumenta non proportio­ nate et defectuosa. Unde b) actus morales supernaturales non cpnnaturaliter a nobis elicerentur, sed facultates quasi violenter moverentur ad eos (q. 63, a. 3). Id supponit Innocentius III et Cone. Vien. (n. 624,3) ac Leo XIII, ep. ad Card. Gibbons (η. 581) ; et innuit Scriptura (Sap. VIII, 7) : « Sobrietatem et prudentiam docet (Sapientia aeterna), iustitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus » (Cfr. II Petr. I, 5-7). 627. Virtutes morales infusae sunt principia opera­ tive quibus ordinamur ad recte eligendos actus humanos tamquam media ad finem ultimum super­ naturalem, et ideo non versantur immediate circa Deum finem supernaturalem, sed circa actus nostros et totam vitam ordinandam, quapropter vocantur morales. Unde 1) etiam pertinent ad vitam divinam in nobis participatam, quatenus mediate prosequuntur finem ipsum supernaturalem : sub influxu enim virtutum theologicarum ordinant aliquo modo opera omnia ad Deum finem eiusque gloriam, sicut Deus omnia ordinat ad se. 2) Sunt igitur multae sicut multi et diversi actus humani ; generatim dicunt theologi tot infundi virtutes morales supernaturales quot acquiri possunt virtutes naturales 1. Possunt tamen omnes reduci ad quatuor cardinales, eodem modo ac dictum est de virtutibus acquisitis. 628. Virtutes morales supernaturales distinguun1. Aliqui, ut Pesch et Noldin, dicunt solum infundi quatuor cardinales. DE VIRTUTIBUS 491 tur a naturalibus, ut supra dictum est q. 1, n° 620, et quidem non tantum a) secundum essentiam, sicut habitus minus proprie dicti a proprie dictis ; et b) secundum causam efficientem qui est solus Deus, non actus nostri ; et c) secundum finem et naturam, scilicet ut homo bene se habeat ad civitatem coelestem et vitam aeternam, non autem solum ad res humanas ; sed etiam d) secundum obiectum formale : in virtutibus naturalibus est bonum secundum regulam rationis humanae ; in supernaturalibus est bonum secundum regulam legis divinae, seu rationis humanae elevatae per fidem. Sic v. g. prudentia naturalis dictat id quod est bonum secundum rationem, prudentia supernaturalis quod est bonum secundum legem supernaturalem fidei ; iustitia medium altiore titulo eligit, pacem conservat et societatem, ut sit pax et societas quasi deifica et coelestis ; abstinentia naturali homo moderate utitur cibo propter rationem humanam v.g. ne valetudini noceat, supernatural! propter rationem fidei v. g. ut corpus castiget et in servitutem redigat et ipse Uberius vacet divi­ nis ; patientia supernaturalis exercenda est non ex ratione humanae sapientiae, sed ut Christo conformetur, etc. Hinc prudentia infusa non semper idem medium dictat ac prudentia acquisita, et ideo virtutes morales infusae non habent eundem actum ac virtutes acquisitae (q. 63, art. 4). Unde differunt specie. 629· Corollarium. — Ex quibus intelligi valet quomodo distinguantur virtutes politicae, purgativae, et purgati animi, ut docet S. Thomas, q. 61, a. 5 : «A. Quia homo secundum suam naturam est animal politicum, 1) virtutes,... prout in homine existunt secundum conditionem suae naturae, politicae vocantur, prout scii, homo secundum has virtutes recte se habet in rebus humanis gerendis... B. Sed quia ad hominem pertinet ut etiam ad divina se trahat quantum potest... et hoc nobis in Scriptura commendatur multipliciter, ut est illud Mt. V, 48 : Estote perfecti sicut et Pater vester coelestis perfectus est, necesse est ponere quasdam virtutes medias inter politicas quae sunt virtutes humanae, et exemplares quae sunt virtutes divinae (in ipso Deo) ; ... ita scilicet quod 2) quaedam sunt virtutes... in divinam similitudinem tendentium, 492 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS et hae vocantur virtutes purgatoriae : ita scilicet quod prudentia omnia mundana divinorum contemplatione despiciat omnemque animae cogitationem in divina sola dirigat ; temperantia vero relinquat, in quantum natura patitur, quae corporis usus requirit ; fortitudinis autem est ut anima non terreatur propter recçssum a corpore et accessum ad superna ; justitiae vero est ut tota anima consentiat ad huiusmodi propositi vitam. 3) Quaedam vero sunt virtutes iam assequentium divinam similitudinem, quae vocantur virtutes iam purgati animi, ita scilicet quod prudentia sola divina intueatur, temperantia terrenas cupiditates nesciat, fortitudo passiones ignoret, iustitia Cum divina mente perpetuo foedere societur, eam scii, imitando ; quas quidem virtutes dicimus esse beatorum et aliquorum in hac vita perfectissimorum ». Unde virtutes distinguuntur politicae, purgatoriae et iam purgati animi. Articulus III. De Donis Spiritus sancti. S. Th. I-II, q. 68, a. 1-4 ; q. 69 et 70 ; II-II, q. 8, a. 6. 630. Thesis I. Dona Spiritus sancti differunt a virtu­ tibus moralibus infusis 1 : hisce egemus ut disponamur ad prompte obediendum rationi rectae, illis ergo a fortiori egemus ut disponamur ad prompte obediendum motioni seu inspirationi Spiritus sancti in nobis per charitatem (tamquam motoris proprii) inhabitantis. « Quanto enim rnovens est altior, tanto necesse est quod mobile perfectiore dispositione ei proportionetur, sicut videmus quod per­ fectius oportet esse discipulum dispositum ad hoc quod altiorem doctrinam capiat a doctor e ». Et ideo sicut ad obediendum rationi appetitus eget habitibus, ita a fortiori videtur dicendum dona quibus obedimus Spiritui sancto esse habitus, non dispositiones transeuntes, ut connaturaliter, prompte, facile et suaviter, non autem quasi violenter, moveremur, sed tamquam instrumenta ipsi aptata et proportionata.I. *S. I. Solam distinctionem rationis cum virtutibus tenuerunt Petrus Lombardus, Gulielmus Altissiodorensis, Gulielmus Parjsiensis et inter recentes De Bellevue; item Scotus, Gabriel Biel, Ockam et Nominalistae, quod intelligere non valemus, cum nec admittant virtutes morales infusas ; alii incerti inveniuntur ut Durandus et Vasquez. Distinctionem realem docent Alexander Alensis, S. Bonaventura, S. Albertus Magnus, S. Thomas, Suarez, Billot. Aliae opiniones antiquatae notantur apud S. Thomam, a. 1. 493 ί DE VIRTUTIBUS j Igitur dona Spiritus sancti sunt habitus supernaturales quibus disponimur ad prompte obediendum motioni seu inspi­ rationi ipsius Spiritus sancti in nobis per charitatem tamquam motoris proprii inhabitantis. Vocantur dona non solum quia dantur a Deo, sed quia disponunt ad sequendum instinctum donantis (i. e. infundentis) Spiritus sancti, et hominem reddunt prompte mobilem ab inspiratione divina, quae est speciale donum gratiae actualis ; possunt quoque simpliciter vocari spiritus1. 631. Thesis II. Dona Spiritus sancti sunt necessaria ad salutem. — Etenim motione Spiritus sancti2, seu speciali auxilio gratiae actualis, non tantum indigent illi qui opera extraordinaria et excellentiora exercent (ad quae vires non sufficiunt), sed unusquisque ut in accepta gratia perseveret et proficiat, sicut in tractatu de gratia probatur. Cuius rei ratio fundamentalis a S. Thoma assignatur, quod per gratiam et virtutes theologicas solum imperfecto modo possidemus naturam, vitam et vires divinas ; qui autem imperfecte habet naturam aliquam vel formam aut virtutem, non potest semper et quoad omnia per se operari, nisi, aliquando saltem, moveatur ab illo qui naturam istam perfecte possidet : sicut parvuli in vita, qui debent deduci ne cadant, sed et ut progrediantur. Ergo imperfecti in vita divina egemus moveri et deduci ab ipso Deo, ut ita vivamus semper quod ad vitam aeternam perveniamus. Unde dona Spiritus sancti sunt necessaria ad salutem omni iusto, et licet maxime ad opera extraordinaria et i. De his cfr. Iohannes a S. Thoma, in coimn. Summae ; Meschler, Die Gabe des Pfingsfestes (gall. versum) ; Dr. Walter, Der H. Geist in seinen Gnaden und Gaben ; Regler, Die sieben Gaben des H. Geistes nach Lehre H. Thomas ; Weiss, S. Thomae Aq. de septem donis Spiritus sancti doctrina ; Friaque, Le Saint-Esprit, sa grâce, ses figures, ses fruits, ses dons; Mgr Perriot, in per. Ami du Clergé, 1892 et 1898 ; Froget, L'Habitation du Saint-Esprit dans les âmes justes ; De Bellevue, L’œuvre du Saint-Esprit ou la sanctification de l’âme ; Touzard, in Rev. Biblique, VIII (1899); Raymond, in Rev. Thomiste, 1913-1914; Gardeil, in Diet, de Th.cath., art. Dons ; Les dons du Saint-Esprit dans les Saints Dominicains ; Schrijvers, Les Principes de la Vie Spirituelle; Meynard, Traité de la Vie intérieure; Billot, De Virtutibus infusis; Garrigou-Lagrange, Per­ fection et Contemplation ; — Œuvres de Ruysbroeck, trad, des Bénédictins de S. Paul de Wisques, vol. II. 2: Motio Spiritus sancti est specialis secus simpliciter dicitur motio divina. Distinctio inter utramque motionem occurrit apud S. Thomam, q. 109, a. 9. Cfr. Garrigou-Lagrange, in opere Xenia Thomistica, II, p. 212. if 494 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS excellentiora, non tamen unice sed etiam ad opera com­ munia disponunt, quando et quatenus sub motione Spiritus Dei a iustis fiunt. Hinc dona illa iustis omnibus conceduntur (Rom. VIII, 14) et sunt connexa cum charitate qua unimur Spiritui sancto motori. 632. Quaenam sunt illa dona. — Enumerantur illa dona apud Isaiam XI, 2, ubi Christo iustorum exemplari et primogenito inter multos fratres (Rom. VIII, 9-29 ; Gal. IV, 6) tribuuntur : « Requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini ». At, secundum doctrinam Patrum ab initio Ecclesiae, etiam iustis omnibus conceduntur. De numero donorum nil certi statui potest, nam in textu graeco et latino numerantur septem, in textu hebraico deest pietas ; ceteroquin propheta non videtur intendere enumerationem completam sed potius dona praestantiora indicat ad docendum plenitudinem donorum Spiritus sancti competere Christo. Nihilominus Patres, theologi et auctores mystici solent omnes effectus Spiritus sancti sanctificantes ordinare secundum septem dona quae enumerantur in textu nostro, ad quod alludit Liturgia in hymnis. Quatuor sunt in intellectu, quibus disponimur ut sub ductu Spiritus sancti et quasi experimentaliter 1) veritates fidei penetremus per donum intellectus, et iudicemus tum 2) de rebus creatis per donum scientiae, prout ducunt ad Deum vel abducunt, tum 3) de rebus divinis, et de humanis secundum rationes divinas, per donum sapientiae, quo suaviter illas gustamus (Sap. VII, 8, 11), tum 4) de singulis agendis vel vitandis in vita spirituali, et in casibus difficilioribus et inopinatis, per donum consilii, quo diri­ gimur ut operemur sine haesitatione. Hoc est donum practicum; tria priora sunt principaliter speculativa, secun­ dario practica. Tres sunt in appetitu : etenim Spiritu sancto impellente 5) amanter reveremur Deum, non ut creatorem sed ut Patrem, et omnes homines ut ipsius filios (Rom. VIII, 15) per pietatem ; 6) fiducialiter spernimus quaecumque pericula DE VIRTUTIBUS 495 et adversa in via salutis per donum fortitudinis; et 7) filiali reverentia timemusoffendere Deum praesertim in delecta­ tionibus ad quas maxime inclinamur, et hoc est timor Domini1. 633. Dona respondent virtutibus.—Et quidem 1)imme­ diate 1 2 septem principalioribus virtutibus infusis : fidei respondent intellectus et scientia ; spei timor Dei in quantum nos facit vitare offensam Dei ; charitati sapientia ; prudentiae consilium ; iustitiae pietas ; fortitudini donum fortitudinis ; çt temperantiae timor Dei in quantum nos faqit fugere delectationes quae maxime nos ad peccatum alliciunt. Hisce donis respective disponimur ad actus tum communes et ordinarios, tum excellentiores harum virtutum exercendos sub impulsu Spiritus sancti. Ita S. Thomas ; secundum alios tamen, dum consilium spei, scientia respondet prudentiae ; secundum alios spei cui tunc non respondet timor ; secundum alios, ut Innocentius V, temperantiae. 2) Etiam respondent mediate 3 septem praecipuis virtutibus acquisitis : intellectui principiorum, scientiae et sapientiae res­ pondent tria dona eiusdem nominis, prudentiae consilium, iusti­ tiae pietas, fortitudini fortitudo, temperantiae timor Dei. 634· Beatitudines non sunt habitus sed opera quaedam perfecta et excellentia donorum Spiritus sancti, quae specialiter conducunt ad beatitudinem, et specialiter merentur tum beati­ tudinem perfectam in coelo, tum etiam ' inchoationem (spem firnlam) beatitudinis in vita praesenti. Unde ob singularem per­ fectionem sunt pignus, meritum et inchoatio beatitudinis per­ fectae. De convenienti earum enumeratione et significatione, cfr. S. Thomas, q. 69, a. 3 et 4, —luxta ipsum etiam singulis donis correspondet una beatitudo, considerando in beatitudinibus motiva ipsarum, hoc scii, modo : 1. Ita jn doctrina S. Thomae. — S. Albertus, S. Bonaventura et Ruusbroeçk consilium habent ut donum ducens ad perfectionem et contemplationem, scientiam e contra ut donum practicum vitae activae ; — item S. Albertus, S. Bonaventura et Ruusbroeçk ponunt pietatem in concupiscibili ; — S. Bonaventura et Ruusbroeçk sapientiam in volun­ tate ; — Ruusbroeçk timorem in irascibili et fortitudinem in voluntate. Hoc ultimum quadrat cum eius doctrina de virtutibus cardinalibus, secundum quam prudentia dirigit et gubernat irascibilem, temperantia ornat concupiscibilem, iustitia potentiam rationis naturalis, fortitudo liberam· naturam voluntatis. 2. Immediate, quia dantur ad exercitium illarum virtutum ; non tamen exclusive sed principaliter, nam mediate Omnia dona habent influxum in omnes virtutes.Unde non est absurdum quod unum donum respondeat duabus virtutibus, ut timor spei et temperantiae, aut scientia fidei et spei ; et duo dona uni virtuti, ut intellectus et scientia fidei. 3. Mediate, nam dona non movent ad exercitium harum virtutum, sed quia ordo supernaturalis perficit ordinem naturalem, vita supematuralis aedificata est secundum analogiam ad Vitam naturalem. — Arti autem non respondet donum, quia nihil influit in vitam interiorem. 496 summa theologiae moralis Dono timoris prima beatitudo ; Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum; — dono pietatis secunda -.Beati mites, quoniam possidebunt terram ;— dono scientiae tertia : Beati qui lu­ gent, quoniam consolabuntur; — dono fortitudinis quarta : Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam saturabuntur; — dono consilii quinta ; Beati misericordes, quoniam misericordiam consequantur;— dono intellectus sexta : Beati mundo corde, quoniam Deum videbunt; — dono sapientiae septima : Beati pacifici, quoniam filii Dei voca­ buntur (III Sent, d. 34, q. ; a. 4). Octava autem beatitudo : Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, est quaedam confirmatio et manifestatio omnium praecedentium, quatenus propter eas provenit quod ab his bonis propter nullam persecu­ tionem aliquis recedit (I-II, q, 69, a. 3, ad 5). 635* Fructus Spiritus sancti sunt quaecumque opera virtutis quando habent specialem delectationem et suavitatem adnexam, unde dicuntur fructus ; perficiuntur sub inspiratione Spiritus sancti, unde dicuntur fructus Spiritus sancti. Cum de­ lectationes carnales et mundanae nos alliciunt, ipse Spiritus sanctus delectationem multo maiorem et quasi coelestem in nobis producit per opera virtutum ; hinc fructus opponuntur operibus carnis. Praecipui enumerantur ab Apostolo, ad Gal, V, 22, 23. 636· Corollaria. — Ex eo quod dona disponunt hominem ut sit bene mobilis a Deo, virtutes ut sit bene mobilis a ratione, quae est distinctio fundamentalis, sequitur 1) virtutes dari ut homo active bene agat, dona ut passive bene agatur ; et quamvis etiam libere agat sub actione doni, tamen magis passive quam active se habet, « quia mens hominis non se habet ut movens sed magis ut mota » ; 2) virtutes hominem perficere ad agendum modo humano, accommodato naturae humanae ; dona ad agendum modo altiori, suprahumano et divino secundum quod convenit Spiritui sancto : ita quoad obiectum quando aliquis exercet opera excellentiora et heroica, vel quoad solum modum quando movetur spontanee, quasi instinctive, et sine discursu agit et potius ducitur quam seipsum ducat ; 3) virtutibus nos uti posse quando volumus, donis quando vult Spiritus sanctus. 637· Animadversio.— Non confundenda sunt dona cum gratiis gratis datis, quamvis istae possint fundari in dono, v. g. scientiae vel sapientiae, quod manifestant : manent enim dis­ tinctae ; et sunt potius transeuntes, non habitus. Cfr. q. 68, a. 5, ad i et 2. DE VIRTUTIBUS 497 \ \ quaestio tertia. DE CAUSA INFUSORUM HABITUUM ET VIRTUTUM. S. Th. I-II, q. 62, a. 3 ; q.63, a. 2 ; q. 65, a. 3 ; q. 114, a. 4 et 8 ; ÏI-IÏ, q. 24, a. I, 2, 3, 4, 10, ii, 12; De Virt., q. 1, a. 11 ; q. 2, a. 12-13. 638. Thesis I. Virtutes infusae a Deo infunduntur una cum gratia gratum faciente. — Constat ex docu­ mentis Ecclesiae supra allatis (η. 624,3), et facile intelligitur quia sunt vires derivatae a gratia gratum faciente. Qui enim elevatur ad esse et naturam et vitam divinam per gratiam, etiam debet acquirere virtutes ad operationes divinas, nam omnis natura tendit ad operationem et vita importat activitatem. Unde e gratia fluunt virtutes supernaturales in potentiis animae ad operationes divinas. Igitur non sunt audiendi qui dicunt fidem et spem infundi illi qui ex gratia actuali actum fidei vel spei exercet, quamvis gratiam et charitatem non recipiat. Nam 1) qui non satis se disponit ad recipiendum esse supernaturale quo participat naturam divinam, nec sufficienter dispositus est ad virtutem supernaturalem qua participat operationem divinam ; 2) insuper cum Dei opera sint perfecta, numquam in­ fundit fidem et spem sine charitate 1. 639. Thesis II. Actus nostri non producunt virtutes infusas. — Probatur : A. Actus nostri naturales 1) non causant habitum aut virtutem supernaturalem, quia effectus nequit superare causam ; 2) nec disponunt ad eam quia ipsi non sunt proportionati. B. Actus ex supernaturali gratia facti : 1) Non efficiunt virtutem supernaturalem, quia a) po­ tentia operativa ad plures actus, sicuti est virtus super-i. i. Est sensus obvius C. Trid. sess. 6, c. 6 : < Disponuntur... dum fidem... concipientes, credentes... in spem erigantur... » ; et c. 7 : « Hanc dispositionem... iustificatio consequitur... et tunc simul infusa accipit... fidem, spem et charitatem ». Ergo potest haberi actus fidei et spei ante iustificationem et ante infusionem fidei et spei. Summa Theologiae Moralis. — 32 498 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS naturalis, in entitate sua (ut principium) est perfectior uno eius actu, unde ab illo nequit causari ; — nec b) a pluribus actibus, nam id non faciunt nisi singuli aliquid causent ; primus autem nequit producere dispositionem ad plures actus.—Praeterea c)isti actus, quamvis possint elici auxilio gratiae actualis, postulant ut eliciantur a facultate et habitu ; nihil autem producit id quod est eius causa connaturalis. 2) Nec augmentum producunt, quia potentia operativa nequit producere maiorem potentiam. 3) Possunt tamen illi actus a) disponere ad virtutum in­ fusionem, quod proxime facit actus charitatis ; et b) possunt mereri illarum augmentum, in quantum ex charitate fiunt. Solus autem Deus efficit earum productionem et augmen­ tum, qui tamen ad hoc aliis uti potest tamquam instru­ mentis, ut Christo et sacramentis ; unde istae virtutes dicuntur infusae per se (q. 63, a. 1 ; a. 2, ad 3 ; a. 3, ad 3 ; q. 51, a. 2, ad 3). 640. Quid de augmento habituum infusorum? — Habitus per se infusi et virtutes non augentur extensive, quia dant potentiam ad omnes actus supernaturales correspondentes qui fieri possunt, seu potentiam agendi supernaturaliter pro omnibus circumstantiis. Intensive autem augpntur, non per additionem sed per maiorem radicationem et participationem in subiecto, et quidem iisdem causis ac producuntur. Solus ergo Deus est causa efficiens huius augmenti ; at sacramenta illud producunt instrumentaliter (ex opere operato), et actus nostri supernaturales ex charitate facti, etiam minimi (Mc.IX, 40), possunt esse ad augmentum dispositiones et meritum (ex opere ope­ rantis), ut docet Cone. Trid., sess. 6, c. 10 et 16, can. 24 et 32, Unde augentur simul cum gratia et charitate ; et ideo Ecclesia orat : Da nobis, Domine, fidei, spei et charitatis augmentum (cfr. Prov. IV, 18). Circa tempus autem quo datur charitatis et virtutum infusarum iugmentum propter bona opera nostra, duplex praecipue existit Inter theologos sententia. Quidam, actum ex charitate factum considerantes tantum ut solam causam moralem et meritoriam augmenti, dicunt illud conferri statirn ac ponitur actus, sive hic actus sit intensus, sive non sit ; unde etiam dicunt peccatorem, ep quod omnia eius opera reviviscunt, semper resurgere in DE VIRTUTIBUS 499 charitate maiore illa quam antea habebat. Hoc utique admittunt quamvis incredibile videatur ; sed ex alia parte negant omnes actus bonos iustorum fieri ex influxu charitatis et esse meritorios. Ita, post Nominales, Vasquez, Suarez, De Lugo, Mazzella et maior pars recentiorum. — Alii habentes actus nostros non solum ut causas morales et meritorias, sed et insuper dispositivas, dicunt omnem actum ex charitate factum augmentum mereri, sed non in determinato gradu, nisi sub conditione quod adsit ad dictum augmentum debita dispositio1 ; haec autem est solum actus intensior ac charitas habita, vel aeque intensus, quia tali actu solo conatur homo ad charitatem augendam : statuit enim Deus augmentum charitatis causare quando vis nostra illud causaret, si id posset. Actus autem minus intensi non disponunt sufficienter et immediate ad augmentum, sed tantum mediate, « in quantum ex uno actu charitatis homo redditur promptior iterum ad agendum secundum charitatem, et habilitate crescente, pro­ rumpit in actum ferventioris dilectionis quo conetur ad charitatis profectum, et tunc augetur charitas 123 », non tantum (ex uno titulo) propter illum actum, sed (ex pluribus titulis) etiam propter omnes actus praecedentes. Unde omnia opera reviviscunt , in aequali gradu charitatis, dummodo dispositio ad illum adsit ; > si autem minor sit dispositio, reviviscunt in gradu inferiori ; si · maior, in superiori s. Ita S. Thomas, S. Bonaventura, Scotus, Caietanus et fere omnes veteres ; et inter recentiores, Thomistae. Praecipuum argumentum prioris sententiae est non posse intelligi meritum bonorum operum, nisi unicuique operi detur speciale praemium, i. e. specialis gradus gratiae, charitatis et glo­ riae ; secus enim non mereremur plus multis operibus quam uno4; nec merita bonorum operum omnia totaliter reviviscerent. — Secundae sententiae argumentum praecipuum est : Virtus iisdem causis augetur quibus generatur ; ergo sicut ad infusionem charitatis et virtutum infusarum requiritur dispositio proportionata quantitati charitatis infundendae (Cone. Trid. sess. 6, c. 7), ita ad augmentum requiritur dispositio proportionata augmento. Et sane : ■ t s J 4 t 1. S. Thomas, q. 114, a. 8, ad. 3. 2. S. Thomas, II-II, q. 24, a. 6. — Omnis actus remissus per se dis­ ponit, licet insufficienter, ad augmentum, quia disponit ad actum intensum ; per accidens disponit ad diminutionem, quatenus facile dat locum causis contrariis. 3. Ill, q. 89, a. 2. 4. Argumentum non est stringens. Nam praemium non est donum secundum se, sed donum formaliter ut datum propter opera. Ergo si datur ob duplex opus, vel ob maius, maius est praemium. Est moraliter plus : magna enim perfectio est vitam aeternam ut coronam habere pro operibus, et eo maior quo conferatur pluribus operum titulis. Maius igitur est praemium, si pluribus titulis idem datur, et exinde etiam crescit gaudium accidentale. Ita Christo, cui ius erat ipnatum ad gloriam corporis, hanc eamdem gloriam voluit multis titulis passionum et dolorum ac suae mortis mereri. — Ceterum in ordine naturali ita certo esset, cum virtus acquisita non uno sed solum pluribus operibus bonis repetitis augeretur ; quod ergo in ordine naturali esset, nec repugnat in ordine supernaturali. 500 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS a) qualitates quae admittunt maius et minus, in maiori vel minori gradu existunt secundum diversam dispositionem subiecti. Atqui sicut actus minus intensi virtutis acquisitae non disponunt immediate ad eius augmentum, sed ad hoc disponit actus aeque intensus et hoc prodpcit actus intensior ; ita actus minus intensus virtutis infusae vel charitatis non immediate disponit ad eius augmentum, sed hoc facit solus actus intensior vel aeque intensus ; b) secus enim plus possemus ad nos disponendum quoad aug­ mentum virtutis infusae quam virtutis acquisitae ; — et c) ad Deum finem nostrum converteremur et tenderemus et amicitiam haberemus magis quam vellemus aut facere conaremur. Ergo ut charitas et virtus infusa augeatur, requiritur actus intensior vel aeque intensus. — Accedit quod valde probabile sit omnia opera iustorum esse meritoria, et tamen incredibile est charitatem singulis quasi sine interruptione augeri, nec ullus id cum aliqua probabilitate asserere ppsset. 641· Animadversio. — Addi cum probabilitate potest (post Gonet, Billuart et Masi), quamvis necessarium non sit, augmen­ tum charitatis et virtutis infusae quod in hac vita operibus minus intensis fuit meritum, sed propter absentiam dispositionis proportionatae non fuit obtentum, nobis conferri primo momento post mortem quando anima tota intensitate suae charitatis in actum amoris Dei tendit. Hic actus non est meritorius, quia anima separata non est in statu viae, Sed esset dispositio ad obtinendum augmentum quod merito anteriori huius vitae est debitum. 642. Possunt amitti virtutes infusae et per se amit­ tuntur peccatis directe contrariis. Hinc fides divina amit­ titur sola infidelitate, spes desperatione et praesumptione contra spem, virtutes morales per peccatum grave ipsis contrarium 1, v.g. iustitia per gravem iniustitiain,charitas per omne peccatum mortale. Per accidens amittitur virtus, quando amittitur alia quae ipsi praesupponitur et a qua dependet quasi a funda­ mento. Ita spes amittitur infidelitate, et virtutes morales infusae quando amittitur charitas quacum connectuntur. Fides et spes non amittuntur, amissa charitate, quia ipsi praesupponuntur ; Deus scilicet ex bonitate illas conservat in iis qui vitam supernaturalem gratiae abiiciunt, quasi reliquias quibus facilius convertentur. 643. Virtutes infusae non possunt minui. — Chal. S. Thomas, in II Sent., d. 42, a. 2, ad 4. DE VIRTUTIBUS 501 ritas et aliae virtutes infusae minui non possunt directe et in se, nam peccatum mortale quod illis contrariatur eas totaliter aufert ; peccatum veniale, quia non est contrarium charitati et virtutibus infusis sed est praeter eas, non potest eas minuere. Hinc peccata venialia, aut non usus virtutum infusarum, neque per accidens efficiunt earum diminutionem, sed solum disponunt ad earum corruptio­ nem, et haec dispositio ad corruptionem vocari potest diminutio indirecta et improprie dicta. 644* Corollarium. — Dona Spiritus sancti connexa cum charitate, simul cum ea infunduntur, intensive augentur, et amittuntur eodem modo ac virtutes morales infusae. QUAESTIO QUARTA. DE PROPRIETATIBUS INFUSORUM HABITUUM ET VIRTUTUM. Articulus I. De Medio Virtutum infusarum. S. Th. I-II, q. 64, a. i, 2, 3 5 De Virt., q. 1, a. 13. 645. Virtutes theologicae non sunt in medio, proprie et per se ac secundum ipsam rationem virtutis, i. e. ratione obiecti, quia in earum materia excessus dari nequit : obiectum enim et mensura virtutum theologicarum non est bonum rationis in actibus ponendum (quod est in medio), sed ipse Deus (perfectio infinita quae excedit omnem facultatem humanam), ad quem non possumus nimis tendere, imo quem diligere vel in quem credere aut sperare non possumus quantum debet. Non datur scii, excessus in attingenda mensura. Attamen ex parte nostra et ratione subiecti ac modi quo exercentur, sunt in medio inter duo vitia extrema, quia debemus tendere in Deum secundum mensuram nostrae naturae et conditionis ; unde sic debemus sperare et credere ut spes nostra media sit inter praesumptionem et despera­ tionem, et fides nostra inter duas haereses oppositas, et 502 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ideo peccat praesumptuosus qui sperat bonum quod excedit suam conditionem, et desperans qui non sperat quod secundum conditionem sperare potest ; item peccat ille qui contemplationi se daret quando detrimentum seque­ retur pro societate aut deberet vacare rebus familiae. Sed hpc est per accidens quantum ad naturam virtutis theolo­ gicae, quia non provenit ex propriis eius actibus secundum se spectatis, et ex propria eius materia, sed ex circumstantiis extrinsecis subiecti cui inest. Unde improprie dicuntur esse in medio. 646. Virtutes theologicae itaque sunt appretiative summae, i. e. adhaerent Deo super omnia1 : 1) Fides adhaeret auctoritati divinae prae omni alia auctoritate spes adhaeret omnipotentiae prae omni alia potentia ; charitas divinae bonitati prae omni aha bonitate. ,/2) Fides credit firmius Deo quam omnibus aliis ; spes immo­ bilius sperat in Deo quam in aliis quibuslibet et amat super omnia concupiscibilia ; charitas praefert Deum quam omnia alla et illum amat super omnia diligibilia. 3) Unde parati sumus omnia deponere quae sunt contraria fidei, spei vel charitati, potius quam ab ipsis recedamus. 647. Virtutes morales infusae sunt in medio, eodem modo ac dictum est de virtutibus acquisitis ; at medium potest esse diversum quia non determinatur per relationem ad rationem humanam sed ad legem divinam. Dona Spiritus sancti non sunt in medio quia diriguntur Spiritus sancti instinctu qui non potest deficere vel exce­ dere ; insuper Spiritus sanctus non est aliquid regulabile. Articulus II. De Connexione Habituum infusorum. S. Th. I-Π, q. 65 et 68, a. 5 ; De Virt., q. 2, a. 3 ; q. 5, a. 2. 648. Principium I. Virtutes theologicae secundum essentiam non sunt connexae, sed ut virtutes. Inter virtutes theologicas :i. i. Hinc fides dicitur sine mensura, quia circa finem. Cfr. S. Thomas, in ep. ad Rom. XII, lect. 3. DE VIRTUTIBUS I >. f 503 1) Fides et spes secundum essentiam propriam non pendent a charitate, nam charitati praesupponuntur ; unde sine charitate esse possunt, uti patet in peccatore qui fidem et spem non negavit. Quod pro fide definitum est a Cone. Trid. sess. 6, c. 15 et can. 28 ; pro spe est certum ex unanimi Theologorum sententia. 2) Attamen sine charitate non sunt virtutes perfectae seu formatae quia de facto ad finem ultimum non referuntur. Nam ad rationem perfectae virtutis pertinet non tantum ut bonum operemur, sed etiam ut bene operemur ; fides autem est assensus voluntarius, qui non erit perfectus nisi debito modo fiat et voluntas etiam bene disponatur per charitatem ; spes est exspectatio beatitudinis ex meritis, quae non erit perfecta nisi habeantur merita praesentia, ad quod requiritur charitas. Hinc charitas qua ad finem ultimum supernaturalem ordinamur, dicitur perfectio et forma (extrinseca) omnium virtutum supernaturalium ; et fides et spes sine charitate sunt informes (q. 65, a. 4). 3) Fides potest esse sine spe quia praesupponitur spei secundum rationem. 4) Sed charitas nequit esse sine fide et spe, et spes nequit esse sine fide. Hinc S. Thomas, q. 65, a. 5 : « Sicut aliquis non posset cum aliquo amicitiatn habere si discre­ deret vel desperaret se posse habere aliquam societatem vel familiarem conversationem cum ipso ; ita aliquis non potest habere amicitiam ad Deum, quae est charitas, nisi fidem habeat, per quam credat huiusmodi societatem et conversationem cum Deo, et speret se ad hanc societatem pertinere ». I 649. Principium II. Virtutes morales infusae sunt connexae : ; A. Inter se per prudentiam : nos inclinant enim ad bene eligendum media supernaturalia in bonum finem seu ad bene agendum supernaturaliter in omnibus circumstantiis, quod sine perfecta prudentia supernatural! est impossibile ; — et vice versa prudentia perfecta esse nequit ad media in omnibus circumstantiis bene ordinanda, nisi quis dispositus sit ad bonum finem particularem pro omnibus circumstan- ■ I 504 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS I tiis, ad quod requiruntur omnes virtutes morales. Eodem modo ac dictum est de virtutibus acquisitis (q. 65, a. 1). I B. Etiam sunt connexae cum charitate : 1) Sine charitate esse non possunt. Etenim non possunt esse sine prudentia supernaturali ; porro prudentia supernaturalis non potest esse sine charitate, nam si ad perfectam prudentiam requiritur quod homo bene disponatur relative ad fines particulares debitos in tali vel tali materia, quod fit per virtutes morales, multo magis requiritur quod bene disponatur relative ad finem ultimum, quod fit per charitatem : actus enim bene ordinans media ad finem particularem bonum sed ad finem ultimum malum fit malus. Ergo virtutes morales infusae sunt connexae cum charitate (a. 2). 2) Item charitas nequit esse sine virtutibus moralibus, infusis. Etenim a) charitas connectitur cum gratia gratum faciente, quae elevat ad esse supernaturale et principium remotum est operationum supernaturalium. Atqui virtutes morales infusae sunt proprietates gratiae gratum facientis, nam qui habet esse supernaturale tamquam principium remotum, debet posse operari supernaturaliter et habere principia proxima ad operationes supernaturales. Ergo — b) Gratia et charitas in quantum ordinat hominem ad finem ultimum, est principium omnium bonorum operum quae ad finem ultimum ordinari possunt. Sed nullum ens tendit ad finem nisi habeat potentiam disponendi media ad finem, et principium aliquorum operum non invenitur in aiiqua re, quin inveniantur ea quae sunt necessaria ad huiusmodi opera perficienda. Virtutes autem morales dant potentiam eligendi media necessaria ad finem ultimum et perficiendi singula genera bonorum operum supernaturalium. Ergo connectuntur cum gratia et charitate. Deus scilicet non minus perfecte operatur in operibus gratiae ac in operibus naturae. Hinc qui recipit gratiam et charitatem recipit virtutes morales supernaturales ; et per unumquodque peccatum mortale amittuntur charitas et omnes virtutes morales supernaturales (a. 3). f (f ' '1 i j i Ô J i I i ii ιϊ I I j tt DE VIRTUTIBUS 505 3) Item dona Spiritus sancti sunt connexa cum charitate qua unimur Spiritui sancto motori, et ideo cum charitate conceduntur, intensive augentur, et amittuntur (q. 68, a. 5). 650. Principium III. Virtutes morales naturales acquisitae possunt esse sine charitate, et vice versa, nam peccator qui convertitur, non ideo habet virtutes acquisitas ; et ille qui peccat mortaliter, non ideo eas amittit (q. 63, a. 2, ad 2). 651. Animadversio.— Ait S. Thomas : Charitas est forma omnium virtutum quia dat et imprimit actibus aliarum virtutum formam et ultimam perfectionem, secundum quod ordinat eas ad ultimum finem; est earum radix quia eas nutrit et sustentat; finis quia omnes alias virtutes ordinat ad finem suum ; et mater 1. quia ex appetitu ultimi finis concipit actus aliarum virtutum imperando eos > (II-II, q. 23, a. 8). Prudentia itaque est forma virtutum moralium quia dat ordinationem ad finem particularem secundum rationem ; charitas est forma virtutum theologicarum et prudentiae quia dat ordinationem perfectam ad finem ulti­ mum ; gratia est forma Charitatis quia dat esse divinum et ita ipsi confert dignitatem et ius ad finem ultimum (De Virt., q. 2, a. 3, ad 19) *. Articulus III. De Aequalitate Habituum infusorum. S. Th. I-II, q. 66, a. 1, 2, 6 ; q. 68, a. 7 et 8 ; II-II, q. 23, a. 6. De Virt., q. 5, a. 3. 652. Principium I. Secundum speciem virtutes theo­ logicae sunt aliis perfectiores. — Nam ut obiectum t t ( I habent ipsum Deum finem supernaturalem et attingunt immediate ipsam primariam regulam humanorum actuum, scii. Deum ; et sic aliis virtutibus secundum speciem sunt perfectiores quae solam attingunt rationem humanam. Inter ipsas autem eminet charitas, nam fides et spes includunt distantiam a Deo et imperfectionem, cum fides sit de Deo non viso et spes de Deo non possesso, sed charitas est de Deo qui iam aliquo modo per amorem amicitiae possidetur i. Cfr. II Sent., dist. 26, q. 1, a. 4, ad 5. π Ii 506 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS et plene possidebitur1. Unde Apostolus, I Cor. XIII, 13 : Maior horum est charitas (q. 66, a. 6). Fides, entitative ut habitus, est perfectior spe quia est in intellectu, cuius obiectum est nobilius ; sed spes, ut virtus, est perfectior quia magis accedit ad Deum. Virtutes morales infusae sunt minus perfectae quam virtutes theologicae, quia immediate versantur circa sola media ad finem ; habent autem diversum gradum perfectionis eo modo quo dictum est de virtutibus acquisitis. Dona Spiritus sancti sunt minus perfecta quam virtutes theologicae quae sunt eorum principia et radices, et quae immediate coniungunt Deo ut ultiino fini; dum dona solum perficiunt hominem ut subiiciatur Deo moventi : perfectius autem est Dep uniri quam moventi subiici. At perfectiora sunt aliis virtutibus quae perficiunt vel ipsam rationem yel nos disponunt ad sequendam motionem rationis, dum donis subdimur motori nobiliori Spiritui sancto. « Manifestum est autem quod ad altiorem motorem oportet maiori perfectione mobile esse dispositum » (q. 68, a.8).— Inter dona,praestantiora sunt intellectualia iis quae sunt in appetitu, et quidem 1) dignior est sapientia, 2) in­ tellectus, 3) scientia, 4) consilium, 5) pietas, 6) fortitudo, 7) timor, secundum ordinem virtutum naturalium2 (a. 7). 653. Principium II. Secundum extensionem et intensitatem habitus infusi sunt aequales. —■ Virtutes infusae — item dona Spiritus sancti—augeri nequeunt extensive, sed disponunt ad omnes actus superpaturales ipsis correspondentes ; et ideo in omnibus hominibus et in eodem homine etiam diversis temporibus secundum extensionem sunt aequa­ les. Item, quia, secundum formale connexae, simul infun­ duntur, etiam secundum intensitatem sunt aequales in eodem homine eodem tempore : ita omnes habitus infusi per charix. Alia ratio traditur in tractatu de Charitate. Cfr. Π-ΙΙ, q. 23, a. 6. 2. Ita dignitas donorum attenditur simpliciter, « per comparationem ad proprios actus, prout procedunt a suis principiis « ; nam secundum quid, scii. « per comparationem ad materiam ·, « fortitudo et consilium, quia locum habent in arduis, praeferuntur scientiae et pietati, quae locum habent in communibus ». Unde ab Isaia enumerantur ante scientiam et pietatem. Et huic ordini congruit inverse ordo beatitudinum. 1. I DE VIRTUTIBUS j 507 tatem aequaliter ordinantur ad finem supernaturalem, sicut etiam virtutes morales per prudentiam infusam aequaliter adhaerent bono rationis et conformantur rationi. Hinc si charitas augetur, simul augentur proportionaliter omnes ; sicut, aucta prudentia, augentur proportionaliter omnes morales. Articulus IV. De Duratione Habituum infusorum. S. Th. I-II, q. 67 ; q. 68, a. 6 ; De Virt., q. 5, a. 4. 654. Principium. In beatis remanent habitus infusi qui nullam includunt imperfectionem, eorum statui repugnantem. — Hinc: t L jI i I 1) Non remanent fides et spes quae includunt imper­ fectionem quia sunt de non viso et de non possesso ; unde accedente visione et possessione evacuantur. 2) Remanet charitas quia amor ex natura sua nullam includit imperfectionem : potest esse de possesso et non possesso, de viso et non viso. 3) Remanent virtutes morales supernaturalis quoad essen­ tiam, sed alios habebunt actus vitae coelesti conformes, sicut dictum est de virtutibus acquisitis ; ante resurrectio­ nem tamen virtutes quae versantur circa passiones non erunt nisi in radice, quia sunt in appetitu sensitivo qui sine corpore esse nequit. 4) Dona Spiritus sancti quoad essentiam remanent in altera vita quia beati perfecte sequuntur ductum Spiritus sancti, et perfectissime ipsi subduntur ; sed alios habebunt actus vitae coelesti convenientes. 65S· Animadversio. — In animabus purgatorii remanent insuper fides et spes quia non adhuc vident nec possident Deum. In damnatis nullus habitus supernaturalis aut virtus esse potest, quia non amplius destinantur ad vitam supernaturalem. I THEOLOGIA MORALIS SPECIALIS INTRODUCTIO De Materia, Methodo et Ordine Theologiae Moralis specialis. 656. Materia. — Post theologiam moralem generalem, quae complectitur tractatus de fine ultimo, de actibus humanis in se, de eorum regulis scii, conscientia et legibus, de peccatis, et de habitibus ac virtutibus, spectatis in genere, incipimus theologiam moralem specialem quae tractat in speciali l° de singulis actibus bonis, et malis seu peccatis oppositis, 2° de singulis habitibus, virtutibus seu donis Spiritus sancti, et de vitiis oppositis, 30 de singulis ptaeceptis sivç affirmativis, quae ad opera bona et virtutes pertinent, sive negativis, quae pertinent ad peccata et vitia. Porro, inter haec omnia, quaedam sunt quae pertinent ad statum omnium hominum, quaedam ad quemdam statum determinatum, scii, clerici, religiosi, episcopi, etc. 657. Methodus. — lamvero praedicta omnia separatim, vel etiam plura eorum simul explicari possunt, uti faciunt multi auctores moderni, qui cum S. Alphonso dividunt theologiam moralem secundum praecepta. At methodus S. Thomae scientifica et perfectior, utpote magis completa simul et compendiosa, est haec omnia simul considerare ita ut in eodem tractatu spectemus et virtutem cum ipsius actibus, et vitia ac peccata opposita, et donum Spiritus DE FÏDE 509 sancti huic virtuti correspondens, et praecepta affirmativa vel negativa ad haec omnia pertinentia. « Est considerandum, ait S. Thomas1, ... quod si seorsum determinaremus de virtutibus, donis, vitiis et praeceptis, opor­ teret idem multoties dicere... Erit ergo compendiosior et expe­ ditior considerationis via, si simul sub eodem tractatu conside­ ratio procedat de virtute et dono sibi correspondente, et vitiis oppositis, et praeceptis affirmativis vel negativis. Erit autem hic considerationis modus conveniens ipsis vitiis secundum pro­ priam speciem. Ostensum enim est supra quod vitia et peccata diversificantur specie secundum materiam vel obiectum... Est autem eadem materia circa quam et virtus recte operatur, et vitia opposita a rectitudine recedunt ». Revera ordo praeceptorum non favet expositioni scientificae, qua omnia inter se logice coniungantur et ad principia reducantur. Nam a) multi sunt actus, qui sat arbitrarie et valde remote reducuntur ad praecepta, v.g. imprecatio, ira, imo gula et ebrietas, quae nata sunt corpori nocere, ad 5m praeceptum ; omnia sacra­ menta ad 3m ; obligatio eleemosynarum ad 4m vel ad 5m ; humi­ litas ad 8m ; b) sunt actus vel virtutes, quae ad plura praecepta reduci debent, v.g. charitas ad im pro amore Dei, ad 5“ pro amore proximi, ad 4m vel 5m pro officio eleemosynae ; item restitutio ac iustitia, fortitudo et temperantia ad diversa praecepta secun­ dum varias materias ; —et ita multa miscentur quorum moralitas procedit ex rationibus valde diversis, aut e contra separantur ea quae spectant ad easdem virtutes ; c) insuper dicta methodus dat locum tractationi incompletae : agentes ex professo de actibus praeceptis, omittunt ea quae sunt de consilio et quae spectant ad perfectionem, ac magis aut etiam unice considerant peccata, non virtutes. Unde omnino praeferenda est divisio secundum virtutes. 658. Ordo divisionis. — Sçptem sunt virtutes, ad quas omnes aliae reducuntur : tres theologicae et quatuor cardinales. Theologia moralis specialis ergo septem complectitur tractatus : de fide, de spe, de charitate, de prudentia, de iustitia, de fortitudine, de temperantia, quae ad omnes status spectant ; quibus additur octavus : de statibus particularibus12. Incipimus dicere de virtutibus theologicis. 1. In introductione ad Ilam II’e. 2. Intellige status particulares relative ad finem ultimum non autem, sicuti moderni ponunt, status laicales: hi, cum S. Thoma, considerandi sunt cum virtute justitiae. DE VIRTUTIBUS THEOLOGICIS TRACTATUS DE FIDE DIVINA. INTRODUCTIO. 659. Fides 'secundum nomen (πίστις a πείθω, πείθομαι, fido, mihi persuasum habeo) primario et iuxta originem designat fiduciam seu Confidentiam voluntariam, datam sive auctoritati (seu veritati) vel testimonio alterius per nostrum intellectum \ sive eius bonitati vel promissioni per ipsam voluntatem1 23. Ex derivatione huius ultimae significationis, fides sumitur etiam : a) pro fidelitate in promissis ’ ; b) pro promissione ipsa et voto 4 ; c) pro rebus promissis 5. Ex derivatione prioris significationis, fides sumitur etiam : a) pro veritate in testando 6 ; b) pro ipsis rebus testatis v. g, pro doctrina credenda, sicut ad Eph. IV, 5 : « Unus Dominus, una fides », et Symbolum athanasianum : « Haec est fides catholica...»7; c) pro fiducia data sive propriae opinioni, quando non adest plena evidentia, sive dictamini propriae conscientiae, ut ad Rom. XIV, 23 : « Quod non est ex fide (i. e. ex persuasione conscientiae) peccatum est » ; quo etiam sensu quis bonae vel malae fidei dicitur 660. Fides stricto sensu accepta dicitur de assensu voluntario intellectus (fides actualis), vel de habitu incli­ nante ad talem assensum praestandum (fides habitualis) 1. Hebr. XI; I Cor. XIII, 13; I Thés. I, 8; II Thes.II, 12; Il Cor. V, 7. 2. lac. I, 6 : «Postulet in fide nihil haesitans » ; Ioh. II, 23 ; Mt. VI, 30 ; VIII, 26 ; IX, 2 ; XIV, 31 ; Eccli. VII, 28 ; XXVII, 17 ; I Cor. IX, 17, et saepius in Scripturis, non tamen semper, ut falso asserunt Pro­ testantes. 3. Rom. III, 3 ; Mt. XXV, 21 ; Le. XIX, 17 ; I Cor. IV, 2. 4. I Tim. V, 12 : « fidem Ci. e. promissionem castitatis) irritam fecerunt ». 5. V. g. fidem matrimonii servare. 6. Apoc. III, 14 : « testis fidelis et verus » ; 1er. VII, 28. 7. Act. VI 7 ; Apoc. II, 13 ; Gal. 111,25. DE FIDE SU propter solam auctoritatem seu testimonium alterius. Si auctoritas illa sit humana, fides humana vocatur ; si sit divina, fides divina dicitur. Fides divina dari posset de rebus mere naturalibus ; in ordine tamen praesenti quo destinamur ad finem super­ naturalem, est de supernaturalibus et divinis (et de aliis in ordine ad vitam aeternam), et ideo strictius est divina non tantum ratione motivi sed etiam ratione materiae, unde theologica vocatur. 661. Fides theologica describitur ab Apostolo, ad Hebr. XI, 1 : Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Dicitur i° sperandarum substantia rerum i. e. beatitudinis prima in nobis inchoatio, primumque fundamentum (quod stat sub aliis et ideo alia fundat), ut explicat S. Thomas ; vel textui graeco conformius : beatitudinis in mente nostra firma ac certa subsistentia (ύποστασες), quatenus fides adeo certos nos facit de rebus sperandis ac si iam essent praesentes et a nobis possessae ; 2° argumentum (έλεγχος) metonymice pro ipsius effectu, scii, convictione quam causai ; 3° non apparentium (ού βλεπόμενω^) ; fides est argu­ mentum i. e. plena convictio, certa persuasio rerum quae nec sensibus nec mente videntur, sed propter Dei aucto­ ritatem admittuntur. Hanc descriptionem esse veram definitionem ostendit S. Thomas, II-II, q. 4, a. 1 (cfr. De Verit., q. 14, a. 2), unde ab eius tempore in scholis ut classica definitio explicari solet. Hac enim definitione fides ab omnibus aliis distin­ guitur : a) per hoc quod dicitur sperandarum substantia rerum distinguitur a fide communiter dicta, v.g. a fide humana, quae non ordinatur ad beatitudinem speratam ; b) per hoc autem quod dicitur argumentum, distinguitur ab opinione, suspicione et dubitatione, quibus intellectus non plene convincitur nec firmiter adhaeret alicui veritati ; c) per hoc denique quod dicitur non apparentium, distin­ guitur a scientia et ab intellectu principiorum quibus res ί\ 512 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 1; intellectui apparent. Unde si quis vellet doctrinam Apostoli ; in forma definitionis ponere, dicere posset : « fides est habitus mentis quo inchoatur vita aeterna in nobis, faciens intellectum assentiri non apparentibus ». ■ ■ I, i I ! L; ! ■ h! ■,|j i'. II 662. Definitionem Apostoli explicat Concilium Vaticanum, dum fidei naturam exponit (Const. Dei Fil. c. 3) : « Hanc fidem quae humanae salutis initium est, Ecclesia catholica profitetur virtutem esse supernaturalem qua, Dei aspirante et adiuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest. Est enim fides, testante Apostolo, sperandarum... ». Indicatur i) genus ad quod fides pertinet : virtus supernaturalis; 2) actus proprius virtuti fidei quo ab aliis virtutibus distinguitur : qua vera esse credimus ; 3) materia circa quam versatur : revelata a Deo; 4) motivum fidei : propter auctoritatem Dei revelantis ; 5) causa fidei : aspirante i. e. praeveniente, et adiuvante gratia. Quam definitionem esse realem et adaequatam toto ostendetur tractatui. *x. ! ! ’ < , ; 1 > J î 1 I I i I > ' i. Pro doctrina de fide utiliter conferri possunt : per totum S. Thomas, Q. D. de Veritate 14 ; et ΙΙ-Π, q. 1-16, cum commentariis Caietani, Iohannis a S. Thoma, Sylvii, Salmanticensium, Gotti, et Billuart ; item Billot, De Virtutibus infusis; — etiam aliquando, quamvis minus tuto : Suarez, Lugo, Franzelin ; — item Scheeben, Heinrich, Mannens, Tanquerey, Van Noort in sua Dogmatica ; — Brouwer, De Fide divina ; Bouquillon, De Virtutibus theologicis, cum adnotationibus Waffelaert ; Mazzella et Schiffini in respectivo suo tractatu De Virtutibus infusis; Theologia Mechltniensis, De Virtutibus ; Masi, De Virtute Fidei ; GarrigOu-Lagrange, De Revelatione; Lumbreras, De Fide;— item Goudin, Philosophia, p. 4, diss. 2, q. 4, a. 5 ; R. Martin, De Necessitate credendi et credendorum; Gardeil, Crédibilité et Apologétique ; Bainvel, La Foi et l’acte de foi ; Lefebvre, L’Acte de Foi d’après S. Thomas; Ans. Stolz, Glàubensgnade und Glaubenslicht; Al. Janssens, Het Geloof; Janvier, Conf, de N.-D. : La Foi; Harent in Diet, de Théol., art. Foi; — pro parte magis practice .· S. Alphonsus et alii moralistae recentiores : Lehmkuhl, Ballerini, Aertnijs, Marc, Haine, Génicot, Noldin, Prümmer, et Vermeersch. DE FIDE 513 mere speculativa seu dogmata solum credenda, quae explicantur in dogmatica, ipsa tamen fides est aliquid practicum quod eatenus est cognoscendum quia simul est agendum et in praxim dedu­ cendum, Unde tractatus totus quantus est pertinet ad theolo­ giam moralem. 663* Divisio tractatus. — Tractatus de fide complecti­ tur quinque partes : ia Pars agit de obiecto fidei quod magis est notum quam actus fidei, unde etiam prius est explicandum : 1) de obiecto formali ; 2) de obiecto materiali : a) de obiecto materiali in se ; b) de eius conditionibus ; c) de eius evo­ lutione ; d) de Ecclesia illud proponente. 2a Pars agit de actu fidei qui magis est notus quam habitus fidei : A. de actu interiore : 1) de eius essentia ; 2) de eius analysi, scii, tum a) ipsius actus fidei, tum b) pii credu­ litatis affectus, tum c) iudiciicredibilitatis, i. e. de praeambulis fidei; 3) de necessitate actus fidei; B. de actu exteriore seu confessione fidei. 3a Pars agit de habitu fidei : 1) de ipsa fide : a) relative ad subiectum, b) relative ad alias virtutes supernaturales, c) relative ad alias virtutes intellectuales ; 2) de habentibus fidem ; 3) de causa et effectibus fidei ; 4) de donis fidei correspondentibus. 4a Pars agit de vitiis et peccatis oppositis ; 1) de peccatis directe oppositis fidei interiori : a) de infidelitate ; b) de haeresi et apostasia ; 2) de peccatis indirecte oppositis fidei : a) de communicatione cum infidelibus et haereticis ; b) de cooperatione ad infidelitatem et haeresim ; c) de lectione vel evulgatione librorum prohibitorum ; d) de admissione vel professione doctrinae quae pro fide est periculosa ; 3) de blaspheniia quae directe opponitur con­ fessioni fidei. 5a Pars agit de praecepto fidei. Summa Theologiae Moralis I. :— 33 514 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS PRIMA PARS. DE OBIECTO FIDEI. S. Th. II-II, q. 1, a. 1. 664. Obiectum fidei est prima veritas, Deus, ut infra probabitur. Est ipse prima veritas tripliciter : a) in essendo, quia essentia sua est primum ens et ideo primum verum aeternum ; b) in cognoscendo, quia sapientia sua ab aeterno omnia cognoscit prout sunt ; c) in dicendo, quia veracitate sua ab aetçrno summam propensionem habet ad dicendum verum, si loquitur. 665. Obiectum fidei est duplex : materiale et for­ male. — In omni enim potentia et habitu, sicut in omni actu, duplex distinguitur obiectum : 1) Obiectum materiale seu id quod actu attingitur, materia circa quam actu versatur, v. g. pro cognitione id quod cognoscitur, ut puta conclusio. Porro obiectum materiale est duplex : est enim aliquid quod primo, per se ipsum et ratione sui attingitur, quod proinde vocatur obiectum primarium, et ratione cuius cetera attinguntur, quae vo­ cantur obiectum materiale secundarium. 2) Habetur obiectum formale seu id per quod, mediante quo obiectum materiale immediate attingitur, seu motivum proximum propter quod attingitur, v. g. pro cognitione medium per quod aliquid immediate cognoscitur, puta syllogismus quo cognoscitur conclusio. Exemplum sit in visione : obiectum materiale secunda­ rium sunt visa, primarium est coloratum, formale est lux. 666. Animadversiones. — ia Ne confusio oriatur, notetur quosdam theologos obiectum materiale primarium appellare obiectum formale quod ; sed isti obiectum formale vocant formale quo, vel motivum formale seu rationem formalem *. i. Obiectum primarium enim est ratio formaiis sub qua seu id mediante quo attingitur obiectum secundarium, et ita est quasi obiectum formale respectu obiecti secundarii. Attamen est id quod attingitur, imo primo et per se ; unde melius vocatur materiale quam formale, ita ut denomi­ natio : obiectum formale, reservetur illi quod non est nisi formale, seu id quo attingimus. Et ita loquitur S. Thomas, hic in art. 1. DE FIDE SIS 2* In catechismis, obiectum materiale designatur per particu­ lam Quid, v. g. dum postulatur quid credere debeamus, et obiectum formale exprimitur per particulam cur seu quare, v. g. cur credere debeamus. QUAESTIO PRIMA. DE OBIECTO FORMALI FIDEL S. Th. II-II, q. i, a. i ; De Verit., q. 14, a. 8. 667. Thesis. Obiectum formale fidei est auctoritas Dei revelantis seu prima veritas in dicendo. — Ob­ iectum formale fidei est id propter quod creditur id quod creditur. Hoc autem, definiente Cone. Vat., sess. 3, c. 3, can. 3, est auctoritas Dei revelantis qui nec falli nec fallere potest ; auctoritas quidem non in praecipiendo sed in affirmando et testificando seu veritas Dei in dicendo, et quidem veritas Dei ut revelans. Quae verba indicant duo : i° Quod Deus, quando loquitur, ex infinita perfectione non dicit nisi verum, et ideo ius habet ut ipsi credamus, unde obiectum formale fidei dicitur esse prima veritas in dicendo. 2° Sed non sufficit quod Deus, quando loquitur, verum dicat, ad fidem requiritur etiam quod de facto sit locutus ; unde obiectum formale fidei dicitur esse auctoritas Dei ut revelantis seu prima veritas revelans. Si enim ab aliquo petimus cur credat, respondebit quia Deus dixit (en 2um) ; et credit quod Deus dixit, quia Deus in loquendo est verus (en ium). — At : 30 Ad auctoritatem Dei qua verus est in dicendo, non sufficit quod Deus sit infinite verax i. e. non possit ex malitia aliquem fallere, sed requiritur etiam quod sit infinite sapiens i. e. non possit falli in cognoscendo ex ignorantia. Ergo a theologis dicitur obiectum formale fidei esse prima veritas in dicendo, quatenus supponit primam veritatem in cognoscendo. Motivum tamen immediatum et ultimum fidei solum est prima veritas revelans. 668. Auctoritatem Dei revelantis esse obiectum fidei formale, probatur : 1) Ratione : Fide divina eodem modo credimus Deo ac 5l6 summa theologiae moralis fide humana credimus hbmini. Atqui fide humana credimus propter auctoritatem hominis in testificando : si enim ab aliquo petimus : cur credis hoc, respondebit : quia Pçtrus dixit ; et si petimus : cur credis quod Petrus dixit, respon­ debit : quia Petrus verus est in loquendo. 2) Ex modo loquendi S. Scripturae: a) fides dicitur ex auditu verbi Dei (Rom. X, 14 ; lerem. VII, 28) et fideles dicuntur accipere fidem ut verbum seu testimonium Dei (I Thés. II, 13) ; — b) fide credimus Deo (Gen. XV, 6) : credere est testimonium Dei accipere siçut credere hominibus est accipere testimonium hominum (I Ioh. V, 5-13) ; et quidem comparatur fides divina fidei quae adhibetur testibus in iudicio (Ioh. V, 36 ; VIII, 17) ; — c) appellant prophetae V. T„ quando fidem exigunt, ad auctoritatem Dei (Haec dicit Dominus), imo ipse Christus explicite ad eius veritatem et veracitatem (Ioh. VII, 16, 28 ; VIII, 26) ; unde credendo significamus Deum esse veracem (Ioh. III, 33). Quibus omnibus constat eodem modo nos credere Deo ac credimus hominibus, et fidem fundari in testimonio, aç auctoritate Dei loquentis. — Et ideo d) fides dicitur obedientia et captivitas intellectus in obsequium Christi (II Cor. X, 5) : cum enim homo fide admittit, non quae ipse sed quae Christus videt, quia Christo voluntarie fidit, ideo per voluntatem intellectus tenetur captivus intellectûs Christi, huic sese subiicit eumque honorat. 3) Ex Traditione : idem clare et aperte docent Patres ab initio : Athenagoras, Leg. pro christianis, n. 7 ; S. Theo­ philus Ant., ad Autolyc. I, 8 ; Clemens Al., Strom. II, c. 2, η. 8 ; S. Chrysostomus, in Mt. hom. I, n. 82 ; hom. 36 in Gen. 15, n. 6 ; Theodoretus, Graec. affect, serm. 1 ; S. Cyprianus, de Mortalitate, n. 6 ; S. Ambrosius, in Luc. IV, 71 ; S. Augustinus, ep. 47, n. 7 ; de Spiritu et Littera, XXXII, η. 5 ; S. Leo M., serm. 27, c. I. Argumenta al1 ata probant fidem aeque fundari in revelatione seu testimonio ac in veritate Dei, et ideo non solam veritatem Dei in dicendo esse obiectum formale fidei ; sed etiam τενβτ lationem ad illud pertinere, seu motivum esse positive influens in fidem, et non esse puram conditionem sine qua non quae motivum applicat, ut docuit Scotus. Ët sane : al Id quod Deum formaliter constituit testem et quod reddit F i ’ ί I I J I 5 i I I s I ■ i DE FIDE 517 auctoritatem Dei formaliter moventem pertinet ad motivum fidei. Sed revelatio activa formaliter constituit Deum testem et reddit auctoritatem eius formaliter moventem, nam auctoritas non loquens non est movens audientem. Ergo motivum formale fidei est prima veritas ut actu testificans ; secus in actu primo moveret, non in actu secundo. b) Nam motivum partiale est id quo ratio videt connexionem inter auctoritatem Dei et veritatem credendam, sicut nexus conclusionis cum principio movet ad assensum scientiae ; haec connexio autem in casu est factum revelationis. Ergo revelatio est motivum partiale. c) Obiectum formale adaequatum est id quod ostendit infallibiliter veritatem revelatam. Non sola auctoritas Dei nec sola revelatio id ostendunt. Ergo obiectum formale adaequatum est utrumque simul. Non credimus scii, solum quia Deus verax est, nec solum quia Deus revelavit, sed propter utrumque 669. Fides est virtus theologica seu pure divina, quae proinde Deum solum ut obiectum formale habet : gratia enim habituali et virtutibus theologicis participamus vitam et operationes ipsi Deo proprias, quae solum obiectum Deum habent. Unde unicum motivum fidei est sola veritas Dei revelantis, nec aliquid creatum potest ingredi eius obiectum formale, sicut etiam de aliis vir­ tutibus theologicis est dicendum. Hinc non sunt audiendi : 1) Illi qui cum De Lugo putant pbiectum formale fidei partialiter esse propositionem Ecclesiae, dicentes quod cre­ dimus quia Deus revelavit, et hoc quia Ecclesia dicit. Propositio enim ab Ecclesia facta non est causa seu moti­ vum cur credimus, sed tantummodo medium ordinarium quo cognoscimus quid sit a Deo revelatum12 j quo cognito revelatis adhaeremus propter solam Dei auctoritatem. Sic quando magister dicit : haec est sententia Scripturae aut S. Thomae, creditis sententiae non propter magistri, sed propter Scripturae aut S. Thomae auctoritatem. Ita et contenta in littera regis, non creduntur propter auctoritatem nuntii. 1. Ita S. Thomas I, q. i, a. 8, ad 2; II-II, q. 1, a. 1 ; q. 5, a. 5 ; De Ver., q. 14, a. 8 ; Caietanus. Iohannes a S. Thoma, Salrpanticenses, et generatim Thomistae : etiam Billot et Pesch. 2. Propositio Ecclesiae non formaliter influit in actum credendi ; at praestat esse medium cognoscendi quaenam sint revelata, tum quia homini connaturale est ut ab alio doceatur, tum quia ita facilius et expeditius fit, tum quia medium est tutum et efficax, cum non subjiciatur defectioni. 5l8 summa theologiae moralis 2) Neque audiendi sunt qui, ut Mazzella, docent extrinsecam revelationem ingredi obiectum formale fidei ; quia ad fidem requiritur quod de facto Deus sit locutus, ut dictum est n° 667. Locutio enim Dei potest spectari vel active, prout est in ipso Deo conceptio veritatis quam ordinat et dirigit ad nos et voluntas ac imperium illam revelandi, at sic non est nisi ipse Deus et pertinet ad motivum fidei ; vel spectari potest passée,prout est manifestatio et signum huius conceptionis et voluntatis in creaturis (vox externa, visio imaginaria, vel species intelligibilis nobis infusa), et haec non est obiectum formale fidei sed tantum conditio sine qua non : quia enim locutionem Dei i. e, ipsius in­ tellectum et voluntatem inspicere non valemus, ideo in­ digemus ad eam cognoscendam signis Deo externis, quae tamen non sunt causa seu motivum cur credimus, sed conditio sine qua fides non est possibilis. Sic epistola qua aliquis testatur, non est motivum cre­ dendi, sed conditio cognoscendi eius iudicium et testimo­ nium internum sui intellectus. 670. Corollarium. — Exinde apparet falsas esse sententias antiquiorum theologorum, ex quibus 1) Caietanus obiectum formale fidei reposuit in divina essentia seu Dei veritate in essendo, et Gulielmus Parisiensis in supremo Dei dominio : ista sunt ultima ratio ontologica ipsius motivi fidei, sed non motivum proximum quod movet ad assensum, seu quo nititur assensus nostri intellectus ; 2) Bannez et Sylvester Maurus saltem partialiter reposuerunt in lumine fidei sive habituali sive actuali : gratia causât per modum causae efficientis, sed non est motivum credendi ; /'3) Ripalda pro revelatis promissionibus reposuit in fidelitate Dei : hoc autem pertinet ad motivum spei. QUAESTIO SECUNDA. DE OBIECTO MATERIALI FIDEI. Articulus I. De Obiecto materiali in se. S. Th. II-II, q. i, a. i et 2 ; a. 6, ad 1 ; De Verit., q. 14, a. 8. 671. Thesis I. Obiectum materiale fidei sunt omnia a Deo revelata. — Obiectum materiale fidei est id quod DE FIDE 519 creditur propter auctoritatem Dei revelantis. Hoc autem, ut docet Cone. Vat., sess. 3, c. 3, sunt ea omnia eaque sola quae a Deo sunt revelata. — Probatur : Obiectum materiale fidei est omne id quod attingi potest per obiectum formale, quod est auctoritas Dei revelantis. lamvero auctoritas Dei aequaliter se extendit ad omnia revelata, et Deus est aeque dignus fide, sive veritates maioris momenti sive res minoris momenti manifestet ; ex altera parte auctoritas Dei in loquendo nequit se extendere ad illa quae non revelat. Ergo ea omnia eaque sola quae Deus revelavit sunt obiectum materiale fidei. 672. Thesis II. Obiectum materiale fidei primarium seu principale est ipse Deus ut finis supernaturalis, seu prima veritas in essendo. — Obiectum materiale primarium seu principale est id quod per se et ratione sui creditur, et ratione cuius caetera creduntur. Hoc autem est ipse Deus ut finis supernaturalis ; nam caetera omnia, Ut humanitas Christi, sacramenta et alia in Scripturis contenta, » non cadunt sub fide nisi secundum quod habent aliquem ordinem ad Deum », ut illum tamquam finem supematuralem plenius cognoscamus et ad illum melius tendamus. Unde obiectum materiale primarium dicitur esse Deus ut est prima veritas in essendo. Licet obiectum fidei sit veritas prima quae est omnino simplex, quia tamen illam in se non videmus, sed modo nostro concipimus secundum quamdam complexionem, sequitur obiectum fidei quoad nos esse aliquam propositionem enuntiabilem. 673. Obiectum fidei secundarium. — Ad illud per­ tinent : 1) ea quae per se directe conducunt ad finem supernaturalem, quaeque vocantur res fidei et morum : sunt fidei obiectum proprie et per se,· 2) ea quae per se sunt indifferentia ad finem supernaturalem et sine quibus doctrina Christiana circa fidem et mores completa est, sed quae de facto simul cum illa doc­ trina in S18 Litteris fuerunt attestata ad eius manifestatio­ nem, v. g. historia Abraham vel captivitatis populi ludaici, 520 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS et alia huiusmodi quae naturali ratione cognosci possunt ; illa quoque credi debenti sed non sunt obiectum fidei nisi improprie et per accidens (q. i, a. 6, ad i). ['674. Corollarium de revelationibus privatis. — Cum auctoritas divina sit aequalis in revelationibus particularibus ad privatam personam directis, ac in revelatione publica, sequitur illas esse obiectum fidei divinae, et credi posse dummodo de iis certo constet. Quo in casu obligatur ad credendum ille saltem ad quem fuerunt directae ; quodsi omittat, peccatum infidelitatis committit, discredens auctoritati Dei, quod fidem in ipso evertit ; ceteris autem probabiliter sufficit quod eas non contemnant. Etenim revelationes privatae si ab Ecclesia probantur, non proponuntur credendae fide divina ; sed Ecclesia tantum declarat 1) eas nihil continere contra fidem et mores, 2) adesse sufficientia indicia ut prudenter, pie, et sine superstitione credantur fide humana; ex quo sequitur 3) non esse fas illas contemnere. 675. Obiectum fidei implicite revelatum. — Ad fidem divinam non tantum pertinent ea quae sunt explicite i. e. in seipsis, expressis et propriis verbis revelata, sed etiam quae sunt revelata implicite et in alio. Dicuntur enim aliqua revelari : i) Formaliter et immediate, licet implicite, i. e. realiter et proprio conceptu, quamvis non expresso et distincto sed confuso modo, neque propriis sed aequivalentibus terminis : sunt illa quae continentur in explicite revelatis sicut pars in toto,N. g. definitio et essentialia rei definitae in re definita (totum actuale metaphysicum et partes metaphysicae, v.g. homo=animal rationale ; sacramentum=signum practicum gratiae) ; — vel particulare in universali (totum potentiate et partes subiectivae, v. g.omnis homo, Iohannes) ; — vel elementa et proprietates essentialia in toto (totum actuale physicum vel intégrale, et partes constitutivae vel intégra­ les, v. g. homo = corpus et anima; caput, cerebrum, cor ; risibilis) ; —■ vel vires et potentiae essentiales in essentia (totum potestativum et partes potentiates, v.g. anima, intel­ lectus et voluntas) ; — vel unum correlativum, contradic­ torium aut contrarium in altero (v. g. Iohannes est filius Zebedaei, hic est pater Iohannis). Haec sunt obiectum fidei quia aequivalenter et quoad sensum a Deo dicuntur, et ideo vere, realiter et proprie continentur in revelatione : Qui revelat totum, revelat implicite partes. DE FIDE 52I 2) Virtualiter et mediate revelari dicuntur implicite ea quae continentur in revelatione sicut effectus in causa, et sicut consequentia seu conclusio in suis principiis. Haec noil sunt obiectum fidei divinae utpote non immediate et in se revelata1, sed tantum mediate scii, in medio ex quo deduci valent : non enim admittuntur quia Deus ea dixit, sed tantum propter aliud quod Deus dixit, scii, non unice propter verbum Dei sed etiam propter nexum cum iis quae dixit. Qui enuntiat principium seu causam, non enuntiat consequentiam aut effectum. Sunt tamen illa obiectum assensus scientiae theologicae ; et si ab Ecclesia infallibiliter definiuntur, omnino sunt admittenda ut vera et obiectum sunt, non fidei divinae, sed assensus theologici vel et fidei ecclesiasticae1 2. — Hinc : a) Conclusio ex una praemissa revelata et ex altera naturaliter cognita est revelata et obiectum fidei, si secunda tantum ostendit conclusionem contineri formaliter implicite in prima, v. g. Christus est homo, ergo habet corpus vel est animal rationale ; Omnis homo ex Adam generatus contrahit peccatum originale, ergo Petrus id contrahit ; et etiam, ut videtur, conclusio cuius cognitio dependet a facto contingenti, v. g. Omnis pontifex legitime electus est vicarius Christi, ergo Pius XI est vicarius Christi ; — hic puer rite baptizatus habet gratiam, haec hostia consecrata continet Christum. Hisce tamen in exemplis non adest verus syllogismus, quia processus non habet vim illativam s non est conclusio proprie dicta per veram demonstrationem et deductionem novae veritatis, sed est conclusio mere explicativa et simplex declaratio illorum quae iam actualiter continebantur in praemissis. b) Conclusio ex una praemissa revelata et ex altera naturaliter cognita, si in utraque aeque continetur et ex utraque aeque et vere deducitur, non est revelata nec obiectum fidei, quia non propter solam auctoritatem Dei admittitur sed propter deductio­ nem, v. g. Christus est Deus-homo, atqui Deus-homo nunquam gratia aut visione beatifica carere potest, ergo ; — B. V. est Mater Christi, atqui S. Anna est mater B. V., ergo est avia Christi ; — Christus mortuus est sub Pontio Pilato, ergo sub Tiberio. Time adest verus syllogismus, vera et proprie dicta deductio, et vera 1. Esse revelata et credenda olim docuerunt plerique, inter quos nominari solent M. Canus, A. Vega, Vasquez et Ripalda, Ita et hodie Tuyaerts, L’Évolution du Dogme. — E contra pars longe maior recentiorum. Cfr. Schultes, Introductio in historiam dogmatum. 2. Ita generatim docent ; plures tamen tenent in casu esse credenda non ecclesiastica sed divina fide, uti Suarez, Ripalda, Lugo, Schiffini, de Grandmaison, Gardeil, Marin-Sola, qui ita tenent sententiam quam­ dam intermediam. 522 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS conclusio illativa illorum quae virtute tantum et vi connexionis continebantur in praemissis ; conclusio scii, distinctae veritatis, non revelatae, sed cum revelatione connexae. Conclusio, aiunt Logici, sequitur deteriorem partem. c) Conclusio ex duabus praemissis revelatis, secundum plures l, est revelata et obiectum fidei, tum quia conclusio formaliter continetur in duabus praemissis quae in casu sunt revelatae ; tum quia Deus earum connexionem et conclusionem cognoscit, ille autem qui duas praemissas enuntiat dum conclusionem videt, hanc enuntiare intendit et sufficienti modo manifestat. Haec tamen argumenta non videntur probantia : non primum, quia conclusio proprie dicta non formaliter sed virtualiter tantum continetur in praemissis quae sunt vera causa perveniendi ad conclusionem ; secus enim conclusio non exprimeret novam veritatem, nec ratiocinium essçt medium augendi scientiam ’ ; — non secundum, quia ut conclusio proprie et formaliter enun­ tietur, non sufficit ut quis eam in praemissis cognoscat et dicere intendat, requiritur etiam ut connexionem cum illis aliquo modo sermone humano manifestet, scii, ut praemissas enuntiet non quidem separatim sed tamquam praemissas, in quantum ad invicem comparantur et ad conclusionem ducunt. Ergo ut Deus, qui humano sermone ad homines utitur, conclusionem revelet, non sufficit ut connexionem cum principiis cognoscat et consequentiam videat, sed etiam requiritur ut istam Connexio­ nem vel consequentiam exprimat, et unam praemissam immediate post alteram ponat ’. Tales itaque conclusiones, ex duabus praemissis revelatis, non videntur necessario et semper revelatae ; quodsi essent, ex illis aliae deduci valerent, et ex istis rursus aliae, et sic revelatio se protraheret quasi in infinitum. De facto tamen saepe sunt revelatae, et obiectum fidei, vel quia et ipsae expresse revelantur, vel quia una praemissa tantum ostendit quid in altera formaliter implicite continetur, quo casu non adest syllogismus vere demonstrativus, sed mere explicativus, ut dictum est sub a); v. g. Unus est Deus ; atqui Pater, Filius, et Spiritus sanctus est Deus ; ergo sunt unus Deus ; — Omnes Apostoli receperunt Spiritum sanctum ; Petrus est apostolus ; ergo.1 23 1. Ita Lugo, Salmanticenses, Franzelin, Mazzella, Brouwer, Bouquillon, Waffelaert, Mechlinienses, Mannens, Satolli, De Groot, Tanquerey, etc. Contrarium tenent omnes qui absolute aiunt veras et proprie dictas con­ clusiones deductas ex revelatione non esse revelatas, eodem modo loquendo de omnibus et nullatenus distinguendo inter conclusiones, sive ex una sive ex duabus praemissis revelatis deducantur. Ita Iohannes a S. Thoma, Gonet, Bi'luart, Berthier et generatim Thomistae, item Valentia, Molina, Turrjanus, Lorca, Suarez, Wirceburgenses, Dens, Schiffini. 2. Ita Mercier, Logique, 3» p., ch. I, a. 2, n. 95 ; et Goudin, Philo­ sophia Thom., t. I, de demonstr., a. 1, par. un. 3. Hinc Berthier, de Loc. theol., p. 1, 1. 2, ap. 1, n. 478 : « Certitudo conclusionis ex duabus praemissis fide certis eductae, minor est per se quam certitudo propositionis fide certae. Etsi enim Deus conclusionem illam in praemissis inclusisse censeatur, attamen Deus ipse hanc in illis inclusam fuisse nullatenus asseruit, sed hominis ingenium invenit et collegit, cui non competit Dei infinita scientia atque veracitas ·. r DE FIDE 523 d) Omnes praedictae conclusiones, si spectentur ut conclu­ siones, i. e. in quantum nexum habent cum praemissis etiam revelatis et ex ipsis deducuntur, non sünt obiectum fidei sed assensus scientiae theologicae, quia tunc non admittuntur propter motivum fidei, auctoritatem Dei revelantis, sed propter motivum scientiae, scii, propter nexum cum principiis et rationalem deductionem. 676. Obiectum fidei quoad se et quoad nos ; fidei divinae et catholicae.—Obiectum fidei distingui potest : 1) Obiectum fidei divinae quoad se, est illud quod de facto est revelatum et ita quoad se ad fidem pertinet. 2) Obiectum fidei quoad nos, est illud quod insuper tam­ quam revelatum sufficienter proponitur et cuius revelatio a nobis certo cognoscitur. Unde propositiones particulares quarum cognitio dependet a facto contingenti, v. g. haec hostia continet Christum, hic puer habet gratiam, saepe non erunt obiectum fidei quoad nos quando existentia facti cum absoluta certitudine a nobis non cognoscitur1 : tunc enim non apparet nexus Cum propositione revelata. 3) Obiectum fidei catholicae seu universalis quoad omnes, et ab omnibus credendum, est illud quod pertinet ad revelationem publicam a Deo ad omnes homines et uni­ versalem Ecclesiam directam (in Scriptura et Traditione contentam), et insuper quod Ecclesia proponit tamquam divinitus revelatum et omnibus credendum praecipit. Hinc revelationes privatae ad fidem catholicam pertinere non possunt, et Immaculata Conceptio B. V- ante definitionem erat obiectum fidei divinae, non autem catholicae (C. Vat., sess. 3, c. 3 ; Codex iuris can. 1323, § 1). Unde aliquid potest a) esse de fide quoad se, et non quoad nos, si certi non sumus illud esse reyelatum : ita hodie ponitur quaestio de B. V. universali mediatione ; b) esse de fide quoad imum et non quoad alterum, v. g. revelatio privata ; c) esse de fide probabiliter tantum, si dubium sit de revela­ tione ; imp probabiliter de fide catholica, si dubium sit de propositione Ecclesiae ;i. i. Propositiones istae particulares non sunt revelatae, nisi prout con­ tinentur in propositione universali. Unde non sünt revelatae nisi neces­ sario cum illa sint connexae : si nexus non existât necessarius, revelatae non sunt. Sola autem certitudo stricta statuit nexum obiec­ tivum inter particularem et universalem propositionem. 524 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS d) incipere esse de fide catholica, post definitionem; imo desinere esse de fide cathohca quoad nos, si non amplius constet de definitione vel de eius sensu. Fides itaque explicita crescere potest. Articulus II. De Conditionibus ad obiectum materiale requisitis. S. Th. II-II, q. I, a. 3, 4, 5 ; I-Π, q. 67, a. 3 et 5 ; De Verit., q.i4> a. 9. 677. Duae conditiones requiruntur ad obiectum fidei. — Ut aliquid credi possit, requiritur ut sit verum simul et obscurum seu inevidens. Unde a theologis dicitur duas esse materialis obiecti fidei conditiones, scii, quod sit verum et obscurum, et duas proprietates fidei ex parte obiecti : infallibilitas et obscuritas. 678. Infallibilitas fidei. — Requiritur primo ut ob­ iectum materiale fidei sit verum (Num. XXIII, 19 ; Hebr. VI, 18) : fidei enim non potest subesse falsum, neque ex parte Dei revelantis, neque ex parte hominis credentis, a) Non ex parte Dei revelantis quia falsum dicere nequit : si enim Deus per se vel per alium posset dicere falsum, id fieret vel quia deciperetur, vel quia alios decipere vellet ; utrumque autem est impossibile, nam prius repugnat eius omniscientiae, posterius infinitae eius bonitati et perfec­ tioni. b) Neque ex parte hominis credentis : nihil enim ha­ bitu fidei attingitur et creditur nisi propter auctoritatem et testimonium Dei, mediante scii, obiecto formali ; iamvero auctoritas et testimonium Dei non se extendunt ad falsa ; ergo falsum credi nequit. Fides est virtus intellectualis quae non versatur circa falsum, quod est malum intellectus : virtute enim nullus male utitur. Unde si quis assentiatur falso quod ex igno­ rantia etiam invincibili putat esse revelatum a Deo, talis non assentitur ex supernaturali habitu fidei theologicae propter auctoritatem Dei, quia Deus id revelavit, sed tantum actu naturali propter errorem quia falso putat Deum id revelasse. Nec Deus per gratiam tali actui con­ currit, quo intellectus adhaeret falso. Hinc fides est infallibilis. '1 \ DE FIDE 525 ---------- ::---------------------------------------- .--------- - ----------—.----- -----------— 679. ; Obscuritas fidei. — Requiritur secundo ut obiectum fidei materiale sit obscurum seu inevidens : est enim fides argumentum non apparentium. Et quidem : a) Oignes theologi unanimiter admittunt obiectu mmateriale fidei esse inevidens formaliter, ratione motivi, i. e. quatenus attingitur per obiectum formale, auctoritatem Dei revelantis : haec enim non reddit rem intellectui eviden­ tem, ut dicit C. Vat., sess. 3, c. 3, nec facit veritatem reve­ latam in se apparere. b) Omnes pariter tenent non posse aliquid credi simul et visione beatifica videri, iuxta I Cor. XIII, 9-10. c) Item concedunt ea de quibus principaliter est fides, esse omnino obscura et inevidentia : sunt enim visio beatifica et alia mysteria in Deo abscondita, ad quae cognoscenda revelatio est absolute necessaria (C. Vat., sess. 3, c. 4, can. 1). d) Disputatur utrum alia obiecta quae naturaliter co­ gnosci possunt, sed quae tamen revelantur, ab iis credi possint qui de hisce obiectis etiam habent cognitionem rationalem evidentem, v. g. an ille qui omnimodam habet evidentiam existentiae Dei, vel creationis, vel providentiae, etc. adhuc ea possit admittere propter auctoritatem Dei qui etiam haec revelavit. 680. Quomodo evidentia impedit fidem. — In hac quaestione : i° Certum est illum qui evidentiam alicuius rei habet hanc posse credere implicite, quatenus debet credere gene­ rali modo omnia quae Deus revelavit et nihil eorum potest excludere, et hic est sensus C. Vat., sess. 3, c. 3. 2° Imo explicite sed alio momento ac habeat cognitionem evidentem : qui enim v. g. nunc demonstrat existentiam Dei, potest eam admittere postea propter revelationem, scii, quando intellectus non considerat evidentiam vel demonstrationis non recordatur. 3° Unde simul esse possunt in eodem homine, circa eamdem veritatem habitus fidei et actus scientiae, actus fidei et habitus scientiae, imo etiam habitus fidei et habitus scientiae, quibus simul eodem tempore disponitur ad cre- 526 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ----- ------ - -------- ::---------------------- -----:---dendum et sciendum non simul sed diversis temporibus. 4° Nam videtur dicendum cum S. ThomaJ, quoti eodem momento ac quis evidentem demonstrationem facit alicuius veritatis, vel anterioris demonstrationis plenissime recor­ datur, ita ut plenam evidentiam veritatis habeat, non posse illum hoc momento eamdem veritatem accipere propter testimonium, etiam divinum. — Probatur: a) Experientia interna constat nos id quod oculis videmus, nunquam admittere nec admittere posse propter testimo­ nium alterius etiam fide dignissimi ; item constat nullum credere nec credere posse prima principia, v. g. principium contradictionis, quae mente videntur ; unde in coelo fides evacuatur, accedente Dei visione; videtur idem dicendum de eo momento quo aliquis, demonstratione facta, mente videt conclusionem evidentem existentiae Dei vel alius veritatis naturalis : evidentia enim immediata et mediata sunt eiusdem generis. Lex scii, intellectus nostri est non posse credere ea quae videmus. b) Ratione : Intellectus nequit eodem momento perfecte quiescere in veritate et simul non quiescere. Atqui qui habet cognitionem omnino evidentem, perfecte quiescit in veritate et quidem necessario ; qui credit, in hac non quie­ scit, nam remanet ipsi dubitandi vel non assentiendi possibilitas et libertas. Ergo eodem momento nequit aliquis eamdem veritatem fide et evidentia tenere2. c) Responsione ad argumentum praecipuum adversario­ rum : Eadem veritas potest simul admitti propter duplex motivum : evidentiam nempe et auctoritatem. Facile enim distinguitur : si illa motiva non exigunt contrariam dispo­ sitionem intellectus, concedo ; si dispositionem contrariam requirunt, nego. Nam secus eodem modo demonstraretur possibilitas fidei in coelis, aut compossibilitas scientiae et opinionis. 1. S. Thomas sequitur traditionem Chryspstomi, Gregorii, Augustini et eodem modo Scotus. 2. Impossibilitas itaque forsan non adest metaphysica, sed psycholo­ gica. —■ Aliqui valorem huius 21 argumenti negant, dicentes intellectum quiescere in veritate ut evidenti, sed simul non quiescere in ea ex motivo fidei. Bene tamen consideranti apparet non esse nisi idem argumentum ac primum ex psychologica experientia deductum, sed cuius simul ratio redditur. Quies insuper non dicit relationem ad obiectum, sed absolute relationem ad subiectum, quod est in quiete vel non. DE FIDE 68ΐή Animadversio. — Non ideo minuitur meritum fidei, ex reo quod aliquis non credat veritates rationales revelatas quarum?evidentiam habet. Nam, ut notat S. Thomas, q. 2, a. 10, ad 2 : » Rationes demonstrativae inductae ad ea quae sunt fidei praeambula (non tamen ad articulos), etsi diminuant rationem fidei, quia faciunt esse apparens id quod proponitur, non tamen diminuunt rationem charitatis, per quam voluntas est prompta ad ea credendum, etiamsi non apparerent, et ideo non diminuitur ratio meriti ». Articulus III. Evolutione obiecti materialis. S. ijh. II-II, q· i, a. 6 et 7 ; De Verit., q. 14, a. 11. 682. Notiones. — A theologis distinguuntur haec tria : dogma, panctum et articulus fidei. Punctum fidei est veritas a Deo revelata. Dogma fidei est veritas revelata ab Ecclesia proposita ut credenda. Articulus fidei1 est veritas revelata ab aliis perfecte distincta, et ideo 1) principalis seu primaria inter cre­ denda, et 2) speciali ratione non visa. Dicitur i° principalis inter credenda, i. e. vel ipse Deus finis supernaturalis beatitudine possidendus, vel aliquid super­ naturale quod directe et per se nos ordinat ad Deum et conducit ad Deum finem et beatitudinem, non autem ea quae tantum per accidens, in ordine ad alia, revelantur (ut dictum est n. 673) ; hinc quod Abraham habuerit duos filios vel quod Safil fuerit primus rex Israël non sunt articuli fidei, cum per se ad fidem non pertineant ; 20 speciali ratione non visa seu obscura, et ideo parti­ cularem habens in credendo difficultatem ; unde quod Christus sit passus, mortuus et sepultus, non est nisi unus articulus, quia illae tres propositiones habent eamdem difficultatem, sed quod tertia die resurrexerit, articulus est distinctus, quia resurrectio specialem habet in credendo difficultatem.i. - i. Articulus, a graeco άρθρου, significat quamdam coaptationem partium distinctarum, et ideo particulae corporis sibi invicem coaptatae dicuntur membrorum articuli. Unde et credibilia fidei dicuntur per articulos distingui,'in quantum in quasdam partes dividuntur habentes quamdam coaptationem ad. invicem. 528 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 683. Principia. De crescentia obiecti fidei ac fidei progressu. \ / I. Obiectum materiale fidei catholicae, i. e. ab omnibus tenendae, non crevit, per temporum successionem, quantum ad substantiam articulorum. Etenim tota doctrina revelata reducitur ad duo summa capita, ab initio revelata, in quibus omnia tamquam in brevi introductione continentur impliciter : objective, scii, ex parte rei, non tamen logice et quoad nos nec formaliter nec virtualiter ; nempe quod Deus finis supernaturalis existât, et quod providentiam habeat de hominis salute, dicente Apostolo ad Hebr. XI, 6 : « Accedentem ad Deum (i. e. tendentem ad finem super­ naturalem, nam in ordine praesenti non est naturalis sed supernaturalis finis, visione beatifica attingendus) oportet credere quia est, et inquirentibus se remunerator sit ». II. Usque ad tempora Christi et Apostolorum crevit fides evolutione obiectiva quae facta fuit per novas revelationes. Nam duorum articulorum fundamentalium crevit explicatio seu evolutio obiectiva per novas revelationes, quales sunt Trinitas, praedestinatio et omnia aeterna pro primo ; omnia temporaliter disposita ad salutem, scii. Redemptio et in hoc Incarnatio, passio, resurrectio et sacramenta Christi pro secundo. Ita usque ad Christum qui Apostolis suis, sive per se, sive per Spiritum Sum quem misit, omnia revelavit secundum Ioh. XVI, 13 : « Cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem ». Unde in Apostolis revelatio publica consummata et completa est (C. Trid. sess. 4 ; prop. 21 Modern.). III. A tempore Apostolorum fides non crevit in se evolutione obiectiva, sed sola evolutione subiectiva in mentibus hominum. Non amplius factae fuerunt novae revelationes, et ideo obiectum fidei non crevit simpliciter et in s? ; potest tamen dici quod crevit secundum quid et quoad nos, i. e. secundum explicationem seu evolutionem subiectivam, quatenus crevit eius cognitio in nobis, sive per novam propositionem magis distinctam aut instantem, qua crevit in mente Ecclesiae, sive per cognitionem perfectiorem, profundiorem inspectionem et intelligentiam, qua crescit in mente unius­ DE FIDE 529 cuiusque fidelium. Est, ait Albertus M., Ill Sent. d. 25, a. i, '■'.potius profectus fidelis in fide quam fidei in fideli ». — Porro evolutio subiectiva Ecclesiae quantum ad fideles est obiectiva evolutio, non quidem ipsius revelationis aut veritatis revelatae, sed eius propositionis et explicationis. A. Explicatio subiectiva in mente Ecclesiae (et consequen­ ter fidelium) sub assistentia Spiritus veritatis fit tripliciter : 1. Distmcta et accurata declaratione et scientifica expo­ sitione eorum quae explicite sed obscure et confuse revelantur! cum revelatio obscura, interpretatione Ec­ clesiae, redditur clara. Ita v. g. Christus est Deus et homo, ergo habet duas naturas et unam personam ; Unus est Deus Pater, Filius, Spiritus, ergo tres personae sunt et una natura ; item voces : transsubstantiatio, consubstantialis, definitio ex cathedra, Deipara. 2. Explicita propositione eorum quae revelata sunt, formaliter implicite, cum revelatio generalibus terminis concepta evolvitur et ad particularia applicatur. ; E. c. gratia est necessaria ad omne opus salutare, ergo et ad initium fidei ; Mater Dei est sanctissima, ergo norl habet peccatum originale ; Christus est Deus et homo perfectus, ergo habet voluntatem (et opera) divinam et humanam ; particularia iqra et officia S. Pontificis in primatu. f i I I 3. Diserta, instanti et theoretica praedicatione eorum quae obiter aut in praxi et consuetudine fuerunt revelata, cum revelatio novo modo proponitur praesertim ad occurrendum novo errori. I I j Ita v. g. validitas Baptismi puerorum aut ab haereticis collati ex praxi baptizandi vel non rebaptizandi ; character sacramentalis ex usu non rebaptizandi ; praesentia Christi sub qualibet specie ex usu adorationis vel communionis ; infallibilitas S. Pontificis ex usu definiendi seu sententiam irreformabilem imponendi ; Christus et Apostoli Mariam venerando eam dignissimam osten­ dunt. Ita et ipsum dogma de evolutione dogmatis ex usu innotescit : explicabant dogmata, errores damnabant, definiebant formulas, etc. ; ergo doctrina revelata legitime potest exponi et explicari. i B. Explicatio subiectiva in mente cuiusque fidelis crescit duplici via : Summa Theologiae Moralis I. — 34 530 SUMMA THEOLOGIAE moralis ' 1. secundum viam logiçam seu speculativae explicationis conceptuum, ope scientiae, eodem modo ac diqtum est pro fide Ecclesiae ; \ I 2. secundum viam affectivam et connaturalitaiem, sub influxu donorum Spiritus sancti nos docentis quasi experimentaliter veritates fidei ; quo experimur et quasi sentimus veritatem ac verum sensum doctrinae revelatae1. 684» Corollaria, —> I. Cum revelatio in Apostolis fuerit clausa, sequitur nihil pertinere posse ad fidem catholicam, quod ipsis non fuit revelatum vel explicite vel saltem formaliter implicite. Unde quae moderni quidam scriptores ainnt de evo­ lutione vel incremento fidei viventis seu dogmatis quasi ex semine, non possunt intelligi de ipsis veritatibus revelatis, sed âd summum de explicatione subiectiva et de scientia theologica icirca ipsas II. Item sequitur non alium, diversum aut contrarium fier posse sensum dogmatis ac illum quem proponit vel quo id intellexit semel Ecclesia. «Unde is sensus perpetuo est retinendus quem semel declaravit sancta mater Ecclesia » (C. Vàt. ; sess. 3, c. 4, can. 3). III. Licet numerus veritatum revelatarum non crescat, crescit tamen numerus dogmatum i. e. veritatum revelatarum ab Ecclesia propositarum : accedente tali propositione, veritas aliqua incipit esse de fide catholica ; crescunt quoque dogmata i. e. perfectior fit propositio veritatum revelatarum ab Ecclesia facta. IV. Praedictae doctrinae opponitur 1) error Hermes et Frohschammer qui putant, ope progressus scientific!, nos aliquando pervenire posse ad demonstranda et penetranda mysteria ; quod est contra C. Vat., sess. 3, c. 4 ; :— item 2) doctrina Günther et Loisy qui propugnant, ope progressus scientiae, sensum dogmatum mutari posse, et alium fieri ab illo quem definivit Ecclesia ; quod damnatum est in C. Vat., sess. 3, c. 4 et can. 3, et ab encycl. Pascendi Pii X, 7 sept. 1907, et in prop. Modern. 21, 22, 23 et 26 damn. 3 iul. 1907 ; — a fortiori 3) sententia illorum qui dixerunt revelationem tempore Apostolorum non esse clausam (prop. 20 Modern.), aut novam et perfectiorem esse expectandam oeconomiam Spiritus sancti : ita Montanistae, Manichaei, Fratricelli, Swedenborg, Anabaptistae, Irving. V. Facta explicita et diserta propositione ab Ecclesia, haec explicationem custodit ; unde per se nequit dari regressus vel obscuratio in explicatione ab Ecclesia proposita quoad veritatem definitam (cfr. damn. prop. 95 Quesn. et i syn. Pist.). Attamen regressus per se dari potest quoad intelligentiam fidelium: sic initio saec. XIX minor erat cognitio scientiae theologicae quami. i. Quod bene ostendit Marin-Sola, La evolucion homoginea dei dogma catôlico. DE FIDE 531 saec. XIII tempore S. Thomae ; item exceptionaliter et per accidens\quoad explicationem subiectivam Ecclesiae, siadefinitio vel propositio Ecclesiae in totalem oblivionem cadat aut dubius fiat eius Census, quod tamen raro fiet et quoad veritates Secun­ darias taptum. Id dictum habeatur, salvo meliori iudicio. Articulus IV. De Ecclesia proponente obiectum fidei. S. Th. ΙΙ-Π, q. i, a. 8, 9, 10. 685. Principium I. Ecclesia infallibiliter proponit obiectuin fidei. — Ut ea quae vere et reapse sunt in doctrina revelata omnibus innotescant, Christus instituit Ecclesiam quae ab omnibus ut sua posset agnosci, quae­ que esset organum authenticum proponendi infallibiliter omnia quae tamquam divinitus revelata, fide divina et catholica credenda sunt (C. Vat., sess. 3, c. 3 ; Codex Iuris, can. 1322, § 1). Porro duplex est modus quo utitur Ecclesia in propo­ nendis infallibiliter seu definiendis veritatibus fidei : unus extraordinarius et solemnis, quem adhibet in definitionibus Cone. Oecumenicorum et S. Pontificum ex cathedra lo­ quendum ; alter ordinarius et quotidianus, quo utitur Ec­ clesia per orbem diffusa quatenus ordinario et universali magisterio, i. e. praedicatione et doctrina S. Pontificis et episcoporum quotidiana et universali, certas veritates ut revelatas proponit et definit credendas (cfr. tr. de Ecclesia ; C· Vat., 1. c. ; Codex Iuris, can. 1323). 686. Principium II. Ecclesia infallibilis est in defi­ niendo non solum ipsum obiectum fidei sed etiam veritates et facta connexa, atque vario gradu proponit doctrinam sacram. — Ecclesia non solum infallibilis est in definienda ipsa doctrina revelata ; ad illam perfectius tuendam etiam infallibiliter proponit veritates (et facta) cum illa necessario connexas in quantum connexas ; quin tamen eas fide divina credendas praecipiat ; — insuper ipsas veritates revelatas non semper statim ab initio ut revelatas et credendas definit, sed aliquando ut certas et veras, vel solum ut tutas et tenendas. Hinc doctrina sacra variis gradibus proponi potest : 532 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 1° De fide definita et credenda, seu dogma fidei, quando (Ecclesia infallibilis explicite proponit illam ut revelatam et credendam -, huic,, directe opponitur propositio haeretica. 1 2° Certa, quando Ecclesia^ solummodo illam proponit vel definit ut certam ; cui directe opppnitur doctrina erronea, Doctrina autem certa est a) vel fide certa, si sit revelata ; et huic opponitur error in fide seu in doctrina revelata ; b) vel theologice certa, si non sit revelata sed ex alia revelata sit deducta ; et huic opponitur error theologicus. 3° Communis et tuta, si ab omnibus admittitur et habetur ut sola conformis revelationi, sed non ut certa proponitur ; cui directe opponitur propositio temeraria. 4° Probabilis vel probabilior, quando verisimile est, i. e. gravis vel gravior ratio adest iudicandi, quod sit revelata vel ex reve­ latione deducta ; et huic opponitur sententia improbabilis vel minus probabilis. Ab aliquibus doctrina certa aliquando dicitur proxima fides (cui opponitur haeresi proxima), quando scii, iam ita communiter et certo proponitur tamquam revelata ut sit proxime definibilis tamquam dogma fidei, v. g. doctrina Immaculatae Conceptionis B. V. in ultimo statu ante definitionem ; — vel etiam, secundum alios, quando declarata est ab Ecclesia saltem ut certa, sed dubium sit an sit de fide definita. 687. Principium III. Ecclesia etiam infallibilis est in damnandis et reiiciendis propositionibus fidei doc­ trinae oppositis. — Ecclesia docet non solum positive proponendo vel commendando doctrinam ob suam cum fidei doctrina conformitatem ; sed etiam negative damnando vel censurando ob aliquam cum fidei doctrina oppositio­ nem. Propositiones autem diversimode opponuntur doc­ trinae fidei : A. Aliae opponuntur directe ob ipsam doctrinam assertam : i° Haeretica propositio, quae directe opponitur (contrarie vel contradictorie) doctrinae revelatae definitae, v. g. Christus non est Deus. 20 Erronea, quae opponitur directe et immediate doctrinae certae, sive revelata sit ab Ecclesia proposita non tamquam revelata sed tamquam certa, et tunc est error in fide, v. g. Christus non habet gratiam ; sive ex revelata sit deducta, et tunc est error theologicus, v. g. Christus non est impeccabilis ; Filius non procedit a Patre per intellectum. DE FIDE 533 3° Temeraria, non. tantum negative quia sine ulla ratione et auctoritate affirmat, sed positive et contrarie quia ita affirmat directe contra doctrinam communem et tutam quae ab omnibus admittitur ut sola conformis cum revelatione (non tamen con­ nexione necessaria), v. g. Ecclesia non est infallibilis in canonisatione sanctorum ; Deus non vult salvare omnes pueros. . 74° Improbabilis quae non habet pro se rationes graves, et directe opponitur doctrinae probabili, v. g. B. Joseph fuit immaculate conceptus j puer salvari potest sine Baptismo. Quibus addi potest propositio proxima haeresi, ad modum quo explicatum fuit n° praec. B. Aliae opponuntur ipsi expressioni doctrinae catholicae, ob formam enuntiandi : 1° Haeresim sapiens est propositio, seu de haeresi suspecta, quae sensum verum habere potest, sed tamen ex adiunctis ansam praebet opinandi aut suspicandi aliquam haeresim esse in mente enuntiantis, v. g. fides iustificat ; ridiculum est deferre Eucharistiam in processione 3 Christus est minor Patre ; Christus est homo perfectissimus. 2° Errorem sapiens vel de errore suspecta : v. g. Congr. Indicis est malum. 3° Male sonans, quae sensum verum habet, sed verba non congrua, quatenus doctrinam exprimit contra communem et ordinarium modum loquendi, v. g. in Deo sunt tres essentiae relativae ; B. V. est mater divina. 4° Piarum aurium offensiva, quae licet nec falsa sit nec male sonans, tamen dicit aliquid indecens et indignum, quod fidelium pietatem et reverentiam minuit, v. g. propositio explicans membra turpia Christi vel de B. V. partu indecore loquens, vel ista : S. Magdalena meretrix, o. p. n. 688. Principium IV. Ecclesia modum practicum pro­ ponendi fidem ordinario et universali magisterio adhibet Symbolum. — Quae vox graeca significat tum collationem seu plurium collectionem, tum etiam indicium, signum distinctivum, tesseram. Recte ergo sic vocata fuit brevis collectio seu summa articulorum fidei, quae omnibus proponitur credenda ut signum suae professionis. Porro symbola ad tres fines fuerunt confecta ; praecipue a) ut professione symboli fideles ab infidelibus et haereticis discernerentur ; etiam b) ad faciliorem fidelium instructio­ nem ; et c) ut uniformitas in fide in toto orbe servaretur. 534 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Tria sunt celebriora in Ecclesia fidei symbola, quorum unum alterum declarat, ac explicite, distinctius, et plenius eamdem doctrinam proponit secundum diversorum temporum necessitates, et diversos errores ut contra illos munirentur fideles : Primum, Apostolorum1, quod ab aliquibus in 14, ab aliis in 12 dividitur articulos, quae ultima divisio communis evasit apud fideles, et servata fuit in catechismo Concilii Tridentini. Secundum, Patrum, quod in Cone. Nicaeno I confectum, in Constantinopolitano I autem et successione temporum fuit auctum. Tertium dicitur S. Athanasii, eo quodfab isto confectum esse olim erronee putaverunt12 ; quod non est symbolum nisi quatenus auctoritate R. Pontificis fuit receptum- SECUNDA PARS. DE ACTU FIDEI. CAPUT I. DE ACTU FIDEI INTERIORE. QUAESTIO PRIMA. DE ESSENTIA ACTUS FIDEI. S. Th. II-II, q. 2, a. 1 ; De Verit., q. 14, a. 1. 689. Quid sit credere. — Credere, dicit S. Augustinus, de Praed- SS. c. 2, est cum assensione cogitare. Cogitare proprie dicitur ille qui intellectu inquirit, non habens plenam evidentiam veritatis ; assensio autem est firma ad­ haesio intellectus. Credens ergo assentitur i. e. firmiter adhaeret rei, ut verae, non habendo tamen ipsius eviden­ tiam. Cum autem intellectus ex se non determinetur nisi per evidentiam, sequitur illum, quando credit, deter­ 1. Saltem existebat iam initio saeculi II’, utpote hoc saeculo iam ubique sparsum ; imo probabiliter saeculo 1°, uti constare videtur ex simplicitate sermonis, qui nullo modo est theologicus. Est evolutio for­ mae baptismalis et primitivae instructionis catechumenis tradendae, et hoc sensu recte dicitur doctrina apostolicum. Evolutio locum habuit in variis partibus Ecclesiae, tam Occidentalis quam Orientalis, et sub variis formis, quae mutuum inter se exercuerunt influxum. Forma Symboli Romana est fructus evolutionis progressivae, cuius primum stadium reponendum est saltem initio saec. II*. 2. Confectum fuit saec. V aut VI. DE FIDE 535 minari a voluntate. Credere ergo est actus elicitus ab intel­ lectu, imperatus a voluntate. Hinc : 1) Sensu latissimo dicimur credere ea de quibus non habemus nisi certitudinem practicam, quae non omne sed tantum prudens dubium excludit, i.e. convictionem quae sufficit ad prudenter agendum, licet non habeamus per­ fectam evidentiam, sicuti inulti admittunt existentiam Dei propter rationes ipsis non omnino evidentes 1. 2) Magis proprie credimus ea quae nobis non sunt evi­ dentia, sed quae admittimus propter testimonium hominum etiam quando non sunt fide digni ; et ideo non propter solum testimonium ; tunc enim omnia admitteremus quae dicunt, sed propter evidentiam testimonii (evidentiam in attestante, aiunt Scholastici), quia nobis constat quod hoc testimonium eorum de facto sit verum. Talis est multoties certitudo historica. 3) Propriissime credimus ea quae nobis non sunt eviden­ tia, sed quae non dubitando admittimus unice propter testimonium seu auctoritatem alterius, i.e. quia ipse est fide dignus et meretur quod ipsi fidamus (evidentia credibilitatis), etiam si non appareat testimonium esse verum. Sic puer credit matri et indoctus docto. Haec est fides proprie dicta, quia per illam in sensu proprio alteri fidimus, et quia ad ipsam maxime requiritur ut intellectus a Voluntate determinetur ; unde nullus credit nisi volens. De hac fide verum est dicere quod honorificat testificantem : non enim possemus credere nisi agnosceremus excellentiam illius cui credimus. 690. Quid sit credere Deo. — Secundum praedictam explicationem, Deo credere est admittere ea quae Deus dixit, praecise quia auctoritatem i. e. dignitatem et ius habet ut ipsi loquenti acquiescamus. Est ergo firmus assensus mentis in veritates a Deo revelatas ob ipsius revelantis Dei auctoritatem. Hanc esse veram notionem actus fidei iam probavimus, ubi egimus de obiecto formali ; unde definitur I. Improprie dicimur credere ea de quibus non habemus nisi pro­ babilitatem : tunc proprie non credimus, sed inclinamur potius ad credendum. 53n quantum excludit omnem dubitationem seu formidinem, et sic non admittit gradus sed consistit in indivisibili ; 2) positive, in quantum alicui adhaeret firmiter, et sic admittit gradus et est maior vel minor. Hoc fit duplici modo : a) Simpliciter et quoad se, ex parte causae et motivi, id est certius quod habet certiorem causam seu motivum cui magis repugnat error ; unde intellectus aestimative fir­ mius ei adhaeret. Summa Theologiae Moralis I. — 36 5’62 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Secundum diversum motivum certitudo naturalis est metaphysica, physica vel moralis. Prima innititur essen­ tiali seu metaphysicae rerum necessitati ex ipsis harum essentiis cognitae. Secunda in earum necessitate naturali ex inductione cognita, qua posita eadem causa (antécé­ dente) etiam variis in adiunctis, semper vel fere semper et in pluribus idem recurrit effectus (consequens), quod esse non posset nisi haberetur naturalis proprietas et lex secundum quam causa illa constanter tendit in hunc effectum et etiam, nisi aliunde impediatur, certo illum est productura, v. g. sol oritur mane, ex hydrogenio et oxygenio fit aqua, matres diligunt filios. Tertia nititur in testimonio aliorum hominum, quod ex quasi inductione morali demonstratur verum, quia tot ac tanta diversa a se invicem independentia in tam variis adiunctis data sunt testimonia concordantia, ut concordia explicari nisi veritate rei assertae nequeat, v. g. existentia Iulii Caesaris, Napoleonis, Gulielmi II, Romae. Porro certitudo metaphysica maior est physica, et haec morali, quia magis repugnat error essentiae rerum quam earum naturali inclinationi, et huic quam testimonio hu­ mano. b) Etiam secundum quid et quoad nos, i. e. ex parte subiecti, id est certius quod intellectus plenius assequitur quia ipsi clarius manifestatur, ac proinde id quod intellectum magis satisfacit et quietat et cui intensive firmius inhaeret sine ulla possibilitate dubitandi. Hoc modo certitudo evidens seu intrinseca, quae nécessitât intellec­ tum, maior est inevidenti et extrinseça, quae non néces­ sitât sed ex auctoritate aliorum est petita. Praeterea habetur certitudo improprie dicta, prudentialis seu practica, quae excludit non omne dubium speculativum, sed omnem formidinem rationabilem et prudentem errandi. Haec non est stricta certitudo quia non excludit omnem formidinem, sed est maxima probabilitas quae aequivalet certitudini, quia sufficit ad recte et prudenter agendum ; unde nos reddit potius moraliter i. e. fere et aequivalenter certos, quam sit vera certitudo moralis. Talis est apud multos cognitio veritatum metaphysicarum et moralium essentialium quas admittunt sine plena earum evi­ dentia ; item saepius certitudo experimentalis ; praesertim fides humana quae non videtur facile ad strictam certitudinem posse assurgere. DE FIDE 563 721. Fides est vere certa, uti constat ex eo quod nititur infallibili veritati Dei revelantis (C. Trid., sess. 6, c. 9, can. 16, et Vat., sess. 3, c. 3) ; est quoque summe certa, uti tenet unanimis SS. Patrum et Theologorum sententia. a) Est autem certior simpliciter et quoad se, i. e. ex parte causae et motivi : hoc enim modo fides est etiam certior quam certitudo metaphysica, quia magis repu­ gnat admittere falsum propter veritatem Dei lumine divinae gratiae quam propter quodcumque aliud motivum, etiam propter omnimodam evidentiam luminis naturalis nostrae rationis. Quapropter veritatibus fidei magis et firmius adhaeremus quam aliis, quia voluntas in fide intellectum movet ad adhaesionem aestimative firmiorem, prae omni alia cognitione naturali ; unde homo paratus est ad neganda, quantum ipsi possibile est, illa omnia quae veritatibus revelatis contradicerent (I Ioh. V, 9 ; Pius IX, enc. 9 Nov. 1846 : nil certius'). b) Non tamen certior est secundum quid, scii, quoad nos, i. e. ex parte subiecti, hominis credentis : hoc modo enim fides, quia non excludit dubium involuntarium, est minus certa quam assensus plene evidens qui excludit omnem possibilem dubitationem. Id tamen est per accidens quantum ad motivum fidei quod in se virtutem habet sufficientem firmandi omnino intellectum, et provenit ex imperfecto nostro modo illud concipiendi, et ideo fides simpliciter est certior. Certitudo ex parte motivi vocatur a theologis infallibilitatis ; certitudo ex parte nostra, indubitabilitatis. Certitudo fidei praedicatur in Scripturis: a) firma adhaesio exi­ gitur (Act. II, 36 ; VIII, 37 ; Rom. IV, 3-10, 21-25 ’> Hebr. X, 22 ; Gal. I, 8) ; b) omnis dubitatio reprobatur (Mc. XVI, 14 ; Le XXIV, 25) ; c) ratio indicatur cur adhaesio debet esse firma (Act. I, 16 sq. ; Hebr. X, 19-ad fin. ep. ; Gal. I, 8, 11 ; I Ioh. V, 9) ; d) unde humiliter admittenda dicuntur ea quibus humana ratio repugnare videtur (Hebr. XI, 1 ; II Tim. I, 12), et in symbolo athanasiano legitur : Haec est fides catholica quam nisi quisque firmiter crediderit... 722. Animadversiones. — i» Certitudo fidei maior est ex parte motivi quam certitudo iudicii et motivorum credibilitatis ; 564 , ji ' i [ /1 f SUMMA THEOLOGIAE MORALIS hoc sensu damnata est ab Innocentio XI, prop. 19 : « Voluntas non potest efficere ut assensus fidei in seipso sit magis firmus quam mereatur pondus rationum ad assensum fidei impellentium », i. e, praeambulorum propter quae iudicamus esse credendum seu motivorum ita remote ad fidem disponentium. 2a Cum conclusio non sit certior praemissis, sequitur in sententia Lugonis dicentis actum fidei esse ratiocinium, explicari non posse quod fides sit certior quam cognitio rationalis, imo cum ipse dicat (in minore syllogismi) revelationem non esse nisi practice certam, sequeretur fidem non habere nisi practicam et improprie dictam certitudinem. 3a Falso quidam theologi contendunt gratiam divinam par­ tialiter supplere defectum certitudinis ex parte motivi, et causare adhaesionem firmiorem quam expostulet motivum proximum adhaesionis propter quod adhaeremus et credimus : voluntas enim nequit rationabiliter imperare adhaesionem firmiorem quam motivum adhaesionis mereatur. Potest tamen gratia illuminare intellectum ut clarius et melius perspiciat motiva fidei et credibilitatis, etiam illa quae secus non perspiceret ; imo exceptionaliter novum et speciale motivum credibilitatis alicui interne mani­ festare \ , ( ; ; I 1 j QUAESTIO SECUNDA. DE HABENTIBUS FIDEM. S. Th. Π-ΙΙ, q. 5. 723. Angeli et primus homo creati fuerunt in fide. i, i r ■ I — Ratio est quia ex una parte non gaudebant visione Dei in se, et ex altera parte ad hanc visionem erant destinati ; unae fide illam cognoscere debebant, ut ad illam tamquam ad finem supernaturalem tendere possent (n. 707). 724. In altera vita non permanet fides. — In beatis fides non manet, quia vident (I Cor. XIII, 9-10) ; manet tamen in animabus purgatorii. — In damnatis autem evacuatur, quia nulla manet in iis habilitas nec tendentia ad finem supernaturalem ; sunt enim definitive aversi a fine ultimo et obfirmati in malo. Neque dicas secundupilac.il, 19 : « Daemones credunt et contre­ miscunt ». Non enim proprie credunt seu adhaerent veritatibus revelatis, gratia supernatural! ex pio credulitatis affectu, propter solam auctoritatem Dei revelantis, quia Deus est fide dignus et ! I. De hoc inspici meretur De Poulpiquet, Le Miracle et ses suppléances DE FIDE 565 quia ipsi loquenti fidere volunt ; — sed eas admittunt tantum cognitione rationali et certitudine quasi historica, quia ex perspicacitate intellectus habent tam manifesta indicia quod a Deo non mentiente revelentur, et ideo quod ipsius testimonium circa ipsas de facto est verum, ut de ipsis convincantur nec dubitare possint, propter evidentiam scii, testimonii (cfr. n. 689, 20). Non dubitant scii, sed adhaerent, at propter signa et ratio­ nes inducentes, non propter ipsam auctoritatem Dei revelantis. 725. Fides amittitur non per quodcumque peccatum mortale, ut definivit C. Trid., sess. 6, can. 28 et supponitur in Scripturis, I Cor. XIII, 2 ; lac. II, 14 ; sed tantum per peccatum ipsi directe contrarium (I Tim. I, 19), nempe per infidelitatem (C. Trid,, sess, 6, c. 15) etiam si tantum versetur circa unum punctum. Qui enim auctoritatem Dei revelantis negat in uno, non potest eam recipere in alio, quia semper et in omnibus est aequalis ponderis et valoris. Unde si haereticus aliis articulis adhaeret, id fit iam non fide divina propter auctoritatem Dei, sed vel fide humana vel propria opinione. QUAESTIO TERTIA. DE CAUSA ET EFFECTIBUS FIDEI. S. Th. II-II, q. 6 et 7 ; De Vent., q. 8 et q. 18, a, 3. 726. Deus est causa fidei : a) quia exterius proponit tum res credendas quas sine revelatione divina cognoscere non possumus, tum signa manifesta quibus cognoscimus hanc revelationem esse divinam. At b) hoc non sufficit, nam multi haec cognoscentes non credunt ; unde etiam requiritur causa interior quae moveat hominem interius ad assentiendum his quae sunt fidei : non autem solum liberum arbitrium quod est ^insufficiens ad actum super­ naturalem ; ergo etiam Deus interius per gratiam (habitua­ lem vel solam actualem) movet nos ad assentiendum veritatibus revelatis. « Cum homo, assentiendo his quae sunt fidei, elevetur supra naturam suam, oportet quod hoc insit ei ex superiori principio interius movente, quod est Deus. Et ideo fides quantum ad assensum qui est principalis actus fidei, est a Deo interius movente per 566 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS gratiam » (q. 6, a. i). Fides ergo, cum sit gratia, est per se infusa. 727. Fides est supernaturalis, non tantum obiective quia ut obiectum habet ipsam veritatem Dei revelantis res supernaturales ; sed etiam subiective quia producitur a principio supernaturali, gratia Dei non tantum medicinali seu sanante sed et elevante. Est enim impossibile quod naturae viribus aliquod obiectum in se supernaturale qua tale1 attingamus ; ceterum fides, quia scii, initium salutis et radix justificationis, est medium quo tendimus ad finem in se supernaturalem, medium autem debet esse fini proportionatum. Ita definivit C. Araus. II, can. 5, 6, 7 ; et Trid., sess. 6, c. 6, can. 3 ; et Vat., sess. 3, c. 3, can. 5 contra Hermes. — Cfr. Ioh. VI, 44, 45, 64 ; Eph. II, 5, 8 ; I Cor. III, 7 ; II Cor. III, 5 ; Phil. I, 29. Porro non solum ipse actus fidei, verum etiam ipse cre­ dulitatis affectus seu motio voluntatis, utpote initium fidei, elicitur viribus gratiae, uti definivit Cone. Araus. II, can. 5 et 7 contra Semipelagianos. Est enim tendere ad obiectum supernaturale, scii, ad actum fidei. Ipsum autem iudicium credibilitatis forsan potest fieri viribus naturae, quia ut obiectum Jiabet rationabilitatem fidei ; at quando illud iudicium est immediate et ultimo practicum (hic et nunc est credendum a me, hic et nunc credas), ita ut fiat in ordine ad fidem supernaturalem et causa sit quod velimus credere et credamus, aut quod voluntas credendi ipsum sequatur, time versatur circa obiectum supernaturale ut tale, scii, actum fidei exercen­ dum, et pertinet ad initium fidei, ac proinde non potest fieri nisi viribus gratiae, ut certo eruitur ex eodem Concilio (can. 5) et ex Cone. Milevitano (can. 4). Cfr. S. Augustinus, 1. 2, c. 2 ep. Pel., c. 8. Actus fidei et iudicium credibilitatis eliciuntur habitu fidei theologicae in eo qui illum possidet2 ; secus fit tantum I. Obiectum supernaturale ut conforme rationi, vel ut rationabiliter credibile, vel ut symbolis creatis repraesentabile aut conceptibile, est quid naturale ; sed ut est res et ut veritas in se est supernaturalis. i. Admittit S. Thomas alios actus, praeter ipsum actum fidei, procedere ex habitu fidei, q. 6, a· 1. DE FIDE 567 viribus gratiae actualis. Ipse pius credulitatis affectus, secundum S. Thomam, elicitur a charitate in iusto ; in peccatore autem fit tantum ope gratiae actualis. 728. Animadversiones.— p Vires gratiae quae intellectui nostro conceduntur, sive per modum habitus sive per modum gratiae actualis, ut possit credere, a SS. Patribus et Theologis vocantur lumen fidei : sicut enim lumine rationis valemus cognoscere res naturales, ita hisce viribus, quae intellectum nostrum elevant, valemus cognoscere supernaturaliter res super­ naturales. 2* Fides nos elevat ad ordinem supernaturalem et divinum ; unde actus fidei est supernaturalis non quoad solum modum sed secundum se et quoad substantiam : est enim divinus quia Ut obiectum materiale et formale habet Deum in se, qualis natu­ raliter cognosci solum a seipso potest. Unde credimus easdem veritates mysteriosas quas in coelis videbimus et quidem propter idem motivum : primam veritatem eas revelantem. Sola differentia est ex parte conditionis obiecti quod in coelo est clarum, hic manet obscurum. Unde sicut visio beatifica est actus vitae divinae, ita et fides. 3» Habitus fidei non tantum causât ipsum fidei actum, sed sicut in aliis habitibus, causalitas ipsius se extendit ad alios actus principali subordinates (I-Π, q. 54, a. 4), sive sint prae­ paratorii actus principalis, sive conservativi ipsius. Unde ab habitu fidei etiam efficiuntur tum actus pertinentes ad praevium iudicium credibilitatis ut dictum est n° praeci., tum actus quibus (propter auctoritatem Ecclesiae) admittimus veritates non quidem in se revelatas sed cum hisce connexas, quae ad fidem secure conservandam ab Ecclesia definiuntur, vel saltem cum auctoritate proponuntur. 4' Ex antea dictis iam cognoscuntur variae fidei proprietates : ex parte obiecti materialis sunt infallibilitas et obscuritas ; ex parte voluntatis libertas ; ex parte iudicii credibilitatis : rationabilitas (et rationalis credibilitas obiecti) , ex parte intellectus inhaerentis obiecto formali est summa certitudo; ex parte causae exterioris, Dei moventis per gratiam : supernaturalitas ; ex parte denique subiecti fidei competit irrevocabilitas, ut infra dicetur, n. 736, 30. 729. Effectus fidei. — Fides habet ut effectum: i° ti­ morem: in quantum enim fide informi apprehendimus mala infligenda divino iudicio, est causa timoris servilis, quo quis timet a Deo puniri ; in quantum autem fide formata Deum aestimamus ut Summum Bonum a quo separari est pessimum et cui velle aequari est malum, est causa timoris filialis, quo quis Deo subiicitur et a Deo separari timet ; — 2° habet ut effectum i. Cfr. S. Thomas, q. 1, a. 4, ad 3 ; a. 5, ad 1, q. 2, a. 9, ad 3 ; Quodl. II, 6. 568 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS purificationem cordis : illud enim dicitur impurum quod miscetur rebus vilioribus ; et id purificatur quod miscetur rebus nobiliori­ bus. Ex quo patet hominem impurum fieri si se subiicit amore rebqs temporalibus quae sunt ipsi viliores ; sed per fidem tendit ad res sibi superiores, nempe supernaturales et divinas, et ideo fides est principium purificationis cordis : fides quidem informis purificat ab errore, qui contingit ex hoc quod intellectus inordinate inhaeret rebus inferioribus ; fides formata etiam ab impuritate affectus. Unde Act, XV, 9 : Fide purificans corda eorum. QUAESTIO QUARTA DE DONIS FIDEI CORRESPONDENTIBUS. S. Th. II-II, q. 8 et 9. 730. Donum intellectus, sub interiore instinctu Spiri­ tus sancti, inservit ad illa penetranda supernatural! lumine, quae naturali lumine penetrare non possumus, et quae se habent in fide tamquam principia ex quibus alia deducuntur (q. 8, a. 1). Porro illa penetrare in se, durante statu viae, non valemus; at penetramus quod aliae evidentes veritates hisce non contrariantur (a. 2). H~c autem fit secundum triplicem gradum, « Primus gradus doni intellectus est quod per eum cognoscit homo fidei veritatibus adhaerendum quantum ad salutem necessarium est, considerando aliquam rationem fidei Christianae, propter quam se credere cognoscit. Nam Spiritus sanctus omni gratiam habenti ostendit ad minus aliquam fidei rationem per claritatem doni intellectus, ob quam fidei adhaerendum cognoscit. Aliqui enim moventur propter testimonia prophetarum de Christo novaque lege. Aliqui ex consideratione sanctitatis et fidei praecedentium patrum... Aliqui ex consideratione miracu­ lorum... Aliqui ex speciali inspiratione vel divina visitatione aut simili aliquo, quod in se experiuntur vel ipsis contingit. Secundus gradus doni intellectus est omnes vel certe praeci­ puas fidei veritates subtiliter speculari : sicque tanto robustius in fidei veritatibus solidari, quanto diligentius fidei fundamenta perpendit, in tantum, ut ubertim miretur, quod Deus tam copio­ sissime et evidentissime dignatus est fidem catholicam approbare. Itaque ad hunc gradum doni intellectus pertinet clare et prompte advertere originem fidei, qualiter Christus usque ad passionem et mortem paucos habeat credentes... Haec atque similia infinita sincere cognoscere, ad secundum gradum doni intellectus spectare opinor. DE FIDE 569 Ad tertium gradum attinet, ut singulorum fidei articulorum proprias rationes ac fundamenta quis purgatissima acie valeat considerare, sicque singulas fidei veritates seorsum subtilissimo atque certissimo mentis oculo queat delectabiliter speculari, contemplando videlicet, quod rationabilis sit fides superbenedictissimae Trinitatis,.·, tum propter evangelica testimonia et apostolica documenta, tum propter pulcherrimas persuasiones ex naturis rerum acceptas. Insuper contuendo rationes fidei de incarnatione Filii Dei, oracula prophetarum, testimonia aposto­ lorum, considerationes rationabiles quibus probatur hoc decuisse, sicque de singulis fidei articulis sive particulis considerando propria fundamenta, et quomodo pene nihil de Christo asserunt, quin id a vatibus sanctis comprobetur praedictum...1 » Huic dono respondet 6a beatitudo : Beati mundo corde, quoniam Deum videbunt. Donum enim intellectus depurat mentem a phantasmatibus et erroribus quibus male accipe­ remus seu intelligeremus ea quae de Deo proponuntur : quanto autem magis ab ipsis purificamur, tanto melius videmus Deum, prout in hac vita est possibile. « Est enim duplex munditia : una quidem praeambula et dispositiva ad Dei visionem, quae est depuratio affectus ab inor­ dinatis affectionibus ; et haec quidem munditia cordis fit per virtutes et dona quae pertinent ad vim appetitivam. Alia vero munditia cordis est, quae est quasi completiva respectu visionis divinae, et haec quidem est munditia mentis depuratae a phan­ tasmatibus et erroribus, ut scii, ea quae de Deo proponuntur, non accipiantur per modum corporalium phantasmatum, nec secundum haereticas perversitates ; et hanc munditiam facit donum intellectus. Similiter duplex est Dei visio : una quidem perfecta, per quam videtur Dei essentia ; alia vero imperfecta, per quam etsi non videamus de Deo quid est, videmus tamen quid non est 5 et tanto in hac vita Deum perfectius cognoscimus, quanto magis intelligimus eum excedere quidquid intellectu com­ prehenditur. Et utraqqe Dei visio pertinet ad donum intellectus: prima quidem ad donum intellectus consummatum, secundum quod erit in patria ; secunda vero ad donum intellectus inchoa­ tum, secundum quod hatietur in via » (a. 7). Dorio intellectus respondet fructus Spiritus sancti, fides i. e. certitudo fidei quae producit in mente delectationem ; in volun­ tate autem respondet fructus gaudii (a. 8). 731. Donum scientiae, sub interiore instinctu Spiritus sancti, inservit ad recte et certo iudicandum secundum veritatem fidei de rebus humanis et creatis, discernendo quae de his credenda sunt, a non credendis (q. 9, a. 1 et 2). I. Dionysius carthusianus, De donis, tr. II, a. 34. 570 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS « Donum scientiae triplicem obtinet gradum. Primus in eo consistit, ut homo universa creata respectu divinae naturae caduca et vana cognoscat, nec propter se dili­ genda, nec pro fine ultimo appetenda intelligat, eisque minus quam Deo inhaereat, et hic gradus doni scientiae ad salutem exigitur, atque universis charitatem habentibus communis censetur. Ad secundum scientiae huius gradum proficisci debemus, ut scii, de singulis rebus creatis, singillatim atque per proptias rationes sciamus, quoniam in ipsis non sit affectus figendus, nec quasi finalibus bonis sit in ipsis alligandus, sed in eis nec magis nec minus intendat sive utatur quam ad interiorem salutem requiritur. Tertius denique gradus doni scientiae, est in his quae vitam activam concernunt adeo esse exercitatum, expertum atque perfectum, ut in omni... dubioso eventu perplexoque casu sciat verissime, promptissime, ac saluberrime iudicare, causas pecca­ torum elicere, rationes negligentioris pigriorisque vitae deserere, ad temporalium contemptum inducere, ad seriosissimam atque ad infatigabilem spiritualium profectuum conversationem at­ tendere1 ». Dono scientiae respondet 3a beatitudo : Beati qui lugent, quoniam consolabuntur. Qui enim recte iudicat de creaturis, in ipsis non invenit bonum perfectum, sed potius de ipsis luget, et eas ordinat in bonum divinum ; ex quo sequitur consolatio (a. 4). 732. Animadversiones. — 1. Fide veritatibus revelatis simpliciter adhaeremus ; dono intellectus eas penetramus. 2. Differt donum scientiae a dono intellectus : hoc, per modum simplicis apprehensionis procedit, « ut intellectu penetrentur vel capiantur » ea quae sunt fidei ; illud per modum iudicii, < ut de eis homo habeat iudicium rectum et aestimet his esse inhaerendum et ab eorum oppositis recedendum » (q. 8, a. 6). 3. Illa dona, sicut fides, sunt per se primario speculativa, secundario tamen practice (a. 3). Ita S. Thomas, in praesenti, retractat quod in I-II, q. 68, a. 4 in contrarium scripserat (a. 6). 4. Dono intellectus opponuntur duo vitia : caecitas mentis, et hebetudo sensus. Haec « circa intelligentiam importat quamdam debilitatem (seu obtusionem) mentis circa considerationem spiri­ tualium bonorum ; caecitas autem mentis importat omnimodam privationem cognitionis ipsorum » (q. 15, a. 1). Oritur hebetudo ex gula ; caecitas ex luxuria. Dono scientiae directe opponitur ignorantia. I. Dionysius carthusianus, De donis, tr. III, a. 25. DE FIDE 57I QUARTA PARS. DE VITIIS ET PECCATIS FIDEI OPPOSITIS. 733· Quaestiones tractandae. — Nomine peccati oppositi non venit mera omissio actus praecepti, sive inte­ rioris seu fidei, sive exterioris seu confessionis fidei ; sed actus contrarius, peccatum commissionis. Plura autem vitia et peccata opponuntur fidei : i° Ipsi fidei interiori directe opponitur a) infidelitas, quae ex aliquibus circumstantiis vocatur b) haeresis et apostasia ; 20 Fidei indirecte opponuntur ea quae pro se vel pro aliis occasionem et periculum includunt fidem amittendi, uti a) communicatio cum infidelibus et haereticis ; b) co­ operatio ad infidelitatem et haeresim ; c) scripta contra doctrinam fidei et motum ; d) interna admissio vel externa propositio doctrinarum quae pro fide sunt periculosae. 3° Fidei exteriori Seu confessioni fidei directe opponitur blasphemia. QUAESTIO PRIMA. DE PECCATIS DIRECTE OPPOSITIS FIDEI. Articulus I. De Infidelitate. S. Th. II-II, q. 10. 734. Infidelitas in genere. — Infidelitas (ongelovigheidf, in quantum est status, est carentia fidei defectuosa, scii, in illo in quo fides esse deberet ; hinc beati et homo in statu naturae purae, licet fidem non habeapt, non sunt infideles, quia fides in ipsis non esse debet ; e contra parvuli non baptizari sunt infideles quia carent fide quam habuissent, si in Adam non peccassent. Status infidelitatis est triplex ; a) infidelitas negativa seu carentia fidei in eo qui nunquam aliquid de fide audivit ; b) infidelitas privativa seu carentia fidei in eo qui notitiam fidei sufficientem sibi comparare neglexit ; c) infidelitas 1 572 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS contraria et positiva seu carentia fidei in eo cui sufficienter est proposita et qui positive eam contemnit (voluntate) et respuit (intellectu). Haec est infidelitas proprie dicta, quia sola provenit ex peccato infidelitatis. 735. Peccatum infidelitatis. — Infidelitas, in quantum est peccatum, est actus quo aliquis deliberate discredit aliquam veritatem, quae ipsi sufficienter proponitur, ut a Deo revelatam. Hic actus ex parte obiecti directe opponitur actui fidei, nam velle credere et nolle credere, voluntarie credere seu iudicare id esse verum, et voluntarie discredere seu iudicare id non esse verum, ex obiecto directe opponuntur. Unde hic actus fidem ex natura sua excludit, et ideo, quamdiu non retractetur, homo credere non potest ; et amissio habitus fidei ex ipso necessario consequitur. Dicitur in definitione : a) actus, ut peccatum infidelitatis a statu infidelitatis distinguatur ; b) quo quis deliberate discredit i. e assensum seu ad­ haesionem renuit ; sicuti enim actus fidei est voluntarie assentiii rebus revelatis, ita actus infidelitatis est ab illis voluntarie dissentire. Unde S. Thomas dicit peccatum infidelitatis esse in intellectu : non est mera omissio seu ignorantia fidei, sed peccatum commissionis quo quis positive renititur fidei eamque reiicit, quod tamen habet ignorantiam adiunctam (a. 3, ad 2) ; c) aliquam veritatem a Deo revelatam, nam negatio vel dubitatio unius articuli vel puncti sufficit ut quis fidem amittat. Qui enim auctoritatem Dei revelantis reiicit in uno, non potest eam recipere in alio, quia semper et in omnibus est aequalis ponderis et valoris. Unde haereticus, si aliis articulis adhaereat, id facit non iam ex fide divina propter auctoritatem Dei, sed vel fide humana, vel propria opinione (n. 678) ; d) quae sufficienter proponitur : si aliqua veritas invinci­ biliter ignoretur, imo etiam si ex negligentia et ignorantia omnino culpabili insufficienter cognoscatur, non ideo negatur fides in ipsam, nec habetur peccatum infidelitatis, DE FIDE 573 nec excluditur aut amittitur fides1 : voluntas enim non inquirendi de fide non est voluntas non credendi, imo cum illa stare potest voluntas credendi veritatem si suffi­ cienter proponatur, quia ex obiecto non opponuntur directe, uti patet in eo qui non vult de fide inquirere, et qui, coactus ad fidem audiendam, credit. Igitur peccatum infidelitatis oritur ex contemptu volun­ tatis et pertinacia intellectus, et ideo etiam definiri potest : error voluntarius renitens fidei cum pertinacia. Corollaria. — Ex praedicta doctrina sequitur ; i° Solam infidelitatem positivam includere peccatum infideli­ tatis : infidelitas enim negativa, cum sit invincibilis, nullum est peccatum (Ioh. XV 5 Rom. X ; prop. 68 Baii damn.), unde, ait S. Thomas : « qui sic sunt infideles, damnantur quidem propter alia peccata quae sine fide remitti non possunt, non autem damnantur propter infidelitatis peccatum » ; infidelitas vero privativa non includit peccatum infidelitatis (quod est commis­ sionis), sed peccatum ignorantiae in fide (quod est omissionis), quo aliquis voluntarie caret sufficienti fidei cognitione. Quod peccatum, si ex negligentia gravi provenit, erit mortale. 2° Negatio solummodo externa fidei non est proprie infidelitas, et ideo virtutem fidei non excludit, quia cum ea stare potest volun­ tas credendi interne, cum non opponantur directe ex obiecto. 30 Cum infidelitatis peccatum supponat sufficientem fidei propositionem, sequitur neminem habitum fidei amittere sine culpa12 (C. Vat. sess. 3, c. 3 et can. 6). Ünde specialis competit fidei proprietas ex parte subiecti, scii, irrevocabilitas, 737. Peccatum infidelitatis est mortale ex genere toto (Mc. XVI, 16), quia semper continet contemptum auctoritatis Dei revelantis, et ideo est peccatum in Spi­ ritum Sanctum, utpote ex contemptu reiiciens medium necessarium ad salutem. Estque per se gravissimum, uno excepto odio Dei. Cum enim per virtutes theologicas 1. Si ignorantia adest affectata, adest voluntas non credendi, non tamen formalis infidelitas, quia deest dissensus intellectus, cum veritas iion sit proposita. Adest tamen peccatum voluntatis eiusdem malitiae. 2. Non tamen dicimus : sine culpa non posse corpus relinquere Ecclesiae catholicae, aut professionem fidei. Quamvis enim id ex causa obiective iusta fieri non possit et gratia adiuvet ne id fiat, et ideo per se et ordinario sine graviore culpa infidelitatis non sit ; in circumstantiis tamen exceptionalibus, sine culpa aut saltem sine culpa gravi infidelitatis per accidens fieri posse aliqui existimant, non tamen multi. Nec id explicite damnatum fuit a Concilio Vaticano, uti constat ex historia Concilii. Cfr. Granderath, Constitutiones Cone. Vat. explicatae. 574 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS directe et principaliter ad Deum convertamur, hinç peccata ipsis directe opposita, directe et principaliter important a Deo aversionem, et ideo graviora stjnt peccatis directe oppositis virtutibus moralibus : sic infidelitate homo magis a Deo separatur et elongatur, quia nec veram Dei cogni­ tionem habet. Porro infidelitas est gravior desperatione, quia opponitur veritati Dei ut in se est ; desperatio autem est contra Deum secundum quod eius bonum a nobis participatur. Sed odium Dei est gravius, quia id quo omnia alia peccata sunt peccata i. e. voluntaria aversio a Deo, directe et per se intenditur in hoc peccato, et ipsa eius essentia est. Saepe tamen infidelitas est peccatum minus grave propter circumstantias, v. g. ignorantiam. 738. Diversi modi infidelitatis. — Infidelitas consi­ derari potest 1) ex parte actus et modi quo committito ; 2) ex parte obiecti quantum ad speciem ; 3) ex parte con­ ditionum peccantis. Modus quo committitur est multiplex : i° quantum ad obiectum formale : a) negando Dei veritatem in dicendo vel de ea dubitando ; b) negando factum revelationis vel de eo dubitando ; c) admittendo veritatem revelatam, non propter Dei auctoritatem, sed exclusive propter rationem propriam ; — 2° quantum ad obiectum materiale : a) ne­ gando veritatem revelatam propositam, vel assentiendo sententiae incompossibili cum doctrina revelata ; b) assen­ tiendo veritati revelatae non firmiter, sed cum formidine oppositi ; c) deliberate et positive dubitando de ipsa i. e. suspendendo assensum, non quidem quia aliquis vult aut aliis nunc attendere, aut mentem non fatigare, aut inquirere motiva commodius assentiendi, vel aliquid simile, sed praecise quia positive putat vel timet quod veritas proposita possit esse falsa. Haec enim omnia manifeste excludunt voluntatem credendi firmiter et firmam adhaesionem voluntariam propter Deum revelantem, et ita saltem im­ plicite sunt negatio fidei. 739. Species infidelitatis. — Ex parte obiecti infidelitas spectari potest : DE FIDE 575 i° Secundum corruptionem veritatum fidei, et sic inde­ finitae sunt eius species, quia errores possunt in indefinitum multiplicari : istae species sunt diversae sed tantum se­ cundum esse physicum, et non secundum esse morale quia noti includunt diversam repugnantiam ad rationem. 2° Secundum diversam habitudinem ad fidem, et sic in praesenti tres distinguuntur principales species : paga­ nismus (ad quem refertur mahumetismus, deismus, atheismus, etc.), iudaïsmus, et haeresis. Paganus est ille qui nullam fidem aut redemptionem agnoscit ; iudaeus agnoscit redemptorem sed putat adhuc venturum ; haereticus ag­ noscit redemptorem Christum, sed ipsius dogmata cor­ rumpit, Haec sunt tres species moraliter distinctae, quia errores diversa ratione fidei opponuntur, vel fidei quae non suscipitur, vel fidei quae suscipitur1 aut in figura, aut in manifestatione veritatis ; insuper saepe includunt di­ versas superstitiones aut puniuntur diversis poenis. Unde illae species sunt in confessione declarandae. Considerari possunt dupliciter : 1) Objective quantum ad rationem mali ; iamvero : a) si considerantur secundum corruptionem veritatum fidei et numerum errorum, paganismum est gravior quam iudaismus et iudaismus quam haeresis ; b) si autem considerantur secundum diversam habitudinem ad fidem, gravior est haeresis iudaismo et hic paganismo, quia gravius est reniti fidei quae suscipitur in manifestatione veritatis quam fidei quae suscipitur in figura, et hoc quam reniti fidei quae non suscipitur, sicut gravius est non implere quod quis promisit quam quod non promisit, 2) Unde etiam subiective ex parte peccantis, quantum ad ratio­ nem culpae ordinario gravior est haeresis, quia haeretici ordinario maiorem fidei cognitionem habent quam ludaei, et ideo magis voluntarie ipsi opponuntur et cum maiori pertinacia ; — similiter ludaei quam pagani. In casu tamen extraordinario possent aequalem cognitionem fidei habere. 740. Suntne infideles ad fidem compellendi ? — infi­ deles non baptizati ad fidem suscipiendam externa vi compelli non possunt, quia credere voluntatis est ; etenim neque ab Ecclesia compelli possunt cuius potestati non subiiciuntur, neque a societate civili quae non gaudet iurisdictione spirituali. Possunt tamen compelli, ne fidei praedicationem vel exercitium blasphemiis, persuasionibus, persecutionibus in suis locis impediant,i. i. Fides suscipitur obiect.ve, non semper subiective. 576 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS quia Ecclesia a Christo recepit ius praedicandi ubique. Imo a suis principibus possunt compelli, tum ad legem naturae (et religionem naturalem) servandam, in cuius observatiofie rectus ordo civilis fundatur, tum etiam aliquando ad fidem audiendam. Infideles autem baptizati compelli possunt poenis spiritualibus et corporalibus, ut revertantur ad fidem et Ecclesiam, quia per Baptismum facti sunt Ecclesiae subditi (C. Trid. sess. 7, can. 14). 741. Suntne ritus infidelium tolerandi ? — infidelium ritus a principibus Christianis approbari aut foveri non possunt (Syll. prop. 77-79) ; tolerari autem aliquando possunt, si ex eorum prohibitione maiora timerentur mala, vel maiora impe­ direntur bona : sic Deus in mundo tolerat mala ne peiora incur­ rantur, vel meliora impediantur. Hinc moderate tolerantur ludaeorum ritus, ex quorum conservatione magnum habemus fidei nostrae testimonium (Const. Imm. Dei; encycl. Libertas, Leonis XIII). 742· Animadversio* — Pueri infidelium regulariter non possunt baptizari, invitis eorum parentibus ; de quo vide tract, de Baptismo, et can. 750 et 751. Articulus II. De Haeresi et Apostasia. S. Th. II-II, q. ii et 12. 743. Variae infidelitatis conditiones. — Ex parte peccantis, infidelitas vocatut vel apostasia, vel haeresis, vel infidelitas simplex. Apostata est ille qui fidem Christi antea receptam totaliter abiicit ; haereticus ille qui fidem Christi aliquando (saltem nunc) receptam profitetur, sed dogmata corrumpit, quae proponere pertinet ad Ecclesiam ; simpliciter infidelis ille qui fidem Christi nunquam suscepit. Ut autem plene i. e. etiam in foro externo et coram Ecclesia apostata vel haereticus quis habeatur, requiritur ut solemni professione in Baptismate fidem (saltem externe) susceperit, hancque fidem ab Ecclesia explicite propositam ut creden­ dam totaliter vel partialiter negaverit (can. 1325, § 2). 744. Haeresis (ketterij) etymologice significat electionem, unde in tota traditione catholica designat errorem illius qui, fide praesertim in Baptismate recepta, Christo adhaeret et ab Ecclesia regulam fidei accipere non vult, sed sibi ipsi DE FIDE 577 eligit i. e. ex perfecta deliberatione firmiter statuit regulam credendi \ Definiri solet : error in fide catholica voluntarius et perti­ nax, in eo qui fidem Christi profitetur. Indicatur 1) elementum materiale : a) error i. e. iudicium erroneum, non sola ignorantia, intellectus, unde haereticus non est qui externe tantum negat fidem ex levitate vel metu, sermone vel opere ; b) in fide i. e. in veritate revelata, unde non est haereticus ille qui tantum negat veritatem connexam cum revelata, etiam ab Ecclesia infallibiliter definitam, uti conclusionem theologicam vel factum dogmaticum. Sic distinguitur hae­ resis a simplici errore, contra fidem ecclesiasticam aut obedientiam Ecclesiae docenti debitam ; c) catholica i. e. in aliqua veritate revelata omnibus directa quam Ecclesia credendam proponit ; ita ut in negante simul adsit contemptus auctoritatis Dei et Ecclesiae: sic distinguitur haeresis ab infidelitate quae etiam opponi potest soli fidei divinae ; d) voluntarius, secus non esset actus infidelitatis quo quis Deo et Ecclesiae credere nollet et discrederet ; unde ille qui Ecclesiae adhaerendo, ex ignorantia etiam culpabili nesciret aliquid ab Ecclesia ut credendum esse propositum, et illud negaret, non esset haereticus etiam materialis : sic distinguitur haeresis a sola ignorantia fidei ; 2) elementum formale : pertinax, ita ut aliquis adversetur auctoritati Dei et Ecclesiae, non quidem ex ignorantia etiam culpabili, sed sciens et volens, i. e. mala voluntate dum veritas et haec auctoritas ipsi sufficienter proponitur, sive ex superbia aut vana gloria, sive ex cupiditate contra­ dicendi, sive ex levitate, sive ex quacumque alia causa fiat ; unde ille qui ignorantia etiam culpabili nesciret Ecclesiae in fide esse obediendum, peccare posset, at non esset haereticus formalis sed materialis tantum : sic distinguitur haeresis proprie dicta et formalis ab haeresi mere materiali ; 3) subiectum: in eo qui fidem Christi profitetur, i. e. i. Ait S. Thomas electionem significare id quod quis vult firmiter post considerationem perfectam. Summa Theologiae Morali» I. — 37 1! * [i SUMMA THEOLOGIAE MORALIS " 578 i( in illo qui eam recepit, praesertim Baptismate, et non totaliter abiecit : sic distinguitur haeresis ab apostasia et a simplici infidelitate ludaeorum et paganorum. J 1i 745. Differt haeresis ab infidelitate, sicut species a L genere : infidelitati enim aliquid addit. 1 * 'i, j ' i r ! ; 1 ! ' i ,> ! ! !i ; i i ■ 1 l i -, ' i 1' 1’1 I ' * i h i ii { 1 !, ' , 1) Infidelitas potest esse in omni homine, utenti ratione; haeresis non est nisi in Christiano, praesertim baptizato. 2) Infidelitas dicit tantum negationem fidei iis quae Deus revelavit ; haeresis autem negationem fidei iis quae ab Ecclesia ut revelata et credenda proponuntur ; unde qui negat revelationem privatam ipsi factam non haeresim sed peccatum infidelitatis committeret, et ille qui negat veritatem quam certo cognoscit pertinere ad revelationem publicam sed quam Ecclesia non explicite proponit ut Credendam, haereticus esset sed non in sensu pleno et coram Ecclesia. 3) Infidelitas opponitur fidei divinae, haeresis fidei catholicae. 746. Haeresis varie dividitur. — Haeresis alia est materialis1, alia formalis. Materialis auctoritatem Ecclesiae in proponenda fide negat sine pertinacia, quia non fuit sufficienter proposita ; formalis cognoscit sufficienter aucto­ ritatem Ecclesiae, sed fidem verae Ecclesiae amplecti renuit et eam negat saltem in uno puncto. — Alia est interna quae ita in mente latet ut nullo signo externo manifestetur ; alia est externa quae se manifestat signis çxternis (verbis, signis, factis, omissione facti), etiamsi nullus ea videat ; haec est aut occulta quae vel nulli vel uni alterive tantum manifestatur, aut publica quae palam et coram pluribus externe manifestatur. Signa propter quae aliquis existimandus sit materialiter haereticus, indicari solent: 1) si paratus sit se submittere iudicio Ecclesiae, quando errorem agnoverit, etsi interim sententiam suam mordicus teneat ; 2) si de fide catholica nihil cognoverit, et de sua nunquam dubitaverit ; 3) si dubitans studuerit agnoscere Veritatem, quantum potuerit. — Qui autem timore humano, vel incuria, conversionem suam ad fidem procrastipat, non ideo haereticus est ; peccat tamen contra praeceptum affirmativum fidei, si eam multo tempore differat. E contra pertinax et ideo haereticus formalis censendus est :i ‘-------------------------- I. Haeresis materialis est sine peccato, si ignorantia sit invincibilis ; si vincibilis sit, est venialis dummodo non adfuerit negligentia gravis, secus erit grave peccatum ignorantiae in fide, sed non peccatum haereseos. DE FIDE 579 i) qui dubitat, atque ex pertinacia, aut ex Ecclesiae contemptu, ulterius inquirere detrectat ; — 2) qui intellectum a veritate sufficienter proposita, de industria avertit, ut suae sectae vel opinioni adhaereat ; — 3) qui, agnita veritate, Ecclesiae contra­ dicere perseverat, ut ex odio Papae vel Ecclesiae facere solent haeresiarchae. — Hi sunt tres praecipui pertinaciae gradus, quorum primus fundatur in veritate studiose neglecta ; secundus in veritate sufficienter proposita, sed contempta ; tertius in agnita veritate malitiose oppugnata, 747. Peccatum haeresis est gravissimum, (n. 737 et 739), quod per se meretur poenas corporales simul et spirituales. De poenis corporalibus docet S. Thomas : « Multo gravius est corrumpere fidem, per quam est animae vita, quam falsare pecuniam per quam temporali vitae sub­ venitur. Unde si falsarii pecuniae vel alii malefactores statim per saeculares principes iuste morti traduntur, multo magis haeretici statim ex eo quod de haeresi con­ vincuntur, possunt non solum excommunicari, sed et iuste occidi » (a, 3). Mors tamen, quamvis ab Ecclesia decerni possit, ab ipsa non est infligenda. Poenae spirituales infliguntur a Iure canonico; secundum quod haeretici 1) incurrunt ipso facto excommunicationem R.Pontifici specialiter reservatam (can. 2314, § 1), 2) nisi moniti resipuerint, priventur beneficio, dignitate, pensione, officio aliove munere, si quod in Ecclesia habeant, infames declarentur, et clerici, iterata monitione, depo­ nantur (ib.), 3) imo, si sectae acatholicae nomen dederint vel publice adhaeserint, ipso facto sunt infames, et clerici, monitione praemissa, degradentur (ib.), 4) sunt irregulares (can. 985), 5) privantur sepultura ecclesiastica (can. 1240, §1). Ad quas poenas incurrendas requiritur haeresis formalis simul et externa, ad 3am autem et 5am insuper publica1.i. i. Easdem poenas incurrunt suspecti de haeresi, qui moniti causam suspicionis non removent et iam puniti, intra 6 menses a contracta poena completos, se non emendarunt (can. 2315). Tales ut haeretici habentur. Suspecti de haeresi de iure habendi sunt: a) qui quoquo modo haereseos propugnationem sponte iuvant (can. 2316) ;—b) qui com­ municant in divinis cum haereticis (can.2316 et 1258) ; — c) qui matri- 58ο SUMMA THEOLQGIAE MORALIS 748. Corollaria. — 1) Non est haereticus ille qui externe tantum negat fidem, ex levitate vel metu, sermone vel opere, quia non habet iudicium erroneum. " 2) Pertinacia ad haeresim requisita non significat diuturnitatem temporis, in neganda veritate ; sed est pertinacia rationis quae consistit in neganda veritate sufficienter proposita, ad quod unum instans sufficit. 3) Cum ille qui vere dubitat positive de veritate ab Ecclesia proposita, erronee iudicet (saltem aequivalenter aut implicite) illam non esse certam, sequitur illum esse haereticum (can. 1325, § 2). 4) Qui errat ex ignorantia culpabili, etiam si sit affectata et quaesita ad peccandum alio tamen peccato quam haeresi, dum­ modo paratus sit iudicio sese submittere Ecclesiae, non est haere­ ticus, quia deficit pertinacia ; si autem ignoran tia sit affectata, quia decrevit non credere Ecclesiae ut liberius in fide erret, i. e. ex voluntate qua decrevit non credere etiamsi sciret ab Ecclesia proponi, haereticus est : habet enim voluntatem non credendi id omne quod ab Ecclesia proponitur, et interne iam dissentit ab una veritate revelata sufficienter proposita, scii, ab aucto­ ritate Ecclesiae cui totaliter in fide est obediendum. 5) Qui negat id quod falso putat esse ab Ecclesia definitum revera negat Ecclesiae auctoritatem, et est haereticus formalis ; non tamen in foro externo, nisi animum suum et peccatum sufficienter proferret. 749. Apostasia (afvalligheid'), secundum etymologiam, est defectio ; unde significat retrocessionem a Deo. Porro pluribus modis Deo uniri possumus : fide, obedientia in praeceptis, aut speciali vinculo non praecepto (sed ad consilium spectante) scii, religione et Ordine. Hinc qua­ druplex datur apostasia : ia ab Ordine, quando clericus in ordinibus maioribus constitutus se transfert ad statum laicalem ; 2a a religione, quando quis ab instituto vel ordine reli­ gioso, quem professus est, recedit ; monio uniuntur cum pacto explicito vel implicito de educatione acatholica prolis (can. 2319, § 2) ; — d) aut huius baptismum vel educationem extra Ecclesiam catholicam procurant (can: 2319,5 3-4);—e) qui species consecratas sacrilege tractant ad normam can. 2320 ; — f) qui a decretis R. Pontificis appellant ad concilium oecumenicum (can. 2332) ;— g) qui obdurato animo per annum excommunicat! insorduerunt... (can. 2340, § 1) ; — h) qui simoniace ordinantur, vel ordinant aut alia sacramenta ministrant (can. 2371). DE FIDE 581 3a ab obedientia, quando quis omnino se subtrahit a lege Dei et ab obedientia divinis mandatis ; 4a a fide, quando quis a fide quam antea professus est totaliter recedit. Haec sola est peccatum contra fidem et est apostasia stricte dicta : aliis enim apostasiis existentibus, adhuc potest homo remanere Deo coniunctus per fidem ; sed si a fide discedit, tunc omnino a Deo retrocedere videtur. Apostasia a fide definitur : recessus totalis a fide Christiana (can. 1325, § 2). Apostasia de se non indicat nisi terminum a quo : fidem quae relinquitur ; non autem terminum ad quem apostata accedit, sive sit idololatria, sive deismus, sive iudaismus, etc., sive etiam ad nullam religionem transeat et indifferens maneat. Unde non est species infidelitatis, sed huius variis speciebus addit circumstan­ tiam aggravantem, nempe quod fides relinquitur (a. 1, ad 3). 75®· Animadversiones. — 1. Apostatae per se puniuntur iisdem poenis ac haeretici (can. 2314, § 1) ; aliquando tamen speciales et graviores poenae contra illos edictari possunt : ita in quibusdam locis est peccatum specialiter reservatum Ordinario. 2. Apostatae merito habendi sunt qui ex convictione adhaerent sectae massonicae, quae sub velo philantropiae, solidaritatis et mutui adiutorii, verae religioni subdole adversatur. Imo omnes qui (etiam sine adhaesione interna) illi sectae dant nomen, sicut aliis eiusdem generis associationibus quae contra Ecclesiam vel legitimas potestates civiles machinantur, contrahunt ipso facto excommunicationem R. Pontifici simpliciter reservatam (can. 2335) > clerici autem et religiosi insuper specialibus puniuntur poenis et Congr. S. Officii sunt denuntiandi (can. 2336). 3) Olim praeceptum positivum existebat denuntiandi Ordinario haereticos vel de haeresi suspectos, sed istud in desuetudinem abiit. At vi legis naturalis denuntiare oportet quoties agitur de damno gravi animarum vitando, cui superior remedium afferre possit ; quod etiam valet de regionibus ubi haeretici catholicis permixti sunt, v.g.si agatur de periculo insolito quod catholicae religioni immineret, inscio superiore. Clerici tamen videntur in omni casu denuntiandi, ut episcopus damno tum populi tum cleri sibi commissi occurrat. 4) De reconciliatione haereticorum et receptione in sinu Ecclesiae, diximus in opusculo De Variis Peccatis in sacramentali confessione medendis, c. 2, q. 1, XI-XV. 751. Monitum. — Qui fidem amplexus est, si oriatur 582 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS dubium serium1 contra eam, sub gravi tenetur de fide inquirere et a Deo petere lumen ; quod si negligat, peccat peccato ignorantiae in fide, quod est grave si negligentia sit gravis. At non potest dubium practice admit­ tere et fidem dimittere, etiamsi inquisitione facta con­ trarium fidei appareat probabile, sed inquirere tenetur donec ad certitudinem perveniat suo ingenio proportionatam. Ratio est, quia in rebus salutis tutius est agendum. Similiter lex naturae postulat ut religionem erga Deum habeamus semper. Unde admissam ex auctoritate retinere debemus donec propria ratione valeamus suffi­ cienter convictionem effbrmare, qualis non est mera pro­ babilitas. Idem dicendum de haeretico et infideli qui de sua religione dubitant. QUAESTIO SECUNDA. DE PECCATIS INDIRECTE OPPOSITIS FIDEI. Articulus L De Communicatione cum infidelibus et haereticis. S. Th. II-II, q. io, a. 7 et 9. 752. Communicatio cum infidelibus et haereticis distinguitur duplex : 1) Civilis, in rebus profanis et civilibus ad sociale com­ mercium pertinentibus, uti sunt emptiones, venditiones, convivia, cohabitatio, conversatio, familiaritas, famulatio, etc. : haec licita est modo absit scandalum et perversionis periculum1 2 ; et modo haeretici non sint excommunicati vitandi, quo ultimo casu valeret can. 2267. 2) Religiosa, in rebus sacris ad religionem pertinentibus, 1. Qui credit et non habet dubium serium, non potest, ut ad veri­ tatem perveniat, inquirere, tamquam dubitans ; sed dubium inane est negligendum. 2. « Si aliqui fuerint firmi in fide, ita quod ex communicatione eorum cum infidelibus conversio infidelium sperari possit magis quam fidelium a fide aversio, non sunt prohibendi infidelibus communicare...; si autem sinr simplices et infirmi in fide..., prohibendi sunt ab infidelium communione » S. Thomas, q. 10, a. 9. DE FIDE 583 Uti sunt ritus, dogmata, sacrificia, orationes, etc., et in rebus mixtis quatenus ad religionem spectant, v. g. in ritu religioso matrimonii vel funerum. Haec spectari potest sive ex parte infidelium et haereticorum, sive ex parte fidelium, et ex utraque parte potest esse activa aut passiva. 753. De communicatione infidelium et haereti­ corum cum catholicis dicendum : Infideles et haeretici possunt passive assistere non solum praedicationi verbi Dei sed et aliis officiis cultus publici, non tamen active iis participare, quia id recte existimaretur ut signum religiosae unitatis. Unde excluduntur a sacramentis (can. 731, § 2), a sacramentalibus quae singulis publice in ecclesia administrantur1, a sepultura ecclesiastica (can. 1240), ab adscriptione associationibus piis (can. 693) et eiusmodi ; consequenter etiam generatim prohibetur ut eadem ecclesia simultanée utantur cum catholicis, aut vice versa. Quod si sint apostatae aut haeretici, ac proinde excommunicat!, insuper valet can. 2259. Complures habentur de hac re decisiones S. Officii, quod non fert ppsitivam legem ecclesiasticam, sed ipsam legem naturalem et divinam hac in re et in similibus quaestionibus interpretatur aut applicat : a) Illicitum est in sacris functionibus haereticos in chorum invitare, alternis psallere, dare iis pacem, sacros cineres, candelas et palmas benedictas aliaque id genus externi cultus, quae interioris vinculi et consensionis indicia iure existimantur (8 iun. i*59). b) Licitum non est haereticos, schismaticos aut ludaeos, etsi pueri aut puellae sint, admittere, ut in ecclesiis catholicis ad functiones liturgicas in choro musico cantent (1 maii 1889), id tamen attentis specialibus circumstantiis, pro schismaticis tolerari posse (24 ian. 1906) ; licitum autem est acatholicis per-i. i. Preces tamen privatae pro omnibus et singulis fieri possunt, etiam Missa, sed privatim et remoto scandalo tantum (can. 809 et 2262 § 2), itehi benedictiones, non quidem consecrativae, sed mere invocativae ad obtinendum fidei lumen vel una cum illo corporis sanitatem (can. 1149) ; non tamen preces publicae pro iis sigillatim seu nomine singulari expresso fieri possunt, nisi pro persona publica ut tali, v. g. pro rege i. e. pro societatis prosperitate : ita toleratum fut pro rege Angliae nominaliter orare post missam, in formula «Domne, salvum fac regem» (23 feb. 1820). Possunt etiam catholici simul cum haereticis orare privatim, dummodo preces sint bonae et non sit scandalum, v. g. si haereticus moriturus. 584 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS minere ut ad functiones liturgicas in ecclesia catholica organum pulsent, si ex eo non est timendum scandalum (23 feb. 1820). c) Non est licitum acatholicis permittere ut ad functiones liturgicas catholicorum faces vel lumina deferant (20 nov. 1850) ; item ut missae inserviant (ibid.; 30 iun. et 7 iul. 1864); aut patrinum agant (3 maii 1893; 27 iun. 1900; can. 765); item adhiberi testes in matrimonio catholicorum, quamvis aliquando tolerari possit remoto scandalo (19 aug. 1891). d) Non est licitum permittere ut haeretici vel schismatici in ecclesiis catholicis suos ritus celebrent (10 maii 1753), neque ut cathojici in eorum templis sacra perficiant (can. 823, § 1 et 2) : id enim perinde est ac consentire eorum ritibus aut saltem occa­ sionem praebere catholicis communicandi cum acatholicis in rebus sacris (10 maii 1753 ; 13 aug. 1627 ; 5 iun. 1889) ; id tamen aliquando tolerari potest si aliter fieri sit impossibile et conditiones reddant impossibilem confusionem religionum, ac absit scandalum (5 iun. 1889). Ita ex graviore causa, ad facilius promovendam schismaticorum et infidelium conversionem, sacrarum caeremo­ niarum intuitu, aliquando missionariis permittitur facultas cele­ brandi missam catholico ritu super altaribus in templis haeretico­ rum vel schismaticorum, « ita ut eadem altaria non inserviant nisi pro nudis tabulis, et more catholicorum disponantur cum sacrato lapide, mappis, SS* Crucifixi imagine, candelabris et aliis necessariis suppellectilibus ad usum SS. Missae sacrificii ritu praedicto » (12 apr. 1704). 754. De communicatione religiosa fidelium cum infidelibus aut acatholicis dicendum : Communicatio activa seu participatio in ipsis sacris, scii, cultus publici, est illicita, quia est implicita approbatio exercitii cultus et agnitio sectae ; passiva vero illicita est generatim, sed aliquando licita esse potest ob gravem rationem. Hinc : a) Si fiat cum haereticis (vel schismaticis), ex iure naturali et ecclesiastico per se et regulariter est graviter illicita fidelibus « vel ob periculum perversionis in fide catholica, vel ob periculum participationis in ritu haeretico, vel ob periculum et occasionem scandali aut seductionis 1 », vel ob speciem adhaesionis falsae sectae quam per se significat (Rom. XVI, 17 ; Tit. III, 10). b) Per accidens tamen et extraordinarie licita esse potest, dummodo actio non sit intrinsece mala, et adsit causa proportionata, quae requiritur eo gravior quo res sacra ini. i. Ita ex rçgula tradita missionariis a S. C. de P. F., 1729. DE FIDE 585 qua communicatur sit maioris momenti, et quo actio propius ad cultum accedat. c) Cum infidelibus, a fortiori est illicita, praesertim quod eorum cultus solet esse falsus et superstitiosus. Hinc canon 1258 : « § 1. Haud licitum est fidelibus quovis modo active assistere seu partem habere in sacris acatholicorum. § 2. Tolerari potest praesentia passiva seu mere materialis, civilis officii vel honoris causa, ob gravem rationem ab Episcopo in casu dubii probandam, in acatholicorum funeribus, nuptiis similibusque solemniis, dummodo perversionis et scandali peri­ culum absit » (cfr. can. 2316). 755. Speciatim quoad Sacramenta, principium gene­ rale est illa a ministro haeretico (schismatico vel iurato) illicite postulari, quia talis postulatio est implicita agnitio auctoritatis ministri et ipsius sectae. Hinc : 1) Nunquam licitum est ea petere ab eo, qui illa sit ministraturus modo qui a ritu catholico sit alienus et ab Ecclesia tales discernat, quia esset immediata participatio in cultu illicito, et implicita professio falsae sectae, 2) Neque licitum est, si catholico ritu ministret, nisi m extrema necessitate pro Baptismo (deficiente scii, laico) et Poenitentia tantum (S. Off., 7 iul. 1864), et hac defi­ ciente pro Extrema Unctione, dummodo tamen circum­ stantia necessitatis faciat (quod ordinario fit) ut petitio non amplius tamquam agnitio sectae consideretur ; secus adhuc illicitum esset1. 3) Nunquam licitum est in Baptismo haereticorum per se vel per procuratorem agere patrinum, quia nomine baptizandi a ministro Baptismum petit (10 maii 1770 ; 7 iul. 1864 ; 3 ian. 1871). 4) Imo regulariter non est licitum tali Baptismo assistere vel in eo materialiter tenere infantem, nisi propter grave motivum et semoto scandalo (10 maii 1770). 756. Quoad sacramentalia et benedictionem nuptialem valet idem principium; illicite ea a ministro acatholico I. Item licitum non est eleemosynam dare sacerdoti haeretico (vel schismatico) ad celebrandam missam (S. C. P. F., 12 mart. 1789) ; aut formaliter et libere se in templum conferre ad audiendam eius missam, etiam si die festo missa carendum sit (S. Off., 5 dec. 1668 ; 7 aug. 1704)· 586 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS qua tali postulari, quia talis postulatio est implicita agnitio auctoritatis ministri. Hinc : 1) Nunquam licitum est sacra, ut benedictiones, ora­ tiones, etc. petere a ministro haeretico (vel schismatico), neque benedictionem nuptialem, nec consensum matri­ monialem coram illo praestare aut renovare, etiamsi matri­ monium iam contractum fuerit coram parocho (29 ian. 1817), et hoc sub poena excommunicationis Ordinario reservatae (can. 2319 ; 1063, § 1). 2) Contractum civilem inire coram ministro haeretico agente tantum ministrum civilem, est licitum (29 nov. 1762 ; can. 1063, § 3). 3) Nunquam licitum est, in matrimonio coram ministro haeretico celebrato, fungi munere testis, sive paranymphi sponsam ducentis, non ad sponsum, sed ad altare vel ad ministrum, quia ipsi caeremoniae participando, et testis auctoritatem conciliando contractui, implicite ministri auc­ toritatem agnoscit. 4) Non licitum est regulariter tali matrimonio assistere nisi propter grave motivum, semoto scandalo et contemptu auctoritatis ecclesiasticae, et tantum honoris et officii civilis causa1 (10 Maii 1770 ; 14 ian. 1874 ; can. 1258, § 2). 757· Quoad disputationes cum infidelibus et haereticis : 1. Disputare tamquam de fide dubitans et veritatem fidei argumentis experiri intendens, pro fideli est peccatum et quidem infidelitatis. 2. Disputare ad exercitium privatim, per se est licitum, nisi pro disputante vel audientibus sit periculosum, 3. Disputare ad confutandos errores per se est licitum, dummodo disputans sit firmus in fide, sufficienter doctus, et iudicetur disputatio saltem audientibus profutura ; quod tamen in praxi raro continget. 4. Nihilominus ex lege positiva omnibus prohibetur disputatio publica1 2 nisi de consensu auctoritatis ecclesiasticae (can. 1325,5 3). Cfr. S. C. de Prop. Fide, 8 mart. 1625 ; 7 fcb. 1645 ; 18 dec. 1662 ; S. Off., 19 ian. 1664 ; S. C. Conc., 6 mart, 1625 ; et 8 mart. 1658. 758. Quoad ingressum in templa haereticorum et 1. Quae matrimonium spectant, etiam valent pro matrimonio inter catholicam partem et acatholicam contra vetitum Ecclesiae. 2. Publica est illa quae fit statutis die et hora, coram multitudine et controversiae iudicibus. — Prohibitio etiam valet de disputatione cum socialistis (Cong. de Neg. extr., 27 ian. 1902). DE FIDE 587 assistendam ipsorum officiis, principium generale est non licere officiis participare, assistere tamen materialiter aliquando licitum esse (can. 1258). Hinc : 1) Simplex ingressus in templum est per se res indiffe­ rens, unde licita si fiat (semoto scandalo) ad templum invisendum, ad vitandam pluviam vel aggressionem, etc. (S. Off., 13 ian. 1818). 2) Participatio officiis, psalmodiis, precibus, ritibus, qua quis se gerit sicut haeretici et illis se iungit, nunquam licita est, etiamsi exigatur ab auctoritate publica (S. C. P. F., 6 aug. 1764; S. Off., 13 ian.1818; 26 apr. 1894);—licitum tamen est privatim orare ante SS. Sacramentum vel statuas Sanctorum, aut reverentiam exhibere Sanctissimo, dummodo satis appareat illum qui ita agit se cum adstantibus non formaliter unire ; item simul cum haereticis privatim orare, si preces sint bonae1. 3) Cooperatio ad ipsa officia haereticorum sive cantu, sive cantus directione, sive instrumentis musicis, etiam sponte vel solius lucri aviditate facta, nunquam licita est, quia pertinet ad ipsum exercitium cultus, vel et falsae fidei est simulatio12 (S. Off., 19 iun. et S. C.P.F., 8 ΐμΐ. 1889). 4) Assistentia mere materialis officiis vel concionibus, ex mera curiositate et sine ulla causa habita, quia speciem mali habet, est peccatum (S. Off., 7 aug. 1704 ; 10 maii 1770 ; instr. Card. Vic. de Urbe, 12 iul. 1878), probabiliter tamen leve tantum, nisi accedant peculiares circumstantiae, vel specialis prohibitio, uti facta fuit Romae (Card· Vic. de Urbe, 12 iul. 1878) ; unde, semoto scandalo, si fiat ob bonum finem erit licita, v.g. ad confutandos haereticos. Hinc a) in locis in quibus iamduduni catholici cum acatholicis permixti vivunt, talis assistentia communiter non censetur culpa gravis, dummodo absit scandalum, participatio ritibus vel oratio­ nibus, et perversionis periculum. 1. Etiam illicitum non est iurare tangendo aut osculando Biblia haereticorum, sicut moris est in Anglia (S. O., 20 febr. 1820) ; quia non considerantur Biblia ut indebite edita aut forsan falsata sed ut liber sacer. 2. Facilius ergo admittitur quod acatholicus organum pulset apud nos, quam catholicus in cultu sectae haereticae. — Aliud esset in templo haereticorum id facere pro rege, etiam intra officium, dummodo non sit pars officii. 588 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS b) In locis omnino catholicis in quibus haeretici paulo antea fere ignoti nunc sedes fixerunt, templa erigunt et discipulos quaerunt, talis assistentia facile causât scandalum et habetur Ut favor sectae vel signum communionis cum ipsa, unde facile erit graviter mala et strictius est prohibenda. c) Si a persona privata vel a publica potestate exigatur in odium religionis vel favorem haereseos, nunquam licita est : sic enim censeretur adimpleri id quod a superiore exigitur. — Si autenl propter aliam rationem exigitur (v. g. pro famulis, nautis, militibus, incarçeratis), licita est ad vitandum grave incommodum (Paulus V» 1606). d) In omni tamen casu frequentatio assidua raro excusabitur a mortali propter periculum vel scandalum· 759· Corollarium. — De assistentia funeribus vel sepulturae : 1) Si sint haeretica (pagana, mahumedana, iudaica...), ipsis assistere materialiter, civilis officii causa, licitum est catholicis propter grave damnum, dummodo non communicent in ritibus vel sacris caeremoniis sectae quibuscumque (precibus, luminaribus, concioni audiendae) et absit periculum scandali1 (S. Off. 13 ian. 1818571111.1871). 2) Si sint stricte civilia et nullo modo anticatholica, assistentia vel cooperatio non videtur illicita, si fiat civilis officii exhibendi causa, vel alia quadam ratione etiam solius amicitiae : ita fit aliquando pro defuncto non baptizato, vel pro suicida cui Eccle­ sia denegat sepulturam. 3) Si sint (ut saepius fit) civilia et simul antireligiosa v, g. si sint manifestatio contra denegatam ab Ecclesia sepulturam, vel contra religionem, uti fit si magna solemnitas, convocatio inimi­ corum Ecclesiae, signa francomurariorum, spiritistarum, libe­ rorum cogitatorum adhibeantur, aut etiam si defunctus baptizatus ut appstata mori voluerit, aut aliquo contractu se ad hoc obligaverit, etiam si pie mortuus fuerit : formalis cooperatio aut participatio in caeremoniis si fiat nunquam licita est ; et materialis cooperatio vel assistentia licita non erit nisi a) non significet approbationem et absit omne periculum scandali, b) non maior vel diuturnior fiat ac necessitas postulet, et c) adsit ratio valde gravis, qualis ordinario non est simplex gratitudo, ordinaria amicitia, invitatio, lucrum, societas artistica, titpor humanus proxima tamen cognatio, omnimoda subiectio vel coactio, amissio officii cum magno damno temporali sufficiunt praesertim ubi talis ratio ab omnibus facile agnosci posset (ep, Pii IX ad arch. Paris., 26 oct. 1865).i. i. Hac in re, pro parochis et sacerdotibus, notanda venit declaratio S. Off., 3 mart. 1859 et 8 maii 1889, « parochum, uti parochum, funeribus acatholicorum adesse non posse ; si vero tantum civiliter assistat, absque vestibus sacris et absque ulla communicatione in ritu sacro cum haereticis, tolerari posse, dummodo notorie constet de vinculo cognationis sive amicitiae inter parochum et defunctum acatholicum ». DE FIDE 589 4) Adire domum mortuariam ad exhibendum obsequium civile et urbanitatis causa est licitum. 760. Animadversiones. — 1. Gravitas peccati in assistentia officiis, Baptismo, matrimonio, funeribus acatholicis pendet a circumstantiis : pensanda est ex gravitate vel specie mali, scandalo, approbatione data, et ex insufficientia motivi. Ad quod etiam considerandae veniunt qualitas personae assistentis, necessitas vel convenientia assistendi,significatio solemnitatis et intentio hostilis. 2. Periculum pro fide etiam oriri potest ex frequentatione scholarum acatholicarum, et ex matrimoniis mixtis ; de quibus dicetur in respectivis qui has quaestiones spectant tractatibus. Articulus II, De Cooperatione ad infidelitatem et haeresim. 761. Cooperatio ad infidelitatem vel haeresim est concursus ipsis praestitus. Est duplex : una immediata, quae est participatio ipsi constitutioni, propagationi, cultui earum : haec est intrinsece mala et semper illicita ; alia mediata, quae est subministratio materiae, facultatis, me­ diorum ad earum conservationem, propagationem vel cultum. Haec per se est illicita, quia dat alteri medium seu occasionem peccandi, quod ab eo potius avertere tenemur, et in hoc mala est ; per accidens licita esse potest, si actio coopérants non sit intrinsece mala, et adsit causa propor­ tionate gravis, bonum scii, quod malum i. e. occasionem peccandi datam compensat. Unde eo gravior requiritur causa quo malum ad quod cooperatio fit est gravius, et quo cooperatio est propinquior et magis in illud influit (n. 489-490). 762· Quoad Sacramenta : 1) Parentibus nunquam est licitum positive cooperari aut permittere (v. g, petendo aut volendo aut consentiendo) ut liberi a ministro haeretico (schismatico, iurato) baptizentur, quia petere aut velle Baptismum haereticorum est implicita agnitio sectae, quod est intrinsece malum (S. O., 26 sept. 1668 ; 29 nov. 1672 ; can. 2319) ; id autem negative permittere et passive se habere non erit licitum nisi propter incommodum valde grave, quia cooperatio fit ad valde grave malum. 59° summa theologiae moralis 2) Similiter catholicis, etiam in nosocomio deservienti­ bus, illicitum est, postulante infirmo haeretico, ministrum ipsius sectae directe advocare ut auxilia religionis recipiat (item ut minister ritus funebres persolvat) : ita S. O., 14 maii 1848 et 26 dec. 1898 ; ad hoc tamen uti possunt persona ad eamdem sectam pertinente (31 ian. 1872). Quodsi talis persona desit, secundum quosdam licitum est advocare ministrum dicendo : talis vult te alloqui, vel aliquid simile, sed tantum propter bonum commune, in casu non ordinario, ut vitetur scii, magnum odium publicum in catholicam religionem, vel cessatio multorum bonorum a deservientibus nosocomio praestandorum ; secus non, quia agitur de maximo malo privatae personae scii, de noxa aeterna moribundi ‘. 763. Quoad officia cultus et conciones haereticorum : 1) Nunquam est licitum cantu aut musicis instrumentis cooperari officiis haereticorum, ut dicturn est art. praec. (n. 758,30), quia cooperatio est immediata seu participatio ipsi exercitio cultus. 2) Nec licitum est alios invitare ad officia vel conciones haereticorum, sive persuasione, sive auctoritate vel consilio, sive aliis quibuslibet invitamentis, quia est directe inducere ad peccandum, quod est intrinsece malum. 3) Imo pulsare campanas tamquam signum quod incipit officium vel concio haeretica (e contra in honorem regis), quia ordinario pro invitatione sumitur aut omnino proxime cum invitatione cohaeret ; nisi forsan quis ostendat se ita agere ex causa valde gravi, v.g. in gravi aut quasi extrema necessitate. 764. Quoad aedificationem templorum et altarium : 1) Nunquam erit licitum idola et illorum altaria vel templa ornare, quia est intrinsece malum. 2) Ipsorum templa vel altaria aedificare illicitum est ge­ nerarim, quia ut signum professionis falsae fidei haberi et I. Imo Lehmkuhl (item Prümmer, Mare, Vermeersch) putat in talibus circumstantiis etiam licere deservienti, pro ministio açatholico mensam parare in qua vult suos ritus conficere, utensilia, panem et vintun porrigere.Sed id certo nequit fieri durante ipso ritu,quia est communicatio in cultu.;—Possunt tamen catholici moribundum excitare ad fidem in veri­ tatibus necessitate medii confitendis et ad contritionem ac amorem Dpi DE FIDE 591 scandalum excitare solet (S. O., 7 dec. 1626 ; 5 sept. 1736 ; 8 ian. 1851) ; secus licitum non erit nisi ex gravissima causa, quia agitur de rç omnino prava (2 iul. 1827). 3) Aedificare templa mahumedanorum, secluso scandalo, licitum est ex metu gravis mali (P. F., 21 nov. 1837). 4) Aedificare templa haereticorum, iudaeorum, schisma­ ticorum a) ex leviori causa licitum est murariis et opificibus subalternis, modo non habeatur ut professio vel approbatio haereseos, absit scandalum, et non exigatur in contemptum religionis, quia cooperatio est remota et secundaria (S. O., 13 ian. 1818 ; 7 iul. 1864) ; b) architectis autem, conductoribus, praefectis operum, in locis in quibus catholici acatholicis permixti iamdudum vivunt, non est licitum nisi ex gravi causa, qualis non est solum lucrum, quia cooperatio est principalior ; c) pro iisdem, in locis omnino catholicis, generatim est graviter illicitum (instr. Card. Vic. de Urbe, 12 iul. 1878). 5) Idem dicendum videtur de aedibus francomurariorum vel alterius societatis impiae. 6) Ad locandam autem domum ut inserviat haereticorum cultui vel congregationi francomurariorum aut alius sectae impiae, gravior requiritur causa, quia cooperatio est pro­ pinquior. 765. Quoad confectionem et venditionem rerum falso cultui destinatarum ; 1) Si alium usum bonum vel indifferentem habere non possint, nunquam est liçitum quia est intrinsece malum. 2) Si alium usum habere possint sed cultui falso inservire debeant, licitum esse potest propter motivum tanto gravius quanto cooperatio est maior. In particulari a) generatim est licitum, leviori causa, conficere organa, cathedram, altaria, vestes pro haereticis, quia cooperatio est remota ; b) quodsi expresse et formaliter petantur propter malum usum, non erit licitum nisi gravi causa, quia cooperatio est propinquior ; imo aliquando requiritur causa gravissima, si res sit gravissima, v. g. hostias conficere aut vendere quibus abusuri inimici Ecclesiae ; c) denique illicitum est fabricare idola, vestes sacras ad usum superstitiosum destinatas, signa superstitiosa, signa et emblemata 592 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS francomurariorum, cum res fere nunquam usum bonum habeant ; d) si Conficiantur ista ad usum indifferentem vel bonum, est licitum, sicut idolum facere ad ornandum hortum vel ad ludos scenicos. 766. Quoad opera religiosa acatholica vel quae ad falsam religionem ordinantur : 1) Ipsis conferre pecuniam vel sponte, vel quia ad religionem spectant, nunquam licitum est quia est formaliter protegere, quod est intrinsece malum. 2) Id agere coacte et sine mala intentione, si opera sint religiosa (v.g. templum, festivitates, caeremoniae), regula­ riter est illicitum, nisi a) propter causam valde gravem, quia fovere falsam religionem est cooperatio satis proxima et proximior quam constructio templi, et b) dummodo constet non consentiri falsis superstitionibus aut caere­ moniis (S.C.P.F., 2 iul. 1827; S. O., 21 apr. 1847) : uti v.g. facere possunt catholici ut se liberent a simultaneitate cultus (S. Poen., 1822), et deputati qui ob bonum pacis publicae ex aerario publico haereticis sicut catholicis operibus subsidia conferunt. 3) Si non tantum ad religionem ordinentur, sed alium finem bonum habeant v.g. educationem, curam aegroto­ rum, pauperum..., sufficeret causa gravis, dummodo non consideretur ut favor haereseos, desit scandalum et pecunia non adhibeatur ad pervertendos catholicos. Quod facilius erit licitum in locis iamdudum mixtis, quam in locis omnino catholicis. 4) Idem dicendum videtur de operibus aliorum inimi­ corum Ecclesiae, v. g. liberalium, socialistarum, in regio­ nibus Ubi hae voces indicant oppositionem ad Ecclesiam. 5) Attamen illicitum est talibus societatibus nomen dare quae directe habent finem malum ; si autem solum indirecte ordinentur ad finem malum, et habeant finem directum bonum v.g. oeconomicum, licitunl erit ex gravi causa et semoto scandalo. Ita illicitum est nomen dare societatibus theosophicis (4 iul. 1919)» item societati Londinensi « ad promovendam Christiani­ tatis unitatem » (18 iul. 1919), vel etiam associationi Y. M. C. A. (5 nov. 1920) quae indifferentismum religiosum spargit. 767. Quoad scripta mala aut prohibita : libros, \ \ DE FIDE 593 ----- _----------------- \--------------- ■---------------------------- — ephemerides, dictionarja, encyclopedias, periodica, diaria aliave huius generis1. A. conscribenda : i) Redactoribus principia falsa pro­ pugnare et secundum illa principia scripta conficere nun­ quam est licitum, quia est immediata cooperatio et semper peccatum grave. 2) Articulis ex se indifferentibus (v. g. de re litteraria, scientifica, artistica) cooperari et quidem frequenter aut ordinario est cooperatio plus minusve proxima, prout ita plus vel minus commendetur et propugnetur pravum scriptum, et ideo non est licitum nisi, secluso scandalo, et propter causam plus minusve gravem, qualis non est maius lucrum, sed solum lucrum ad sustentationem neces­ sarium. 3) Aliquando et extraordinarie articulos indifferentes inserere est cooperatio remotior, quae tamen non est licita sine causa, sed ad quam sufficit mediocriter gravis qualis certo est occasionaliter exponere vel defendere bona principia aut impedire malum articulum, modo existimatio mali scripti exinde non augeatur nec pessimum scriptum cum magno fidelium scandalo promoveatur (can. 1386, § 2). B. imprimenda : 1) Ipsi editori aut typographiae domino nunquam licitum est impressionem suscipere, quia non solum est proxime cooperari sed etiam alios ad cooperan­ dum inducere (can. 2318, § 1). 2) Impressioni omnino proxime cooperari, typographiam dirigendo, characteres seu typos ponendo, folia impressa corrigendo, non est licitum nisi in casu rarissimo, ad breve tempus et ob necessitatem gravem (qualis non est dimissio e famulatu) ; excepto casu quo liber adeo malus sit ut bonum finem habere non possit (12 iul. 1878). 3) Remotius, quamvis sat proxime cooperari, chartam typis imponendo, prelum versando, chartam vel atramen­ tum parando, folia impressa ordinando et coniungendo, aut ad emptores deferendo, machinam movendo eamque curando, ex minori causa semper tamen gravi est licitum. i. Inspici meretur dissertatio Ill. Waffelaert : Étude sur la Coopération et l’espèce morale du scandale. Summa.Theologiae ^Moralis I. — 38. 594 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 4) Remotissime agere, v.g. atramentum, chartas, ma­ chinas et alia ad impressionem necessaria vendendo, licitum est solius lucri causa. Exinde sequitur adesse obligationem deserendi typographiam, in qua fere unice libri pravi et ephemerides pravae imprimantur : absolute pro illis qui omnino proxime cooperantur ; imo pro illis qui remotius cooperantur, sicut pro illis qui laborant in typographiis in quibus libri boni et mali indiscriminatim impri­ muntur, si sine notabili detrimento recedere possint. C. vendenda (a fortiori locanda, distribuenda, conce­ denda) : 1) Vendere scriptum prohibitum quod est prorsus malum, adeo ut bonum usum non habeat, nullo modo est licitum, nisi illi qui ex officio lecturus certo cognosci­ tur, v. g. inquisitori. 2) Ea quae non sunt ex omni parte mala sed res utiles continent, sive illi qui iis est abusurus, sive indiscriminatim omnibus, in officinis aut per vias publice exponere et vendere non est licitum nisi propter incommodum valde grave, et donec aliud medium adsit comparandi victum1. 3) A fortiori invitare seu positive inducere ad mala scripta emenda est illicitum, quia est inducere ad peccan­ dum, et ideo intrinsece malum. 4) Exemplare separatum vendere, potest esse licitum ex minori causa, scii, mediocriter gravi (non ob solum lucrum aut solam concurtentiam) ; imo nullo modo erit illicitum si praesumi possit ementem habere iustam causam legendi. Notetur autem bibliopolas non teneri inquirere in quem finem libri emantur, sed eos vendere possunt omnibus quos spectata eorum qualitate prudenter existimabunt licite eos petere ; alias onus nimis grave imponeretur (cfr. can. 1404). Y), exponenda : 1) Tabernariis, cauponibus, dominis hos­ pitiorum, tonsoribus scripta prorsus mala (quae fidei aut moribus vix non adversantur) omnibus legenda exponere est grave peccatum, etiam si a multis petantur qui propterea t. Minor ratio requiritur, sed tamen gravis pro illo qui, exclusis obscenis et valde impiis et remoto scandalo, venderet ephemerides cuiuscumque generis, bonas et malas, si consuetudo alicubi existât ita agendi ; a fortiori facere posset si ab administratione publica redime­ retur ius aut monopolium vendendi ephemerides in locis publicis, v. g. plateis aut stationibus viarum ferrearum, ea lege ut aeque vendantur ephemerides omnis factionis politicae. DE FIDE 595 cauponam sint derelicturi : damnum grave non sufficienter compensat multorum ruinam spiritualem. 2) Scripta, quae rarius aliquid mali continent, legenda tradere iis qui petunt, licitum est ad vitandum grave damnum. 3) Iis quibus experientia constat fere omnes talia scripta petere, et alias cauponam derelicturos, non erit illicitum ea publice exponere ; praestat simul et exponere bona. E. promovenda et sustentanda : 1) Nomen dare et actiones emere causa societatis constituendae ad scripta prava edenda vel propaganda ’, item illorum publicationi sub­ scribere et eam pecunia sustentare, illicitum est quia nulla necessitas videtur cooperationem cohonestare ; quod certissimum est si scripta sint ex professo impia aut prava vel si absque cooperatione societas non constitueretur. 2) Societati iam effectae vel scripto iam edendo sub­ scribere, cum sit cooperatio proxima, non erit licitum nisi sit causa gravis proportionata ad influxum cooperationis et ad malum timendum, absit periculum scandali et perversionis, nec scriptum manifeste in odium religionis edatur. 3) Numerum separatum vel exemplare speciale emere est cooperatio remotior, ad quam, secluso scandalo, sufficit causa rationabilis etiam levis, v.g. utilitas lectionis; et paulo maior si frequentius fiat. Notetur tamen lectionem ipsam illicitam esse, si positive prohibeatur. 4) Nuntia indifferentia praestare de rebus vendendis, locandis, emendis, etc. non est licitum nisi secluso scandalo, et ex iusta causa, eo maiore quo magis annuntiationes efficiant ut scripta latius propagentur et facilius sustine­ antur. Quando parum confert, sufficit ratio minus gravis. 768. Quoad deputatorum electiones comitiis regni, provinciae, municipii : 1) Sponte i. e. ex convictione et approbatione eligere candi­ datum Ecclesiae infensum, graviter est illicitum, quia est coope­ ratio formalis et ideo intrinsece malum. I. Actiones emptas retinere licitum non est si alias malum impediri possit, licitum autem ad vitandum malum maius. 596 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 2) Mere materialiter et coacte, metu mali, talem eligere non est intrinsece malum, quia mandatum quod elector confert non est determinatum ad malum, sed malitia seu abusu electi ad malum ordinatur ; unde elector non est vera causa sed solum occasio mali inferendi. Cum autem agatur de malo gravissimo religionis et societatis, nulla causa utilitatis talem cooperationem excusare potest sed sola necessitas gravis (qualis esse potest amissio officii), praesertim si exitus electionis vere dubius appa­ reat et forsan a paucis suffragiis pendeat ; quo saltem casu erit peccatum mortale, quia tunc suffragium magnum influxum exercere potest in magnum malum. Non ergo sufficit amicitia candidati aut peritia maior, aut commodum ex eius electione sperandum : ista enim non compensant adiutorium praestitum gravi nocumento Ecclesiae aut reipubjicae. 3) Abstinere a suffragio ferendo est illicitum propter easdem rationes, si scii, probabiliter impediri potest electio indigni : est enim cooperatio negativa illius qui non facit quod facere ex officio tenetur, iustitiae scii, legalis ; imo est peccatum grave quando exinde probabiliter timeri potest quod sufficiens numerus bonorum candidatorum non eligatur et ita magnum malum a perversis perpetretur, vel si abstinens est tantae auctoritatis ut multos exemplo suo traheret et efficaciter in successum electionis influeret (quod raro contingit). 4) Eligere candidatum neutralem est illicitum si exinde proba­ biliter impediatur electio boni, aut non impediatur electio indigni ; imo potest esse peccatum grave, eodem modo ac dictum est, in solutione praecedenti. 5) Candidato quaerenti et cogenti, suffragium promittere sed cum restrictione interna (prout possim, et ut ius habeas) aut ipsi aequivoce respondere, est licitum ad vitandum grave incom­ modum, quia tunc circumstantiae sufficienter indicant sensum responsi, scii, respondentem unice intendere se ab importuna coactione liberare. Talis promissio evidenter non obligat. 6) Eligere candidatum pravum aut indignum, a fortiori neu­ tralem, per accidens potest esse licitum, v. g. si non sit spes ut eligatur elenchus bonorum quin eligantur et mali qui in eodem elencho contineantur ; item si candidati eligendi non sint nisi mali : tunc enim potest eligi minus malus, praesertim si ita maius malum ab aliis timendum esset avertendum. Articulus III. De Lectione et Evulgatione prohibitorum. scriptorum 769. Lege naturali atque positiva diversimode pro­ hibentur scripta pro fide aut vita Christiana pericu- DE FIDE 597 losa. — Lege naturali obligamur ad vitandum omne periculum magni momenti pro fide et moribus ; unde praeter omnes leges humanas et ecclesiasticas, regulariter illicitum est evulgare Vel legere scripta pro fide vel bonis moribus periculosa. Hinc : 1) Maxima vigilantia uti debent episcopi, parochi, patresfamilias, legislatores, magistratus, praeceptores, etc. ut libri perniciosi longe fiant ab oculis et manibus eorum pro quibus rationem sunt Deo reddituri (can- 1405, § 2 ; 1397, § 4)· 2) Etiamsi libri non prohibeantur lege humana et eccle­ siastica, possunt tamen periculosi et prohibiti esse pro determinata persona ratione specialis periculi, v.g. pro iuvene. 3) Unde si libri non sint in Indicem relati, possunt a iure naturali prohiberi sive generarim, sive pro determinata persona. 4) Et si qui facultate muniti fuerint legendi libros prohibitos, aut si leges Indicis alicubi non vigerent, nihilo­ minus non possent omnia legere, si scii, ex natura sua sint periculosa pro omnibus, vel si sciant aut experiantur huiusmodi lectionem sibi esse noxiam, vel proxime pericu­ losam, v. g. si nesciant veritatem ab errore discernere (can. 1405, § 1). 5) In hac re expedit ordinario rigidiores opiniones sequi ait S. Alphonsus, dum scii, agitur de vitando proximo periculo peccati formalis. 6) Sed et insuper lege ecclesiastica v. g. Indicis, aut a S. Pontifice vel ab episcopo nominatim interdici scripta possunt1 (can. 1395); et tunc, etiam si absque periculo legerentur, nihilominus manent prohibiti : lege quidem naturali prohibentur propter ipsum periculum perver­ sionis in particulari, sed lege positiva propter praesum­ ptionem periculi communis (n. 345, et can. 21). De qua lege positiva Indicis eiusque regulis generalibus I. Cfr. tr. de Ecclesia, ubi de Ecclesiae potestate; item Cone. Tiid. sess. 4, et 18, et 25. De lege indicis conferri possunt : Vermeersch, De Prohibitione et Censura librorum; Salsmans, Het Index ; Kiselstein, L'Index ; Marc-Gestennann, in Th. Μ. I, appendix. 598 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ‘--------- - --------------- :----------- —------------------------- —--------------------------------- et specialibus nunc speciatim est dicendum, quae prohibet tria genera scriptorum, spectantia scii. S. Scripturam — vel fidem et mores — vel cultum, devotionem et liturgiam. 770. Quoad S. Scripturam, generali regula, ipso iure prohibentur : 1) « Editiones textus originalis et antiquarum versionum catholicarum sacrae Scripturae, etiam Ecclesiae orientalis, ab acatholicis quibuslibet publicatae » (can. 1399, § 1). 2) « Eiusdem versiones in quamvis linguam, ab eisdem confectae vel editae » (can. 1399, § 1). 3) «Libri S. Scripturarum vel eorumdem adnotationes et commentaria, si edita fuerint non servatis canonum praescriptionibus » (can. 1385, § 1, çt 1399, § 5) i. e. sine censura praevia etiam a laicis. 4) « Versiones S. Scripturarum in linguam vernaculam... nisi sint a Sede Apostolica probatae, aut nisi edantur sub vigilantia Episcoporum et cum adnotationibusprae­ cipue excerptis ex sanctis Ecclesiae Patribus atque ex doctis catholicisque scriptoribus 12 » (can. 1391 et 1399, § 5). Quod valet pro editionibus post annum 1897 : lex enim non habet effectum retroactivum ; ante annum 1897 autem non requirebatur episcopi approbatio sed sufficiebat pro catholicis editionibus ver sio cum adnotationibus. Notetur autem a) exceptio can. 1400 : « Usus (praedictorum) librorum... iis dumtaxat permittitur qui studiis theologicis vel biblicis quovis modo operam dant, dummodo iidem libri fideliter et integre editi sint neque impugnentur in eorum prolegomenis aut adnotationibus catholicae fidei dogmata ». Permittuntur scii, professoribus, et discipulis, et illis qui post studia impleta pergunt Scripturae studere ; quicumque scii, habttualiter, non actu mere transeunte, sive in scholis sive privarim haec studia excolunt ; b) nullam amplius adesse prohibitionem legendi Scripturam in lingua vernacula, nec obligationem petendi licentiam a parocho aut confessario, dummodo editio sit probata. 771. Quoad fidem et mores, generali regula, ipso iure prohibentur : 1. Quod sumendum est copulative (com. int. 20 maii 1923).— Versionibus cum adnotationibus assimilandae videntur versiones paraphrastiçae. 2. Adnotationes quae exponunt scientiam profanam : geographiam, archaeologiam, etc. possunt desumi ex auctoribus profanis. DE FIDE 599 1) « Libri quorumvis (etiam catholicorum) scriptorum, haeresim vel schisma propugnantes * (i. e. non solum obiter enuntiantes, paucis et quasi aliud agentes, sed additis rationibus suadere conantes, probantes aut defendentes) ; —■ aut ipsa religionis fundamenta quoquo modo (sive directe, rationibus, sive indirecte, iniuriis, sive seria im­ pugnatione, sive etiam iocis et derisionibus) evertere nitentes » (can. 1399, § 2). Haeresis est error in fide catholica. Schisma intelligitur per­ fectum et completum, quo quis renuit obedientiam S. Pontifici ; non autem simplex inobedientia nec contemptus legis particu­ laris, nec rebellio adversus episcopum. Fundamenta religionis sunt veritates ordinis naturalis praeliminares quae religionem catholicam (v. g. possibilitas miraculi, prophetiae, revelationis, aut mptiva credibilitatis in genere, etc.) vel omnem religionem fundant (v. g. existentia Dei, spiritualitas animae) ; hinc pro­ hibentur libri propugnantes atheismum, pantheismum, scepticismum, agnosticismum, positivismum, theosophiam (16 iun. 1919), multaque opera philosophica moderna. 2) « Libri qui religionem (catholicam, vel saltem natu­ ralem) aut bonos mores data opera impetunt » (can. 1399, § 3), i. e. non obiter attingunt sed ex professo impugnant seu ex intentione et de industria, quae manifestari potest sive explicite sive multiplicatis impugnationibus ex eo quod in notabili parte ita fiat, v. g. pluribus vicibus, aut per plures paginas vel integrum caput. Hinc prohibentur scripta sectaria, et multa socialistica, et illa quae habitualiter narrant vel describunt immoralia. 3) « Libri quorumvis acatholicorum (scii, apostatarum, haereticorum, schismaticorum, aut non baptizatorum) qui ex professo (i. e. intçntione docendi, principaliter, in nota­ bili parte v.g. uno capite) de religione tractant ; nisi constet nihil (alicuius momenti) in eis contra fidem catho­ licam contineri » (can. 1399, § 4). Acatholicorum libri de doctrina sacra, de re dogmatica aut morali, de iure canonico aut historia ecclesiastica, de veritatibus philosophicis quae sunt fundamentum religionis et theologiae tractantes praesumuntur erronei et periculosi in fide, nisi constet contrarium, uti v. g. pro Leibnitz : < Systema theologiae », pro I. Consuetudo excepit scripta haereticorum antiquiorum, ut Tertul­ liani, Origenis, Pelagii, etc. quorum errores iam diu obsoleverunt. 6θθ SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Hugone Grotio : « De Religione ». Non igitur legendi sunt sine praevia informatione. — E contra opera catholicorum qui postea haeretici facti sunt. 4) « Libri qui quodlibet (etiam unum) ex catholicis dogmatibus (non tantum negant sed et) impugnant (argu­ mentis) vel derident, — qui errores ab Apostolica Sede (sive immediate a S. Pontifice sive mediate a S. Congregatione cum pontificia approbatione, v. g. Syllabi errores : itaS.C. Ind., 23 maii 1898) proscriptos tuentur (i. e. ex professo defendunt), — qui cultui divino detrahunt (non obiter sed notabiliter ita ut fama laedatur aut minus existimetur), — qui disciplinam ecclesiasticam (v. g. coelibatum, Indi­ cem) evertere contendunt (seu mutare et vacillare ex professo intendunt), — et qui data opera (studiose, consulto, de industria) ecclesiasticam hierarchiam (sive ordinis sive iurisdictionis), aut statum clericalem vel religiosum (non ut privatas personas sed quia ad hierarchiam vel statum pertinent) probris (seu contumeliis) afficiunt » (can. 1399, § 6)· 5) « Libri qui cuiusvis generis superstitionem, sortilegia, divinationem, magiam, evocationem spirituum, aliaque id genus docent (ut alii addiscant et faciant) vel commendant » (can. 1399, § 7). Tales sunt qui docent effectus daemonis, modos qui cognos­ cantur insufficientes sine interventu daemonis, aut spiritismum verum quo intenditur evocatio spirituum àut cum illis commer­ cium, — non autem libri qui occultismum mere naturalem tra­ dunt. 6) « Libri qui duellum, vel suicidium, vel divortium (non solum civilis contractus sed ipsius matrimonii vinculi) licita (in conscientia) statuunt (i. e. non obiter affirmant sed rationibus demonstrare conantur), — qui de sectis massonicis vel aliis eiusdem generis societatibus agentes, eas utiles et non perniciosas Ecclesiae et civili societati esse contendunt » non incidenter sed notabili parte (can. 1399, § 8). Societates eius generis sunt sectae clandestinae ut carbonaria, nihilistarum, anarchistarum, etc., etiam Feniani (S. O. 12 ian. 1870), non autem socialistarum qui efformant sectam politi­ cam, nisi tamen secreto unirentur ad evertendum Statum. 7) « Libri qui res lascivas seu obscenas ex professo (non DE FIDE 6θΙ obiter, sed principaliter, aut directe et notabiliter) tractant, narrant (vivide ita ut alliciant, v. g. libri pornographici), aut docent » i.e. theoretice approbant, v.g. amorem libe­ rum, malthusianismum, media anticonceptionalia (can. 1399, § 9)· — Non autem theologica, scientifica, chirurgica Opera, nisi sub praetextu scientifico appareant conscripta ad alendam nefariam curiositatem vel excitandum appe­ titum venereum. Notetur olim extitisse exceptionem in favorem magistrorum pro operibus classicis obscenis, sed haec est ablata. Unde si professor, vel iudex, vel scriptor diarii, vel officialis, ex officio librum obscenum legere debeat, licentiam petat i quodsi omnino immediate legere deberet, posset supponere, pro hoc solo casu, legem non obligare eiusque obligationem hic et nunc cessare. 772. Quoad cultum, devotionem, liturgiam, regula generali ipso iure prohibentur : 1) « Libri ac libelli qui novas apparitiones, revelationes, visiones, prophetias, miracula (tamquam supernaturalia) enarrant (i, e. non obiter per transennam sed ex professo aut in notabili parte referunt), vel qui novas (ab antiquis et probatis notabiliter diversas) inducunt devotiones, etiam sub praetextu quod sint privatae, si editi fuerint non servatis canonum praescriptionibus » (can. 1399, § 5). Valet pro libris post 1897 editis, nam lex non habet effectum retroactivum. Non amplius prohibentur libri precum, devotionis, vel doctrinae theologicae institutionisque religiosae, moralis, asceticae aut mysticae : sine approbatione etiam possunt legi et retineri. Item non valet canon pro apparitionibus probatis ab Ecclesia ut B. Μ. V. immaculatae Lapurdensis, revelationibus S. Brigittae, S. Margaritae Mariae, etc. At plures reprobatae fuerunt novitates : cultus de sanguine Mariae (13 ian. 1875), titulus amici S. Cordis lesu (4 maii 1892), titulus B. Μ. V. Dominae a S. Corde eo quod imperium exercet in Filium (23 feb. 1875), cultus specialis Vultui Redemptoris tribuendus eo modo quo a presbyteris a Vultu sancto proponeba­ tur (4 maii 1892), titulus S. Cordis lesu poenitentis (9 iul. 1893), oratio pro imperio Christi et Mariae Imm. super omnes creaturas (19 iun. 1895), cultus privatus manuum divinarum Christi (17 apr. 1896 ind.), imago Cordis lesuEucharistici (27 maii 1891I. imago B, V. M. vestibus sacerdotalibus indutae (8 apr. 1916). 2) « Editiones librorum liturgicorum (v.g. missalis, breviarii, ritualis, pontificalis et caeremonialis episcoporum) a Sede Apostolica approbatorum, in quibus quidquam 6θ2 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS immutatum fuerit, ita ut cum authenticis editionibus a S. Sede approbatis non congruant» (can. 1399, § 10). 3) « Libri, quibus divulgantur indulgentiae apocryphae vel a S. Sede proscriptae aut revocatae » (can. 1399, § 11). Unde etiam parva folia cum indulgentiis apocryphis pro­ hibita sunt (can. 1388, § I). 4) « Imagines quoquo modo (per typographiam proprie dictam, incisionem, photographiant, lithographiant, phototypiam, etc.) impressae D.N. I.C., B.M.V., Angelorum atque Sanctorum vel aliorum Servorum Dei, ab Ecclesiae sensu et decretis alienae » (can. 1399, § 12). Non prohibentur statuae vel imagines pictae l. Nec imagines artisticae quae principalem finem habent artem reproducere; sed piae, ad cultum destinatae publicum aut privatum. Nec simpliciter non approbatae, sed novae. An numismata comprehen­ dantur est incertum, quia potius cuduntur quam imprimantur. 773. Quid nomine librorum prohibetur ? — Nomine librorum non veniunt manuscripta (etiam lithographica vel polygraphica) nisi edita sint et publici iuris facta omnibus tradantur vel vendantur ; sed « quae... de libris praescri­ buntur, publicationibus, diariis, periodicis et aliis editis scriptis quibuslibet applicentur, nisi aliud constet » (can. 1384). Hinc : 1) Periodica, encyclppediae, etc. si per transennam, in uno vel altero articulo attinguntur regulis generalibus Indicis, non censentur prohibita ; — e contra si ordinario vel in notabili aut maiori parte talia ut obiectum habent : tunc non solum fasciculi in volumen colligati sed etiam unusquisque est pro­ scriptus. Non tamen proh.bentur excerpta e periodicis (tirés à part), quae bona Vel indifferentia continent. 2) Si opus prohibitum pluribus tomis constat, omnes prohi­ bentur, si de eodem argumento eoque indivisibili agunt 5 solus tomus, qui errorem seu partem periculosam continet, prohibetur, si diversi tomi agunt de argumento diverso, vel de eodem quidem sed divisibili, ut est v. g. historia universalis, quia in hoc casu diversi libri censentur. 3) Liber propter aliqua tantum loca prohibitus, — dummodo certum sit, — si haec pars removeatur ita ut legi non possit, non amplius prohibetur. 4) Merae citationes e libro pravo, praesertim ad confutandum eas, non prohibentur ; nisi sint longiores ita ut essent reproductio.i. i. Istae, pro earum admissione in ecclesiis vel usu in cultu, cadere possunt sub can. 1279. DE FIDE 603 774. Specialis scriptorum prohibitio. — Praeter libros regulis generalibus prohibitos, etiam specialiter et nominatim sunt in Indicem relati, vel alio modo a Sede Apostolica prohibiti. Prohibitio ista efficit 1) ut omnes editiones iam factae prohibeantur, nisi limitetur prohibitio ad determinatam editionem1 ; item omnes editiones futurae « nisi factis correctionibus, licen­ tiam is dederit qui librum prohibuerat eiusve superior vel successor » (can. 1398, § 2) ; 2) ut omnes prohibeantur versûmes, nam « prohibitio librorum id efficit ut liber sine debita licentia... nec in aliam linguam verti... possit» (can. 1398, § 1), nisi tamen sola versio fuerit in Indicem relata ; 3) ut opera omnia si prohibeantur alicuius auctoris, intelligenda sint non posteriora, sed anteriora quae mo­ mento condemnationis existunt. Ex praefatione Catalogi Indicis editi anno 1940 insuper habemus quod « cum damnantur opera omnia alicuius scriptoris, eiusdem censen­ tur damnata omnia et singula opera» et non solum illa quae regulis generalibus prohibentur, Quae norma, cum sit modificans, non habet valorem retroactivam, ita ut pro damnationibus latis ante diem 2 januarii 1940 opera omnia ea sola sunt quae regulis generalibus prohibentur. Adest tamen praesumptio et suspicio contra alia, unde in praxi examini sunt subiicienda. 4) ut fabulae amatoriae si cuiusdam prohibeantur omnes, intelligantur etiam omnes et singulae si damnatio lata est post annum 1940, secus illae tantum quae regulis genera­ libus prohibentur. 5) ut chrestomathiae etiam prohibeantur si reproducant unum vel plura pro maiori parte scripta damnata. 775. Ad quid lex prohibitionis praecise obligat? — Praedictae leges obligant fideles (non cardinales, episcopos, ordinarios iuxta can. 1401), et quidem sub gravi, quia finis arcendi a fidelibus periculum, quod ex lectione immi­ net, gravior est, et ad hunc finem lex multum confert ; I. Prohibitiones quae libros vetant propter materiam, censentur res­ picere omnes editiones ; prohibitiones quae libros vetant propter de­ fectum approbationis non extenduntur ad libros antea editos. ί 6θ4 summa theologiae moralis quod etiam patet ex poenis. Obligat autem fideles, ita ut a) ubique terrarum ligentur (can. 1396), nisi tamen alicubi obtentum fuerit indultum speciale ; b) etiam ii pro quibus non adest periculum (can. 21) ; c) et ita ut « liber sine debita licentia nec edi, nec legi, nec retineri, nec vendi, nec in aliam linguam verti, nec ullo modo cum aliis communicari possit » (can. 1398, § 1). Non potest 1) edi i. e. publici iuris fieri, quod faciunt : auctor si eo fine ut edatur librum tradidit, editor qui evulgandum curat, et typographiae dominus qui imprimendum suscipit ; — non tamen, probabiliter, correctores aut ipsi typographi ; 2) nec legi proprio sensu, quod faciunt Uli qui propriis oculis librum perlustrantes intelligunt quae scripta sunt, — non autem qui alium legentem audiunt, nec qui memo­ riter recitant, nec qui propriis oculis lustrantes ex ignorantia idiomatis non intelligunt, nec probabiliter qui legentem audiunt quem precibus vel iussione ad legendum induxe­ runt. Materia gravis et peccatum mortale adest a) ratione qualitatis, quando locus valde pravus legitur, vel articulus in diariis, etsi unam tantum vel alteram paginam complec­ tatur ; b) ratione quantitatis, si quis legat indiscriminatim omnia, aut scripti notabilem partem incognitae naturae, quia se exponit communiter magno periculo : notabilis pars quaenam sit difficulter determinatur, an 6, 10 vel etiam forsan 20 paginae, secundum pravitatem aut molem scripti et gravitatem periculi ; pro diariis autem est con­ suetudo legendi ; c) legere quae certo sunt innoxia, non solum legenti sed ex natura sua et communiter omnibus, est veniale, nisi periculum adsit habitum contrahendi et cetera legendi ; d) veniale est legere id quod tantum prohi­ betur quia sine approbatione est editum ; 3) nec conservari, quod faciunt : sive proprietarius qui servat librum suum penes se, etiam si faceret non ad legendum sed ad merum ornamentum, etiam si idioma non intelligat, — sive depositarius qui servat librum alterius penes se, — sive deponens qui servat suum apud alium, modo non deponat cum pacto non repetendi nisi DE FIDE 605 post obtentam licentiam ; — non tamen compactor (saltem si non fiat diuturno tempore),nec custos aut bibliothecarius, dummodo libros non removeat et in propriam domum transferat. Peccatum grave est per notabile tempus conservare v. g. per aliquot hebdomadas vel per mensem ; quodsi occa­ sionem opportunam expectet aliquis petendi licentiam, aliquatenus longius libri poterunt retineri ; 4) nec vendi. Hinc can. 1404: «Librorum venditores libros de obscenis ex professo tractantes ne vendant, commodent, retineant ; ceteros prohibitos venales ne ha­ beant, nisi debitam licentiam a Sede Apostolica impetra­ verint, neve cuiquam vendant, nisi prudenter existimare possint ab emptore legitime peti ». Vendunt autem etiam procurantes librum ; 5) nec in aliam linguam verti; 6) nec cum aliis communicari, v.g. propagando, commo­ dando, locando, etc. (can. 1403, § 2). 776. Poenae in transgressores. — Etiam feruntur poenae in aliquos transgressores, scii, iuxta can. 2318 : 1) «ïn excommunicationem Sedi Apostolicae speciali modo reservatam ipso facto incurrunt, opere publici iuris facto, editores (i. e. qui librum publici iuris efficiunt et evulgandum curant, uti ordinario sunt auctor et dominus typographiae) librorum aposta­ tarum, haereticorum et schismaticorum (non autem catholico­ rum), qui apostasiam, haeresim, schisma propugnant (additis argumentis) ; — itemque eosdem libros alipsve (cuiusvis scriptoris etiam catholici) per Apostolicas litteras (in forma bullae, brevis, encycljcae, etc. non per solum decretum indicis, sed ab ipso S. Pontifice) nominatim (ita ut proprius exprimatur titulus et non solum nomen auctoris) prohibitos defendentes (facto aut verbo, privatim aut publice, occultando v. g. librum ne denun­ tietur, suadendo esse iniuste damnatum, doctrinae praebendo laudem, physice aut moraliter impediendo destructionem libri), — aut scienter (ita ut excuset ignorantia etiam crassa, non tamen affectata) sine debita licentia legentes aut retinentes ». 2) « Auctores et editores qui sine debita licentia sacrarum Scripturarum libros vel earum adnotationes aut commentarios imprimi curant, incidunt ipso facto in excommunicationem nemini reservatam ». In quibus, ad differentiam tituli XXIII, can. 1384,$ 2 (n. 773), libri intelligendi sunt in sensu strictiore, scii, scripta typis edita quae aliquo volumine constant ac pondere molis non sint adeo fi k 606 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS exigua, ut alio potius nomine quam librorum nuncupari soleant. Non itaque comprehenduntur ephemerides, — nec periodica, aut fasciculi exigui, nisi isti in unum religantur (S. Off., 3 ian. 1892). 777. Libros prohibere possunt : S. Pontifex ; S. Con­ gregatio S. Officii, ad quam iam pertinet Index librorum, per se ; per accidens aliae Congregationes libros de materia ipsis competente ; — Concilia particularia ; — Ordinarii locorum 1 (can. 1395) ; unde can. 1403, § 1 : « Qui facultatem apostolicam consecuti sunt legendi et reti­ nendi libros prohibitos, nequeunt ideo legere quoslibet a suis Ordinariis proscriptos, nisi in apostolico induito expressa iisdem facta fuerit potestas legendi et retinendi libros a quibuslibet damnatos ». Pariter qui hanc generalem licentiam obtinuerunt legendi libros in Indicem relatos, aut facultatem eam concedendi, non possunt ideo legere, aut generalem licentiam concedere legendi, scripta motu proprio S. Pontificis prohibita, uti constat ex recenti declaratione pro notissima ephemeride prohibita : L'Action fran­ çaise, an. 1927-39 ; sed isti omnino specialem debent obtinere. Licentiam legendi dare possunt, illi qui libros prohibuerunt, eorum superiores et illi qui ab iis ad hoc delegantur. Unde Ordinarii per se non habent potestatem ad concedendam generalem licentiam legendi libros a Sede Apostolica dam­ natos, sed solum si specialem facultatem recipiant ; attamen in hac re attendendus est can. 1402 : « § i. Ordinarii licentiam, ad libros quod attinet ipso iure vel decreto Sedis Apostolicae prohibitos, concedere suis subditis valent pro singulis tantum libris atque in casibus dumtaxat urgentibus. § 2. Quodsi generalem a Sede Apostolica facultatem impetra­ verint suis subditis permittendi ut libros proscriptos retineant ac legant, eam nonnisi cum delectu et iusta ac rationabili causa concedant ». Quae facultas legendi, cum sit privilegium personale, ubique locorum valet. 778. Evulgatio et censura librorum. — Etiam ad edenda seu evulganda quaedam scripta requiritur praevia censura aut licentia :i. i. « Ëtiam Abbas monasterii sui iuris et supremus religionis clericalis exemptae Moderator, cum suo Capitulo vel Consilio, potest libros ex iusta causa suis subditis prohibere, idemque, si periculum sit in mora, possunt alii Superiores maiores cum proprio Consilio, ea tamen lege ut rem quantocius deferant ad supremum Moderatorem », Can. 1395, § 3. I Ί H ! DE FIDE 607 A. Omnibus etiam laids, iuxta can. 1385 : « § i. Nisi censura ecclesiastica praecesserit, ne edantur etiam a laicis : i° Libri sacrarum Scripturarum vel eorumdem adnotationes et commentaria ; 20 Libri qui divinas Scripturas, sacram theologiam, historiam ecclesiasticam, ius canonicurp, theologiam naturalem, ethicen aliasve huiusmodi religiosas ac morales disciplinas spectant ; libri ac libelli precum, devotionis vel doctrinae institutionisque religiosae, moralis, asceticae, mysticae aliaque huiusmodi, quam­ vis ad fovendam pietatem conducere videantur ; ac generaliter scripta in quibus aliquid sit quod religionis ac morum honestatis peculiariter intersit ; 30 Imagines sacrae quovis modo imprimendae, sive preces adiunctas habeant, sive sine illis edantur. § 2. Licentiam edendi libros et imagines de quibus in § 1, dare potest vel loci Ordinarius proprius auctoris, vel Ordinarius loci in quo libri vel imagines publici iuris fiant, vel Ordinarius loci in quo imprimantur, ita tamen ut, si quis ex iis Ordinariis licentiam denegaverit, eam ab alio Ordinario petere auctor nequeat, nisi eumdem certiorem fecerit de denegata ab alio licentia ». B. Spedatim religiosis et derids : « Religiosi vero licentiam quoque sui Superioris maioris antea consequi debent » (can. 1385, § 3). « Vetantur clerici saeculares sine consensu suorum Ordinario­ rum, religiosi vero sine licentia sui Superioris maioris et Ordinarii loci, libros quoque, qui de rebus profanis tractent, edere, et in diariis, foliis vel libellis periodicis scribere vel eadem moderari » (1386, § 1). Et quidem 1. aliquando requiritur licentia S. Sedis, scii. a) pro iis quae pertinent ad causas beatificationis et canonizationis (can. 1387) ; b) pro collectione authentica precum piorumque operum qui­ bus Sedes Apostolica indulgentias adnexuit, elencho indulgentia­ rum apostolicarum, et summario indulgentiarum vel nunc primum collecto, vel nondum approbato (can. 1388, § 2) ; c) pro collectionibus decretorum R. Congregationum (can. 1389) ; d) pro versionibus s. Scripturarum sine adnotationibus in linguam vernaculam imprimendis (can. 1391), pro approbandis libris liturgicis (can. 1257) et novis litaniis publice recitandis (can. 1259, § 2). 2. aliquando licentia illius qui prohibuit, scii, pro prohibitis scriptis (can. 1398, § 2). 6θ8 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 3. aliquando licentia Ordinarii loci: a) pro libris Sçripturarum aut earum adnotationibus et com­ mentariis, libris dé re religiosa aut morali agentibus ac imaginibus sacris (can. 1385, § 2) ; b) pro indulgentiarum libris, summariis aut foliis iam conces­ sarum edendis (can. 1388, § 1) ; c) pro edendis libris liturgicis aut litaniis a S. Sede approbatis in ordine ad concordandam cum editione approbata (can. 1390) ; d) pro versipnibus S. Scrip.urarum cum adnotationibus in linguam vernaculam edendis (can. 1391). 779. Animadversiones. — ia. « Approbatio textus origi­ nalis alicuius operis, neque eiusdem in aliam linguam translatio­ nibus neque aliis editionibus suffragatur ; quare et translationes et novae editiones operis approbati nova approbatione communiri debent » (can. 1392, § 1). 2a. « Excerpta e periodicis capita seorsum edita novae editiones non censentur nec proinde nova approbatione indigent » (can. 1392, § 2). 3a. i< Licentia, qua Ordinarius potestatem edendi facit, in scriptis concedatur, in principio aut in fine libri, folii vel imaginis imprimenda, expresso nomine concedentis, itemque loco et tem­ pore concessionis » (can. 1394, § 1). In hoc tamen potest aliquando ex iusta causa dispensari, aut magnum incommodum excusare ; imo, ait Vermeersch, Th. M. Ill, n.896, pro pluribus scriptis, sane minoris molis aut momenti, practice admittitur ut mere ponatur : « cum approbatione ecclesiastica ». Articulus IV. De Admissione vel Professione doctrinae quae pro fide est periculosa. 780. Doctrinae pro fide periculosae. — Praeter pec­ catum infidelitatis quod directe opponitur fidei, et amis­ sionem ipsius secum trahit, alia habentur ipsi indirecte opposita. Virtus enim non tantum prohibet id quo destrui­ tur, verum etiam ne quis exponat se vel alios periculo eam amittendi vel non obtinendi. Unde prohibentur causae occasionales quae ad eius amissionem ducunt. Ipsa igitur virtus fidei prohibet sub gravi non solum occasiones exter­ nas de quibus iam diximus, scii, lectionem scriptorum contra fidem, communicationem et amicitiam cum infi­ delibus, haereticis, apostatis, impiis, indifferentibus, etc., frequentationem eorum societatum aut scholarum, partici- DE FIDE 609 pationem in ipsorum ritibus- cooperationem ad infideli­ tatem et haeresim, si notabile periculum pro fide consti­ tuunt verum etiam 1) internam adhaesionem propositionibus ab infallibili Ecclesiae auctoritate censuratis ut erroneis et falsis vel temerariis quia tales propositiones logice cohaerent cum negatione fidei vel saltem ad hanc negationem disponunt et ducunt ; item negationem factorum ab Ecclesia infallibiliter definitorum quae cum veritatibus revelatis sunt connexa, quia haec negatio ad negationem ipsius dogmatis ducit. Haec continent gravem iniuriam erga Ecclesiae auc­ toritatem, et sunt peccatum directe oppositum virtuti studiositatis, indirecte contra fidem (C. Vat., sess. 3, c. 4 ; prop. 7. Mod. ; can. 1324 ; Litt. Pii IX ad ep. Monadi., il dec. 1862) ; 2) enuntiationem doctrinalem coram aliis vel defensionem praecedentium (can. 1399, § 6), aut etiam propositionum quae infallibiliter censurantur ut haeresim vel errorem sapientes, male sonantes, piarum aurium offensivas, scandalosas (in doctrina) : haec directe sunt peccatum contra modestiam in loquendo, indirecte contra confessionem fidei quando alios ad peccandum contra fidem disponunt (can. 1399, § 6). Unde Ecclesia id urget sub poenis (can. 2317) ; 3) imo per se, filorum negationem quae non quidem cum auctoritate infallibili sed tamen cum auctoritate a Rom. Pontifice ut capite omnium Ecclesiarum, vel a Congrega­ tionibus Romanis, vel omnium theologorum consensu in rebus fidei et morum ut certa vel tenenda docentur : per se enim temeritatem involvit quia spernit doctrinam, non infallibilem, sed practice certam (Pius IX ad ep. Monach,, 21 dec. 1863 ; prop. 8 Mod.). Dicitur : per se, quia dum Ecclesia non docet cum auctoritate infallibili, doctrina proposita de se non est irreformabilis ; unde, si per accidens, in casu tamen rarissimo, post diligens Omnino examen, alicui viderentur rationes gravissimae contra doctrinam sic propositam, sine temeritate licitum esset interne assensum suspendere ; externe tamen requireretur, propter reverentiam erga Ecclesiam, silentium obsequiosum. Summa Theologiae Moralia I. — 39 610 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO TERTIA. DE BLASPHEMIA QUAE OPPONITUR CONFESSIONI FIDEI. S. Th. II-II, q. 13. 781. Blasphemia (βλάπτω, laedo, φήμη, famam) ety­ mologice significat maledictionem et contumeliam in ali­ quem (I Cor. IV, 13), et ideo adhibetur ad significandam derogationem alicuius excellentis bonitatis ; at in sensu SS. Patrum et Theologorum sic vocatur sola locutio in Deum contumeliosa. Dicitur : i° Locutio seu significatio, et sic distinguitur ab infide­ litate quae est iudicium, et a sacrilegio (et simonia) quod est indigna tractatio rei sacrae. Porro elocutio fit variis modis, et ideo ex parte actus, blasphemia est interna cordis (nutu, ut apud daemones) et externa, quae est vel oris, quando fit verbis dictis aut scriptis, vel operis, quando fit signo, facto aut gestu, ut si quis dentibus in Deum strideat, spuat in coelum, Christum, imagines sacras, crucifixa conculcet, proficiat sanguinem in coelum, etc. Unde sacrilegium etiam est blasphemia, si facto violationis rei sacrae simul insit significatio seu realis quaedam locutio contra Deum. 20 In Deum, et sic distinguitur a contumelia et male­ dictione in proximum et in alias creaturas : Blasphemia sc’l. est actus contra fidem, religionem et Deum, nempe vel m se, vel mediantibus creaturis, in quantum ordinem dicunt ad Deum : « sicut enim Deus in sanctis suis laudatur, in quantum laudantur opera quae Deus in sanctis efficit, ita et blasphemia quae fit in sanctos, ex consequenti in Deum redundat » (a. 1, ad 2). Unde ex parte obiecti seu termini blasphemia est immediata vel mediata. 3° Contumeliosa, qua scii, aliquid de excellentia seu honore divinae maiestatis detrahitur, et sic distinguitur a periurio quod est locutio invocativa testimonii divini. Cum autem Deus sit ubique praesens, omnis locutio contra ipsum est contumelia ; unde et blasphemia diversa esse potest secundum diversum modum quo contumelia infertur, ut nunc sumus explicaturi. DE FIDE 6ll 782. Diversi modi blasphemandi. — Ex parte igitur modi quo contumelia infertur, blasphemia esse potest enun­ tiativa, dehonestativa, vel imprecativa. i° Enuntiativa fit : a) affirmando de Deo quod ipsi non convenit, v. g. esse iniustum, auctorem malorum, crudelem, iniuste punire, me oblitum esse, tyrannum, etc. ; b) denegando Deo quod ipsi competit, ut omnipo­ tentiam, providentiam, iustitiam, scientiam, v.g.dicendo non omnia esse bene ordinata sed melius in creatione fieri potuisse, Deum non velle aut non posse nos iuvare, non curare nostra, se acturum aliquid invito Deo (velit, nolit Deus, hoc faciam), negando Deum vel sacramenta, etc. ; c) adscribendo creaturis quod soli Deo est proprium : cum enim omne quod Deo est proprium Deus sit, hoc ipso Deus dicitur creatura et id quod ipsi proprium est negatur, v.g. dicendo : hoc tam bene facere possum quam Deus; serio vocando amasiam deam,omne et unicum bonum, beatitudinem suam ; iurando per falsos deos ; diabolum vocando sanctum, omnipotentem, fideliorem, potentiorem (a. I, ad 3). Quodsi affirmetur aliquid contrarium fidei vel negetur aliquid ad fidem pertinens, blasphemia est haereticalis. 20 Dehonestativa fit : a) affirmando vel negando de Deo cum veritate, sed modo contumelioso per contemptum seu irrisionem, v. g. exprobrando Christo quod sit passus, mortuus, nominando membra eius inhonesta, « vicisti Galilae », « Ave rex ludaeorum », « Vah, qui destruis templum Dei » ; vel im­ precando per illa omnia, v.g. perdant te sanguis, vulnera, mors, caput, passio, sacramenta, chrisma Christi ; aut afferendo Scripturam ad turpia : non enim ad perdendum sed ad salvandum ista omnia sunt instituta ; b) non affirmando, sed probrose et contemptim nomi­ nando sancta, i. e. ex ira, non quidem contra creaturas, sed contra Deum aut religionem, per modum ipsis indi­ gnantis aut contemnentis, v. g. Deum ! ; nomen Dei, membra, sanguinem Christi ; sacramenta, sanctos ; « vah ! 6l2 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Dei potentiam » ; irrisorie iurare per membra Christi ; « Deum toto corde despicio », etc. 3° Imprecativa est quando Deo optatur seu imprecatur malum vel et imperatur, v.g. ut pereat, non sit, moriatur, damnetur, non puniat peccata, non sit omnipotens ; « ad despectum Dei! » ; « displiceat Deo! » Talis si fiat ex animo procedit ex odio Dei estque blasphernia damnatorum et pessimorum hominum. Omnes praedicti modi reducuntur ad duos priores : falso affirmare vel negare de Deo. Dehonestativa enim implicite dicit in Deo esse aliquid vituperabile quod vituperabile non est, aut negat esse dignum quod est dignum. Imprecativa implicite affirmat de Deo esse possibile quod esse non potest, vel esse decens quod non decet. 783. Diversa intentio blasphematoris. — Ex parte intentionis blasphernia est directa seu perfecta, quae fit cum affectus detestatione seu expressa intentione inhono­ randi Deum,et procedit ex odio Dei, ex ira et indignatione in Deum (et religionem),ex despectione, etc.; et indirecta, quae fit sine expressa sed cum implicita intentione Deum inhonorandi, cum aliquis voluntarie profert verba quae secundum opinionem intellectus cognoscit vel ex propria significatione, vel ex modo proferendi aliis ve circumstantiis, Dei inhonorationem importare (a. 1). Hinc si quis ex consue­ tudine, ex ira in creaturas, ex ioco, per modum interiectionis pronuntiat verba blasphema, peccatum blasphemiae com­ mittit ; excipe si ex ioco fiat quod verba ab aliis non ha­ beantur ut blasphema, vel si mere narrative proferantur. 784. Blasphernia est peccatum simul contra fidem et religionem. —Etenim : a) Opponitur confessioni fidei : vel enim est haereticalis et explicite dicit contra fidem ; vel saltem implicite Deum vel rem sacram esse vituperabilem, seu in Deo aliquid esse contumelia dignum ; potest scii, quis peccare contra confessionem fidei etiam nihil enuntiando contra fidem, nempe significando suo modo loquendi se non credere, seu loquendo quasi non credat1.i. i. Cfr Lumbreras, in Angelicum, 1937. DE FIDE 613 b) Opponitur quoque directe honori et laudi quae Deo debentur, et sic inhonorationem et irreverentiam contra virtutem religionis continet. Hinc omnes blasphemiae, etiam haereticales, non dif­ ferunt specie sub ratione blasphemiae; sed aliquando accedunt aliae species ut haeresis, odium Dei, desperatio, quae tunc sunt in confessione declarandae. Quodsi locutio sit contumeliosa in creaturas, si spectantur formaliter cum relatione ad Deum, quatenus sunt eius creaturae, uti facile fit pro vento, pluvia, tonitruo, coelo, toto mundo, (v. g. maledicta sit pluvia Dei...), et fere semper pro iis quae per se relationem ad Deum dicunt, uti fides Christiana, sacra­ menta, sancti, anima nostra, etc., contumelia necessario in Deum, ipsarum auctorem redundat. Imo cum blasphematores non in­ tend er accidens i. e. occasione cuiusdam specialis circum­ stantiae : 1) cum tentatio contra fidem insurgit quae non nisi per actum fidei superanda speratur ; quod tamen non convenit scrupulosis qui sese torquent repetendo illum actum, unde ipsi has tentationes ad alia divertendo contemnant ; 2) quando fides amissa fuit, quod fit per peccatum directe contrarium, scii, infidelitatis, quia tendentia ad finem ultimum sic ablata renovanda est et restituenda ; 3) dum^dew exterius manifestamus v. g. ip professione fidei, secus illa manifestatio esset simulatio. 791. Aliae virtutes et praecepta nos obligant ali­ quando ad actum fidei saltem implicite eliciendum : 1) quando tentationes contra alias virtutes oriuntur, quae nonnisi per actum fidei superandae sperantur ; 2) quando aliquis debet vel intendit suscipere sacramenta ; 3) quando debet vel intendit exercere actum alterius virtutis quae sine fide exerceri nequit, v.g. orationem, auditionem missae, contritionem de peccatis, etc., et sic obligamur ad fidem quando obligamur ad spem vel cha­ ritatem. i. Hinc damnata ab Inn. XI ptop. 17 : · Satis est actum fidei semel in vita elicere >. 6l8 SUMMA THEOLOGI At MORALIS At in his casibus obligatio non oritur ex ipso praecepto fidei ; unde omisso hoc actu, non peccamus contra hanc virtutem, sed tantum contra aliud praeceptum vi cuius exigebatur. 792. In lege divina positiva non datur explicitum praeceptum credendi in Deum. — Nam, ut habet S. Thomas, a. 1 : « Lex non imponitur ab aliquo domino nisi suis subditis ; et ideo praecepta legis praesupponunt subjec­ tionem cuiuslibet recipientis legem ad eum qui dat legem. Prima autem subiectio hominis ad Deum est per fidem, secundum illud Hebr. XI, 6 : Accedentem ad Deum oportet credere quia est > et ideo fides praesupponitur ad legis prae­ cepta ; et propter hoc Exod. XX, 2, id quod est fidei prae­ mittitur ante legis praecepta, cum dicitur : Ego sum Dominus Deus tuus..., et postea statim incipit agere de praeceptis. Sed quia in fide multa continentur ordinata ad fidem qua cre­ dimus Deum esse, quod est primum et principale inrer omnia credibilia..., ideo praesupposita fide de Deo, per quam inens humana Deo subiiciatur, possunt dari praecepta de aliis creden­ dis ». Nihilominus a) « in veteri lege non erant secreta fidei populo exponenda ; et ideo praesupposita fide unius Dei, nulla alia praecepta sunt in veteri lege data de fide » ; b) at, supposita subtectione ad Deum per fidem unius Dei, in nova lege praecepta de aliis credibilibus fuerunt addita, ut de incarnatione qua unus est Deus et homo. Unde Christus ait, Ioh. XIV, 1 : Creditis in Deum et sn me credite (ad 2> ; c) insuper praesupposita fide unius Dei, etiam in vetere lege fuerunt danda prohibitiva praecepta, quibus homines prohibe­ rentur a particularibus defectibus et peccatis per quae fides corrurppi posset (ad 3) ; d) imo praesupposita subtectione hominis ad Deum per fidem, danda in vetere lege iam erant praecepta pertinentia ad fidei confessionem vel ad doctrinam fidei, non tamen ad fidem ipsam (ad 4;. Praecepta quae spectant doctrinam fidei, pertinent ad intel­ lectum et scientiam, quae abundantius in novo Testamento tam in doctrina evangelica, quam apostolica, mandata leguntur (a. 2). 793· Monita practica. — 1. Praecepto fidei satisfit etiamsi actus fidei non ex professo et explicite eliciatur, sed implicite tantum, adimplendo aliud praeceptum v. g. suscipiendo sacra­ mentum, quod sine fide impleri nequit (cfr. n. 791). 2. Non se examinent nec interrogentur poenitentes de adim­ pletione huius praecepti : qui enim Christiane vivunt saepius habent occasionem illud exercendi ; pro aliis autem, ex illis quae confitentur, sat facile constat an adimpleverint necne. 3. Maxime sacerdotes hortentur fideles ut saepius fidem exer­ ceant ; et in periculo mortis cum aegroto factum fidei recitent. TRACTATUS DE SPE DIVINA. INTRODUCTIO. S. Th. MI, q. 40, a. i et 2 ; q. 25, a. 1 ; Q. D. de Virt. 4, a. I. 794. Spes secundum nomen (ελπίς) sensu proprio significat primario quamdam passionem appetitus sensitivi irascibilis ; unde vox usurpata fuit ad designandum etiam tum actum voluntatis similem passioni spei, tum habitum ad hunc actum inclinantem (I Cor. XIII, 13). Sensu autem derivato et improprio sumitur etiam a) pro re spe­ rata (Tit. II, 13 ; Rom. VIII, 24-25) ; — b) pro illo a quo speramus (Ps. XIII, 6 ; XXI, 10), quo sensu B. V. invocamus, dicendo : spes nostra, salve ; — c) pro medio acquirendi rem speratam (merita, preces sanctorum, sacramenta) ; — d) pro certitudine spei quae est eius perfectio (Rom. V, 4-5). 795· $Pes5 sensu proprio accepta, recte definitur : Motus appetitivae virtutis, tendens in bonum futurum, arduum, obtentu possibile. Dicitur 1) motus appetitivae virtutis, i. e. vel appetitus sensitivi, vel appetitus rationalis seu voluntatis, ut dictum est n° praec. ; 2) tendens in bonum, et sic differt a timore qui est mali ; porro hoc bonum est sensibile si agitur de passione spei, est autem spirituale vel etiam divinum dum agitur de spe pertinente ad voluntatem ; 3) futurum : nullus enim sperat quod iam habet ; et sic distinguitur spes a gaudio vel delectatione quae sunt de bono iam habito ; 4) arduum i. e. obtentu difficile : nullus enim sperat quod statim et facile est in sua potestate ; et sic distinguitur 620 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS spes a desiderio quod est cuiuscumque boni, non consi­ derata ipsius difficultate vel possibilitate ; 5) obtentu possibile, saltem secundum existimationem, et ideo probabiliter obtinendum ; et sic distinguitur a despe­ ratione. Sperare itaque est vivide optare sibi aliquod bonum, et confidere se illud obtenturum. 796. Spes necessario supponit amorem concupi­ scentiae et desiderium ; imo illa virtualiter includit : quamvis enim aliquis amare, imo et desiderare possit quod non sperat, nullus tamen sperare potest quod non concu­ piscit et desiderat. Ille amor est simplex complacentia boni i. e. coaptatio appetitus ad aliquod bonum, qua appetitus fit conformis et proportionatus amato, et hoc fit ei connaturale et conveniens ; desiderium est motus, tendentia ad illud bonum consequendum ; sed supra illa addit spes conatum firmiorem ad boni consecutionem, non obstante huius difficultate. Cum enim difficultates apparent quae hominem alliciunt ad bonum non prosequendum, et simul apparet possibilitas obtinendi bonum, facit spes ut homo prosecutionem boni non relinquat, sed in ea firmiter perseveret, imo ut propter difficultates magis ad bonum tendat. Spes ergo appetitum roborat, obfirmat, pugnando contra difficultates insurgit, et supra difficultates nos erigit. Cum aliquis boni consecutionem sperat ab auxilio alte­ rius, actus spei proprie vocatur expectatio. Spes divina seu theologica definitur : virtus divinitus infusa qua, certa cum fiducia, beatitudinem aeternam et media ad illam, auxilio divino obtinenda, expectamus. Indicatur 1) genus ad quod spes pertinet : virtus divinitus infusa seu supernaturalis ; 2) actus proprius spei quo ab aliis virtutibus distinguitur : qua expectamus ; 3) obiectum materiale seu materia circa quam versatur, tum principalis : beatitudinem aeternam; tum secundaria : media ad illam obtinenda ; DE SPE 621 4) obiectum formale seu motivum spei : auxilio divino ; 5) proprietas spei essentialis : certa cum fiducia. 798. Divisio tractatus.— Tractatus de spe complectitur 4 partes : ia agit de obiecto spei et de actu spei qui per obiectum cognoscitur : 1. de obiecto formali, 2. de obiecto materiali, 3. de necessitate spei ; 2a agit de habitu spei qui cognoscitur per actum, et de subiecto cui inhaeret : 1. de spe ut est virtus, 2, de subiecto spei et de habentibus spem ; 3. de dono timoris Dei ; 3a agit de peccatis oppositis : 1. de desperatione, 2. de praesumptione ; 4a agit de praecepto speix. PRIMA PARS. DE OBIECTO ET ACTU SPEI. QUAESTIO PRIMA. DE OBIECTO FORMALI SPEI. S. Th. II-II, q. 17, a. i et 4 ; de Virt., q. 4, a. 1. 799. Thesis. Obiectum formale spei est omnipotentia Dei auxilians. — Obiectum formale spei est id propter quod speramus id quod speramus. Porro speramus aliquid quia nobis videtur obtentu possibile; dupliciter autem aliquid nobis est possibile, vel per propriam potestatem vel per potestatem seu auxilium alterius. Unde spe divina speramus propter potestatem seu auxilium divinum, lamvero : i. De spe utiliter conferri possunt : S. Thomas, in Q. D. de Virt. 4 ; et II-II, q. 17-22, cum commentariis Caietani et Billuart ; Bouquillon : De Virtutibus theologicis, cum adnotationibus Wafïelaert ; Billot et Schiffini in respective suo opere : De Virtutibus infusis ; Harent, in Diet, de Théol., art. Espérance; Janvier, Conf, de N.-D. : L’espérance; insuper manualia moralia quae in omnium sunt manibus. 622 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 1) Potestas seu auxilium divinum, i. e. attributum quo Deus nobis assistit est virtus Dei auxiliatrix, seu ipsa Dei omnipotentia quatenus de facto nobis auxiliatur. Si enim ab aliquo petimus : cur speras beatitudinem? recte respondebit : quia Deus paratus est nobis assistere ; et si petimus : quo assistit nobis ? respondebit : sua potentia. Unde Scripturae constanter indicant ut motivum spei, adiutorium et fortitudinem Dei (Gen. XV, i ; Ps. XVII, 3 ; LVI, 2 ; LXI, 7 ; CXVIII saepius ; Is. XXVI, 4 ; II Reg. XXII, 3; Prov. XVIII, 10; II Cor. IX, 8; C. Trid., sess. 6, c. 13). 2) Attamen omnipotentia Dei non adiuvaret nos, nisi Deus esset benignus et misericors (bonus erga nos). Unde Scripturae aliquando fundant spem in misericordia divina (Ps. XII, 6 ; LI, 10 ; CXVIII). 3) Similiter non essemus certi nec speraremus firmiter quod Dei potentia nos adiuvet, nisi id promisisset et in promissis esset fidelis. Unde Scripturae fundant certitudi­ nem spei in fidelitate (Hebr. X, 23 ; Tit. I, 2). Hinc a theologis dicitur obiectum formale spei esse om­ nipotentia auxilians, quatenus supponit Dei benignitatem a qua movetur et imperatur, et quatenus supponit fidelitatem qua ad nos iuvandum ligatur. Motivum tamen ultimum et immediatum spei est sola omnipotentia auxifians. Apposite S. Thomas, Q. D. de Virt. 4, a. 1 : « Est possibile aliquid haberi ab aliquo dupliciter : uno modo per propriam potestatem ; alio modo per auxilium alterius... Sic igitur quandoque sperat homo aliquid adipisci per propriam potestatem, quandoque per auxilium alienum... Et tunc necesse est quod motus spei feratur in duo obiecta, scii, in bonum adi­ piscendum, et in eum cuius auxilio innititur (« Bonum, quod aliquis sperat obtinere, ait in Π-Π, q. 17, a. 4, habet rationem causae finalis, auxilium autem per quod aliquis sperat illud bonum obtinere habet rationem causae efficientis »). Summum autem bonum quod est beatitudo aeterna homo adipisci non potest nisi per auxilium divinum... et ideo spes adipiscendi vitam aeternam habet duo obiecta, scii, ipsam vitam aeternam, quam quis sperat, et auxilium divinum a quo sperat. Sicut etiam fides habet duo obiecta, scii, rem quam credit, et veri­ tatem primam (in dicendo) cui correspondet. Fides autem non habet rationem virtutis nisi in quantum inhaeret testimonio veritatis primae... Unde et spes habet rationem virtutis ex hoc DE SPE 623 ipso quod homo inhaeret auxilio divinae potestatis ad consequen­ dam vitam aeternam... » 800. Corollaria de variis sententiis non probandis. — Ex praedictis facile intelligitur quid censendum sit de variis sententiis theologorum, qui multum laborant in designando divino attributo, quod in spe obiecti formalis munere fungitur. a) Alii simpliciter dicunt esse Dei omnipotentiam1. ·.— Sed ut aliquid a Deo expectemus, non sufficit ut ad illud obtinendum nobis ferre auxilium Deus possit, verum etiam requiritur ut de facto ferat et nobis auxilietur. Unde obiectum formale comple­ tum, non est omnipotentia, in se et quasi abstracte considerata, sed tantum quatenus de facto est auxilians. b) Alii tenent esse divinam misericordiam'1. — At quamvis misericordia moVeat Deum ad auxilium ferendum, non tamen est id quo immediate auxiliatur nobis et assistit ; sed hoc est eius potentia. Quodsi misericors vellet auxilium ferre, sed potestatem ad id non haberet, omnis spes impossibilis evaderet ; e contra si absque benignitate auxiliari posset et de facto auxiliaretur : sive enim ex misericordia auxiliaretur, sive non, dummodo tamen auxiliaretur, spes aeque subsisteret. c) Alii aiunt esse Dei Dei in promissis fidelitatem*. — Sed rursus fidelitas non est id quo immediate nobis auxilium ferat, quamvis certitudinem et firmitatem spei tribuat. Quodsi fidelis Deus promissa vellet exequi, sed potestatem non haberet, spes impossibilis foret ; e contra etiamsi Deus nihil promisisset vel in promissis fidelis non esset, dummodo cum quadam proba­ bilitate appareret verisimile ipsum sua potentia auxiliaturum, sufficiens esset fundamentum sperandi, licet haec spes certa non foret.1 23 1. Ita plures thomistae. Eminentiores tamen indicant omnipotentiam auxiliantem : ita Capreolus, Caietanus, Iohannes a S. Thoma, Gonet, Gotti, Contenson, Billuatt, Salmanticenses ; etiam recenter Waffelaert et Billot. 2. Ita solent loqui concionatores. Theologi plurimi in eadem linea ponunt misericordiam et omnipotentiam, quia utraque auxiliatur Deus. Ita Vasquez, Turrianus, Meratius, Malderus, Schiffini. Eodem modo loqui videtur S. Bonaventura, III Sent., d. 26, a. 1, q. 2. — S. Thomas autem constanter assignat auxilium divinum, virtutem, potestatem alterius et nominarim Dei, ut motivum spei. Cfr. v. g. I-II, q, 40, a. 2, ad 1, et a. 7 ; ÏI-II, q. 17, a. 1, et 2, et 4, et 5, et 6 ad 3, et 7 ; q. 18, a. 2 ; Q. D. de Virt. 4, a. r et 4. Quodsi etiam mentionem faciat divinae pietatis vel misericordiae, id potius rarum est et accessorie ad potentiam (II-II, q. 18, a. 4, ad 2 et 3 ; de Virt., q. 4, a. 1), nec potest opponi generali eius theoriae de motivo spei, scii, illud esse spei motivum quo aliquid fit possibile sive propria sive aliena virtute. Ne ergo ex istis concludas iuxta S. Thomam miseri­ cordiam açque ac potentiam ad motivum spei pertinere ; sed intelligas etiam interdum addere pietatem, quia aliquo modo, licet remote, con­ currit ad spem fundandam. 3. Pro hac sententia luenin allegatur a S. Alphonso, Th. M.l. II, n. 21. 624 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS d) Alii, praesertim recentissimi cum S. Alphonso, tenent illa tria simul constituere obiectum formale1. — Sed isti non solvunt nodum quaestionis, nec illam attingunt. Etenim i) uniuscuius­ que habitus, Sicut et actus, non est nisi unum obiectum formale et motivum proximum ; unde impossibile est quod ista tria aeque principaliter ad motivum spei concurrant. Praeterea 2) si ex istis tribus constituatur obiectum formale unum, adhuc ostendendum est quomodo in unum concurrant, quod praefati auctores non satis aut etiam nullo modo indicant ; porro npn aliter id fieri potest quam modo supra indicato, quatenus Dei misericordia moveat omnipotentiam ad auxiliandum et hoc ex eius fidelitate omnino sit certum. Restat ergo ut sola omnipotentia auxilians, quae imperatur a Dei misericordia et exequitur eius fidelitatem, sit obiectum formale et motivum immediatum spei : misericordia scii, et fidelitas sunt potius ratio cur omnipotentia auxiliatur quam cur speramus. — Vel etiam haec duo necessaria sunt spei ut praeambulum, sicut motiva credibilitatis sunt praeambulum fidei ; sed non sunt motivum ipsius spei. e) Alii denique attributum divinum ut obiectum formale spei non indicant, sed sobrie nimis loquuntur assignando solum auxilium divinum 12. — Hoc tamen non est intelligendum auxilium creatum gratiae : id enim est aliquid quod speramus, et pertinet ad obiectum materiale ; — et ceteroquin nihil creati potest esse motivum virtutis theologicae seu divinae (cfr. n. 669). Restat ergo ut auxilium intelligatur increatum, et hoc rursus non est nisi omnipotentia auxiliatrix (q. 18, a. 4, ad 2 ; q. 17, a. 6, ad 3). 801. Motivum proprium spei non est Deus ut sum­ mum bonum nostrum. — Docet Scotus, quem sequitur Suarez, motivum spei esse Deum quatenus est summum bonum nostrum3, seu bonitatem Dei relativam ad nos4, i.e. infinitam Dei perfectionem quatenus, a nobis possessa, per­ fecte quietat nostrum appetitum et complet omnia desideria nostra.— Hoc quidem est motivum amoris concupiscentiae et desiderii, quae spei necessario praesupponuntur (tam1. S. Alphonsus, ibid. Primus id defendisse videtur Lorea,quem secuti sunt Ripalda, Kilber, et multi modemi : Theologia Mechliniensis, Haine, Bouquillon, Lehmkuhl, Génicot, Noldin, Aertnijs, Tanquerey, Vermeersch. 2. Ita plures veteres. 3. Ita Scotus, in III Sent., d. 26 ; Suarez, de Spe, disp. 1, sect. 3 ; Granados, Arriaga, Coninck, Wiggers, Harent. Cfr. Ballerini, Opus theol. mor. II, de Spe, n. 4 et 5 ; Schiffini o. c., d, 5, sect. 3 ; Billot, o. c., th. 26. 4. Ne confundantur bonitas Dei erga nos et bonitas eius re ativa ad nos: haec est aptitudo seu capacitas quietandi nostrum appetitum, quatenus Deus est summum bonum nostrum, quo possesso nihil desi­ derandum remaneat ; illa autem est infinita Dei propensio et inclinatio diffundendi suam perfectionem illamque nobis communicandi. r (' J DE SPE 625 quam praeambulum) et ipsi virtualiter includuntur ; concupiscimus enim et desideramus Deum quia ipsum possidere nobis est bonum et delectabile. At hoc non est motivum actus qui spei est proprius, quique addit supra desiderium, expectationem beatitudinis quae diffi­ culter habetur .Quod enim difficulter obtinetur,nihilominus speramus, propter potentiam illius a quo illud obtinere valemus. 802. Motiva spei secundaria. — Sola potentia Dei est causa efficiens principalis quae nos ducit ad beatitudinem ; unde ab ipso solo ut a causa principali seu a prima causa movente sperare possumus. At Deus utitur creaturis tamquam instrumentis quibus nos ad beatitudinem aliquo modo adjuvat. A creaturis ergo, sicut a causis secundariis et instrumentalibus, sub Deo agentibus, sperare possumus aliquod adiumentum ad obtinenda bona ad beatitudinem ordinata. Quo modo 1) speramus propter merita Christi, capitis nostri, quorum intuitu Deus vitam aeternam et auxilia ad illam pro­ misit (C. Trid. sess. 6, c. 3 et 7) ; insuper per eorum virtutem oportet omnia a Deo petere ; 2) speramus propter preces et merita Sanctorum, praesertim B. Μ. V. mediatricis ; imo propter preces et auxilia hominum in terris degentium, et ideo ab ipsis aliquid petimus ; 3) speramus pro meritis nostris, quatenus fiunt ex gratia et Dei sunt dona ; non quidem quod ita sint motivum sperandi, sed quia sunt dispositiones requisitae, ut ad vitam aeternam perveniamus (C. Trid. sess. 6, c. 16, can. 26). Sola tamen Dei potentia est obiectum formale spei : Christi enim, Sanctorum, aut ipsius sperantis merita non adiuvant nos, nec ideo movent ad sperandum nisi dependenter ab ipsa Dei omnipotentia, quae iis utitur et a qua efficaciam habent, quaeque manet fundamentum in quo spes nostra innititur. QUAESTIO SECUNDA. DE OBIECTO MATERIALI SPEI. S. Th. II-II, q. 17, a. 2. 803. Obiectum materiale spei est id quod speramus ; hoc autem obiectum est duplex : unum principale seu primarium quod propter se speramus et ratione cuius cetera speramus, et hoc est ipse Deus ut finis supernaturalis Summa theologiae moralia I. — 40 1 j s / ! j 1 I ( j I ,f ] 626 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS a nobis possidendus, nam cetera omnia ut remissionem peccatorunij gratiam, etc. non speramus nisi secundum quod habent ordinem ad Deum, ut ad illum tamquam finem supernaturalem nostrum pervenire possimus vel melius perveniamus. Alterum est obiectum secundarium, et hoc sunt omnia media quae ad beatitudinem conducunt. 804. Thesis. Obiectum materiale primarium spei est Deus possidendus. — Probatur : ( i a) In S. Scriptura spes describitur constanter in relatione ad vitam aeternam : vocatur spes vitae aeternae (Tit, I, 2 ; III, 7), — et spes gloriae filiorum Dei (Rom. V, 2) ; — est spes qua vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam nunquam mutant ab ea (Tob. II, 18), et qua scimus quod similes Deo erimus quia videbimus Deum sicuti est (I Ioh. III, 2) ; — est spes quae incedit, i. e. penetrat, usque ad interiora velaminis, i. e. usque ad abscondita, ubi praecursor pro nobis introivit lesus (Hebr. VI, 18). Ex quibus omnibus apparet vitam aeternam esse obiectum principale spei, unde Mt. VI, 33 : « Quae­ rite primum regnum Dei, et omnia adiicientur vobis ». — Quo posito, sic ratiocinamur1 : Idem est obiectum quod speramus obtinere, et id in quo quiescimus quando illud obtinuimus. Atqui obiectum principale in quo quiescimus in vita aeterna est ipse Deus. Ergo ipse Deus est obiectum principale spei. Unde Ps. LXXII, 25 : « Quid mihi est in coelo et a te quid volui super terram?... Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum ». b) Obiectum materiale spei est id omne quod attingi potest per obiectum formale ; sed obiectum materiale primarium est illud quod est obiecto formali proportionatum. lamvero obiectum formale, omnipotentia Dei auxilians, est infinitum. Ergo obiectum materiale quod ipsi proportionate non potest esse nisi bonum infinitum ; ac proinde est ipse Deus. ........ ( i. Ergo thesis non probatur directe ex Scripturis ubi non enuntiatur, sed argumentum adest theologicum ex Scripturis deductum. !„ 1 j ( i 'j j j j > •| ( ( 1 i ’ ! DË SPE 627 805. Sententia non probanda.— Censent quidam theo­ logi obiectum principale spei non esse Deum a nobis possidendum, sed ipsam Dei visionem vel possessionem, seu actum quo Deum possidemus l. Contra quam sententiam non tantum militant duae rationes allatae n° praec., verum etiam facit quod obiectum primarium virtutis theologicae non est nisi Deus, et nullo modo aliquid creatum (cfr. n. 800, e) ; et quod sperans non quaerit Deum propter possessionem, secus poneret finem ultimum in creatura, sed quaerit possessionem Dei propter Deum. Restat ergo ut visio et possessio Dei sit tantum conditio requisita ut Deus attingatur ac possideatur, et applicatio Dei possidendi et beatificantis facta nobis a. 806. Obiectum materiale secundarium spei sunt omnia quae ad beatitudinem conducunt. Et quidem obie­ ctum secundarium per se sunt media supernaturalia quae ex natura sua ad beatitudinem ducunt, nimirum gratia sancti­ ficans simul cum virtutibus supernaturalibus et Spiritus S1 donis, remissio peccatorum, gratiae sacramentales et gratiae actuales. Obiectum autem per accidens sunt omnia bona creata etiam naturalia et temporalia (quae per se ad beatitudinem sunt indifferentia et ad illum ex natura sua non tendunt), quatenus aliquando in quibusdam circum­ stantiis ad beatitudinem nos aliquo modo conducere possunt ; unde et in oratione dominica ea petimus. 807· Animadversiones. — Ia Ut aliquid sperari possit, requiritur ut sit futurum simul et arduum. Illa quidem non sunt motivum spei, sed sunt conditiones ad obiectum materiale requisitae, sicut obscuritas est conditio obiecti materialis fidei. 2a « Motus est ad proprium terminum proportionatum mobili. Et ideo spes directe respicit proprium bonum, non autem quod ad alium pertinet. Sed praesupposita unione amoris ad alterum (quo aliquis alterum habet ut unum sibi et alterum se), iam aliquis potest sperare et desiderare aliquid alteri sicut sibi ; et secundum hoc potest aliquis sperare alteri vitam aeternam, in quantum est ei un tus per amorem » (a. 3).1 2 1. Durandus censet esse beatitudinem subiectivam ; Deum autem esse obiectum mediatum (in III Sent., d. 26, q. 2). Alii dicunt obiectum esse compositum ex beatitudine obiectiva et subiectiva : ita Coninck, Ripalda, Pesch. 2. Ita Thomistae ; conferri possunt Caietanus, in q.17, a. 2, et Billuart. 628 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO TERTIA. DE NECESSITATE SPEI. 808. Principium I. Spes est necessaria necessitate medii. — Necessitate medii ad salutem tam pro parvulis quam pro adultis, ex natura rei, necessarius est habitus spei, quia sine ipso charitas haberi nequit (C. Trid., sess. 6, c. 7). Necessitate medii ad iustificationem, et hoc modo ad salutem, pro adultis usum rationis habentibus, ex natura rei necessarius est actus spei. Nullus enim contritionem supernaturalem de peccato habere potest, nisi speret veniam ; nullus iustificabitur nisi iustificari a Deo speret (C. Trid., sess. 14, c. 4 ; sess. 6, c. 6). 809. Principium II. Spes necessaria est necessitate praecepti. — Actus spei etiam necessarius est necessitate praecepti, non solum peccatoribus ut ad iustitiam perve­ niant, sed etiam iustis ; non solum ordinario et regulariter, sed semper et omnibus, etiam perfectis. Necessitatem spei pro perfectis negarunt QuietistaeS sic dicti a quiete seu indifferentia circa propriam salutem, qui dice­ bant perfectionem consistere in actu passive recepto et continuo contemplationis et dilectionis, et in passivitate excludente omne desiderium beatitudinis, omnem activitatem in bonis operibus, imo omnem resistentiam ad tentationes. Item Semiquietistae dicentes dari habitualem statum amoris puri et perfectionis consummatae, qui timorem poenarum, desiderium beatitudinis, et consequenter exercitium spei excludit. lamvero sententiae istae damnatae fuerunt ut erroneae, res­ pective ab Innocentio XI (20 Nov. 1687, cfr. prop. 7 et 12 Molinos) et ab Innocentio XII (12 mart. 1699, prop. 1, 2 et 11 Fénelon) ; et merito. Constat : 1) Ex Scripturis in quibusfides dicitur speranda­ rum substantia rerum, ad quam proinde spes connaturaliter sequitur ; fides autem est omnibus necessaria.Unde et multis in locis, sive in modum promissionis, sive in modum admonitionis, spes commendatur et quidem omi. Quibus praeludere videtur Ekkard (prop. 8). DE SPE 629 nibps (Ps. IV; LXI, 9; Sap. II, 22; Eccli. II, 6; Os. XII; I ad Cor. IX, 24, 25; Rom. XII, 12; VIII, 23-25; Col. I, 4, 5; I Thés. V, 8; ad Tit. II, 13; Hebr. III, 6 ; VI, 18, 19 ; I Tim. VI, 17 ; I Ioh. III, 3). Quae supponunt aliquoties saltem eliciendum actum spei. 2) Ex necessitate bonorum operum : salus aeterna omnibus adultis datur ut merces et non ut pura haereditas ; nemo autem operatur propter mercedem nisi habeat fiduciam et spem illam obtinendi. Unde C. Trid., sess. 6, can. 26 : < Si quis dixerit, iustos non debere pro bonis operibus, quae in Deo sunt facta, expectare et sperare aeternam retributionem a Deo per eius misericordiam et lesu Christi meritum, si bene agendo et divina mandata custodiendo usque in finem perse­ veraverint ; a. s. » Cfr. Phil. Ill, 14 ; II Tim. IV, 8. 3) Ex necessitate orationis ad perseverantiam ; oratio autem ad Deum supponit et includit spem (lac. I, 6) ; unde et in oratione dominica iubemur exprimere desiderium beatitudinis et eam petere : Adveniat regnum tuum. 4) Ex natura amoris puri seu perfectae charitatis, quae non excludit desiderium et spem beatitudinis. Perfectio scii, charitatis consistit a) ex parte actus amoris, in eo quod proprium bonum non sit motivum ipsius actus charitatis, et b) ex parte status amantis, quod omnes actus ad charitatem ordinentur et ita stent sub fine chari­ tatis qui est Deus propter se amandus et glorificandus ; — non autem quod excludantur alii actus, v. g. quod non desideremus beatitudinem, cum ista sit conditio requisita ut possimus perfecte amare Deum propter se, et ita ordinari possit ad Deum propter se glorificandum. Unde indifferentia beatitudinis et salutis penitus impossibilis est loquendo de beatitudine in abstracto ; pecçaminosa est loquendo de beatitudine prout in concreto in Deo consistit, imo reddit charitatem impossibilem1. Quodsi adversarii habeant spem imperfectam, errant. Tota imperfectio in eo est quod non possideamus Deum, I. Vocatio ad beatitudinem supernaturalem est fundamentum et conditio charitatis seu amicitiae erga Deum, ut constabit ex tractatu de charitate. 630 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS quae est imperfectio status viae, non ipsius spei. Et quamvis ista sit minus perfecta quam charitas, est tamen in se perfecta, utpote vera virtus uniens Deo, uti nunc videre est. SECUNDA PARS. DE HABITU ET SUBIECTO SPEI. QUAESTIO PRIMA. DE SPE UT EST VIRTUS. S. Th. II-II, q. 17, a. 1, 5, 6, 7, 8 ; de Virt., q. 4, a. 1 et 3. 810. Spes theologica est habitus moraliter bonus et honestus, quia habet obiectum bonum : Deum, sum­ mum bonum nostrum, auxilio divino consequendum. Imo est virtus quia est habitus reddens hominem perfectum : facit enim ipsum inhaerere auxilio divino et ita attingere Deum, supremam regulam actuum humanorum ; in hoc autem consistit perfectio hominis quod Deo inhaereat et propriam regulam attingat. Unde in Scripturis laus spei inde deducitur quod per eam homo coniungitur Deo (Ps. XVII, 3 ; LXI, 8 ; XC, 1 ; 1er. XVII, 5, 7). Neque dicas : spes includit imperfectionem, quia est de bono futuro et absenti. — Respondetur : licet hoc in se sit imper­ fectum, homini tamen in statu viae non imperfectio sed perfectio est expectare propter auxilium divinum illa quae humana potestate acquirere non possumus (q. 17, a. 1, ad 3 ; de Virt., q. 4, a. i, ad 4). 811. Errores oppositi. — Spem esse inordinatam dixerunt Lutherani, Calvinistae, Baius, lansenistae, et plures moderni philosophi, praesertim Kantiani et évolutionistae ; eam esse imperfectam dixerunt Quietistae et Semiquietistae : eo quod includit amorem concupiscentiae quo Deum volumus ut bonum nobis et praemium expectamus ; qui amor est inordinatus quia refert Deum ad creaturam, vel saltem est amor imperfectus, interessatus et mercenarius. — Respondetur : DE SPE 631 a) Duplici modo aliquid ad nos referimus : tamquam medium ad finem et tamquam perfectum ad perfectibile, i.e. tamquam finem quem nobis appetimus. lamvero amore concupiscentiae referimus Deum ad nos, ut fontem supre­ mae perfectionis a quo perfici debemus ; quod certe non est inordinatum : sic enim Deus ipse voluit incarnari Filium suum propter nos. At spes non refert Deum ad nos ut medium ad finem ; sed potius e contra refert nos ad Deum ut ad finem,quia appetit Deum ut summum bonum seu summum finem nostrum. Et sane, finis noster non est propter nos, sed nos sumus propter finem. Unde appetere finem non est ordinare ut medium ad nos, sed nos ut medium ad illum. — Aliis verbis, tantum sumus nos finis cui appetimus, nullatenus finis qui. Id autem esse licitum Scripturae doceht, fideles constanter hortantes ut agant propter coelestem beatitudinem (Mt. VI, 33; XIX, 29 ; I Cor. IX, 25; Eph. I, 16; Col. III, 23-24; Hebr. XI, 25-26; Apoc. II, 10; Ps. CXVIII, 112; Prov. XI, 18 ; Eccli. XII, 2 ; I Ioh. III, 3) ; item Ecclesia voce Conciliorum v. g. Trid. sess. 6, c. n et 16, can. 31, et Pontificum v.g. Alex. VIII (prop. 10 et 13 damn.). b) Deinde amor ille, licet sit minus perfectus quam amor dilectionis et charitatis, non tamen est inordinatus et positive imperfectus, quia motivum et amorem charitatis non positive excludit, sed ab illis tantum abstrahit : quia enim Deum amamus ut summum botluni nostrum, non ideo negamus illum esse in se summe bonum et summe amabilem. 812. Obiiciunt opus intuitu mercedis, in casu vitae aeternae, factum esse mercenarium. Inordinatum autem et vile est agere propter mercedem. — Respondetur : a) Mercenarius proprie est ille qui nobilius ut medium ordinat ad vile, v. g. ad pecuniam, aut qui non agit nisi propter merce­ dem, vel etiam propter solum bonum temporale. Hinc a S. Tho­ ma, q. 19, a. 4, ad 3, amor mercenarius potius dicitur qui Deum diligit propter bona temporalia. De spe autem nequit dici 1) quod agat propter mercedem temporalem ; aut 2) quod non agat nisi propter mercedem, quia aliud motivum honestum non excludit, quamvis spes praemii mere spiritualis et futuri potenter ad bonum incitet. Unde praemium non est motivum exclusivum agendi sed adiunctum ütpote adiumentum. — Nec 3) ordinat spes Deum ad beatitudinem, sed beatitudinem ex­ 6j2 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS poscit et ulterius ad Deum ordinat, ut dictum est n° praec., a, et n. 805. b) Qui autem iactant se propter officium, ut aiunt, non autem propter praemium agere, seipsos vel alios decipiunt : experientia enim constat incipere homines agere intuitu mercedis, et nonnisi pedetentim allici ad bonum superioris ordinis et ad amorem purum, absque intuitu praemii elicitum. Imo conditio necessaria ut aliquid velimus et amemus est ut etiam sit bonum nostrum ; secus non possemus illud appetere. Sed ideo bonum nostrum non erit semper et necessario motivum agendi, scii, in omni actu, nec a fortiori principale aut exclusivum. 813. Spes est virtus theologica, quia attingit ipsam supremam regulam humanorum actuum, Deum ; nam t) habet Deum ut obiectum formale : attingit enim omni­ potentiam Dei ut causam efficientem, in quantum eius auxilio innititur ; 2) habet etiam Deum ut obiectum materiale primarium : attingit Deum ut causam finalem in quantum in eius possessione beatitudinem expectat. Est autem virtus ab aliis theologicis distincta : possumus enim Deo inhaerere vel propter se, et hoc facimus per charitatem ; vel sicut principio a quo aliquid nobis provenit : a Deo autem nobis provenit tum cognitio veritatis et circa hoc versatur fides, tum possessio bonitatis divinae, cirça quam versatur spes. Fides praecedit spem, quia proponit obiectum spei eSse possi­ bile, sed spes praecedit charitatem et ad eam introducit : in quantum aliquis sperans remunerari a Deo accenditur ad aman­ dum Deum propter se; ut dictum est in tr.de Virtutibus, n.625. 814.Spes sine charitate dicitur imperfecta seu informis, quia ipsi deest ultima perfectio nempe tendmtia per­ fecta ad finem ultimum ; et quia sperat beatitudinem tantum ex meritis futuris quae aliquis putat acquirere, non autem ex meritis praesentibus iam habitis. 815. Spes est virtus supernaturalis, tum obiective, quia ut obiectum habet ipsam Dei omnipotentiam supernaturaliter auxiliaijtem nobis ad supernaturalia ; tum subiective, quia producitur a principio supernatural! : cum enim actus spei sit medium ad finem supernaturalem, et ipse supernaturalis sit oportet ; porro non erit super­ naturalis nisi producatur a principio supernatural!, gratia Dei. Hinc 1) spes est virtus per se infusa ; 2) actus spei producitur ab habitu spei, tamquam a DE SpE 633 principio, apud eos qui illum possident ; in aliis non erit nisi ex gratia actuali ; 3) actus spei est supernaturalis non quoad solum modum sed secundum se et quoad substantiam ; est enim divinus quia ut obiectum materiale et formale habet Deum in se possi­ dendum quem expectamus divina omnipotentia auxiliante. Unde, sicut Deus in operibus innititur soli suae potentiae, ita per spem in actibus nostris ad divina, etiam ad Dei possessionem similem illi quam ipse in coelo habet, tendimus nitendo soli potentiae divinae ; 4) unde spes nos elevat ad ordinem supernaturalem et divinum. QUAESTIO SECUNDA. DE SUBIECTO SPEI. S. Th. Π-ΙΙ, q. 18 ; de Virt., q. 4, a. 2 et 4. 816. Subiectum proximum spei theologicae est voluntas. — Probatur: Habitus residet ubi est actus ; atqui actus spei est motus appetitivae virtutis ; cum autem spes theologica ut obiectum habeat non quidem bonum sensibile sed bonum divinum, non est in appetitu irascibili sed in voluntate. Ergo etiam habitus spei theo­ logicae est in voluntate. Exeo sequitur quod actus spei sit liber, quia est actus voluntatis. Neque dicas : horno necessario vult suam beatitudinem ; ergo necessario sperat. Licet enim homo necessario velit suam beati­ tudinem in abstracto consideratam, libere tamen eligit hoc vel illud, in casu Deum, ut obiectum in quo suam beatitudinem in concreto constituat. 817. Subiectum spei remotum cognosci potest ex eo quod obiectum spei sit bonum, futurum, arduum obtentu possibile. Hinc 1) spes non remanet in beatis, quia beatitude iis non est futura. Nec possunt sperare gloriam futuram corporis, quia non habet rationem ardui ; 2) in Christo non fuit virtus spei, quia beatitudo ipsi nunquam fuit futura ; potuit tamen sperare gloriam corporis 634 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS quae ipsi erat ardua, utpote merenda passione. At illam non speravit spe theologica, cuius obiectum : beatitudo futura, deficiebat ; sublato autem obiecto primario, non remanet habitus ; —e contra spes fuit in B. Virgine ; 3) in animabus purgatorii manet spes quia beatitudo futura est ipsis et ardua, utpote mediantibus poenis obti­ nenda. Nec obstat quod beatitudo ipsis est certa, nam certitudo non est contra naturam spei ; ,4) in damnatis spes non manet, quia beatitudo est ipsis impossibilis. 818. Spes infunditur simul cum gratia gratum faciente, fide et çharitate ; amittitur a) directe per peccata directe contraria, nempe per desperationem, et per prae­ sumptionem illam quae tollit motivum spei ; b) indirecte amittitur, destructo eius fundamento : fide, quod fit per peccatum infidelitatis. 819. Spes viatorum est certa. — Licet enim certitudo essentialiter competat soli actui intellectus, attamen actus aliarum virium eam participare possunt quatenus ab in­ tellectu infallibiliter ad aliquid moventur. Actus spei ergo est certus certitudine derivata a certitudine fidei. Hinç : a) Spes est absolute certa et infallibilis quoad se i. e. ex parte motivi, nam fide certum est omnipotentiam Dei non deficere in auxiliando ; unde fides movet voluntatem, ut sit sine ullo timore, diffidentia, haesitatione quod aliquid nobis ad salutem necessarium ex parte Dei deficiat, sed ut Deo auxilianti firmiter adhaereat. b) Attamen quoad nos, i. e. ex parte subtecti sperantis, Spes non est certa quia, licet Deus nobis non deerit, tamen liberum nostrum arbitrium potest deficere, ponere obsta­ culum peccati, et sic deesse Deo. Ex parte ergo nostra spes non habet nisi certitudinem conditionatam qua certi sumus nos obtinere vitam aeternam, si media salutis adhibemus et usque in finem perseveramus. Unde spes simul stat cum timore quod aliquid deficiet ex parte nostra, propter fragilitatem et in stabilitatem nostram. Quare Apostolus,! Cor. X, 12: « Qui se existimat stare, videat ne cadat », et Phil. Il, 12 : « Cum metu et tremore vestram salutem operamini ». DE SPE 635 Quod tamen est per accidens relate ad naturam spei, nam non provenit ex obiecto eius vel motivo, sed ex conditionibus subiecti in quo inhaeret spes. Unde simpliciter spes est certa. Quod docent Scripturae Ps. XXX, 2 ; Eccli. II. 6. 12 -13 j Rom. V, 2 ; Hebr. VI, 18, 19 ; II Tim. I, 12. Tota doctrina exponitur a Cone. Trid. see . 6, c. 9 et 13, can. 18 et 16. QUAESTIO TERTIA. DE TIMORE DEI. S. Th. II-II, q. 19. 820. Notiones.— Timor est motus appetitus quo refugit malum imminens quod, licet difficile vitetur,vitari tamen potest. Nascitur ex amore et spe : illud enim timet homo amittere vel non consequi, quod amat vel sperat. — Deinde timor et spes se mutuo iuvant ut hominem a praesumptione et desperatione praeservent : mediat enim timor inter spem et desperationem. Unde postquam egimus de spe, et antequam agamus de desperatione, recte agitur de timore. 821. Quid sit timor Dei. — Deum timere non pos­ sumus, quatenus est malum quod refugimus, nam ipse est summum bonum ; possumus autem timere aliquod malum propter Deum, quatenus a Deo vel per comparatio­ nem ad Deum nobis aliquod malum accidere potest : 1) a Deo quidem malum poenae aeternae vel temporalis, quod nobis infligere potest ; 2) per comparationem ad Deum nobis accidere potest malum culpae, quo eum offen­ dimus et ab eo separamur. 822. Quotuplex sit timor Dei. — Timor quo ad Deum convertimur et ipsi adhaeremus est triplex : i° si ad eum convertimur et peccata vitamus unice propter malum poenae, est timor servilis, quo homo timet culpam (i. e. offensam Dei) propter poenam : hoc enim modo solent servi timere poenas a domino infligendas ; — 20 si convertimur et peccata vitamus unice propter malum culpae, est timor filialis, quo homo timet culpam ut culpam seu quatenus 636 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS est offensa Dei : filiorum enim est timere offensam patris ; — 30 si autem propter utrumque peccata vitamus et Deo adhaeremus, est timor initialis, inter servilem et filialem medius, et quasi initium timoris filialis. Hisce opponitur timor mundanus seu humanus quo homo a Deo recedit, et propter malum quod timet, paratus est Deum offendere. Qui timor semper est peccatum grave vel leve, prout nos inducit ad peccandum mortaliter vel Venialiter. 823. Principium I. Timor servilis in se, secundum essentiam suam spectatus, est bonus : nihil enim aliud est quam timor poenae a Deo infligendae, quae merito timetur. Unde Mt. X, 28 : « Timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam » (cfr. Luc. XII, 5 ; Mt. III, 7-10). Quod honestum esse potest, quia timorem culpae non positive excludit (sicut nec includit), sed a comparatione cum culpa abstrahit. Cfr, C. Trid., sess. 6, c. 6, can. 8 ; sess. 14, c. 4 ; prop, damn. 14 et 15 ab Al. VIII ; et 60-64 Quesnelli, a Clem. XI. Nec obstat quod timere unice poenam sit inordinatum. Etenim ex essentia sua et proprio obiecto, timor servilis solum timet simpliciter poenam, abstrahendo ab hoc quod etiam culpa Ut culpa timenda sit necne, nam non excludit alium timorem : ita ut nec affirmetur unice timeri poena nec affirmetur etiam culpa timeri. — Quod autem aliquis poenam unice timeat et non timeat culpam propter se, non provenit ex essentia seu obiecto huius timoris, sed quia de facto invenitur in peccatore qui Dei culpam non timet : fit ergo servilis, ratione alicuius extrinseçi scii, status timentis, ex sola absentia charitatis et timoris filialis. Hinc 1) absentia charitatis est mala, unde dicitur a S. Thoma quod servilitas timoris sit mala ; 2) cUm absentia charitatis sit extrinseca timori, servilitas est ipsi extrinseca ; 3) unde accedente charitate et timore culpae, timor poenae secundum essentiam suam manet sed non amplius est servilis. 824· Corollarium. — Plures moderni theologi distinguunt timorem servilem quasi genus in duas species, scii, in simpliciter servilem et serviliter servilem ; non recte tamen, nam timor ser­ viliter servilis nihil habet commune cum timore servili nisi nomen. Simpliciter servilis scii, est timor supra descriptus ; serviliter servilis autem est timor quo homo timet poenam magis quam culpam, et quidem ita ut hic et nunc taliter sit dispositus ut DE SPE 637 peccaret si poena non esset. Est timor qui positive excludit timo­ rem culpae, quo scil. homo dicit : non timeo nisi poenam, ita ut servilitas sit ipsi intrinseca et ipsi competat ex proprio obiecto et sit de eius essentia. At talis timor non est verus timor Dei, quo ad Deum convertimur ex reverentia et peccat^ vitamus, sed est peccatum ; unde potius quam inter timores Dei sit numerandus, ad timorem mundanum videtur reducendus. 825. Principium II. Timor servilis et filialis specie differunt, cum versentur circa obiectum malum diversum ; timor initialis quo ad Deum tendimus, timendo primario malum culpae et secundario malum poenae, npn est nova species timoris, sed est timor filialis, quocum habet idem obiectum primarium, qui tamen versatur in statu imperfecto. Qui enim nondum habent perfectionem charitatis, sed Deum amare incipiunt, nondum adhaerent Deo et peccata vitant propter solum timorem culpae, sed etiam propter timorem poenae. Unde in ipsis est timor culpae qui necessario supponit timorem poenae, et hic est timor initialis. Crescente autem charitate, minuitur timor poenae, sed crescit filialis. Timor filialis non excludit timorem poenae, sed facit ut timor poenae non sit ratio cur adhaeremus Deo : haec enim in illis qui timorem filialem habent, est unice timor offensae Dei. 826. An timor Dei maneat post hanc vitam? — in coelo non manet timor poenae ; timor filialis autem habet duos actus, scii. 1) timere separationem a Deo, et quantum ad hunc actum non manet in coelo, ubi nulla est culpa timenda ; 2) reve­ reri Deum et quantum ad hunc actum manet, nam beati conside­ rantes altitudinem Dei et suam parvitatem, summa animi sub­ missione Deum venerantur, et ipsi perfecte subiiciuntür : est timor reverentialis. 827. Timor Domini dicitur initium sapientiae, non secundum huius essentiam, sed quantum ad effectum unde Sapientia incipit operari (Ps. CX, ro ; Eccli. I, 16) : 1) timor servilis, quatenus est primum quod ad sapientiam extra disponit (Eccli. I, 27) ; 2) timor filialis, quia primus sapientiae effectus est reverentia et subiectio erga Deum (ib. 20-22). 828. Animadversio. — Timor servilis, licet sit a Spiritu sancto, non tamen inter septem eius specialia dona numeratur ; quia invenitur in peccatore qui dona Spiritus sancti non possidet. Inter illa autem dona numeratur filialis : etenim dona nos dis­ ponunt ad prompte obediendum motioni Spiritus sancti ; ad'hoc autem requiritur, et quidem primo, quod motioni non simus 638 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS repugnantes ; sed hoc facit timor filialis quo Deum reveremur et nos ipsi subjicimus. Et ideo timor filialis primum locum tenet inter dona Spiritus sancti, ascendendo de minus perfecto ad magis perfectum. Huic dono correspondent ia beatitudo : Beati pauperes spiritu... : timor enim filialis facit nos Deum revereri et ipsi subiici ; unde quaerimus magnificari in Deo solo, et non in nobis per superbiam vel in honoribus vel in divitiis. TERTIA PARS. DE PECCATIS SPEI OPPOSITIS. QUAESTIO PRIMA. DE DESPERATIONE. S. Th. II-II, q. 20. 829. Desperatio est peccatum quod spei opponitur per defectum. Non est simplex absentia spei, sed est actus contrarius spei, quo aliquis positive recedit a beatitudine et eam fttgit, et sic spem de beatitudine abiicit. Desperatio est duplex : 1) Desperatio improprie dicta, qua aliquis beatitudinem contemnit et fastidit, quia eam non bonam et non desidera­ bilem iudicat. Sic facit ille qui contemnit finem supematuralem ; aut qui Deo vult relinquere coelum, si sibi relin­ quat terram ; aut qui serio cupit perpetuo vivere in mundo, praecise quia hanc vitam vitae aeternae praefert ; —· non autem ille qui sic loquendo simpliciter ostenderet magnam inclinationem naturalem in res terrenas, vel timorem subeundi damnationem. 2) Desperatio proprie dicta est illa qua aliquis beatitu­ dinem refugit quia eam iudicat sibi impossibilem, vel obtentu nimis difficilem, vel non futuram, v. g. quia putatur Deus peccatori denegare veniam, vel non dare gratiam ad conversionem. Sicuti autem actus spei est actus volqntatis qui supponit iudicium intellectus quo iudicatur beatitudo possibilis, ita desperatio supponit iudicium in­ tellectus praevium quo quis putat se non consecuturum DE SPE 639 beatitudinem; sed illud iudicium inducens ad desperatio­ nem, non est ipsa desperatio : haec enim est actus voluntatis qui sequitur, quo positive a beatitudine recedimus. 830. Differt desperatio ab infidelitate. — Desperatio, quamvis facile iungatur infidelitati, potest nihilominus sine ista haberi, quatenus aliquis credendo (iudicio speculativo) in ab­ stracto et universali quod beatitudo vel remissio peccatorum sit possibilis ; tamen hanc vel illam desperat, quia falso iudicat (iudicio practico) in hoc particulari casu vel statu sibi non esse sperandum de venia vel beatitudine, v. g. quia iudicat se non esse praedestinatum, vel beatitudinem esse obtentu nimis diffi­ cilem, vel Deum ipsi non esse veniam daturum. Eodem modo : qui fornicatur, iudicat fornicationem hic et nunc esse sibi bonam, quamvis in universali iudicet secundum fidem eam esse malam. 831, Desperatio est peccatum mortale ex genere toto : semper enim Deo est maxime iniuriosum, habere beatitudinem ut non bonam, vel ut non possibilem ; — imo est peccatum contra Spiritum sanctum, quia per con­ temptum omnipotentiae divinae misericorditer auxiliantis abiicit spem, quae est speciale remedium a Spiritu sancto contra peccatum nobis concessum. — Saepe tamen des­ peratio est venialis propter indeliberationem, si proveniat ex impatientia, tristitia, complexione melancholica aut scrupulis. — Hinc : 1) Est peccatum gravius illis quae opponuntur virtutibus moralibus. Cum enim virtutibus theologicis directe et principaliter ad Deum convertamur, hinc peccata ipsis directe opposita, directe et principaliter important a Deo aversionem ; et ideo graviora sunt peccatis ad virtutes morales oppositis, quae directe important conversionem ad aliquod bonum creatum, et per quamdam consequentiam tantum aversionem a Deo. 2) At infidelitas et odium Dei sunt graviora desperatione, quia opponuntur veritati et bonitati Dei ut sunt in se ; desperatio autem est contra Deum secundum quod bonitas a nobis participatur. 3) Nihilominus hisce est desperatio periculosior, quia per spem revocamur a malis et ad bonum inducimur ; et ideo, sublata spe, homines irrefraenate labuntur in vitia. 64Ο SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 832. Causae desperationis atque remedia. — Despe­ ratio improprie dicta oritur ex luxuria : ex amote enim magno de­ lectationum corporalium, inter quas praecipuae sunt delectationes venereae, contingit quod homo fastidit bona spiritualia et non sperat ea quasi quaedam bona magna. —- Desperatio autem proprie dicta oritur ex acedia seu tristitia spirituali, qua quis reputat nimis difficile esse bene vivere, et refugit labores bonorum operum. Remedia alia sunt contra causas desperationis ; de quibus S. Thomas, II-II, q. 35, a. 1, ad 4 : « Impugnatio peccati quandoque est vincenda fugiendo, quandoque resistendo : fugiendo quidem, quando continua cogitatio auget peccati in­ centivum, sicut est in luxuria..., resistendo autem, quando cogitatio perseverans tollit incentivum peccati, quod provenit ex aliqua levi apprehensione. Et hoc contingit in acedia, quia quanto magis cogitamus de bonis spiritualibus, tanto magis nobis placentia redduntur ; ex quo cessat acedia » (I Petr. I, 10 ; Rom. XII, 11, Ι2). — Alia autem sunt remedia quae directe fovent spem : firma fides de misericordia Dei erga peccatores (quae valde elucet parabolis evangelicis), consideratio amoris et passionis Christi, meditatio promissionum divinarum, exempla magnorum peccatorum qui evaserunt sancti, oratio et devotio erga SS. Cor lesu, et B. Μ. V. quae vocatur desperantium salus. QUAESTIO SECUNDA. DE PRAESUMPTIONE. S. Th. II-II, q. 21. 833· Praesumptio est quaecumque spes immoderata seu excessiva 1 ; non tamen omnis praesumptio opponitur spei divinae. Obiectum enim omnis spei est bonum arduumi. i. Vox praesumptio (a praesumere) diversis modis sumitur : potest enim referri vel ad intellectum vel ad voluntatem. Praesumptio intellectus est iudicium ex contecturis desumptum, quo intellectus plus sumit quam stricte probari possit, et sic loquuntur de praesumptione vehementi, probabili, levi, falsa, iuxta fundamentum conieçturae, et de lege fundata in praesumptione. Praesumptio voluntatis 1) alia agit supra modum ordinarium peccandi, qua sine metu et vi, scienter et volenter ex contem­ ptu et singulari audacia quis transgreditur legem ; quo sensu in iure dicitur : « si quis praesumpserit », « si quis temerario ausu », « si quis scienter » ; 2) alia agit supra vires physicas, sive a) opus aggrediatur supra vires proprias, corporales aut intellectuales, et haec est mala et directe est contra magnanimitatem ; sive b) aggrediatur virtute divina vel plus quam ordinarium, et sic potest esse bona ut si quis speret a Deo aliquid magnum quod decet cum excellenti fiducia (ludith, VI, 15 ; IX, 17), vel c) plus quam decet, et tunc mala est contra spem divinam. DÉ SPE 641 possibile. Possibile autem est aliquid homini dupliciter : per propriam virtutem, et per virtutem divinam. Unde duplex est praesumptio : una qua aliquis tendit in bonum ut sibi possibile, quod tamen suam facultatem excedit ; et talis praesumptio per se opponitur virtuti magnanimitatis quae versatur circa huiusmodi spem, et virtuti theologicae spei non opponitur nisi per accidens, quatenus viribus propriis quis obtinere praesumeret id quod non est possibile nisi virtute divina. — Alia est quae tendit in aliquod bonum ut possibile per virtutem divinam, quod possibile non est, sicut cum aliquis sperat se veniam obtinere sine poenitentia ; haec per se est circa virtutem theologicam spei, per quam aliquis inhaeret divinae potentiae. Praesumptio itaque divinae spei opposita definiri potest ; temeraria et inordinata expectatio beatitudinis vel mediorum ad illam. Nata est sequi ex haeresi aut infidelitate, et facile ipsi coniungitur ; sine ista tamen potest esse, eodem modo ac desperatio : non enim requiritur ad praesumptionem ut quis iudicio speculativo affirmet aliquid contra fidem, v. g. veniam obtineri posse sine poenitentia ; sed sufficit ut practice aliquis agat ac si ita crederet, aut etiam putaret Deum secum usurum singulari quodam privilegio. 834. Multiplex est praesumptio quae spei divinae opponitur. — Praesumptio alia est directe contra spem, alia praeter spem. Prima directe opponitur motivo spei : virtuti Dei auxilianti, et ideo spem destruit. Committitur duplici modo : a) innitendo nimis propriis viribus, ut si quis beatitudinem vel remissionem peccati positive renuit sperare a virtute divina, sed hanc vel illam intendit obtinere solis viribus propriis ; et haec praesumptio vocatur pelagiana ; — b) in­ nitendo inordinate Dei virtuti,ut si quis ipsi tribuit quod ipsi non convenit, et sic ipsi detrahit et eam diminuit, sperando v.g. remissionem peccati sine poenitentia vel gloriam sine meritis ; et haec praesumptio vocatur lutherana1. I. Suarez addit 3am praesumptionem : sperare a Deo auxilium ad peccandum. At, licet hoc sit magna blasphernia, non tamen est inordinata expectatio beatitudinis, unde non praesumptio opposita virtuti theologicae spei. Summa Theologiae Moralis 1. — 41 642 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Altera est praeter spem : haec non tollit motivum sperandi, nec spem destruit, sed quod Deo convenit, sperat modo inordinato et temerario. Committitur variis modis : a) sperando a Deo bona supernaturalia praeter communem ordinem divinae providentiae, ut si quis speret se habiturum tantam gloriam ac B. Μ. V. ; — b) sperando a Deo bona supernaturalia ordinaria, sed quae non sunt promissa, ut tempus poenitentiae praecise in fine vitae, nihil curando de salute ; — c) sumendo fiduciam in Deum ut motivum liberius peccandi, vel augendi aut multiplicandi peccata, vel diu in peccato perseverandi, ut si quis plura peccata facit praecise quia facile obtinetur eorum remissio, vel quia tam facile remittuntur plura quam unum. Ille tamen qui pluries peccat unice quia plura peccata tam facile accusantur in confessione quam unum, licet habeat pravam dispositionem, non videtur committere peccatum praesumptionis. 835.Praesumptionis gravitas. — I.Praesumptio quae est contra spem est peccatum mortale ex genere toto ; quia motivum spei et ideo ipsam spem tollit. Praesumptio tamen lutherana gravior est pelagiana : gravius enim est diminuere divinam virtutem quam propriam extollere. Imo est peccatum in Spiritum Sanctum : maxime enim est iniuriosum Deo existimare quod det veniam peccati sine poenitentia, vel gloriam sine meritis ; contemnendo autem divinam omnipotentiam auxiliantem sub ratione iustitiae, abiicitur timor Dei qui est speciale remedium a Spiritu Sancto concessum ut a peccato retrahamur. Praesumptio tamen est minus gravis quam desperatio, quia magis proprium est Deo misereri et parcere quam punire : illud enim convenit Deo secundum se, hoc autem secundum peccata nostra. Peccatum praesumptionis raro est plene deliberatum ; quodsi non sit, non est peccatum in Spiritum Sanctum nec tollit spem. II. Praesumptio quae tantummodo est praeter spem est peccatum mortale ex genere suo, quod levitatem materiae DE SPE 643 admittit. Leve est a) si quis sperat bonum supernaturale extraordinarium, sed cum plena subiectione erga divinam providentiam ; — b) si quis in aliquo periculo, sine oratione et praeparatione, sperat auxilium ordinarium, sed parvum, quod Deus non promisit ; — c) si spes veniae sit motivum committendi sola peccata venialia. 836. Causae praesumptionis et remedia. — Prae­ sumptio indirecte oritur ex erroribus in fide supra descriptis ; insuper illa quae propriae virtuti innititur, directe procedit ex vana gloria : ex hoc enim quod aliquis multum desiderat gloriam, sequitur quod attentet aliquid supra suas vires. — Praesumptio autem quae nititur inordinate divinae virtuti, directe oritur ex superbia, ex qua fit quod aliquis tanti se aestimat, ut se non putet ob peccata puniendum vel a beatitudine excludendum. Remedia contra praesumptionem sunt : a) humilitas directe opponitur causis praesumptionis, scii, superbiae et gloriae ; — b) meditatio inscrutabilium iudiciorum Dei, directe fovet timorem Dei, quo praesumptio excluditur : « siquidem non irridetur, ac de se nimium praesumentes iudicip punit ». quae inani quae Deus iusto 837. Corollaria practica. — 1. Spes veniae potest esse motivum peccandi, quo casu aggravatur peccatum malitia praesumptionis ; si autem non sit motivum peccandi, sed tantum concomitanter se habet ad peccatum, non est prae­ sumptio, imo peccatum minuit t « Peccare cum proposito perseverandi in peccato sub spe veniae, ad praesumptionem pertinet, et hoc non diminuit sed auget peccatum. Peccare autem sub spe veniae... cum proposito... poenitendi (postea) de peccato (si spes non est motivum peccandi sed tantum concomitanter se habet ad peccatum), hoc non est prae­ sumptionis, sed hoc peccatum diminuit, quia per hoc videtur habere voluntatem minus firmatam ad peccandum », q. 21, a. 2, ad 3. 2. Cum praesumptio mortaliter mala sit peccatum speciale, hinc in confessione declarandum est si quis ex hoc motive aliquod peccatum commisit, quia est circum­ stantia speciem mutans. 644 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUARTA PARS. DE PRAECEPTO SPEI QUAESTIO UNICA. S. Th. II-II, q. 22. 83S. Ex iure naturali-divino datur praeceptum spei, obligans sub gravi, uti constat tum ex ratione : supposito enim quod Deus nobis destinavit et promisit beatitudinem supernaturalem, reverentia erga eum pos­ tulat ut eam ab illo speremus et firma fiducia ipsi adhae­ reamus ; tum ex Scriptura actum spei ut medium iustificationis vel perseverantiae aut conditionem meriti exi­ gente, ut dictum est supra n. 808 et 809. Cfr. Rom. VIII, 24 ; Hebr. III, 6 ; I Ioh. III, 3. Quod praeceptum est tum negativum quo prohibemur spem abiicere desperatione aut praesumptione, et hoc obligat ad semper ; tum affirmativum quo obligamur ad actum spei quandoque eliciendum, et hoc non obligat ad semper. 839. Obligatio eliciendi actum spei adest ex multiplici capite : A. Ipsa virtus et praeceptum spei obligat per se i. e. in circumstantiis conditioni omnium hominum communibus, quando urget praeceptum se convertendi ad Deum (n. 790): 1) initio usus rationis, seu quando beatitudo aeterna sufficienter est proposita ut finis ad quem unusquisque tendere debet, quod facere non posset nisi beatitudinem et media ad illam a Deo speraret ; 2) in articulo mortis (i, e. versus finem vitae) quando in eo est ut finem consequatur ; 3) saepius in vita (cfr prop. 1 damn, ab Alex. VIIχ), quod aliqui determinant dicendo : sub gravi, saltem semel in anno, alii singulis mensibus vel hebdomadis, alii probabilius : pluries, saltem ter quaterve in anno. i. «Homo nulio unquam vitae suae tempore tenetur elicere actum fidei, spei et charitatis ex vi praeceptorum divinorum ad eas virtutes pertinen­ tium >. DE SPE 645 B. Ipsa virtus et praeceptum spei obligat per acci­ dens i. e. occasione cuiusdam specialis circumstantiae : 1) cum tentatio contra spem insurgit, quae nonnisi per actum huius virtutis superanda speratur ; quod tamen non convenit scrupulosis qui sese torquent repetendo hunc actum, unde ipsi tales tentationes ad alia divertendo con­ temnant ; 2) quando spes fuit amissa, quod fit per peccatum directe contrarium, ac per infidelitatem ; 3) cum spem exterius manifestamus, secus manifestatio esset simulatio. C. Aliae virtutes et praecepta etiam nos obligant aliquando ad actum spei saltem implicite eliciendum : 1) quando contra alias virtutes, v. g. religionem aut castitatem, oriuntur tentationes quae nonnisi per actum spei superandae sperantur ; 2) quando aliquis debet vel intendit suscipere sacra­ menta ; 3) quando aliquis debet vel intendit exercere actum alte­ rius virtutis quae sine actu spei exerceri nequit, v. g. oratio­ nem, auditionem missae, contritionem de peccatis, etc. At in his casibus obligatio non oritur ex ipso praecepto spei ; unde omisso illo actu, non peccamus contra ipsam spem sed tantum contra aliud praeceptum vi cuius exige­ batur. 840. In ipsa lege divina positiva non debuit poni expliçitum spei praeceptum. — Quod ostendit S. Tho­ mas, a. i : « Praeceptorum... quaedam sunt de substantia legis, quaedam vero sunt praeambula ad legem. Praeambula quidem sunt ad legem illa, quibus non existentibus, lex locum habere non potest. Huiusmodi autem sunt praecepta de actu fidei, et de actu spei ; quia per actum fidei mens hominis inclinatur, ut recognoscat auctorem legis talem, cui se subdere debeat ; per spem vero praemii homo inducitur ad observantiam praeceptorum. Praecepta vero de substantia legis sunt quae homini iam subiecto et ad obediendum parato imponuntur, pertinentia ad rectitudinem vitae. Èt ideo huiusmodi praecepta statim in ipsa legislatione proponuntur per modum praeceptorum. Spei vero et fidei prae­ cepta non erant proponenda per modum praeceptorum, quia 646 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS nisi homo iam crederet et Speraret, frustra lex ei proponeretur. Sed : a) Sicut praeceptum fidei proponendum fuit, per modum denuntiationis vel commemorationis,... ita etiam praeceptum spei in prima legislatione proponendum fuit per modum pro­ missionis. Qui enim obedientibus praemia promittit, ex hoc ipso incitat ad spem. Unde omnia promissa quae in lege conti­ nentur, sunt spei excitativa. b) Sed quia lege iam imposita pertinet ad sapientes viros ut non solum inducant homines ad observantiam praeceptorum, sed etiam multo magis ad conservandum legis fundamentum ; ideo post primam legislationem in sacra Scriptura multipliciter inducuntur homines ad sperandum, etiam per modum admoni­ tionis vel praecepti, et non solum per modum promissionis, sicut in lege; sicut patet in Ps. LXI, 9 : Sperate in eo, omnis congregatio populi, et in multis aliis Scripturae locis (Ps. IV, Eccli. II, Oseae, XII, etc.) ». Idem valet de timore servili ; de timore autem filiali datur praeceptum in lege, sicut de dilectione, tamquam de principio totius legis (a. 2). 841. Monitum practicum. — Hortandi quammaxime sunt fideles ad exercendam spem ; non tamen interrogentur poenitentes de adimpletione huius praecepti, quia per observantiam prae­ ceptorum aut actus vitae Christianae necessario impletur : non enim requiritur ut, spe accepta, ipsa explicite exerceatur, sed passim sufficit ut fiat implicite, ponendo opus quod sine ea adimpleri nequit. TRACTATUS DE DIVINA CHARITATE. INTRODUCTIO. S. Th. I-II, q. 26-28 ; I, q. 60 ; III Sent., d. 27, q. 1 ; C. G. IV, 19 ; Quodl. I, a. 8. 842. Charitas secundum nomen. — Vox latina charitas derivatur vel a voce graeca : χάρις i. e. gratia, benevolentia ; vel a voce latina : carum i. e. quod magni est pretii. Uterque sensus fere in idem recidit, nam qui benevole amatur, generatim magni pretii aestimatur, et ille qui magni pretii habetur, facile amatur benevole : unde : i° Charitas originarie et primario significat amorem gra­ tuitum, liberalem, honestum, benevolum, excellentem erga aliquem qui magni aestimatur. Etenim amor, dilectio, charitas et amicitia, licet quodam sensu ad idem pertineant, quia sunt appetitus boni, tamen proprio et stricto sensu diversa sunt : amor et dilectio proprie significant actum, amicitia est quasi habitus 1 seu status, charitas dicitur de utroque. Praeterea amor est terminus maxime generalis : significat enim vel passionem appetitus sensitivi concupiscibilis, vel actum voluntatis ; dilectio addit super amorem, electionem praecedentem qua fit ut unum ametur prae alio, unde est actus solius voluntatis ; charitas addit super dilectionem, aliquam per­ fectionem amoris, in quantum id quod charitate amatur, magni pretii aestimatur et ex benevolentia amatur. Denique amicitia addit supra benevolentiam, dilectionem mutuam seu redamationem : est enim benevolentia mutua, fundata in quadam communicatione (Eth. VIII, 2 ; 141, q. 26, a. 3). Hinc S. Thomas : « amicitia est perfectissimum inter I. Nam amicitia humana non est virtus sed consequens virtutis. Q. D. de Virt. 2 a. 2, ad 8. 648 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ea quae ad amorem pertinent » (III Sent., d. 27, q. 2, a. 1). 2° Ex usu loquendi autem charitas sumitur in sensu strictiore, et est eximius amor specialis amicitiae sive naturalis sive supernaturalis. 30 At in sermone theologico et sensu strictissimo sola amicitia supernaturalis et divina dicitur charitas, utpote omnibus aliis pretiosior, Deum super omnia alia aestimans. Unde S. Thomas : « amicitia ad Deum omnibus pretiosior et carior » (ib., ad 7). Praedicti sensus traduntur in S. Scriptura: 1) charitas dicitur ipse amor Dei increatus a) quo nos diligit (I Ioh. IV, 8), imo etiam b) amor benevolentiae erga peccatores qui ipsum non dili­ gunt (1er. XXXI, 3 ; Eph. II, 4) ; 2) amicitia inter homines naturalis (II Macch. XIV, 26) ; 3) amor amicitiae supernaturalis, scii, tum a) actus quo Deum amamus propter se et ideo proximum propter Deum (Col. III, 14 ; Rom. Xll, 10) ; tum b) habitus amicitiae supernaturalis erga Deurn (I Cor. XIII, 13). 843. Charitas est amor. — Amor est coaptatio affectus ad bonum amatum ; sub quo respectu differunt cognitio et amor : res enim per cognitionem quodammodo trahitur ad cognoscentem, quia intellectus agens (virtute activa) agit in rem et sumit ac transformat rem in se ; e contra per amorem amans trahitur ad ipsum amatum, quia res agit in appetitum et transformat appetitum (virtutem passivam) in se (I-II, q. 22, a. 2). Affectus scii, vel appe­ titus a bono apprehenso quodammodo informatur et immutatur, — ipsi adaptatur, conformatur et assimilatur, — in ipsum transformatur, — et ipsi unitur unum cum ipso ; et ideo adhaeret ei quasi fixum in ipso, et in illo quiescit et sibi complacet eo quod est conveniens sibi ; ac tamquam pondus in illud inclinatur et propendit. Est scii, princi­ pium et initium tendentiae in bonum et sic differt amor a desiderio et gaudio : a desiderio quod est motus seu ten­ dentia perfecta ad bonum consequendum, ex inclinatione amoris procedens ; etiam a gaudio quod est quies in bono iam possesso, quia complacentia amoris completur posses­ sione amati1. — Amor est quasi pondus tendens in ama­ tum ; desiderium est pondus iam cadens ; gaudium esti. i. Omnia ista desumpta sunt ex S. Thoma. Ita v. g. in I-II, q. 26, a. 2 : « Passio est effectus agentis in patiente. Agens autem naturale DE CHARITATE 649 quies ponderis in proprio loco, in reali scii, possessione et praesentia termini. Triplex autem in homine invenitur amor. Nam, ut ait S. Tho­ mas,I-II, q. 26, a. 1 : Amor est aliquid ad appetitum pertinens, cum utriusque obiectum sit bonum ; unde secundum differentiam appetitus est differentia amoris. Est enim : 1) Quidam appetitus non consequens apprehensionem ipsius appetentis, sed alterius ; et huiusmodi dicitur appetitus naturalis : res enim naturales appetunt quod eis convenit secundum suam naturam, non per apprehensionem propriam sed per appre­ hensionem instituentis naturam. 2) Alius autem est appetitus consequens apprehensionem ipsius appetentis, sed ex necessitate, non ex iudicio libero ; et talis est appetitus sensitivus in brutis, qui tamen in hominibus aliquid libertatis participat, in quantum obedit rationi. 3) Alius autem est appetitus consequens apprehensionem appetentis secundum liberum iudicium ; et talis est appetitus rationalis, sive intellectivus, qui dicitur voluntas. In unoquoque autem horum appetituum amor dicitur illud quod est principium motus tendentis in finem amatum : duplicem effectum inducit in patiens, nam i° quidem dat formam, 20 dat motum consequenter formam... Sic etiam ipsum appetibile dat appetitui primo quamdam coaptationem ad ipsum, quae est quaedam complacentia appetibilis, ex qua sequitur motus ad appetibile... Appeti­ bile enim movet appetitum, faciens quodammodo in eo eius intentionem, et appetitus tendit in appetibile realiter consequendum, ut sit ibi finis ubi fuit principium. Prima ergo immutatio appetitus ab appetibili vocatur amor, qui nihil est quam complacentia appetibilis ; et ex hac compla­ centia sequitur motus in appetibile, qui est desiderium ; et ultimo quies quae est gaudium. Sic ergo cum amor consistat in quadam immu­ tatione appetitus ab appetibili, manifestum est quod amor sit passio, proprie quidem secundum quod est in concupiscibili, communiter autem et extenso nomine secundum quod est in voluntate ». Et in III Sent., d. 27, q. 1, a. 1 : « Amor ad appetitum pertinet; appetitus autem est virtus passiva. ... Omne autem passivum perficitur secundum quod informatur per formam sui activi, et in hoc motus eius terminatur et quiescit... Quando affectus vel appetitus omnino imbuitur forma boni quod est sibi obiectum, complacet sibi in illo, et adhaeret ei quasi fixum in ipso ; et tunc dicitur amare ipsum. Unde amor nihil aliud est quam quaedam transformatio affectus in rem amatam. Et quia omne quod efficitur forma alicuius efficitur unum cum illo, ideo per amorem, amans fit unum eum amato, quod est factum forma amantis, et ideo Phil, dicit quod amicus est alter ipse ; et I Cor. VI, 17 : Qui adhaeret Deo, unus spiritus est. Unumquodque autem agit secundum exigentiam suae formae, quae est principium agendi et regula operis. Bonum autem est finis ; finis autem est principium in operabilibus... Unde... amans cuius affectus est informatus ipso bono quod habet rationem finis... inclinatur per amorem ad operandum secundum exigentiam amati ». Summatim, in a. 3, ad 2 : « Amor facit quod amatum sit conveniens et connaturale amanti, in quantum unit affectum amantis amato... », et a. 1, ad 2 : « est ipsa unio vel nexus vel transformatio qua amans in amatum transformatur et quodammodo convertitur in ipsum ». Cfr. I-II, q. 28, a. i et 2 ; q. 26, a. 2, ad 2. 650 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS a) In appetitu autem naturali principium huiusmodi motus est connaturalitas appetentis ad id in quod tendit, quae dici potest amor naturalis : sicut ipsa connaturalitas corporis gravis ad locum medium est per gravitatem et potest dici amor naturalis. Talis amor naturalis est in omnibus potentiis animae, et etiam in omnibus partibus corporis, et universaliter in omnibus rebus, cum unaquaeque res habeat connaturalitatem ad id quod est sibi conveniens secundum suam naturam. b) Similiter coaptatio appetitus sensitivi ad aliquod bonum sensibile et complacentia appetitus sensitivi in bono sensibiliter apprehenso dicitur amor sensibilis seu sensitivus, qui versatur circa qualitates quae sensibus placent quaeque frivolae sunt et mutabiles, unde amor qui exinde nascitur est vanus et inconstans. c) Denique coaptatio voluntatis ad aliquod bonum intelligibile et complacentia voluntatis in bono intellectu apprehenso dicitur amor rationalis,qui oritur ex dotibus intellectualibus et moralibus uti perspicacitate aut promptitudine mentis, rectitudine iudicii, sapientia, scientia, prudentia, benignitate, fortitudine aliisque virtutibus, animi nobilitate, etc. Amor iste dignus est homine utpote qualitatibus vere humanis fundatus ; estque magis constans utpote dotibus innixus quae minus mutabiles sunt et magis stabiles. 844. Charîtas est amor benevolus. — Duplex enim est amor rationalis seu electionis, scii, concupiscentiae seu desiderii, et benevolentiae aut amicitiae x. Priore modo amamus aliquid (rem vel personam) in nostrum commodum et utilitatem,scii, propter nos tamquam bonum nobis seu ut nobis exinde bonum proveniat ; altero amamus aliquem propter seipsum,et ideo ipsi bonum volumus tamquam bonum sibi seu ut ipsi bonum proveniat. Amare equum propter utilitatem vel cibum propter delecta­ tionem est concupiscentiae : nullus enim erga equum vel cibum propriam benevolentiam habet ; et similiter amare hominem propter utilitatem vel delectationem, v. g. do­ minum propter mercedem ; e contra benevolentiae est amor amici erga amicum vel matris erga filium. Qui multipliciter differunt : 1) Ratione finis cui; amore concupiscentiae enim amamus aliquid propter nos ut nobis bene sit, amore benevolentiae ama­ mus aliquem propter seipsum, ut ipsi bene sit. 2) Ratione finis qui (obiecti materialis) : amor concupiscentiae intendit proprium commodum scii, bonum proprium amantis, amor benevolentiae bonum alterius scii, bonum ipsius amati. i. Benevolentia est principium amicitiae, Eth. IX, c. 5. DE CHARITATE 3) Ratione motivi proximi (obiecti formalis) : amore concupi­ scentiae amamus aliquid quia bonum nobis in quantum nobis inde bonum provenitj ita ut amor non sistat in amato sed ad amantem redeat ; amore benevolentiae amamus aliquem quia bonus in se, ita ut amor sistat in persona amati quia ista in se perfectionem habet qua redditur in se amabilis. Duplex ille amor a) se habet tamquam perfectum et imper­ fectum : amor benevolentiae quo aliquem amamus secundum se (qua bonum in se) ut ipsi bene sit est amor in pleno et proprio sensu ; amor concupiscentiae autem quo tantum aliquid amamus propter nos ut sit bonum nobis, est amor in sensu imperfecto et analogico1 : id enim non amamus propter se sed tantum ut bonum nobis, in quantum amamus nos ut illud bonum nobis proveniat. Hinc b) semper aliquo sensu coniunguntur et ad invicem subordinantur : impossibile enim est ut aliquid concupiscamus nisi id alicui velimus benevole et propter se amato, et ita in amore concupiscentiae quo nobis aliquid optamus etiam nos ipsos benevole amamus — et vice versa impossibile est ut aliquem amemus benevole nisi ipsi aliquod bonum concupiscamus ; c) moraliter tamen differunt amor concupiscentiae et bene­ volentiae : in amore concupiscentiae quidem quo nobis aliquod bonum optamus, etiam nos ipsos benevole amamus, sed quia ista benevolentia est necessaria et naturalis, non attenditur in scientia morali quae diiudicat actus humanos morales et liberos, et ideo iste amor simpliciter vocatur concupiscentiae ; — e contra in amore benevolentiae quo aliquem amamus propter se, etiam concupiscimus et desideramus illi bona sicut nobis, sed quia id provenit ex eodem motivo benevolo, amor iste simpliciter vocatur benevolentiae. Et ita spectati amor concupiscentiae et benevolentiae distin­ guuntur specie morali, secundum quod principaliter tendunt in hoc vel illud bonum proprium amantis, vel in bonum alterius in se amati. Actus enim nostri speciem habent ex diversis obiectis seu motivis a nobis distinctis. |· 845. Charitas est amor amicitiae. — Est autem amicitia a) benevolentia mutua seu redamatio, unde dicitur : amicus est amico amicus (Eth. VIII) ; b) mutuo cognita seu manifestata, secus enim dilectio esset mutua per I. «Sicut bonum... simpliciter est id quod ipsam habet bonitatem, quod autem est bonum alterius est bonum secundum quid ; et per consequens amor quo amatur aliquid ut ei sit bonum est amor simpliciter, amor autem quo amatur aliquid, ut sit bonum alterius, est amor secundum quid » I-Π, q. 26, a. 4. Hinc Aristoteles ait.Eth.VHI, c.3, utilem et delec­ tabilem amicitiam esse per accidens, secundum similitudinem et ana­ logiam, non autem proprie dictam ; et S. Thomas, q. 26, a. 4, ad 3 : « quia bonum (quod quis vult amico) refert ulterius ad suam delectatio­ nem et utilitatem, inde est quod amicitia utilis et delectabilis, in quantum trahitur ad amorem concupiscentiae, deficit a ratione amicitiae ». Cfr. q. 27, a· 3 > Q. P- de Virt. 4, a. 3 ; in Ioh. XV, lect. 4. 652 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS accidens, nec esset vera redamatio seu dilectio alterius in quantum iste etiam diligit ; unde dicitur : amicitia est redamatio non latens (Eth. IV) ; c) stabilis et ideo fundata in communicatione i. e. communitate eorumdem bonorum) in consortio eiusdem vitae et unius intimae societatis, ita ut inter amicos sit quaedam aequalitas, ex qua paritate uti possunt commercio familiari, amicaliter convivere eadem vita, frui eadem felicitate. Unde dicitur : amicitia aut pares invenit aut facit. De amicitia praeclare loquitur Scriptura, Eccli. VI, 14-16 : « Amicus fidelis protectio fortis ; qui autem invenit illum, invenit thesaurum ; amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius ; amicus fidelis medicamentum vitae et immortalitatis ». 846. Fundamentum remotum omnis amoris et con­ ditio ex parte subiecti est amor necessarius et naturalis sui ipsius : quia enim nosmetipsos benevole amamus et perfectionem summam seu felicitatem nobis volumus, ideo amore concupiscentiae volumus nobis hoc vel illud bonum ut aliquid quod pertinet ad felicitatem nostram ; et amore benevolentiae amamus alios ut nosmetipsos et volumus ipsis bonum sicut nobis (q. 27, a. 3). Fundamentum proximum benevolentiae est aliqua communitas bonorum : similitudo enim amantis cum amato facit ut amans amatum amet ut alterum se, et amet bonum ipsi ut sibi1. — Fundamentum proximum amicitiae est similitudo usque ad aequalitatem saltem proportionis, orta ex communione in iisdem bonis, scii, communicatio propriae bonitatis, consociatio in eadem vita, vel saltem destinatio aut aptitudo ad eamdem vitam1 2. Experientia enim constat : a) amicitiam naturaliter nasci inter illos qui eamdem vitam ducunt, non nasci inter illos qui valde distantes sunt ; b) secundum diversam communionem vitae, diversam esse amicitiam : sic amicitia naturalis fundatur in 1. In amore alterius homo imitatur amorem sui : sicut unitas in substantia nobiscum est fundamentum amoris erga nos, ita unio in forma seu similitudo cum aliis est fundamentum amoris erga ipsos. Cfr. I-II, q. 26, a. 2, ad 2 ; q. 27, a. 3 ; q. 28, a. 1, ad 2. 2. Ita conformiter ad S. Thomam, in III Sent., d. 28, q. 1, a. 3 ; et d. 27, q. 2, a. 2, ad 4 ; et ΙΙ-Π, q. 25, a. 3. CHARITATE 653 communicatione vitae naturalis per generationem, amicitia \ domestica, civilis vel militaris fundatur in communione in eadem I vita domestica, civili vel militari, etc., et quo excellentiora sunt \ bona alicuius vitae, eo excellentiorem esse amicitiam ; c) ubi (maxima est unio in eadem vita, maximam esse amicitiam, \uti patet ex unione viri et uxoris1. ' 847. Fundamentum remotum omnis amoris et con­ ditio ex parte obiecti est ipsius bonitas qua talis cognita, ij. e. in quantum proponitur ut nobis proportionata : im­ possibile enim est quod aliquis amet id quod sibi non videtur bonum seu conveniens ; unde etiam naturaliter aliquem amamus prius amore concupiscentiae quatenus est bonum nostrum, quam amore benevolentiae vel ami­ citiae (q. 27, a. i et 2), Fundamentum seu motivum proximum, i.e. ob­ iectum formale secundum quod differunt concupiscentia, benevolentia et amicitia, est illa bonitas diverso modo spectata : motivum enim amoris concupiscentiae est bonitas rei relativa, praecise qua bona est alicui, quia apta ad illum perficiendum et beatificandum ; motivum amoris benevo­ lentiae est bonitas absoluta personae in se seu ipsius per­ fectio, qua est non tantum diligenti bona sed et bona et amabilis in se ; denique motivum amicitiae est eadem bonitas personae in se sed quam communem habemus cum ipsa, et propter quam etiam ab ipsa diligimur. 848. Effectus amoris praecipui, secundum S. Thomam, sunt unio seu mutua inhaesio, exstasis, zelus, influxus universalis in activitatem agentis ac subordinatio actionum in obiectum amatum, et vulneratio (q. 28). 1) Unio, nam amor quilibet tendit ut amantes coniungat, et ex duobus vel pluribus unum moraliter efficiat, iuxta illud : Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Act. IV, 32). Duplicem efficit unionem : a) unam affectuosam vi cuius amici eadem velle et eadem nolle satagunt, et amans est in amato sicut sua reputans bona ac voluntatem amici, et vicissim amatunj est in amante quia ipsum amat sicut se. Ita I. Communicatio bonorum non est sumenda in sensu activo pro beneficiis mutuo collatis : haec est effectus amicitiae, non fundamen­ tum. Potest ista esse necessaria ut adsit communitas vitee, sed id est per accidens ; potest etiam conservare et fovere amicitiam. Ita ad mentem Aristotelis, et in hoc sensu est definitio intelligenda, utpote ab ipso mutuata. 654 SUMMA theologiae moralis legitur in Scriptura (I Reg. XVIII, i) : » Anima lonathae con­ glutinata est animae David, et dilexit eum lonathas quasi animam suam ». Hanc unionem causai amor formaliter ; — b) alteram j realem quae consistit in praesentia et possessione amati ; quam unionem facit amor effective. Haec tamen, quamvis ab amantibus exoptata, aliquando per obstacula impeditur aut retardatur. 2) Exstasis (εκ-στασις, egressus), qua veluti extra se ponitur amans; quod fit duplici actu intellectus et voluntatis : a) secundum intellectum, amans, sui oblitus, de amato frequenter cogitat, et hanc exstasim facit amor dispositive in quantum scii, facit meditari de amato; intensa autem meditatio unius abstrahit ab aliis; — b) secundum affectum extra seipsum fertur : per amorepi concupiscentiae, non contentus de bono quod habet, quaerit frui aliquo extra se ; per amorem amicitiae, non sibi solum agit, sed vult et operatur amico bonum, quasi gerens curam et providentiam ipsius propter ipsum amicum, non quoad proprium bonum sed ad bonum amati, et hanc exstasim facit amor directe. Quare maximi momenti est nonnisi honesta et sancta diligere, cum amans veluti a se exeat et similis fiat amato1. 3) Zelus qui ex intensitate amoris provenit : quo enim vehe­ mentius in aliquid tendimus, eo fortius repellimus quidquid huic propensioni adversatur. Ita, in amore concupiscentiae, qui intense aliquid concupiscit, eo ipso fertur contra omne illud quod eius consecutioni aut quietae fruitioni obstat ; et hoc modo viri dicuntur zelare uxores. In amore amicitiae, qui sincere vult amici bonum, eo ipso vehementer movetur contra omne illud quod eius bono repugnat ; et secundum hoc aliquis dicitur zelare pro amico, vel et pro Deo, quando ea quae sunt contra bonum amici, aut contra honorem vel voluntatem Dei repellere secundum posse conatur. Unde Ps. LXVIII, 10 : « Zelus domus tuae comedit me ». (Cfr. Ill Reg. XIX, 14). 4) Influxus universalis in activitatem agentis. Cum amor boni (seu finis) sit causa omnium quae amans agit, hinc si unus amor sit praedominans, omnia fiunt propter illum. Et ideo qui vehementer aliquem diligit, omnes suas actiones in eum ordinat, scii, ad ei placendum eiusque amicitiam consequendam. Ex quo sequitur nihil magis intéresse quam recte suas affectiones ordi­ nare, ut vita ipsa recte instituatur ; nam, ut ait Augustinus, de Civ. Dei, I. XIV, c. 28 : « fecerunt itaque civitates duas amores duo; terrenam scii, amor sui usque ad contemptum Dei, coelestem vero amor Dei usque ad contemptum sui ».i. i. Exstasis mystica non est nisi connaturalis redundantia status animae et facultatum superiorum in facultates inferiores et corpus, qua scii, facultates superiores ita omnino inhaerent Deo ut sensus interni, vel etiam externi, imo et facultates corporeae impediantur, suspendantur vel totaliter ligentur et corpus conservet statum. Attamen Deus etiam praetematuraliter potest talem statum externum producere in illis qui nondum pervenerunt ad praedictos gradus vitae mysticae. — Raptus non est nisi exstasis quae rapit subito impetu. DE CHARITATE 655 5) Vulneratio. Ad praedictos effectus reducuntur quoque liquefactio, fruitio, languor, et fervor, qui uno nomine vocari toossunt vulneratio (Cant. IV, 9). Liquefactio est mollificatio cordis quae facit non continere amantem intra se, et qua habile fit cor ut amatum subintret, ac faciliter penetretur ab amato. Si Argo amatum fuerit praesens et habitum, causatur fruitio de jrapsentia ; si autem fuerit absens, erit languor seu tristitia de absentia, et fervor seu intensum desiderium praesentiae quo amans extra se fertur in amatum. — Vulneratio autem dicitur quia amans dividitur a se ut amatum intret, et extra se fertur ut qhaerat amatum. Circa quod notat S. Thomas, III Sent., d. 27, ql i, a. i, ad 4 : « In amore est unio amantis ad amatum, sed etiam est triple* divisio. Ex hoc enim quod amor transformat amantem in amatum, facit amantem intrare ad interiora amati et e contra, ut nihil amati amanti remaneat non unitum (sicut forma pervenit ad intima formati, et e converso) ; et ideo a) amans quodammodo penetrat in amatum et secundum hoc amor dicitur actifus : acuti enim est dividendo ad intima rei devenire ; et similiter amatum penetrat amantem, ad interiora eius perveniens, et propter hoc dicitur quod amor vulnerat, et quod transfigit iecur. Sed quia nihil potest in alterum transformari nisi secundum quod a sua forma quodammodo recedit (quia unius una est for­ ma), ideo b) hanc divisionem penetrationis praecedit alia divisio, qua amans a seipso separatur in amatum tendens, et secundum hoc dicitur amor exstasim facere (et languere), et fervere, quia quod fervet extra se bullit, et exhalat. Quia vero nihil a se recedit nisi soluto eo quod intra seipsum continebatur (sicut res naturalis non amittit formam nisi solutis dispositionibus quibus forma in materia retinebatur), ideo oportet c) quod ab amante terminatio illa, qua infra terminos suos tantum contine­ batur, amoveatur ; et propter hoc amor dicitur liquefacere cor, quia liquidum suis terminis non continetur, et contraria dispositio est cordis duritia ». Quod si amor sit vehemens, etiam causare potest laesionem corporis seu organicam. 849. Triplex est in amicitia unio. — Una est causa amicitiae, et haec est communitas bonorum, seu unio similitudinis. Altera est essentialiter ipse amor amicitiae, et haec est unio affectiva seu moralis, in affectu, qua homo considerat amicum ut unum sibi et alterum se, unde dicitur : amicus est alter ipse (Eth. IX). Tçrtia est effectus amicitiae, et haec est unio effectiva et physica realis prae­ sentiae quam amans quaerit habere cum persona amata : haec non est de essentia sed de convenientia amoris (q. 28, a. i, ad 2). Unio secundum affectum est inhaesio mutua (mutua penetratio), non tantum a) quia amici se mutuo diligunt ; 656 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS sed b) quia amatum est in amante, nam manet impressum in ipsius memoria per cognitionem continuatam, et in affectu I per complacentiam, unde amans reputat amatum ut idem\ sibi, et vult et agit propter amicum sicut pro seipso ; et/ vicissim amans est in amato, quia tendit ad illum intime^ cognoscendum, et quia affectu transformatur in ipsum, unde reputat bona vel mala amici ut sua et voluntatem amici ut suam, et ideo eadem vult et agit ac amicus, e/t cum ipso tristatur et gaudet, quasi idem factus amato. Unde amicitia dicitur nexus amantium, unio inter amantein et amatum : est enim duarum voluntatum unio atqüe consensio (q. 28, a. 2). 850. Charitas divina seu theologica definitur : virtus divinitus infusa qua Deum finem supernaturalem ex toto corde propter se diligimus, nos autem et proximum sicut nos, propter Deum. In qua definitione 1) indicatur genus ad quod charitas pertinet : virtus divinitus infusa seu supernaturalis ; 2) actus proprius charitatis quo ab aliis virtutibus distinguitur : qua diligimus ; 3) obiectum materiale charitatis tum principale : Deum finem supernaturalem, tum secundarium : nos et proximum; 4) motivum charitatis : propter Deum ; 5) proprietates charitati essentiales : ex toto corde (super omnia) est erga Deum, et ad proximum est sicut ad nos ipsos. Quam definitionem esse realem et adaequatam toto ostendetur tractatu1.i. i. De charitate utiliter conferri possunt : S. Thomas, in Eth. VIII-IX ; in III Sent., d. 27-31 ; Q. D. de Virt., 2 et 3 ; II-II, q. 23-45 ; cum commentariis Caietani, Bannez, Iohannis a S. Thoma, Billuart et Salmanticensium ; item Gr. de Valentia, Suarez et Ripalda ; — Goudin, Philosophia thomistica, 3 p., q. 3, a. 2, et Mercier, Psychologie ; — S. François de Sales, Traité de FAmour de Dieu, et Bossuet, in scriptis de Quietismo ; — Theologia Mechliniensis, De Virtutibus ; Bouquillon, De Virtutibus theologicis, cum adnotatiOnibus Waffelaert ; Billot, De Virtutibus infusis; Em. Card. Van Roey, De Virtute Charitatis; — Coconnier, La Charité d’après S. Thomas d’Aquin, in Revue Thomiste 1906 et 1907; Janvier, Conf, de N.-D. : La Charité; Sertillanges, L’amour chrétien; Noble, L’amitié avec Dieu; — Xenia Thomistica II : Keller, De Virtute charitatis tamquam amicitia quaedam divina; — et pro parte practice : Ferraris, S. Alphonsus, Marc, Aertnijs, Ballerini. Lehmkuhl, Haine, Génicot, Noldin, Tanquerey, Prümmer, Vermeersch, DE CHARITATE 657 851. Divisio tractatus. — Tractatus de charitate quinque complectitur partes : de ipsa charitate i. e. de habitu charitatis, — de obiecto charitatis, — de eius tactibus et effectibus — de vitiis et peccatis ipsi oppositis, h- de praeceptis charitatis. ! Ordinario pro aliis virtutibus ex obiecto cognito cognoscitur actus, et tunc ex actu habitus ; e contra pro charitate habitus e»t notior obiecto et actu : cum enim plures et diversi amores possint referri ad idem obiectum sub diversa ratione, prius determinandum est qualis amor sit charitas antequam deter­ minetur sub qua ratione formali obiectum consideretur et quibus actibus attingatur. Unde iste tractatus incipit ab habitu. ia Pars agit de ipsa charitate : 1) de essentia charitatis; 2) de excellentia charitatis a) in se, b) relative ad alias virtutes ; 3) de comparatione charitatis ad subiectum : a) de subiecto et generatione charitatis, b) de eius aug­ mento, c) de eius diminutione et amissione. 2a Pars agit de obiecto charitatis : 1) de obiecto formali ; 2) de obiecto materiali i. e. de diligendis : a) de diligendis generatim; tunc speciatim b) de diligendo Deo, c) de dilectione sui, d) de peccatoribus diligendis, e) de inimicis diligendis ; 3) de ordine charitatis : a) inter nos et Deum, b) inter nos et proximum, c) inter varios proximos. 3a Pars est de actibus et effectibus charitatis : 1) de actu proprio, dilectione; 2) de effectibus charitatis internis : gaudio, pace, misericordia, et dono sapientiae ; 3) de actu externo, seu beneficentia : a) materiali seu eleemosyna, b) spirituali Seu correptione fraterna. 4a Pars est de peccatis oppositis charitati : 1) de odio quod opponitur dilectioni ; 2) de peccatis oppositis gaudio, scii, de acedia et invidia ; 3) de peccatis oppositis paci : 4) de scandalo quod opponitur beneficentiae, scii, a) de scandalo activo, b) de scandalo passivo, c) de quibusdam scandalis in specie. 5a Pars est de praeceptis charitatis. Summa Theologiae Moralis I. —- 42 658 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS PRIMA PARS. DE IPSA CHARITATE. QUAESTIO PRIMA. DE ESSENTIA CHARITATIS. S. Th. II-II, q. 23, a. 1 et 2 ; de Virt., q. 2, a. 1-2 ; III Sent., d. 27, q. 2, a. 2 et 4. 852. Thesis. Charitas est vera et proprie dicta amicitia inter Deum et hominem. — Certum est. Probatur : 1) Ex Scriptura: a) apertis verbis indicat talem ami­ citiam existere (Sap. VII, 14 ; Ps. CXXXVIII, 17), quare iusti vocantur amici Dei v. g. Abraham (Is. XLI, 8 ; ludith VIII, 22 ; lac. II, 23) ; — b) anima unitur Deo ut sponsa sponso (Cant. Cant.), et homo ut filius patri (Rom.VIII, 14-17; I Ioh. III,1), fitque civis et domesticus in societate et domo Dei (Eph. II, 19) ; atqui ex commu­ nicatione vitae domesticae et civilis, praesertim inter filium et patrem, inter sponsum et sponsam naturaliter nascitur amicitia, unde Cant. II, 13, dicit sponsus : « surge, amica mea... », et V, 16, dicit sponsa : « ipse est amicus meus » ; — c) in N. T. ipse Filius Dei explicite amicos vocat qui mandata servant (Ioh. XIV, 15, 21 ; XV, 10, 14), et ami­ citiam illam describit, Ioh. XIV, 21... « Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum... et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus », et XV, 14-15 : « Vos amici mei estis, iam non dicam vos servos quia servus nescit quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis ». Quam amicitiam vocamus charitatem. 2) Ex Traditione: thesis explicite enuntiatur apud Pa­ tres : Hilar, in Ps. 138, n. 38 ; Chrys. (P. G. LV, 417) ; Athan. (P.G. XXVII, 534) ; Ambros. ep. 37, n. 13; August, in Ioh., tr. 85 (p, 1848 sq.) ; Cyr. AI. in Ioh. XV, 4 ; Bern. serm. in Cant. 1, n. 8 ; 68, n. 1, 3 ; estque doctrina communis theologorum post S. Thomam, et commentatorum Cantici Canticorum. DE CHARITATE 659 3) Ex ratipne: Charitas est amicitia inter Deum et hominem, si omnes conditiones ad hoc requisitae adsint. [Atqui a) habetur communicatio bonorum et quidem illorum quae sunt propria naturae et vitae divinae: Deus enim çommunicat seipsum et vitam intellectualem propriam et beatitudinem in visione beatifica (I Cor. I, 9 ; I Ioh. III, 2), et per gratiam sumus consortes et participes ipsius deitatis, et filii similes Deo in natura et operationibus (II Petr. I, 4 ; I Ioh. III, 1-2) ; uno verbo : Deus communicat nobis propriam bonitatem inchoate per gratiam, perfecte et con­ summate per gloriam, ita ut simus vere filii Dei et ipse Pater noster (Rom. VIII, 15). Ex qua communicatione naturaliter oritur b) benevolentia mutua, scii, amor bene­ volus quo Deum Patrem nostrum ut finem supernaturalem omnino ultimum diligimus super omnia, ac proinde propter se, quia infinite est amabilis ; et amor benevolus quo Deus nos gratuito diligit ut filios non in sui sed in nostri utilitatem et felicitatem : ex una parte enim Deus non potest non sibi complacere in similitudine propriae naturae nobis communicatae, et ex altera parte nihil utilitatis aut felicitatis ex hoc amore sibi provenire expectat, cum Ipse sit in se summum Bonum et summa Felicitas, c) Est quoque mutuo cognita, nam Deus declaravit se diligere qui eum diligunt (Prov. VIII, 17 ; Ioh, XIV, 21, 23), et probabilibus conjecturis signisque sat certis dignoscere valemus an revera amemus Deum. Ergo. 853. Triplex invenitur in charitate unio. — Una est communicatio bonorum seu unio similitudinis quae est fundamentum amicitiae et charitatis, et haec in casu est gratia gratum faciens qua similes sumus Deo in natura et digni beatitudinis aeternae. Altera est ipsa charitas, et haec est unio mutua secundum affectum, qua Deus pro­ priam beatitudinem vult nobis sicut sibi, et nos beati­ tudinem quam nobis volumus, magis volumus Deo. Tertia est unio realis quae est charitatis effectus, qua Deus et nos mutuam praesentiam realem quaerimus, et Deus substantialiter nobis inhabitat in terris per gratiam et charitatem, ac mentibus nostris erit praesens in gloria. 66θ . ! ' , I I; SUMMA THEOLOGIAE MORALIS De secunda unione seu inhaesione mutua secundum affectum dicit Iohannes (I ep., IV, 16) : Qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo. Deus scii, manet in nobis, quia in affectu nostro ita manet impressus ut beatitudinem et omnia bona nostra Deo velimus ut nobis, imo plus quam nobis : ita factus est unum nobiscum. E contra nos manemus in Deo, quia voluntatem Dei sequimur ut nostram, et desideria ipsius ac bona habemus ut nostra, unde volumus, agimus et vivimus sicut Deus : sic transformamur in Deum. Unde I Cor. VI, 17 : Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. 854· Corollarium. — Cum in statu naturae purae nulla fuisset nobis communicatio facta bonitatis et vitae Deo propriae, nulla fuisset inter Deum et nos aequalitas nec amicitia, licet tamen ex utraque parte fuisset amor benevolentiae. In illo enim statu non essemus nisi servi relative ad Deum ; nunc autem sumus ipsius amici, non quidem in quantum servi sumus, sed in quantum filii eius adoptivi. 855. Charitas non est ipse Spiritus sanctus. — I I; I' ., ■ Docuit Petrus Lombardus charitatem non esse habitum in anima creatum, sed ipsum Spiritum sanctum nobis concessum qui, nullo mediante habitu creato, immediate per seipsum in nobis producit actum amoris divini. Quae sententia est erronea : a) Quia componi nequit cum Cone. Trid. docenti (sess.6, { c. 7 et 16, can. 11) charitatem quae datur a Spir nobis inhaerere, et in justificatione nos accipere infusa fidem, spem et charitatem, per Spiritum sanctum qui charitatem diffundit ; ubi manifeste charitas describitur ut habitus, et a Spiritu Sancto distinguitur ut effectus a causa ; b) Contradicit quoque rationi, quae 1) probat charitatem esse principium operationis creatum : actus enim charitatis est voluntarius et meritorius, unde non producitur a Spiritu sancto solo, nec a voluntate agente ab eo mota tamquam merum ipsius instrumentum, sed a principio activitatis voluntati intrinseco, quo ipsa viribus suis libere se movet ad diligendum Deum ; atqui actus charitatis, quia supernaturalis, excedit vires intrinsecas naturales vo- I |i j■ J I j i ' i i I λ DE CHARITATE 66l lutitatis ; ergo necessarium est ut Spiritus sanctus volun­ tati addat principium operandi, seu vires supernaturales ipsi intrinsecas quibus fiat capax actum charitatis producendi. 2) Ratio probat illud principium non esse momentaneum et transiens, sed habituale et permanens : nullus enim perfecte tendit et operatur ad finem, nisi per principium operationis permanens, unde rebus naturalibus Deus talia principia dedit ad operandum ad finem suum ; ergo et ad finem nostrum supernaturalem (de quo certe non minus providit Deus) dedit nobis supernaturale principium habi­ tuale et permanens, ut perfecte ad illum operaremur et tenderemus. Alias actus charitatis non esset facilis, nec delectabilis, sed quasi violenter et cum tristitia ad eum moveremur, quod tamen est contra experientiam. Unde charitatem esse habitum in anima creatum est theologice certum. 856. Animadversiones. — ia Gratia non est ipsa cum Deo amicitia, sed eius principium, radix et fundamentum, scii, bonum divinum participatum, propter quod amicitia inter Deum et nos esse potest, quae fit per charitatem : per gratiam reddimur diligibiles Deo i. e. digni amore divinae amicitiae, per amicitiam dilecti et diligentes ; gratia est in essentia animae cui tribuit esse supernaturale, charitas in voluntate diligentis cui tribuit potentiam operandi supernaturaliter. 2a Deus, ut nos benevole amet, non exspectat praesentiam gratiae in nobis : haec enim est effectus, non causa, amoris divini gratuiti erga nos, cum amor Dei sit causa omnis bonitatis rerum et omnia bona ab amore Dei proveniant1.— Sed post­ quam gratia ex amore Dei gratuito ornati simus, iam digni sumus ut ab eo diligamur et capaces ipsum redamandi ut patrem. Et ita gratia, quae est effectus amoris divini specialis benevolentiae, etiam est fundamentum amicitiae divinae seu amoris stabilis et mutui. Deus scii, prius amore benevolo confert homini perfectio­ nem ob quam fit amabilis et dein eum ut amicum amat. 3e Inter nos et Deum est amicitia excellentiae, quia nulla est aequalitas quantitatis sed solius proportionis ad superexcellentem, quam participamus, Dei bonitatem.i. i. Nos amamus res quia in se amabiles, e contra amabiles sunt quia Deus illas amat ; amor noster supponit bonitatem rerum, sed amor divinus totam bonitatem rerum causât. Cfr. I-II, q. no, a. 1. 662 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO SECUNDA. DE EXCELLENTIA CHARITATIS. i i ) Articulus I. \ De excellentia charitatis in se. , î r 1 ( ■ <1 I· i i i1 • i 1 (i S. Th. Π-ΙΙ, q. 23, a. 3, 4, 5, 6 ; I-II, q. 66, a. 6 ; De Virt., q. 2, a. 4 et 5 ; III Sent., d. 27, q. 2, a. 2. 857. Charitas est virtus quia est habitus reddens hominem perfectum, nam coniungit eum Deo, qui est suprema regula actuum humanorum. Est virtus specialis quia habet obiectum speciale, scii, bonitatem Dei in se, quatenus est obiectum beatitudinis supernaturalis. Est una virtus quia unus est charitatis finis unaque principalis ratio diligendi Deum, nos et proximum, scii, divina bonitas quam nobis omnibus vult communicare ; — et quia una est communicatio aeternae beatitudinis super quam fun­ datur amicitia charitatis. Ne dicatur amicitiam non esse virtutem. Nam respondet S. Thomas, Q. D. de Virt., q. 2, a. 2, ad 8 : « Amicitia (humana) non ponitur virtus, sed consequens virtutem, quia ex hoc ipso quod aliquis habet virtutem et amat bonum rationis, consequitur ex ipsa inclinatione virtutis quod diligit sibi similes scii, virtuosos in quibus bonum rationis viget. Sed amicitia quae est ad Deum, in quantum est beatus et beatitudinis (supernaturalis) auctor, oportet praestitui ad virtutes quae ad illam beatitudinem ordi­ nant. Et ideo cum non sit consequens ad alias virtutes sed praeambulum..., oportet quod ipsa sit per se virtus ». Item llrll, q. 23, a. 3, ad i : « Amicitia... non est virtus per se ab aliis distincta. Non enim habet rationem laudabilis et honesti, nisi ex obiecto, secundum scii, quod fundatur super honestatem vir­ tutum ; quod patet ex hoc quod non quaelibet amicitia habet rationem laudabilis et honesti, sicut patet in amicitia delectabilis et utilis. Unde amicitia virtuosa magis estaliquid consequens ad virtutem quam sit virtus Nec est simile de charitate, quae non fundatur principaliter super virtutem humanam sed super bonitatem divinam ». I. Aliquando amicitia humana dicitur virtus, sed tunc non agitur de amicitia proprie dicta et interna, sed de externa amiticia, qua ad invicem convivunt et sese gerunt ac si essent amici : est scii, affabilius. Cfr. II-II, q. 114,3. 1, ad. 1. f DE CHARITATE 663 858. Charitas est virtus excellentissima. — Etenim 1) est excellentior virtutibus moralibus, quia attingit ipsum Deum ; 2) est etiam excellentior theologicis a) ex parte obiecti formalis, quia magis et perfectius attingit Deum : fides enim et spes attingunt ipsum qua­ tenus ab ipso nobis provenit vel cognitio veri Vel possessio boni, charitas autem attingit eum in se, ita ut in ipso sistat, non autem ut aliquod bonum ab ipso nobis proveniat ; a. v. fides et spes nituntur Deo revelanti et auxilianti, charitas nititur Deo in se ; b) ex parte Conditionis obiecti materialis, quia charitas se habet propinquius ad Deum : fides enim et spes in­ cludunt distantiam a Deo, et imperfectionem, cum fides sit de Deo non viso, et spes de Deo non possesso ; sed charitas est de Deo qui iam aliquo modo per amorem amicitiae nobis unitur et possidetur, ac plene possidebitur : « est enim amatum in amante et amans per affectum trahitur ad unionem amati » (cfr. Col. III, 14 ; I Cor. XIII, 13). Uno verbo : fides et spes de se includunt imperfectionem, scii, aut obscuritatem, aut absentiam boni ardui ; charitas autem de se nullam inducit imperfectionem. Unde illae evacuantur in patria, non ita charitas quae ibidem ratione obiecti praesentis et intuitive visi perficitur. 859· Obliciunt praedictae doctrinae, quod fides residet in potentia nobiliore : intellectu, charitas autem solum in volun­ tate. — Respondetur : cognitio naturaliter perficitur secundum quod obiectum intellectum est in intellectu, et ideo perfectio cognitionis mensuratur a dignitate intellectus ; volitio autem perficitur secundum quod voluntas inclinatur ad rem ut ad terminum et speciatim dilectio secundum quod diligens trahitur ad rem dilectam, et ideo perfectio volitionis ac dilectionis men­ suratur a perfectione rei ad quam tendit. Ea autem quae sunt infra nos, nobiliore modo sunt in intellectu quam in seipsis (quia unumquodque est in altero per modum eius in quo est) ; quae autem sunt supra nos, nobiliore modo sunt in se quam in nostro intellectu. Et ideo perfectior est cognitio quam dilectio illorum quae sunt infra nos ; sed eorum quae sunt supra nos, ut Deus, perfectior est dilectio quam cognitio. Unde charitas est excellentior fide, sec. Eph. III, 19 : supereminentem scientiae charitatem Christi. Hinc amari in se potest Deus quin in se 664 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS l' i' ■ 1 cognoscatur. — Ita est in statu viae ; aliter iri patria : in visione beatifica enim (qua Deum videmus in se), Deus non repraesentatur in intellectu nostro specie in nobis recepta, sed immediate in se videtur sine specie creata et recepta, unde unitur intellectus ad rem secundum quod est in se, ad Deum ut est in se. Et ideo visio est perfectior dilectione. X Articulus II. ;i ' i De excellentia charitatis relative ad alias virtutes. S. Th. II-II, q. 23, a. 7 et 8 ; I-II, q. 65, a. 2 et 4 ; De Virt., q. 2, a. 3. 860. Sine charitate nulla est virtus perfecta. — t o 1 ii· j; ',i Cum virtus reddat hominem perfectum et summa perfectio hominis consistat in ordinatione ad ultimum finem, quae sine charitate non habetur, sequitur sine charitate nullam haberi virtutem in sensu pleno et in statu perfecto. Attamen sine ipsa haberi possunt verae virtutes quae reddunt hominem honestum et perfectum sub quodam respectu, quantum ad quemdam finem particularem ; quia tamen ipsis deest ordinatio ad ultimuin finem quae est suprema perfectio seu forma moralitatis, vocantur virtutes imper­ fectae seu informes, sicut fides, spes, vel virtus naturalis in peccatore (I Cor. XIII, 1-3). Formatae vero sunt, dum ordinem ad ultimum finem recipiunt a charitate, quae proinde dicitur omnium virtutum forma. 861. Charitas est omnium virtutum forma, regina et finis. — Charitas relative ad omnes virtutes est : 1 f I I I J Ί J i° Finis quia actus omnium virtutum ordinat ad finem ultimum, qui est praecise suum obiectum et proprius suus finis ; et cum praecepta sint de actibus virtutum, etiam dicitur finis legis (I Tim. I, 5 ; Rom. XIII, 10). 2° Forma, non quidem intrinseca et essentialis, sed extrinseca et accidentalis, quia dat et imprimit actibus aliarum virtutum formam et ultimam perfectionem, scii, ordinem seu tendentiam ad ultimum finem, et ita iis tribuit meritum vitae aeternae (I Cor. XIII, 1-3) x. I. Ad pleniorem intelligentiam huius doctrinae, animadvertendum : l° S. Thomas, q. 23, a. 8, eam demonstrat hoc argumento : Quod dat actui humano ordinem ad finem, dat ei formam seu perfectionem. DE CHARITATE 665 3° Radix, quia eas nutrit et sustentat, tribuendo ipsis robur ut facilius et frequentius exerceantur. Sed per charitarein ordinantur actus aliarum virtutum ad ultimum finem. Ergo charitas dat formam actibus aliarum virtutum. Prob. M. : Quod dat actui ordinem ad obiectum dat ei formam. Sed actus humani ut obiectum habent bonum seu finem. Ergo quod dat actui humano ordinem ad finem dat formam. 2° Principium igitur demonstrationis est : In moralibus forma actus est ex parte finis. Quod supponit doctrinam expositam in Ia-IIae : Quando actus est ex duobus principiis, superius movens dat formam, inferius est quasi materiale. Ideo q. 13, a. 5 de electione dicit esse essentialiter actum voluntatis, sed formaliter intellectus ; et q. 16, a. 1, de usu esse actum voluntatis sed praeordinante ratione. Et e contra q. 17, a. 1 et 4 de imperio, esse essentialiter actum rationis, sed formaliter voluntatis utpote moventis ; et q. 18, a. 6 et 20, a. 3, de casu duplicis actus, dicit quod voluntas finis est elementum formale, actus vero exterior imperatus, ad finem, elementum materiale. Ergo si actus charitatis movet alias virtutes ad finem suum qui est finis ultimus, dat eis formam. De habitu autem dicendum sicut de actu : ipsa enim virtus dicitur in ordine ad actus formatos. Ergo virtus charitatis est forma aliarum virtutum. 30 Qualis autem est forma? Non intrinseca seu constitutiva essentiae, nec essentialis ; sed extrinseca, effectiva seu rnotiva, et accidentalis, utpote tribuens ultimum perfectionis complementum. Et tamen quid intrinsecum dat aliis virtutibus, sic eas constituens in ratione accidentali : imponit scii, et imprimit ordinem in actibus aliarum virtutum, movendo habitum ad actum. Quid imprimit? Respondet Caietanus : Participatio passiva imperii et ordinationis suae est velut forma constituens actus illos in esse virtuoso simpliciter. Ab hac participatione actus aliarum virtutum dicuntur et sunt formati. Hinc quid intrinsecum addit, quod constituit eas sub aliquo respe­ ctu, scii, in ratione virtutis perfectae, unde earum meritum et digni­ tas. Et tamen non sunt eadem virtus : habent id per participationem momento quo charitate moventur ; sicut instrumentum participat virtutem principalis agentis at non fit principaliter agens. 4° An est forma exemplaris ? Videtur S. Thomas hic negare, ad 1 ; in Q. D. de Charitate autem affirmat. Sed est quaestio de verbis. Sub una ratione non est exemplaris ; sub alia est exemplaris. Et id non negat omnino in Summa, nam ait : dicitur forma ηθη exemplariter, sed magis effective. Unde non est mere exemplaris. Causa scii, exemplaris proprie est ad cuius similitudinem sunt aliae ; latius ad cuius similitudinem aliae operantur, quatenus inclinatio ad bonum est similis inclinationi charitatis ad summum bonum. Hinc charitas proprie non est forma exemplaris, quia virtutes non ad similitudinem charitatis generantur, sed latius, quatenus ad similitudinem charitatis operantur (Q. D. de Char., a. 3, ad 6 et 8). Est ergo, exemplaris solummodo quantum ad ordinem ad ultimum finem. 5° Hinc ponitur charitas in definitione omnis virtutis ut meritoriae (ibid., ad 1 et 3). Non dat eis propriam speciem, secus esset forma essentialis et constitutiva (ad 1) ; sed dat eis speciem communem per­ fectae virtutis, et est forma communis (ad 5 et 9). Unde una est species communis in omnibus virtutibus (ad i et 5) ; non una species propria, quae dicitur specialissima. Nec obstat quod sic plures sint formae in una re. Nam plures acciden­ tales esse non repugnat, dummodo sit secundum quemdam ordinem (ad 2). 666 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 4° Motor et regina, quia movere et imperare omnibus potest ut producant actus suos quando et quomodo id exigit finis eius, amor et gloria Dei. 5° Mater, quia ex appetitu finis ultimi concipit et generat actus aliarum virtutum, eos imperando (I Cor. XIII, 4-7). 802« Animadversio. — Prudentia est forma virtutum moralium quia dat ordinem ad finem particularem secundum rationem rectam ; charitas est forma virtutum theologicarum, prudentiae et virtutum moralium quia dat ordinem perfectum ad finem ultimum ; gratia est forma charitatis et virtutum, quantum ad esse divinum, quia dat dignitatem et ius ad finem ultimum. QUAESTIO TERTIA. DE CHARITATE QUOAD SUBIECTUM SPECTATA Articulus I. De Sublecto et Generatione charitatis. S.Th.II-II,q. 24, a. 1,2,3,4 ; I-Π, q, 112, a. 4; de Virt.,q. 2, a. 10 et 11. 863. Cfiaritas est in voluntate. — Cum charitas habeat ut obiectum non quidem bonum sensibile sed bonum divinum, hinc non est in appetitu sensitivo sed residet in voluntate. 864. Thesis. Charitas est virtus per se infusa : non enim inest nobis naturaliter, neque causatur ex actibus nostris ; ergo ex sola infusione divina. — Probatur : Charitas excedit facultatem nostrae naturae : fundatur enim in communicatione beatitudinis aeternae et gratiae quae sunt dona supernaturalia, naturam excedentia. Atqui illud quod excedit facultatem naturae non inest nobis naturaliter ; neque acquiritur per potentias naturales, quia effectus nequit superare causam. Ergo charitas nequit haberi nisi per infusionem divinam. Confirmatur: chantas a) est proprietas consequens gratiam gratum facientem, ergo supernaturalis ut illa ; b) est principium actus salutaris et supernaturalis, ergo et ipsa est supernaturalis ; DE CHARITATE 667 c) obiectum materiale et formale habet supernaturale ; ergo supernaturalis esse debet ut ad illud tendere possit. 865· Corollarium. — Ex hoc deducit S. Thomas charitatem non dari nobis Secundum capacitatem (vel dispositionem) na­ turalem, ac si naturalis perfectio vel opera viribus naturae facta haberent dispositionem ad charitatem aut ad certam charitatis quantitatem (seU gradum) ; vel ac si decrevisset Deus dare charitatem maiorem vel minorem prout maior vel minor est perfectio naturalis. Sed Deus dat charitatem in tali proportione qualem vult (Eph. IV, 7) ; quando tamen illam infundit, per gratiam praeparat hominem (adultum) et dat illi dispositionem ac­ tualem qua iste conetur ad illam voluntarie et libere recipiendam, et quidem dat dispositionem seu conatum proportionatum quantitati charitatis quam vult infundere; secus enim homo amorem Dei haberet quin vellet, vel plus quam vellet aut conaretur. In hoc sensu intellïgendum est C. Trid., sess. 6, c. 7 : « iustitiam recipit unusquisque suam, secundum mensuram quam Spiritus sanctus partitur singulis prout vult, et secundum propriam uniuscuiusque dispositionem et cooperationem ». Cfr. c. 5 et 6 et can. 4. 866. Animadversio. — Actus supernaturalis charitatis ad gratiam et habitum charitatis proxime disponit per modum causae materialis, et ideo cum solo voto sacramenti iustificat (Cfr. tr. de lustificatione et de Poenitentia). Articulus II. De Augmento charitatis. S. Th. II-II, q. 24, a. 4-9 ; q. 184, a. 2 ; I-II, q. 114, a. 8 ; III, q. 89, a. 2 et 5 ; Q. D. de Virt. q. 1, a. 11. 867. Charitas in via augeri potest intensive. — Charitas patriae augeri nequit quia est in termino. — Chari­ tas viae non potest augeri extensive, scii, extendendo se ad nova obiecta, quia minima charitas se extendit ad omnia quae sunt ex charitate diligenda. At potest augeri intensive, quatenus fit intensior, fortior et ad agendum promptior. Quod fit non quidem per additionem charitatis ad cha­ ritatem, sed per hoc solum quod eadem charitas magis recipitur et firmius inhaeret, et homo magis charitatem participat, et magis reducitur in actum secundum illam» ut explicatum fuit in tr. de Virt. in gen., n. 570. Probatur: Qui enim est in via, semper potest magis appropinquare termino ; sed terminus viae est Deus ; ergo in terra possumus semper magis appropinquare Deo. lamvero per charitatem tendimus et appropinquamus ad 668 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Deum, cui non appropinquatur passibus corporis sed affectibus mentis quibus illi unimur ; ergo charitas viae semper potest augeri. Çfr. Eph. IV, 15-16 ; Phil. I, 9 ; Prov. IV, 18 ; et C. Trid., sess. 6, can. 24 et 32, c. 10 : « Hoc autem iustitiae incrementum petit sancta Ecclesia dum orat : Da nobis fidei, spei et charitatis augmentum ». 868. Charitas augeri potest sine fine, ut definitum est in C. Vien., can. 1 contra Beguardos. Nulla enim adest ratio cur eius augmentum limitaretur : 1) ex essentia est participatio charitatis infinitae Dei, quae semper magis participari potest ; 2) virtus infinita Dei quae est causa charitatis semper potest producere maiorem charitatem ; 3) homo semper potest maiorem charitatem recipere, nam, crescente charitate, crescit habilitas ad charitatis augmen­ tum. Ergo ex nulla parte datur ratio limitandi hoc aug­ mentum· — Ex divina tamen praeordinatione nullus de facto perveniet ad charitatem Christi vel B. Μ. V. 869. Deus est causa efficiens principalis augmenti charitatis, sicut eius productionis ; at augetur charitas instrumentaliter per sacramenta, dispositive et meritorie per bona opera. Ex tractatu de gratia et de actibus humanis scimus quemlibet actum, sive charitatis, sive ex influxu charitatis positum, etiam minimum, mereri de condigno vitam aeternam, ac gratiae et charitatis augmentum. Unde dicit Christus, Mc. IX, 40 : « Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo... non perdet mercedem suam ». Cfr. C. Trid., sess. 6, c. 10 et 16, can. 32. 870. Quandonam augetur charitas. — Quamvis omnis actus bonus ex charitate factus disponat ad augmentum chari­ tatis, imo illud mereatur, videtur tamen dicendum cum S.Thoma, non omnem actum charitatis dé facto augere, sed solum id fieri per actum intensum quo agens quantum potest conatur ad charitatis augmentum, scii, omnibus viribus charitatis quam habet. Sicut enim Deus non infundit determinatum gradum charitatis nisi proportionate ad dispositionem et conatum voluntatis, ita non videtur augere nisi quis per actum intensum ad hoc conetur. Et tunc augmentum datur non solum propter ultimum actum sed etiam propter omnes actus praecedentes. « Augmentum spirituale charitatis quodammodo simile est corporali augmento ; aug· DE CHARITATE 669 mentum autem corporale in animalibus et plantis non est motus continuus,.. ; sed per aliquod tempus natura operatur disponens ad augmentum, et nihil augens actu ; et postmodum producit in effectum id ad quod disposuerat, augendo ipsum animal, vel plantam, in actu. Ita etiam non quolibet actu charitatis charitas actu augetur ; sed quilibet actus disponit ad charitatis aug­ mentum, in quantum ex uno açtu charitatis homo redditur promptior ad agendum iterum secundum charitatem, et habili­ tate crescente, homo prorumpit in açtum ferventiorem dilec­ tionis, quo conetur ad charitatis profectum ; et tunc charitas augetur in actu » (q. 24, a. 6). Cfr. de Virt., n. 640. 871. Quonam sensu charitas potest esse perfecta. — Charitas : 1) Ex parte obiecti : Dei diligibilis, nequit esse perfecta, quia nunquam tantum diligi potest Deus, quantum diligi­ bilis est : sic ergo sola perfecta est charitas qua Deus seipsum diligit. 2) Ex parte subiecti : hominis diligentis, charitas patriae est perfecta quia est in statu connatural! (dum hic pere­ grinamur a Domino) : a) in ea enim perfecte verificantur conditiones amicitiae : habetur eximia communicatio, sum­ ma unio, perfecta amici praesentia, cum ipso conversatio et ipsius possessio ; unde b) semper fertur açtualiter in Deum et quidem tota virtute sua ; et ideo c) est inamis­ sibilis. Licet ergo habitus charitatis secundum essentiam suam sit idem ac in coelo, et possit esse aequalis in gradu, imo etiam maior in uno viatore quam in alio beato, secun­ dum praedictas tamen conditiones charitas patriae semper est perfectior et intensior. 3) Charitas viae, quamvis non possit habere perfectionem patriae qua totum cor hominis actualiter feratur semper in Deum: est enim impossibile prop ter humanae vitae infirmita­ tem semper actu cogitare de Deo et moveri dilectione ad ipsum ; potest tamen esse perfecta in quantum excludit omnia quae repugnant motui charitatis. Et quidem dupliciter : a) ut habitualiter aliquis totum cor suum ponat in Deo, ita quod nihil cogitet vel velit quod divinae dilectioni sit contrarium (seu quodcumque peccatum mortale), et haec perfectio est essentialis charitati quae sine ea esse non potest, et communis omnibus charitatem habentibus, ac de necessitate salutis ; y |V l V di y ,'■ I( c t « i ! ’ ' i l ;' , j ( . i i 670 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS b) ut studeat vacare Deo et rebus divinis ita ut etiam actualiter feratur in Deum in quantum necessitates prae­ sentis vitae id patiantur, et relinquat alia nisi in quantum necessitas praesentis vitae requirat ; et talis perfectio etiam quibusdam possibilis est in via, et est de consilio, ac competit solis perfectis. Hinc charitas viae ex parte hominis est in triplici statu : cum enim aliquis charitatem acquisiverit, principalis eius cura est ut peccatum (mortale) vitet et charitatem conservet, et tunc charitas dicitur incipiens (via purgativa) ; deinde cura principalis est ad proficiendum in bono, et vitanda peccata venialia praesertim deliberata, et tunc charitas est proficiens (via illuminativa) ; denique tertio cura principalis est ad Deo inhaerendum, et vitanda ea quae etiam perfectiorem unionem cum Deo impediunt, et tunc charitas est perfecta (via unitiva), non sicut in coelo, sed sicut in terris perfecta esse potest, scii. non ita quod actualiter feratur semper in Deum, sed ut homo id faciat in quantum necessitas praesentis vitae id permittat. Prima praecipitur sub mortali, secunda sub veniali, tertia non est de praecepto ; peccatum tamen esset illam contemnere, vel firmare animum contra spiritualem profectum. Articulus III. De Diminutione et Amissione charitatis. S. Th. II-II, q. 24, a. 10, 11, 12 ; de Virt., q. 2, a. 6, 11, 12, 13. ii ■· i [ I. i * 1 I k< I. 872. Charitas diminui non potest. — Charitas non diminuitur proprie^ directe et in se : i° Id enim non efficitur sola cessatione ab actu (sicut pro virtutibus acquisitis), quia charitas non causatur ab actibus nostris. 2° Neque actu peccaminoso : a) non fit per peccatum mortale, quia charitatem aufert ; b) neque veniale efficit diminutionem charitatis : habitus enim diminuitur per suum contrarium, sed peccatum veniale non opponitur charitati,quia est tantum inordinatio DE CHARITATE 671 circa media ad finem, dum charitas est circa ipsum finem ultimum. 30 Neque Deus diminuit charitatem in nobis, quia non subtrahit nobis bonum nisi id mereamur ; peccatum autem veniale non meretur diminutionem charitatis : cum enim aliquis delinquit in minori, non meretur detrimentum pati in maiori, unde qui inordinate se habet circa media ad finem, non meretur detrimentum pati in charitate per quam ordinatur ad ipsum ultimum finem. Deus scii, non plus se avertit ab homine quam homo se avertat ab ipso. Attamen refrigescentia charitatis (Mt. XXIV, 12) quae consistit in diminutione vel cessatione fervoris i. e. fre­ quentiae actuum seu exercitii charitatis, disponit indirecte ad eius corruptionem ; et peccata venialia etiam ad illam disponunt directe : haec dispositio ad corruptionem vocari potest diminutio indirecta et improprie dicta. 873. Charitas viae ex parte nostra amitti potest. — Charitas secundum se deficere non potest, nec 1) ex parte Dei moventis, qui per eam infallibiliter movere potest ad actum charitatis (Rom. VIII, 38), nec 2) secundum propriam rationem et potestatem charitatis quae excludit omne peccatum (I Ioh. III, 9) ; sed solum 3) ex parte subiecti, voluntatis nostrae, quod est vertibile secundum arbitrii libertatem, et sic abiicere potest charitatem. Charitas tamen patriae amitti non potest quia semper fertur actu in Deum ; sed charitas viae amitti potest propter mutationem nostrae voluntatis : quando enim charitas actu non fertur in Deum, potest aliquid occurrere per quod amittitur, motivum scii, peccandi cui consensus praebetur. Ita definit C. Vien. contra Beguardos, et Trid. contra Calvinistas, sess. 6, c. 12, 14, 15, can. 23 et 27 (Cfr. Ezech. XVIII, 26 ; XXXIII, 12-13 ; Roni. XI, 20-22 ; Gal. V, 4 ; I Cor. IX, 27 ; Apoc. II, 4, 5). Amittitur chàritas per quodçumque peccatum mortale (C. Trid. sess. 6, c. 15). Etenim : 1) «Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me» (Ioh. XIV, 21) ; qui autem peccat mortaliter, mandata Dei non servat ; ergo non diligit Deum. 2) Peccatum mortale reddit dignum morte aeterna (Rom. VI, 672 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 23) ; qui autem habet charitatem, dignus est vita aeterna (Rom. VIII, 15-17 simul cum II Tim. I, 7 et IV, 8). Atqui impossibile est ut quis simul sit dignus morte aeterna et vita aeterna. Ergo peccatum mortale tollit charitatem. 3) Charitas postulat ut Deum aestimative diligamus super omnia et ipsi in omnibus subiici velimus. Atqui per peccatum mortale homo in aliquo renuit et non vult subiici Deo, sed peçcatum praefert amicitiae Dei et creaturam Deo. Unde pec­ catum mortale est contrarium charitati, et ideo eam tollit non tantum meritorie, sed etiam physice et efficienter eam expellit1. SECUNDA PARS. DE OBIECTO CHARITATIS. QUAESTIO PRIMA. DE OBIECTO FORMALI. S. Th. II-II, q. 23, a. 4 et 5 ; q. 25, a. 1 ; I, q. 60, a. 5 ; I-II, q. 65, a. 5 ; de Virt. q. 2, a. 2 et 4. 874. Thesis. Obiectum formale seu motivum proxi­ mum charitatis erga Deum est bonitas Dei absoluta in se, propter se amabilis, quatenus est obiectum beatitudinis supernaturalis. Est bonitas Dei in se. Etenim : 1) Rectus amor erga Deum ut motivum habet bonitatem Dei spectatam vel in se, vel relative ad nos. Atqui amor charitatis non habet ut motivum bonitatem Dei relativam ad nos. Ergo. — Prob. min. : Est vera amicitia cum Deo. Sed dilectio amicitiae diligit amicum propter bonitatem ipsius amici, non autem ut ex ipso bonum nobis proveniat ; unde Ioh. XV, 13, dicitur : dilectio ponit animam pro amico. Ergo. 2) Sicut in statu naturae purae tenderemus habitualiter ad finem ultimum naturalem ut bonum in se, super omnia diligendum12, ita in ordine supernaturali necessarium est, ut pei virtutem supernaturalem habitualiter tendamus ad 1. Peccans venialiter non renuit subiici Deo nec evertit subiectionem sui ad Deum, sed modo indebito subiicitur et tendit ad finem. 2. Cfr. S. Thomas, I, q. 60, a. 5 ; et III Sent., d. 29, a. 3. DË CHARITATE 673 finem ultimum supernaturalem ut bonum in se super omnia diligendum. Atqui hoc non facimus per fidem quae tendit in Deum sub ratione veri ; neque per spem qua tendimus ad Deum secundum quod est bonum supremum nostrum : haec enim non tendit ad illum ut bonum supre­ mum in se, nec facit ut Deum diligamus supra nos. Ergo per charitatem tendimus ad Deum finem supernaturalem ut bonum in se. 875. Obiectum formale charitatis dicitur bonitas Dei in se, ut obiectum beatitudinis i. e. ut finis super­ naturalis. Quod non significat bonitatem Dei in quantum nos reddit beatos, nam haec non est amplius bonitas Dei in se sed bonitas Dei relativa ad nos ; at sensus est bonitatem Dei quae et quatenus sese communicat in visione beatifica et est ultimus finis supernaturalis omnium, ac supernatu­ ral! fidei lumine tantum cognosci potest, esse in se et super omnia diligibilem, et sic esse motivum charitatis. Bonitas enim Dei in se spectari potest tripliciter : vel abstrahendo ab hoc quod sese communicat, — vel quatenus se communicat improprie per quamdam sui adumbra­ tionem in productione rerum naturalium, et secundum exigentiam naturae esse posset finis et obiectum beatitudinis naturalis, — vel quatenus seipsam communicat propriis­ sime per visionem beatificam et gratiam gratum facientem. Duobus prioribus modis est tantummodo motivum amoris naturalis et benevolentiae qui etiam esset in statu naturae purae ; tertio modo considerata est motivum amoris supernaturalis et amicitiae. Etenim a) si bonitas Dei non sese communicaret secundum modum excedentem omnes exigentias naturae, nunquam esset motivum amoris super­ naturalis ; et b) si ipsa bonitas et vita propriae Deo non fierent nobis communes, nunquam fundamentum essent amicitiae (cfr. prop. Baii damn. 34, 36, 38). 876. Sententiae non probandae. — 1» Pauci moderni bonitatem Dei esse motivum formale charitatis intellexerunt ita quod Deqs sit summum bonum nostrum nosque beatificans, dicentes etiam amorem concupiscentiae esse amorem charitatis. Quae assertio non solum sine ullo fundamento est facta ; sed etiam falso, nam est contra naturam et perfectionem verae amiciSumina Theologiae Moralis I. — 43 f 674 ί U J I --------------------------------------------—--------------------------- — tiae; nec videtur conciliari posse cum doctrina de praeminentia charitatis supra spe. Et non tantum directe contradicit S.Thomae, ut expositione doctrinae facta manifestum estl, sed etiam ante finem saeculi XVIII videtur fuisse ignota. 2° Alii plures immerito contendunt motivum charitatis esse solam naturam, vel quamcumque perfectionem divinam a reliquis abstractam, quatenus est in se amabilis. Licet enim Deus sic possit amari quodam amore benevolentiae, motivum charitatis est bonitas in se quatenus sese communicat ; Deus autem in se est infinite bonus omnibus perfectionibus et communicat seipsum sicuti est in se, et ideo communicat nobis omnes suas perfectiones videndas et possidendas. Praeterea motivum charitatis est finis ultimus, scii, summa bonitas in se summe amabilis, qua maior excogitari nequit et, qua possessa, nihil desiderandum remanet, quia perfecte beatificat et plene satiat totum appetitum hominis ; atqui haec non verificantur de una vel altera perfectione quae virtualiter alias continet, sed tantum de bono quod etiam formaliter concipitur ut cumulus omnium perfectionum saltem in confuso. Motivum ergo adaequatum charitatis est summa bonitas Dei infinita quatenus continet omnes perfectiones. I j • i ■ ' SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 877. Obiectum formale charitatis erga proximum est eadem Dei bonitas in se, ut obiectum beatitudinis supernaturalis, in quantum scii, nobis communicatur vel communicabilis est. Possumus enim proximum amare propter bonitatem Dei in se, ad quam relationem habet : a) quatenus est res Dei et ad gloriam eius destinatur : medium propter finem ; b) quatenus divina bonitas supematuraliter ab ipso par­ ticipatur, in ipso elucet et eum amabilem reddit, vel saltem proximus ad hoc destinatur : participans ad partici­ patum ; imago ad veritatem, exemplar, prototypum ; c) quatenus a Deo diligitur, et destinatione saltem est amicus Dei : amatum ad amantem. Diligere proximum amore charitatis est ipsi velle bonum supernaturale, maxime ut in Deo tamquam fini ultimo inhaereat, et sic in aeternum Deum amet et laudet ; motivum autem cur hoc volumus est quia Deus in se infinite bonus et perfectus meretur in aeternum amari,i. i. Speciatim videri possunt Q. D. de Virt. 4, a. 3, ad 9 ; II-II, q. 17, a. 6 et 8; q. 23, a. 5, ad 2 ; q. 26, a, 3, ad 3 ; q. 28, a. 1, ad 3 ; III Sent., d. 29, a. 3, ad 2. DE CHARITATE 675 laudari et glorificari ab omnibus qui illud facere possunt (cfr. I Ioh. III, 14 sq, ; IV, 12, 21 ; V, 1, 2). Sic ultima et formalis ratio diligendi proximum est ipsa bonitas increata Dei propter se diligibilis. 878.Quomodo divinacharitatediligimus nos ipsos. — Eodem modo explicatur quomodo nos ipsos diligimus propter Deum. Quod tamen videri potest difficile vel etiam impossibile, nos scii, amare Deum quia est bonus in se : non enim amamus nisi id quod nobis est bonum ; sed amare aliquem quia nobis est bonus, non est amare nos propter illum sed e contra illum amare propter nos. Quod patet ex eo quod nostram felicitatem in omnibus actibus naturaliter et necessario prosequimur. Resp. : Verum est conditionem requisitam ut aliquid amemus esse quod sit bonum nostrum, unde etiam primo naturaliter amamus Deum amore concupiscentiae quia nobis est bonus ; attamen motivum principale et proximum amoris npn est semper quod aliquid sit bonum nostrum, sed potest esse quod sit in se bonum ; et ideo postquam amavimus Deum propter nos, ut bonum nostrum, etiam consideramus illum ut bonum in se et amamus illum principaliter propter se, et nos ipsos referimus ad Deum nosque volumus Deo, tamquam bonum Dei. Aliis verbis : conditio praerequisita sine qua non, est ut actus amoris talis obiecti ac proinde ipsum obiectum sit bonum nostrum et conveniat nobis (sic est intra sphae­ ram voluntatis) ; sed haec universalis ratio amoris non est specialis ratio amoris perfecti : non est huius motivum proximum, nec est id quod voluntas appetit. Nam sic aliquis non amat bonum quia suum, sed quia bonum est. Quod utique non significat nos in illo actu non quaerere felicitatem : in omni enim actu illam naturaliter quaerimus ; sed significat nos velle nos ipsos Deo et felicitatem nostram ad Dei felicitatem referre, in eaque voluntarie constituere. Charitas ergo non tam tendit in Deum ut bonum amantis, sed potius ut bonum amati. 879· Corollaria. — Ex praedictis sequitur : 1) Licet beneficia a Deo accepta vel accipienda sint motiva 676 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS remota quae nos inducant et impellant ad charitatem, quatenus a) ostendunt Deum in se esse perfectum e·, per se amabilem (Eph. V, 2), et quatenus b) nos movent ad diligendum ipsum benefactorem in se, quo casu gratitudo disponit ad amorem charitatis ; attamen bonum velle Deo unice et praecise propter beneficia non est actus charitatis, sed gratitudinis, quae pertinet ad virtutem religionis. Itaque si beneficia spectentur ut bona nobis collata et ibi sistimus, est actus gratitudinis ; si spectentur ut communicationes divinae bonitatis, potest esse actus charitatis, si in iis non amamus utilitatem nostram, quia accepimus, sed bonitatem Dei quae se communicat, quatenus est propter se amabilis. 2) Charitas, et amor concupiscentiae quo amamus Deum ut bonum nostrum, non se invicem excludunt ; imo hic amor necessario praesupponitur charitati et ad illam ut causa impulsiva remote disponit et movet (ut dictum est cOroll. praec.) et eam roborat, quatenus bona a Deo accepta vel accipienda ostendunt illum in se esse bonum x. — Unde amor concupiscentiae ab ipsa I. De hisce sapienter docet Sylvius, in II-II, q. 27, a. 3 : « Plura sunt observanda. Primum. Non licet diligere Deum aut alia bona opera facere intuitu mercedis tamquam finis, si merces intelligatur finis rei amatae, hoc est, Dei ; quia Deus non potest ordinari ad aliquid aliud sicut ad finem. Cum enim finis magis diligatur quam ea quae sunt ad finem, sequeretur licere aliquid diligere plus quam Deum. Secundum. Omnino licet diligere Deum propter mercedem vitae aeternae tamquam finem nostrae dilectionis ; quia vita aeterna est a Deo constituta merces et finis bonorum operum, iuxta illud Mt. XIX : si vis ad vitam ingredi, serva mandata ; et I Petr. I : reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum... Tertium. Non licet ita Deum diligere propter mercedem, ut vita aeterna vel constituatur finis omnino ultimus nostrae dilectionis, vel sic propter eam diligamus Deum ut alias non essemus eum dilecturi,... quia cum Deus sit summe bonus, et propter se summe amabilis, debemus eum diligere propter se, etiam dato quod nihil nobis commodi proveniat ex eius dilectione. Ita ergo diligendus est Deus propter mercedem aeter­ nam, ut tam dilectionem quam alia bona opera exerceamus quidem propter beatitudinem tamquam finem istorum operum, sed illam nostram beatitudinem ulterius ordinemus in DeUm, sicut in finem simpliciter ultimum... Quo pacto Deum principaliter et propter se diligimus, merce­ dem vero aeternant secundario, et propter Deum Deique gloriam, intuebimur. Quartum. Si mercedis nomine intelligitur aliquod temporale, non licet diligere vel colere Deum intuitu mercedis tamquam finis proprie dicti ; licet tamen eius intuitu, tamquam boni alicuius, vel comitantis finem principalem vel ad eum conducentis, quod proinde moveat operantem velut finis aliquis secundarius seu accessorius... » Quibus praenotatis, ipsi quaestioni respondet : « charitatem esse amo­ rem benevolentiae principaliter ; nihil tamen vetare quin secundario includat aliquem amorem concupiscentiae : vera enim amicitia non excludit respectum ad bonum aliquod ab amico consequendum, modo primo et principaliter diligatur amicus propter se, bonum autem illud secundario expectetur... Si quaeratur an hoc sit imperfectionis? dicendum est, imperfectionis quidem esse indigere tali incitamento, sicut perfectionis est non indi­ gere... Verumtamen perfectioni dilectionis (vel iustitiae; njhil simpliciter 677 DE CHARITATE charitate elici porest dummodo ipsi subordinetur, et Deus principaliter ametur, bonum nostrum secundario exoptetur, quatenus appetimus Deum possidere et beatos esse ut per possessionem, Dei bonitatem melius amemus et laudemus. 3) Amare proximum unice quia Deus mandavit, non est actus charitatis sed obedientiae. 4) Amare proximum propter beneficia ab ipso accepta, vel propter egregias qualitates naturales, vel propter imaginem Dei naturalem in ipso impressam, non est charitas sed amor naturalis. Idem dicendum si amatur propter suas perfectiones supernaturales gratiae et charitatis, non quidem praecise ut sunt participatio bonitatis divinae (sic enim amantur charitate, ut dictum est n° 877), sed quatenus sunt proximo propriae, non considerata relatione quam habent ad Deum. 5) Nullus ex charitate potest diligere proximum quin vir­ tualiter implicite diligat Deum, quia diligere proximum est velle ut in aeternum amet Deum ; et e converso non potest diligere Deum quin Virtualiter implicite diligat proximum, quia diligere Deum est etiam velle ut in aeternum ametur et laudetur a proximo. Cfr. I Ioh. IV, 12, 21 ; V, 1, 2. 6) Actus charitatis est actus quoad substantiam supernaturalis, et vere divinus, quia ut obiectum materiale et formale habet ipsum Deum in se : amat enim ipsum Deum propter ipsgm suam bonitatem propriam qua superat omnes creaturas totamque naturam, eodem scii, modo quo Deum amabimus in coelis ubi perfecte ipsius vitae participes erimus, et modo simili lili quo Deus amat seipsum. QUAESTIO SECUNDA. DE OBIECTO MATERIALI CHARITATIS. Articulus I. De Diligendis ex charitate generatim. S. Th. II-II, q. 25, a. i, 2, 3, 4, 5, 10, 11, 12 ; de Virt., q. 2, a. 7. 880. Duplex obiectum amoris. — Cum amare sit velle bonum alicui, in omni amore duplex habetur ob­ iectum : perspna cui bonum volumus, quae est obiectum immediatum, per se et simpliciter amatum ; — et bonum derogat, Deum diligendo (yel colendo), mercedem aeternam intueri, eiusque intuitu diligere... Etsi vero alicuius virtutis actus principalis dignior sit quam secun­ darius, non oportet tamen quod principalis solus sit dignior quam principalis et secundarius simul ». Cfr. omnino S. Thomam, in III Sent., d. 29, q. 1, a. 4. 678 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS quod ipsi volumus, quod tantum amatur mediate et sub quodam respectu, in quantum amamus personam cui hoc bonum est. Unde personae amatae solae dicuntur proprie obiectum materiale amoris. 881. Thesis. Obiectum materiale principale charitatis est ipse Deus finis supernaturalis qui per se propter bonitatem propriam amatur, et ratione cuius aliae personae amantur, ut sic ipsum melius et perfectius amemus. Obiectum materiale secundarium sunt omnes creaturae rationales quae in beatitudine Dei communicare possunt : nos ipsi, omnes homines viatores, sancti in coelo, angeli boni, animae in purgatorio degentes ; non autem creaturae irrationales, damnati, et angeli mali. Amantur illi non per se propter bonitatem propriam, sed propter Deum et ipsius bonitatem : sicut si aliquis habet amicitiam ad aliquem hominem, ratione eius diligit omnes qui ad illum hominem pertinent, sive filios, sive amicos, sive servos, etc. in quantum ad ipsum pertinent, ita amicitia charitatis se extendit ad omnes familiares Dei, quos ad sui societatem et beatitudinem advocat. 882. Quodnam bonum volumus amore charitatis ? — Bonum quod volumus Deo principale sunt ipsius infinitae perfectiones, quas ipsi non desideramus quidem, sed in quibus nobis complacemus ; secundarium est harum perfectionum manifestatio et glorificatio externa, quam Deo optamus et procuramus et de qua procurata gaudemus. Bonum quod volumus nobis et proximo principale est ipsa charitas simul cum eius fundamento gratia gratum faciente et beatitudine ; secundarium sunt tum omnia bona supernaturalia quae ad beatitudinem per se conducunt, tum etiam per accidens bona naturalia quatenus ad beati­ tudinem aliquando conducere possunt. Charitas etiam versari potest circa creaturas irrationales vel daemones, in quantum ea vult conservari ad gloriam Dei vel utilitatem hominum. 883. Quatuor diversa sunt ex charitate diligenda, iuxta Augustinum, de doctr. cha, 1. 1, c. 23 et 26 : DE CHARITATE 679 1) aliquid sicut causa et radix beatitudinis : Deus ; 2) aliquid quod beatitudinem directe participat : ipse diligens j seu nos ipsi ; 3) illi quos consociatos habere possumus in hac parti­ cipatione : proximi ; 4) denique aliquid ad quod beatitudo derivatur solum per quamdam redundantiam : corpus nostrum. Articulus II. De diligendo Deo. S. Th. II-1I, q. 23, a. 4 ; q. 25, a. 1 ; q. 27, a. 2, 5, 6 ; q. 28, a. 1; q. 44, a. 4, 5, 6. 884. Quomodo charitas est erga Deum exercenda. — Charitas seu amicitia divina est amor benevolentiae efficax, unde complectitur tum complacentiam de bonis divinis, — tum desiderium seu benevolentiam proprie dictam i. e. voluntatem bona divina augendi,— tum zelum ad gloriam Dei promovendam. 1) Complacentia est de bonis quae Deus possidet : quando enim aliquem vere diligimus, ipsius bona ut nostra habemus, ideoque in eius bonis complacemus, quasi nostra eSsent ; quod Christus his verbis indicavit : « Si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad Patrem» Ioh. XIV,28. Hinc : a) lusti de infinitis perfectionibus Dei in se spectatis laetantur, ut de sapientia, potentia, benignitate, pulchritudine, etc., imo plus sibi complacent in perfectione et gloria Dei quam de propria beatitudine. Ita Augustinus dixisse refertur : « Domine Deus, sic te diligo, ut si ego Deus essem et tu Augustinus, vellem ego esse Augustinus, ut tu Deus esses ». Et S. Franciscus Salesius qui id refert, ipse precatus est : « O dilectissime cordis mei, non cupio quidem quod poSsim aliquid boni tuae maiestati exoptare, sed ex toto corde complaceo in illo supremo bonitatis gradu quem tu habes, cui neque desiderio neque etiam cogitatione aliquid addi potest ; sed si tale desiderium possibile esset, o infinita Deitas et divina Infinitas, anima mea vellet esse hoc ipsüm desiderium et nihil aliud1 ». b) Gaudent pariter de externa manifestatione Dei attributorum, de divina providentia, de extensione regni Dei, de externa gloria quam accipit ab Angelis, electis in coelo, et iustis in terra. I. Traité de l'Amour de Dieu, 1. V, cb. 6. 68θ SUMMA THEOLOGIAE MORALIS c) Quae complacentia sponte prorumpit in laudem Dei (quae est actus religionis) qua ipsi gratulantur de omnibus quae ad eius perfectionem et gloriam pertinent : « Gloria in excelsis Deo... Laudamus te, benedicimus te, glorificamus te... Te Deum laudamus, te Dominum confitemur ». 2) Desiderium est de bonis divinis augendis in quantum sit possibile ; quod est benevolentia stricte dicta qua Deo volumus et optamus bonum : quando enim aliquem vere diligimus, ipsi optamus bonum sicut nobis. a) Desiderium illud non est absolutum quoad perfectiones Deo intrinsecas quarum incrementum non optamus, cum nihil boni Infinito accrescere valeat ; illas tamen possumus aliquo modp optare sub conditione. Ait enim S. Thomas (III Sent., d. 29, q. i, a. 3, ad 4) : « Si esset possibile quod ex nostris operibus aliquid ei accresceret, habens charitatem multa plura faceret propter beatitudinem ei conservandam, quam propter eam sibi adipiscendam ». Unde S. FranciscUs Sal. (1. c.) : « Dixi Domino : Deus meus es tu, immensa plenus bonitate, qui nec meorum nec alterius cuiusque bonorum indiges ; si tamen possibile foret te boni alicuius indigere, nunquam id tibi exoptare desinerem, et, ad illud tibi procurandum, vitam omniaque mihi carissima libenter impenderem ». b) At absolutum est desiderium quoad gloriam Dei extrinsecam, ad quam amore inducimur procurandam,tum in nobis qua­ tenus parati sumus omnia agere et pati ad proficiendum in divino amore, tum in aliis quatenus sincere desideramus ut peccatores et infideles illuminentur et Deum cognoscant, ament et glori­ ficent, vel et ut iusti magis glorificent : « Confiteantur tibi populi, Deus ; confiteantur tibi, populi omnes... Laudate Domi­ num de coelis... laudate Dominum de terra... laudate eum omnes gentes... Benedicite omnia opera Domini Domino... Sanctifice­ tur nomen tuum, adveniat regnum tuum ». c) Ex quo desiderio oritur tristitia, de peccatis et offensionibus contra Deum, summum Bonum commissis, et filialis timor ne Deum offendendo separemur ab eo super omnia dilecto. 3) Zelus ad gloriam Dei promovendam oritur, cum amor non in solo affectu sistat, sed etiam exterius operetur. Non enim sufficit affectus, sed oportet charitas sit effectiva : « Non diligamus verbo neque lingua sed opere et veritate » (I Ioh. III, 18 ; cfr. Mt. XXV, 41 sq.). « Qui habet mandata et servat ea, ille est qui diligit me » (Ioh. XIV, 21). Unde S. Gregorius : « Probatio dilectionis exhibitio est operis » (hom. in Εν., 1. 8, hom. 30). Quod fit dupliciter : a) vehementer repellendo pro posse ea quae sunt contra honorem et voluntatem Dei, et b) positive DE CHARITATE 681 peragendo quae honorem Dei procurant : in seipso perfecte observando mandata, imo et consilia, ac opera omnia ad Deo placendum efficiendo ita ut vere regnet super nos ; in aliis exercitium religionis et virtutum promovendo. 885. Media ad proficiendum in Dei amore opportuna sunt adhibenda. Oportet : 1) Obstaculum minuere et paulatim eradicare inordinatum amo­ rem sui, qui divino amori directe contrariatur estque causa omnis peccati (I-II, q. 77, a. 4). Unde Christus (Mt. XVI, 24) : « Si quis vult post me venire abneget semetipsum ». Quare nutrimentum charitatis est imminutio cupiditatis, et tantum in charitate proficimus quantum amorem nostri deprimimus. 2) Considerare rationes amandi Deum, scii, a) Deus est amator nostri, qui prius dilexit nos et ab aeterno nos gratuito selegit ad existentiam et innumera beneficia naturalia et supernaturalia, non ad sui commodum aut felicitatem, sed ad nostrum bonum. b) Deus vult et ardenter cupit a nobis amari, uti constat ex praecepto quod nobis imposuit ut primum et maximum totius legis (Mt. XXII, 37-38),— ex promissis, comminationibus, bene­ ficiis et poenis quibus ad sui amorem allicit, et exhibetur largissimus benefactor, optimus pater, amantissimus sponsus, amari enixe flagitans, — maxime ex eo quod misit Filium qui venit vitam divinam nobis communicare, ignem divini amoris mittere ut accendatur, et promittere Spiritum sanctum et Deum nobis inhabitantem. c) Deus in se est infinite amabilis, uti constat ex eo quod omnes perfectiones, bonitates et pulchritudines omnium creaturarum ac cuncta beneficia supernaturalia eminenter et infinite in se contineat ; unde dignus est omni amore, et si amor dignitati obiecti proportionari debeat, suprema et infinita bonitas erit amanda sine modo. 3) Media adhibere quibus charitas frequenter exerceatur et au­ geatur, sive : a) Directe eliciendo actum amoris erga Deum insignem bene­ factorem in se amabilem, complacentia in attributis divinis omni laude dignis, benevolentia qua optamus ut sanctificetur nomen Dei, regnum eius adveniat et voluntas eius fiat sicut in coelo et in terra, zelo quo totis viribus gloriam Dei promovemus, perfecta contritione qua peccata detestamur quia Deum infinite bonum offendunt ; — sive : b) Indirecte actus eliciendo virtutum moralium qui charitate informantur, praesertim observantia mandatorum quae est signum dilectionis (Ioh. XIV, 15, 21 ; I Ioh. II, 4 ; V, 3), perfecta submissione ad voluntatem Dei maxime in adimplendis officiis status ; imo qualibet actione pietatis, laboris, mortificationis, etc. ex amore Dei patrata (I Cor. X, 31). Et ita opera etiam difficiliora evadunt facilia, nam, ut ait Augustinus, nihil est difficile aman­ tibus. 682 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Articulus III. De diligendo Seipso. S. Th. II-II, q. 25, a. 4, 5, 7. 886. Homo debet amare seipsum, tum amore naturali, quod etiam naturaliter adimplet, cum unusquisque natu­ raliter amet sui conservationem et felicitatem (et ita amare est commune bonis et malis) ; — tum amore supernatural! charitatis, ut manifeste supponitur in praecepto Domini, amandi scii, proximum sicut seipsum. Quamvis enim proprie dicta amicitia ad seipsum directe haberi non possit, sed aliquid maius amicitia, potest tamen amicitia haberi ad Deum, et consequenter ad alios (et nos ipsos) qui sunt Dei. Unde S, Thomas, q. 25, a. 4 : « Cum charitas sit quaedam amicitia... dupliciter possumus de charitate loqui. Uno modo sub communi ratione amicitiae, et secundum hoc dicendum est quod amicitia proprie non habetur ad seipsum, sed aliquid maius amicitia, quia amicitia unionem quamdam importat... Unicuique autem ad seipsum est unitas, quae est potior unione ad alium. Unde sicut unitas est principium unionis, ita amor quo quis diligit seipsum, est forma et radix amicitiae. In hoc enim amicitiam habemus ad alios, quia ad eos nos habemus sicut ad nos ipsos... Alio modo possumus loqui de charitate secundum propriam rationem ipsius, prout scii, est amicitia hominis ad Deum principaliter, et ex consequenti ad ea quae sunt Dei : inter quae etiam est ipse homo, qui charitatem habet ; et sic inter cetera quae ex charitate diligit quasi ad Deum pertinentia, etiam seipsum ex charitate diligit ». 887. Quomodo homo seipsum diligere debet. — Vi praecepti divini homo tenetur, ex charitate sui, seipsum diligere supematuraliter, propter Deum, non secundum naturam sensitivam et corporalem in se spectatam, et secundum corruptionem exterioris hominis in his quae repugnant rationi, sed secundum naturam rationalem seu interiorem hominem, in quantum potest de beatitudine divina secundum animam et secundum corpus participare. Haec est perfectissima ratio et simul unica norma et regula in amore nostri : in tantum debemus nos i. e. animam et corpus diligere,:» quantum pertinemus ad Deum. Et quidem : DE CHARITATE 683 1) Primario animam, quae a Deo creata, per gratiam divinae effecta est consors naturae, sanguine Christi redempta, templum divinitatis et capax aeternae beatitudinis. Hinc tenemur â) salutem animae ac sanctificationem omnibus anteponere (Mt. VI, 33), et media necessaria ad salutem adhihibere, b) virtutes Christianas colere, c) opera bona et meritoria secundum exemplum Christi agere (Mt. VI, 19-20), d) gratiam et media ad eam seryandam et augendam maioris aestimare quam omnia temporalia adiumenta, e) ac odio habere et unum timere peccatum quod avertit a Deo, Omnia autem bona animae, sive naturalia uti supt eruditio, scientia, honor, fama, gloria, etc., sive etiam supernaturalia, non sunt amanda propter seipsa sed propter Deum, 2) Secundario et subordinate etiam diligere debemus corpus, non propter se sed propter Deum, in quantum est animae instrumentum ad honorem Deo praestandum et bonum operandum (Rom. VI, 13, 19), ac templum Dei gratia sanctificatum et capax quodammodo beatitudinis, quae ex animae gloria in corpus redundat (Il Cor. VI, 19-20 ; XV, 42-43)· Hinc a) tenemur media ordinalia adhibere conservandi pro­ priam vitam, integritatem membrorum et sanitatem, procurando nobis victum, indumentum, habitationem, ut corpus possit esse instrumentum aptum ad deserviendum animae et serviendum Deo ; attamen b) appetendo bonum corporis, v. g. sanitatem, Voluptatem, vitam, etc., haec omnia debemus quaerere propter Deum, in gloriam Dei ; c) carnis concupiscentiam et inordinata desideria refrenare debemus ex odio peccati, et rationabilem mortificationem infligere corpori quod aggravat animam et pronum est ad rebellionem, ad illud scii, subjiciendum menti et servitio Dei (Col. III, 5 ; I Cor. IX, 27) 5 d) non tamen corpus affligere ex odio corporis secundum suam naturam spectati (sic bonum est), nec quaerere mortificationem propter ipsam mortificationem (sicut nec voluptatem propter voluptatem), nec fugere omnes delectationes et voluptates, sed possumus gaudere et frui etiam terrestribus delectationibus, at iuxta rectam rationem. 888. Peccant contra charitatem sui : a) Magis per excessum, qui inordinato egotismo indulgent et privatis com­ modis student praecipue, plus quam bono Dei, aut exclusive, gloria Dei aut aliorum salute et utilitate posthabitis (Phil. II, 21 ; II Cor. X, 24 ; II Tim. III, 1-2). Hinc intelligitur 1) id fieri in omni peccato mortali (Ps. X, 6 ; 684 summa theologiae moralis Tob. XII, io) ; 2) nullius boni causa licitum esse etiam venialiter peccare. b) Magis per defectum : 1) qui bona exteriora aut corpora­ lia ita diligunt ut contemnantur spiritualia, bonum scii, corporis bono animae praeferendo (Mt. X, 28), aut etiam bona fortunae saluti et vitae corporis anteponendo ; 2) qui negligunt media necessaria salutis aut media ordi­ naria conservandi propriam vitam, corporis integritatem vel sanitatem ; aut se exponunt sine sufficienti ratione periculo animae (v. g, diu differendo poenitentiam) vel corporis (v. g. mortis aut gravis morbi) ; 3) qui malum sibi optant et a fortiori sibi inferunt, v. g. directe nocendo saluti corporis, laedendo se in integritate membrorum, aut vitam corporalem sibi auferendo. Ad istam malitiam tamen qua haec peccata opponuntur charitati erga seipsum, non est specialiter attendendum in con­ fessione, quia includitur in omni peccato ; praeterea ista peccata semper laedunt aliud praeceptum aut virtutem, et ideo secundum aliam speciem sunt declaranda. Articulus IV. De Peccatoribus diligendis. S. Th. II-II, q. 25, a. 6 et 7. 889. Peccatores sunt diligendi.— « Omnis peccator, dicit Augustinus, 1. 1 de Doctr. cha, c, 27, in quantum peccator est, non est diligendus, et omnis homo, in quantum homo est, diligendus est propter Deum ». Itaque pecca­ tores secundum quod culpa in ipsis est non sunt diligendi, sed potius odio habendi, i. e. culpa in peccatoribus est odio habenda ; at secundum naturam quatenus homines sunt aeternae beatitudinis capaces, sunt ex charitate dili­ gendi. Desiderare peccatori malum in quantum est malum, semper est illicitum. At aliquando licitum est ipsi desiderare malum temporale sub ratione maioris boni, vel ad emen­ dationem culpae (v. g. morbum aut adversitatem ut con­ vertatur), vel ad conservationem iustitiae (v. g. ut puniatur propter crimen commissum), vel ad bonum commune (v. g. DE CHARITATE 685 mortem haeresiarchae ne alios a fide abducat) .At illicitum est ulli viatori desiderare quod damnetur vel quod peccet, quia id est simpliciter malum. 890. Peccatores non diligunt seipsos ex charitate. — « Peccatores, aiunt Mechlinienses., n. 60, q. 2, non vere diligunt seipsos ; quia se non diligunt secundum id quod principale est in ipsis i. e. secundum animam et bona spiritualia ; sed secundum id quod odisse et abnegare deberent, scii, secundum exterioris hominis corruptionem. Unde, ait S. Thomas (Q. D. de Virt. 2, a. 12, ad 6), peccator « magis se odit quam amat secundum Ps. X, 6 : Qui diligit iniquitatem odit animam suam». Manet tamen amor naturalis ex amore sui esse ». Rem illustrat S. Thomas q. 25, a. 7 : « Amare seipsum uno modo commune est omnibus, alio modo proprium est bonorum, tertio modo proprium est malorum... Homo dicitur esse aliquid : Uno modo secundum suam substantiam et naturam ; et secun­ dum hoc... omnes homines boni et mali diligunt seipsos, in quantum diligunt sui ipsorum conservationem. Alio modo dicitur homo esse aliquid secundum principalitatem... : princi­ pale enim in homine est mens rationalis, secundarium autem est natura sensitiva et corporalis, quorum primum Apostolus nominat interiorem hominem, secundum exteriorem (II Cor. IV, 16). Boni autem aestimant principale in seipsis rationalem naturam, sive interiorem hominem, unde secundum hoc aesti­ mant se esse quod sunt. Mali autem aestimant principale in seipsis naturam sensitivam et corporalem, scii, exteriorem hominem. Unde non recte cognoscentes seipsos, non vere diligunt seipsos, $ed diligunt id quod seipsos esse reputant. Boni autem vere cognoscentes seipsos, vere seipsos diligunt. Et hoc probat Philosophus per quinque quae sunt amicitiae propria. Unusquisque enim amicus i° quidem vult suum amicum esse et vivere ; 20 vult ei bona ; 30 operatur bona ad ipsum ; 4° convivit ei delectabiliter ; 5 ° concordat cum ipso, quasi in iisdem delectatus et contristatus. Et secundum hoc boni diligunt seipsos, quantum ad interiorem hominem, quia 1) volunt ipsum servari in sua integritate ; et 2) optant ei bona, quae sunt bona spiritualia ; et 3) etiam ad ea assequenda operam impendunt ; et 4) delectabiliter ad cor proprium redeunt, quia ibi inveniunt et bonas cogitationes in praesenti, et memoriam praeteritorum bonorum, et spem futurorum bonorum ex quibus delectatio causatur. Similiter etiam 5) non patiuntur in seipsis voluntatis dissensionem quia tota anima eorum tendit in unum. — E contrario autem mali 1) non volunt conservari in integritate interioris hominis ; 2) neque appetunt ei spiritualia bona ; 3) neque ad hoc operantur ; 4) neque delectabile est eis secum 686 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS convivere, redeundo ad cor, quia inveniunt ibi mala, et prae­ sentia, et praeterita, et futura, quae abhorrent ; 5) neque etiam sibi ipsis concordant propter conscientiam remordentem. Et per eadem probari potest quod mali amant seipsos secundum corruptionem exterioris hominis ; sic autem boni non amant seipsos ». Articulus V. De Inimicis diligendis. S. Th. II-II, q. 25, a. 8 et 9; de Vift. q. 2, a. 8. 891. Inimici sunt diligendi, — Inimici sunt illi qui nps vel nostros oderunt, vel offenderunt, vel iniuria affecerunt, vel saltem ut tales apprehenduntur \ Inimici non sunt diligendi ut inimici, i. e. eorum inimiT citia non debet amari, quia illa malum est. At inimici secundum naturam, quatenus homines sunt aeternae bea­ titudinis capaces, sunt ex charitatç diligendi.— Probatur : a) Ex verbis Christi, Mt. V, 44 : « Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos... orate pro perse­ quentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri qui in coelis est » ; et VI, 12 : « Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris», ubi indicatur dilectio inimicorum ut conditio requisita ad remissionem peccatorum, nam v. 15 : « Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra ». b) Ex V. T.: Lev. XIX, 17-18; Exod. XXIII, 4, 5; Prov. XXV, 21, coll, cum Rom. XII, 20-21. c) Ratio dictat principium : Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris ; atqui nullus vult odio haberi sed omnis cupit amari. — Ceterum contra rationem est aliquem, propter culpam, odisse non tantum secundum culpam, i. Offensa est sola laesio voluntatis alterius, qua alteri molestiam inferimus et sufficiens motivum praebemus displicentiae et indignationis absque violatione iuris proprie dicti, et est contra solam charitatem et pacem humanam, aut affabilitatem, etc., ut si amico petente a te obse­ quium quo maxime indiget et quod praestare potes, deneges : ista exigit reconciliationem. Iniuria est etiam laesio iuris proprie dicti, et est contra iustitiam ; haec est vel damnosa quand J de facto nocet proximo in bonis, et ista restitutionem exigit, vel simplex si non noceat, v. g. si alicui contumeliam inferas soli, et ista exigit simplicem satisfactionem. DE CHARITATE 687 sed etiam secundum naturam, in quantum in ipso bonum est. 892. Inimici de praecepto diligendi sunt in com­ muni, i. e. sicut alii homines etiam incogniti, quatenus a dilectione proximi illos excludere non possumus ; unde tenemur per se et generatim ipsis praestare, ex interno affectu, signa et beneficia communia dilectionis : illa enim negare generatim habetur ut signum odii, et facile causai scandalum, tum respectu inimici qui inde in inimicitia fir­ matur, tum etiam respectu videntium. At in particulari, exercendo actum specialem dilectionis erga personam inimici, non est de praecepto sed de per­ fectione et consilio; et ideo signa specialia dilectionis exhibere generatim non est de praecepto. Est tamen illud in praecepto secundum praeparationem animi, ut scilicet homo paratus sit ad diligendum inimicum in particulari, et ad ipsi benefaciendum, et ad exhibendum ipsi signa dilectionis specialia, si necessitas postularet (Prov. XXV, 21). 893. Signa et beneficia communia dilectionis sunt illa quae, ratione generalis charitatis, vel omnibus hominibus aut omnibus alicuius conditionis exhibentur (v. g. cum aliquis orat pro omnibus, vel omnibus pauperibus eiusdem civitatis dat eleemosynas), vel ab omnibus hominibus talis status aut con­ ditionis invicem exhiberi solent (v. g. a vicino vicinis, a cognato cognatis, a patre filiis, a discipulo condiscipulis, etc.). Quaenam autem illa sint, ex prudentum aestimatione et recepta consue­ tudine est iudicandum : magna enim diversitas est pro regione, statu et tempore. Hinc, ait S.Alphonsus, n° 28 : « Non licet inimi­ cum excludere a communibus orationibus, v.g. oratione dominica quae pro çommunitate instituitur, nec a communibus eleemosynis, resalutatione, responsione (etiam litteris), expositarum mercium venditione ; quia haec sunt communia dilectionis signa, ideoque contra haec facere v. g. cognatos omnes invitare, obvios omnes ex vicinia vel collegio ex consuetudine salutare, solo inimico excluso » est per se et regulariter malum. 894. Signa et beneficia specialia dilectionis sunt illa quae nemini debentur, nec a conditione personae et consue­ tudine regionis exiguntur, sed ex mera liberalitate specialiter exhibentur aliquibus personis, ratione specialis amicitiae quae non est ad omnes eiusdem conditionis : haec sicut libere assu­ muntur, libere omittuntur. Hinc per se et generatim non tenemur inimicos aegrotos visitare, moestos consolari, hospitio aut con­ 688 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS vivio excipere, specialiter pro iis orare, frequens commercium v. g. epistolarum cum iis habere, imo nec prius alloqui aut salu­ tare, nisi ageretur de superiore aut de valde conjunctis, vel nisi salutatio aut allocutio esset signum commune charitatis erga obvios (v. g. in locis parvis, in convivio, communitatibus, etc.), a quo diutius abstinere pro signo odii haberetur. 89$. Omittere signa et beneficia dilectionis com? munia aliquando licitum est, sed per accidens et extra­ ordinarie ad tempus, propter iustam causam : a) ex iustitia, scii. 1) si superior offensus ab inferiore eum sic emendare speret (dummodo spes sit fundata), vel eum corrigere intendat, aut aliis dare exemplum : superior enim habet ius puniendi1 ; b) ex charitate : 2) si absque odio fiat, etiam a non supe­ riore, ut offensoris audacia et insolentia refraenetur, vel ut emendetur1 2 ; 3) si quis ex signis exhibitis, prudenter timeat maiorem obstinationem inimici, recordationem iniufiarum, novam commotionem aut rixam ; c) ex alia rationabili causa: 4) si fiat in signum iusti doloris ex actuali vel recenti iniuria, praesertim si haec fuerit atrox ; 5) si fiat ob iniuriam graviter infamantem, ne videretur illa parvi aestimari ; 6) si, absque scandalo, fiat quia signis exhibitis inimicum non esse responsurum certo quis cognoscat, v. g. quia id expertus est ; quodsi dubitet, saltem semel experiri tenetur. 896, Exhibere signa dilectionis specialia debemus 1. Parentes possunt ad tempus eiicere filios, ob crimen commissum, vel ob matrimonium indignum, ad emendationem scii, vel castigationerp ; non autem possunt in perpetuum negare reconciliationem. 2. Quidam, ut Ballerini et Génicot, id licitum dicunt ad vindictam sumendam de leviore iniuria : quod enim in gravioribus iniuriis a judici­ bus peti potest, videtur ab unoquoque assumi posse ob eosdem fines in levioribus offensis, quibus vindicandis ad iudices recurri non solet. — Id tamen non videtur probandum, quia in tota theologia catholica solemne fuit semper principium privatam vindictam esse illicitam, tum quia nemini licitum est sibi reddere ius et propria iura sibi vindicare, sed id competit iudicibus, tum quia in praxi difficile erit vindictam quaerere unice ex amore iustitiae sine ullo malevolo animo ; principium autem Ballerini est novum et inauditum. Unde hic modus agendi solum admittatur : non ut vindicta pro iniuria praeterita, sed ut frenum iniuriae ulterioris. Notat tamen Prümmer, Th. Μ. Π, η. ιΐ9, id practice permitti, si superior censeatur delegare privatum, v. g. de licentia praesumpta parentum parvam correctionem ministrari posse pueris, qualis est verberatio levis. I DE CHARITATE 689 per accidens et extraordinarie ; quae tunc iam sunt com­ munia signa omnibus debita : a) in gravi necessitate spirituali vel temporali (vitae, famae, fortunae) proximi, tunc enim ea negare haberetur recte ut signum odii ; b) cum inimicus veniam rogat, vel specialia signa ad illam obtinendam exhibet, quo in casu negare specialia signa ordinario est signum odii ; quandoque tamen licite quis ea negabit (ad tempus), v.g. superior ad emendationem, punitionem vel exemplum, unusquisque ad exprimendum iustum dolorem si statim post offensam venia postuletur ; c) ad resistendum odio ad quod te propensum sentis ; d) ad vitandum scandalum, quod tamen generatim aliter vitari potest v.g. declaratione aut monitione viden­ tium ; e) si adsit fundata spes quod inimicus tunc grave odium deponat, a qua tamen obligatione grave incommodum excusat (cfr. infra, p, 3, q. 3, a. 2). 897. Denegare inimico signa charitatis debita est peccatum mortale ex genere suo.—Est mortale quia est contra charitatem1 ; quod fit 1) ex intentione interna, quando procedit ex odio vel appetitu vindictae mortaliter malis, 2) propter significationem externam,quando ab inimico consideratur ut gravis offensa, vel quando causai grave scandalum, vel quando ab aliis haberetur ut signum gravis odii aut appetitus vindictae mortaliter mali. Ad hoc ulti­ mum diiudicandum, attendendum est ad causam ob quam signa omittuntur, v. g. si fiat ob gravem rixam praecedentem facilius habebitur ut signum gravis odii quam si fiat ob 1 I. Rem probat S. Thomas, Q. D. de Virt., q. 2, a. 8 : “In eo qui contra nos inimicitiam exercet, est duo invenire : unum quod est ratio dilectionis, scii, quod ad Deum pertinet, et aliud quod est ratio odii, scii, quod nobis adversatur. Iri quocumque autem invenitur ratio dilectionis et ratio odii, si praetermissa dilectione in odium convertamur, manifestum est quod id quod est ratio odii praeponderat in corde nostro eo quod est ratio dilectionis. Sic ergo si aliquis inimicum suum odio habeat, inimicitia illius praeponderat in corde suo amori divino. Magis ergo odit inimicitiam illius quam diligat Deum. Tantum autem odimus aliquid, quantum diligimus bonum quod nobis per inimicum subtrahitur. Relinquitur ergo quod quicumque inimicum odit, aliquod bonum creatum diligit plus quam Deum, quod est contra praeceptum charitatis. Habere igitur odio inimicum est contrarium charitati ». Summa Theologiae Moralis I. — 44 690 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS nugas. Hinc videtur nimis generale, quod aliqui sine restrictione dicunt, religiosum qui confratrem post decem dies non vult alloqui, non esse absolvendum : non enim semper ut signum gravis odii habetur. Est mortale ex genere suo; ergo admittit levitatem mate­ riae : sic si persona multo maior inferiorem non resalutet, v. g. nobilis rusticum, pater filium, non videtur mortale ; et ceteroquin in nostris regionibus omissio salutationis vel resalutationis una vel altera vice saepius est peccatum veniale : per se enim opponitur soli affabilitati, nec semper ipud nos est signum aut effectus gravis odii, vel causa gravis scandali. 898. Tenemur inimico interius remittere offensam (Mt. VI, 15 ; XVIII, 35), non tamen cum ipso redinte­ grare pristinam amicitiam specialem, si haec fuerit libere assumpta. Nec tenemur per se, etiamsi veniam petat, remittere restitutionem pro damno causato, vel satis­ factionem pro iniuria illata (nemo enim tenetur per se remittere bonum sibi debitum), imo nec eas acceptare si offerat ; sed possumus eas actione iuridica quaerere, dummodo non intendamus principaliter malum inimici, sed bonum quod talis actio procurat, scii, inimici emenda­ tionem, vel cohibitionem, quietem aliorum, vel conserva­ tionem iustitiae. In praxi tamen : 1) Generatim debemus acceptare sufficientem satisfactionem sponte oblatam, nec eam possumus iuridice prosequi, praesertim si agitur de quaerenda poena gravi contra inimicum sine commodo pro nobis, vel de urgenda satisfactione maiori illa quam praestare possit. Ratio est quia in talibus quaerendis difficulter animus vindictae abest : difficile enim est ut quis publicam vindictam ex puro amore iustitiae a iudice quaerat, sine inordinato amore privatae vindictae quae illicita est, et ad quam homo valde est propensus ; upde et communis aestimatio id habet ut signum vindictae. 2) Aliquando debemus remittere reparationem pro iniuria mere personali, quando gravamen quod inimicus reparando subiret, esset nimis magnum respectu boni quod nobis inde proveniret. 3) Nunquam licet remittere, si superior fama sua, non pro se tantum, sed magis pro aliorum bono et salute indigeret, vel si sit iniuria quae toti familiae aut communitati infamiam crearet, nisi satisfactione iuridica repararetur. 899. De ordine et modo reconciliationis. — Offensor DE CHARITATE 691 reconciliationem incipere debet (Mt. V, 23-24) quam­ primum moraliter potest : ex charitate enim tenetur, sicut non ponere, ita et auferre offensam ; si vero mutua est offensio, ille qui gravius offendit ; si fere aequalis est, qui prior offendit. Excipitur, si certo praevideatur venia ab altero deneganda, vel si offensor valde superet dignitate aut statu, nisi forsan iniuria sit enormis. Reconciliatio generatim quaeritur sufficienter modo indirecto per signum speciale dilectionis : mittendo dotium, praestando obsequium, officium vel beneficium, praeveniendo in honore, amicabili colloquio, etc. aut intercessione aliorum. Attamen quando offensa fuit gravis, et non aliud adest reconciliationis medium (vel si superior aut iudex illud imponit), etiam debet offensor directe petere veniam, quia sicut ex charitate tenebatur non ponere offensam, ita ex charitate tenetur eam tollere. At in praxi, formalis petitio Veniae multas admittit excusationes, v. g. si non sit in usu inter personas talis conditionis, si offensus exigat insuetam humiliationem, vel petitionem non curet, vel si aliter plene satisfieri poterit v. g. pecunia aut medio indirecto, per signum specialis dilectionis aut honoris, sicut supra dictum est. 9OO. Monitum practicum. — Cum unusquisque facile sibi persuadeat se graviorem passum esse iniuriam, confessarius hortetur unumquemque ut reconciliationem quaerat. Non facile tamen imponat obligationem directe petendi Veniam, quia haec fere nunquam adest ; imo etiamsi certo adsit, saepe prudçntia suadet ut poenitentem in bona fide relinquat, si monitio non speretur profutura. QUAESTIO TERTIA. DE ORDINE CHARITATIS. 901. In charitate servandus est ordo quatenus unum plus amari debet quam aliud, secundum comparationem ad principium dilectionis charitatis ; quod est duplex : principium beatitudinis et dilectionis obiectivum et finale quod est Deus, et principium dilectionis efficiens seu ipse diligens. Obiectum charitatis enim est bonum amatum, et hoc secundum diversos gradus in quantum unum est melius, vel magis propinquum, Qui ordo non tantum existit a) principaliter inter diversas personas; sed etiam secundario, b) inter diversa bona quorum alia sunt aliis praestantia magis vel necessaria ; 692 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS imo c) inter diversas dilectiones seu amicitias quae secundum diversa bona in quibus fundantur aliae sunt aliis excellen­ tiores : bona enim humana in quibus aliae fundantur coniunctiones et amicitiae tamquam ad finem ultimum ordinantur ad bonum super quod fundatur charitas, scii, ad beatitudinem aeternam ; et ideo coniunctio et dilectio charitatis omnes alias dilectiones honestas sibi subordinat, et imperat actibus omnis alterius amicitiae honestae (q. 26, a. 7). 902. Ordo servandus describitur a S. Augustino, de doctr. cha, 1. I, c. 27-28 : « Ille autem iuste et sancte vivit qui rerum integer aestimator est : ipse est autem qui ordinatam dilectionem habet, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod est diligendum, aut amplius diligat quod minus est diligendum, aut aeque diligat quod vel minus vel amplius diligendum est, aut minus vel amplius quod aeque diligendum est. Omnis peccator in quantum peccator, non est diligendus ; et omnis homo, in quantum homo est, diligendus est propter Deum, Deus vero propter seipsum. Et si Deus omni homine amplius diligendus est, amplius quisque debet Deum diligere quam seip­ sum. Item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum : quia propter Deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum alius homo Deo perfrui, quod non potest corpus ; quia corpus per animam vivit qua fruimur Deo. Omnes autem aeque diligendi sunt ; sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus, constrictius tibi quadam sorte coniunguntur ». Inter personas itaque triplex est ordo : 1) inter Deum et nos, 2) inter nos et proximum, 3) inter varios proximos. Articulus I. De Ordine intçr Deum et nos. S. Th. II-ÏI, q. 26, a. 1, 2, 3 ; De Virt., q. 2, a. 7. 903. Notiones. — Praenotandum est aliquem plus diligi quam alterum triplici modo : a) obiective illum magis diligimus cui maius bonum volumus ; b) appretiative seu aestimative magis diligimus eum quem simpliciter praeferi­ mus et pluris aestimamus quam alterum, ita ut magis DE CHARITATE 693 timeamus ipsius quam alterius amicitiam amittere ; c) in­ tensive magis diligimus eum quem affectu ferventiore, i. e. maiore actus intensitate et vehementia v. g. maiore conatu voluntatis diligimus 1. 904. Principium. Ordine charitatis Deus est sim­ pliciter diligendus super omnia. — De essentia chari­ tatis est ut Deum diligamus super omnia, ut dicitur Deut. VI, 5 et Mt. XXII, 37 : 1) Obiective, quia debemus Deo velle bona divina quae sunt infinita, scii, infinitas eius perfectiones quae nulli creaturae competere possunt ; et quia omnia alia ad Deum debemus referre et ipsi maiorem gloriam desiderare quam nobis vel proximo. 2) Etiam appretiative, ita ut mallemus omnia perdere et pati potius quam ipsum deserere123*; etenim a) infinitum postulat plus amari quam creatura finita, et bonum commune omnium plus quam particulare proprium ; b) Deus est principium et causa beatitudinis, unde debemus diligere Deum plus quam nos vel proximum qui huius beatitudinis tantum sumus participes ; c) ratio diligendi nos et proximum est Deus, ut dictum est n. 877-878 ; unde magis amandus Deus. Hinc d) dicitur apud Le. XIV, 26: «Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem..., adhuc autem et animam (vitam) suam, non potest meus esse discipulus » (cfr. Mt. X, 37). 3) Attamen non debemus Deum magis diligere intensive t bona enim sensibilia et praesentia aut propinqua solent nos movere vehementius quam remota, absentia et divina8. 1. Notat Billuart S. Thomam sub eodem vocabulo intensionis loqui de intensione et appretiatione : utrumque est ex parte agentis. 2. Appretiative i. e. etiam per electionem voluntatis seu affectu aestimativo, non iudicative tantum per actum intellectus sic enim ipsi daemones sciunt et iudicant Deum propter se dignissimum esse qui omnibus bonis creatis anteponatur, sed rion ita aestimant voluntate. 3. Appretiatio est ex electione voluntatis, non ita semper intensitas. Nam intensitas voluntatis et sensatio amoris non tam provenit a dignitate obiecti quam a subieçtiva dispositione amantis, scii, ex vivida perceptione obiecti et eius propinquitate. Illa quae nobis magis propinqua videntur solent vividius percipi et ita magis excitare et intensius amari. Hinc multa obiecta creata utpote visibilia a nobis percipiuntur ut magis pro­ pinqua et a nobis vividius sentiuntur quam Deus, et ideo amorem in­ tensum magis excitant quam contemplatio invisibilium Dei perfectionum. 694 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS At non potest creatura intensius diligi quam Deus, si ex charitate eodem actu diligitur, quia sic ratio diligendi creaturam est Deus dilectus, qui proinde magis diligitur. Articulus II. De Ordine inter nos et proximum. S. Th. II-II, q. 26, a. 4 et 5. 905. Notiones. — Praenotandum est : a) triplex esse genus bonorum, ordine charitatis distinctum : 1) magis aestimanda sunt bona spiritualia et aeterna, sive supernaturalia sive naturalia, quae per se et directe spectant animam ac salutem, i. e. perfectionem moralem hominis, «honestatem»;— 2)tunc veniunt bona naturalia temporalia (sive animae sive corporis) homini intrinseca, quae per se et directe constituunt perfectionem physicam hominis, uti sunt vita, integritas et sanitas corporis, doctrina, natu­ rales animi dispositiones, libertas, etc.;—3) denique bona naturalia homini extrinseca, in quibus tamen fama et honor, utpote aliquod morale, praestant divitiis. Notetur autem bonum commune maius esse bono privato, quia bonum totius, utpote universalius, praestat bono partis. Praenotandum est : b) in bonis tam spiritualibus et aeternis quant temporalibus, triplicem ordine charitatis distingui necessitatem : 1) extremam quando periculum damnationis, aut mortis vel alterius mali aequivalentis moraliter certo imminet, nec sine alterius auxilio moraliter vitari potest 1 ; malum autem aequivalens morti est privatio perpetua magni boni quod vitae aequiparant quodque natura voluit omnibus esse commune, ut sanitatis, rationis, libertatis, integritatis membrorum, v. g. morbus incurabilis, amissio perpetua usus rationis, et forsan amissio membri principalis, vel servitus aut incarceratio perpetua, praesertim si sit dura ; — 2) gravem cum prae­ dicta mala probabiliter tantum imminent et homo sine x. Periculum non stricte sed moraliter aestimatur, ita ut etiam intelligatur periculum proximum brevi incidendi in extremam necessitatem, quod ab aliquibus vocatur quasi-extrema necessitas. Unde definitio ita acta est ut includat necessitatem quasi-extremam. DE CHARITATE 695 magna difficultate illa vitare nequit, vel cum malum certo imminens est solum grave, uti sunt : iniusta captivitas, notabilis infamia, gravis morbus, gravis iaçtura bonorum qua fiat ut difficulter aliquis se sustentet,amissio status, etc.; — 3) communem in qua aliquis sibi providere potest sine magna difficultate : in hoc versantur in ordine spirituali peccatores ordinarii, et in ordine temporali pauperes, ad ostium mendicantes sive publice sive occulte. 906. Principium generale. Ordine charitatis homo ceteris paribus se magis diligere debet quam proxi­ mum. — Ordo inter nos et proximum est ut in paribus bonis parique necessitate et conditione, unusquisque seipsum simpliciter magis diligat quam proximum. Probatur : a) Ex Mt. XXII, 39 : «Diliges proximum tuum sicut teipsum » (Lev. XIX, 18), in quibus verbis dilectio sui traditur ut regula et exemplar dilectionis proximi ; atqui regula potior est regulato ; ergo plus debemus nos diligere quam proximum. Unde verbum : sicut, non significat quod homo proximum diligat aequaliter sibi, sed tantum similiter sibi (q. 44, a. 7). b) Homo per charitatem diligit se ut participem beati­ tudinis, sed proximum tantum ut socium in hac partici­ patione. Atqui, ait S. Thomas, participatio est potior consociatione sicut unitas unione. Ergo homo debet seipsum magis diligere quam proximum. c) Homo naturaliter magis inclinatur ad amorem sui quam ad amorem proximi,Haec naturalis inclinatio, utpote a naturae auctore indita, non potest esse inordinata. 907. Comparando sola bona spiritualia et aeterna, principium est quod : unusquisque tenetur magis diligere seipsum quoad animam seu salutem quam proximum. Unde : a) Nunquam licitum est pro salute proximi etiam levissime peccare. b) Nec licitum est se exponere periculo proximo peccandi, quia hoc est peccare (prop. 62 et 63, damn, ab Inn. XI) ; at licitum est se exponere periculo, si sit remotum, — et etiam, gravi de causa, si remediis adhibitis opportunis, ita ut fundata sit spes non labendi, periculum proximum possit reddi remotum, — imo aliquando ita agere oportet ut subveniatur proximo in extrema necessitate spirituali. 696 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS c) Charitas semper inclinat ad tnagis desiderandum nobis gratiam et gloriam, et quidem maiorem, quam proximo, nec unquam licitum est sibi desiderare minorem. d) Charitas de se nos inclinat semper ad perfectiora ; attamen si haec non sint stricte necessaria, possumus et aliquando debemus ea relinquere propter bonum spirituale vel etiam temporale proximi, v. g. sacerdos orationem ad audiendas confessiones, filius ingressum religionis ad parentes alendos. In hoc tamen casu bonum, si relinquitur ex charitate quia ita Deo magis placet, per charitatem compensatur. 908. Comparando bona spiritualia et aeterna pro­ ximi cum nostris temporalibus, principium generale est quod : unusquisque tenetur magis diligere proximum quoad animam et salutem quam corpus proprium.Ratio est quia ani­ mam proximi diligere debemus tamquam sociam in plena participatione beatitudinis, corpus autem nostrum tam­ quam particeps beatitudinis per redundantiam ; atqui consociatio in plena beatitudine maior est ratio diligendi quam participatio per redundantiam. Ergo. Speciatim : a) In extrema necessitate spirituali proximi, unus­ quisque tenetur, sub gravi, ei succurrere cum certo vitae periculo (v. g. infanti sine Baptismo morituro, vel peccatori mortem Subituro de ea non cogitanti aut non valenti elicere contritionem perfectam), dummodo necessitas non sit ex propria eius malitia (ut est in duellantibus et ininstis vitae invasoribus), probabilis sit spes eum iuvandi, non alius sit qui opem ferat, nec gravius malum timeatur ut si exinde plurium aliorum salus periclitaretur (Ioh. XV, 12 ; I Ioh. III, 16). b) In gravi necessitate spiritualix, proximo succurrendum est, sub gravi, cum aliquo detrimento in bonis temporalibus famae, honoris, fortunae, iudicio prudentum moraliter aestimando. Non tamen cum periculo vitae, licet charitas id suadeat ; nisi 1) quis teneatur ex iustitia ratione officii, ut medicus, vel parochus qui tenetur cum periculo vitae vel bonorum temporalium parochianis peste infectis ministrare sacramentum Poenitentiae (Ioh.X, 11); vel 2) nisi sit necessitas publica : haec enirn semper coniungitur cum plurium necessitate extrema, et ceteroquin bonum commune praestat privato ; unde si quis pravam doctrinam in populo spargit et non est qui impediat, obligatio adest cum periculo vitae impediendi ; et tempore luis (vel persecutionis) tenetur sacerdos non curatus assistere moribundis, si non adsit alius. 1 j | 1 t i. Gravis necessitas animae est illa e qua, licet possit absolute se proximus liberare, nonnisi tamen difficulter, vel ob vehementiam passionis, vel ob inveteratam consuetudinem et obstinationem in malo, vel ob ignorantiam aut aliam causam. DE CHARITATE 697 c) In necessitate communi spirituali, proximo succurrendum est sine detrimento corporali, non autem cum detrimento etiam levi (cfr. 3 p., q. 3, a. 2). 909. Comparando sola bona temporalia, principium generale est quod : unusquisque per se tenetur magis diligere vitam et bona temporalia propria quam vitam et bona temporalia proximi, — plus autem proximum quoad bona corporalia quam seipsum quoad bona externa. Speçiatim : a) In necessitate extrema temporali, proximo suc­ currendum est, sub gravi, cum notabili detrimepto proprio temporali ; non autem mediis extraordinariis (ad hoc nec ipse homo tenetur quantum ad vitam propriam), nec cum iactura vitae aut boni fere aequivalentis, nisi agatur de extrema necessitate reipublicae. Attamen, si quis de statu gratiae non diffidat, nec adsit necessitas familiae vel aliorum, ipsi charitas saepe permittit et suadet vitam (a fortiori bona temporalia) exponere propter motivum virtutis, v. g. propter amicitiam, gratitudinem, honorem Dei, bonum commune, non aequivalenter amando vitam pro­ ximi ac suam, sed magis amando bonum virtutis quam vitam propriam, quia bonum virtutis quod est spirituale praestat vitae corporali. Sic cum periculo vitae laudabiliter peste infectis inserviunt, aquis se iniiciunt ut alios eripiant, moriuntur pro persona reipublicae vel familiae valde necessaria1. b) In necessitate gravi temporali subveniendum est, sub gravi, privatae personae cum mediocri tantum incommodo, communi­ tati etiam cum gravi. c) In necessitate communi temporali subveniendum est proxi­ mo, si id fieri potest sine incommodo (cfr. p. 3, q. 3, a. 1). 910. Corollaria,— i° Ex praedictis sequitur principium: Charitas non obligat cum magno incommodo, valere in necessitate communi et gravi, et quidem solummodo generatim, non autem valere in necessitate extrema in qua etiam cum maximo incom­ modo obligat charitas. 20 In omnibus praedictis regulis subintelligendum est : si adsit spes fructus, et si alius magis obligatus id non praestiterit.i. i. « Tradere seipsum morti propter amicum est perfectissimus actus vjrtutis ; unde hunc actum magis appetit virtuosus quam vitam propriam corporalem. Unde quod aliquis vitam propriam corporalem propter amicum ponit, non contingit ex hoc quod aliquis plus amicum quam seipsum diligat, sed quia in se plus diligit bonum virtutis quam bonum corporale ». ΙΠ Sent. d. 29, q, 1, a. 5, ad 3. Ί ί, 698 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Articulus III. De Ordine inter varios proximos. S. Th. Π-Π, q. 26, a. 6-13 ; q. 31, a. 3 ; de Virt. q. 2, a. 9. 911. Notiones. — Ordo attenditur secundum maiorem propinquitatem ad principium. Duplex autem est princi­ pium dilectionis, unum obiectivum : Deus ; alterum effi­ ciens : diligens. Ergo duplex ordo in charitate attendendus : a) secundum propinquitatem ad Deum ; b) secundum propinquitatem seu coniunctionem ad diligentem. lamvero triplex praecipue distinguitur coniunctio : ia carnalis, orta ex vinculo sanguinis, et fundata in bonis vitae et familiae : haec specie est diversa prout est inter parentes et filios, — vel inter coniuges, — vel inter consanguineos, — vel inter affines ; 2a spiritualis, oriunda ex vinculo religionis et fundata in bonis spiritualibus et aeternis ; quae etiam plures species continet : inter membra Ecclesiae, — inter membra com­ munitatis, — inter pastorem et oves, — inter praedicatorem vel confessarium et conversum vel poenitentem, etc. ; 3a civilis, orta ex vinculo politico et fundata in bonis socialibus, cuius iterum species multiplex : inter cives, cohabitantes, commilitones, benefactorem et beneficia accipientem, etc. 912. Principium generale. Ordine charitatis meliores obiective magis, proximiores intensive et appretiative magis sunt diligendi. — Ordo attenditur secundum maiorem propinquitatem ad principium. Sed duplex est principium dilectionis, unum obiectivum : Deus ; alterum efficiens : diligens. Ergo magis diligendi sunt illi qui Deo vel nobis sunt propinquiores et coniunctiores. Et quidem : 1) Meliores seu sanctiores sunt magis diligendi uno modo, scii, obiective sed directe, i.e. dilectione quae innititur bonis iam possessis : dilectione enim complacentiae debemus de maiori bono ab ipsis possesso gaudere, et dilectione bene­ volentiae debemus ipsis maiorem beatitudinem velle ad quam ius possident. Sunt enim Deo propinquiores et ideo DE CHARITATE 699 magis digni, et secundum boc etiam debemus ipsis maiorem reverentiam, cultum et honorem. 2) Nobis coniunctiores, caeteris paribus, sunt magis dili­ gendi omnibus aliis modis : a) Intensive : amor enim est motus amantis in amatum ; atqui principium motus vehementius influit in ea quae sunt ipsi propinquiora quam in remotiora ; ergo quanto aliqui diligenti sunt propinquiores, tanto vehementius sunt diligendi « et ideo eos intensiori affectu diligit homo ad illud bonum ad quod eos diligit, quam meliores ad; maius bonum ». b) Etiam appretiative : sic enim magis diligendi sunt qui diliguntur pluribus titulis, et dilectionis modis seu amicitiis, quae omnes a charitate imperantur (ad quam ordinantur ut ad finem, sicut dictum est n° 901). Atqui nobis coniunctiores uniuntur nobis pluribus titulis et dilectionibus ; alii autem tantum communi coniunctione charitatis, quia possunt pervenire ad beatitudinem. Ergo ex charitate magis aestimare debemus et praeferre nobis coniunctiores. c) Hinc etiam obiective magis diligendi sunt stàindirecte : bonum virtutis enim in homine augeri potest et minui, et ideo possumus ex charitate velle quod nobis propinquio­ res sint meliores aliis, et sic ad maiorem beatitudinem perveniant. — Magis ergo diligendi sunt dilectione bene­ volentiae et desiderii qua aliis optajnus bonum nondum possessum, et dilectione misericordiae et beneficentiae qua bonum ipsis procuramus (I Tim. V, 8 ; Gal. VI, 10 ; Is. LVIII). Unde simpliciter et absolute magis diligendi sunt con­ iunctiores . 913. Principia specialia. I. In bonis alicui coniunctioni propriis, ille ceteris praeferendus est qui secundum hanc coniunctionem nobis est propinquior, et ideo in his quae pertinent ad naturam plus debemus diligere consanguineos, in his quae pertinent ad civilem conversationem praeferendi sunt concives, et in bellicis commilitones. 700 ( ■· ; * SUMMA THEOLOGIAE MORALIS II. In bonis coniunctioni cuicumque communibus, sive aeternis, sive temporalibus, praeferri debent illi qui sunt absolute propinquiores, i. e. qui potiori coniunctione nobis uniuntur. Per se autem praevalet spiritualis coniunctio civili ; utrique vero praevalet carnalis, utpote naturae innixa, ideoque prior et immobilior, ac maioribus beneficiis fundata : charitas enim ordinem naturae non mutat sed perficit. Hinc filius tenetur militiam vel vitam religiosam relinquere, si necesse sit, ad parentes convertendos vel alendos. 914. Ordo inter consanguineos. — Generatim, ordinario et per se inter varios consanguineos subveniendum est 1) uxori quae tam intime clim marito unitur ut sint una caro ; 2) filiis quibus secundum naturam parentes debent providere ; 3) patri qui est nobilius generationis principium ; 4) matri ; 5) fratribus et sororibus ; 6) aliis consanguineis et affinibus. Post illos veniunt amici, bene­ factores, superiores et personae reipublicae utiliores. Dicitur : generatim, ordinario et per se, nattl a) in extrema necessitate praeferendi videntur parentes omnibus aliis, quia cum vitam dederint, ipsorum vita, si necesse fuerit, maxime est servanda ; b) ex circumstantiis particularibus licet hunc ordinem invertere : sic mater bona et sedula plus diligenda quam pater malus et dissipator, item amicus singularis vel benefactor insignis quam consanguinei remotiores ; c) licet ordinem mutare ratione officii vel specialis obligationis: sic parochus generatim tenetur magis ad instructionem parochianorum quam consan­ guineorum, non tamen in extrema necessitate. 915. Animadversiones. — ia Parentes, quia Deo simi­ liores, obiective et cum reverentia magis sunt diligendi quam uxor et filii ; sed hi magis aestimative et intensive ac cum beneficientia, quia conjunctiores. Pari ratione benefactores magis objective quam ii quibus benefacimus ; e contra ii quibus benefacimus intensive plus quam benefactores. ■ 2a Pater ut pater per se magis diligendus est quam mater ut talis, quia nobilius est principium generationis ; at sub alio respectu (et alia dilectione) mater potest esse magis diligenda, v. g. si ipsa plus amat, ut naturaliter facile fit, quia saepe magis fecit pro filio (saltem initio) et magis scit quod sit filius eius quam pater, et statim natum secum tenet et nutrit. Unde S. Tho­ mas, III Sent., d. 29, q. 1, a. 7, ad 4 : « plus de suo ponit mater in filio quam pater, sed plus de çç> quod est filius ponitur a patre quam a matre ». DE CHARITATE 701 3a In istis et omnibus regulis supradictis, semper supponitur in omnibus aequalis necessitas in eodem ordine bonorum ; in inaequali necessitate prius succurrendum est illi qui maiorem patitur, v. g. baptizandus potius est infans quam audiendae confessiones. 4a Inversio ordinis charitatis non est mprtaliter mala nisi agatur de extrema necessitate ; — vel nisi sit Valde notabilis et fiat sine ulla ratione. Notabilis non est inversio inter filium, uxorem et parentes ; bene autem inter omnino extraneos et valde coniunctos. 5a In coelo a) manet ordo charitatis inter Deum et nos, ubi Deus super omnia diligetur simpliciter ; — b) quoad ordinem inter nos et proximum obiective plus diligemus meliores, minus vero minus bonos, in conformitate perfecta ad divinam volun­ tatem 5 at appretiative et intensive magis nos ipsos ; — c) quoad varios proximos simpliciter magis diligemus Deo conjunctiores (tamquam nobis coniunctiores), quia pmnis alia coniunctio ad proximum in coelo cessat et tota vita beata in immutabili ordinatione mentis ad Deum consistit ; unde illi magis diliguntur ibi et propinquiores a nobis habentur qui sunt Deo propinquiores. Et quamvis aliqui etiam pluribus titulis et modis diligantur (quia gratia noti destruit naturalem dilectionem), omnibus tamen istis rationibus praefertur inconlparabiliter ratio dilectionis quae sumitur ex propinquitate ad Deum. E contra in terris ubi auxilio aliorum indigemus (Q. D. de Virt. 2, a. 9, ad 12 ; Il-II, q. 26, a. 13). TERTIA PARS. DE ACTIBUS CHARITATIS. QUAESTIO PRIMA. DE ACTU PROPRIO SEU DILECTIONE. S. Th. ΙΙ-Π, q. 27. 916. Virtus charitatis, sicut omnis amicitia, tendit ad amorem, non ad illum quo amamur ab aliis, sed quo alios amamus. Est enim amor benevolentiae ; et benevo­ lentia plus vult amare quam amari. Unde 1) actus proprius charitatis est amare, qui « convenit charitati in quantum est charitas » ; 2) « magis convenit ei amare quam amari » : amare secundum se, in quantum virtus inclinatur ad proprium actum, amari per aliud, in quantum ipsa est etiam aliquod 702 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS bonum amabile, et habet communem rationem boni ad quod amandum alii per actum charitatis moventur ; unde matres, quia maxime amant, plus quaerunt amare quam amari ; 3) magis laudabile et melius est amare quam amari, unde amici magis laudantur ex hoc quod amant, quam ex hoc quod amantur ; imo si non amant, vituperantur. Et quamvis meliores in quantum meliores sint magis amabiles, ex eo quod in iis est perfectior charitas sunt magis amantes, 917. Actus proprius et principalis charitatis est dilectio. — Haec non est simplex benevolentia qua solummodo bonum volumus, sed est amor benevolentiae et amicitiae, et ideo etiam includit unionem secundum affectum inter amantem et amatum, in quantum aestima­ mus illos quos amamus quodammodo ut unum nobis et sic in ipsos movemur et ipsis etiam bonum volumus (n. 844 et 846). Dilectio itaque includit benevolentiam et addit unionem affectus et complacentiam. Unde benevolentia est princi­ pium amicitiae. Non ergo sufficit maius bonum velle illis qui magis sunt diligendi, vel etiam ipsis magis benefacere effective, sed etiam oportet secundum affectum magis diligere unum quam alium, ita ut ex affectu maiori charitas procedat in maiorem effectum prout necesse fuerit. 918. Quomodo Deus est diligendus. — A. Deus est diligendus propter se : 1) ut causam finalem, quia non ordinatur ad aliud sed ipse est finis ultimus omnium ; 2) ut causam formalem, quia ipse est sua bonitas per essentiam ; 3) ut causam efficientem, nam bonitas ipsius a nullo alio, sed e contra aliorum bonitas ab ipso proce­ dit. — At 4) non ut causam dispositivam seu materialem, nam propter alia disponimur ad diligendum Deum in se v. g.per beneficia ab eo accepta, vel per praemia sperata, vel per poenas quas per ipsum vitare intendimus. Et sic spes et timor ducunt ad charitatem. B. Deus est diligendus immediate, et mediante ipso diliguntur quaecumque alia. Quamvis enim llic in terris non possit immediate et in se cognosci, ita tamen potest DE CHARITATE 703 amari, quia amor tendit in rem amatam non prout est in cognoscente sed prout in seipsa existit1 ; et ideo in coelis charitas non evacuatur sed permanet. C. Deus est diligendus totaliter : a) ex parte rei dilectae, quia totum quod pertinet ad Deum diligi debet ; b) etiam ex parte diligentis, quia homo debet secundum totum posse diligere Deum i. e. seipsum totum et omnia sua ad Dei amorem ordinare. — c) Non tamen potest diligi totaliter secundum comparationem diligentis ad rem dilectam, ita ut diligatur tantum quantum diligibilis est, quia nulla creatura infinite diligere potest illum qui infinite est diligibilis. D. Deus est summe diligendus ac sine modo et dilectioni eius nullus est modus imponendus, quia in dilectione Dei dari excessus nequit. Deus est enim finis ultimus et mensura ac regula suprema omnium actionum. Atqui nullus potest nimis adhaerere fini ultimo, nec regulae supremae, secus finis ultimi esset alius finis et mensurae esset alia mensura, et sic procederetur in infinitum ; sed quanto plus attingitur ultimus finis ac regula, tanto melius est. Ergo quanto plus Deus diligitur, tanto dilectio est melior12. 919. Animadversiones. — Quoad meritum dilectionis docet S. Thomas : 1) dilectio amici, ex parte obiecti, est magis meritoria quam dilectio inimici quia melius est diligere meliorem ; at dilectio inimici utpote difficilior est signum maioris dilectionis Dei,quae tanto ostenditur fortior quanto ex ipsa facimus difficilio­ ra ; charitas tamen ferventius diligit amicos quam inimicos quia sunt nobis propinquiores (a. 7). 2) Si separatim considerentur, dilectio Dei magis est meritoria quam dilectio proximi, nam haec non est meritoria nisi per priorem ; si vero comparentur dilectio solius Dei et dilectio proximi propter Deum dilectum, ita ut dilectionem Dei includat, sic dilectio proximi praeeminet (a. 8). 1. Notat Caietanus : Deus in se immediatus est terminus amoris, quamvis non immediate moveat ad amandum, quia per alia cognoscimus Deum et ita ad eum amandum movemur. 2. Non itaque est in medio, sed summa: «Finis, ait S. Thomas, a. 6, omnium actionum humanarum et affectionum est dilectio Dei, per quam maxime attingimus ultimum finem, et ideo in dilectione Dei non potest accipi modus, sicut in re mensurata, ut sit in ea accipere plus et minus ; sed sicut invenitur modus in mensura, in qua non potest esse excessus, sed quanto plus attingitur regula, tanto melius est : et ita quanto Deus plus diligitur, tanto est dilectio melior ». 7°4 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS t-----------------------------------------------------------------------/ '■ QUAESTIO SECUNDA. ί| DE EFFECTIBUS INTERNIS CHARITATIS. j • ) < j i ’ 1 ' J ? I I ] ' S. Th. Π-ΙΙ, q. 28, 29, 30, 45. 920. Tres sunt effectus interni charitatis : ius est gaudium quod causatur ex dilectione, vel a) propter hoc quod bonum inest amato et in ipso conservatur, et sic gaudemus de immutabili bonitate Dei (gaudium amicitiae complens amorem complacentiae), vel b) propter praesentiam amati, et sic de Deo gaudemus plene in coelo, vel etiam in terris de ipsius in anima inhabitatione (gaudium concupiscentiae explens desiderium amantis). Primum gaudium nullam habere potest tristitiam admixtam ; — similiter alterum gaudium in coelis, ubi erit omnino plenum quia nil desiderandum remanet, imo superplenum quia datur plus quam desideratur ; non autem nunc in terris, ubi ex ipso sequi etiam potest tristitia de illis quae repugnant perfectioni participationis boni divini et quae contraria sunt effectibus charitatis in nobis vel proximo. Modo simili gaudere possumus de bonis nostris, et congaudere de bonis proximi. 2US est pax quae includit duo : a) concordiam seu unionem voluntatis nostrae cum voluntate aliorum : hanc facit charitas in quantum diligimus proximos ut nos ipsos ; ex quo fit ut homo velit implere voluntatem proximi sicut sui ipsius, et sic duae voluntates tendunt in unum ; b) unionem omnium appetituum nostrorum : hanc facit charitas in quantum diligimus Deum ex toto corde et omnia referimus in ipsum ; et sic omnes nostri appetitus in unum tendunt. 3US est misericordia quae definitur a S. Augustino, de Civ. Dei, 1. 9 : « alienae miseriae in nostro corde com­ passio seu tristitia qua utique, si possumus, subvenire compellimur ». Quia enim amans reputat amicum ut seipsum, malum ipsius reputat ut suum, et ideo de hoc dolet ut de suo, et vult miseriam eius sublevare, sicut suam. Gaudium et pax sunt actus secundarii charitatis, naturaliter et necessario consequentes dilectionem ; habent idem obiectum DE CHARITATE 70S et motivum ac dilectio, unde non sunt habitus distincti. Miseri­ cordia autem est virtus specialis quia habet obiectum speciale, scii, miseriam alienam ex compassione Ope nostra sublevandam, et specialem appetitum, scii, dolorem de miseria aliena, ratione moderandum ; porro miseria consistit ip hoc quod homo patiatur quae non vult, i. e. malum quod sit ipsi aliquo modo involun­ tarium, et ita peccatum alterius etiam est obiectum misericordiae, quatenus illud quaedam mala adnexa habet quae sunt contra voluntatem peccantis, ut obligatio poenae, infirmitas, separatio a Deo, etc. 921. Animadversio. — Misericordia est virtutum omnium maxima, si spectetur in se, quia aliis dare et defectus sublevare maxime superioris est, et ideo propria est Deo, in quo non distinguitur ab amore gratuito seu charitate quam includit et extendit ad alios. At si spectetur quoad hominem habentem, non est maxima quia maius est coniungi superiori Deo, quod fit immediate virtutibus theologicis et mediate quibusdam aliis ; sed inter omnes virtutes quae ad proximum pertinent est maxima, quia supplere defectui in quantum huiusmodi est melioris (q. 30, a. 4). Sic est adnexa non solum çharitati sed et iustitiae, et pertinet ad liberalitatem cuius est species (III Sent., d. 33, q. 3, a. 4, qc. 4.) 922. Donum Sapientiae correspondet charitati, utpote inter dona Spiritus sancti perfectissimum. Sapientia sumitur : a) pro virtute intellectuali naturali et acquisita qua homo prompte iudicat de omnibus per altissimas causas ratione cognitas ; b) pro dono supernatural! et infuso quo homo per causam altissimam supernaturalem, Deum, et regulas divinas, omnia potest ex connaturalitate iudicare et ordinare. Quod indicium consequitur homo per Spiritum Sanctum (I Cor. II, 15 et 10), et ideo haec sa­ pientia est Spiritus Sancti donum. Sapientia residet in intellectu quia eius actus est iudicare ; sed causam habet in voluntate, scii, charitatem qua sumus connaturales rebus divinis, cum nos uniat Deo : proinde sapientiae est iudicare cum sapore, gustu, suavitate et delectatione. Unde sapientia non est in peccatoribus. Porro non tantum contemplatur divina sed etiam per divinas rationes iudicat de rebus humanis ; unde est speculativa simul et practica. Ex praedictis patet eius definitio : Habitus divinitus infusus, quo mens redditur facile mobilis a Spiritu Sancto Summa theologiae moralia I. — 45 7θ6 j 1 f y , i, i 1 ( 'i ί ( 1 i i , 1 i i‘ 1 ; ' ! ; ' ' ; , i 1 1 ,I (i )1 summa theologiae moralis ad contemplandum divina, et ad iudicandum de illis, et de humanis secundum rationes divinas. Sicut charitas secundum triformem hominum statum, tripartitur in charitate incipientium, et proficientium, ac perfectorum, quae non est specifica sed gradualis distinctio, conformiter triplex est sapientiae gradus. « Omnes charitatem et gratiam gratum facientem habentes, donum sapientiae saltem secundum hunc primum eius gradum habent. Hic autem sapientiae gradus in duobus consistit. Primo in hoc quod per ipsum iudicat intellectus divinis potius inhae­ rendum quam rebus creatis atque caducis, dicens illud Psalmographi : Mihi adhaerere Deo bonum est. Secundo, quod per ipsum operationes suas humanas atque externas recte disponit ac regulat secundum leges divinas, secundum divina praecepta sive consilia... Secundus sapientiae gradus proficientibus competit, consistens in hoc ut propter spiritualem atque purissimam sapientiae suavitatem seu delectationem percipiendam et experiendam spernat et deserat homo universas carnis illecebras ac mundi delicias, atque in divinorum speculatione clara et sapida intel­ lectum totis viribus stabilire çonetur, ad angelicae conversationis limpiditatem conscendere satagens... Tertius sapientiae gradus perfectis tantummodo congruit, et in eo consistit, ut intellectui nullius rei creatae cognitio sapiat, delectet vel placeat, nisi in quantum ad divinorum notitiam Confert, sicque mens ipsa divinorum contemplationi totaliter infigatur ; ut ea prompte, sincere, subtiliter, dulciterque valeat contueri, passionibus tam sedatis, exteriorique homine penitus reformato, ordinato ac rationis censurae ad nutum subiecto, quantum praesentis vitae fragilitas capit vel sustinet...1 » Dono sapientiae tribuitur 7a beatitudo : Beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur : i) quantum ad meritum, nam pacifici sunt illi qui pacem faciunt vel in se vel in aliis, quod fit illos redigendo ad debitum ordinem ; atqui ordinare pertinet ad sapientiam ; ergo esse pacificum convenienter tribuitur sapientiae ; 2) quan­ tum ad praemium, nam erunt filii Dei participando similitudinem unigeniti Filii Dei qui est ipsa Sapientia increata genita. 923. Animadversio. — Notentur verba S. Thomae, q. 45, a. 5 : « Quidam tantum sortiuntur de recto iudicio tam in contemplatione divinorum quam etiam in ordinatione rerum humanarum secundum divinas regulas, quantum necessarium est ad salutem; et hoc nulli deest sine peccato mortali existent! per gratiam gratum facientem... Quidam autem altiori gradu percipiunt sapientiae donum et quantum ad contemplationem divinorum, in quantum scii, altiora quaedam mysteria cognoscunt et aliis manifestare possunt ; et etiam quantum ad directionem huma-i. i. Dionysius carthusianus, De donis, tr. II, a. 15. DE CHARITATE TO? norum secundum regulas divinas in quantum possunt secundum eas non solum seipsos sed etiam alios ordinare ; et iste gradus sapientiae non est communis omnibus habentibus gratiam gratum facientem» sed magis pertinet ad gratias gratis datas quas Spiritus sanctus distribuit prout vult secundum illud I Cor. XII, 8 : Alii... » QUAESTIO TERTIA. DE ACTU CHARITATIS EXTERNO BENEFICENTIA. SEU S. Th. II-II, q. 31. 924. Beneficentia nihil aliud est nisi bonum facere alicui. Hoc autem est actus seu effectus externus charitatis : dilectio enim includit benevolentiam, nam ille qui amat amicum ut seipsum, ipsi vult bonum sicut sibi ; atqui voluntas efficit ea quae vult quando potest ; ergo bene­ ficentia ex actu dilectionis et benevolentiae consequitur ut effectus. Benefacere quod est actus charitatis est facere bonum consi­ deratum sub communi ratione boni, in quantum est bonum ; si autem bonum quod quis facit alteri consideratur sub speciali ratione boni v. g. in quantum est debitum, vel gratuitum, vel sublevans miseriam, sic beneficentia pertinet ad specialem virtutem v. g. iustitiae, vel liberalitatis, vel misericordiae. Beneficentia non est virtus specialis, nam habet idem obiectum (et motivum) ac dilectio et benevolentia (bonum sub ratione boni), cuius est actus externus executivus. Beneficentia et bene­ volentia scii, non differunt nisi sicut actus interior et actus ex­ terior, quia beneficentia est executio benevolentiae. Actus interior et exterior non requirunt diversas virtutes. 925. Benefaciendum est omnibus. — Cum dilectio charitatis se extendat ad omnes, etiam benefaciendum est omnibus, sine exceptione, pro loco tamen et tempore : non enim possibile est omnibus benefacere in speciali, semper tamen debet homo in praeparatione animi esse paratus ut benefaciat quibuscumque si tempus adesset. Inter eos tamen est ordo servandus, ita ut magis sit bene­ faciendum illis qui sunt nobis propinquiores vel versantur in maiori necessitate. 7O8 summa theologiae moralis Quando beneficentia versatur circa necessitatem seu miseriam alterius, vocatur eleemosyna corporalis vel spiritualis. Hinc i ' Articulus I. De Eleemosyna corporali. S, Th. H-II, q. 32. > i ( i; ι , .1 ; ' υ I '. f l 1,»i' l l·; ii ll 926. Eleemosyna (ex graeco : miseratio) est opus quo datur aliquid indigenti, ex compassione, propter Deum, i.e. Opus indigenti ex commiseratione praestitum ad eius inopiam sublevandam. In qua definitione non sumitur, ut saepe solet, pro re data, sed pro actione dandi. Est actus misericordiae a charitate imperatus. Probatur ; Exterior actus pertinet ad illam virtutem ad quam pertinet motivum proximum propter quod actus ponitur ; atqui motivum proximum ad dandam eleemosynam est ut Subveniatur necessitatem patienti, quod pertinet ad mise­ ricordiam ; misericordia autem est effectus charitatis ; ergo eleemosyna est actus charitatis mediante misericordia seu actus misericordiae a charitate imperatus ; quod dicitur in definitione : propter Deum. Quodsi ordinetur ad alium finem, et ex alio motivo fiat, puta ad satisfaciendum pro peccatis, vel in cultum Dei, erit actus imperatus a poenitentia vel religione, etc. 927. Septem sunt eleemosynae spirituales quae ότ­ dinantur ad defectus animae, et septem corporales ad defectus corporis. Eleemosynae autem spirituales simpliciter praeeminent corporalibus : a) ratione rei exhibitae, scii, doni spiri­ tualis quod est nobilius corporali, b) ratione eius cui subvenitur, scii, spiritus qui est nobilior corpore ; c) quantum ad ipsos actus quibus subvenitur proximo, quia spirituales actus sunt nobiliores corporalibus. Per accidens tamen in particulari casu, praeferenda est eleemosyna corporalis, puta magis est pascendus fame moriens quam docendus. Inter corporales sex exercentur erga vivos (Mt. XXV, 35-36, 42-43) : pascere esurientem, potare sitientem, vestire nudum, recolligere hospitem, visitare infirmum, redimere captivum ; et una erga mortuos (Tob. II, 3-10, XII, 12-13) : sepelire mortuum. 928. Ex iure naturali et divino datur praeceptum, DE CHARITATE 709 faciendi eleemosynas corporales, quod est ex genere suo grave. — Probatur: 1) Christus, apud Mt. XXV, 41, dicit : « Ite, maledicti, in ignem aeternum... : esurivi enim et non dedistis mihi manducare » ; sed nullus damnatur propter omissionem alicuius quod non est praeceptum et quidem sub gravi ; ergo dare eleemosynam est in praecepto, et quidem gravi. 2) Cum dilectio proximi sit in praecepto, omnia illa praecepta sunt sine quibus haec dilectio non habetur. Atqui dilectio proximi postulat non solum ut ipsi velimus bonum sed etiam ut illud ipsi procuremus, ad quod requiritur ut necessitati eius per eleemosynam subvenia­ mus. Ergo eleemosyna est in praecepto. Prob. min. : Ius naturae postulat ut subveniamus proximo in necessitate, sicut volumus ut ipse in necessitate nostra subveniat nobis ; unde I Ioh. III, 18 : « Non diligamus verbo et lingua, sed opere et veritate» (Deut. XV, 11 ; Prov, XXV, 21 ; Is. LVIII, 7 ; Ezech. XVIII, 7 ; Le. III, 9 sq. ; I Tim. VI, 17 sq. ; lac. II, 15 sq. ; I Ioh. III, 17). 929. Praeceptum eleemosynae oritur ex duplici capite : a) si adsit moralis facultas seu superfluum ex parte dantis, b) si adsit vera necessitas ex parte indigentis. Ad quorum pleniorem intelligentiam, ordine charitatis non tantum distinguenda est triplex necessitas temporalis res­ pectu indigentis, de qua supra dictum est, n. 905 ; verum etiam triplex genus bonorum temporalium respectu illius qui eleemosynam est daturus : ium genu$ est bonorum quae necessaria sunt ad sui suorumque quorum curam habet (parentum, uxoris, filio­ rum, etc.) vitae sustentationem : victus, amictus, et domi­ cilium ; et haec dicuntur necessaria (absolute) ad naturam seu vitam. 2um genus est bonorum quae sunt necessaria (conditionate) ad statum, scii, ad decentem sui suorumque statum con­ servandum, habita ratione non quidem omnium quae accidere possunt, Sed eorum quae prudenter timeri et expectari possunt. Unde theologi in hoc genere includunt γιο I ' ; 1 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS ea quae requiruntur ad famulos alendos, vel ad necessitates probabiliter occurrentes incrementi familiae, filiorum dotationis, morborum, senectutis, bellorum, etc., imo convivia et munera honesta ac liberalitates moderatas, iuxta statum, non tamen fastum et pompam exaggerata. « Huiusmodi necessarii terminus, ait S. Thomas, q. 32, a. 6, non est in indivisibili constitutus, sed multis additis non potest diiudicari esse ultra tale necessarium ; et multis subtractis, adhuc remanet unde possit convenienter aliquis vitam transigere secundum proprium statum ». Id itaque latitu­ dinem admittit a stricte necessariis statui sine quibus status amittitur, usque ad decentia sine quibus non tam convenienter ageretur. Necessaria ad statum sunt superflua vitae. 3unl genus est bonorum quae sunt statui superflua. 930. Principia. De quibusnam bonis facienda est eleemosyna. — Hac in re valent regulae sequentes1 : i 1 . !! J J i I ; I 1 A. In necessitate extrema : i° Non est danda eleemosyna de necessariis vitae, quia vita nostra et nostrorum est praeferenda vitae alterius, nisi ageretur de persona reipublicae necessaria, quia bonum commune est proprio prae­ ferendum. 20 Adest obligatio gravis dandi de superfluis vitae et de necessariis ad statum, etiam cum magno incommodo, quantum necessarium est ad necessitatem tollendam : ordo charitatis postulat ut magis diligamus vitam proximi quam decentiam status nostri, quod est bonum longe inferius2. 30 Attamen nullus tenetur id facere cum maximo incommodo, aut uti mediis extraordinariis et exquisitis quae communiter homines adhibere non solent, v. g. maximis expensis ad emendam pretiosissimam medicinam, procu­ randam operationem chirurgicam extraordinariam, mit------------ ---------i. Principia fundamentalia statuuntur a S. Thoma ; sed enuntiantur omnino generaliter, ita quod apud recentiores scholasticos magis determinate inveniantur applicata. 2. Bona primario ad hominum necessitatem ordinantur, unde ius privatum dominii non potest impedire hunc finem primarium. — In casu omnes tenentur in solidum ; unde i) potest quis necessitatem extremam indicare, et tunc etiam alii tenentur ; 2) si unus subveniat, alii eximuntur ; secus non dantes peccant omnes ; 3) at aliis non dantibus, tenetur unusquisque solus. 1 DE CHARITATE TH tendum in regionem longinquam, redimendum e proximo periculo mortis, quia illis non tenemur uti ad vitam pro­ priam conservandam ; nec proinde aliquis e statu excidere tenetur vel in eo magnam imminutionem pati, quod ceteroquin reputatur malum gravissimum. B. In necessitate gravi: Adest obligatio gravis dandi de superfluis status, in quantum necessarium est ad necessi­ tatem tollendam (prop. 12 damn.1 ab Inn. XI), imo etiam de necessariis ad statum, quando id fieri potest sine gravi incommodo ; quia ordo charitatis postulat ut cum levi incommodo magnum incommodum proximi sublevemus ; imo cum magno incommodo, si agitur de magna necessitate reipublicae. C. In necessitate communi : i° Adest obligatio de super­ fluis status aliquid dandi aliquando durante vita (Eçcli. XIV, 13) quibusdam pauperibus, quia magis debemus diligere decentiam status proximi quam superfluum nostrum. 2° Attamen non adest obligatio dandi omnibus, neque praecise huic, vel illi, nec auferendi totaliter necessitatem, quia divites omnes obligantur, et si omnes elargiuntur aliquid superflui, satis subvenitur necessitatibus12. 30 Neque adest obligatio quaerendi pauperes, nisi adsit grave omnino dubium de necessitate extrema, vel nisi aliquis ad hoc teneatur ex officio, ut parochus : id enim esset onus grave, et ceteroquin ad illum qui necessitatem patitur, pertinet necessitatem exponere. 931. Obligatio eleemosynae est gravis ex genere suo ; unde certo obligat sub mortali in materia gravi, scii, in necessitate gravi de qua saltem loquitur Scriptura (Mt. XXV), et a fortiori in necessitate extrema. Imo etiam probabiliter in necessitate communi, tum quia locutiones Scripturae et Patrum indiscriminatim et sine restrictione inculcant gravem obligationem pauperibus subveniendi 1. «Vix in saecularibus invenitur, etiam in regibus, superfluum statui ; et ita vix aliquis tenetur ad eleemosynam quando tenetur ex superfluis statui ». 2. In casu non obligantur omnes in solidum. 712 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS quam supponunt saepe violari, cum tamen necessitas gravis sit satis rara ; — tum quia, si non iuvarentur, aliqui inciderent in necessitatem gravem, et ceteroquin necessi­ tates pauperum leves aggregatae constituunt grave malum pro societate, cui remedium est praestandum. Quantum autem sit dandum ex variis circumstantiis pendet, nam necessitates non sunt semper eaedem. In ordinariis adiunctis sufficit dare, secundum S.Alphonsum, quinquagesimam partem seu 2 % redituum, si ista pars sit superflua, et partem proportione minorem, si reditus sint ingentes ; quamvis ista aestimatio censeri possit satis benigna. Qui ergo statueret nullas dare in necessitate communi eleemosynas, vel in istis esset notabiliter negligens, videtur peccare mortaliter ; quodsi tamen non daret parvam quantitatem debitam, non peccaret nisi venialiter ex levitate materiae. At, licet quis stricte satisfecerit praecepto eleemosynae erga pauperes, semper tamen ipsi manet obligatio de reliquis bonis superfluis bene et utiliter utendi ; quod pertinet ad virtutes liberalitatis et magnificentiae, vel etiam ad iustitiam legalem intuitu boni communis. 932. Corollaria. — Cum eleemosyna fiat translatio dominii : A. Illi soli eleemosynam facere valent qui de rebus disponere possunt, scii, omnes qui dominium et liberam bonorum administrationem habent, — et etiam illi qui, sine dominio, administratione potiuntur : sic maritus e bonis quorum dominium vel ususfructus pertinet ad com­ munitatem, imo de bonis propriis uxoris si eorum admi­ nistrationem habeat ; superior quantum ad bona monaste­ rii ; item tutores et curatores de bonis pupilli pro modicis eleemosynis quales ipse facere deberet; alii omnes qui sub potestate sunt constituti, v. g. religiosi aut famuli, tantum in extrema necessitate proximi, vel si adest con­ sensus explicitus aut tacitus aut rationabiliter praesumptus superioris aut domini, quem consensum non habent si contradicat. Hinc : 1) Uxor eleemosynas facere potest de bonis propriis si quae habeat de quibus ipsa disponere potest ; — item de bonis mariti vel communitatis sed de consensu mariti ; — imo etiam, in regionibus nostris, sine consensu e rebus domesticis modicas, non extraordinarias, eleemosynas facere potest iuxta suam con­ DB CHARITATE TB ditionem, quia id pertinet ad honestam sustentationem ad quam uxor apud nos ius habet ; nisi tamen in casu particulari dare tali vel tali prohiberet maritus. Quodsi omnino prohiberet, ali­ quando forsan esset melius abstinere, ad vitandam indignatio­ nem mariti. 2) Filiifamilias possunt modicas eleemosynas facere de bonis quae ipsis a parentibus absolute et non ad usum determinatum traduntur, nisi tamen expresse pater prohiberet. 3) Famuli non possunt sine certa licentia, et haec, quia domini illam non solent concedere, non potest facile praesumi, nisi forsan quoad cibos qui supersunt et secus proiicerentur foras aut quoad panem pro vero paupere ; quodsi nihilominus faciant, per se tenentur ad restitutionem. B. Eleemosyna a) de bonis iniuste acquisitis est illicita, nisi domino reddi non possint, aut pauper in extrema sit necessitate et aliter ipsi subveniri non possit ; b) item de bonis simoniace acquisitis, quia omnis con­ tractus simoniacus est irritus ab initio (can. 729) ; unde illa bona sunt restituenda ; c) fieri autem potest de bonis licite acquisitis, sed per peccatum seu ex illicito, v.g. propter homicidium perpetratum vel meretricium exercitum ; at non est prae­ ceptum. C. Pauperes ficti peccant tripliciter : 1) contra veritatem; 2) contra charitatem quia veris pauperibus subtrahunt eleemosynas ; 3) contra iustitiam quia dolo et fraude deci­ piunt ; unde donatio est invalida, et ideo restituere tenentur vel domino vel pauperibus de consensu praesumpto domini, nisi agatur de purissimis donis quorum motivum prima­ rium non est egestas sed amor Dei et proximi. 933· Animadversiones. — ia Praecepto assistendi proximo in necessitate sufficienter satisfit dando mutuum, commodando v. g. equum donec revertatur domum, vendendo dilata solutione, etc. si talibus modis necessitas tollatur, v. g. si proximus tantum egeat usu rei, vel si non sit ita absolute pauper ut nec in re nec in spe babeat aliquid. Attamen sic non satisfit praecepto dandi eleemosynam de superfluo, quod praeceptum tamen adimpleri potest etiam in aliis circumstantiis, dando aliis. 2» Tenentur medici, advocati, aliique officio publico fungentes pauperibus operam suam gratis impendere, si non appareat quomodo aliter eis subveniri possit. 714 summa theologiae moralis 3a Pauperibus publice expositis qui signa extremae necessitatis videantur ostendere (v. g. ex nuditate, morbo, etc.) aut qui illam asserant (v. g. dicendo se 3 diebus ieiunasse), raro quis tenetur ex praecepto subvenire etiam de superfluis, tum quia forsan ad movendos spectatores ista necessitas exaggeratur, tum quia ab aliis iuvandi praesumuntur. 4a Nullus obligatur (imo aliquando est illicitum) dare elee­ mosynam pauperibus laborare nolentibus; ne tamen hisce annu­ merentur illi qui ob laboris defectum in miseriam inciderunt. Quibus consultius esset laborem procurare aut subministrare ex quo viverent. 5a In eleemosynis praeferendi sunt propinquiores ; nulli tamen possunt systematice excludi (nec infideles, nec peregrini, nec inimici), sive ex infortunio sint pauperes, sive ex virtute propter Christum, sive etiam ex culpa praecedenti (si eleemosyna unicum sit medium subveniendi), non tamen si ex culpa actuali (Mt. V, 45 ; Prov. XXV, 21 ; Rom. XII, 20). 6a De superfluis licitum est quaedam reservare ad statum paulo altiorem acquirendum, dummodo non reserventur omnia : decentia quidem postulare potest ut moderate et paulatim ad altiorem statum ascendamus, non autem ut omnia ad hoc reser­ vemus, imo postulat ut quaedam ex magnificentia in eleemosynas elargiamur (prop. 12 damn, ab Inn. XI). 7a Prohibitio mendicandi facta a magistratu civili non liberat ab obligatione dandi eleemosynam, quia non desunt alia media praecepto satisfaciendi, v. g. erogando pecuniam illis qui indi­ gentium curam habent, aut bonis institutis vel operibus bene­ ficentiae. 8a Similiter solutio tributi ex quo pauperes iuvantur minuit obligationem dandi eleemosynam, sed non penitus eam extinguit, si tributum non sufficiat ad extinguendas pauperum necessitates. 9a Etiam damnum avertendum est a proximo, si sine gravi incommodo averti potest, v. g. monendo illum cui imminet, aut causam depellendo. 934· Monita practica. — 1. Eleemosyna sit a) prudens, ad veros pauperes, non ad otiosos (II Thess. III, 10 ; Eccli. Xll, 4) ; b) libens i. e. hilaris et benigna (II Cor. IX, 7) ; c) abundans ut pauperes etiam multi vere subleventur (Tob. IV, 9) ; d) prompta ut sit opportuna, ne secus pauperes in abiectam cadant miseriam et in desperationem (Prov. III, 28) ; e) secreta et humilis (Mt. VI, 1-4); f) iusta; g) ordine recto ; h) omnibus auxilians. 2. Confessarius non facile deneget absolutionem propter omissionem eleemosynae, quia poenitentes facile se putant excusatos, et quia pauci sunt qui nihil omnino dant pauperibus aut bonis operibus, et quia obligatio gravis in necessitate communi non certo adest. DE CHARITATE 715 Articulus II. De Eleemosyna spirituali seu Correptione fraterna. S. Th. Π-Π, q. 33 ; De Virt., q. 3· 935. Septem sunt eleemosynae spirituales: i) pro omnibus orare, de quo dicitur in tr. de Religione, 2) remittere offendenti, de quo dictum est supra n. 898, 3) consolari tristem, et 4) portare onerosos et graves, quae pertinent potius ad eos qui in officio sunt constituti, 5) docere ignorantem, 6) consulere dubitanti, 7) corripere peccatorem, de quibus hic dicendum, praesertim de ultima quae est praecipua et specialem difficultatem prae se fert. 936. Correptio peccantis alia est iudicialis^Ma. fraterna : i° Illa adhibetur a) contra peccatum in quantum est malum pro aliis, praesertim pro bono communi ; b) et fit ad reparandum ordinem, c) pgr punitionem delinquentis; haec est a) remedium peccati in quantum est malum ipsius peccantis, b) et fit simplici eius admonitione, ac c) ordinatur ad eius emendationem. 2° Illa est actus iustitiae ; haec est praecipua eleemosyna spiritualis, unde est actus misericordiae imperatus a cha­ ritate. 30 Illa fit actione iuridica a superiore tamquam iudice ; haec fit a proximo ut a fratre ad bonum fratris, et si fiat a superiore, non fit ab ipso tamquam a superiore, sed tamquam a persona privata. Hinc definitur : admonitio proximi peccatoris facta a privato vel a quasi privato ut proximus emendetur; aut cum S. Thoma, IV Sent., d. 19, q. 2, a. i : admonitio fratris de emendatione delictorum fraterna charitate procedens. Media inter utramque est paterna, quae fit a superiore cum auctoritate, sed absque forma iudicii, ad emendationem et ad scandalum tollendum. 937. Ex iure naturali et divino datur praeceptum correptionis fraternae ex genere suo grave.—Probatur : a) Ex S. Matt. XVIII, 15 : «Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum ; si te 716 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS audierit, lucratus eris fratrem tuum » (cfr. Lev. XIX, 17 ; Eccli. XVII, 12 ; XIX, 13 sq. ; Le. XVII, 3 ; Gal. VI, 1 ; I Thés. V, 14 ; II Thés. III, 15). b) Ex ratione : Iure naturae et charitate subvenire tenemur proximo corporaliter indigenti ; ergo multo magis indigenti spiritualiter. — Ceterum debemus diligere proxi­ mum ; at dilectio proximi includit velle et praestare ipsi bonum ; ergo multo magis ab eo avertere grave malum, quale est certo peccatum mortale. Praeceptum illud, sicut charitas, per se erga omnes obligat omnes, i.e. non tantum superiores qui corripere tenentur tum ex officio vel iustitia, tum etiam ex ordine charitatis quia magis idonei et subditis magis coniuncti ; at etiam obligat aequales, imo subditos et peccatores, licet hi multis ex circumstantiis excusentur, utpote ad correp­ tionem non semper idonei. Superiores sunt parentes, maritus, tutores, magistri et praeceptores, domini respectu famulorum, episcopi, praelati et parochi, confessarii respectu poenitentium, contionatores respectu audientium. 938. Conditiones ad correctionem fraternam requi­ sitae. — Quinque sunt conditiones simul requisitae ut hoc praeceptum hic et nunc obliget ; 1) Certa materia i.e. peccatum grave certe commissum, in quo praevidetur proximus relapsurus, vel in quo timetur moriturus, aut poenitentiam non acturus tempore debito. Dicitur : peccatum grave, quia cum omnis correptio sit onerosa corripienti et leve saltem incommodum includat, per se et or­ dinario non obligat ad auferendum leve malum a proximo. Deinde requiritur peccati gravis notitia moraliter certa ob teme­ ritatis propriae et offensionis alienae periculum ; quodsi dubium sit, privatus non debet nec potest in vita proximi inquirere quia esset valde onerosum et aliis odiosum (Prov. XXIV, 15) ; secus aliquando superior qui aliorum curam et providentiam habet\ 2) Necessitas i.e. probabilitas quod proximus se non sit i. Addunt aliqui : etiam privatus, si de gravissimo malo avertendo v. g. de homicidio ageretur, aut de damno communi. At tunc non adest obligatio ad emendationem fratris, sed ad avertendum malum alterius. DE CHARITATE 717 sponte emendaturus et quod alius aeque idoneus eum non sit correpturus. 3) Utilitas i. e. fundata spes emendationis, seu proba­ bilitas quod correptio non sit nocitura (v. g. impellendo ad nova vel graviora peccata) sed profutura sive statim, sive saltem post aliquod tempus. Cessante enim fine cessat praeceptum. Hinc a) si correptio sit dubie profutura sed certo non nocitura, facienda est ; b) si utilitas non sit probabilis sed dubia, ita ut aequaliter speretur emendatio et timeatur nocumentum, per se et generatim omittenda est quia praeceptum negativum non nocendi magis obligat quam praeceptum affirmativum benefaciendi ; c) attamen in tali dubio, per accidens et exceptionaliter est facienda, si praevideatur proximus in peccato moriturus, vel si timeatur maius malum quod praecaveri debet, v, g. dehonoratio Dei, irreverentia religionis, scandalum vel damnum plurium aut reipublicae, imo damnum unius si sit maius vel magis timeatur quam damnum peccantis ; item si ex officio correptio sit facienda a superiore, qui etiam cum modica spe monere tenetur, ne disciplina enervetur aut scandalum aliis noceat. 4) Possibilitas i. e. quod fieri possit sine nimio incom­ modo corripientis, quale non est periculum alicuius indig­ nationis quod fere semper adest. Est autem incommodum tanto maius subeundum, quanto maior sit necessitas proximi (in extrema necessitate etiam cum periculo vitae), vel gravitas peccati, vel probabilitas fructus, vel obligatio corripiendi. Et quidem superiores etiam cum magno incommodo tenentur in necessitate gravi, imo cum periculo vitae si teneantur ex iustitia, uti episcopi, parochi, magistratus; aut cum aliquo magno detrimento, uti parentes, domini, maritus, magistri ; — e contra famuli et subditi raro tenentur cum facile dubia res sit in casu particulari. 5) Opportunitas i.e. quod tempus, locus et aliae cir­ cumstantiae emendation convenientes hic et nunc adsint : praeceptum enim affirmativum non obligat pro semper, sed tantum in datis circumstantiis. Non ergo semper adhibenda est statjm, sed ad tempus oppor­ tunum est saepe differenda, cum fructus magis speretur ; imo interdum permitti potest reiteratio peccati ut ferventius peccator resipiscat, si non speretur fructus immediatus. Quodsi immediatus speretur, fiat statim, si tollendum sit scandalum aliis nocivum, vel si defendendus honor Dei aut proximi. 7i 8 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 939. Modus et ordo in correptione servandus. — Correptio fraterna fieri potest vel convenienti sermone, vel factis aut signis aequivalentibus, vultum tristem exhibendo, sermonem ad alia divertendo, subtrahendo auxilium temporale, vel aliis modis quibus proximus aperte vel implicite monetur. Semper tamen fiat magna cum prudentia et charitatis affectu, et quidem erga inferiores et aequales cum benignitate et amore (Gal. VI, 1), erga superiores cum humilitate et reverentia (I Tim. V, i). Ne contra iustitiam peccetur, laedendo famam proximi sine necessitate (Mt. XVIII, 15), praescribitur ordo in correptione servandus : primo fiat secreto, idque saepius, quamdiu speretur fructus ; quodsi non prosit, adhibeantur unus vel duo testes ; et si nondum prosit, denuntiatio fiat superiori qui prius paterne cprripiat, deinde, si necesse fuerit, etiam judicialiter. At ordo ille mutari potest ita ut statim denuntiatio fiat : a) si delictum sit publicum, maiori parti communitatis notum vel brevi notificandum ; b) si praevideatur privata monitio non esse profutura, praesertim si necessitas correptionis urgeat, ut si peccatum sit in nocumentum communitatis aut religionis, vel in grave damnum tertii (v. g. infamiae, corruptionis aliorum) ; c) si emendatio per superiorem praevideatur multo securior et fructuo­ sior, modo superior sit prudens et discretus ; d) si aliqua lex denuntiationem imponat, ut pro confessariis sollicitantibus. 940. Omittere correptionem fraternam est pec­ catum mortale ex genere suo. Secundum S. Thomam, si quis praesumit de aliquo quod posset eum retrahere a peccato, et tamen propter timorem vel cupiditatem vel vere­ cundiam absolute renuit correptionem facere, peccat morta­ liter quia timorem, etc. praeponit fraternae charitati ; si quis autem ex his tantunl efficitur tardior ad Corripiendum, ita tamen ut si ei constaret quod fratrem posset a peccato retrahere, non omitteret, peccat tantum venialiter, quia non tollitur ratio finis, v. g, si esset negligens in conside­ randis circumstantiis et opportunitate in quibus corripere tenetur, vel culpabiliter existimans se ad id non esse idoneum. 94.1. Materia correptionis sunt sola peccata gravia commissa, et ideo non sunt : 1) Peccata committenda : haec enim sunt materia moni­ tionis (consulere dubitanti), quae obligat iisdem in circum­ stantiis ac correptio. 2) Peccata materialia facta ex ignorantia invincibili vel DE CHARITATE 719 saltem non graviter culpabili : haec sunt materia instruc­ tionis (docere ignorantem), quae etiam est de praecepto in iisdem circumstantiis ac correptio, non tantum ex reve­ rentia erga legem sed etiam ex charitate, quia prava ignorantia eorum quae quis scire tenetur est malum a proximo auferendum sicut peccatum ; minus stricte tamen et saepe sub veniali tantum quia est minus malum. Hinc secundum plures probabile est privatos non teneri instruere alios quoad peccata materialia contra legem positivam (divinam aut humanam) tantum commissa, quia haec non sunt intrinsece mala et ideo minoris momenti ; aliud esset si ex officio quis teneretur alios docere, vel si ex ignorantia Oriretur damnum ignorantis, vel tertii, aut scandalum, aut irreverentia erga Deum vel religionem, etc. 3) Peccata venialia. Haec tamen per accidens possunt esse materia correptionis, instructionis vel monitionis etiam sub gravi aliquando faciendae, tum ratione effectus v.g. si ex ipsis sequitur periculum proximum peccandi mortaliter, vel magnum scandalum, vel aliud grave malum pro reli­ gione aut bono communi, ut perturbatio tranquillitatis in communitate, vel relaxatio disciplinae regularis in mo­ nasterio ; tum ratione officii, pro superioribus quia curam aliorum habent. 942. Instructio ignorantis est utilis et ideo, suppositis aliis conditionibus, facienda est generatim : 1) Si ignorantia sit vincibilis et graviter culpabilis, v. g. si quis non sit in bona fide sed dubitet, ut si interroget. 2) Si ignorantia brevi fiet vincibilis, ut si quis ignoret leges quae diu ignorari nequeunt, v.g. prima principia et primas conclusiones iuris naturae, aut officia status obvia (sacerdotis, patris, iudicis). 3) Si ignorantia non sit graviter culpabilis, sed nociva ignoranti, v.g. si versetur cirça necessaria ad salutem, vel inducat occasionem aut periculum proximum peccandi aut perseverandi in peccato, vel causa sit existimandi peccatum esse quod non sit, aut esse mortale quod est veniale. 720 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 4) Etiam si ignorantia sit invincibilis et favorabilis, sed monitio probabiliter sit profutura, saltem post tempus, nec timeantur graviora incommoda ut infamia pro aliis, scan­ dalum, odia, rixae, v. g. e dissolutione matrimonii invalidi. E contra generatim est omittenda propter maius malum, scii, si ignorantia non sit graviter culpabilis et a) monitio sit dubie profutura ignoranti et aeque dubie nocitura (dubio positivo), quia magis praecavendum est peccatum formale quam materiale1 ; b) magis si probabiliter non sit profutura, nisi tamen maius damnum timeatur sive publicum (magnum scan­ dalum), sive tertii (omissio restitutionis), sive ipsius igno­ rantis (prava consuetudo v.g, pollutionis difficulter vin­ cenda) ; c) maxime si certo non sit profutura ; nisi tamen silen­ tium aequivaleat approbationi (v. g. si sacerdos vel prae­ ceptor interrogatus aut videns fornicationem, pollutionem, furtum, taceat), vel nisi ex non monitione sequatur magnum damnum plurium aut publicum, quia bonum commune aut plurium praeferendum bono privato unius (ita per se sacerdos invalide consecrans aut docens errores, coniuges qui actum matrimonii exercent ita ut generationem impe­ diant), non autem si sequatur damnum unius quia bonum spirituale ignorantis praeferri potest. 943. Animadversiones practicae. — 1. Cum conditiones requisitae ad obligationem correptionis fraternae raro adsint pro privatis (nisi sint familiariter coniuncti), hi raro ad correptionem tenentur, praesertim erga ignotos quorum indoles est incognita, et ideo emendatio valde dubia. A fortiori ad eam raro tenentur scrupulosi qui ob defectum discretionis semper putarent ad alios corrigendos teneri, aut semper de hoc dubitarent, et sae­ pissime imprudentias committerent. 2. Tenetur peccator se emendare ad correptionem : a) si sit superior, quia tenetur procurare ea quae necessaria sunt ad suum officium rite subeundum, inter quae est ipsius emendatio ; b) si aliis scandalo sit, quia tenetur abstinere a scandalo ; ç) si proximus sit in peccato mortali moriturus, nisi ipse emendatusi. i. In dubio negativo tamen seu improprie dicto, utrum profutura vel obfutura sit monitio, facienda est quia nemo praesumitur malus nisi probetur. DE CHARITATE 721 corripiat, quia videtur tunc gravis necessitas cui cum aliquo incommodo subvenire debet. 3. In communitatibus, collegiis, etc. plerumque expedit ut correptio fiat via denuntiationis ad superiorem : facile enim cognosceretur ille qui denuntiaitet, si prius privatim moneret ; imo ubi de gravi damno communitatis (non unius vel alterius) agitur, nec possent absolvi convictores denuntiare nolentes. 4. Quoad denuntiationem apud superiorem notat S. Alphonsus: a) Si certo constat fratrem perfecte emendasse peccatum occultum, nec ex eo esse ullum periculum relapsus vel damni ipsi aut alteri, non licet denuntiare patri vel praelato, nisi frater expresse in istam denuntiationem consentiat. b) Non licet deferre delictum ad superiores mediatos, si superior immediatus potest per se corrigere, et nulla sit probabilis suspicio fore ut hic officio suo desit ; famae enim proximi, quoad eius fieri potest, consulendum est. c) Superior, vi notitiae per privatam denuntiationem sibi ut patri factam obtentae, non potest publice monere aut iud cialiter procedere, quia delictum non fuit sibi manifestatum ut iudici. QUARTA PARS. DE PECCATIS CHARITATÏ OPPOSITIS. QUAESTIO PRIMA. DE ODIO QUOD OPPONITUR DILECTIONI, S. Th. I-II, q. 29 ; Π-Π, q. 34. 944. Odium est motus appetitus quo male afficimur erga aliquid. Sicut enim amor est consonantia appetitus ad id quod sibi convenit, ita odium est dissonantia ad id quod est repugnans seu malum. Est autem odium duplex : i° odium abominationis seu aversionis quo aversamur aliquid (rem vel personam) ut nobis malum vel nocivum ; quando agitur de persona vocatur odium qualitatis ; 2° odium inimicitiae seu malevolentiae, vel odium ipsius personae secundum se, quo ex displicentia alicuius personae ipsi malum volumus, quia ipsi malum est, i. e. sistendo in malo ipsius, ut scii, ipsi male sit. Summa Theologiae Moralia z. — 46 722 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Odium abominationis opponitur amori concupiscentiae, odium inimicitiae amori benevolentiae ; sicut autem amor concupiscentiae ad amorem benevolentiae, ita prius odium ad hoc posterius disponit : ex eo enim quod aliquem ut nobis displicentem et molestum aversamur, saepe fit ut illi malum velimus, et malum eius ut nostrum bonum repu­ temus. 945. Odium Dei. — Secundum essentiam suam Deus odio haberi non potest quia per essentiam est ipsa bonitas; et ideo qui hanc essentiam videt, Deum odio non habet. At in quantum ex ipso nobis provenit effectus quem repu­ tamus malum, a nobis odio haberi potest (cfr. Num. X, 35 ; Deut. XXXII, 41 ; Ps. LXXIII, 23 ; Ioh. XV, 24), v. g. in quantum prohibet peccata vel peccatores punit. Hoc est peccatum, et semper mortale, nisi fiat ex indeliberatione : semper enim gravis deordinatio est aversari sum­ mum Bonum in quo nihil est aversandum ; vel malum velle illi qui est summe amabilis. Imo est peccatum omnium maximum : 1) quia directe opponitur dilectioni Dei quae est actus principalis dignioris virtutis : charitatis, et ideo etiam directe opponitur bonitati infinitae Dei ; 2) quia id praecise quo aliquid est peccatum mortale est aversio voluntatis a Deo ; atqui haec per se, essentialiter et explicite habetur in odio Dei, in ahis peccatis invenitur tantum implicite, participative et secundum aliud ; ergo odium Dei est peccatum omnium gravissimum. — At odium inimicitiae erga Deum est gravius quam odium abominationis : illud opponitur infinitae bonitati intrinsecae Dei, hoc externae eius manifestationi et gloriae. Odio inimicitiae peccat a) ille qui vult Deum non esse, vel non esse omnipotentem, omniscium, iustum, etc.; — b) qui tristatur de eius perfectionibus vel gaudet de eius offensa, de praeceptorum Dei violatione ; — c) qui persequitur opera Dei et gloriam eius externam minuere intendit, quia Deo displicet. Sic diabolus optat et procurat Deo malum quia Dei malum est. 946. Odium proximi. — Odium abominationis proximi est bonum, si odio habetur secundum id quod malum est in ipso (Sap. XIV, 9 ; Ps. CXVIII, 113 ; CXXXVIII, 21), v. g. quatenus est peccator, inimicus, persecutor, nobis DE CHARITATE 723 noxius, etc., nisi odium maius sit quam causa mereatur, E contra est peccatum, si odio habetur secundum aliquid quod in ipso est bonum, v. g. in quantum est pius, iustus, prudens, etc.1. — Odium inimicitiae erga proximum, quo malum ipsi volumus tamquam malum ut ipsi male sit, semper est peccatum. Ita qui 1) desiderat incommodum proximi qua tale et absolute sumptum ; 2) qui gaudet de malo eius ut ipsi malum est ; vel 3) qui tristatur de bono ut ipsi bonum est. Peccatum odii erga proximum est mortale ex genere suo quia est contra charitat;em (I Ioh. II, 9 ; III, 14-15 ; IV, 20). Potest tamen esse veniale, non solum ex indeliberatione ut si fiat ex subito motu irae, sed etiam ex levitate materiae v. g. si leve malum optamus proximo, vel si levis est aversio, ut ordinarie est simplex displicentia sine mali imprecatione. Haec tamen est periculosa, maxime si diu durat, quia facile fiet ut complaceant mala quae hic inde proximo obveniant. Odium proximi si consideretur ex parte deordinationis peccantis est gravissimum peccatorum contra proximum, quia sic maxime deordinatur nostra voluntas erga illum1 2. Attamen non est maximum ex parte effectus, scii, nocumenti proximo illati : sic furtum, homicidium, detractio, etc. sunt maiora. 947. Odium proximi est specie multiplex. — Odia qualitatis proximi specie differunt secundum specie diversa motiva, v. g. odisse proximum quia pius vel quia iustum damnum intulit. Odia proximi quibus optamus (desiderio inefficaci) ut ipsi diversa mala obveniant, sunt probabiliter eiusdem speciei, quia haec mala tantum sub generali ratione mali ipsi appetuntur ; unde mala non sunt in confessione specificanda. E contra diversae speciei certo sunt odia quibus desideramus (vero desiderio efficaci) diversa mala proximo 1. Quidam dicunt odium abominationis non qualitatis sed personae, quatenus haec habetur ut omni dilectione indigna, semper esse peccatum et gravissimum, quia est excludere a beatitudine. Sed hoc iam est odium inimicitiae, utpote odium personae secundum se : iam velle quod nullum bonum habeat. 2. Alia scii, peccata contra proximum participant rationem odii, notat Caietanus. 724 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS inferre, quia desiderium committendi peccatum habet ma­ litiam operis cum omnibus circumstantiis ; unde mala desiderata sunt in confessione declaranda. Sic differunt voluntas auferendi famam, et voluntas occidendi. 948· Animadversiones. — 1. Formale odium sui ipsius non datur, utpote naturae repugnans. 2. Velle alicui malum in quantum est ipsi vel aliis bonum, non est odium ; injo est licitum, si servetur ordo charitatis (cfr. n. 889). Peccatum tamen esset velle malum alterius contra ordinem cnaritatis, i. e. propter bonum quod illud non adaequet : sic filius non potest velle mortem patris propter haereditatem (cfr. prop. 13, 14, 15 damn, ab Inn. XI). 3. Odium abominationis de solo malo proximi non est sim­ pliciter odium, sed secundum quid et mixtum amori : « Hoc ipsum quod in fratre odimus culpam et defectum boni, pertinet ad fratris amorem : eiusdem enim rationis est quod velimus bonum alicuius et quod odiamus malum ipsius. Unde simpliciter accipiendo odium fratris (non volendo bonum), semper est cum peccato » (a. 3). 4. Verum odium difficulter sanatur ; attamen poenitelites saepe ut odia confitentur quae non sunt talia, vel saltem non gravia. Sic quando affirmant se non posse oblivisci iniuriam, vel non posse aliquem aspicere, alloqui, salutare, aut non posse sine vehementi commotione, investigandum est an haec non sint mera naturalis aversio ex vera vel apparenti offensione, — vel purus affectus appetitus sensitivi ex diversitate indolis sine sufficienti deliberatione, — vel desiderium mali ex honesto fine. Quodsi proximo non optent grave malum, nec recusent signa ordinaria dilectionis, nec aliud grave incommodum ex illo affectu timeatur (v. g. contemptus, scandalum et vindictae cupi­ ditas), sunt absolvendi. 5. Animadvertit S. Alphonsus, Th. M., 1. II, n. 30, ad 30 : «Privatus qui aversus ab alio fugit, si id faciat ut eum suo colloquio et solatio privet, atque ita contristet, et male illi sit, est odium inimicitiae et peccatum. — Si vero nihil mali optando tantum fugias quia tuae naturae est difformis, Vel tibi solet esse molestus, est odium aversionis et peccatum, si sit sine ratione: quale non erit si sit persona valde aspera, modo absit con­ temptus, scandalum, et vindictae cupiditas ». 6. Odium proximi formaliter secundum rationem obiecti et ideo directius oritur ex invidia, per quam ipsum bonum proximi redditur çontristabile et per consequens odibile ; dispositive autem ex ira : prius enim per iram apprehendit homo malum proximi secundum quamdam mensuram ut habet rationem vindictae, at ira perseverante, homo pervenit ad considerandum et quaerendum malum proximi absolute et secundum se, quod pertinet ad rationem odii (a. 6, ad 3). DE CHARITATE 725 QUAESTIO SECUNDA. DE PECCATIS OPPOSITIS GAUDIO. Gaudio ipsius charitatis de bono divino opponitur acedia ; gaudio de bono proximi invidia. Articulus I, De Acedia. S. Th. II-II, q. 35 ; de Malo, q. xi. 949. Acedia est tristitia de bono spirituali, praesertim divino. Acida enim sunt frigida, unde acedia importat taedium seu teporem operandi, qui ita deprimit animum hominis ut nihil ei agere libeat. Hinc acedia spiritualis dicit torporem, languorem, tepiditatem, taedium circa spiritualia, quae ideo molesta sunt quia laborem requirunt corporalem. Unde est tristitia de spiritualibus quia impe­ diunt quietem et delectationem corporalem : praefert enim acedia nihil agere quam corporis quietem impedire, et inde nascitur spiritualium fuga, horror et detestatio. Haec tristitia semper est peccatum : a) ratione obiecti : tristari enim de malo est bonum, sed tristari de eo quod apparenter est malum sed vere est bonum, est peccatum, quia bonum non meretur ut de eo tristemur ; b) ratione effectus : retrahit enim hominem ab operibus debitis. Acedia est duplex : i° ea qua tristamur de bono cuius­ cumque virtutis ; haec non est speciale peccatum, etiamsi fiat propter laborem corporis adnexum, sed est circumstan­ tia omnis peccati, quia omne Vitium fugit bonum spirituale oppositum etiam quatenus impedit corporalem quietem ; 20 ea qua tristamur de bono spirituali ad quod omnia alia ordinantur, scii, de bono divino, non in se, sed in quantum nobis est internum vel ad nos pertinet et nobis videtur malum : si quis scii, tristetur de beatitudine vel de amicitia Dei, eo quod per virtutum exercitia laboriosa servari debeant et sic amicitiam illam non curet, aut si propter laborem tristetur de mediis ad illam v.g. de sacramentis, gratia Dei, bonis operibus, divinis praeceptis, etc. in quantum sunt ad amicitiam Dei necessaria vel utilia. Haec 726 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS est speciale peccatum quia habet speciale obiectum, et directe contrariatur speciali actui specialis virtutis : oppo­ nitur enim gaudio de bono divino de quo delectatur charitas. 950. Gravitas acediae. — 1. Acedia ut est generale peccatum, est mortalis vel venialis prout peccatum cuius est circumstantia est grave vel leve. 2. Acedia specialis est peccatum mortale ex genere suo, quia secundum propriam rationem charitati oppo­ nitur. Proprius enim effectus charitatis est gaudium de Deo, unde acedia qua tristamur de bono divino, directe opponitur charitati. Potest tamen esse veniale si non est perfecte deliberatum, vel etiam, utvidetur, quando versatur circa bona ad salutem non necessaria. Haec acedia est etiam peccatum capitale, ut declaratum fuit supra, in tr. de Peccatis, n. 513. Articulus II. De Invidia. S. Th. ΙΙ-ΙΙ, q. 36 ; Q. D. de Malo, q. io. 951. Invidia est inordinata tristitia de bono alterius, aestimato ut malo proprio, in quantum illud bonum videtur diminutivum excellentiae propriae. Dicitur i° tristitia : haec est de malo spectato ut nobis coniuncto, et sic differt invidia ab odio quod est de bono proximi, in proximo considerato ut absolute malo ; 2° de bono alterius aestimato ut malo proprio : « Obiectum tristitiae est malum proprium ; contingit autem id quod est alienum bonum apprehendi ut malum proprium, et sic de bono alieno potest esse tristitia » ; 3° in quantum illud est diminutivum excellentiae propriae : tristitia de bono alterius quod consideratur ut malum, potest contingere quatuor modis : a) cum aliquis dolet de bono alterius, quia eX eo timet nocumentum provenire vel sibi vel aliis bonis, et talis tristitia est effectus timoris; b) cum aliquis tristatur de bono alterius, non quia ipse habet bonum, sed quia nobis deest bonum illud quod ipse DE CHARITATE 727 habet, et hoc est zelus seu aemulatio quae, si sit circa bona honesta, est laudabilis ; c) cum aliquis tristatur de bono alterius, quia ille cui accidit bonum, est eo indignus, et haec tristitia vocatur nemesis seu indignatio, quae est bona si fiat ad rectum finem et cum debita sublectione ad ordinationem divinae Providentiae ; d) cum aliquis dolet de bono alterius, in quantum alter excedit ipsum in bonis et id aestimatur ut malum proprium, quia est diminutivum propriae gloriae vel excellentiae, et hoc proprie est invidia ; 40 inordinata : invidia semper est mala quia dolet de eo de quo est gaudendum, scii, de bono proximi. 952. Gravitas invidiae. — Invidia est peccatum mortale ex genere suo. Genus enim peccati sumitur ex parte obiecti. Invidia autem secundum obiectum opponitur charitati, quia sicut charitas gaudet de bono proximi, ita invidia de eo tristatur. Potest tamen esse veniale non tantum ex indeliberatione seu imperfectione actus, sed etiam ex levitate materiae si quis invideat de exiguo bono proximi, v. g. de eo quod vincat in ludo, puta cum eo currendo, vel aliquid huiusmodi faciendo. 953· Animadversio. — Solet peccatum invidiae maxime inveniri inter illos qui sunt aliquo modo pares, v. g. eiusdem familiae, vel saltem in aliquo appropinquant, v g. in conditione, scientia, virtute, etc. : tales enim volunt invicem aequari vel praeferri. Praecipue est de illis bonis in quibus est gloria, et in quibus homines amant honorari et in opinione esse, maxime de sapientia et felicitate. Unde oritur ex inani gloria, quamvis et ipsa sit capitale peccatum, ut dictum fuit in tr. de Peccatis, n. 508. QUAESTIO TERTIA. DE PECCATIS OPPOSITIS PACI. S. Th. II-II, q. 37-42. 954. Peccata contra pacem privatam.— Paci qui est effectus charitatis plura opponuntur peccata. Paci priva­ tae opponitur : 1) In corde discordia, quae directe contrariatur concor- 728 i I I / ’ 'J [ί / j j a i ( I i 'I j j ? i I * ( i ; ! SUMMA THEOLOGIAE MORALIS diae seu unioni voluntatum, et est dissensio voluntatum (non tantum intellectuum) circa bonum Dei vel proximi quod ex charitate velle debemus, scii, de bono necessario de quo consentire tenemur. Contingit discordia dupliciter : a) per se quando quis scienter et ex intentione dissentit a bono Dei vel proximi in quod debet consentire, et sic est peccatum mortale ex genere suo quia contrariatur charitati ; b) per accidens quando intentio aliquorum est ad bonum quod pertinet ad honorem Dei vel utilitatem proximi, sed unus aestimat hoc esse bonum, alius autem habet contrariam opinionem, et talis discordia quae est potius opinionum et intellectuum quam voluntatum, non est contra charitatem nec peccatum, nisi sit cum errore circa ea quae sunt de necessitate salutis, vel moderationis limites excedat ita ut pertinacia indebite adhibeatur. —Oritur discordia ex inani gloria, quia propriam voluntatem et proprium sensum plus aequo diligimus. 2) Ex discordia saepe nascitur contentio, quae est altercatio verborum quibus unus alteri contradicit inordinate, sive impugnando veritatem, sive eam indebito modo v, g. nimia cum acrimonia propugnando. In primo casu est peçcatum mortale ex genere suo, nempe in materia magni momenti : fidei, morum, iustitiae, etc. ; in secundo casu est tantum veniale, nisi generet grave scandalum. Oritur quoque ex inani gloria qua quisque contendentium vic­ toriam de altero reportare conatur. 3) Ex discordia et contentione aliquando nascitur rixa, quae est pugna manuum inter privatos qua animis ira incensis unus alterum percutere vel laedere nititur. Est peccatum mortale ex genere suo in aggressore ; si tamen modum non excedat, uti et levicula pugna, est veniale. In defendente se non est peccatum, si non excedat limi­ tes moderationis ; si excedat parum, est veniale ; si multum, mortale, v.g. si absque necessitate insurgat aliquis ad alterum graviter laedendum. — Oritur ex ira. 955. Peccata contra pacem publicam. — Paci pu­ blicae seu multitudinis opponuntur : DE CHARITATE 729 1) Paci Ecclesiae, schisma quod est voluntaria separatio sui ab unitate Ecclesiae, retenta professione fidei, seu voluntaria separatio baptizati ab Ecclesia catholica. Committitur du­ pliciter, nam « Ecclesiae unitas in duobus attenditur, scii. a) in connexione membrorum Ecclesiae ad invicem,.., et b) iterum in ordine omnium membrorum ad unum caput... Et ideo schismatici dicuntur i) (perfecte) qui subesse renuunt summo Pontifici (cum rebellione, ita ut obedire praeceptis pertinaciter recusent), et 2) qui membris Ecclesiae ei subiectis communicare recusant » (in doctrina, cultu, sacramentis) ; ex quo patet esse peccatum gravissi­ mum et mortale ex toto genere. Est tamen minus grave quam infidelitas, quae est contra ipsum Deum secundum quod est in se veritas prima cui fides innititur, dum schisma est contra Ecclesiae unitatem, quae est bonum participatum et minus quam sit ipse Deus. Et quamvis charitas sit nobilior fide, peccatum quod opponitur contra bonum secundarium charitatis, scii, bonum proximi, minus est quam infidelitas, quia bonum proximi minus est quam obiectum fidei quod est ipse Deus. 2) Paci multitudinis civilis,tum a) bellum illicitum; tum b) seditio, quae est tumultuatio seu bellum aggressivum quo una pars reipublicae iniuste advetsus aliam insurgit vel adversus principem legitimum, quo ultimo casu vocatur rebellio. Est peccatum tanto gravius quanto bonum com­ mune (scii, pax et unitas societatis) praestat bono privato ; unde est mortale ex genere toto. Haec peccata etiam sunt contra iustitiam, et melius considerantur in tr. de Iustitia. 956· Animadversio. — Haeretici externi etiam sunt schismatici, sed non e contra, quamvis tamen schisma ad haeresim ducat. Schismatici quoque iisdem poenis ecclesiasticis puniuntur ac haeretici ; insuper de communicatione cum schismaticis et de cooperatione ad schisma similiter dicendum est ac pro haeresi (cfr. tr. de Fide), V ί 730 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS QUAESTIO QUARTA. DE PECCATIS OPPOSITIS BENEFICENTIAE. 957. Scandalum opponitur beneficentiae. — Multa sunt peccata quae opponuntur beneficentiae, quorum ple­ raque iniuriam inferunt vel ipsi cooperantur, et ideo iustitiam laedunt ; contra charitatem specialiter est scan­ dalum. Quae vox etymologice significat offendiculum, et sumitur active pro positione offendiculi in via cui pede impingens disponitur ad lapsum seu ruinam ; et passive pro ipsa impactione in offendiculum seu offensione pedis. Hinc in sensu theologico, active est ppsitio actionis quae disponit aliquem ad ruinam spiritualem ; passive est ipse casus seu ruina spiritualis ob actionem alterius. In sensu theologico igitur scandalum non est id quod in sermone vulgari ita vocatur, scii, rumor, aut admiratio, aiit horror et indignatio de peccato alterius ; sed graves suspiciones, et iudicia temeraria, detractiones, calumniae in populo exortae, —imo etiam delectatio vel approbatio vel consensus in peccatum, quamvis haec ultima in sermone vulgari non sint scandalum. Articulus I. De Scandalo activo, S. Th. II-II, q. 43, a. 1-6. 958. Scandalum activum definitur : Dictum vel factum minus rectum praebens occasionem ruinae spiritualis. Dicitur 1° dictum vel factum^ non autem concupitum, quia pec­ catum mere internum non potest alteri praebere occasionem peccandi. Cum autem affirmatio et negatio reducantur ad idem genus, ideo sub nomine dicti vel facti etiam venit omissio : non dictum, non factum ; 2° minus rectum i. e, quod secundum se malum est vel saltem mali speciem habet ; ut si quis loquatur de turpibus coram adolescente, vel iusta de causa coram aliis ignoran­ tibus comedat carnes die veneris, aut laboret die dominica : nihil enim disponit ad spiritualem ruinam nisi secundum quod habet defectum rectitudinis, quia id quod est proprie DE CHARITATE 731 rectum magis munit hominem contra lapsum quam ad ruinam inducat ; 3° praebens occasionem ruinae spiritualis, tum a) quia scan­ dalum non est causa efficiens peccati alterius, sed haec est sola ipsius voluntas, tum b) quia ad scandalum non sufficit ut quis coram aliis peccet (scandalum enim non cadit in virum perfectum nec in omnino impiumx), nec requiritur ut ruina proximi de facto sequatur, sed ut ei praebeatur occasio i.e. ut actio vel semper vel in his circumstantiis de se nata sit illum ad peccatum commovere. Quod si actio per se non moveat, sed per accidens propter ipsam quis moveatur ad peccandum ex propria dispositione, scandalum non erit activum, sed passivum tantum (a. 1, ad 4). 959. Scandalum activum est peccatum mortale. — Probatur : a) Ex verbis Christi, Mt. XVIII, 6-7 : « Vae homini illi per quem scandalum venit » (Rom. XIV, 13, 20 ; I Cor. VIII, 13). b) Ex ratione : Charitas obligat sub gravi (praecepto affirmativo) ad proximum corripiendum et ad impediendum ne ruat in peccatum ; ergo multo magis (praecepto negatiyo) ad eum non impellendum ad peccatum consilio vel exemplo. Est mortale ex genere suo ; quia potest esse veniale non tantum ob imperfectionem actus, sed etiam ob par­ vitatem materiae, si alter inducatur tantum ad peccatum Veniale, etiamsi hoc formaliter intendatur. Porro peccatum scandali tanto gravius est quanto ruina proximi est maior, et quanto magis intenditur, et quanto magis ex actione nostra sequitur (v.g. datum coram adolescente vel a sacerdote), et quanto numerosiores sunt personae quae ad peccatum moventur. 960. Scandalum activum dividitur ratione effii. Cfr. S. Thomas, q. 43, a. 5 ; et S. Alphonsus, Th. M,, 1. 2, n. 47, ad 5 : « Non censetur dare scandalum qui, licet publice peccet, facit tamen id coram iis qui vel sunt ita viles, vel infames aut improbi, vel qui sunt ita probi ut nemo moveatur ad peccatum, v. g. si quis fornicatur coram aliis qui sunt parati idem facere, nec eius exemplo moventur ; vel si coram mansuetis quis contendat, rixetur, vel alium caedat ». 732 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS caciae : in directum, quando quis est vera causa moralis peccati proximi, quod fit iussione, consilio, seductione, laude, petitione peccati committendi, etc.;— et indirectum, quando quis actionem ponit minus rectam quae est solum probabilis occasio peccandi pro proximo, uti est pravum exemplum. Scandalum directum est peccatum non tantum contra charitatem sed et contra virtutem ad quam violandam proximum inducit ; scandalum indirectum est peccatum, sed probabiliter contra solam charitatem. Hinc si quis iussione, consilio, etc. aliquem adduxit ad peccandum mortaliter v. g. ad adulterandum, species peccati ad quod perduxit, in casu adulterium, est in confessione declaranda ; e contra si solo malo exemplo aliquis scandalizaverit, sufficit confiteri : dedi grave scandalum. Ratio est quia quaelibet virtus obligat non tantum ne eam violemus sed etiam ne causa simus et positive procuremus ut ab aliis violetur ; sed non probatur etiam obligare ne praebeamus alteri solam occasionem eam violandi, nec ut impediamus eius violationem. Et sane peccatum alterius (directe et per se) imputari nobis non potest nisi simus ipsius causa ; unde qui alteri tantum dedit occasionem furandi (exemplo vel intemperantia) non tenetur solidarie ad restitutionem, et hoc signum est quod non peccavit contra iustitiam. Et similiter de aliis virtutibus1. 961. Dividitur scandalum activum ratione inten­ tionis : in directe seu explicite intentum, sive sit formaliter et per se intentum (ut finis), si quis explicite intendit pec­ catum proximi quatenus est peccatum (quod vocatur scan­ dalum diabolicum'), sive sit simpliciter intentum (ut medium), si quis explicite intendit peccatum proximi propter sui utilitatem vel voluptatem ; — et implicitum seu interpre­ tativum, si quis non intendit peccatum alterius sed tantum I. Ne dicas indirecte imputari nobis, in quantum tenemur illud impedire : voluntarium autem directum et indirectum sunt eiusdem speciei ;— nam tenemur impedire peccatum alterius in quantum est eius malum et est contra charitatem, non in quantum est tale malum et talis speciei, et est contra talem virtutem. f DE CHARITATE 733 I ----------------------------------------- —— —— /î actionem ponit minus rectam, ex qua probabiliter timeri possit, ne alter trahatur ad peccatum1. ?, f ·* •i Sicut autem aliquis solo actu interno peccare potest, non quidem peccato scandali, sed scandali desiderio vel affectu, ita etiam actu interno potest quis magis desiderare peccatum alterius quam illud scandalo procuret externo. Hinc si quis directe et explicite intendit peccatum alterius procurare solo scandalo indirecto, ut si splo malo exemplo explicite intendit alterum ducere ad luxuriam, peccat quidem desiderio vel affectu contra virtutem (v. g. castitatis) quam violari intendit, quod in confes­ sione est declarandum ; sed peccatum externum scandali utpote indirecti est contra solam charitatem. Si quis autem formaliter intentione diabolica intendit peccatum proximi, speciale (i. e. distinctam speciem) et gravissimum peccatum committit contra charitatem erga proximum, directe oppositum correptioni fraternae, quo explicite intendit ut finem speciale et gravissimum nocumentum proximi quod est ruina spiritualis ; finis autem actibus humanis dat speciem. Secus autem ratio scandali est quasi circumstantia speciem mutans alterius peccatj. 962. Adest obligatio reparandi scandalum acti­ vum, quantum fieri potest : si enim quilibet ex charitate ' tenetur praecavere lapsum alterius et procurare emenda­ tionem peccantis (vel errantis), a fortiori qui per scandalum occasio fuit cur alter peccavit. Obligatio oritur ex sola charitate quia scienti et volenti non fit iniuria ; non autem ex iustitia vel officio, nisi aliquis mediis iniustis, v.g,dolo, vi, metu usus sit, vel nisi superior scandalum dederit sub­ ditis quorum bono spirituali, vi muneris, consulere debet.i. i. Illud scandalum quod est formaliter intentum a S. Thoma vocatur activum per se, i. e. ex intentione agentis seu ex parte operantis, « quando aliquis suo inordinato dicto vel facto intendit alium trahere ad peccan­ dum », et dicitur peccatum speciale, quia « finis dat speciem in morali­ bus » ; — aliud quodcumque scandalum activum, etiam directum, solum est scandalum per accidens seu « praeter intentionem agentis, ut cum aliquis facto suo vel verbo inordinato non intendit alteri dare occasionem ruinae sed solum suae satisfacere voluntati, et sic etiam scandalum activum non est speciale peccatum, quia quod est per accidens non constituit speciem », Ita in art. 3 ; alibi S. Thomas utitur terminologia simili sed in sensu prorsus diverso, quod valde notandum est. Nam v. g. in art. 1, ad 4, omne scandalum activum dicitur causa pec­ candi per se, ex parte operis, « quando aliquis suo malo verbo vel facto intendit alium ad peccandum inducere, vel etiamsi ipse hoc non intendat, ipsum factum est tale quod de sui ratione habet quod sit inductivum ad peccandum » ; — at in scandalo mere passivo, factum unius est alteri causa peccandi per accidens, « quando et praeter intentionem Operantis et praeter conditionem operis aliquis male dispositus sumit occasionem » peccati. 734 : ; ■ ' ' / ; 1 > ! '1 i j I ! i ' ! i ! 1 i / . SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Quoad modum reparationis : i° Scandalum indirectum solo exemplo datum, implicite reparare sufficit, nempe ces­ satione a scandalo, bono exemplo, sacramentorum publica susceptione, oratione pro scandalizato, etc. 2° Scandalum direçtum, datum pravo consilio, falsa doc­ trina, pravis libris, machinatione contra Ecclesiam, etc., explicite reparandum est, ita ut primo tollatur ulterior ipsius influxus, et deinde compensetur malum causatum ut ille qui scandalum passus est revocetur ad bonum. Sic iniquum consilium et falsa doctrina sunt revocanda, ma­ chinatio contra Ecclesiam est publice detestanda, diffusio pravorum librorum est impedienda quantum fieri potest, et boni libri sunt scribendi vel spargendi. 3° Hinc scandalum publicum etiam publice reparandum est, tum ut ulterior ipsius influxus tollatur, tum ut repa­ ratio, qua moneantur de malo, omnibus innotescat et prosit. Modus publicae reparationis diversus esse potest : vel retractatio scripto exarata per folia publica divulgatur, vel fit coram testibus (2) rem postea divulgaturis, vel coram parocho postea divulgaturo peccatorem obligationibus suis satisfecisse, dummodo sufficiat ad scandalum tollendum. Cum autem sacramenta non possint ministrari indignis, patet ad sacramenta publice admitti non posse eum qui scandalum publicum non sustulit ; quinimo ministrans scandalum committeret, quia praebçret occasionem iudicandi sacramenta ministrari indignis et actiones scandalosas tacite approbari. Sic concubinarius publicus tenetur prius relinquere turpe commercium eiusque occasionem antequam sacramenta publice recipiat. — Tn praxi confessarii, parochi, episcopi est determinare modum çongruentem reparationis. 963. Animadversiones. — 1. Fieri potest ut peccatum secundum se grave, sit veniale scandalum, v. g. si tuum furtum grave sit occasio alteri committendi furtum leve. E converso peccatum secundum se leve potest esse grave scandalum inobedientiae vel irreverentiae vel iniuriae vel impudicitiae, v. g. si religiosus verbum minus honestum proferat coram feminis vel iis qui inde occasionem peccandi mortaliter sumere possunt, aut sacerdos personam suspectam domi retineat. 2. Scandalum plures alias malitias accedentes continere potest, vel propter qualitatem personae scandalizantis, v. g. si pater scandalizat filios, superior subditos, magister discipulos : hi enim non solum ex charitate sed et ex officio ruinam subditorum praecavere tenentur; vel propter qualitatem personae scandalizatae ut si quis personam conjugatam, aut voto castitatis ligatam, ad DE CHARITATE 735 turpia directe inducit ; vel propter modum quo committitur, si media iniusta ut vis aut minae adhibeantur. 3. « Non ideo factum aliquod est scandalum quia alius incipit de tali homine male suspicari aut sentire, quia hic non peccat si ob sufficientia indicia suspicetur. Secus tamen est, si incipiat male sentire de fide catholica, clero, ordine religioso, vel minus ad pietatem affici » (S. Alph., 1. II, n. 44, 6°). Nihil enim interest, praebeatne peccatum, quo scandalum datur, occasionem peccatis eiusdem speciei, an peccatis diversae speciei. Hinc facilius dant scandalum qui sunt maioris auctoritatis, vel pietatis, vel existi­ mationis. Articulus II. DeScandalo passivo. S. Th. II-II, q. 43, a. 1, 2, 3, 7, 8. 964. Scandalum passivum seu occasionatum est pec­ catum quia est ipsa ruina spiritualis proximi occasione dicti vel facti alterius ; at non est peccatum speciale quia ex alterius dicto vel facto ansam sumere contingit secun­ dum quodcumque genus peccati et non habet specialem difformitatem. Scandalum passivum est 1) acceptum quia datum, si peccatum proximi vere oritur ex alterius dicto vel facto, seu ex scandalo activo ; vel 2) acceptum tantum, quando peccatum proximi non vere oritur ex dicto vel facto alterius, sed vel a) ex sola malitia peccantis (v. g. de exer­ citiis pietatis aut virtutis), et tunc est pharisaicum, vel b) ex sola eius ignorantia aut infirmitate, et tunc est scandalum pusillorum seu infirmorum (v. g. de muliere honeste ornata). Hinc notat S. Thomas quandoque esse scandalum passivum sine activo, ut pharisaicum ; quan­ doque abtivum sine passivo, puta cum aliquis inducit alterum ad peccandum et ille non consentit ; quandoque esse activum cum passivo, si ex inductione aut malo exemplo unius alter peccet. 965. Obligatio vitandi scandalum passivum. — Ex lege charitatis qua tenemur benefacere proximo, etiaip datur obligatio, ex genere suo gravis, vitandi scandalum passivum i. e. omittendi ea ex quibus proximus occasionem peccati est sumpturus, quotiescumque non adest ratio 736 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS :’ f sufficiens actum ponendi et permittendi ruinam spiritualem proximi. V ! ’, Requiritur autem causa tanto maior quanto timetur peccatum gravius, et quanto facilius et certius praevidetur secuturum, et quanto plures sunt scandalum passuri. Hinc : i) generatim illicitum est petere, consulere, iubere, etc. opus quod, etsi ab alio sine peccato quidem fieri potest, iste tamen sine peccato vel certo vel probabiliter non faciet, v. g. juramentum ab illo qui est peieraturus ; — nisi fiat iusta causa necessitatis vel utilitatis, v. g. in casu, a iudice ; 2) maior requiritur causa ut clericus sit occasio peccati et illud permittat, quam ut laicus idem permittat ; maior causa ad permittendum scandalum pusillorum quam pharisaicum ; 3) nonnisi ex gravissima necessitate licitum est facere opus quantumvis alias bonum, quod est ex se valde inductivum ad peccandum, v. g. se lavare aut natare nudum in publico, copulam matrimonii publice exercere ; — et si magna multitudo hominum ad peccata gravia timeatur inducenda, etiam omittendum interdum esset cum iactura vitae : ad vitandam scii, gravem necessitatem plurium. i ' I ; ■ v ; 966. Principia et Regulae practicae. — Igitur ad vitandum scandalum passivum, quaedam sunt omittenda. Et quidem : ii i : ;; 'j ,1. i 1 1 j ’■ ','t 'j! i ,I ÿ'i '/ I. Ad vitandum scandalum acceptum quia datum : a) Semper omittendum est omne opus quod active scan­ dalizat, si sit malum. b) Etiam generatim omittendum est opus quod solam speciem mali habet, nisi adsit urgens et gravis ratio. Haec ratio ordinario sufficienter removet scandalum; quodsi ad hoc non sufficeret, tunc removenda, quantum est in potestate agentis, ruinae occasio, v. g. per admonitionem factam proximo de actionis rectitudine ob dispensationem, causam excusantem, etc. : sic sacerdos dispensatus manducans carnes die vetito, — aut frequentans suspectam personam ad consilium vel ministrationem sacramenti. Et si scandalum activum i. e. species mali sufficienter removeri nequeat, est ab opere abstinendum, quidquid aliqui moderni videantur asserere, nam ait S. Thomas, a. 2 : « Scandalum activum semper est peccatum in eo qui scandalizat : quia Vel ipsum opus quod facit, est peccatum ; vel etiam si habeat speciem peccati, dimittendum est semper propter proximi charitatem, ex quo unusquisque tenetur saluti proximi providere : et sic qui non dimittit, contra charitatem agit ». II. Ad vitandum scandalum pusillorum : a) Nunquam debent nec possunt omitti necessaria ad DË CHARITATE « s 737 salutem (susceptio Baptismi vel verae fidei), nec praecepta legis naturalis, sive negativa (non mentiri), sive et affirmativa si lex hic et nunc urget (praeceptum confessionis fidei vel poenitentiae), quia non est licitum facere intrinsece mala ut eveniant bona. b) Praecepta legis positivae certo non sunt saepius omit­ tenda, quia hoc esset graye incommodum ad quod charitas non obligat ; at probabilius sunt omittenda una vel altera vice, secluso gravi incommodo, quia praeceptum vitandi scandalum quod est legis naturalis de se magis urget quam praecepta positiva. Exempla sunt apud S. Alphonsum, 1. II, n. 52 : « Peccatum ex quo confessarium in confessione, ex infirmitate tamen, graviter scandalizandum nosti, debes reticere... Uxor semel vel iterum debet omittere ieiunium, ex quo maritus graviter offenderetur, et oriretur discordia... Si, ituro ad sacrum excitanda sit gravis rixa vel caedes, non teneris ire... Superior peccata subditi potest dissimulare ad vitandas turbas et maiora mala quae alioquin teneretur punire ». Ita et mulier sciens se a certo viro turpiter concupiscendam, si ad missam die dominica pergat, posset semel aut iterum a sacro abstinere *. Quod in praxi est suadendum, licet stricte imponi non possit. c) Opera consilii vel indifferentia, dummodo fieri possit sine magno incommodo, omittenda sunt una vel altera vice, vel occultanda, vel aliquamdiu differenda donec pro­ ximo ratio operis reddita fuerit ; si autem post monitionem manet scandalum, censetur pharisaicum. Hinc ingressus in religionem differri debet ob scandalum propinquorum, si illorum consensus brevi speratur ; potest tamen aliquis recte ingredi, si propositis bonis motivis, isti resistere pergunt ; — pariter mulier sciens se a certo viro turpiter concu­ piscendam, aliquot vicibus debet vel abstinere ab audiendo sacro non praecepto, vel ornatum honestum dimittere, vel ad fenestram et non offerre, vel abstinere a deambulatione aut aliud iter sumere se conspectum eius fugere ; — a fortiori non posset a mortali excusari, si vanitate ducta, etsi scandalum illius viri non intendat, data opera eius aspectui se offerret, aut si peteret aliquem locum, quem non adiret, nisi sciret ibi amasium adesse. III. Ad vitandum scandalum pharisaicum : a) Ordinario non sunt omittenda opera bona, quia sic i. Non tenetur abstinere a publica deambulatione, ob scandalum i aliorum in genere : esset nimis grave incommodum. Summa Theologiae Moralis I. — 47 738 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS daretur malis occasio malitiose impediendi bonum, nisi tamen ex dilatione fructus speraretur, vel nulla esset causa opus statim faciendi, vel malum quod timetur esset longe maius bono quod obtineretur opere, ut si timeretur pec­ catum valde grave in articulo mortis, aut plures esse pecca­ turos : ita punitio peccatoris aliquando relinquenda, si timeatur schisma. b) Opera indifferentia sunt omittenda, nisi adsit iusta causa, quae non requiritur valde gravis, v. g. sacerdos potest levi de causa transire per viam ubi malitiosi inve­ niuntur religionis osores qui blasphemabunt. c) Opera praecepta omitti non possunt, v.g. parochus omittere non potest ea quae necessaria sunt ad bona ecclesiae conservanda, propter lites ; tenetur tamen monere. 967· Animadversio. — Bona temporalia 1) ob scandalum pharisaicum non sunt dimittenda, quia sic daretur malis occasio rapiendi, quod noceret bono communi, et etiam ipsis rapientibus qui retinendo aliena in peccato remanerent. Hinc nullus tenetur plus solvere operario quia praevidet illum blasphematurum, nec parochus dimittere iura stolae ad praecavendas obtrectationes parochianorutn, quia est grave incommodum sibi et successoribus· 2) Ob scandalum pusillorum autem bona temporalia propria vel dimittenda sunt, ea tribuendo aut non repetendo, modo peccatum quod impeditur sit grave et iactura sit levis, quia bonum spirituale proximi praeferendum est temporali proprio ; — vel scandalum charitativa monitione aut instructione tollendum est, qua monitione facta, si perdurat, censetur pharisaicum. Bona autem aliena dimittenda non sunt nisi de consensu domini saltem rationabiliter praesumpto. J Articulus III. De Quibusdam Scandalis in specie. S. Th. II-II, q. 78, a. 4 ; q. 98, a. 4 ; q. 169, a. 2. (Ί , I (Ί i ib μ II : ’ i,i Ut melius intelligatur et in praxim facile deducatur praedicta de scandalo doctrina, praestat quibusdam specialibus casibus et determinatis exemplis frequentius occurrentibus eam applicare, ut ita regulis magis concretis exprimi valeat sive generalibus sive specialibus. 968· Regulae generales de reatu scandali. I. Scandali activi reus eri, et quidem semper, ille qui petit, consulit, iubet, etc. opus quod ab alio sine peccato fieri DE CHARITATE 739 nequit, etiam si iste paratus sit ad peccandum, quia id est intrinsece malum utpote directe inducere ad peccatum vel saltem ad peccati exercitium et continuationem. Ita qui petit a sacerdote excommunicato vitando sacramenta, aut a sacerdote iurisdictione carente absolutionem, ab infideli ut per falsos deos iuret, ab usurario ut cum usura iniusta mutuet, a notario vel custode quod contra ipsius est officium, a meretrice fornicationem, a viro copulam onanisticam, etc. Attamen a) ille qui petit, consulit, iubet, etc, opus quod ab alio sine peccato quidem fieri potest sed quod sine peccato certo vel probabiliter non fiet, v. g. mutuum ab usurario, reus non est scandali activi, quamvis contra charitatem peccare possit ratione scandali passivi, ut dicetur infra sub II, et patet ex n° 965 ; b) si quis iam paratus sit committere grave malum, et a proposito abduci nequeat (secus enim suasio non esset bona), licitum est ipsi occasionem praestare minoris mali et hoc per­ mittere, imp probabiliter et suadere sed praecise qua minus, nisi tamen sequeretur iniustum damnum tertii. Est enim non quaerere malum sed bonum, scii, electionem minoris mali ; retrahere a maiori malo et conditionate proponere minus ; ç) qui peccat cum complice probabiliter non tenetur explicite confiteri peccatum scandali cuius factus est reus seductione, quia altera pars consentiendo rea est scandali eiusdem speciei ; unde sufficienter accusat scandalum confitendo peccatum cum complice commissum. II. Scandali passivi reus est generatim ille qui petit, consulit, iubet, etc. opus quod ab alio sine peccato quidem fieri potest sed quod sine peccato alter certo vel probabiliter non faciet. Excipitur si fiat sat gravi causa. Hinc ob necessitatem vel sat magnam utilitatem licitum est sacramenta petere a sacerdote sacrilego, praesertim si sit. parochus; mutuum ab usurario, iuramentum a iuraturo per falsos deos; et uxor ob periculum incontinentiae potest a viro onanista (non perficiente copulam) petere debitum coniugale. III. Item scandali passivi etiam reus est generatim ille qui de industria aliquid ponit quod erit occasio peccati pro altero. Excipitur si fiat iusta et proportionata causa, dummodo actio non sit active inducens ad peccandum et sit indifferens. Hinc licitum est patrifamilias ex consulto non auferre aut etiam praestare filiis aut famulis ad furtum propensis aut paratis meram occasionem peccandi (.v. g. exponendo pecuniam vel claves aut apertam relinquendo arcam in qua pecunia servatur), non intendendo sed permittendo furtum unum ut plura vitentur ; 740 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS item custodibus agrorum, vinearum, sylvarum se abscondere ut damnificantes deprehendant et punitos avertant ab ulteriore damno inferendo, non autem eo solo fine ut aliquem deprehendant a quo mulctam recipiant vel poenam sumant ; item marito praebere uxori suspectae meram occasionem adulterii ad eam corrigendam, vel deprehendendam, vel infidelitatem probandam. 969. Exempla Scandali activi* — Scandali activi multum perniciosi rei habendi sunt : 1) Qui consuetudinem retinent blasphemandi, praesertim coram iuniorjbus, maxime si coram filiis. 2) Qui, audita gravi detractione, rem aliis renuntiant : inde enim oriuntur odia et iurgia. 3) Qui, absque matrimonii fine, nuntii sunt amoris alicui mulieri, sive nuptae sive innuptae ; ita peccant servi et famuli qui filiisfamilias auxilium praestant ad turpes amores fovendos. 4) Qui conscribunt, edunt, divulgant, indiscriminatim omnibus vendunt aut aliis legendos tradunt libros aliave scripta nocuae lectionis. 5) Qui conficiunt, spargunt, vel publice canunt cantilenas vel carmina turpia. 6) Qui in scholis introducunt perniciosam docendi rationem, aut libros periculosos. Sine scandalo non possunt in puerorum manus tradi libri anatomici vel chirurgici vel et libri auctorum paganorum non sufficienter expurgati. 7) Qui instituunt ac protrahunt, sive verbis claris, sive aequivocis (ab audientibus satis intellectis) sermones vere lascivos (v. g. de actu matripioniali, de turpibus modis generationem impediendi, de iis quae viderint et egerint in lupanaribus) praesertim coram personis diversi sexus aut coram iuvenibus aut pueris innocentibus ; — secus si iocose a plebaeis, messoribus, areatoribus aliisque operariis inter se dicantur, quia inde non multum moventur. 8) Clerici qui personam populo suspectam retinentes, ansam praebent peccatis detractionis, calumniae, et contemptus pro statu clericali. 9) Item uxores qui venustulos amasios ad familiaria colloquia admittendo, offensioni sunt maritis suis aliisque ; item maritus qui retinet ancillam uxori non sine ratipne suspectam. 10) Item per se parentes et domini qui filiabus vel ancillis permittunt conversationes in locis abditis cum sponsis et amasiis; rei sunt propter suam ad scandalum cooperationem. 970. Speciatim in re luxuriae, scandali activi sunt rei : A. Quoad imagines et statuas obscenas, et quidem graviter peccant : 1) Pictores, sculptores, photographi, etc. qui effingunt ί’ι DE CHARITATE 741 imagines aut statuas vere obscenas et communiter ad libidinem incentivas ; nisi fiat iusta causa v. g. ad scientiae anatomicae studium. Obscenae autem sunt illae quae intendunt exhibere partes omnino inhonestas personae adultae nudas aut tenui tantum velo coopertas, vel actus graviter impudicos repraesentant, aut formas omnino lascivas. 2) Qui huiusmodi imagines aut statuas in officinis vel in domibus aut hortis publice omnium oculis exponunt ; item qui illas vendunt nisi fiat iis qui scientiae anatomicae incumbunt. 3) Qui illas spargunt, circumferunt vel videndi praebent occasionem. At imagines eximiae artis, quibus intuendis aspicientes maxime moveantur a modo repraesentandi artistico aut ab idea repraesentata potius quam a nuditate, licitum est servare in collectionibus et musaeis ; oporteret tamen non omnibus indiscriminatim conspiciendae traderentur, sed artis peritis et personis maturae aetatis. Igitur etiam videtur licitum praedictas imagines conficere et reproducere, et artis peritis vel personis seriis vendere. B. Quoad spectacula et choreas, quae per se non sunt illicita, quamvis saepe sint occasio peccati ; unde ab his est dissuadendum et ne introducantur cavendum : 1) Graviter peccant auctores et actores comaediarum in quibus non parcitur virtuti aut bonis moribus aut religioni, vel saltationum theatralium valde turpium in quibus ob inhonestum vestitum, obscenos saltationis modos, aut lascivas gesticulationes vel contrectationes magna apparet turpitudo. 2) Item qui apud se ducunt choreas sive saltationes valde turpes et lascivas, sicut plerumque sunt congressus qui vocantur bals masqués. 3) Item qui multa pecunia vel plausu ea promovent vel probant. 4) Item musici qui cooperantur sua musica, aut domini et habitantes locatione loci, nisi fiat graviore causa, v.g, ratione gravis damni. iqi SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 5) Imo qui talibus assistunt vel participant, nisi ad peccatum inde non moveantur nec aliis malo exemplo sint scandalum. C. Quoad concessionem vel procurationem loci ad peccan­ dum : 1) Gravissime peccant caupones qui cubicula secreta ad libidinem praebent ; item privatus qui postulantibus locum concedit ad peccandum, nisi forte, ait Lehmkuhl, gravis omnino necessitas adsit, quo casu adhuc deberet displicentiam manifestare. 2) Meretricibus (item usurariis) in viçis et parvis civi­ tatibus locare domum est illicitum ; at in magnis civita­ tibus, in quibus ad vitandum maius malum meretrices permittuntur, non est illicitum (maxime si alii con­ ductores desunt), nisi hoc graviter noçeret vicinis, vel ratione situs esset specialis ad peccandum commoditas ita ut seductiones et peccata multiplicarentur, vel aliis esset grave scandalum, ut et facile fit. 3) Aurigae alios ad lupanar vehentes non excusantur ratione mercedis, sed solummodo ob grave damnum vitan­ dum v. g. si timeant ne dimittantur, non facile alium dominum inventuri, vel si praecepto civili teneantur con­ ducere viatores quocumque isti velint. Nunquam possunt operam exhibere ad quempiam securius vel occultius ducendum, aut ignaro indicare ubi sit prostibulum ; nisi forsan propter maximum damnum (cfr. n. 492, B). D. Quoad concubinatum et matrimonium mere civile, vide opusculum nostrum De Variis Peccatis in sacramentali confessione medendis, c. II, § B, q. 2, n. V-VIII. E. Quoad ornatum mulierum dicetur in tr. de Tem­ perantia, ubi de modestia. DE CHARITATE 743 QUINTA PARS. DE PRAECEPTIS CHARITATIS QUAESTIO UifICA. S. Th. Π-ΙΙ, q. 44. 971. Ex iure naturali-divino datur praeceptum charitatis, obligans sub gravi, uti constat tum ex ratione : supposito enim quod Deus nos destinet ad finem supernaturalem, ad propriae suae vitae participationem ac intimam ad eum amicitiam, reverentia erga eum expostulat ut eum tamquam finem supernaturalem propter se infinite amabilem supra omnia diligamus ; tum ex Scriptura, man­ datum huius dilectionis adstruenti, Deut. VI, 5 et Mt. XXII, 37. — Quod praeceptum est tum negativum, quo prohibemur charitatem abiicere, et hoc obligat ad semper ; tum affirmativum, quo obligamur ad actum charitatis eliciendum, et hoc non obligat ad semper. Hinc actus charitatis est necessarius ; in praesenti tamen N. L. oeconomia, non est necessarius necessitate medii. Habitus quidem charitatis omnibus necessarius est neces­ sitate medii ad salutem, non solum adultis sed etiam infantibus, quia sine illo nullus est Deo gratus, nullus in statu gratiae aut amicitiae divinae (I Cor. XIII ;I Ioh. III, 14 ; IV, 16 ; C. Trid. sess. 6, c. 7) ; sed ipse actus in N. T. stricte non est de necessitate medii ad iustificationem aut salutem, quia iam sufficit contritio imperfecta cum sacramento realiter suscepto. Necessarius tamen est neces­ sitate praecepti, cui non satisfaciunt illi qui diu manent in statu peccati mortalis, vel solum cum contritione im­ perfecta justificantur. 972. Obligatio eliciendi actum charitatis oritur ex vario capite : A. Ipsa virtus et praeceptum charitatis sub gravi obligat per se i. e. in circumstantiis conditioni omnium hominum communibus. Etenim omnino necessarium est, imo et maximum praeceptum, tendere ad finem ultimum super­ naturalem ; quod tamen non facimus sicut debitum est 744 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS nisi âctu charitatis. Porro id maxime necessarium est tum i) initio usus rationis, quando homo tenetur se convertere ad Deum et sibi finem eligere ; tum 2) in articulo mortis (seu versus finem vitae), quando in eo est ut finem attingat ; tum 3) saepius in vita : non enim sufficit ut semel vel iterum ad Deum tendamus, sed totam vitam dirigere ad finem ultimum oportet, et ideo actus charitatis saepius est repetendus (prop, damn, i ab Alex. VII1 ; 5, 6 et 7 ab Inn. XI12). Quod aliqui determinant dicendo : saltem semel in anno, alii singulis mensibus (S. Alphonsus) vel etiam hebdomadis (Scotus), alii denique probabilius : pluries, saltem ter quaterve in anno. Hoc tamen facile impletur ducendo bonam vitam Christianam ; unde illi qui christiane vivunt praecepto abunde satisfaciunt. B. Ipsa virtus et praeceptum charitatis obligat per accidens i. e. occasione cuiusdam specialis circumstantiae : 1) cum contra charitatem insurgit tentatio, quae nonnisi per actum huius virtutis superanda speratur ; quod tamen non con­ venit scrupulosis in hoc se torquentibus, quibus nihil restat nisi tentationem contemnere ; 2) quando fuit amissa charitas, peractum scii, contrarium ; 3) cum illam externe manifestamus, secus manifestatio esset simulatio. C. Aliae virtutes et praecepta obligant aliquando ad actum charitatis saltem implicite eliciendum : 1) quando contra alias virtutes tentationes oriuntur, quae nonnisi per illum actum superandae sperantur ; 2) quando aliquis, in statu peccati mortalis debet celebrare, cui copia confessarii deest ; item si debet vel intendit aut ministrare sacramen­ tum, aut suscipere sacramentum vivorum, quin confiteri prius possit aut velit ; 3) quando debet vel intendit ponere actum alterius virtutis quae sine actu charitatis exerceri nequit, v. g. orationem dominicam (in pleno suo sensu 1. « Homo nullo unquam vitae suae tempore tenetur elicere actum fidei, spei et charitatis ex vi praeceptorum divinorum ad eas virtutes pertinentium ». 2. « An peccet mortaliter, qui actum dilectionis Dei semel tantum in vita eliceret, condemnare non audemus ». — « Probabile est, ne singulis quidem rigorose quinquenniis per se obligare praeceptum charitatis erga Deum ». — « Tunc solum obligat, quando tenemur iustificari, et non habemus aliam viam, qua iustificari possumus ·. DE CHARITATE 745 attente recitatam), contritionem perfectam de peccatis, propositum vitandi peccatum quia Deo displicet, deside­ rium quod omnes Deo serviant, etc. - At in his casibus obligatio non oritur ex ipso praecepto charitatis ; unde omisso eius actu, non peccamus contra hanc virtutem, sed contra aliud praeceptum vi cuius exigebatur. Cum charitas sit excellentissima, maxime praecepta, atque causa meriti supernaturalis, quammaxime hortandi sunt fideles ut eam saepius exerceant, atque praesertim in articulo mortis, quin tamen, ne in scrupulos injiciantur, moribundis de stricto praecepto sermo fiat. 973. In lege divina positiva, imprimis de charitate dandum erat speciale, distinctum et explicitum praeceptum. — Omne enim debitum est praeceptum : in tantum scii, aliquid est praeceptum in quantum est debitum. Est autem aliquid per se debitum, scii, finis quia habet rationem per se boni (v. g. sanitas), et aliquid debitum propter aliud, scii, id quod ordinatur ad finem (v. g. medicina ad sanitatem). Finis autem spiritualis vitae est ut homo uniatur Deo, quod fit per charitatem, et ad hoc ordinantur ut ad finem omnia alia quae pertinent ad spiritualem vitam1 (a. 1). Ergo maximum de charitate dandum est praeceptum, et tanto maius quanto id quod est per se potius est eo quod est propter aliud (ibid.). Hinc dicitur maximum et primum mandatum in lege (Mt. XXII, 38 ; cfr. prop. 1 damn, ab Alex. VIII1 2). De charitate autem duplex dandum erat praeceptum in lege positiva explicitum et distinctum : dilectio Dei et proximi. 1. Minorem ita probat S. Thomas (a. 1) : « Omnes enim virtutes, de quarum actibus dantur praecepta, ordinantur vel ad purificandum cor a turbinibus passionum, sicut virtutes quae sunt circa passiones ; vel saltem ad habendam bonam conscientiam, sicut virtutes quae sunt circa operationes ; vel ad habendam rectam fidem, sicut illa quae pertinent ad divinum cultum ; et haec tria requiruntur ad diligendum Deum. Nam cor impurum a Dei dilectione abstrahitur, propter passionem inclinantem ad terrena ; conscientia vero mala facit horrere divinam iustitiam propter timorem poenae ; fides autem ficta trahit affectum ad id quod de Deo fingitur, separans a Dei veritate ». 2. « Sufficit ut actus moralis tendat in finem ultimum interpretative : hinc homo non tenetur amare neque in principio, neque in decursu vitae moralis ». Vide alias propositiones damnatas, supra p. 742. 746 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Quamvis enim in primo includatur alterum, sicut in principio continetur conclusio, et ideo qui perfecte cognosceret principium (dilectionem Dei) secundum totam suam virtutem, etiam per­ spiceret conclusionem (dilectionem proximi), id tamen non omnibus clare apparet, et « ideo non solum oportet dari praecepta de dilectione Dei sed etiam de dilectione proximi, propter minus capaces, qui non de facili considerant unum horum prae­ ceptorum sub alio contineri » (a. 2). — Haec autem duo sufficiunt, nam charitas est amicitia et ideo dilectio ad alterum cUius volumus bonum. Bonum autem vel est finis, vel id quod est ad finem, et ideo de charitate duo praecepta sufficiunt : unum quo indu­ cimur ad Deum diligendum sicut finem ; aliud quo inducimur ad diligendum proximum propter Deum sicut propter finem (a. 3). De dilectione sui non erat dandum expliçitum praeceptum, quia homo naturaliter amat seipsum et corpus proprium ; modus autem se diligendi, ut scii, se ordinate (et supernaturaliter) diligat, sufficienter indicatur in dilectione Dei et proximi, in quantum diligere debet Deum supra omnia et proximum sicut seipsum (ad 1). Non tamen enumeranda erant duo praedicta praecepta in decalogo, quia sunt de fine, dum omnia praecepta decalogi ordinantur ad dilectionem Dei et proximi, quae proinde omnibus praesupponuntur et in omnibus inclu­ duntur (a. i, ad 3). Unde Christus, Mt. XXII, 40 : « In his duobus mandatis universa lex pendet, et pro­ phetae ». 974. Modus intrinsecus et de praecepto, quo Deus est diligendus, est ut diligatur ex toto corde, ut dicitur Deut. VI, 5 et Mt. XXII, 37. Nam requiritur ad actum virtutis non solum quod cadat supra debitam materiam : Deus diligendus ; sed etiam quod vestiatur debitis cir­ cumstantiis quibus fit prqportionatus tali materiae : modus dilectionis. Deus autem est diligendus sicut finis ultimus, ad quem omnia sunt referenda. Et ideo totaliter est dili­ gendus, ita ut nihil contra Dei dilectionem homo recipiat (a. 4). Unde dicitur (Deut. VI, 5) : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Deus itaque non solum est diligendus effective observantia mandatorum, sed et affective explicito affectu ; et non solum affective seu voluntate, sed et effective omnibus aliis viribus a voluntate motis quae ita fiunt principia spiritualium motuum, scii, intellectu, appetitu inferiori et viribus executivis externis. Et ita intelligi potest quod Deus dicatur diligendus ex toto corde, et ex tota mente, et ex tota anima, et. ex tota fortitudine DE CHARITATE 747 seu omnibus viribus (Deut. VI, 5 ; Mt. XXII, 37 ; Mc. XII, 30 ; Le. X, 27), quamvis forsan hisce omnibus unum et idem significetur sub aliis verbis. « Praecipitur ergo nobis, ut tota nostra intentio (voluntatis) feratur in Deum, quod est ex toto corde ; et quod intellectus noster subdatur Deo, quod est ex tota mente ; et quod appetitus noster reguletur secundum Deum, quod est ex tota anima ; et quod exterior actus noster obediat Deo, quod est ex tota fortitudine, vel virtute, vel (omnibus) viribus Deum diligere » (a. 5)· Praeceptum illud plene et perfecte in patria implebitur, ubi charitas semper est in actu secundum totum posse ; in via impleri potest imperfecte, in quantum nihil contra Dei dilec­ tionem homo agit, et ita unus alio perfectius implet, quanto magis abstrahit a rebus temporalibus et de Deo cogitat, et ita magis accedit per quamdam similitudinem ad patriae per­ fectionem (a. 6). 975. Praeceptum de proximi dilectione, ita conve­ nienter proponitur : Diliges proximum tuum sicut teipsum (Lev. XIX, 17-18 ; Mt. XXII, 39). « Tangitur enim in eo et diligendi ratio, et dilectionis modus. Ratio quidem diligendi tangitur ex eo quod proximus nominatur ; propter hoc enim ex charitate diligere debemus alios, quia sunt nobis proximi, et secundum naturalem Dei imaginem, et secundum capacitatem gloriae... Modus autem dilectionis tangitur, cum dicitur : sicut teipsum; quod non est intelligendum quantum ad hoc quod aliquis proximum sibi aequaliter diligat, sed similiter sibi, et hoc tripliciter : i° quidem ex parte finis, ut scii, aliquis diligat proximum propter Deum, sicut seipsum propter Deum debet diligere, ut sic sit dilectio proximi sancta (et non mere naturalis) ; 20 exparte regulae dilectionis, ut scii, aliquis non condescen­ dat proximo in aliquo malo, sed solum in bonis, sicut et suae voluntati satisfacere debet homo solum in bonis, ut sic sit dilectio iusta (i. e. honesta) ; 30 ex parte rationis dilectionis, ut scii, non diligat aliquis proximum propter propriam utilitatem, vel delectationem, sed ea ratione quod velit proximo bonum, sicut vult bonum sibi ipsi, ut sic dilectio proximi sit vera; nam cum quis diligit proximum propter suam utilitatem vel delectationem, non vere diligit proximum, sed seipsum » (a. 7). — « Ex hoc ipso autem quod dicitur : Diliges proximum tuum, datur consequenter intelligi quod illi qui sunt magis t 748 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS proximi, sunt magis diligendi » (a. 8, ad 3) : « ordo enim charitatis pertinet ad ipsam rationem (seu essentiam) virtutis » et cadit sub praecepto (a. 8). Praeceptum illud perfectius propositum et evidentius decla­ ratum fuit a Christo in N. T. modo perfectiore exercendum ac in V., et hac ratione dicitur novum : « Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem ; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem » (Ioh. XIII, 34-35 ; cfr. XV, 12-13 ; I Ioh. III, 16). Est scii, novum 1) ratione novi exemplaris (Ioh. XIII, 34 et XV, 12) ; — 2) ratione motivi, quia Christus est in proximis : amor enim supernaturalis fundatur in communicatione vitae divinae Christi qui omnes coniungit uno corpore mystico cuius est caput, et una participatione Eucharistiae (Ioh. XV-XVII) ; unde ait Christus : « Arnen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis, mihi fecistis » (Mt. XXV, 40) ; — 3) ratione mensurae et modi, quia diligere oportet usque ad vitam tradendam (Ioh. XV, 12-13 ’ I I°h. HI, > Eph. V, 2) ; — 4) ratione extensionis, quia est ad omnes etiam extraneos et inimicos, quod in V. T. non explicite tradebatur (Mt. V, 43-45, Le. VI, 27-28 ; Rom. X, 12). Cuius eximiae charitatis egregias dotes praeclare describit Apostolus, I Cor. XIII, 4-7. Praeceptum non tantum obligat ad benefaciendum proximo effective et externe, sed ante omnia ad vere diligendum interno affectu (cfr. I. Petr. I, 22; prop. 10 et n damn, ab Inn. XI1) ; quod generatim impletur sufficienter ipsa dilectione Dei in qua implicite continetur ; explicite tamen est exercendum quando necessarium est ad opus externum et beneficium proximo praestandum, vel ad vitandum odium et offensionem proximi. Cum autem huiusmodi occasiones frequenter occurrant, hinc fideles christiane viventes eo ipso huic praeceptp abunde satis­ faciunt. Magnum dilectionis mandatum ad exemplar Christi adimplentes erga omnes, inimicos quoque et malefactores, in omnibus respicientes effigiem Salvatoris et dignitatem filiorum Dei, parati vitam ponere pro fratribus nostris, diligentes non verbo et lingua sed opere et veritate,pignus habemus divinae dilectionis et charitatis quae nos coniun­ git Deo. Ut, inspirante Spiritu Amoris aeterni, testatus est ipse apostolus charitatis (I Ioh, IV, 12 et 16) : « Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas eius in nobis perfecta est... Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo ».i. i. « Non tenemur proximum diligere actu interno et formali ».— «Prae­ cepto proximum diligendi satisfacere possumus per solos actus externos ». EXCURSUS DE PHILOSOPHORUM SYSTEMATIBUS circa fundamentum et normam moralitatis. i 'j I S Ï Cum ethica Christiana, nostris quidem temporibus, plurimum irnpugnetur, cumque moderna adversus eam praeiudicia, propter culturae atque litteraturae latiorem diffusionem, iam ubique circumferantur, non mutile videtur principaliora adversariorum systemata succincte exponere. Nullatenus tamen intendimus completam ethicae historiam tradere ; sed quaedam adnotare utilia ad usum sacerdotum. I. Hedonismus practice existit apud multos cunctis temporibus ; sed I 1 t [ j ; ’ ‘ ' theoretice et scientifice non multos habet defensores. Protagoras (c. 480410) et Gorgias (c. 480-375) docuerunt positivismum et relativisrmim moralem. Ex eo quod pulla sit differentia et norma obiectiva discriminans bonum et malum, concluserunt discipuli normam esse statuendam relativam subiecto. Unde principium discriminis est Voluptas sensibilis ; quam omnibus mediis procurare bonum est. Ita prius docuit sophista Callicles, et post eum Thrasymachus et Poilus. Systema perfecit Aristippus Cyrenaicus (435-354), cuius discipuli illud ad ultimas pravas consequentias duxerunt. Modernis temporibus ipsi adhaeserunt Encyclopedistae, ut Helvetius (1715-1771), de La Mettrie (1709-1751), D’Holbach (1723-1789), auctor operis : le Système de la Nature, ac in Italia : Melchior Gioia (1767-1829). Ad quos partialiter reducuntur pessimistae ut Schopenhauer (17881860) et von Hartmann (1842-1906), qui solam negativam felicitatem possibilem dicunt : absentiam miseriae et doloris (eudaemonismus nega­ tivus) ; denique Nietzsche (1844-1900) in antipessimismo, qui plenam felicitatem proponit sed pro solis hominibus eminentibus seu superhominibus (uebermenscK). Hedonismus expositus et confutatus fuit n. 130. II. Utilitarismus individualis seu egoisticus. Antiquitus eum docuerunt Leucippus, Democritus (c. 460-370), Epicurus (341-270), Lucrecius ; — inter modernos Gassendi (1592-1655), Spinoza (1632-1677), Hobbes (1588-1679), La Rochefoucauld (1613-1680), et multi asseclae positivismi moralis, ut Bentham (1748-1832), Mackintosch (1766-1832), Stuart Mill (1806-1873) ; item (explicite vel implicite) materiaUstae saec. XVIII’ : de Condillac (1715-1780), Diderot (1713-1784), Feuer­ bach (1804-1872), oeconomistae Ut Malthus, Bastiat, etc., anarchistae ut Bruno Will et Kropotkine. Inter quos attentionem meretur : 1) Epicurus (341-270), qui non attendit soli voluptati sensuali sed et voluptati spirituali, nec soli Voluptati immediatae et praesenti sed et mediatae ac futurae, nec omni voluptati indiscriminatim : non quaelibet voluptas est bona, quia interdum affert secum maiores dolores, sicut ç centra ex tolerantia dolorum saepe maior seqiiitur delectatio. Unde verus sapiens inter voluptates et dolores recte discernit ; et virtus principalis est recta discretio voluptatum, sed ex amore voluptatis ! Et in hoc distinguitur ab Aristippo qui solam praesentem voluptatem ut normam moralitatis admittebat. Existimabat scii. Epicurus maiorem voluptatem homini obventuram esse ex absentia doloris et animi quietudine quam ex affectibus jucundis et positiva sensuum satiatione. 2) Epicurum secutus est ‘Hobbes (1588-1679) : unicum bonum est voluptas ; sed distinguere oportet voluptatem praesentem et futuram, 75° SUMMA THEOLOGIAE MORALIS et aliquando expedit carere praesenti ut non privemur futura : sic iustitia est utilitas sane intellecta, et altruismus est egoismus sane intel­ lectus. 3) Systema ab Hobbes divulgatum perfecit leremia Bentham (17481832), qui methodum observationis experimentalis a Bacone commen­ datam, in re morali adhibendam contendit, et comparative aestimat delectabilia et dolorifera secundum intensitatem, durationem, proximi­ tatem, certitudinem, extensionem, puritatem et fecunditatem, etc. com­ pute arithmetico. Est arithmetica quaedam moralis, ad cognoscendum id quod maiorem producit felicitatem. 4) Stuart Mill (1806-1873) perfecit arithmeticam moralem ponderando potius qualitatem quam quantitatem, ita ut ea quae sunt altioris ordinis, v. g. exercitium virtutis, sint praestantiora et magis aestimanda quam ea quae sunt infimi ordinis, ut voluptates sensuales : « praestat esse Socrates patiens quam sus satiata ! » De utilitarisme individual! diximus, n. 131. III. Utilitarismus socialis seu altruisticus. Hoc systema proposuit F.Baco (1561-1626) : bonum commune seu utilitas publica est regula morum. Invaluit sub influxu philosophiae loçkianae (Locke 1632-1704). Docue­ runt Cumberland (1632-1719) : lex mutuae benevolentiae est fundamen­ tum omnis moralitatis ; Shaftesbury (1671-1713) : vera moralitatis ratio est in servanda perfecta harmonia inter inclinationes egoisticas et altruisticas, at propensiones egoisticae sunt subiipjendae socialibus ; Hutcheson (1694-1747) ; Reid (1710-1796) ; Hume (1711-1776) ; Smith (1723-1790) ; Hartley (1705-1757) et Paley, etc..; et in Germania Pufen­ dorf (1632-1694) : Creator libero suo decreto humanae naturae indidit legem socialitatis, ita ut omnes actiones legi socialitatis convenientes sint bonae, repugnantes malae. Item schola positiva, moderni scii, positivismi : Aug. Comte (1798-1857) : aliis vivere debes; Littré1 (1801-1811), Sidgwick (1838-1900), Lotze (1817-1881), Laas (1837-1885), Paulsen (1846-1908), v. Ihering (1818-1892), Jodl (1849-1914), Ziegler (1846-1918), et plures socialistae. Denique propugnantes systema solidaritatis uti Bourgeois et Payot : cum omnis boni quod habemus debi­ tores sumus societati, societati debitum est omne bonum quod agimus. Sub triplici forma existit utilitarismus socialis : a) ita ut aspectus socialis sit effectus utilitarismi indwidualis, quatenus necessarius utilitati individui. Ita iam Epicurus, Bentham, Stuart Mill, et Nietzsche pro parvis. Sic autem altruismus non constituit systema speciale ; b) ita ut principaliter spectetur utilitas aliorum, secundario utilitas individui, in quantum bono totius favet. Ita A. Comte, Hôffding, et solidaritatis assertores. Omne bonum, aiunt, est ex societate ; ergo ipsi debemus omne quod agimus. Homo enim, in casu concreto, est productio societatis ; quamvis generatio non sit actus socialis sed individualis, et homo productus sit individuum distinctum separatum functionesque spirituales sint individuales ; c) ita ut sola utilitas socialis spectetur (absolutus altruismus), et personalitas resorbetur a Statu. Sic Pantheistae monismi metaphysici : Fichte (1761-1814), Schelling (1775-1854), Hegel (1770-1831). Item Schopenhauer ; — et etiam v. Hartmann quantum ad fines intermedios De utilitarisme altruistico vide n. 131, B.1 2 1. Id confirmare tentabat Littré ex facultatibus vitae vegetativae. Duae sunt functiones in homine ; nutritio ad vitam individualem servandam, et generatio ad propagationem speciei humanae. Nutritio producit egotismpm, generatio promovet altruismum. Sed falso: altruismus ex gene­ ratione ortus limitaretur ad paucos, et saepe egotismum imo et odium contra extraneos excitat. 2. Vide infra VI, B. APPENDIX 751 IV. Specialis forma altruismi est Ethica affectiva, quae naturam hu­ manam ex se esse generosam affirmat et ad virtutem inclinatam, nosque spontanee discernere bonum et malum sensu quodam speciali, qui ab intellectu est distinctus et vocatur sensus moralis. Quod prius docuit Shaftesbury (1671-1733), cui aliquatenus praeiverat Cumberland (16321723) ; Hutcheson (1694-1747) autem magis determinavit, statuens in nobis tendentias egoisticas et altruisticas ; has autem ultimas esse morales utpote benevolentiae erga alios. luxta Hume (1711-1776) vero, etiam egoisticae possunt esse morales, utpote quae virtutes quasdam valent generare ut prudentiam et habilitatem ; sunt tamen subordinandae affectibus generosis et altruisticis qui reducuntur ad quemdam affectum humanitatis. Viguit systema in schola scotica, quae sicut veritatis crité­ rium fundamentale dicebat esse veritatis instinctum, qui vocatur sensus communis, ita in re morali adstruebat bonum sensum, qui dicitur conscientia. Sic Reid (1710-1796), Hamilton (1788-1856), Mansel (1820-1871) et alii. Denique Smith (1723-1790) systema perfecit et critérium moralitatis seu sensum moralem reposuit in spontanea sympathia vel antipathia quas experimur erga nonnullas actiones earumque auctores. Transivit theoria in Galliam ubi J. J. Rousseau (1712-1778) contra puros rationalistes statuit esse vocem naturae quae loquitur in conscientia et se directe revelat, ita ut nulla sit incertitude rationis ; Th. Jouffroy vero in fide caeca veracitatis nostrarum reponit facultatum. Item in Germania Jacobi (1743-1819) fuit parens scholae sentimentalis. Aiunt autem sentimentalistae sensum moralem consistere in affectione interna seu fide affectiva, quae in nobis persuasionem firmam et invinci­ bilem gignit et nos inducit ad aliqua prosequenda et alia vitanda, vel experitur Satisfactionem in benefactis, remorsum in malefactis. Herbart (1776-1841) autem gustum moralem adstruit, ita ut bonum sit obiectum gustus recti, et moralis quae iudicat de valore actionum subdivisio sit aestheticae, quatenus bona et mala placentiam vel displi­ centiam suscitant. Sic ordinem aestheticum cum morali confundit. Systema sensus moralis quod adoptant multi moderni, ut Schuppe, Hôffding, Martineau, sufficienter fuit confutatum n. 137, B. Speciatim quoad theoriam Herbart, notetur a) artificialem esse systematisationem idearum ; in specie b) superficialem adstruere identificationem ordinis aesthetici et ethici. Licet actio moralis procurare possit delectationem aestheticam, non tamen est moralis quia eam procurat ; nec critérium aut norma moralitatis est sensus aestheticus. In nobis sensus est, — vel potius iudicium de morali bonitate et malitia actuum, — sed est omnino extraneus cui­ cumque delectationi ex admiratione ortae ; c) contradicere factis, nam aliquando approbamus actiones ut morales, sine ulla specie delectationis aestheticae ; d) ita moralitatem exclusive reduci ad vitam affectivam ; et ideale seu rationale elementum excludi, quamvis sit primarium. Omnes enim in systemate suo dicunt hanc esse normam moralitatis quam habent rationalem ; e) denique systema esse illogicum. Placentia ex nota comparatione seu conformitate voluntatis et iudicii rationis est prima forma aestimationis moralis ; et tamen in ipso iudicio morali iam aestimatio ista plene adest. Ergo non oritur ex comparatione inclinationis voluntatis et iudicii rationis. Et ideo placentia exinde Orta est alia ac aestimatio approbans bonum aut improbans malum actionis. V. Utilitarismo sociali primitivo successit forma specialis : Utilita­ rismus evolutionisticus seu evolutionismus utilitarius ; quae theoriae evolutionis accommodatur Ch. Darwin (1809-1882), et eam problemati morali applicat de origine conscientiae moralis, atque utilitatem indivi- 752 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS dualem et socialem harmonice componere intendit. Quod duplici processu explicant : 1) solo processu psychologico seu associationis experientiarum moralium olim habitarumj etiam illarum quae pertinent ad generationes praeteritas ; quo fit ut consuetudines lente generentur, et experientiis, causis ac motivis earum oblitis, iam actiones iis conformes vel difformes habeantur ut bonae vel malae in se. Ita Stuart Mill, Comte, Littré, Bain (1818-1903), Huxley (1825-1895), Tyndall (1820-1893), Clifford (1843-1879), Loue, Paulsen, Gizycki (1851-1895), etc. 2) processu biologico adaptationis individuorum ad externas circum­ stantias et ad medium in quo invenimur ac conditiones vitae socialis ; qui etiam appellat ad leges universi (v. g. persistentiae virtutis, continuae evolutionis, et finalis aequilibrii), ita ut scientia moralis sit quasi pars scientiae mecanicae de universo materiali. Ita praecipue H. Spencer (1820-1904). Initio homines, vix a brutis distincti, brutorum mores imitabantur, et nihil quaerebant nisi proprium commodum. Dein, gregatim viventes, paulatim intellexerunt sese invicem esse iuvandum et protegendum et pon posse propriam voluptatem quaerere cum aliorum detrimento : illi enim quibus nocumentum infertur, poenas repetere non dubitant; ad quod vitandum melius est quidquam pati aut ab aliqua voluptate abstinere. Ita sub influxu societatis in qua coadunantur homines, ex egotismo nascitur altruismus i. e. inclinatio ad promovendam aliorum felicitatem ; imo ad procurandum bonum generale in quod impellitur homo instinctu sociali. Quibus iam explicari potest origo idearum boni vel mali. Homines primum animadvertunt quasdam actiones societati utiles esse ac conser­ vandae et augendae vitae, alias vere nocivas ; priores laudari et quandoquç praemio retribui, posteriores vero reprobari et puniri. Hinc nascitur idea quasdam actiones esse vere laudabiles et praemio dignas, alias autem vttuperandas et puniendas utpote poena dignas : idea scii, meriti et demeriti. Ex ista demum sequitur idea boni et mali : bona scii, declaratur actio laudabilis et societati utilis, mala actio demeritoria, societati nociva. — Illae ideae, semel ortae, haereditate et educatione radicantur et figuntur. Quomodo autem et quare quaedam actiones sint utiles, aliae vero perniciosae, scientifice exponere conantur ope evolutionis. Cuin enim tota natura in vitae evolutionem tendat, illae actiones vere utiles et bonae sunt quae vitae expansionem et delectationem promovent in quolibet ordine physico, biologico, psychologico et sociali, seu quae recte ordi­ nantur ad finem : praesentis vitae evolutionem ; perniciosae autem et malae sunt quae huic fini plus minusve obstant. Aliunde historice constat humanum genus constanter progredi in quolibet ordine, et praesertim altruismum, seu solidaritatis sensum, in dies praevalere. Hodie bonum privatum, et bonum commune adhuc saepe inter se pugnant et ideo solum quaedam relativa moralitas est possibilis, ex quadam compromissione inter egotismum et altruismum ; procedente autem evolutione homines conditionibus socialibus ita se adaptabunt ut inclinationes egoisticae perfecte subserviant bono commu­ ni. Qua evolutione et adaptatione peracta, quilibet sequendo inclinationes egoisticas eo ipso promovebit bonum commune, et ita erit perfecta harmonia inter egotismum et altruismum. Quod fiet per sympathiam, ex qua felicitatem aut poenam aliorum sentimus sicut nostram ; et ita actiones altruisticae fient delectabiles. Et tunc moralitas erit absoluta, et vi perfectae solidaritatis nomines maxime boni ac felices evadent. Hiiic systemati speciatim opponi possunt plura : 1) Fundatur in falso conceptu mechanico universi, in quo nullus relinquitur locus libertati, nec proinde datur bonum et malum morale in vero et propio sensu ; sed omnia sunt physice bona in quantum necessario concurrunt ad evolutionem vitae. In physico-mechanica APPENDIX 753 evolutione omnes inclinationes sunt eiusdem valons ; nihil est maioris vel minoris aestimationis, sed omnia non sunt nisi phenomena naturae. 2) Morale autem opponitur physico-mecanicp et spontaneo-instinctivo. Morale scii, est id quod justificatur coram ratione. Ergo morale ut morale non est id quod excitat vel satiat instinctum aut appetitum felicitatis, vel expansionem vitae. Expansio yitae non semper bona est, sed quando­ que iniustitiis et crudelitatibus plena. Aliam proinde oportet esse mora­ litatis normam. 3) Ut in praxi applicari valeret systema evolutionis, oporteret ut unusquisque cognosceret leges necessarias evolutionis vitae quae essent critérium moralitatis ; in specie a) ut statum definitivum seu aequilibrii finalis quo humanitas est perventura cognosceret ; quod sane est satis complexum; b) ut non daretur nisi unum medium agendi in realisationem illius status, aut saltem id quod inter diversa media esset melius semper cognosceretur ; c) ut ita vellet agere et attingere illum statum ex dele­ ctatione aut utilitate. Quae tria in vanum sperare possemus. 4) Cuicumque enim est ius examini subiiciendi, atque rejciendi (aut admittendi) istam conclusionem propter motivum, puta delectationis vel utilitatis. Et sic iam redimus ad aliud critérium aut voluptatis et egoismi, aut boni rationalis. 5) Hinc systema non tradit regulam institutionis morum et actionum, quia liequit legitimari experientia. Unde non habet basim empiricam sed potius agnpisticam : quod est contra ipsa principia systematis. Conciliari scii, egotismum et altruismum forsan est utopia ; de facto egoismus apparet tam fortis nunc quam antea. 6) Nec sufficienter explicare valet quomodo ex utilitate pervenimus ad ideam boni, cum inter utile et bonum sit maximum discrimen ; nec quomodo abnegatio sui (ad subeundos effectus nocivos) tam alte efferatur, si effectus utiles et felix exitus sint causa ideae et conscientiae moralitatis ; nec cur obedientia vi extorta sit moralitatis minoris, cum tamen idem obtineatur effectus. VI. Ad Utilitarismum et Evolutionismum reduci potest : i Is ’ " : * I j ! J, A. Ethica vitae plenioris, ex Darwinismo et naturali monismo orta, quae omnibus anteponit vitae intensitatem et expansionem, seu vitam naturalem plene habitam. Contra : 1) principium « luctae pro vita » introducit in vita morali ; atque periculosam et illiniitatam apologiam instituit amoris sexualis. Quod omni culturae delicatiori et exquisitiori Contradicit; unde fitquod puritas, benignitas, et charitas minoris aestimentur ; 2) ipsa fundamenta ethicae evertit : loco liberae voluntatis ponit caecam tendentiam, loco conscientiae instinctum, loco debiti moralis necessitatem physicam ; 3) finis quem proponit, scii, plenitudo, vigor, et pulchritudo vitae physicae a multis infirmis aut debilioribus attingi nequit, ab aliis valde limitate attingi valet. Atque incerta et phantastica est plenior semper vita generis humani et adventus hominis superioris ; 4) negligit dualitatem vitae humanae quae constat oppositione spiritus et sensus. Considerat enim solam plenitudinem vitae vegetativae et sensitivae, qUod necessario ducit ad dominationem sensus, nec vere intelligit vitam spiritualem in propria sua indole et superioritate, quae nobilitatem obtinet a finibus quos prosequitur superioribus. B. Ethica, progressivae culturae seu progressisme, qui finem ultimum et bonum non praecise in felicitate terrena et utilitate privata aut cpmmuni, sed in cultura seu obiectiva abundantia omnium bonorum humanorum ponit et in perfectione praesertim intellectuali ; aut in continuo progressu humanitatis versus culturam idealem. Progressismus duplici modo proponitur : 754 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS a) alius est privatus, qui prodiit in schola Leibnitzio-Wolffiana ex reactione contra merum eudaemonismum, apud Wolff (1679-1754), Fergusson (1724-1816), Ulrici (1806-1884), etc. Actiones sunt moraliter bonae aut malae prout hominis perfectionem tum in se tum in aliis aut promovent aut minuunt ; b) alius socialis : bonum est quidquid promovet progressum culturae generalis, aiunt, seu continuum progressum humanitatis. Ita multi pantheistae : Hegel, Schelling, Krause (1781-1832), Schleiermacher (1768-1834), Ahrens (1808 -1874) ; — praesertim Wundt (1832-1920), Carus, Tiberghien (1819-1901), Windelband (1848-1915), Bergemann. Ita et aliquo sensu von Hartmann, secundum quem finis ultimus est liberatio absoluta a miseriis existentiae per quamdam sui annihilationem (IX, 2) ; sed finis intermedius est progressus culturae quo id cognoscatur. Contra : 1) homo esset finis in se, aut humanitas ; 2) regula est vaga et indeterminata : quid enim est quod de facto confert ad perfectionem propriam ? Quid scii, sit perfectio determinari debet, et cultura hominis est quid indeterminatum. Unde est norma subiectiva et variabitis ; nec regula suprema ; 3) non valet pro omnibus : conceptus enim culturae ex ima parte est nimis difficilis ; ex altera parte progressus culturae terrestris pro multis et in multis circumstantiis est impossibilis, v. g. pro infirmis, debilioribus, criminosis, qui tamen vitam secundum principia moralia regere debent ; — imo gentes quaedam possent omnem culturam omittere, et ideo moralitas apud eas non haberet senstun ! 4) quodsi cultura esset finis, virtus necessario cresceret cum cultura. C. Ethica sociologica etiam aliquo modo ad evolutionismum reducitur et dictamina moralia habet ut producta sub influxu « medii sociatis », ut dixerunt Lévy-Bruhl et Durkheim. Volunt uni scientificae expe­ rientiae inniti factoruip sociologicorum, qua non solum constat hominem velle vivere in societate, sed etiam simul ideale exemplar sociale apparet, quod est regula secundum quam homo fiat aptus ad vivendum in societate pro vario medio sociali et adiunctis diversis locorum et temporum. Et hoc est tota vita moralis. Contra : iudicia fundamentalia omnibus temporibus et locis sunt eadem ; non igitur subiiciuntur fluctuationibus diversarum societatum. Ex adverso, causae valde diversae, ut metus malorum, spes bonorum, opinio publica, leges, haereditas, educatio, etc. non possunt explicare originem earutndem idearum fundamentalium1. Speciatim 1) factum sociologicum qua tale non existit in concreto, sed est mera constructio mentalis, obtenta per abstractionem a pluribus factis individualibus in synthesim collectis secundum quamdam con­ ventionem. Unde ethica sociologica experientiae non innititur immediate, sed ad rationem recurrere necesse habet. 2) Non reddit rationem de valore speculativo seu theoretico moralitatis. Quia non apparet quomodo ex factorum contingentium experientiis seu ex idearum associationibus mere experimentalibus, moralis obligatio absoluta oriri possit. 3) Nec valorem practicum moralitatis fundare valet, quia velle vivere in societate non est regula aut ratio morum suprema vel unica : exemplar ideale societatis, sicut ipsa societas, non habet rationem sui in se, nec est ratio essendi individuorum. Et quidem : a) Haec regula habet valorem mere relativum, quia individua obliga quoad sola officia socialia. Societas autem non est totum individuum et individuum non habet totam rationem essendi in societate.i. i. De systemate ethicae sociologicae cfr. Deploige, Le conflit de la morale et de la sociologie, et M. St. Gillet, La morale et les morales. APPENDIX 755 b) Nam velle vivere est fundamentalius : individuum enim non vult vivere in societate nisi quia vult vivere, et quidem vivere ad suum ultimum finem seu ad suum perfectum et completum bonum. c) Societas ultimate est pro individuis, et ideo non intelligitur quod conscientia individualis in moralitate, sive exclusive sive ultimate, obli­ getur societati. D. Pragmatismus denique, qui docet ideale moralitatis experientia interna cognosci in conscientia collectiva, et non esse nisi functionem utilitatis quam procurat. Ita William lames (1842-1910), Schiller, et alii. Cui systemati opponi possunt quae utilitarismo opponuntur. Unde sicut utilitarismus est variabilis, ita in pragmatisme moralitas esset variabilis et mutabilis. VII. Eudaemonismus rationalis fundatus fuit a Socrate (470-399), qui essentialia eius principia posuit ex quadam reactione tum in sophistas subiectivistas, tum in empiristas physicos. Ethica fundatur in cognitione universali rationali, quae ipsa tamen innititur in notitia naturae rerum, imprimis naturae humanae ac psychologiae. Ita ratio potest et debet regere hominem et sic felicem reddere. Quod Plato (427-347) perfecit, ostendendo felicitatem esse in assimilatione çum Deo Summo Bono per contemplationem Idearum aeter­ narum. Ad quam possumus pervenire per virtutes, quarum principales sunt sapientia, fortitudo, temperantia, iustitia, et religio. Aristoteles (384-322) complevit. Ait oportere actus, ut sint boni, esse conformes rationi, ac insuper esse media quibus tendamus ad summum bonum, beatitudinem. Acquiritur principaliter mediis virtuti­ bus quibus omnes partes hominis subiiciuntur rationi ; etiam aliquatenus bonis temporalibus in quadam mensura possessis, quia sunt conditio aut conveniens dispositio ut felicitas possit esse plena. Sic praeparatur homo ad contemplationem sapientiae qua assimilatur Deo. Haec est felicitas qualis ab homine attingi potest. Est bonum intelligibile, quod communi conatu in societate est pro omnibus prosequendum et ita attingendum. Quod systema Albertus M. et S. Thomas, Platonem et Aristotelem coniungentes, sub influxu luminis fidei Christianae perfecerunt et ad ultimas consequentias deduxerunt. Speciatim 1) fundamentum moralitatis et obligationis firmius stabiliunt, ethicam religando methaphysicae, et ostendunt ordinem rerum et rationem humanam non esse nisi realisationem ipsius rationis aeternae sapientiae divinae, seu legis aeternae ; 2) non limitant felicitatem, sicut Aristoteles, ad vitam praesentem, in qqa, experientia testante, hominibus etiam ex recta intentione et iuxta regulam rationis agentibus plena felicitas non semper est possibilis ; imo sine interruptione nec competit ipsis sapientibus et perfectis. Unde felicitas erit plena in vita futura ί 3) eminentiam contemplationis eamque esse perfectionem naturae humanae manifestant ex eo quod nos coniungit nostro principio, utpote contemplatio ipsius divinae essentiae et veritatis infinitae, qua non possumus non satiari ; 4) denique animadvertunt : summum bonum seu felicitatem quaerere oportet non propter delectationem et voluptatem sed ob perfectionem naturae humanae ; nec principaliter intendere ipsam possessionem veritatis infinitae sed magis ipsam veritatem infinitam possessam. VIII. Pormalismus seu Rationalismus purus prius prodiit in Graecia ex quadam reactione ad Socratis intellectualismum : in schola cynica scii, cuius auctor est Antisthenes Atheniensis (444-369) et ad quam pertinent Diogenes (414-324), Crates, Menippas. Floruit praesertim 756 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS in schola stoica Zenonis (342-270), qui fuit Cratis discipulus, cui ad­ haeserunt multi ex Graecia : Cleanthes, Chrysippus, Antipater, Pahetius, Dardanus, Posidonius ; et Romani : Persius Flaccus, Seneca, Epictetus, Marcus Aurelius. Bonum et virtus sunt concipienda sine ulla relatione ad delectationem et felicitatem ; consistunt in solo conatu voluntatis. Unde a conventioni­ bus et cultura abstrahendum, et iuxta naturam vivendum, rationalem scii., i. e. secundum rationem. Nomine autem naturae intelligebant stoici non solum naturam huma­ nam individuam sed et naturam universalem totius mundi, quam parti­ cipat homo. Natura hominis individua est solum pars naturae universae bene ordinatae ; ergo congruenter ad naturam nostram vivendo, con­ sentimus naturae universae seu rationi et spiritui universali qui totum mundum ordinat ut omnia eveniant fatali necessitate. Ne autem audiendo rationem et spiritum, cogites principium immateriale : omnia enim sunt corpora, etiaip spiritus, imo et Deus ; et materia intelligens ex qua constant, non est iners sed dynamica, quia vis est ipsis intrinseca quae dicitur : intelligens anima mundi. Huic conceptioni materialisticae opponi potest : a) nullum in tali systemate relinqui locum libero arbitrio, sed omnia ineluctabili fato peragi, ac proinde non esse locum moralitati ; b) si una sit ratio intelligens universi, moralitas erit impersonalis, quod contradicit experientiae : ita lex moralis, ius, et status civilis pro omnibus deberent esse eadem. Stoicismüm, matérialisme excluso, aliqualiter secuti sunt Reid (17101796), et praesertim Kant (1724-1804), cuius systema supra longius fuit expositum, n. 132. Ipsum plures quoad substantiam secuti sunt, inter quos notari potest Renbuvier (1815-1903). Admittit et iste imperativum categoricum et iudicia synthetica a priori quae exprimunt normas ideales meliores et exinde obligatorias, quarum vim obligatoriam ex humana ratione abstracta et universali repetit. In duobus a Kant recedit : a) ait etiam ad facta esse respiciendum et speciatim ad historiam generis humani, quod est genus lapsum, cui proinde principia sunt adaptanda et lex idealis in tota sua puritate imponi nequit, quamvis ad istam puritatem lento progressu sit tendendum; b) consequenter non reprobat eos qui non ex solo motivo officii, sed etiam intuitu felicitatis honeste agunt. Formalismum, speciatim sub forma Stoica aut Kantiana, sufficienter expositum fuit et confutatum, supra n. 132-133. IX. Immensum influxum exercuit Kant, et plura eius principia vim eXerunt in universam philosophiam modernam. lamvero ex influxu philosophiae kantianae orta sunt plura systemata. 1) Ex una parte : Idealismus transcendentalis seu absolutus e principiis kantianis logice natus est, qui devenit in Pantheismum. Fichte (17621814) profitetur monismum pantheisticum et idealismum ethicum : absolutum ego quod non est ens sed actio quae se cogitat et realisat, το ego purum. Hinc principium : age secundum tuam destinationem. Destinatio autem non est individualis sed impersonalis : subiice te Toti, fini communitatis. Ita ut in ego experimental! magis redeas ad ego purum. Similia fere habet Schelling (1785-1854) : a Fichte quoad doctrinam procedit, proponens systema seu principium identitatis inter obiectum et subiectum, realitatem et idealitatem, materiam et spiritum in unitate absoluti seu absolutae rationis. Hinc virtus moralis est iugis tendentia ab absolutum seu progressiva unio cum absoluta ratione. Hegel (1770-1831) autem evolvens principium identitatis dialecticaetenet panlogismum, et ait moralitatem consistere in subtectione individui APPENDIX 757 seu spiritus subiectivi «d spiritum obiectivum seu rationem supraindividualem generis cuius Status est expressio et forma: ita ut individuum resorbeatur in Statu. De his systematibus dictum est supra, n. 137, C. 2) Ex altera parte quidam ex kantianis discipulis in Pessimisrnum lapsi Sunt. Secundum ipsos numenon est naturae volitivae et liberae1 ; quia omnes res in se sunt tendentia, conatus aut voluntas vivendi. Est una voluntas absoluta et inconscia, quae se manifestat in phenomenis fatalibus et limitatur in voluntatibus individualibus. Voluntas autem est malum, quia omne desiderium, omnis conatus importat dolorem. Tendit enim ad felicitatem et delectationem ut finem, et tamen obiecti desiderati possessio illam non procurat. Felicitas positiva obtineri nequit. Quia igitur voluntas est ipsum malum, est agendum contra ipsam in suis effectibus et in se ipsa : a) in suis effectibus. Miseriae huius vitae sunt mitigandae per quem­ dam compassionis affectum erga alios. Hinc solae bonae actiones sunt quae ex affectu compassionis et sine ullo motivo egoistico deserviunt bono communi et minuunt aliorum miseriam ; b) in se ipsa. Cum miseriae cessatio obtineri nequeat, remanet unum remedium : annihilatio sui et suae voluntatis. Non per suicidium, quod tantum supprimit vitam, sed non supprimit voluntatem vitae ; sed per renuntiationem cuicumque desiderio et abdicationem omnis voluntatis. Quod fit per castitatem perfectam qua impeditur propagatio mali, et per ascetismum seu fugam delectationis et tendentiam ad sui annihilationem, usque ad renuntiationem extinctionemque ipsius voluntatis vivendi et ingressum in nirvana Buddhistarum. Ita Schopenhauer (1788-1860), sed discipulus eius, von Hartmann (184271906) impossibilem reputat renuntiationem voluntati vivendi, et ideo futurum dicit suici­ dium collectivum cosmicum, quo viribus omnium voluntatum unitis, universum rediret in noctem inconscientiae. Systema a) supponit falsa principia philosophiae kantianae, evolutionis materialisticae, et pantheism! ; b) meras hypotheses ponit aut contradictiones, v. g. omnem conatum esse manifestationem voluntatis absolutae, hanc esse inconsciam simul et liberam, inconsdam esse et tendere ad finem, conatum esse a voluntate libera et esse fatalem, finem omnis conatus non esse nisi delectationem et felicitatem, ac felidtatem non posse attingi ; c) absque necessitate concludit ad altruismum, cum aeque posset ducere ad epicureismum et utilitarismum egoisticum Quod vidit Nietzsche (1844-1900) qui professus est Antipessimismum sensualisticum, simul et Pessimisrnum. Duo, inquit, sunt hominum genera : priores, eminentes, docti, superiores, qui dicuntur supra-humani (uebermensch), nulla lege ligantur et suas propensiones libere sequi possunt, quaecumque sint. Bonum pro iis est omne quod dudt ad perfectam evolutionem suae activitatis. Sunt enim manifestatio voluntatis absolutae, quae non est malum, sed essentialis vis cosmica quae in supra-humanis ample debet evolvi. Posteriores seu inculti inclinationes et passiones refrenare debent, ut humiliter prioribus serviant ; egent ipsi regulis moralitatis sdl. altruisticis, sicut tradit pessimismus. Quod sicut de individuis, ita et de gentibus valet. Unde duplex datur ethica diversa : una < dominorum * et fortiorum, altera « servorum » et infir­ morum. r. Ita ex quadam reactione contra Hegel, secundum quem est essen­ tialiter idea. 2. De quo vide Fouillée, Critique des systèmes de morale contempo­ raine. Summa theologiae moralis I. —· 48 758 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 3) Ex quadam reactione contra Kant et eius systema aprioristicum, nata est schola historica ad quam pertinent Stahl (1802-1861), v. Savigny (1779-1861), v. Ihering (1818-1892), etc., et sociologica in Durkheim. Contra principia immutabilia et universalia a priori statuta obiidunt variationes et modificationes valde notabiles ethicae. Doctrina pure rationalis et a priori non potest contingentibus applicari nisi adaptando prindpia, ad quod etiam interrogandae inductiones psychologicae et histo­ ricae atque experientia vitae. Sed isti reiidunt omnia principia rationalia et recurrunt ad solam experientiam. Et sic redimus ad positivismum moralem, de quo n. 122. INDEX ALPHABETICUS RERUM NOTABILIUM.* Numerus indicat subdivisiones articulorum, non paginas. Abbas. Eius, in suo territorio, potestas, v. Episcopus. Abbatissa: potest dare suis subditis praecepta, non leges 324-C-30. Abominatio, opposita charitati 944—948. Abrogatio : legis 401—403, consuetudinis 409. Absens : non tenetur, per se, legibus in loco domicilii vigentibus 358. Abulia. Eius influxus in voluntarium et liberum 99-B-3. Acatholici. v. Haereticus. Infidei.es. Iudaei. Acceptatio. Acceptatio Dei, conditio meriti supernaturalis 194-C. Acceptatio ex parte subditorum : legis civilis 275, 276, legis ec­ clesiasticae 334. Acedia, ut peccatum capitale 511·—513, ut vitium oppositum chari­ tati 949, 950. Acquisitio : virtutum 567, privilegiorum 393, domicilii, quasi-domicilii 358-1°. Actus. (Tractatus de actibus humanis. Divisio Tractatus 49.) I.) Essentia actus humani. Actus humanus et actus hominis 47. Actûs humani : proprietates 48, elementa 52, elementum subiectivum primum, v. Voluntarium, huius impedimenta, v. Invo­ luntarium, elementum subiectiyum secundum, huiusque im­ pedimenta, v. Liberum, elementum obiectivum : essentiale ipi, accidentale, v. Circumstantia. Distinctio actuum : eliciti, v. Elicitus actus, imperati, v. Imperium. Analysis actûs humani 107. II. ) Moralitas actûs hurnani 113—116. Moralitatis divisio : secundum morum regulas 117, in supremas species bonitatis et malitiae 118. Hac in re errores 116, 119. Moralitatis fundamenta : subiectiva : ipsa actûs natura 122, recta ratio 124, lex aeterna 125 ; obiectiva : fundamentum proximum : humana natura mediante recta ratione 127, fundamentum ultimum : divina essentia, 127. Falsa systemata circa moralitatis fundamenta 129—134. Mora­ litatis facultas apprehensive 135. Moralitatis principia, seu fontes, 138 : actûs obiectum 139, 140, circumstantiae 141, finis inten­ tus 142. III. ) Moralitatis specifica distinctio in actus : bonos et malos 144, indifferentes 145 ; huius specificationis principia ex actûs : obiecto 148—150, circumstantiis 151, fine intento 155—157. Relatio aeriis : ad finem honestum 158, ad Deum 159, ad bonum utile vel delectabile 158, 161. Moralitatis : mutatio ex circum­ stantiis, 152 ; multiplicatio in eodem actu : ex obiecto 149, ex fine 155-30. An dentur actus indifferentes in individuo 160. IV. ) Moralitas : actûs interioris 162—165, actûs exterioris 168—171, effectûs externi 172, actûs habentis simul effectum bonum et effectum malum 173. Moralitas : passionum 178—180, circumstantiarum 187. V. ) Actus humani supematurales 188, 189, v. Meritum. ‘Multas gratias agimus optimo confratri, R. P. Van Langenhove, qui magna cum cura tabulas alphabeticas pro tota Summa Theologiae Moralis bene voluit conficere. 700 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Administrator apostolicus. Eius potestas legifera 324-30. Eius potestas dispensandi 383-B. Advena 358, quoad leges loci 358. Advertentia, conditio peccati 416. An requiratur actualis advettentia 424. Advertentia, conditio peccati mortalis 538—540. Aequitas, v. Epichia. Aetas qua incipit obligatio servandi leges Ecclesiae 355-2. Affectata ignorantia 81-2. Eius influxus in voluntarium 82 III. Non excusat a culpa 373, nec a poena 374, 375, nec a lege irritante aut inhabilitante 375. Non excusat sed auget peccatum 466-IV. Aggravantes circumstantiae 152-11. Aliena peccata 487, v. Cooperatio. Altruistnus, falsum moralitatis systema 131-B, Appendix III, IV. Amentes: subduntur aliquo modo legi naturali 253, non legibus civilibus 290, nec ecclesiasticis 355-2. Americanismus, quantum ad virtutes 581. Amicitia. Eius notio ac definitio 842. Non est virtus, sed est con­ sequens virtutis 857. Amicitia specialis et eximia, seu charitas 842-2°-3° ; charitatis amor benevolentiae seu amicitiae 843—845. Amicitiae : fundamenta 846, 847, effectus 848, 849. Amicitia cum Deo, v. Charitas. Amissio habituum 571 ; virtutum infusarum 642 ; donorum Spiritus Sancti 644 ; fidei 725 ; spei 818 ; charitatis 873. Amor: ut est passio 91 ; ut est actus appetitus sensitivi et voluntatis 842. Amoris habitudo ad suum obiectum 843. Amor naturalis, sensibilis, rationalis, ibid. Amor concupiscentiae et benevolens tiae, seu desiderii et amicitiae 844. Amoris : fundamenta 846, 847, effectus 848, 849. Amor Dei, v. Charitas. Amor beatificus non est proprie actus humanus 47-3. Amor inordinatus sui est causa omnis peccati 469. Analysis: actûs humani 107, actûs fidei 692—696. Apostasia 749. Apostasia ab ordine, a religione, ab obedientia, a fide, 749. Apostatae, tenentur, per se, ad Ecclesiae leges 355. Poenae in eos canonicae 750-1, 747. Obligatio denuntiandi apostatas 750-2-3. Appetitus concupiscibilis, irascibilis 91. Appretiative summa: virtus omnis theologica 646, in specie, cha­ ritas 904. Arbitrium liberum 84, 85, homini inesse probatur 87. Ars, virtus intellectualis 588-B. Ascetica theologia 4. Assensus fidei 660, 689. Atheismus, 739. Audacia, ut passio 91. Augmentum : habituum 570 ; virtutum infusarum 640 ; donorum Spiritus Sancti 644 ; charitatis 867—870. Auriga. Eius cooperatio ad peccatum 970-C. Avaritia, ut vitium capitale 503, 504. Aversio a Deo, malitia peccati mortalis 518, 530, 531, 533, odium aversionis, contra charitatem 944—948. Beati, Remanentia, in beatis, virtutum moralium 612, virtutum in­ tellectualium 613, virtutum infusarum 654, donorum Spiritus Sancti, ibid. 4°. Beatitudines 634. Beatitudo : 1» : beati pauperes spiritu 828 ; 3* : beati qui lugent 731 ; 6a : beati mundo corde 730 ; 7· : beati pacifici 922 ; 8B : beati qui persecutionem patiuntur 634. Béatitude. (Tractatus de Beatitudine. Divisio Tractatûs 14.) Bea­ titudo : ut est finis 9—13, ut est finis omnis actûs humani 15—19» 1 INDEX ALPHABETICUS 761 ut est hominis ultimus finis obiectivus et formalis 19. — Béa­ titude hominis non est in bonis creatis 21—26, sed in solo Deo 27. Beatitudo formalis seu subiectiva : consistens in visione, amore et fruitione Dei 31, consistens, in praesenti ordine Providentiae, in immediata visione divinae essentiae 32, consistens, secundum essentiam metaphysicam, in sola visione Dei 33, non in Dei il­ lapsu aut in visione Dei communicata 35-90. — Beatitudinis qua­ litates : delectatio 36, impeccabilitas 38, inamissibilitas 39. Cor­ poris beatitudini participatio 40. Beatitudinis acquisitio 43—46 Benedictio nuptialis : peti non potest a ministro haeretico 756-1. Beneficentia, actus charitatis 924, v. Eleemosyna. Correptio. Beneficia divina, ut motiva vel gratitudinis Vel charitatis 879-i. Benevolentia, actus charitatis internus 924. Amor benevolentiae seu amicitiae 844. Eius causae seu fundamenta 846, 847. Bibi ia sacra, v. Scriptura sacra. Bibliopolae. Eorum cooperatio ad lectionem librorum prohibitorum 767-C, v. Liber. Blasphemia 781. Eius distinctio : ex parte modi : enuntiativa, haereticalis, dehonestativa, imprecativa 782 ; ex parte blasphematoris : directa et indirecta 783. Est contra fidem 784-a, contra religionem 784-b, est peccatum mortale ex genere toto 785. Bla­ sphemia in creaturas, in sanctos, 784-b. Consuetudo blasphe­ mandi 786. Regulae ad indicandum de variis blasphemiae for­ mulis 787. Bona : Bonorum distinctio secundum ordinem charitatis 905 ; quoad praeceptum eleemosynae 929, 932. Bonitas, suprema moralitatis species 114, v. Actus II). Bonum. Eius notio et divisio 11. Bonum morale 114, 118. Intrin­ seca differentia boni et mali 122. Bonum commune, legis humanae : finis 272, obiectum 279—282. Bonum commune obiectum iustitiae legalis, υ. Legalis iustitia. Cantus. Cooperatio, per cantum : catholicorum ad officia haereticorum 758-3, haereticorum ad officia catholica 753-a-b. Capitalia peccata, quae sunt 493, 494, quot sunt 495, inanis gloria 502, avaritia 503, 504, luxuria 505, gula 506, invidia 507, 508, ira 509, 510, acedia 511—513, an superbia est peccatum capitale 496. Capitulum ecclesiae cathedralis. Eius potestas legifera 324, Caritas, v. Charitas. Catechumeni, non subduntur Ecclesiae legibus 355. Caupones scandalum dantes : exponendo prava legenda scripta 767-D ; praebendo loca ad pravos conventus 970-C. Causa excusans et causa eximens a lege 372. Celebratio Missae, prohibetur in templis haereticorum vel schisma­ ticorum 753-d. Censura librorum 778, 779. Censurae theologicae 687. Censura, poena ecclesiastica. Ecclesiae potestas ferendi censuras 348. Certitudo 720, certitudo fidei 721, 722 ; certitudo conscientiae, v. Conscientia. Cessatio legis : ex parte subiecti 372, ex parte ipsius legis : per ces­ sationem finis 398—40Û, per abrogationem et derogationem 401 — 403. Cessatio : privilegii 396, consuetudinis 409. Character, seu hominis indoles. Eius influxus in voluntarium et liberum 98. Charitas. (Tractatus de divina charitate. Divisio Tractatûs 851.) ) Charitatis notio 842. Eius distinctio ab amore, dilectione, I. amicitia 842. Charitas est amor 843, non concupiscentiae sed be- 762 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS nevolentiae 844, et amicitiae 845. Eius fundamenta 846, 847. Eius effectus 848, 853. II. ) Charitatis : definitio 850, essentia 852. Est habitus creatus in anima 855, nec est ipsa gratia 856. Est virtus 857· Eius excel­ lentia 858, 859. Est perfectio et forma omnium virtutum 860—862. III.) Charitatis : subiectum 863, causa 864—866, augmentum 867—870, perfectio 871, diminutio 872, amissio 873. Charitatis obiectum : formale : bonitas Dei in se 874, Dei ut est obiectum beatitudinis seu finis supernaturalis 875, Ut continet omnes per­ fectiones 876. Obiectum formale charitatis hominis : erga se ipsum 878,erga proximum 877. Charitatis obiectum: materiale, primarium et secundarium 880-883, primarium, Deus 884, 885, secundarium : nos ipsi 886, quoad animam 887-1, quoad corpus 887-2; et proxi­ mus, licet peccator 889, vel inimicus 891—900, v. Inimicus. Ordo charitatis. v. Ordo. IV. ) Charitatis : actus : internus seu dilectio 9T7> dilectionis modus 918, meritum 919, effectus interni 920, 921, effectus ex­ ternus : beneficentia 924, 925, «. Eleemosyna. Correptio. Charitati adnexum donum Spiritus Sancti : sapientia 922. Charitatis praeceptum : ex iure naturali-divino 971, ex lege divina-positiva 973 : erga Deum 974, erga proximum 975. Charitatis necessitas medii et praecepti 971 ; obligatio eliciendi charitatis actus 972. V.) Media ad proficiendum in charitate: erga Deum 885, erga nos ipsos 887. Peccata contra amorem sui 888, 890. Peccata charitati opposita, v. Odium. Acedia. Invidia. Discordia. Scan­ dalum. Choreae, quoad scandalum 970-B. Circumstantia. Eius definitio ac species 102—104. Circumstantia : moralis (quid sit et quaenam requirat) 151, speciem mutans 152-1, aggravans vel minuens, 152-I1, transiens in rationem obiecti 152-1. Circumstantia ut fons moralitatis actus : genericae 141, speci­ ficae 151. Moralitas singularum circumstantiarum 181—186. Circumstantia quantum ad gravitatem peccati 443. Conversio, ra­ tione circumstantiae, peccati mortalis in veniale, 548, venialis in mortale 549. Civis. Eius subiectio legibus civilibus 292. Clementinae decretales 337-B-40. Clerici eximuntur, de iure, a quibusdam legibus civilibus 292-30. Clerici haeretici vel de haeresi suspecti sunt denuntiandi 750-30. Coactio 68, v. Violentia. Coalescentia : materiae in peccatis 550. Codex Iuris Canonici 337-339. Codices Iuris civilis 278. Collisio, seu concursus, praeceptorum 366. Comaediae, quoad scandalum 970-B. Communicatio cum infidelibus et haereticis 752. Communicatio civilis et religiosa, activa et passiva, ibid. Communicatio acatholicorum cum catholicis : licita, si passiva, illicita, si activa 753. Communicatio cum acatholicis : illicita, si activa, aliquando licita, si passiva 754. Illicita communicatio : in sacramentis 755, in sacramentalibus 756, in controversiis 757, in officiis religiosis 758. Licita vel illicita acatholicorum funeribus assistentia 759. Com­ municatio civilis cum excommunicato vitando 752. Communicatio privilegiorum 393. Commutatio obligationis, sive dispensatio cum compensatione 382. Compensatio in dispensatione 382. Complacentia, in divina charitate 884-1. Complacentia de obiecto malo, v. Delectatio morosa. INDEX ALPHABETICUS 763 Competentia: legislatoris 326. Complexio corporalis. Eius influxus iu voluntarium et liberum 98-1. Conclusiones theologicae quantum ad fidem divinam 675-2. Concordia, effectus charitatis 920. Concupiscentia, ut est privatio rectitudinis originalis in appetitu sensitivo 76-1°, 515 ; ut est quicumque motus appetitûs (etiam voluntatis) tendens ad bonum delectabile 76-3°, eius influxus in voluntarium : si est antecedens 77, 78, si consequens 76, 79 ; ut est quicumque motus (seu passio) inordinatus appetitûs sensi­ tivi 76-1°, 448, eius moralitas (peccata sensualitatis seu concupir scentiae) si est voluntaria : directe et in se 448-3, indirecte 449, in causa 450 ; ut est specialis passio appetitûs concupiscibilis 76-2°, 91, v. Passio. Triplex concupiscentia : carnis, oculorum, superbia vitae 469. — Amor concupiscentiae : in divina charitate 844, 879-2, in spe divina 796. Confessarii non possunt dispensare, nisi expresse in quodam casu delegentur, 383-B-8. Confessio fidei 711-714. Conflictus legum vel praeceptorum 365, 366. Conformitas humanae voluntatis cum voluntate divina 166, 167. Congregationes (Sacrae) ad legum interpretationem delegatae 368 Connexio Virtutum 604—606, non peccatorum 445. Conniventia legislatoris ad legitimam consuetudinem 406. Conscientia. I.) Eius notio 199. Conscientia : psychologica et moralis — antecedens et consequens 199. Conscientia est actus, i. e. iudi­ cium 200, 202. Eius : definitio 201, differentia a synderesi, scientia morali et prudentia 201. ) II. Conscientia ut est regula actuum humanorum 203. Con­ scientia obligans, permittens 203. Conscientiae praecipientis aut prohibentis vis obligandi 205, eius requisitae qualitates : reçtitudo et certitudo 205. Conscientia recta quaenam sit, 210. Conscientia est : vera, et vel invincibiliter vel vincibiliter erronea 206. Con­ scientia vera ut est regula agendi 207. Conscientia erronea ut est regula agendi : si invincibiliter erronea, 208, e contra, si vinci­ biliter 209. Conscientia certa 213. Sola conscientia certa est regula recte agendi 214, 215. Conscientia ut est regula actuum supernaturalium 216—219. Consensus unanimis Patrum et theologorum, fons Theologiae Mo­ ralis 7-6°, 70. Consensus voluntatis in genesi actûs humani 107. Consensus : ut conditio peccati 416, plenus vel imperfectus quoad mortale pec­ catum 538, 541, 548. Consensus legislatoris ad legitimam consue­ tudinem 404—406. Consensus subditorum non requiritur ad vali­ ditatem legis civilis 275, nec ecclesiasticae 334. Consilia evangelica 321. Consilium, in genesi actûs humani 107. Constantia 578, 584. Constitutiones apostolicae 330. Consuetudo, ut modus agendi 95, eius influxus in voluntarium et liberum 96, 97. Consuetudo : ut fons iuris 273, ut ius consuetudi­ narium Ecclesiae 329, iuxta, praeter vel contra legem 404—409. Contemplatio Dei et consequens amor in Beatitudine 31—33. Contemptus : Dei 544 ; praecepti vel praecipientis 549. Contentio 954-2. Continentia. Est habitus bonus temperantiae annexus, deficiens ratione perfectae virtutis 578, 584. Cooperatio ad aliena peccata 487. Eius : varii modi 488, malitia, si formalis 489, si materialis 489-c, d, causa excusans 490, 491. Coo­ 764 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS peratio : mercatorum 492-A, famulorum 492-B-C, ad haeresim et infidelitatem 761 : quoad sacramenta 762, ad officia religiosa 763, ad templa construenda 764) ad res falso cultui destinatas 765, ad opera sustinenda 766, ad res politicas 768. Corpus proprium, obiectum charitatis secundarium 887. Peccata in corpüs proprium 888. Corporis participatio ad beatitudinem 40. Corpus Iuris Canonici 337. Correptio peccantis, actus charitatis 936. Correptio fraterna 936—941. Crassa ignorantia 81-2. Eius influxus in Voluntarium 82-111 ; Non excusat a culpa, quam tamen minuit 373 ; non excusat a censuris, nisi lex requirat praesumptionem 373. Credenda explicite : de necessitate medii 707, 708, de necessitate praecepti 709, 710. Credere quid sit 689. Credere Deo 690. Credere Deum, Deo, in Deum 097. Credibilitatis iudicium, seu Praeambula fidei 699—705. Credulitatis affectus 696. Culpa. Reatus culpae, effectus peccati 517, 518. Eius differentia a reatu poenae 528. Daemon. Tentatio daemonis ut causa peccati 481, 482. Damnati: non sunt obiectum charitatis 881. Eorum poenae 524. Damnificatio : ex cooperatione ad damnum, v. Cooperatio. Damnum. Poena damni 524. Decalogus 305—310. Eius praecepta sunt praecepta iustitiae 307 ; eorum distinctio 308—310, eorum ordo 309. Distinctio praecep­ torum moralium secundum praecepta decalogi 310. Divisio theo­ logiae moralis secundum ordinem praeceptorum decalogi 657. Declaratio legis 367, an indigeat promulgatione 369. Declarationes SS. Congregationum 368. — K Interpretatio. Decreta, decretales epistolae, SS. Congregationum 330. Decretales: Gregorii IX, Clementinae, Sextus decretalium 337-B. Decretum Gratiani 337-A-B. Delatio, v. Denuntiatio. Delectatio, in Beatitudine, 36, 37. Delectatio ut passio 91. Moralitas actûs ob delectationem exerciti 158-3-4, 161. Delectatio morosa de obiecto malo 452-455. Delegata iurisdictio, v. Iurisdictio. Deliberatio, Ut est elementum actus humani 47, 52, 54. Deliberatio de gravi committendo peccato, eiusque malitia 542-20. Dementia, ejus influxus in voluntarium et liberum 99-A. 1. Denuntiatio criminum : facienda superiori, etiam omissa correptione fraterna 939, 943-3-4. Denuntiatio haereticorum 750-3. Deputati. Peccata electorum indignos eligentes deputatos 768. Derogatio legis 401—403. Desiderium naturale Beatitudinis 41-2. — Desiderium ut est passio 91. — Desiderium possidendi Deum : in spe divina 796, in divina charitate 844. Desiderium boni divini in charitate 884-2. Deside­ rium rei malae 456—460. Desperatio, passio 91 ; ut est peccatum contra Spem divinam 829—832. Deus : finis ultimus omnis creaturae 12 ; vera et completa hominis beatitudo 27, 29. Dei cognitio, essentia Beatitudinis 31—33. Deus, finis simpliciter ultimus actûs humani 159. Relatio ad Deum ; actuum omnium 159, speciatim : supernaturalium 195. Deus, permittens peccatum 479. Aversio a Deo, malitia peccati mor­ talis 530, 531, 533 ; status habitualis aversionis in reatu culpae 518. Privatio Dei, seu poena damni 524. Deus : obiectum mate­ riale : fidei 672, spei 804, charitatis 880—882 ; obiectum formale : INDEX ALPHABETICÜS 765 fidei 667, 670, spei 799—801, charitatis 874—876. Deus, causa : habituum supernaturalium 568, 615, 618, 638 ; fidei 726, 705-2, spei 815, charitatis 864. Devotiones quaedam ab Ecclesia reprobatae 772. Diabolus, v. Daemon. Diaria, v. Ephemerides. Dilatio : actûs fidei 789—791, actûs spei 838—840, actûs charitatis 97r> 972. Dilectio. Eius notio 842. Est actus charitatis 917. Dilectio debita : Deo 918, 974, sibi 886—888, 890, proximo 881, 905—915, 975, peccatoribus 889, inimicis 891—900. Diminutio : boni naturae (effectus peccati) 515, virtutum moralium 572, infusarum 643, charitatis 872. Directum voluntarium 59-20. Discessus e territorio ; quoad obligationem legis 358, 359. Discordia, opposita charitati 954. Dispensatio 381. Est vel simplex, vel cum compensatione 382. Proprie non datur in lege naturali 259, nec in lege divina 322, sed in lege civili 299, et ecclesiastica 382. Facultas dispensandi quibus com­ petit 383, 384, dispensatio quibus concedi potest 385. Legitimae dispensationis : conditiones 386—388, impedimenta 389, inter­ pretatio et cessatio 390. Disputationes cum haereticis et infidelibus, quoad liceitatem 757. Dissimulatio fidei 714, 715. Distinctio peccatorum : specifica 432—436, numerica : ex multiplica­ tione obiectorum totalium 438, ex multiplicatione morali actuum 439· Diversitas peccatorum, v. Distinctio peccatorum specifica. Domicilium, quasi-domicilium, ratio sublectionis legibus civilibus 292-20 ; ex iure canonico, quid sint et quomodo acquirantur 358, quas inducunt obligationes respectu legum territorialium 358, 359. Dominium voluntatis in alias potentias 111, perfectum et imperfec­ tum, 112. Donum. Dona Spiritus Sancti. Eorum : essentia ac definitio 630 ; necessitas 631 ; distinctio 632, 636 ; habitudo : ad virtutes 633, ad beatitudines 634, ad charitatem 649-B-3 ; perfectio, com­ parative ad virtutes 652 ; perfectio relativa singulorum donorum 652-in fine ; duratio 654-4. Eorum aequalitas quoad extensionem et intensitatem 653. Dona : intellectûs 730, scientiae 731, sapien­ tiae 922, timoris 828. Dubium- Depositio dubii, v. Conscientia II.) Obligatio inquirendi veritatem in dubio de fide 751. Ecclesia, ut est societas. Est motivum credibilitatis 701. Eius infallibilitas in proponendo obiectum fidei 685, in damnando propo­ sitiones fidei doctrinae oppositas 687. Eius potestas legifera, v. Lex ecclesiastica. Ecclesia, ut est templum. Haereticorum et infidelium assistentia sacris functionibus in ecclesia catholica 753. Educatio. Eius influxus in voluntarium et liberum 98-3. Effectus. Moralitas effectûs externi 172. Eius imputabilitas, huiusque : conditiones 172, gradus 174. Moralitas actûs ex quo sequuntur simul effectus bonus et effectus malus 173. Electio, in genesi actûs humani 107-B. Ignorantia dicta « malae ele­ ctionis » 464.—Obligationes electorum in electione deputatorum 769. Elector, electores, v. Electio. Eleemosyna, actus charitatis 926. Eleemosynae spirituales et cor­ porales 927. Corporalis eleemosynae praeceptum 928. Praeceptum 766 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS quantum obligat 931, quibus impositum 932, circa quae bona 929, 930, quomodo obligat in casu particulari 933. Modus in eleemosyna servandus 934. Eleemosyna spiritualis 935, v. Cor­ reptio. Elicitum voluntarium 56. Elicitus actus 105, distinctiones 106. Actuum voluntatis et intellectûs mutua dependentia 107. Empirismus moralis 136. Ephemerides, ut periculum fidei 767. Epichia late et stricte dicta 296, in fine. Eius differentia a simplici interpretatione, a cessatione finis, a dispensatione 296, in fine. Dirigitur a gnorne, prudentiae adnexa 29-3. Epichia : ut est ju­ stitia naturalis 296 in fine ; ut pertinet ad iustitiam legalem, seu, ut est beniena legis interpretatio 296, eius liceitas 296, eius usus 297, eius usus quoad leges civiles 297 in fine, ecclesiasticas 371. Epikeia, v. Epichia. Epilepsia. Eius influxus in voluntarium et liberum 99-C. 3. Episcopus. Potest : ferre leges 324-3, 333, ferre leges territoriales vel personales 357, dispensare in legibus propriis 383-A, dispen­ sare (restrictive), in legibus Ecclesiae 383, 385, nominarim inter­ dicere libros 769-6. Potest concedere licentiam legendi libros prohibitos 777, dispensare in lege de requie festiva et de ieiunio vel abstinentia 383 v. V. etiam : Superior religiosus. Erronea conscientia, v. Conscientia II.) Error 80-2. Error iuris et error facti 81. Erroris influxus in volun­ tarium et liberum, n. Ignorantia. Error pertinax in fide, seu haeresis 744. Error : vitians dispensationem 389. Ethica 4. — A. D. Ethica solidaritatis, sociologica, naturae, etc. 134. Appendix VI. Ethica organica 136. Ethica affectiva, Appendix IV. Eudaemonia 30. Eudaemonismus 129, Appendix VII. Evidentia, impediens fidem 680. Evolutio dogmatum 682—684. Excommunicatus tenetur Ecclesiae legibus 355. Exemplum pravum, v. Scandalum. Exempti : a lege civili 292-3, a legibus ecclesiasticis territorialibus 358-4°, v. Religiosi III.) Explicitum voluntarium 55. Explicite credenda : de necessitate me­ dii 707, 708, de necessitate praecepti 709. Expressum voluntarium 57. Exstasis, effectus amoris 848-2. Extensio legis : aeternae 242 ; naturalis 253 ; civilis 290—292 ; ec­ clesiasticae : praeceptivae 344—347, poenalis 349, irritantis 352, particularis 358. Extensio legis de casu ad casum 351-3. Extensio : dispensationis 390-7°, privilegii 394. Externum voluntarium 56. Extranei : quoad leges civiles 292-20, ecclesiasticas 358-2°. Extravagantes loannis XXII, 337-5°. Extravagantes communes 337-6°· Famuli. Eorum peccata : per eleemosynas ex bonis domini illicitas 932-A-3, per cooperationem ad peccata domini 492-B, C. Femina, capax iurisdictionis civilis 269 ; incapax jurisdictionis ec­ clesiasticae 324-in fine. Fervor, effectus amoris 848-4. Fictio : iuris 346. — Fictio : in confessione falsae religionis 712. Fides. (Tractatus de fide theologica. Divisio Tractatûs 663.) ) Fides humana, fides divina 659, 660. Fidei divinae : defi­ I. nitio 661, 662, obiectum materiale et formale 664, 665. Obiectum INDEX ALPHABETICUS 767 formale : sola auctoritas Dei revelantis 667, 668, exclusis aliis sententiis 669, 670. Obiectum : materiale, i. e. omnia a Deo re­ velata 671 ; materiale : primarium 672, secundarium 673 ; ma­ teriale : an esse possit aliquid private revelatum 674, aliquid na­ turaliter demonstratum 680 ; materiale, implicite revelatum 675 ; materiale : fidei divinae et fidei catholicae 676. Obiecti materialis : conditiones, i. e. infallibilitas 678, inevidentia seu obscuritas 679, 68ç ; evolutio historica 682—684, propositio per Ecclesiae ma­ gisterium 685—688. II. ) Actûs fidei : definitio 689, 690, definitiones erroneae oppo­ sitae 691, analysis 692, 694, principium elicitivum proximum 693, motivum 694, processio ab imperio voluntatis (credulitatis affectus) 696. Praerequisita ad actum fidei : iudicium credibili­ tatis, seu praeambula fidei 699—705. Fidei : libertas 698, neces­ sitas : medii 707, 708, praecepti 709, praecepti existentia 789— 793. Fidei confessio, dissimulatio, occultatio 711—715. III. ) Virtus fidei. Eius subiectum 716, 723, 724. Fides formata et informis 717. Habitudo fidei ad alias virtutes theologicas 719. Fidei : certitudo 721, 722, amissio 725, causa 726—728, pro­ prietates 678—680, 728-4°, effectus 729. Dona Spiritus Sancti fidei correspondentia 730—732. IV. ) Peccata fidei opposita 733:—788, v. Infidelitas. Haeresis. Apostasia. Communicatio. Cooperatio. Blasphemia. Pericula fidei 780. Finis. Eius : generalis notio 9, divisio 10. Generalia principia circa finem ultimum 12. Relatio omnis actûs humani : ad finem aliquem 15, 16, ad finem ultimum seu bonum perfectum 17, ad unum finem ultimum 18. Finis ultimus hominis : felicitas seu beatitudo, 19, v. Beatitudo. — Actûs humani specificatio ex fine 16. — Finis, ut est fons moralitatis actûs humani : genericae 142, spe­ cificae 155. Moralitas actûs secundum quod refertur : ad finem honestum, utilem vel delectabilem 158, ad finem simpliciter ul­ timum, i. e. Deum 159, 165. Finis legis non cadit sub lege 361, 362. Legis cessatio cessante fine 299, 398-400. Fontes theologiae moralis 7. Forma virtutum, charitas 861. Formale peccatum 416-3° ; formalis contemptus 549-4. « Formale > peccati 426. Formalismus, falsum moralitatis systema, 132, 133, Appendix VIII. Forum externum. lurisdictio in foro externo quibus competit : ordi­ naria 324ri-3, delegata 324-4. Fratres, sorores : in ordine charitatis 914. Fructus Spiritus Sancti 635. Fruitio, qualitas Beatitudinis 36. Fruitio, actus voluntatis 107. Fuga, ut passio 91. — Fuga : periculorum peccandi 177, tentationum 485, 486, periculorum fidei 780. Fulminatio dispensationis 388. Funus, Assistentia licita vel illicita funeribus acatholicorum 759. Gaudium: qualitas Beatitudinis 36, effectus charitatis 920. Peccatum oppositum : acedia 949. Gratia, principium vitae supernaturalis 614—617. Gula, ut peccatum capitale 506. Habitatio Spiritus Sancti in anima iusti 616, 853. Habitualis intentio 55. Habituale peccatum 518. Habitus. (Tractatus de Habitibus. Divisio Tractatus 557.) Habituum : essentia 559 ; distinctio in : bonos et malos 560, entitativos et 768 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS operativos 560 ; necessitas 561, definitio 561-3, subiectum 563-565, 574 i causae : ipsa natura 566, 569, actus repetiti 567, in­ fusio 568 ; augmentum 570 ; corruptio 571 ; diminutio 572 ; distinctio, ratione causae, naturae, obiecti 573, subiecti 573-4, 574. Habitus morales, v. Virtus. Habitus supernaturales, v. In­ fusae virtutes. Habitus, eius influxus in voluntarium et liberum, 96, 97· Haeresis 744—748. Suspecti de haeresi, 747-nota. Haereticus 744. Haereticus : materialis, formalis ; internus, ex­ ternus ; Occultus, publicus 746, 748. Per se. tenetur ad leges Ec­ clesiae 355. Communicatio cum haereticis, v. Communicatio. Poenae canonicae in haereticos 747. Obligatio ipsos denuntiandi 750-3. Hedonismus 130 Appendix I. Heroicus actus an praecipi possit 280-I-a, 326-4-a. Historia theologiae moralis 8. Hostes voluntarii 67. Hypnosis, eius influxus in voluntarium et Uberum 100. Hysteria, eius influxus in voluntarium et liberum 99-C. 2. Idealismus 137-C, Appendix IX. Ignorantia 80. Eius species 81. Eius influxus in voluntarium 82, 83. Ignorantia legis naturalis, an detur 260. Ignorantia legis hu­ manae an excuset : a culpa 373, a poena 374. An excuset ignoran­ tia poenae a poena 375. Ignorantia : ut est peccatum speciale 465, 466 ; ut est causa peccati (peccata ignorantiae) 464—466. Imagines Beatorum prohibitae 772-4. — Imagines obscenae quoad scandalum 970. Impeccabilitas, in Beatitudine 38. Imperatum voluntarium 56. Imperfectio tnoralis 415. Imperium, actus rationis practicae 109. Actus qui possunt imperari in, 112. Actus eliciti et imperati 106. Impletio : legis civilis 293, legjs ecclesiasticae : quoad modum 360, quoad actum 361, quoad intentionem 361-2, quoad tempus 363. An possit lex impleri cum peccato 362. An possint plura praecepta simul impleri 365, 366. An liceat ponere impedimentum impletioni praecepti vel legis 379. Implicitum voluntarium 55-1. Implicite revelata 675. Impoenitentia 475. Impotentia excusans : ab impletione legis 376, 377 : ab impletione totali 378. Quid in casu impedimenti voluntarie positi 379. Im­ potentia excusans a poena 380. Imprecatio : in Deum 782-3°, in creaturas 784-b, 439. Imputabilitas actûs humani 48. Eius distinctio a responsabilitate 48-nora 3°. Non constituit moralitatem actûs humani 116-b. Imputabilitas : omissionis voluntariae huiusque effectuum 60, 61, 419 ; effectûs, Voluntarii in causa 63 ; effectûs externi 172— 174, 423. Inadvertentia 80-3, 83-2. Eius influxus in voluntarium 81, 82. Ut esse potest speciale peccatum 464. Inanis gloria : ut peccatum capitale 502. Incarnationis mysterium quoad praeceptum fidei 707-111, 708. Incola, quoad leges Ecclesiae territoriales 358. Independens, seu laica, moralitas 134, 248 et nota. Index librorum prohibitorum 769, 777. Indifferentes actus, an dentur in specie 145, in individuo 160. INDEX ALPHABETICUS 769 Indifferentia, estne species moralitatis 145. Libertas indifferentiae 84, 85. Indifferentismus, quoad apostasiam a fide 749-4. Indulgentiarum forma publicationis 772-3. Infallibilitas Ecclesiae in proponendo dogmata fidei 685—687. Infantes, non subduntur Ecclesiae legibus 355-2. Infideles, v. Infidelitas. Infideles : non subsunt Ecclesiae legibus 355, non sunt ad fidem compellendi 740, possunt eorum ritus tolerari 741. Infideles ad fidem conversi, quoad externam fidei professionem 715-4-5. Communicatio cum infidelibus, v. Com­ municatio. Infidelitas, opposita fidei 733 ; ut est status : negativa, privativa, positiva 734 ; ut est peccatum 735, 736, eius gravitas 737, eius modi 738, eius species : ex parte obiecti 739, ex parte peccantis, i. e. haeresis, apostasia, infidelitas simplex 743. Infirmitas, ut causa peccati (peccata infirmitatis) 467—470. Influxus universalis in activitatem agentis, ut effectus amoris, 848-4. Informis virtus : theologica 648, moralis 649. Informis fides 717, spes 814. Infusae virtutes 615. Earum : necessitas 614, essentia 619, 620, causa i. e. Deus 618, 638, 639, distinctio in theologicas 623—625, mo­ rales 626—629 ; augmentum 640, imminutio et amissio 642—644, medium 645—647, connexio 648—651, perfectio relativa 652, 653, duratio 654. Inhabilitans lex 352—354. Inimicitia : erga Deum 944, 945, erga proximum 946—948. Inimicus 891. Praeceptum : diligendi inimicos 891, 892, eis exhibendi dilectionis : signa communia 892, 893, signa specialia 894, 896 ; omissionis gravitas 895, 897. Praeceptum remittendi offensam 898. Reconciliationis ordo et modus 899. Iniuria. Eius differentia ab offensa 891-notu. Instructio ignorantis, actus charitatis 942. Intégrales partes : virtutum 599. Intellectus: ut est facultas cognoscitiva moralitatis 135, ut est sub­ iectum virtutum intellectualium 583, 588, ut est subiectum fidei divinae 693. — Intellectus, donum Spiritus Sancti 730, 732. Intentio, actus specialis voluntatis 107. Distinguitur intentio : ac­ tualis, virtual)s, habitualis 55. Quaenam requiratur ad actum humanum 55. Intentio interpretativa 55-3. Intentio praedominans 55-tn fine. Intentio requisita : in adimplenda lege 361. Internum voluntarium 56. Moralitas, eiusque principia, actûs intetni 162—165. Actus interni ut obiectum : legis civilis 280-2, legis eccle­ siasticae 327. Interpretatio : legis civilis 294—297, legis ecclesiasticae 367—371, dispensationis 390, privilegii 394, per epichiam 296, 371. Interruptio : actuum, multiplicans peccata 439. Intuitionismus moralis 137. Invidia, ut peccatum capitale 507, ut opposita charitati 951. Invidia fraternae gratiae 475. Involuntarium 65, 66. Eius causae 67. Ira: ut passio 91 ; ut peccatum capitale 509. Irritatio legis 401. ludaei, quoad observantiam Veteris Legis, post Christum 314, v. etiam Infideles. ludaismus 739 ; v. etiam Lex III.) ludicium, in genesi actûs humani 107-A-B, ut est conscientia 200-202. lurisdictio. lurisdictio publica : civilis 222-40 ; eius : origo 267, 268, subiectum 269 ; ecclesiastica 324, est ordinaria vel delegata 324» 770 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS utriusque subiecta 324. — Facultas simplicis confessarii dispen­ sandi, in casibus occultis urgentioribus, super irregularitatibus ex delicto occulto 383-d. Ius canonicum 336—338. Ius civile 278. Ius gentium 230-1» fine, 277-10. Iustitia, ut est habitus : eius notio 597—599 ·, medium, i. e. medium rei 602 ; subiectum 584. Kantismus, ut systema moralitatis 133, Appendix IX. Laica seu independens moralitas 134, 248-et nota. Laicus. Canones Iuris circa librorum editiones factas a laicis 778-A. Legalis iustitia. Eius obiectum : bonum commune : quaenam includat 279—281, in quonam principaliter consistat 265, 266. Boni com­ munis procuratio : per societatis rectores 265. Legislator civilis. Origo eius legislativae potestatis 267, 269. Pote­ statis legislativae variae formae 268. Actus legislatori proprii 232. Voluntas legislatoris acatholici an liget conscientiam 284. Legis­ lator ecclesiasticus. Origo eius legislativae potestatis 324. Legis­ lativa potestas ordinaria et delegata 324, utriusque subiecta 324. An legislator teneatur propria lege 356, 292-4. Lex. (Tractatus de Legibus. Divisio Tractatûs 220.) I. ) Legis : notio 221, definitio 222, obiectum, i. e. bonum com­ mune 222-30, auctor et subiectum 222-40, differentia a praecepto 223, causae genericae 224, promulgatio 226—229, v. Promul­ gatio. Legis : effectus : in subditis 231, 233, in legislatore 232 ; obligatio, seu vis directiva 233 ; distinctio, vi obligationis : in praeceptivam, poenalem, mixtam 234, in affirmativam et negati­ vam, permittentem et irritantem 234. Legis vis coactiva, seu sanctio 235—237. II. ) Legum generalis distinctio 230. Lex aeterna. Eius existentia 238 ; definitio 239, 240 ; potestas : ut fons omnium legum 241, ut subiiciens sibi omnia 242 ; im­ mutabilitas 243. Lex naturalis. Eius : existentia ac definitio 244, essentia 245, 246, fundamenta 247, differentia a lege aeterna 249. Eius obligatio seu vis directiva : in se 250, in variis suis praeceptis 251, quoad obiecta 252, quoad subiecta 253. Eius vis coactiva seu sanctio 254. Eius : unitas 257, immutabilitas 258,260, 261, indispensabilitas 259. Lex humana, civilis, complens legem naturalem 262—264, 270, 271. Eius : necessitas 263, 264, definitio 265, necessariae qualitates 272, 279. Eius : efformatio per legislatorem 267—269, per consuetudinem 273 ; promulgatio 274—276 ; divisiones 277, 278, 291. Eius obiectum seu materia : bonum commune 279— 282 ; obligatio in se 283, 284, obligatio legis : iustae 285, iniustae 286, moralis et poenalis 287, irritantis 288, personalis et ter­ ritorialis 291. Eius : subiecta 290—292, impletio 293, interpretatio 294—297, mutabilitas 298, 299, III. ) Lex divina positiva. Eius necessitas 300. Eius species 301, Lex Vetus seu Mosaica 302—304. Eius unitas 305. Eius praecepta 306, 307, distinctio et ordo praeceptorum Decalogi 308—310. Legis Veteris : vis iustificativa 311, cessatio 312·—314. Lex Nova, seu Christiana, complens legem mosaicam 315— 317. Eius : promulgatio 318, obiectum 319—321, universalitas 322, immutabilitas 322-c. IV.) Lex Ecclesiastica, complens legem divinam 323. Eius : auctor 324 ; materia : in genere 325, in speçie quoad actus : ex­ INDEX ALPHABETICUS 77I ternos 326, internos 327, 328. Legrun : effonnatio 329, forma 330. Promulgatio legum : generalium 331, 332, particularium 333. Legum divisiones 336 : ius antiquum, novum, novissimum 337, ius codificatum 338. Legis : obligatio 340 ; obligationis : origo 334, 335, gravitas 341—343 ; obligatio legis : praeceptivae 344, fundatae in praesumptione iuris, et facti 345, fundatae in fictione iuris 346, permittentis 347, poenalis 348—351, irritantis 352—354. Subiecta legum : generalium 355, 356, personalium et terri­ torialium 357—359. Legum impletio : quoad modum 360— 362, quoad tempus 363, 365, quoad obiectum 364, quoad legum conflictum 366. Legum interpretatio 367 : authentica 368, 369, doctrinalis 370, privata 371. Causae a lege : excu­ santes : ignorantia 373—375, impotentia 376—379 ; eximentes : v- Dispensatio, Privilegium, cessatio finis 398—400, abrogatio et derogatio 401, 402, consuetudo 404—409. Principium : Lex dubia, seu incerta, non obligat 227. Libellatici, quoad confessionem fidei 712-30. Liber, libri prohibiti, ut sunt pericula fidei et morum 767. Eos legend prohibitio : ex iure naturali et positivo 769, ex lege ecclesiastica 769-6, quoad Sacram Scripturam 770, quoad res fidei et morum 771, quoad cultum, devotiones, liturgiam 772. Prohibitionis ex­ tensio : ad libros 773, 774, ad lectores 775 ; poenae in transgres­ sores 776. Quis potest libros prohibere, eos legendi licentiam concedere 777. Canones Ecclesiae circa librorum evulgationem et censuram 778, 779. Cooperatio ad editionem et lectionem libro­ rum prohibitorum 767. Libertas 85. Libertas : a coactione, seu executionis 84-1°, a neces­ sitate, seu indifferentiae, electionis et exercitii 84-2°. Libertas humanae voluntatis, seu liberum eius arbitrium 85 ; eius definitio 85 ; eius subiectum et causa 85-2 ; eius distinctio, ratione obiecti electi, in libertatem : contradictionis, 86-1, specificationis 86-2, et contrarietatis seu moralis 86-3 ; eius in homine existentia 87. In quibusnam homo non sit liber : quoad specificationem 88-a, quoad exercitium 88-b. Libertas actûs humani non constituit eius moralitatem 116-a. Libertas consciçntiae 211-2. Libertas conscientiae ut est falsum moralitatis systema, v, Kantismus. Libertas fidei 698. Liberum 84. Liberum arbitrium, v. Libertas. Impedimenta liberi 89, Licentia 381-1, 386. Litterae apostolicae 330. Liturgia 4-5 ; ius liturgicum 336. Luxuria, ut vitium capitale 505. Machiavelismus 266. Macula peccati : mortalis 518, 519, venialis 520. Magisterium Ecclesiae 685. Eius infallibilitas in proponendo ob­ iectum fidei 686, in damnandis propositionibus fidei oppositis 687. Mahumetismus 739. Maledictio in Deum, υ. Blasphemia, in creaturas 784. Malitia: suprema moralitatis species 118, v. Actus humanus II.) Formalis malitiae ratio in peccato 427. Malitia obiecti Ut est con­ ditio : peccati 416, peccati mortalis 539. Advertentia ad malitiam obiecti, ut est conditio : peccati 416, peccati mortalis 540. Malitia voluntatis, seu peccata malitiae 471, eorum gravitas relativa 472— 476. Malum morale 118, v. Actus humanus II,) III.) Malum culpae et malum poenae 528. 772 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Maria sanctissima, quoad cognoscenda de necessitate praecepti 709· A-t°, 709-B-2. Maritus. Eius potestas dominativa 222-40. Massones. Facile habendi sunt apostatae 750-2. Poenae in eos cano­ nicae 750-1, 747. Materiale Obiectum virtutum : primarium et secundarium 665, 666. Materiale peccatum 416-3, quod non est idem ac « materiale pec­ cati » 426. Matrimonium. Vetita matrimonii celebratio coram ministro acatholico 756. Matrimonium civile. Conditiones quibus licite a catholicis iniri potest vel debet 756-2. Matrina, v. Patrinus. Medicinales poenae 522-c, v. Censura ; quaenam tanquam abrogatae habendae 339-6-5°. Medium. Media ad consequendam Beatitudinem 46. Necessitas medii et necessitas praecepti 706. Necessitas medii : in fide 707, 708, in spe 808, in charitate 971. ■— Medium rei et medium ra­ tionis in virtutibus 600—603. — Medium in virtutibus infusis 645—647. Mercatores. Eorum cooperatio ad aliena peccata 492. Meretricium. Meretrici domum locare an liceat 970-C. Meritum 190, 191. Meritum : civile et morale 192-Â, naturale et supernaturale 192-B, de condigno et de congruo 192-C. Quid cadat sub merito 193. Conditiones meriti supernaturalis 194, eius gradus 196. Relatio operis meritorii in Deum 195. Cognitio evidens ve­ ritatis simul revelatae non minuit meritum fidei 681. Metus, impedimentum : voluntarii 71—75, liberi 90—94. Metus, vitium : dispensationis 389-B. Minister. Sacramentorum petitio a ministro haeretico 755, 762. Misericordia, effectus charitatis 920, 921. Misericordiae opera cor­ poralia et spiritualia, v. Eleemosyna. Missionarii. Missionariorum (apud haereticos vel schismaticos) fa­ cultas celebrandi in horum templis 753-d. Mixta lex 234. Mixtum voluntarium 66. Monitio, seU correptio, peccantis 936. Moralitas, v. Actus humanus II.) Morbi animi, eorum influxus in voluntarium et liberum 99. Mortale peccatum. Eius formale constitutivum 530, 531. Eius dif­ ferentia a peccato veniali 530, 531, 533. Eius gravitas 534, quo sensu dicitur infinita 536. Eius effectus 530, 532-3, 537-B-2, reatus culpae 518, macula 519, reatus poenae 523, 524, amissio divinae charitatis 873. Eius conditiones 538:—542. Peccatum mortale : per se et per accidens 543, ex genere toto 544, ex genere suo 545. Conversio peccati mortalis in veniale, venialis in mortale 547—550. An impediat legis impletionem 362. Motiva credibilitatis 700—705. Motus appetitus sensitivi, distinguuntur : primo-primi, secundoprimi et secundi 54-30, 448. Eorum moralitas 448, si sunt volup­ tarii : directe 448-3-a ; indirecte 449, obligatio eis resistendi. 449-2 ; in causa 450. Mysteria fidei credenda de necessitate : medii 707-708, praecepti 709. Mystica theologia 4-4. Necessitas, opposita libertati 84. Necessitas obediendi, effectus legis 233. Necessitas medii et praecepti 706. Necessitas spiritualis et temporalis, eiusque gradus, attendenda : in ordine charitatis 905910, in ordine beneficentiae 930. INDEX ALPHABETICUS 773 Negatio fidei 712—715. Negativum voluntarium 59. Neoconversi.Eorum obligationes quoad externam fidei confessionem 715. Neurasthenia. Eius influxus in voluntarium et liberum 99-C. 1. Notae inussae doctrinis oppositis fidei 687. Numerica peccatorum distinctio : ex obiectis 438, ex actuum inter­ ruptione 439. Numerus peccatorum : quomodo dignoscitur 440. Obiectivismus transcendentalis, ut falsum moralitatis systema 137-C. Obiectum actûs humani 101 ; ut est principium eius moralitatis 138T A, 139, moralitatis : geneticae 140, specificae 144, 148, multi­ plicis in eodem actu 149. Obiectum, ut specificatis moralitatem actûs interioris 162—165, exterioris 168—171. Obiecti moralis malitia : ut est conditio peccati 461 ; ut peccata : specificat 432— 436, multiplicat 438—440, aggravat 442 ; ut est conditio peccati : mortalis 539, 540, tnortalis ex genere toto 543, 544, mortalis ex gençre suo 545. Obiecti, seu materiae, gravitas vel levitas, causans peccatorum conversionem de gravi in leve, de levi in grave 547— 550. Obiectum actuum vel virtutum, materiale primarium, ma­ teriale secundarium et formale 665, 666. Obligatio : legis, v. Lex. Conscientia. Praeceptum. Oblivio, ut impedimentum voluntarii, v. Ignorantia. Oblivio excusans vel non excusans a peccato 424. Obreptio, vitians dispensationem 389. Obsessio mentis, eius influxus in voluntarium et liberum 99-B. 1. Occultatio fidei 713—715. Odium, ut passio 91 ; ut peccatum oppositum charitati 944, odium abominationis et inimicitiae 944. Odium Dei, eiusque malitia 945, ut includitur in omni peccato 534-1. Odium proximi 946—948. Offensa, eiusque ab iniuria differentia %91-nota. Interna offensae remissio 898 ; externa cum offensore reconciliatio 899. Omissio actûs, ut est voluntarium negativum 59 ; quid requiritur ut sit voluntaria et imputabilis 60-1, voluntarius et imputabilis eius effectus 60-11. Peccatum omissionis 419—421. Opera misericordiae : corporalia, v. Eleemosyna ; spiritualia, v. Cor­ reptio. Oppressio mulieris, v. Violentia. Oratio dominica est cognoscenda de necessitate praecepti 709-A-3. Ordo in charitate servandus 901, 902. Ordo charitatis : inter Deum et nos 903, 904 ; inter nos et proximum 906, quoad bona gene­ ratim 905, quoad bona speciatim 907—910 3 inter nos et varios proximos : quoad personas 912, 914, 915, quoad bona 913. Ordo : in correptione fraterna 939. Organum, eius in ecclesia usus 753-b, 758-3. Otiosus actus, eius moralitas 158. Paganismus 739. Papa, υ. Pontifex. Parochus. Parochi iurisdictio. Est fori interni 324, 222-4. — Non includit: potestatem : ferendi leges 324, dispensandi, generatim, in legibus Ecclesiae 324-4-1, possunt tamen dispensare in Casu particulari super legibus de observantia festorum et de abstinentia et ieiunio 383-Β-β. Passio, passiones 90, 91. Earum influxus in libertatem voluntatis 92—94. Passiones, ut sunt morales 178, 179, earum influxus in moralitatem actûs 180. Passiones, ut sunt causae peccati, seu pec­ cata infirmitatis 467—470. Summa Theologiae Moralis I. — 49 Hl· SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Pastoralis theologia 4-6. Pater. Eius potestas dominativa 222-4. Pathologici status influentes in voluntarium ac liberum 99. Patrinus. Munus patrini : catholicis prohibetur in baptismo haere­ ticorum 755-3, item acatholicis in baptismo catholicorum 753*9- Pauperes. Praecepta, erga eos, charitatis 928—931. Peccata pauperis ficti 932tC. Pax, ut est dilectionis effectus 920. Peccata paci opposita 954, 955. Peccator. Praeceptum de diligendis peccatoribus 889. Peccator non diligit seipsum ex charitate 890. Peccatum. (Tractatus de peccatis. Divisio Tractatus 411.) I. ) Peccati : notio 413, 417 ; distinctio : a vitio et a malitia 414, ab imperfectione 415 ; generales conditipnes : malitia obiecti, advertentia malitiae, consensus 416, advertentia an requiratur actualis 424 ; varia nomina 418. — Peccati : generalis distinctio : in peccatum omissionis 419—421, et peccatum commissionis 422—424 ; elementa constitutiva, materiale et formale 425 ; es­ sentia, includens elementum materiale positivum 427 ; definitio 4281—431. — Distinctio : inter peccatum materiale et formale. 416-3, inter peccatum materiale et materiale peccati, inter formale' peccatum et formale peccati 426. II. ) Peccatorum : distinctio specifica : ex obiecto formali 432 436, ex oppositione ad virtutes ac praecepta 433, 434, ex circum­ stantiis 435 ; distinctio numerica ex multiplicatione : obtectorum 438 ; actuum 439, 440 ; distinctio ratione gravitatis 441 : ex obiecto 442, ex oppositione ad virtutes ac praecepta 442-2-3, ex circum­ stantiis 443 ; distinctio ratione subiecti 446, 447 : peccata con­ cupiscentiae seu sensualitatis 447—451, consensus in delecta­ tionem seu delectatio morosa 452—455, consensus in actum, seu desiderium et gaudium 456—460. — Peccata carnalia et spiritualia 436, eorum gravitas comparative sumpta 444 ; peccata in Deum, in seipsum et in proximum 436-b ; peccata cordis, oris et operis 436'B-b ; peccata in coelum clamantia 445-2 ; peccata omnia non sunt connexa 445-1. III. ) Peccatorum : causae 461 ; causae interiores : ignorantia, seu peccata ignorantiae 464—466 ; passio, seu peccata infirmitatis 467—469 ; voluntas, seu peccata malitiae 471—473, in specie : peccata jn Spiritum Sanctum 474—477 ; causae exteriores : Deus permittens 478—480, tentatio daemonis 481—486, cooperatio hominis 487—492, peccatum ipsum 493—497, Capitalia peccata. IV. ) Peccati effectus : diminutio boni naturae 515, 516, reatus culpae seu macula 517—520, reatus poenae 521—529, v. Poena. V. ) Peccatorum distinctio in mortalia et venialia, v. Mortale peccatum. Veniale peccatum. Peccatum originale 515. Peregrini, quinam sint 358-2 ; quomodo teneantur Ecclesiae legibus : generalibus 358-2-d—f, territorialibus, i. e. loci commorationis 358-2-a—c ; quomodo in legibus Ecclesiae dispensari valeant 383-B, 385. Periculum. Lex fundata in praesumptione periculi communis 345. Exponere se periculo peccati quando liceat, quando non liceat 177.Periculum, causa conversionis peccati venialis in mortale549-6. Pericula fidei 780. Periodica, v. Liber, Permissivum, distinctum a voluntario 53-d. Personalis lex 357. Personale privilegium 392-2, eius usus 395-2. Pertinacia, in haeresi 744-2, 746. Pessimismus, ut systema morale Appendix-XK-i. INDEX ALPHABETICUS 775 Pharisaicum scandalum 964, opera ob ipsum omittenda vel non omittenda 966-111 ; quoad bona dimittenda 967. Philosophia moralis 4. Peccatum philosophicum 429. Photographia, quoad scandalum 970. Phrenisis, eius influxus in voluntarium et liberum 99-A. 2. Poena 522. Eius distinctiones 522. Distinctio mali culpae a malo poenae 528. Omnis poena est propter culpam 529. — Reatus poenae, effectus peccati 521 ; effectus peccati mortalis : reatus poenae aeternae 523, i. e. poena damni et poena sensus 524 ; effectus peccati venialis : reatus poenae temporalis 525 ; peccatum, poena peccati 528-3. — Remissa culpa, non semper remittitur omnis poena 526. — Poena, sanctio legis humanae 235. Poenae eccle­ siasticae, latae et ferendae sententiae 348. Poena conventionalis 350. — An excuset a poena : ignorantia legis 374, ignorantia solius poenae 375. Interpretatio poenarum 351, 339-6-5. — Poena vin­ dicative et poena medicinalis 522. Poenalis lex 234 : civilis 287, ecclesiastica 348—351. Pontifex Romanus. Eius potestas legifera 324. Eius potestas : inter­ pretandi : legem naturae 259, legem divinam 322-c ; dispen­ sandi in legibus Ecclesiae 383. Positivismus : moralis 121—123. Positivum voluntarium 59. Potestas î publica et privata 222-4. Potestas ecclesiastica : legislative 323, 324, coercitiva 348. Potestas dominativa, oeconomica 222-4. Praeambula fidei 699—705. Praeceptiva lex 234. Praeceptum. Eius distinctio a lege 222-3-4, 223. An possint plura praecepta simul impleri 365, 366. Necessitas medii et praecepti 7o6.Credenda de necessitate praecepti 709. Praeceptum : fidei 789— 790, confitendae fidei, 711—713, spei 838—839, charitatis 971—975. Praedominans intentio : in actu humano 55. Praefectus apostolicus, v. Vicarius apostolicus. Praelatus religiosus, v. Superior religiosus. — Praelatus nullius, v. Episcopus. Praescriptio: legitimans consuetudinem 406-b. Praesumptio, ut opponitur : Spei theologicae 833—837, magnani­ mitati 833-nota. Lex fundata in praesumptione iuris, in prae­ sumptione facti 345. Praesumptum voluntarium 57. Praesumpta dispensatio, licentia 386. > Pragmatismus Appendix-V1-L). Privatio modi, speciei et ordinis, effectus peccati 515. Privilegium 391—397. Professio: fidei 711—715 ; doctrinae pro fide periculosae 780. Promissio Dei : conditio meriti supernaturalis 194-C, non est ob­ iectum formale Spei 800-c. Promulgatio : legis 226—229 j legis naturalis 245, legis civilis 274, , legis veteris 303, legis Christianae 318, legis ecclesiasticae 331— 333, interpretationis legum 369. Propensiones animi. Earum influxus in voluntarium et liberum 99-B. 2. Propositiones fidei oppositae. Notae ipsis inussae 687. Proximus, obiectum charitatis 881—882. Ordo dilectionis inter nos et proximum 906—910, inter Varios proximos 911, inter consan­ guineos 914. Prudentiae necessitas 588, 589. Prudentia est forma virtutum mora­ lium 651. Prudentia est : virtus cardinalis 597—599. Prudentis conscientiae efformatio, 215. Pueri, puella?, ante septennium, non tenentur Ecclesiae legibus, nisi 776 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS aliud iure expresse caveatur 355-2, impuberes non ligantur poenis latae sententiae, 355-3. Purgativae virtutes 629 ; virtutes purgati animi 629. Quasi-domicilium, v. Domicilium. Quietismus 809, 811, 812. Raptus, exstasis mystica 848-nota. Rationalismus, ut systema moralitatis 129,132,133, Appendix-VIII,IX. Realis: lex civilis 291, ecclesiastica 361. Reatus : culpae, 0. Culpa ; poenae, n. Poena. Rebellio 955-2. Reconciliatio inimici 899, 900. Redemptionis mysterium, ut obiectum fidei 707, 708. Regimina diversa communitatis, Statûs 277-3. Relatio: actuum omnium ad Deum 159, actuum supernaturalium 195. Religiosi omnes. Eorum subiectio quoad libros ab ipsis edendos 778-B. Poenae canonicae in religiosos apostatas 750-2. — Reli­ giosi clerici exempti. Subduntur Ordinario loci quoad certas causas in iure expressas 357-4-c-i—5. V. etiam Superior religiosus. Remissio poenarum, v. Poena. — Remissio offensae 898. Reparatio : scandali 962. Quomodo petenda sit, apud iudicem, repa­ ratio iniuriae 898. Responsabilitas actûs humani ^Z-nota. Resurrectio corporis, ad Beatitudinem necessaria 41. Retrotractio : effectus sententiae declaratoriae legis irritantis : sive civilis 288, sive ecclesiasticae 352. Revelationes privatae, ut obiectum fidei 674, 676-3. Revocatio : legis 401—403, consuetudinis 409, dispensationis 390-3, privilegii 396. Rigorismus. Nota historicacirca ipsum Appendix-IN-^. Rixa 954-3. Rudes. Eorum sufficiens credibilitatis indicium ad actum fidei 704. Sancti. Blasphemia insanctos 784. Sanctio : legis 235—237, 254, legis naturalis 255, legis civilis 287, legis ecclesiasticae 348. Sanctio non nocet moralitati 256. Sapientia, virtus intellectualis 588 ; eius praecellentia 608. Sapientia, donum Spiritus Sancti 922. Satisfactio, ab offenso acceptanda 898, ab offensore praestanda 899. Scandalum 957 ; scandalum activum 958—961, illud reparandi obligatio ac modi 962 ; scandalum passivum 964, illud vitandi obligatio ac modi 965—967. Frequentiora scandala activa 968—970. Schisma 955, 771-1. Schismatici 955, v. Haeretici. Scientia, virtus intellectualis 588.Scientia moralis 1-4. Scientia, donum Spiritus Sancti 731, 732. Scriptura Sacra, fons Theologiae moralis 7-A-10. Ecclesiae canones circa Bibliorum editiones, versiones, lectionem 770, circa adnotationes et commentaria 778-A. Poenae canonicae in transgres­ sores 776. Seditio 955-2. Semiamentes, semifatui : quoad subiectionem legibus 355-2. Senatores, Officia vel peccata electorum in eorum electione 768. Sensualismus, seu hedonismus 130, Appendix-1. Sepultura. Licita vel illicita assistentia sepulturae acatholicorum 759, 760. Signum. Signa imperfectae advertentiae ad malitiam obiecti, in pec­ 1 ; ? - / l j 1 * ? 1 ! j 1 , ! INDEX ALPHABETICUS 777 cato 540, itçm, imperfecti consensûs 541. — Dilectionis erga pro­ ximum signa : communia 893, specialia 894 ; obligationes quoad signa dilectionis exhibenda 895—897. Solidaritatis ethica 134. Sorores, quoad charitatem et iustitiam, v. Fratres. Species infima peccatorum 432-436. Spectacula, quoad scandalum 970-B. Spes. (Tractatus de Spe divina. Divisio Tractatûs 798.) Spei notio 794—796. Spei theologicae definitio 797. Actûs spei : obiectum formale principale : omnipotentia auxilians 799, obiectum formale secundarium 802 ; opiniones in hac re con­ trariae 800, 801 ; obiectum materiale : primarium : Deus possi­ dendus 804, 805, secundarium 806. — Spei necessitas : medii 808, praecepti 809 ; praeceptum : ex iure naturali-divino 838, 839, ex lege divina positiva 840. Spes, ut virtus : est habitus moraliter bonus ac honestus 810—812, est virtus theologica 813, est virtus supernaturalis 815. Spes informis 814. Eius subiectum : proximum 816, remotum 817. Eius infusio et amissio 818. Eius certitudo 819. Donum Spi­ ritus Sancti spei annexum, i. e. timor Dei 820—828. — Errores contra Spei necessitatem ac perfectionem, seu Quietismus 809, 811, 812. Spes, ut est passio 91. Spiritus Sanctus. Dona Spiritus Sancti, v. Donum. Peccata in Spi­ ritum Sanctum 474—476. Charitas non est ipse Spiritus Sanctus 855. Spontaneum 54-10. Status. Eius finis proximus, i. e. totius societatis felicitas temporalis 265. Status felicitas, seu bonum commune in quo consistat et quomodo obtineatur, t>. Legalis iustitia. Status regitur lege civili 265. Status gratiae : requiritur ad meritum supematurale 194-B-6. Stoicismus 132, Appendix-VHl. Subditi legis : naturalis 253, civilis 290—292, ecclesiasticae 355, ec­ clesiasticae particularis 358, 359. Subiectivae partes virtutum 599. Subiectivismus moralis 121. Subreptio, in petitione : dispensationis 389. Suffragium. Obligationes vel peccata electorum in terendo suffra­ gium 768. Superbia, ut causa peccatorum 499—-501. Superfluum: vitae, vel statui, quoad eleemosynam 929, 930. Superior : quomodo tenetur propriis legibus 292-4, 356 ; quomodo debet corripere subditos 936. Superior religiosus. Superiores quibus competit, de iure communi : potestas iurisdictionis 222-4 > potestas legislativa vel dominativa 324-4 ; potestas dispensandi in legibus Ecclesiae 383-B-fa­ cultas concedendi vel denegandi subditis licentiam legendi libros prohibitos 777-et nota ; facultas concedendi licentiam libros edendi 778-B. Superiorissae, habent : potestatem dominativam, non iurisdictionis 324 in fine. Suspecti de haeresi, ac poenae in eos canonicae 747-nota ; obligatio eos denuntiandi 750-3. Suspicio de gravi malitia obiecti est causa sufficiens peccati mortalis 540. Symbolum fidei 688, cognoscendum et credendum de necessitate praecepti 709. Tria celebriora symbola 688. Syndetesis 199-nota, 200-a, 588. Eius distinctio a lege naturali 246, a conscientia 201. 77» SUMMA THEOLOGIAE MORALIS Tacitum voluntarium 57. Templa acatholicorum. Quid liceat quoad incessum in ea 758, quoad eorum aedificationem 764. Facultas missionariorum celebrandi in eis, ex graviori causa, sacrificium Missae 753-d. Tempus, ut est circumstantia açtûs humani : eius influxus in actus moralitatem 186. Tempus quo lex promulgata : incipit obligare 332, impleri debet 363. Tempus requisitum ad legitimam consue­ tudinem 405. Tentatio ad peccatum 483. Tentatio daemonis 481, 482, tentatio in­ terior 484. In quo habetur consensus in tentationem 484. Malitia temeritatis in tentatione 485. Remedia contra tentationes 486. Supputatio temporis in observanda lege ecclesiastica 363. Tepiditas 949. Territorialis lex : civilis 291, ecclesiastica 357. Testes in baptismo neo-conversorum 715-5. Munus testis in matri­ monio catholico prohibetur acatholico 753-c, item prohibetur catho­ lico in matrimonio coram ministro acatholico 756-3. Theologia 1, 2. Theologia moralis. Eius : definitio 3 ; relatio ad theo­ logiam speculativam 2, ad alias disciplinas 4 5 divisio generalis 5, methodus 6, fontes 7, historia 8. Theologia moralis specialis 656, eius divisio 656, 658, eius methodus 657. Theologicae virtutes 623—625. Timor, ut passio 91, 820. — Timor Dei 821 ; filialis, servilis, initialis 822—826. — Timor filialis, donum Spiritus Sancti 828. Timor Domini, initium sapientiae 827. Traditio, fons Theologiae moralis 7-2. Tributa. Lex imponens tributa an sit mere poenalis 287. Trinitas Sanctissima est : credenda de necessitate medii 707-11, in, 708 ; credenda a baptizandis adulti 708. Tristitia, ut est passio 91. Tristitia de re bona 455-B. Tristitia de bono proximi : invidia 507, 951. Tristitia de bono spirituali : acedia 5 n—5I3> 949· Tutius est agendum in dubiis practicis et in dubiis de validitate actus seu necessitate medii 215. Tyrannus, an ipsi sit obediendum 286-b. Unio, effectus amoris 848-1, 849. Unio in Charitate divina 853. Usus activus et passivus in actu humano 107. Usus privilegii 395. Uxor. Eius eleemosynae 932. Vagi 358-3. Tenentur legibus, subsunt Ordinario ac parocho loc actualis commorationis 358-3, Vana gloria 502. Veniale peccatum. Eius distinctio a peccato mortali, eiusque con­ stitutivum formale 530, 531. Eius inordinatio respectu ultimi finis 53 ij 533-4· Eius effectus : macula 520, dispositio ad mortalia 533, reatus culpae 520, reatus poenae 525. — Veniale per se et per ac­ cidens 543, veniale ex genere suo 546. Conversio peccati mortalis in veniale, venialis in mortale 547—550. — Eius existentia 551—555. Veritas, veracitas divina : obiectum formale fidei 667. Vestes infidelium, earum ad fidem occultandam illicitus usus 712-5, 714-5· Vicarius Apostolicus, v. Episcopus. Vicarius Capitularis, v. Episcopus. Vicarius Generalis potest dispensare, in quibusdam causis, a legibiis Ecclesiae 383-B, Vindicative poena 522. INDEX ALPHABETICUS 779 Violentia 68 ; inferri non potest voluntati quantum ad actum elicitum, inferri potest quantum ad actum imperatum tarium ac facit involuntarium 70. Persona tenetur 70-4. Violentum, v. Violentia. Vir, v. Maritus. Virtualis: intentio 55-2. Virtus. Eius definitio 576, 757 ; est principium tiae 578, qua ratione distinguuntur virtutes : 69 ; destruit volun­ oppressa ad quid perfectivum poten­ in ordine naturali : in virtutes secundum quid, et virtutes simpliciter et proprie dictae 579-A, in ordine supernaturali : in virtutes informes, et virtutes formatas per charitatem 579-B ; virtutum elementum materiale et formale 580. ■— Virtutum subiectum, i. e. animae potentiae 582, virtutes quae sunt : in intellectu 583, in voluntate 584, in appetitu sensitivo 585. — Virtutum distinctio 587 : virtutes intellectuales 588—590 ; virtutes morales : harum : definitio 591, necessitas 592, specificatio 593—596 ; virtutes cardinales 597—599. Medium virtutum 600—603. — Virtutum : connexio 604—606, perfectio comparativa 607—:6ll, duratio 612, 613. — Virtutes supernaturales, v. Infusae virtutes. — Actus virtutum ut sunt obiecta : legis naturalis 252, legis veteris 307, legis christianae 319—321, legis humanae 279—282, legis ecclesiasticae 325—*328. Vis directiva, seu obligatio, legis 233, v. Lex I.) Vis, v. Violentia. Vita supematuralis 614—616. Vitium 414 ; eius elementum materiale et formale 580 ; vitia et pec­ cata capitalia 494—498 ; vitiorum cohibitio per leges civiles 280-1. Volitum. Eius distinctio a voluntario 53-c, 61. Volitum : actuale, virtuale, habituale 55, mere interpretativum 58. Volitum naturaliter, principium motuum voluntatis 88. Voluntarium 53. Eius distinctio a naturali, violento, volito, permis­ sive 53. Eius distinctiones : ratione finis, in perfectum et sponta­ neum, necessarium et liberum 54 ; ratione intentionis, in actuale, virtuale, habituale 55 ; ratione principii, in elicitum et imperatum 56 ; ratione manifestationis, in expressum, tacitum, praesumptum, 57, mere interpretativum 58. — Voluntarium positivum et nega­ tivum 59-1, directum et indirectum 59-2 ; conditiones voluntarii negativi in se et in suo effectu 60, 61 ; voluntarium in se vel in causa 62 ; conditiones voluntarii in causa 63, 64, voluntarium in causa relate ad moralitatem : effectûs externi 172, effectûs duplicis : boni et mali 173. — Impedimenta, seu hostes, voluntarii 67. — Voluntarium liberum, v. Liberum. Voluptas, v. Delectatio. Vulneratio, effectus charitatis 848-5. Zelus, effectus amoris 848-3. Zelus divinae gloriae, in charitate 884-3. INDEX ANALYTICUS. Prologus.......................................................................... . . . . . p.7 ...................................................................... 9 THEOLOGIA MORALIS GENERALIS Introductio generalis TRACTATUS DE ULTIMO FINE SEU DE BEATITUDINE Introductio.................................................................................. » . 21 Quaestio prima. De Fine Ultimo in communi....................................... 26 Quaestio secunda. De Beatitudine obiectiva ....................................... 31 Quaestio tertia. De Beatitudine subiectiva seu formali ... 37 Quaestio quarta. De Proprietatibus beatitudinis................................ 43 Quaestio quinta. De Modo obtinendi beatitudinem .... 51 TRACTATUS DE ACTIBUS HUMANIS IN SE Introductio...................................................................................................... 56 Prima Pars. De Actibus humanis secundum esse materials ET PSYCHOLOGICUM Sectio A. De Conditione actuum humanorum 60 Caput I. De Elemento subiectivo actus humani Quaestio prima. De Voluntario................................................................ 6t Art. I. De Voluntario in se............................... 61 Art. II. De Voluntario positivo etdirecto, negativo et indirecto 66 Art. III. De Voluntario in se et incausa........................ ...... . 69 Quaestio secunda. De Impedimentis voluntarii seu de Involuntario 71 Art. I. De Violentia ............................................................................ 72 Art. II. De Metu.........................................................................75 Art. III. De Concupiscentia......................................................78 Art. IV. De Ignorantia.................................................................. 80 Quaestio tertia. De Libero...................................................................... 85 Quaestio quarta. De Impedimentis liberi............................................. 89 Art. I. De Passionibus...................................................................... 89 Art. II. De Habitu et Consuetudine................................................... 93 Art. III. De Impedimentis liberi remotioribus................................ 95 Caput Π. De Elemento obiectivo actus humani Quaestio prima. De Elemento essentiali seu Obiecto .... Quaestio secunda. De Elemento accidentali seu çle Circumstantiis Sectio B. De Distinctione actuum humanorum 101 102 103 Quaestio prima. De Actibus elicitis............................... 103 Quaestio secunda. Dé Actibus imperatis ..................................... .105 i SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 782 Secunda Pars. De Actibus humanis secundum esse morale . 107 Sectio A. De Moralitate actus humani in genere Quaestio prima. Dé Essentia et speciebus moralitatis . . . . 107 Quaestio secunda. De Fundamentis moralitatis...............................in Art. I. De Differentia intrinseca bonum inter et malum 111 Art. II. De Norma moralitatis.............................................................. 116 Art. III. De Fundamento obiectivo moralitatis.............................. 119 Art. IV. De Falsis Systematibus circa fundamenta moralitatis. 121 Art. V. De Facultate apprehensiva moralitatis......................... 131 QuaeStio tertia. De Principiis seu Fontibus moralitatis . . 136 Quaestio quarta. De Distinctione specifica inter actum bonum et malum........................... 141 Quaestio quinta. De Distinctione specifica inter varios actus bonos vel malos ................................................................................... 144 Art. I. De Obiecto.................................................................................144 Art. II. De Circumstantiis............................... 146 Art. III. De Fine........................................................ 149 Sectio B. De Moralitate actuum humanorum in specie Quaestio prima. De Bonitate et Malitia actus interioris . . . Quaestio secunda. De Bonitate et Malitia actus exterioris. . . Quaestio Tertia. De Bonitate et Malitia effectus externi . . . Quaestio quarta. De Bonitate et Malitia passionum .... Quaestio quinta. De Bonitate et Malitia circumstantiarum . . Tertia Pars. De Actibus humanis secundum esse supernaturale et meritorium Quaestio Quaestio 158 162 165 171 173 176 prima. De Merito praesertim supernatural! .... secunda. De Conditionibus meriti supernaturalis . . 178 181 TRACTATUS DE CONSCIENTIA IN GENERALI Introductio................................................................................................... 186 Quaestio prima. De Conscientia morali secundum se in esse psychologico......................................................................................... 187 Quaestio secunda. De Conscientia prout est regula actuum mora­ lium ......................................................................................................192 Art. I. De Rectitudine conscientiae................................................ 193 Art. II. De Certitudine conscientiae................................................ 199 Quaestio tertia. De Conscientia Christiana prout est regula actuum supernaturalium ..................................... ............................................. 203 TRACTATUS DE LEGIBUS IN GENERE Introductio . . ........................................................................... 207 Sectio A. De Lege secundum esse psychologicum Prima Pars. De Lege in genere De ipsa lege in se Art. I. De Essentia legis..................................... 208 Art. II. De Promulgatione legis ........................................................ 212 Quaestio prima. 783 INDEX ANALYTICUS Quaestio secunda. De Divisione legum............................................ 215 Quaestio tertia. De Effectibus legis . . .............................. 216 Art. I. De Vi directiva seu Obligatione legis.................................... 216 Art. II. De Vi coactiva seu Sanctione legis............................... 219 Secunda Pars. De Lege Aeterna Quaestio Quaestio Quaestio 221 prima. De Essentia legis aeternae...................................... 221 secunda. De Potestate legis aeternae.................................... 222 tertia. De Mutabilitate legis aeternae.............................. 224 Sectio B. De Legibus quae regunt actus morales Tertia Pars. De Lege Naturali 225 Quaestio prima. De Essentia legis naturalis........................................... 226 Quaestio Secunda. De Potestate legis naturalis Art. I. De Vi directiva seu Obligatione legis naturalis . . . 232 Art. II. De Vi coactiva seu Sanctione legis naturalis . . . 236 Quaestio tertia. De Mutabilitate legis naturalis.............................. 239 Quarta Pars. De Lege Humana et Civili 243 De Lege Humana in se Art. I. De Fine legis humanae....................................................... 245 Art. II. De Auctore legis civilis .................................... 246 Art. III. De Qualitate legis humanae................................................. 247 Art. IV. De Efformatione legis humanae...........................................248 Art. V. De Divisione legis humanae................................................. 251 Quaestio secunda. De Potestate legis humanae Art. I. De Materia legis humanae................................................. 253 Art. II. De Obligatione legis humanae...........................................256 Art. III. De Subditis legis civilis....................................................... 261 Art. IV. De Impletione et Interpretatione legis humanae . . 263 Quaestio tertia. De Mutabilitate legis humanae.............................. 266 Quaestio prima. Sectio C. De Legibus quae regunt actus supematurales Quinta Pars. De Lege Divina 268 Caput I. De Lege Vetere Quaestio prima. De Lege Vetere secundum se.................................... 270 Quaestio secunda. De Potestate legis veteris. ...... 271 Quaestio tertia. De Mutabilitate legis veteris............................... 278 Caput Π. De Lege Nova Quaestio prima. De Essentia legis novae........................................... 280 Quaestio secunda. De Potestate legis novae.....................................282 Sexta Pars. De Lege Ecclesiastica 286 Quaestio prima. De Lege Ecclesiastica secundum se. Art. I. De Auctore legis ecclesiasticae...........................................286 Art. II. De Materia et Qualitate legis ecclesiasticae .... 288 Art. III. De Efformatione legis ecclesiasticae.................................... 291 Art. IV. De Divisione legis ecclesiasticae........................................... 295 Quaestio secunda. De Potestate seu Obligatione legis ecclesiasticae 299 Art. I. De Quantitate seu Gravitate Obligationis .... 300 Art. II. De Qualitate et Extensione Obligationis legis praecep­ tivae. ..................................................................... 302 1 7^4 Art. Art. Art. Art. Art. SUMMA THEOLOGIAE MORALIS III.De Qualitate et Extensione Obligationislegis poenalis. 305 IV.De Qualitate et Extensione Obligationislegis irritantis 308 V.De Subditis legis ecclesiasticae ...... 310 yi.De Impjetione legis ecclesiasticae............... 316 VII.De Interpretatione legis ecclesiasticae......... 320 Qüaestio Art. Art. Art. Art. Art. Art. Art. tertia. De Mutabilitate legis ecclesiasticae .... 323 I.De Ignorantia.....................................................324 II.De Impotentia.............................................. 325 III.De Dispensatione ........................ ................................... 328 IV.De Privilegio..................................................... 337 V·De Cessatione Finis........................................ 34? VI.De Abrogatione et Derogatione......................343 VII.De Consuetudine................................................. ............ 344 TRACTATUS DE PECCATIS IN GENERE Introductio................................................................................................... 349 Pars Prima. De Peccato secundum se De Essentia peccati. Art. I. De Notione et Conditionibus peccati.............................. 350 Art. II. De Peccato Omissionis negative voluntario . . . 354 Art. III. De Peccato Commissionis externo, indirecte aut in causa voluntario.................... 355 Art. IV. De Elementis constitutivis peccati ...... 357 Art.V. De Definitione peccati................................................................. 359 Quaestio secunda. De Distinctione peccatorum. Art. I. De Distinctione specifica..................................................... 361 Art. II. De Distinctione numerica..................................................... 365 Quaestio tertia. De Comparatione et Gravitate peccatorum . . 369 Quaestio quarta. De Subiecto peccati . ........................................... 373 Art. I. De Motibus seu peccatis Sensualitatis.............................. 375 Art. II. De Consensu in delectationem seu de Delectatione morosa .......................................................... . . 378 Art. III. De Consensu in actum seu de Desiderio et Gaudio . 383 Quaestio prima. Secunda Pars. De Causis peccatorum De Causis peccati interioribus.............................. 386 Art. I. De Ignorantia, causa peccati ex parte rationis (De pec­ catis ignorantiae)................................................... 388 Art. II. De Passione, causa peccati ex parte appetitus sensitivi (De peccatis infirmitatis)....................................................... 390 Art. III. De Malitia, causa peccati ex parte voluntatis (De pec­ catis malitiae).......................................................... 393 Quaestio secunda. De Causis peccati exterioribus.............................. 395 Art. I. De Deo permittente........................................................... 396 Art. II, De Diabolo tentante............................................................397 Art. III. De Homine coopérante..................................................... 400 Quaestio tertia. De Peccato quod est causa alterius peccati Art. I. De Modo quo unum peccatum alterum causât . . . 405 Art. II. De Superbia et Inani Gloria..................................... . 409 Art. III. De Avaritia.................................................................... . 411 Art. IV. De Luxuria et Gula..............................................................412 Art. V. De Invidia et Ira.................................................................... 413 : Αη· VI. De Acedia 415 Quaestio prima. INDEX ANALYTICUS 785 Tertia Pars. De Effectibus peccatorum Quaestio prima. De Diminutione boni naturae.............................. 4'7 Quaestio secunda. De Reatu culpae seu Macula peccati . . . 419 Quaestio tertia. De Reatu poenae.................................................. 421 Quaestio quarta. De Peccato mortali et veniali. Ari. Z. De Differentia inter peccatum mortale et veniale . . 427 Art. II. De Gravitate peccati mortalis............................................ 431 Art. III. De Conditionibus ad peccatum mortale requisitis . . 435 Art. IV. De Divisione peccati mortalis et venialis .... 440 Art. V. De Conversione peccati mortalis et venialis . . . 443 Art. VI. De Peccato veniali secundum se.......................................... 446 TRACTATUS DE HABITIBUS ET VIRTUTÏBÜS IN GENERE Introductio............................................ ,................................................ 448 Prima Pars. De Habitibus in genere secundum esse psychologicum Quaestio prima. De Essentia habitus......................... ...... T 449 Quaestio secunda. De Subiecto habitus................................................. 452 Quaestio tertia. De Causa habituum................................................. 454 Quaestio quarta. De Distinctione habituum.................................... 457 Secunda Pars. De Habitibus secundum esse morale seu de acquisitis458 Virtutibus Quaestio prima. De Essentia virtutis....................................................... 459 Quaestio secunda. De Subiecto virtutis................................................. 463 Quaestio tertia. De Distinctione virtutum..................................... 465 Art. I. De Virtutibus Intellectualibus...........................................466 Art. II. De Virtutibus Moralibus ................................................. 467 Art. III. De Virtutibus Cardinalibus................................................. 471 Quaestio quarta. De Proprietatibus virtutum Art. I. De Medio virtutis................................................................473 Art. U. De Connexione virtutum............................... 475 Art. III. De Aequalitate virtutum........................................... . 477 Art. IV. De Duratione virtutum........................................................480 Tertia Pars. De Habitibus secundum esse Virtutibus infusis supernaturale seu de 481 Quaestio prima. De Existentia et Essentia infusorum habituum ac virtutum......................................................................................... 484 Quaestio secunda. De Distinctione infusorum habituum et vir­ tutum ..................................................................................................... 487 Art. I. De Virtutibus Theologicis........................................... 488 Art. II. De Virtutibus Moralibus....................................................... 489 Art. III. De Donis Spiritus sancti....................................................... 492 Quaestio tertia. De Causa infusorum habituum et virtutum. . 497 Quaestio quarta. De Proprietatibus infusorum habituum et vir­ tutum Art. I. De Medio virtutum infusarum........................................... 501 Art. II. De Connexione habituum infusorum.............................. 502 Art. III. De Aequalitate habituum infusorum.............................. 505 ; Art. IV. De Duratione habituum infusorum..................................... 507 786 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS THEOLOGIA MORALIS SPECIALIS Introductio. De Materia, Methodo et Ordine theologiae moralis specialis .................. ............................................................................ 508 DE virtutibus theologicis TRACTATUS DE FIDE DIVINA Introductio .............................................................................................510 Prima Pars. De Obiecto Fidei 514 Quaestio prima. De Obiecto Formali fidei........................................... 515 Quaestio secunda. De Obiecto Materiali fidei............................... Art. I. De Obiecto materiali in se................................................. 518 Art. II. De Conditionibus ad obiectum materiale requisitis . 524 Art. III. De Evolutione obiecti materialis ....... 527 Art. IV. De Ecclesia proponente obiectum fidei . . . , -531 Secunda Pars. De Actu Fidei Caput I. De Actu fidei interiore Quaestio prima. De Essentia actus fidei................................................. 534 Quaestio secunda. De Analysi actus fidei...........................................537 Art. I. De ipso Actu Fidei..............................................................537 Art. II. De ipso Credulitatis Affectu................................................. 540 Art. III. De Iudicio Credibilitatis seu de Praeambulis fidei . . 543 Quaestio tertia. De Necessitate fidei . . ... . . . 548 Caput II. De Actu fidei exteriore, seu de Confessione fidei . . 554 Tertia Pars. De Habitu Fidei Quaestio prima. De ipsa Fide Art. I. De Fide in ordine ad subiectum spectata .... 559 Art. II. De Fide spectata relative ad virtutes supernaturales . 560 Art. III. De Fide spectata relative ad habitus intellectuales . . 561 Quaestio secunda. De Habentibus fidem........................................... 564 Quaestio tertia. De Causa et Effectibus fidei.....................................565 Quaestio quarta. De Donis fidei correspondentibus .... 568 Quarta Pars. De Vitiis et Peccatis fidei oppositis De Peccatis directe oppositis.....................................571 Art. I. De Infidelitate .......................................................................... 571 Art. II. De Haeresi et Apostasia....................................................... 576 Quaestio secunda. De Peccatis indirecte oppositis Art. I. De Communicatione cum infidelibus et haereticis . . 582 Art. II. De Cooperatione ad infidelitatem et haeresim . . . 589 Art. III. De Lectione et Evulgatione scriptorum prohibitorum . 596 Art. IV. De Admissione vel Professione doctrinae pro fide peri­ culosae ...................................................................... 608 Quaestio tertia. De Blasphemia quae opponitur confessioni fidei. 610 Quaestio prima. Quinta Pars. De Praecepto Fidei Quaestio unica. De ipso Fidei Praecepto............................... . 616 ( INDEX ANALYTICUS 787 TRACTATUS i DE SPE DIVINA Introductio .......................................................................... 619 Prima Pars. De Obiecto et Actu Spei Quaestio prima. De Obiecto Formali spei...........................................621 Quaestio secunda. De Obiecto Materiali spei ...... 625 Quaestio tertia. De Necessitate spei..................................... . 628 Secunda Pars. De Habitu Quaestio Quaestio Quaestio et Subiecto Spei prima. De Spe ut est virtus................................................. 630 secunda. De Subiecto spei ............................................633 tertia. De Timore Dei....................................................... 635 Tertia Pars. De Peccatis spei oppositis Quaestio prima. De Desperatione............................................................. 638 Quaestio secunda. De Praesumptione................................................. 640 Quarta Pars. De Praecepto Spei Quaestio I unica. De ipso Spei Praecepto........................................... 644 TRACTATUS DE DIVINA CHARITATE Introductip.................................................................... 1 647 Prima Pars. De Ipsa Charitate Quaestio prima. De Essentia charitatis................................................. 658 Quaestio secunda. De Excellentia charitatis Art. I. De excellentia charitatis in se............................................. 662 Art. IL De excellentia charitatis relative ad alias virtutes . . 664 Quaestio tertia. De Charitate quoad Subiectum spectata Art. I. De Subiecto et Generatione charitatis.......................... 666 Art. II. De Augmento charitatis .................................................. 667 Art. III. De Diminutione et Amissione charitatis .... 670 Secunda Pars. De Obiecto Charitatis Quaestio prima. De Obiecto Formali charitatis ...... 672 Quaestio secunda. De Obiecto Materiali charitatis Art. I. De Diligendis ex charitate generatim.......................... 677 Art. II. De diligendo Deo ............................................................. 679 Art. III. De diligendo Seipso ,....................................................... 682 Art. IV. De Peccatoribus diligendis................................................. 684 Art. V. De Inimicis diligendis ....................................................... 686 QuaesTio tertia. De Ordine charitatis.................................................691 Art. I. De ordine inter Deum et nos......................................... 692 Art. II. De ordine inter nos et proximum...................................694 Art. III. De ordine inter varios proximos ...... 698 SUMMA THEOLOGIAE MORALIS 788 Tertia Pars. De Actibus Charitatis Quaestio prima. De Actu proprio charitatis seu Dilectione . 701 Quaestio secunda. De Effectibus internis charitatis .... 704 Quaestio tertia. De Actu externo charitatis seu Beneficentia 707 Art. I. De Eleemosyna corporali....................................................... 708 Art. II. De Eleemosyna spirituali seu Correptione fraterna . . 715 QUarTa Pars. De Peccatis Charitati oppositis Quaestio prima. De Odio, quod opponitur dilectioni . . . .721 Quaestio secunda. De Peccatis oppositis gaudio Art. I. De Acedia ................................................................................ 725 Art. II. De Invidia ................................................................................ 726 Quaestio tertia. De Peccatis oppositis paci ...... 727 Quaestio quarta. De Peccatis oppositis beneficentiae .... 730 Art. I. De Scandalo activo............................................................. 730 Art. II. De Scandalo passivo............................... 735 Art. III. De Quibusdam Scandalis in specie ...... 738 Quinta Pars. De Praeceptis Charitatis Quaestio ximum Dé ipsis Praeceptis dilectionis erga Deum et pro­ .................. .......................... 743 unica. Appendix. Excursus de philosophorum systematibus circa funda­ mentum et normam moralitatis ................................. 749 Index alphabkticus................................................................................ 759 Index analyticus............................... 781 < Les Presses Saint-Augustin > Bruges Imprime en Belgique 330.00.07